CAPUT I.
Quo tempore Michæas prophetaverit : comminatur Samariæ et Jerusalem exitium et captivitatem propter idololatriam ipsorum : quos plangit propheta, et ad planctum provocat.
Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morashtiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.
Audite, populi omnes : et attendat terra, et plenitudo ejus 3 : et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sæcto suo.
Quia ecce Dominus egredietur de loco suo 4 : et descendet, et calcabit super excelsa terræ.
Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.
In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israel. Quod scelus Jacob, nonne Samaria? et quæ excelsa Judæ, nonne Jerusalem?
Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea : et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.
Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
Super hoc plangam, et ululabo : vadam spoliatus, et nudus : faciam planctum velut draconum,
et luctum quasi struthionum :
Quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam, tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.
In Geth nolite annuntiare : lacrymis ne ploretis : in domo pulveris pulvere vos conspergite.
Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non est egressa quæ habitat in exitu : planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
Quia infirmata est in bonum, quæ
1 Cf. III Reg. xii, 26 et seq. 2 Biblia Rob. Stephani habet, denuntiat.
3 Deuter. xxii, 1 ; Isa. 1, 2. 4 Isa. xvi, 21.
<--- Page Split --->
habitat in amaritudinibus : quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.
Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis : principium pecccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel.
Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth : domus men-
dacii in deceptionem regibus Israel.
Adhuc hæredem adducam tibi, quæ habitas in Maresa : usque ad Odollam veniet gloria Israel.
Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum : dilata calvitium tuum sicut aquila : quoniam captivi ducti sunt ex te.
IN CAPUT I MICHÆÆ
ENARRATIO.
« Verbum Domini. » « Michæas iste « qui contra duas et decem tribus pro- « phetat, ut dicit Hieronymus, secundum « Hebraicam veritatem, sextus est in or- « dine Prophetarum, et quasi in medio « sive in corde positus, profundiora, con- « tinet mysteria. » Dividitur autem in partes duas, titulum scilicet, et tractatum, ibi, y. 2 : « Audite, populi omnes. »
Titulus tria continet, scilicet ad quem et a quo facta est revelatio, quorum regum temporibus, et contra quos.
Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. A patria, cum dicit : « Morashtien. » Morasthis autem parvulus viculus est Palaestinae juxta Eleutheropolim urbem, et interpretatur hæreditas. Ad Roman. viii, 17 : Hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Hieronymus : « Humili cohæredi Christi fit revelatio. » Et subdit quorum temporibus :
« In diebus Joathan, » qui bonus fuit, « Achaz, » qui malus, « et Ezechia, » qui inter tres optimus, « regum Juda, » hoc est, duarum tribuum, de quibus satis in prologo dictum est. Ad Roman. 1, 14 : Sapientibus, et insipientibus debitor sum.
Et subdit contra quos :
« Verbum Domini, » quod quamvis ad suscipientes ipsum multa verba sint, tamen quantum ad fontem primum, unum est : sicut objectum vultus unum est, formaet autem in speculis multis multa apparent : et quia auctoritatem habet a fonte veritatis, et secundum quod unum est, propter hoc dicit : « Verbum Domini quod factum est. » Hoc ideo dicit, quia seipsum ad effectum deducit, sicut dicit Psal. cxlivii, 5 : Dixit, et facta sunt. « Ad Michæam. » Praepositio hic notat appropinquationem verbi ad rationem hominis. Deut. xxx, 14, et ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo. Auctorem autem instrumentalem describit nomine, et patria : nomine Michæam, quod interpretatur humilitas.
« Quod vidit, » scilicet verbum : « Vidit, » id est, intellexit. Exod. xx, 18 : Cunctus populus videbat voces. Daniel. x, 1 : Intelligentia est opus in visione. Quamvis enim in omnibus sensibilibus viribus animæ, sensibile vocis differat a sensibili visus, tamen hæc duo ad intellectum relata nihil differunt : in intellectu enim ad rem referuntur : una autem res est ostensa sub forma propria, et signo vocis in nomine proprio designata. « Super : » oppressionem notat. Psal. xxxvn, 5 : Sicut onus grave gravata sunt super me. « Samariam, » terram scilicet decem tribuum, quæ laicos significat. Osee, xiv, 1 : Pereat Samaria! quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum. « Et Jerusalem, » id est, terram duarum tribuum, quæ idola a decem tribubus sus-
<--- Page Split --->
coperat. Isa. i, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? Haec ergo dicta sint de titulo. Hieronymus : « Sub Ozia cceperunt prophetare Osee, « Amos, Isaias. Sub Joathan, filio Ozia, in- « cepit prophetare Michaeas, prophetavit « etiam sub Achaz, et sub Ezechia, sub « quo decem tribus captivatæ sunt ab As- « syriis. Et quia primum Samaria metro- « polis decem tribuum captivata est, « deinde Jerusalem, prophetiae imponi- « tur titulus, primum de Samaria, se- « cundo de Jerusalem. » Item, Hieronymus : « Quomodo apud nos quasi ad « virtutis auspicium imponuntur vocabu- « la, verbi gratia, victoris, casti, pii, « probi : sic et apud Hebraeos Michæas, « et Abdias, et Zacharias, caeterorumque « similia ex virtutum vocabulo liberis a « parentibus imposita sunt. »
« Audite, populi omnes. » Hic incipit prophetia, quæ in duas partes dividitur, in quarum prima inclinat ad timorem et spem : quæ duæ virtutes pœnitenti necessariæ sunt. In secunda, contestatione judicii divini inducit ad pœnitentiam, infra, vn, 1, ibi, « Audite quæ Dominus loquitur. »
Prima in duas : primo enim comminando inducit ad timorem : secundo, promittendo elevat ad spem, infra, iv, 1, ibi, « Et erit : In novissimo dierum. »
In primo tria sunt : primo enim exaggeratur malum comminatum in comparatione ad culpam idololatriæ : secundo, comminatur malum, in comparatione a studio injuriæ contra proximum, infra, n, 1, ibi, « Væ qui cogitatis inutile ! » Tertio, comminatur iterum malum in comparatione ad violentiam principum et calumniam judicum, infra, n, 1, ibi, « Audite, principes Jacob. »
Istud autem capitulum in duas partes dividitur : primo enim exaggerat malum quantum ad culpam et pœnam : secundo, magnitudinem mali quantum ad plan-
ctum, ibi, y. 8 : « Super hoc plangam, et ululabo. »
In prima tria sunt : primo enim ex magnitudine dicendorum reddit attentos : secundo, pœnam refert ad culpam, ibi, « In scelere Jacob. » Tertio, exaggerat pœnam, ibi, « Et ponam Samariam. »
« Audite, populi omnes. » Quod enim ad omnes pertinet, ab omnibus est audiendum. Sap. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. « Et attendant, » corde scilicet, « terra, » hoc est, terreni, per metonymiam. Deut. xxxii, 1 : Audite, æcli, quæ loquor, audiat terra verba oris mei. « Et plenitudo ejus, » terræ scilicet, hoc est, omnes qui sunt in terra. Septuaginta : « Audite populi omnes, et auscultet « terra, et omnes qui sunt in ea. » « Et sit Dominus Deus, » potestate scilicet eminens, et divino intellectu cuncta dispiciens, « vobis, » hoc est, contra vos, « in testem. » Psal. xlix, 7 : Testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum. Ipse enim est testis et judex, Apoc. iii, 14 : Hæc dicit : Amen, testis fidelis, et verus, qui est principium creaturæ Dei.
« Dominus de templo sancto suo. » Refert hic pœnam, et culpam, primo ostendens Dei judicium in pœnam, secundo subinferens culpam.
« Dominus de templo sancto suo, » supple, egredietur, in quo scilicet in propitiatu gratiam faciens hactenus quievit : modo autem extra templum extendens majestatem, idolatrias et idola opprimet. Isa. xxvii, 4 : In prælio gradiar super eam, succendam eam pariter. Ezech. xi, 8 : Gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
Et hoc est quod sequitur :
« Quia ecce Dominus. » Adverbium demonstrandi vicinitatem temporis significat. Isa. xiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus. « Egredietur de loco suo. »
<--- Page Split --->
« Locus, secundum Hieronymum, im- « mensitas bonitatis et dulcedinis ejus « est : » extra quem locum egreditur, quando peccatis provocatur. Isa. xxvi, 21 : Egredietur Dominus de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terra contra eum. Zach. xiv, 3 : Egredietur Dominus, et preliabitur contra gentes. « Et descendet, » visitando scilicet, singulorum opera discutiens. Genes. xviii, 21 : Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint. « Et calcabit super excelsa terra, » vel conterens, loca eminentia idolorum conculcando, vel excelsa mundi dejiciens et pedibus Assyriorum vel daemonum conculcans. Amos, iv, 13 : Gradiens super excelsa terra : Dominus Deus exercituum nomen ejus. Isa. xxvii, 3 : Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim.
4
Et hoc est quod sequitur : « Et consumetur montes, » altiores scilicet principes, « subtus eum, » hoc est, sub pondere pedum judiciorum ejus. Malach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Judic. v, 21 : Conculca, anima mea, robustos. « Et valles scindentur, » plebeii scilicet, et inferiores. Glossa, « ut « nihil mali lateat in eis, » unde scindi est corda aperiri. Dan. xm, 55 : Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. « Sicut cera, » quae esca ignis est, « a facie, » hoc est, a præsentia « ignis. » Isa. lxiv, 1 : Utinam dirumperes cælos et descenderes : a facie tua montes defluerent. Sicut exustio ignis tabescerent. Psal. lxvni, 3 : : Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. « Et sicut aquæ, quæ decurrunt in præceps, » supple, deficient. II Reg. xiv, 14 : Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram. Unde igni comparatur ira judicis, aquæ autem mortalis infirmitas hominis.
Et refert pœnam ad culpam, subdens : « In scelere, » hoc est, pro scelere « Jacob, » hoc est, decem et duarum tribuum, « omne istud, » supple, fiet. Isaie, 1, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! « Et in peccatis, » hoc est, pro peccatis « domus Israel. » Glossa, « qui Deum se videre mentiuntur. » Ad Tit. 1, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
Et hoc probat convincens eos proprio testimonio : « Quod scelus Jacob ? » hoc est, quod posset esse apertius et majus scelus, « nonne Samaria ? » hoc est, idololatria vitulorum positorum in Dan et in Bethel, quæ sunt loca Samarie. Et Samaria quæ custodia interpretatur, Prælatos significat, qui per malum exemplum aliis sunt causa sceleris. Osee, v, 1 : Laqueus facti estis speculationi. « Et quæ excelsa Judæ ? » duarum scilicet tribuum, « nonne Jerusalem ? » a qua scilicet per malum exemplum Sacerdotum et principum derivatum est peccatum in totum populum. Ezech. viii, 10 : Universa idola domus Israel depicta erant in pariete. Sicut et nunc a clero peccatum derivatur in populum. Isa. xxi, 17, de Sobna præposito templi, qui per malum exemplum ruina fuit populi, cui dicitur : Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaeus, et quasi amictum sic sublevabit te.
Et subdit de pœna :
« Et ponam Samariam. » Et tangit pœnæ dilatationem per ruinas civitatum et villarum, et ignis exustionem, subdens causam quæ est turpe lucrum idololatriæ.
« Et ponam Samariam, » terram decem tribuum, « quasi acervum lapidum in agro, » ut scilicet muris ruentibus, non ædificia, sed acervi lapidum appareant : sicut in loco ubi plantanda est vinea, primo colliguntur lapides in acervos magnos, ut in fundo libero vites
<--- Page Split --->
plantentur. Et hoc est quod sequitur : « Cum plantatur vinea. » Isa. xxv, 2 : Posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum, ut non sit civitas. « Et detraham in vallem lapides ejus. » Civitates in montihus aedificatae erant, et ruentibus civitatibus, lapides murorum non in cacumine montium remanserunt, sed ad praecipitia vallium submissi sunt, ne de facili mons posset reaedificari. « Et fundamenta ejus revelabo. » Hieronymus : « Tanta erit « subversio urbis, ut non solum aedificia « corruant, sed etiam fundamenta usque « ad extremum lapidem effodiantur. » Isa. xiv, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. Psal. cxxxvi, 7 : Dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
lla: et idola penitus conterentur. Et post pauca, 7. 20 : In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui qua fecerat sibi.
Et subdit causam turpis lucri :
« Quia de mercedibus meretricis congregata sunt. » meretricem vocat terram decem tribuum, fornicationi idolorum se exponentem pro opibus quas idola conferre putabant. Isa. 1, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis ? Ezech. xvi, 25 : Divisisti pedes tuos omni transeunti. « Et usque ad mercedem meretricis revertentur. » Hic meretricem vocat Niniven, ubi fuit sedes regis Assyriorum, quae etiam spe mercedis temporalis cum idolis fornicabatur. Et est sensus, quod divitiae quas congregaverant colentes idola, ad terras idolorum illorum cum ipsis hostes deducerent. Jerem.v,19 : Sicut servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
« Et omnia sculptilia ejus, » Samariae scilicet, « concidentur. » Avaritia enim auri et metalli quod erat in idolis, cupidos fecit hostes ut conciderentur idola et dividerentur raptoribus. Eccli. xxvii, 3 : Conteretur cum delinquente delictum.
Et subdit de ignis combustione :
« Et omnes mercedes ejus comburentur igne. » Mercedes vocat opes, quas, ut putabant, idola conferebant pro mercede hominibus, ut colerentur ab eis : sicut dixerunt Cererem conferre fruges, Æsculparium herbas, Bacchum vinum, et cæteros hujusmodi. Osee, ii, 12 : Corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit : Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei. Hæc enim igne comburentur, vel æterno, vel temporali ab hostibus. Job, xv, 34 : Ignis devorabit tabernaculam eorum qui munera libenter accipiunt. I ad Corinth. ni,13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. « Et omnia idola ejus ponam in perditionem, » hostibus scilicet omnia conflantibus. Isa. ii, 17 et 18 : Elevabitur Dominus solus in die
Hæc moraliter ad malos vel hæreticos referuntur, quorum divitiae quas custodiunt quotidie ruunt, sicut dicitur, Apoc. xvii, 2, de Babylone : Cecidit, cecidit Babylon. Et ipsi mali ut duri corde in præceps in vallem inferni detrahuntur. Mich. iii, 12 : Jerusalem quasi acervus lapidum erit. Isti lapides de Ecclesia abjiciuntur, ne alios scandalizent. Isa. lxii, 10 : Planum facite iter, eligite lapides. Eccli. xxi, 11 : Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pænæ. Et loco illorum plantatur vinea de viris sanctis et virtuosis, quia, sicut dicit Boetius, « prius exstirpanda sunt vitia ut inseran- « tur virtutes. » Jerem. ii, 21 : Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum. Fundamenta malorum per confessionem revelanda sunt, assertiones hæreticorum, divitiae avarorum, deliciæ libidinosorum, et honores ambitiosorum. Job, xx, 15 : Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Hæc est domus fundata super arenam, cujus ruina facta est
<--- Page Split --->
magna 4. Sculptilia figmenta cordis sunt ad venerationem idolorum conficta, quae in morte conterentur. Sap. xiii, 10 : Infellices sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum. Mercedes horum igne comburentur vel charitatis in pœentientia, vel inferni in pena. Isa. i, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppa, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. Idola horum perduntur, quia vanitates eorum, quas pro diis dilexerant, pro nihilo reputabuntur. Jerem. x, 14 et 13 : Falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. Vana sunt, et opus risu dignum : in tempore visitationis sua peribunt. Qua habent, de mercede meretricis sunt, quia nisi a Deo fornicati essent, talibus non inhaererent. Psal. lxxii, 27 : Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Haec ad prostibulum meretricis revertuntur, quia mortuis dominis, aliorum concupiscentiis ea qua relinquunt, exponuntur. Job, xviii, 13 : Habitent in tabernaculo illius socii ejus, qui non est, scilicet diaboli. Socii ejus sunt ambitiosi, et vani, et avari, qui in ruinis hominum habitant, ut ea qua relinquunt, possideant. Propter hoc praecipitur, Deut. xxiii, 18 : Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis, in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris.
« Super hoc plangam. » Exaggerat hic magnitudinem mali per planctum, et habet tres partes. Describit enim primo habitum plangentis : secundo, quid plangat, ibi, « Et transite vobis. » Tertio, qualiter, ibi, « In Geth. »
In prima quatuor sunt, scilicet quod planget, quod habitum plangentis assumet, et modum planctus exponit, et causam planctus subjungit.
« Super hoc, » hoc est, propter hoc malum « plangam. » Sancti enim plangunt miserias peccatorum : sicut David. Saul et Jonathan 2. Jerem. ix, 1 : Plurabo die ac nocte interfectos filiae populi mei. « Et ululabo, » quod canum vel luporum est, et magnitudinem planctus significat. Isa. lxv, 14 : Clamabitis pradolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis.
Et subdit de habitu plangentis :
« Vadam spoliatus, » vestibus scilicet, ut significem terram in proximo spoliandam opibus et rebus, « et nudus, » ut significem terram cito denudandam. Ezech. xii, 11 : Quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem, et in caplivitatem ibunt. Et ibidem, y. 6 : Portentum dedi te domui Israel. Isa. xx, 3 et 4 : Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium amorum signum et portentum erit super Ægypttum et super Æthiopiam : sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus ad ignominiam Ægypti.
Et subdit explanationem modi planctus per metaphoram:
« Faciam planctum velut draconum. » Draco hic intelligitur magnæ longitudinis et magnitudinis in corpore, qui (ut dicunt naturales) non veneno, sed fossura dentium interficit, de quo dicit Hieronymus, quod « dum vincitur ab « elephantæ, præ magnitudine doloris si- « bilum magnum, et stridorem emittit. » Et est sensus : Tantum plangam, quod præ magnitudine doloris, acumine vocis potius sibilum draconis et stridorem, quam humanam vocem videar emittere. Thren. i, 2 : Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ ejus in maxillis ejus. « Et luctum quasi struthionum. » Struthio, ut dicitur Job, xxxix, 14 et 15, in pulvere ponit ova sua, et obliviscitur quod
<--- Page Split --->
pes hominis vel bestia conculcet ea . Et est sensus, quod sicut struthio derelicta ova perdit, ita ego plangam filios derelictos et perditos. Septuaginta sic : « Propter hoc planget atque lugebit, « ibit discalceata et nuda, faciet plan- « ctum quasi draconum, et luctum quasi « filiæ Sirenarum. » Isa. xii, 22 : Sirenes in delubris voluptatis.
Et subdit causam :
« Quia desperata est plaga ejus, » hoc est, quia desperatio et impenitentia non permittunt redire ad penentitiam. Jerem. x, 19 : Ve mihi super contritione mea, pessima plaga mea ! Jerem. xxx, 12 : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Et signum hujus subdit : « Quia venit, » per exemplum scilicet et imitationem, peccatum Samariæ « usque ad Judam, » hoc est, usque ad duas tribus. « Tetigit portam populi mei. » Ilic si per portam intelligantur sensus corporis, per quos velut per portam intratur ad interiora spiritus, notatur idololatriæ crimen tam fuisse commune et publicum, ut omnium sensui esset expositum et obvium. Unde et videtur ad litteram, quod idola juxta portas ponebant, quæ intrantes et exeuntes de civitate venerarentur. II ad Timoth. ii, 16 et 17 : Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. « Usque ad Jerusalem, » ita scilicet quod etiam in templo idola colerentur, sicut dicitur Ezech. viii, 6 et seq. Isa. lvii, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. Hanc malitiam Prælatorum in Ecclesia videmus dilatatam etiam usque ad religionem, ut verum sit quod dicitur, Isa. i, 6 : A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.
Et subdit de habitu timentis, qui præ timore mutire non audebat :
« In Geth nolite annuntiare. » Geth metropolis est Philisthinorum, unde fuit Goliath Gethæus, quem David interfecit 2. Et est sensus : Philisthæi nesciant malum nostrum, ne lætentur : derisio enim inimici pœna sustinentis est. II Reg. 1, 20 : Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis : ne forte lætentur filiæ Philistim, ne exsultent filiæ incircumcisorum. Plagæ enim occultandæ sunt, ne per exemplum ad alios deriventur. « Lacrymis ne ploretis, » aperte scilicet, ne hostes lacrymis ad deteriora provocentur. Psal. xxxviii, 2 et 3 : Cum consisteret peccator adversum me, obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Isa. xxix, 4 : Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum : et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Et est hoc argumentum, quod peccata Prælatorum, vel Cleri, nec nuntianda nec plangenda sunt in publico, ne alii scandalizentur. « In domo pulveris, » hoc est, ruinosa et in pulverem redacta, in quibus potius antra quædam quam domus remanent, « pulvere vos conspergite, » hoc est, cinere ruinarum. Et est sensus : In plateis et in publico, conspersione pulveris signa tristitiae non ostendite propter causas supradictas, sed in occulto. Isa. ii, 19 : Introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. Moraliter autem in domo pulveris, hoc est, hujus terrenæ habitationis, se pulvere conspergit, qui se semper pulverem fore meditatur. Job, vii, 21 : Ecce, nunc in pulvere dormiam. Genes. iii, 19 : Pulvis es, et in pulverem reverteris.
1 Job, xxxix, 14 et 15 : Quando struthio derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea ? Obliviscitur quod pes conculcet ea,
aut bestia agri conterat. 2 Cf. I Reg. xvii, 50.
<--- Page Split --->
Et subdit quid plangat :
« Et transite vobis, » hoc est, tali habitu timoris et tristitiae transite vobis, hoc est ad utilitatem vitæ, in captivitatem, quia melius est ut saltem captivi vivatis, quam ab hostibus interficiamini. Judith, nu, 2 : Melius est ut viventes serviamus Nabuchodonosor, regi, magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur. « Habitatio Saphir, » quod pulchra interpretatur. Samaria enim quondam in pulcherrimo fuit loco habitationis. « Confusa ignominia, » supple, nunc. I Machab. 1, 42 : Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus. Osee, iv, 7 : Gloriam eorum in ignominiam commutabo. Hoc de transitu poenitentis planum est exponere.
Et ne causari possent, quod duæ tribus sic non transeunt in captivitatem, subdit :
« Non est egressa quæ habitabat Saanan, » quod interpretatur in exitu : et secundum Hieronymum intelligitur de Samaria, quæ jam in foribus captivitatis habitabat, et propria voluntate transire noluit. Posset tamen dici, quod intelligitur de duabus tribubus, hoc est, de Judæa, quæ propter simile peccatum etiam in exitu habitabat, licet tunc cum decem tribubus non egrederetur. Jerem. xv, 1 et 2 : Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ? dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Qui ad mortem, ad mortem : et qui ad gladium, ad gladium : et qui ad famem, ad famem : et qui ad captivitatem, ad captivitatem. « Planctum domus Asel, » quod interpretatur vicinæ vel ex latere : et est domus Asel genitivi casus, et singularis numeri, « accipiet ex vobis, » ut sicut fuistis primi in culpa, quæ ex vobis transiit in Judam, ita sitis priores in pœna. Unde planctus domus vicinæ planctus est decem tribuum, quæ vicinæ per generationem unius patris, et per vi-
cinitatem loci sunt ad duas tribus, et similem causam planctus ab eis et post com acceperunt. Et hoc est quod sequitur : « Quæ stetit sibimet, » hoc est, cum vos per idololatriam caderetis 2, illa in cultu et præsidio Dei stetit ad utilitatem suijpsius. Deuter. iv,4 : Vos qui adhæretis Dumino Deo vestro, vivitis universi. Jerem. xvii, 13 : Recedentes a te in terra scribentur.
Et bene dico, quod accipiet planctum ex vobis,
« Quia, » supple, licet antiquitus staret ut fortis, tamen modo per peccatum « infirmata est in bonum, » hoc est, ad bonum faciendum. I Reg. n, 5 : Qua multos habebat filios, infirmata est. Quod signatum est, II Paralip. xvi, 12, ubi dicitur, quod Asa multa fortia et bona fecit in juventute, in senectute autem doluit pedes, et nec tunc quæsivit Dominum. Ad Galat. nn, 3 : Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemiui. « Quæ habitat in Maroth, » quod interpretatur amaritudo, et intelligit de Juda quæ in angustia futuræ captivitatis jam tunc habitabat. Thren. iii, 15 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. Et bene dico, quod planctum accipiet ex vobis : « Quia, » supple, per ordinationem Dei, « descendit » ad vos « malum » captivitatis, « a Domino » omnia disponente, « in portam Jerusalem, » hoc est, ita ut etiam portæ Jerusalem obsideantur ab hostibus. Amos, iii, 6 : Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit. Isa. xxxi, 2 : Ipse sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit.
Quod autem sit illud malum explanat, subdens :
« Tumultus quadrigæ stuporis, » hoc est, sonitus quadrigarum exercitus Ba-
<--- Page Split --->
hylonis stuporem inducens. Isa. v, 28 et 29 : Rotæ ejus quasi impetus tempestatis. Rugitus ejus ut leonis. Quadrigæ autem fuerunt ad arma et victualia portanda exercitui, « Habitati Lachis. » Ibi enim fuit Sennacherib antequam veniret Jerusalem, sicut dicitur, Isa. xxxvii, 8 : Reversus est Rapsaes, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam. Audierat enim quod profectus esset de Lachis. Quare autem præcipue Lachis timuerint, subdit : « Principium peccati est filiæ Sion, » ipsa scilicet Lachis. Qualiter autem hoc sit, subdit : « Quia in te, » o Lachis, « inventa sunt scelera Israel, » hoc est, decem tribuum. Hieronymus : « Quia ab Israel venit ido- « lolatria ad Lachim, et a Lachis in Ju- « dam. » Isa. ii, 5 : Irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum. II ad Timothy. ii, 13 : Mali homines, et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
Et quia sic deceptoribus consenserunt, ideo subdit :
« Adhuc hæredem adducam tibi, » hostem scilicet qui tuam hæreditatem suam fecit, « quæ habitas in Maresa, » quæ civitas est Samariæ, et hæreditas interpretatur, eo quod illa primo consensit in idololatriam. Thren. v, 2 : Hæreditas nostra versa est ad alienos : domus nostræ ad extraneos. Luceæ, xii, 20 : Stulte, hac nocte amiam tuam repetunt a te : quæ autem parasti, cujus erunt ? Eccle. v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima. « Usque ad Odollam veniet : » quæ civitas est decem tribuum, et sæculum interpretatur, ut dicit Hieronymus, eo quod ibi gloria sæculi in summo fuit. Et hoc est quod sequitur : « Gloria Israel. » Hieronymus : « Quia gloriosa est in urbibus « Israel. » Et nota quod falsa est littera, quæ dicit « usque ad Oollam, » quæ tabernaculum interpretatur. Apoc. xviii, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.
Et subdit, quod propter hoc punientur auctores culparum :
« Propterea dabit, » hoc est, dari disponet Dominus per Assyrios, « emissarios, » hoc est, latrunculos et vastatores, « super hæreditatem Geth, » hoc est, territoria posessa a civitate Geth, quæ metropolis est Philisthinorum. Ex illa enim urbe propagata dicitur esse idololatria in Israel. Et hoc est quod sequitur : « Domus mendacii, » hoc est, super domos mendacii sive idoli, quod mentitur divinitatem. Joan. viii, 44 : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus. « In deceptionem regibus Israel. » Ex Allophylis enim reges Israel decepti, idololatriam induxerunt. Ad Galat. ii, 1 : O insensati Galatæ ! quis vos fascinavit non obedire veritati ? III Reg. xxii, 21 et 22, dixit spiritus mendax : Ego decipiam eum, scilicet Achab,... et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus.
Et subdit qualiter plangendum sit : « Decalvare, » evulsis scilicet pilis, ut significes quosdam de populo penitus evellendos a capite, « et tondere, » ut significes aliquos spolio esse decurtandos. Ezech. v, 1 : Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, randetem pilos : et assumes eum, et duces per caput tuum, et per barban tuam. « Super filios deliciarum tuarum. » Filii deliciarum sunt nutriti in deliciis, et ad ultimam infelicitatem et miseriam devenerunt. Thren. iv, 5 : Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis : qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. « Dilata calvitium tuum sicut aquila, » quæ mutando se, pennam post pennam abjicit, donec tota deplumetur. « Quoniam captivi ducti sunt ex te, » supple, filii tui le-
<--- Page Split --->
viter sicut pennae cadentes. Baruch, iv, 12 : Nemo gaudeat super me viduam, et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum. Isa. li,
20 : Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut orpi illaqueatus pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.