CAPUT IV.
Afflictus Jonas quia vaticinium suum adversus Ninivem videbat non impleri, mortem optat : verum a Domino corripitur, qui injustam ipsius indignationem convincit, quod putaret se recte dolere de arefacta hedera, et tamen noluerit Dominum parcere Ninine civitati maximæ, in qua erant plus quam 120000. eorum qui non peccaverunt.
- Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est : 2. Et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc præoccupavi ut fu-
gerem in Tharsis; scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia 1.
- Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia me-
<--- Page Split --->
lior est mihi mors quam vita. 4. Et dixit Dominus : Putasne bene
- Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatiis : et fecit sibimet um-
braculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim) : et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna.
Et paravit Deus vermem ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit.
Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et uren-
ti : et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat : et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irascersi tu super hedera? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret : quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit :
Et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plusquam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa ?
IN CAPUT IV JONÆ
ENARRATIO.
« Et afflictus est Jonas. » Tangitur hic de contristatione sequente, et habet duas partes, contristationem scilicet, et instructionem contristati, ibi, §. 6: « Et præparavit Dominus Deus hederam. »
In prima tria sunt, oratio scilicet contristati, quaedam modica reprehensio Domini, et exspectatio quid accideret civitati.
« Et afflictus est Jonas, » discursu scilicet, et clamore, « afflictione magna, » de eo scilicet, quod vidit non impleri statim quæ dixit. II ad Corinth. 1, 8 : Supra modum gravati sumus et supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. « Et iratus est, » hoc est, conturbatus.
« Et oravit ad Dominum, et dixit : » Psal. xxxvii, 11 : Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea. « Obsecro, Domine. » Obsecrare est per obtestationem sacramentorum divinorum aliquid petere : « numquid non hoc est verbum meum ? » Videtur quod Jonas quadraginta diebus prædicaverit, et quum post quadraginta dies videret civitatem non everti, quod tunc in hanc orationem prorupit, nimis verecundatus quod verbum Dei in ore suo falsum judicaretur, ut veritatis amicus. Ad Ephes. iv, 25 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem. Sap. I, 11 : Os quod mentitur, occidit animam. Job, xiii, 7 : Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ? « Cum adhuc essem in terra mea, » Judæa scilicet, quæ terra fuit veritatis et divinæ cognitionis. III Regum, xvii, 24 : Vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. « Propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis, » hoc est, vagando per mare, ne scilicet falsus testis inveni-
<--- Page Split --->
ror. I ad Corinth. xv, 15: Invenimur autem et falsi testes Dei. Mendacium enim in ore omnis hominis peccatum est, in ore autem Doctoris veritatis sacrilegium est. Prov. xix, 9: Falsus testis non erit impunitus. Deuter. xix, 16 et seq., praecipitur, quod testis mendax occidatur 4.
Unde autem causam timoris habuerit, subdit :
« Scio enim, » experimento scilicet, et fide, « quia tu Deus clemens, » in susceptione peccatoris, « et misericors es, » in remissione scilicet, « et patiens, » in exspectatione ad pœnitentiam, « et multæ miserationis, » in effectibus scilicet gratiarum. Psal. 1, 3: Secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Thren. 11, 22: Non defecerunt miserationes ejus. « Et ignoscens super malitia. » Malitia hic dicitur pœna inducenda pro peccato, quam sæpe ignoscit Deus. Isa. 1v, 7: Vertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Joel, 11, 13: Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
« Et nunc, Domine, » quando videor esse testis falsitatis, « tolle, quæso, animam meam a me. » Simile, Tob. 11, 6: Et nunc, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, misericordiam scilicet, et præcipe in pace recipi spiritum meum : expedit enim mihi mori magis quam vivere.
Et hoc est quod subditur : « Quia melior est mihi mors quam vita. » Virtuoso enim et honestatis amico, multo tolerabilius est mori quam labem pati in virtute. Unde Aristoteles in tertio Ethicorum de forti dicit qui fortiter exponit se
periculo gratia boni, quod « est ei mors turpi salute eligibilior.» II Machab.vi,28: Prompto animo, ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar.
« Et dixit Dominus. » Modesta reprehensio est contristati. « Putasne bene irasc eris tu ? » hoc est, rationabiliter: et hoc modo dicendo revocat eum ad propriæ rationis judicium : quia et rationabile fuit ut peccatoribus dura comminarentur, et pœnitentibus per pœnitentiam peccata remitterentur : et ideo non bene irascebatur Jonas : propter quod etiam reprehensus, nihil respondit Domino. Job, xxxix, 34 : Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ?
« Et egressus est Jonas de civitate. » Tangitur hic exspectatio eventus quid accideret civitati : et'iste egressus egressum significat de mundo. Apoc. xviii, 4 : Exite de illa, populus meus, et ne participes sitis delictorum ejus. « Et sedit, » quiescens scilicet in spiritu : omnis enim Doctor veritatis aliquando sibi vacare debet. Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. « Contra orientem civitatis, » ut videret scilicet, quid ab ortu solis ex sententia Dei veniret. Zachar. vi, 12 : Ecce vir Oriens nomen ejus, et subter eum orietur. « Et fecit sibimet umbraculum ibi, » forte de virgultis ibidem natis : quod umbraculum corporale solatium significat servis Dei debitum. Ad Hebr. xi, 9 : Fide demoratus est in terra repromissionis tamquam in aliena, incasulis habitando, cum Isaac et Jacob, cohaeredibus repromissionis ejusdem. Jerem. xxxv, 9 et 10 : Non ædificavimus domos ad habitandum : et vineam, et agrum, et sementem
1 Deuter. xix, 16 et seq. : Si steterit testis mendax contra hominem,... non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem
pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
<--- Page Split --->
non habuimus : sed habitavimus in tabernaculis. Didymus, Brachmannorum rex, in epistola ad Alexandrum : « An- « tra nobis domus sunt, quæ dum vivi- « mus, proficiunt in hospitium : dum mo- « rimur, in sepulcrum. » « Et sedebat, » hoc est, quiescebat, « subter illud in umbra, » hoc est, in refrigerio. Cant. II, 3 : Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi. « Donec videret quid accideret civitati. » Adhuc enim hæsitabat, quem eventum res sortiretur, eo quod de hoc expresse a Domino non fuerat instructus. Simile, Luc. xix, 41 et 42 : Videns Dominus civitatem, flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses et tu. In Psalmo, lxxii, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. « Laboraverat enim, » et ideo, supple, refrigerio indigebat, Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. « Et lætatus est Jonas super hedera, » hoc est, hedera refrigerio, « lætitia magna. » Necesse est enim etiam in corporali consolatione lætari laborantem : quia spiritualia sine temporalibus non subsistunt. Psal. cvn, 5 et 6 : Esurientes, et sitientes : anima eorum in ipsis defecit. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Isa. lxv, 18 : Gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his, qua ego creo.
« Et præparavit. » Tangitur hic prophetæ instructio, et habet duas partes. Primo enim ponit factum per quod instruit : secundo, instructionem, ibi, « Et dixit Dominus ad Jonam. »
Dicit ergo : « Et præparavit Dominus Deus hederam, » quæ vel statim ibidem nata fuit per miraculum, vel forte antea nata per verbum Domini super umbraculum repere cæpit, et rependo undique et foliis operiendo densam fecit umbram, quæ et radiis solis resisteret, et impetum ventorum et maxime venti urentis excluderet. Isa. iv, 6 : Tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia. « Et ascendit super caput Jonæ, « Glossa, « subito Dei virtute, » « ut esset umbra supra caput ejus, » hoc est, refrigerium. Hedera enim significat virorem temporalium, servis Dei et Ecclesiasticis personis collatum, in cujus umbra necesse est aliquando quiescere. Genesis, xviii, 4 et 5 : Lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. Ponamque buecellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis. « Et protegeret eum, » ne scilicet vento, vel pluvia, vel æstu læderetur. Isaie, xxxii, 2 : Erit vir sicut
« Et paravit Deus vermem, » quem necesse fuit venenosum esse, quia rasura dentis non ita subito aruisset hedera. « Ascensu diluculi in crastinum, » ut scilicet orto sole jam percussa esset hedera et arida. Isa. xi, 24 : Repente flavit in eos, et aruerunt. « Et percussit hederam, » vermis scilicet, « et exaruit. » Jacob. 1, 11 : Exortus est sol cum ardore, et arefecit fænum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit.
« Et cum ortus fuisset sol, » qui scilicet vapores movet et elevat, « præcepit Dominus vento calido, » australi scilicet, « et urenti, » hoc est, exsiccanti, per quem scilicet hedera exsiccaretur penitus, et auferretur umbraculum. Job, xxvii, 21 : Tollet eum ventus urens. « Et percussit sol, » ablato scilicet umbraculo, « super caput Jonæ, » quod aliquando mortiferum est, sicut patet, Judith, vn, 2 et 3, ubi Manasses, vir Judith, mortuus est, quia venit æstus super caput ejus. « Et æstuabat. » Calor enim solis etiam solia regimine, aliquando febrem inducit. Apocal. xvi, 8 et 9 : Datum est illi æstu affligere homines, et igni : et æstuaverunt homines æstu magno. « Et petiit animæ suæ ut
<--- Page Split --->
moreretur. » Simile, III Reg. xix, 4, ubi Elias petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufìcit mihi, Domine, tolle animam meam. Et hoc est quod sequitur: « Et dixit : Melius est mihi mori quam vivere. » II ad Corinth. v, 8: Audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Hominum. « Sancti enim, ut dicit Au- « gustinus, in patientia habent vitam, et « mortem in desiderio. » Ad Philip. 1, 23: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius.
« Et dixit Dominus ad Jonam, » instruendo scilicet eum. Et habet duas partes, scilicet reprehensionem, et instructionem. « Putasne bene,» hoc est, rationabiliter, « irasceri» tu super hedera, » supple, ablata scilicet, cum non præstiterit nisi umbram, quod parvum refrigerium est. Psal. iv, 5: Irascimini, et nolite peccare. Jacob. 1, 20: Ira viri justitiam Dei non operatur.
« Et dixit, » scilicet Jonas. Hic respondet: quia videtur sibi quod rationem turbationis habeat : superius conticiut ubi rationem non habuit. « Bene irascor ego, » hoc est, rationabiliter, « usque ad mortem. » II ad Corinth. 1, 9: Ita ut tæderet nos etiam vivere : sed et ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus.
« Et dixit Dominus, » instruens eum. Isaïe, xlviii, 17: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia. « Tu doles. » Arguit hic a minori Dominus : quia si Jonas rationabiliter dolet de amissione parvi, rationabilius est Deum dolere de amissione magni. Et hoc est quod in parvo præmittit : « Tu doles super hederam, » parvo scilicet refrigerio, « in qua non laborasti, » plantando scilicet, vel
rigando, « neque fecisti ut cresceret,» hoc enim solus Deus potest. I ad Corinth. iii, 7: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. « Quæ sub una nocte nata est, et una nocte periit : » et ideo temporale et breve quid fuit. Isa. xxiv, 20 : Auferetur quasi tabernaculum unius noctis.
Et ex hoc arguit, subdens:
« Et ego, » cujus natura est bonitas, substantia dulcedo, proprium misereri et parcere, « non, » hoc est, nonne « parcam, » hoc est, parcere debeo, « Ninive civitati magna ? » Et ponit consequens pro antecedente. Sicut enim doluit Jonas destructione hedera, sic Deus de destructione civitatis : et quia doluit, parcere debuit ne destrueretur. Unde, Gen. vi, 6, cum delere vellet mundum dixit, quod tactus esset dolore cordis intrinsecus 1. Isa. 1, 24: Heu! consolabor super hostibus meis. Michææ, vii, 18 : Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. « In qua, » scilicet civitate, sunt plus quam centum viginti millia hominum, » parvulorum scilicet, innocentium, « qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, » quos scilicet injustum esset interficere cum aliis. Genes. xviii, 25: Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Job, iv, 7: Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? Nescire autem distantiam inter dexteram et sinistram, est nescire discretionem inter bonum et malum. I ad Corinth. xiii, 11: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. « Et jumenta multa ? » quæ cum propter hominem facta sint et peccatoribus digne
1 Genes. vi, 6 : Pæntuit eum, scilicet Deum, quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore
cordis intrinsecus, etc.
<--- Page Split --->
auferantur, pœenitentibus tamen juste conserventur. In signum hujus, Job, xlil, 10, cum Job purgatus esset, reddidit ei Dominus omnia duplicia 4. Job, 1, 10 : Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra.
Glosse dicunt, quod Jonas naufragio Christum significat in mare hujus mundi missum, cetus gluttiens et revomens Jonam mortem significat et infernum, quae et gluttierunt et revomuerunt Christum. Osse, xni, 14: Morsus tuus ero, inferne. Prima missio Jona significat primam Christi missionem ad Judaeos : et in illa ad Gentes ire noluit, quod fuga Jona significat. Matth. xv, 24: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. Secunda missio secundam ad Gentes significat missionem in Apostolis. Isa. xlix, 6: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrse. Tristitia Jona tristitiam significat Apostolorum de excecatione
Synagogae. Ad Roman. ix, 2: Tristitia magna mihi est, et continuus dolor cordi meo, scilicet pro fratribus. Hedera Synagogam significat, quae ante solis ortum viruit, et post ortum aruit : quia antequam oriretur sol justitiae, Christus Deus noster, (Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae) viridis erat Synagoga. Orto autem lumine gratiae in praedicatione Apostolorum tota exaruit. Matth. xm, 6: Solautem orto, aestuaverunt : et quia non habebant radicem, aruerunt. Receptio Ninive ad gratiam, introitum significat Gentium in Ecclesiam. Ad Roman. xi, 23 et 26: Cacetas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intrarct, et sic omnis Israel saltus fieret. Et ibidem, y. 11: Illorum scilicet Judaeorum, delicto salus est gentibus, ut illos emulentur.
Quae autem de pœenitentia Ninivitarum dicta sunt per se moralia sunt, nec ad aliam trahenda expositionem.
1 Job, xlil, 10: Et addidit Dominus omnia
<--- Page Split --->