D. ALBERTI MAGNI, RATISBONENSIS EPISCOPI, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI, ORDINIS PREDICATORUM,

PROLOGUS .

Sicut in prehabita divisione dictum est, Amos contra vitia communia prophetat, et onera gentium circa se positarum describit: propter quod congrue onustus interpretatur. II Paralip. x, 41: Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam. Job, xvi, 2: Consolatores onerosi omnes vos estis.

Tres autem prologos praemittit Hieronymus, in quorum primo causam suscepti operis insinuat: secundo, modum quem a principio observat, demonstrat, ibi, « Et quia idem Propheta. »

In primo horum tria dicit, scilicet quando, quibus, et quorum regum temporibus prophetavit.

<--- Page Split --->

Prologus Divi Hieronymi in Amos prophetam.

Ozias rex, cum Dei religionem sollicite æmularetur, nimio religionis amore provocatus, contra legem Moysi arrepto thuribulo, (ut in Historia secundi libri Paralipomenon ostenditur 1,) sacerdotale officium præsumere conatus est. Ob eam rem, terræmotum in templo Dei exortum constat, cujus etiam Zacharias propheta meminit 2. Ante hunc itaque terræmotum, Amos propheta, temporibus prædicti regis et temporibus Jeroboam, filii Joas, regis Israel, in eas gentes quæ lectione comprehensæ sunt, iram Dei ob eas causas quas memoravit, affuturam denuntiat.

Et quia idem propheta in sequentibus ait : Super tribus impietatibus et super quatuor non convertam eum 3, tertio peccatorum indulgentiam Deum dare posse significat: quem 4 quarto eadem peccata admittentibus, nec pœnitentiam nec indulgentiam daturum annuntiat. Nam per ignis similitudinem, quem in prædictas gentes immittendum prædixit, gravem atque irrevocabilem Dei iram ad eversionem earumdem civitatum processuram voluit demonstrare.

PROLOGI DIVI HIERONYMI IN AMOS PROPRHETAM EXPLANATIO.

« Ozias rex, » de quo legitur IV Reg. xiv et II Paralip. xvi, « cum Dei religionem, » hoc est, sacerdotium ad Dei religionem constitutum, sollicite, » non discrete tamen, « æmularetur, » hoc est, æmulando sacerdotes diligeret. Ad Galat. iv, 17 : Æmulantur vos non bene. « Nimio religionis amore provocatus. » Omne quod est nimium, vertitur in vitium. Nimis enim fuit, quando sacerdotale oflicium ita ampliare voluit, ut dignitatem regalem et sacerdotalem simul habere contenderet. « Contra præceptum legis Moysi, » hoc est, datae per Moysen Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit vobis Moyses in præceptis justitiarum. Maxime, Numer. i, 50, et xvi, 1 et seq., ubi

virga frondente et florente demonstratum est, quod non nisi ad summum Sacerdotem pertinet sacerdotale officium: « Arrepto thuribulo, » aureo scilicet, « ut in historia secundi libri Paralipomenon ostenditur 5, sacerdotale officium, » incensum scilicet ponendo, « præsumere conatus est, » hoc est, usurpare.

Et posito facto, quod peccatum fuit, ostendit signum per quod Deus demonstravit peccati enormitatem.

« Ob eam rem, » hoc est, propter tale peccatum, « terræmotum in templo Dei exortum constat. » Hoc enim narrat Josephus, quod propter peccatum illud ante civitatem scissa est media pars montis per quatuor stadia ad Occidentem, ita ut vias clauderet et urbes regias destrueret, sicut ex Josepho narrat Hieronymus. « Cujus etiam, » scilicet terræmotus,

Ozias lepra percussus ob usurpatiorem sacerdotii,

1 Cf. II Paralip. xxvi, 16 et seq. 2 Zach. xiv, 4 et 5. 3 Vulg. habet, Amos, i, 3, 6, 9, 11, 13 et ii, 14, et 6 : Super tribus sceleribus ... et super qua-

tuor non convertam eum. 4 Bibl. Rob. Steph. quam. 5 Cf. II Paralip. xxvi, 16 et seq.

<--- Page Split --->

Zacharias Propheta meminit, » sic dicens : Scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad Orientem, et ad Occidentem, prærupta grandi valle 1 . Et post pauca, 3 . 5 : Et fugietis, sicut et fugistis a facie terræmotus in die Oziæ regis Juda. Quare autem hoc dixerit, subdit : « Ante hunc itaque terræmotum, » qui fuit scilicet temporibus Oziæ, « Amos Propheta, » iste scilicet, « temporibus prædicti regis, » Oziæ scilicet, regis Juda, « et temporibus Jeroboam, » qui tempore Oziæ regnavit in decem tribubus, « filii Joas, regis Israel, » de quibus IV Regum, xiv et xv, et II Paral. xv.

Quid autem prophetavit, et propter quod, subdit : « In eas gentes, » hoc est, contra eas gentes, « quæ lectione, » hoc est, textu hujus prophetiæ, primo et secundo capitulo, « comprehensæ sunt, » hoc est, continentur, « iram Dei : » et antequam subjungat, qualiter ira Dei processerit, parenthesim facit de causa : « Ob eas causas quas memoravit, » hoc est, in prophetia expressit, « affuturam denuntiat iram Dei. » Psal. xxxix, 6 : Ira in indignatione ejus.

Et subjungit secundam partem, quae est de modo principii Prophetie.

« Et quia idem Propheta in sequentibus, » scilicet prophetiæ capitulis, « ait, » primo scilicet et secundo capitulo, « super tribus impietatibus, » Septuaginta translatio, « et super quatuor non convertam eum, » hoc enim octies dicit. « Tertio peccatorum indulgentiam Deum dare posse significat, » hoc est, super peccato consensus, 'operis, et consuetu-

dinis : hoc enim per pœnitentiam remittit Deus. Ezech. xvni, 21 et 22 : Si peccator egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est,.... omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. « Quem, » Deum scilicet, « quarto eadem peccata admittentibus, » hoc est, per desperationem adjungentibus, et finali impœnitentia sic decedentibus, « nec pœnitentiam, » hoc est, gratiam pœnitendi, « nec indulgentiam, » in remissionem scilicet peccatorum, « daturum annuntiat. » Ita oportet quod exponatur, vel contrarium erit ei quod dicitur, Matth. xvii, 22 : Non dico tibi, Petre, dimitte usque septies, sed usque septuagies septies. Ad Tit. iii, 10 et 11 : Hæreticum hominem, post primam et secundam correptionem devita : sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit,cum sit proprio judicio condemnatus.

Quod autem hoc verum sit, probat, subdens : « Nam, » id est, quia « per ignis similitudinem, » hoc est, metaphoram, « quem, » scilicet ignem, « in prædictas gentes, » octo scilicet, « immittendum prædixit, » octies scilicet dicendo : Mittam ignem, « gravem, » scilicet in afflictione, « atque irrevocabilem, » humana scilicet protestatione, « Dei iram. » Thren. ii, 4 : Effudit quasi ignem indignationem suam. « Ad eversionem earumdem civitatum, » quas scilicet nominat in primo et secundo capitulo, « processuram voluit demonstrare. » Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.

<--- Page Split --->

Argumentum Divi Hieronymi in Amos prophetam

(EX PROLOGO GALEATO)

Amos pastor et rusticus, et ruborum mora distringens, paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exponat tria aut quatuor scelera Damasci, et Gazæ, et Tyri, et Idumeæ, et filiorum Ammon et Moab, et in septimo et octavo gradu Judæ et Israel ? Hic loquitur ad vaccas pingues, quæ sunt in Samariæ monte, et ruituram domum majorem minoremque testatur. Ipse cernit fietorem locustæ, et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum, et uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram ; non famem panis, nec sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei.

ARGUMENTI DIVI HIERONYMI IN AMOS PROPHETAM EXPLANATIO.

Post hunc præmittitur secundus prologus, in quo velut argumento mentem aperit de contentis in prophetia, et accipitur de Proæmio galeato : additur vero aliquid ex Glossa ibi, « Non dixit verbum, sed verba. »

De octo itaque mentem arguit, quorum primum excitat attentionem ex difficultate operis, reliqua septem mentem arguunt de his quæ in littera continentur.

ctus et parcimonia. Contentus enim fuit his quæ sponte gignit desertum, sicut moris in rubis deserti natis, quæ distrinxit ut sæcum in potum et panis condimentum acciperet. Eccli. vii, 16 : Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo. Per hoc enim ostenditur Prophetae auctoritas, quod scilicet tam simplex fingere non potuit, nec altissima sapientiæ Dei scire, nisi per Spiritum Dei. Eccli. xxvii, 7 : Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis, supple, ostendit.

« Amos propheta et rusticus. » In proæmio galeato continetur : « Amos pastor et rusticus, » et hoc convenit, quia pastoris est prophetae. Prophetae enim docere est, quod officium pastorum est. Rusticus autem dicitur quasi rus colens, et commendatur in hoc simplicitas ejus, quia scilicet astutiis et dolis civitatum non erat inquinatus. Psal. liv, 10 : Quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. « Et ruborum moros distringens. » In proæmio est mora, et commendatur in hoc a simplicitate vi-

Et subdit difficultatem :

« Paucis verbis explicari non potest, » quoad mysteria contenta. Ad Hebr. v, 11 : De quo grandis nobis sermo, et interpretabilis ad dicendum. Et hoc probat subdens : « Quis enim digne exprimat, » hoc est, exprimere possit, et quis notat difficultatem, sicut Isa. liii, 7 : Generationem ejus quis enarrabit 1. Et quod dicit digne, intelligit quantum ad mysterium, quod nullus sufficienter enarrare poterit, « tria et quatuor scelera Damasci, et Gazæ, » supple, tria et quatuor scelera, « et Tyri, »

<--- Page Split --->

supple, tria et quatuor scelera, « et Idumeæ, » supple, tria et quatuor scelera, « et filiorum Ammon, » supple, tria et quatuor scelera, « et Moab, » supple, tria et quatuor scelera. Et hæc dicit in primo capitulo. « Et septimo et octavo gradu Judæ, » scilicet tria et quatuor scelera, « et Israel, » supple, tria et quatuor scelera, quæ in secundo dicit capitulo ? Job, xxxvi, 23 : Digne eum invenire non possumus : magnus fortitudine, et judicio, et justitia, et enarrari non potest.

« Hic, » scilicet Amos, « loquitur ad vaccas pingues. » Vaccæ dicuntur propter lasciviam, pingues propter inglü- viem : « quæ sunt in montibus Samariæ, » hoc est, in decem tribuum dignitatibus, et hoc facit capitulo quarto. « Et ruituram domum majorem, » hoc est, familiam regis et principum, « minoremque, » hoc est, familiam civium et popularium, « testatur, » scilicet per captivitatis eversionem, scilicet capitulo sexto. « Ipse, » scilicet Amos, « cernit » in visu prophetali « fictorem locustæ, » capitulo septimo, hoc est, Deum fingentem locustas ad terræ vastitatem : de quibus locustis in Jøele satis dictum est : « et stantem Dominum, » supple, cernit, « super litum murum. » Sic habet nostra translatio. Litus murus per syncopen dicitur, murus linitus cæmento. « Vel adamantinum. » Sic habent Septuaginta, et hoc est etiam capitulo septimo : « et uncinum pomorum, » supple, cernit, « attrahentem supplicia peccatoribus, » et hoc facit capitulo octavo : « et famen in terra, » supple, cernit, « non famem panis, nec sitim aquæ, » quæ materialis fames est, « sed audiendi verbum Domini, » capitulo octavo.

enim et Joel dixerunt verbum, et non verba : sed iste dicit verba, et non verbum, eo quod iste ea quæ dixit, retulit ad audientes ; illi autem ea quæ dixerunt, retulerunt ad verbum increatum, quod forma est omnium verborum.

« Amos vero interpretatur onustus : » onera enim imponenda octo gentibus prophetavit. Psal. XXXVII, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. Et subdit de sanctitate : « Hic Amos spirituali gratia plenus, » usque scilicet ad redundantiam, sicut de Stephano, Act. vi, 8, dicitur : Stephanus plenus gratia et fortitudine 1. « Prophetavit inter cæteros Prophetas. » Hoc dicit, quia patrem vel avum Prophetam non habuit, sed novæ gratiae appositione Prophetis conjunctus est. I Reg. x, 5 et 6 : Obvium habebis gregem Prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes. Et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis. Et hoc est quod sequitur : « Non enim ipse solus erat Prophetes, sed etiam alii, » sicut dicitur, III Reg. xvn, 4, quod Abdias tulit centum Prophetas, et abscondit eos quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua, ne eos interficeret Jezabel. « Esse quippe non potuit, » id est, non debuit, « Prophetes, nisi pastor ante fuisset. » Diximus enim paulo ante, quod pastorum officium est docere sive prophetære. I ad Corinth. xiv, 31 : Potestis omnes per singulos prophetære. « Qui etiam tuba sua clangit. » Intelligit de tuba spirituali, quæ est sonus doctrinæ et prædicationis. Osee, vn, 1 : In gutture tuo sit tuba. « Per singulos dies, » hoc est, per singulas illuminationes, « erudiens, » extra ruditatem nos ponens, « et docens, » supple, mysteria, « in Ecclesia. » Ad Roman. xv, 4 : Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.

<--- Page Split --->

Et explanat qualiter hoc est, subdens :

« In veritate enim, » hoc est, vera significatione, « vox omnium Prophetarum, » Spiritu Dei scilicet loquentium, « tamquam tuba spiritualis est. » Isa. lviii, 1 : Quasi tuba exalta vocem tuam. « Praedicans in Ecclesia. » Chrysostomus dicit, quod « praediatio est de his quae « sunt fidei : doctrina autem de his quae « sunt rationis. » Marc. xvi, 15 : Prædi-

cate Evangelium omni creaturae. « Secundum quod scriptum est, » Isa. xl, 9 : « Super moment excelsum ascende, » hoc est, vitæ eminentiam, « tu qui evangelizas Sion, » hoc est, speculator Ecclesiæ : « Exalta in fortitudine vocem tuam, qui prædicas Jerusalem, » ut scilicet ad corda peccatorum penetret. Isa. xii, 8 : Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem, simul laudabunt, etc.

Tertius Prologus Divi Hieronymi in Amos prophetam (1)

Hic Amos Propheta et pastor qui sequitur Joleem, et est tertius duodecim prophetarum, non fuit pater Isaiae Prophetae, quamquam et ille propheta cxstiterit. Nam aliis litteris ille, et aliis iste apud Hebræos scribitur : quæ differentia litterarum apud Latinos non habetur ; et ille fortis et robustus, hic vero avulsus interpretatur, quia locutus est a contra decem tribus, quæ per idololatriam a cultura a Dei, et a regno David erant avulsæ.

Fuit autem cognatio ejus ex oppido Thecua, quod sex milliari bus distat a Bethlehem, curam gerens pecorum in latitudine cam porum qui sunt proximi oppido Thecua, in quibus humi arida atque arenesa * nihil omnino frugum gignitur, sed uberrimis pascuis abundant : et ideo cuncta sunt plena pastoribus, et sterilitas terra compensatur pecorum multitudine. Ex hoc numero pastorum fuit Amos, imperitus sermone, sed plenus 5 scientia.

Prophetavit autem iisdem temporibus quibus Joel, Nahum, Jonas, Osee, Isaias : sed aliquantulum exorsus est prophetare duobus annis antequam Isaias. Maxime autem contra decem tribus locutus est, pauca de duabus tribubus interserens. Hunc ablatum de numero pastorum misit Dominus, ut in Samaria prophetaret. Quem Amasias sacerdos frequenter plagis afflixit: tandem filius ejus Ozias vecte per tempora transfixit. Post hæc semivivus in terram suam evectus, post aliquot dies dolore vulneris exspiravit, sepultusque est cum patribus suis 6.

<--- Page Split --->

PROLOGI DIVI HIERONYMI IN AMOS PROPHETAM EXPLANATIO.

Hic in hoc tertio prologo tanguntur dispositiones Prophetae in octo, in perso- na scilicet, in nomine, in patria, in habi- tu interiori, in temporibus quibus pro- phetavit, et contra quos, in auctoritate, et in passione. Et haec per ordinem di- cuntur in littera.

« Hic Amos Propheta, » scilicet qui hanc enuntiavit prophetiam, « non fuit pater Isaiae Prophetae, » de quo dicitur Isa. 1, 1 : Visio Isaiae, filii Amos. « Quamquam, » hoc est, quamvis « et ille, » scilicet pater Isaiae, « Propheta exstiterit, » secundum illam regulam He- braorum, quod pater qui ponitur in ti- tulo Prophetae, Propheta fuerit. Eccli. xliv, 8 : Qui de illis nati sunt, reli- querunt nomen narrandi laudes eorum.

Et subdit de nomine :

« Nam aliis litteris ille, » pater scilicet Isaiae, 1, 1, « et aliis iste, » 1, 1, scili- cet qui edidit hanc prophefiam, « apud Hebraos scribitur. » Saepe enim voce conveniunt quae significatione differunt. « Quae differentia litterarum, » scribendi scilicet litteras diversas per eumdem so- num, « apud Latinos non habetur, » quia Latini non utuntur appunicationibus lit- terarum, per quas idem sonus elementi in diversas inflectitur significationes ; sicut etiam Apostoli (ut quidam dicunt) eodem sono locuti sunt, sed diversis si- gnificationibus auditi. Et hoc probat per nominum interpretationes : « Et ille

fortis vel robustus, » scilicet pater Isaiae, « hic vero, » hoc est, cui ista prophetia inscribitur, « avulsus interpretatur 1. » Et subdit rationem nominis : « Quia locutus est contra decem tribus, » contra quas etiam Osee locutus est, « quæ per idolo- latriam, » vitulorum scilicet, et aliorum idolorum, « a cultura Dei, » II ad Co- rinth. vi, 13 : Quæ conventio Christi ad Belial? vel etiam « a regno David, » a quo scilicet in Jeroboam recesserunt 2, « erant avulsæ. » Psal. li, 7 : Propterea Deus... evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo : et radicem tuam de terra viventium.

Et subdit de patria :

« Fuit autem cognatio ejus, » ex pa- tribus et avis scilicet, « ex oppido The- cuæ, » quod ad rusticana et pastoralia deputatum fuit, sicut et David assumptus fuit. Psal. lxxvii, 70 : De post fœtantes accepit eum. « Quod, » scilicet oppidum, « sex milliaribus distat a Bethlehem, » in tribu Juda. Decuit enim quod Pro- pheta Domini secundum patriam vicinus esset patriæ Domini. Et subdit qualis erat artificio : « Curam gerens peco- rum, » quod (sicut dictum est) compe- tebat officio prophetiae. Genes. xlvi, 34 : Viri pastores sumus servi tui,... et nos et patres nostri. « In latitudine campo- rum. » Campi dicuntur inculta prata. « Qui sunt proximi oppido Thecuæ : » tota enim adjacens regio quasi inculta est, et alendis gregibus apta. Isa. vii, 23 : Erit in pascua bovis, et in conculcatio- nem pecoris. Et subjungit rationem : « In quibus, » scilicet campis, « humi, » nominativus scilicet pluralis, « arida. » Unde autem arida sint, subdit : « Atque

4 Amos propheta, qui sequitur Joelem et est tertius duodecim prophetarum, non est ipse, quem patrem Isaiae prophetae legimus. Ille enim scribitur per primam et ultimam nomi- nis sui litteram alexei et sade, et interpretatur fortis atque robustus. Hic vero per aii et samaei, et interpretatur populus avulsus : mediae litteræ mem et vau utrique communes sunt. Apud nos autem qui tantam (Al. tantum) vocalium litte-

rarum, et S (Al. Si) litteræ, quæ apud Hebræos triplex est, differentiam non habemus, hæc et alia nomina videntur esse communia, quæ apud Hebræos elementorum diversitate, et suis proprietatibus distinguuntur. (S. Hieronymus, Lib. trium Comment. in Amos prophetam pro- logus, Opp. Migne, tom. VI, p. 990.)

3 Cf. III Regum, xiv.

<--- Page Split --->

arenosæ, » hoc est, quia arenosæ; arena enim ex siccato luto glutinoso arida efficitur ; et ideo quia humor exsiccatus est, nihil ex eo generatur. Et hoc est quod sequitur : « Nihil omnino frugum gignitur. » Fruges dicuntur a fruendo ; talia enim non gignuntur quibus homo frui possit. « Sed uberrimis pascuis abundant : » gramina enim quæ ex putrefactione herbarum generantur, in superficie nascuntur : et quia terra aratro ibi non evertitur, ideo gramina abundant ; fossa enim terra usque ad arenam et pascua tolleret, et fruges non gigneret. Izech. xxxiv, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas, scilicet oves. « Et ideo cuncta, » campestria scilicet Thecua, « sunt plena pastoribus : » pastores enim in locis pascualibus habitant : pastorum enim est pascua perquirere. Izech. xxxiv, 14 : Requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. « Et sterilitas terra. » Fruges enim abundanter locus arenosus non gignit : « compensatur pecorum multitudine . » Dicit enim Philosophus in libro de Animalibus, quod « omne animal abundat ibi, ubi « abundat suus cibus. » Et pecora utiliora sunt quam fruges, quia paucis pecoribus multæ fruges emuntur.

Et subdit qualis fuit habitu animi :

« Ex hoc numero pastorum, » juxta Thecum scilicet habitantium, « fuit Amos, » sicut ipse dicit capite septimo, y. 14 : Non sum Propheta, et non sum filius Propheta, sed armentarius ego sum vellicans sycomoros. « Imperitus sermone, » hoc est, arte rhetorica, « sed plenus scientia, » spirituali scilicet, et divinorum. Et alludit ei quod dicitur, II ad Corinth. xi, 6 : Et si imperitus sum sermone, sed non scientia. Eccli. xv, 5 : Adimplebit illum Dominus spiritu sapientia et intellectus.

Et subdit de temporibus prophetia :

« Prophetavit autem eisdem temporibus, » hoc est, eorumdem regum temporibus, « quibus Joel, » qui ante habitus est, « Nahum, Jonas, Osee, Isaias. » Joel enim temporibus Osee prophetavit, secundum regulam Hebraorum, quæ saepe dicta est. Osee autem eosdem reges habet in titulo quos habet iste. Abdias autem et Jonas ad istum referuntur, quia sequuntur eum immediate, sicut et Nahum ad Michæam (cujus titulus eosdem cum Osee reges habet) est referendus. Isaias autem eosdem cum isto reges habet in titulo. « Sed aliquantulum exorsus est prophetæ, » hoc est, incepit Amos proprophetæ « duobus annis antequam bientio ante Isaiah.

Et subdit contra quos prophetavit :

« Maxime autem contra decem tribus locutus est, » sicut scilicet Osee et Joel, unde etiam hi tres simul junguntur. « Pauca de duabus tribubus interserens, » maxime in capite secundo, y. 4, ubi dicit : Super tribus sceleribus Juda, etc.

Et subdit de auctoritate, dicens :

« Hunc ablatum, » hoc est, electum, « de numero pastorum. » Sustulit eum de gregibus ovium : de post fœtantes accepit eum t. « Misit dominus, » auctoritatem scilicet dans. Ezech. 11, 3 : Mitto ego te ad gentes apostatrices, quæ recesserunt a me. « Ut in Samaria, » hoc est, in decem tribubus quæ a Samaria denominantur, « prophetaret. » Jerem. 1, 5 : Prophetam in Gentibus dedi te.

Et subdit de passione et sepultura ejus :

« Quem Amasias sacerdos, » idolorum scilicet in Dan et in Bethel positorum, « frequenter plagis afflixit, » ut scilicet a prophetando cessaret, sicut legitur Amos, vii, 10 et seq. Sed quia verbum

<--- Page Split --->

Dei alligari non potest, non propter hoc cessavit, sed potius instantius prædicavit. « Tandem filius ejus, » Amasiae scilicet, « Ozias » nomine, « vecte per tempora transfixit, » supple, Prophetam. Vectem vocat sudem, ut scilicet sude magis quam ferro læderetur. Eccli. iv, 33 : Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia. « Post hæc, » scilicet vulneratus,

« semivivus, » ex vulnere enim non statim est mortuus, sed adhuc vivus, « in terram suam, » Thecuam scilicet, « evectus, post aliquot dies dolore vulneris exspiravit. » Isa. LVII, 1 : Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo. « Sepultusque est cum patribus suis, » Patriarchis scilicet, Prophetis, et amicis, ut dicit Hieronymus. Isa, xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum.