Caput XX
Maria Magdalene prima venit ad monumentum, deinde Petrus et Joannes : illa plorans ad monumentum videt angelos, tandemque Jesum agnoscit : qui apparens apostolis, pacem illis optat ; et ostensis manibus ac latere, dat eis Spiritum sanctum, ut peccata remittant ac retineant ; rursumque non credenti Thomæ apparens cum reliquis discipulis, corpus præbet palpandum : beatos dicens qui in ipso non viso crediderunt : multa Christi signa non sunt in hoc libro scripta.
Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento1.
Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.
Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
℣. 7. Et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit.
Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans2. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :
Et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum.
Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.
Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum : et ego eum tollam.
Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur magister).
Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
Cum ergo sero esset die illo3, una sabbatorum, et fores essent clausæ ubi erant discipuli congregati, propter metum Judæorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum :
Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt4.
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus, januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.
Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas : et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.
Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus, et Deus meus.
Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc5.
Hæc autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
In Caput XX Joannis — Enarratio
1 « Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. »
Hic agitur de Resurrectione, in qua ostenditur Verbum incarnatum esse glorificativum.
Dividitur autem hæc pars in quinque particulas : in quarum prima adstruitur resurrectio Christi, quantum ad manifestationem veritatis : in secunda, quantum ad collationem potestatis cum certitudine resurrectionis, ibi, ℣. 19 : « Cum ergo sero factum esset, etc. » In tertia, iterum cum certificatione resurrectionis, ostenditur manifestatio fidei et veritatis, ibi, ℣. 24 : « Thomas unus ex duodecim, etc. » In quarta, iterum cum probatione resurrectionis, ostenditur collatio officii prædicationis, ibi, xxi, 1 : « Postea manifestavit se iterum, etc. » In quinta et ultima, cum ostensione resurrectionis, manifestatur collatio curæ pastoralis, ibi, xxi, 15 : « Cum ergo prandisset, dicit Simoni Petro Jesus, etc. »
Prima harum partium in duas dividitur, scilicet, quod primo agit de eorum quibus manifestatur devotione, et secundo de veritatis manifestatione, ibi, ℣. 11 : « Maria autem stabat. »
Adhuc, prima harum dividitur in duas partes : in quarum prima fœminarum describitur diligens et fervens devotio : in secunda, ejusdem Mariæ Apostolis facta denuntiatio, ibi, ℣. 2 : « Cucurrit ergo, etc. »
In prima harum dicuntur quatuor, scilicet, temporis ad devote ungendum congruitas, personæ ungentis dignitas, temporis congruentis determinatio, sepulcri a remotione impedimenti opportunitas.
Dicit ergo :
« Una autem sabbati, »
Hoc est, prima sabbati. Hebræi enim et Græci nominibus numeralibus pro ordinalibus nominibus utuntur : et ideo unum apud eos in ordine dierum signat primum. Sabbatum autem apud Hæbræos, et dies est principalis, et septimam nominat. Unde, Luc. xviii, 12 : Jejuno bis in sabbato, hoc est, in septimana. Sic ergo una sabbati est dies prima hebdomadæ, quæ apud nos Dominica vocatur. Hæc enim prima est post sabbatum, a quo septimana apud eos incepit. Nobis autem hoc festum in Dominicam conversum est in gaudio Resurrectionis. Isa. lxvi, 23 : Erit sabbatum ex sabbato. Item, lviii, 13 : Vocaberis sabbatum delicatum. Eo quod Dominus oleo exsultationis delibutus, resurgens, sanctitatis suæ resurrectionis consecravit. Hoc ergo tanto gaudio congruum fuit tempus.
« Maria Magdalene venit mane, etc. »
« Maria Magdalene, » quæ quamvis cum mulieribus venerit, sicut dicitur, Matthæi, xxviii, 1, Marc. xvi, 1, Luc. xxiv, 1, tamen hæc præ cæteris dignior, et fidei devotione, et generis nobilitate, et amoris virtute, et obsequendi sollicitudine, et quærendi Dominum indagatione, habebatur. Et ideo hæc, aliis tacitis, nominatur. Ruth, iii, 11 : Scit omnis populus... mulierem te esse virtutis. Et hoc demonstratur per nomen Maria, quod amarum interpretatur : quia amaritudine lacrymis lavit, ut dicit Gregorius, maculas criminis. Luc vii, 38 : Lacrymis cæpit rigare pedes ejus. Et sicut dicit Gregorius : « Susceptoris sui tetigit vestigia : ac prava sua delinquens itinera, huic post hoc assidebat, viventem adhærebat, mortuum quærebat. » Hæc ergo una causa fletus fuit post Dominum : quia be[670]nigne pænitentem suscepit. Psal. xxix, 16 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Magdalena autem turrita interpretatur : quia fortis fuit, non horrens custodes. Proverb. xxxi, 10 : Mulierem fortem quis inveniet ? etc. Hac ergo de causa specialis dignitatis esse dignoscitur, cui primum Dominus resurgens manifestatur.
« Venit mane, » ferens unguenta ex aromatibus parata, sicut dicitur, Marc. xvi, 1. Determinat autem mane : « Cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum. » Videtur autem contrarium hujus dici, Matth. xxviii, 1, ubi dicitur : Vespere autem sabbati quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Ergo videtur quod non venit mane. Ad hoc autem Augustinus respondet dicens, quod si initium noctis intellexerimus per synecdochen totam noctem : tunc vespere ponitur pro nocte præcedente lucem Dominicæ diei : et tunc non est contrarium. Sed Joannes dicit horam adventus, et Matthæus dicit initium noctis in qua venerunt. Melius autem respondetur a quibusdam, quod vespere quidem venerunt : quia ad veniendum se paraverunt. Mane autem venerunt : quia tunc ad monumentum pervenerunt.
Sed adhuc objicitur de hoc quod dicitur : « Cum adhuc tenebræ essent : » quia, Marc. xvi, 2, dicitur : Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. Sed ad hoc dicit Beatus Augustinus, scilicet, quod bis venit Maria Magdalena, scilicet, primo in tenebris, et tunc discessit : et orto jam sole rediit. Et primum tangit Joannes, et secundum Marcus.
Sic ergo valde mane venit ad monumentum, cum adhuc tenebræ essent, suæ inquisitionis ostendens diligentiam et amoris fervorem. Proverb. viii, 17 : Qui mane vigilant ad me inveniunt me. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. lxii,
2 : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Congruit autem hora adventui, ut dicit Hieronymus, ut quæ Dominum mortuum quærebant, in tenebris venirent, quæ tenebras dubietatis earum significant. Genes. i, 2 : Tenebræ erant super faciem abyssi, hoc est, cordis humani, per lumen fidei et certitudinem non suffulti. Quod enim ad monumentum venit, significat quod mortuum Dominum quærebat. Unde et reprehensa fuit, Luc. xxiv, 5, ab Angelo dicente : Quid quæritis viventem cum mortuis ? Monumentum autem a monendo dicitur, quia monet trans euntes de mortuo. Eccli. xxxviii, 23 : Memor esto iudicii mei : sic enim erit et tuum.
« Et vidit lapidem, » qui ad os speluncæ positus fuerat, « sublatum, » sive revolutum, « a monumento. » Hoc enim cito adspexit : quia hoc desideravit. Unde, Marc. xvi, 3, dicitur, quod de hoc sollicita cum aliis dixit : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ? Et parum post, ℣. 4 : Et respicientes, viderunt revolutum lapidem : erat quippe magnus valde, major quam fœmina levare posset : ideo lapidis revolutionem libenter adspexit.
Sed quæritur, quis revolvit lapidem ? Utrum Christus surgendo lapidem abstulerit ? Hoc enim videtur propter mysterium : quia, Judicum, xvi, 3 dicitur, quod Samson media nocte surrexit, et portas cum seris apprehendit, et in verticem montis portavit. Portæ autem illæ ostium sepulcri significaverunt. Ergo et Christus lapidem ab ostio monumenti removit. Sed in contrarium est, quod Christus in gloria corporis surrexit. Ergo sicut januis clausis intravit ad discipulos, ita et intacto signaculo sepulcri exivit. Responsio est ad hoc, quod dicit Chrysostomus, quia exivit, et lapide, et signaculis manentibus, Jesus. Unde sicut exivit de virginis utero intactis signaculis pudoris, ita etiam de sepulcro intactis signaculis sepulcri. Quia aliter putatum fuisset effractum a discipulis fuisse sepul[671]crum. Quia vero oportuit demonstrari quod surrexerit, ideo coram custodibus Angelus post Domini resurrectionem removit lapidem, sicut dicitur, Matth. xxviii, 1. Et tunc primum venit Maria Magdalena.
2 « Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. »
Hic incipit secunda pars primæ partis : in qua notatur facta a Maria Apostolis nuntiatio.
Dividitur autem pars ista in tres partes : in quarum prima fit denuntiatio : in secunda, discipulorum ejus quod dixit per experimentum probatio : in tertia, dubietatis et ignorantie ratio.
Dicit autem in primo tria : velocitatem nuntiantis, et quibus nuntiavit, et quid.
Dicit ergo : « Cucurrit ergo, » festinando ne aliquid interim posset intervenire antequam consuleret Apostolos. Desiderium enim cursum imperabat. Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem : current, et non laborabunt : ambulabunt, et non deficient. Jerem. ii, 23 : Cursor levis explicans vias suas. Oblita enim fuerat gravitatis femineæ ex nimio desiderio festinandi ad consilium Apostolorum, quid in tanto facto videretur esse agendum.
« Et venit ad Simonem Petrum, » qui caput erat aliorum, de quo dixerat Dominus, Luc. xxii, 32 : Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Ad omnium ergo confirmationem venit ad Petrum.
« Et ad alium discipulum, » scilicet Joannem, « quem diligebat Jesus : » et in signum dilectionis, ei pectus ad recumbendum præbuerat, et Matrem commiserat. Ab illis enim potissimum requirendum esse putabat. Deuter. xxxii, 7 :
Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : maiores tuos, et dicent tibi.
Et attende cautelam mulieris, qualiter non in commune in multitudine nuntiavit : ne rumor fieret, antequam quid agendum esset, ex consilio majorum esset determinatum. Rumor enim et tumultus multum nocere poterat : quia si rumor exivisset; quod perditum fuisset corpus, statim Judæorum fuisset applaudus, nec postea creditum fuisset quod resurrexisset.
« Et dicit eis : Tulerunt Dominum, etc. »
« Et dicit eis, » tristi vultu : « Tulerunt Dominum de monumento, » hoc est, abstulerunt. Qui autem abstulerint non determinavit : quia notum putat esse discipulis, quod illi qui omnia mala contra Dominum attentaverunt, etiam hoc malum fecerunt, et corpus ejus in aliquem inhonestum locum projecerunt, invidentes honori sepulturæ ejus.
Et hoc est : « Et nescimus ubi posuerunt eum. » Ac si dicat : Hæc est angustiæ causa, quod nescimus ubi eum inveniam : ut officium funeris ei impendam. Dicit autem : Nescimus, de se, et de aliis mulieribus secum venientibus.
3 « Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.
6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
7 Et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus posi[672]tum, sed separatim involutum in unum locum.
8 Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit.
9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. »
Hic incipit discipulorum per experimentum probatio.
Et quatuor hic dicuntur : quorum primum utrique convenit discipulorum, scilicet, cursus ad probandum. Secundum, solum Joanni, scilicet, major velocitas ad perveniendum. Tertium, quod Petrus prior fuit ad intrandum. Quartum autem, quod neuter eorum paratus fuit ad credendum.
Dicit ergo : « Exiit ergo Petrus, » reliquit scilicet discipulorum habitationem ad mulieris nuntiationem, « et ille alius discipulus, » scilicet Joannes, « et venerunt, » hoc est, venire inceperunt « ad monumentum, » probare intendentes dictum mulieris : utrum Dominus esset sublatus an non.
« Currebant autem duo simul, »
Quoad cursus inceptionem. I ad Corinth. ix, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Dicit autem Beatus Bernardus, quod præ cæteris cucurrerunt qui præ cæteris amaverunt.
Sed si quæritur, Quare alii non cucurrerunt ? Jam in ante habitis causa est assignata : quia eis non fuit nuntiatum, ne fieret tumultus inter eos. Et hoc cavebatur propter metum Judæorum. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
« Et ille alius discipulus præcucurrit, » hoc est Joannes, « citius Petro. » Cujus causa forte fuit, quia junior fuit et velocior. Tamen Beatus Bernardus dicit, quod qui plus dilexit, velocius cucurrit, et citius pervenit. De hoc autem notatum est a nobis in Prologo istius operis, quod quamvis forte plus dilexerit Joannes in gratia contemplationis, plus tamen dilexit Petrus in gratia actionis. Et quia hi præ cæteris gratiam dilectionis Christi acceperunt, ideo præ cæteris cucurrerunt.
« Et venit primus ad monumentum » Christi. Et hujus causam allegoricam dicit Glossa, quod Joannes signat synagogam quæ præcucurrit, et tamen ad intima spiritus non intravit. Petrus autem Ecclesiam signat de Gentibus, quæ posterior venit, et ad intima penetravit : et synagogam in fine Christus introducet. Ad Roman. xi, 25 et 26 : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
« Et cum se inclinasset, »
Scilicet in speluncam, quo ad latus lapidis intravit, ut adspicere posset, « vidit linteamina, » in quibus involutum fuerat corpus Jesu, « posita, » hoc est, de corpore posita et involuta. Joseph enim mercatus fuerat sindonem in quam involverat corpus Domini Jesu.
« Non tamen introivit » in monumentum : quia forte custodes extimuit.
« Venit ergo Simon Petrus, »
Post Joannem, « sequens eum, » cursu tardior, « et introivit in monumentum, » causa experiendi, non veritus timorem custodum.
« Et vidit, » sicut et Joannes, « linteamina posita, hoc est, de corpore deposita et involuta, « et sudarium, » hoc est, pannum capitalem, in quo sudor faciei extergi consueverat, « quod super » faciem et « caput ejus positum fuerat. » Non cum linteaminibus positum fuerat, ac si ex industria ab aliis positum fuisset [673] et separatum. Et hoc est quod dicit : « Sed separatim involutum, » ad globum, « in unum locum » ab aliis distinctum. Et hæc omnia fuerunt argumenta resurrectionis : quoniam qui abstulisset corpus, cum pannis abstulisset. Nunc autem quia surrexit in gloria, pannis non indigebat : quia jam Dominus regnavit, et decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se, scilicet virtute6. Psal. ciii, 2 : Amictus lumine sicut vestimento.
« Tunc ergo introivit et ille, etc. »
« Tunc ergo, » audaciam accipiens a Petro, hoc est, etiam « introivit et ille discipulus, » scilicet, Joannes. Quamvis enim contemplatio virtutem præcurrat velocitate considerationis, quia velociter currit sermo ejus, qui est de veritate : non tamen ad veritatis limpidam beatitudinem, et secreta Dei ingreditur, nisi per virtutis meritoriam exercitationem. Unde, Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion, hoc est, in veritatis speculatione.
« Qui venerat primus ad monumentum. » Psal. xcix, 3 : Introite portas ejus in confessione.
« Et vidit » non esse ibi corpus Jesu. « Et credidit, » sicut Magdalena dixerat, illud ablatum fuisse.
« Nondum enim sciebant, »
Scilicet Petrus et Joannes, « Scripturam, » quod ita oporteret Christum pati, et resurgere a mortuis. Et hoc est quod sequitur : « Quia oportebat, » quia aliter opem non conferret convenientem, « eum, » Christum, « a mortuis resurgere. » Luc. xxiv, 25 et 26 : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt Prophetæ ! Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
« Abierunt ergo, etc. »
« Abierunt » de monumento « iterum discipuli ad semetipsos, » nihil sentientes de resurrectione Domini, vel ablatione. Cantic. iii, 3 : Per noctes quæsi vi quem diligit anima mea : quæsi illum, et non inveni.
11 « Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fletet, inclinavit se, et prospexit in monumentum :
12 Et vidit duos Angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. »
Hic agitur de resurrectionis manifestatione.
Et dividitur hæc pars in sex partes : in quarum prima hujus mulieris miratur tangitur devotio, quæ meretur consolationem : in secunda, tangitur Angelorum visio, per quæstionem faciens desolata instructionem : in tertia, corporalis visio, præsentialem sed incognitam Domini ostendens manifestationem : in quarta, Domini allocutio, veritatis innuens expressionem : in quinta, tactus prohibitio, usque ad fidei perfectam ascensionem : in sexta, admonitionis injectio, ad fratrum consolationem.
Dicit ergo de primo, quod « Maria stabat » amaritudine plena. Ruth, i, 20 : Vocate me Mara (id est amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. Stabat autem : quia vis amoris ad inquirendum, nec sedere nec jacere eam permisit. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Dicit enim Gregorius, quod vis amoris multiplicabat in ea intensionem inquisitionis. [674]
Stabat autem « foris, » nullis commodis domi intendens, sed in solitudine circumiens et quærens. Cantic. iii, 2 : Surgam et circuibo civitatem..., quæram quem diligit anima mea.
« Plorans, » Thren. i, 16 : Idirco ego plorans. et oculus meus deducens aquas : quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Psal. cxviii, 136 : Exitus aquarum deduxerunt oculi mei.
Dum ergo fleret, »
Quærendo Dominum, « inclinavit se, corporaliter, « et prospexit in monumentum. » Dicit enim Gregorius, quod talis est vis amoris quod non sufficit sibi semel adspexisse. Et ideo quamvis primo sepulcrum vacuum videret, tamen ex incendio amoris iterum inspiciebat, et ideo in instantia consolationem accipere merebatur. Luc. xi, 8 : Etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus ejus sit : propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea. Augustinus : « Oculi qui Dominum quæsierant, et non invenrant, jam lacrymis vacabant. » Et plus dolet mulier, quod fuerat Dominus ablatus a monumento, quam quod occisus fuerat in ligno. Maria enim quidquid voluit, flendo obtinuit : veniam peccatorum, Luc. vii, 38 : Lacrymis cæpit rigare pedes ejus. Flendo obtinuit fratris resuscitationem de faucibus infernorum, Joan. xi, 33 et seq., Jesus ut vidit Mariam et Judæos plorantes, ipse lacrymatus est. Flendo obtinuit consolationem de resurrectione, ut hic. Lacrymas ergo effudit compunctionis, compassionis, et devotionis. Et fuerint ei lacrymæ suæ panes die ac nocte dum dicebatur ei quotidie : Ubi est Deus tuus7.
« Dum ergo » sic « fleret, inclinavit se, » ad locum sepulcri, humiliando se, Job, xxii, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.
« Et prospexit in monumentum, » ad locum unde sublatum putabat Dominum, ut vel ex loci visione recuperet consolationem. Eccli. xxxix, 6 : Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum.
« Et vidit duos Angelos, etc. »
Videtur contrarium per hoc quod dicitur, Marc. xvi, 5, quod introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida : et obstupuerunt. Adhuc autem ibi dicitur, quod Maria intravit : hic autem dicitur, quod tantum introspexit. Ad hoc respondendum est per Augustinum in tertio libro de Concordia Evangelistarum sic : « Prima sabbati, hoc est, die Dominica, diluculo mulieres venerunt ad monumentum : sicut omnes concorditer narrant Evangelistæ. Ut viderunt lapidem sublatum, antequam diligentius inspicerent, cucurrerunt, et nuntiaverunt Petro et Joanni : qui cucurrerunt ad monumentum, et postea reversi sunt. Maria autem cum aliis mulieribus stabat ad monumentum foris plorans, hoc est, ante illum saxei sepulcri locum. Sed cum intrassent spatium interius, quod erat ante sepulcrum, ad modum cujusdam cavernæ, viderunt Angelum sedentem in dextris super lapidem, revolutum a monumento, de quo narrant Matthæus, xxviii, 2, et Marcus, xvi, 4. Qui dixit : Nolite timere vos : sicut, Matth. xxviii, 5, dicitur. Post hæc verba Maria dum fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum : sicut hic dicitur : « Et vidit duos Angelos, etc. » Et intelligendum est, quod : Angeli surrexerunt, et mulieres alloquebantur : sicut dicitur, Luc. xxiv, 4, quod duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Et sic omnis solvitur contrarietas : quia quilibet[675]bet Evangelistarum dicit aliquid de historia, et omnes dicunt totum : quia quod unus omittit, alius scribit. »
Et hoc est quod dicitur : « Et vidit, » oculis corporis, « duos Angelos. » Lucæ, xxiv, 22 et 23 : Mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, et non invento corpore, venerunt, dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
« In albis sedentes. » Matth. xxviii, 3 : Erat autem adspectus ejus sicut fulgur, vestimentum ejus sicut nix. Et hoc, ut dicit Gregorius, blandimentum et decorum signat gaudii resurrectionis. Unde, Matth. xvii, 2 : Vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix. Et, Marc. ix, 2 : Qualia fullo non potest super terram candida facere. Quia resurrexit amictus lumine sicut vestimento. Duos autem vidit, propter Angelorum duo opera : quæ sunt assistere, et ministrare. Daniel. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.
Sedere autem dicuntur : quia quiescit quisque qui est apud Deum.
Unum ad caput, et unum ad pedes. »
Quod in mysterio magnam habet rationem. Dicitur enim, I ad Corinth. xv, 3, quod caput Christi Deus est. Angelus ergo ad caput, est revelans divinitatis arcana. Angelus autem ad pedes, est docens humanitatis ejus, quæ impendit nobis, redemptionis obsequia. Isa. vi, 2 : Seraphim stabant super illud : sex alæ uni, et sex alæ alteri : duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et quidem in signum hujus, unus Angelus sedit ad caput. Duabus alis velat, æternitatis ante mundum, et divinitatis ejus sublimitatem : quæ non nisi in umbra alarum Seraphim cognosci possunt, hoc est, charitatis Christi, qui hoc de se revelavit.
Duabus autem aliis velat alius pedum mysteria. Gratiae enim plenitudinem, et humanæ naturæ cum divina unionem, iterum charitate duce cognoscimus in quantum nobis ex charitate dignatur donare de gratia, et in quantum nos vult alligare suæ divinitati. Et hoc est quod dicitur, Joan. 1, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Duabus autem aliis volamus exemplo Angeli, modo ad caput ascendentes, modo ad pedes descendentes : pennis duabus, scilicet, intellectu veritatis, et affectu virtutis. Hoc est ergo quod pennæ significant Angelorum.
« Ubi positum fuerat corpus Jesus, » in quo divinitas corporaliter habitavit : quia etiam locus sanctus factus est ubi positum fuit. Exod. iii, 5 : Locus, in quo stas, terra sancta est. Psal. cxxxii, 7 : Adoravimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
- « Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. »
Post Angelorum visionem describit desolatæ mulieris consolationem per quæstionem.
Unde dicit : « Mulier, quid ploras ? » Quæstio est instructiva, et reprehensiva. Instructiva : quia sicut dicitur, Luc. xxiv, 6, verba Christi reduxit ad memoriam, dicens : Recordamini qualiter locutus est vobis, etc. Et ideo etiam hoc dicendo : « Quid ploras ? » idem est ac si dicatur : Recogita apud temetipsam, quid sit quod ploras ? et in verbis ejus quem ploras (quæ semper effectum habuerunt) invenies consolationem. Reprehensiva autem est, quæ si fidem firmam haberet, non esset tempus plorandi, sed gaudendi. Joan. xvi, 22 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
« Dicit eis, » tristitiæ causas exponens : « Quia tulerunt Dominum meum, » quem supra simpliciter Dominum vocavit, suum Dominum dicit, propter specialem quem ad ipsum habuit affectum. Dominum autem vocat consueto modo corpus Dominicum. Nec dicit : Tulerunt Christum, ut eum nomine designaret : quia, ut dicit Gregorius, hoc agere solet vis amoris, ut quem amans semper cogitat, nullum alium credat ignorare.
« Et nescio ubi posuerunt eum, » se connumerans Apostolis : hic autem quos homines existimavit ignotos sese non connumerat. Et ideo de se sola loquitur dicens : « Nescio ubi posuerunt eum : » custodes vel Judæos arbitrans esse furatos, ad suæ malitiæ et erroris confirmationem. De talibus enim non præsumpsit nisi malum. II ad Timoth. iii, 13 : Mali homines..., proficiunt in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
14 « Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.
15 Dicit ei Jesus, Mulier, quid ploras ? Quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum : et ego eum tollam.
16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).
17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi. »
Hic tertio inducitur corporalis Domini visio, præsentialem sed incognitam Christi ostendens manifestationem.
Tria autem dicuntur hic : visio incogniti, allocutio pii Domini, et effigies congrua mulieri quærenti.
Dicit ergo : « Hæc cum dixisset, » ad Angelos quærentes, « conversa est » ab Angelis ad quos faciem direxerat, « retrorsum, » dorsum vertens ad Angelos.
Si autem quæritur, Quare retrorsum ab Angelis conversa est ? Dicit Chrysostomus, quod Christus silenter post ipsam apparens, obstupefecit Angelos : et illi motu et signo ostenderunt se aliquid magnum vidisse retrorsum. Et hoc est quod dicit Jeremias, Thren. v, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Psal. lxxxiv, 3 : Converte nos, Deus, salutaris noster, etc.
« Et vidit Jesum, » salutis auctorem, « stantem, » qui tunc stetit : quia curvari et inclinari per mortis infirmitatem non potuit. Ad Roman. vi, 9 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors, etc. Cantic. ii, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, etc.
« Et non sciebat quia Jesus est. »
Gregorius : « Dubietas eum absconderat, et vis amoris ignotum quærere cogebat. » Bernardus : « O delectabile pietatis speculum ! Qui quæritur et desideratur, occultat se, et manifestatur spectaculum : occultat se ut ardentius requiratur, et requisitus cum gaudio inveniatur, et inventus cum sollicitudine teneatur, et tentus non dimittatur, secundum illud Canticorum, iii, 4 : Inveni quem diligit anima mea, tenui eum, nec dimittam. » Genes. xxxii, 26 : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
« Dicit ei Jesus, etc. »
Consolans simul et instruens, et reprehendens. Consolatur quidem in hoc quod eam tali allocutione de causa tristitiæ alloquitur. Hoc enim ex compassio[677]ne procedere videtur, et ideo talis allocutio consolatio tristibus esse videtur. Sapient. viii, 9 : Erit allocutio cogitationis et tædii mei. Instruxit autem in hoc quod eam quærendo, ad seipsam, et ea quæ vidit et audivit, reducit. Unde, Luc. xxiv, 8 et 9 : Recordatæ sunt verborum ejus. Et regressæ a monumento, etc. Prehendit autem in hoc quod causam lætitiae suæ dubitando ignorans, tristitia affligit. Ac si dicat illud Jeremiæ, xxxi, 16 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo.
Hoc ergo intendit cum dicit : « Mulier, quid ploras ? » Et adjungit aliam quæstionem, dicens : « Quem quæris ? » Ac si dicat : Incongrue inter mortuos quæris eum qui Marthæ dicit : Ego sum resurrectio, et vita. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet8. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Et ideo vinculis mortis et inferni ligari non potuit. Act. ii, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile teneri illum ab eo. Dicit ergo : « Quem quæris ? » et videbis quod cum mortuis non est quærendus.
« Illa existimans, quia hortulamus esset, »
Eo quod mane primo vidit eum in horto. Sicut enim dicit Philosophus in libro primo de Somno et vigilia : « Eis qui a ratione perversi sunt per melancholiam vel aliam amentiam, modica junctura linearum habet convenientiæ similitudinem. » Sic ista tristi absorpta dubitatione, non cognovit Domini notam sibi faciem, et ex modico ut hortulanum existimaret sumpsit occasionem. Et est expositio litteralis. Spiritualiter autem : Vere fuit hortolanus qui in hortis cordium aromata coluit et plantavit. Cantic. iv, 16 : Veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius. Unde congrue de Magdalena dicitur illud Canticorum, viii, 13 : Quæ habitas in hortis, amici auscultant : quia et Angeli et Christus auscultabant plangentem.
« Dicit ei, » sicut hortulano : « Domine. » Propter habitum reverentiæ, et propter maturitatem quam in ipso vidit, aliquid altum in ipso existimavit, et ideo vocat Dominum. Et non addit : Domine mi : quia nullum sibi Dominum præter Dominum Jesum eligebat. I ad Corinth. viii, 6 : Nobis unus est Dominus, Jesus Christus, etc.
« Si tu sustulisti eum. » Hic iterum quæsitum proprio nomine non designat : quia vis amoris hoc fecit, quod illum quem quærebat, neminem ignorare putabat. Simile aliquid passa duobus discipulis de quibus loquitur Lucas, xxiv, 18, qui inconveniens arbitrabantur si aliquis facta circa Jesum in Jerusalem ignoraret, dicentes : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ? Ac si dicant : Mirum et inconveniens esset, quod tui solius notitia a tantis factis esset peregrina et aliena.
« Dicito mihi ubi posuisti eum, » qui mihi singularis est thesaurus, etiam mortuus, « et ego tollam eum. » Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam, scilicet ad mercandam dilectionem, quasi nihil despiciet eam. Sapient. vii, 8 et seq. : Divitias nihil esse duxi in comparatione illius, nec comparavi illi lapidem pretiosum : quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi eam. Et ideo cum omni desiderio tollam eum.
Et ideo hoc desiderium ulterius affligi Dominus non sinens,
« Dicit ei Jesus : Maria. »
« Dicit ei Jesus, » aptam per voca[678]tionem nominis sui, declarans cognitionem : « Maria. » Nomine enim proprio nosse et vocare consuevit. Joan. x, 3 : Proprias oves vocat nominatim. Exod. xxxiii, 17 : Teipsum novi ex nomine : invenisti enim gratiam coram me.
« Conversa illa. » Sicut prius corpore, ita modo corde ad Christi interiorem vocationem est conversa. Psal. lxxxiv, 9 : Loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
Et ideo excitata nominis proprii vocacione, « dicit illi, » sicut bona ovis recognoscens pastorem : « Rabboni. » Et subjungit Evangelista nominis interpretationem, et dicit : « Quod dicitur Magister. » Maria enim illuminata vel illuminatrix dicitur : quam cum intus lux vera alloquitur, qui magister est, statim agnoscitur : quia per lucem intus notitia illius inspiratur. Apocal. 1, 12 : Conversus sum ut viderem vocem quæ loquebatur mecum. Hoc enim nomine consuevit sibi vocare Christum. Joan. xi, 28 : Magister adest, et vocat te.
« Dicit ei Jesus : Noli me tangere, etc. »
Dicit ei Jesus instruens ad reverentiam sanctitatis : « Noli me tangere, » quia non es præparata ad tangendum. Non enim factum tuum exhorreo, qui te ante caput et pedes tangere permisi : sed quia sicut Moyses ad sanctum non accessit nisi devotione præparatus, ita non tangas divinum et gloriosum corpus, nisi prius devotione et reverentia sis præparata.
Et rationem subjungit, dicens : « Non-dum enim ascendi, » hoc est, in devotione cordis tui elevatus sum, « ad Patrem meum, » hoc est, ad æqualitatem Patris. Quia si in corde tuo ad illum elevatus essem : sicut non quæris Patrem (qui vitam habet in semetipso 9) cum mortuis : ita me non quæreres quasi mortis vinculis et seris in morte conclusum. Para ergo te cum hac reverentia, et tunc tange. Et ideo post hæc accesserunt, et tenuerunt pedes ejus : sicut dicitur, Matth. xxviii, 9. Hæc lectura secundum omnem expositionem competit, et est Augustini et Gregorii et Chrysostomi.
Hoc est ergo quod dicit. Accedens enim indigne ad figuram divini corporis, id est, arcam, morte punitus est Oza 10. Accedens etiam non paratus devotione, ad locum ubi corporaliter apparuit Dominus, prohibitus est Moyses 11. Sic et Maria dubiis plena, luctu inquieta, præparatione indiguit antequam ad tangendum tantam accederet sanctitatem. Infirmum enim æstimaverat quando hortulanum credebat. Accedat ergo ad cor altum, et Deus exaltetur in corde ejus : et sic tangat. Ecce quid fecit instantiæ perseverantia. Invenit enim quem diligebat, quem discipuli abeuntes ad semetipsos non invenerunt. Hoc tamen Sancti dispensatione divinæ sapientiæ factum esse dicunt : quod discipuli qui præ cæteris pollebant auctoritate, abirent apud semetipsos, et primi nuntii non essent vitæ æternæ et gloriosæ : ut sexus elevaretur fœmineus : ut sicut mulier ad virum nuntium tulit mortis in paradiso, ita et nunc e contra mulier esset nuntia vitæ perennis ad viros Apostolos.
Et ideo sequitur :
« Vade autem ad fratres meos, etc. »
« Vade autem, » jam lætifica, « ad fratres meos, » cohæredes regni, acquisiti per triumphum mortis meæ. Ad Hebr. ii, 11 et 12 : Non confunditur fratres eos vocare, dicens : Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Fratres sunt quos suo Spiritu adoptavit in hære[679]ditatem. Ad Roman. viii, 15, 17 : Acceptis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater) : ... si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Jam autem vocat fratres : quia jam eis beatitudinis demonstrat hæreditatem.
« Et dic eis, » scilicet fratribus quorum primogenitus in forma gloriæ ego sum. Ad Roman. viii, 29 : Ut ipse primogenitus sit in multis fratribus. Apocal. 1, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ.
« Ascendo, » continuis profectibus in fide vestra, et corde, et devotione, « ad Patrem meum, » per naturalem generationem, « et Patrem vestrum, » per Spiritum adoptionis, in formam gratiæ et gloriæ vos formantem. Et quia sic diversimode Pater est, ideo non dicit : Ascendo ad Patrem nostrum. Sed dicit : « Ascendo ad Patrem vestrum, » secundum Spiritus adoptionem. Isa. LXIV, 8 : Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
« Deum meum, » secundum humanitatem : ita quod me hominem divinitati univit, et ideo Deus meus est per gratiam unionis. « Et Deum vestrum, » per gratiam informationis, quæ non est gratia unionis. Hic autem effectus est resurrectionis, quod nos sic ascendere faciat. Joan. iii, 13 : Nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis qui est in cælo. Joan. vi, 63 : Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? Hoc enim aufert omnem dubitationem et tristitiam a cordibus omnium Sanctorum suorum. Hæc ergo læta omnibus suis sunt nuntianda.
Sic ergo obediens
« Venit Maria Magdalene, etc. »
Venit ut esset Apostolorum Apostola. « Annuntians discipulis » tristibus de morte et perditione Domini : « Quia vidi Dominum » resurrexisse. « Et hæc, » quæ dicta sunt, « dixit mihi » vobis nuntiare : ut gaudium habeatis mecum. Ad Philip. iv, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Luc. xv, 9 : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
19 « Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum. »
Hic incipit secunda pars, in qua continetur manifestatio veritatis resurrectionis, et tangitur collatio spiritualis potestatis.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima agitur de argumentis divinæ Resurrectionis : in secunda vero de collatione spiritualis potestatis, ibi, ℣. 21 : « Dixit ergo eis iterum, etc., » et apparitionis veritas.
Dicit ergo : « Cum esset sero. » Hoc dicit, quia illa hora conveniens erat ad orationem vespertinam. Oratio Ecclesiæ : « Vespertina oratio ascendat ad te, Domine, et descendat super nos misericordia tua. » Daniel. ix, 21 et seq., tempore sacrificii vespertini venit vir Gabriel, et docuit Danielem de passione et liberatione. Psal. cXL, 2 : Elevatio manuum tuarum sacrificium vespertinum. Quia etiam in mundi vespere, et quando dies mundi in sero erat, passus fuit Christus. Hæc ergo est causa, quod talem elegit horam congregationis suorum quibus se manifestaret.
« Die illo. » Determinat diem. Et est sensus : « Die illo, » hoc est, eadem die Resurrectionis, in qua Christus quinta vice jam apparuit. Primo enim mane surgens, apparuit Mariæ Magdalenæ, sicut dicitur, Marc. xvi, 9. Secundo, mulieribus simul, quando tenuerunt pedes ejus, ut dicitur, Matth. xxviii, 9. Tertio, apparuit Petro, sicut dicitur, Luc. xxiv, 34 : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Quarto, appa[680]ruit duobus euntibus in Emmaus castellum, in via jungens se illis, sicut legitur, Luc. xxiv, 13 et seq. Illis autem redeuntibus in Jerusalem, cum jam esset sero, et narrantibus qualiter cognoverunt Dominum in fractione panis, tunc venit iterum in medium eorum. Et quinta vice apparuit, sicut et hic legitur, et, Luc. xxiv, 36.
Hoc est ergo dicit : « Die illo, » in quo Christus cumulavit apparitionem suæ lucis et resurrectionis. Psal. cxvii, 24 : Hæc est dies quam fecit Dominus, exsultemus, et lætemur in ea. Item, 27 : Deus Dominus, et illuxit nobis. De qua die dicit Fulgentius : « Quia et ipsum solem hac die clarius lucere existimo, quando sol verus lucem suæ resurrectionis gloriosæ radiis corporalis immiscet. »
« Una sabbatorum. »
Tangit istius diei inter dies ordinem. Diximus quod una sabbatorum est prima sabbatorum : quia prima est, et ordine, et cœlestis solis virtute, et dignitate.
Ordine quidem : quia si ultima dies sabbatum post mundi perfectionem, tamen prima est a qua mundi incepit reformatio. Et hæc est dies ista. Ut sicut mundi constitutio incepit a luce, quando dixit Deus : Fiat lux. Et facta est lux12 : ita mundi reformatio inciperet a luce surgentis solis Domini Jesu Christi. Malach. iv, 2 : Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus. II Machab. 1, 22 : Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Hæc est ergo causa quod iste est primus dies in ordine dierum.
Iste etiam dies cœlestis solis habet primam virtutem : quia qui etiam sequitur ordinem Gentilium, tunc hæc dies, solis dies vocatur : quia sol in principio ejus dominationis habet virtutem, et omnes stellas ad suam trahit operationem. Quod vere Soli nostro competit, quia radiis et splendore suæ resurrectionis demonstravit. Psal. cxlii, 8 : Auditam fac mihi mane misericordiam tuam : quia in te speravi. Hæc est dies de qua dicitur, ad Roman. xiii, 12 et 13 : Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis : sicut in die honeste ambulemus. Pudorenim est cum rege amicto lumine solis sicut vestimento13, in habitu tenebrarum ambulare. Matth. xvii, 2 : Resplenduit facies ejus sicut sol, scilicet in virtute lucens. Hac de causa dies est luminis.
Tertia autem : quia etiam dignitate est prima dies. Sicut enim dicitur, Exod. xii, 2, quod mensis ille principium mensium est, primus dignitate, in mensibus anni, in quo sanguine agni liberati sunt ab exterminatore, et ab Ægyptiaca servitude fideles : ita pro certo prima et principium dierum est, omnem dignitatem dierum præcellens, in qua plene libertas gloriæ a diabolo, et peccato, et a morte, demonstrata est in capite Christo. Et hoc signatur, Esther, viii, 16 et 17 : Judæis nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium. Apud omnes populos, urbes atque provincias, etc. Judæi autem dicuntur qui spiritualiter Judæi sunt, quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est, ut dicitur, ad Roman. ii, 29.
Hæc est ergo causa, quod dicit : « Una sabbatorum. »
« Et fores essent clausæ ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. »
Tangit hic loci dispositionem, ex qua [681] resurrectionis Dominicæ acciperetur argumentum.
Et dicit duo, scilicet, ostiorum clausuram, et clausuræ causam.
De clausura dicit : « Et fores, » hoc est ostia, quæ fores dicuntur : quia de domo ducunt foras, secundum Grammaticam, ideo sic vocata. Hujus autem clausuræ, quamvis una in littera causa dicatur, tamen quatuor causæ a Patribus traditæ inveniuntur. Prima quidem, ut tempore devotionis et orationis, tumultus spiritum non inquietaret orantium. Matth. vi, 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum. Isa. LVIII, 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet. Secunda causa est, ut strepitu vanitatum in sensibus a contemplatione veritatis non avertatur animus. Isa. xxvi, 20 : Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Tertia causa est, ne exploratores libertatis discipulorum Christi, ad secreta penetralium intrare valeant. Unde, II Regum, iv, 5 et seq., interfectus est Isboseth, quia ostiaria non clauserat ostium. Genes. vii, 16, arcæ clausit deforis ostium Dominus. Tales enim exploratores libertatis filiorum Dei, fures sunt, qui non sunt admittendi. Joel. ii, 9 : Domos conscendent, intrabunt per fenestras quasi fur. Quarta causa tangitur in littera : « Propter metum Judæorum, » qui hostes erant discipulorum Christi. IV Regum, vi, 32 : Videte cum venerit nuntius, scilicet qui missus est ad præcidendum caput meum, claudite ostium, et non sinatis eum introire. Sic clausas domus et signatas signo sanguinis agni, protexit Dominus, non sinens Angelum ingredi percussorem14.
« Ubi erant discipuli congregati. »
Semper enim adest Deus congregationi Sanctorum. Psal. cx, 1 et 2 : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in concilio justorum et congregatione. Ibi enim sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus : quæ non sunt in uno sicut in alio. Unde bene dicit : Congregati : quia præpositio cum notat in uno convenientiam. Congregatio autem notat ordinem, quod in unum referuntur : quia omne gregale est ad modum gregis, ordinatum ad pastorem unum. Sic ergo et in uno erant corde, ordinati per mysteria ad unum. Sic ergo congregat Christus, Luc. xi, 23 : Qui non colligit mecum, dispergit. Psal. XLIX, 5 : Congregate sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Sic Dominus suos congregat consolando sub alis suæ protectionis. Matth. xxiii, 37 : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas ! Sic ergo erant congregati. Alii autem per vana et perversa desideria sunt dispersi. Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus. Illi enim veri sunt discipuli, qui studio veritatis sunt in corde congregati, et non in omnem ventum vanitatis sunt dispersi, nec a tempestatibus aeris in quo dæmones tentant, impulsu. Isa. xxxii, 2 : Erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate.
Quod autem dicit : « Propter metum Judæorum. » Non vere Judæi sunt. Apocal. ii, 9 : Blasphemaris ab his qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga satanæ. Eccli. xxi, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium.
« Venit Jesus, » sermonem suum verificans. Matth. xviii, 20 : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
« Venit Jesus, etc. »
« Venit » ergo ad suos, ex desiderio suorum vocatus. Aggæi, II, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus. Joan. xiv, 3 : Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut sicut ante passionem fui dux et pastor vester, ita etiam sim post resurrectionem. Sic ergo venit ad desiderantes præsentiam Christi.
« Jesus, » auctor salutis : ut a dubietate et pusillanimitate suos relevaret. Isa. LI, 12 : Ego ipse consolabor vos. Luc. xxiv, 36 : Stetit Jesus in medio discipulorum suorum, et dicit eis : Pax vobis.
« Et stetit, » qui numquam a rectitudine se deflexit. Et de hoc sunt multa moraliter notata supra. Joan. I, 26 : Medius vestrum stetit. Cantic. II, 9 : En ipse stat post parietem nostrum. Modo autem post resurrectionem stetit, quoniam nostram mortalitatem ne deflueret stare fecit. Ad Roman. xiv, 4 : Sabit autem, potens est enim Deus statuere illum.
« In medio, » ut omnibus in communi videretur, et omnibus solatium suæ præsentiae exhiberetur. Joan. xx, 26 : Venit Jesus januis clausis, sicut ex ipsa litteræ istius circumstantia intelligitur.
Et quæritur, Qualiter hoc esse potuerit? Sicut enim in littera statim patebit, palpabile corpus Dominus discipulis exhibuit. Hoc autem est quod obstat et resistit obvianti et tangenti corpori, et hoc januis clausis. Obsistit autem parieti tangenti, et sic clausis januis intrare non potest. Ad hoc quidam dicunt, quod hoc est argumentum corporis gloriosi : quia subtilitatem et spiritualitatem habet pro dote. Et hujus corporis, ut dicunt, natura est quod non obstat tangenti, sed intrat per ipsum. Hoc autem videtur esse non posse, quia tale corpus non est palpabile : quia non est palpabile, quod tangenti non obstat palpan-do.
Adhuc autem, Duo corpora in eodem loco esse non possunt. Quia probatur, quod si sunt duo corpora, sunt essentialiter unum corpus, et quod distantia unius et dimensiones sunt eædem essentialiter cum dimensionibus alterius.
Ad hoc autem quidam non intelligentes seipsos, dicunt quod corpus dicitur dupliciter : a corporeitate, et a corpulentia. Et dicunt, quod corpus a corporeitate dictum, potest esse cum alio in eodem loco. Sed hæc distinctio omnino ignorantium est : quia a corpulentia non habet aliquod corpus quod ipsum est corpus : sed corpulentia accidit ei. Accidit enim in quantum est hoc grossum corpus. Et ideo a corpulentia non referatur corpus ad locum, sed ex corporeitate.
Adhuc autem, Geometrice demonstratur in Philosophia, quod si duo corpora mathematica sunt in eodem loco, quod sequitur necessario quod duo corpora essentialiter et secundum omnes dimensiones sint unum corpus. Hoc autem est inconveniens. Ergo nec duo gloriosa corpora, nec aliqua alia duo corpora possunt esse in eodem loco.
Adhuc autem, Nullus Sanctorum dicit, quod corpus gloriosum intrare posset januis clausis. Nec aliquis auctor dicit, quod hoc sit de gloria gloriosorum corporum.
Ad hæc autem et similia sine præjudicio videtur esse dicendum, quod non est corporis gloriosi intrare januis clausis, sed corporis divini potius, quod ex divinitate habet posse facere quod vult. Et tale corpus divinum intendit ostendere discipulis, ex quo Deus verus ostenderetur, et homo verus : et ideo ostiis clausis intravit. Et hoc est quod dicit Augustinus : « Moli corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe non apertis ostiis intrare potuit, quo nascente virginitas inviolata permansit. » Gregorius : « Quid mirum si clausis januis intravit post resurrectionem, qui antea non aperto virginis utero per nativitatem exivit? »
Quod autem dicitur, quod palpabile corpus præbuit. Dicendum, quod hoc [683] habuit in quantum fuit corpus, et non in quantum est divinum. Divinum enim corpus quædam habet in quantum est corpus, et quædam habet in quantum est divinum.
Quod autem dicitur de distinctione corporeitatis et corpulentiæ, bene concedo quod nullius sit rationis illa distinctio : nec in aliquo invenitur auctore, sed quorumdam sophistarum, qui talibus figmentis delectantur, et ex illis volunt sapientes videri et apparere.
« Et dixit eis : Pax vobis. »
Ecce colloquium consuetæ sibi salutationis : « Pax vobis. » Sicut enim imperaverat, Luc. x, 5 : In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui. Ita et ipse hoc primum ad discipulos congregatos intrans, pacificum suum ostendit ingressum, dicens : « Pax vobis. » Hoc est quod Episcopus, quando primo se convertit ad congregationem in Missa, dicit : « Pax vobis. » Inducit autem in ipso quadruplicem pacem : in ipso, in gratia, in conscientia, et in gloria. In ipso enim manens, pacem habet conversationis a malo : in gratia autem manens, reconciliationem a peccati culpa : in conscientia manens, pacem habet a mundani belli impulsu : in gloria manens per speciem pacem habet a miseria. De primo dicitur, Joan. xvi, 33 : Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo, pressuram habebitis, etc. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum, etc. Ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. De secundo, ad Roman. i, 7 : Gratia vobis et pax a Deo, Patre nostro. Luc. ii, 14 : Pax hominibus bonæ voluntatis. De tertia pace, Job, v, 24 : Scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Psal. lxxv, 3 : In pace factus est locus ejus. De quarta pace dicitur, ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras.
« Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. »
« Cum hoc dixisset », de eulogio salutis, securos a Judæorum reddens pavore, « ostendit eis manus et latus, » visibiliter loca vulnerata ostendens : ut idem corpus resurrexisse ostenderet, et cognoscerent quod clavis et lancea viderant perforatum.
Si autem quæritur, Quare pedes non ostendit ? Dicendum, quod pro certo etiam pedes ostendit. Unde, Luc. xxiv, 39, dixit : Videte manus meas, et pedes meos, quia ego ipse sum. Sed Joannes ostensionem pedum transit causa brevitatis, et quia idem argumentum est in manibus et pedibus crucifixorum clavis. Causa autem hujus ostensionis, Luc. xxiv, 37, 39, describitur, quia discipuli conturbati et conterriti existimabant se spiritum videre. Et ideo ostendit magis ossata membra vulnerata, dicens : Palpate, et videte : quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Hæc est ergo causa secundum litteram. Spiritualiter manus ostendit in quibus virtus operationis fuit, propter operationem virtutis : latus autem sub quo cor latuit, propter contemplationem veritatis. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. Vel, manus ostendit quibus opera vivus perfecit, et pedes quibus ambulando nobis salutem ingressit, latus autem ex quo jam dormiens sacramenta expiationis et redemptionis profluere fecit. Isa. xlix, 16 : Ecce in manibus meis descripsi te : muri tui coram oculis meis semper. Et ideo in latere contra cor characterem suscepit, ut sciamus nos a conspectu cordis sui non debere recedere. Cantic. ii, 14 : Columba mea in foraminibus petræ, hoc est, Christi in manibus et pedibus. Et in caverna maceriæ, hoc est, in caverna vulneris lateris, in quo columba Ecclesia victum suum collocavit. Isa. ii, 10 : Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo. Ibi enim tuto sedet Ecclesia. Hu[684]mus autem fossa, est corpus lateris Christi in terreno corpore vulneratum.
« Gavisi sunt ergo discipuli, »
Qui ante tristes erant de morte et amissione Domini, « viso Domino. » Visus enim consolantis Domini omnem abstulit tristitiæ causam. Hoc est quod dicit, Joan. xvi, 22 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Quis enim sine magno gaudio videret tantum pietatis spectaculum ? Ostendit manus, quibus operatus est salutem in medio terræ : has manus clavorum acumine perforatas, clavorum fortitudine in cruce confixas, clavorum distensione corpus distendentes : ut vere diceret illud Canticorum, v, 5 : Manus meæ distillaverunt myrrham, hoc est, amaritudinem : et digiti mei pleni myrrha probatissima, quia hæc amaritudo effecit redemptionem. Ostendit pedes, quibus prædicando discurrit, quibus in itinere lassus fuit, quibus cruci affixus fuit : et hos ipsæ mulieres quibus apparuit deosculatæ fuerunt. Psal. cxxxxi, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Ostendit latus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi15 : cor quod vulneratum nostra fuit charitate, antequam vulneraretur lanceæ mucrone. Cantic. v, 6 : Anima mea liquefacta est, etc. In quibus omnibus, ut dicit Augustinus, ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia.
Et ideo in talibus signis pietatis « gavisi sunt discipuli, viso Domino : » quia iste visus non potuit esse sine magna et maxima lætitia. Isa. LX, 5 : Tunc videbis et afflues, mirabitur et dilabitur cor tuum. Exod. iv, 14 : Videns te lætabitur corde.
« Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. »
Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum :
Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta erunt. »
Hic tangit de collatione potestatis.
Dicit autem quinque hic. Primo enim ante magnificentiam doni, præmittit pacis salutationem. Deinde mittendo eos, confert eis auctoritatem. Tertio, modum exprimit qualiter confert Spiritus sancti potestatem. Quarto, ipsam tangit Spiritus sancti collationem. Quinto et ultimo, ostendit in collatione Spiritus sancti propriam operationem.
Dicit ergo : « Dixit ergo eis iterum, » scilicet Jesus, ut iteratio notet confirmationem. Psal. LXVII, 29 : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. I ad Corinth. 1, 8 : Confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
« Pax vobis. » Concordia fruendi Deo, ut dicit Augustinus, pax vocatur. Quæ concordia est duplex, scilicet, fruendi in gratia, et fruendi in gloria. Frui enim dupliciter dicitur. Uno modo frui, est cum gaudio uti : et sic fruimur in gratia, ut dicitur, ad Galat. v, 22 : Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, etc. Pax autem illa est, pacato corde, dulcedinem Spiritus in donis gratiæ degustare. I Petri, II, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Psal. xxxIII, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Proverb. xxxi, 18 : Gustavit, et vidit quoniam bona est negotiatio ejus. Pax autem qua fruimur in gloria, est concordia omnium eorum quæ in nobis sunt, ad inhærendum per
, 23.685 amorem in gloria : sicut beati faciunt. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Item, cxxi, 3 : Jerusalem quæ ædificatur ut civitas, etc. Visio enim æternæ pacis est Jerusalem, quæ participat concorditer in idipsum quod est solus Deus. Numer. vi, 26 : Convertat vultum suum ad te, etc. Hanc pacem duplicem nemo scit nisi qui accipit. Isa. lvii, 20, 21 : Impii quasi mare fervens quod quiescere non potest... Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.
« Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. »
« Sicut misit me Pater, » auctoritatem suam in me hominem per missionem derivando. Joan. x, 36 : Quem Pater sanctificavit et misit in mundum.
« Et ego mitto vos, » auctoritatem meam vobis dando : ut qui vos audit, me audiat : et qui vos spernit, me spernat16. Ideo dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 20 : Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum. Sic ad missionem exhibuit se. Isa. vi, 8 : Ecce ego, mitte me, Domine. Genes. xxxvii, 13 : Veni, mittam te ad eos. Hac enim missione confert auctoritatem : sicut dicitur, ad Roman. x, 15 : Quomodo prædicabunt nisi mittantur? Aliter enim diceretur de eis illud Jeremiæ, xxiii, 21 : Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
« Hæc cum dixisset, »
De consolatione missionis, et auctoritate collata suæ missionis, « insufflavit, » hoc est, Spiritum a se procedere significavit per flatum quem in discipulos direxit. Isa. iv, 16 : Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego facio.
Sicut enim, Genes. ii, 7, in Adam inspiravit spiraculum vitæ, et ex hoc factus est in animam viventem : ita nunc inspirat in corda Apostolorum, ut sint in spiritum vivificantem per collationem sacramentorum. Hoc ergo significavit insufflando exterius : quod conferendo Spiritum faciebat in cordibus intus.
Et hoc est quod sequitur : « Et dixit eis, » instruendo quid flatu exteriori significaret :
« Accipite Spiritum sanctum, etc. »
« Accipite Spiritum sanctum, » ad vestræ potestatis, quam dedi, confirmationem : quia in vestræ potestatis ministerio conferetur Spiritus sanctus. Ezechiel. xxxvi, 26 : Dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri. Hæc collatio Spiritus sancti tantum in cordibus Apostolorum et in ministerio prævaluit : ut cuicumque imporent manum in sacramentorum collatione, acciperet Spiritum sanctum, sicut dicitur, Act. viii, 18 : Cum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, etc. Jam ergo bis datus est Apostolis Spiritus in terra, ante Passionem, et post Resurrectionem. Ante passionem, Matth. x, 1, et Luc. ix, 1. Et hæc collatio est contra contrariam potestatem. Dedit enim eis potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. Hic autem dat ad hoc ut a peccatis solvant. Quæ duo retinuit Ecclesia in ministris suis. Primum quidem in inferioribus ut exorcistis, qui per exorcismum impediunt vim dæmonis, ne in catechumenis impedire possit ne gratiam consequantur sacramentalem. Aliam autem potestatem retinet in ministerio sacrorum ordinum in collatione sacramentorum, per quæ dimittuntur peccata. Et quia illæ duæ potestates sunt membris necessaria quæ super terram sunt, ideo has duas [686] sancti Spiritus collationes Dominus fecit in terra. Quia autem prima potestas est super catechumenos qui nondum a morte surrexerunt, ideo primam collationem fecit ante resurrectionem adhuc mortalis existens. Quia autem sacramenta cum re sacramentorum, nulli conferuntur nisi qui surrexit, vel qui jam surgit : ideo illam collationem fecit post resurrectionem.
Et hoc est quod sequitur :
« Quorum remiseritis peccata, etc. »
Est enim in clavibus remissio peccatorum. Duæ enim sunt claves, scilicet, auctoritas discernendi peccatum a peccato, et pondus peccati a ponderibus peccati, in circumstantiis peccatorum. Et secunda clavis est auctoritas ligandi et solvendi, quem discretio clavis anterioris ligandum et solvendum esse judicaverit. Aliter enim, si clavis erret, ligatum involvit, et non absolvit. Unde, Joan. xi, 44 : Solvite eum, et sinite abire. Matth. xxi, 2 : Solvite, et adducite mihi. Sic dicit Psalmista, Psal. cxlvi, 7, quod Dominus solvit compeditos. Et hoc est quod hic dicitur : « Quorum remiseritis peccata, » hoc est, pœnas peccatorum. Quia, sicut dicitur, Marc. ii, 7 : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? Deus ergo primo solvit vincula peccatorum, et per hoc suscitatur hominem de congerie peccatorum : sicut Lazarum primo suscitavit, quod discipulis suis non præcepit. Psal. lxxxvii, 11 : Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? Ac si dicat : Non suscitant. Medici autem sunt discipuli, et sacerdotes, successores discipulorum. Sic ergo suscitati a Domino, ad discipulos mittuntur, ab institis pœnarum absolvendi. Et si discipulus, ut dicit Augustinus, mortuum solvere præsumpserit, fœtorem excitabit et non medicinam.
Sic ergo : « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis » a Deo, hoc est, a pœna debita peccato. Matth. xviii, 18 :
Quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælis.
« Et quorum retinueritis, » clave iudicii discretionis non errante, « retenta sunt, » quia non absolvit Deus quos ligat Ecclesia in suis ministris. Matth. xvi, 19 : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis.
Hic autem de potestate istarum clavium multæ sunt quæstiones. Dicitur enim, Isa. xliii, 25 : Ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Psal. l, 6 : Tibi soli peccavi. Ergo solus Deus peccata dimittit : et sic ista potestas non potuit communicari ministris.
Adhuc autem, Matth. ix, 6, dicitur : Ut sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico, etc. Ergo Christus homo dimittit peccata.
Adhuc, Et si hæc ministris confertur potestas, quæritur, quomodo differenter dimittitur peccatum ?
Adhuc, Objiciunt quidam, quod si in potestate sacerdotum est dimittere peccata, tunc etiam in potestate sacerdotum est claudere nobis regnum cœlorum quando volunt.
Sed ad hoc dicendum est, sicut jam tactum est in præhabitis, quod solus Deus delet et dimittit peccatorum culpam, et de non esse gratiæ reducitur ad esse gratiæ. Hoc enim est infinitæ virtutis, quam non habet nisi solus Deus. Deus autem homo in remittendo reatum pœnæ, potestatem habet excellentiæ. Vocatur autem potestas excellentiæ etiam dimittere reatum pœnæ purgatorii absque eo quod liget pœna satisfactionis, sicut fecit Magdalenæ, Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et non ligavit eam ad pœnam satisfactionis aliquam. Sacerdos autem et discipulus Christi, cujus sacerdos est vicarius, non absolvit nisi prius liget ad satisfactionis pœnam. Et hunc ordinem significat Christus, Matth. xvi, 19, præmittens in officio sacerdotis ligationem ante solutionem, dicens primo :
Quodcumque ligaveris super terram, etc. Subjungens : Quodcumque solveris super terram. Ac si dicat : Absolutum peccati macula, mitto ad te ligatum pœna purgatoria, sicut viribus improporcionata : dans tibi virtutem clavium, ut ligatum pœna satisfactoria, ad arbitrium discretionis clavium moderata, absolvas a pœna improportionata purgatoria. Sic ergo differenter Deus, et homo minister, ligant et absolvunt. Et hæc est sententia Richardi de sancto Victore.
Ad id autem quod juxta quæritur, patet responsio : quia ex quo usu clavis directionis ligat et solvit sacerdos, tunc non est in potestate ejus nobis claudere et aperire regnum cœlorum, sed potius in potestate clavium.
Ulterius autem quæritur, Quia hic omnibus dicit : « Accipite Spiritum sanctum. » Et sic videtur quod omnes acceperunt potestatem clavium. Matthæi autem, xvi, 19, dicit tantum Petro : Tibi dabo claves regni cœlorum.
Adhuc autem, Hi quibus dicitur : « Accipite Spiritum sanctum, » fuerunt, ut dicit Dionysius, Hierarchæ, quorum locum tenent Episcopi. Videtur ergo, quod sacerdotes simplices hanc ligandi et solvendi non habent potestatem.
Ad hæc autem non est difficile respondere : quia in plenitudine potestatis, solus accepit Petrus : in parte autem sollicitudinis, omnes acceperunt alii. Et primum signatur.
Ad aliud autem dicendum, quod caput Petrus et membra nobiliora, nihil accipiunt pro se tantum : sed accipiunt ut aliis membris influant, tam in corpore naturali quam in corpore mystico. Et sic ad inferiores sacerdotes hæc gratia derivatur. Tamen, ut dicit Hugo de sancto Victore, alia est ligatio qua ligant ministri Ecclesiæ veraciter pœnitentem, debito injunctæ satisfactionis : et alia qua ligantur intolerabiliter delinquentes, vinculo anathematis. Prima est ordinis sacerdotalis, et fluit a capite in eos qui susceperunt ordinem. Alia est jurisdictionis, et remanet in superioribus qui super alios habent jurisdictionem.
Adhuc ulterius objicitur pro errore hæreticorum, qui Manichæi dicuntur. Dicitur enim hic primo : « Accipite Spiritum sanctum. » Et postea subinfertur : « Quorum remiseritis peccata. » Ex quo ordine videtur, quod peccata non dimittit qui Spiritum sanctum non habet. Et cum nemo sciat se habere Spiritum sanctum, videtur quod factum Ecclesiæ totum sub dubio sit.
Ad hoc respondet Magister Gulielmus, quod collatio præcedens Spiritus sancti, non significat sanctitatem ministri, in qua sanctitate peccata remittuntur, sed potius sanctitatem Ecclesiæ cujus ipse sacerdos minister est : quia non nisi in sanctitate Ecclesiæ peccata remittuntur. Et hæc solutio est vera. Et ideo quando dicitur : Accipite Spiritum sanctum, hoc non dicitur illis hominibus prout singulares homines sunt : sed dicitur eis prout sunt ministri Ecclesiæ, qui pro Ecclesia et non pro se recipiunt quod recipiunt. Unde Augustinus : « Quid faciet tibi minister malus, ubi bonus est Dominus ? » Et sic factum Ecclesiæ certum est : quia certum est de Ecclesiæ sanctitate.
Alii tamen dicunt, quod est remissio ex ministerio, et est remissio ex vitæ merito. Prima quidem non exigit quod minister habeat Spiritum sanctum per inhabitantem gratiam. Secunda autem exigit. Hæc solutio penitus nihil facit ad propositum, et nihil continet nisi verba : quia nulla est remissio ex vitæ merito : quia sic etiam vetula posset remittere peccata magis quam Papa.
Alii iterum dicunt, quod quædam sunt dona, quæ sunt a Spiritu sancto, et semper sine ipso, ut timor servilis : quædam ab ipso, et cum ipso aliquando, et aliquando sine ipso, ut characteres sacramentales. Dicunt ergo, quod potestas ligandi et solvendi, quæ in characterem ordinis existit, est una de donis illis. Et [688] hæc solutio continet vera. Sed nihil est ad propositum, quia non solvit dubitationem. Prima autem est vera, et Sanctorum solutio.
Ulterius autem hic quæritur, Quia videtur Christus non tenere suum dictum. Dixit enim, Joan. xvi, 7 : Si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. Et intendit de Ascensione. Hic autem ante ascensionem suam in cœlum, se signat dare Spiritum sanctum.
Ad hoc dicendum, quod sicut jam diximus, bis in terra dedit Spiritum sanctum : ad innuendum dilectionem proximi, in impedimento virtutis dæmonis, et in absolutione a peccatis. Et ideo in his duabus collationibus non est perfectio. Semel autem dedit de cœlo : et ad robur perfectæ charitatis Dei, quæ foras mittit timorem : et ad genera linguarum in sapientia eruditionis omnium. Et in hoc erat perfectio Apostolorum ad apostolatum. Et de hac collatione loquitur, Joan. xvi, 7. Unde duæ collationes sunt ad perfectionem potestatis. Tertia autem est ad perfectionem apostolicæ dignitatis.
Et sic patet solutio eorum quæ hic dicuntur.
24 « Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. »
Hic incipit istius partis tertia particula, in qua ponitur manifestatio fidei, cum certitudine veritatis Resurrectionis.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, Apostoli absentis incredulitas, fidei Resurrectionis indubitata veritas, ibi, ℣. 26 : « Et post dies octo : » et probatæ jam fidei utilitas, ibi, ℣. 29 : « Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, etc. »
In primo autem horum tria dicuntur, scilicet, Apostoli absentatio, discipulorum aliorum de viso Domino relatio, et non credentis de incredulitate obstinatio.
Dicit ergo : « Thomas unus de duodecim, » quos elegit Dominus 17, « non erat cum eis, » hoc est, cum Apostolis in sero congregatis, « quando » apparens eis, ut dictum est, « venit Jesus. »
Huic autem contrarium videtur esse quod dicitur, Luc. xxiv, 33, quod reversi in Jerusalem duo discipuli, quibus apparuit in via, invenerunt congregatos undecim. Et dicitur ibidem, quod dum referrent ea quæ viderant in via, venit Jesus, et stetit in medio. Cum ergo Thomas fuerit unus ex undecim, videtur quod fuerit cum eis quando venit Jesus.
Ad hoc autem dicit Augustinus, quod pro certo Thomas fuit cum aliis discipulis quando duo discipuli venerunt de via : sed antequam veniret, et appareret illis Jesus, Thomas de medio congregationis exivit, ut quippiam operis faceret : et tunc eo absente, apparuit Dominus, quando Thomas non erat cum eis : sicut hic dicitur. Et hoc factum est dispensatorie, ut resurrectio Christi fortioribus ex sua dubitatione formaretur argumentis. Et hoc est quod dicit. Beatus Bernardus autem dicit, quod ideo non vidit aliis apparentem Dominum, quia fuit extra congregationem Sanctorum. Et hæc sunt ejus verba : « Falleris, Thoma sancte, si putas te invenire Jesum extra congregationem sanctorum, qui semper est cum millibus Angelorum. » Judas in epistola sua, ℣. 14 : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis.
« Dixerunt ergo ei alii » decem « discipuli, » et alii qui cum ipsis erant. Secundum est, scilicet, apparitionis Dominicæ relatio : « Vidimus Dominum. » Hoc autem læto animo dixerunt. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
« Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. »
Tertium est in incredulitate Apostoli obstinatio.
Dicit autem hic tria, per quæ vult certificari si credere debeat, scilicet, simplicem visum, et duplicem tactum.
De visu dicitur : « Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, » hoc est, vulnerum loca, quæ tam brevi spatio tridui convaluisse secundum naturam non potuissent, nec potuissent fuisse obducta : « et mittam digitum meum, » in quo viget tactus subtilitas, « in locum clavorum, » ut si visus decipiatur, tactus digitorum nuntiet veritatem : « et mittam manum meam in latus ejus, » hoc est, in vulnus lateris ejus : ut si tactus unius digiti decipiatur, omnes digiti simul infallibile nuntient tactus experimentum, « non crèdam. » Tanta enim viderat mortis supplicia, quod vitæ per verba aliorum non poterat credere experimenta, nec recipere resurrectionis argumenta quæ a discipulis referebantur.
Videtur autem objici contra hoc, quod ut videtur, Thomas fuit infidelis et mortaliter peccavit.
Adhuc autem, Quare Dominus hoc permisit ut Thomas absens sic dubitaret?
Ad hoc dicendum, quod revera, ut dicit Chrysostomus, Thomas aliis tardior fuit ad credendum ea quæ erant de potentia divinitatis Christi : sicut patet ex superius inductis. Et ideo oportuit eum fortioribus argumentis ad fidem reduci.
Quod autem quæritur, Utrum tunc mortaliter peccavit? Dicendum videtur sine præjudicio, quod non : quia multa signa infirmitatis viderat. Et quamvis resurrexisse non crediderat, tamen nec contrarium asserebat, nec uni nec alteri firmiter adhærens. Et tales sunt tardi ad credendum : et quando credunt, firmissime credunt. Sicut enim dicit Chrysostomus : « Laudabile est rem non probatam non cito credere. » Quia, sicut dicit Salomon, Eccli. xix, 4 : Qui cito credit, levis corde est. Unde Dominus talibus dicit, Luc. xxiv, 25 : O stulti, et tardi corde ad credendum! Et, Marc. xvi, 14 : Exprobravit incredulitatem et duritiam cordis eorum : quia iis qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Tales autem ad fidem sunt juvandi, et non pro incredulitate damnandi.
Ad hoc autem quod quæritur, Quare Dominus permisit ut Thomas dubitaret? Dicendum, ut virtus resurrectionis Thomæ probata, aliis indubitata efficeretur. Unde Gregorius : « Minus mihi contulit Maria Magdalene quæ cito credidit, quam Thomas qui diu dubitavit. Ille enim dubitando cicatrices vulnerum tetigit, et de nostro corde vulnera infidelitatis amputavit. Sicut ergo Pharao induratus, et Petrus in negationem lapsus est : ita dispensata utilitate etiam Thomas ad credendum tardus fuit. »
« Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus, januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. »
Hic inducitur contra tarditatem Thomæ probatæ resurrectionis veritas.
Habet autem duas partes : in quarum prima veritatis præmittuntur argumenta : in secunda autem, subinfertur veritas confessa, ibi, ℣. 28 : « Respondit Thomas, etc. »
In primo sunt duo argumenta, scilicet, generalia ad omnes, et specialia ad Thomam, ibi, ℣. 27 : « Deinde dicit Thomæ, etc. »
Adhuc autem, in primo duo sunt, scilicet, ex loco, et tempore, et discipulorum congregatione, ad adstruendam resurre[690]ctionem, opportunitas : et modus quo usus est ad probandam resurrectionis veritatem.
Dicit ergo : « Et post dies octo, » quod tempus resurrectioni competit : quia octava pertinet ad resurrectionem : septenarius autem ad virtutis operationem. Unde, Eccle. xi, 2 : Da partem septem, necnon et octo. Septem partes dantur operationi meritoriae operationis virtutis : octo autem dantur beatitudini resurrectionis.
« Iterum erant discipuli ejus, » scilicet Christi, qui dixerat eis, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Et ideo simul manserunt, promissum Patris Spiritum exspectantes in domo, ostiis clausis. Eccli. LI, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ.
« Intus » enim adhuc fuerunt inclusi, ut non impediente strepitu, memorarentur verborum et sacramentorum. Eccle. II, 3 : Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam, hoc est, abstrahere ab ebrietate et vanitate mundi. Hac ergo de causa tenebant se intus. Hæc est causa quod, Proverb. ix, 30, sapientia vocat ad arcem et ad mœnia civitatis. Oportet enim eos qui sapientiæ student, intra mœnia virtutum consistere, et ad arcem spiritualis intelligentiæ conscendere, et non in plateis evagari cum muliere vaga garrula, quæ in domo non potest pedibus consistere18 : quæ illecebroram carnalium desideriorum significat vanitatem.
Sic ergo erant intus, « et Thomas cum eis, » congregationi eorum conjunctus corde congregato, et non per spectacula platearum disperso. Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas ? Matth. ix, 6 : Vade in domum tuam. Item, Joan. x, 16 : Fiet unum ovile, et unus pastor. Josue, II, 18 :
Omnem cognitionem tuam congregaveris in domum tuam.
« Venit Jesus, januis clausis, etc. »
Tangitur hic probatæ resurrectionis modus, adventu, statu, locutione.
Adventu : quia venit in domum Jesus, « januis clausis, » quod meo judicio non competit nisi corpori divino. Alii tamen dicunt quod non competit nisi corpori glorificato, sicut dictum est supra. Et attende quod illud est de magnis Domini factis : sicut etiam in ante habitis notavimus, supra, super illud : Vident Jesum ambulantem supra mare. Item, hic duo sunt : unum, quod non sibi obstat corpus continuum, remanente continuitate, quæ est causa obstandi. Hæc autem diximus majora miracula quam illa in quibus miraculose quidem confertur potentia ad actum : et illa potentia completa, postea agit. Hic enim remanente continuitate claustrorum ponitur introitus. Et talibus utitur Christus ad probandum se Deum, sicut sæpe diximus. Hoc enim meo judicio alicui corpori non competit, nisi virtus divina hoc faciat in ipso, quæ semper in se et in aliis potens est facere quæ vult. Sapient. XII, 18 : Subest tibi cum volueris posse. Ezechiel. XLIV, 2 : Porta hæc clausa erit, non aperietur, ... quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Non enim oportet aperire portam Domini, quia etiam illabitur in animam.
« Et stetit, » erectus solus, nulla curvitate depressus, omnes alios ad statum rectitudinis erigens. Luc. 1, 69 : Erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui.
« In medio, » ut omnes se mensurent in eum, et videant quid et quantum rectitudinis habeant, et in quo deficiant. Ad Ephes. IV, 13 : Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Et ideo [691] signatur, Ezechiel. xl, 3, per virum qui habebat in manu funiculum, scilicet, mensuræ : quia ipse est mensura in medio posita, ut ad ipsam mensuratus quilibet sciat quid desit ei.
« Et dixit eis : Pax vobis. » Tangitur argumentum locutionis : « Pax vobis. » Et pax dicitur hic dulcedo pacis, quæ gustata pacat hominem ut de cætero a nullo inquietetur. Esther, xiii, 2 : Ut optata cunctis mortalibus pace fruerentur. Hæc ergo pax est fructus et gustus æternæ dulcedinis, quæ etiam inter tormenta martyres servavit in dulcedine sui spiritus. Isa. LXVI, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis. Isa. ix, 7 : Pacis non erit finis.
27 « Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas : et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. »
Tangit hic specialia resurrectionis argumenta contra Thomæ duritiam.
Tangit autem tria, et supponit quartum, scilicet, tactus subtilitatem, tactus generalitatem, et supponit visus et auditus certitudinem, et quarto interdicit incredulitatem.
Dicit ergo : « Infer digitum tuum huc, etc., » in quo est tangendi subtilis discretio. Potuit dicere Thomas illud Canticorum, v, 5 : Digiti mei pleni myrrha probatissima : si rimatus fuisset clavorum vulnerum secreta, quæ in Passione Christi fuerunt amarissima.
« Et affer manum tuam, » ut generaliter tota manu sicut petisti tangas. Ne forte putes in tactu digitorum esse deceptionem, apprehende et tange per manum : « et mitte in latus meum, » in vulnus quod in latere mucrone fixum est. Act. xvii, 27 : Quærere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant.
Et præmisit de visu : « Et vide » sic « manus meas, » cum signis vulnerum, hoc est, intus perspice cum Propheta Zacharia, xiii, 6 : Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum ? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me, hoc est, qui me diligere debuerunt, hoc est, Judæorum. Sic enim dicitur, Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. Talibus signis pietatis cognoscere me debes qualia passus sum pro te. Hæc enim retinebo in corpore, ad convincendum omnes de incredulitate et ingratitudine. Numer. xvii, 10 : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel. Hæc est enim virga summi sacerdotis, qui seipsum obtulit, et gemmas vulnerum in corpore retinuit, ut omnes convincat vel de infidelitate si non credant, vel de ingratitudine si indevotiantis beneficiis existunt.
« Et noli esse incredulus, etc. »
Hoc autem Thomas audivit, et se dixisse scivit, et hoc nullus Christo absenti poterat nuntiasse, et sic Deum esse scivit, quem nihil latet. Job, xlii, 2 : Nulla te latet cogitatio. Sapient. i, 10 : Auris zeli audit omnia.
« Noli ergo esse incredulus, » hoc est, ad credendum tardus, « sed fidelis, » hoc est, fide firmus. Joan. iii, 36 : Qui incredulus est Filio..., ira Dei manet super eum. Isa. xxi, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit. Tob. ii, 18 : Vitam illam exspectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. Apocal. ii, 10 : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.
Est autem hic valde gravis quæstio. Dicit enim Gregorius, quod omne corpus palpabile est corpus corruptibile. Si ergo Christus suum corpus palpabile præbuit passibilibus adhuc discipulis, tunc ipse veram in se resurrectionem non probavit : quia corpora resurgentium sunt impassibilia.
Adhuc autem, Gravius est, quod vul[692]nera tangenda exhibuit : quia aliter non diceret : « Mitte manum tuam in latus meum. » Vulnus autem est divisio continuitatis corporis. Cujus autem continuitas dividitur, illud non tantum corruptibile est, sed jam est corruptum : ideo videtur, quod iterum gloriosum corpus suum esse non probavit.
Adhuc autem, Quod januis clausis intravit, videtur potius probare quod fantastica fuerit sua apparitio quam vera : quia vera corpora sibi obstant ex continuitate, nisi tangentia dividant ea quæ tangunt.
Ad hæc autem et similia sine præjudicio dicendum videtur, quod multiplex est tactus, ut dicit Philosophus. Est enim tactus metaphoricus, qui non est verus, sicut dicitur : Frigus me tetigit. Et de tali tactu non loquitur Evangelium. Est iterum tactus qui dicitur a Philosopho mathematicus, qui est illorum quorum ultima sunt simul : ita quod ultimum unius obviat et contingit ultimum alterius, absque eo quod unum immutet alterum, vel immutetur ab illo. Et talis est tactus quo gloriosa et cœlestia corpora se contingunt. Et corpus quod sic tangitur non oportet quod sit corruptibile. Est item tactus verus, ut dicit Philosophus, qui vocatur tactus physicus : et est illorum quorum ultima sunt simul : ita quod utrumque agit in reliquum, et patitur ab ipso : sicut calidum tangit, vel simile, scilicet, calidum : vel dissimile, scilicet frigidum, vel tepidum : vel sicut molle tangit durum, vel asperum, lene, vel aliquod hujusmodi. Et de hoc verum est, quod omne quod sic tangibile est, corruptibile est, ut dicit Gregorius. Dicimus ergo sine præjudicio, quod corpora gloriosa etiamsi tanguntur a non gloriosis, non tanguntur nisi usque ad contactum ultimorum : et non sic, quod patiantur aliquid a tangente : quia si paterentur ab eis, sequeretur necessario quod infirma essent ad illa : quia omnis passio magis facta abjicit a substantia passi, et transmutat eam.
Sed hac solutione sic posita, surgit quæstio gravior. Cum enim Thomas tetigit Christum, tactus aliquid renuntiavit in anima Thomæ. Constat enim quod renuntiavit durum vel molle in carne et osse : ergo corpus Christi tale fuit, quod agebat in manu Thomæ actione primarum qualitatum et earum quæ causantur ab illis. Et sic redit quod tangibile fuit tactu physico, et sic tenet dictum Gregorii, quod sit corruptibile.
Ad hoc iterum sine præjudicio responderi potest, quod quamvis corpus gloriosum retineat complexionatum esse ex qualitatibus primis, et qualitatibus causatis a primis : tamen primæ qualitates in ipso et aliæ, sunt in medio esse complexionati sic ligatæ, quod in se invicem de cætero agere et pati non possunt, nec aliquam ab extrinseco recipere impressionem. Et sic in complexione medii sensuum Thomæ, veritas corporis Christi tactum Thomæ immutavit, absque eo quod aliqua passione immutaretur ab eo. Et id est quod verius dici potest in hac quæstione. Tamen Gregorius dicit, quod Dominus duo contraria in corpore suo ostendit. Quia enim januis clausis intravit, impassibile fuit. Et quia tangi poterat, non impassibile fuit, sed passibile. Et in talibus dicit, quod in rebus mirabilibus fidem præstant facta mirabilia. Et intendit dicere, quod talia opera Dei mirabilia per rationem discuti minime possunt. Nec fides habet meritum cui humana ratio præbet experimentum. Quamvis ergo factis Dei ratione quadam alludamus, tamen rationem sufficientem assignare non possumus. Et ideo hoc potius fide accipimus, quam per probationem rationis.
Ad hoc autem quod de vulneribus dicitur, communiter tenetur quod Dominus cicatrices vulnerum et non vulnera retinuit, et adhuc in cœlo retinet in signum pietatis. Et quod objicitur per hoc : Mitte manus tuas in latus meum, non ideo dicitur, quod ad interiora rimanda lateris manus esset mittenda. Hoc enim esset [693] temerarium in Apostolo, et infirmum in Domino, sicut probat objectio. Sed ideo dictum est, in latus, quia mitti potuit ad latus : sicut communiter dicitur, quod tactus est in latere, quod ad latus est tactus. Et quod sic tangendo cicatricem, cognosceret per rationem veritatem vulnerati corporis.
Ad id autem quod objicitur de cicatricibus, quia illæ etiam indicare videntur corruptionem et consolidationis indecentiam. Ad hoc autem dicendum est, quod in veritate, si cicatrix vel variat corporis, vel membri figuram, generat indecentiam. Et hoc non est, si non remaneat, nisi sicut lineæ radiales, indivisibiles, ad modum vulneris sint protractæ : tunc enim et indicat bellum et strenuitatem, et tamen nullam inducit figuræ varietatem. Et hoc est quod dicit Augustinus contra paganos : « Sciant qui has quæstiones proposuerunt, Christum non vulnera, sed cicatrices discipulis proposuisse et demonstrasse : quæ tunc falsæ essent si nulla vulnera præcessissent. Nec ex impotentia sunt : quia divina dispensatione et arte optimi medici sunt relictæ. Exemplum autem est de milite strenuo propter rempublicam vulnerato, qui non vult ita a medico sanari nisi signa remaneant suæ strenuitatis. »
Ad hoc autem quod objicitur, quod videtur phantastici corporis indicium, quod intravit ostiis clausis. Quidam dicunt, quod hoc est subtilitatis corporum gloriosorum, quod possunt penetrare sine obstentia et divisione, quantumcumque spissa corpora. Sed quia ego hoc non intelligo, ideo non videtur mihi sic esse dicendum. Una enim hæresis Manichæorum et Eutychetis est, quod corpora resurgentium dogmatizabant aere et ventis fore subtiliora. Et contra hanc hæresim missus fuit Beatus Gregorius in minoribus adhuc officiis constitutus, ab Ecclesia Romana apocrisarius, ad urbem Constantinopolitanam. Et illam hæresim ibi contrivit, sicut legitur in vita Beati Gregorii. Et sicut ipse Beatus Gregorius mentionem facit in quadam epistola ad Leandrum, Sibiliensem Espiscopum : quia tantæ subtilitatis corpora, nec figuram humanam retinerent, nec carnem et ossa et nervos et venas, et alias hujusmodi partes distinctas haberent. Et ideo talia reputo fabulosa, et de doctrinis Judæorum sumpta. Et ideo dico subtilitatem gloriosorum corporum non esse futuram per raritatem, sed potius per ignobilitatis et grossitiei et gravitatis subtractionem, eadem tamen consistentia corporis humani remanente (sicut subtilis et spiritualis substantiæ dicimus solem et lunam et stellas), cum tamen secundum humanam naturam sint corpora spissa, propinquas partes habentia, et retinentia suas figuras, et proprias habitudines et consistentias. Hoc autem dico sine præjudicio, non asserendo : sed ut sic opinando quamdiu nihil probabilius invenitur. Et ideo dixi superius, quod pertransire aliud corpus sine illius corporis divisione, nec est alicujus corporis, nisi ejus quod unitum est divinitati : nec illius est in quantum est corpus, sed potius ipsius est in quantum est divinum. Hæc ergo de causa hac sufficiant.
« Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus, et Deus meus. 28
Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thomas, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. 29
Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. 30
Hæc autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. » 31
Et hic tangitur hujus apparitionis utilitas.
Tangitur autem hic triplex utilitas : [694] particularis in Apostolo, universalis in credentibus, et universalissima hanc Scripturam legentibus.
De primo dicit duo: fidei confessionem, et commendationem.
Confessio est enim in hoc quod dicit:
« Dominus meus, » secundum humanitatem, in qua me sanguine tuo in servum sempiternum comparasti. I Petri, 1, 18: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione. I ad Corinth. vi, 20: Empti enim estis pretio magno, etc. Ideo dicunt in Psalmo cxv, 16, David, et Salomon, Sapient. ix, 5: Servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ.
« Et Deus meus, » secundum divinitatem. Psal. cxvii, 28: Deus meus es tu, et exaltabo te. Exod. xv, 2: Iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. Et sic et humanitatem prius, quia sibi prior innotuit: et divinitatem quam posterius per humanitatem cognovit, Thomas est confessus. Et hæc est veræ fidei confessio.
« Dixit ei Jesus: quia vidisti me, etc. »
« Dixit ei Jesus, » beatificando confessionem: « Quia vidisti me, Thoma, credidisti, » supple, hoc ipsum bonum est, et beatum. III Regum, viii, 18: Bene fecisti hoc ipsum mente pertractans.
Objicitur autem de hoc quod fides est invisibilium, sicut dicitur, ad Hebr. xi, 1: Fides est argumentum non apparentium. Ergo videtur non bene dictum: « Quia vidisti me, credidisti. » II ad Corinth. iv, 18: Quæ videntur temporalia sunt, quæ autem non videntur, æterna sunt.
Ad hoc autem multipliciter responderunt. Et de singulorum opinionibus longum esset reddere rationem. Mihi antiquorum placet solutio, quod scilicet in ipso credere, duo sunt. Dicit enim Gregorius, quod credere est cogitare cum assensu. Et ideo ex parte assensus (in quo perfectio fidei est) credere simpliciter donum Dei est, nec surgit ex visu nec ex auditu: sed simpliciter lumen est, collocans in credentibus primam veritatem, et ipsos in veritate: ut assentiant ei propter se, et super omnia, ut dicit Dionysius. Et ex illa parte fides est immobile credentium et veritatis fundamentum. Ex parte autem illius, qua credere est de articulo cogitare, nihil prohibet quin ipsa cogitatio ex visu vel auditu accipiat generationem. Et sic dicitur, ad Roman. x, 17: Fides ex auditu: auditus autem per verbum Christi. Et sic dicitur hic: « Quia vidisti me, Thoma, credidisti. » Cum enim dicit: Vidisti, non accipit videre prout est actus visus, in quantum est sensus particularis super proprium objectum. Nec accipit in quantum ipse est in ipso sensu communi super figuram, vel aliud objectum sensus communis: sed potius prout visus est actus rationis se super sensum reflectentis, sicut communiter et usualiter dicitur: Video esse Deum eum qui intrat ostiis clausis. Et talis est mortis et inferni triumphator. Et sic sumitur videre, Joan. iv, 19, ubi dicitur: Domine, video quia Propheta es tu. Tamen Glossa dicit, quod aliud vidit, et aliud credidit: quia hominem vidit, et Deum qui videri non potest credidit. Sed hoc in idem redit: quia ex hoc quod hominem, in quo talia signa divinitatis ostensa sunt vidit, inductus est quod illum eumdem credidit esse Deum.
« Beati qui non viderunt, et crediderunt. »
Commendans fructum generalem fidei in his qui fidem habent, et talia argumenta fidei non habuerunt: tamen illis ad fidem incredulitas Thomæ coöperata est: quia dum Thomas, ut dicit Gregorius, sic dubitando veritatem probavit, nostris cordibus infidelitatis vulnus amputavit. I Petri, 1, 8: Quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes, creditis. Illi ergo sunt qui corporalibus oculis non viderunt: et ta[695]men propter fidei devotionem crediderunt. Sed hoc exemplum quod est in Thoma, factum est attestatio in omnibus. Quia etiam in Abraham aliquæ visiones cogitatum fidei præcesserunt. Unde, Luc. x, 23: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Quia videntes ista, ministri fuerunt sermonis: et alii illa non videntes, non sunt indoctas fabulas secuti quando crediderunt illis. Ad Hebr. i, 3: Quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, etc.? Et ideo etiam in prologo Evangelii Lucæ 1, 2, dicitur: Sicut tradiderunt nobis qui ministri fuerunt sermonis.
Attende autem ad quid dicit: « Quia vidisti me »: Et non dicit: Quia tetigisti me? Ex hoc dicunt quidam, quod quamvis Dominus manus et latus exhibuit ad tangendum, quod tamen Apostolus propter reverentiam tangere non fuit ausus. Et hoc quidem dubitando dicit Augustinus. Quid autem de hoc verum sit, ignoratur, nisi quod pie credi potest, quod Dominum tetigit, in majus argumentum Resurrectionis.
« Multa quidem et alia signa, etc. »
Tangit hic fructum hæc legentium in Scriptura.
« Multa quidem et alia signa fecit Jesus, » probans sibi divinitatem unitam esse, « in conspectu discipulorum suorum, » quos præcipue ad fidem confirmare intendit. Act. x, 38: Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo: quoniam Deus erat cum illo.
« Quæ non sunt scripta in libro hoc, » quia nullus liber continere posset. Apocal. x, 4: Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Tonitruum enim est quod facit Deus: quia de sublimi tonat supra vires hominis. Signandum ergo est, et non scribendum: quia contineri in aliquo non potest per scripturam.
« Hæc autem scripta sunt, etc. »
« Hæc autem, » pauca, et non debito stylo, « scripta sunt. » Ad Roman. xv, 4: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.
Et hoc est: « Ut credatis quia Jesus est Christus, Filius Dei » vivi. Hoc enim per totum librum istum adstruitur. I Joannis, v, 5: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? Et hic est finis proximus hujus libri.
« Et ut credentes » hoc, « vitam » æternam nunc in spe, et in futuro in re, « habeatis in nomine ipsius, » hoc est, in fide et devotione nominis ipsius. Et hic est finis remotus et ultimus. I Joannis, v, 13: Hæc scribo vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. Act. iv, 12: Non datum est aliud nomen sub cælo hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri. Matth. i, 21: Vocabis nomen ejus Jesus: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Hic est ergo finis ultimus istius Scripturæ, qui est ultimus et intentus.
Matth. xxviii, 1 ; Marc. xvi, 1 ; Luc. xxiv, 1.↩︎
Matth. xxviii, 1 ; Marc. xvi, 5 ; Luc. xxiv, 4.↩︎
Marc. xvi, 14 ; Luc. xxiv, 36 ; I ad Corinth. xv, 5.↩︎
Matth. xviii, 18.↩︎
Infra, xxi, 25.↩︎
Psal. xcii, 4.↩︎
Cæ. Psal. xli, 4.↩︎
Joan. xi, 25.↩︎
Joan. v, 26.↩︎
II Regum, vi, 6 et 7.↩︎
Exod. iii, 5; Josue, v, 16.↩︎
Genes. 1, 3.↩︎
Cf. Psal. ciii, 2.↩︎
Exod. xii, 23 et seq.↩︎
Ad Coloss. II, 3.↩︎
Cf. Luc. x, 16.↩︎
Cf. Matth. x, 3 ; Luc. vi, 15.↩︎
Cf., Proverb. VII, 11.↩︎