Caput XVIII
Jesus a Judæis capitur, illis primum ad ipsius verbum in terram cadentibus : ad Annam et Caïpham ducitur : respondens interroganti pontifici, alapa cœditur : ter a Petro negatur : ductus in prætorium, dicit Pilato suum regnum non esse de hoc mundo : Judæi Jesum mori cupiunt, soluto Barabba.
Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron1, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus2.
Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum lanternis, et facibus, et armis3.
Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quæritis?
Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
Ut ergo dixit eis : Ego sum, abierrunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
Respondit Jesus : Dixi vobis quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.
Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam4.
Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?
Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehendebant Jesum, et ligaverunt eum :
Et adduxerunt eum ad Annam primum5 : erat enim socer Caïphæ, qui erat pontifex anni illius.
Erat autem Caïphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo6.
Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus [625] pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ et introduxit Petrum7.
Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille : Non sum.
Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt : et in occulto locutus sum nihil.
Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quæ dixerim ego.
Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici?
Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis?
Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem8.
Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit : Non sum9.
Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo?
Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.
Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium10. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha11.
Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam.
Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus12.
Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judæorum13?
Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?
Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti?
Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum nod est hinc.
Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Dicit ei Pilatus : Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum14?
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
1 « Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
2 Sciebat autem Judas, qui tradebat eum, locum quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. »
Hic incipit secunda pars illius partis in qua agit de verbi sanctificatione. Postquam vero sanctificavit verbo eruditionis, et suffragio orationis, tangit sanctificationem per passionem et sanguinem.
Dividitur autem hæc pars in quatuor partes : in quarum prima agitur de Christi captivitate. In secunda, de condemnatione, ibi, ℣. 13 : « Et adduxerunt eum ad Annam primum. » In tertia autem, agitur de sua passione, ibi, xix, 16 : « Susceperunt autem Jesum, etc. » In quarta autem, agitur de sepulturæ conditione, ibi, xix, 38 : « Post hæc rogavit Pilatum, etc. »
In prima harum tria determinantur, scilicet, quod proditiosa fuit captivitas, et quod fuit voluntaria, ibi, ℣. 4 : « Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum. » Tertio, tangitur quod fuit ignominiosa et malitiosa, ibi, ℣. 12 : « Cohors ergo, et tribunus, etc. »
In prima harum adhuc duo sunt, scilicet, Christi adventus ad locum cognitum proditori, et qualiter proditor venit ad locum illum, ibi, ℣. 3 : « Judas ergo, etc. »
In primo horum dicit tria : in quorum primo continuat dicta dicendis, dicens :
« Cum hæc dixisset Jesus, »
Scilicet ad discipulorum confirmationem, « egressus est » de loco ubi confortabat Apostolos sive discipulos, « trans torrentem Cedron. » Locus est quem transivit. Et istud est secundum inter tria, scilicet, loci descriptio, in quo captus fuit. Attende autem quod sicut dicit Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum, non continuo post orationem exivit, sed potius ante facta est contentio inter discipulos quis eorum videretur esse major, sicut dicitur, Luc. xxii, 24.
Sed hanc Joannes præteriit : quia vidit quod Lucas hanc plene posuit.
Dicit ergo quod « egressus est » extra civitatem propter tres causas, scilicet, ut nos egressuros de mundi habitatione signaret, quando nos sacrificium Deo offerre volumus. Exod. v, 3 : Ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro. Secunda, ut tumultum hominum fugere doceret tempore orationis, et quando familia cum nostris tractare vellemus. Thren. III, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. Osee, II, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Tertia causa est, ut in loco signaret quod solus ipse mundi sacrificium esset. Isa. LXIII, 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum.
« Trans torrentem, » ubi fuit torrentis decursus. Et signat viam passionis quam Christus tunc transeundo voluit perambulare. Psal. cix, 7 : De torrente in via bibet : propterea exaltabit caput. Et bene dicitur torrens : quia torrens torrore caloris solis descendit cum impetu. Et sic Christus calore charitatis et luce veritatis succensus, fluctus passionum, impetu propriæ voluntatis sustinuit. Sic ergo litteraliter et figuraliter viam ad passionem per torrentem fecit.
Hic autem torrens dicitur « Cedron, » quia statim post ipsum erat locus cedris quibusdam consitus. Cedron enim genitivus est græcus, et idem est quod cedrorum. Et ideo littera quam exponit Chrysostomus, habet : « Egressus est Jesus trans torrentem cedrorum. » Unde, I Machab. xv, 39 : Mandavit ei, scilicet Antiochus Cendebæo, ædificare Cedronem, et obstruere portas civitatis : quia ex illo volebat obsidere civitatem.
« Cum discipulis suis, » qui testes essent voluntariæ passionis suæ, et quod aufugere potuisset si voluisset. II Regum, xv, 23 : Rex, scilicet David, transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum. Rex enim David manu fortis Christum signat ad locum certaminis euntem. Populus autem signat discipulorum universitatem.
« Ubi erat hortus, » ab oriendo dictus. Et fuit hortus arboribus consitus, in quem propter amœnitatem et occultationem ab hominibus, Christus intrare erat solitus.
Et hoc est quod sequitur : « In quem intravit Jesus, » secundum consuetudinem suam : « et discipuli ejus, » familia ibi a Christo audituri. Marc. VI, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.
Sed videtur non concordare quod hic dicitur, cum eo quod dicunt Matthæus et Marcus, qui dicunt quod venit in villam quæ dicitur Gethsemani15.
Sed ad hoc dicit Augustinus, quod hæc villa fuit in pede montis, et hortus ad villam pertinebat. Et quia hæc omnia erant in monte Olivarum, ideo, Luc. XXII, 39, dicit, quod egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum.
Adhuc autem, Cum egressus civitatem nocte, post cœnam exierit, videtur quod latere intenderit.
Ad hoc autem respondet Chrysostomus, quod non : quia consuetum erat ei nocte sæpe pernoctare in solitudine et oratione, ut et familiaria doceret discipulos : et ideo signum timiditatis et fugæ non fuit. Si enim fugere voluisset, ad locum proditori declinasset incognitum.
Hoc est secundum.
« Sciebat autem Judas, qui tradebat eum, locum, etc. »
Hoc ideo dicitur, quia, sicut dicitur, Matth. XXVI, 15, ipse Judas abierat ad principes sacerdotum et scribas, dicens : Quid vultis mihi dare, et ego vobis
eum tradam? quod Joannes breviter transit. Et ideo dicit: « Qui tradebat, » sub pacto pretio apud sacerdotes et scribas.
« Locum, » quia amœnus et familiaris fuit: « quia frequenter Jesus convenerat illuc, » et Judas cum eo quando ascenderunt Jerusalem: « cum discipulis suis, » quos familiariter instruxit.
Quærit autem hic Chrysostomus: Cum eum Judas in domo reliquisset quando exivit, quare rediens in domo eum non quæsivit?
Et dicit ad hoc Chrysostomus, quod sciebat eum consuetudinem habere frequenter extra in oratione pernoctare, et stratus mollitiem declinare. Et sic in loco illo quæsivit, ubi orantem inveniret. In civitate autem non rediit ad eum, vel in villa: ne a turbis quæ ad diem festum convenerant defenderetur. Et fuit causa quare de die non venerunt ad capiedum: quia Christus de die solitus erat esse cum turbis quas docebat. Lucæ, xxi, 37: Erat diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
- « Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. »
Istud est secundum primæ partis.
Et dicuntur tria, scilicet, qualiter proditor venit, qualiter munitus venit, quibus armis venit.
Dicit ergo: « Judas ergo, » proditor, qui ut proditor secreta Christi loca rimatus fuerat. Genes. xlii, 9: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis.
« Cum accepisset cohortem » militum Gentilium, quorum intererat capere malefactores per manum publicam. Hanc autem cohortem non a se habuit, sed « a pontificibus » accepit ad se sequendum. Dicit enim Chrysostomus, quod cohortes militum sequebantur Judam. Quia vero nomine erant milites, pecuniarum gratia omnia facere meditantes, ideo propter pecuniam etiam Domino sacrilegas manus injecerunt. Hac ergo cohorte sic munitus a pontificibus « et pharisæis, » qui potestatem templi et legis spiritualem habebant, accepit « ministros, » famulos eorum qui ministri erant tanti sceleris.
« Venit illuc, » ad locum quem scilicet proditor observaverat. Psal. x, 9: Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua, insidiatur ut rapiat, etc.
« Cum laternis, » quibus lumen custodiebatur ne a vento exstingui posset, « et facibus, » quarum lumen discuteret tenebras noctis, et umbras arborum effugaret, etiam angulos illuminaret, ut nusquam latere posset, « et armis, » quibus contra defendentes Christum impugnant. Matth. xxvi, 55: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me16. Sic in tenebris ambulantes lumen nequitiae suæ a laternis et facibus mendicabant. Joan. iii, 19: Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. Item, xi, 10: Qui ambulat in nocte, offendit. Psal. lxxxvi, 5: Nescierunt, neque intellexerunt: in tenebris ambulant. Job, xxiv, 17: Sic in tenebris quasi in luce ambulant.
Sic ergo ostenditur captivitas Domini ex parte Judæ esse proditiosa.
- « Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?
Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat
5 [629] autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
6 Ut ergo dixit eis : Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
7 Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
8 Respondit Jesus : Dixi vobis quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.
9 Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdididi ex eis quemquam. »
Hæc est secunda pars istius tractatus de Passione, in qua ostenditur passio Christi esse voluntaria per quatuor quæ per ordinem dicit in littera : quorum primam est quia præsciens omnia quæ super eum ventura erant, latitare potuit, sed noluit. Secundum est, quia se captivatoribus eum non cognoscentibus obtulit. Tertium est, quod se offerendo discipulos liberavit. Quartum est, quia Petrum defendentem captivitatem ejus, compescuit et reprehendit.
In primo horum dicuntur quatuor : quorum primum est præscientia futuro-rum. Secundum, oblatio sui ad manus captivantium. Tertium autem, inverecundia-cundia Judæ qui videbat eum : et tamen nihil facere potuit, nisi quod pati voluit. Quartum est autem, invalitudo standi contra faciem ejus.
Dicit ergo : « Jesus itaque sciens, » ut Deus, et præsciens « omnia quæ » ex dispositione divina « ventura erant super eum, » ad generis humani redemptionem. Joan. xiii, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus. Act. iv, 27 et 28 : Convenerunt... facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
« Processit, » a quo aufugere poterat si voluisset, « et dixit eis, » offerens se voluntarie. Ad Hebr. ix, 26 : Nunc in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
« Quem quæritis? »
Non ignorantis est quæstio, sed offerentis et a malo corrigentis. Unde sensus est : Videte quem quæratis, eum scilicet qui et innocens est, a cujus persecutione cessare deberetis, et eum qui vos effugere posset si vellet : et ideo cessandum vobis esset ab audacia. Et sic solvitur objectio quorumdam objicientium, quod Dominus se præsentando, dederit occasionem in se peccandi. Dominus enim opus nostræ redemptionis complevit, et sufficienter cohibuit eos : sicut etiam Judam proditorem supra, xiii, 21 et seq., quantum licuit, retraxit. Et ideo inverecundia-cundia eorum fuit quod non cessaverunt. Hoc est ergo quod dicit Psalmista, Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam.
« Responderunt ei, etc. »
« Responderunt ei, » in malitia persistentes : « Jesum Nazarenum. » Non erat quærendus ad mortem, quem profitentur esse salutis auctorem : nec persequendus erat, quem dicunt esse florem honoris et honestatis.
« Dicit eis Jesus, » semetipsum offerens : sciens quod venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : « Ego sum, » quem quæritis : quamvis ad mortem et non ad salutem vestram quæratis. III Regum, xix, 10 : Derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam. Joan. viii, 40 : Quæritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum.
« Stabat autem et Judas, qui, etc. »
« Stabat autem » inverecundus-cundus « et Judas, » quondam Apostolus, nunc diabolus, « qui tradebat eum » interim, et observabat qualiter signum traditionis [630] daret per osculum : « cum ipsis » omnino consensum præbens eis. Sicut enim dicitur, Marc. xiv, 44, Judas accessit, et oculatus est eum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum et ducite caute17.
« Ut ergo dixit eis : Ego sum, etc. »
Dixit imperterritus se offerens ad patiendum. Dixit enim : « Ego sum, » quem quamvis secundum humanitatem occisuri sitis, tamen sum secundum deitatem qui sum, et non mutor. Hoc ergo audito, igneum quoddam et divinum micans in vultu ejus perpendentes, « abierunt retrorsum » a conspectu ejus, vultum suum sustinere non valentes. Isa. LXIV, 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
« Et ceciderunt in terram, » dejecti potentia deitatis ipsius. Unde Augustinus : « Una vox turbam odiis furentem, armis terribilem, sine ullo telo percussit, repulit, stravit virtute latentis divinitatis. Quid iudicaturus faciet qui iudicandus hoc fecit ? » Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius sustinere ?
Hoc est primum in quo ostendit quod voluntarie passus fuit.
« Iterum ergo interrogavit eos, etc. »
Hoc est secundum. « Quem quæritis ? » Causa iteratæ quæstionis est, ut ostendat discipulos et omnes fideles sua morte esse liberandos.
« Illi autem, » adhuc prostrati in malitia perseverantes, « dixerunt, » instantes quæstioni : « Jesum Nazarenum. » Opinandum est quod illi increpationes audierunt nuntiorum, qui missi fuerant ad capiendum Dominum18. Et ideo ne similes increpationes audirent, perseveraverunt in malitia. Dixerunt enim Pharisæi de illis : Numquid et vos seducti estis19 ?
« Respondit eis Jesus, etc. »
Respondit iterum ultro se offerens : « Dixi vobis quia ego sum, » qui me ipsum voluntarie offero. Isa. LIII, 10 : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Ibidem, ℣. 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, etc.
« Si ergo me quæritis, » ad oblationem pro mundo, « sinite hos, » scilicet discipulos, « abire, » in signum quod omnes redimentur pro quibus offero meipsum. Joan. xi, 50 : Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
Ad hoc autem adaptat sermonem quem in præcedenti capitulo20 dixit in oratione, dicens :
« Ut impleretur sermo quem dixit, etc. »
« Ut impleretur, » hoc est, ultra debitum impleretur, « sermo quem dixit, » qui sermo veritatis fuit : « Quia quos dedisti mihi, » Pater, de thesauro beatissimæ prædestinationis, « non perdidit ex eis quemquam. » Et hoc superimpletum est, quia intellexerunt supra de finali et æterna perditione. Hic autem super hoc, salvat etiam in corpore corporali salute. Sic ergo iterum patet, quod voluntarie patitur : quia qui alios liberat, seipsum etiam liberare posset si vellet.
« Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
I Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? »
Hic tertio iterum ostenditur quod voluntarie patitur : quia cohibet discipulum ulciscentem.
Dicit autem duo hoc ordine. Primo enim ostendit zelum Petri ad ultionem sic : describit enim eum duplici nomine : Simon primo, et postea Petrus. Quia et obediens fuit voci vocantis, et postea agnoscens ex revelatione Patris cœlestis. Matth. xvi, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cælis est. Et postea etiam petra dictus est ab immobilitate, quando dixit, Act. iv, 20 : Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
Hic « ergo Simon Petrus habens gladium, » quo se munierat ab defendendum et expellendum injuriam, « eduxit eum, » evaginando : ita tamen quod prius dixerat quod dicitur, Luc. xxii, 49 : Domine, si percutimus in gladio ? Quia sicut dicitur, Matth. xvi, 22, reprehensus fuerat quod noluit Dominum pati, et Satan fuerat appellatus. Et quamvis quæreret a Domino si percutiendum esset, tamen ex zelo concitatus prius percussit.
Et hoc est quod dicit : « Et percussit pontificis servum. » Sicut enim dicit Chrysostomus, a principali sicut a capite incipiens. Habacuc, iii, 13 : Percussisti caput de domo impii.
« Et abscidit auriculam ejus dexteram : » quod quidem spiritualiter bene competit, quod ille populus, cujus servus ille (qui servili timore servivit) typus fuit : auricula enim dextera quæ Spiritum audire debuit, caruit : quia Spiritum loquentem in Scriptura de Christo non audivit.
« Erat autem nomen servo Malchus, » qui rex eorum interpretatur litteraliter : quia loco summi sacerdotis alias direxit ad malitiâ, et rexit ne a cœpto desisterent malefacto.
Quæritur autem hic, Unde Petrus habuerit gladium : cum, Luc. ix, 3, præceptum fuerit quod nihil ferrent in via 21 ?
Sed ad hoc jam sæpius responsum est, quia hoc fuit in prima missione tempore pacis : sed postquam odiosi facti sunt discipuli, dictum est : Et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium 22. Et hoc fuit imminente Passione. Et tunc dixerunt : Ecce duo gladii hic. Et Dominus respondit : Satis est 23. Et non dixit : Nimis est, ut signaret, ut dicit Bernardus, quod gladium spiritualem habet Ecclesia eximendum, et materiam ad imperium, ab alio tamen exercendum. Et ideo Petrus prævidit sibi de gladio.
Quærît etiam Chrysostomus, Cum Petro dictum est, Matth. v, 39 : Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram : quare se paravit ad vindictam ?
Et hic respondet Chrysostomus, quod Petrus hoc non fecit pro se, sed pro proximo. Sed vera solutio est quam alibi diximus, quod hoc quod dicitur, præbe illi et alteram, dictum est ubi prævalet coram judice iniquo. Non in tantum adhuc processerat malum, quod Petrus putaret prævalere iniquitatem : et ideo accinxit se ad ulciscendum.
« Dixit ergo Jesus Petro, »
Et instructionem dans discipulo, et [632] patientiam opponens captivatori inimico : « Mitte gladium tuum, » quia tuus est, et tuæ jurisdictioni servandus est. Ideo non dico : Abjice gladium, sed mitte reservandum ad tempus, « in vaginam : » et addit Lucas, quod tetigit auriculam servi et sanavit eam 24.
« Calicem, » hoc est, calidam ex charitate potionem Passionis, « quem » ex dispensatione « dedit mihi Pater » bibendum. Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo : « non, » hoc est, nonne vis ut « bibam illum ? » Quasi diceret : Si recte sapis, debes tuam voluntatem voluntati divinæ conformare. Aliter enim eris Satanas, non sapiens quæ Dei sunt.
Sic ergo iterum quarto ostendit, quod voluntarie passus fuit.
12 « Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. »
Hic ostenditur quod comprehensio Christi sive captivitas fuit ignominiosa.
Dicit ergo : « Cohors ergo » militum, quæ omnia pro pecunia facere consuevit. Eccle. x, 19 : Pecuniæ obediunt omnia.
« Et tribunus, » qui præfuit cohorti, « et ministri Judæorum, » qui ministri fuerunt sceleris, « comprehenderunt, » sacrilegas manus injicientes in « Jesum » salutis auctorem : « et » ignominiose, sicut esset latro, « ligaverunt eum, » qui omnium venerat solvere vincula. Thren. iv, 20 : Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris.
13 « Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo. »
14
Hic agitur de captivi Domini condemnatione. Et ideo quæruntur accusationes contra eum.
Dividitur autem in tres partes, penes triplicem inquisitionem accusationum. Primo, coram Anna. Secundo, coram Caipha, ibi, ℣. 24 : « Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. » Tertia inquisitio fuit coram Pilato, ibi, ℣. 29 : « Exivit ergo Pilatus ad eos. »
In primo horum tria dicuntur, scilicet, ad iniquum judicem justi Domini præsentatio, propugnatoris sui Petri negatio, et justi ab iniquo judice examinatio. Secundum est ibi, ℣. 15 : « Sequebatur autem Jesum Simon Petrus » Tertium autem ibi, ℣. 19 : « Pontifex ergo interrogavit Jesum. »
In primo horum duo dicuntur : in quorum primo dicit qualiter rex justitiæ iniquo judici est præsentatus, et qualis ipse judex est descriptus.
Dicit ergo : « Et adduxerunt » ligatum Dominum : quia, sicut dicit Victor, de consuetudine Judæorum erat ligatos præsentare judicibus, usque ad mortem quos condemnare volebant.
« Ad Annam primum. » Quatuor de causis : quarum una est, quia domus Annæ vicina fuit, et vicinus in via occurrit : et in illam introduxerunt ne in via longiori forte tumultus fieret in populo. Et ideo divertentes in domum Annæ declinabant turbam forte concurrentem. Sicut enim dicitur, Lucæ, xxii, 6, etiam Judas quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. Et, Matth. xxvi, 5, dicebant ipsi principes sacerdotum : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Secunda causa fuit, quod Caiphæ conjunctus fuit affinitate. Et quamvis pontifex fuerat Caiphas anni illius, tamen
Annam per hoc honorare voluit quod ei citius iudicandus præsentaretur, quem tamquam patrem venerabatur, quia filiam ejus habuit, honestate sæculari, hoc in Domino tenens quod dicitur, ad Roman. xii, 10 : Honore invicem prævenientes.
Tertia causa est, quia Annas senior fuit quam Caiphas. Judicium autem primum ad seniores referebatur, ut magis justum appareret coram hominibus. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui.
Quarta causa est, quia hi duo sacerdotium vicissim emebant a Gentibus, et sibi vicissim per annos succedebant, et utilitatem in communi habebant. Et ideo fecit Caiphas eum Annæ præsentari tamquam conjudici, ad quem pertinebat scire de judicio. Et ideo ducebant ad Annam primum. I Esdræ, ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressionem hac prima.
« Erat enim socer Caiphæ. » Nunc describit Caipham. « Erat enim socer Caiphæ » Annas, « qui, » Caiphas, « erat pontifex anni illius, » hoc est, anni illius administrationem habebat : quamvis judicium et utilitas judicii esset commune, et affinitate conjuncti pari iniquitate scelera perpetrabant. Isaïæ, i, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.
« Erat autem Caiphas, etc. »
Describit ulterius Caipham, dicens : « Qui consilium dederat Judæis 25. » Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniet anima mea.
« Quia expedit unum hominem mori pro populo. » Hoc, ut dicit Chrysostomus, ideo repetit, ut sciatur utilitas mortis Christi. Sed tamen mihi videtur, quod hoc litteraliter dicit Evangelista, ad insinuandam malitiam judicis : quia pro certo mala intentione dedit consilium de morte Domini. Et ideo dicit hoc, ut sciatur quod quia tam nequam fuerunt et ipse et attinentes ei in Domini examinatione, et ut sciatur quod quia tam nequam fuerunt examinatores ejus et non invenerunt causam, quod pro certo innocentem occisus esset. Deuter. xxxii, 31 : Inimici nostri sunt judices.
- « Sequebatur autem Simon Petrus Jesum, et alius discipulus. »
Hic tangit Petri negationem.
Tanguntur autem hic duo, scilicet de sequela Petri, et de negatione sequelæ.
Adhuc primum continet duo : sequelam ex amore, et introductionem in atrium pontificis.
Dicit ergo : « Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, » Magistri non immemor. Et qui primus quasi præire et occurrere hostibus se spopondit, modo a longe (ut dicunt Matthæus, Marcus et Lucas) sequebatur. Matth. viii, 16 : Sequear te quocumque ieris. Longe autem sequebatur, quia timebat notari si propinque sequeretur : tamen fidem exhibebat in sequendo. IV Regum, v, 21 : Vivit Dominus ! quia curram post eum, etc. Psal. lxxix, 19 : Non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
« Et alius discipulus : » ut dicit Chrysostomus, Joannes, qui de se ut de alio loquitur. Hi enim duo fidelius Christo adhæserunt : et non erat eis tolerabile recedere ab eo.
« Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
16 Petrus autem stabat ad ostium foris.»
Tangit hic de Petri introductione. Et hoc factum est per notitiam et familiaritatem Joannis cum pontifice. Tantæ enim fuit mansuetudinis, quod etiam ab hominibus Christi inimicis amabatur.
Et hoc est quod dicit: « Discipulus ille erat notus pontifici. » I ad Corinth. x, 33: Ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
« Et introivit, » scilicet ille alius discipulus qui erat Joannes. Sed propter humilitatem nomen suum non scribit, ne de notitia tanti principis gloriari videtur. « Cum Jesu » captivo et ligato, « in atrium pontificis. » Tamen non intravit in penetralia domus in quam ducebatur Jesus examinandus, sicut dicitur, Luc. xxii, 55.
« Petrus autem stabat ad ostium foris. »
« Petrus stabat, » quia non erat notus: « ad ostium » atrii, hoc est, curiæ pontificis, « foris, » in platea: quia ad pontificem pauper et ignotus non potuit habere accessum, Isa. i, 23: Pupillo non iudicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos. Isa. lix, 14: Corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi, scilicet ad eos.
« Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ, et introduxit Petrum, »
Tangitur introductio Petri ad locum primæ negationis.
Dicit ergo: « Exivit ergo » de atrio ad ostium, ille « alius discipulus, » qui specialem familiaritatem habuit cum pontifice, « qui erat notus pontifici, » et etiam familiæ pontificis. Aliquando enim notitia malorum multa impedit mala. « Et dixit ostiariæ, » quæ in exterioribus portis consistens, portam custodiebat. Dixit autem forte quod ad se Petrus permitteretur ingredi: « et » sic de licentia ostiariæ, « introduxit Petrum » in atrium. Jesus autem erat in superiori domus solarie. Timebat enim Petrus, et ideo iam retrocedere incipiebat et trahere seorsum se. Isa. vii, 2: Commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
« Dixit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. »
Hic tangitur Petri negatio.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, impellens Petrum ad negationem sive negandum, negatio Petri, et dispositio infirmitatis ejus in spiritu. Impellens est debile, negatio est quoddam culpabile, et dispositio est quoddam miserabile.
De primo dicit duo: in quibus notat impellentis debilitatem, scilicet, sexum, et animi compassionem.
De primo dicit: « Dixit ergo Petra, » Apostolorum principi, « ancilla ostiaria. » Mulier, non vir: ancilla, non domina quæ aliquid haberet potestatis, et ancilla quæ circumiens in curia, vilia fecit opuscula. Levit. xxvi, 36: Terrebit eos sonitus folii volantis, Psal. xiii, 5: Trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
« Numquid et tu, » cum aliis profugis, « ex discipulis es hominis istius? » Dicit: Hominis, non, malefactoris. Quia hoc dixit, ut dixit Chrysostomus, miserantis affectu. Et hoc voluit divina dispensatio, ut minus timeret Petrus: ut quando ad vocem negaret miserantis, magis humiliaretur. Isa. lxiv, 6: Cecidimus quasi folium universi, et iniqui-
17
18 [635] tates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
« Dicit ille, » Petrus : « Non sum. » Et sic prima negatio perfecta est in domo Annæ : quod quidem verum est secundum historiam. Matthæus autem et Marcus et Lucas omnes tres negationes dicunt esse factas in domo Caiphæ : sed ipsi ut continuent historiam de triplici negatione Petri, per recapitulationem ponunt istam posterius cum aliis quæ factæ sunt in domo Caiphæ.
« Stabant autem servi et ministri ad prunas, etc. »
« Ad » effusas in atrio « prunas : » quæ ideo effusæ sunt in atrio, ut ministri qui captivatores fuerunt Domini nostri Jesu CHRISTI, et in frigore noctis diu algerent, haberent eas ad se calefaciendos.
Et hoc est quod dicit : « Quia frigus erat, » non tam extra quam intus. Matth. xxiv, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.
« Et » ideo « calefaciebant se, » quia extra se algere intra significantes, quia corda eorum in soliditatem lapidis erant congelata. Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Psal. cxlvii, 17 : Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
« Erat autem cum eis et Petrus, etc. »
Tangitur Petri dispositio miserabilis : quia de societate Christi et ovium Christi separatus est, cum illis in societatem luporum, capientium agnum immolatum Christum. Et hoc notat cum dicit : « Petrus erat cum eis stans. » Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniet anima mea. Proverb. 1, 15 et 16 : Fili mi, ne ambules cum eis : pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium.
« Et calefaciens se, » jam frigus habentem intus plusquam extra. Jerem. vi, 7 : Sicut frigidam fecit cisterna aquam tuam, sic frigidam fecit malitiam Suam. Et ideo extra quæsivit caloris remedia qui intus calore destituebatur.
« Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. » 19
Tangitur examinatio Domini.
Et tanguntur quatuor : irrogatio pontificis dolosa, responsio Domini innocencia et excusatione plena, irrogata contumelia cum injuria, et responsio Domini patientissima et rationabilissima.
De primo dicit : « Pontifex ergo, » non anni illius, sed qui potestatem cum Caipha emerat, « interrogabat » dolose « Jesum de discipulis suis, » ut cum ipso trucidarentur : ne aliquæ reliquiæ nominis ejus remanerent. II Regum, xiv, 7 : Quærunt exstinguere scintillam meam.
« Et de doctrina ejus, » ut eum ex perversa doctrina si posset accusaret : sed, sicut dicitur, Proverb. 1, 17 : Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.
« Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt : et in occulto locutus sum nihil. » 20
Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quæ dixerim ego. 21
Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ? 22
Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis ? » 23
« Respondit ei Jesus, » responsione sapientiae, quæ ex publico probaret justum et innocentem.
Dicit tria, scilicet, doctrinam fuisse ma[636]nifestam, a se non oportere inquiri, de re manifesta testimonium accipere ab omnibus.
Dicit ergo: « Ego palam locutus sum mundo, » hoc est, in propatulo: quia si etiam parabolas proposui, illas discipulis exposui: ut omnibus ab ipsis exponerentur, et sic ad manifestum eis ipsas ordinavi, parabolas etiam publice mundo proposui. Isa. xlv, 19: Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso. Joan. iii, 21: Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
« Ego semper docui, » hoc est, doctrinam proposui, « in synagoga, » vadens per provinciæ civitates ad synagogas in terra ubi locus est publicus: « et in templo » docui, quando veni in Jerusalem qui est locus solemnissimus, « quo omnes Judæi conveniunt » tribus vicibus per annum, sicut in antehabitis sæpe dictum est: « et in occulto, » quod in occultis debet remanere, et in abscondito « locutus sum nihil. » Matth. x, 27: Quod in aure auditis, prædicate super tecta. Et, ibidem, ℣. 26: Nihil est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. Quia si aliqua seorsum disserui discipulis, ideo feci quia alii capaces non fuerunt aut digni quibus talia proponerentur. Non tamen hoc ideo factum est, quod res esset in se occulta vel occultanda tamquam hæretica doctrina, sed publica et publicanda docui. II ad Corinth. iv, 3 et 4: Quod si etiam opertum est evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum: in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio evangelii gloriæ Christi. Aperta tamen semper docui, etsi talibus propter suam cæcitatem erant occulta. Et sic solvitur quæstio quæ fieri potest, quod sermo parabolicus non est manifestus, et quod seorsum aliquando discipulos docuit.
Et ideo subjungit:
« Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt, etc. »
« Quid me interrogas » de publico? « interroga eos qui audierunt, etc., » quorum magna copia est apud te: sicut Nicodemus, et alii ministri quos ad me misisti capiendum 26.
« Hi enim sciunt quid dixerim ego. » Proverb. viii, 8: Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravam quid neque perversum.
« Hæc autem cum dixisset, etc. »
Scilicet quia nihil mali fecit vel dixit, « unus, » unicus in malitia exceptus, « assistens, » scilicet pontifici, unus « ministratorum » sceleris illius quod facere incepérunt, « dedit alapam, » ad maxillam dans palmam, « Jesu. » Thren. iii, 30: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Michææ, v, 1: Percutient maxillam judicis Israel.
« Dicens: Sic respondes pontifici? » Voluit iste quod plane confiteretur vel negaret: quia videbantur pontifex mendacio argui (qui sæpe dixerat Christum perversa docere) si testimonio omnium de falso convinceretur. Sic, Act. xxiii, 2: Princeps sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi percutere os ejus, scilicet Pauli. Sic fit ut quando Alchimus, nihil habens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni, et feræ belluæ iram gerens 27, vult ut sacerdotium (cujus potestate non utitur nisi ad malum) in ipso alii venerentur. Impius enim pontifex ministros omnes habet impios: sicut dicitur in Proverbiis, xxix, 12: Princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habet impios.
« Respondit ei Jesus, etc. »
Responsio patientiæ et sapientiæ erudientis, et sic beneficium impedit erudi[637]ditionis pro malefacto, juxta dictum suum, Matth. v, 44 : Benefacite his qui oderunt vos.
« Si male locutus sum, » quia constat quod non malum locutus sum. « Si » ergo « male locutus sum » ipsum bonum, percutis me eo quod locutus sum. Et ideo hoc dicit, quod etiam minister modum culpare videtur, et non dictum quando dixit : Sic respondes pontifici ? « Si » ergo « male locutus sum, testimonium perhibe de malo, » per poenam quam inflixisti, et sit tibi licitum alapam dedisse. « Si autem » non male, sed « bene » locutus sum. Quia ubi non est confessio rei in judicio, si publicum haberi potest testimonium, tunc judici magis convenit ab absolvendum reum quam condemnandum. Et si ergo hæc locutus sum, « quid me cædis ? » Impunitus enim debet esse qui bene loquitur in judicio. Psal. xxxiv, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis.
24 « Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulus ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum.
26 Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in hortocum illo?
27 Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. »
Secunda pars examinationis Christi, qualiter examinatur coram Caipha.
Tanguntur autem hic breviter duo, scilicet, ad Caipham Christi præsentatio, et principis Apostolorum in atrio Caiphæ duplex negatio.
Dicit ergo: « Et misit eum Annas, » antiquior in malitia. Daniel. xiii, 52 : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius innocentes opprimens, et dimittens noxios.
« Ligatum, » qui vincula omnium solvit, « ad Caipham, » generum suum, qui pontifex erat anni illius.
« Erat autem Simon Petrus stans, etc. »
« Stans » in atrio Caiphæ, sicut frigefactus fuit in domo Annæ: et ideo « calefaciens se » prunis in atrio propter familiam fusis.
« Dixerunt ergo ei, » scilicet Petro ministri sceleris: « Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? » Tales fuerunt qui dixerunt, Joan. ix, 28 : Male dixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
« Negavit ille, » Petrus, « et dixit, » timore pavidus: « Non sum » ex discipulis ejus. Multum destitit ex hoc quod dixit, Luc. xxii, 33 : Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Negat Petrus se esse discipulum Christi, et in hoc negavit Christum: et in hoc instrui-mur, ut dicit Augustinus, quod etiam si aliquis non negat Christum, negat tamen se non esse Christianum: quod hic reputandus est negasse Christum. Satis Christum negavit, qui se esse membrum Christi denegavit. Ad Titum, I, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
« Dicit ei unus ex servis pontificis, etc. »
Qui discretius eum noverat: quia fuit « cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam. » Marci autem, xiv, 70, videtur hoc dictum esse plurium: quia ibi ita dicitur: Et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro: Vere ex illis es, etc. Sed veritas est, quod iste prius excitabat alios ad dicendum: et ideo unus fuit principalis qui dixit, alii autem concordabant cum illo. Dicunt au[638]tem quidam quod hoc coactus dixit : quia cum sanatus fuit cognatus ejus, libenter tacuisset : quia sub pœna præceptum fuit pontificum, ut omnes qui aliquid novissent de discipulis Domini, proderent ut damnarentur.
« Nonne » ego per ictum quem dedisti, cognovi, et « vidi te in horto cum illo ? » hoc est, cum Jesu.
« Iterum ergo negavit Petrus, etc. »
« Iterum ergo, » tertio, « negavit Petrus » Dominum. Et sicut dicitur, Matth. xxvi, 74 : Cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem.
« Et statim gallus cantavit, » hoc est, gallicinium perfecit : quia pro certo post secundam negationem gallus vocem dedit, sed gallicinium post tertiam negationem perfecit. Et tunc, ut dicit Matthæus, xxvi, 75 : Recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat : Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et ibi Dominus respexit Petrum, spiritualiter in corde visitando : quia corporaliter ab eo videri non poterat : cum Petrus esset extra in atrio et inferius, Dominus autem in penetralibus et super, intus et superius, ut dicit Augustinus. Et tunc Petrus egressus foras extra consortium malorum, dimisit habenas lacrymis et flevit amare 28.
Sic ergo negatio Petri in domo Annæ perfecte erat inchoata, et in domo Caiphæ consummata. Et hoc dicit Hieronymus et Beda. Veritas est historiæ. Augustinus tamen dicit, quod tota completa fuit in domo Annæ. Et quod hic dicitur fuisse completa in domo Caiphæ, ideo dicitur, quia propter cognationem domus Caiphæ domus Annæ reputabatur : et e converso. Primum autem secundum litteram est verisimilius.
- « Adducunt ergo Jesum a Caipha (alias, ad Caipham) in prætorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. »
Istud est secundum de examinatione Christi, quam breviter transiit hic Joannes : quia scivit quod per tres Evangelistas prolixius erat descripta, qualiter scilicet habitum est contra Christum falsum testimonium in domo Caiphæ, qualiter illusus, qualiter consputus, qualiter velati sunt sibi oculi, qualiter colaphizatus : quæ omnia in evangeliis Matthæi, Marci et Lucæ continentur 29. Et ideo breviter ista pertransit.
Quæritur autem hic, Quare etiam negationem Petri breviter non pertransiit, quia etiam illam alii diligenter descripserant ?
Dicendum autem est ad hoc, quod hoc fit propter Prælatos, qui præcipue admonendi sunt, ne de se præsumentes alios condemnent : cum et ipsi infirmitate circumdati sint sicut alii. Ad Hebr. iv, 15 : Non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato.
Sic ergo « adducunt Jesum a Caipha. » Alia littera habet : Ad Caipham.
« In prætorium. »
Quod dupliciter exponitur : secundum Chrysostomum quidem sic, quod post galli cantum duxerunt primo Jesum ad Caiphæ domum : ubi tota nocte quæsierunt falsum testimonium, et illudebant Christo. In mane autem præcessit Caiphas tamquam astutus et dolosus, ut experiretur voluntatem Pilati de Christo antequam Christus præsentaretur sibi : et persuaderet malefactorem esse. Et confestim mane, ut dicitur, Marc. xv, 1, vincientes Jesum, duxerunt et tradiderunt Pilato. Augustinus autem vult, quod omnia facta sint in domo Annæ, seq. ; Luc. xxii, 63 et seq. [639] et quod mane facto, Caiphas de domo Annæ præcessit ad Pilatum, ut dictum est, et quod tunc persuaso Pilato, adductus est ad eum Jesus Pilato præsentandus.
Et hoc est : « In prætorium : » quod iterum dupliciter exponitur. Quidam enim dicunt, quod quia Pilatus alienigena fuit et romanus, quod in hoc gratiam fecit pontifici, quod in domo Caiphæ de accusationibus legis prætorium tenuit : ut ibi consilium de accusationibus legis habere possit. Quidam autem dicunt, quod in veritate, sicut dictum est, Caiphas præcesserat ad domum Pilati. Sed hæc domus duplex erat : et una pars habitationis præsidis fuit, in quam omni tempore introibant Judæi : et ibi Pilatus cum familia sua habitavit. Alia autem pars erat prætorium, in quo rei condemnabantur : et in illam partem domus in festis magnis non introibant Judæi, ne contaminarentur propter sententias sanguinis quæ ibi proferebantur. Et hæc sententia est probabilior.
Et hoc est quod dicit : « Erat autem mane, » quintadecima die Aprilis, quando solemnitas Paschæ erat celebranda altissimo Domino30.
« Et ipsi non introierunt in prætorium, » hoc est, in illam partem domus quæ prætorium dicebatur, « ut non contaminarentur » convictu Gentilium : « sed ut manducarent pascha, » hoc est, cibum paschalem, qui erat azyma, quem per septem dies manducabant : quia agnum paschalem præcedenti die ad vesperum manducaverunt.
Sed tunc qualiter Caiphas ingressus fuerat quæritur, qui erat pontifex anni illius : et ideò maxime contaminatione carere debebat ?
Sed ad hoc dicendum est, quod neque Caiphas in prætorium intravit, sed tantum in domum ad Pilatum : et illo ibi existente, Jesus a Caipha in prætorium est missus ad Pilatum. Hæc est sententia litteralis probabilior.
« Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ? » 29
Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. 30
Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam. 31
Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. » 32
Hic in parte ista tangitur accusatio facta coram Pilato.
Et habet duas partes : in quarum prima quæritur accusatio contra Dominum ex parte accusantium : in secunda autem examinatio fit accusationum ex parte accusati Domini, ibi, ℣. 33 : « Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus. »
In prima harum partium dicuntur duo : quorum unum est inquisitio accusationis. Secundum autem, quia inventa accusatione, viso quod frivolum erat quod dicebatur, judex se quærit absolvere.
Dicit ergo : « Exivit ergo Pilatus ad eos, » de prætorio, in quod noluerunt introire ne contaminarentur. Augustinus : « O impia cæcitas ! alienigenæ radicis prætorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine contaminari non timebant. »
Et hoc est quod dicit : « Foras, » de prætorio, « et dixit : Quam accusationem affertis, » in iudicio, « adversus hominem istum ? » Non dicit malefactorem, sed hominem, qui nihil inhumanum commiserat. Daniel. xii, 53 : Innocentem et iustum ne interficies.
« Responderunt, et dixerunt ei, etc. »
Nihil habentes objicere, sed sibi credi de sua auctoritate dicunt debere. Ipsi tamen procurabant judicium vitæ innocentis.
« Si non esset hic malefactor, » quem Deus, Exod. xxii, 18, præcipit non pati vivere 31, « non tibi tradidissemus eum, » nos qui sumus tantæ auctoritatis et religionis : et tamen in facto nihil objiciunt. Similes adhuc Pontificibus summis nostris, qui ex sola auctoritate innocentes opprimunt, et credi sibi in sanguinem volunt innocentem. Est enim de nostra auctoritate tanta præsumptio quod nihil perperam faciamus. Isa. i, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Glossa tamen videtur dicere, quod accusationes ferebant inconvenientes, quæ habentur, Matth. xxvi, 61 : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. Et illud Lucæ, xxiii, 2 : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. Et hujusmodi.
« Dixit ergo eis Pilatus, etc. »
Videns quia accusationes non erant convenientes : « Accipite eum vos, » qui de talibus curatis accusationibus legis vestræ, « et secundum legem vestram, » quæ judicio Pilati frivola fuit, « judicate eum : » intendens quod ultra legis præceptum nihil infligerent ei, et putabat ad hoc emendam verberum et flagellationis corrigere. Unde etiam, Luc. xxiii, 22 : Corripiam ergo illum, et dimittam.
« Dixerunt ergo Judæi, » volentes interficere per alios : « Nobis non licet interficere quemquam, » lege Romanorum, quæ tunc habuit publicam honestatem, prohibente. Et hoc quidem præter intentionem aliud significandi dicebant : sed tamen Spiritus sanctus hos formavit sermones. Quia sicut prædixerat, Matth. xx,
19, à Gentibus erat interficiendus, et non ab eis.
Et hoc est quod dicit :
« Ut sermo Jesu impleretur quem dixit, etc. »
Luc. xviii, 32 : Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, etc. 32.
« Significans qua morte esset moriturus, » hoc est, a quibus. Glossa : « Non quia mortem crucis in hoc significet, sed quia a Gentibus esset moriturus. » Vel dicatur : « Nobis non licet occidere quemquam, » non quidem semper, sed nunc in festi celebratione, in quo captivi sunt absolvendi.
« Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judæorum ?
Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?
Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum ? Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi : quid fecisti ? ».
Hic agitur de examinatione accusantium a Pilato facta ex parte Domini accusati.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima interrogatur Jesus a Pilato : in secunda, a præside, quantum potuit, procuratur Domini liberatio, ibi, ℣. 38 : « Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos. »
In primo dicuntur quatuor : in quorum primo tangitur accusationis, quæ maxime ponderabatur inquisitio : in secundo, per ordinem accusationis hujus ostenditur elisio : in tertio, ostenditur accusationis a Pilato remota suspicio : in quarto, petitur Christi de se confessio.
Dicit ergo : « Introivit ergo Pilatus, » recedens a Judæis, « itetum in prætorium, » in quod introductus erat Jesus, [641] volens quærere a Domino de his quæ a Judæis audiverat.
« Et vocavit Jesum, » in iudicio, ut sibi sua præjudicaret confessio, « et dixit ei, » examinando eum: « Tu es rex Judæorum? » Hanc enim accusationem magis ponderabat si se regem faciens, scissuram a romano imperio procuraret. Si autem audisset illud, quod cum quæreretur ad regem fugit33, non hoc quæsivisset.
« Respondit Jesus: A temetipso, etc. »
« Respondit Jesus, » originem istius accusationis elidens: A temetipso hoc dicis, » hoc est, quod tu hoc æstimes, qui numquam me vidisti milites congregare, multitudes adducere, tumultum in civitatibus procurare, nec scissuras facere: quod tamen tu principaliter scire debebas qui procurator Judææ es, « an alii tibi dixerunt de me? » Et tunc cognosce radicem dicti, ex quo nullum signum talis accusationis in me umquam vidisti. Ac si dicat illud quod Paulus dixit, Act. xxiv, 13: Neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
« Respondit Pilatus: Numquid ego, etc. »
« Respondit Pilatus » Domino de hujus accusationis origine: « Numquid ego Judæus sum? » Ac si dicat: Non sum Judæus: et ideo de frivolis legis quæstionibus a meipso non loquor: sed potius « gens tua, etc., » qui sunt ejusdem gentis et legis tuæ et te defendere ab alienigenis debuerunt, « tradiderunt te mihi, » pro malefactore: quod ab eis inquirere non potui. Tu ergo dic: « Quid fecisti? » Josue, vii, 19: Da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris.
« Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. » 36
Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. 37
Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? » 38
« Respondit Jesus, » sicut fuit mitis et humilis corde: sicut dicitur, ad Roman. xii, 16: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ac si dicat illud Matthæi, xi, 29: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Dat accusationis veram responsionem, et responsionis per signum probationem, et responsionis ad veritatem discussionem.
Dicit ergo: « Regnum meum, » quo in meis regno, « non est de hoc mundo, » hoc est, de fastu, et gloria, et dominatu hujus mundi: quia, sicut dicitur, I Joannis, v, 19: Mundus totus in maligno positus est. Et ideo etiam, Matth. vi, 10, dixit Jesus, quod orandum est: Adveniat regnum tuum: ut regnum mundi et diaboli, et peccatum excludantur.
Hujus autem probatio est, quia, « Si de hoc modo esset regnum meum, tunc ministri » regni mei terreni « utique decertarent ut non traderer Judæis. » Ergo patet quod regnum meum non est mundanum.
Et hoc est: « Nunc autem regnum meum, » quod est completa regnandi potestas, « non est hinc, » hoc est, de mundo isto.
Et si objicitur, quod Sancti in quibus
41 [642] regnat, sunt in hoc mundo. Respondendum est, quod intendit quod regnum suum non est de hoc mundo, hoc est, leges et jura regni sui : et hi in quibus regnat non sunt mundani, sicut dicit Chrysostomus. Joan. xvii, 16 : De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Et hoc est quod dixit.
« Dicit ei Pilatus : Ergo rex es tu ? etc. »
« Dicit ei Pilatus, » discutiens rationem de ea quam maxime ponderabat accusatione : « Ergo rex es tu ? » Ac si dicat : Quocumque ergo modo, sive cœlestis sive terrenus, « rex es tu ? » Et hæc est veritatis inquisitio.
« Respondit Jesus : Tu dicis : » et ego consentio, « quia » talis, ut dixi, « rex sum ego. » Jerem. xxiii, 5 : Suscitabo David germen justum : et regnabit rex, et sapiens erit. Luc. 1, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in æternum.
« Ego in hoc natus sum, » qui veritas de veritate natus sum, « et ad hoc, » a veritate missus, « veni in mundum, » per veritatem redimere mundum, « ut testimonium perhibeam veritati. » Veni enim constituere regnum illud de quo loquitur Isaías, Isa. ix, 7 : Super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Lux enim vera non perhibet testimonium nisi veritati : quia falsum et mendacium fugiunt veritatem. Et ideo, « Omnis qui est ex veritate » Dei, informatus forma veritatis, « audit, » hoc est, intelligit, « vocem meam, » quæ per verbi veritatem, semper in se demonstrat veritatem. Joan. viii, 47 : Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Et in hoc commendatur gratia, ut dicit Glossa. Quia qui veritatem (quæ magis est in virtute verborum quam in significatis) attendit, hic gratiam a Deo accipiens statim credit.
« Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? »
« Dicit ei Pilatus, » auditu veritatis delectatus : « Quid est veritas ? » Et hujus quæstionis responsum non expectavit : cujus tres assignantur rationes a Patribus. Dicit enim Augustinus, quod subito venit ei in mentem quod unus vinctus in festo dimitti consuevit : et ideo ante auditum rationis festinavit, ne alius nocens liberaretur : volens occasione festi Dominum liberare. Chrysostomus autem dicit, quod vidit quæstionem : Quid sit veritas, difficilem et longo tempore indigere. Et ideo timens dispendium temporis, ante auditum responsi, festinavit ad Judæos redire, et Dominum si posset liberare. Alii dicunt, quod non meruit audire responsum finale de veritate, sed quæstionem tantum facere : quia judicium suum a veritate inchoavit, et non in veritate, sed in perversitate finivit. Secunda ratio est probabilior inter alias.
« Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum ?
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. »
Hic tangitur pars illa quæ est de liberatione Jesu, postquam per examinationem invenit frivolas esse accusationes.
Et dividitur in duas partes : in qua-
3940 [643] rum prima laborat simpliciter ut liberet Dominum : in secunda parte, videns quod hoc non poterat, flagellat eum ut mitiget furorem Judæorum, et laborat vel ut sic liberet innocentem Dominum. Et hæc incipit in capitulo sequenti, ibi, xix, 1 : « Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum. »
In prima dicuntur duo, scilicet, professio innocentiae Domini, et allegatio liberationis.
Dicit ergo : « Et cum hoc dixisset, » quærendo, quid est veritas ? « iterum exivit ad Judæos, » ut pro innocentia Domini loqueretur. « Et » hoc est quod « dicit eis : Ego nullam causam invenio in eo, » hoc est, contra eum. Psal. LVIII, 3 : « Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine : sine iniquitate cucurri, et direxi. Job, xvi, 18 : Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cam haberem mundas preces.
Allegat etiam ulterius rememorationem antiquæ clementiæ festi propter liberationem patrum eorum ab Egypto. Et hoc est :
« Est autem consuetudo vobis, etc. »
« Est autem consuetudo vobis, » in rememorationem antiquæ liberationis, « ut unum dimittam vobis in Pascha, » quando celebratis patrum vestrorum ab Ægypto liberationem et dimissionem. « Vultis » ne « ergo, » ex quo nulla causa est in eo, « dimittam vobis regem Judæorum ? » Ac si dicat : Sic enim honeste absolvam vos ab eo. Augustinus dicit, quod avelli a Pilati corde non potuit Christum esse regem Judæorum : tamquam hoc in corde suo, sicut in titulo ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit.
« Clamaverunt rursum omnes, dicentes, etc. »
Obstinato corde, et in malitia concepta perdurantes : « Non hunc » innocentem et justum dimitte, « sed Barabbam. »
Et hujus clamoris inconvenientiam assignat Evangelista dicens : « Erat autem Barabbas latro. » Luc. xxiii, 19 : Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem. Et hunc Christo prætulerunt.
II Regum, xv, 23.↩︎
Matth. xxvi, 36 ; Marc. xiv, 32 ; Luc. xxii, 39.↩︎
Matth. xxvi, 47 ; Marc. xiv, 43 ; Luc. xxii,47.↩︎
Supra, xvii, 12.↩︎
Luc. iii, 2.↩︎
Supra, xi, 49.↩︎
Matth. xxvi, 58 ; Marc. xiv, 54 ; Luc. xxii, 55.↩︎
Matth. xxvi, 57 ; Marc. xiv, 53 ; Luc. xxii, 54.↩︎
Matth. xxvi, 69 ; Marc. xiv, 67 ; Luc. xxii,↩︎
Matth. xxvii, 2 ; Marc. xv, 1 ; Luc. xxiii, 1.↩︎
Act. x, 26 et xi, 3.↩︎
Matth. xx, 19.↩︎
Matth. xxvii, 11 ; Marc. xv, 2 ; Luc. xxiii, 3.↩︎
Matth. xxvii, 15 ; xv, 6 ; Luc. xxiii, 17.↩︎
Matth. XXVI, 36. Cf. Marc. XIV, 32.↩︎
Cf. Luc. xxi, 52.↩︎
Cf. Matth. xxvi, 48.↩︎
Cf. Joan. vii, 30 et seq.↩︎
Ibid., ℣. 47.↩︎
Supra, xvii, 12 : Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis.↩︎
Cf. Matth. x, 9 ; Marc. vi, 8, et etiam Luc. x, 4.↩︎
Luc. xxii, 36.↩︎
Ibid., ℣. 38.↩︎
Cf. Luc. xxii, 51.↩︎
Supra, xi, 49.↩︎
Cf. Joan. vii, 4 et seq., passim.↩︎
II Machab. iv, 28.↩︎
Cf. Matth. xxvi, 75 ; Marc. xiv, 72.↩︎
Cf. Matth. xxvi, 57 et seq. ; Marc. xiv, 53 et↩︎
Cf. Matth. xxvii, 2; Marc. xv, 1; Luc. xxiii, 1; Act. x, 28 et xi, 3.↩︎
Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere.↩︎
Cf. Matth. xx, 19.↩︎
Joan. vi, 15.↩︎