TRACTATUS I

DE PRÆMITTENDIS.

CAPUT I.

De quo sit tractandum in hoc libro.

Ratio quid secundum Isaac. Causa pro causa consequentis et pro causa consequentiae.

In hoc Elenchorum sophisticorum libro, de syllogismo litigatorio agendum est ad completionem logicae scientiae, secundum quod logica dicitur a λόγος quod est ratio, et non a λόγος quod est sermo. Dicit enim Isaac, quod ratio est virtus collativa, faciens coire causam in causatum, secundum quod causa sumitur in communi pro causa consequentiae et non pro causa consequentis, sicut causa est qua causat decursum syllogisticum per dici de omni et dici de nullo : sic enim logica est scientia de ratione argumentativa. Sed quia omnis argumentatio ad syllogismum reducitur, erit logica hoc modo dicta de syllogismo, cujus quidem principia remota (quae sunt praedicata et subjecta) in libris de Universalibus et

Prædicamentis et Sex principiis jam determinata sunt ex antecedentibus et diffinitionibus eorum secundum potestatem ipsorum, et per consequentia sunt determinata in libro Divisionum. Principia vero propinqua syllogismi et ingredientia substantiam ipsius, in libro Perithermenias jam determinata sunt cum modo compositionis, sive sine modo : et quia syllogismum non constituunt nisi per consequentias quas habent ad invicem, eo quod per consequentias ordinem habent antecedendi et consequendi et repugnandi ex quo consideratur inventio medii, in eodem libro determinatum est de consequentiis enuntiationum ad invicem. Forma vero ipsa syllogistica quantum ad modum et figuram et medii ordinem, et etiam potestas syllogistica prout ex tali causata forma et ordine (ordo enim pars est potestatis) determinata sunt in Prioribus Analytiæs. Et cum forma hæc referri et salvari non

<--- Page Split --->

pössit, nisi vel in materia necessaria, quae causam consequentiae et consequentis continet intra se, vel in materia probabili quae intra se habet causam consequentiae ex habitudine locali quae locus dicitur, et quid de consequente per communia in omnibus vel in pluribus inventa, vel in materia quae videtur habere causam consequentiae et consequentis, et non habet vel non sufficienter habet : et cum de ipsa prout primo modo refertur ad materiam, in Posterioribus Analyticis jam determinatum sit, in Topicis autem etiam dictum sit de ea prout secundo modo refertur ad materiam : restat nunc determinare de ipsa prout refertur ad materiam quae apparet esse : haec enim proxima materia syllogismi est prout est in voce : hanc enim habet syllogismus sophisticus, quamvis non sit, sed appareat, prout ipsa materia (quae est propositiones) refertur ad figuram. Quia igitur quantum ad vocem propositiones habet in quibus salvatur forma syllogismi, oportet ostendere qualiter forma syllogismi ad hanc refertur materiam : et tunc quoad relationem formae syllogisticae ad materiam consummatum erit negotium logicum sive syllogisticum.

Adhuc autem cum logica prædicto modo dicta dividatur in scientiam differendi sive inveniendi, et scientiam judicandi, sicut in partes objectivas : et tradita sit in Topicis ut scientia differendi, in Prioribus autem tradita est sicut scientia judicandi : apparens 1 autem nec perfecte sit scientia differendi, nec perfecte scientia judicandi, etsi imitetur utramque : ideo oportet hanc scientiam tradi in differendo primo, et judicando secundo, sive primo per formam compositionis, secundo autem per formam resolutionis ejus quod compositum est. Et ideo duos libros in hac scientia necesse est introduci, quorum primus sit de dissertivis per formam, secundus autem resolutivus

et per formam resolutionis ad judicanddum quod videbatur esse ad formam syllogismi compositam.

Adhuc autem cum omne quod traditur, si incomplexum est, per priora necesse est illud notificare per divisionem : si autem potestas ejus determinari debet, cum omnis potestas superioris sit, eo quod in tot vel tot potest partes, oportet quod sic determinentur per divisionem. Si autem complexum determinari debeat, oportet quod in omne unum alteri determinetur, quod fieri non potest, nisi colligendo unum cum altero, ut antecedens, vel consequens, vel subjectum et prædicatum de illo : oportet enim in hoc uti colligendi arte et conferendi : quia in omni arte syllogistica necessarium est, in qua major extremitas probatur inesse minori. Hac igitur necessitate modus noster erit diffinitivus et divisivus et collectivus : qui modus in omni arte logica prædicto modo dictæ necessarius est, quia de his tribus tanquam integrantibus consistit logicum negotium.

Adhuc autem cum alius modus sit scientiae et alius artis (eo quod scientia sit collectio principiorum tendentium ad passionem de eodem subjecto probandam, ars autem sit collectio principiorum quae sunt regulae operum ad eumdem finem operationum tendentium) oportet nos in hoc opere tenere et formam scientiae in probandis passionibus de subjecto et subjecti partibus, et modum artis in docendo regulas operationum ad finem sophistarum tendentium, qui est gloria in apparente sapientia. Hos ergo modos per totum librum istum tenebimus.

Sicut autem in aliis Peripateticorum principem sequimur Aristotelem, et hunc explanabimus, qui, sicut dicitur, causa efficiens fuit in hoc negotio : quamvis enim hanc Zeno quidam de sophisticis

<--- Page Split --->

tradiderit, non tamen ita ad scientiam et artem redegit, quemadmodum et Aristotele.

Et erit noster finis (ad quem nostrum opus terminabitur) talem scientiam de sophisticis consequi et disserendis et judicandis : ex hoc enim et scientiarum dubia solvuntur, et cavebitur ab errore qui ex sermone vel ex re posset incidere. Finis autem intentionis erit, quod ex hoc ratio perficiatur secundum actum colligendi talia quae videntur esse et non sunt : peccat enim sophisticus contra dialecticum syllogismum : et ideo continue hoc opus post opus Topicorum est ordinandum. Sic igitur patet de modo procedendi in hoc opere, et causa efficiente, et fine : de materia autem continue dicemus.

CAPUT II.

De quibus tractandum est et quot sunt sophistici elenchi.

Paralogismi unde dicantur.

De sophisticis autem elenchis qui vere secundum formam elenchi sunt, quamvis peccent in materia secundum quod materia est propositiones ad rem significandam relata, sic falsa peccat propositio, eo quod in ea signum signato non aequatur : similiter autem et de his qui videntur elenchi, quamvis in veritate non sint elenchi, sed sunt paralogismi a παρὰ quod est juxta, et λόγις quod est ratio sive ratiocinatio, secundum quod ratio cadit in diffinitione argumenti, quando dicitur quod argumentum est ratio rei dubie faciens fidem : sic enim ratiocinatioe paralogismi videntur elenchi, sed non sunt, qui peccant in forma syllogismi, et nulla res illius habet nomen, cujus non habet formam, cum omnis denominatio sit a forma : sed propter similitudinem quam habet ad elenchum, dicitur paralogismus, hoc est, conjugatio propositionum juxta syllogismum per similitudinem facta, cum tamen consequentiam syllogismi non habet ex vera

medii et extremorum positione in modo et figura naturali et reali. Dicemus in hoc libro, incipientes ab his quæ prima sunt secundum naturam eorum, et ordinem naturalem eorum quæ sunt dicenda. Incipiemus enim a quæstione, an est sophisticus elenchus, quæ secundum naturam prima est inter quæstiones quatuor, quæ de scibilibus fieri possunt, an est, quia est, quid est, et propter quid est.

Incipiemus igitur a metis, quæ primæ sunt secundum naturam : quia quamvis meta sit ultimum sicut ad quod ducit sophista, tamen hæc est primum in intentione ejusdem : primum autem in intentione est primum secundum naturam, quia ipsum est causa eorum omnium quæ sunt ad finem illum. Adhuc autem de sophisticis elenchis tractantes incipiemus a peccantibus in forma syllogismi, qui secundum naturam sunt primi : eo quod per eos etiam cognoscuntur peccantes in materia. Si enim dicam sic : omnis statua est naturalis : statua Herculis est statua : ergo statua Herculis est naturalis . Ante hunc paralogismum et principium cognoscendi ipsum esse paralogismum, est iste alius qui sic fit : omne æs est naturale : statua est æs : ergo statua est naturale. Qui peccat in forma : et omnibus his tribus modis incipiemus secundum naturam a primis. Primo tamen incipiemus a quæstione, an est paralogismus sive sophisticus elenchus.

Et quod dicimus de sophisticis elenchis nos tractaturos, et non de sophisticis syllogismis, ideo dicimus, quia sophisticus elenchus plus dicit quam sophisticus syllogismus, cum clenchus se habeat ex additione ad syllogismum, et sophisticus elenchus ex additione se habet ad sophisticum syllogismum. Et quod dicimus de sophisticis elenchis pluraliter, et non sophistico elencho singulariter, ideo est, quia multi et in pluralitate tales sunt sophistici elenchi : substantia enim et esse rei et totum est ex una tota et sola causa : et ideo unum est esse et bonum : corruptio enim est omnifariam, ut dicit

Removet dubium.

Removet dubium.

<--- Page Split --->

Aristoteles et ideo melius in plurali dicitur de sophisticis elenchis, quam de sophistico elencho : corruptio enim elenchi in uno modo non consistit, sed in multis et partitis ad unum modum non reducibilibus. Quod autem diximus sophisticum elenchum peccare in materia, intelligendum est quod dictum est de materia secundum vocem scilicet et rei naturam et conjugationem naturalem rerum significatarum in oratione : et materiam quidem secundum vocem habet paralogismus peccans in materia : et sic syllogismus est verus proximam et essentialem materiam habens syllogismi : realiter autem secundum quod ea quae sunt in voce, sunt ad rem significandam, non habet materiam : et ideo non est syllogismus, cum materiam non habens, per consequens et forma reali sit necesse carere : vocaliter igitur syllogismus est, et non realiter : significatio enim sermonis adjacet falso, sicut figura hominis adjacet mortuo : nam statim cadunt vel corrumpuntur a figura quae cadunt ab esse : quamvis figura comitetur et consequens sit esse, sicut dicit Aristoteles in quarto Meteororum.

De his igitur dicemus incipientes a quaestione an est talis sophisticus elenchus, sicut diximus. Quod enim sit, sic probatur. Quoniam ergo alii quidem sunt veri syllogismi veram materiam et veram formam realiter habentes secundum naturalem et realem medii positionem, alii autem cum non sint veri syllogismi, videntur tamen esse syllogismi per aliquam causam apparentiae et similitudinis ad veros syllogismos, manifestum est ex nunc dicendis : hoc enim fit in omnibus rebus et animatis et inanimatis : unde quemadmodum hoc fit in aliis a syllogismis, quod aliquid videtur esse et non est, ita fit et in orationibus syllogisticis. In hominibus enim alii quidem habent bene habitum unde laudentur, ut nobiles et pulchri, sicut sunt secundum veritatem : alii autem in veritate quidem non habent talem habitum, videntur etenim

per compositionem exteriorem habere tribualiter hoc quod non habent sibi apparenter tribuentes et inflando se per extensionem ad magna quae non habent, procedentes et fingentes se exterius ut videantur esse quod non sunt. Et sic pulchri sunt, alii quidem propter decorem quem habent in veritate, alii autem cum non sint in veritate decori, videntur tamen esse decori, componentes se exterius, ut videantur esse quod non sunt. Et hoc non tantum est in animatis, sed etiam inanimatis similiter est : nam horum quae sunt inanimata, haec quidem sunt argentea vere secundum formam et materiam argenti : illa vero sunt aurea vere. Illa autem non sunt vere argentea vel aurea, sed secundum sensum apparenter, ut lithargyria quidem (hoc est, de spuma et faece argenti facta) et stannea videntur in sensu in superficie argentea : aurichalchea vero felle croceo canino tincta, videntur in superficie quantum ad primum intuitum esse aurea.

Eodem vero modo et syllogismus et elenchus hic quidem vere est, ille autem non vere est syllogismus et elenchus : videntur autem esse propter imperitiam distinctionis. Nam imperiti speculantur non in profundum veritatis, sed id quod in superficie apparet prima facie, velut longe distantes. Nam syllogismus in veritate est ex quibusdam principiis sive propositionibus positis et ordinatis debito ordine, et terminis et propositionibus positis et concessis, ut dicatur diversum quid quod est ex necessitate consequentiae evenire vel accidere. Diversum dico ab his quae posita sunt : et si posita sunt, tunc ipsa posita sunt mater et positio eorum confert eis formam. Et si ex necessitate accidit, tunc premissae erunt causae conclusionis, et excluditur non causa. Et si diversum est quod sequitur, excluditur petitio principii. Et si posita sunt in ordine terminorum, excluduntur paralogismi peccantes in forma. Et si posita sunt per concessionem veritatis,

<--- Page Split --->

excluduntur peccantes in materia. Elenchus autem verus est syllogismus cum contradictione conclusionis. Et sic uterque tam syllogismus, quam elenchus, vere concludit : quod non facit sophisticus : ergo sophisticus videtur esse syllogismus et elenchus, non autem est in veritate.

Sophistici enim hoc non faciunt, quod ex necessitate concludant, tamen hoc facere videntur ob multas causas, quae secundum omnes locos sophisticos determinabuntur, quorum locorum sophisticorum facientium, quod non concludunt ex necessitate, aptissimus est ad decipiendum per causam apparentiae, et publicissimus est, qui fit per nomina, per quae est equivocatio. Et dico aptissimum propter convenientiam cum syllogismo, non propter hoc quod habet multiplicitatem actualem, quae magis nata est decipere quam potentialis vel phantastica, sicut et potentialis magis decipit quam phantastica. Publicissimus est idem quod communiter : quia est in incomplexo quod in plus et publicum magis est, quam quod est in complexa oratione : et quia est in nomine, majorem habet apparentiam quam fallacia contradictionem.

Ratio autem et causa majoris apparentiae in loco sophistico qui fit per nomina, haec est, quod non est (hoc est, non contingit) disputare aliquos ferentes vel conferentes ipsas res ad invicem : aliquando enim res sunt absentes, et aliquando non sunt res de quibus disputatur, sed in disputando utimur nominibus notae significationis pro rebus : et quod accidit in nominibus, etiam in rebus quoque arbitramur accidere : et hoc frequenter fallit. Huic autem simile est, quod fit in ratiocinantibus in computis numerorum sive computantibus, in quo non quilibet numerus cuilibet numerato applicabilis est, sicut nec quodlibet nomen cuilibet rei est applicabile : et ideo non est simile quoad hoc quod id quod accidit in nominibus, accidat etiam in rebus. Nam nomina quidem in eodem idiomate

finita sunt : et per consequens orationum multitudo finita est quoad nos, cum sint posita a nostra constitutione : nostra enim institutio quoad nos infinita esse non potest : quia quod a nobis in quodam numero finito institutum est, quoad nos infinitum esse non potest : res autem cum sint non a nobis, sunt infinita quoad nos.

Et si aliquis objiciat de qualibet oraObjectio. tione per dictum suum, et de dicto iterum suae veritatis : si enim Socrates currit, Socratem currere est verum : et si Socratem currere est verum, Socratem currere esse verum est verum, et sic in infinitum. Dicendum quod hoc oratioSolution. num multitudinem non facit infinitam quoad nos, nisi secundum rationem, et non secundum naturam : quia omnes illee orationes de eodem sunt : et quia praedicato modo res in nullo quoad nos excedunt nomina et orationes, necesse est si omnes res nomine vel oratione debeat significari in disputando , quod unum nomen et una oratio plures res significet, et sic sit nomen vel oratio ambigua, in cujus rei sumatur significatione. Quemadmodum igitur illi qui in computationibus non sunt prompti numeros proportionales ferre, expelluntur et vincuntur et decipiuntur a scientibus ferre tales numeros : quod maxime paScientia rithimonuntet in scientia quae rithmomatia Graece, tia. Latine autem pugna numerorum vocatur, in qua docetur, qualiter numerus capit numerum : eodem modo fit etiam in orationibus : quia qui nominum virtutis in plura significando ignari sunt, paralogizantur et decipiuntur, et ipsi secum disputantes apud se, et etiam audientes aliquos secum disputantes. Ob hanc ergo causam et alias (quae adhuc in aliis fallacius dicendae sunt) patet, quod est aliquis syllogismus sophisticus et elenchus apparens, et non existens secundum rei veritatem, quamvis substantiam syllogismi habeat secundum vocem.

Et si forte aliquis objiciat, quod in Objectio. nulla scientia idem est quaesitum et sup-

<--- Page Split --->

positum ut subjectum : oportet enim de subjecto et quid est et quia est, relinquere et supponere. Si ergo subjectum hujus scientiae est sophisticus elenchus, videtur quod an sit, non debeat inquiri et probari. Jam autem inquisivimus de eo an sit, et probavimus eum esse. Ad quod dicendum, quod quia non manifestum est eum esse cum non esse videatur, de bonitate doctrinae fuit probare eum esse. Non enim haec scientia accipit eum esse et stabilitum a prima philosophia, sicut aliae scientiae, quarum subjectum certum est : et ideo a quaestione an est, in hac doctrina oportuit incipere.

CAPUT III.

Cujus est uti syllogismo, et propter haec determinantur genera disputationum.

Quoniam autem in quibusdam qui sophistae sunt, magis operae pretium esse sive utile et aestimatum pretium sui operis et sui laboris, videri esse sapientes propter gloriam, quam esse vere sapientes et non videri : eo quod gloriam appetunt et laudem si sapientes appareant coram hominibus : est enim sophisticae apparens sapientia, et non existens vera sapientia. Et quia sophista copiosus est ab apparente sapientia et non existente, hic talis appetit syllogismum sophisticum, quamvis sit sophisticus plus quam verum : et ideo tractandum est de ipso, quod habeat instrumentum quo suum actum exerceat, et ad proprium veniat finem : sed quia appetit videri esse sapiens in opere proprio sapientis, oportet inducere hic de opere sapientis, ut sciatur in quo sophista similis cupit esse sapienti : cupit enim in disputatione sophista magis sapientis opus videri facere, quam vere facere et non videri.

Est autem opus sapientis multiplex in se, et ad alium. In se quidem cognoscere difficillima, et quae difficile est homini scire, sive scire quae raro sciuntur et a paucis. Adhuc autem scire altissima et

prima, ex quibus ordinem et rationem ordinis accipiunt omnia alia et in subjecto et in principiis. Adhuc autem scire ea quorum simul sciendi modus est et sciendi gratia. Ex his accipitur quintum opus sapientis, quod est ordinare unumquodque et non ordinari ab aliquo : quod habet ex hoc, quod scit prima quae capita sunt et radices et principia in omnibus. Et quia haec sunt opera sapientis in seipso vel in his quae suae subjacent sapientiae et non ad alium, ideo in talibus non est appetitus sophistae : quia non est gloria nisi in his quae ad alium sunt : quia per gloriam fit, ut dicitur in Topicis, quod nullo consciente non festinaret in esse : et ideo in talibus non potest sophista similis esse sapienti.

Ad alterum autem conferendo et disputando opus sapientis: in quo vera gloria est (ut ad unum universaliter sit comprehendere) in unoquoque opus scientis et sapientis est, cum respondet, non mentiri quidem eum de quibus novit : et cum opponit, proprium opus sapientis est ipsum respondentem sibi mentientem manifestare posse per ea de quibus novit. Causa enim qua non mentitur, nec mentiri videtur, est quia ipse solus per prima quae causa sunt et non habent priora ante se novit : omnes autem alii scientes sciunt ex secundis, et ideo aliquando mentiuntur. Secundum enim habet fidem facere ex primo, et non e converso. Et ex hoc quod prima novit quae potissima sunt et super omnia alia influunt, suum est omnia alia quae dicuntur, examinare ad prima, et videre si vera sunt vel non, et sic suum est manifestare mentientem. Et hoc habet ad alterum, primum docendo, secundum autem opponendo : et ideo haec appetit sophista. Haec autem opera sunt sapientis, hoc quidem in eo quod ex facultate propria potest dare verissimam propositionem orationi, id autem opus habet in eo quod potest judicando eam sumere, et concedendo vel negando approbare vel improbare.

Cum ergo hoc sit opus sapientis ad

<--- Page Split --->

alterum, necesse est eos qui volunt sive appetunt agere sophistication, et gloriam de opere sapientis habere, quaerere genera earum quae dicuntur et vocantur disputationes : quia in aliis opus sapientis non habet gloriam. Et quia in omnibus principia ordinat et dat sapiens, non quaerit in unica disputatione sophistica opus sapientis : et ideo non in specie, sed in ipso genere disputationis quaerit et appetit opus sapientis : hoc enim est sibi pretium suo opere. Nam hujusmodi potestas tradendi et sumendi talem orationem in apparentia, qualem tradit et sumit sapiens, in omni disputatione faciet sophistas videri sapientes, cujus apparentiae sunt sophistae desiderium habentes.

Ut ergo epilogaliter concludatur, jam manifestum est, quoniam est hujusmodi genus disputationum, quod ad alterum est, in quo sophista appetit videri similis esse sapienti. Et quoniam illi quos vocamus sophistas, talem qualem diximus dandi et sumendi apparentiae orationem, appetunt potestatem, oportet igitur nos tradere quot species sophisticarum disputationum per numerum metarum quae sunt fines penes quos distinguuntur sophisticae disputationes, et oportet determinare ex quot numero fallaciis consistit potestas dandi et sumendi orationem, et consistit potestas talium disputationum : et adhuc oportet determinare quot sunt partes negotii : quia duo libri erunt, unus dandi, alter sumendi orationem potestatem docens. Et adhuc propter bonitatem doctrinae determinare oportet de aliis quae ad hanc artem suffragantur, ut de cautelis dandi et sumendi sophisticas orationes : his enim determinatis perfectum erit istius scientiae negotium.

CAPUT IV.

De generibus disputationum.

Incipientes a disputatione in qua sophista opus appetit sapientis apparenter,

dicemus quod disputationum sunt quatuor genera, scilicet doctrinales, dialecticæ, tentativæ, litigiosæ : quæ genera penes suos fines distinguuntur: eo quod disputatio motus est, cujus motor est opponens, mobile autem quod movetur, est respondens : finis autem motus qui est terminus motus, habitus est, quem aut facere aut experiri intendit opponens in respondente. Et quia omnis motus fine suo sive termino et distinguitur et specificatur et determinatur et nominatur, ideo etiam disputatio sic est distinguenda. Hæc autem dicuntur genera et non species : quia unaquæque earum disputationum plures habet sub se species. Et quia ad aliud tendit conatus opponentis, et ad aliud conatus respondentis in pluribus earum, ideo etiam genera et non genus dicuntur proprie.

Doctrinales quidem dicuntur quæ ex propriis principiis sunt uniuscujusque disciplinæ : quia si etiam sunt ex communibus, illa in qualibet scientia necesse est appropriare, et ex eis procedere sicut ex propriis, et non sunt ex his quæ respondenti videntur, hoc est, quia respondenti videntur : quia cum ipsa sint nota, doctrinalis non interrogat nec expectat consensum respondentis : et ideo procedit, sive respondenti videantur, sive non : quæ si etiam negaret respondens, probari non possent : cum sint prima et immediata. Unde in talibus oportet respondentem discentem sive disciplinaliter accipientem credere et probationem per syllogismum ab opponente non requirere.

Dialecticæ autem disputationes sunt, quæ sunt ex probabilibus collectivæ contradictionum (hoc est, ad utramque partem contradictionis opponentes) non quidem ad redarguendum ut sophista facit ad metam ducens redargutionis, sed ut ad utramque partem contradictionis disputans eligat, quod verius est de utraque parte contradictionis.

Tentativæ autem disputationes ex his communibus vel propriis quæ videntur

<--- Page Split --->

respondenti, et quae necessarium est scire eum qui simulat vel dicit se habere scientiam (hocest, quibus nescitis pro certo accipitur experimentum ignorantiae) et quibus scitis non propter hoc habetur experimentum scientiae : et haec sunt communia : quia illis nescitis ignoratur ars sive scientia, et illis scitis non sequitur quod propter hoc sciatur ars vel scientia. Quomodo autem tentativa sit circa talia, determinatum est in aliis quae de Topicis jam habita sunt : si tamen circa propria tentat aliquando demonstrator et singula propria, tunc acciperet experimentum scientiae, quae si nescirentur, nesciretur ars, et quibus scitis etiam ipsa consequenter scitur ars.

Litigiosæ autem disputationes, quæ sunt ex his quæ videntur probabilia per locum sophisticum, non sunt autem vere et secundum esse probabilia : syllogizant enim ad minus syllogismum verum factum secundum formam et materiam, quam syllogismus quærit in oratione : procedunt enim ex duabus propositionibus secundum vocem communicantibus in termino uno, quod est medium duorum terminorum, in quibus a se invicem differunt propositiones : et hæc est vera quantum ad vocem forma et materia syllogismi, quando in qualitate et quantitate debitis ad modum alicujus figurae combinantur : et ideo syllogizant vere hac veritate syllogismi sophistici, quamvis non veritate probantis syllogizent.

Istarum autem disputationum sufficientia penes terninos et fines accipitur : quia disputans movendo respondentem, aut intendit facere habitum, aut experiri si vere inest sibi habitus quem dicit esse factum. Si autem intendit facere habitum, tunc ille habitus aut est necessarius et immobilis, et sic est doctrinalis : aut est vincens cum ex probabilibus per necessariam consequentiam, et tunc est dialectica deficiens a necessitate consequentis quæ est in doctrinali, et retinens necessitatem consequentiae : aut intendit facere habitum qui videtur et non est, qui qui-

dem generatur ex his quæ sequuntur in voce, et ideo in re sequi videntur et non sequuntur : et tunc est disputatio litigiosa. Si autem intendat experiri habitum qui factus dicitur esse, erit disputatio tentativa.

Et notandum, quod penes idem videtur esse divisio syllogismi et divisio disputationis quantum ad materiam : et tamen syllogismus dividitur in Topicis, et disputatio dividitur hic : quia cum syllogismus et maxime syllogismus probans, per prius et posterius dicatur de demonstrativo et dialectico et litigioso, syllogismus dialecticus medius est ut mutans quantum materia permittit demonstrativum : cum autem mutatur litigiosus : et sic ut medium refertur ad utrumque, et sic in consideratione ipsius omnes differentiæ syllogismi considerantur. Propter quod in scientia de syllogismo dialectico conveniens fuit syllogismum in suas dividere differentias : quia aliter nesciretur cum quibus ut extremis syllogismus dialecticus communicat. Disputatio etiam dicitur per prius et posterius de generibus disputationum, sed per prius dicitur de disputatione litigiosa. In his autem quæ per prius et posterius dicuntur, commune quidem est in uno, et in aliis est secundum proportionem ad illud : nec sciri possunt modi secundorum, nisi cum principali : et ideo hic conveniens fuit distinguere modos disputationum.

Si autem quis contra hoc objiciens dicat, quod hæc divisio syllogismi debuit poni in libro Posteriorum, et non in libro Topicorum, Dicimus quod hoc esset verum, si syllogismus non divideretur, nisi vere probans : quia tunc syllogismus non esset vere syllogismus : nunc autem quia dividitur ut inferens, qualis supponitur ex scientia libri Priorum, ideo competentius dividitur in libro Topicorum, in quo de syllogismo agitur, qui communicat cum aliis duobus syllogismis.

Et si quæratur, quare non determinatur genus disputationis ad quod sicut subjectum pertineat paralogismus disci-

Removet dubium.

Solutio.

Dubitatio.

<--- Page Split --->

solucio. plinæ ? Dicendum quod hæc quæstio falsum supponit : pertinet enim paralogismus disciplinæ ad tentativam disputationem, secundum quod tentat in propriis sumens opposita principiorum, quæ si concedat respondens, accipitur experimentum ignorantiæ ipsius.

Adhuc autem si quaeratur, quare non determinatur proprius syllogismus tentativæ disputationis ? Dicendum quod non est aliquis nec potest esse proprius syllogismus tentativæ disputationis : si enim tentat circa communia, tentat per syllogismum dialecticum : si vero tentat circa propria ex communibus, adhuc tentat per syllogismum dialecticum propriis adaptatum ut si circa hoc tentet, quod est triangulum habere tres angulos æquales duobus rectis, sic procedat : omne proprium inest universaliter ei cujus est proprium : habere tres duobus rectis æquales, est proprium triangulo : ergo inest ei universaliter. Adhuc si tentat ad experimentum ignorantiæ circa communia, sumit syllogismum sophisticum potestate in materia : proponet enim propositiones falsas, quas si concedit respondens, satis habetur experimentum ignorantiæ ipsius. Et sic patet quod nullus est syllogismus de his qui dicti sunt, quo non aliquando utatur tentator : et ideo non est aliquis syllogismus specialiter tentativus.

disputatione sunt referuntur, primo sumendum est quot sunt numero quæ conjectant tanquam metas et fines, hi qui proponæado et respondendo in disputationibus ad se invicem determinant, et velut a præculinis dentium decertant in se invicem se exacuentes. Hæc autem sunt ad quæ se invicem deducere et protrahere volunt, quinque numero. Primum quidem quod maxime intendunt, est redargutio, ut si sibiipsi contradicere cogatur : hoc enim maximam reputant gloriam, si alter alterum hoc facere cogat. Secundum autem est aperte falsum, ut si alter alterum ad se cogere possit ut aperte falsum dicat vel concedat. Tertium autem est inopinabile, si scilicet violentia argumentationis ad hoc deducatur, quod dicat inopinabile contra suam propriam, vel omnium vel sapientium opinionem existens. Quartum autem, quod minus præhabitis intendunt, est solæcismus, ut scilicet saltem incongrue et contra grammaticæ regulas aliquid dicat. Quintum (quod præ omnibus minus intenditur a sophista opponente) facere vel cogere sophistam nugari : nugari autem facere, est cogere, respondentem facili repetitione idem dicere frequenter. Singulum autem eorum quæ metas esse dicimus, non attendit sophista tantum secundum veritatem cogere, quod si sit aliquod quod dixit, et cogatur præconcessum dicere quod non sit, vel cogatur falsum dicere, vel inopinabile, vel solecismum, vel nugarí, et sic negare quod concessit : sed si non potest aliud, cogatur ad hoc, quod horum aliquid pati videatur.

Attendendum autem hic, quod per At quam quodlibet quorum potest, primum inmetam principali ter intendat deducere sophistia. tionem : ut si ad falsum ducat, inferat quod non sequitur falsum nisi ex falso, et sic hoc quod concessit respondens sit falsum, et ideo cogatur negare præconcessum, et sic redarguatur. Similiter si ad inopinabile ducat, et inferat quod inopinabile non nisi ex inopinabili sequitur, et sic quod inopinabile sit præconcessum,

Sic autem determinatis et distinctis generibus disputationum, ut accipiamus illam quam intendimus, de demonstrativis quidem disputationibus in Analyticis Posterioribus dictum est : de dialecticis autem et tentativis in aliis (hoc est, in libro Topicorum)satis dictum est, et in universali, et in particulari secundum singula problemata : de agnosticis autem et litigiosis disputationibus nunc in scientia hujus libri dicemus.

CAPUT V.

De quinque metis.

Quia finis est ad quem omnia quæ in

<--- Page Split --->

et sic idem negare cogatur quod præconcessit. Similiter si ad solæcismum ducit, intendit quod nihil signaverit in præconcesso, et sic quod præconcessit negare cogatur. Et idem est in nugari, quia per hoc improbare vult quod præconcessit : quia inutile fuit, et sic præconcessum sit negandum. Ex quo patet, quod in omnibus aliis intendit primum : ipsum autem primum intendit principaliter : et ideo loci sophistici qui sunt fallaciæ, non ponuntur nisi ad redargutionem. Ad alias autem metas aliæ viæ ponuntur, et non fallacia.

Si autem aliquis objiciat et dicat quod quicumque concedit contradictoria, eo ipso dicit oppositum esse falsum, et e converso : et sic omnis redargutio ducitur ad falsum : et sic falsum et redargutio non sunt metæ diversæ. Dicendum quod licet talis dicat falsum, non tamen dicit falsum prout est meta secundum se. Dicit enim falsum secundum quod falsum est in comparatione ad præconcessum, quia impossibile est contradictoria esse simul vera. Quando autem falsum secundum se est meta, est falsum non relatum ad præconcessum, sed simpliciter et aperte falsum : et hoc non est verum in contradictoriis, quia sæpe utrumque contradictoriorum est possibile : et tamen ambo simul esse vera non possunt.

Similiter si aliquis objiciat quod omne inopinabile est falsum, et ideo falsum et inopinabile sunt meta una. Dicendum quod falsum est : quia sæpe falsum et etiam impossibile est opinabile : sicut solem esse majorem terra, necessarium est et demonstrativum : et contradictorium ejus est impossibile, et tamen est opinabile pluribus : et hoc sufficit ad hoc, quod sit opinabile : omne enim quod pluribus opinabile est, opinabile est et non convertitur.

Si vero quis objiciat de solæcismo, quod non est de intentione logici, Dicendum quod est secundum quod impedimentum veræ significationis in oratione perfecta : sic enim est meta, quia logi-

cus sophista intendit hoc modo qui dictus est, convenientiam in oratione : secundum autem quod vitium est in consignificatis orationis, sic est de intentione grammatici. Cum autem barbarismus sit vitium in dictione, et sic vitia annexa barbarismo sicut et solæcismo, non tamen potest accipi meta juxta ea : quia non sunt in oratione perfecta quæ est conclusio syllogismi, sed in dictione, cujus conversio non est per syllogismum aut metam, intendit ducere sophista per syllogismum, sicut jam dictum est.

Similiter si objiciatur de eo quod est facere nugari : quia si penes inutilem repetitionem accepta est meta, videtur quod etiam penes omissionem alicujus necessariorum vel utilium debeat esse meta : et sic sex metæ esse videntur. Dicendum ad hoc, quod meta est in oratione perfecta, ut dictum est : si autem aliquid utilium in oratione dimittatur, jam non erit oratio perfecta ad significandum id quod ponit respondens, et sic non potest esse meta.

Sufficientia autem numeri metarum num eri mehoc modo accipitur. Cum enim meta sit tarum. inconveniens conclusio : conclusio autem oratio perfecta : aut ergo erit inconveniens in re, aut in oratione. Si in oratione : aut erit penes substantiam vocis, aut penes accidentia, quibus vox ad vocem adjicitur. Et penes accidentia inconveniens est solæcismus. Penes substantiam autem : aut penes vitium in abundantia, et sic est nugatio : aut penes diminutionem, et non erit vitium in oratione perfecta quæ est conclusio : quia subtracto aliquo necessariorum non remanet oratio perfecta. Si autem est inconveniens conclusio in re : aut erit in re absolute, et sic est falsum : aut in comparatione ad respondentem : et hoc dupliciter : aut enim refertur inconveniens ad respondentis positionem, et sic est inopinabile : aut refertur ad præconcessum vel prænegatum, et sic est redargutio. Et sic patet quod dubium esse poterat de metis vel de finibus litigiosarum disputationum,

<--- Page Split --->

quae quamvis sint secundum quod sunt termini actus disputantis, tamen fines esse non possunt bene intendentis nisi per accidens, ut scilicet apparente eo quod est inconveniens, redeant ad veritatem.

Tamen scias, quod ut vitia sunt fines sophistae, qui in victoriam videtur consequi et gloriam. Non enim inconveniens est, quod vitium sit finis corruptae intentionis. Intentio autem sophistae corrupta est, cum meta proprie loquendo non sit finis, sed terminus ad quem ducere conatur opponens respondentem, ut victus videatur : et talis meta bonum per se esse non potest : et si est bonum, est bonum per accidens, ut dictum est per singula in communi.

Ex dictis patet quod sophistae maxime volunt videri redarguentes, quia in redargutione videtur esse gloria. Secundo autem appetunt aperte falsum aliquid monstrare dicere respondentem, quia ex hoc videtur opponens gloriosus coram audientibus. Tertium autem quod intendit, est deducere respondentem, quod dicat aliquid praeter opinionem et maxime suam vel omnium. Quartum autem est solccismo uti facere respondentem : hoc autem est facere secundum locutionem sive orationem perfectam in accentibus orationis facere barbarizare sive incongrue loqui. Ultimum autem quod intendit, est frequenter idem cogere dicere nugando.

CAPUT VI.

De modis arguendi ad reductionem, quae sunt fallaciae in communi.

Modi autem arguendi sive per quos arguitar ad redargutionis metam ducendo, sunt duo, scilicet secundum apparentiam acceptam in dictione, secundum quod dictum est idem quod voce litterata et articulata pronuntiatum est sive prolatum : et alii modi sunt extra dictionem secundum rem accepti, secundum quod res ipsa enuntiata substat dictionisive

prolationi : omne enim quod dicendo profertur, hoc vocatur dictio : unde hoc modo et oratio dictio est : forma enim dictionis hoc modo accepta prolatio est : et quae una continua prolatione profertur, una dictio : et quae pluribus, plures est dictiones.

Ea autem in modis illis quae secundum dictionem faciunt phantasiam sive apparentiam, sex sunt numero. Sunt autem in dictione modi illi, scilicet qui nunc dicentur, scilicet æquivocatio, amphibologia, compositio, divisio, accentus, figura dictionis. Quod autem tot sint et non plures, fides est et per inductionem et per syllogismum. Per inductionem quidem : quia cum modus arguendi in dictione non faciat apparentiam nisi cum oratione syllogismi topici, convenientia illa aut erit in dictione, aut in oratione. Tertia enim convenientia quae posset esse et in dictione et in oratione, differt a convenientia quae est in oratione. Si autem est in oratione : aut erit secundum materiam dictionis tantum, aut secundum formam tantum, aut secundum utrumque, materiam et formam. Si enim secundum materiam tantum, est fallacia accentus : quia in duabus dictionibus diverso accentu prolatis, et in aliis quae sunt in voce eisdem existentibus, non est nisi materia una. Ut si dicam persona, media correpta, et persona, media circumflexa. Si autem est secundum formam tantum, cum terminatio sit de forma dictionis, erit fallacia figurae dictionis. Si autem est secundum utrumque simul, erit æquivocatio, quæ et in materia et in forma habet eamdem vocem. Et sic patet inducendo : quia in voce incomplexa sic est, et similiter in voce complexa : et non sunt plures, et sunt tot : ergo sunt sex modi. Si enim sit convenientia in voce complexa : aut erit secundum materiam et formam, et sic est amphibologia : aut secundum formam tantum, et sic erit iterum figura dictionis : quia eadem est terminatio orationis et dictionis, cum omnis oratio ad dictionem terminetur :

<--- Page Split --->

aut in materia tantum, et sic compositio et divisio : si enim una continua prolatione pronuntietur, erit composita : et si diversis prolationibus pronuntietur, erit divisa : nec conveniunt nisi in materia tantum oratio composita et divisa.

Per syllogismum autem probatur hoc modo : quandocumque eisdem nominibus vel orationibus non idem significamus, apparentia in dictione fit aliquo istorum sex modorum : sed in omni fallacia in dictione decipiente non idem eisdem nominibus vel orationibus sinamus : ergo omnis modus arguendi deceptorie in dictione fit aliquo istorum sex modorum. Sic ergo fides est, quod hi et tot et non plures sint modi arguendi sophisticatione in dictione.

Cum autem dicitur eisdem nominibus vel orationibus non idem signari, debet accipi idem et eadem oratio large, id est, secundum quod habet unitatem sive identitatem in omnibus, materia scilicet et forma et terminatione, sive in materia tantum, sive in forma terminationis tan tum, sive in duobus ipsorum : quæcum que enim identitas sit in his, sive in om nibus ut in æquivocatione et amphibolo gia, sive in duobus ut in accentu et compositione et divisione, in quibus ter minatio eadem, sive in terminatione sola

ut in figura dictionis, sufficit ad eamdem dictionem et eamdem orationem, secundum quod hic sumitur eadem dictio vel oratio : sed non potest esse fallacia penes materium eamdem et diversam terminationem : quia quorumcumque in voce et syllabis per omnia est materia eadem, oportet esse terminationem et figuram terminationis eamdem.

Et attende quod quamvis res prior sit nomine et oratione apud instituentem nomen et orationem, et sic id quod su mitur ex parte rei, debeat præcedere id quod sumitur ex parte dictionis, tamen in disputatione secundum quod disputatio est diversa putatio inter duos, sermo sive vox est prior apud respondentem : quia per hunc percipit conatus respon dentis : et hoc modo fallaciae in dictione sunt ante fallacias extra dictionem.

Si autem aliquis quærat, cum habeamus locum sophisticum quando eodem nomine plura significamus, quare non habeamus alium locum sophisticum, quando idem diversis nominibus significantus ? Dicendum quod hoc esset nuntatio : loci autem sophistici non multiplicantur nisi ad redargutionem : et ideo non est locus sophisticus attentus penes hoc.

<--- Page Split --->