CAPUT XIX.
De excitatione desiderii ad petendum panem cœlestem, et de praemissione institutionis orationis Dominicae.
1. Oremus : Præceptis salutaribus moniti, etc.
In hac conclusione perfector sanctitatis stans ad aram quasi confecto jam pane cœelesti, alta voce praemonet omnes petere hunc panem, attendens quod in desiderio primum diu est ante desideratus, quamvis nullus esset qui esurientibus dare et frangere posset, sicut, Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Hoc autem modo speratur a benignitate Domini, quod suis quidem viribus, sed sacerdotis manibus frangatur et distribuatur unicuique secundum quod oportet : et ideo ad excitandum hoc desiderium sacerdos exaltat vocem in hac oratione.
Et ideo hic duo facit : excitat enim desiderium ad petendum panem cælestem cum dicit in communi : Oremus, sciens quod dicitur, Jacobi, v, 16 : Multum valet deprecatio justa assidua. Attendit benignitatem largitatis divinae, quæ de facili inclinatur ad consensum orantium : quia promisit, Exod. xvi, 48 : Mane saturabimini panibus, scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. Mane enim exaudivit ad volum, qui sæpe prevenit exaudiendo ipsum petentem et orantem.
Hac ergo de causa clamat, Oremus. In oratione autem duo facit. Praemittit orationis institutionem divinam, ne temerarius judicetur in tanta rei pellitione : et consequenter Dominicam inducit orationem.
In praemissione institutionis duo facit : allegat enim obligationem praecepti, et doctrinae ostendit institutionem divinae.
De praecepto dicit : Praeceptis salutaribus moniti. Praeceptum enim necessariae est obligationis. Hoc autem praeceptum est, Matth. vi, 9, ubi Dominus dicit : Vos autem sic orabitis. Luc xviii, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere. Est enim praeceptum Apostolicum, ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea. Haec autem praecepta sunt salutaria : quia oratio est salutaris salvans hominem ab omnibus malis. Jacobi, v, 15 : Oratio fidei salvabit infirmum : et si in peccatis sit, remittentur ei. Unde, Sapient. xviii, 21, cum pontifex oraret pro populo, dicitur sic de eo : Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans, restiit itræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. Hoc salutari ad orandum praecepto moniti et
<--- Page Split --->
pramoniti a Deo benignissimo, qui semper monet nos de salutaribus. Ad Hebr. vii, 10: Hic autem, scilicet Filius Dei, erudit nos ad id quod utile est in recipirendo sanctificationem ejus. Isa. xxx, 20 et 21: Erunt oculi tui videntes praeerptorem tuum: et aures tuae audient verbum post tergum momentis.
Et divina institutione. Tangit institutionem ipsius orationis de pane cœlesti, qui divinæ est auctoritatis. Et est sensus: Et nos formati divina institutione, hoc est, instructione qua instruxit nos ut viciamus petere quæ conveniunt ad salutum : quia sicut dicitur, ad Roman. vim, 26: Quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nohis gemitibus inenarrabilibus, hoc est, docet nos postulare. Et ideo Christus spiritu Dei plenus, sciens quod oportet orare, ad las orationis petitiones nos instruxit et informavit. Et in hoc affectu dixerunt discipuli ad Dominum, Luc. xt,
1 : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. Et tunc in discipulis omnes nos Christus instituit ad hæc oranda.
Sic ergo instituti tam authentica disciplina, Audemus dicere: jam enim scientes quid et a quo petere debeamus, nec nobis dicetur id quod, Matth. xx, 22, dicitur filiis Zebedæi : Nescitis quid petatis : nec repulsam patiemur cum Paulo nesciente quid peteret, II ad Corinth. xii, 8 et 9, dicente : Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me : et dixit mihi : Sufìcìti tibi gratia mea. Et quia jam dignificati sumus præcedente hujus officii sanctificatione et sacrificiì in quo Deo oblati sumus oblatione, non dicetur nobis illud libri II Machabæorum, ix, 13, quod dictum est Antiocho impiissimo : Orabat autem scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus.
Sic ergo parati præcepto et institutione præcepti, audemus dicere : Pater noster, etc.