CAPUT XIII.
De elevatione et de eam perficientibus. Et primo, quae Christus in seipso perfecit ?
Unde et memores, Domine, etc.
Hic ponitur pars Canonis istius in qua post hostiae sanctificationem et post saramenti confectionem, tangitur de perfecti sacramenti cum omnibus sacramento communicantibus in cœlum ad conspectum Dei elevatione et præsentatione.
Habet autem tres partes : in quarum prima tangitur de sacramentis hanc elevationem perficientibus. In secunda, de ipso modo elevationis, ibi, Supplices te rogamus. In tertia fit supplicatio pro his qui in sacramento sunt elevandi, ibi, Memento etiam, Domine, etc.
Adhuc autem prima harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima sacram elevantia hostiam ponuntur qua perfect Christus in seipso. In serunda autem ponuntur ea quae facta sunt in sacramenti figura et typo, ibi, Supra qua propitio. Unde tres orationes quae per ordinem hic ponuntur, sic ordinantur, quod in prima tangitur oblatio hominum virtute sacramentorum hostiam elevantium. In secunda, ad elevationem supplicatio intercessionis patrum. In ter-
tia, cum oblatione ministerium Angelorum.
In prima harum tria innuuntur, scilicet cujus sit oblatio, memoria elevantium hostiam, et ipsa oblatio elevationis ad Deum.
De primo dicit : Unde et memores, etc. Constructio sic ordinanda est : Unde, o Domine, nos, sacerdos et clerici tui servi, qui nostrorum ordinum servitutem ad haec offerenda accepimus. Isa. t.xi, 6 : Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis.
Sed et plebs tua sancta, quae sacramentis est imbuta et consecrata : Catholica, Catholicam fidem corde credens et ore confitens et opere ostendens. De duobus primis dicitur, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. De tertia autem confessione dicitur, Jacobi, 1, 23 : Non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Et ideo dicitur, I ad Corinth. xii, 3, quod nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Et ibi dicit Glossa Am-
<--- Page Split --->
brosii, quod qui dicit Dominus Jesus in Spiritu sancto, dicit illud corde, ore, et opere. Nos, inquam, servi tui et plebs, memores tam beatae passionis, etc., ejusdem Christi Filii tui. Ejusdem cujus corpus et sanguinem conficimus.
Sic ergo est constructio ordinanda : Memores , cujus numquam habenda est oblivio. Psal. lxii, 7 et 8 : Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus. Psal. cxxxvi, 6 : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui.
Ejusdem Christi, mediatoris Dei et hominum, cujus corpori et sanguini participamus, ita quod in Christo incorporati manemus, sicut ipse dicit, Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Joan. xv, 4 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
Filii tui, tibi consubstantialis, ut sic per ipsum ad te habeamus accessum. Ad Roman. v, 1 et 2 : Pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Propter hoc enim, ut dicit Augustinus, univit sacrificium et offerentem cum Patre, ut per sacrificium et offerentem accedentes non sisteremus, sed accederemus usque ad Patrem. Iste enim est verus cubicularius et verus ostiarius, qui ad secreta Patris introducit. Genes. xlui, 16 : Introdue viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie, hoc est, in plena luce et fervore charitatis reficiendi sunt dulcedine deitatis meae. Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et ingredietur, et pascua in-
veniet. Et ibidem, y. 3 : Huic ostiarius aperit, ubi dicit Glosa Augustini, quod Christus mediator est ostium et ostiarius fideles inducens ad Patrem.
Domini nostri, qui facultatibus dives est in omnes. Ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
Dei nostri : quia nisi Deus esset, nos usque ad te per hostiam suam non induceret. Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Tam beatae passionis. Hæc enim sunt sacramenta Christi, per quæ nos elevat, quorum primum ab infirmis absolvit. Ne Secundum ad beatitudinis elevat gloeririam. Tertium autem extollit ad beatorum locum.
Et hoc est : Tam beatae, hoc est, tam excellenter beatificantis passionis, quae mortuos a vinculis mortis absolvit. Matth. xxvii, 52 et 53, Christo in passione moriente, monumenta sunt aperta, et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt, et venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Sic ergo mors Christi mortuos in imis solvit, ut elevari possint. Psal. cxlv, 7 : Dominus solvit competitos, Dominus illuminat caecos. Unde gratulantes jam soluti dicunt : Dirupisti vincula mea : tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo 1.
Nec non et ab inferis, qui multos tenuerunt absorptos in anima, et multo plures in culpa per malum meritum quo descendere meruerunt ad inferos. Psal. xlviii, 16 : Verumtamen Deus ab inferno redimet animam meam, cum acceperit me.
Resurrectionis, qua resurrexit et alios secum resurgere fecit, quosdam in re, et quosdam in certa et felici spe. Isa. xxvi, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. I ad Corinth. xv, 22
<--- Page Split --->
et 23 : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur : unusquisque autem in suo ordine : primitie Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Et sic in ipso resurgimus a morte animae ad justificationem, et a morte corporis ad gloriam. Ad Romanos, iv, 25 : Qui traditus est propter nostra delicta, et resurrexit propter nostram justificationem.
Sed et in cœlos. Tangit tertium nos elevans sacramentum, et dicit cœlos pluraliter, quia quamvis Christus ad dexteram Patris ascenderit super omnes cœlos, sicut dicitur, ad Ephes. iv, 10, tamen in omnes cœlos omnium per ordines singulos ascendit : quia omnibus et singulis illuminationes suas invehit et invexit et invehet in æternum. Et ideo decem sunt dies quibus celebratur ascensio : quia novem Angelorum cœlos conscendit, et sic decimo in dextera Patris resedit. Psal. xviii, 17 : A summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus : nec est qui se abscondat a calore ejus.
Gloriosæ : quia omnia quæcumque fecit et dixit, credibilia fecit. Psal. xcii, 4 et 5 : Mirabilis in altis Dominus. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
Ascensionis, quae nos in hostia Christo incorporatos in cœlum ascendere facit. Michææ, ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos, Joan. xiv, 2 : Si quo minus dixissem vobis : Quia vado parare vobis locum.
- 1
Offerimus. Tangit tertium, quod est hostiae in cœlum a sacerdote cum clero et populo oblatio : et ideo dicit pluraliter, offerimus. Ad Hebr. xiii, 15 : Per ipsum, scilicet Christum, offeramus hostiam laudis semper Deo.
Præclare majestati tuæ, quæ licet in omnibus clara sit, tamen præclara, hoc est, præ aliis clara est in cœlis et gloria beatorum, ubi nihil habet obscuritatis
admixtum, ubi in dispari claritate sanctorum est per gaudium, ut dicit Augustinus. Unde, Matth. xiii, 43 : Justi fulgebunt sicut söl in regno Patris eorum.
De tuis donis, quae a te accepimus. Donum autem cum sit datio irreddibilis, ponitur pro gratuitis donis, inter quae potissimum est donum sacramenti Eucharistiae.
Ac datis, quae communi nomine data dicuntur, quae sunt naturalia data, ut species sacramentales frugum frumenti et vini cum omni clero et populo, quae in ipsis offerri significantur. Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Haec enim acceptat quae ipse donavit : quia illa sunt bona et spiritu gratiae plena. Luc. xi, 13 : Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se?
Hostiam puram. Hæc quinque quæ hic dicuntur, in duo dividuntur, ita quod tria prima sint perficientia omnimodam hostiae ad elevationem in cœlum idoneitatem. Alia duo sint significantia populi cum Christo in hoc sacrificio communionem.
Dicit igitur : Hostiam, quæ jam ad ostium cœli elevata offertur. Puram, hoc est, a fomite originalis peccati nos depurantem, sicut, I ad Timoth. 1, 5 : Charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Sic enim tons puritatis Christus in hostia purificat.
Hostiam sanctam, hoc est, omnis sanctitatis virtutem tribuentem, in qua Sanctus sanctorum continetur. Joan. xvii, 19 : Ego pro ipsis sanctifico meipsum.
Hostiam immaculatam, hoc est, maculam a nobis actualem abstergentem, eo quod immaculatus Dominus in ea continetur, qui est agnus sine macula. Ad Ephes. v, 27 : Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam.
<--- Page Split --->
In his autem cruces tres facit sacerdos, ut hic benedictionis plenitudinem ostendat a primo perfectore sanctitatis in corpus mysticum, quod in vero corpore ut in signo ibi offertur, procedere.
Panem sanctum. Tangit ea quæ sunt communionis. Dicitur enim, I ad Corinth..x, 17, quod unus panis, unus corpus multi sumus, scilicet in Christo, omnes qui de uno pane participamus : et sic dicitur panis per similitudinem : quia substantia panis quæ ibi fuit, jam in corpus Christi est transsubstantiata, et non est ibi. Hic panis dicitur sanctus : quia sanctis et non immundis est communicandus. I Regum, xxi, 4 et 5 : Non habeo laicos ad manum, panes sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ? tunc manducare eos poterunt, propter necessitatem. Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius, hoc est, a præterito legis, et a præterito naturalis rationis : et fuerunt vasa puerorum sancta, hoc est, corpora in quibus panis sanctus est reponendus. Et addidit : Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. Via enim hujus vitæ pollutionem habet, quæ continuis remediis sacramentorum Ecclesie est sanctilicanda, ut digne communicemus sanctæ hostiæ.
Hic panis dicitur vitæ æternæ : quia vegetal ad vitam æternam. Joan. vi, 33 : Panis Dei est, qui de cælo descendit, et dut vitam mundo. Et ibidem, 3. 59 : Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Eccli. xv, 3 : Cibavit eum pane vitæ et intellectus.
Et calicem, a quo spirat spiritus cui per sanguinem Christi communicamus : et quia sanguis lavando salvat a peccatis et periculo, ideo additur : Perpetuæ salutis. I ad Corinth. xii, 13 : Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive Gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus. I ad Corinth. x, 4 : Omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus).
Quod autem quidam dicunt quinque cruces fieri hic propter quinque vulnera, reputo derisionem. Sed hic attendendum, quod quamvis sacerdos perfector sanctitatis omnes orationes dicat cruciformiter extensis brachiis, ut populo det signum Christi crucis, ut veritas figuræ respondeat : quia Moyses sic orabat 1 : et ut omnes sit paratus accipere in amplexum charitatis, sicut dicitur, Isa. lxv, 2 : Expandi manus meas tota die ad populum incredulum : tamen hanc orationem dicit in altum porrectis manibus, brachiis plus quam in aliis orationibus extensis, ut significet elevationem hostiæ quam dicimus per intentionem in cœlum esse elevandam, quasi diceret : « Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum, quod a Christo in vespera mundi in cœlum est elevatum. » Hanc autem facit manuum distensionem et elevationem usque ad signa quæ hic fiunt : tunc enim retrahit ut cruces faciat ad eorum quæ diximus significationem.
Hæc igitur est elevatio hostiæ prima.
<--- Page Split --->