CAPUT XII.

De confectione sacramenti sanguinis Christi.

Simili modo postquam cœnatum est, etc.

Hic post confectionem sacramenti corporis, tangit confectionem sacramenti sanguinis.

Et circa hoc tangit septem per ordi-

nem, scilicet tempus institutionis, tactum virtutis transsubstantiationis, gratitudinem gratiarum actionis, profluxum benedictionis, officium institutionis, formam sanguinis, et effectum sanctificationis.

<--- Page Split --->

De primo horum dicitur : Simili modo : quia simili bonitate et charitate et virtute. Bonitas enim fecit sanguinem communicare, quia sicut dicit Dionysius, boni est bona adducere. Charitas fecit nos sanguine redimere, sicut dicitur, Jerem. xii, 7 : Dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. Virtus autem divina fecit vinum in sanguinem convertere, sicut dicitur, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

Postquam cœnatum est, utraque cœna, scilicet agni typici et corporis sui : ultino enim post omnes cibos hoc sacramentum tradidit, ut arctius imprimeret memorie disciplorum. I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem Domini bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Quamvis autem sic fecerit Christus dicta de causa, tamen propter sacramenti reverentiam institutum est ab Apostolis, ut sacramentum hoc jejuno ore a fidelibus accipiatur, nisi necessitas infirmitatis aliud exposcat, sicut reprehendit Apostolus quosdam, I ad Corinth. xi, 20 et 21, quod non jejuni Christi sacramentum acceperunt, dicens : Convenientibus vobis in unum, jam non est dominicam cœnam manducare : unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.

Accipiens et hunc præclarum calicem. Præclarus dicitur: quia præ aliis clarus: et ideo de calice Veteris Testamenti tamquam non satis claro dixit, Matth. xxvi, 29 : Non bibam amodo de hoc genimine vitis. De isto autem dicit : Usque dum impleatur in regno Dei, hoc est, in Ecclesiae confirmata potestate. Et ideo, Matth. xxvi, 29, dixit : Usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Hunc enim præclarum calicem quotidie bibit et sibi imbibit in membris. Psal. xxii, 5 : Calix meus inebrians quam præclarus est ! Calix autem dicitur calida potio : quia

calore charitatis accendit. Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

In sanctas ac venerabiles manus suas. Hoc exponitur sicut prius : quia tactu suæ manus vino contulit ut semper possit in suum sanguinem converti.

Itemque gratias agens, de humani generis per sanguinem redemptione. Hanc enim in tantum desideravit, quod etiam sanguinem in passione crucis gaudens fudit. Unde Apostolus, ad Hebr. xii, 2 : Praeposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta.

Benedixit, omni benedictione gratiae, a quo omnibus nobis proflueret benedic tio salutis. Genes. xxiv, 35 : Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est.

Hic autem fit crux ut significetur haec benedictio a primo perfectore sanctificationis Patre cœelesti profluere in sacramentum. Utrum autem signo benedixerit, vel verbo, vel virtute sua divinitatis sine verbo vinum in suum sanguinem transsubstantiavit, ut quidam dicunt, non est probatum : et ideo primus expositionis modus nobis melior esse videtur.

Dedit, non vendidit, non reddidit, sed dono, hoc est, gratis dedit. Unde, I ad Corinth. xi, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis.

Discipulis suis, qui soli digni fuerunt. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

Dicens, officium sacramenti instituens : Accipite, in officium. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

Et bibite, ad incorporationem mei. Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Ez eo, calice sanguinis, omnes, sine distinctione. Act. x, 34 : In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus.

<--- Page Split --->

  1. Hic est enim calix sanguinis mei. InForma contransitive legitur. Hic est calix, qui est secretionis vini. sanguis meus, qui vere est potus in redemptionem peccatorum. Ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Apocal. i, 5 : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et quia nullus lavatur a peccatis nisi intus lavetur, quia peccatum intus maculat, ideo necesse est ut sanguis bibatur, ut intus lavet. Et usque huc meo judicio forma sacramenti terminatur : quia in tantum etiam forma corporis et non amplius extenditur.

De effectu autem sanguinis quem supra septimo loco posuimus, quatuor inducit : quorum primum est, quia testatur nobis haereditatem. Secundum, quia declarat in mysterio fidem. Tertium, quia remissivum est peccatorum. Quartum autem, quia ad memoriam reducit Christi mortem.

De primo autem dicit : Novi et æterni Testamenti. Novi autem dicit : quia in ritu et effectu novum. Apocal. xxi, 5 : Dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Isa.lxv, 17 : Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam : et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. Levit. xxvi, 10 : Vovis supervenientibus vetera projicietis. Æternum autem dicitur : quia numquam alterius testamenti vel sacramenti recipiet superordinationem, sicut superordinatum est sacramentis veteris legis. Jerem. xxxi, 40 : Sanctum Domini non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum. Isa. lv, 3 : Feriam vobiscum pactum sempiternum. Ad Hebr. x, 14 : Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Et ideo dicitur testamentum : quia in sanguine confirmavit omnes testatas promissiones. Ad Hebr. ix, 17 : Testamentum in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Ideo, Zachariæ, ix, 11, dicitur : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Hoc enim promise-

rat, quod vinctos de lacu miseriae educeret per sanguinem.

Mysterium fidei. Mysterium dicitur a graeco μύστης quod est secretum : quia secretum fuit qualiter in morte vitam æternam et in sanguine perficeret sanctitatem. Et ideo multis hujus mundi sapientibus stultitia videbatur. Inde dicit, Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Job, xxviii, 11 : Profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit. Fluvii enim sunt flumina vulnerum, quorum est profunda sapientia, qualiter sanguine Christi redemptus est mundus. Et in hoc profundo omnia mysteria fidei sunt revelata.

Sic ergo est sanguis testamenti æterni et mysterium fidei. Ad Hebr. xiii, 20 : Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum.

Qui, scilicet sanguis, pro vobis, discipulis, qui tamen estis perfectores sanctitatis : quia sicut diximus, Episcopus et sacerdos etiam indigent sanguine redemptionis : et pro multis, bonis scilicet efficaciter, pro omnibus tamen effusus est sufficienter. Et hæc verba, Luc. xxii, 20, continentur.

In remissionem peccatorum : quia sedes animæ in sanguine est, qui est pretium redemptionis. I Petri, 1, 18 et 19 : Non corruptibilitibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.

Hæc quotiescumque feceritis, ad aram devotando sacramentum, in mei, abeuntis ad passionem, memoriam facietis. Thren. iii, 19 : Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis. Et respondet Propheta, 3. 20 : Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.

Hæc breviter de confectione sacramenti transcurrimus : quia post officium Missæ specialem de hoc tractatum longum faciemus, in quo ipsum sacramentum in

<--- Page Split --->

«ex generibus ponemus, scilicet in genere gratiae, in genere doni, in genere cibi, in genere communionis, in genere sacrificii, et in genere sacramenti 1. Ponemus et singulorum generum species et differentias proprias et effectus subtiliter in-

vestigabimus. Et ille tractatus supplebit prolixe quidquid hic breviter est transcursum : si enim ille tractatus hic positus fuisset, multa dici oporteret, quae ad officium Missæ non viderentur multum pertinere.