CAPUT VIII.
De communione tertia.
1. Communicantes, etc.
Tertia hic tangitur communio. Et dicuntur in ea tria : modus scilicet communionis, et ad quos est ipsa communio,
et qualiter hæc communio descendat a beatis in Ecclesiam militantem.
Dicitur igitur : Communicantes. Occultior est ista communio quam duæ
<--- Page Split --->
praecedentes : et ideo in voce praemittitur qualiter sanctis in patria in sacramento altaris communicamus : quia quod illi precipiunt in rei veritate, nos frequentamus in sacramentali specie. Communio enim est perceptio unius et ejusdem, in quo uniuntur quae communicant, quamvis diversimode illud unum participant. Sic enim in symbolo dicimus : « Credo auctorum communionem. » Ad Hebr. uni, 16: Beneficentiæ et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. Act. ii, 42, de fide conversoris dicitur : Erant perseverantes in durtrina Apostolorum, et communicatimur fractionis panis, et orationibus.
Non enim est ista communio terræ tantum, sed etiam cœlo communicamus in ea : et ideo addimus : Et memoriam reruntes. Veneranda est enim memotia sanctorum a quibus dum viverent, etiam accepimus communionem, et quorum patrociniiis stamus in ea : hoc enim non novum est, quia, Exod. xxxii, 13, etiam Moyses patrum memoriam coram Deo allegavit, ut averteret iram ipsius, dicens : Recordare Abraham, Isaac, et Israel. Et post pauca sequitur, y. 14 : Et placatus est Dominus, ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum unum. Similiter, III Regum, xi, 12 et 13, sic Dominus loquebatur ad Salomonon : In diebus tuis non faciam, propter David patrem tuum : de manu filii tui vindum illud, scilicet regnum tuum. Ver totum regnum tuum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo, propter David servum meum, et Jerusalem quam ergi. Hac igitur freta auctoritate Ecclesia charissimos Deo martyres et Apostolios ponit in sanctæ communionis suppliratione. Dicit enim Apostolus, ad Roman. ix, 8 : Qui filii sunt promissionis, astimantur in semine.
In primis, quae merito semper prima ponitur : quia per secundum propitiatiotium designatur, Exod. xxvn, 34, in quo Deus corporaliter apparuit ut propitia-
retur, et in quod omnes Angeli versis vultibus respiciunt, ut ab ipsa accipiant splendoris illuminationem, quae duas habet excellentias. Quarum unam tangit dicens : Gloriosæ semper virginis Maria. Gloriosa autem est : quia sic tóta mente et corpore virgo fuit, ut sola illibata ab omni concupiscentia : et pro ea dicitur, Tob. iii, 16 et 17 : Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me præbui. Gloriosa iterum recte : quia prima cœlibatum Deo devovit, Angelorum munditiam terrenis inferens, et victoriam carnis et sanguinis viriliter agens, super primum castitatis inimicum triumphans.
Et quoad primum dicitur, Cantic. ii, 5 : Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. In tantum enim desiderio sponsi cœlestis amoris teneritudine elanguit, quod nullo carnis amore potuit consolari, sed floribus cœlestis munditiæ fulta virginibus in cœlibatu viam et exemplum dedit, et malis odoriferis munditiæ paradisi stipata est. Primæ incorruptionis qua virgines a Deo factæ sunt æmula integritatis angelicæ, connubia et lenocinia carnalis commercii fastidivit, quam multi virginum chori postea sunt secuti. Et hoc alia innuit translatio Septuaginta in eodem loco, sic : « Vidi sponsam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum, cujus inæstimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus, et sicut dies verni circumdabanat eam flores rosarum et lilia convallium. » Speciosa enim virginitate fuit columba simplicitate decorata. De ea sicut de Judith, x, 4, dicitur : Omnis compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Super rivos aquarum ascendit ad virginitatis fastidium calcando concupiscentiæ fluxum omni virtute pertingens, in vestitu conversationis ejus inæstimabilis odor fructuum paradisi flagrabat, quia nihil nisi integritatem divinam
<--- Page Split --->
et angelicam meditabatur, et ostendit : hanc circumdant flores rosarum in rubore martyrum qui ad ejus imitationem prius omnia pati quam virginitatem vellent amittere, circa ipsam lilia convallium virginitatis lilium in humilitate sine gladio persecutoris conservantium. Hæc super castitatis triumphat inimicum in se et in suis : quia verificatur in ea quod in honorem matris suæ prædixit Dominus : Ipsa conteret caput tuum 1. De caudæ enim inflexione et corporis tortuosi et vectis nocumento secura fuit, quæ statim in principio ante omnis libidinis vulnus caput draconis contrivit et exclusit.
Gloriosa iterum virgo fuit, quæ sola Filio Dei satis munda parata fuit : ea enim puritate qua sub Deo major esse non potuit, eam nitere dignum fuit, in quam tota divinitas infudit se. Sapient. vni, 1 : Attingit ergo a fine usque ad finem, scilicet ubique propter suam munditiam : et ideo nihil iniquinatum in eam incurrit 2. Quare dicitur, Isa. vii, 14 : Ecce virgo, vel alma ab omni macula custodita, concipiet, et pariet filium. Hæc semper virgo ante partum, in partu, et post partum, sicut dicitur, Ezechiel. xliv, 2 : Porta hæc, quam vidisti, clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam.
Genitricis Dei, ele. Et ideo secundum concilium 8oToiko; et non XpistoToiko; est dicenda : filius enim suus ideo Emmanuel vocatur 3, quia verus Deus et verus homo est, et ipsa personae Filii mater, quae in duabus naturis est verus Deus Patris æterni Filius, quem sicut Pater secundum divinitatem sine corruptione genuit ab æterno, ita eumdem verum Deum mater virgo sine virginitatis diminutione aliqua secundum humanitatem
genuit in tempore. Propter quod genitura matris unicum et speciale exemplum est genituræ æterni Patris. Propter quod clamat Isaias, lxvi, 7 et 8 : Antequam parturiret peperit : antequam veniret partus ejus, peperit masculum. Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? Tempus enim quo aliæ mulieres pariunt, est ut post corruptionem semen conceptum formetur, et post pondus et angustias uteri cum magnis doloribus pariant filium matris miseria infasciatum. Propter hoc dicitur igitur : Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, hoc est, mediatoris Dei et hominum in gratia et nobis per conformitatem naturæ: et de his jam sæpius dictum est.
Unde dicitur : Sed et beatorum Apostolorum : quia fidei nostræ fundatores et prædicatores fuerunt, sicut dicitur in Psalmo lxxxvi, 1 : Fundamenta ejus in montibus sancti, in montibus istis unde veniet auxilium mihi 4. Apocal. xxi, 14 : Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim Apostolorum Agni. Hi sunt duodecim lapides electi de Jordanis medio 5, propter fidei suæ soliditatem. Hi sunt duodecim boves sub mari æneo 6, propter sui laboris in messibus spiritualibus in figura boum præfigurati. Hi duodecim fontes inventi in Elim 7. Fontes propter verissimum fluxum suæ doctrinæ vocati. Hi sunt duodecim portæ civitatis 8. Portæ dicti sunt : quia per eos est ad Ecclesiam introitus. Hos elegit Dominus, et dixit illis : Elegi vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat 9. Hi sunt principes nostri in hac communione congregati cum Deo Abraham merito ante omnes alios ponendi.
<--- Page Split --->
Ac martyrum tuorum, qui fuerunt testes nostrae fidei : quia μαρτύρ in Græco, testis est Latine. De his dicitur, ad Hebr. ii, 3 et 4 : Quæ, scilicet salus, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Patriarchæ autem et Prophetæ non ponuntur : quia ad limbum descenderunt, ibi spe felici consolationem redemptionis exspectantes. Nec ponuunt Confessores, quia de merito illorum non adeo certa est Ecclesia : et ideo I. cander in ordine Canonis sui quem Ecclesiae reliquit Sibiliensi, facit offerri pro Confessoribus, et non in venerationum memoria Confessorum.
Petri, qui summus et caput fuit Apostolorum, cui collatæ sunt claves regni cælorum, qui confirmator fuit aliorum postquam a negatione trina respectu Domini resurrexit : de quo dixit Christus, Luc. xxii, 32 : Tu aliquando conve-sus, confirmra fratres tuos : cujus adhuc succressor totam habet confirmare Ecclesiam, et ideo Petrus a petra vocatus, quia Syra lingua petros rupes interpretatur.
Et Pauli, qui non ab hominibus neque per hominem electus est, sed per Jesum Christum merito et gradui Apostolorum est additus, ut sit vas electionis quod portet nomen Domini coram gentibus et regibus et filiis Israël 1. Hic in tertium reum et in paradisum rapitur, ut audiat secreta verba quæ non licet hominibus loqui 2. Loquitur tamen ea quæ sunt sapientiae inter sapientes et perfectos, et post tantum fastigium contemplationis disposuit cubile matrimonio junctorum. Hic gloriatur in tribulationibus 3. Hic non ignorat cogitationes satanæ 4. Hic abundantius omnibus laboravit.
Hic omnia gratiae attribuit 5. Et tandem pro fide ense triumphat, postmortem testimonium ferens fidei, sicut legitur in historia passionis ejus.
Andreex, qui voce Joannis ad Christum veniens, fratrem suum Petrum adduxit.
Jacobi majoris, qui inter Apostolos in hoc primatum tenuit, quod primus inter eos martyrio laureatus est, sicut dicitur, Act. xii, 2, de Herode : Occidit autem Jacobum, fratrem Joannis, gladio.
Joannis, qui dilectus discipulus Domini fuit, qui transfigurationi interfuit, qui in cena supra pectus Domini recumbens, fluenta Evangelii, ut Beda dicit, ab ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit, et ideo caeteris altius de Verbi scripsit deitate, cui virgini Christus virgo matrem virginem in cruce commendavit.
Thome, qui tactu Christi post resurrectionem sic in fide Christi est roboratus, quod amplius nullo modo dubitavit.
Jacobi minoris, qui primus Episcopus fuit Jerosolymorum, tam similis Christo configuratione corporis et imitatione religionis, ut ab Apostolis frater Domini vocari mereretur.
Philippi, qui de divinitate Patris et Filii instructus est 6, et panis illius quo Christus voluit pascere turbas, meruit audire eruditionem 7.
Bartholomei, qui et nobilis et philosophus solus dicitur fuisse inter Apostolos, unde et Evangelium scripsit, de quo Dionysius meminit, dicens eum in procemio sui Evangelii dixisse : « Evangelium est breve et longum. »
Matthei, qui ex telonario et Apostolus et Evangelista ad spem peccatorum pecnitentium factus est, et talentorum spiritualium distributor, et conviviorum Dei praeparator 8.
Simonis, qui fuit frater Jacobi mino-
<--- Page Split --->
ris, qui Cananeus dicitur a zelo quem habuit Christianæ religionis.
Et Thaddæi, qui Judas Thaddæus, corculus propter diligentem cordis custodiam ab Apostolis dicebatur. Fuit autem tertius frater Jacobi, fratris Domini, et Simonis Cananei. Hos duodecim elegit Dominus, undecim in terra, et duodecimum Paulum de cœlo.
His etiam martyres quosdam adjungit de quorum fide et causa martyrii indubitata exstitit certitudo. Multos autem Ecclesia non ponit : quia in Ecclesiastica historia legitur, quod haeretici aliquando cum martyribus passi fuerunt, eo quod tunc Ecclesia synodos et visitationes et examinationes habere non potuit propter persecutiones tyrannorum. Ponit autem in principio eximios martyres quos Ecclesia Romana in gremio habuit et habet, dicens : Lini, qui Papa fuit per plurima genera tormentorum pro Christo triumphans. Cleti, qui et ipse Papa fuit multis passionibus et signis clarissimis. Clementis, qui et ipse Papa Petri fuit discipulus et pedissequus, duodecim libris omnes actus Petri scribens. Sixti, Papæ et martyris, qui in ipsis Missarum solemniiis Sanctus, et Agnus Dei cantari ordinavit. Cornelii, cujus indubitatum dqud sanctos Patres Augustinum et Aubresium fuit martyrium. Cypriani, cujus tanta fuit fides, ut lecta a tabellione condemnatione ejus in consistorio Romano, Deo gratias publice clamaret, in cujus corde in testimonium fidei figura crucis in specie auri dicitur fuisse depicta. Laurentii, qui Ecclesiæ Romanae Archidiaco-
nus existens, certa et indubitata fide rogum sustinuit, ut vivus in Decii imperatoris præsentia assaretur. Hic etiam Ecclesiæ facultates larga manu dispersit et dedit pauperibus : ideo justitia ejus manet in sæculum sæculi. Chrysogoni, cujus mira fides fuit, ita ut sponte gaudens subiret mortis supplicia. Joannis et Pauli, qui primicerii fuerunt aulae imperialis, et se gloriosos martyres esse signis magnis probaverunt et publica confessione contra Julianum apostatam. Cosmæ et Damiani, qui ambo medici gratis exhibuerunt medicinam, plus virtute crucis et fidei quam herbis vel malagmate homines curantes.
Et omnium sanctorum tuorum, in communi, quorum nomina Deo nota sunt.
Quorum meritis precibusque concedas : quia merita supererogationis eorum etiam aliis possunt subvenire. Preces autem semper sulfragantur : hoc enim de eis dici polest quod de Jeremia legitur, II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias, propheta Dei.
Ut in omnibus, intelligendis, credendis, agendis, et appetendis, protectionis, sive defensionis tua, Domine, muniamur, contra omnes inimicorum visibilium et invisibilium machinationes, auxilio. Auxilium enim tuum et tuorum habentes, securi stabimus dicentes : Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram 1.
Hæc est ergo tertia communio, qua Ecclesia cum cœlo communicat.
<--- Page Split --->