CAPUT V.

Chori responsio.

Sanctus, sanctus, sanctus. Ista est chori responsio quae etiam est vox Angelorum composita ex tribus ut omni firma auctoritate. Prima enim pars sumitur, Iva. vi, 3, de vocibus Angelorum sic clamantium : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum : plena est omnis terra gloria ejus. Apocal. iv, 8, dicitur, quod quatuor animalia requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui returus est.

Hoc autem quod dicitur : Hosanna in r.ecelsis ! Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis, continetur, Joan. xii, 13. Et fuerunt voces turbarum quae praebant, et quae sequebantur, et quae concomitabantur Dominum in Jerusalem ad locum passionis suae procedentem.

Composita igitur est haec chori responsio a beato Papa Sixto ex tribus, scilicet ex laude, ex oratione, ex gratiarum actione. Ex laude autem : quia dicit, sanctus : ex oratione, quia dicit, hosanna : ex gratiarum actione, quia dicit, benedictus, etc.

Laus autem est dupliciter, scilicet laus et causa laudis. Laus est cum dicitur sanctus, etc. Dicitur autem ter sanctus, ut multi dicunt, propter trium personarum distinctionem quae omnes in hoc sacramento sunt singulariter operatae. Virtus enim Altissimi, ut dicit Cassianus,

per appropriationem est Patris qui obumbravit, dum sui perfectam et indifferentem imaginem in utero Virginis et sacramento nostrae redemptionis impressit : umbra enim forma dicitur in speculo resultans, quae perfecte exequat faciem inspicientis. Et sicut dicit Origenes, in hoc sensu sumitur umbra, quando dicitur : Virtus Altissimi obumbrabit tibi 1. Spiritus autem sanctus superveniens tam in uterum in quo noster panis a muliere sapientia aeterna perfectus est, quam quod etiam in sacramentum in quo substantia panis in ipsum transsubstantiatur, virtute et operatione sua divina perficit omnia. Filius autem est, qui omnia a Spiritu sancto et in utero et in sacramento sibi unit : per talem enim unionem dicitur, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

Hac igitur ratione ter dicitur sanctus : quia omnia hac sanguine Christi firmata et mundissima sunt effecta. Pater enim imaginem carni et sanguini impressit, Spiritus sanguinem mundatum formavit, Filius sanguinem sibi univit. Sanctum autem secundum primam vocabuli institutionem est, quod sanguine et taclu sanguinis est confirmatum et fundatum. Et sic sanctae sunt leges, et sic omnia sancta imperia et regna et palatia, leges edentes et in firmitate tenentes, et sic mundantur et confirmantur omnia sanguine. Quia igitur operatione Trinitatis in sanguine tota religio nostra et firmata

<--- Page Split --->

et mundata est, ideo ter in ista celebratione dicimus sanctus.

Vel, quia tribus sanctis conficitur sacramentum, scilicet antiquo, novo, et æterno. Antiquo corpore quod de massa corporis Adæ sumptum est : hoc enim sanctum est, quia immune ab omni peccato est assumptum. Et hoc fecit Spiritus sancti purgatio, quæ prævenit in beatam Virginem, purgans et purificans sanguinem ex quo sanctum est corpus Christi. Et illud dicitur, Joan. iii, 31 : Qui de cælo venit, super omnes est. Quod ibi Glossa exponit : quia de altitudine humanæ naturæ quantum ad immunitatem peccati est assumptum. Secundum in sacramento est novum, scilicet anima humana, quæ a Patre creata, statim in momento creationis omni sanctitate et omni gratia et sapientia est repleta. Et hanc fecit Pater. Ad Coloss. ii, 3 : Omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei sunt in Christo absconditi. Tertium est deitas Filii, quæ sibi corpus sanctum et animam sanctitate plenam assumpsit et in persona Filii univit, ut omni sanctitate redundaret ille homo ad totius Ecclesiæ sanctitatem et copiam. Joan. xvii, 19 : Ego pro eis sanctifico meipsum. Hac igitur ratione iterum ter Sanctus, sanctus, sanctus, clamatur.

  1. Propter unitatem autem essentiae in tribus personis hoc perficientem singulariter addimus ex hymno Angelorum : Dominus Deus sabaoth, significantes istius operationis facultatem et modum et virtutem.

Facultatem in nomine Domini designamus : quia, ad Roman. x, 12, dicitur, quod Dominus dives in omnes qui invocant illum, eo quod omni pecuniae possessione pulchrorum et bonorum est superpositus.

Modus autem ostenditur in hoc quod dicimus, Deus : sapienter enim perficit, quia omnia videt sapientia : pro nobis

perficit utiliter, quia omnia circuit providentia et cura qua sollicitus est pro nobis. Psal. xxxix, 18 : Dominus sollicitus est mei. Charitate maxima facit : quia ardor est et ignis. Ad Hebr. xii, 29 : Deus noster ignis consumens est 1. Et haec omnia in nomine importantur Dei, sicut jam dictum est in ante habitis.

Sabaoth autem virtutum vel exercituum interpretatur, eo quod omnis virtus exercituum coelestium vel terrestrium est in manu ejus : sancta enim Ecclesiis in triumphantibus et militantibus est ut castrorum acies ordinata, terribilis demonibus, sicut dicitur, Cantic. vi, 3. Et totus ille exercitus vel assistit vel ministrat in sacramento : ministrat enim Ecclesia et assistit coelestis curia, ut daemonum virtus excludatur ne impediat corporis mystici ad caput unionem. Et haec virtus profluit ab eo de quo dicitur in Psalmo xxii, 10 : Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. Et ratione illius dicitur : Deus sabaoth. Et haec omnia dicuntur, ut describatur in Trinitate laudabilitas in operatione sacramenti.

Quod autem subjungitur : Pleni sunt cæli et terra gloria tua, causa est laudis inductæ. Et quod dicitur : Pleni sunt cæli, non est ab Angelis dictum, sed a patribus, hoc est, a beato Sixto appositum, et a beato Gregorio ordinatum : quia Angeli dixerunt : Plena est omnis terra gloria tua 2.

Cæli autem sunt pleni gloria pro beatitudine triumphantium in quorum memoriam sacrificium illud offertur in laudem, ut dicunt Gregorius, Augustinus et Ambrosius. Terra autem pro terrigenis ponitur pro gratia in qua offertur sacrificium in adjutorium militantium, et in cibum : et in terra comprehenduntur, qui sub terra sunt in pænis, pro quibus offertur in suffragium. Sic enim Spiritus Domini qui operatur in sacramento, replevit orbem terrarum, et hoc quod con-

<--- Page Split --->

tint omnia, quod nihil aliud est nisi cælum, quia sicut dicit Damascenus : « Cælum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum, sicut dicitur Sapient. 1, 7. Sic, ad Philip. 11, 10 et 11 : In nomine Jesu omne genu flectatur cælistium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus, qui oblatus est pro nobis in sacramento, in gloria est Dei Patris.

Hæc igitur est laus istius resalutationis, qua ad perfectorem sanctitatis resaluitat chorus in aula Ecclesiæ in qua fit sanctitatis perfectio.

Hosanna in excelsis! Hæc est oratio, et sicut dicit Hieronymus in quadam rpistola, Hosanna verbum Hebræum est, et componitur ex verbo hebræo quod est osy, et Latine salva interpretatur. Unde in Psalmo xi, 2, dicit littera nostra secundum translationem Septuaginta : O Domine, salvum me fac, Hebræus sermo hahet adonai osy. Anna autem quod additur in compositione, est interjectio obsecrantis, et ut exaudiatur signat affectum : et ideo affectum illum ut conceptum exprimentes tantum valet Hosanna, quantum salva, obsecro : et hæc est vox tubæ Dominum ad locum obla tionis prosequentis 1. Ac si dicat Ecclesia : Salus non est nisi in sanguine tuo, sicut dicitur, ad Hebr. ix, 22 : Sine sanquinis effusione non fit remissio. Et illud Zachariæ, ix, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lucu in quo non est aqua. Ex quo salvati sumus per sanguinem et sine sanguine non est salus, obsecramus ut salves in celebratione sacramenti sanguinis, in quo totius relucet operatio Trinitatis, et per quod cœli et terra pleni sunt gratia et gloria tuæ majestatis. Et hæc petitio est ut salvet gratia sanguinis ab omni inquinamento terrae contagionis.

in nomine Domini, quod est gratiarum actionis, ut sicut eum patres praecedentes adventum, ut Abraham et alii, et sicut concomitantes, ut Apostoli, et sequentes, ut martyres prosecuti sunt diversis temporibus, in una tamen fide ad passionem advenientem, ubi semetipsum hostiam pro omnibus obtulit : ita in eadem fide et gratiarum actione-recipiamus et proscquamur venientem in altare offerendum pro nobis omnibus in sacrificium salutis.

Dicimus autem in hac gratiarum actione : Benedictus, non quod a nobis benedicatur benedictione eum sacrante, sed quia, sicut dicitur, Deuter. XXXIII, 23 : Plenus erit benedictionibus Domini. Et quia, sicut dicitur, Eccli. xliv, 23 : Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum, scilicet novæ gratiae, cui numquam aliquid super ordinandum est, in sanguine suo confirmavit super caput ejus. Sic enim secundum Apostolum, ad Ephes. 1, 3 : Benedictus est,... qui benedixit nos in omni benedicitione spirituali. Sic enim benedicendo gratias agentes in laude, dicimus sibi bona quæ ipse in nos profluxit. Psal. xliv, 1 : Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.

Sic benedictum dicimus, qui venit, hoc est, quia venit ipse sicut semel se offerendo, ita quotidie oblationem illam in sacramento repræsentando. Psal. lxvii, 20 : Benedictus Dominus die quotidie! Prosperum iter (ad salutem per suam oblationem) faciet nobis Deus salutarium nostrorum.

In nomine Domini, hoc est, in notamine Domini, quod nominis divini notam faciet, nos ab infimis exaltando, a paupertate suis copiis relevando, et dominali virtute continendo, ne ad pedestria et scabellaria declinemus.

Et de his quæ in nomine Domini contintentur, in ante habitis dictum est.

Et subjungitur : Hosanna, ut salvet se-

<--- Page Split --->

cunda salute a miseria per gloriam, qui a priori miseria quae est peccatum, salvavit gratia, sicut dicitur, I Regum, ii, 8 : Suscitat de pulvere egenum, etc., ut sedeat cum principibus, et solum gloriae teneat, scilicet in cœlis.

Ideo et nunc ut prius additur : In ex-

celsis : quia ista sunt excelsa gloriae suae, sicut et illa fuerunt excelsa gratiae suae, quae nullus attingere poterit, nisi per ipsum. Unde Angeli canunt, Luc. ii, 14 : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus, etc.