TRACTATUS II

DE NUTRIMENTO ET NUTRITO.

CAPUT I.

In quo differt et convenit cum nutrimento ?

Est autem idem subjecto nutritivum et augmentativum, sed esse non idem : quoniam nutrit in eo quod potentia est substantia membri : auget autem in eo quod potentia est quantum quantitate addente aliquid super quantitatem nutriti

et augmentati. In hoc enim differunt augmentum et nutrimentum. Cum enim substantia nutriti sit potentia non tantum caro, vel os, sed etiam quanta caro, vel quantum os, augmentem perficit quando fuerit actu quanta caro, et actu quantum os : per hoc enim addit aliquid quantitati praeexistenti in eo quod nutritur et augetur. Non enim potest esse materia physica sine quantitate, sicut ostendimus in libro Physicorum 1. Quantitas tamen secundum quod subjicitur materia transmutationi secundum substantiam, est quantitas indeterminatarum dimensionum, et sub illis indeterminatis dimensionibus est materia nutrimenti : quoniam ipsa mutatur substantialiter a forma in formam. Hæ autem indeterminatae dimensiones non efficiuntur determinatae, nisi quando actu habet formam ad quam convertitur et mutatur. Non accipit autem formam qua est terminus sua e mutationis, nisi illam qua est ejus quod nutritur praeexistens in ipso : igitur non accipit

<--- Page Split --->

quantitatem determinatarum dimensionum, nisi illam quae est ejus quod augetur praeexistens in ipso. Sed quia omnis forma situaliter existens in materia crescit crescente materia, ideo multiplicatis partibus materiae sub forma quarum quaelibet efficitur actu quanta, necesse est augeri eo, cui tale potentia quantum additur nutrimentum. Cum enim dicitur potentia quantum nutrire, non intelligitur ita potentia esse quantum, quod nullo modo sit quantum secundum actum.

Est enim materia physicorum corporum non subjecta motui et nutritioni, licet sit actu quanta : sed hoc quantum est indeterminatarum dimensionum, sicut diximus, et est potentia quantum divisibile dimensionibus, quantitatis ejus quod nutritur : et quia est indeterminatarum dimensionum, oportet quod divisibilitas ejus non sit determinabilis : quia nihil dividitur determinate, nisi quod habet dimensiones determinatas. Et ideo cum additur, licet addatur cuilibet secundum formam, crescit id quod augetur in duplum : quia additur in quantitate aliqua determinata : sed potius in additione accipit quantitatem determinatam quae ejus est cui additur : divisum enim nutrimentum additur, et additur partibus divisis ejus quod nutritur secundum formam minimis quibuslibet : et licet secundum formam non sit minus, et ita videtur minimum nutrimenti esse aequale minimo nutriti, et ita cuilibet tantum addi quantum est ipsa, et ex hoc omne augmentum crescere in duplum : quoniam duplum causatur a duobus aequalibus, quorum utrumque est dimidium. Tamem hoc non sequitur propter causam jam induclam : quoniam in veritate divisum indeterminatarum dimensionum est in potentia habens determinatas dimensionns ejus quod nutritur. Et ideo aliquando fortis

nihil omnino auget quando advenit, et aliquando auget : quoniam in Physicis 1 determinatum est, quod si aliquid augetur ad cubiti mensuram in uno anno, non oportet quod continue in horis anni et momentis proportionaliter secundum tempus augeatur. Solvinus autem istam quaestionem in libro Peri geneseos 2 : sed haec solutio concordat cum illa, licet subtilius indagata et magis explanata.

Sed objiciunt quidam dicentes, quod si augens penetret in id quod augetur, tunc oportet quod duo corpora sint in eodem loco, quod est impossibile. Nos autem ad hoc in aliis libris respondimus, et ostendimus omne id quod nutritur et augetur, esse porosum et quasi spongiosum : et ideo in concavitatibus ejus nutrimentum contineri. Habet autem insuper in animalibus nutrimentum vias quae venae vocantur, vel ea quae sunt loco venarum in animalibus non habentibus venas, a quarum extremitatibus resudat ad nutrienda et augenda membra.

Habet autem quaestionem quare ante tempus mortis stat augmentum, et non tamen nutrimentum ? Cum enim materia nutrimenti sit semper potentia quanta, sicut potentia substantia ejus quod nutritur, videtur forte alicui semper debere facere augmentum, sicut semper facit nutrimentum. Sed ad hoc intelligendum, notandum est quod non omnis additio quanti facit augmentum prout augmentum est motus ad perfectam quantitatem animatorum : febricitantibus enim aliquibus vel aliter extenuatis restituitur pinguedo et quantitas : et non dicimus tamen eosdem augmentatos tali augmento quod diximus. Omne enim corpus, sicut in libro de Anima 3 dixisse nos meminimus, habet tres diametros se ad rectos angulos secantes in ipso : quarum una quidem est mensura longitudinis, secun-

<--- Page Split --->

da autem latitudinis, et tertia spissitudinis. Augmentum autem animatorum praecise secundum longitudinem determinatur, eo quod illud fit in partibus radicalibus proportionaliter. Augmentum autem secundum spissitudinem et latitudinem fit per totam vitam animatorum, et fit magis in supplementis, quae sunt praecipue caro, et adeps, et illa sunt partes maxime in animatis secundum materiam determinate influentes et effluentes continue. Radicales autem magis sunt in ossibus, et arteriis, et nervis, et chordis, et ligamentis, et corde, et hepate, et pulmone, et cerebro, et testiculis, et aliis hujusmodi partibus, in quibus et per quas anima exercet vitae operationes, sicut per organa : horum enim augmentum secundum longitudinem determinatur : et si crescit horum profunditas et latitudo, hoc est proportionaliter longitudini : quia aliter protracta longitudine, necesse esset ipsam extenuari et stringi secundum profundum et latum, sicut fit de corio quasi protracto : et tunc anima in eis vitae operationes non exerceret. Augmenta autem quae ista recipiunt proportionalibiter sunt et manentia per vitam, licet non continue augeatur, sed tempore juventutis.

Causam hujus alibi diximus. Fortissimi enim caloris est extendere hujusmodi partes duras : oportet quod tunc extendantur, quando partes earum sunt humida. Et fit hoc sicut videmus in ferventibus metallis, quae prolongantur ad partem ad quam ebullit calor fervidus humidi soluti in eis : et hoc modo fit in augmentatis, quoniam necdum exsiccatis et radicalibus propter hoc quod vicina sunt. Adhuc humido seminis unde procreata sunt calido, solvitur humidum quod in eis est : quod quia incorporatum est sicco, secum trahit siccum : et sic ambo simul calido bullienti extenduntur in longum, eo quod per longitudinem ejus in quo est, semper est motus calidi incorporati, licet calidum per se non incorporatum moveatur semper sursum. Hujusmodi autem rationem et causam in

CeloetMundodiximus : quoniamcali - dumincorporatuminmotusuampro - priamsequiturmateriametsubstantiam , sicutvidemusflammasincremabilibusaliquandomoverideorsum . Quamdiuigitursecundumnaturamestmovereca - lidumethujusmodiextensibileetsolu - bilehumiduminorganis , tamdiudurataugmentumsecundumnaturam . Hocau - temnonsemperfieripotest : quoniamcalidumfervenscontinueeducitaliquiddehumido , etinduratetsiccat . Etideotemporedeterminatoefficiturhumidumradicalepartiumnonsolubilepercalidum , sedtantumstatinsiccocontinuandoip - s u m : etcumdiminuiturhumidum , d i - minuituretiamcalidum , eoquoddimi - nutumestejuspropriumsubjectum : ettuncstataugmentum : etcumdiustete - r i t , venietinsiccitatemmagnam : ettuncnonextenduntur , sedcontrahunturetin - curvanturradicalia .

Et haec est causa quare corpora senum sunt incurvata, et membra eorum quasi tepida. In aliis autem fit augmentum per totam personam et per totam vitam : quia talium augmenta magis fiunt calore debili quam forti. Calor quippe convertens et non consumens, multum addit de hujusmodi supplementis : et talis calor debilis quasi superfocatus est : propter quod pinguedo debilis caloris est indicium. Augentur autem plantae frequenter plus quam animalia, quod contingit propter causam superius dictam, quod scilicet partes, quæ sunt quasi supplementa, quasi in nullo differunt a poris radicalibus : et ideo quamdiu pori non sunt obturati, et calor potest trahere, tamdiu augentur, et in supplementis non patiuntur maciem et amissionem, sicut animalia : eo quod omnia dura sunt et non facilis resolutionis.

Hæc igitur de augente cum his quæ in libris de Anima et Peri genesæos dicta sunt, generaliter et figuraliter dicta sunt.

<--- Page Split --->

oportet semen accipi de substantia nutrimenti, in quo actus et operationes et vires suas impressit anima. Declaratum enim est in scientia divina, quod ante omnem potentiam praeedit actus, non tamen in eodem : et ideo potentia animatum necessario habebit ante se actum animatum, quod contulit eidem hujus potentiam 2.

Qualiter semen sumitur de superfluo nutrimenti ?

Quoniam autem generatio fit ex nutrimento secundum substantiam, licet alterum sit secundum esse, oportet considerare etiam de semine. Semen enim tam in plantis est quam in animalibus, et non invenitur nisi in animatis : propter quod illa sola de se sunt generantia. Alia autem generant species suas in materia aliena : oportet enim animati materiam esse praeparatam operationibus animati et animae : quia aliter non reciperet formam et substantiam quae est anima. Cum enim, sicut in libris de Anima 1 diximus, et in prima philosophia probatur, anima agat et imprimat in corporum natura, et sic corporum natura est instrumentum animae, non potest anima causari ab actionibus qualitatum activarum et passivarum corporalium, sicut causantur aliae formae. Propter quod reprehensibiles sunt harmoniam animam esse dicentes, vel aliquid ex qualitatibus corporum consequens. Oportet autem operationem animae fieri semen animati, ut potentiam habeat ad animam : propter quod

His igitur demonstrationibus oportet semen esse sumptum de nutrimento, quod sufficienter passum est ab anima. Non autem passum est sufficienter, quod non sufficienter assimilatum est. Et ideo ab ultimo digesto nutrimento oportet esseseminis decisionem antequam tamen corpori uniatur. Hoc autem est quando quartadigestio completa est in ipso. Et ideo tradunt Peripatetici, quod semen est superfluitas quarta digestionis a toto corpore decisa, et maxime a capite 3 : a toto quidem corpore quod sit potentia totum et quodlibet membrum. A capite autem plus descendit, quam ab aliquo uno et singulari membro : propter hoc quod anima in ipso efficitur non ut actus primus corporis, sed ut artifex operans sibi habitaculum. Et quia in capite virtutes sunt, quibus animatum differt ab inanimato, hoc est, motus et sensus, ideo maxime a capite descendit. Signum autem hujus est, quod maxime operationes cerebri debilitantur ex multo coitu : eo quod venis quibusdam juxta tempora, quae spermaticae vocantur, abscissis, amplius non accidit spermatizare.

Sic autem resoluto a toto corpore semine, dicit Constantinus quod habet speciales venas duas per quas ad testiculos descendit, quae fricatione coitus per calorem apertae illud emittunt in coitu. Quod quidem non est verisimile. Quia enim necesse est a toto corpore decidi se-

<--- Page Split --->

men, necesse esset has duas venas ad omnia membra terminari. Adhuc autem cum ortus venarum sit a corde vel ab hepate, oportet primo ad haec membra spermatis esse redundantiam, et postea ad vasa seminaria distillare, quae quidem convenientia experimentis esse non vi dentur. Et ideo verius est, quod per ipsam corporis spongiositatem distillet, et a testiculis attrahatur, sicut attrahit ven tosa, et sicut trahitur nutrimentum ad membra, sicut tradit Aristoteles. Calore vero corporis excitato per coitum, pori aperiuntur ut descendat, quod cum de scenderit, in ipsis testiculis virtutem for mativam accipit, quae sita est in eis, quae virtus formativa est in calore et spiritu seminis, quae retinetur in spermate per ipsam spermatis viscositatem. Hæc au tem virtus formativa vocatur anima sper matis : eo quod ut anima operatur. Et huic est simile sicut si diceremus artem artificis esse in ipsis lignis et lapidibus, et per ipsam ligna et lapides moveri ad figuram domus sine operatione exteriori. Tunc enim artificem domus diceremus esse in lignis et lapidibus, et domum di ceremus in eis effective domus fore quae est figura lignorum et lapidum. Similiter autem dicitur virtus formativa, non quod sit anima proprie, sed quia est forma po tens facere operationes animæ conver tendo et formando. Quod enim non sit anima, ex his patet quæ in secundo de Anima 1 tradidimus : quia anima non est nisi organici corporis et non ejus quod potentia est corpus organicum. Propter hanc autem virtutem Constantinus et Avicenna vocant sperma esse animatum.

Est autem differentia de spermate viri et feminae : quoniam sperma viri, ut dicit Constantinus, est sicut operatio et artifex et substantia radicalium membrorum. Sed sperma mulieris est sicut cibus assumptus in supplementum. Aristoteles

autem comparat hæc duo spermata coagulo et lacti, viri quidem sperma coagulo, mulieris lacti. Viri quidem enim sperma omnia facit, et mulieris sperma est in quo fit quod facit sperma viri : et sunt sicut sigillum et cera. Et ideo in virtute quidem viri sperma calidum est et siccum ut moveat et sigillet : mulieris autem sperma virtutem habet frigidi et humidi, ut recipiat ex humido, et teneat ex frigido.

Est autem in omnibus animalibus quidem masculus et femina præterquam in anguilla in qua adhuc discretio sexus non apparuit. Sed in animalibus quæ valde similia sunt in corporibus, ut pisces, et serpentes, virtus assimilativa nutrimenti habet virtutem formativam : et ideo talia non habent testiculos attrahentes semen. Nec oportet ipsum a toto corpore descendere : quia in illis quod simile est parti, simile est toti : eo quod totum et pars substantiæ ejusdem sunt naturam. Et ideo in talibus lac quod loco spermatis est, non longe a loco primæ digestionis nutrimenti generatur, et per confricationem emittitur, sicut patet in piscibus et vermibus et serpentibus. In plantis autem omnino nulla est discretio sexus, sed ubique imprægnant et imprægnantur ubique. Et hujusmodi causa est, quia ultimo animæ vegetabilis est generativa, et ab ipsa diffinitur. Et ideo virtus generativa talium non est tantum in semine, sed in radice et ramis : suceus enim in talibus propter similitudinem corpori eorum ubique habet virtutem seminis : et ideo ubicumque est generationis principium, est in talibus multifaria generatio, sicut in his quæ de Anima 2 sunt dictum est.

Quod autem sciendum est, præcipue est hoc, quod complexio et digestio seminis præcipue fit digestione quæ est pempansis : eo quod illa fiat a naturali et proprio calore, et non elixando, vel as-

<--- Page Split --->

sando. Propter quod etiam semen proprio calore operatur et spiritu contento in ipso, sicut tradunt Aristoteles et Averroes et Avicenna. Propter quod mentitur Constantinus dicens ipsum operari a spiritu qui est in exteriori matricis : matrix enim non ad esse facit in conversione seminis, sed ad bene esse : quia est proprius locus in quo semen calescit.

Qualiter autem et quo instrumento operetur, ad scientiam pertinet libri de Animalibus, ubi de generatione animalium habet determinari. Sed hoc est sciendum hic, quod animalia quae intrinsecus habent testiculos, sicut aves, et praecipue aves parvae, sunt velocis coitus propter velocitatem trahentis et tracti. Animalia autem quae extrinsecus habent, prolixioris sunt coitus propter illius oppositum.

Apparet igitur in omnibus animatis sperma generari a superfluo quarta digestionis cibi, et sic nutrimentum esse spermatis materiam. Dicitur autem a superfluo generari, eo quod generatur a superfluo individui : et ideo quamdiu magno incremento indiget individuum, semen non descendit. Et hujusmodi signum est, quia animalia multi cibi multum desiderium habent ad coitum, sicut homo et equus et animalia parva, quae proportione suorum corporum multum accipiunt cibum, sicut passer, et perdix. Similiter autem et mus et vermes multum ponunt in semine.

Hæc igitur de nutrimento et nutrito secundum suum diversum esse, et secundum Peripateticos dicta sunt.

<--- Page Split --->

,

<--- Page Split --->