TRACTATUS I

DE NUTRIMENTO ET NUTRITO PER SE.

CAPUT I.

Quæ sit libri intentio, et quid est nutrimentum ?

De anima secundum seipsam in sequenti libro dicemus : sed quia non tan-

tum secundum seipsam quærimus cognoscere naturam, sed et opera ejus et pässiones, et ea circa quæ operatur, et a quibus passionem recipit propriam, ideo iterum tamquam a principio incipientes, de ipsa opera ejus quæ activis suis agit potentìis, declarare intendimus. Diximus autem in libro de Anima 1, quod activæ potentiae nihil similitudinis cum passivis habentes, sunt nutritiva et augmentativa et generativa, quæ etiam secundum naturam sunt potentiae propriæ, eo quod speculatio naturalis incipit a magis communi, et devenit in particulare determinatum 2. Magis enim commune physice ŝumptum, etiam secundum nos prius est, sicut sæpe ostendimus. Et ideo de

<--- Page Split --->

his operibus animæ in hoc libello speculabimur. Quia vero subjectum præjacet operi, ideo oportet agere de nutrimento : quia ex ratione illius sciemus opera nutritionis.

Nos autem jam ostendimus, quod nutrimentum et augens, et ex quo est generatio, idem est subjecto, secundum esse alterum est. Et ideo tribus operibus quae sunt nutrire, augere, et generare, idem subjicitur, circa quod operantur, et ex quo oportet omnia haec tria opera cognoscere. Quæremus igitur et quid est quod nutrit et auget et generat, et cujus est nutrimentum proprie, et quomodo est, et qua de causa, et usque ad quem terminum. Et supponimus omnia quae in libro Peri geneesos 1, et in libro de Anima 2 de nutrimento jam diximus.

Dicimus igitur quod nutrimentum est potentia simile ei quod nutritur : hoc autem vocamus potentia simile, quod unico motore agente actu assimilari potest. Propter quod nihil simplicium nutrimentum animati esse potest : quoniam cum omne nutrimentum sit commixtum ex elementis, si debeat nutrito assimilari simplex, oportet quod uno quodam motore moveatur ad hoc quod fiat mixtum, et ab aliquo ab illo in genere moveatur ad similitudinem ejus quod nutritur. Movens enim ad mixtionem est aliqua primarum qualitatum cum motu cedi. Sed movens ad similitudinem animati est anima. Qui motores ejusdem generis non sunt, nec ejusdem potestatis. Patet igitur nihil simplicium posse nutrire aliquod corporum animatorum.

Si quis autem objiciat duplicem esse potentiam, remotam scilicet, et propinquam : et si simplex non potest nutrire potentia propinqua, tamen potest nutrire potentia remota. Sciat potentiam remotam non esse proprie potentiam ad hoc vel illud : quia nihil habet in se unde,

determinetur. Sed potentia nutrimenti est potentia ad actum nutriendi determinata. Et ideo non est nutriens potentia quod non est nutriens potentia propinqua.

Amplius potentiae passivorum ex suis activis habent diffiniri et determinari. Et ideo potentia uni activo et motori non proportionata, non proprie est potentia una, sed est potentia confusa : et ideo cum motor in nutrimento sit anima, quaecumque illius motoris actione non sunt nutrientia secundum actum, haec non possunt dici potentia nutrimentum : et ideo solum commixtum potenitia est nutrimentum.

Non autem omne comimxtum nutrimentum est animati. Sunt enim quae sunt species terrae vel aquae coagulationis habentia formam, sicut lapides qui sunt species terrae, et metallae quae sunt ex aqua coagulata, quae nullum videntur nutrire animalium vicinitatem eorum ad elementa. Haec enim non uno motu digestionis in corpora animata possunt transmutari : sed est totum quod in eis est, impurum et incongruum animalium et plantarum corporibus. Et ideo talia non nutriunt.

Cujus in communi tres sunt causae : quarum una est talium ad elementa vicinitas : et ideo non sunt substantialiter commixta, sed potius dominantur in eis qualitates terrae et aquae sicut in simplicibus. Et ideo frigida sunt omnia talia in genere, non habentia humidum calidum quod incorporabile sit in eis quae nutriuntur. Signum autem, quod haec vicina sunt elementis, est quod facilis est eorum transmutatio ad invicem sicut et elementorum : quod patet in operibus alchimicis, in quibus de facili unum metallum alterius recipit colorem et proprietatem. Alia autem causa est, quia talia nutrire non possent nisi solverentur.

<--- Page Split --->

Non solvitur autem a calido humido complexionali. Sed metalla quidem ab excellenti calido et sicco : lapides autem non omnino solvuntur, sed aduruntur in calcem propter humidi extractionem. Et tertia causa est, quia talia ut in pluribus et maxime metalla ex sulphure componuntur, quod omnino contrarium est complexioni animatorum, sicut patet per fœtorem sulphuris quando resolvitur. Talia ergo non nutriunt aliquod animalium. Si autem quaedam animalia videantur glutire lapides, sicut struthio, et quaedam aliae aves, absque dubio indigesta emittunt, et non ex eis capiunt nutrimentum. Patet autem hoc in exlatione in calido humido ad ignem, ex quo lapides nullam omnino recipiunt alterationem : digestio autem exlationis similis est. Et ideo id quod nullo modo elixabile est, nullo modo nutrimentum esse potest. Quae autem elixabilia sunt, in IV Meteororum 1 est determinatum.

Caetera autem omnia plus et minus nutrientia sunt, et eo sunt plus nutrientia quae cumque habent naturale humidum facile convertibile in naturam ejus quod nutritur. Minus autem nutrientia sunt, quae cumque habent tale humidum minus separabile a terreo quod est in eis. Et ideo quae cumque habent parvam humiditatem, parum nutriunt, sicut ossa et pili : sed ossa plus nutriunt quam pili, quia pili sunt sicut fumus exsiccatus, et humidum in eis est valde paucum. Et ideo nullum omnino animal pilis et pennis nutritur : sed potius quae cumque pilos aut pennas in cibo recipiunt, aut evomunt, aut indigesta emittunt. Quaedam tamen calida animalia ossibus aliquando nutriuntur : eo quod ossa per separationem humidi aliquid immunentur elixata. Ligna autem eo quod sunt non elixabilia, non nutriunt, nisi sicut

recentes palmites adhuc teneri et molles. Illa enim elixantur absque dubio, et ideo calido complexionali immutantur per digestionem. Et ut generaliter dicatur, quae cumque elixata constant, et sicciora efficiuntur, et immutantur a calido humido, illa etiam quaedam animatorum nutrire possunt : quia calidum digestivum est quoddam simile elixanti calido cum humido.

Oportet autem generaliter scire, quod quanto nutrimentum similius est ei quod nutritur, tanto efficacius nutrit et citius convertitur. Et hujus signum est desiderium : quia animatorum unumquodque desiderat suae complexioni simile, sicut id quod est de cholera adusta, desiderat sicca adusta aliquid amaritudinis habentia, sicut fortiter assa. Et complexio sanguinis desiderat temperate calida et humida, sicut carnes leves, et ova trementia, et vinum rubeum, et panem album frumenti. Et complexio phlegmatis desiderat frigida humida, sicut pisces, et hujusmodi 2. Causa autem quod haec melius nutriuntur, est quia habentium symbolum facilior est transmutatio ad invicem. Licet enim nutrimentum primo sit dissimile, non tamen ad ultimum est dissimile : et quanto fuerit similius, tanto est nutrimentum convenientius. Et hac de causa fructus generaliter male nutriunt hominem : eo quod est in eis virtus terrea, et elongati sunt ab hominum complexione temperatissima : propter quod nutrimentum generatum ex talibus, putrescit aut in stomacho, aut in venis. Haec est etiam causa quare plantarum nutrimentum conveniens est fimus : quia fere ejusdem commixtionis est fimus cum plantis, cum fimus sit quasi terra commixta elementis aliis : omnes enim vires plantarum a terra commixta causantur.

<--- Page Split --->

Omnia autem haec habent differentias secundum quas sunt magis et minus similia eis quae nutriuntur, de quibus non oportet dicere : quia in genere scire sufficit secundum hujus scientiae proprietaetem, quod nutrimentum est commixtum habens humidum aerem cum aqueo, ita quod utrumque subtili terreo sit terminatum. Si enim habeat humidum aqueum tantum, hoc erit humectans et non nutriens et augens. Si autem humidum tantum habeat aereum, hoc non erit incorporabile, propter hoc quod est spirituale, et evolabit : et ideo ut sit subintrans subtile, oportet esse aereum : et ut sit non evanescens, et sit incorporabile ei quod nutritur, oportet quod sit in ipso natura aquae : ut autem recipiat et teneat formas et figuras nutritorum, oportet quod sit per siccum subtile terreum terminatum. Signum autem hujus quod dicitur, est quoniam taliter commixta optimi saporis sunt et dulcissima : propter quod etiam indigesta, ut mustum, et fructus, evaporant primum ut adunetur vaporosum humidum aereum cum humido aqueo, et ex his fiat sapor.

Hæc igitur sunt quæ consideranda sunt in proprietatibus nutrimenti. Est autem nutrimentum conversum habens modum cum sensibili : quoniam sensibile per se est ex qualitate quæ agit in sensum, et substantia est sensibilis per accidens. Nutrimentum autem per se est secundum substantiam, et per accidens nutrit quale. Hujus autem causa est, quoniam substantia non fit nisi ex substantia. Fit autem substantia nutriti per nutrimentum. Et ideo oportet illud quod nutrit per substantiam, per se nutriat. Dulce ergo et hujusmodi per accidens nutrit : eo quod substantiam nutriti ipse sapor ostendit esse convenientem vel inconvenientem.

Dictum est igitur de nutrimento, quod sit potentia nutrimentum, et quod commixtum est quale commixtum, et quod sit conveniens cuilibet nutrimentum, et

quod ipsum per substantiam propriam nutriat.

CAPUT II.

De modis eorum quæ nutriuntur.

Id autem quod nutritur, est corpus animatum. Non enim conveniens est sermo illorum qui dicunt quaedam simplicium nutriti, ut ignem, et cœlestia corpora : sed ea quæ nutriuntur, animata sunt omnia. Cujus causa est, quoniam omne quod nutritur, debet habere poros per quos ingressum habeat nutrimentum. Poros autem facit calidum. Oportet etiam partes esse molles per quas possit resudare humidum nutrimentale : et tales partes non habent metalla et lapides : et ideo non nutriuntur. Sed si talia augeri hæc aliquando videntur, hoc contingit per generationem qua materia vicina convertitur ad speciem ipsorum et non per nutrimentum.

Sed differens est valde motus in plantis et in animalibus : quoniam plante, eo quod terrestres sunt, primam nutrimenti convenientiam accipiunt ex terra : et terra est eis pro ventre et pro stomacho : quia ex terra surgens radix impurum dimittit et purum attrahit : propter quod plante nullum habent organum nisi poros, et non stomachum, nec viscera. Cum enim trahant conveniens de ipsa terra et sint similium partium, quod conveniens est uni, est et alteri : et ideo per poros fit digestio in eis juvante solis

<--- Page Split --->

calore. Sed in animalibus non sic est : quia oportet in eis propter membrorum diversitatem nutrimentum in diversa digerentia dirigi : propter quod vias oportet habere nutrimentum in omne membrum.

Sed tamen generaliter tres in plantis inveniuntur diversitates nutrimenti, quarum una est ex poris directe ascendentibus a radice : et per hos poros cursus est nutrimenti : et similis fere in tota planta digestio : et si quid est impuri, expellitur ad corticem. Et omnia talia sic vias nutrimenti habentia, sunt ut frequenter magis scissibilia quam frangibilia. Secunda autem diversitas est ex poris transversis ex medulla ad superficiem venientibus : et hæc divisa sunt radiosa sicut stella : quia viae nutrimenti per circuitum veniunt ex medulla ad superficiem sicut ex quodam centro : et talia ut frequenter sunt, quorum medulla est multa, ut sunt ligna gulosa vel alia planta multam trahentia humiditatem nutrimentalem : et hæc sunt magis frangibilia quam scissibilia, sicut est vitis, et sambucus, et quaedam alia. Et ingenita est natura in illis : quoniam si haberent poros directos, cum sint pori eorum ampli, non retinerent humidum nutrimentale ubique, et arescerent : nunc autem ubique in corporibus eorum nutrimentum retinetur. Tertia vero diversitas est ex nodis, et nodi sunt talium plantarum quae sunt concavae multum, vel multæ et rarae medulla : quia in talibus radix rara nutrimentum impurum trahit. Et ideo melius oportet ipsum in nobis depurari. Hujus autem est etiam alia causa : quoniam virtus planta convertens nutrimentum in substantiam quaest in radice,convalescere non valet in stipite planta concavo et sicco : eo quod propter tenuitatem de facili siccatur a sole et ab aere. Ideo sagax natura multiplicat in eis nodos, in

quibus virtus planta sustentata convertit nutrimentum ut nutriat plantam.

In animalibus autem omne nutrimentum necesse est variari secundum diversitatem partium nutritarum. Propter quod omnia similia animalia in corpore nulla habent viscera, velut lumbrici terre, et quaedam alia. In aliis autem secundum quod sunt majoris diversitatis in compositione corporis, sunt etiam majoris varietatis in alteratione et digestione nutrimenti. Sicut enim in primo libro Peri geneseos 1 dictum est, oportet nutriri quodlibet secundum formam, licet non quodlibet secundum materiam nutriatur. Cum igitur forma partium similes fuerint, erit nutrimentum non distributum per dissimilia. Quando autem forma membrorum fuerint valde dissimiles, tunc oportet plurima in corporibus nutritorum esse vasa, in quibus nutrimentum per digestiones diversas ad plurimas formas alteretur.

Et est generale in omni eo quod nutritur, quod oportet ipsum habere quatuor, quorum primum est virtus nutriens quae speciem dat nutrimento, et per diversitates specierum partium nutriti diversas largitur species nutrimento. Secundum autem est instrumentum ipsius virtutis, quod est calor digestivus, qui terminat et complet nutrimentum, removens ipsum a contrajacentibus qualitatibus et passionibus, sicut determinatum est in quarto Meteororum 2. Tertium autem est receptaculum nutrimenti intra seipsum, quod receptaculum aliquando est manifestum, sicut est in habentibus viscera : aliquando occultum, sicut in plantis et in aliis habentibus similia corpora, sicut sunt quaedam animalia in genere vermium repentium vel immobilium animalium. Quartum vero est spongiositas et porositas corporis : quia aliter calore dividente corpus nutrien-

<--- Page Split --->

dum, non haberet nutrimentum vias ad singulas partes secundum speciem determinatas in corpore : quodlibet enim secundum speciem in corpore determinatum nutritur, sicut alibi determinatum est a nobis.

Cum autem fiat in nutrimento nutriti ad quodlibet secundum speciem determinatum distributio, fit haec distributio secundum medietatem geometricam et non arithmeticam, tam in qualitate nutrimenti, quam in quantitate. Hoc autem probatur, de quantitate quidem : quoniam plus dirigitur ad magnum, et minus ad parvum : et tamen proportione distributionis servata : quoniam unicuique tantum dirigitur, quantum suae quantitati debetur, sicut in digitis manus apparet : quoniam medius plus accipit, quam auricularis. Et si haec proportio non servaretur, converteretur alicubi nutrimentum in tumorem, et putresceret, et faceret quantitatem enormem, eo quod ad membrum plus attraheretur quam sibi deberetur : et siquidem illud in speciem membri converteretur, efficeretur quantitas enormis. Si autem non, tunc tumeceret,et postea in pus converteretur. Ad majus autem membrum attractum nutrimentum minus, faceret arescere et deficere membrum, cum deperditum sufficienter non restauraret.

. Secundum qualitatem autem eamdem oportet servari proportionem : quoniam cum ejusdem membra non sint ejusdem complexionis, et oporteat nutrimentum assimilari nutrito, oportet quod nutrimentum in diversa qualitate distribuatur membris, servata tamen proportione illa qua dirigitur unicuique quod sibi secundum propriam complexionem debetur.

Quid autem vocetur distributio secundum proportionem geometricam, in ante habitis libris est determinatum, in arith-

meticis autem cum subtilitate dictum est. Causa autem hujus distributionis duplex est. Prima quidem est quae est naturae sagacitas et sollicitudo, quae nisi ordinaret nutrimentum per hujusmodi distributionem, non salvaretur in specie et virtute et figura individuum. Proxima autem est virtus propria et instrumentum proprium uniuscujusque secundum speciem determinati membri : quoniam virtutes differunt secundum membra, sicut in his quae de Anima 1 dictum est : quoniam si quodlibet membrorum esset animal, virtus animae quae est in ipso, esset actus ejus et anima ejus. Sicut autem differunt virtutes, sic differens est instrumentum : et est calor nutriens in toto corpore substantia quidem unus et idem, sed secundum esse et rationem differens, et proportionatus virtuti quae est in membro : et ideo non trahit nutrimentum, neque convertit, nisi secundum quod proportionatum est quantitati, qualitati, et forma, et figurae uniuscujusque membri : et a tali tractu sequitur, quod nutrimentum proportione geometrica per membra distribuatur.

Hæc igitur de modis nutrimentorum in communi dicta sunt : quoniam per singula de ipsis dicendum erit in libro de Vegetabilibus.

<--- Page Split --->

completio nutrimenti per motum quo transmutatur a passionibus contrajacentibus ad speciem ejus quod nutritur, erit primo juxta dissimilitudinem, in qua tamen inchoata est similitudo : postea autem in quo similitudo adaucta est : et postea in completa similitudine.

Hoc autem patet in animalibus perfecetis : quoniam in illis prima alteratio cibi cocti est per separationem succositatis magis pure a faece impura, et purior succositas trahitur ad hepar : et quia aquosa est valde, et aqua humectat plus quam nutritat et augeat, et quasi submergit membra, ideo secunda fit depuratio in hepate ab aquositate superflua, quae fit separatione .aquei humoris ab eo qui magis aereus est terminatus subtili terreo. Et in quibusdam animalibus aquea superfluitas attrahitur per renes ad vesicam, in quibusdam redit ad stomachum, et fluidam facit superfluitatem siccam, et exit cum ipsa. Tertia autem est in venis a qua etiam separatur superfluitas, quae redit ad humidam et aquosam superfluitatem per vias nutrimenti, et hypostases facit in urinis. In aliis autem animalibus conjungitur stercori, et emittitur cum ipso, sicut fit in his quae vesicam non habent. Et ista tres sunt generales digestiones et praeparationes nutrimenti, quae faciunt nutrimentum simile non huic vel illi membro, sed toti corpori.

Et similes quidem his sunt in plantis et animalibus similibus : sed perficitur prima statim in tractu nutrimenti a terra, et secunda in radice, tertia autem in stipite et ramis : et aquositas superflua resudat ex radice et ramis : quia in his sunt generales virtutes nutrimentum alterantes. In membris autem et partibus specialiter consideratis perficiuntur singulares digestiones, quae uni membro in se et non alteri assimilant nutrimentum :

Nunc autem restat investigare quo modo fiat nutrimentum, et oportet nos esse contentos modis communibus : quoniam per singula non potest modus nutritionis sciri, nisi cognoscantur naturae corporum nutritorum per singula. Est igitur modus communis omni nutritioni, quod oportet fieri assimilationem in nutrimento per calidum digestivum, sive fiat haec decoctio in poris, sive in vasis, sicut in his quae habent viscera. Est autem assimilatio completa, et assimilatio incompleta, et media inter completam et incompletam. Hujusmodi autem causa est, quia necesse est in omni motu medium esse in quo mutatur id quod mutatur, antequam sit in extremo fine, et postquam separatum est a principio : et cum motus sit actus imperfectus ejus quod est in potentia, secundum quod est in potentia, oportet quod mutatur de substantia ad substantiam, habere tres status, quorum unus est vicinus principio motus, et alter secundum medium, et tertius secundum finem complementi : omnis enim mutatio de extremo ad extremum est per medium, sicut in Physicis 1 est determinatum. Propter quod etiam digestio cum sit

<--- Page Split --->

quæ quarta est præparatio nutrimenti qua efficitur nutrimentum nutriens partes speciales : et assimilatur hoc secundum Platonem virtutibus cœli, quæ sunt universales moventes secundum universi congruentiam. Virtus autem membrorum assimilatur virtutibus particularibus, quæ sunt in materia determinata moventes. Iste igitur est modus communis omnis nutrimenti quo præparatur et assimilatur ei quod nutritur.

Sicut autem diximus in his quæ de Anima 1 scripta sunt, motor in his est anima nutritiva quæ speciem influit nutrimento sibi congruam, qua efficitur subjectum animæ, in quo operationes vitæ vegetabilis valet exercere. Cum enim actus activorum sit in patientibus secundum congruentiam patientium et non secundum congruentiam agentium, substantia nutrimenti formam accipit ab ipsa, non quidem animæ ita quod fiat anima vel pars animæ, sed per quamdam analogiam quam habet ad animæ partem, cujus efficitur proprium organum. Analogiam enim habent motor et motum ad actum unum quem anima agit essentialiter. Organum autem et subjectum sicut instrumentum, sicut diximus analoga esse ad opus, artificem et dolabrum : et talis organi speciem ab anima recipiens nutrimentum accipit motum, qui consequitur speciem et formam illam. In omni enim natura sic est, quod quantum generans generato dat de specie sua, tantum dat ei de consequentibus speciem, quæ sunt locus, et motus ad locum, sicut diximus in VIII Physicorum 2. Cum igitur substantia nutrimenti speciem recipiat animati ab anima, movetur ad locum virtutis animæ, quæ sita est in organo, cui est per digestionem assimilatum. Et hinc est quod diximus in septimo Physicorum 3, quod tractus non est motus nu-

trimenti, sed motus nutrimenti est similis tractui, qui est motus ad virtutem, qui dat formam corporis, et ad locum ejus in quo ut in membro cui assimilatur, est sita : fit autem operatio hujus virtutis per instrumentum quod est calor naturalis.

Necesse est autem quod virtus hujus caloris quo terminatur nutrimentum ad simulationem, ex quinque virtutibus componatur, quarum una est virtus simplicis calidi ignei per quam habet alterare. Altera autem est ex subjecto proprio calidi, quod est humidum complexionale membri, in quo calor operatur : et per hanc virtutem congregatam facit digestionem, quæ est epsesis, quæ elixatio naturalis vocatur. Tertia autem est virtus quam habet calor ex membro secundum quod est membrum compositum, qua virtute calor movet ad finem determinatum, qui est forma membri. Quartam autem habet virtutem a cœlo, qua virtute calor aliquando intus movetur cum sol occidit : aliquando extra, cum sol oriens signum accipere incipit: aliquando ad superiora nutriti spiritus, et humorem ducit quando sol medium cœli ascendit. Quintam autem virtutem principalem habet ab anima cujus est nutrimentum. Sicut enim virtus artificis communiter est artis et instrumenti, ita etiam virtus animæ et sua est et instrumenti sui : et per hanc virtutem imprimit substantia nutrimenti speciem vitæ, ut in ipso sicut in proprio subjecto operationes vitæ exerceantur.

Has enim quinque operationes caloris in nutrimento generaliter invenimus : et occurrunt ultra proprietates nutrimenti intuentibus : propter quod nutrimentum non transmutatur ad formam novam de potentia eductam, sed potius ad formam quæ est secundum esse novum, accipit

<--- Page Split --->

sub ipsa: quoniam accipit esse ossis et carnis et nervi, quae formaliter ante fuerunt, licet substantia nutrimenti nunc addita novum esse habeat sub forma ejus quod nutritur. Et ideo generatio motus nutrimenti esse non potest, et tamen est motus substantialis : quia in generatione quidem nova forma de potentia educitur, et esse novum habet id quod generatur. Hic autem nulla nova forma educitur de potentia: quia manens secundum formam nutritur : et illam formam accipit nutrimentum. Sed nec alteratio dici potest : quoniam in illa manet subjectum idem actu sub diversis accidentibus secundum idem esse substantiale. Nutrimentum autem aliquid esse substantiale accipit quando membris unitur. Simile autem judicium est de eo quod nutritur: hoc enim idem manet secundum formam, non autem omnino idem secundum materiam : et ideo non generatur, quia generatum quidem manet idem secundum materiam, et secundum formam non idem. Neque alteratur, quia alteratum secundum substantialia quae sunt materia et forma, manet idem : nutrimentum autem varietatem habet per influxum et effluxum materiae. De his autem in primo libro de Generatione et Corruptione1 satis dictum est.

tibus duris terrestribus animatis, ut ossibus, similis est assationi quae est optesis. Et ideo omnino illa intus rigantur medullis, et exterius sunt siccata. Medius autem modus est in mediis, sicut in chordis et cartilagine, qui quandoque est similior epsesi, quandoque optesi, secundum quod partes ad quas nutrimentum convertitur, fuerint duriores vel molliores.

Sic igitur dictum est, quod triplicem modum habet nutritio, scilicet ex digestione quadruplici, et ex motore, et instrumento, et ex modis elixationis vel assationis.

CAPUT IV.

Qua de causa nutriuntur ea quae nutriuntur ?

Est autem adhuc considerandum de modo nutritivae, quod omnis praeparatio nutrimenti est similis aut elixationi quae vocatur epsesis, aut assationi quae optesis appellatur, et nulla omnino nutrimenti decoctio similatur pempasi. Omnis enim decoctio nutrimenti est a caliditate quae nutrimento est aliena, et nutrito propria. Et illa quae fit in assimilando nutrimentum mollibus, ut carni, et hujusmodi, similis est epsesi, eo quod illa fit a caliditate quae est in humido, quae est humidum evocans ab eo quod decoquitur. Illa autem quae assimilat nutrimentum par-

Qua autem de causa nutrimentum fit, facile est scire ad memoriam revocantibus ea quae in secundo de Anima2 dicta sunt: quoniam nutrimentum accipit omde quod nutritur ad permanendum in esse individui : contingit autem hoc ideo, quia sicut in praecedenti capitulo dictum est, mixtum est omne animatum, et sunt caloris operationes in ipso. Spiritus enim vehiculum est virtutis animae, et spiritus a calido generatur, et ipsi sunt calidi. Calidum autem omne consumptivum est

<--- Page Split --->

substantiae et deperdens per evaporationem aliquid ex ipsa substantia. Necesse est igitur, si debeat salvari individuum, restaurari deperditum. In mineralibus autem et lapidibus non dominatur calidum, sed potius frigidum coagulans et terminans siccum. Et ideo cum motus frigiditatis sit constriclio partium rei ad interiora, non fit aliqua in eis deperditio: propter quod nutrimento non indigent. Testatur autem hoc, quod animalia frigida viscosos et superfluos humores habentia, tempore frigido non quærunt nutrimentum, eo quod in illis nulla vel parva et insensibilis fit deperditio. Nutrimentum igitur est ad deperditi restaurationem: nec deperditio tantum est necessaria in partibus propter calidi consumentis virtutem, sed etiam est utilis, quoniam sicut in respirantibus diu tentus aer non efficitur utilis ad operationem respirationis, ita etiam in animatis materia diu tenta duratur et efficitur inhabilis ad vitæ organicae operationes: propter quod restaurari et innovari oportet. Testantur autem hoc animalia duræ testæ,quæ per abjectionem testæ renovantur, sed materia forma et specie manente eadem. Signant etiam hoc aves per mutationem plumarum exteriorum, quod abjectio et deperditio et restauratio interioris materia est signum deperditionis et renovationis. Propter quod etiam id quod restaurant, debilius et ignobilius efficitur propter extraneitatem: eo quod ab extrinseco assumitur. Ideo per multum tempus durescunt corpora et rigescunt, et infrigidatur in eis calidum, et non est in eis nisi extraneum et aqueum et humidum, non nutriens, sed phlegma viscosum, sicut est in corporibus senum: propter quod rugantur pelles eorum propter frigus contrahens et inspissans, et siccum inducens et arescere faciens. De his autem quaedam dicta sunt in libro Peri geneseos.

Non autem verum est quod quidam dicunt, nutrimentum fieri ad caloris impedimentum, ne consumat substantiam:

qua secundum hoc nutrimentum non oportet membris uniri, sed tantum superfundi vel infundi: et ad hoc magis esset idonea humiditas aquea, quam nutrimentalis. Et hoc falsum esse constat ex dictis. Adhuc secundum hoc nutrimentum non nutriret ex hoc quod potentia est caro, vel os, vel aliquod membrum nutriti, sed potius ex hoc quod alteraret et remitteret intensionem caloris qui est in ipso: quae omnia sunt absurda.

Si quis autem objiciat, quod oculis videmus consumi vehementer corpora per famem quando subtrahitur cibus, et impediri consumptionem quando abundanter cibus sumitur, et sic nutrimentum videtur in hoc nutrire quod impedit caloris naturalis violentiam. Dicemus, quod cibus quando unitur membro abundanter, fortificat membrum, ne cito' consumatur ejus materialis substantia: et ideo nutriendo et restaurando impedit, et non ita quod superfundatur tantum vel infundatur.

Est igitur per se causa nutrimenti (ut dictum est) restauratio deperditi in eo quod nutritur. Calor enim qui agit et spiritus in omnibus animatis perforantia sunt partium animati, et exsiccativa humidi radicalis quod est in eis. In perforatione autem perforantis continuam necesse est esse deperditionem. Similiter deperditio est consumptio et exsiccatio humidì: et propter hæc duo, natura sollicita ne periret opus ejus antequam perveniret ad perfectum nutrimentum, cogitavit ut ex alieno assimilato sibi deperditum restauraret.

Cum autem deperditorum continuum effluxum, et restaurantium continuum influxum multa sit in partibus materiae animatorum variatio, non tamen sic omnia effluunt successive, ut nihil maneat de substantia radicali, quae primitus formata fuit ex substantia seminis infusa humido seminali, sed potius hoc paulatim deperditur: et in animalibus quorum corpora sunt multæ diversitatis, non restauratur: et cum siccatur,moritur ani-

<--- Page Split --->

mal. In plantis autem et animalibus quae habent corpora multum similia, sicut vermes, et cancri, humidum nutrimentale sicut seminale efficitur, et virtus nutritiva est sicut formativa propter operationis similitudinem : quoniam formationi in talibus sufficit assimilatio. Et ideo in talibus membra abscissa regenerantur. Cancri enim non habent diversitatem in componentibus, nisi quoad figuram teste exterioris. Et in plantis propter hujusmodi redit ad plantam frequenter juventus ejus : quia virtus assimilativa per idem opus regenerat juvenes palmites vigorem prime plantationis habentes.

Hoc autem in his animatis quæ multum sunt diversa in membris, fieri non potest: propter diversitatem virtutum assimilantium, quarum quælibet non operatur nisi in organo suo: et si abscindatur organum, amittit calor terminans nutrimentum duas virtutes quibus assimilare et convertere debebat, quæ sunt virtus organi, et virtus potentiae animæ in organo sita, quæ fuerunt duæ virtutes ex quinque virtutibus caloris supra enumeratis. Cum autem non nutriat nisi potentia caro, et potentia os, et non potentia quanta caro, aut potentia quantum os, ut in primo Peri geneseos 1 determinatum est, patet quod nutritio non nisi restaurat substantiam deperditam, et non quantitatem auget vel diminuit secundum quod hujusmodi: et in hoc distinguitur ab augmento.

Cum autem nutritum secundum prædicta non nisi in materia recipiat variationem, et omnis motus per formam determinetur, secundum quod nutritio est mutatio nutriti, non potuit nutrimentum in aliquo genere tamquam motus vel mutatio poni. Et ideo cum aliis mutationibus et motibus non potest cadere in numerum. Secundum autem quod nu-

tritio est mutatio nutrimenti, est motus ad formam ejus quod præexistit in quo novum accipit, sicut prius diximus. Et ideo iterum quoad hoc non perfectam habet rationem motus et mutationis. Nutritur enim omne quod animatum est, ad deperditi restaurationem. Et hæc est causa principalis quare fit nutrimentum.

CAPUT V.

Quamdiu nutritur animatum ?

Tamdiu autem accipiunt de nutrimento secundum naturam, quamdiu in eis deperditum potest restitui.

Positio autem hæc consistit in duobus. In uno quidem effective, in alio autem materialiter operante. Illud autem quod effective operatur, est calidum quod potest id quod nutritur dividere, et nutriens inducere, et convertendo unire. Hæc enim tria in omni nutrimento sunt operationes calidi: propter quod cum calidum debilitatur ne possit hujus operationes perficere, tunc stat nutrimentum, et deficit animatum secundum naturam. Et hujusmodi quidem causæ accidentales sunt plurimæ, et per artem non determinabiles.

Causæ autem essentiales et naturales sunt tres congregatæ in unum, et unum veram perficientes causam. Harum autem

<--- Page Split --->

una est exsiccatio humidì radicalis, quod est subjectum caloris : evanescente enim illo evanescit et calidum, et tunc non valet dictas perficere operationes. Secunda autem causa est mortificativa infrigidatio, quæ inspissat radicale humidum ne sit mobile, et actum ut vehat calidum digerens et convertens ad membrorum interiora : et tunc etiam dictas amittit operationes. Tertia autem causa est multa inductio extranei humidì nutrimentalis non conveniens : humidum enim nutrimentale aliquid semper retinet nutrientis naturam : sanguis enim lactucæ frigidus est, et nutrimentum ex piscibus frigidum et viscosum, et simile est in aliis : propter quod fit, quod omne nutrimentale humidum secundum aliquid suæ naturae extraneum est ei quod nutritur. Cum ergo multum de illo ingeritur et congregatur, vincit radicale humidum, et suffocat in ipso calidum : et tunc deficit ab actibus nutrimenti, et moritur animatum.

Ex humido autem defectus est fere eisdem modis, sicut jam patuit. Habet autem modos proprios ex multitudine et paucitate permixtionum et qualitate : prima quidem tria jam dicta sunt : qualitates autem ipsius humidì sunt, quæ faciunt ipsum aliquando facile siccabile, et aliquando difficile siccabile. Id autem quod facit ipsum difficile siccabile, est si fuerit multum subtile subtili terreo pauco subtilliter commixtum : tunc enim ubique erit cum ipso terreum tenens ipsum ne evaporet. Et quia ipsum est subtile ubique intus vel extra terreum, et contrajacent hæc duo sicut ansæ catenarum. Tale autem humidum cum multum fuerit, non egrediens, tamen proportione complexionis, diutissime tenet calorem, et diu perficit nutritionem, et diu durabit antequam siccetur. Si autem paucum fuerit, vincet super ipsum calidum, et incendet ipsum, et post convertet animatum in maciem,

deinde siccabit secundum totum. Ex dictis autem patet, quod omne nutrimentum necesse est esse actu humidum, eo quod aliter sequeretur primo, quod radicali humido quod sibi dat virtutem nutrimenti, non esset simile. Adhuc autem nisi esset actu humidum, non reciperet figuras et formas membrorum quæ nutriuntur. Amplius autem cum omne nutrimentum terminari debeat ad formam alienam, quæ est ejus quod nutritur, oportet ipsum esse in actu humidum : quia hoc male determinabile est in seipso, et bene movetur ad terminum alienum. Est tamen humidum a sicco bene passum, sicut jam dictum est superius. Et quia humidum currere oportet ad membrum per similitudinem qua movetur magnes ad ferrum, et quælibet res ad locum ubi est suum generans, et ideo oportet in actu esse humidum, quamvis forte potentia sit siccum.

Et ideo duplex est in sensibilibus desiderium, fames scilicet et sitis 1. Fames quidem per se desiderium est restaurantis deperditum. Sitis autem est desiderium humidì, quod dat nutrimento facilem ad membra motum : quia quamdiu ad membra moveri potest, et calor membrorum potest illud convertere, tamdiu durat animatum. Signum hujusmodi est, quod periti medicorum per signa digestionis vigorem perpendunt naturae, ex quo dicunt sanandos infirmos. Econtra autem in secundum naturam corruptis, sicut in senibus decrepitis propter debile calidum et siccatum humidum radicale quod erat in eis, parum vel nihil de cibo sumpto adducitur ad membra. Et ideo quasi continuum desiderium cibi est apud eos : emittitur enim cibus eorum indigestus : et ideo sunt multæ comestionis, et multi stercoris, et continui desiderii. Cibus enim eorum pauco calido elevari non potest, ut superius stomachi impleat et ad venas derivetur. Et ideo desiderium non

<--- Page Split --->

tollitur ab eiscomedendi, nec tamen multum delectantur in cibis propter hoc quod non penetrant interiora membrorum et linguæ. Eadem autem causa est quare melancholici non multum delectantur in cibis, et tamen sunt multæ comestionis. Est autem hoc proportionabiliter in omnibus animatis propter eamdem causam. Videmus enim in arboribus decrepitis ar-

ctari poros, unde sugunt fructus : et ideo imminui fructus eorum, et folia non esse lata et citius fluere : humidum enim inspissatum ex frigido et pori arctati impediunt penetrationem et assimilationem nutrimenti.

Haec igitur a nobis de nutrimento et nutrito dicta sunt.

<--- Page Split --->