TRACTATUS II

DE NATURA ANIMAE NON CONJUNCTA CORPORI SECUNDUM QUOD IPSA EST IN SE, RESOLUTO CORPORE POST MORTEM.

CAPUT I.

De rationibus Platonis ad Phædrum, quibus animas probat esse perpetuas.

Prælibatis autem his, facile est nobis cognoscere, utrum anima remaneat corpore resoluto post mortem animalis vel non. De hoc autem Plato in Phædro conatus est dicere, sed secundum aliquos

non sunt sufficientia quae dicit : ipse enim videtur ponere, quod hoc sit motus principium in his quae per se aut a se moventur, quod ipsum movet seipsum : hoc autem quod ipsum movet seipsum, perpetui est motus: et hujus exemplum dicit esse in majori mundo, in quo scilicet id quod movet seipsum, est causa perpetui motus.

In octavo autem Physicorum 1 declaratum est a nobis, quæ sunt illa quæ moventur a se, et quæ non. Ostensum est enim ibi, quod in minori mundo, qui est animal, est similitudo ad majorem mundum in hoc quod est moveri a seipso et movere seipsum. Et ideo cum in majori mundo motor primus sit incorruptibilis et æternus, concludit Plato quod in minori mundo motor est incorruptibilis et perpetuus. Sicut enim in majori mundo motus reducitur in primum motorem, qui non movetur primo ab alio, neque per se, neque per accidens, sed sibi es-

<--- Page Split --->

sentiale est movere in quantum est motor : nec postquam movere cœpit, unquam desistit : et ita illud cui essentiale est movere, movet semper. « Itaque, inquit Plato ad Phædum discipulum suum, in minori mundo quando animal movetur non per accidens, sed per motorem connaturalem sibi et conjunctum, oportet quod unum sit primum movens quod in his quem per se et a se moventur, non est per accidens movens : quoniam si esset per accidens movens, posset non movere, et sic cessaret motus, animali permanente, quod esse non potest ad minus propter motum cordis, et propter motum spiritus quo vehitur vita et virtus per corpus. »

Amplius primum movens in talibus non est per aliud movens : quoniam secundum hoc in eadem natura animalis esset aliud movens ante ipsum, et sic ipsum non esset primum movens. Quod autem est sic primum movens, non per accidens, nec per aliud ante se est movens, ipsum est essentialiter movens : et quod est essentialiter movens, est semper movens, quantum in se est : ergo anima animalium motivorum semper prompta est movere, et semper est movens quantum in ipsa est. Constat autem quod non semper est movens corpus, quoniam tempore determinato distabunt levia et gravia ex quibus componitur corpus : et similiter calida, humida, frigida, sicca : ergo cum primum movens essentialiter habeat movere, et semper moveat, quantum est in se, convincitur primum movens esse seipsum movens in omnibus quae naturaliter per se, et non ab alio, neque per accidens moventur : sicut gravedo plumbi essentialiter est movens plumbum ad centrum, licet non semper actualiter moveat ipsum ad centrum : et impossibile est talem vim motivam separari ab ea, licet aliquando separetur actus.

Amplius in majori mundo primum movens est sicut unitas, sicut in ante habitis ex dictis Platonis ostendimus : hic autem inductum est, quod primum movens essentialiter movet : quod autem essentialiter movet, seipso et seipsum movet. Cujus probationem esse dicit Plato : quia nisi seipsum moveat in id quod movetur ab ipso, id quod ab ipso movetur non movebitur, sicut patet in cœelestibus et terrenis : quia nisi primum movens cœlum moveat seipsum, cœlum non movebitur ab ipso : et nisi primum movens quod est in animali, seipsum moveat in corpus animalis et in membra ejus, non movebitur animal : ergo, ut inquit Plato, primum movens in quolibet ordine habet essentialiter movere seipsum. Aut enim seipsum movet in id quod movetur, aut aliquid aliud movet seipsum. Si seipsum : ergo habetur propositum, quod primum movens seipsum est movens. Si aliud aliquid movet ipsum in id quod movetur, sequitur necessario quod per aliud movet : et sic movebitur cœlum et animal per accidens, et non per motorem primum, cui essentiale est movere : quod ostensum est esse inconveniens in VIII Physicorum1.

Si autem dicatur, quod primum movens in quolibet ordine motus habet movere se in substantiam ejus quod movetur : sed si non sit ita, non movebit se : hoc autem esse non potest, ut dicit Plato. Si enim detur quod aliquid non potest movere se, sequitur quod non movebit se in aliquid aliud a se : et ideo movere se est ante id quod est movere se in aliud a se : id quod est prius non causatur a posteriori : ergo movere se non causatur ab eo quod est movere se in aliud : igitur tam in cœlo quam in terra, in omnibus quae a se moventur primus motor movebit seipsum, etiam deficiente sibi corpore quod movet.

Si autem aliquis dicat, quod primum

<--- Page Split --->

movers non movet seipsum intra id quod movetur ab ipso : hoc stare non potest, quia id quod movetur naturaliter et pri- mo, non movetur ab eo quod extra ip- sum est : quia sic moveretur violenter, et motus violentus non potest esse naturalis et primus, sicut in Cælo et Mundo 1 est demonstratum. Cum igitur moveatur ab extrinseco sibi motore, oportet quod ali- quid faciat motorem intrinsecum ei quod movetur : et cum hoc non possit esse vio- lentum aliquid, oportet quod sit natu- rale. Et hoc non potest esse nisi altero duorum modorum : qui videlicet aut ex generatione est intra naturam ejus quod movetur : aut quod ipse moveat seipsum. Sed quod generatione sit intra id quod movetur, est impossibile : quia sic esset forma materialis, quæ est virtus in cor- pore, quæ non potest esse prima causa motus, sicut consequenter probabitur : ergo relinquitur quod primus motor in motu secundum locum seipsum moveat intra id quod movetur ab ipso, et per consequens quod ipse moveat seipsum, in omnibus his in quibus est vere primus motor motus localis, sicut est in cœlo. Animarum enim natura secundum Plato- nem in Timæo, est duplex : quædam enim conformis est cœlestibus justitiam et pie- tatem colens, a diis cœlestibus data, et fœnus eorum existens, tradita naturae corporeæ : et hoc quia virtutem habet di- vinam et virtutem intellectualem, sepa- rata est, non mota ad motum quem mo- vet, sed potius agens motum sui et non alterius causa moventis : et hoc quia ex se movet, est prima causa motus. Alia autem anima non ex fœnore cœlesti, sed ex se mente materiali educta, acta a na- tura corporea potius quam agens, quæ numquam potest esse libera in movendo, ut ex se et sui causa moveat quod move- tur : et ideo non nisi intellectualis anima est seipsam movens : et horum probatio plene habita est a nobis alibi.

His igitur dictis ad explanationem verborum Platonis, videamus Platonis conclusiones. Habitum enim est, quod id quod per se movet, seipsum movet. Adhuc autem quod seipsum movet, est primum non dependens ab alio. Primum autem non dependens ab alio est incorrupibile : eo quod ipsum non habet contrarium intus vel extra. Et ulterius sequitur quarto, quod talis motor sit motor simplex : quia si esset compositus, dependeret ab alio, et non esset primum : quia omne compositum a suis dependet componentibus, et utitur illis,et si movet, ab illis habet quod movet. Et hæc omnia aliena sunt a primo motore. Igitur primum quod movetur a se in minori mundo, ad similitudinem ejus quod in majori mundo a se movetur, est perpetuum et incorruptibile. Istæ igitur quatuor propositiones consequuntur se, quod primus motor essentialiter movet, et quod primus motor semper seipsum movet, et quod primus motor incorruptibilis est, simplex, et perpetuus. Cum autem motor sit unus simplex, movet se in id quod movetur in dextrum ubi incipit motus, et secundo in sinistrum per quod regyrat omnis motus eorum quæ a seipsis moventur, sicut diximus in libro de Motibus animalium. Sic igitur ab unitate simplici procedit b inarius, et cum agit in dextrum et in sinistrum sicut centrum medium unde est motus per linearum exitum, quæ sunt nervi et chordæ, procedit simplex unitas in b inarium, et binarius in multitudinem : et sic perficitur tota motus processivi multiplicitas.

Hæc igitur sunt quæ ex scientia Platonis colliguntur, et ex his dicit animam rationalem esse numerum seipsum moventem semper perpetuo motu vitæ et incorruptibili. Hæc autem non satis perspecte dicta sunt. Probatum enim est in Physicis nostris per demonstrationes infallibiles, quod nihil indivisibilium move-

<--- Page Split --->

tur, et quod non movetur, non movet seipsum, et quod primus motor cui essentiale est movere, ita est movens, quod nullo modo movetur, sed est immobilis, et quod anima rationalis non movetur: quae omnia videntur esse contra Platonem. Et probatum est in scientia de Anima1, quod ipsa non est numerus, et quod ipsa non est seipsum movens, et longum et inutile esset omnes has hic repetere demonstrationes.

Sed attendendum est, quod cum dicit Plato primum motorem in motu locali et processivo movere seipsum, et moveri a seipso, non intelligit quod eodem genere motus moveat se quo movet illud quod movetur a se : quia sic moveret se localiter : et hoc non potest esse. Nec intelligit, quod secundum aliquam aliam speciem motus moveat se, secundum quam motus est exitus de potentia ad actum. Sed dicit illud movere se, quod in actu existens continue exerit et emittit actum: sicut sol in actu existens continue exerit et emittit luces sine sui mutatione. Per hunc enim modum dicit motorem primum ex se exercere et emittere motum: eo quod essentiale est sibi movere, sicut probatum est : et hoc vocat movere se, et moveri a se. Non enim intellexit hoc nisi secundum quod motus est actus moventis, et non secundum quod est actus mobilis. Propter quod dixit nihil movere se, nisi quod est essentialiter movens, et cujus actus essentialis est ipse motus, et dicit motum esse in movente sicut lux est in lucente. Aliter autem sumimus nos motum, quando dicimus motum esse actum mobilis sive ejus quod movetur secundum quod est in potentia exeunte ad actum : et sic demonstratum est nihil indivisibilium moveri, et primum motorem non moveri, et nihil indivisibile a seipso moveri, et alia hujusmodi quae in Physicis et in scientia de Anima de-

monstrata sunt. Sic autem correctis dictis Platonis, probatio sua est necessaria, et inevitabiliter concludit animam rationalem vivere et manere post mortem, nec perire eam pereunte corpore.

CAPUT II.

De separatione animae rationalis a corpore secundum probationes Avicennae et Algazelis.

Avicenna autem in suo libro de Anima a ex multis et per alia media concludit idem. Hic enim primo ostendit, quod anima rationalis non est virtus in corpore, ita quod secundum esse vel operationem vel utrumque a corporis harmonia dependeat : et per haec ostenditur, quod non destruitur corpore destructo. Si enim esset virtus in corpore, juvaretur bona habitudine corporis ad actum, et impediretur ab actu ex discrasia corporis generaliter. Hoc autem non convenit generaliter intellectui secundum quod est intellectus : eo quod etiam viribus animae sensibilis hoc non per se convenit, sed in quantum esse habent in organo formae ipsius, promoventur bona cordis habitudine, et impediuntur mala habitudine corporis, sicut dictum est ab Aristotele in libro de Anima a, quod si senior

<--- Page Split --->

accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis.

Signum autem aliud ejusdem rei est, quod virtus in corpore operans suum non apprehendit instrumentum : quia nec visus, nec auditus, nec imaginatio, nec aliqua alia virtus in corpore operans, se vel suum apprehendit organum. Intellectus autem et seipsum et omnia apprehendit organa 1 : propter quod liber et separatus ab omnibus esse dignoscitur.

Adhuc autem quia nullum instrumentum est, cujus harmonia et proportionalis commixtio sit omnibus corporalibus et incorporalibus. Intellectus autem est omnia fieri. Non igitur est in aliquo corporeo instrumento, sed separatus est ab omnibus. Adhuc autem quia omne operans in organo, 1æditur ab excedenti harmoniam organi sui, sicut visus a claritate solis. Intellectus autem a maxime intelligibilibus non 1æditur, sed confortatur. Separatus igitur esse dignoscitur et non conjunctus alicui organo.

Adhuc quia omnis organica virtus animæ primum est in potentia materiæ, et per generationem educitur de illa : et hoc impossibile est dicere de natura intellectuali, sicut in superioribus hujus libri, et in XVI de Animalibus ostensum est. Est enim intellectualis natura divinum quoddam, et a materia generabili separatum.

Adhuc etiam ætas quæ est corruptio naturalis, debilitat quæcumque sunt organica, sicut sensus et imaginationes corrumpuntur in senibus : et tamen in his sunt fortiores et certiores intelligentiae : non enim juvenes æqualiter judicant sensibus presbyteris : et sic iterum est clarum intellectum organicum virtutem non esse.

Adhuc autem quæcumque sunt virtutes organicae, homini communes sunt

cum brutis. Intellectus autem nihil omnino habent quæcumque sunt irrationabilia.

Adhuc quæcumque est virtus operans in corpore, non est apprehendisva nisi corporalium formarum, figuras scilicet et intentiones qualitatum sensibilium habentium. Intellectus autem, sicut in scientia de Anima et de Intellectu et intelligibili probatum est, apprehensivus est simplicium infigurabilium et insensibilium sive hic et nunc existentium. Non igitur est virtus in corpore operans.

Amplius dat esse intelligibile simplex formis intelligibilibus, quod non potest perficere aliqua virtus in corpore operans.

Amplius potest intellectus tam corpoporea quam incorporea incorporaliter et quasi intemporaliter intelligere : quod non potest facere aliqua virtutum operantium in corpore.

Propter quod concludit hic Philosophus, et Alqazel qui eum in omnibus sequitur, animam intellectualem genus alterum animæ esse a vegetabili et sensibili : et quia divinum genus animæ est, dicunt hoc solum separari a corpore sicut perpetuum a corruptibili. Non enim sequitur ut si perfectio corporis, quod non separetur a corpore cujus est perfectio, eo quod non perficit ipsum sicut forma per esse educta de materia, sed potius ab extrinseca causa esse accipiens, quæ est causa prima : et perficit corpus sicut nauta navem, qui est motor in nave existens, et per esse substantiale non dependens a nave, licet per operationem nauticam a nave dependeat : et ideo separatus nauta a nave, licet non nautice agat, est tamen, et alias operatur operationes : et similiter anima separata a corpore est quidem, sed non vegetat, neque sensificat corpus, sed alias operationes

<--- Page Split --->

sibi convenientes secundum intellectum operatur.

Amplius tres hæc anima nobilis habet operationes naturaliter, divinam videlicet, et intellectualem, et animalem. Divinam quidem, sicut dicunt Philosophi, eo quod ipsa est causatum habens similitudinem et imaginem causæ primæ. Intellectualem autem, eo quod ipsa in esse progreditur sub lumine intellectus intellectualium substantiarum, sicut in præcedentibus habitum est. Animalem autem habet ex suis potentiis quæ sunt vegetativæ et sensitivæ, quæ tamen secundum esse suum et non secundum esse illarum sunt in ipsa, sicut jam habitum est ex superius determinatis : et ideo cum in esse suo proprio et naturali sit divina et intellectualis luminis forma quædam, constat quod secundum essentiam suam et esse proprium non dependet a corporeo organo aliquo : et sic ipsa non est virtus in corpore, sed separata ab ipso.

His omnibus ita suppositis, adhuc objicit Avicenna sic, quod si anima destruitur destructo corpore, aut hoc est ideo quia ipsa destruitur per seipsam, quia scilicet in sua substantia est corruptibilis : aut quia destructo corpore destruitur, cum secundum se non sit corruptibilis, sicut destruuntur formæ corporales et formæ quæ sunt virtutes in corpore.

Si autem destruitur ideo quia ipsa secundum se est corruptibilis, tunc sua substantia corruptibilis est. Quidquid autem per substantiam est corruptibile, in se habet aliquid in quo est potentia destruendi, et aliquid in quo est actus permanendi : et hæc non insunt ei secundum idem : quoniam potentia destruendi inest secundum materiam et privationem, quæ machinatur ad maleficium, et actus permanendi est secundum formam quæ dat esse et permanere secundum actum. Oporteret igitur quod anima esset composita ex materia subjecta privationi, et ex forma actum et esse conferente, quod saepissime improbatum

est. Igitur non est corruptibilis anima secundum seipsam.

Si autem corrumpatur corrupto corpore, tunc hoc est ideo quia habet dependentiam ad corpus : aut igitur dependet ad ipsum sicut se ad id quod est simul cum ipsa, aut sicut ad prius se, aut sicut ad posterius se existens. Si dependet ad ipsum sicut ad id quod est simul : aut hæc simultas est ipsum esse animæ et corporis, ita quod hoc ipsum quod sunt, simul sint : aut per accidens est adveniens animæ et corpori. Si autem hoc ipsum quod sunt, simul sunt, tunc anima et corpus secundum esse suum totum sunt relativa, et non sunt substantia aliqua, nec partes componentes substantiam aliquam, quod falsum est apud omnes. Si autem accidit ea simul esse, tunc dato quod auferatur hoc accidens, manebit anima secundum substantiam sine corpore : et tunc habetur propositum. Si autem dependet ad ipsum quantum ad suum esse sicut ad id quod est prius, hoc erit aut secundum quod prius dicitur prius tempore, et causa, aut prius natura. Si corpus prius est anima tempore, tunc anima non dependet 9 corpore, nec corpus ab anima : et sic habetur propositum, scilicet quod anima rationalis non corrumpitur sicut dependens a corpore : quoniam constat quod ea quorum unum est prius altero tempore tantum, aut dignitate tantum, neutrum dependet ab altero secundum esse. Si autem corpus est prius anima ut causa, constat quod illa nec est efficiens, nec forma, nec finis, quod falsum est : anima enim forma et finis est corporis, et non e converso : oportet igitur quod corpus sit prius sicut materia. Ergo oporteret quod anima rationalis educeretur de corpore, sicut de materia. Et hoc supra improbatum est : quia scilicet si ita esset, esset anima forma in corpore, et intellectus esset alicujus partis corporis actus, quod falsum esse constat.

Si autem dicatur quod corpus prius est anima, sicut dicitur id quod natura

<--- Page Split --->

est prius, tunc corpus esset de ratione animæ, et fieret anima ex corpore et differentia aliqua constitutiva, quod absurdum est. Si autem dicatur, quod dependet ab ipso sicut a posteriori, sive hoc posterius dicatur, sicut causatum posterius est causa, sive sicut natura posterior opponitur priori secundum naturam, sive posterius tempore, facile cuilibet patet quod numquam prius secundum esse dependet a posteriori : igitur anima rationalis non corrumpitur sicut dependens a corpore : ergo nullo modo corrumpitur.

Amplius si corrumpitur anima, aut corrumpitur aliquo agente et corrumpente eam, aut corrumpitur per seipsam distantibus his quæ componunt eam : aut si simplex est, corrumpitur per potentiam materiæ procedentem se ad maleficium : aut corrumpitur corpore corrupto. Si aliquo agente in ipsam, oportet quod illud sit contrarium 1 : et constat quod anima rationalis nullum penitus habet contrarium. Si autem corrumpitur distantibus componentibus eam, oporteret quod esset composita ex contrariis, quod iterum omnibus videtur absurdum. Si autem tertium modum habet corruptionis, sicut elementa corrumpuntur : tunc iterum oportet quod habeat contrarium secundum unam, vel duas qualitates, vel plures, si sequamur Empedoclem dicentem quod simplicissima multarum et contrariarum sunt qualitatum. Si autem corrumpitur corruptione corporis, tunc non est separata, sed est aut corporalis forma, aut virtus operans in corpore ex principiis corporis harmonicis ad esse deducta, et operans per corporis harmoniam : et hoc est improbatum per ante dicta : anima igitur rationalis non destruitur destructo corpore.

Et his rationibus consentiunt Avicenna et Alqazel et Constabenluce, et plures alii philosophi Arabum.

De solutione objectionum qua« sunt contra dicta Avicenna et Alqazelis.

Dubitabit autem forte aliquis circa ea qua« dicta sunt, quando potest hoc esse, quod inceptio alicujus esse dependeat ad inceptionem alterius, et destructio ipsius non sequatur illo destructo. Multi enim sapientium concorditer in hoc consenserunt, quod esse anima« incipit cum generatione corporis, et ante ipsius generationem non est. Et ex hoc surgit difficultas imaginandi et intelligendi multis, qualiter esse habeat anima post destructionem corporis.

Amplius anima est forma et perfectio corporis : perfectio autem nec ante materiam quam perficit habet esse, nec post eam. Nec potest dici, quod anima non sit perfectio corporis. Si enim quaeratur quid sit illud quod homini in quantum homo est, dat esse et rationem et ponit eum in numerum specierum animalium? Non potest dici nisi quod anima rationalis hoc facit. Oportet igitur quod sit in materia, et esse habeat in ipsa : et si esse habeat in ipsa, mirum videtur si quis dicat eam habere esse sine ea.

Amplius constat quod anima rationalis continet corpus hominis : quia egrediente anima marcescit corpus et exspirat, sic-

<--- Page Split --->

ut in libro de Anima 1 probatum est. Quod autem continet corporis materiam, esse habet in ipsa materia : et videtur totus usus formae esse in continendo materiam et dando sibi esse et speciem : et ideo sine materia videtur et inutilis forma, et non posse videtur esse sine ea.

Vulgariter autem etiam instant quidam quaerentes, si anima habet esse sine corpore, quod illud esse liberius et nobilius est eo esse quod habet in obligatione corporis, ad quid anima incorporatur materiae? Videtur enim quod hoc sit perversum et inutile : propter quod etiam Stoicus nomine Prothymus cum audiret Phædrum Platonis, in quo anima immortalis esse probatur, interfecit seipsum, ut de hac misera vita animam corpori obligatam redimeret, et vivens sine corpore anima felicioribus contemplationibus ab intellectibus divinis perficeretur.

Ad has et similes dubitationes omnes respondent Avicenna et Algazel et similes Philosophi, quod non oportet si aliquid dependet ad aliquid secundum suum incipere esse, quod propter hoc dependeat ab ipso secundum sui esse destitonem. Et hujus causa est, quia etiam anima rationalis in inceptione non producitur in esse complete ex materiae principiis : quia sicut habitum est et in XVI de Animalibus libro, et in hujus libri antecedentibus, complementum esse animae rationalis est ex causa prima intellectuali et agente in generatione hominis. Et ideo cum secundum esse quod habet a causa prima nullo modo dependeat ad materiam corporis humani, tamen secundum incipere dependet ad generationem, non secundum quod generatio est ex principiis materialibus, sed secundum quod causa prima intellectualis agit in ipsa, et producit eam in esse in generatione corporis, sicut ex antecedentibus constat.

Nec ipsa est forma et perfectio corporis sicut formae naturales, sed potius in talibus perfectionibus sunt gradus, sicut ex antehabitis hujus libri constat. Et ideo quia haec forma est juxta motorem primum, et ei proxima inter omnes formas naturales existentes, non est mirum si multa conveniunt ei ex primo motore cujus proprietates plures habet quam materiae, quae non conveniunt alii formae naturali.

Vulgus autem loquitur sicut vulgus imperitum et nesciens distinguere naturas rerum : quoniam proprius gradus animae rationalis est accipere facultatem contemplandi intellectualia per continuum et tempus, sicut ostendimus in scientia de Anima et in scientia de Intelligibilibus : et hanc facultatem anima non acciperet, nisi esset una animatum quae conjunctae sunt sensibilibus et imaginationibus. Haec autem licet in praeinductis libris plane constet, tamen ut perfectior sit haec doctrina, etiam in sequentibus breviter et compendiose istud, Deo donante, explicabimus.

Nec intelligi debet secundum dictos Philosophos, quod anima rationalis maneat post destructionem corporis tantum in natura intellectuali sine vegetabili et sensibili potentii s: quia sicut in Physicis dictum est, numquam intellectus prout est forma animae, separatur a vegetativo et sensitivo, sed e converso illae potentiae separantur ab ipso. Ex quo enim in intellectuali anima sunt secundum esse intellectualis animae, et non secundum esse proprium, sicut natura generis in specie est secundum esse speciei, constat quod sunt fundamentum esse intellectualis et rationalis : et ideo non est intellectualis natura in genere animae sine vegetativo et sensitivo : propter quod ista manent in anima rationali sicut fundamenta, et secundum esse rationalis ani-

<--- Page Split --->

mæ in potentia, et non in actu operationum quas habent in corpore. Sed actum habent sine corpore illum tantum qui est actus fundamenti, hoc est, ut in ipsis fundetur esse animæ intellectualis.

Et si quærat quis, quomodo hoc fiat, quod in anima rationali manent post corpus vegetativum et sensitivum, et non in animalibus aliorum animatorum ? plana est responsio per ante dicta, quod videlicet hoc contingit propter duas causas : quarum una est, quod non solum materiales causæ educunt in homine vegetativum et sensitivum, sed potius primum agens quod est intellectus divinus, et ab illo informatæ agunt omnes qualitates quæ sunt in materia. Secunda autem causa est, quia causæ agentes in materia hominis non terminant actionem suam nisi in formam et in esse intellectualis naturæ : et hoc in nullo contingit nisi in homine in quo calor digerens et spiritus formans in semine magis movent et formant secundum virtutem celestem et secundum virtutem animæ, scilicet secundum virtutem intellectus, quam secundum qualitatem elementi vel secundum qualitatem materiæ. Propter quod etiam ipse spiritus seminis ab Aristotele in suo libro decimo sexto de Animalibus spiritus et intellectus vocatur, sicut diximus in Physicis, ubi locuti sumus de hominis generatione.

Hæc igitur inductarum objectionum est solutio secundum Avicennam et sequaecm suum Algazelem.

CAPUT IV.

De solutione inductarum objectionum secundum Averroem et Abubacher et Avempace, et de improbatione erroris qui est in solutione eorum.

Averroes autem et Abubacher et Avempace, et quidam alii Philosophorum Arabum alia via incedunt. Horum autem sententia est,non ejusdem substantiæ esse animam sensibilem et intellectualem in homine. Propter quod dicunt ex virtutibus quæ sunt in semine, non educi per generationem nisi animam sensibilem : esse autem hanc plurium operationum propter corporis æqualitatem quam in aliis : intellectualem autem naturam dicunt esse separatam, et irradiare super animam hominis, sicut irradiat lux solis super perspicuum : et ex illa irradiatione dicunt fluere formas intelligibiles in animam, sicut ex lumine solis fluunt visibilia in perspicuum, sicut diximus superius : et hoc modo continuari dicunt lumen intelligentiæ animæ ipsius, sicut continuatur lumen solis perspicuo : et per hanc continuationem dicunt hominem esse intellectualem. In generatione autem hominis incipit hujusmodi continuatio luminis intelligentiæ cum anima : et est primo sicut lumen immissum nubibus propter multum fluxum nutrimenti in organa apprehensivæ animæ. Et ideo intellectus in pueris est sicut in ebrio vel epileptico : deinde residente fluxu illo

<--- Page Split --->

clarificatur et serenatur intellectus, sicut serenatur lumen in aere, remotis nebulis.

Horum igitur dictum redit ad hoc quod intellectualis natura non generatur, nec incipit esse secundum substantiam suam in generatione, sed incipit esse secundum expansionem luminis sui super animam : et quia haec expansio sui luminis super animam est ab extrinseco, dicunt hoc modo intelligi, quod intellectus ingreditur ab extrinseco, et hoc modo multiplicare se dicunt intellectum, sicut multiplicatur lumen solis secundum illum inata quibus immittitur et cum quibus continuatur : et sicut illuminatis subtractis non remanet nisi unicum lumen solis, ita pereuntibus hominibus dicunt unum intellectum perpetuum et incorruptibilem ex omnibus relinqui. Et ideo dicunt non esse mirum si intellectualis natura non destruitur destructo corpore : quia non incipit, neque generatur incipiente corpore, nisi per accidens hujus continuationis quam diximus : hanc autem continuationem dicunt fieri ad imaginationem et phantasiam, eo quod ab illis potentiis lumen intellectuale universale primum abstrahit : et hic error a nobis in tertio libro de Anima 1 quem fecimus, tactus et improbatus est : sed sufficienter ibi tangi non potuit : quia non nisi per generationem hominis, et mortis ejus scientiam perfecte poterat intelligi.

Est autem hic error omnino absurdus et pessimus et facile improbabilis. Quod enim statim ex hoc sequitur error, est quod intellecta omnia semper sint extra nos : vires autem animæ nostrae secundum dictum errorem sunt a quibus lumine intellectus fit universalis abstractio et separatio. Non est autem intelligibile quod ejusdem formæ ab eodem fiat separatio, et per abstrahens ad idem conjunctio, sicut in exemplo quod ponit, est

manifestum. Lumen enim abstrahens colores a coloratis corporibus non conjungit eos abstrahendo coloratis, sed potius perspicuo in quo secundum esse spirituale salvantur. Igitur intellecta ab imaginibus animæ abstracta, similiter alicui alii conjungetur extra animam et animæ potentias : non autem fit umquam intellectus ab aliqua anima vel intelligentia per hoc quod est extra ipsam : ergo anima hominis nihil omnino intelligit, neque considerat de formis intelligibilibus : quod cuilibet patet esse absurdum.

Amplius omnis susceptio formæ est secundum potestatem suscipientis, sicut sæpe probavimus in libris physici s. Constat autem ex his quæ in libro de Anima bene tractata sunt, non esse de potestate sensibilis animæ suscipere formas secundum esse intellectuale, secundum quod sunt ubique et semper : ergo secundum hoc esse non sunt nisi intelligentia aliqua : hoc autem (ut isti dicunt) nihil animæ est : ergo anima nihil intelligit vel cognoscit eorum quæ sunt intelligibilia.

Amplius oculus in accipiendo visibilia non habet potestatem colorati terminati, sed potius perspicui : et si haberet potestatem colorati, non acciperet visibilia omnia, sed unum : nec acciperet visibilia nuntiando et mittendo visibilia sensui communi, sed retinendo materialiter tantum. Sic igitur simile est in aliis potentiis animæ, quantumcumque illuminatur phantasia in homine, quamdiu phantasia est, numquam habebit facultatem aliam receptionis nisi particularis formæ : et facultas receptionis universalis semper erit in natura altioris facultatis : et si illa natura non est de animæ partibus, non erit in anima facultas aliquid intelligendi vel considerandi ex illa.

Amplius homo non est homo nisi per intellectum. Intellectus igitur est aliquid

<--- Page Split --->

quidditatis hominis. Oportet igitur quod sit aliquid de essentialibus hominis, et sic non erit hoc modo continuatus homini, quo illi dicunt.

Sunt autem et alia multa quae huic errori sunt contraria, quae alibi prosecuti sumus : hic enim non dicemus nisi ea quae aliquo modo ostendunt naturam materiae secundum quod ipsa est anima hominis, secundum quod homo est quoddam animalium, cujus natura non scitur, nisi anima ejus secundum generationem et naturam ejus et statum ejus post mortem cognoscatur.

CAPUT V.

De errore Alexandri de statu animæ post mortem et dissolutionem corporis.

cedentis, et ad convenientiam cœli accedentis : propter quod etiam nobilior in ipso resultat convenientia perpetui corporis, quam in perspicuo quod est forma simplicis corporis, ex convenientia quam habet cum perpetuo superius corpore : et cum in perspicuo aeris resultet forma secundum esse spirituale, quae esse materiale habet in corpore terminato, qua resultabit in forma corpus hominis cum cœlo, convenit forma intellectualis ex luce intelligentiae irradiantis super animam.

Haec autem phantasia omnino est erronea : quoniam nos videmus perspicuum tanto clarius esse in corporibus, quanto ipsa corpora fuerunt magis rara et tenuia : corpus autem hominis densitatem habet multam, et est terminatum : patet igitur, quod convenientiam cum cœlo in perspicuitate minus habet quam elementum simplex.

Et si dicatur, quod in spiritu animalis est illa receptio formarum intellectualium, constat per omnia quae subtiliter indagata sunt in libro tertio de Anima 2 et in libro de Intelligibilibus, quod nulla formarum secundum esse naturalis est in spiritu, sed potius est in eo particularis sub materiæ intentionibus : et ideo in illa non completur intellectus aliquis.

Alexander autem Peripateticus Graecus, cujus doctrinam multi Peripateticorum scholæ sequuntur, solus inter Philosophos animos rationalem concedit perire pereunte corpore : eo quod ipse dicit intellectum esse formam harmonicam, quæ ex complexione elementorum educitur per generationem, sicut dictum est a nobis in tertio libro nostro de Anima 1. Dicit enim intellectum possibilem solum esse in anima, et hunc esse formam corporis complexionati plus inter corpora ab excellentia contrariorum re-

Amplius enim secundum istum ab intellectu agente qui prima causa est in tota natura, nulla inducitur forma qua aliquid similitudinis habeat cum ipso in separatione : et hoc videtur absurdum per hoc quod omnia agentia in generatione aliquid suæ similitudinis in generato consequantur : et illud principium quod omnibus prius et excellentius est, nihil omnino suæ aliquid consequatur similitudinis. Nec hoc sensu locutus est Stoicorum aut Peripateticorum aliquis. Plato enim dicit, quod rigor necessitatis materiæ consiliis cessit intellectus, et sic deductus est ad

<--- Page Split --->

optimos actus : et in hoc consensit totus cectus Stoicorum. Separatam autem animam formam intellectualem esse probavit Aristoteles, cujus felicitas sit contemplatio firmam et puram et admirabilem habens delectationem theorematum : et huic consensit tota schola Peripateticorum. Hic autem solus ex schola Peripateticorum degenerans, pravas intelligentias sequens, transit ad Epicureorum opinionem, hominem et id quod solum in tota natura generabilium divinum est, corruptibile esse docens, et formam harmonicam corporis cum corporis dissolutione perituram. Et solus iste deficit in hoc, quod causa motus localis ab eo non potest inveniri in corporibus animalium et hominis : omnino enim demonstratum est in VIII Physicorum 1, nullam formarum corporalium movere motu locali, sed potius omnium talium corporum, quae tales habent formas, motum esse a generante aut removente prohibens : nullam autem talem formam posse facere motus in suis materiis et corporibus in quibus sunt. Scimus autem quod animalia multa et præcipue homines moventur a seipsis : quæramus ergo ab isto, quod det homini motum, si anima sua non est nisi forma harmoniam consequens corporis? et non poterit causam motus assignare. Si enim dicat æqualitatem istam compositionis movere corpus secundum locum, quæramus a quo mobili secundum locum procedat iste motus, cum omnem motum oporteat ab aliquo immobili procedere ?

Amplius æquale in complexione potest movere processive, et æquale etiam movetur: ergo idem erit movens et motum: quod est absurdum apud omnem hominem recte philosophantem. Si autem dicat æqualitatem movere, et æquale moveri, hoc est absurdum: quia forma corporalis accepta in abstractione, non

movet, neque movetur. Si ergo aliquid movet, oportet quod hoc sit æquale.

Amplius secundum istum cum cœlum maxime sit æquale et a contrarietate separatum, non debet cœlum habere motorem sui secundum locum, nisi per hoc quod ipsum est æquale : quod est omnino absurdum. Hæc autem et alia plurima sequuntur ex errore istius hominis, et ideo ab omnibus refutantur Philosophis.

CAPUT VI.

De octo demonstrationibus necessariis ex quibus anima rationalis immortalis esse convincitur.

Ea autem ex quibus necessario concluditur animam cum corpore non destrui,sunt quae in hoc inducemus capitulo. Sed praemittendum est, quod aliquando nos demonstramus effectum per causam, et aliquando e converso causam per effectum : sicut demonstramus planetas non scintillare per hoc quod sunt prope, et e converso demonstramus planetas esse prope per hoc scilicet quod non scintillant : et sicut in scientia de Anima superius induximus demonstrationem, scilicet quod anima non destruitur corpore pereunte, per hoc scilicet quod ipsa essentialiter est imago et simi-

<--- Page Split --->

litudo causae primae, et similitudo lucis intellectuum cœelestium, et non est deducta nisi de materia generabilium per virtutes aut qualitates corporeas corporaliter super materiam operantes : haec enim demonstratio fuit per causam : nulla enim, ut videtur, propria causa est permanentiae animae, nisi ea quae nunc dicta est. Hujus autem causae effectus sunt proprii et convertibiles cum ipsa esse separatum, esse causam suarum operationum ex seipsa et actuum, esse et subjectum incorruptibilium, esse et causam generationis corporis, absque eo quod a corpore aliquid accipiat, esse et imaginem et sigillum quoddam intellectus divini et substantiarum angelicarum separatarum et intellectarum, esse et animam inventricem honestorum et piorum, quorum ratio perpetua est et indestructibilis, esse et animam ejusdem operationis cum intellectibus angelicis perpetuis et cum causa prima, et esse animae idem bonum et optimum quod est causae primae bonum et intellectuum Angelorum et divinorum : et ex quolibet istorum inevitabiliter concluditur animae immortalitas et perpetuitas. Quod qualiter fiat, demonstremus per quodlibet istorum rationem demonstrationis deducendo.

Quod autem per esse et essentiam est separatum ab aliquo, nullo pacto perit destructo illo a quo separatum est per esse et essentiam. Anima igitur intellectualis ad destructionem corporis non destruitur.

Si autem diceretur quod per naturam propriam destruitur, hoc est absurdum : quia tunc haberet contrarium, quod omnino est falsum. Si vero dicatur quod ipsa est forma corporis, et sic est conjuncta corpori, adhuc dicimus quoniam conjungitur corpori per quaedam quae ut potentiae sunt in ipsa, hoc est per vegetationem et sensum, et non conjungitur per id quod dat ei essentiam et esse et rationem et poni in numerum animae intellectualis, sicut est ipse intellectus, qui nullius partis corporis est actus, sicut patet per ante dicta.

Amplius quidquid ex seipso causa est Secunda demo.stratìo. suarum operationum et actuum, nullo modo dependet ad aliud secundum essentiam suam. Detur enim dependere ad aliud secundum esse et essentiam, tunc causæ operationum proportionales erunt operationibus et actibus. Si ergo sic sint conjunctæ causæ secundum scilicet esse, tunc et actus erunt conjuncti. Causæ igitur erunt conjunctæ,et non erit id quodcumque est ex se causa operationum et actuum. Destruitur ergo hoc consequens per hoc quod id quod est causa ex seipso solo operationum suarum et actionum, non est dependens ad aliud : et hoc vocavit Plato esse seipsum movens. Anima autem intellectualis in quantum intellectualis ex seipsa est causa operationum intellectualium, ita quod a natura ad has non agitur neque impellitur, sicut patet in artibus et in omnibus quorum principium est secundum intellectum operativum et prudentiam : igitur non dependet ad corpus secundum esse et essentiam. Si autem hoc ita se habet, etiam apud temerarium, non est dubium eam non destrui destructione ejus ad quod secundum esse non dependet.

D icimus igitur primo, quod id quod est separatum ab aliquo per essentialem operationem, necessario separatum est ab illo eodem per esse et essentiam. Si enim detur per esse et essentiam conjunctum esse, sicut actus corporis conjungitur cum corpore cujus est actus, non operabitur essentialem operationem nisi ad harmoniam corporis illius cujus est actus, sicut visus non operatur nisi ad harmoniam et debitam compositionem ac temperantiam ipsius oculi, sicut constat ex omnibus quae hic et in scientia de Anima in diversis libris probata sunt. Destruamus ergo hoc consequens dicendo, quod id quod non operatur ad alicujus corporis harmoniam, necessario per esse et essentiam est separatum.

<--- Page Split --->

Tertia demonstratio. Amplius quidquid secundum sui naturam est subjectum incorruptibilium, nec secundum se, nec per dependentiam ad alterum est corruptibile. Detur enim illud esse corruptibile in seipso : tunc igitur incorruptibile quod est in ipso, secundum esse quod habuit in ipso sicut in subjecto corrumpitur. Datum autem erat quod esset incorruptibile : idem enim est esse incorruptibile et esse incorruptibile secundum esse : quia nihil corrumpitur nisi secundum esse : essentiae enim simplices non corrumpuntur ex hoc quod simplices essentiae sunt, sed potius secundum esse quod habent : et propter hoc magnus dixit Dionysius, quod « non corrumpitur quid existentium, sed circa existens corrumpuntur modi et commensurationes et harmoniae, quae esse et non essentiiis rerum conveniunt. » Omne enim corruptibile aut est ex contrariis, aut delatum super id quod est ex contrariis, sicut forma defertur super substantiam, et utrumque istorum corrumpitur secundum esse.

Ex his igitur constat nihil esse corruptibile nisi secundum esse : et si essentia forte destruitur, hoc est per acidens : quia videlicet non habet essentia aliud esse, nisi esse quod habet in subjecta materia : materia autem non corrumpitur. Accipiatur igitur id quod jam probatum est, scilicet quod id quod est subjcctum incorruptibilium, nullo modo est corruptibile : ostensum autem est in III de Anima 1, et in libro de Intellectu et intelligibili, quod universalia quae sunt in anima, sunt sine motu et tempore, et incorruptibilia etiam secundum esse secundum quod sunt in intellectu : quia aliter non essent ubique et semper : igitur anima intellectualis est incorruptibilis et indestructibilis destructione naturali et corporis in quo est. Si enim dependeret ad corpus, non esset subjectum universalium.

Amplius quidquid est causa gubernationis et motus alicujus corporis, absque eo quod accipiat virtutem gubernationis ab eo, secundum esse et essentiam separatur ab eo quod sic gubernat. Et hujus probatio est, quia quidquid gubernat et movet aliquod corpus, absque eo quod accipiat virtutem et gubernationis et motus formam a gubernato et moto corpore, ex seipso est causa gubernationis et motus, non dependens in aliquo ad corpus illud secundum potestatem gubernandi, licet actus gubernationis non explaetur sine corpore : omne autem quod secundum esse et facultatem sive potestatem non dependet ad aliud, separatur ab ipso secundum esse et potestatem sive facultatem : et hoc patet in omnibus nautis et militibus gubernantibus naves et equos, et praefectis gubernatoribus civitatum vel provinciarum et omnibus aliis.

Si enim daretur quod non separetur ab ipso secundum naturam et potestatem, tunc necessario sequitur quod dependeat ad ipsum in gubernando secundum esse aut secundum potestatem gubernandi : et datum erat in hypothesis oppositum hujus per contradictionem. Est igitur haec necessaria, quidquid ex seipso solo causa est gubernationis et motus corporis, absque eo quod facultatem gubernationis et motus et formam a corpore accipiat, secundum suum esse et facultatem gubernandi et movendi est separabile ab eo : est autem anima intellectualis in quantum intellectualis est, hoc modo gubernans corpus, quando scilicet intellectualiter gubernat ipsum in omnibus virtutibus intellectualibus, in quibus non gubernatur corpus nisi ad rationem rectam factivorum, sicut in artibus mechanicis, aut ad rationem rectam in prudentialibus agibilibus per nos, in quibus gubernatur in honestis : aut ad rationem rectam investigativam causae essentialis

<--- Page Split --->

alicujus effectus, in quibus movetur in scientia : aut ad rationem quæ est ipsa prima ratio eorum quæ sunt in tota rerum natura speculatione intellectualium et communium, sicut in sapientia : aut in complexione principiorum in quibus movetur secundum virtutem intellectualem, quæ intellectus vocatur. In nullo enim horum anima in gubernando corpus et movendo causam vel formam motus accipit a corpore. Ergo quamvis actus gubernationis corporis non expleatur sine corpore, anima tamen intellectualis secundum esse et facultatem a corpore separatur.

Si autem aliquis dicat, quod in quadam gubernatione et motu accipit formam gubernationis a corpore, sicut in videndo, vel comedendo, et hujusmodi, hoc non obstat separationi ejus : sicut et in omnibus gubernationibus sunt aliqui qui aliquas semper faciunt gubernationes secundum formam eorum et facultatem quæ gubernantur ab ipsis : non enim sequitur si secundum hoc vel illud non separatur gubernator ab eo quod gubernat, quod nullo modo separetur.

Iste igitur est intellectus Aristotelis et omnium Peripateticorum dicentium animam non esse sic perfectionem corporis sicut forma est materiae, sed potius sicut nauta est perfectio navis gubernatae et motae ab ipso : cujus forma sumitur ab arte nautica, quæ ars nautica est in intellectuali anima gubernatoris, et non a nave : eo quod artifex formam operis non sumit ab instrumento, sed potius per instrumentum ponit eam in operatione.

Amplius quidquid secundum unam rationem formae est sigillum intelligentiarum separatarum, secundum esse et potestatem non dependet a corpore. Detur enim quod secundum esse dependeat a corpore : cum igitur omne quod recipit aliquam formam, recipiat eam secundum propriam ipsius recipientis potestatem, recipiet illud impressam sibi formam corporaliter et materialiter, et erit in ipso

aut sicut forma corporalis, aut sicut forma operans in corpore et per corporis harmoniam : et hoc est contra hypothesim, quia positum est esse verum sigillum intellectus separati.

Est igitur haec propositio necessaria, scilicet quod quidquid secundum unam et eamdem rationem formae sigillum est et similitudo intellectuum separatorum, non dependet a corpore secundum esse et operationem et potestatem : formas autem intellectuum separatorum per hoc esse intellectuum separatorum, quod scilicet sunt ubique et semper, non est qui dubitet Philosophus existens : per eamdem autem rationem recipiuntur in anima intellectuali : ergo ipsa nullo modo secundum esse suum et potestatem dependet a corpore. Et haec demonstratio est super quam fere omnes innixi sunt Philosophi de anima intellectuali loquentes : et est ista fundata fere super totum id quod de intellectu in diversis libris nostris tradidimus.

Amplius quidquid de se rationes inveSexta demonstratio. nit honestorum et piorum ad religionem et honestatem pertinentium, ad corpus non habet dependentiam : quod probatur per hoc quod scilicet honestum est id quod propria et sua sive sibi essentiali vi nos trahit, et propria et sua sive sibi essentiali dignitate nos allicit : et hoc est quod propter se appetimus, quamvis nihil utilitatis vel alterius delectationis haberet adjunctum. Religio autem est scientia et cura cerimoniarum divinarum : horum autem appetitus et inquisitio et inventio non est nisi secundum aliquid his simile in anima. Dico autem simile, sicut id quod est in potentia est simile ei quod est in actu : omnis enim appetitus et inquisitio per aliquid simile perficitur : nec umquam aliquid appetitur nisi per hoc quod est simile appetenti : et hoc alibi probatum est a nobis.

Illud igitur ad quod similitudinem et connaturalitatem habet honestum et pium et religiosum, aut dependet ad cor-

<--- Page Split --->

pus, aut non. Si dependet, tunc per omnia ante habita ipsum erit similitudo ad virtutem operantem in corpore, et non ad virtutem separatam : virtus autem operans in corpore, nec appetit, nec operatur, nisi secundum inclinationem et harmoniam corporis. Igitur omne quod appetit, est secundum conveniens conjuncto : quidquid autem appetitur secundum conveniens conjuncto tali corpori, appetitur et quaeritur secundum rationem utilis, aut secundum rationem delectabilis : ergo honestum pium et religiosum appetitur et quaeritur secundum rationem utilis, aut delectabilis : et hoc est contra diffinitionem honesti, pii, et religiosi : ergo impossibilis fuit illa positio, qua scilicet ponitur, quod honestum et pium ac religiosum appetantur et quaerantur a virtute dependentiam habente ad corpus. Et hujus signum est, sicut in libro de Anima nos dixisse meminimus, quod nullum aliorum animalium praeter hominem aliquid umquam appetit vel quaerit honestorum vel piorum vel religiosorum.

Accipiatur igitur ex omnibus praemissis ista propositio, scilicet quod quidquid appetit et quaerit et invenit ea quae sunt honesta et pia et religioni convenientia, non habet dependentiam ad corpus : animam autem rationalem haec appetere et quaerere et invenire non est qui ambigat : igitur ad corpus non habet secundum esse et operationes hujus dependentiam : et quod ad corpus non dependet, non destruitur illo destructo : anima igitur rationalis non perit pereunte corpore. Et super hanc rationem fundat Plato hoc quod dixit in Timaeo, ubi diis deorum injungit, quod ad se sumant omne illud quod in genere mortalium simile perspexerint : et hoc esse dicit illud quod pietatem et religionem colere viderint. Et super hoc etiam fundat Macrobius intentionem suam de Somnio Scipionis,ubi

ostendit quod « justitiam et pietatem colens, non perit pereunte corpore, sed ad sedes transfertur sidereas, immortalibus similis, cum diis regnaturus. »

Confirmatur autem haec ratio per alia quae sumuntur a dictis Socratis et Hermetis Trismegisti, cujus avus fuit Prometheus praecipuus Philosophus, a quo primam scientiam philosophandi acceperunt Stoici : hujus enim philosophiae Prometheus dicitur pater fuisse. Et fuit ratio eorum, quod sicut in Somno et Vigilia probatum est, quaedam sunt in somniis verae intelligentiae quae non somnii habent rationem, sed potius oracula sunt, ab intellectibus supernis et intellectui animae influxe. Constat autem quod horum receptio non est nisi secundum conformitatem animae humanae ad intellectus supernos cœelestes, et non secundum aliquam dependentiam ad corpus: et ideo nec perire potest hujusmodi substantia talia recipiens oracula, corpore pereunte.

Amplius cujuscumque essentialis et proSeptima demonstratio. pria operatio formaliter et essentialiter convenit cum operatione divina et cum operatione intellectuum angelicorum, nullam secundum esse et naturam et operationem habet ad corpus dependentiam. Detur enim consequentis oppositum, quod videlicet ad corpus dependeat, sequitur inevitabiliter, quod opera ipsius erunt virtutis quae operatur secundum harmoniam corporis : haec autem operatio nec in genere, nec in forma, convenit operationi divinae et operationi intellectuum superiorum : animam autem intellectualem non solum intelligere cum continuo et tempore, sed etiam intelligere secundum spiritualissimum ac divinissimum modum intelligendi ea quae sunt separata a materia et ea quae per seipsa sunt intelligibilia, hoc in libro de Anima 1 demonstratum est : et hoc habet per essentialem

<--- Page Split --->

operationem. Sicut enim operatio lucis est lucere, sic intelligere et emittere intelligentias est naturae intellectualis : et cum ista operatio sit divina et intellectuum superiorum, secundum hanc non dependet anima intellectualis ad corpus : ergo secundum naturam et esse illius substantiae a qua exit haec operatio, ad corpus non dependet : non igitur dici potest quod intellectualis anima pereat pereunte corpore.

Ex hac autem ratione sequitur, quod intelligi non potest quod anima pereat pereunte corpore. Detur enim quod intelligatur, sequetur aliquod esse principium hujus intelligentiae : hoc autem esse non potest nisi quod aut illa natura ex contrariis composita sit, aut quod unita sit corruptibili : et horum utrumque est contra intellectum naturae intellectualis : hoc enim de se dicit naturam separatam a materia et contrarietate. Igitur nec composita est ex materia et contrarietate, nec unita materiae : et sic patet quod intelligens quid est natura intellectualis, non potest intelligere quod pereat pereunte corpore.

Amplius quorumcumque idem est honum et optimum secundum naturam eorum, est una et communis natura genere, vel specie, vel ad minus secundum analogiam ad boni vel optimi illius proportionem. Detur enim non esse eamden analogiam ad illud optimum participandum, sequetur ipsorum non esse unum bonum et secundum naturam optimum : et hoc est contra hypothesim. Vera igitur et necessaria est haec propositio, scilicet quod quorumcumque est unum secundum naturam optimum, eorum est una analogia ad optimum illud participandum. Est autem omnis intellectualis naturae secundum naturam optimum, et illud est ipsa contemplativa felicitas, sicut in X Ethicorum demonstratum est. Et ratio hujus est, quia hoc est optimum secundum naturam, quod in somno ponit naturam secundum quod ipsa est propria natura :

et hoc est quod non contingit secundum genus quod est potentia naturae, sicut in antehabitis probatum est, et quod non convenit per accidens, et quod non convenit naturae per corruptionem, sed secundum esse animalis naturalis habitus : secundum commune enim genus convenit homini virtus moralis : eo quod est aut circa passiones quae secundum sensum sunt innatae vel illatae, aut est circa communicationes operum sicut justitia : per accidens autem multa conveniunt homini, nec illa sunt terminabilia per artem, eo quod infinita possunt accidere per corruptionem habitam innaturalem, quae naturae animae sunt contraria, sicut ferales et bestiales operationes, sicut bibere sanguinem, delectari fectoribus, delectari meretricio, et hujusmodi : sed delectari in propria et naturali operatione non impedita non convenit nisi secundum naturam. Si enim est propria, est essentialiter conveniens secundum formam quae dat esse et rationem : et si est connaturalis, non est per accidens : et si est non impedita, non habet contrarium.

Taliter autem felicitas contemplativa se habet ad intellectum : est autem felicitas illa contemplatio divinorum, non tamen continuo et tempore, sicut in scientia de Anima probatum est et de Intellectu et intelligibili, quae Deo convenit et intellectibus divinis omnibus cœelestibus et homini. Propter quod Aristoteles dicit quod homo non est nisi intellectus, eo quod bonum intellectus sibi solum proprium et connaturale est : igitur una analogia erit Dei et intellectuum supernorum et hominis ad hoc optimum.

Constat autem quod haec analogia non potest esse nisi secundum facultatem et operationem talem essentialem separatam et perpetuam, qualis scilicet est operatio intellectualis, nihil habens commune cum corpore corruptibili in quantum est : ergo anima intellectualis in quantum hujusmodi, separata est et esse perpetuum habet, nihil commune habens cum corpore corruptibili pereunte in quantum

<--- Page Split --->

est hujusmodi. Est autem anima intellectualis per naturam hujus quod est intellectualis, ita scilicet quod totum aliud quod est in ipsa, est ut potentia in ipsa : ergo per naturam est separata et perpetua, non destructa destructione corporis.

Hæc igitur est natura qua omnes homines scire desiderant : et cum omne scire ordinetur ad scire divinum quod est intellectuale sine continuo et tempore, finale desiderium omnis hominis est ad illud sicut ad optimum secundum naturam : eo quod admirabiles delectationes habet hujusmodi scire ex puritate ejus quod intelligitur et firmitate sapientiae quae primorum et manifestissimorum est secundum naturam. Et hæc ultima ratio est efficacissima, si quis eam bene intelligat, et dependet intellectus ejus ex his quae de intellectu scripsimus in III de Anima, et in libro de Intellectu et intelligibili. Et hæc ratio est quae multos Philosophos præcipue in Academia et Germania studentes effecit eremitas, ut separati ab hominibus hoc solum colerent : et ad id quod est et optimum secundum naturam, deducerent illud quod est in eis quid divinum et perpetuum, sicut testatur Didymus Bragmanorum rex in epistola quadam quam scripsit Alexandro regi Macedonum.

. Hæc igitur sunt ex quibus inevitabiliter concluditur immortalitas animæ, quæ conjuncta cum his quæ alibi a nobis dicta sunt, secundum præsentem sufficiunt intentionem. Si quis enim mentem in his exerceat, cognoscit absque dubio, quod dicentes animam mori cum corpore, non intelligunt quod sit anima nobilis et intellectualis.

CAPUT VII.

De statu animæ post mortem secundum Platonem, cui præmittitur generalis divisio, quid diversi Philosophi de hoc statu tradiderunt.

His sic exsecutis, manifestandus est status animæ post mortem corporis : et hic quidem status apud diversos Philosophos est valde diversus.

Omnes enim Socratis et Platonis et Speusippi et academiæ dogmata sequentes, et animas hominum ad stellas compares post mortem redire dixerunt : et de hoc quærendum est quid intendant, et quid veritatis, et quid falsitatis contineat dictum eorum.

Pythagoram autem sequentes dixerunt animas transcorporari, quod et Plato aliquando sensisse videtur, licet non de omnibus animabus hominum hoc dixisse videatur, sed de his tantum quæ justitiam et pietatem in prima incorporatione colere voluerunt.

Sequentes autem Anaxagoram ex omnibus hominum animabus nihil omnino relinqui dixerunt nisi lumen intellectus primi, qui universalis est causa generationis et naturae : et hanc viam tenuisse videtur Abubacher Maurus, et Averroes Cordubensis, et quidam alii Arabum Philosophi.

Avicenna autem et Algazel et alii quidam dicunt animam humanam post mortem converti ad lucem intelligentiae agen-

<--- Page Split --->

tis, et hanc sibi largissimam esse in omni formarum intelligibilium influentia et manifestatione, et hanc sibi esse summam delectationem et vitam optimam.

Isaac autem antiquissimus sequens Epicureorum Hesiodum et Cecinnam, tradit esse animas justitiam colentes in orbe supremo et psalmodia et cantu et jucunditate permaxima : eas autem quae obscenis actibus deditae sunt, dum manent in corpore, deprimi post mortem sub orbem tristem tenebrosum, et esse in tenebris et tristitia et igne magno perpetuis incendii concremari.

Nuper autem novellum dogma quorumdam apparuit, omnem annum animalis quod secundum locum movetur, dicens esse separabilem a corpore, et manere post mortem.

De omnibus igitur his inquirere oportet ut veritas melius eluceat eorum quae dicturi sumus.

Quæramus igitur primum de Platonis et Socratis et Speusippi sententia, quam tota suscepit scola Academicorum et Bragmanorum. Horum enim communis est sententia, animas a comparibus stellis descendere et post mortem iterum ad compares stellas redire. Videtur autem hoc accipi ex quatuor rationibus præcipuis. Ostensum est enim in præhabitis, quod anima secundum originem causatur ab intellectu et luce intelligentiæ moventis universaliter in tota natura. Non autem perficitur hic motus nisi motibus stellarum. Omnis enim figura quæ est in inferioribus, causatur a figuris constellationum in cœlestibus : sed non omnes redibunt in stellas compares : quia non omnes forma generatorum similitudinem forma cœlestis prætendunt et sortiuntur : sola enim forma speciei hominis ad similitudinem cœlestis forma pertingit. Cum igitur forma cœlestis sit motor cœli, et ad illius similitudinem pertingat anima quæ

est forma hominis, sicut motor ipse stellæ motæ est compar, ita similitudo ejus compar eidem stellæ efficitur in terrenis. Propter quod etiam ipse Plato semen animæ humanæ similis diis deorum asserit esse : et quorum est una natura, eorum est idem locus : igitur sicut stella compar datur motori stellæ, ita stella compar datur animæ hominis.

Amplius habitum est a nobis in libro hoc et in libro de Anima 1, quod corpus non est susceptibile animæ hominis nisi per hoc quod secundum æqualitatem ad similitudinem cœli appropinquat. Constat autem quod proportio est inter animam et corpus. Cum igitur anima non debeatur corpori hominis nisi propter cœli similitudinem, anima rationalis magis debetur cœlo quam corpori terrestri : igitur secundum naturam magis habet comparitatem ad stellam quam ad corpus proprium. Et hæc ratio fuit causa, quod dixit Plato animam a cœlesti corpore ad corpus terrenum descendere.

Amplius motorum quorum una est corporis natura, eorum est eadem ad unum et idem mobile proportio. Constat autem cum anima sit semen deorum stellas moventium, ut dicitur in Timæo, quod una natura est communis Dei moventis stellam et animæ : eadem ergo erit et ad idem quod movetur utriusque proportio et comparitas.

Amplius eadem est utriusque similitudo in opere : sicut enim deorum opus est per intellectum practicum eorum quæ natura sunt, ita anima rationalis per intellectum operativum principium est multorum artificialium quæ naturam imitantur : eadem igitur deorum et animæ rationalis ad eamdem stellam comparitas. Propter quod Plato tradidit notanda esse opera puerorum : quia statim a principio nituntur ostendere, ad quæ exercitia scientiarum et artium ex natura compa-

<--- Page Split --->

ris stelle magis sunt habiles, et quando applicantur in illis, perfecti fiunt in hujusmodi. Fundat autem intentionem suam Plato in duobus, quorum unum est, quod motores orbium quos Plato deos vocat, sint in stellis potius quam in aliis partibus orbis : eo quod ipse stellas et non orbes moveri opinatus est, sicut dixerunt omnes illius temporis et Ægyptii et Chaldei Philosophi. Et comparem vocavit stellam eam, a cujus motore quem aliquem deorum intellectualium esse dixit, semen intelligentiae in animam hominis transfusum est : quamvis enim plures stelle unam faciant constellationem, et omnes stelle fixæ et erraticæ ad quamlibet respiciant nativitatem, eo quod cujuslibet nativitatis circulus duodecim signorum contineat circulos, in quibus omnes cœli stelle sunt, tamen una aliqua principatur in eis, et illius motor per influentiam luminis intellectualis in animam spargit intelligentia semina sibi proportionata : propter quod unus filius dicitur Jovis, alter autem Saturni, et alter Martis, sicut Paris dicebatur esse Veneris et Adonides, et Hector dicebatur esse Martis, et Jovis proles ab aliquibus dicebatur esse Priamus : et resoluto corpore semina intellectualia a motoribus harum stellarum seminata, dicebantur recipi in omnes sinus orbium stellarum illarum. Ad sinus enim orbium dicebat transire animas diis conformes : et hoc dictum a multis erat acceptum Ægyptiis et Chaldeis, ubi mathematicæ floruerunt scientiæ. Itaque usque hodie in circulis nativitatum ponitur ab eis una stella quam iles et aleacodem vocant, quod Latine vita sonat et intellectus : eo quod vitam nato et intellectum conferre deberet. Ad hoc ergo horum redit dictum, scilicet quod stella compar vocatur ea cujus motor in nato scientiam dat vitæ et intellectus in circulo nativitatis, qui conficitur ex duodecim circulis duodecim signorum in omnibus stellis quæ in eis sunt : reditus autem ad stellam comparem fit reditus vitæ et intellectus ad si-

num circuli cujus stelle motor dedit vitam et intellectum nato, et reditus iste tantum habuit hanc naturam, quod unumquodque redit in resolutione ad suam originem : et ideo sicut elementa corporis distantibus levibus et gravibus ad suas revertuntur origines, sic etiam ipsum fenus quod traditum est a diis deorum, recipitur ad suam originem cœlestem : et sicut circulus distat a stella, ita distat vita et intellectus animæ a vita et intellectu Dei illius qui credidit ipsam corpori. Quæcumque tamen animarum ibi recipitur, inter deos translata dicitur esse, et ad orbem cœlstem assumpta.

Hæc igitur fuit opinio Socratis et Platonis et omni in academia philosophantium : et super hoc multe fundantur fabule poetarum. Ex qua opinione hoc habemus, quod animæ post mortem cælestes sedes accipiunt.

Quod autem dicunt de stella compare, et rationem fundant super hoc quod sit dator vitæ et intellectus, non habet satis convenientem rationem : non enim potest dici quod non sit unum et idem principium universitatis, ad cujus primam causalitatem omnia generata reduci est necesse. Iste ergo intellectus primeæ causæ sua virtute producit omnes formas in quocumque gradu producantur : quod et Plato vidit. Dixit enim formas omnes ideales esse in mente divina antequam prodirent in corpora, sicut forme ideales artificialium sunt in mente artificis antequam in materias artium traducantur : propter quod etiam dicit in Timæo, « Horum sementem ego faciam vobisque tradam, vestrum erit par exsequi. » Determinationem autem ejus quod factum est a primo intellectu, ad vires ut ad corpus, dicebat fieri Plato per inferiores intellectus et orbes : propter quod ab una dixit accipere intellectum, et ab alia memoriam, et a tertia imaginationem, et a quarta sensum, et iterum ab aliqua aliarum appetitum, et sic de aliis. Hoc autem voluit dicere, quod anima quidem sit a causa prima ad similitudinem lumi-

<--- Page Split --->

nis intellectuum coelestium : sed induction ejus in corpus est per motum orbis : et ideo post mortem redit ad colum.

CAPUT VIII.

Quid veritatis opinio Pythagore contineat?

Pythagoras autem cum Platone convenit in hoc quod animam dixit esse immortalem, et non destrui eam morte corporis : aliter enim non dixisset quod transcorporaretur : sed differebat in hoc quod dixit ipse omnes animas esse unius rationis et naturae, sed impediri a quibusdam operationibus in quibusdam corporibus, a quibus non impediuntur in alio : et hujus causam esse dixit defectum organorum. Propter quod dixit quod anima in cœelo et stellis, facit res naturae ex virtute corporis quod est organum ejus, et in corpore hominis facit multa artis opera et ratiocinatur ex virtute cerebri, quod est organum ejus. In corporibus autem brutorum non facit hoc ex defectu congruentium ad hasoperationes organorum. Rationem autem habuit, quia vidit quod artificialia imitantur naturalia : et ideo putavit unam esse animam hominis et cœeli : bruta etiam in operibus suis imitantur artem faciendo foveas, et nidos, et hujusmodi : et cum imitatio hujus ad unum non fiat nisi ratione similitudinis naturae, putabat omnes animas unius et ejusdem esse ra-

tions : et ideo in legibus suis dixit « sacrielgium esse animalia occidere et carnem comedere : quid enim meruere boves et animal sine fraude dolisve ? O quantum scelus est viscera in viscera condi ! »

Et ideo Aristoteles arguit eum : quia sicut se habet artifex ad organa suae artis, sic se habet anima quae est motor corporis, ad organa naturalia : sed nos videmus quod quilibet artifex habet diversa ab alio artifice organa artis : et diversitas organorum artificum est propter diversitatem artium, et non e converso : et ideo nihil proficeret ad opus artis si tibicen assumeret et aptaret sibi organa artis tectonicae sive aedificatoriae : quia securi et dolabro numquam perficeret melodiam tibiarum : sed fistulam quaerit tibicen, et securim et dolabrum quaerit architectonicus. Similiter igitur omnis diversitas quae est in organis naturalium corporum, probatur esse propter diversitates animarum vivificantium illa corpora : et sic non potest dici quod ars tectonica transcorporetur et aedificet fistulis, aut etiam canat fistulis : eo quod non habet rationem et scientiam canendi, neque ex talibus principiis est ars aedifificandi. Ita non potest dici quod transcorporetur animae.

Plato autem qui hanc alicubi videtur sequi opinionem, non in toto sequitur eam : sed quia dixit in corpore hominis plures esse animas, quatuor enim dixit inesse, sicut alibi diximus : intellectualem enim sive rationalem dixit esse in cerebro, concupiscibilem autem dixit inesse hepati, et irascibilem felli, et aliquando visus est dicere sensibilem inesse medulle anteriori cerebri, et huic conjunxit materiam in nervis posterioris partis cerebri sitam. Aliquando etiam diversas animas dicere videtur esse animam sensitivam, et motivam, et aliquando praeter omnes has dicit esse vegetativam : propter quod dicit rationem aliquando gravari in infernum a dominis, et concupiscentiam sequi, et tunc

<--- Page Split --->

non posse eam elevari ad cœelestem sinum, nisi prius a forma concupiscentiae separetur, quae orbi non congruit. Similiter autem dicit aliquando eam exagitari furiis : et tunc iterum quia formam canis vel leonis accepit, non elevari dicit eam ad cœelestem sinum, nisi hac exuta imagine pecorina : et hunc modum metaphorice transcorporationis Plato intellexit. Pythagoras autem secundum veritatem in diversa et naturalia corpora transcorporari dixit animas. Ab his hoc accipitur, quod animae immortales esse dicuntur, et quod non nisi forma adulterina intellectum impediat : nullus enim congruit locus post mortem corporis nisi cœelestis.

CAPUT IX.

animam intellectualem unicam et separatum lumen esse intellectus primi, et ideo esse ubique et semper et continuari per modum irradiationis cum purioribus animabus corporum organicorum in potentiis spiritualibus quae sunt imaginatio et phantasia : et quia separatum est ubique et semper, nec potest dici hujus vel illius, eo quod forma non est hujus vel illius nisi per conjunctionem ad materiam, propter hoc deficiente eo super quod irradiat, unicum et idem remanet ex omnibus irradiatis.

Contra quam opinionem satis in antehabitis disputatum est a nobis, ubi ostendimus vegetativum et sensitivum intra substantiam intellectivi contineri, sicut potentia et actus sunt una substantia : et alibi etiam contra hunc errorem disputatum est a nobis. Tamen id quod ex his accipitur, est quod omnes ab ipsa veritate coacti animam intellectualem naturam perpetuam et indestructibilem esse dixerunt, et locum ei post mortem corporis cum motoribus cœelorum dederunt, sicut et ipsi motori primo substantiae intellectus secundum naturam est conformis.

De opinione Anaxagore et Abubacher et Averrois de statu animae post mortem.

Anaxagoras autem qui totius universitatis genitorem dixit esse intellectum purum et immixtum, nulli habens aliquid commune secundum naturam, dicebat omnes formas esse ex hoc quod intellectus ille lumine suo adunat similia in natura et componit ea irradiando super ea : et ideo cessante hoc super quod hujusmodi fit irradiatio, non relinquitur nisi unitum et simplex lumen irradiantis intellectus ex omnibus. Cujus dictionem emendare voluerunt Abubacher Maurus et Averroes Cordubensis civis, dicentes

Licet ergo erraverit Anaxagoras dicendo omnia corpora ex similibus genere componi, et omnia in omnibus esse dicendo, tamen in hoc non erravit, quod intellectum dixit esse primam causam omnium generatorum, et quod anima sit similitudo sui luminis : sed in hoc peccavit, quod hanc non dixit habere esse distinctum, sed esse reflexionis luminis intellectus agentis super sensibilem animam hominis, et subtracto eo super quod fit reflexio, redire ad intellectum primum lumen ipsius incorruptum et immixtum et purum : sic enim vegetativum et sensitivum in rationali, sicut potentiae in actu, sed potius sicut speculum in lumine quod reflectitur super ipsum. Quod esse non potest, sicut patet ex prædictis.

Amplius secundum hoc homo non esset homo ab aliqua natura intellectuali, quae esset in ipso, sicut actus et coessen-

<--- Page Split --->

tialis ei : sed potius esset homo ab eo quod secundum esse et naturam est extra ipsum, et radiatione esset super ipsum tantum : et hoc est absurdum.

Adhuc autem lumen profundatur in anima, aut non, sicut lumen solis profundatur in perspicuo corporeo : aut anima profundatum in se lumen intellectus primi tenet, aut non : sicut videmus quadam retinere lumen solis, sicut carbunculus : quaedam autem non tenere, sicut aer non tenet nisi praesente illuminante. Si tenet, igitur habet intraneum lumen tamquam forma sui anima hominis : ergo ipsa est rationalis et intellectualis a lumine intellectuali connaturali sibi, quod est forma ejus : et hoc dividitur secundum participantia ipsum : ergo quælibet anima habet suum intellectum distinctum : et hoc est quod nos dicimus. Si autem non tenet, sicut aer non tenet lumen solis, tunc toties transmutatur secundum intellectum, quoties objicitur et subtrahitur praesentiae illuminantis : et hoc est absurdum valde. Et tamen hoc jam concesserunt quidam Arabum dicentes intellectum in anima non esse nisi per hoc quod se ad intelligentiam separatam anima convertit : et propter hoc quæramus ab his, quid convertat animam ad intelligentiam? Omne enim quod non semper ad aliquid conversum est, sed aliquando convertitur, et aliquando non, non nisi in potentia conversum est : et id quod est in potentia, oportet quod habeat aliud aliquid a se, quod reducat ipsum ad actum. Constat autem quod hoc non est intelligentia, quia illa non irradiat animam nisi jam ad se conversam : neque etiam anima, quia secundum hoc idem esset convertens et conversum, quod est impossibile. Et constat etiam quod illud convertens non est corpus : et non erit assignare quid sit ex quo non est aliquid istorum trium.

Amplius quid est converti animam ab intelligentia ? non enim anima habet situm vel partes situ distantes ut conversionem situs ipsi animae attribuamus. Si

autem conversio ista est ordinis in eo quod anima sub intelligentia ordinata est, cum hunc ordinem semper habeat nec umquam amittat, semper erit conversa : et tunc nihil est dictum, quod aliter sit conversa, et aliquando non. Si autem aliquis dicat quod haec conversio ad intelligentiam est secundum animae voluntatem, hoc omnino nihil est dictu : irradiatio enim intelligentiae est in naturam et substantiam animae a lumine inintelligentiae : et si hoc est in voluntate animae, oportet quod voluntas aliquando claudat naturam et substantiam animae a lumine intelligentiae, et aliquando aperiat eam,et hujusmodi clausio et aperitio non est intelligibilis : et sic patet quod absurdum est sic dicere de animae natura et substantia.

Nec potest dici, quod irradiare et non irradiare sit ex parte intelligentiae : quia illa secundum istos Philosophos uno modo se habet ad animam, licet anima non uno modo se habeat ad ipsam. Hæc ergo et similia sunt abusiones : per hoc enim quod tres substantiales operationes sibi habet anima nobilis, constat, sicut ostensum est in præhabitis, quod intellectus est de substantia ipsius. Præ omnibus autem mirabilibus videtur hoc esse mirabile, quod aliquis dicat quod ex eo quod individuum est secundum esse et potestates habet determinatas, relinquitur quiddam quod secundum esse et substantiam est commune omnium. Communia enim non habent esse nisi in particularibus : et cum non sunt in illis, non habent esse aliquid in natura, sicut et Aristoteles confitetur, quod destructis primis impossibile sit aliquid aliorum remanere. Si ergo intellectualis natura remaneret ut commune omnibus, oporteret quod non haberet nisi naturam universalis : et hoc modo non plus remaneret intellectualis natura quam ligni vel vermis vel pulicis natura communis : et hoc omnino absurdissimum est. Cum enim probatum sit supra intellectum possibilem omnia fieri, et intellectum agen-

<--- Page Split --->

tem omnia facere, constat quod intellectua lis natura dividitur per potentiam et actum, et agens et patiens, quae divisiones numquam alicui conveniunt in universali.

Amplius nullum omnino universale secundum esse separatum est a materia et particulari : intellectualis autem natura jam saepius probata est esse separata secundum esse et agere a particulari et materia. Patet igitur hoc modo non esse separabilem intellectum, quo ex omnibus participantibus eum unum universalem relinquitur.

Propter quod et similia haec opinio non ut opinio, sed ut error pessimus, ab omnibus rationes philosophiae intelligentibus est cavenda et rejicienda alibi, aut quod praecipue in tertio de Anima plura de hoc errore sumus locuti.

CAPUT X.

De his quae contingunt opinioni Avicenne et Alqazelis.

Traditio autem Avicennæ et Algazelis videtur esse magis conveniens, licet et ipsa aliquid contineat imperfectionis. Hi enim videntur tradere animam separatam post mortem intellectum possibilem habere, et per hunc ad intelligentiam agentem ab ipsa separatam converti, et accipere ab ipsa formarum intelligibilium lumina et speculations : et quia post mortem est libera a sensibus nec retrahitur a curis et sollicitudinibus vitæ, tota convertitur ad lumen intelligentiae. Prop-

ter quod largissimo impletur lumine ipsius et formis intelligibilibus rerum : omnium enim rerum formas dicunt illi esse in intelligentia per hunc modum quo formæ artificatorum sunt in artificibus. Hujusmodi igitur formarum contemplatio est jucunditas et vita perpetua, eo quod non participat eas prout sunt obtenebrate in rebus, sed prout sunt lumina intelligentiarum agentium, et in lumine ipsarum intellectus existentes. Dicunt enim hi quod et in antehabitis dictum est, quod intellectus animæ se habet ad intelligentiam, sicut perspicuum se habet ad lumen solis. Ex qua opinione sicut et ex aliis hoc accipimus, quod anima secundum istos immortalis existens intellectum habet post mortem, quamvis non habeat intellectum agentem qui intelligibilia agit in intellectum possibilem.

Huic autem opinioni quaedam contingunt quae et antecedenti contingere jam dictum est : quoniam si quaeramus de irradiatione intelligentiae agentis separate super intellectum possibilem animae post mortem et utrum in profundum naturae irradiet, aut non, et quid convertit animam ad intelligentiam agentem, et utrum lumen agentis receptum maneat ut habitus quidam in anima, vel sic continue inferri in praesentia intelligentiae. Omnia haec aequaliter contingunt huic et praecedenti opinioni : habet autem haec opinio etiam propria dubia et objectiones, quorum unum quidem est, quod non videmus in aliquibus formis esse et rationem conferentibus his quorum forma sunt, potentiam esse sine actu, sed in omnibus intra naturam ipsarum rerum has esse differentias, sicut et in libro tertio de Anima diximus : potentia enim non est finis et terminus essentialis rei, sed actus : quomodo ergo potest esse potens omnia fieri intellectus terminus et finis essentialis animae sine eo intellectu quo est anima facere intellecta ? mirabile enim satis videtur, quod natura stet in imperfecto sicut in ultimo et esse naturali termino.

<--- Page Split --->

Amplius neque in vegetativo neque in sensitivo videmus hujusmodi imperfectionem : quoniam natura complensvegetativum, dat ei finaliter id quod est perfecte agens et operans vegetationem. Et similiter est de sensibilibus : in sensitivo enim completio est in apprehensis interius per imaginationem et æstimationem et memoriam, ad quorum judicium et acceptionem sine alia substantia ad quam se convertat, sufficit anima sensibilis : et ideo irrationabile videtur si anima rationalis hanc patiatur sola imperfectionem, sic quod ad aliam quamdam substantiam extra eam existentem, eam intelligendo, oporteat eam converti.

Si quis autem dicat quod in sensibus quibusdam quaedam operantur exteriora, sicut in visu et auditu : hoc nihil est omnino : haec enim non operantur nisi in deferendo sensibilia usque ad animam, sed cognitionem et judicium in anima et collationem de sensibilibus ista non faciunt, et talibus ad intelligendum mediis intellectualis anima non indiget.

Adhuc autem forma< qua< sunt in intellectu agente, sicut isti dicunt, sunt in ipso sicut in operante cognoscente formam operis sui : ista< aut non sunt forma< contemplationis, et illa< forma< qua< sunt in anima, sunt forma< contemplationis : videtur igitur quod non a tali intelligentia istas recipiat formas sive species.

Amplius forma fluens ab intellectu practico sive operativo, fluit in opus suum, et tunc est forma dans esse et rationem operato : numquid igitur hujusmodi species, quales isti dicunt, esse dant anima< et rationem ? non enim per aliam quamdam virtutem ista< intelligentia< has formas influunt anima< et aliis rebus quas causant. Si autem dicant quod ista diversitas est propter potestatem diversam recipientis : quia videlicet materia naturalis accipit eas materialiter, et anima intellectualiter : accipit hoc esse non potest : duobus enim patientibus secundum diversam potentiam, passio secundum naturam non proportionatur.

Amplius cum intelligentia separatae sint multorum ordinum, ut dicunt Avicenna et Algazel, debuissent determinasse ad quam illarum convertitur post mortem : etiam si convertitur ad omnes, utrum eodem modo, vel diverso, et quasit causa diversitatis ? hoc quidem enim determinare secundum istam opinionem est necessarium, non autem leve.

Omnia autem prosequi qua< dictis contingunt opinionibus, longum esse valde : sed hic non oportet istis immorari, prima< enim philosophia< magis est hoc proprium : hic enim non loquitur de his nisi ad ostendendam naturam animae rationalis secundum quod ipsa est natura et forma hominis.

CAPUT XI.

De opinione Isaac et Cecimae et Athali et aliorum Epicureorum Philosophorum.

De opinione autem Isaac Israelita< Philosophi, qui antiquissimos Epicureorum Hesiodum et Athalum et Cecinam sequi videtur, cum aliis convenit, animam ponens immortalem, et ponit statum felicitatis ejus in statu summa< contemplationis, sicut jam ante diximus : eo quod delectatio contemplationis non habet contrarium, et est secundum habitum connaturalem et proprium, et non est impedita : et hoc vocat esse in psalmodia et cantu. Cantum enim vocat jucunditatem in contemplatione æterna< veritatis

<--- Page Split --->

habitam : psallere autem in Latino idem est quod cantare : hoc ergo dicit esse anima felicitatem. Æternam autem vocat veritatem quamlibet necessariam veritatem, sicut est veritas theorematum : praecipue tamen sunt ea pura et firma qua accipiuntur in lumine causae prima, et in illis est status summus, sicut patet per ante dicta.

Cum autem in anima rationali sunt potentiae vegetativae et sensitivae, dicebat hic Philosophus passionum turpium remanere habitus in his potentiiis etiam post mortem : et illi habitus innaturales et aegrotativi cum defectu luminis, quod acquirendum erat in corpore, sunt tenebrae et incendium ipsarum deprimentes eas sub orbem tristem et umbrosum. Tradiderunt enim isti, sicut diximus in libro de Anima 1, quod in anima propter potentias inferiores remanent passionum affectus, sicut et in diis manent cœelestibus, licet non sint mortales, sunt tamen in multis mortalibus similes. Epicurei enim omnia spiritualia ad similitudines corporum referebant. Passionum ergo affectus in animabus exardescentes intendunt desideria ipsarum, et cum a delectabilibus sunt separatae, incidunt tristitiam gravissimam hoc modo quo etiam causa tristitiae magna causa est incontinenti quod a delectabilibus separatur, ita quod etiam tales quasi furere videntur ex delectabilium subtractione : et hoc vocaverunt incendium animarum.

Dicebant etiam hi, quod animae quae intellectum habent ad sensum reflexum, non accipiunt nisi vera lumina intelligibilium, sed potius umbras temporalium et imaginabilium sequuntur, quae propter sui permixtionem cum potentia et materia et privatione non cognoscuntur nisi hic et nunc : et ideo post mortem non sunt apud hujusmodi animas nisi umbra corporalium cognitionum, in quibus um-

bris remanentes dicunt eas incidere tenebras quae sunt privationes verae et intellectualis lucis. Non enim propter aliud dicunt animam poni in corpore,nisi ut veniat ad lucem intellectualium, et ut vincat passiones, veniendo per virtutes morales et intellectuales et heroicas ad felicitatis contemplativa felicitatem : quae quia Dei deorum est potentissimi et deorum incorporalium, cum ad illos venerit, inter deos translata esse dicitur, et regnabit cum eis sine fine in lumine intellectuali. Quae autem victae passionibus et umbris sensibilium detente sunt, non ascendunt, sed sub orbem obscurum terre deprimuntur, remanentes in tristitia : cum ex hoc quod delectabilibus sunt destitutae,tum ex hoc quod perfectione ad quam secundum naturam sunt omnino institute, caruerunt : nec possunt regredi ad eas, eo quod non nisi in corpore has possunt accipere, cum sint corporum perfectiones et motores.

Ex hac igitur omnium Epicureorum opinione habetur, quod anima immortalis est, et secundum ea quae in corpore gessit, felicitatem vel infelicitatem habebit. Videtur autem Epicureus non satis convenienter dicere ea quae tradit de orbe tristium : quoniam inferior locus orbis non potest habere nomen, eo quod ipse potius locus sit elementi oppressi et centri quam orbis. Sed ad hoc dicit Epicureus, quod orbis iste continet comprimendo et in angustiam ponendo hujusmodi animam : et sicut videmus deprimi cœelestia, cum aliquod terrestre accipiunt a nebula ad ea evaporante, ita quod etiam hujusmodi animae ab effectu passionum cœelo incongruo sub orbem hunc tristium deprimuntur, quasi fascis congregatione et ignis aestuans earum desiderium est aestuans et furens ad delectabilia, cum tamen impossibile sit ea consequi.

Dubitabit autem aliquis fortasse dicens,

<--- Page Split --->

quod animæ exutæ corporibus, hujusmodi desideriis non subjacent, eo quod ad corpora hujusmodi referuntur delectabilia quibus tunc carent. Sed ad hoc dicit Epicureus, quod non corporum delec tationes manent, sed potius similes illis, sicut in artifice carente materia et instrumentis manent habitus et formæ similes his quæ per instrumenta exercentur et in materia introducuntur : cum enim anima naturaliter sit perfectio corporis ut motor, et per potentias substantiales et naturales sibi moveat corpus, remanent in ea et in potentiis ejus habitus et passiones inclinantes ad motum corporis, sicut manent in natura imaginationes navis etiam postquam a navi separatur.

Hæc igitur sunt, quæ dicunt antiquissimi Epicureorum Philosophorum et peritissimi : et attestantur his ea quæ fiunt insanis, in quibus per cælicolas et sacrificia animæ ipsæ tales de se et de diis dederunt rationes, et usque hodie faciunt in operibus necromanticis imaginum, et in arte inventionis thesaurorum, et in multis aliis operibus quæ ab Hesiodo et Hermogene tradita sunt.

Ex his igitur et similibus jam aliquis concipere poterit, quod tam Peripatetici, quales fuerunt Anaxagoras et Abubacher et Averroes et Avicenna et Algazel, quam Stoici, quales noscuntur fuisse Plato, Socrates, Pythagoras, et Speusippus, et omnes Academici, et Bragmanici Philosophi, quam etiam Epicurei, quos ultimo induximus, concorditer ab ipsa coacti veritate animam post dissolutionem corporis immortaliter vivere perpetuo tradiderunt.

CAPUT XII.

De opinione novella, quæ omnium animalium motivorum post mortem dicit remanere animas.

Post omnes autem dictas opiniones, quorumdam nova nobis inducitur opinio, dicentium omnes animalium quæ secundum locum moventur, animas post corporis permanere dissolutiones : et hæc opinio partim antiquum sequitur Democritum,et partim Orpheum quantum potest perpendi ex carminibus Orphicis.

Democritus enim dicebat omnium corporum formas esse animas : opprimi tamen plus et minus a terrena materia, aliquando usque ad intellectus amissionem, aliquando autem usque cum intellectu ad sensus amissionem, aliquando autem etiam usque ad amissionem nutritionis cum sensus et intellectus amissione.

Orpheus autem mundum plenum diis immortalibus esse dicebat, qui attrahuntur respiratione,et fiunt animæ corporum, sicut in libro de Anima 1 diximus. Et uterque istorum animas post separationem a materia remanere dicebat.

Sed hæc novella opinio non omnes remanere dicit animas, sed eas solas quæ in corporibus suis motum faciunt locali-

<--- Page Split --->

ter processivum, forte ex hoc persuasionem accipiens, quod motor separatur a mobili : et videtur quod omnis perfectio corporis alicujus quae ut motor conjungitur mobili, separari potest ab ipso : haec enim in omnibus videmus supercelestibus, in quibus motores sunt separati, per nullam virtutem vel potentiam quae sit in ipsis actus corporis existentes sicut actus est forma materiae, licet actus sint sicut motor est actus corporis moti 1. In artibus autem quae imitantur naturam, sicut est nautica, et hujusmodi artes, etiam motor separatur : et ideo videtur his quod etiam in natura in quibus est motus a seipsis, motor universaliter separetur a corpore quod movet, et cum non sit per naturam corruptibilis, quod post corporis permaneat dissolutionem.

Ad hoc autem videtur esse ratiocinatio Phædri: quoniam in omnibus per se et a se motis necesse est esse unum primum quod sit causa motus illius : et hoc non potest esse compositum ex motore et moto, sicut alibi demonstratum est a nobis : igitur hic ex seipso exerit motum in mobile : et quod ex seipso exerit sic motum, per suam naturam et essentiam est causa movens, quia aliter non esset primum : et quod per essentiam est movens, virtutem movendi non accipit a corpore quod movetur et per eam non dependet ad ipsum : quod enim convenit per essentiam alicui, hoc non habet nisi a seipso et non ab alio : et quod non dependet ab alio, separabile est ab ipso, sicut demonstratum est in antecedentibus : ergo omnis anima motiva videtur esse separabilis a corpore.

Sed hoc dogma philosophiae non congruit, nisi forte Pythagore et Democriti et Orphei dictis: eo quod nos jam in XVII libro Animalium 2 ostendimus omnes animas praeter rationalem educi de materia : et quod demateria educitur per generationem,

non potest remanere dissoluta materia. Non enim remanet aliquid, cujus principia tenent iaipsum in esse non remanent : et distinximus in praehabitis, quod alia est virtus corruptibilis, et alia virtus operans in corpore secundum corporis harmoniam, et alia quae secundum essentiam suam et secundum suam substantialem opinionem non dependet a corpore. Nec oportet repetere quae bene in antecedentibus et aliis libris nostris probata sunt, ubi ostendimus nullam formam esse separabilem, nisi eam solam quae etiam in corruptibili materia secundum substantias et potentias sibi essentiales et operationes jam in corpore manens, separata est. Propter quod etiam quidam dixerunt onimam rationalem in corpore adhuc existentem, esse per se ubique et semper, licet per accidens sit hic et nunc : quod tamen dictum ego non approbo.

Sed de hoc satis constat per ea quae in III de Anima a nobis sunt disputata : quoniam anima rationalis fundamenta habet, scilicet vegetativum et sensitivum, per quae determinatur et individuatur, licet lumen intellectus sit separatum : et hoc modo ubique et semper : quia sine differentia loci et sine differentia temporis omnia intelligibilia fiunt in ipso, sicut in perspicuo fiunt omnia visibilia, et intellectus agentis est facere omnia intelligibilia sine differentia loci et temporis, sicut in lumine est principium activum omnium visibilium.

De his igitur satis in libris praehabitis et in isto dictum est a nobis : et quod de movente haec opinio pro se inducit, jam in praehabitis est solutum : quoniam motor ille virtutes movendi accipit a corpore, et praevenitur a natura quae impellit ipsum : et ideo non vere est primus motor et prima causa motus, sicut fingit haec opinio : est enim virtus in corpore secundum corporis movens harmoniam :

<--- Page Split --->

et ex virtute corporis causatus et eductus in esse : et ideo cum corporis dissolutione necesse est eum deficere : nihil autem talium est in anima rationali, sicut patet per ante dicta.

CAPUT XIII.

Qualiter anima perficitur intelligibilibus post mortem ?

Omnibus diligenter excussis, tangamus id quod secundum naturam probabilius dici potest, et non faciemus modo aliquam mentionem nisi tantum de his quae per philosophiam tantum possunt probari.

Dicimus igitur, quod anima rationalis non quidem sit ab intelligentia, tamen ab intelligentia recipit illuminationes : et cum triplex sit intelligibile ipsius animae, scilicet cum tempore, et continuo, et id quod secundum sui naturam est intelligibile, primum quidem est acceptum cum sensu, et secundum cum imaginatione, et tertium est per intellectum simplicem acceptum. Et est ordo in intelligibilibus : quoniam per hoc intelligibile quod est cum tempore, venit anima ad id quod est cum continuo : et per id quod est cum continuo, venit ad id quod est per seipsum intelligibile : et haec omnia alibi jam a nobis determinata sunt.

Sed ut bene intelligatur status animae optimus quid habet in intelligibilibus et felicitate, et qui est finis prosperitatis ejus, oportet scire quod intelligibile quod-

libet dicitur duobus modis, ita quod duplex sit intelligibile cum tempore, et duplex intelligibile per seipsum. Acceptum enim cum tempore est duobus modis, quorum unum est ratio formæ sensibilis, ita quod ipsa forma sensibilis sit accepta in se per se : cujus ratio intelligitur per abstractionem ab intellectu, sicut est intellectus albi vel calidi vel dulcis et aliorum quæ sunt hujusmodi. Alio modo dicitur intellectum cum tempore, quod non est simile nisi per accidens : et ratio ejus intelligitur concepta cum natura, et tamen intelligitur per se : sed tamen quia ratio ejus concernit mobilem materiam, ideo dicitur intellectum cum tempore,sicut est intellectus carnis et hominis et aliorum quodlibet, quorum nullum est sensibile nisi per accidens, et rationes illorum per quas sunt in intellectu, habent diffinientia et formam et materiam quæ concernunt tempus : sicut si quis diffiniat carnem, dicens quod caro est compositum complexionatum ex calidis et frigidis et humidis et siccis medians in tactu, quorum quodlibet tempus concernit. Et cum dico, quod hoc sentitur per accidens sensibilis, scilicet per accidens continentis secundum quod est sentiens : quia caro non accidit ei quod est album, sed e converso : sed per accidens dicitur sentiri : quia cum sensibili per se accipitur non a sensu, sed potius a ratione reflexa ad sensum, sicut diximus in libro de Anima.

Eodem autem modo dicimus, quod intelligibile cum continuo dicitur duobus modis : haec enim est aut ratio continui, aut id quod accipitur cum continuo. Continuì autem ratio intelligitur quantitatem et figuram imaginando : aut etiam discreti intelligitur ratio continui et figuraet ratio discreti. Et similiter est de motu et quiete. Acceptum autem cum continuo est idem quod acceptum est cum sensu, quod est per accidens imaginabile, sicut per accidens sensibile, et hoc est homo, vel animal, vel Dionis filius, vel aliquid hujusmodi, quod accipitur per

<--- Page Split --->

intellectum ad imaginationem reflexum. Eodem autem modo et intelligibile per se dicitur duobus modis : dicitur enim intelligibile per se, quod quidem ex propriis principiis essentialibus non nisi intelligibile est, tamen secundum esse est conmicibile temporali et continuo, sicut est substantia naturalis, ut homo, animal, et hujusmodi: propria enim et essentialia principia horum non sunt nisi intelligibilia, esse tamen habent in sensibilibus et imaginabilibus. Dicitur etiam intelligibile per se quod tam secundum sua quidditatis principia, quam secundum esse non nisi intelligibile est, sicut Deus, et intellectus, sive intelligentia cœelestis, et hujusmodi.

His igitur sic determinatis, dicimus quod anima rationalis differt ab intelligentia cœelesti. Per intelligibilia enim quae sunt cum tempore et continuo, pervenire habet ad intelligibile quod secundum esse et essentiam per se est intelligibile : et sic est ordo illis per se intelligibilibus habet devenire ad primum intelligibile quod est causa omnium aliorum, et in illo stat, sicut in virtute suae sapientiae et contemplationis finalis. Propter quod omnia intelligibilia adminiculantia sunt ad primum intelligibile, sicut dicit Alfarabius et Avempace : id enim quod est cum continuo et tempore, lumen habet ex parte qua est intelligibile : et id lumen illuminat intellectum, et sub ipso lumine duplicis illius intelligibilis efficitur intellectus amplioris capacitatis quam ante fuit, et disponitur ad altius per duplex lumen physici intelligibilis quod est cum tempore acceptum : et quando intellectus qui reflexus fuit ad sensum, revertitur ad seipsum, retinet lumen intelligibilis : eo quod hoc sibi et non sensui erat proprium, licet cum sensu secundum unum modum et a sensu secundum alium modum sit acceptum.

Quod autem intellectui et non sensui sit proprium, patet per hoc quod intelligibile primum incorruptibile est : quoniam ratio albi et ratio calidi quae a sensu accipitur, perpetua est et incommutabilis.

Similiter autem ratio carnis et ratio hominis et ratio animalis quae cum sensu accipitur, aeterna hoc modo est quo aeternum dicitur incommutabile. Incommutabilitas autem quae aeternitas vocatur in talibus, est a lumine intellectus agentis, per quod moventur in intellectum possibilem, sicut patet per haec in praecedentibus et in libro de Anima 1, et in libro de Intellectu et intelligibili dicta.

Omnino autem eodem modo dicimus de his quae intelliguntur cum continuo ex intellectu reflexo ad imaginationem : haec enim imaginationis non sunt propria, sed intellectus : et ipsorum aternitas est ab intellectu, sicut quod diameter est asimeter, et senarius numerus est perfectus, et alia quaecumque sunt talia. Haec igitur lumina retinet intellectus ad se reversus, et ex his luminibus illuminatur, et sic illuminatus efficitur amplioris facultatis in intelligendo quam sit per seipsum. Et ideo licet per seipsum intellectus noster se habeat ad ea quae per se intelligibilia sunt, sicut oculi vespertilionis ad lumen solis, tamen cum his luminibus fortioris efficitur luminis, ita quod jam proportionatur facultas ejus his quae per se sunt intelligibilia : et sicut venit ab intellectu cum tempore ad intellectum cum continuo, ad intellectum intelligibilis per se, quod tamen secundum esse est cum tempore et continuo : ita venit ab intellectu primae causae, et stat ibi : quia ipsa est ultimum intellectuum, quod est lumen omnium intellectorum.

Sic igitur proficit in contemplativam felicitatem verus et purus animus se-

<--- Page Split --->

quens et colligens id quod est puri intellectus in omnibus rebus, et exaltans se usque ad supremum intellectorum. Propter quod prae omnibus hi Philosophi studentes primo in physicis, venerunt postea ad mathematicam, et ultimo ad studium divinorum venientes in eis vitam finiverunt : et hanc felicitatem prae omnibus aliis Solo Atheniensis commendavit, dicens « animam post mortem in his felicitari. » Propter quod cum in ultimo spiritu esset constitutus, et Metrodorus et quidam alii coram eo conferrent de quodam intelligibili divino, supra vires collecto spiritu caput erexit : et cum a Metrodoro compatiendi sibi rogaretur caput ad cervical submittere, dixit : « Sinite, ut et hoc intelligibile de quo confertis, apprehendam antequam moriar, ut ampliori luce felicitatis elevetur intellectus. » Hic igitur est status animae rationalis post mortem felicissimus in luminibus istis secundum naturam.

Econtra autem est de animalibus his quae hanc negligunt intellectus perfectionem. Sicut enim intelligibile per lumen intellectus agentis movetur ad intellectum possibilem, ita per mixtionem materih et motus et quantitatis obscuratur : et contrarium non est nisi hic et nunc : et non accipit ipsum anima rationalis nisi prout est hic et nunc. Sic autem nec liberum est, sed umbrosum et materiale : et ideo nihil luminis accipit ex ipso taliter accipiens ipsum anima : propter quod per ipsum non habet viam ad verum intelligibile, in quo perfecte lucet anima : et ideo cum luce destitutus intellectus hujusmodi manet tenebrosus in seipso, nec est irradiabilis hic intellectus post mortem : quoniam sicut in antehabitis diximus,intellectus possibilis non est susceptibilis luminis quod vere est lumen intellectus, nisi confortatus luminibus his quae a sensu vel cum sensu et ab imaginatione vel cum imaginatione sumuntur : ad sensum autem et imaginationem impossibilis est regressus post mortem : et ideo talis intellectus impossibilis est ad

illuminationem, sed remanet in perpetuis tenebris, quæ sunt luminis intellectualis privatio et destitutio.

Et si quis objiciat, quod in anima rationali post mortem remanent potentiae vegetativæ et sensitivæ secundum ea quæ ante dicta sunt : et ideo per illas iterum possunt accipi hujusmodi lumina. Dicendum quod non sic remanent, quod possunt reduci ad actum : quia sicut diximus, hæ potentiae organicae sunt, et ideo non veniunt ad actum nisi per organi harmoniam : et organi tunc non potest esse resumptio secundum naturam : et ideo remanet in umbris et tenebris perpetuis secundum naturam. Et forte hæc fuit causa, quod quidam philosophorum dixerunt animas post mortem transcorporari, et tamdiu transfundi donec per lumina intellectualia quæ dicta sunt confortatae lumine divino perficerentur. Hæc igitur est causa, quod etiam contemplatio hujus pura et firma summum bonum hominis esse ponitur a Philosophis, in quo est status felicitatis ipsius : et hoc esse non posset, nisi secundum oppositum illius inesset infelicitas.

Amplius secundum contemplationem intelligibilis quod commune est intellectualibus substantiis separatis a mortali corpore et anima intellectuali nequaquam inesset felicitas, nisi hæc felicitas conveniret animæ secundum quod est separata et post mortem corporis remanens.

Hoc igitur est quod de statu animæ rationalis post mortem remanentis quantum ad intellectum ipsius dici potest.

<--- Page Split --->

per sapientem et prudentem perpetua est : virtus igitur ex parte illa perpetuum aliquid habet.

Amplius autem irascibile et concupiscibile non sunt susceptibilia virtutis, nisi eatenus quo participant aliquid rationis et intellectus : cum enim non sint in intellectuali substantia, nisi secundum esse potentiarum, persuasionem et ordinem a ratione et intellectu accipiunt : et in prehabitis ostensum est, quod ex parte illa etiam ipsae potentiae perpetuo manent in anima ipsa. Eodem modo est de medio justitiae in communicando et distribuendo : quamvis enim omnino nulla sit communicatio vel distributio, semper necessarium et aeternum et incommutabile est, quod aequale inter damnum et lucrum, sive inter minus habere et plus habere damni et lucri, medium est communicatiois et distributionis.

De perfectione animae post mortem secundum statum virtutis secundum Peripateticos.

De parte autem animae qua vult et operatur, quae pars affectiva vocatur, est alia via perfectionis secundum sententiam Peripateticorum. Hi animam perfici dicunt virtutibus quadruplici virtute apud se solam, quae sunt virtus moralis, et virtus intellectualis, et virtus quam vocant heroicam, et quarta quam divinam appellant. Moralem autem in duo dividunt : quoniam ea quae in passionibus mediat, habet medium quoad nos : et ea quae est in commutationibus et distributionibus secundum concivilitatem ad alterum, habet medium quod secundum rem ipsam aequale est, aut secundum rationem medii arithmetici, aut secundum rationem medii geometrici : quoniam in communicando sequitur medium arithmeticum, et in distribuendo sequitur medium geometricum. In intellectualibus autem medium virtutis est ratio recta, sicut patet in omni intellectuali virtute quae est intellectus, scientia, prudentia, sapientia, et ars, et sub his contenta. Licet autem virtus moralis circa passiones medians habeat medium quoad nos, tamen participat ipsum determinata ratione prout sapiens et prudens determinat, sicut in Ethicis habet determinari : ratio autem determinata

Cum igitur sic gradus sint in virtutibus dictis, et venitur per assuetudinem operum ad virtutem moralem, et ex perfectione moralis venitur ad heroicam, et per heroicam venitur ad divinam, et intellectuales sunt regentes et ordinantes in omnibus his. Est enim virtus heroica idem quod divinorum virtus : divinum autem dicit id quod super est. Insuper esse autem necesse est, quod per aliquid superponat, et aliquid superius contineat ne decidat. Superius autem in homine est id quod est mentis bene constitutae et ordinatae. Id ergo quod continet hominem in his quae constituunt mentem, ita ut nec modicum deflectatur a mentis constitutione et ordine, dat ei virtutem heroicam. Continentia hujus et superponentia hominem super sensum et passiones non sunt nisi pulchra et bona mentis : et continens ne decidat non est nisi indeflexibilis necessitas honestatis : propter quod duae vel tres potissimae sunt virtutes heroicae. Ea enim quae superponit passionibus, vocatur continentia : et ea quae superponit parti animali qua communicamus cum brutis, vocatur dominalitas a quibusdam, et a quibusdam

<--- Page Split --->

libertas, et ab aliis humanitas : et hanc alii sub continentia comprehendunt. Ea vero quæ superponit communicationibus, vocatur amicitia.

Quod facile est videre per singula. Quoniam continentia est mora in mente, ut dicit Aristoteles, hoc est, quod homo in mente bene constituta sic permaneat, quod nullo modo exeat regulas mentis propter aliquam violentiam passionis inclinantis ad turpe : sic enim continens se in mente, omnibus dominatur passionibus. Similiter autem stans et attingens dignitatem intellectus et rationis, et regulas ejus indeflexibiliter sequens, nullo modo dejicitur ad brutalia sive feralia, quæ sunt iræ et furiæ et mæchiae concupiscentiarum et turpitudines eorum, quæ impetu quodam concupiscentiæ vel iræ in brutis feris agi videmus : et hæc est dominatio quædam naturæ humanæ et libertas, quæ non est acta ab impetu naturæ, sed potius agit naturam, sicut diximus in antehabitis, et est vera a brutalitate exaltata humanitas : et ideo hæc sibi nomina attribuuntur. Amicitia autem fundatur super honestum, ut in omnibus non nisi honesta et propter honestum diligamus : et qualescunque sic diligimus, cum his optime communicamus : et ideo illa est summum omnium communicationum.

Si igitur hæc tria inflexibilem habeant vigorem, faciunt heroes per hoc quod sunt heroica virtutes. Et statim etiam cuilibet patet, quod omnia hæc sunt quæ infra limites mentis ponunt brutalia quæ nobis ex genere communi animalium conveniunt : passiones enim quæ infra limites mentis, frænat continentia, secundum quod continentia est mora sive permanentia in mente et violentia passionis : non enim extrahuntur. Humanitas in mente quæ mensura est, intra mentis metas ponit ipsa animalia, ne impetu agant, sed potius ad normam obediant rationis. Et hæc in seipso constituunt heroem. Amicitia autem perficit ad alterum, ut non purus aut libidine cæca fe-

ratur ad alterum, sicut bestiæ, sed potius amicitia honesti cum vitii indignatione. Sic ergo perfectio heroica secundum mentem non est in ultimo suæ felicitatis, nisi etiam hæc tripartita avertunt ad unum quod secundum simplicem intellectum est bonum. Cum enim virtus moralis sit circa delectationes habentes contrarium, et similiter virtus heroica contrarium habet, non possunt delectationes illarum virtutum esse perfectæ et omnibus modis firmae et purae, eo quod aliquid sit contrarium conturbans virtusum : sed in simplici intellectu speculante verum simplex et purum et firmum, de quo vere est sapientia quæ non habet contrarium, est delectatio nullum omnino habens contrarium.

Et si quis diligenter ista consideret, virtus moralis est circa ea quæ innaturalia et ægritudinalia et corruptiva sunt materiae, sicut est superfluum et diminutum tam in passionibus innatis quam in passionibus illatis, quam etiam in damnis et lucris communicationum et distributionum civilium : omnia enim hæc sunt innaturalia et corruptiva naturae, et tamen per virtutes morales ad naturam reducuntur. Propter quod etiam has innati sumus suscipere, cum tamen insint secundum naturam communis generis : eo quod casta et fortia et communicativa et civilitatem custodientia inveniuntur animalia bruta, sicut nos ostendimus in libris antehabitis istius scientiae. Rectificata autem sic natura communis generis per virtutem moralem, reducitur totum istud bonum ad bonum superioris naturæ, quæ est mens mensurans, et aliquando ratio dicitur, secundum quod ipsa consideratur ut regens inferiora, quæ secundum commune genus conveniunt : et hoc autem fit optime per virtutem heroicam : hæc autem fit perfectio totum rationis regentis bonum, sicut sui summum ordinatur ad bonum divinum quod est intellectus bonum, qui solus divinus est in nobis. Primum ergo bonum est naturæ communis, secundum spiritualis, et

<--- Page Split --->

tertium divinae. Propter quod dicit Socrates, « deos hoc bonum facit, cum immortalibus diis maximam habent convenientiam. »

nent in æternum, eo quod intellectuale ipsorum non illuminatum et vigoratum in corpore, post mortem nullius bonitatis est susceptivum.

Cum igitur id quod est perpetui ordinis ab anima, accipitur a bono morali : et quod est rationalis regulae, accipitur ex bono heroico : et ex his suffultus animus intellectualis, conjungitur bono d:- vino, admirabiles et puras et firmas et quales Deus habet, habens delectationes, tunc perfecte felix est anima intellectualis : et cum omnia haec in anima remaneant, et non sint nisi in anima, quae talia secum extra corpus habuerit anima, felix esse perhibetur a philosophis, et in hoc perpetuum gaudere felicitate.

Et haec quae in capitulo continentur, sunt quae de immortalitate animae tradidit Socrates, sicut de ipso recitat Plotinus Philosophus in quodam libello suo quem de Differentiis virtutum composuit, et solum divinum factum sapientem esse dixit, et in hunc probavit non posse cadere perturbationem. In talibus igitur bonis est status animae purae post mortem secundum effectum.

Propter quod Aristoteles in libro de Natura deorum, dicit quod Socrates, cui inter omnes morales cum diis immortalibus maxima communio, factus est divinus, divina in singulis colligendo. In moralibus adeptus medium quod sapiens per sapientiae rationem determinavit : hoc enim divinum est et perpetuum. In intellectualibus autem rationem rectam in scibilibus et intelligibilibus et sapientiae subjectis, et factibilibus per artem, et agibilibus per voluntatem et prudentiam. In heroicis autem mensuram omnem adeptus est mentis. Quae omnia divina et perpetuas et inconcussas habentia rationes et virtutes et essentias. In divinis autem sibi quantum possibile fuit adeptus est lucem et delectationem divinam. Ex quibus divinus effectus, ut tradit Plato, felix vivit secundum intellectum in eo quod mortale fuit in ipso deposito. Econtra autem hi quibus nulla est cura pulchritudinis id quod divinum est in ipsis, convertunt ad sensum et rationem, et lumen mentis exstinguunt impetu brutalii, et tota brutalitate meis et passionum excellentiis corrupta, cum animae ipsorum resolvuntur a corpore, remanent in eis desideria passionum et tristitiae, quod a passionum insecutione sunt praecise : et in hac tristitia et dcsiderio destitutae, tristes ma-

CAPUT XV.

De sententia Platonis circa felicitatem et infelicitatem animae post mortem.

Plato autem in Moralibus suis, ut de ipso Apuleius narrat, aliquantulum deviat ab hac via. Dicit enim intellectum inesse in anima ejus intelligibilium omnium formas, et esse animam harum immemorem propter undam lactis qua concipitur et nutritur. Cujus signum esse dicit, quia cum fluxus lactis sive nutrimenti fortis fit in superiora in pueris, est intellectus in eis sicut in ebrio est vel epileptico, qui licet multa sciat, tamen tunc uti nullo potest nisi prius cesset motus vini in superiora. Signum autem ejus quod dicit, est in omni somno in quo propter fluxum nutrimenti in superiora patitur homo aliquid epileptiae simile, et in somnio quod est somni passio, mo-

<--- Page Split --->

vetur perturbata anima sapientis ad phantasmata, sicut facit anima ebrii et pueri : cum tamen constet animam sapientis in somno et ebrietate et epileptia habere habitum sapientiae, licet non utatur eo. Tunc et similiter dicit esse in omni anima omnium habituum virtutis moralis intellectualis et heroicae, licet non utatur eo antequam per studium erudiretur virtus intellectualis, et per assuefactionem virtus moralis. Virtutem autem heroicam Plato hoc nomine non nominat, sed vocat virtutem purgatoria m, quae delectationes et tristitias non modo non sequitur, sed etiam omnino non sentit : et hanc dicit enitescere in mente per longam a delectabilibus aversionem. Simile autem hujus ponit in flamma, quae in viridi quidem est obscura et fumosa, et per solam aquosi humoris rarefactionem efficitur clara et lucens. Similiter autem quod per solam asperitatem superficiei est umbrosum, et per torsionem simplicem efficitur politum et nitens sive fulgens.

Ad hoc ergo redit dictum Platonis, quod studia et assuefactiones non aliquid conferunt intellectibus aut effectibus, sed tantum removent contrarium impediens : et tunc anima per hoc quod habet apud se de habitibus intellectualibus et moralibus, agit perfecte et operatur tam circa intellectualia, quam circa moralia. Et hoc videtur etiam sentire Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, ubi dicit, quod « si Platonis musa personat verum, quod quisque discit, immemor recordatur. » Quia autem de hoc alibi in scientia de Anima disputatum est, sufficiant ea quae nunc dicta sunt.

Sed hoc quod oportet accipere ex verbis istis, hoc est, quod Plato animam ex eisdem felicem dicit esse et infelicem, ex quibus et nos secundum Peripateticos diximus eam esse felicem et infelicem, licet alium modum ponat Plato quam nos posuerimus. Ex virtutibus enim moralibus et intellectualibus et heroicis et divinis dicit inesse felicitatem

animae, et ex contrariis harum dicit eidem inesse infelicitatem : sed dicit has naturaliter inesse animae, et per studium enitescere eas et per assuefactionem. Nos autem per studium et assuefactionem dicimus has acquiri. Sed haec disputatio alterius scientiae magis est propria.

Amplius Plato propter hoc quod haec virtus clausa dicitur esse in anima, dicit animas ita diu de generatione in generationem transcorporari, donec in aliquo enitescant corpore. Nos autem imperfectam et turpitudini deditam animam dicimus secundum Peripateticos perpetuo manere obscuram et tristem et destitutam. Quod autem his penis addatur secundum leges divinas, quarum judicium animam post mortem sustinere oportet, non potest determinari per philosophiam aliquam : et ideo hoc alii scientiae et alterius modi investigationi est reservandum.

CAPUT XVI

De operatione animae quam agit post mortem.

Ultimo autem in hac scientia de animae natura, intelligere oportet quid agat et quid operis habeat post corporis depositionem anima immortalis quae rationalis est. Dico autem utrum agat in potentiinutriendi et augendi vel generandi secundum potentiam vegetabilem ipsius. Licet autem quaedam legum Epicureorum Philosophorum animas post mortem dicebant cibos appetere, et ambro-

<--- Page Split --->

siam in alimentum, et nectar deorum accipere in cibum : quia tamen hoc nulla ratione probari potest, his non est consentiendum : et ideo non est credendum, quod aliquid talium agat anima vel operetur post mortem. Hæ enim potentiae, et similiter illæ quæ sunt secundum sensibilem partem animæ, sunt in anima intellectuali secundum esse intellectuale participatum, sicut actus participatur ab eo quod est potentiae : et ideo non habent actus proprios, nisi quando conjunctæ sunt organis, quorum sunt perfectiones. Cum autem resolvuntur organa, stant sub actu intellectus, et bonum intellectus est per redundantiam in ipsis : sicut enim modo dum in corpore manemus, aliquando sentimus delectationes divinas, quæ secundum simplices intellectus sunt in tantum profundatæ nobis, quod avertunt nos a sensu et imaginatione et nutritione : ita multo magis tunc tota anima usque ad fundamenta sua repletur Dei delectationibus contrarium non habentibus : et sic tota felix et deliciis plena permanet : et ideo solus tunc operatur intellectus, et ad operationem ipsius connaturalem et propriam et in nulla parte impeditam tota redundant anima in delectatione et diffusione : et hoc est eam gaudere gaudio pleno, cui nihil admiscetur de contrario.

Est autem opus suum secundum dicta sapientium duplex. Theophrastus enim, et omnes qui Aristotelis sequuntur doctrinam, dicunt opus suum esse in conversione ad lumen intelligentiae et causae prime, ex qua fluunt ei forme intelligibiles lucidae et pure, in quibus continue speculantur bonitates intelligentiarum et causae prime : est enim anima, ut dicunt, sub intelligentia, sicut natura est sub anima : et ideo sicut anima formas suas imprimit in naturam, ita ut natura acta ab anima agat ad formam animae : ita intelligentia imprimit in animam sic quod anima rationalis agit in contemplando ad formam intelligentiae. Et iste modus non est improbabilis : et

hoc modo etiam intelligentiae separatae omnino sua lumina et suos conceptus ingerunt animabus in oraculis et aliis modis divinationum, sicut dicunt Epicurei Philosophi.

Alius autem motus est secundum supra dicta, quod videlicet anima jam illuminatum et confortatum intellectum habens per se possit ad intellectus rerum : videmus enim, quod intellectus potest ad res intelligendas abstrahendo a phantasmate modo dum est in corpore, et confortatus potest ad intellectum divinorum : et hoc modo dicimus, quod sicut modo ordinatur super res, et ideo lumine suo abstrahit a phantasmatibus rerum, ita separatus omnino potest super ipsas res extra animam existentes, ut lumine suo abstrahat a rebus ipsis et intelligat eas : et tunc omnis talis intellectus determinatur per comparationem sui intelligibilis ad rem, sicut et nunc determinatur per reflexionem sui intelligibilis ad imaginationem et sensum. Et hoc modo apud intellectus separatos magnus dixit Dionysius esse rerum sensibilium cognitiones insensibiliter et immaterialiter.

Nec aliquid invenitur quod huic positioni repugnet. Si enim dicat aliquis quod non sit intellectus nisi per abstractionem, dicimus hoc verum esse : sed nos ponimus quod potest fieri abstractio a re per intellectum sicut a phantasmate : et addimus, quod quamdiu intellectus est obumbratus corpore, indiget adjutorio sensus et imaginationis : eo quod intelligit cum continuo et tempore. Separatus autem et confortatus luce intellectorum, sicut diximus in antehabitis, per seipsum sufficit a rebus ipsis facere abstractionem.

Et hunc modum intelligendi posuit Theophrastus : sed in hoc differt a nobis, quod ipse in anima non dixit esse nisi intellectum agentem : nos autem dicimus esse in anima et intellectum agentem et possibitem, et formam abstractam per lumen agentis moveri ad possibilem sicut ad suum locum in quo est ubique

<--- Page Split --->

et semper, sicut enim formæ generatæ in materia cum ipsa forma datur motus ad locum, et ipse locus, sicut determinatum est in VIII Physicorum : ita formæ simplici cum hoc quod facta est simplex, datur locus in quo est esse simplex, sive hoc fiat particulariter a luce corporea, sive a luce intellectuali : sed a luce corporea efficitur in perspicuo, et a luce intellectuali efficitur in intellectu possibili : et iste motus est facilis et planus inter alios modos intelligendi.

Si autem quis quaerat quam communicationem habeat intellectus agens cum re in quam agit abstrahendo, dicunt quod tale habet lumen intellectus agentis cum formis rerum, qualem habet lux corporea cum coloribus : quaedam enim luces incorporatae sunt coloribus, similiter quaedam lumina incorporata intellectus agentis sunt formae rerum, sicut patet per ante dicta, in quibus ostensum est intellectum agentem esse primum movens et agens in tota natura : et haec communio sufficit abstractioni : hoc enim modo quo abstractum est in potentia est abstrahens in actu et connaturale sibi, et haec principia tali sufficiunt actioni, qualis est abstractio formarum quae nihil aliud est quam explicatio earum ab esse materiali et corpore et acceptio earum secundum esse simplex.

De operatione intellectus secundum eos

qui sequuntur Platonem

Omnes autem moderni temporis existentes modum tenent Platonis circa intellectus operationes. Dicunt in omnibus separatis a corpore intellectibus esse formas omnium rerum ideales concausatas ipsis intellectibus, quas dicunt esse similes ideis aeternis et formis artis, et per has esse intellectus rerum apud intelligentias separatas, dicentes quod illae formae hahent species similes toti ordini causarum naturae universae in superioribus et in inferioribus causis. Qualiter autem istae formae ad res comparentur, isti non possunt dicere. Adhuc autem qualiter hae formae efficiantur propriae, cum nihil omnino accipiant a rebus, isti dicere non possunt. Propter quod etiam quidam Philosophorum consenserunt non esse apud animas separatas et intellectus separatos nisi universalia rerum, ita quod de nullo habent scientiam in natura propria, nisi in universali. Haec autem scientia est valde imperfecta, qua habita non scitur res, sed ignorata ea ignoratur res : et secundum hoc eorum intellectuum qui sunt omnis scientiae principia, potissima scientia, imperfectissima erit omnium scientiarum, et nullam rem scient nisi solum in potentia : et hoc videtur mihi esse absur-

<--- Page Split --->

dum. De his tamen omnibus primo Philosopho determinare opus est. Sed ea quae hic diximus, cum naturalibus metaphoricam composuimus, ut perfectior sit doctrina, et facilius intelligantur ea quae di-

cta sunt. Hæc enim est consuetudo nostra in toto hoc physico negotio.

De generatione igitur et distinctione et natura et statu animæ et incorruptione et opere tantum dictum est a nobis.

<--- Page Split --->