TRACTATUS I

DE NATURA ANIMAE IN CORPORE.

CAPUT I.

De tribus propositionibus super quas fundatur inquisitio de animae generatione, et quae inquiri debeant de anima?

De anima quidem secundum quod est perfectio corporis, et de partibus ejus se-

cundum quas est actus corporis, et de intellectu secundum quem nullius partis corporis est actus, similiter autem et de passionibus animae et corpori communibus jam in libris de Anima et operationibus animae determinatum est a nobis. De natura autem animae et substantia secundum seipsam et partibus ejus quas secundum seipsam habet, et de passionibus ejus, et operationibus, et statu, quae conveniunt ei secundum seipsam, in hoc libro est investigandum.

Quæremus autem de anima tria, generationem videlicet, et substantiam ipsius sive naturam, et de permanentia, utrum sit perpetua vel corruptibilis : et si est incorruptibilis, quis sit ejus status secun-

<--- Page Split --->

dum naturam absque corpore, et quod sit ejus opus proprium. Quæcumque autem jam in multis libris naturalibus a nobis disputata sunt de anima, supponamus hic, et utamur eis tamquam probatis, ne ultra modum evagari cogamur si singula repetere et probare vellemus, quæ satis perspecta ratione in aliis libris sunt discussa.

Incipientes igitur a generatione animæ accipiamus propositionem quam sæpe probavimus, scilicet quod omne opus naturae est opus intelligentiae. In omni autem opere quod intelligentia motum corporis exercet, necesse est actum corporis esse rectum et informatum forma intelligentiae corpus illud moventis. Et est exemplum ejus tam in natura quam in artibus : quoniam in physicis calor naturalis motus ab anima, movet ad formam vitæ hoc quod digerit et alterat, et vita non est forma caloris, sed animæ. Similiter etiam videmus in arte quæ imitatur naturam : dolabrum enim movet ad formam domus trigonæ vel heptangulæ, vel alterius figuræ, quæ non est forma dolabri, sed animæ architectonici qui fabricavit domum. Igitur omne opus naturæ est ab aliqua forma illius intelligentiae quæ primus et universalis motor est in tota natura.

Forma autem quæ inducitur a movente composita de necessitate est in gradu triplici : quædam enim est propinquior materiæ, et quædam propinquior motori et efficienti, et quædam est per æquidistantiam sive per aliquam medii rationem inter utrumque istarum.

Et hujus exemplum est in naturis et in artibus. Cum enim spiritus et calor naturalis sint absque dubio corpora digesta et mota ab anima, ea quæ fiunt ab eis, aliqua sunt sequentia plus materiam in qua sunt, sicut forma ossis, quæ nullum sensum accipit, et similiter forma chordæ et ligamenti : et aliqua sunt juxta animam, sicut est imaginari et recordari et æstimare per spiritum et formas animales quæ sunt in ipso: quædam autem sunt

quasi mediae inter utrasque, sicut est forma nervi et carnis, quæ sentire accipiunt materialiter et non in absentia rei sensibilis, sed præsentialiter.

Similiter autem, in artibus videmus quædam operata quæ secundum se nullius omnino sunt proprietatis animæ quæ operatur ea, sed potius mechanice deserviunt et ancillantur universalibus servilibus ad necessitatem hujus materialis vitæ ordinatis : et hæc vocantur ab antiquis Græcis sapientibus apotelesmata, et artes ipsæ vocantur mechanicae, animam quæ gignit eas adulterantes et ad materiam trahentes, sicut est dolabrum quod secundum se nihil omnino habet desiderii vel pulchritudinis animæ, sed applicatur ad usum domus, qui est operimentum a frigore et caumate, necessitati hujus materialis vitæ providens. Quædam autem faciunt ea quæ licet sint in materia, pulchritudinem tamen et libertatem animæ ingerunt : et ideo liberalia dicuntur et artes liberales, eo quod ipsa volumus sui causa, etiamsi nihil omnino utilitatis habent adjunctum : sicut enim sonus harmonicus in cantum musicis instrumentis, sicut est nigella, cithara, et tibia, et his similia. Quædam autem sunt quasi media horum quæ deserviunt quidem mechanice, sed inducunt libertatem, sicut est militia, et pugillatoria, et sagittatoria, et hujusmodi, in quibus usus est apotelesmatum operatorum a mechanicis : sed exercitium inducit libertatem patriæ et reipublicæ statum, et virtutis et felicitatis fructum : quæ propter se volumus etiamsi nihil omnino alterius nobis utilitatis cum his accrescat.

Sic igitur in totius mundi productione quædam erunt formæ juxta intelligentiam vel intellectum moventem, quædam autem juxta materiam in qua sunt, et quædam mediae per diversam medii ad alterum extremorum propinquitatem.

Amplius quandocumque inducuntur formæ in materiam per actum qui est intelligere corpus moventis, nulla omnino forma inducitur in materiam, quæ non

<--- Page Split --->

sit in lumine intelligentiae. Et huic exemplum est in formis artium, quae omnes prius existunt in intellectu practico artificiis, qui causa est omnium artificiatorum : quia aliter non esset finis intentionis in operante primo : et si careret fine quem in opere sibi praestituere deberet, sequeretur error in opere, nec attingeret finem nisi casu : et hoc non potest esse, sicut probatum est a nobis in secundo Physicorum 1. Est autem omnino idem de naturalibus formis : propter quod aeterni natura forma est finis.

Colligendo igitur dicimus, quod omnis forma naturae est forma inducta ab intelligentia, quae primus naturae motor est. Neque est differentia utrum per multa, aut pauca, aut unum medium inducatur : sicut etiam in formis artis non est differentia quoad hoc quod sit forma artificis, utrum per unum instrumentum, aut plura, sicut per media inducatur forma, quae inducta differentias habet secundum propinquitatem et materiam, et secundum affinitatem ad motorem, et secundum mediam distantiam et propinquitatem ad utrumque : ita tamen quod omnis forma quae inducitur, sit in lumine intellectus ipsius qui primo movet in natura.

CAPUT II.

Qualiter colligitur natura formarum et diversitas secundum propositiones praeinductas secundum Platonem, Pythagoram, Aristotelem, et Democritum ?

Ex hac igitur et hujus consideratione 1Platonicoprimo optio. Platonici dederunt duas formarum differentias, quarum una est ante rem, quae est sicut rei exemplar et paradigma, quae est forma intellectus moventis in natura, quae forma est universaliter et materialiter et simpliciter praebabens omnes formarum differentias, quae secundum materie diversificantur differentias. Diversitas enim materiae causat diversitatem formarum secundum esse materiae in qua est forma : et ideo illas quae primae sunt formas a formatione et virtute formandi vocaverunt : eas vero quae sunt in materia, illarum verarum formarum imagines, sicut est imago sigilli ab annulo in cera : eo quod, sicut inquit Plato, formae quae sunt in materia ex separatis intellectus formis, sicut ex quodam egrediuntur ethimagio : et licet formae secundum Peripateticorum sententiam de materia educantur, tamen virtus formativa uniuscujusque rei formatae non est ex materia : eo quod idem non potest esse movens et motum, neque formans et formatum : sed

<--- Page Split --->

potius formativa virtus ex efficiente et movente est primo : hic enim solus ex se movet, et quilibet secundorum moventium movet ab ipso et virtute ipsius.

Et tunc resultant tria formarum genera. Unum quidem ante rem existens, quod est causa formativa rerum, praebabens simpliciter et immaterialiter et immobiliter omnes diversitates formarum factarum materialiter et cum motu tempore existentium.Aliud autem est ipsum genus formarum quae fluctuant in materia, et materiae sunt perfectiones. Tertium autem est genus formarum, quod abstrahente intellectu separatur a rebus secundum modum speciei et generis et generalissimi in quolibet genere rerum. Et horum trium generum primum quidem est ante rem, ut diximus. Secundum autem est in re, et terminus potentiae materialis, et finis quem attingit generantis operatio. Tertium autem est post rem. Propter quod Aristoteles, in septimo Metaphysicae 1 sua probat, quod universale non est aliquid de substantia rei, sed potius accidens ipsius, sicut forma abstractionis accidit ei a quo abstrahitur.

Adhuc autem primum genus formarum maxime est simplicitatis et maxime virtutis. Secundum autem differentias materiae. Et tertium differt per modum separationis : quoniam separatum ab individuo est species : separatum autem a differentiis potestatis et potentiae ad formam comparatae est genus. Genus enim potestate continet omnes specierum formas, et deducitur ad species secundum differentias illarum potestatum : quoniam licet potestates illae in natura generis uniuntur, sicut lineae exeuntes a centro circuli uniuntur in centro, tamen si intelligantur potestates extensae ad formas specificantes, alia est potestas generis ad hominem, et alia ad asinum, et sic de aliis : sicut etiam alia est potentia materiae

ad unam formam, et alia ad aliam. Cum Potentia materiae ad enim istae potentiae sint inchoationes forformam est inchoatio formam. marum, extensiones earum ad formas forrnæ. erunt exitus inchoativa formæ ad formam completam et distinctam : et tunc manifestum est, quod differunt proportionaliter sicut et ipsæ formæ : forma igitur generis et natura accipitur per abstractionem hujusmodi potentiarum ' extensarum ad actum formæ determinatae : et talis fit abstractio usque ad generalissimum : et sicut principium inchoativum est in centro omnium linearum quæ potentia exeunt ab ipso quantumcumque simpliciter accipiatur, ita in genere remanet potestas inchoativa non ad actum extensa quantumcumque a differentiis separetur per intellectum.

Haec igitur hoc modo determinata tria sunt genera formarum, et hoc modo unum simplex in binarium et multitudinem agi dixit Pythagoras, videns formam Pythagoras optimo. puram quae causa et principium est rerum, esse unam et simplicem et mobilem et immaterialem : eas autem quae in materia sunt, esse numeratas primo numero inchoationum in potentia materiae in dualitatem : eo quod omnes differentiae primæ duæ sunt oppositæ : et deinde dixit agi in multitudinem finitam per extensionem inchoationum et determinatam formam et completam : et postea in innumerabilem numerum per multitudinem esse materialis, quem habent in individuo. Et hoc modo secutus est eum Platoni optimo. Plato dices unum esse principium a quo tota exit naturae multitudo finita et infinita : et sicut exit ex uno, ita per intellectum resolvitur in unum modo quem prædiximus.

Nec est differentia inter Platonem et Aristotele in re aliqua, sed tantum in modo : quoniam Aristoteles probat, quod omnes formæ naturales sunt ab intellectu conferente virtutem formativam, quo

<--- Page Split --->

ad formam formantem educuntur de materia : eo quod in ipsa sunt omnes per inchoationem. Sed Plato et Pythagoras idem quidem dicere intendebant, sed nescierunt exprimere materiae potentiam, quae est formae inchoatio, et ideo dixerunt a datore primo dari formas, et non esse in materia, sed tamen materiam mereri formam : meritum materiae vocantes id quod Aristoteles vocat inchoationem formae, sive potentiam, sive privationem. Et de his multum late disputatum est in libris nostris physicis.

est in eo ad quod colliguntur per resolutionem compositi in simplex. Una autem suarum diversitatum est secundum multificationem inchoationum ipsarum in materia aut in genere : et altera secundum numerositatem esse ipsarum in materia aut in individuo. Gradus autem ipsarum formarum sunt in multitudinibus his quas diximus secundum propinquitatem vel distantiam accedentem ad primum formans vel recedentem ab ipso.

Democritus autem videns omnium formas exire ab intellectu primo, et arbitrans formas semper recipi secundum illam potestatem qua sunt in intellectu, in quo sunt vita et intellectus et lumen intellectuale, putabat omnia esse intellectualia, lapides et omnia metalla alia : sed quod non exercet intellectus opera intelligentiae, dixit esse causam oppressionum materiae corporalis et victoriam super ipsum : et fuit sibi causa erroris, quod non aspexit in natura nisi ad primum formans, et non ad inchoationem formarum educaturum de materia : si enim hoc vidisset, pro certo scivisset formas genere et specie esse diversas, secundum hujus inchoationis diversitatem. Propter quod minus convenienter dixit quam Plato : eo quod nec meritum materiae dixit facere differentiam quam Plato ponebat.

Anaxagoras autem optime dixit primum movens a quo tota virtus formativa est, esse intellectum immixtum et purum et separatum cum nullo quod aliquid commune habentem : non autem bene dixit, quando posuit omnia in omnibus latere. Inchoatio enim rei non est res neque aliquid rei, sicut punctum quod est centrum, non est linea neque aliquid lineae, sed principium inchoativum ipsius.

Ex omnibus igitur his accipitur quod formae duas habent uniones, et duas diversitates. Et una quidem unionum est in eo quod praebabent omnes simpliciter et immaterialiter et immobiliter : et alia

CAPUT III.

De propinquitate et distantia vegetabilis ad intellectum moventem qui est primus motor in natura, et de causa distantiae et propinquitatis, et de differentia naturae vegetabilis, et de origine vegetabilis animae.

His ita determinatis, oportet scire quod inchoatio formae aliquando est in sola corporum commixtione, aliquando autem ex sola ad generans et movens distantia vel propinquitate secundum situm, aliquando autem inchoatio cum virtute primi formantis manifesta.

Et ut hoc perspecte intelligatur, ponemus primo exemplum de secundo. Probavimus enim multoties in libris nostris physicis, quod generans primum est cœelum motum ab intellectu divino et separato et puro, et ostendimus in libro de

<--- Page Split --->

Natura locorum et locatorum 1 motum cœeli in duo in materiam, et ex materia formas elementorum, ex solius situs comparatione ad cœelum esse movens et generans : in libris autem nostris Meteororum et de Mineralibus ostendimus formas mineralium et coagulatorum et liquefactorum esse inchoatas in mixtione miscibilium, et ideo esse ad unum tantum, sicut et ipsa natura est mixtorum : et haec esse materialia valde, eo quod in ipsis occumbit virtus et lumen intellectus primi moventis : et ideo istae sunt remotissimae ab ipso : et haec Democritus opprimi a materia appellavit. Et si manifestantur in aliquibus eorum celestes virtutes vel formae, hoc est in eo quod participant illas a corpore moto non ab intellectu movente : et ideo sunt quasi paralytica fixae ad unum, neque vitam, neque motus localis facultatem, neque sensum, nec intelligere secundum aliam facultatem demonstrantes : adeo enim materia immersae sunt, quod splendor primi intellectus prout intellectus est in eis quasi penitus occumbit : sicus lux ingressa thecam multum opacam et obscuram. Ad hanc tamen formam ignobilem numquam solius corporis virtus deveniret : eo quod si sola esset virtus corporalis, neque moveret, neque ad aliquam naturae formam materiam umquam deduceret : eo quod in ipsa praehabens forma esse non posset, quam semper oportet praexistere : quia aliter casui totum naturae opus subjaceret, et non esset virtus veniendi ad hanc vel illam formam : nec esset quod ad eam determinate dirigeret quod formam causaliter non praehaberet, sicut patet ex praedictis. Hoc igitur modo formae fiunt in materia omnes, quas absolute et simpliciter veras naturas rerum appellamus, nihil habentes ultra naturae nomen et rationem : propter quod etiam illae aut harmoniae

quaedam sunt, aut harmoniam consequentes.

Et si quis subtiliter haec quae dicta sunt, inspiciat, tria vel quatuor invenit ex dictis formarum materialium genera. Ex Primum gequibus primum sunt formae elementorum materiarialium. rum, quae sunt omnino materiales et primae, quod significat ipsum nomen elementi, quod quasi materiae habet rationem, cum dicitur quod elementum est in compositione primum, et quod non resolvitur ad formam aliam : nihil enim est componibile et commiscibile nisi materia : et quod non resolvitur, est quasi materialiter stans in mixto secundum esse primum non repugnando alicui forma. Et hoc jam certa et perspecta ratione probavimus in fine primi Peri geneseos, ubi locuti sumus de miztione.

Secundum autem genus formarum materialium est quaedam mixtorum secundum qualitates miscibilium primas passio, sicut est coagulatio, et liquefactio, et hujusmodi, quae a nobis in IV Meteororum determinata sunt.

Tertium autem genus est formarumTertiumge - substantialium oppressarum et immersarum materiae, in quibus parum quid de luce offuscata intellectus puri simplicis apparet : et haec est forma substantialis eorum quae tantum commixta sunt, nullam habentia ulterius complexionem aut compositionem, sicut est forma lapidis et metalli, quae in uno et minimo cum intellectu erit, quod est esse totaliter potentiam suam in tota materia et omnibus partibus ejus : quaelibet enim pars lapidis lapis est, et quaelibet pars auri est aurum, sicut intellectus purus et immixtus qui prima causa est omnium, est ubique et semper. Cum his autem aliquando resultat aliquid de virtute instrumenti quo intellectus primus movet generabilium materiam, sicut est cœelum vel cœeli imago, cujus virtus vel figura

<--- Page Split --->

quandoque resultat in lapide vel metallo, sicut late et exquisite in libro nostrorum Mineralium 1 est determinatum.

Facile autem ex inductis manifestatur, quod omnes istae formaefiunt et inducuntur, ubi occumbit lumen intellectus puri et separati ex opacitate et victoria materiaeterestris. Propter quod etiam istae formaeb a omnibus Peripateticis et Stoicis non tantum formaen in corpore existentes, sed etiam corporales formaev ocantur. Ex corporea enim obumbratione fuscantur et ex materia terrena obligatione detinentur, adeo quod non nisi remota resultatione potius quam imitatione formarum quae in intellectu sunt primo, parvam retinent resonantiam. Et ideo tales Socrates obscuras verarum formarum resonantias et resultationes vocavit. Cum enim intellectus qui est activus et formativus omnium per formam operativam quae ipse est et in ipso, sit esse vita cognitionis et intellectus et motus localis principium, in his non resultat nisi secundum esse : et hoc ipsum est esse obumbratum et particulatum et obligatum materiae. Hae igitur et hujusmodi formaex materia sola educuntur, et ad ultimam distantiam recedunt ab intellectu puro et immixto, qui est causa et motorum primus in omni generatione universitatis.

Est autem adhuc in hoc formarum genere notandum, quod universitas formatorum ab hujusmodi forma non dependet, neque procedit ab uno. Et ex hoc duo consequuntur necessario, quorum unum est, quod haec non generantur ab invicem, sed unum quidem per se habet suam formam absque affinitate quam ad aliud habeat, et habet generationem, eo quod potentia in qua est hujusmodi formae inchoatio, non est in eo quod ejusdem cum generato est speciei et forma, sed potius est in elementorum quadam

permixtione : propter quod divisas ab invicem haec habent generationes in diversis locis et diversis elementorum commixtionibus : et talis generatio non est in aliis quae magis cum intellectu primo conveniunt.

Aliud autem quod consequitur ad id, quod diximus esse partes ejus quod hac forma perfectum est, a toto divisas, non æquivocari in nomine, sed univoce, sicut prius, recipere nomen et rationem : pars enim divisa a lapide lapis est, et pars divisa ab auro aurum est : non enim haec conveniunt cum primo motore illo de quo diximus in VIII Physicorum 2 : totum enim quod ab ipso movetur cœlum et partes ejus ad unum ordinantur quod unit motum et contentum facit in ipso, sicut omnia membra organici corporis ordinantur ad cor et motorem cordis : talis enim unio tam secundum Peripateticos quam etiam secundum Stoicos, est in omnibus cœlis ad cœlum primum, cujus motum omnes cœli alii obtinent, et ad motorem primi cœli ordinantur et reducuntur. In prædictis igitur formis occumbit lux intellectus primo moventis et harmonia sui motus : propter quod formae inchoatae esse virtutem et operationem et permanentiam non habent nisi in materia, et sine ipsa nec incipiunt, nec sunt, nec possunt, nec operantur, neque permanentiam aliquam habent.

Sunt autem et aliae formaegradu uno a materia corporali discedentes, et motori primo appropinquantes : et haec sunt quorum generatio est ex invicem, eo quod ad unum ordinantur : et postquam ipsum generatum esse acceperint, ordinantur partes ejus ad unum, ex quo etiam primo formantur et producuntur : et haec sunt vegetabilia vocata, quorum generatio est ex semine quod ex vegetabili perfecto producitur. Et cum semen ipsum germinare et pullulare incipit, pri-

<--- Page Split --->

mo format unum ex quo formantur omnia alia : et hæc est radix quæ est vice oris et cordis, sicut in libro de Vegetabilibus clare satis a nobis est ostensum 1.

Propter quod etiam duo consequentia sequuntur hanc formam, quorum unum est quod principium generans et formans unius est in alio : et ideo tota eorum quae unius naturae sunt communitas, secundum originem proficiscitur ex uno. Et secundum est, quod divisa pars a toto nomen et rationem totius non habet propter ordinem quem habent partes ad primum ex quo formantur : ramus enim divisus ab arbore, non est arbor, neque ramus proprie : sicut nec manus divisa ab homine est manus, nisi æquivoce : et in his incipit generatio proprie esse, quæ est generis processio. Non enim procedit genus nisi ex aliquo, nec procedit nisi in ea quæ ex uno in quo est genus, exeunt : et ideo non unius rationis est generatio in his quæ non sunt animata, et in his quæ animata sunt. Cujus signum est, quia virtus generativa est animæ et non naturae : eo quod natura corporum numquam procedit ex uno et eodem, sed potius ubique, et communicatur materia mixtione et alteratione. Et generatum non est secundum potentiam in aliquo generante, quod sit ejusdem naturae et speciei.

Si quis autem objiciat plantas non semper ex semine et ex plantis generari, sed frequenter ex terra, planum est solvere per ea quæ late in Vegetatibibus nostris disputata sunt. In his enim, sicut bene dixit Pythagoras, sol est pater et terra mater : propter quod adusta a Phaetonte clamavit ad Jovem, ne hoc quod remanserat, omnino aduri permitteret, sed adustionem Phaetontis ad humorem converteret hoc idem 2 : et ideo vis sementina in terra fit, ex qua plantæ procreantur : et hæc productio plantarum

est sicut ex semine et ejusdem rationis. Non autem sic est in mineralibus quæ numquam ex seminibus, neque ex virtute simili seminibus procreantur, sed potius ex simplici commixtione, aut coagulatione, aut liquefactione materia e lementalis.

Accedunt igitur hæ formæ ad motorem Formæ suet elevantur supra materiam corpoream, riam elevapræcipue in quatuor, quorum et primum nobilitas. est, quod actus hujus formæ non est esse simpliciter. Cum enim perficit materiam, non facit ipsam esse in actu tantum, sed confert ei vivere, quæ tamen vita est occulta et imperfecta ex animæ parte, non ex perfecta anima, sicut probatum est in principio Vegetabilium nostrorum. Dico autem vivere actum et perfectionem quæ viventibus est esse, quæ absque dubio non est secundum aliquam materialis et corporeæ formæ potentiam, sed secundum eam potentiam quæ est animæ, secundum quam corpus ab anima movetur ad vitæ operationes, quæ sunt vivere, nutriri, augeri, et generare, ex se, et hujusmodi, quas potentia non habet aliqua forma corporalis.

Secundum est, quod substantiali et nabilitas. bilitas.

Tertium autem est, quod hanc formam Tertia nobilitas. est consequens, locus videlicet ejus cujus est forma ipsa. Si enim omnia quae per naturam tantum consistunt, considerentur, omnia locum habent alicujus elementorum in ipsis viventium, deorsum, vel sursum, vel locum medium : hæc autem quamdiu vegetantur, in vita radi-

<--- Page Split --->

cantur inferius, et sursum diriguntur, cum tamen in ipsorum corporibus vincat terræ materia.

Quartum est, quod virtus hæc vegetans ex uno influit omnibus partibus effectum et motum vitæ, et ab illo construit vias in omnes partes per quas discurrunt spiriritus et alimentum, virtutem primi in se habentia et formam quæ dat eis motum ad omnem situm partium, sicut adamas movetur ad ferrum in quocumque sibi situ objiciatur. Hoc autem in plantis est radix a qua pori extenduntur in omnes partes plantæ, sicut diximus.

Ex primo autem horum necessario concluditur hujusmodi formam non esse corporalem, ita quod sit simplicis corporis forma, aut harmonia compositi, aut aliquid corpoream harmoniam consequens : nihil enim omnino hoc corporeum operatur secundum vitæ potentiam, sed tantum operatur secundum potentiam formarum corporalium quæ sunt calidum, frigidum, humidum, siccum : aut secundum potentiam mixturæ harum formarum, quæ aut est ex ipsa mixtione, aut virtute corporum cælestium quæ movent ad speciem mixtorum, sicut in scientia Mineralium diximus.

Ex secundo autem necessario concluditur, quod hæc forma non potest vocari natura, eo quod natura secundum se non est nisi ad unum hæc autem : forma de se multa facit : propter quod etiam ipsa in substantia corporis sui exigit partes dissimiles in forma, sicut est radix, folium, stipes, ramus, et hujusmodi.

Ex tertio concluditur, quod non omnino est immersa materiae et victa ab ea : si enim victa esset, non haberet locum nisi materiae. Nunc autem extendit partes suas in locum alium, sicut diximus.

Ex quarto autem habet, quod in aliqua similitudine est ad motorem primum, in hoc videlicet quod ad unum refert totum

suum universum, sicut ad unum refertur omne quod movet motor primus.

Hæc autem quatuor simul accepta efficiunt, quod tale corpus animatum non generatur nisi ex eo quod virtutem habet formativam ex eo quod est ad speciem digestum hujus formæ : et hoc vocatur semen sic formatum et digestum in planta, aut vis sementina, si conterminalo quædam elementorum et hoc virtute stellarum est reducta, et habet in se generati materiam et sementinam naturam efficientem : sed de materia habet parum, sed continue acquirit eam per tractum humoris a terra, fere tota alia substantia quæ in eo ex generante, resolvitur in spiritum, qui ingreditur in materiam, quæ est et qua trahitur primo inter corticem seminis : et cum in spiritu illo sit virtus animæ plantæ et virtus cæli, format humorem in plantæ organa.

Ex his igitur cognoscitur in quo elevatur anima vegetabilis supra naturam : quoniam quatuor quæ diximus, nulla habet natura, sed sunt effectus primæ animæ. Patet etiam quod hæc vegetabilis anima educitur ab interiori virtute seminis, propter quod in XVI libro de Animalibus 1 probavimus, quod est in semine sicut artificis forma est in artificiato, quod illam formam artis incipit induere : propter quod etiam quidam hanc animam ex traduce dixerunt, licet hoc omnino sit falsum. Ex traduce enim dicitur, quod sicut pars quædam traducitur de toto aliquo : virtus autem formativa quæ inducit animam, non venit in semen sicut pars quædam animæ plantæ cujus est semen, sed potius sicut similitudo quædam suarum virtutum. De his autem perfecte dicetur in nostro libro XV de Animalibus 2, ubi de seminum natura in animalibus et plantis late disputatum est.

Oportet autem scire, quod hæc anima super naturam elevatur, et in quantum

<--- Page Split --->

supra naturam elevatur, sit natura ipsa, et virtutes formarum naturalium efficiuntur instrumenta ejus : et ideo dicitur a Philosophis', quod anima hoc imprimit in naturam tamquam in materiam suam, et movet naturam sicut suum instrumentum. Cujus exemplum est quia nisi calor naturalis digestivus esset impressus a forma animae, numquam digestum ab ipso converteretur ad speciem vini, sed potius ad speciem ignis vel cineris qui est ignis reliquiae. Et ideo sicut forma architectonici est in dolabro, virtute cujus dolabrum dolatum terminat ad formam artis : ita forma animae est in calido, frigido, humido, sicco, complexionatis, virtute cujus terminatur ad speciem vivi et animati.

Amplius in semine plantae vel in eo in quo est vis sensitiva, est principium effectivum et formativum plantae : et hoc est permixtum cum materia quae formatur : et ideo diximus in libro Vegetabilium, quod virtutes sexuum activi et passivi in plantis unitae sunt in uno, et idem est in planta impregnans et impregnantum : sed non secundum idem : quoniam pars seminis subtilior et magis digesta quae convertitur in spiritum, est formans et impregnans : et pars materialis quae augetur per humorem qui a terra trahitur in alimentum, est formata et impregnata : et sunt conjuncta tam in planta germinante quam etiam in semine, quod se habet ad plantam sicut se habet ovum ad animalia ovantia : et sicut in ovo sunt agens et patiens conjuncta sub una testa, ita sunt in semine. Sed in hoc est differentia : quia in ovo sperma maris et gutta feminae sunt distinctae substantiae, quarum una convertitur in spiritum, et ille ingreditur in guttam feminae, et conformat eam : sed in semine sunt permixta et unita, eo quod magis immersa materiae est vegetabilis quam sensibilis, sicut inferius patebit.

immergitur, sicut et substantia in qua est virtus formativa ipsius, et quod non operatur nisi instrumento aliquo naturali et materiali, quod est calor, vel frigus, vel humor, vel siccitas : et haec tria faciunt quod non est perfecta anima, sed vocatur animae quaedam pars. Ex primo autem horum trium patet, quod est materiae obligata haec anima. Ex secundo, quod nullam formam concipit separatam a materia. Et ex tertio, quod est virtus operans in corpore, etsi non sit virtus corporea : sicut enim in Physicis diximus, virtus corporea est forma corporis, aut ejus quae consequitur corpoream harmoniam : sed virtus operans in corpore, vocatur a Peripateticis virtus quae non nisi per instrumentum corporeae virtutis operatur. Et hoc contingit dupliciter, ad formam videlicet quae est in materia, et non operatur nisi prout est in materia, sicut operantur omnes virtutes vegetabilis animae ad formam, quae quidem est corporis : est tamen operatio animae circa eam prout non est in corpore, sicut est imaginatio, et sensus,,et hujusmodi, de quibus postea dicemus.

Ex his igitur vere scitur natura vegetabilis animae, et in quantum elevatur supra naturam, et in quantum accedit ad intellectum primum moventem, et in quantum injungitur vel deprimitur in materia : et hoc praesenti sufficit speculationi ad sciendum naturam et originem vegetativae animae.

<--- Page Split --->

aut tota aut fere tota in spiritum, qui penetrat in guttam fœminæ, pulsando eam et distinguendo et formando eam per virtutem formantem quæ est in ipso : et quia virtus animæ patris et intellectus coelestis est in spiritu illo, de sui materia educitur sensibilis anima, quæ efficitur spiritus ejus de quo dictum est, quod motor est, et per ipsum vehit virtutes suas in corpus organicum quando formatur. Non enim oportet omne ex univoco sibi secundum speciem generari, sicut dixit Plato : sed sufficit quod generetur ex convenienti secundum subjectum materiae : et hoc est quando materia habet in se inchoationem speciei et formæ, quæ virtus ideo formativa vocatur, quia speciei et formæ habet virtutem informando ad determinatam et perfectam formam speciei. Utrum autem hæc virtus universaliter formans animal ex concepto semine, ex hoc sit in semine, quia semen egressum sit ex omnibus membris patris, aut ex hoc quod assimilatum sit membris patris, quamvis non sit egressum ex eis, late disputatum est a nobis in XV Animalium libro 1, et non est de intentione præsenti. Sed hoc est hic considerandum, quod secundum ea quæ dicta sunt, anima sensibilis educitur ex materia suæ generationis habente virtutem formativam ex assimilatione cum virtutibus membrorum generantium : et ideo est virtus operans et patiens naturaliter in corporis organo, et nullas omnino præter ipsum habens proprias operationes aut passiones.

Amplius oportet scire quod ordo est in formis, et quæcumque earum est prior, ut natura subjecta se habet ad sequentem, et sequens ut determinans et in numerum ponens se habet ad priorem, sicut patet si consideremus has formas quæ dicuntur esse, vivere, sentire, et intelligere, et movere secundum locum : prior enim erit secundum naturam quæcumque

<--- Page Split --->

supposita, non necessario ponit aliam ante se priorem : et hoc non est nisi esse. Si autem vita ponatur, necessario esse ponetur ante vitam, et esse erit sicut natura essentialis vitae, quae per vitae formam ponitur in numerum, eo quod differentia est causa numeri, et jam numeratur esse vivum, et differt ab eo quod est non vivum. Et similiter habet se tertia ad secundam, et quarta ad tertiam : semper enim sequens distinguit praecedentem et ponit eam in numerum : quidquid autem in aliquo est sicut distinctum et in numero positum, in ipso est sicut potentia naturalis et essentialis, et non sicut actus et complementum : et quidquid est in aliquo sicut terminus formae et in numerum naturae ponens, ipsum est in eo sicut constituens et complens et terminum tribuens essentialem.

Et hoc manifestum est in omnibus diffinitionibus essentialibus. In omnibus enim illis per modos dictos diffinitionis se habent ad invicem priora ad sequentia, et sequentia ad priora : et in omnibus talibus prius est in posteriori, sicut potentia essentialis et naturalis, in quo per inchaotionem est sequens : et ideo sequens additur praecedenti, et est in ipso sicut actus in potentia, et finis sive terminus naturalis in eo quod inchoatum et indeterminatum habet esse : propter quod hujus additio sequens ad praecedens facit unum et non multa. Idem enim penitus est quod est in potentia et quod est in actu. Ex hoc igitur necessario concluditur, quod vegetativum est in sensitivo, sicut potentia in suo actu in omnibus sensitivis, et quod non habet esse distinctum vel substantiam distinctam ab ipso, et quod vegetativum non est actus et perfectio et forma sensibilis, sed potentia ipsius, et sensibile est actus et perfectio. Scitur etiam ex hoc ratio quare vegetativum loco et subjecto separatur a sensi-

tivo, sed sensitivum loco et subjecto numquam separatur a vegetativo : et cum vegetativum separatur a sensitivo, tunc potest esse finis et perfectio : sed numquam potest esse perfectio ultima, quando est in sensitivo : numquam enim in sensitivo potest esse sicut actus, sed sicut potentia quae nullius potest esse perfectio aut terminus sive forma ultima substantialis ponens in numerum.

Et ex hoc necessario falsitatis arguitur opinio quorumdam sensibilem dicentium et vegetabilem duas esse substantias in animali sentiente, quae amba substantiae uniuntur in uno actu animandi, et ideo haec duo unam esse animam manifestissimum est. Jam enim ex praedictis constat non posse esse haec duo in sensibilibus nisi unam substantiam secundum esse naturale et substantiale. Et haec est causa, quod Aristoteles dixit, quod vegetativum est in sensitivo sicut trigonum in tetragono. Sed de hoc multa et bene considerata in II de Anima dicta sunt a nobis. Amplius hic elucescunt multa quae in XVI libro Animalium diximus. Ibi enim dictum est quod non est vivum et animal simul, et non est animal et equus simul : ex quo enim id quod est potentia prius est natura, et generatio est continuus egressus ejus quod est in potentia ad actum, necessario oportet quod prius manifestetur in embrione operatio potentiae, et postea operatio ejus quod in actu est permixtio, potentiae secundum omnem motus quantitatem, et quod tandem stet generatio in complemento ultimo : et cum omnem motum mensuret tempus continuum, oportet necessario quod non sit vivum et animal simul, nec animal et equus simul : est enim motus forma post formam, sicut in III Physicorum ostendimus, et in quolibet fieri sunt infinita facta esse, sicut ostendimus in VI Physicorum '. Sed ex

<--- Page Split --->

hoc non sequitur, quod vegetativum non idem in substantia est sensitivo in animali : sicut non sequitur in motu alterationis in quo non est fuscum et pallidum simul, et non est pallidum et album simul , quod sint tres formae in fine alterationis, scilicet fuscum, pallidum, et album.

Dubitabitfortealiquisdedictis , dicensquodinformissubstantialibusquænonsuntmajoresinmajoriquantitate , e t m i - noresinminoriquantitate , nonesttalisformaruminmotudivisio , cumsinti - divisibilesetsimplices : sedhocnihilest : quiasufficienterinfineprimiPhysicorumanobisostensumest , quodgeneratioformarumsubstantialiumnondividiturabalteratione : eoquodqualitatesprimæinformatæformissubstantialibus , suntalterantiainstrumenta , quibusmateriaapotentiaadactumdeducitur . Etideopa - t e t , quodverumestquoddiximus : eterrorestcontraomnemveritatemnaturæ , vegetativumetsensibileessediversæssubstantiasinanimali . NecumquamhocdixitaliquisPeripateticorum , sedqui - damphilosophiamignoranteshicerran - tesconfinxerunt : dehoctamencausaestanobisdictainundecimoprimæphi - losophiæ .

Amplius autem ostenditur hoc ex operibus. Nutritivum enim et augmentativum non nutriunt et augent ad speciem et operationem vegetativi, sed ad speciem et formam sensitivi. Caro enim et nervus facta sunt ex nutritiva virtute animae vegetativa perfectæ, sed potius in quantum stant sub forma sensibilis sive sensitivi. Et per hoc probatur quod sensibilis anima imprimit in vegetabilem, quæ in ipsa est sicut in potentia, sicut forma in materiam, et sicut motor est in instrumentum, sicut superius diximus, quod vegetativum in plantis imprimit in naturam formarum corporalium et in ipso esse.

Ex omnibus dictis colligitur, quod sensitivum se habet ad vegetativum sicut actus ad potentiam, et sicut informans movens ad instrumentum quod movetur ab ipso, et quod ipsum educitur de materia per virtutem formativam habentem similitudinem virtutem membrorum patris : et ideo dicemus in XVI libro Animalium 1, quod gutta feminæ, sive sit menstrualis sicut in ovo venti, separata ab humore maris, non est in potentia ad vegetabile, et ad hoc numquam educitur sine semine maris : eo quod in talibus vegetabile est in potentia, et non movet nisi per aliquid quod est in actu : et hoc non est nisi sensitivum, et ipsæ virtutes vegetabilis non vegetant nisi ad formam sensus, eo quod in sensitivo complentur. Ex omnibus igitur prædictis patet qualiter sensitivum se habeat ad vegetativum.

Restatigiturnuncconsiderareoperaetpassionesejus , utsciaturnaturapro - priaipsius . Ostendimusautem , quodsensusquinaturamsensitivihabetsim - plicioremvisusinperfectisanimalibus : ethocinsecundodeAnimaanobisde - terminatumest , etinilloprimoconside - rabimussensitivinaturam . Estautemvi - dereinilloquodinmediosensibilevi - susquodestcolor , estsecundumessespirituale , cuiconveniunttria , quorumunumestsubitoetnonintemporetran - sireadvisumpermedium . Secundumestuniversaliterinmediovisibilegenera - riquocumqueextenditurrectalinea . T e r - tiumautemestvisibilenonafficereme - diumqualitateetfiguraipsius . Nonenimpossumusdicereaeremessetrigonumvelabum , eoquodtrigonumalbumvi - denturperipsum . Exhisautemtribusconvinciturperspicuumquodestmediuminvisu , inquosicutinmediofuntvisi - bilia , nonessemateriamsubjectamvisi - bilibus , necseadvisibiliahaberesicutpotentiammateriæ : esseenimspirituale

<--- Page Split --->

quod subito fit in medio materiae et in extremo, et esse ubique in materia subito et non infici vel informari, numquam contingit materiae ex aliqua forma quae est in materia.

Amplius perspicuum et color sunt ejusdem naturae : quia color est esse quoddam perspicui in corpore terminante visum et terminato per opacum, sicut ostendimus in libro de Sensu et sensato : materia autem et forma numquam sunt ejusdem naturae : et ideo potius perspicuum ad visibilia se habet sicut locus connaturalis eorum ad quem moventur, et cum quo connaturalitatem habent, et ubique in ipso existunt secundum quod esse habent sensibile. Cum autem oculus secundum naturam non habeat nisi perspicui compositionem,erit eadem ratio de oculo quae est de perspicuo medio secundum illam cooperationem qua se habet oculus ad visibilia. Determinatum autem est a nobis in scientia de Anima, quod perspicuum non convenit elementis ex hoc quod elementa sunt, sed potius ex hoc quod communicant cum corpore superiori quod est perpetuum et cœeleste : et cum eodem convenit natura oculi per eamdem rationem : visus autem forma est oculi organica, sicut in secundo libro de Anima 1 ostensum est. Visus igitur licet sit forma in organo operans, in quo dominatur elementum, tamen non est forma organica illius et harmonica secundum communicationem cœeli : propter quod etiam quia cœelum est superius elevatum ab alteratione et effectione formarum alterantium et materialium, forma quae est in ipso, nec materiale esse habet, neque vere alterat ipsum, nec vere individuatur in ipso, sed potius secundum quemdam modum universalis ubique est in ipso, nec vere afficit nec figurat ipsum. Idem autem est de sensu omnium sensi-

bilium, in quantum sensus solius forma sensibilis est susceptivus sine omni materia, sicut cera suscipit formam sigilli.

Et ex his facile patet cuilibet qui subtiliter intuetur naturam animae sensibilis, eam nec esse formam corporalem sive corpoream, nec esse eam aliquid quod consequens est harmonicam corporum compositionem, sed multam cum movente intellectu habere propinquitatem et affinitatem, licet cum ipso in forma non conveniat. Propter quod nec visus nec imaginatio affecta dicuntur formis sensibilibus materialibus : quia visus albi non est albus, nec imaginatio calidi est calida. In vegetativae autem animae passionibus et operibus non eodem modo se habet : quia digestio fit a calido naturali : et ideo digestio calidi est calida, et hepar est calidum, et cor calidum, et stomachus calidus, quae sunt organa quibus perficitur digestio : et haec fuit causa quam assignavimus in XVI Animalium 2 : propter quam sensitivum oportuit aliud formalius et melius digestum et distinctum habere principium seminale quam vegetativum : et ideo diximus ibidem, quod corpus sentientium est a matre, et anima a patre.

Ex omnibus autem hic et ibi dictis constat, quod anima sensitiva non est patiens et operans sine organo : sed hoc organum non se habet ad sensibilia omnino sicut materia, sed potius ad formam sensibilem habet connaturalem : et hoc planum est in omnibus, secundum quod forma fit in ipsis sicut forma sigilli in cera : propter quod etiam tactu nihil sentitur nisi quod est in formali ejus compositione, et excellens compositionem ipsius. Et hoc dicere voluerunt sed nescierunt exprimere illi qui dixerunt quod non sentitur nisi simile simili.

De natura igitur animae sensibilis et origine ipsius et affinitate cum primo

<--- Page Split --->

movente intellectu, et distantia ejus a materia, tantum dictum sit a nobis.

CAPUT V.

De origine et natura animæ rationalis et elevatione sui super materiam et similitudinem ad intellectum purum, et de unitate quam habet cum sensibili et vegetabili in homine.

His ita determinatis, facile est invenire originem et naturam animæ rationalis : de hæc enim constat per ea quæ in III de Anima 1, et in libro de Intellectu et intelligibili determinata sunt, quod ipsa non est actus alicujus corporis, nec est forma corporalis, neque virtus operans in corpore. Propter quod impossibile est, quod per aliquas qualitates seu formas quæ in semine sunt, educatur de semine : sed cum intellectus separatus sit primus motor in natura sicut a principio istius libri diximus, anima rationalis est similitudo lucis intellectus agentis in generatione. Non enim potest intelligi, quod aliqua virtus in corpore operans, vel corporea, quin virtutem habeat formandi et formam illam quæ nullo utitur corpore.

Et ideo cum tria sint in omni genere operantia in conceptus formatione, elementi virtus videlicet, et animæ, et intellectus, qui est cum cœlesti virtute, eo

quod ipse cœlum movet, et movet virtutes cœlestes, quæ sunt in materia generabilium, et est intellectus purus et primus movens et informans omnia alia sub ipso instrumentaliter agentia. Contingit enim formam esse animam rationalem, quæ transcendendo materiam et virtutes materiæ, in similitudinem prorumpit motoris primi in natura : et hic intellectus movens est, quem Anaxagoras purum et primum et immixtum esse dixit, sicut diximus in VIII Physicorum 2. Et hoc est quod quidam vocaverunt causam primam, eo quod in causando non habeat aliquid prius se quod causet ipsum vel moveat. Et cum ipse sit intellectus purus activus et productivus rerum naturalium sicut intellectus artificis producit artificialia, dixerunt quidam animam rationalem ab intelligentia fieri : et verum dixerunt, si intelligentia dicatur intellectus primus separatus et immixtus, nulli nihil habens commune, sicut dixit Anaxagoras. Si autem intelligentia dicatur intellectus secundus motor alicujus orbis inferioris, non potest esse verum quod dicunt : quoniam quæcumque sit secundarum intelligentiarum, non movebit nisi in virtute primi intellectus : et ideo tota virtus causandi est intellectus primi in causato illo quod ad similitudinem intellectus producitur.

Alii autem videntes formam hanc, quæ anima rationalis vocatur, esse ad imaginem et similitudinem intellectus primi qui auctor est et opifex primus in toto naturae opere, dixerunt eam esse exemplum prime causæ. Ex dictis autem elucescit quod in XVI scientiæ de Animalibus 3 libro dicemus, quod intellectus in animæ rationalis natura ingreditur in conceptum ab extrinseco, non ita quod intellectus primus causet ipsum extra naturae opus, sed quia educit eum de luce sua, et non de aliquo materialium prin-

<--- Page Split --->

cipiorum : et si esset de aliquo materialium principiorum, oporteret quod speciale semen haberet præter semen maris et fœminæ,et quod semen fœminæ haberet in se vegetativum,et semen maris haberet in se sensitivum in potentia : et neutrum horum sufficit ad intellectum et rationem. Nec potest habere semen quod est in potentia : omnis enim virtus quæ est in semine, sive sit animalis, sive cælestis, sive elementalis, aut mixtionis elementorum, virtus est operans in corpore, nec educere potest formam nisi quæ est actus corporis, sicut jam dictum est.

Adhuc autem quod vere animæ intellectualis sive rationalis cognoscatur origo, revocetur ad memoriam quod supra dictum est, quod videlicet vegetativum est in sensitivo, et non terminatur exitus vegetativi de potentia ad actum nisi ad esse et ad naturam sensitivi : eo quod motivum in generatione animalis est sensitivi habens virtutem formativam. Est tamen in motu ipso embryo prius vivum quam sensibile animal, et prius sensibile animal quam equus, vel leo, aut in specie et forma animalis determinatum. Ita omnino ubi secundum propriam virtutem est movens intellectus, et omnia quæ sunt in materia, sunt instrumenta ipsius in virtute intellectus moventia : ibi procul dubio vivum prius est in materia quam sensibile, et sensibile prius quam intelligibile, et intelligibile confusum quam intelligibile sive intellectuale determinatum et adunatum habens intellectum : eo quod virtute intellectus agentis prima operatio est secundum principia materiae matris, et secunda operatio est intellectus ejusdem secundum ea quæ sunt in semine patris, et terminus generationis est secundum lucem propriam tantum. Et sicut quando vegetativum est in sensitivo, terminat vegetativum suas operationes ad congruentiam sensi-

tivi : ita quando vegetativum et sensitivum sunt in rationali, terminantur organa formata ad opportunitatem rationalis animæ. Et ideo loco anteriorum pedum in quadrupedibus formantur homini manus quæ sunt organa intellectus, sicut in libro de Animalibus 1 ostendetur : et sicut dixi de manu, ita est de aliis, sicut lingua, quæ in homine congruit interpretationi, quæ non est nisi actus rationis, et auris qui est auditus disciplinalis, quod non competit nisi intellectui : et sic facile est considerare in omnibus aliis organis sensuum. Propter quod etiam in figura organa hominis ab omnibus differunt animalium organis : eo quod sensitiva in homine conjuncta rationi, multo est majoris virtutis quam sit in aliis animalibus.

Oportet autem scire, quod sicut in aliis, ita etiam in homine inchoatio vegetativi est in materia et in esse primo substantiae animandæ, et inchoatio sensibilis est in vegetativo, et inchoatio rationalis in sensitivo est : quia aliter homo constitutus, sicut ante probatum est, esset multa et non unum : sed quia nihil horum fit, nisi per virtutem intellectus, et non ex materia aliqua efficitur, ideo oporteret quod terminus esse hominis ad similitudinem intellectus primi qui divinus est, ex nulla materia fieri prohiberetur, sicut patet ex prædictis.

Ex his igitur patet, quod falsa est opinio Abubacher, qui dicit intellectum esse non de natura animæ, sed continuari sibi eum ab extrinseco. Si enim hoc verum esset, non esset homo id quod est esse habens hominis nisi a sensibili. Quod enim non nisi extrinsecus continuatur, non est terminus exeuntis de potentia ad actum, nec per ipsum aliquid ponitur in numerum : sed per rationem et intellectum homo est homo, et ponitur in numerum. Et igitur rationalitas esse

<--- Page Split --->

hominis, et una substantia erit vegetativum et sensitivum in ipso, sicut necessaris probationibus patet quas induximus per ea quae dicta sunt.

Ulterius patet, quod non potest esse unus intellectus in omnibus hominibus, cum secundum esse distinguatur per vegetativum et sensitivum, cum quibus est una et eadem substantia. Ostensum est etiam per ante dicta, quod substantia illa quae est anima hominis, partim est ab intrinseco, et partim ab extrinseco ingrediens: quia licet vegetativum et sensitivum in homine de materia educantur mediante virtute formativa, quae est in gutta matris et patris, tamen haec formativa non educeret eas hoc modo prout sunt potentiae rationalis et intellectualis forma et substantiae, nisi secundum quod ipsa formativa movetur informata ab intellectu universaliter movente in opere generationis: et ideo complementum ultimum quod est intellectualis forma et substantiae non per instrumentum, neque ex materia, sed per lucem suam influit intellectus primae causae purus et immixtus.

Propter quod etiam non ex praejacenti aliquo creare rationalem dicitur Deus animam : et hoc modo intellectus ingreditur in embryonem ab extrinseco materia, non tamen ab extrinseco agente : quia intellectus qui est auctor naturae, non est extrinsecus naturae, nisi hoc modo quo extrinsecum rebus dicitur, quod est separatum ab eis per esse et non commixtum cum eis : sed hoc modo a rebus generatis separatus intellectus universaliter agens non distat ab eis per situm et locum, cum potius sit intimior rebus naturalibus quam aliqua naturae principia : nec principia naturae aliquid agunt, vel agere possunt, nisi mota ab ipso et informata per ipsum.

Haec igitur de origine animae rationalis, et unione ejus cum vegetabili et sensibili, et affinitate ejus cum lumine primae causae dicta sunt.

CAPUT VI.

De eo quod rationalis sola est perfectio, et qualiter perficit hominem et membra, et qualiter est perfectio vegetabilis et sensibilis, et qualiter est inseparabilis ab illis, sed illae separantur ab ipsa ?

Non autem praetereundum, quod anima ista licet sit una substantia hominis, habet tamen multas potentias, eo quod ipsa est in se colligens omnium formarum se ordine naturae praecedentium potentias : quae omnes in intellectuali natura complentur tamquam in ultimo termino et fine, quae sunt esse substantialium hoc modo quo forma est substantia et vivum et sensibile, post quae consequitur intellectuale : et cum generatur homo, sicut diximus, propter continuitatem motus continue exeuntis de potentia ad actum, non erit esse et vivum simul, nec vivum et sensibile simul, neque sensibile et rationale simul. Et ad vivum et sensibile operantur virtutes quae sunt in semine per virtutem animae et intellectus primi : sed ad complementum quod est rationale esse et intellectuale, non operatur nisi solus prima causae intellectus, ad cujus imaginem et similitudinem substantia producitur rationalis : et hac de causa ipsa etiam tota substantia animae viribus potentiarum vegetabilis et sensibilis conjungitur organis corporalibus, et non agit sine illis, sed viribus comple-

<--- Page Split --->

menti ultimi rationalis et intellectualis, nulli omnino parti corporis conjungitur, nec est actus alicujus partis corporis.

Et ex hoc contingit, quod istae partes animae differenter sua informant animata : anima enim vegetabilis eo quod magis vicina est materiae, tota quidem materiam informat, et partem in qua ipsa ultima est perfectio : quia etiam totam plantam vocamus plantam, et quaelibet ejus pars non divisa ab ipsa planta vocatur, sicut ramus, et stipes, et hujusmodi. Et hujus causa est, quia secundum totum suum potestativum quod est universitas suarum virium, est in qualibet parte. In qualibet enim planta parte nutrit, auget, et generat. In his autem in quibus anima sensibilis est perfectio ultima, totum quidem denominat et perficit, eo quod in toto est universitas suarum potestatum tota : sed quia secundum potentias distribuitur partibus, et non in qualibet parte est quaelibet sua potestas, ideo non denominat partes nisi a particularibus partibus sua potestatis : et ideo totus leo est animal et leo, sed oculus ejus non est animal vel leo, sed est pars ejus visu perfecta, et sic de aliis partibus.

Anima autem rationalis eo quod quadam est forma hominis, facit hominem esse hominem totum. Sed quia secundum particulares potestates non distribuitur membris, et ideo membra non denominantur ab ipsa, nec a viribus ejus : et ideo oculus hominis nec est homo, nec intelligit, nec ratiocinatur : propter quod constat ipsam esse separatam a partibus corporis secundum quamlibet suam potestatem : et ideo inter omnes magis accedit ad causae prime similitudinem : sed vires qua conveniunt ei ratione naturarum, qua potentiae sunt in ipsa et completae per ipsam, sicut sunt vires vegetabilis et sensibilis, distribuit partibus corporis. Et ideo rationalis anima in quantum rationalis est, secundum esse naturae conjuncta est toti, et non alicui parti ipsius. Nisi enim conjuncta esset

toti, non esset homo, sed animal tantum quod constituitur per ipsam : hoc autem absurdum est. Et nisi esset in generatione accepta, non esset forma naturalis hominis, quod iterum est absurdum. Talis igitur est in quantum est rationalis secundum illum modum quo est substantia colligens in se sicut in complemento et fine essentiali ultimo esse, vivere, et sentire : et ipsa substantia ex qua emanant quaedam potestates affixae partibus corporis, et quaedam non affixae partibus corporis, et illae quae sunt affixae corpori, sunt sicut instrumenta quibus regit et movet corpus anima rationalis : et ideo sicut vegetabilis in plantis imprimit in naturam, et ideo natura in vegetabili agit ad formam vegetabilis sibi impressam : et sicut sensibilis in animalibus imprimit in vegetabilem, et per vegetabilem in naturam, ut agat ad formam sensibilis : ita in homine rationalis anima imprimit in sensibilem, et per sensibilem imprimit in vegetabilem, et per hanc imprimit in naturam, ut omnis actio corporis ad formam rationalis perficiatur : propter quod carnes hominis et ossa et hujusmodi non conveniunt in forma et specie et ratione cum carnibus et nervis animalium brutorum.

Amplius ex hoc patet, quod ipsa vegetabilis et sensibilis non sunt ejusdem rationis in homine et in plantis et in animalibus brutis : quoniam istae potentiae sunt in homine secundum esse rationalis animae. Sola enim ultima forma dat esse speciei et formae, et antecedentes omnes sunt potentiae essentiales determinatae per ultimam formam, sicut jam saepius dictum est. Ex hoc etiam manifestum est, quod vegetabilis et sensibilis separantur quidem a rationali loco et subjecto : sed rationalis nec intellectu, nec loco, nec subjecto separari potest a vegetabili et sensibili : sicut nec forma posteriorum numquam intelligi potest esse separata ab ea quae prior est in ordine naturae, quam perficit et ponit in numerum : prior enim in ratione subje-

<--- Page Split --->

cti habet se ad sequentem, sicut in ante habitis diximus : quod quia probatum est in ante habitis, hic supponatur.

Et hoc solum est ex quo totus dissipatur error Averrois et Abubacher dicentium unum numero intellectum esse in omnibus hominibus. Si enim unus numero intellectus secundum esse est in omnibus, oportet quod una numero natura vegetabilis sit in omnibus hominibus : et per consequens oportet, quod una numero digestio et unum numero augmentum, et unus numero visus, et imaginatio, et memoria sint in omnibus hominibus : quod absurdum et derisione dignum est : igitur constat non unum numero intellectum esse in omnibus hominibus.

Ex prædictis enim constat quoddam quod antiqui dixerunt Stoici, Platonis dogmata sequentes, quod videlicet natura quidem per principia quæ sunt in semine, operatur ad animam intellectualem, sed non operatur ipsam animam : quæ, sicut dictum est, ex principiis moventibus in semine, quæ informata virtute intellectus movent in generatione hominis, prius est vita quam sensus, et prius sensus quam intellectus : et complementum intellectus non inducitur virtute alicujus principiorum moventium in materia, sed potius ipsa luce intellectus moventis, qui est causa prima. Et hac ratione dixit Aristoteles in libro de Causis proprietatum elementorum et planetarum, quod anima rationalis creatur in hominis embryo junsu Dei, et est quædam resultatio suæ lucis.

unitive colligit ad esse intellectuale, sicut ex antecedentibus est manifestum, et est ipsa juxta primam causam et immediata ei inter omnia communia quæ per generationem esse accipiunt. Hæc est igitur vera animæ hominis natura.

CAPUT VII.

De natura possibilis et agentis intellectus in homine,et qualiter se habent ad animam ?

Status autem hujus naturae est secundum intellectum et vires appetitus intellectum consequentes, et de his de quibus de partibus animæ in diversis libris nostris disputavimus,satis dictum est : nunc ad sciendum naturam animalis rationalis, nihil aliud oportet hic dicere, nisi quod in anima duo sunt intellectus, quorum unus est quo est animam omnia intelligibilia fieri, et vocatur intellectus possibilis : et alter quo est animam omnia intelligibilia facere, et vocatur intellectus universaliter agens.

Amplius jam patet qualiter inter omnes naturales formas anima intellectualis verior forma est : eo quod est magis separata et nobilior omnibus, eo quod in se colligit omnes alias sicut potestates, quæ sunt esse, vivere, sentire, movere secundum locum, et intelligere. Et cum istae sint bonitates nobilissimae, a prima causa ad perfectiones rerum naturalium fluentes, constat ipsam nobilissimam esse, quæ omnes istas non sparsim, sed

Et primus quidem se habet ad intelligibilia sicut perspicuum in medio et in oculo se habet ad visibilia. Ostensum autem jam est, quod perspicuum formaliter connaturale est visibilibus, et confert eis esse spirituale, secundum quod sunt in ipso, et visibilia in illo individua in materia, ubique efficiuntur in perspicuo, et in omnibus his excellenter se habet intellectus possibilis ad intelligibilia : est enim connaturalis formis intelligibili-

<--- Page Split --->

bus, et ideo se habet ad intelligibilia sicut tabula rasa ad picturam : quoniam in tali habitudine superficies tabula est substantia imaginis terminata : et hoc modo colores in perspicuo sunt natura terminata dimensionibus colorati quod videtur : et forma intelligibiles in intellectu sunt intellectus terminatus finibus et quidditatibus rerum. Propter quod nullam materiae comparationem habet iste intellectus, sed potius locus est specierum intelligibilium, ad quem moventur lumine intellectus agentis intelligibilia, sicut colores lumine solis moventur in perspicuum : propter quod cum separatus sit secundum quod est virtus animae rationalis, erunt omnia quae sunt in ipso, ubique et semper in ipso : forma enim non est nisi individua vel universalis, et individua est per hic et nunc : et cum abstrahitur ab his, est ubique et semper : et tunc est in esse intellectus qui non dat hic et nunc esse, sed ubique et semper.

Intellectus autem universaliter agens comparatur ad intellectum possibilem et ad intelligibilia sicut lux solis comparatur ad perspicuum et ad colores. Est autem lux de natura perspicui et connaturalis perfectio ipsius, et similiter colorum, ut patet per ante dicta : et per excellentiorem modum erit intellectus agens connaturalis perfectio intellectus possibilis et intelligibilium, ita quod sicut colores non moventur ad perspicuum nisi actu luminis, ita intelligibilia non movent intellectum possibilem nisi actu luminis intellectus agentis.

Et hoc est quod multi dicunt, et pauci intelligunt, quod omnia intelligibilia fluunt in animam ab intelligentia separata et non a rebus, quarum ipsa intellecta sunt quidditates et formae : et in his tamen tota natura intellectualis animae se habet magis in ratione formae et loci

quam in ratione materiae, sicut patet per ante dicta. Et ideo dicitur, quod universale est intelligibile quod est in ipsa habens universalitatem a separatione quam facit intellectus agens : et in hac universalitate movetur ad intellectum possibilem, et est in eo ubique per rationem simplicis, et semper per hoc quod non concernit aliquam temporis differentiam : et hoc est esse suum quod habet in intelligendo.

Propter quod mentiuntur omnino qui dicunt, quod forma quae est in anima, duplicem habet comparationem : unam quidem ad rem cujus est forma, et sic dicunt ipsam esse universalem : et aliam ad intellectum, et sic dicunt individuam esse per intellectum in quo est : forma enim ex comparatione quam habet ad rem, numquam est universalis : et ex comparatione ad intellectum in quo est, semper est universalis : eo quod in eo ubique est et semper, sicut patet per ea quae hic et in libris nostris de Anima et Intellectu et intelligibili diximus '. Est autem hic intellectus aliter individuus per esse ad quod terminat hominem et vegetabile et sensibile, quod est in ipso, sicut et perspicuum unum et individuum est per aerem, aut aquam, in quibus est : et tamen est locus universalis ad quem abstracti moventur colores, et lumen unicum et individuum per luminare in quo est, et tamen est universale colorum abstractivum, et sic intelligens naturam intellectus liberatur ab omnibus erroribus diversorum hominum circa naturam intellectus errantium, quorum errores jam determinavimus in libro de Anima 2 : sed complete ibi dici non potuit nisi prius animarum et intellectus sciretur origo.

<--- Page Split --->

positionem suarum partium, quam differrant sicut materia et forma. Quotiescumque enim constant partes perspicui, tunc habent formam lucis : et ideo compositio nulla est in anima per rationem formae et materiae. Propter quod etiam Aristoteles non dicit animam esse hoc aliquid, sed formam eam absolute dicit esse.

Sed melius dicitur intellectualis natura esse composita ex eo quod est de natura sua intellectuale, et ex eo quod est perfectio intellectus. Ex intellectu enim possibili, sicut jam ostensum est, est natura intellectualis id quod est : sed ex agente est perfectio ipsius secundum esse intellectuale in actu : sicut enim perspicuum in tenebris, quas visibiles non facit in actu, non est nisi perspicuum in potentia, et per lumen cujus actu veniunt ad ipsum colores, efficitur perspicuum secundum effectum. Talis igitur est animae compositio : propter quod omnes concorditer Peripatetici negant in natura animae intelligentiae esse materiam et potentiam materialem.

Id autem quod solerter ex prædictis est sciendum, hoc præcipue est, quod cum anima in intelligibilibus super se reflectatur, intelligens ea quæ in ipsa sunt et seipsam, convincitur procul dubio esse composita. Si enim non esset composita, oporteret quod totus intellectus esset activus qui progreditur extra se faciendo intelligibilia non in ipso : aut esset possibilis in quo fierent tantum, et non esset faciens ea, nec convertens se super ea facta, sicut lumen convertitur super colores. Neutrum autem horum solum est in anima intellectuali, sed utrumque simul : et ideo habet compositionem : et hæc sola ratio est, quare Pericipatetici probant animam esse compositam.

Neque est composita ex materia et forma : quia possibilis intellectus non est materia vel materialis, sicut est inevitabiliter probatum ex ante habitis. Non enim ut materia se habet ad intelligibilia, sed sicut locus : neque ut materia se habet ad agentem, sed potius sicut connaturale ad ipsum, sicut est connaturalitas perspicui ad lucem, eo quod lucens non lucet, nisi per naturam perspicui, cujus partes conjunctæ sunt : et ideo lucens et perspicuum potius differunt per

Ex his autem quæ dicta sunt, clarum est qualiter hæc anima sola perfecta est et nobilis : eo quod tres habet operationes, divinam videlicet, et intellectualem, et animalem : divinam quidem in formas faciendo tam intelligibiles, de quibus diximus, quam naturales, quibus ipsa informat omnes vires sensus et vegetationis, ut ad speciem intellectualem agant, sicut superius dictum est. Intellectualem autem habet intelligendo et intellectu reflectendo se super seipsam. Animalem autem habet in animando : eo quod ipsa est forma hominis, sicut jam probatum est superius.

Amplius ex præhabitis scitur, quod errant omnes, qui dicunt animam movere motu processivo ex hoc quod est composita : quoniam hoc nullo modo est verum : nullum enim compositum movet vel movetur ex hoc quod est compositum, sed potius ex hoc quod est simplex, movet hoc quod movet secundum locum. Primus enim motor (sicut osten-

<--- Page Split --->

dimus in octavo Physicorum) est omnino simplex, et impartibilis, nullam penitus habens magnitudinem, sed potius ex hoc movet omne quod movet localiter, quod in separatione et universalitate accedit ad similitudinem primi motoris simplicis : ex hoc enim quod separatur, elevatur supra materiam, et materia sequitur ipsam, ex hoc quod efficitur universale modo sibi convenienti : et hoc est quod appetitus ejus non est unius, sicut appetitus materiae, sed est multorum quae cum uno loco non sint, consequitur per motum ad diversa loca ea quae desiderat. Quae autem sint moventia in hoc motu, diximus in libro de Anima, et in libro

de Motibus animalium 1 : sed sufficit hoc dicere, quod anima movet habens motum triplicibus potentiis. Quædam autem sunt determinantia ea ad quæ movetur animal, sicut sensus, et phantasia, et intellectus, et hujusmodi, sicut prudentia et ars. Quædam sicut impetum facientia, sicut appetitus, et voluntas, et desiderium, et ira, et concupiscentia. Quædam autem complectuntur utrolibet, sicut prohæresis, synderesis, et liberum arbitrium, et hujusmodi.

Quæ autem nunc dicta sunt, ad cognoscendam naturam animæ secundum seipsam, sufficiunt ad præsens.

1 Cf. tres libros de Anima et duos libros de

Motibus animalium per multa capita.

<--- Page Split --->