CAPUT XIX.

Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt : vir ejus, et laudavit eam.

§ 1

сорн (р)

Hic notandum primo est qualiter epigramma versui respondeat. Interpretatur enim corn, conclusio, et notatur in

hac littera ultima pars tractatus de muliere forti. Omnia enim qua dicta sunt de ipsa concluduntur in quadruplici laude ipsius, qua quadruplex laus habetur in quatuor versibus qui adhuc restant. Nam in hoc versu ponuntur laudantes idonei : in sequenti autem laudatur a divitiis, in tertio autem a forma et pulchritudine, in ultimo autem ab operibus : et sic in quatuor laus ipsius concluditur. Huic autem versui præcipue hoc epigramma

<--- Page Split --->

præponitur, quia mulieris hujus præcipua ac specialis laus est in ore filiorum et mariti, qui eam et familiarius noscunt, et affectuosius extollunt.

« Surrexerunt, etc. » Duo notantur in versu, scilicet prædicatio filiorum, et laus viri.

Circa primum notanda sunt tria. Primum, qui sint filii. Secundum, qualiter surgunt. Tertium, qualiter beatissimam prædicant matrem.

Circa primum nota quod sicut Jacob duas uxores habuit liberas, scilicet Liam, et Rachel : et duas ancillas, scilicet Balam, et Zelpham : ita Christus in anima una fideli quæ fortis mulier vocatur, habet quatuor partes fecundas, ex quibus duodecim filios ex benedicto semine progenitos educit, in laudem et extollentiam matris. Lia igitur, quæ laboriosa interpretatur, lippa est oculis 1, sed fecunda : minus dilecta, sed prius marito copulata : non promissa, sed tamen exhibita : vita activa est quæ tota in illa parte animæ fundatur, quæ liberum arbitrium nuncupatur. Hæc enim lippa est in agendis, quia ignorat homo finem operis sui : feccunda tamen est in operibus bonis. Minus autem dilecta est, eo quod non est in desiderio, sed potius quies contemplationis æternæ totum obtinet nostrum desiderium, utpote pro qua Jacob, magnus luctator, in labore servivit septem annis, hoc est, perfecta revolutione septem virtutum : sed tamen marito prius copulatur, quia nisi Christus nobis conjungatur ut in labore formosi efficiamur in merito, contemplationis speciem non poterimus obtinere : unde etiam oportuit quod Jacob dies copulæ Liæ ante celebraret quam Rachel sibi exhiberetur. Hæc etiam est quæ non promittitur, eo quod in illa retributionis nostræ merces non est, sed potius per illam ad mercedem contemplationis pervenimus : quia in lo-

co nostro, hoc est, in via vitæ hujus, non est consuetudinis ut juniores prius copulentur : sed potius antiquior, hoc est, activæ labor quam contemplativæ solatium prius nobis committatur.

Rachel enim videns principium interpretatur, et significat contemplationem æterni principii et omnium eorum quæ sunt creata : ut dicitur, Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Hæc autem contemplatio præcipue in intellectu animæ fidelis, Christo marito conjungitur.

Balam autem ancillam Racheli pater assignat, quæ Bala interpretatur aborpta, et significat hominis imaginationem sive virtutem imaginariam, quæ secundum Augustinum, « est vis mente ratio- « nali inferior, in qua imprimuntur ima- « gines rerum sensibilium a Deo creata- « rum : » et hæc subservit Racheli, quia intellectus hominis veritatem æternæ contemplationis frequenter haurit in imaginibus vestigii et speculi creaturarum, secundum quod dicitur in Psal. xvii, 2 : Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmmentum. Et, Job, ix, 7-10, inducens creaturas excellentiores indicantes increatam veritatem intellectui hominis, sic dicit : Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris. Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora Austri. Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. Item, Job, xii, 7-10, inducit creaturas debiliores ad ejus Creatoris notitiam, dicens : Interroga jumenta, et docebunt te : et volatilia cæli, et indicabunt tibi. Loquere terræ, et respondebit tibi : et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ? in cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis ? Sic etiam Ba-

<--- Page Split --->

la spiritui mariti conjungitur, quando spicae septem et septem boves Pharaoni ostenduntur in imagine corporea 4. Sed intellectus spiritui copulatur, quando limpidae veritatis prasagia intellectu Joseph hoc praedicuntur. Sed Bala Racheli servivit, quia in quibus figuris et imaginibus Joseph per haec futura lucida veritatis exprimeret, imaginatio per ingines ministravit. Idem etiam in somno Nabuchodonosor de statua 5, quam Daniel per intellectualem visionem expressit, et ad oculum exterius articulos manus scribentis in pariete in imagine vidit 3. Sed Daniel per intellectum in ipsis sententiam aeternae veritatis manifestavit. Et in una anima Daniel in somnis quatuor bestias et quatuor ventos in mari pugnantes conspexit per imaginariam virtutem, sed intellectu quatuor reges regnorum in ipsis imaginibus in visione intellexit 4. Similiter poenas ad oculum exterius imaginarie per ollam succensam vidit Jeremias 5, et ex illo quasi subserviente succendendam Jerusalem per intellectum cognoscens lucida veritate praedicavit. Sic ergo Bala Racheli subservit, quia imaginaria intellectui in quibus veritatem conspiciat, imagines rerum anteponit.

Lia vero qua activa est vita et in libero arbitrio posita, Zelpham pro ancilla a patre sortita est, qua^ Zelpha os hians interpretatur, et voluntatem operantem significat, qua^ etiam libero arbitrio subministrat : quia quidquid liberum praecipit arbitrium, ad hoc implendum quasi ore aperto voluntas se offert. Habet etiam os hians ad praecipiendum concupiscibili omnibus membris corporis, ut dominae sua^, hoc est, libero animo, in omnibus obediant. Hoc etiam patet in abra Judith vidua^, qua^, ut legitur, Judith,x, 2 et seq., sola orans Dominum cum abra sua transivit per portas ad occidendum Holofer-

nem, id est, diabolum. Porta autem sunt sensus per quos liberum arbitrium cum ancilla, scilicet voluntate, continuo transit in ornatu virtutum, interficiens diabolum et amputans caput ejus, hoc est, primum motum. Unde etiam legitur, Judith, xui, 11, quod cum Judith occidit Holofernem, exivit, et tradidit caput Holofernis ancilla sua, et jussit ut mitteret illud in peram suam : quia cum liberum arbitrium per liberum dissensum a peccati tentatione diabolo caput amputavit, postea exit, quando voluntatem excitat ut caput primi motus serpentis in peram memoriae recipiat, ut ad presbyteros civitatis, hoc est, Sacerdotes Ecclesiae reportet per confessionem : quia etiam primum motum voluntas sine confessione non dimittit in Sanctis.

Ista^ quatuor partes mulieris fortis ex semine Jacob gratos Dei filios in laudem matris concipiunt et pariunt. Et primo parit qua^ prius conjungitur, scilicet liberum arbitrium in vita activa. Est igitur primogenitus ipsius Lia^ Ruben, qui visio interpretatur, matre dicente in ortu ejus : Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus 6. Significat autem hic filius cognitionem et prudentiam agendorum, qua^ prima exigitur in vita activa : quia nisi sciat solerter eligere bona, et reprobare mala, nec bonum nec bene poterit agere. In hoc autem filio vidit Dominus opprobrium Lia^, et humilitatem lippitudinis ejus : quia ante prudentiam agendorum ita est lippa ut sit etiam in oculis mariti despecta, quando scilicet imprudens et praeeps est est in opere.

Rursum autem parit Simeon, qui interpretatur auditus, matre dicente dum pareret : Quoniam vidit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mi-

<--- Page Split --->

hi 1. Significat autem iste auditum obedientiae : sicut dicitur in Psal. xlix, 11 : Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam. Quia licet aliquis prudentiam habeat de agendis, tamen adhuc contemptus est, nisi etiam hunc generet filium, qui est obedientia mandatorum.

Concepifique iterum Lia per gratiam, et genuit alium filium, dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi 2, qui interpretatur additus, vel auctus : quia post obedientiam mandatorum, quae necessaria est ad salutem, per voluntarium votum additur impletio consiliorum : ut jam non tantum faciat opera necessitatis, sed insuper etiam impleat consilia perfectionis : sicut est illud Matth. xix, 21 : Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus : et veni, sequere me. Et ideo mater secura de dilectione mariti, ad hunc filium dixit, quod deinceps copularetur ei maritus, eo quod tertio jam desideratam prolem marito protulisset.

Quar to concepit, et peperit filium, et ait : Modo confiteb or Domino : et ob hoc vocavit eum Judam 3, qui interpretatur confitens, vel glorificans, et significat gratiarum actionem de omnibus bonis perceptis. Postea enim quam vidit se prudentem in agendis, obedientem in praeceptis, et voluntariam in consiliis, gratias agit Domino : quas gratias sterilis agere nescit, eo quod unde regratietur Domino munus conceptionis non accepit. Et hoc notatur in verbo parientis, cum dicit : Modo confitebor Domino, hoc est, confessione laudis et gratiarum actione, virum animae Deum, de 4 semine cujus venit quidquid jucunditatis habeo in filiis, extollam, et magnificabo eum in laude quae placet Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungu-

las 4, hoc est, super jucunditatem anima novella, qua jam infecunda adhuc primo producit cornua virtutum quibus ventilatur diabolus, et ungulas rigoris disciplinae quibus concupiscentia hujus mundi conculcatur.

Post hunc autem filium activa vita, videlicet Lia, ad tempus parere desinit : dans etiam locum amplexuum ipsi contemplanti, quae invidens aemulatione optima sorori de tanta sobolis fecunditate, dixit marito : Da mihi liberos, alioquin moriar 5. Ac si diceret: Tanta multitudine filiorum ditata sum in actione, magno desiderio flagro etiam experiri filiorum jucunditatem in contemplatione : praecipue cum jam non possit mihi objici quod frustra suspirat ad contemplationis quietem, qui non laboravit in agro actionis, quia in activa jam peperi quatuor filios.

Sed notandum valde est, quod Lia parit ante ancillam suam : quia oportet exerceri in activa antequam veniatur ad voluntatis desiderium, quam voluntatem diximus esse ancillam Liæ, hoc est, activæ vitæ servientem. Sed nullo modo prius illuminatur intellectus in contemplatione, nisi prius imagines rerum per speculum et ænigma colligat in imaginaria, quam ancillam Rachelis supra diffinivimus. Exhibit igitur Rachel marito ancillam Balam viro, quæ, ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium : et idcirco vocavit nomen ejus Dan 6, qui interpretatur judicium rationis, quod de Deo habemus per vestigium et imaginem creaturarum : per quod judicium judicavit, hoc est, discrevit nos Dominus, exaudiens vocem nostram, ne simus sicut equus et mulus in quibus non est intellectus : ne scilicet illis comparemur, de quibus dicit Apostolus, ad Roman. 1,

<--- Page Split --->

21 : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Et, ibidem, y. 20 : Invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea qua facta sunt, intellecta conspiciuntur. Item, ibidem, y. 19 : Quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Et, Sapient. xiii, 5 : A magnitudine enim speciei et creatura cognoscibiliter poterit Creator horum videri. Et, Eccli. xlii, 19 : Cognovit Dominus omnem scientiam, id est, cognoscere fecit per naturas rerum, et inspexit in signum avi, annuntians qua praeterierunt et qua superventura sunt, revelans vestigia occultorum.

Rursum autem Bala concepit et peperit,dicente Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque cum Nephthali'. Nephthali interpretatur latitudo, et significat latitudinem admirationis in altitudine sapientiae, sua occulta homini revelantis : super quam exclamat Apostolus, ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus ! Unde et hunc filium Rachel, licet de ancilla in aenigmate natum, tantum existimat ut se comparatam suae sorori dicat : quia gaudium hujus admirationis utilitati actionis comparatur, sic sentiens dilatatam in admiratione, ut vanos reputet omnes homines in quibus non est scientia Dei : ut dicitur, Sapient. xiii, 1.

Sed Lia, hoc est activa vita, sentiens quod parere desiisset, infecundam se cernens in operibus : quia maritus nimis occupatur in Rachelis ancillae amplexibus propter dulcedinem admirationis, Zelpham ancillam suam, hoc est, voluntatem, marito tradidit. Qua post conceptum edente filium, dixit : Feliciter ! et idcirco vocavit nomen ejus Gad 2, qui interpretatur felicitas vel felix, et significat summum statum et perfectum

virtutis : quem tunc homo in actione comprehendit, quando dulcedinem contemplationis in admiratione mentis cognoscit et percipit. Felicitas enim secundum Philosophos est status secundum virtutem animi perfectus.

Peperit quoque Zelpha alterum. Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : Beatam quippe me dicent omnes mulieres. Propterea appellavit eum Aser 3, qui interpretatur beatus, et significat zelum de conversione animarum : et bene post praecedentem nascitur, quia post statum perfectum virtutis in se, exardescere debet zelus ad lucrum aliorum, sicut dixit Dominus, Joan. ii, 17 : Zelus domus tuae comedit me 4. Et bene dicit, quod hoc pro beatitudine sua : quia nullum omnium operum sic Deo placet ut zelus animarum : hoc enim Dominus in mundo quæsivit et exercuit, ut animæ converterentur : et hoc discipulis agendum reliquit, cum dixit, Matth. ix, 37 et 38 : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Et Jacob. v, 20 : Scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore via sua, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. Unde bene subdit, quod beatam eam dicent omnes mulieres : quia scilicet omnes animæ conversæ illam animam beatam prædicant, per quam a peccatis et ab inferno liberantur.

Deinde etiam ipsa Lia per seipsam iteratam fecunditatem accipit : egrediens enim in agrum Scripturae, Ruben reperit mandragoras, hoc est, veritatis sententias, quas matri Liae, prudentiae scilicet, domum reportavit, per memoriam retinens quod aliis in praedicatione effunderet : quas Rachel, id est, contemplativa, cernens, desiderio ducitur ad mandragoras, sicut semper in veritate Scripturarum efficere consueverunt contempla-

<--- Page Split --->

tivi : et ut gustum habeat mandragoræ permittit sociari maritum Liæ, quæ concepit et peperit filium, dicens : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar 1, qui merces vel vir mercedis interpretatur, et significat officium prædicationis in cura animarum. Ancilla enim ab an quod est circum, et cilleo, es, dicitur 2 : quia circummovetur ejus voluntas in omnibus Domini mandatis secundum perfectum statum virtutum in se, et zelum animarum in proximo. Et ideo mercedem accipit officium et curam prædicationis, ut curam Deo exhibitam remuneratam et retributam sentiat in conversione peccantium. Labor enim prædicationis mercedem accipit conversionem peccatorum, et ideo vir mercedis Dei dicitur, vel etiam merces : quia duplici talis gaudet mercede in patria, sicut ipse duplex est in merito : meretur enim in se et meretur in alio : et ideo mercedem habet in se, et in altero : sicut dicit Apostolus de illis quos ipse convertit, quod sunt gaudium suum et corona sua in Domino 3. Hunc autem filium pro mandragoris, id est, sententiis in agro Scripturæ collectis emit : quia per illas sententias animas peccatorum quasi redimit a potestate mundi et diaboli.

Post hunc iterum Lia concipit et parit filium, dicens : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon 4, qui habitaculum fortitudinis interpretatur, et significat fortitudinem Doctoris, qui constanter se offert murum pro domo Israel : et haec est constantia in passionibus pro grege sibi commisso. Et bene dicit mater : Dotavit me Deus

dote bona, quia hic est ultimus gradus perfectionis in vita activa : et cum ipsa erit maritus suus tanto jucundius, quanto ipse se pro grege mori obtulit, ut mortem ab ovibus expelleret : et morti corporaliter succubuit, ut nos spiritualiter a morte redimeret.

Post omnes autem hos filios filiam peperit nomine Dinam, pro cujus generatione Dominum non benedixit : quia haec mollitiem carnis quæ Prælatis insidiatur significat : unde judicium interpretatur, quo judicio carnalia de se judicant : haec enim filia vaga, quietis impatiens, egreditur per campos licentiae, ut videret mulieres regionis hujus mundi, et sic exposita fit fax et incendium libidinis, et occasio mortis Sichimitarum, et causa maledictionis fratrum ejus 5 : quod postea declarabitur.

Tandem recordatus est Dominus Rachelis, quod nec per se nec per ancillam pareret, et aperuit vulvam ejus. Quæ concepit et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum : et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum 6. Joseph autem interpretatur accrescens, et significat illuminationem intellectus quæ semper crescit usque in perfectum diem æternitatis. Unde etiam in illo opprobrium intellectus tollitur, quia ad quod natus est videre incipit, cujus visionem per opprobrium peccati perdidit. Joseph autem nato statim Jacob ad patriam redire desiderat 7. Sed per pretium ovium retinetur ad tempus : quia cum per illuminationem intellectus Deus et cælestia cognoscuntur, statim homo desiderat dissolvi, et esse cum Christo. Sed quandoque necessarium est permanere in carne propter fratres et ampliora merita quæ per oves significantur. Tandem ta-

<--- Page Split --->

men recedit a Laban non salutato : et tunc etiam Rachel idola patris auferens, opprobrium marito suscitat : quia cum a mundo quaerit quis per contemplationem recedere, Rachel, id est, contemplatio, in idolis, id est, in imaginibus hujus mundi sic afficitur, ut nequaquam valeat ea a se excludere : et cum quaeruntur idola, absconduntur sub stramentis cameli, quae nihil aliud quam infirmitatem hujus vitae significant, quae nihil de aeterna veritate sine idolis et similitudinibus videre potest. Dicit enim Rachel quod menstrua patitur, et sic a facto excusatur, cum terrenorum affert similitudines, quia in illo defectu est creatus quasi menstruosa superfluitate 1.

Sed jam existens in terra promissionis peperit filium : in ortu cujus mortua est, vocans nomen filii sui Benoni, id est, filius doloris mei : pater vero, nomen vocans, appellavit eum Benjamin, id est, filius dextrae 2. Et hoc significat excessum mentis in lumine, qui non nascitur in mundo, sed ultra mundum : quia non videbit Deum homo et vivet hac humana vita, ut dicitur, Exod. xxxiii, 20. Moritur autem in partu mater contemplatio, quia viribus suis destituitur, nesciens qua virtute et ratione intellectus in incircumscriptum lumen rapiatur. Et vocatur filius doloris a matre, quia cum multo dolore ad talem statum pervenitur, et cito receditur. Est autem a patre vocatus filius dextrae, quia sine dubio talis mutatio est dexterae Excelsi, cum homo rapitur ad visionem Angelorum in tertium cœlum cum Paulo, et audit arcana revelationis Dei quae non licet homini loqui 3 . Unde, Psal. lxxvii, 28 : Benjamin adolescentulus, in mentis excessu.

Sequitur qualiter filii isti surrexerunt. Surrexerunt autem cum benedictiones a patre et a legislatore Moyse acceperunt.

Dixit igitur Jacob, Genes. xlix, 3 et 4, de Ruben : Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei : prior in donis, major in imperio. Effusus es sicut aqua. Non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Et in istis verbis non tangitur nisi maledictio et exprobratio : et per hoc innuitur duplex cognitio, agendorum, quarum una sic cognoscit bonum ut non faciat illud : sic autem cognoscit malum ut offerat illud imaginationi ad tentationem. Unde etiam arguitur Ruben quod dormivit cum Bala, ancilla Rachelis, concubina patris sui. Quia cum prudenter aliquis mala vitanda cognoscit, cordis imaginationi offert in tentationem, et stratum patris commaculat : quia cum in hujus mundi rebus veritatem conspicere deberet, abutitur ipsa in libidinosam delectationem. Unde cum sit primogenitus et deberet esse major in donis, et natus est in robore patris, effunditur per libidinem rerum hujus mundi, sicut aqua. Et ideo optat pater ne in hoc crescat, sed decrescat : quia per tentationem sensualitatis maculat stratum patris.

Sed legislator Moyses aliam cognitionem quae malum reprobat et bonum eligit, considerans, Ruben sic benedicit, Deuter. xxxiii, 6 : Vivat Ruben, et non moriatur, et sit paruus in numero. Vivere enim debet, quia ea quae sunt ad vitam debet eligere : et non debet mori per concupiscentiam mali quod agnoscit. Parvus autem esse debet in numero, quia non debet esse nimis prudens, sed prudentiae suae ponat modum : sicut dicit Apostolus, ad Roman. xii, 3 : Dico... omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Unde etiam dicit Philosophus, quod « melius est quaedam vilia « nescire. » Et, ad Roman. viii, 7 : Sapientia carnis inimica est Deo.

<--- Page Split --->

De Simeon autem et Levi dixit pater, Genes. xlix, 5 et seq. : Simeon et Levi fratres : vasa iniquitatis bellantia : in consilium eorum non veniat anima mea, et in cætu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum! Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Hæc quoque in multis est maledictio. Supraenim diximus Simeon, qui auditus interpretatur, obedientiam præcepti significare. Levi autem qui dicitur auctus, diximus ante quod significat impletionem consilii. Dina autem propter quam occisio et bellum facta est, interpretatur judicium istud, hoc est, judicium de lasciviis hujus mundi, quibus inhærent omnes mundane viventes 1 : sed postea cum occidi hæc concupiscentia deberet per obedientiam præcepti et votum consilii, furore indiscreto frementes fratres isti consurgunt, et virum occidunt, hoc est, naturam cum hoste quandoque perimunt, et murum suffodiunt, id est, corpus quod per membra ut lapides quosdam est colligatum, indiscreta abstinentia suffodiunt. Et indignatio hæc dura est et maledicta : quia odiosum facit patrem filiis Chanaan, id est, filiis mundi : quia videntes mundani homines tantam austeritatem, a proposito pænitendi resiliunt, et permanent in peccatis. Dividunt tamen isti in Jacob, id est, inter milites Christi computantur ut luctatores, et disperguntur in Israel, hoc est, videntes Deum : quia Deum habentes præ oculis, omnia hæc faciunt, licet irrationabile sit obsequium eorum. Et nota quod isti primo Sichimitas ad circumcisionem inducunt, id est, peccatores ad pænientiam, ut circumcidant ab eis peccatum, et fædere conjungantur populo Dei. Sed die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est, ipsos occidunt :

quia prima dies est contritio, secunda confessio, quam bene sustinent : sed tertia dies est satisfactio, et in illa gravissime affliguntur, et ideo gladio indiscretionis obedientiæ et voti perimuntur, et ideo in cætu illorum non est gloria Jacob, neque voluntas in consilio eorum.

Sed tamen quia quidam omnia hæc discrete perficiunt, sic hostem perimentes ut vivificent circumcismu civem, et fæderatum sibi sanctificatione Domini : ideo Moyses indifferenter dicit de Levi, Deuter. xxxiii, 8-11 : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad Aquas contradictionis. Qui dicit patri suo, et matri sua : Nescios vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescireunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt, judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. Benedic, Domine, fortitudini ejus, et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant. Et notantur plura de his qui habent super se votum perfectionis consiliorum. Primum pertinet ad imitationem Christi, quia Christus est vir sanctus, a quo est perfectio vitæ eorum : et doctrinæ, quia didicerunt ab ipso : et tentaverunt illum fidelem ad Aquas contradictionis, hoc est, ad refrigerium paupertatis, cui pene ab omnibus contradicitur. Tentaverunt autem, id est, probaverunt ibi Christum fidelem : quia non permittit ipsis aliquid deficere de necessariis ad salutem : sicut dicit Psalmista, Psal. xxxvi, 23 : Junior fui, etenim senui : et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. Isti enim deserunt patrem et matrem et sorores et filios propter Christum : et hoc est secundum, custodientes pactum Dei quod pepigit cum dixit, Matth. x, 37 : Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me di-

<--- Page Split --->

gnus. Tertio autem laudantur et benedicuntur, quia in furore populi, hoc est, in ira Dei ad populum, isti coram Domino thymiama orationis ponunt : quia Dominus nedum pro se, imo etiam pro aliis illos facilius exaudit : quia et ipsi plus aliis pro Domino reliquerunt, adhaerentes sibi in operibus perfectionis : et holocausta quae tota incendebantur, ponunt super altare misericordiæ Dei, quia seipsos in corpore et anima incendunt igne charitatis propter Deum : in corpore incendentes se per votum continentiæ et abstinentiæ, in anima autem per votum perfectæ obedientiæ, etiam consiliorum impletionem libenter præceptis adjiciendo : et in utroque per votum paupertatis. Et ideo hæc fortitudo eorum qua hæc possunt, benedicitur quarto loco, et opera eorum gratanter accipiuntur ad remunerandum. Quinto vero dorsa inimicorum quibus eis vexationes apportant, percutiuntur, dum in tentatione proficiunt : et qui oderunt eos dæmones, non consurgunt super eos in gaudio quod consentiant eis in peccatis. Et hæc benedictio simul intelligitur esse Simeon et Levi, quia aliter Simeon a Moyse non benedicitur.

Deinde pater dicit de Juda: Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum : adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda. Ad prædam, fili mi, ascendisti. Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna, quis suscitabit eum ? Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est : et ipse erit exspectatio Gentium. Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uxæ pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores 1. Judam supra gratias agentem esse diximus. Et benedicitur gratiarum actio in sex in quibus benedictam facit animam.

Primum horum in laude fratrum : sunt enim animæ fratres ipsi Angeli qui talem animam laudant, quæ corde, ore, et opere gratias agit : sicut Apostolus, I ad Thessalon. v, 18, præcipit, dicens : In omnibus gratias agite.

Secundo, benedicitur in victoria inimicorum : sic enim juxta Evangelium Matth. xvii, 28 et seq., ingratitudo servi nequam facit sibi imputari debitum dimissum. Gratiarum actio exsultabit de victoria inimicorum, hoc est, dæmonum, non sinens redire peccatum.

Tertio, benedicitur in adoratione filiorum matris suæ : et intelligitur de filiis qui seniores sunt : quia scilicet Ruben et Simeon et Levi ipsum adorant, dum gratiam illis in cognitione et prudentia agendorum, conservatione voti et obedientiæ datam, iste filius confitendo et laudando et gratias agendo conservat et multiplicat, ne propter ingratitudinem amittatur.

Quarto, benedicitur in præda, et prædæ possessione. Hæc autem præda nihil aliud est nisi quasi per raptum violentum acceptio gratiæ : quia gratiarum actio quasi per vim a largitate et pietate Dei gratiam accipit, et acceptam multiplicat, et multiplicatam conservat. Unde dicitur etiam quod ut leo in gratia requiescit, et sicut leæna quæ fortior leone esse dicitur, quem suscitare ad peccatum et tentationem diabolus non audet. Quia qui sic gratiam accipit ut ingratus largitori gratiæ per peccatum fit, suscitatur ad tentationem et peccatum a diabolo : quod ille non patitur qui continuo corde, ore, et opere gratias agit : corde per devotionem, ore per laudis et beneficii memorationem, et opere per obsequium : sic enim nullus datur locus suscitationibus diaboli. Et ideo subditur, quod seeptrum dignitatis gratiæ adhuc non auferetur, donec veniat qui mittendus est, hoc est, Christus glorificator animæ in die mortis cum remunerari habet : ille

<--- Page Split --->

enim qui tunc venit ut animam glorificet, erit exspectatio omnium suorum.

Quinto autem est benedictio ipsius ab abundantia vini. Et hoc notatur in duobus. Ligat enim pullum ad vineam. Pullum autem vocat omne suum desiderium. Desiderium enim merito pullus vocatur, quia indomitum est ut pullus : unde etiam ligari ad vineam, hoc est, ad gaudia interna et externa dicitur. Ad vitem autem ligat asinam, hoc est, corpus quod etiam ligari ad eadem gaudia propter sui corruptionem oportet, ut possit dicere cum Psalmista, Psal. lxxxiii, 3 : Cor meum 1 et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Secundum autem in quo vini notatur abundantia, est quod lavit in vino stolam suam : et hoc vinum in alia significatione sumitur, eo quod abundans vino habet vinum purum gaudiorum aeternorum, de quo dictum est : et habet vinum rufum passionis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. In hoc autem vino sanguinis lavat stolam suae conversationis, quia omnis nostra conversatio immunda et sordida est, nisi per sanguinem et passionem Christi deparetur. Unde, in Apocal. vn, 14, legitur de Sanctis, quod laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Pallium autem suae charitatis lavit in uve sanguine. Uva enim defecata est corpus Domini nostri Jesu Christi, in cujus sanguine lavatur pallium : quia charitas nostra charitate passionis suae coloratur, dum eam quantum potest imitatur. Unde etiam dixit in passione, Joannis, xv, 12 : Diligatis invicem, sicut dilexi vos. Et, ibidem, y. 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

accipitur hic vinum in significatione tertia, quod crescit juxta viam hujus saeculi, vinum scilicet pungens in lingua per verba grandiloqua scientiae saecularis, quae intendit fastum non Deum : et ideo oculi istius qui ad Deum sunt, fastu scientiae saecularis pulchriores sunt. Dentes autem memoriae quibus continuo masticat et nuntiat et annuntiat gratiam sibi factam a Domino, candidiores et mundiores sunt lacte infantis doctrinae animae noviter conversae : quae adhuc gratias non agit, quia magnitudinem gratiae prae teneritudine suae conversionis adhuc in se nondum recognoscit.

Unde etiam legislator in Deutel. xxxii, 7, de Juda dicit: Audi, Domine, vocem Judae, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. Dominus enim nihil sicut gratiarum actionem audit, et hunc qui gratias agit, ad populum suum, hoc est, ad Angelos introducit : quia hoc est opus Angelorum in coelis, ut in hymnis Deum laudent et gratias agant : sicut dixerunt nato Domino : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 1. Manus ejus pugnabunt pro eo, quia per manum opus intelligitur : et ille etiam opere continuo obsequendo refert gratias : in hoc Dominus est adjutor ejus. Tamen etiam ipsa gratiarum actio manus auxilii est : sive enim diabolus tentet per adversa, ille de passionibus gratias agit : sive tentet per prospera, ille grates refert Deo de donis suis : et ita nullam occasionem dat tentatori.

Pater etiam benedicens primum filium Balæ, qui primus gradus est in vita contemplativa, dicit : Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine 2. Dan autem supra

<--- Page Split --->

esse diximus judicium quod de Deo per creaturas habemus, per quas multi cognoverunt Deum. Hujus igitur benedictio est in tribus, scilicet in judicio populi sui: sicut enim alia tribus, hoc est, tribus rationis, per lucidam veritatem judicat populum Dei, quiet populus contemplativus, sic etiam iste per vestigium et imaginem creaturae judicat judicium veritatis divinae in Israel, hoc est, in populo vidente Deum per oculum contemplationis. Fit autem judicium illud coluber in via. Via vero sunt opera creata, sicut dicitur, Job, xl, 14: Ipse est principium viarum Dei, id est, primus et praecipuus inter opera. Coluber autem est serpens. Et dicitur serpens propter prudentiam, quia necessaria est cautela in contemplatione per creaturas, ne creaturam pro Creatore recipiamus: sicut quidam in specie cœeli et stellarum delectati Deos esse putaverunt, ut habetur, Sapient. xiii, 2. Cerastes autem est serpens cornutus: et haec est sapientia fidei, habens cornu quo ventilatur heresis, scilicet cornu rationis illuminatae in creatis. Unde etiam dicitur esse in semita, quia via judicii per creaturas est via communis. Sed fides graditur via compendii, eo quod sufficit sibi, ut dicit Augustinus, quod omnium quae sunt sit causa voluntas Dei, nec quaerit causas alias, quemadmodum facit judicium rationis quod in creaturis multa perquirit: unde etiam dicitur mordere ungulas equi. Equus autem hic est Philosophus superbus in scientia mundi, qui cum ordiatur bellum disputationis, dicit: Vah ! contemnendo omnes qui non sunt triti in verborum argutiis. Hujus ungula quam figit super simplices quos conculcat, est syllogismus. Et sunt quatuor ungulae, scilicet syllogismus, enthymema, exemplum, et inductio: quae sunt quatuor genera argumentorum. Has ungulas mordet Dan judicium secundum fidem: quia omnino veritate fidei conterit et

concludit in itinere, ut ascensor hujus equi, hoc est, ratio Philosophi, cadat retro, id est, eliminetur : sicut fecit Paulus Dionysio Philosopho, et sicut fecit Petrus Clementi et Marthae et Aquilae, qui Philosophi fuerunt. Sed quia judicium istud quod sic fit in creaturae imaginibus, non est completum, ideo pater Jacob dicit : Salutare tuum exspectabo, Domine, in apertiori scilicet revelatione.

De Dan quoque legislator ait, Deutel. xxxiii, 22 : Dan catulus leonis : fluet largiter de Basan. Catulus est leonis de tribu Juda, cujus catulus iste est. Quia sicut ille perfecte Pharisaeos et Scribas de sua scientia gloriantes confutavit, sic iste pro modulo suo omnes contradicentes fidei hujus mundi sapientes, dicens cum Apostolo, II ad Corinth. x, 4 et 5 : Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Fluit autem rationibus et argumentis de Basan, id est, de brucho : quia Basan bruchus interpretatur. Et intendit dicere, quod rediens de Basan, fluit largiter : et est bruchus hujus mundi Philosophus et haereticus, de cujus confutatione rediens, largiter fluit rationibus ad fidem corroborandam.

Deinde subdit pater benedictionem Nephthali, qui secundus filius est Bala, et notat secundum contemplationis gradum : interpretatur enim latitudo, et significat latitudinem admirationis. Nephthali, inquit Jacob, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis 1. Cervus dicitur propter admirationis velocitatem : nihil enim velocius in corde hominis est admiratione : haec enim non exspectat inquisitionem rationis, nec retrahitur profunditate sapientiae rei quam admiratur. Unde etiam cervus emissus dicitur, quia ordinem rationis non exspectat.

<--- Page Split --->

Admiramur enim ea quæ quidem delectant, sed causam eorum invenire ad plenum non possumus, et sunt nobis rara. Et ista sunt maxime quæ contemplamur circa Redemptorem, qualiter scilicet Deus et homo etiam in una persona junguntur, qualiter a Virgine nascitur, qualiter eguerit, qui si esurierit non dicit homini, suus erit enim orbis terræ et plenitudo ejus : qualiter inclinato capite in cruce tradidit spiritum, ad cujus capitis inclinationem totus orbis coinclinatur, et intuitum capitis ejus sentit. Petræ enim scinduntur, monumenta aperiuntur, sol obscuratur, velum scinditur : cor etiam gentilis saxeum in crucifigendo ad clamorem Jesu emollitur et clamat : Vere Filius Dei erat iste 1. Et aliqui percutientes pectora sua in civitatem revertebantur. Qualiter etiam mors morte domatur, et vita resurgendo reparatur. Et qualiter de terræ pulvere evigilabunt multi : et resurgent alii in vitam æternam, alii in opprobrium ut videant semper, et similia. Dare autem eloquia pulchitudinis nihil aliud est quam jubileis quibusdam vocibus exprimere gaudium tantæ admirationis : sicut exclamavit qui dixit 2 : O altitudo divitiarum sapientiæ, etc.

De hoc etiam legislator dicit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit 3. Abundantia autem qua perfruitur, id est, in qua delectatur, est abundantia omnium mirabilium sapientiae divinae, quibus continuo perfruitur, revolvendo ea et recitando aliis quae mirabilia cognovit de Deo. Unde sequitur, quod plenus erit benedictionibus Domini, hoc est, benedictionibus sacramentorum quibus benedixit nobis : admiratur enim illa cum consensu fidei, scilicet incarnationem, baptismum, prædicationem, passionem, resurrectionem,

ascensionem, adventum ad judicium, et hujusmodi. Et ideo sequitur, quod possidebit mare, id est, passionem quam continuo contemplatur : hæc enim est opus nostræ redemptionis. Possidebit meridiem, æterni luminis scilicet regionem : quia etiam contemplando miratur lumen quod est in circuitu Domini, ubi constituit lucidissimas mansiones : ibi enim requiescunt Sanctorum animæ.

Deinde Liæ ancillæ filii a patre etiam benedictionem sortiuntur, scilicet Gad, et Aser. Gad enim interpretatur felicitas, et significat ultimum statum virtutis in consummata voluntate quæ perfectio est in voluntate Dei, bona in præceptis et bene placente in consiliis, et perfecta in consummata tranquillitate virtutis : ut jam non difficile, sed jucundum et delectabile sit ei servire Deo, et videatur jugum Christi suave et onus ejus leve, eo quod didicit ab ipso, quia mitis est et humilis corde, et ideo venire ad ipsum non labor, sed refectio est. Hunc ergo filium tam perfectum benedicens pater, ait : Gad accinctus præliabitur ante eum : et ipse accingetur retrorsum 4. Iste enim qui consummatæ virtutis est ante eum, hoc est, proximum, præliabitur in gladio spiritus quod est verbum Dei 5, dejiciens adversarios populi Dei : et ipse iterum retrorsum contra tentationes hostis præliabitur : quia quos primo a peccatis eripit, et ab hostibus liberat, postea etiam munit contra fraudes tentatoris.

De hoc etiam legislator ait : Benedicius in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israel 6. Latitudo enim est dilatatio omnium virtutum in qua est felicitas, sed requiescit ut leo ante gratias contra hostes, et re-

<--- Page Split --->

tro contra fraudulentias eorumdem. Gad etiam brachium virtutis et robur cepit, et verticem, id est, summum apicem felicitatis, qui est in perfecto statu virtutis : et vidit principatum suum, quod jam non esset princeps ejus concupiscentia, quia non regnat peccatum in suo mortali corpore. Sed doctor justitiae Christus in parte cordis sui est repositus, qui scilicet doctor Christus fuit cum Apostolis principibus populi et orbis, et fecit in eis justitias Domini exemplum nobis dando, ut quemadmodum ipse fecit, ita et nos faciamus. Hoc enim est judicium suum quod facit cum Israel. Omnia enim virtutis exempla in Christo, et in Apostolis Gad quantum potest imitatur.

Aser autem secundus filius Zelphæ, ancillæ Liæ, beatus interpretatur : et hunc diximus significare zelum de conversione animarum qui innascitur homini postquam consummatam habet in seipso virtutem. Hoc enim proprium est consummatæ virtutis, quod velit alios esse sicut seipsum, et ideo laborat ad conversionem eorum et hoc est una beatitudo hominis quam in hac vita potest attingere : et hunc benedicens pater dixit : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus 1. Pinguis enim panis est panis verbi divini, quem habens zelum animarum continuo regibus qui seipsos regunt, præbet præ deliciis ut experiantur hoc quod dicit Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo !

Unde etiam ipse legislator de Aser dicit : Benedictus in filiis Aser : sit placens in fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum. Ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua 2. Aser in filiis quos per zelum animarum parturit, benedictionem accipit : et placens est in multis fratribus quos sibi per consortium gratiae copulavit. In oleo autem misericordiæ Dei pedem af-

fectus tangit, quia eos quos convertit, misericorditer ad veniam suscipit. Sed in pede intellectus ferrum et æs calceamentum habet : ferrum rationum et argumentorum, ut domet omnem hæresim contra suam doctrinam exortam. Æs autem in sono prædicationis ad auditum fidelium per verbum instruendorum. Sed ne dum de aliis gerit curam, negligat seipsum, ideo additur, Sicut dies juventutis, quando sibi vixit, ita et senectutis ejus : ne scilicet a virtute et sui custodia deflectatur.

Deinde etiam filii quos Lia in figura vitæ activæ etiam per seipsam concipit et parit, sibi a patre benedicuntur, et Issachar quidem sic : Issachar asinus fortis accubans inter terminos : vidit requiem quod esset bona, et terram quod esset optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens 3. Issachar vero, qui merces interpretatur, diximus officium curæ prædicationis significare : quam ut justam mercedem accepit, qui zelum animarum primo acquirit. Hic autem fortis dicitur, quia se et alios debet eripere. Asinus autem dicitur non propter sensus hebetudinem, sed propter oneris portationem : quia qui curam prædicandi verbi accipit, aliorum onera portare debet, sicut dicit Apostolus, ad Roman. xv, 1 : Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Et, ad Galat. vi, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Dicitur autem inter terminos accubare, quia partim sibi, partim intendit proximo : sibi quærens necessaria saluti, non negligit utilia saluti proximi. Quod autem sequitur : Vidit requiem quod esset bona, innuit qua de causa et qua intentione hæc omnia facit : nisi enim requiem æternam bonam per fidem videret, alios ad ipsam per verbum non invitaret : nisi etiam terram viventium optimam cognosceret, non terrena patrocinia defe-

<--- Page Split --->

renda ut in terra viventium hæreditas acquiratur admoneret. Sicque factus est tributis serviens. Quia dum proximo impendit servitium prædicationis, accipit tributum et stipendium conversarum animarum.

De Zabulon autem, qui ultimus est filius Liæ, et significat Doctoris et Prælati fortitudinem qua scipsum murum debet ponere pro domo Israel in die persecutionis contra homines et dæmones, sic benedicendo dicit pater : Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem 1. Littus maris est soliditas in tempore persecuionis. In littore enim maris procellæ confringuntur : quia in Doctore fidei excipi debent fluctus tentantium, ne usque ad planum terræ, hoc est, usque ad simplices de populo mergendo perveniant. In statione autem navium, hoc est, in porta piscationum, qua capiuntur homines, usque ad Sidonem pertingit, quia omnis sua intentio in docendo, in defendendo, in regendo, est ut animas venetur, et Christo lucrifaciat : unde etiam Sidon venatio interpretatur.

De his duobus filiis in officio sic conjunctis Moyses dicit : Lætare, Zabulon, in exitu luo : et Issachar, in tabernaculis tuis. Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugeni, et thesauros absconditos arenarum 2. Exitus Zabulon est ad visitandum gregem. Tabernaculum autem Issachar, tabernaculum Ecclesiæ quod fixit Deus et non homo : in quibus hi lætantur, quia et Prædicator et Doctor sive Prælatus in numerosa fidelium multitudine in Spiritu sancto gloriantur. Uterque etiam populos ad montem Domini, hoc est, eminentiam vitæ vocat : sicut dixit Angelus ad Lot, Genes. XIX, 17 : In monte salvum te fac. Ut ibi scilicet immolent seipsos vietimas justitiæ : quia, ut dicit Psalm. L,

19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contribum et humilitatum, Deus, non despicies. Uterque etiam inundationes maris in persequentium verbis et factis sugit quasi lac in dulcedine, scilicet mansuetudinis et patientiæ : colligens in eis thesauros occultissimos arenarum, hoc est, iræ stultorum : sicut dicit Salomon, Proverb. xxvii, 3 : Grave est saxum, et onerosa arena : sed ira stulti utroque gravior. Sunt autem thesauri isti margaritæ pretiosæ passionis pro Domino, quæ (inquam) margaritæ in æterna corona, quæ Prædicatoribus et Doctoribus et Prælatis imponet Dominus, reponentur : sicut dicitur in Psal. xx, 4 : Posuisti, Domine, in capite ejus coronam de lapide pretioso. Et in benedictione istorum consummatur perfectio victæ activæ.

Joseph autem, qui tertium contemplationis gradum significat, longe a patre benedictione benedicitur: utpote qui non pro se, sed pro duobus sceptris accepit benedictionem. Dicit autem sic pater: Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus adspectu: filiæ discurrerunt super murum. Sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est lapis Israel. Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cœli desuper, benedictionibus abyssi jacentis decorsum, benedictionibus uberum et vulvæ. Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum. Fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos 3. Hæc benedictio in quatuor consistit quæ omnia competunt illuminationi intellectus quam supra Joseph significare diximus, scilicet in laude benedictionem

<--- Page Split --->

præcedente, et in ipsa benedictione de multiplicatione gratiae, et in confirmatione benedictionis, et in prophetia sanctitatis. Ubi autem quodlibet horum notetur, patebit in sequentibus.

Fecunditate prolis, Laus Joseph Pulchritudine, est in quatuor, Patientia tribulationis, scilicet in Modo liberationis ejus a carcere.

Fecunditas prolis tangitur cum dicitur : Filius accrescens. Sunt autem isti duo quasi filii illuminationis. Manasses enim oblivio interpretatur, quia significat oblivionem hujus vitae quae de intellectu illuminato in bonis alterius vitae procedit : sicut dixit Apostolus qui illuminato intellectu tertium cœelum transcendit : Qua retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum 1. Ephraim autem frugifer interpretatur : quia quanto quis ad superna clariori oculo respicit, tanto plus in terram viventium frugem bonorum operum spargit, et huic toto tempore vitae insistit : sicut docet Eccle. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua. Isti autem filii etiam a patre cancellatis manibus benedicuntur : quia dextra imponitur capiti junioris qui est efficacia, quia ille manebit in aeternitate in numerosa multitudine bonorum operum. Sinistra autem imponitur capiti majoris, id est, Manasse, quia oblivio praesentium cedit cum tempore. Tunc enim omnium possumus tute recordari, quando nullius rei recordatio nos afficit ad retrahendum a Deo, sed omnia nobis in Deum proficiunt. Nunc autem nimia recordatio per affectum praesentium nocet, et retrahit nos a Deo. Dextera enim Dei ad aeterna pertinet, et sinistra pertinet ad temporalia. Dicit tamen de eis patriarcha Jacob, Genes. xlviii, 13 et 16 : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem :

Angelus, qui eruit eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis, et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram ! hoc est, Deus in conspectu cujus, sicut in lumine gratiae, ambulaverunt patres mei pro factis bonorum meritorum, Deus etiam qui pavit me pane supersubstantiali gratiae et sacramenti sui a juventute innocentiae baptismalis usque in virum perfectum secundum virtutem : Angelus etiam magni consilii Christus, incarnatum Verbum, qui eruit me per passionem redemptionis a cunctis malis quae per Adam incurri: ipse pueris istis a puritate dictis benedicat, gratiam largiendo : et nomen antiquorum sanctorum confirmetur et invocetur super eos per imitationem ipsorum, et crescant in multitudinem bonorum operum super terram viventium aeternaliter. Cancellatio autem manuum significat commutationem aeternae retributionis pro temporali merito. Dum enim hic vivimus in obsequio Dei parvo tempore vitae nostrae, aeterna nobis vita pro ista temporali a Deo donatur.

Secundum quod est de laude Joseph, est pulchritudo ejus, quae notatur cum dicitur: Et decorus adspectu : filiae discurrerent super murum. Decorus enim adspectu, unde illuminatur facies Moysi ita ut non possent in eum intendere filii Israel propter gloriam vultus ejus, ut habetur, Exod. xxxiv, 30 : ita Joseph ambulans quotidie in lumine vultus Dei et exsultans in nomine Dei tota die, et in justitia Dei exaltatur. Et secundum Apostotolum, II ad Corinth, iii, 18 : Revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Unde etiam filiae, hoc est, nondum perfectae in contemplatione animae, per murum ad visionem ejus discurrisse dicuntur. Murus enim non est aliud nisi

<--- Page Split --->

mortalitas, quae dividit nos a contemplatione visionis aperte, sicut dicitur, Cantic. 11, 9 : En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Paries corpus mortale est, fenestra lumen intellectus, cancelli autem speciales revelationes, tum per Scripturam, tum per Angelos factae : in quo muro sive pariete filiae discurrunt, quia imperfectae animae nondum in contemplatione Domini videre potentes, hoc quod desiderant in aliis mirantur, scilicet in viris contemplativis.

Tertium autem quod est in laude Joseph, est patientia in tribulatione. Et haec notatur in duobus, scilicet in modo et causa tribulationis, et in modo liberationis. Prima ergo causa tribulationis est exasperatio fratrum suorum et jurgium : eo quod accusavit eos de crimine pessimo, et prophetavit futuram veritatem per somnia. Crimen autem pessimum quo illuminatus intellectus omnes fratres accusat, hypocrisis et simulationis est, quod ea quae faciunt sive in agendis sive in cognoscendis non pura intentione, sed causa laudis frequenter operantur. Somnia autem quae eis revelat, sunt duo, scilicet quod putabat solem et lunam et stellas undecim adorare se. Secundum vero, quod putabat se et fratres ligare manipulos in agris, fratrumque manipulos adorare manipulum suum 1. Sol autem qui lucet in die, scientiam sacre Scripturae signat. Luna autem quae praest nocti, significat scientiam mundanam : quae ambae scientiae serviunt intellectui illuminato in contemplatione : sicut dicitur, II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Stellae autem undecim, sunt lumina parva doctrinae sæcularis, scilicet gram-

maticae, rhetoricae, dialecticae, geometricae, arithmeticae, musicae, astronomicae, physicae, methaphysicae, ethicae, et scientiae juris positivi et naturalis. Iste enim quasi quaedam stella adorant Joseph, dum illuminationi intellectus ad contemplandum Deo quaelibet quantum potest subservit. Manipuli autem sunt perfectiones operum in fruge justitiae collectorum, qui undecim esse dicuntur, quia cum decalogo servant unitatem charitatis : et adorant manipulum Joseph, quia quidquid fit in opere, totum fit ut perfruatur intellectus aperta veritate. Hæc igitur causa somniorum invidia: fomitem fratribus, hoc est, aliis affectibus animæ ministrat : quia dum in hac vita somnia intellectus contemplativi impleri non videmus, ad veritatem quam idem intellectus prænuntiat, pigri et cum æmulatione quadam contentionis accedinus. Quandoque etiam ipsum intellectum captivum mundo vendimus : ut ille qui æterna contemplari debuit, et curis et providentiis occupetur terrenorum, et sic irritantur adversus eum et invident ei : habentes jacula quibus perfodiunt animam ejus, dum suadent aperta pro occultis, et certa pro incertis, et visibilia pro invisibilibus non relinquenda. His etiam præstat adjutorium mæcha mente mulier, hoc est, inanis gloria : quia mulier, juxta Apostolum, I ad Corinth. xv, 7, gloria viri est, etiam tentando et accusando Joseph ut magis terrenis cogitationibus illaqueetur et abstrahatur a contemplatione cœlestium.

Quartum autem quod notandum est, sunt modi liberationis. Unde dicit : Sedit in forti arcus ejus. Fortis autem, secundum Zorobabel, III Esdrae, iii, 12, est veritas 2, in qua quiescit arcus ejus, id est, cogitationes vanas hujus mendacitatis, sagittis auctoritatis Scripturae compungentis : et vincula brachiorum, hoc est, intellectus et affectus, dissolventis : et

<--- Page Split --->

hoc per manum auxilii potentis Dei qui juvat Jacob verum luctatorem in pugna contra fratrum æmulationem. Inde igitur, hoc est, de illo carcere tanto captivitatis Ægypti, egressus est pastor pabulo veritatis : egressus est etiam lapis soliditate, id est, firmitate immobilis veritatis in Israel. Veritas enim illuminati intellectus, quæ pascit et fundat hominem in lapide qui Christus est, sic stabilitur, ut domus suæ conversationis non cadat a vento malæ tentationis, et pluvia persecutionis : fundata enim est supra firmam petram.

Deinde secundo ponit pater Jacob Joseph benedictionem invocans primo Deum Patrem in adjutorem, eo quod homo ea quæ sunt supra se, cognoscere non valet nisi adjutorio Dei. Nemo scit Pater...quis sit Pater,nisi Filius,et cui voluerit Filius revelare 1 Benedicit autem sibi benedictionibus caeli desuper, ut scilicet lucem habitantium in cœlo contempletur : et benedictionibus abyssi, hoc est, profundorum sapientiae : quia dicit Psalmista, Psal. xxxv, 7 : Judicia Dei abyssus multa : jacentis deorsum in profundo inferni, qualiter scilicet superbos angelos condemnavit, et homines luteos erexit de stercore, ut sedeant cum principibus, et solium gloriae teneant. Sic enim verum est quod dicit Psal. cvn, 26 : Ascendunt usque ad caelos, in benedictionibus caeli, et descendunt usque ad abyssos, in contemplatione pœnarum : anima eorum, quoad intellectum, in malis tabescebat, compatiendo afflictis, præcipue in purgatorio existentibus. Et illud Psal. LIV, 6 : Et descendant in infernum viventes, scilicet per intellectualem contemplationem. Benedictiones autem uberum sunt et vulvæ, quia in contemplatione tali per intellectum hauriunt quod aliis effundunt per doctrinam : unde eos charitatis visceribus tamquam in vulva pietatis concipiunt, et doctrinae uberibus enutriunt.

Deinde sequitur tertium quod est benedictionis hujus confirmatio, scilicet, Benedictiones patris tui, etc. In quo notatur quod hæc benedictio in Joseph confirmatur per hoc quod facta et dicta patrum in contemplatione æterni luminis imitetur, usque ad desiderium collium æternorum, id est, donec collibus æternis in choris angelicis conjungatur : quod toto affectu mentis desiderat. Tunc enim non oportet ut eum dicta et facta patrum in contemplando dirigant, quando apertam coram oculis veritatem intuebitur. In quo etiam illi reprehendi noscuntur, qui novo quodam contemplandi genere Deum se contemplari dicunt : cum simile contemplationis eorum, nec legatur in libris, nec præcesserit in patrum exemplis. Non enim dubium est qui nova inveniunt, quin sequantur Satanam transfigurantem se in angelum lucis 2, qui ad hoc nova invenit, ut veterem patrum fidem novis ludibriis eliminet.

Deinde sanctitatem in posteritate Joseph pater Jacob prophetat, et dicit : Fiant in capite, etc. Littera sic est ordinanda : « Nazaræi Joseph fiant in capite « et in vertice inter fratres suos. » Nazaræi autem floridi vel florentes interpretantur, et significant sanctitatis affectiones, quæ in cordibus contemplativorum surgunt : quando enim intellectus plene veritatis lucem conspicit, intimus cordis affectus præ gaudio in sanctitate florere incipit : et isti fiunt inter fratres, de quibus dictum est, in capite : quia in eminentia culminis vitæ et mentis respectu aliorum operum locum sanctitatis tenent. In vertice autem sunt, quia puriora et superiora mentis semper obtinent.

Legis autem lator Moyses Joseph benedicens, ait, Deuter. XXXIII, 13-17 : De benedictione Domini terra ejus, de pomis caeli, et rore, atque abysso subjacente : de pomis fructuum solis ac lunæ : de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum : et de frugibus ter-

<--- Page Split --->

ræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem Nazaræi inter fratres suos. Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus : cornua rhinocérotis cornua illius : in ipsis ventilabit Gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim, et hæc millia Manasse. Et tangit hic tria quæ proprie sunt intellectus illuminati a Deo, quorum primum est, in quibus contemplatur : et hæc sunt specialiter octo, quibus dicit terram, hoc est, regionem animæ contemplantem, esse repletam quasi benedictione Domini. Primum est poma cæli, hoc est, fructus æternæ beatitudinis. Socundum est ros cæli, hoc est, ros gratiae. Isa. xxvi, 19 : Ros lucis ros tuus. Tertium est abyssus jacens de subter, hoc est, pænæ æternæ. Quartum est fructus pomorum solis et lunæ, hoc est sacramenta Ecclesiæ, et Synagogæ : ut Ecclesia sit sol, quia lucet his qui in die sunt revelatæ gratiae : luna vero sit Synagoga, eo quod sol justitiæ Christus Deus noster necdum fuerit exortus. Ideo etiam illa sacramenta tantum figurabant : hæc autem dant salutem. Quintum est contemplatio de vertice antiquorum montium, hoc est, de eminentia antiquorum patrum, qui tamquam montes in populo Dei præeminebant, et ut viderent diem Christi exsultaverunt : sicut dicitur, Joan. viii, 36 : Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est : sicut dicit Psal. cxiii, 4 : Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Sextum autem est poma collium æternorum, id est, fructus distinctionis angelorum. Isti enim sunt montes et colles Bethel, in quibus jucundis quibusdam affectionibus illuminatus et contemplativus salit intellectus. Septimum est fruges terræ et plenitudo ejus, hoc est, communis contemplatio omnis boni omnium sanctorum : qui dum viverent et adhuc viventes, terrenorum pul-

chritudo fuerunt : quia in malis terra est inanis et vacua, et tenebræ peccatorum sunt super eam. Octavum autem et ultimum est benedictio ejus qui in rubo apparuit 1, hoc est, Verbi incarnati : quia rubum quem viderat Moyses incombustum, conservatam agnovimus Dei genetricis laudabilem virginitatem : in qua fulget ignis Dei Verbi incarnati non ad incendium, sed ad refrigerium ignis et incendii fomitis : et hæc benedictio super caput Joseph venit, quando in mentem ejus descendit, quia « caput mens est, » ut dicit Augustinus. Venit etiam super verticem Nazaræi, id est, florentis inter fratres suos, qui nullus alius est quam Joseph, qui solus inter fratres effloruit : quia intellectus a Deo illuminatus præ omnibus affectibus animæ palmam et florem præfert singularem.

Secundum vero quod tangit est pulchritudo quæ in facie ipsius consideratur, sicut prius expositum est : sed hic comparat eam primogenito tauri : et non dicuntur primogeniti tauri hic a tempore, sed a principali generatione. Quasi diceret : Sicut præclarior natio tauri, sic pulchritudo ejus. Taurus enim est lascivum animal, et significat lasciviam spiritualem in lumine Dei ambulantium, et in amore cum sponso lascivientium in secreto conscientiæ lectulo : sicut dixit Jeremias, xxxi, 13, de virgine Jerusalem et Sion, quod adhuc egredietur in choro ludentium.

Tertium autem est quod tangit, fortitudo perspectæ veritatis in intellectu, quæ est sicut cornua rhinocerotis. Cornua enim veritas duo habet : unum ad fidem revelandam, alterum ad mores instruendos. Rhinoceros autem capitur in gremio virginis, quia prima veritas descendit in uterum virginis. Rhinoceros etiam nare cornu gestare dicitur, quia contemplativus veritatis cornua in nare discretionis et collationis semper habere præcipitur : cum dicitur, Matth. x, 16 :

<--- Page Split --->

Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columba. In illis autem ventilat Gentes usque ad terra terminos : quia infideles et peccatores ipsa veritate confutat, et conversos erudit et illuminat. Terrae enim termini a quibus expellit eos, sunt fines tres : quos omnes terreni requirunt vane, ut ambitio honoris, concupiscentia delectationis, et avaritia divitiarum. Hæ autem benedictiones sunt multitudines Ephraim, etc. : et supra expositum est, qualiter hoc competit filiis Joseph.

Tandem de ultimo filio Benjamin qui et ultimum gradum contemplationis, scilicet excessum mentis sive raptum figurat, pater benedicendo ait 2 : Benjamin lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia 4. Qui luporum naturas rimati sunt, dicunt lupi oculos interius ignem habere reconditum : unde etiam in tenebris micare videntur. Similiter etiam luporum hæc consuetudo est, ut occulte et raptim rapiant, et non aperte. Et hoc contemplativis competit, qui ignem et lucem Dei in oculis habentes, in tenebris hujus vitæ cœlestia conspiciunt : et hoc raptim, quasi rapiendo potius quam tenendo : unde etiam rapti, cum tali felicitate perfruuntur, narrantur a Scriptura. Mane autem est visio matutina, quæ secundum Augustinum, est visio quæ in lumine fit divinæ veritatis in quam rapiuntur, et ibi praedam comedunt : quia gaudio cœlestium perfruuntur per modum prædæ potius quam justæ possessionis : quia supra legem humanæ vitæ est, quidquid in hac vita de æterna visione possunt attingere. Unde etiam hic Scriptura prædæ nomen ei imponit. Vespere autem, hoc est, quando ad hujus mundi consuetam cognitionem redeunt, inter fratres spolia de cœlis asportata dividunt : quia quidquid in cœlo de Deo viderunt, ad utilitatem fratrum sobrii facti edisserunt. Sic Paulus cum raptus esset in paradisum, et mane ibi, id

est, æterna luce prædam beatitudini comederet : 'vespere quando rediit ad sobrietatem, sapientiam visam in patria, inter perfectos scilicet fratres loquebatur, sicut ipse dicit, II ad Corinth. v, 13 : Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis. Quasi dicat : Excessus mentis in Deo, et sobrietas in reditu ad vos, nostra vestra sunt : quia quod ibi vidimus in excessu, hic vobis disserimus in sobrietate.

Unde et Moyses benedicendo Benjamin, sic dicit: Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet2. Benjamin amantissimus Domini dicitur: quem secum usque ad locum beatorum, hoc est, tertium cœlum in spiritu conducit. In ipso3etiam propter cordis tranquillitatem confidenter sine terrore turbationis requiescet : sicut dicit Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus, et in Sion, id est, contemplatione per excessum mentis æterni, habitatio ejus. Unde in ipso tamquam in thalamo, id est, conscientiæ secreto habitare dicitur, quia talis gratia non nisi in secreto silentii solitudinis et contemplationis homini datur. Et requiescit inter humeros ejus : qui humeri sunt duo rami obedientiæ, ut scilicet obediat cum devotione, et cum alacritate : quia non potest esse in excessu luminis, qui numquam fuit in perfectione obedientiæ et actionis.

Sic ergo filii hujus mulieris ad benedictiones surgunt per benedictiones Jacob et Moysi legislatoris.

§ 2

Sequitur ergo qualiter beatissimam prædicaverunt matrem. Versus dicit : « Et beatissimam prædicaverunt. »

<--- Page Split --->

Beatitudo tribus modis a Sanctis definiri invenitur. Dicit enim super Psalmos Cassiodorus, quod « beatus est cui om- « nia optata succedunt. » Augustinus autem dicit, quod « beatus est qui habet « omnia quae vult, et nihil mali vult. » Item, Boetius : « Beatitudo est status om- « niim bonorum congregatione perfec- « tus. » Secundum primum modum mulier beatissima est in desiderio, secundum secundum beatissima in merito, secundum autem tertium beatissima in præmio.

Secundum primum nihil quærit et optat nisi regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis 4.

Secundum autem secundum habet virtutem, et nihil aliud vult, et secundum virtutem nihil mali vult. Nam dicit Augustinus : « Virtus est bona qualitas « mentis qua recte vivitur, et nemo ma- « le utitur, quam Deus operatur in nobis « sine nobis. »

Secundum autem tertium omne bonum habet, et amat, et adspicit. Bonum enim quod est omne bonum homini, est bonum increatum, secundum quod dicit Dominus in Evangelio Luc. xviii, 19 : Nemo bonus nisi solus Deus, hoc est, nemo bonus substantialiter, et in quo bonum habet omnem statum perfectum, cui addi nihil possit. Secundum primum statum est beata, sed secundum secundum est beatior, secundum autem tertium est beatissima.

Sequitur : « Et vir ejus, » supple, surrexit, « et laudavit eam. » Vir iste Christus est, qui virebat gratia et scientia perfecta a prima matris conceptione, secundum quod dicitur, Jerem. xxxi, 22 : Creavit Dominus novum super terram :

Fæmina circumdabit virum. Iste cui est virtus animæ vir, est testis laudis et castitatis ejus. Laus autem nihil aliud est quam prædicatio jucunda extollentiae. Unde iste vir laudat mulierem in tribus, scilicet utilitate, dignitate, et admirabilibus mysteriis quæ fecit in ea Deus : utilitate fecunditatis, dignitate castitatis virginalis, admiratione mysteriorum : quia virgo concipit, et virgo parit : virgo ante partum, virgo in partu, et virgo post partum permanens in æternum sicut mater Dei. De fecunditate, quia verbo cum Virgine Maria concipit. Et sicut verbum fecundum est, ita multam prolem operis et affectionis bonæ simul effundit : et hoc significatur per fecunditatem Annæ, quam in oratione accepit a Domino 2 : Anna enim gratia interpretatur.

De dignitate autem, Luc. 1,48 et 49 : Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes : quia fecit mihi magna qui potens est. Sicut enim Christus filius in carne virginis matris virginitatem non abstulit, sed sacravit, ita in spiritu ipsius fecunditatem affert, sed non aufert quin potius consecrat virginitatem : hæc enim est casta generatio quam extollendo in laude dicit Sapientia, iv, 1 : O quam pulchra est casta generatio cum claritate !

De mysteriis autem mirabilibus eo quod hæc imprægnatio non corrumpit, sed reintegrat etiam corrupta : non gravat, sed gravidando ælveiat : non affert dolorem, sed sanat omnem infirmitatem et tristitiam in primo parente. Unde dicit, Isa. lxvi, 9 : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? dicit Dominus : si ego qui generationem cæteris tribus, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus. Quasi dicat : Non.

<--- Page Split --->