CAPUT XI.

Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

§ 1

CAPH ( 2 )

CAPH quae est epigramma hujus versiculi, inclinatio interpretatur.

Est autem duplex inclinatio : una qua inclinatur superbiæ fastus, altera qua inclinatur cordis duritia. Primam facit humilitas, alteram compassio.

De prima habetur in Psal. cxxiii, 3 : Domine, inclina caelos tuos, et descende : tange montes, et fumigabunt, hoc est, altos et superbos cœlestes, quia superbia notione cœlestis est, inclina per humilitatem, et descende in eis : quia in humilibus habitas et descendis. Tange montes altissimi fastus eorum per compunctionem, et fumigabunt in igne contritionis fumo pœnitentiae.

De altera inclinatione habetur, Joan. xx, 11 et 12 : Dum fleret Maria, inclinavit se, et prospexit in monumentum : et vidit duos Angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Monumentum Jesu sunt pauperes et afflicti in qui-

bus sepultus jacet Dominus, quem habent ad consolationem hujus vitæ: quia dives recipit bona in vita sua, et Lazarus pauper similiter mala 2. Et ideo vita pauperis comparata est monumentis mortis, non habens consolationem nisi quia jacuit Christus in monumento paupertatis, et defectum omnis consolationis habet pro sudario in quo involutus fuit Christus: sed etiam habet Angelorum frequentiam, unum ad caput confortantem in mente, et unum ad pedes sustinentem in necessitate hujus vitæ. Sed quid ? venit mulier fortis, Maria in amaro mari compassionis, inclinat duritiam cordis, et visitat monumentum paupertatis Christi, quando sublevat miserias pauperum egenorum, flendo super ipsos in affectu pietatis et misericordiæ. Et sic patet qualiter concordat epigramma cum versu: quia utraque pars versus est de compassione in pauperes, et misericordia: ita scilicet ut inclinatio humilitatis faciat non despicere pauperes: sicut dixit Tobias, Tob. iv, 7: Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Et altera inclinatio, scilicet compassionis, faciat impartiri consolationem.

Sequitur consideratio versus, quae in

<--- Page Split --->

duobus consistit, scilicet, quid sit manus aperire inopi, et quid sit palmas extendere ad pauperem.

Circa primum notanda sunt tria, scilicet quae manus, quis inops, qualiter manus ad inopem aperiatur?

Manus hic est manus largitatis, cujus perfectio est in digitis quinque, scilicet quod de suo det, quod hilariter det, quod det quantum decet, quod sciat cui det, et quod summum in his est, quod sciat propter quem det.

De primo habetur, Luc. xi, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. In Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei, scilicet in persona pauperum.

De secundo, dicit Apostolus, II ad Corinth. ix, 7 : Nemo ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus. Et, ad Hebr. x, 34 : Rapinam, id est, direptionem in pauperes, bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam, scilicet permanentem.

De tertio, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Non enim decet reditus multarum marcarum a Deo habere, et obolum dare : sicut de Cain, Genes. iv, 3 et 4, dicitur, qui dimidiam partem mundi in haereditate habuit ex qua vix manipulum obtulit : et ideo reprobatus fuit. Malach. i, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino.

De quarto : quia non debet dare histrioni, vel mimo, vel cavillatori, vel peccatori, nisi ut sustentetur natura : sed indigenti debet dare : sicut dicitur in Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi. Divitiae autem non mansissent in saeculum saeculi. Job, xxxi, 17 et 18 : Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, supple, male mihi accidat. Ab infantia enim crevit

mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum.

De quinto, scilicet quod propter Deum solum sit dandum. Matth. vi, 2 et seq. : Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt in synagogis, et vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua : ut sit eleemosyna tua in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Sequitur, quis inops.

Inops est sine ope, vel sine opibus : in quo notantur duo genera misericordiæ, scilicet adjutorium eorum qui carent ope, ut pupilli sunt, et viduæ, et orphani, et peregrini, et advenæ : et solatium sustentationis eorum qui carent opibus, sicut famelici, et nudi, et hujusmodi.

De primo horum habetur in Psal. x secundum Hebræos, 14 : Orphano tu eris adjutor. Et, Thren. v, 3 : Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduæ. Sed quidam conterunt inopes in porta : contra quos dicit Job, xxxi, 21 et 22 : Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem : humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. Hoc enim erit propria pœna opprimentium pauperes, quod videlicet brachium potestatis eorum cum ossibus roboris conteretur pœna æterna : quia sicut dicitur, Sapient. vi, 7 : Exiguo conceditur misericordia, hoc est, pupillo et inopi : potentes autem potenter tormenta patientur. Humerus autem in quo sustinetur onus, est nobilitas et divitiae : quia in illis quasi in humeris portant fastum potentiae sæcularis, et sceptrum regni hujus mundi : et tunc cadet a junctura, quia non valebunt divitiae, neque honores, neque nobilitas, neque dignitates.

<--- Page Split --->

De secundo genere misericordiae habetur in multis locis. Dicit enim Dominus in Evangelio Matthæi, xix, 21 : Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus,... et veni 1. Ibi patet, quod perfectionis vita in eleemosynis et paupertate constituitur. Et in Deuteronomio saepe dicitur, quod Dominus amat pauperem et peregrinum, et dat ei victum et vestitum, hoc est, facit dare. Et, in I canon. Joan. iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo charitas Dei manet in eo ? Supra plura dicta sunt de hoc.

Consequenter videndum est qualiter manus ista inopi aperiatur. Aperitur autem per tres virtutes, et clauditur per tria vitia.

{ Charitatem, Aperitur per { Largitatem, { Misericordiam.

Charitas aperit proximo, largitas homini virtutis, et misericordia inopi. Charitas aperit propter Deum, largitas propter virtutem, misericordia autem propter compassionem miseriae alienae : sicut dicit sapiens, Eccli. iv, 36 : Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.

De apertione charitatis dicitur, ad Hebr. xiii, 1 et 2 : Charitas fraternitatis maneat in vobis. Et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.

De apertione autem largitatis habetur, I Paralip. xxix, 17 et 18 : Domine, in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc : et populum tuum, qui hiç repertus est, vidi cum ingenti gaudio... Domine, custodi in æternum hancvoluntatem.

De apertione misericordiæ habetur in Psal. xxxvi, 26 : Tota die miseretur et

commodat, et semen illius in benedictione erit.

Charitas enim dat propter quem debet, quia propter Deum quem diligit. Largitas autem prout debet : quia non ex tristitia, aut ex necessitate, cum hilarem datorem diligat Deus 2. Sed misericordia dat cui debet, quia necessitatem patienti.

Ex opposito autem sunt tria vitia quae claudunt manum.

{ Cordis duritiam, Clauditur per { Avaritiam, { Odium.

Odium enim prohibet charitatis communionem. Avaritia munificentiam largitatis excludit. Duritia vero cordis omnem exstinguit compassionis et miserationis affectum. Odium nihil nisi malum cupit proximi. Avaritia putat persuasum esse unicuique etiam ex malo acquirere, et nihil omnino impertiri. Sed duritia cordis crudelitatis virus evomit in pauperes.

De odio isto habetur, Sapient. ii, 15 : Dicitur ibi ad Christum etiam in persona proximi : Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt via ejus.

De avaritia dicitur, Eccli. x, 9 : Avaro nihil est scelestius, etc.

De duritia cordis, Eccli. iii, 27 : Cor durum habebit male in novissimo : et qui amat periculum, in illo peribit, quia scilicet corde duro se habuit ad Deum in suis pauperibus. Hoc est suum periculum quod opere amat, quia corde duro judicabitur a Domino.

§ 2

Sequitur secunda pars versus, scilicet, « Et palmas suas extendit ad paupesres. » Ubi duo notanda sunt, scilicet

<--- Page Split --->

qua» palmae, et qualiter ad pauperes extendantur.

Palma, sicut Philosophus dicit, « est « mensura distantiae totius manus, sive « quantitatis integrae manus dimensio « ab extremo pollicis per volam usque « ad finem auricularis digiti. » Sunt igitur palmae istius mulieris dua, scilicet spiritus abundantissimae pietatis ejus, et effectus gratissimae consolationis ipsius : ita ut tota mensuretur in pietate, et tota in consolatione : hoc enim sonat nomen palmae, scilicet mensuram totius manus. Si ergo manus est manus largitatis, et palma est mensura manus : dua» palmae mensurantes totam manum sunt spiritus pietatis abundantis, et effectus gratissimae consolationis qua consolantur omnes desolati. Spiritus pietatis se totum in affluentia bonitatis effundit : grata autem ipsius consolatio paupertatem desolatoris dulci quodam affatu et adjutorio munit.

De primo dicit Apostolus, I ad Timoth. iv, 8 : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vita, qua» nunc est, et futurae. Et hoc spiritu affluebant antiqui qui hospitibus gratia pietatis et bonitatis obvii venerunt, et nolentes traxerunt, et blanditiis verborum allexerunt, ut Abraham, Genes. xvnii, 2 et seq. : Cum vidisset enim tres viros sedens in ostio tabernaculi sui, sed ut videret transeuntes pauperes et peregrinos quos attraheret, et hoc in ipso fervore diei quando solet magna umbra et refrigerium quaeri. Unde notatur quod nec aestus retraxit eum quin exponeret se soli, sciens quod illo in tempore viatores magis consueverunt declinare ad manendum quando aestus solis retrahit amando : et cucurrit ne forte alius attrahens citius veniret, et adoravit super terram ut humilitate vincerentur etiam nolentes manere. Vocat autem Dominum 1, ut ex reverentia allocutionis alli-

ciat eos, se autem servum mensae debitorem ostendat : ne forte cogitent quod indebitum sit illis sibi ministrare. Deinde offert necessaria, et primo refrigerium pedis in aqua : quia illi plus laboraverant, et ut sudor et pulvis simul et lassitudo extrahatur. Deinde quietem sub arbore ad recentiam aeris et umbram ab aestu solis. Deinde cibos in quibus secundum consuetudinem bonorum hospitum exhibuit parum, et dedit multum, et delicata : et ostendens in toto pietatis affectum, ipse currens vitulum tenerrimum et saginatum attulit cum esset senex. Uxor autem ejus alimenta delicata coxit. Similiter, Genes. xix, 2, legitur de Lot, quod sedit in foribus civitatis vespere ut adduceret sibi peregrinos, ut ait Hieronymus. Et cum vidisset accedentes Angelos in specie peregrinorum, adoravit eos cadens in terram, ut vinceret eos reverentia, et dixit ad eos : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscimini in viam vestram. Et cum negarent, compulit illos in oppidum. Et, Genes. xxiv, 31, dixit Laban ad servum Abraha : Ingredere, benedicte Domigi : cur foris stas? Et, Luc xxiv, 29, cum Jesus fingeret se longius ire, coegerunt illum Lucas et Cleophas dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies.

De effectu autem gratissimae consolationis habetur, II ad Corinth. i, 3 et seq. : Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Grata autem consolatio est

<--- Page Split --->

illa quæ pauperi primo compassionis verba ostendit, et non improperat, nec conviciatur : et postea sublevamen paupertatis impertitur. Econtra est consolatio onerosa, quando cum convicio sublevat afflictionem, et est consolatio impia non cum spiritu pietatis et misericordiæ : sicut habetur, Job, xvi, 2 et 3 : Consolatores onerosi omnes vos estis. Numquid habebunt finem verba ventosa? hoc est, verba improperii ex fastu superbiæ procedentia. Extendere autem has palmas in pauperes est pietatis et consolationis opera totis viribus in pauperes multiplicare. Et quia nos supra de speciebus eleemosynæ locuti sumus 4, volumus hic loqui de causis, propter quas hæc mulier palmas tam ample extendit.

Est autem sextuplex bonum quod facit eleemosyna omnibus facientibus eam. Unum est et præcipuum, quod peccatorem liberat a morte. Secundum est, quod non sinit hominem deprimi sub his super quæ creatus est ut dominus. Tertium est, quod præcipue conformat nos Patri nostro cœlesti. Quartum est, quia socium vitæ deficientem nobis restituit et sustentat. Quintum est, quod pereuntia æterna facit. Sextum est, quod centuplum nobis semper recrescit ad meritum simpliciter erogatum in eleemosynam.

Redeamus igitur ad probandum unumquodque ex auctoritate et ratione :

Primum est, quod purgando peccatorem liberat a morte, et hoc satis juste : quia propter Deum suscitat ad vitam morientem inedia : unde, Tobiæ, iv, 11 : Eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. Isa. lxiii, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egenos, vagosque induc in domum tuam : cum videris nudum, operi eum, etc. Et, ibidem, infra, yv. 10 et 11 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam affli-

ctam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit.

Secundum est, quod non sinit hominem deprimi sub his super quæ, ut dominetur eis, creatus est. Avarus enim servus est pecuniæ, et tamen creatus fuit ut dominaretur omnibus irrationabilibus : de quo, in Psal. vn, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, etc. Cum igitur eleemosyna extensis palmis omnia temporalia projiciat, revocat hominem a curvo avaritiae in rectitudinem primæ libertatis, quando omnia fuerunt sub ipso. De hoc habetur, Zachariæ, v, 5 et seq.: Et egressus est Angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur. Et dixi : Quidnam est? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ. Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus. Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in aliis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum. Et dixi ad Angelum qui loquebatur in me : Quo iste deferunt amphoram? Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Semnaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. Hæc visio sic intelligitur et moralizatur. Angelus qui loquitur ad Zachariam, verbum Dei est, quod est nuntius Dei, et dicitur Angelus intelligentiæ. Zacharias autem memorans Dominum, vel auxilium Domini interpretatur, et significat vacantem operibus pietatis, et palmas extendentem ad pauperes, qui memoratur qualiter Dominus misericorditer annuit, et omnia

<--- Page Split --->

dedit sibi in manus. Illi ostendit Dominus verbo suo qualiter impietas avaritiae dominatur avaris, cum tamen ipsi pecuniæ deberent dominari. Amphora enim significat terrenam nostram naturam, quia amphora est vas luteum. Mulier autem in amphora, quæ impietas nominatur, est avaritia, et est impietas in pauperes : et hæc sedet in amphora, quia in corde terreno quiescit. Massa autem plumbea ponitur in ore amphore super mulierem : quia cor avarum gravissima sollicitudine æris comprimitur, et suppeditatur ab ære, quod erat conculcandum. Et ideo legitur in gestis Philosophorum, quod « cum Plato ad « philosophandum iret Athenas, et pon- « dus auri gestaret in sinu, et cor sem- « per a philosophia recederet, et quasi « fugeret ad aurum : tandem dolens cor « in auro nimis occupari, pondus auri « projecit in mare, dicens : Tolerabilius « perditur aurum quam animus, et gra- « viora sunt damna cordis philosophan- « tis quam pecuniae perditio. » Et subjunxit Angelus verbi Dei, quod avaritia est oculus avarorum in universa terra. Eccle. x, 19 : Pecuniae obediunt omnia. Et, ad Philip. ii, 21 : Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. Mulieres autem duæ quæ habent alas quasi alas milvi, sunt duæ pedissequæ avaritiae, quarum una est undecumque etiam ex malo acquirere, quæ habet duas alas milvi, hoc est, rapacitatis, scilicet apertam rapinam et violentam, et subdolam fraudem in circumveniendo. Alia pedissequa est cupide tenere et conservare acquisitum : et habet duas alas rapacis avis, scilicet duritiam cordis in pauperes, et dulcedinem oculorum in contemplatione pecuniae. Hæ duæ mulieres tollunt dominam suam avaritiam sive impietatem, et portant eam in terram Sennaar, quod interpretatur excussio dentium, hoc est, in infernum : ubi excutiuntur sibi dentes, quibus comedit et consumpsit victum pauperum per pœnas æternas : et ibi

ædificatur ei domus habitationis æter næ, et stabilitur per confirmationem pœnæ et malitiæ, et ponitur super basem suam, id est, pœna ignis æterni fundatur super culpam, sicut super fundamentum basis stabilis : unde patet qualiter comprimitur avarus talento æris. Sed extendens palmas et deponens sarcinam deprimentem, erigitur in libertatem primæ dignitatis. Isaie, lvni, 6 : Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Fasciculi impietatum sunt thesauri pecuniae. Et sunt etiam fasciculi deprimentes in infernum. Et, Eccli. xxxi, 8 et 9, hæc sunt verba : Post aurum non abiit, nec speravit in pecunia, et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. Optime dixit : Abiit : quia a prima dignitate sub ea quæ sub ipso creata sunt, et quibus dominari deberet, recessit. Nihilominus tamen laudabilis est, qui etiam si per peccatum avaritiae abiit, tamen per pœnitentiam et extensionem palmarum in pauperes ad pristinam dignitatem redivit.

Tertium est, quod Patri nostro cœlestis nos conformat : hic enim misericordia sua creavit, et pavit, et redemi' nos, et glorificavit nos : unde, Luc. vi, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Et in Evangelio dicitur de misericordia Dei, Matth. ix, 13 : Misericordiam volo, et non sacrificium. Thren. iii, 22 : Misericordiae Domini quia non sumus consumpti. Luc. i, 78 : Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.

Quartum est, quia socium vitæ nobis restituit et sustentat, hoc est, fame pauperem morientem : unde sapiens : « Pas- « ce fame morientem : quod si non pa- « veris, occidisti. » Hoc considerans Zachæus, cum salus facta esset domui suæ, Luc. xix, 8, eo quod et ipse filius esset Abrahæ, eos quos impietate peremerat, suscitavit, et alios etiam pavit, dicens : Ecce dimidium bonorum meorun, Domine, do pauperibus : et si quid

<--- Page Split --->

aliquem defraudavi, reddo quadruplum, supple, de residuo. Et verificatum fuit in ipso quod dixit Job, xx, 13 : Divitias, quas devoravit, evomet : et de ventre illius extrahet eas Deus.

Quintum est, quod per eum in se facit aeterna : temporalia enim quae corruptibilia sunt faciunt manere in aeterna beatitudine : unde in Evangelio Luce, xvi, 9 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Et, Matth. vi, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in cælo : ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

Sextum et ultimum est, quod convertitur in centuplum, sicut bonum semen projectum in terra bona : sicut legitur, Genes. xxvi, 12, quod Isaac seminavit in Gerara, civitate Palestinorum, et invenit

in ipso anno centuplum. Gerara interpretatur incolatus justorum, hoc est, habitatio pauperum spiritualis. Palestina vero interpretatur ore contusa, et sunt pauperes qui habent os contusum et conclusum paupertate, et in ipso anno, hoc est, revoluto tempore æternitatis : unde, Eccle. xi, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas : quia post tempora multa invenies illum. Et Dominus in Evangelio Matthæi, xix, 29 : Omnis qui reliquerit domum,... aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, in hoc seculo scilicet, et in futuro vitam æternam possidebit 1. Et etiam eleemosyna in hac præsenti vita habet mercedem retributionis in affectu dulcedinis internae, in qua centuplicato bono reddet Dominus in merito : et hoc juste, quia qui solatium in exterioribus propter Deum alii dat, justum est ut a Deo interna bona pro recompensatione recipiat.