TRACTATUS I

DE EO UNDE ANIMA HABET MOVERE HUNG MOTUM ?

CAPUT I.

De ordine et modo dicendorum, et de sententia Platonis, et natura movendi.

Tempus et ordo expostulant, quod de animalium motibus hic disseramus : quia

de aliis generibus anime et corporis jam expeditum est. Quæcumque autem de moventibus partibus animæ in libro de Anima dicta sunt, hic supponantur. Oportet autem nos hic querere de motu, cujus sit animæ et corporis particulæ, ex quo commune est opus utriusque, et cujus animati sit hic motus, et qua de causa. Adhuc autem qualis sit ipse motus, et ad quid, et quæ differentia ipsius. Sic enim sufficienter sciemus et movens et motum ipsum.

Oportet autem primo investigare unde contingit animæ movere : quia super hoc Socratici et Platonici physici omnia diversa his qui Aristotelem sequuntur, tradideunt. Plato enim dicit animam sem-

<--- Page Split --->

per per se moveri, et hoc accepit a Socrate : nec fieri alicujus animalis animam, nec corrumpi cum corpore, sed potius omnem animam ex fonte omnium animarum qui est anima orbis et mundi, ad corpus devehi, et ex corporibus omnes animas in eumdem fontem refundi 1. Propter quod etiam anima devecta ad corpora corruptibilia per se movetur, sicut anima orbis et mundi cujus quaedam pars et similitudo consistit : et quia per se movetur, ideo immortalem esse asserit eam. Et ideo post corporis corruptionem iterum ad fontem totius vitae et motus dicit devehi ad sedes supernas. Et hujus sententia etiam invenitur in libro Apuleii Madonensis, quem fecit de Platone et dognate Platonis, dicens in eadem opinione fuisse Socratem et Speusippum et alios Academiae sapientiores.

Ex his autem accipitur, quod anima movet motum localem corporis , quia per se movetur : movetur autem per se, quia est pars animae mundi et orbis quae per se movetur, vel saltem aliqua illius animae similitudo. Nos autem non intendimus hic ostendere, quod anima orbis non per se moveatur : quia hoc satis in VIII Physicorum 2, et in primo et in secundo Celi et Mundi determinatum est. Nec iterum studebimus ad hoc quod destruamus, quod anima mortalium non per se moveatur : quia hoc in libro de Anima jam fecimus sufficienter. Nec iterum possumus hic disputare de origine animarum vel earum corruptione : utrumque enim horum jam partim fecimus in libro de Anima, et de hoc finem perscrutationis faciemus in libro Animalium, et de statu animae post mortem erit dicendum in scientiis divinis.

Sed hic solum accipiemus a Platone qui sentire videtur, quod anima animalium habeat movere in natura ex eo quod similitudo vel pars animae mundi existit :

hoc enim non verum esse videtur, quod sit pars ipsius : si enim est aliqua quae sit et vocetur mundi anima secundum quod etiam asserit Plato, illa est cui in motu orbi obedit et mundus. Scimus autem ex his quae in libro de Anima sapienter dicta sunt, quod sicut motor se habet ad mobile, ita partes motoris se habent ad partes mobilis sive ejus quod movetur. Si igitur est aliqua quae sit orbis et mundi anima quae sit motor spharea coelestis, sicut illa tota se habet ad orbem, ita partes ejus se habebunt ad partes orbis, et sunt perfectiones partium. Cum igitur corpus mortalium non sit pars orbis, neque univocum illi, neque permittit ratio necessaria quod anima animalium sit pars animae orbis. Relinquitur igitur quod et verum est et forte quod sit similitudo quaedam animae illius, et ex hoc movere in natura et potestate. Cum igitur videbitur alicui, quod omnis illa substantia quae ante orbem est dignitate naturae, facultatem habeat movendi : et sic infertur, quod plantis non debeant deesse motus : quod omnino non videmus : quin potius quaedam animalium videmus immobilia esse secundum locum. Videtur quod ex similitudine cum anima mundi, ea quae est animalium anima, facultatem movendi non habeat.

Sed ad hoc dicendum esse videtur, quod secundum Platonem ea quae est mundi anima, seipsam movet continue propter desideratum quod exoptat, et continue adipisciur per motum suum. Haec autem est similitudo aliqua Dei deorum et causae primae, sicut in Physicis diximus et, in Ccelo et Mundo. Similitudinem autem illam non movere animam nisi conceptam et desideratam, constat in his omnibus quae de movente in libro de Anima disputata sunt. Erit igitur anima cœelestis si qua est ex hoc movens seipsam : quia agit se per conceptum mentis et de-

<--- Page Split --->

siderium in bonitate nobilem primi motoris, qui pater orbis a Platone vocatur : cujus etiam mentis filius dicitur ab eodem esse mundus, et materia mater. Quæcumque igitur anima in conceptu et desiderio boni alicujus non capit similitudinem cum anima orbis, illa prorsus nullum potest movere motum secundum Platonem. Anima autem vegetabilis secundum se accepta, neque concipit bonum, neque desiderat : et ideo secundum Platonem nullum suo corpori præstat motum, sicut neque ipsa in seipsa movetur. Hæc igitur est sententia Platonis de movente anima et non movente, a qua secundum veritatem tantum accipimus, quod anima virtutem habent movendi ex similitudine quam habet cum movente primo in apprehendendo et desiderando bonum quod exoptat, et per motum acquirere potest. Accipiamus igitur bene dictum a Socrate et Platone, et rejiciamus falsum, quod scilicet moveat in eo quod movetur, et omnis anima ab orbe descendit, et iterum ad ipsum orbem ut ad fontem animarum refluitura sit.

CAPUT II.

Ex qua natura anima potest movere in comparatione ad corpus accepta ?

Quod autem subtili indiget consideratione, est quod nos videmus formas cor-

porum inanimatorum, sive sint simplicia, sive composita, omnino esse in materiæ potestate, et ad nihil umquam movere et agere corpora, sed quasi quiescere in ipsis tamquam satis sit ipsis esse ipsum, etiamsi nullam aliam acquirant perfectionem. Quasdam autem invenimus non movere quidem materias suas secundum locum, sed tamen agere ea quasi ad quantitatem perfectam, et ad speciei conservationem per generationem, sicut sunt formaæ plantarum, et illæ de quibus ante fecimus mentionem, sicut formaæ lapidum et metallorum nullam omnino agunt quantitatem a natura inter maximum et minimum determinatum, sicut in libro de Anima 1 diximus. Neque iterum agunt aliquid ad suæ speciei conservationem per generationem, tamquam eis non sit cura, utrum aliquid post ipsas simile in specie mansurum sit vel non. Quasdam autem videmus movere quasi dilatando et constringendo, non autem de loco ad locum, ita quod primum movens in eis habeat potestatem imperandi motum, et ad sui imperium solum omnia ad nutum moventur et obtemperant quæ sub ipso sunt, et istius causam non oportet nos inquirere, si de movente locali in motu perspectam debemus reddere causam et rationem.

Democritus autem qui omnem formam ab anima orbis derivari dicit, sicut et Plato, dissimiliter in hoc Platoni dicit, quod non idem dicit esse causam movendi. Dicit enim Democritus 2 omnem formam corporum esse quamdam animam apprehendentem et desiderantem et habentem movendi facultatem, sed tamen prohiberi inquit eam ab his operibus per corpulentiam suæ materiæ et defectum organorum. Ad hoc autem inducit rationem quam certissimam esse dicit, a principio universitatis omne esse rerum derivari. Constat autem, ut dicit, quod simile simile sibi producit, sicut lux lucem, vita vi-

<--- Page Split --->

tam, et movens moventem, et intelligens intelligentem. Omne igitur quod procedit a primo hujusmodi, habet esse : et quod non agit secundum harum potestatum facultatem, impeditur per accidens, quod est corpulentia et inhabilitas materiae in qua est talis essentia fluens a causa prima. Sed haec stultitia est, quia licet omnis essentia causetur a prima causa, tamen educitur de materia : et ideo nec essentiam nec facultatem accipit, neque agit nisi secundum materia congruitatem in qua est : neque enim causa prima sola, sed lux ejus per multa agentia diffusa venit usque ad particularia in qualitatibus elementorum agentia, quae secundum materiae agunt congruitatem et determinationem : et ideo contingit, quod vita producit non vitam, et lux non lucem : et intelligentia non intelligentia producit. De his autem dictum est in VIII Physicorum 1, qualiter scilicet diversitas esse procedit ab uno simplici primo et immobili, sed tamen ad plenum dici non potest nisi in philosophia prima.

Oportet igitur, quod inductae quaestionis alia sit solutio, et dicemus cum Avicenna in quarta sexti Naturalium 2, quod quaedam sunt forma adeo impressae suis materiis quae dictae sunt ab eis in tantum quod eis in nullo provident, neque regunt eas, sed tantum esse quoddam mortuum et immobile dant eis : et hae dicuntur forma omnino materiales : et nulla prorsus causatur forma movens in materia aliqua, eo quod propter nimis distare a primo principio nullam habent operationem divinam. Aliae autem sunt, quae propter multam conjunctionem quam habent ad causam primam, non imprimuntur suis materiis, quin potius neque dividuntur divisione corporis, neque moventur motu corporis, et in toto sunt separatae, praeter hoc solum quod movent

corpus instrumentaliter, et illae habent multas operationes divinas. Divinam autem voco operationem illam potissime, quae est in intellectu inducere formas ad esse rerum. Hanc solus Deus habet : sed intellectuales substantiae quae sunt juxta eum, et distant per parum ab ipso, habent formas intellectuales per instrumentum motum ab eis in materiam totius mundi inducere, quod est per motum materiae tales formas ex ipsis educere etiam quando non tangunt easdem, ut dicit Avicenna, licet hoc ultimum aliquam habeat dubitationem quam inferius solvemus.

Sunt autem formae mediae inter has, et quaecumque quidem viciniores sunt substantiis separatis, plus habent de operatione divina. Quaecumque autem distantiores et materiae viciniores, aut nihil, aut parum habent de operatione divina. Hinc est quod anima intellectualis qua separata est magis inter animas mortalium, et format formas simplices et intellectuales, et per solum imperium producit eas in materiam cujus regimen providet, sicut experimur in nobis ipsis, quod cum concipit delectabile corpus, movetur ad induendum, et spiritus et sanguis et etiam membra exteriora ad ipsam extenduntur in toto corpore. Et experimur hanc transmutationem esse fortiorem in movendo corpora nostra, quam eam quae est a calido et frigido, humido et sicco : nulla enim illarum virtutum corporalium et elementarium totum corpus concuteret ad aliquid, sicut concutit forma intellectualia vel imaginativa suam materiam sui corporis. Sic enim videmus in corpore causari calorem a non calido, et frigidum a non frigido, et siccum et humidum a non sicco et non humido, per omnia sicut in arte medicinae fit aut architectonicae : quoniam ibi per imperium causatur forma intellectualis in materia,

<--- Page Split --->

et non est dissimilitudo nisi in hoc quod forma artis indiget corporalibus instrumentis : et hoc non est propter sui indigentiam, sed propter ineptiam materiae, ut alibi diximus. In nobis autem experimur istas formas in nos transduci sine instrumentis per solum imperium ab intellectu vel phantasia factum : et haec verissime est operatio divina quae forma sua quam agit, movet conjunctum sibi ut inducatur in ipso. Quaedam autem mersa magis est a materia et juncta, ita ut habeat quasi hanc operationem, scilicet materialem, et secundum corporis potentiam, et non animae tantum, sicut vegetabilis quae facit generando formam speciei, sed non specialiter habet eam, sed potius per spiritum qui est in semine educit eam, neque per solum imperium substantiae incorporeae, sed per instrumenta corporea, quae sunt calidum et frigidum, et humidum et siccum, et in tali operatione fit quasi aliquid ex non existentes, sicut homo ex semine hominis, sed transmutantes materiam qualitates non fiunt sic. Sed materia calida fit ex calido, et frigida ex frigido, et humida ex humido,' et sicca ex sicco. Quaecumque igitur formae sic elevatae sunt super materiam, ut per imperium regere possint et divina in ea operari, illae sunt quae per hanc ipsam suam naturam movent, et aliae movere non possunt. Et hoc quidem Avicennae dictum est verissimum.

CAPUT III.

De solutione dubitationis circa praedicta.

Sed dubium oritur magnum quod reliquimus insolutum. Cum enim videamus substantias in cœlis habere divinam operationem, non tantum movent corpora sua ad has formas, sed etiam materiam omnium generatorum et corporum : et si hoc faciunt per solum imperium, ut dicit Avicenna, videbitur quod non indigent ad hoc motu cœlesti.

Adhuc autem secundum hoc aliqua forma induceretur in materiam generabilium, quae non educeretur per motum cœli. Et si hoc erit verum, tunc non omnis actio erit per contactum, nec omne movens immediatum est ei quod movetur. Et tunc non valebunt illae demonstrationes quae in septimo Physicorum 1 adductae sunt.

Ad hoc autem dicunt Avicenna et Algazel et Adamidin, quod in veritate ab intellectu separatarum substantiarum multa fiunt in inferioribus per solum imperium, et non per motum cœli : et haec sunt quae monstra et prodigia vocantur, et mirabilia quae per nullum contactum fiunt nisi solius imperii voluntatis eorum, cujus causa proprie non est contactus aliquis, et hujusmodi rationem ad

<--- Page Split --->

ducunt dicentes, quod cuicumque obedit corpus superius, illi etiam obedit quidquid illi subjectum fuerit corpori in natura. Constat autem, quod his substantis obediunt corpora cœelestia, quae regunt et movent omnia corpora generabilium et corruptibilium. Obediet ergo etiam eis illa materia istorum corporum sine illis moventibus.

Similiter autem dicunt esse hujusmodi in omnibus et corporibus hominum, ubi scimus experimento per solam imaginationem vel intellectum corpora moveri ad formas conceptas induendas et inducendas in corpus : et quod valde admirabile videtur omni bene consideranti, in philosophia, dicunt quod tales animae tantum possunt esse separata et exaltatae super corpus per modos illos quos cum de divinatione loqueremur, determinavimus, quod anima illa per solum intellectum et imaginationem movebit etiam corpus sibi non conjunctum in formam conceptam, sicut fit in fascinatione et praestigiis magorum. Potest enim esse in tantum elevata et separata, quod conceptu mentis et imaginationis non solum corpora movebit aliorum hominum, sed etiam elementa, ut elevet nubes, et producat pluvias et ignes, et faciat coruscare per solum imperium, per obedientiam quam habet materia generabilium ad hujusmodi animam : et hanc dicunt esse potestatem prophetarum, qui signa et portenta ostendunt. Certissime enim, ut inquiunt, est quosdam sic nasci ut mira faciant, et quosdam sic quod hujusmodi facere nequaquam possunt : et hujus non est dubium aliquam causam esse : et cum omne corpus animati causetur ab anima ipsius, oportebit, ut dicunt, causam horum operum esse in anima movente per intelle-

dentibus duobus geminis in Germania natis, quorum unus dum ferretur juxta ostia, omnia ostia versus suum latus sinistrum aperiebantur quantumcumque serrata fuissent : et hanc virtutem quam ille habuit in sinistro, habuit frater ejus in dextro : et in brevi spatio temporis ambo defuncti sunt.

Hæc enim philosophia videtur mihi a Contra cennam tramite veritatis aliquantulum oberrar : aliæ, si enim hæc essent ex solo animæ imperio vel motorum cœlestium sine motu orbis, non esset scientia per artem inventa unde prognosticarentur talium nativitates. Habemus autem scientiam nobis a multis physicis traditam, ex qua talia prognosticamus ex situ stellarum et motu orbis. Oportet igitur quod ista fiant per motum orbis, et non tantum per conceptum mentis intellectivæ.

Amplius autem secundum dicta oporteret, quod conceptus intelligentiae orbem moventis variaretur secundum diversa concepta : omnis autem intellectus sic per diversa concepta variatus, movet inordinate secundum diversam inordinationem conceptorum : tunc igitur substantiae separatae aliquando moverent inordinate et exorbitarent, sicut dixit Plato, quod non concesserunt Peripatetici. Propter hæc igitur et multa his similia dicimus falsa esse omnia quae inducta sunt, præter hoc solum, quod intellectus et imaginatio movent corpora sibi conjuncta et unita per formam intellectus vel imaginationis, sicut in scientia de Anima 1 dictum est.

Intelligentiam autem aliquid inducere in materiam generabilium nisi per motum orbis non opinamur. Intelligentia enim illa practica est, sicut sæpius diximus, et una forma descendens et procedens a causa prima forma est, quae explicatur ab omnibus : et hæc forma est essentia esse præbens, et est per lucis mo-

<--- Page Split --->

dum in omnibus intelligentiis : et determinatio et obumbratio ipsius et diversitas et numerus et differentia in specie et genere est ex determinatione quae fit per diversa magis et minus particulariter et universaliter moventia. Et ideo non variatur intelligentia separatarum substantiarum sicut movens ad diversa, non tamen aliquid movetur, cujus suus motor non sit immediatus, nec aliquid patitur quod suum agens non contingat, aut per se, aut per medium proximum movens : sicut cœelum movet per lumen aërem, et per ignem et per aerem movet terram : et universaliter loquendo primus motor in ordine naturae et artis movet tertium per secundum, et quartum per tertium et secundum, et sic venit virtus primi moventis usque ad ultimum quod movetur, ita quod nihil movet. Hæc autem probata sunt in Physicis1.

De fascinatione autem et præstigiis nos omnino aliam diximus esse causam. Dicimus enim ex virtute constellationis innasci virtutem his omnibus, quæ motu cæli producuntur, quæ cum constellationi prodigiosa est, similem virtutem inducit in natum. Quod autem hæc aliquando ad imperium talium natorum fiunt, non habet aliam causam : quia tunc conatus est ad hoc faciendum, et virtus conjuncti efficitur instrumentum animæ ut hoc perficiat. Nec fit hoc sine contactu : quia virtus illa quæ mutat materiam ad formam præstigii vel fascinationis, per medium venit ad hoc ut tangat id quod mutat, sicut venit virtus magnetis ad ferrum quod trahit. Sic enim videmus operari imagines et annulos quæ fiunt ad stellas, quæ tamen nullam formam imaginari vel intelligere possunt, et nihil omnino valent imperare. Diximus enim in scientia de Somno et Vigilia, quod hujusmodi formæ cœlestes fortissimæ sunt et efficaces valde in transmovendis rebus, præ-

cipue cum nos videmus tantam esse efficaciam earum, quod omnia alia moventia inferiora eisdem formis organice et instrumentaliter desverientia sunt.

Ex eodem autem sequitur, quod si anima in quantum est anima, moveret, oporteret quod moveret omnis anima, quod iterum falsum est. Et ideo cum confortantur a stellis, tunc movebunt corpora quasi violenter, non valente repugnare anima quae in ipsis est aliquando : sed tamen voluntatem non movent violenter. Redit ergo hæc sententia, quod animæ sunt moventes corpora sua sibi conjuncta per naturam, et eas habere hanc facultatem ex similitudine ad substantias cœlestes moventes in operatione divina, et per hoc quod sunt corporibus non omnino immersæ quin etiam habeant motionem propter corpus omnino, ut est intelligere, aut actionem quae magis est animæ quam corporis, sicut est imaginari, et æstimare, et memorari et hujusmodi. Illas autem animas quæ nullas habent omnino actiones plus suas quam corporis, sed potius plus corporis quam suas, ut est nutrire, et augere, et generare per divisionem materiae.

Amplius autem illas essentias quæ non nisi quiescunt in materia, et agere separatae nullo modo possunt, omnino motivas esse impossibile est.

<--- Page Split --->

est perfectio corporis vel partis corporis. In anima autem nihil invenimus nisi quod est perfectio, et quod est separata secundum aliquid sui. Oportet igitur quod moveat in quantum est separata, et non conjuncta corpori.

Amplius autem non idem in essentia et esse est movens et motum : igitur ab eo quod distinguitur, magis est virtus movendi, quam ab eo quod mutatur cum corpore. Distinguitur autem per hoc quod est aliquo modo separata. Per hoc igitur quod est separata, habet movere anima.

Amplius autem potentiam quae est omnino separata, motivam invenimus etiam secundum hoc quod nihil accipit a ceppore : et hoc est signum, quod aliquae partes et etiam ipsa anima movet secumdum quod est aliquo modo separata.

Rationes Peripateticorum ad hoc quod anima movet in quantum est separata.

Ut autem perspicacius ea quae dicta sunt, appareant, inducamus rationes Peripateticorum, per quas demonstremus animam movere, non in quantum est forma, neque in quantum est anima, sed in quantum est aliquo modo separata, et ostendamus quare substantia formalis separata habet movere prae aliis formis separatis.

Dico igitur, quod si forma in quantum est forma, vel etiam si anima in quantum est forma quaedam corporis, moveret, tunc oporteret quod omnis forma moveret localem motum. Hoc autem ostendimus esse falsum in octavo Physicorum. Ex eodem autem sequitur, quod si anima in quantum est anima, moveret, oporteret quod moveret omnis anima : quod iterum falsum est, cum anima vegetabilis nullo modo moveat. Si igitur movet aliqua anima, hoc non habet in quantum est perfectio materiae sui corporis : quia omnis forma est perfectio suae materiae, et tamen non movet. Si autem sic, patet quod etiam non habet movere in quantum est perfectio corporis organici physici potentia vitam habentis : quia haec diffinitio convenit animae omni, et non omnis anima movet. Igitur anima nullo modo movet per hoc quod

Amplius autem substantiae intelligentiarum quae separatae sunt, et substantiae separatae vocantur, ipsae sunt quae primi sunt motores corporum. Omnis igitur substantia quae est actus movens, movere habebit per aliquid simile illius. Scimus enim quod si aliquid univoce inveniatur in pluribus, oportet quod sit causatum per aliquid unum, quod est in omnibus illis, sicut dicetur in secundo libro primae philosophiae. Cum igitur intellectus cœelestes moveant motum localem per id quod sunt separatae, oportebit igitur, quod omnis substantia movens localem motum, sit separata per hoc quod movet localem motum.

Dubitabit autem fortasse aliquis dicens inter motorem et id quod movetur, nihil esse medium, et sic separata nullatenus videntur posse movere. Sed ad hoc solutio est facilis valde : localis enim distantia non est inter motorem et id quod movetur, eo quod in his quae per se moventur, id quod movetur, componitur ex motore et mobili : quando autem non per se moventur, tunc ea quae moventur, sunt in potentia ad motum, aut per se, aut per accidens. Et si sunt in potentia ad motum per se, moventur a generante per se : et est idem

<--- Page Split --->

movens ad locum et ad formam, et eodem motu moventes : licet forte non sit idem motus secundum quod motus est actus et perfectio mobilis. Si autem sunt in potentia ad motum per accidens, tunc habent motorem per accidens, qui est removens impedimentum. Et in his omnibus motibus motor est immediatus mobilium per substantiam aut per virtutem quae multiplicatur per media moventia usque ad id quod ultimo movetur. Nihil autem repugnat quod motor separatus sit secundum substantiam et separationem, et tamen sit immediatus ei quod movetur, ex quo unum compositum est in cœelestibus ex tali motore et tali moto : non enim separatur per locum, sed per essentiam et operationem, et conjunctus sibi per virtutem motivam et etiam per substantiam : non tamen sic quod ipsa substantia sit impressa in materiam ejus quod movetur, sed libera existens conjungitur ei in quantum motor tantum. Haec autem omnia manifesta sunt ex dictis a nobis in Physicis, et in libro de Ccelo et Mundo.

Si quis autem mirabitur quomodo substantia cœelestium motorum sit separata, et convenit cum cœelis, advertat ea quae in praedictis libris determinata sunt : quoniam forma non dicitur esse separata per locum ab eo a quo separata esse dicitur. Sed dicitur ideo separata, quia cum insit alicui subjectae materiae corporis, non est obligata eidem ut in aliquo subjaceat proprietatibus ejus. Et ideo quae nec dividitur divisione corporis, nec movetur motu corporis, nec operatur instrumentis corporis, illa separata est, non per locum, sed a corporalis materiae quantumcumque simplicis obligatione. Haec autem omnia competunt substantiis cœelorum : propter quod separatae sunt et moventes : et aliae substantiae formales eo magis sunt moventes, quo fuerint magis separatae. Et ideo intellectus qui separatus est, magis movet quam phantasia : et sunt motus sui magis diversi : et hujus signum est, quod homo est

multorum motuum et multarum operationum, et ad intellectum fiunt omnes illi. Alia vero animalia sunt paucorum motuum et paucarum operationum, et non diversificantur, sed uno modo operatur una species animalium : eo quod moventur potius ad naturae instinctum, quam ad formam apprehensam, sicut in libro de Anima dictum est. Ex his igitur omnibus pro certo scitur, quod nulla substantia forma existens et actus, movet motum localem, nisi in quantum communicat in aliquo cum formis primis cœelestibus separatis. Hoc autem est in quantum ipsa aut secundum quid aut simpliciter separata est, et ultra materiae sui corporis obligationem elevata.

CAPUT V.

Qua de causa separata substantia formalis movet plus quam omnes aliae formae.

Hoc autem habito, elucidemus quare substantia separata movere habet plus quam aliae formae omnes corporum physicorum.

Sumamus igitur propositiones a nobis in Physicis libris probatas, quarum una est, quod omne movens per se movet ad formam aliquam quae est per aliquem modum in seipso movente. Generans enim movet ad formam suam si univoce movet in generatione, et movendo ad formam suam movet ad locum.

Similiter autem primus motor et om-

<--- Page Split --->

nes inferiores movent ad formas quae sunt in ipsis.

Similiter autem est in omni arte, ita quod medicus movet ad sanitatem quam habet in anima, et architector ad formam domus quam habet in anima. Aliter enim non tres in unam coinciderent causam, sicut probatum est in II Physicorum. Si autem sumamus propositionem a nobis probatam in Physicis, quod scilicet omne quod movetur ad formam vel aliquod non habet secundum quod movetur ad formam vel ubi : cujus veritas patet per inductionem et per syllogismum : quoniam si jam haberet, tunc esset in actu secundum illam formam vel ubi : et tunc non moveretur : quoniam motus est exitus de potentia ad actum. Ex hoc autem sumitur, quod omne quod movetur, movetur ad aliquid quod est extra ipsum secundum quod movetur ad illud. Sumamus autem istam quartam propositionem, quod omnis forma quae in nullo est separata, secundum se tota est in materia, et secundum omne quod est in ipsa. Cujus veritas patet, quoniam si secundam aliquid non esset impressa materiæ, secundum id esset separata, sed nos ponimus eam in nullo separatam esse. Ad hanc autem si adjungimus secundam, jam concludimus, quoniam nullum mobilium potest moveri ad formam quae jam impressa est materiæ, neque ad aliquid quod est in ipsa.

Accipiamus ergo resumendo paulisper primum, quod scilicet movet movens ad formam quae est ipsum vel in ipso secundum quod movet, et sciemus quod nulla formarum impressarum jam in materia potest movere id cui inest : et est hæc vera causa per quam demonstratur, quod nullum corpus per se movetur : et hanc visus est Plato omnino ignorasse, et fere omnes Antiqui ante sectam Peripateticorum. Redeuntes ergo dicimus, quod si nulla formarum impressarum movere

potest, destruemus consequens et inferens oppositum antecedentis, sic quod si aliqua formarum movet materiam et corpus cujus ipsa forma est, oportet quod secundum quod movet, sit ab ipso per aliquem modum separationis separata. Cum igitur moveatur ad formam quae est in ipso movente, oportebit per secundam propositionem inductam, quod illa etiam sit in movente secundum quod est aliquo modo separationis separatum. Et hoc quidem est verum.

Sed, sicut supra diximus, duo modi separationis in mortalibus sunt, et tertius est in immortalibus. Modus autem primus qui est in mortalibus, est quod id quod movet, neque sit corpus, neque actus alicujus organi corporalis : sit tamen virtus in corpore per aliquid a quo accipit, sicut intellectus est separatus in hominibus. Et hoc modo movendi habet facultatem intellectus, quod sic est in ipso quod est extra id quod movetur, et ideo movetur ad illud. Secundus autem modus est sub illo, scilicet quod aliquid sit in corpore, et sit actus alicujus partis corporis, tamen agat actione quae magis est sua quam corporis, et quae se cundum quod est in ipso, non est in corpore : et hunc modum habet phantasia et æstimatio et aliæ animæ sensibilis potentiae moventes quae concipiunt intentiones convenientis vel inconvenientis, quae non sunt in corpore secundum quod sunt in ipsis : et ideo corpora possunt moveri ad ipsas. In cælestibus autem sunt modi existentiæ omnium : et ideo omnia quae sunt, modo sibi proportionali moventur ad illa, sicut dictum est in secundo Cæli et Mundi 4.

Hæc autem quæ dicta sunt hic de movente in animalibus, debent conjungi cum his quæ dicta sunt in octavo Physicorum, et cum his quæ dicta sunt in tertio de Anima. Et tunc habebitur perfecta scientia de eis quæ movent ea quæ per

<--- Page Split --->

se moventur. Superfluum enim et longum esset ea quae ibi dicta sunt, hic repetere. Colligamus igitur quae dicta sunt, dicentes quod substantia formalis movens corpus motu quo aliquid per se movetur, movet ex convenientia aliqua quam habet cum substantiis separatis omnino, sicut hic probatum est. Et ideo inanimatorum nullum habet moveri per se, nec etiam ea quae participant tantum anima vegetabili, sed ea quae habent animam sensibilem vel intellectualem tantum, et quod causa movendi est ista principium motus esse per modum per quem movent esse extra id quod movetur : et quod id quod movetur tali motu, movet ad formam quae est in movente per aliquem modum, et extra id quod movetur : et ex hoc sumpsit occasionem dicti sui Avicenna, qui putavit quod ex quo oportuit esse separatum movens in his quae moventur per se, quod quanto magis esset separatum, quod tantum ad plura et ampliora extenderetur suus motus, ita ut si quis habet animam multum agenti intellectui similem et elevatam, quae multum haberet in natura de splendore intelligentiae, quales diximus esse sapientes veteratos in libro de Divinitione, quod ille moveret materiam, non corporis sui tantum, sed etiam mundi, sicut videmus totam mundi materiam moveri ad splendorem intelligentiae cœelestis. Et ideo finxit talem posse producere nubes, et facere pluvias et coruscationes et tonitrua quando vellet, et secutus fuit eum in hoc Algazel, et Moyses Ægyptius videtur consentire in idem, et Avendavid expresse dicit hoc, et multi aliorum. Et videtur mihi quod hic sit error, propter causas quas supra diximus. Dixeruntque hoc esse primus gradem physicæ, sed in physicis pro hæresi accipiuntur. Sed nos de his jam alibi locuti sumus quantum pertinet ad physicæs rationes. In astronomicis autem adhuc quædam determinari habent, et quædam alia in ma gicis scientiis.

Quod in anima sensibili et intellectuali sit movens, et qualiter se habet hic motus ad motum eorum quae non per se moventur ?

Relinquitur autem quoad præsens ne gotium adhuc investigandum, utrum in illa particula animæ sit facultas moven di, et facultas apprehendendi sensibiliter vel intellectualiter idem in eodem : sed hoc citius expediri potest per ea quae in III de Anima dicta sunt, et per ea quae hic modo dicta sunt a nobis : quoniam oportet quod in omni motu fiat nuntium de movendo, sicut diximus in libro de Anima : et ad hoc si fieret nuntium, et aliquid moveret, non hoc esset, sicut si mihi fieret nuntium, et tu exsequereris motum. Et hoc non potest esse. Oportet igi tur quod idem sit qui fit nuntium de motu, et quod exsequitur motum. Nuntium au tem non fit nisi per apprehensionem de lectabilis vel indelectabilis per sensitivam vel intellectivam animam. Oportet igitur quod intellectiva moveat et sensitiva non, aliamque movens et apprehendens per subjectum exsistens, si per aliquid quidem est esse movens et apprehendens : et mo ventia enim esse non est esse apprehen dents secundum quod est hujusmodi. Et hæc omnia patent in III de Anima deter minata.

Idem autem habetur per ea quae dicta sunt modo : quoniam si ad formam mo-

<--- Page Split --->

vet sensitiva et similiter intellectiva, oportet quod formam illam aut semper secum habuerit naturaliter, aut apprehenderit eam. Non autem semper secum naturaliter habuit formam illam : apprehendit ergo : eadem ergo erit facultas animae et apprehendens et movens : sed ejus esse aliquid est secundum quod apprehendens, et secundum quod movens est. Ex his autem ulterius concluditur, quod sicut in his quae non per se sed a generante moventur, motus secundum quod est actus moventis, idem est et ad formam et ad locum, sed secundum quod est actus mobilis, est diversus : ita etiam in his quae per se moventur, motus secundum quod est actus moventis idem est ad formam et ad locum : quoniam movens in talibus per formam et ad formam movet delectabilis : sed secundum quod est actus ejus quod movetur, est alius, sed est conversus ordo : quoniam

in his quae non per se moventur, in eo quod movetur motus ad locum, est secundum naturam consequens ad motum qui est ad formam : locus enim et ubi datur formae, et similiter motus ad illa, sicut dictum est in Physicis. In his autem quae per se moventur, motus localis est ante motum ad formam delectabilis secundum tempus : quoniam motus localis in talibus non est nisi inquisitio et acquisitio delectabilis, in ratione tamen et diffinitione est prior in talibus motus ad formam delectabilis quam motus localis : quia est causa ejus. Quid autem in anima sit movens, et utrum unum, vel duo, vel tria, et quomodo unum, vel duo, vel tria, satis in libro de Anima 1 dictum est. Similiter autem et quid est movens recte, et quid non recte, et quis ordo moventium, totum dictum est.

Haec igitur de movente motum in animalibus dicta sunt.

<--- Page Split --->