TRACTATUS II
DE CONSEQUENTIA MODALIUM.
CAPUT I.
Que sint modales enuntiationes.
Prima dubitatio.
Secunda. Tertia. Quarta.
Post consequentias enuntiationum de inesse quae simpliciores sunt, tractandum est de enuntiationibus modalibus, quae ex additione modi alicujus dicuntur modales. Et ideo primo videndum est, quis modus faciat propositionem modalem. Et quot sunt tales modi : et cujus sunt modi, prædicati scilicet, vel subjecti, vel compositionis. Et quid sit prædicatum in enuntiatione modali, et quid subjectum sit in ea, et alia hujusmodi : quia sine his non potest fieri oppositio modalium vel consequentia.
Dicamus ergo quod dupliciter dicitur enuntiatio modalis, scilicet a modo compositionis, et a modo rei prædicatae. A modo autem rei prædicatae, ut quando dicitur, Socrates legit bene vel alte vel male : et hic modus, quia non modificat totam enuntiationem, sed tantum rem prædicati, non potest facere totam enuntiationem modalem. Est autem modus compositionis, qui specialis modus est disponens et in formam specialem ponens compositionem, sicut possibile, contingens, necessarium, et impossibile, verum, et falsum. Et hi modi speciales spocialiter constituunt illam enuntiationem, quæ specialiter modalis vocatur. Quatuor enim primi illorum modorum compositionem (quæ consignificat tempus) ampliant extra tempus præsens. Possible enim et contingens ampliant præsens ad futurum, et ad esse, et ad non esse : quia
contingens est futurum, et potest esse et non esse. Necessarium autem et impossibile ampliant compositionem ad omne tempus : quia necessarium et impossibile ponunt compositionem in omne tempus : et ideo illi sunt modi speciales facientes totam enuntiationem modalem, necessarium simpliciter omni tempore inesse, et impossibile simpliciter nunquam inesse. Et quia tales modi sunt modi compositionis, et compositio formaliter ambit composita, et est principium intelligendi ea secundum quod stant sub compositione, et sic modus compositionis est modus totius enuntiationis : et ideo isti modi totam modificant enuntiationem et totam faciunt modalem. Verum autem et falsum quamvis sint modi compositionem determinantes, tamen quia non ampliant compositionem secundum tempus, nec in specialem aliquem modum formant compositionem, sed dicunt generalem modum illarum de incisse, ideo non sunt modi speciales, sed sunt modi quidam non facientes propositionem modalem nisi secundum quid : quia in eo quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa : sed non in eo quod res est vel non est, oratio dicitur possibilis vel contingens, necessaria vel impossibilis. Sed potius in eo quod sic vel sic res se habet ad suam causam, in eo oratio formata sive complexa de re est possibilis vel contingens, vel de necessario vel de impossibili. Et ideo isti quatuor modi, possibile, contingens, necessarium, et impossibile, speciales sunt modi quibus enuntiatio dicitur modalis.
<--- Page Split --->
Ex hoc etiam accipitur, quod negotio qua fertur ad compositionem, non facit enuntiationem modalem: quia non ampliat eam secundum tempus, nec etiam informat modo speciali, sed simpliciter dividit ipsam in forma in qua est significata. Ex his ergo patet quod modalis enuntiatio dupliciter dicitur, scilicet generaliter et specialiter. Et generaliter quidem modalis dicitur a modo generaliter sumpto, sive sit modus praedicati, sive compositionis. Specialiter autem modalis dicitur quatuor modis qui dicti sunt: quia denominatio fit a specie, et non a genere. Ex hoc autem ulterius patet, quod enuntiatio modalis substantialiter et per sua constituentia differt ab enuntiatione de inesse simplici: quia modus est substantialis enuntiationi modali, et est substantiale constitutivum.
Quatuor autem sunt tales modi, quia in compositione non est nisi esse. Quod autem dicit esse, aut dicit esse permixtum potentiae; aut quod est in actu perfecto. Si primo modo : tunc est esse possibile, vel contingens. Et haec duo differunt in hoc, quod possibile determinat esse secundum se : et contingens autem in comparatione ad causam non statem : unde esse non stans, est possibile : contingens autem est, quod non habet causam statem. Si autem est esse perfectum secundum actum : aut accipitur in ipso esse, et sic est necessarium : aut accipitur in ipso non esse, quod ad simpliciter esse est oppositum, et sic est impossibile. Contingens autem et possibile non possunt accipi secundum divisionem esse et non esse : quia utrumque dicit esse permixtum cum non esse. Hi sunt ergo modi modales facientes enuntiationem, et facientes enuntiationem differre modalem ab enuntiatione de inesse, et oppositionem modalis ab oppositione illius quae est de inesse, et consequentiam illius
a consequentia quae est in illis de inesse.
Si autem quaeritur quid sit praedicatum in enuntiatione modali, dicimus cum Boetio et Alfarabio, quod modus est praedicatum inesse, et esse vel non esse subjecta sunt, ut patet, cum dicitur, Socratem currere est possibile : quia accusativus casus cum infinitivo reddunt suppositum huic verbo est 1.
Si autem objicitur contra hoc : quia modus est determinatio compositionis : praedicatum est alterum compositorum : et ideo determinatio compositionis esse non potest. Dicendum est quod in propositione modali duplex est compositio, scilicet una dicti quod subjicitur : quia, sicut dicit Aristoteles, nihil aliud est dicere Socratem ambulare, quam Socratem ambulantem esse : et sic esse et non esse cum compositione subjiciuntur in enuntiatione modali, et illius compositionis modus est determinatio, et non compositionis quae est compositio enuntiationis : et ideo potest esse et determinatio compositionis dicti et praedicatum enuntiationis.
Et si dicitur, quod praedicatum non est determinatio compositionis. Ad hoc respondet Alexander, quod verum est quando praedicatum praedicatur ut esse, et non ut modus, sicut currit cum dicitur, homo currit : vel sicut album cum dicitur, homo est albus. In enuntiatione autem modali quia non subjicitur substantia cui insit praedicatum, sed subjicitur dictum cum sua compositione, praedicatum modus praedicatur non ut esse, quia hoc dicit praedicatum dicti : sed praedicatur ut modus esse quod dicit compositio dicti : et ideo et est praedicatum et est modus compositionis. Et haec solutio notanda est : quia ad multa valet et hic et in scientia libri Priorum.
Si autem adhuc objicitur : quia secundum hoc omnis talis enuntiatio est sin-
Objectio.
Solutio.
Objectio.
Solutio Alexandri notanda.
Objectio.
<--- Page Split --->
gularis : de enuntiationibus autem singu laribus non est syllogismus : et sic de modalibus non potest fieri syllogismus. Solutio. Dicendum quod enuntiationis modalis du plex est subjectum, scilicet subjectum locutionis, et subjectum enuntiationis. Dico autem subjectum locutionis id de quo est locutio, sicut in hac, Socratem currere, de Socrate fit locutio : et ideo subjectum locutionis est Socrates. Subjectum autem enuntiationis non est quod supponitur infinitivo, sed potius subjectum est totum dictum, hoc est, casus cum infinitivo. Hoc ergo secundo modo enuntiatio modalis singularis est, et hoc modo non fit ex modalibus syllogismus : quia in complexione et figura syllogismi non sumitur medium sub toto dicto, nec minor extremitas sub medio : sed assumitur sub subjecto dicti sic, omnem hominem possibile est'currere : Socrates est homo : ergo Socratem possibile est currere. Et ab hoc subjecto sumendo quantitatem, dictum est talis quantitatis, sicut est sua praejacens enuntiatio a qua formatur, ut hic Socratem currere est possibile, dictum est singulare : quia formatur ab hac, Socrates currit. Haec autem universalis,omnem hominem currere, quia formatur ab hac sua praejacente, omnis homo currit : et sic fit syllogismus de enuntiatione sive propositione modali.
Objectio. Si autem adhuc contra ea quae dicta sunt, objicitur, quod secundum hoc omnis propositio modalis est composita, et non duplex ex compositione et divisione: et sic omnes tales essent simpliciter falsae, sicut non currentem currere est possibile, non legentem legere est possibile. Solutio. Dicendum quod hoc non sequitur in praedicato quod non ut esse, sed ut modus praedicatur: quia quod ut modus praedicatur, non praedicatur ut modus sui, sed aliorum: et ideo ad alia potest referri, vel
-sub divisione, vel sub compositione, sicut patet cuilibet parum consideranti. Sunt tamen qui propter inductas rationes dicunt modos non esse praedicata: sed de dictis eorum non curamus: quia nec commentatoribus concordant, nec innituntur veritati 1.
Sciendum etiam quod omne dictum est singulare secundum quantitatem : quia appellatio ejus est similis appellationi termini singularis: sub hoc enim communi quod est dictum hoc, omnem hominem currere, non appellat nisi pro hoc eodem dicto quod est, omnem hominem currere: et non potest appellare pro alio, quia non est dictum nisi hujus singularis propositionis quae est, omnis homo currit. Non sic autem est in enuntiatione de inesse: quia illius subjectum est universale vel singulare: universale autem est universaliter acceptum, aut particulariter, aut indefinite quoad appellata sua: et ideo quantitatem ab his accipit. Sic igitur de modali enuntiatione est intelligendum.
CAPUT II.
Qualiter sumenda sit oppositio modalium.
His autem sic determinatis, perspiciendum est quemadmodum sive qualiter se habeant affirmationes et negationes ad invicem secundum oppositionem contradictionis. Hujus autem exemplum est ut quaeramus qualiter hae se habeant ad invicem secundum oppositionem, quae sunt, possibile est esse, non possibile est esse, contingens est esse, et non contingere esse, et de impossibili et necessario similiter, ut si dicam, necesse est esse, et non necesse est esse: impossibile esse, et non impossibile esse: sive accipiantur
<--- Page Split --->
cum modo nominali, sive cum modo adverbiali : hoc enim idem est secundum præsentem intentionem, ut si dicam, Socrates currit contingenter : sive dicam, Socratem currere est contingens : et sic de aliis modis sive adverbialiter, sive nominaliter accipiantur. Talium ergo enuntiationum modi sumendi sunt quantum ad oppositionem et consequentiam.
Hæc enim habent aliquas speciales dubitationes, quia non similiter sumuntur oppositiones in his et in illis de inesse : nam si enuntiationum (quæ complectuntur ex subjecto et præterito complectente) ea compositione illæ contradictiones sunt sive sint sibi invicem opposita secundum contradictionem. Quæcumque (secundum esse quod affirmatur in una, et secundum non esse quod negatur in altera) contra se invicem ex opposito disponuntur, sicut in illis quæ sunt de inesse dictum est: tunc similis erit oppositio in illis quæ sunt de inesse, et in modalibus : et hoc est impossibile. Hujus autem exemplum ponamus dicentes, quod in illis quæ sunt de inesse ejus quod est esse hominem, opposita negatio est, non esse hominem : et non est ejus negatio propositio illa quæ est esse non hominem, quia ista est affirmativa sicut prima, quamvis sit de infinito prædicato : et hoc est in illis de inesse in quibus hoc verbum est secundum adjacens prædicatur : esse enim hominem idem est quod est hominem esse. Similiter est in illis in quibus hoc verbum est est tertium adjacens : quia ejus quod est esse album hominem, sive hominem esse album negatio est non esse album hominem, sive hominem non esse album': et non illa quæ dicit esse non album hominem, sive hominem esse non album : quia utraque est affirmativa, quamvis una sit de prædicato finito, et alia de prædicato infinito.
Si enim secundum hunc modum esset in modalibus oppositio sumenda, ita quod
negatio ad esse (quod affirmat affirmatio) referatur, cum in contradictione semper aut dictio 1 sive affirmatio aut negatio sit vera, cum falsum sit dicere hominem lignum, verum erit dicere de homine hominem non esse lignum. Si autem hoc modo est in his in quibus hoc verbum est, secundum vel tertium adjacens prædicatur : tunc etiam hoc idem verum est in enuntiationibus in quibus hoc verbum est non additur, nec ut secundum, nec ut tertium adjacens, sed aliud verbum ponitur. In his enim enuntiationibus idem (quoad modum oppositionis) faciet aliud verbum quod ponitur loco esse sine hoc verbo est, sicut patet in exemplis : ejus enim quæ est, ambulat homo, sive homo ambulat, negatio contradictoria non est, ambulat non homo : sed potius illa quæ dicit, non ambulat homo : nihil enim quantum ad oppositionem differt dicere hominem ambulare, et hominem esse ambulantem : sive homo ambulat, et homo est ambulans.
Si ergo in omnibus, scilicet de inesse et modalibus enuntiationibus sic secundum esse et non esse sumeretur oppositio, sequeretur inconveniens quod contradictorie opposita aliquando erunt simul veræ. Si enim est verum, quod secundum esse et non esse in modalibus sumitur oppositio : tunc sequitur quod ejus quæ est, possibile est esse, negatio est, possibile est non esse : et illa quæ est, non possibile est esse, in qua negatur modus, non erit ejus negatio. Sed contra hoc est quod dicitur, quod idem possibile est esse, et possibile est non esse : omne enim quod possibile est dividi, et possibile ambulare, possibile est etiam non dividi, et possibile non ambulare. Ratio autem et causa hujus est : quia quod sic est ad utrumlibet possibile, non semper est in actu : quinimo in potentia est, quæ se habet ad esse et ad non esse : propter quod in taliter possibili inerit etiam negatio
<--- Page Split --->
secundum potentiam intermixta: et sic quod ambulat, potest non ambulare: potest ergo illud quod est ambulabile secundum potentiam, etiam non ambulare: et illud quod sic est divisibile secundum potentiam, potest non dividi. At vero sicut in ante habitis probatum est, impossibile est quod de eodem verae sint simul oppositae affirmationes et negationes: quia si datur, contradictoria possunt esse simul vera. Non ergo illius affirmationis quae dicta est, ista est negatio quae pro ejus negatione inducta est: quia sunt simul verae quando dictum in utraque in potentia sumitur. Contingit enim secundum hoc sive sequitur, quod unum et idem vere simul dicitur et affirmatur et negatur simul de eodem, quod est impossibile: aut quod oportet negare, quod in modalibus sumatur oppositio secundum esse et non esse, et quod affirmationes et negationes contradictorie oppositae in modalibus non fiunt secundum esse et non esse: sed oportet dicere, quod fiant in talibus affirmationes et negationes oppositae, secundum hoc quod negatio refertur ad modum. Inter haec autem duo impossibilius est contradictorias esse simul vpra, quam quod negatio ad modum referatur. Erit ergo magis eligendum, quod negatio ad modum referatur, quam quod contradictoria simul esse vera concedantur.
Huic enim quod negatio ad modum referatur non obstat nisi hoc quod negatio ad compositionem habet referri, et modus non est compositio. Et hoc facile solvitur: quia quamvis modus non sit compositio, tamen ut dictum est, modus est compositionis: et sic negatio mediante modo refertur ad compositionem.
Secundum hoc ergo quod dictum est, negatio contradictoria ejus quae est, est possibile esse, sive possibile est esse, ista est quae est, non possibile esse, sive non possibile est esse. Eadem autem ratio est in ea quae est, contingens est esse: est enim illius negatio, non contingens est esse: et in aliis quoque modalibus est
omnino similiter accipienda oppositio, ut in necessario et impossibili. In omnibus enim talibus modalibus fiunt oppositiones per affirmationes et negationes modi oppositi, sicut fiunt in his quae de inesse sunt oppositiones secundum esse et non esse. Oppositiones enim modorum determinantium compositionem in modalibus fiunt, sicut esse et non esse se habent in enuntiationibus de inesse: ut sicut in illis de inesse res subjectae compositioni subjectum sunt et praedicatum, ut subjectum homo, et praedicatum album: eodem modo hoc loco in modalibus fiunt subjecta enuntiationis modalis dicta, esse vel non esse significantia. Contingens vero et possibile et necessarium et impossibile sunt oppositiones determinantes dicti compositionem: propter quod praedicata sunt eo modo quo ante dictum est: et quemadmodum in illis de inesse secundum esse vel non esse contingit esse veritatem vel falsitatem, ita in istis quae sunt modales contingit esse veritatem et falsitatem secundum modorum affirmationem vel negationem.
Secundum ergo ea quae dicta sunt illius quae dicit, possibile est non esse, negatio est, non possibile est non esse. Aliae autem duae quae sunt, possibile est esse, et possibile est non esse, non sunt contra-jacentes sibi invicem secundum contradictionem: quod ex hoc apparet, quia simul verae sunt, et videntur sequi ad invicem. Idem enim simul et semel possibile est esse, et possibile est non esse: sed pos-sibile esse, et non possibile esse, nunquam sunt vel possunt esse simul verae. Iste ergo contradictorie sunt oppositae quae sumuntur secundum modi affirmationem et negationem. Similiter autem possibile est non esse, et non possibile est non esse, nunquam sunt simul verae. Hae ergo sunt oppositae per contradictionem, et is-ta etiam sumuntur secundum modi affir-mationem et negationem. Similiter autem est in ea quae dicit, necessarium est esse: hujus enim non ea quae dicit, necessarium est non esse, contradictoria est, sed ea
<--- Page Split --->
quaedicit, non necessarium esse. Ejus autem quaedicit, necessarium non esse, opposita contradictorie est quaenegat modum et dicit, non necessarium est non esse. Similiter ejus quaedicit, impossibile est esse, non est illa contradictoria quaedicit, impossibile est. non esse: sed ea quaenegat modum et dicit, non impossibile est esse. Et similiter ca quaedicit, impossibile est non esse, illa est contradictoria ejus quaedicit cum negato modo, non impossibile est non esse.
Universaliter quidem ergo et regulariter in modalibus quidem esse et non esse oportet ponere quemadmodum subjecta quaesupponant, et de quibus enuntiatur modus, quemadmodum jam nuper dictum est: sed affirmationem et negationem facientes hoc quod diximus in modalibus (hoc est, contradictionis oppositionem) oportet apponere sive referre ad unum tantummodo, hoc est, ad modum unum et eumdem, et non ad esse vel non esse: et sic illas oportet putare, hoc est, repraesentare oppositas dictiones sive affirmationes sive negationes contradictorie oppositas, quaesunt cum modi affirmatione et negatione. Verbi gratia possibile, non possibile: contingens, non contingens: impossibile, non impossibile: necessarium, non necessarium: verum, non verum: falsum, non falsum: hi quamvis enim non simpliciter sunt modi, tamen sunt modi quidam.
CAPUT III.
De consequentis modallum secundum opinionem Antiquorum.
Nunc autem post determinationem oppositionum modallum de consequentiis earum determinandum est. Quia vero quidam Antiquorum in aliquo errasse videntur circa consequentias modallum, ideo primo disponamus consequentias secundum quod Antiqui disposuerunt eas, et ostendamus quid verum et quid falsum est in consequentiis eorum, et postea di-
sponamus consequentias secundum veritatem. Sic enim melius declarabitur quod intendimus.
Dicamus ergo quod consequentiae seprima linea cundum aliquos fiunt inter modales semodallum. curndum ordinem quem ponunt inter eas, ita ut sic disponantur, scilicet ut illi quae est possibile esse, statim jungatur vel subjungatur ista quae est contingit esse : contingere enim esse convertitur cum illa quae est possibile esse : et utraque istarum antecedit et sequitur ad aliam. Tertio subjungatur ea quae est, non impossibile est esse. Et his quarto loco subjunxerunt illam quae est, non necesse esse. Et has quatuor in prima linea posuerunt quasi se invicem consequentes.
Deinde in secunda linea posuerunt primo illam de negativo dicto, et affirmato modo, quae est, possibile non esse : et subjunxerunt illam quae est de contingenti, quae est, contingens non esse. Et illi tertio subjunxerunt illam de impossibili negato modo, quae est, non impossibile non esse. Et illi quarto subjunxerunt illam de necessario, negato modo, quae est, non necesse non esse. Similiter has in secunda linea disposuerunt.
Illi vero quae est de possibili modo neTertia linea, gato et dicto affirmato quae est, non possibile esse, conjunxerunt istam per cumdern modum, non contingens esse : et illi conjunxerunt eam quae est de impossibili modo affirmato, et de dicto affirmato, quae est, impossibile esse : et illi subjunxerunt istam quae est de necessario modo affirmato et negato dicto, quae est, necessarium non esse. Et has quatuor in tertia linea posuerunt.
Illi vero quae est de possibili modo Quarta linea. negato in negativo dicto, quae est, non possibile non esse, conjunxerunt de contingenti modo negato in negativo dicto, quae est, non contingit non esse. Et huic tertio, sicut consequentem subjunxerunt illam de impossibili modo affirmato et dicto negato, quae est, impossibile non esse. Et huic subjunxerunt illam de necessario modo affirmato et dicto affirma-
<--- Page Split --->
tivo que est, necessarium est esse. Et ex his quartam constituunt consequentium se lineam. Hæc autem considerari facilius possunt ex subscriptione talis figurae que sequitur:
| Possibile est esse. | ·Contingens est esse. |
| Possibile est non esse. | Contingens est non esse. |
| Non possibile est esse. | Non contingens est esse. |
| Non possibile est non esse. | Non contingens est non esse. |
| Non impossibile est esse. | Non necesse est esse. |
| Non impossibile est non esse. | Non necesse est non esse. |
| Impossibile est esse. | Necesse est non esse. |
| Impossibile est non esse. | Necesse est esse. |
In hac autem dispositione videamus quid bene se habet, et quid non bene. Dicamus ergo, quod sicut dicunt impossibile et non impossibile, hoc est, impossibile affirmatum et impossibile negatum, bene sequuntur ad illud quod est contingens et possibile, et ad non contingens et non possibile, sicut dicunt Antiqui. Et sequuntur ista conversim, ita quod quælibet earum et antecedit ad aliam et consequitur eam. Sequuntur autem se contradictorie, ita quod negatio impossibilis quæ est contradictoria ad impossibile affirmatum, sequitur affirmatum possibile et contingens. Hanc enim enuntiationem possibile esse cum modo et dicto affirmatis utrisque, sequitur illa quæ est de negato modo cum affirmato dicto quæ est contradictoria ad hanc, impossibile est esse. Unde negatio impossibilis sequitur affirmationem possibilis et contingentis, et negationem possibilis et contingentis sequitur affirmatio impossibilis: et similiter affirmationem possibilis et contingentis sequitur negatio impossibilis. Hanc enim qua dicitur possibile esse, sequitur non impossibile esse. Et similiter illud quod dicit non possibile esse, sequitur impossibile esse. Hæc enim quæ dicit impossibile esse, affirmatio est. Hæc au-
tem quæ dicit non possibile esse, negatio est. Diximus autem nuper, quod in talibus negatio de possibili sequitur affirmationem de impossibili, et affirmatio sequitur negationem. Hoc enim bene dictum est ab Antiquis in omnibus quatuor consequentium se lineis.
Et ut breviter dicatur in nulla linea peccatum est nisi in prima: et hoc non nisi ad quartum, scilicet de necessario. Et ideo considerandum qualiter secundum consequentiam se habeat illa quæ de necessario. Hoc autem manifestum est cuilibet consideranti, quod non eodem modo se habent secundum consequentiam ut illi dixerunt. Sed potius illæ quidem de modo neècessitatis contrario modo sequuntur de impossibili, et non contradictorie. Contradictorie autem sumptæ modales de necessario sunt extra consequentiam, et non sequuntur ad illæ de impossibili. Hoc autem sic probatur. Accipiatur enim hæc, necesse est non esse: illius enim negatio contradictoria non est hæc, non necesse est esse. Contingit enim in eodem aliquando utrasque istas esse veras: necesse enim est hominem non esse lignum, et etiam non necesse est hominem esse lignum, quæ simul de eodem sunt veræ, et per consequens non sunt contradictoriae: et sic contingit utrasque simul esse veras: quia omne quod necesse est non esse, non est necesse esse.
Hujus autem causa est, quare non sequitur ista de necesse, illam de impossibili secundum dispositionem Antiquorum: quia non contradictorie, sed contrarie opponuntur: et ideo negatione postposita ad modum reducuntur, ut idem valentia et æquipolientia: enuntiatio quæ est de impossibili et necessario. Et ideo impossibile esse et necessario non esse quæ sunt de modis affirmatis et dictis contrario modo dispositis per affirmationem et negationem redduntur sibi per consequentiam, et idem valent per æquipolientiam. Hujus autem exemplum, ut sic dicam, impossibile est esse de modo
<--- Page Split --->
et dicto affirmatis, huic opponam de necessario dictum contrarium, hoc est, negatum, istae se sequuntur : et ideo illi quae est impossibile esse, redditur ea quae est necessarium non esse : sicut hominem impossibile est esse lapidem, sequitur quod hominem necesse est non esse lapidem : quia istae idem valent. Sic ergo congrue se sequuntur et valent.
Adhuc autem declaratur per ad impossibile deductionem : quia si aliquid impossibile est esse, sequitur quod hoc idem necesse est non esse. Si vero aliquid impossibile est non esse, sequitur quod illud necessarium est esse : et hoc est contrarium illius quae est necessarium non esse. Patet ergo quod impossibile est poni ad necessarium consequentias : eo quod opponuntur per contradictionem, hoc est, per modi affirmationem et negationem : quia illa sola oppositionem contradictionis faciunt, sicut in ante habitis probatum est. Affirmatio autem dicti et negatio faciunt contrarietatem, hoc est, modum contrarietatis : et ideo impossibile sic (ut Antiqui ponere dicuntur) necessario contradiceret : quod patet, quia quod est necesse esse, possibile est esse, quantum ad consequentiam.
Et si aliquis ad hoc contradicat, oportet quod det oppositum, quod possit stare cum praemisso : et sic dabit negationem ejus quod est, possibile est esse, quae est, non possibile est esse. Necessarium enim est in omnibus de quolibet affirmare vel negare, hoc est, de quolibet affirmationem et negationem in contradictoriis esse veram. Propter quod sequitur, quod si aliquid non possibile est esse, sequitur quod illud impossibile est esse : quia in talibus aequivalent non possibile et impossibile : et sic quod illud quod impossibile est esse et non possibile est esse necesse est esse, quod est valde inconveniens : igitur hypothesis fuit inconveniens, quae fuit, quod oppositum hujus quod est possibile esse, sequitur ad hoc quod est necesse esse : ergo ad hoc quod est necessarium esse, sequitur possibile
esse, sicut dictum est. Hanc autem quae dicit, aliquid possibile est esse, sequitur illa quae dicit, non impossibile est esse. Haec vero quae dicit, non impossibile est esse, sequitur illam quae dicit, non necesse est esse : et ideo secundum Antiquos contingit virtute argumentationis illius a primo ad ultimum, quod illud quod non est necessarium esse, necesse est esse, quod est valde inconveniens : quia sic contradictoria essent vera. Sic ergo patet quod in ordine necessarii ad impossibile fallit consequentia Antiquorum.
CAPUT IV.
Corrigitur error Antiquorum, et ostenditur vera consequentia modallum.
His autem habitis veram dispositionem modallum et veram consequentiam nos oportet investigare. Dicamus igitur quod necessarium esse non sequitur ad possibile esse : neque etiam ad possibile esse, sequitur necessarium non esse. Illi enim quae dicit possibile aliquid esse, utraque ista contingit accidere sive sequi, scilicet possibile esse et possibile non esse. Aliarum autem quae sunt de necessario, quaecumque vera sit, altera non erit vera : simul enim verum est aliquid possibile esse et possibile non esse. Si vero aliquid necesse est esse, non poterit non esse : et si necesse est non esse, non poterit esse : et ideo quae cumque istarum vera sit, altera non est vera. Relinquitur ergo ex his quae dicta sunt, quod ea quae dicit non necessarium non esse, sequitur ad eam quae dicit possibile esse : possibile enim esse verum est de eo quod est necesse esse, et de eo quod est non necesse esse : haec enim contradictio est ejus quae dicit aliquid necesse non esse. Haec autem quae dicit, necesse est non esse, sequitur ad hanc, non possibile est esse : illud enim quod est, non possibile est esse, sequitur ad hanc, impossibile est esse, et hanc sequitur, necesse est non esse : hujus autem negatio est, non necesse est
<--- Page Split --->
non esse. Sic ergo disposite contradictiones sequuntur secundum praedictum modum: et nihil penitus impossibile contingit sive sequitur sic, ut diximus, dispositis. Est autem haec dispositio in figura ut facilius videatur quod dictum est:
| Prima linea. | Secunda linea. |
| Possibile est esse. | Possibile est non esse. |
| Non possibile est esse. | Non possibile est non esse. |
| Contingit esse. | Contingit non esse. |
| Non contingit esse. | Non contingit non esse. |
| Tertia linea. | Quarta linea. |
| Non impossibile est esse. | Non impossibile est non esse. |
| Impossibile est esse. | Impossibile est non esse. |
| Non necesse est esse. | Non necesse est non esse. |
| Necesse est non esse. | Necesse est esse. |
| Æquipollent. | Æquipollent. |
In hac dispositione semper superior consequitur ad tertiam ad se inferiorem, et nihil sequitur inconveniens. Prima enim linea sequitur tertiam, et secunda quartam per omnes modos possibilis contingentis, et impossibilis, et necessarii. Et sic etiam correctus est error Antiquorum, et vera consequentia modalium est disposita hoc modo.
Si autem consequentiae ad invicem accipiantur aliter quam dictum est, ut si prima linea comparetur ad secundam, et secunda ad tertiam, fallit consequentia. Eodem modo si prima comparetur ad quartam, et secunda ad tertiam, consequentia non valebit. Hoc autem facile patet cuilibet intuenti. Si autem voluerit consequentias invenire, praedicto modo infallibiliter inveniet. Sic ergo disponenda sunt.
CAPUT V.
Solvitur dubitatio de consequentia possibilis ad necesse esse.
Dubitatio. Dubitabit autem aliquis fortasse, an sit
verum quod dictum est, quod scilicet possibile esse sequitur ad necesse esse: et ideo ostendamus primo, quod sequitur ad ipsum: et postea ponamus ad hoc rationes, quod non sequitur ad ipsum, quae sunt apparentes: et postea hujus dubitationis ponamus solutionem et determinationem. Quod ergo possibile esse sequitur ad necesse esse, probatur deducendo ad impossibile. Si enim detur quod non sequitur ad ipsum, hoc est, si detur quod possibile non sequitur ad necesse esse, tunc oportet quod contradictio sive contradictorium ejus quod est possibile esse, verificetur cum necesse esse: hoc autem est non possibile esse. Erunt ergo istae duae simul verae, necesse esse, et non possibile esse, et erunt simul verae de eodem. Sequitur ergo, quod illud quod est necesse esse, non possibile est esse: et quod non possibile est esse, impossibile est esse: ergo quod necesse est esse, impossibile est esse: et quod impossibile est esse, necesse est non esse: ergo quod necesse est esse, necesse est non esse, quod est omnino inconveniens: ergo etiam hypothesis fuit impossibilis et inconveniens quae posuit, quod impossibile non sequitur ad necesse esse. Si forte dicat aliquis, quod hujusmodi enuntiationis, possibile est esse, non est contradictoria haec, non possibile est esse, sed haec, possibile est non esse; quamvis hoc falsum sit, tunc adhuc sequitur inconveniens si hoc detur, quia secundum hoc sequitur, necesse est esse: ergo possibile est non esse: quod autem necesse est esse, impossibile est non esse: et quod impossibile est esse, necesse est non esse. Sequitur ergo quod necesse est non esse, et necesse est esse, quod est valde inconveniens: hypothesis ergo fuit impossibilis quae ponit, quod possibile esse, non sequitur ad necesse esse.
Si autem hoc concedatur, videtur accidere inconveniens; quia quod possibile est esse, cum hoc etiam possibile est non esse: cujus exemplum est quod possibile est incidi, cum hoc etiam est
<--- Page Split --->
possibile non incidi: et hunc hominem possibile est ambulare, et possibile est non ambulare. Et hoc generabile possibile est esse, et possibile est non esse. Si ergo possibile esse sequatur ad necesse esse, sequitur ad id quod necesse est esse, possibile esse, et possibile non esse: ergo quod necesse est esse, possibile est non esse: quod autem possibile est non esse, non necesse est esse: ergo quod necesse est esse, non necesse est esse: et sic contradictoria erunt simul vera, quod est falsum. Omni ergo modo hypothesis est impossibilis quæ dicit, quod possibile sequitur ad necesse esse. Et oportet nos respondere rationi quæ videtur probare oppositum.
Ad solutionem autem hujus dubitationis in primis dicimus, quod cuilibet etiam parum scienti manifestum est, quod non omnis potestas sive potentia qua aliquid possibile dicitur ad aliquid, valet ad opposita. In quibusdam autem hoc non est verum, sicut patet in quibusdam eorum quæ habent potestates naturales a forma naturali, quæ de necessitate activa est. Et non habent potestates animales sive rationales quæ sunt animæ rationalis, quæ maxime libera est et ex materia non obligatur ad agendum hoc vel illud, sed potest agere hoc vel illud, et etiam oppositum. Et potest agere hoc et potest non agere hoc per voluntatis libertatem. Quæcumque ergo non habent tales potestates, sed naturales, cum natura non sit nisi ad unum, non possunt nisi ad unum: et hoc necessario faciunt, et non possunt non facere illud. sicut ignis calefactibilis sive calefactivus est.
Patet ergo quod quæcumque habent irrationales, hoc est, non rationales sive non animales potestates, sed naturales et a forma naturali, illa non sunt ad opposita secundum suas potentias. Sed quæcumque rationales habent potestates, sunt ad opposita, et oppositorum esse possunt secundum unam et eamdem potentiam et
manentem unam: quia illa (quæ ex se non obligatur ad unum) est oppositorum. Sed quæcumque non rationalibus sive irrationalibus possunt potestatibus, non omnia, nec semper secundum unam et eamdem potestatem sunt ad opposita, sicut diximus de igne, quod calefactivus est, et non frigefactivus, nec etiam potest esse non calefactivus. Non omnia tamen quæ naturalibus et irrationalibus potentìis possunt, semper ad unum sunt: sed ea quæcumque possunt activis potentìis (quæ a forma sunt) ad unum sunt: et quæcumque sunt semper in actu perfecto1.Quæcumque autem secundum potentiam passivam possibilia sunt, illa ad utrumque oppositorum se habent. Nec hoc quod dictum est, quod irrationales sive naturales potentìæ ad opposita non sunt, ideo generaliter dictum est, quia verum sit: sed ideo dictum est, quod ferretur instantia ad hoc quod dicitur, quod omnis potentia qua aliquid possibile est, oppositorum est et ad opposita. Patet enim quod etiam potentìæ quæ in eadem specie sunt, sicut naturales quæ in quantum contra rationales sive animales dividunt hoc commune quod est potentia, non omnes sunt ad opposita.
Ad solutionem ergo inductæ dubitationis sciendum, quod potentia et possibile æquivoce dicitur ad ea de quibus dicitur secundum potentiam activam et potentiam passivam, hoc modo quo est cum dicitur aliquid commune, quod secundum prius et posterius convenit his de quibus prædicatur. Est enim possibile agere quod est in actu ipso, sicut dicimus aliquem possibile ambulare, eo quod jam ambulat. Et universaliter loquendo sicut dicimus, hoc possibile vel posse esse, quod jam in actu est. Aliud autem dicimus possibile quod non est in actu, sed forsitan erit in actu, sicut dicimus possibile ambulare quando non ambulat, sed forsitan ambulabit. Illud enim quod a potentia materiali est possibile, ad opposita se ha-
<--- Page Split --->
bet : et tale possibile est in his quae mobilia sunt secundum substantiam motam, sicut generabilia et corruptibilia. Aliud vero possibile est quod est secundum potentiam activam quae in actu est, et in perpetuis et incorruptibilibus. In utrisque tamen his verum est dicere, quod utrumque eorum est possibile. Possibile enim est ambulare quod jam ambulat et possibile est ambulare quod ambulabit : et sic possibile communitate analogiae commune est ad utrumque.
Dicendum ergo quod hoc possibile quod est ante actum et non in actu, non est verum dicere de necessario, sicut probatum est. Sed hoc quod est in actu, sequitur ad necessarium, sicut a principio probatum est. Quia ergo partem subjectivam sequitur suum universale, quod ut commune genus vel analogum predicatur de ipsa : et possibile est sicut universale ad id quod est in actu sicut necessarium, et ad id quod est ante actum, sicut possibile ad utrumlibet. Oportet ergo concedere quod possibile ut commune et universale sequatur ad necessarium, quamvis possibile non omnino, hoc est, pro omni specie possibilis sequitur ad necessarium.
Et quod plus est ex dictis habetur, quod illud quod est necesse vel non necesse est esse, principium est omnium aliorum ad hoc quod sint vel non sint ; et sic oportet quod omnia alia considerentur ut consequentia ad necessarium esse vel non esse. Et secundum hoc oportet disponere consequentias secundum hunc modum : necesse est esse, non possibile est non esse : non contingens est non esse, impossibile est non esse. Sic in secunda linea necesse est non esse, non possibile est esse : non contingens est esse, impossibile est esse. In tertia vero non necesse est esse, possibile est non esse : contingit non esse, non impossibile est non esse. In quarta vero non necesse est non esse, possibile est esse : contingit esse, non impossibile est esse.
Manifestum autem ulterius est ex his quae dicta sunt, quod ea quae necessaria sunt, actu sunt et non habent potestatem ante actum : propter quod si priora sunt ea quae actu sunt his quae potestate sunt, sicut in nono primae philosophiae 1 determinatum est (quia quae semper actu sunt, sempiterna sunt) sequitur quod necessaria priora sunt his possibilibus, quae ante actum sunt possibilia : et haec quidem quae sempiterna sunt, sic semper actu sunt, eo quod sine potestate materiali sunt possibilia. Alia vero generalbia sunt possibilia, ita quod fiunt in actu : et quando sunt in actu, sunt adhuc cum potestate ad oppositum actum : quia talis actus non perficit potentiam. sic, quod non relinquat in ea possibilitatem ad oppositum actum. Et in his ipsis actus et ea quae sunt in actu naturali, priora sunt his quae potentia sunt : quamvis tempore potentia esse sit prius quam in actu esse in eodem : quia est potentia prius et actu posterius. Quædam vero nunquam sunt in actu perfecto, sed sunt potentia solum, sicut potentia divisionis in infinitum in continuo et potentia excrescendi in infinitum in numero, et sicut est in motu et tempore.
Et si objiciatur quod frustra est potentia quae non potest reduci ad actum. Hoc facile solvitur : quia si talis potentia nullo modo reduceretur ad actum, tunc verum esset quod objicitur. Ista autem potentia continue exeunt in actum imperfectum, et nunquam stant in actu perfecto, per quem nihil remaneat de potentia.
Ex his omnibus patet hoc quod diximus, quod possibile esse ut universale et commune, sequitur ad necesse, quamvis non omne possibile sequatur ad necessarium. Et hoc per eamdem rationem patet, quod contingens esse, sequitur etiam ad necesse esse : quia possibile esse et contingens esse consequuntur se invicem, sicut patet per omnes dispositiones con-
<--- Page Split --->
sequentiarum quae in ante habitis determinatae sunt. Haec autem ut melius intelligantur, oportet quod interponatur de distinctione possibilis et contingentis.
CAPUT VI.
De distinctione possibilis, et de differentia possibilis et contingentis.
Ad intelligentiam ergo eorum quae dicta sunt attende, quod sicut dicit Avicenna, ens possibile dividit ens cum eo quod Quid sit ens est ens necesse. Et cum ens necesse sit necesse, et quod nullo modo est in potentia, erit ens necesse quod nullam habet causam : quia ens quod habet causam quocumque modo, est in potentia comparatum ad causam illam secundum id quod est in ea. Et per oppositum ens possibile est, quod habet causam, et possibile est secundum quod comparatur ad causam illam, et secundum quod per esse dependet ab illa : et sic omnia causata possibilia sunt : et hoc modo ens necesse non est ens possibile, nec e converso : quia impossibile est quod non causatum sit causatum, vel quod ens causatum sit non causatum. Dicitur autem aliter necesse esse in enuntiationibus, quando scilicet coinhaerentia praedicati cum subjecto inevitabilis et necessaria est. Tale necessarium non est ens necesse : quia tale necessarium esse nihil prohibet habere causam : quimino illud possibile praedicatur de eo quod est necesse esse causam habente.
Alio modo aliquid dicitur possibile non ad esse, sed ad operationem vel actionem : et quia actio vel operatio non est nisi secundum potentiam activam, hoc modo dicitur possibile quod aliquid agendi habet potestatem sive facultatem : et hoc est dupliciter. Jam enim illa facultas sive potestas inest ex forma naturali, aut ex anima rationali vel sensibili. Et si inest a forma naturali : tunc agit per necessitatem, et quantum est de se non potest non agere : quia se-
cundum talem potentiam quantum est de se semper in actu est. Et si aliquando non agit, hoc est per accidens : quia scilicet non habet in quod agat : et ideo hoc possibile secundum se non est ad opposita, sive illa sumantur ut contraria, sive ut contradictoria : tale enim possibile non agit aliquid, et suum contrarium ut calidum et frigidum : et non possunt agere et non agere simul, quae sunt contradictoria. Si autem est ab anima : tunc non potest esse ab anima vegetabili : quia illa ut natura per necessitatem agit. Quamvis autem actiones animae sunt opposita, sicut ambulare, vel non ambulare : videre, vel non videre : imitari aliquid, vel fugere : tamen quia ubi sensibilis est praeter rationem, ibi agitur a natura, et ideo in multis uno modo se habet, sicut hirundo una nidum facit sicut alia, et in tempore quo una facit, facit et alia, et non invenitur quod aliqua tunc non faciat : ideo non ita apparet in potentiis animae sensibilis, sicut in potentiis rationis. Illae enim a natura aguntur : sed ipsa ratio domina est suarum operationum, et potest agere et potest non agere, et agere hoc et oppositum illius per unam et eamdem potestatem, qua possibilis dicitur ad operationes. His ergo modis dicitur possibile secundum potentiam activam. Et hoc quidem quod est secundum potentiam naturalem irrationalem, non removetur a necessario, sed id quod est secundum potentiam animalem et maxime rationalem.
Dicitur adhuc possibile secundum potentiam materialem ad esse, quae, inquam, potentia est cum privatione, sicut possibile fieri vel generari vel possibile esse : et hoc (quia cum privatione est) est ad esse et ad non esse : et sequitur quod possibile est esse, et possibile est non esse : et hoc possibile secundum modum opponitur ei quod est necesse esse.
Et attende quod sive possibile active dicatur secundum potentiam activam, quae est rationalis et ad opposita, sive secundum potentiam materialem disposi-
<--- Page Split --->
tam vel indispositam, utroque modo dupliciter accipitur, scilicet ut ante actum, vel ut in actu existens : et hujus exemplum est quod dicitur de aliquo, possibile est eum ambulare quando sedet vel jacet : et dicitur de eo, quod possibile est eum ambulare quando jam ambulat. Dicitur etiam de aliquo, quod possibile est eum fieri vel esse antequam sit : et dicitur de aliquo, quod possibile est eum esse quando est, et ante actum plus habet de potestate et de potentia. Quando autem est in actu, plus habet de actu quam potentia. Et ideo ante actum acceptum est ad opposita et removetur a necessario. In actu autem existens majorem habet accessum ad necessarium quod semper in actu est. Cum defectu tamen : quia deficit ab eo, sicut illud quod est in actu permixto cum potentia, deficit ab eo quod est in actu puro : et quia accedit ad necessarium, cum reduplicatione actus fit necessarium, sicut dicimus, quod hominem necessarium est ambulare dum ambulat.
Omnibus ergo dictis modis dicitur possibile. Possibile autem in genere acceptum abstrahit ab omnibus his, et habet ad ista vel communitatem generis vel communitatem analogiae. Et ideo sicut animal praedicatur de homine, et universale praedicatur de particulari : nec tamen oportet, quod secundum omnes suas species praedicatur de ipso : animal enim de homine non praedicatur secundum speciem animalis que est asinus : ita possibile in genere acceptum (quod commune est ad omnes modos possibilium qui dicti sunt) praedicatur de necessario : et sic possibile in communi acceptum sequitur ad necessarium.
Adhuc autem contingens esse convertitur cum possibile esse : et non est verum quod quidam dicunt, quod contingens differat a possibili in hoc, quod contingens dicat extensionem temporis in futurum, et possibile non dicat illud : pos-
sibile enim ante actum acceptum extenditur in futurum. Sed in hoc differunt possibile et contingens : quia possibile simpliciter dicit potentiam vel agentem vel materialem, et variatur secundum potentiae talis varietatem. Contingens autem respicit causam quae non est per se causa : et ideo distinguitur secundum causae distinctionem 1. Si autem est causa non per se ad esse disposita et inclinata, dicitur contingens natum sive ut in pluribus. Si autem causa est indisposita et non inclinata ad unum plus quam ad aliud, dicitur contingens ad utrumlibet. In hoc ergo differt a possibili, et facit modum diversum ab ipso.
De necessario et impossibili dictum est in praecedentibus : quia universaliter respiciunt omne tempus, et quoad tempus sunt universalia, licet non secundum ditributionem subjectorum. Et idem est, quod negotio praeposita vel postposita facit contrarietatem vel contradictionem : contrarietatem praeposita, et postposita contradictionem, ut Socratem non necesse est esse, et Socratem esse est necesse : hoc autem non est de aliis.
Notandum est quod sicut diximus in praehabitis, quod appellatio dicti de quo praedicatur modus, ut modus compositionis ipsius dicti, est appellatio termini discreti sub hoc communi quod est dictum vel enuntia bile : et ideo haec est singularis, omnem hominem currere est contingens. Et ideo notandum quod quatuor modis propositio sive enuntiatio dicitur singularis. Primus modus est quando subjectum sive suppositum significatione sua (per qualitatem quam significat) est discretum, ut Socrates legit. Secundo modo dicitur singularis quoad significationem alicujus discretionem facientis circa terminum communem in subjecto positum, sicut cum dicitur, ille homo legit. Pronomina enim discretiva sunt et maxime per demonstrationem. Tertio modo dicitur singularis quando sub-
<--- Page Split --->
jectum simpliciter stat pro essentia simplici quam significat cum dicitur, homo est species. Quarto modo dicitur singularis quando privatur a termino communi qui est in subjecto, hoc quod est prædicari de pluribus, quod solum facit per terminum universalem sive communem, sicut cum dicitur, omnem hominem currere est possibile. Hujus enim dicti quod subjicitur appellatio, est appellatio termini discreti.
Quamvis autem sic singulares sint modales enuntiationes, tamen ex situ negationis efficiuntur omnis quantitatis, hoc est, et universalis et particularis: et hoc est ab universalitate temporis, et non appellationis. Unde omnes quæ sunt in prima linea primæ dispositionis, superius determinatæ sunt particulares affirmativæ. De prima enim linea sunt istæ, possibile est esse, contingens est esse, non impossibile est esse, non necesse est non esse. Omnes autem quæ sunt in secunda linea sunt particulares negativæ, ut possibile est non esse, contingens est non esse : non impossibile est non esse, non necesse est esse. Omnes autem quæ sunt in tertia linea, sunt universales negativæ, scilicet non possibile est esse, non contingens est esse : impossibile est esse, necesse est non esse. Omnes autem quæ sunt in quarta linea sunt universales affirmativæ, scilicet non possibile est non esse, non contingens est non esse : impossibile est non esse, necesse est esse : et accipienda est quantitas quoad tempus et non quoad supposita, sicut diximus in ante habitis. Attendendum etiam est quoad quamvis modalis enuntiatio sit singularis quoad totum dictum, tamen quoad subjectum dicti potest esse universalis vel particularis vel indefinita vel singularis : universalis, ut omnem hominem currere : particularis, ut aliquem hominem currere : indefinita, ut hominem currere : singularis, ut Socratem currere. Modus enim quamvis sit prædicatum enuntiationis, tamen est modus dicti qui ad compositionem dicti habet referri. Hoc enim non
est inconveniens, quod aliquid respectu diversorum sit prædicatum et modus.
CAPUT VII.
Qualiter est oppositio contrarietatis et contradictionis.
Quia omnis consequentia secundum oppositionem variatur, sicut in ante habitis dictum est, et oppositio secundum aliquos accipitur in rebus contrariis, sicut contraria sunt bonum et malum, justum et injustum, album et nigrum. Diximus autem nos in præhabitis, quod sumenda est secundum oppositionem affirmationis et negationis : ideo oportet nos hic quærere qualiter sumenda sit oppositio, ne ignorata oppositione fiat error in consequentiis.
Accipiamus ergo nomen contrarii large, ita quod comprehendat contradictionem et contrarietatem stricte dictam, et quæramus utrum contraria est affirmatio negationi sive oratio orationi, quamvis non differant per affirmationem et negationem : quia si contraria sunt quæ de rebus contrariis enuntiantur, affirmatio erit contraria affirmationi, et negatio negationi, sicut statim in sequentibus erit manifestum. Ponamus autem hoc in exemplis, ut facilius intelligatur. Quæramus ergo, utrum illi enuntiationi quæ dicit, quoniam omnis homo justus est, sit illa contraria quæ opponitur ei secundum modum negationis ejusdem prædicati de eodem subjecto, sicut illa quæ dicit, quoniam nullus homo justus est, aut ista non sit ejus contraria, sed potius illa quæ contrariam rem enuntiat de eodem sub-jecto, sicut si diceretur, omnis homo justus est, esse contraria isti quæ dicit, omnis homo injustus est. Et in singularibus similiter contingit quæri, sicut cum dicitur : Callias justus est, utrum illi contraria sive contradictoria est illa quæ dicit, Callias justus non est, quæ idem prædicatum negat de eodem subjecto : vel illa quæ contrarium enuntiat de eodem sub-
<--- Page Split --->
jecto, sicut cum dicitur, Callias justus est, Callias injustus est. Quæramus ergo, quæ illarum alteri sit contraria.
Ponamus ergo primo rationes ad hoc, quod oppositiones contrarietatis sumende sunt penes res contrarias. Sicut enim dictum est in primo hujus scientiæ libro apud logicum ( qui significationes nominum accipit ab institutione facta ad placitum et ad conceptum instituentis) ea quæ sunt in voce, sequuntur ea quæ sunt in anima : et conceptus qui sunt in anima, causantur a rebus extra : et sic erit opinio sive conceptus contraria opinioni quæ est de rebus contrariis relatis ad idem subjectum : et hic opinio quæ dicit, quoniam omnis homo justus est, contraria est ei quæ dicit, quoniam omnis homo est injustus. Si ergo ea quæ sunt in voce, ut diximus, sequuntur ea quæ sunt in anima, tunc videtur quod similiter sit in affirmationibus quæ sunt in voce, quod contrarias in eis sumenda sit secundum res contrarias. Si autem in anima non sit opinio contraria opinioni quæ est de contraria re, tunc etiam una affirmatio non est contraria alteri, propter hoc quod est de re contraria. Sed potius affirmationi erit contraria illa negatio quæ dicta est, sicut nullus homo justus est, erit contraria ad hanc, omnis homo justus est.
Et quia ea quæ sunt in voce, sequuntur ea quæ sunt in anima immediate, propter hoc oportet quærere quæ opinio vera sit quæ falsæ opinioni sic contrariatur. Opinionem ergo hic large vocamus quemlibet animæ conceptum sive verum sive falsum, qui sit de rebus apprehensis in anima. Oportet autem quærere, utrum opinio affirmans aliquid de aliquo sit contraria negationi, quæ negat idem de eodem quod affirmavit affirmatio : aut non sit illi contraria, sed ei quæ contrariam rem de eodem opinatur. Dico autem in exemplis ponendo hoc modo, est quædam opinio sive conceptus de bono, quod
bonum est, et hæc est opinio vera. Alia est conceptio boni etiam, quoniam bonum non est bonum, et hæc est falsa opinio. Est etiam alia falsa quæ est de bono, quoniam malum est : ex quo ergo duæ falsæ sunt. Quæramus quæ illarum contraria est opinioni quæ dicit et concedit de bono, quoniam bonum est.
Dicamus ergo quod arbitrari quod in hoc diffiniantur et determinantur opiniènes, quod contrariæ sint, propter hoc quod de rebus contrariis sint, est falsum : quod sic probatur 1. Et supponamus, quod verum vero non contrariatur, et quod unum uni est contrarium primo et immediate. Opinio enim de bono, quoniam bonum est, et opinio de malo, quoniam malum est, sunt opiniones de rebus contrariis : et tamen fortassis sunt ambæ una in specie, et forma unitatis, quamvis materialiter sint diversæ. Sed in hoc quantum ad propositam intentionem non est vis : quia sive sint ambæ una opinio, sive plures, constat quod ambæ veræ sunt : verum autem vero non contrariatur. Cum ergo sint de rebus contrariis, patet quod contrariæ opiniones sive conceptiones non determinantur per hoc quod contrariorum sunt, hoc est, de rebus contrariis : sed magis determinantur per hoc quod contrariæ, hoc est, per modum contrarii se habent ad invicem secundum affirmationem et negationem, ut scilicet negatio idem de eodem neget, quod affirmat affirmatio. Si ergo opinio vera est bono, quoniam bonum est : et quæratur, quæ sit ejus contraria : quamvis multas secundum rem habeat contrarias, tamen nulla est ponenda esse ejus contraria, nisi illa quæ dicit, quoniam bonum non est bonum, et negat idem de eodem. Quod autem multæ sint secundum res contrarias, ex hoc apparet quoniam de bono possumus opinari quod bonum est album, vel quid inhonestum, vel quid turpe, vel quid inutile, vel quid
1 Opiniones non sunt contrariæ quia de contrariis rebus ; sed quia non eas opinamur con-
<--- Page Split --->
non expediens, vel non expetibile, vel aliud quodcumque, quod nec bonum est nec bonum esse potest. Infinita enim talia possunt concipi de bono, et quæ sunt bona, et quæ non sunt bona, sicut jam ostensum est. Bonum enim honestum est, expetibile est, finis est, utile est: et talia infinita vere de bono opinari possunt.
Aliquis potest etiam opinari, quod bonum malum est, et non expediens, et inhonestum : et talia infinita quæ nec bono
conveniunt, nec possunt convenire. In omnibus his nulla erit contraria, nisi illa quæ
negat idem prædicatum de eodem subjecto, et dicit quoniam bonum non bonum est. Determinando autem istam quæstionem, utrum scilicet in rebus contrariis, vel in modo enuntiandi contrario attenditur contrarietas in enuntiationibus, Dicimus quod oppositio contrarietatis vel contradictionis attenditur penes ea in quibus est prima fallacia sive falsitas. Et dico primam quæ per se est et non per aliud : quod enim per aliud est, hoc accidit et non contingit per se et primo. Prima autem falsitas est in oppositione affirmationis et negationis in enuntiationibus. Est enim prima fallacia sive falsitas ex quibus fiunt generationes rerum contrariarum. Generationes autem primo et per se fiunt in terminis, qui differunt per affirmationem et negationem : homo enim fit ex non homine, et album ex non albo, et musicum ex non musico. Et quod generatio in aliquibus fit ex contrario, hoc est per accidens : album enim non fit ex nigro, nisi quia accidit nigro non album esse. Et hujus ratio est : quia generatio fit ex privatione : privatio autem per negationem enuntiatur. Ex oppositis ergo fiunt generationes : et ergo primo et per se fallacia sive falsitas est ex oppositio per affirmationem et negationem : et illa oppositio quæ est contrariarum rerum enun-
tiatarum de eodem, est fallacia sive falsitas, quæ accidit per illam quæ est inter affirmationem et negationem. Si ergo dicamus de bono, quod bonum est; et dicamus quod bonum malum non est, hoc quod dicimus, quod bonum bonum est, per se est et primo: quia prædicatum non solum conceptum est cum 'subjecto, sed etiam cum subjecto est idem, et ideo per se et primo. Sed quum dicimus quod bonum non est malum, non negatur de ipso malum, nisi propter hoc quod bonum est bonum, et bonum est malo contrarium. Et ideo simul in eodem esse non possunt: et ideo non propter se et primo negatur malum de bono, sed propter aliud: et ideo per accidens: bono enim accidit malum non esse, propter hoc quod bonum est bonum '. In unoquoque autem genere illud quod secundum se est verum, magis est verum quam illud quod secundum accidens est verum: et magis est falsum quod secundum se est falsum, quam illud quod secundum accidens est falsum. Et cum contraria et contradictoria sint eorum quæ maxime distant in vero et falso: et erit opinio vera quæ est boni, quoniam bonum est bonum, ei opinioni quæ est boni, quoniam bonum non est bonum, maxime contraria. Oportet ergo quod secundum affirmationem et negationem ejusdem de eodem accipiatur tam contrarietas quam contradictio. Illa enim quæ est de bono, quoniam non bonum est, secundum se et primo falsa est: illa quæ dicit de bono, quod malum est, est falsa per accidens: magis ergo erit falsa de eo quod bonum est, quæ est negationis, quam ea quæ est, quod bonum contrarium aliquod bono est ut malum: falsa autem magis est quæ circa singula (quæ sunt partes subjecti) habet oppositionem contrariam. Sunt enim contraria quæ plurimum distant secundum idem subjectum 2.
<--- Page Split --->
Quod si etiam detur, quod altera harum (illa scilicet quae dicit, quoniam bonum malum est) etiam est contraria illi quae dicit, quoniam bonum est bonum: tamen ex praemisiss sequitur, quod illa quae contrariatur ei per modum contradictionis, est magis contraria quam illa quae enuntiat de bono contrarium secundum esse: magis enim contraria primo et per se contraria est. Et sic inter istas duas, bonum est bonum, et bonum non est bonum, est prima contrarietas. Altera autem quae est, quod bonum malum est, non est contraria, nisi quia est implicita huic quae dicit, quoniam bonum non est bonum: quia ex hoc quod bonum non est bonum, ei quod non est bonum, accidit esse malum: et sic non est contraria nisi per aliud: et hoc est per accidens esse contrarium. Cum enim dicit bonum esse malum, necesse est quod opinetur ideo accidere esse malum, quia non est bonum: et si esset bonum, non accideret ei esse malum.
Amplius si in aliis quae non habent contrarium, est accipere contrarium secundum res contrarias : tunc etiam in istis quae habent contrarium, bene dictum est : quia contraria secundum res contrarias accipiuntur. Si enim est ars generalis contrariam enuntiationem accipiendi, oportet quod ubique in omni materia uno et eodem modo accipiantur : et ideo aut ubique erunt contraria, aut nusquam. In his vero in quibus non est contrarium secundum rem, sicut substantiae, oportet accipere contrarium per affirmationem et negationem, sicut de ea quae est ejus opinio, quae putat sive opinatur hominem non esse hominem, quae est contraria ei quae opinatur hominem esse hominem. Si ergo in tali materia per affirmationem
et negationem sumitur contrarietas in enuntiationibus, sequitur quod in omnibus contrarietas secundum contradictionem affirmationis et negationis accipiatur 1.
Amplius similiter se habent in veritate opinio boni quae dicit, quod bonum bonum est, et opinio quae dicit de non bono, quod non bonum est. Et similiter ad has se habet in falsitate opinio dicens, quod bonum non est bonum : et quae dicit, quod non bonum bonum est. Quæramus ergo quae sit contraria huic veræ opinioni quae dicit, quod non bonum non est bonum : ea enim quae dicit, quoniam non bonum malum est, non potest ejus esse contraria : hæc enim, quod non bonum non est bonum, et illa quae dicit, quod non bonum malum est, aliquando sunt simul veræ : vera autem opinio veræ non contrariatur : quia verum vero non potest esse contrarium : quoddam autem non bonum est malum, sicut injustitia non bonum est, quod malum est. Et ideo si essent contrariae quae dictæ sunt, contingeret contrarias esse simul veras : quod nunquam esse potest in aliqua materia. Adhuc autem illi opinioni veræ quae dicit, quod non bonum non bonum est, nec ista potest esse contraria quae dicit, quod non bonum non malum est. Hæ enim duæ etiam sunt simul veræ : indifferens enim est, est non bonum, et est malum. Relinquitur ergo ex omnibus his, quod illi veræ opinioni quae est non boni, quod non est, contraria sit hæc quae dicit, quod non bonum bonum est. Similiter et illi quae dicit, quod bonum bonum est, contraria est illa quae dicit, bonum non bonum est : et sic per oppositionem affirmationis et negationis de eodem et secundum idem est accipienda contrarie-
1 Si contrarium capiatur pro quodam communi ad vere contrarium et contradictorium, ut dicit D. Albertus in fine hujus cap., ista ratio nulla videtur esse ; quia nihil est assumere quod non habeat contrarium hoc modo. Respondetur quod hic non capit contrarium illo modo large in principio hujus rationis : quia loquitur de incomplexis, dum dicit in his quae
non habent contrarium, etc. D. Albertus autem dicit contrarium hic accipi large, et hoc intelligit de contrario prout convenit complexis, scilicet pro propositione contraria : et sensus est, quod eontrarium, id est, propositio contraria, capitur pro communi ad propositionem vere contrariam et ad contradictoriam. Jammy.
<--- Page Split --->
tas, et non secundum res contrarias quae de eodem enuntiantur.
Manifestum est etiam quod nihil differentiæ est quantum ad contrarietatis acceptionem, etiamsi universaliter ponamus affirmationem : huic enim universali affirmationi universalis negatio erit contraria, sicut illi opinioni quæ opinatur, quoniam omne quod est bonum bonum est, sive quod omne bonum bonum est, est illa contraria quæ opinatur, quod nihil eorum quæ bona sunt bonum est, sive quod nullum bonum bonum est : nam illa opinio quæ est de bono dicens, quoniam bonum bonum est (si universaliter sit acceptum bonum) eadem est ei quæ dicit, quod quidquid bonum est bonum est, sive quod omne bonum est bonum. Et sic se habet in non bono : quia si ponamus non bonum universaliter, sive pro omni non bono, idem est dicere non bonum esse non bonum, quod omne non bonum esse non bonum.
Propter quod si in opinione sive in conceptione animæ sic se habet, quod contraria est affirmatio negationi, et contradictoria, ut dictum est, oportet quod in enuntiatione vocali eodem modo accipiatur oppositio contrarietatis et contradicionis, et non in contrariis rebus de eodem enuntiatis : affirmationes enim et negationes quæ sunt in voce, sunt notæ earum affirmationum et negationum quæ sunt in anima, sicut sæpe dictum est. Manifestum est ergo, quod affirmationi contraria est illa negatio quæ est circa idem universale universaliter acceptum, sicut ei quæ est, quoniam omne bonum est bonum, vel ei quæ est, quoniam omnis homo bonus est, illæ sunt contrariæ quæ dicunt, nullum bonum bonum est, et quoniam nullus homo bonus est. Contradictoriæ autem earum duarum sunt quæ dicunt, quoniam non omne bonum bonum est, et quoniam non omnis homo bonus est. Manifestum autem ex prædi-
ctis,quoniam veram opinionem vel enuntiationem non contingit esse contrariam veræ opinioni vel enuntiationi. Contraria enim sunt quæ sunt opposita circa idem subjectum. Circa autem idem subjectum contingit bene plura vere dicere eumdem, ut quoniam bonum est bonum, et quoniam non est malum, et quoniam non est non bonum, et pluribus aliis modis. Sed contraria quæ vere et primo contraria sunt, non contingit eidem inesse simul: et ideo veræ ambæ contrariæ simul esse non possunt: propter quod vera vero non sunt contraria.
Et attende quod in isto ultimo capitulo fere ubiqui contrarium accipimus large, quod sub se continet contrarium et contradictorium : et hoc ideo factum est quia ostendimus contrarium in enuntiationibus debere accipi secundum modum affirmationis et negationis, et non secundum res contrarias de eodem enuntiatas. Iste autem modus idem est quoad affirmationem et negationem tam in contrariis quam in contradictoriis, nisi quod in contrariis propter hoc quod universales sunt, negatio negat prædicatum materialiter respiciendo subjectum pro partibus distributis. In contradictoriis autem negatio formalis est et non materialis, et negat prædicatum de subjecto secundum formam accepto.
Jam ergo partes duæ logicæ perfectæ sunt, scilicet de scientia deveniendi in ignotum incomplexum per diffinitionem acceptam per divisionem, et de scientia interpretationis. Oportet enim generaliter interpretatum esse omne per cujus notitiam potest quis devenire in cognitionem ignoti. Et quia jam præmissum est omne quod exigitur ad interpretationem, oportet nos attingere ad naturam syllogismi et demonstrationis per quam quis potest venire in cognitionem ignoti, quod est complexum.
<--- Page Split --->