DE INTELLECTU

ET INTELLIGIBILI.

LIBER SECUNDUS.

TRACTATUS UNICUS

DE PERFECTIONE NATURALI INTELLECTUS.

CAPUT I.

Unde habet forma, quod sit in anima intellectuali?

Post hæc autem de perfectione animæ intellectualis videtur esse agendum. Ex perfectione namque natura cognoscitur intellectus. Non est autem nostra intentio agere de felicitate, quæ est ultima

perfectio intellectus animæ, sed potius de gradibus perfectionis intellectus, et ostendere qualiter seipsum intellectus invenit, et intelligentiam primam, si recta via procedat irf accipiendo perfectiones ipsius. Oportet autem nos inchoare a formis perficientibus intellectum, et per illas ostendere qualis perfectio intellectus sit.

Dicimus ergo supponentes ex his quæ in ultima parte primæ philosophiae demonstrantur, omnes formas ab intelligentia prima universaliter materiam ambiente dari materiae : et ex hoc omnem formam quæ in materia est, esse mediam inter duo, intelligentiam videlicet a qua fluit sicut formæ artificialorum ex intellectu artificis, et materiam in qua est per esse quod dat materiae. Intelligamenta autem quæ indivisibilis est et simplex substantia et essentia, cum ipsa sit causa prima, est indivisibilis forma et simplex, et non una forma post aliam,

<--- Page Split --->

nec est determinata ad esse hoc vel illud in individuo : nec etiam prout est in intellectu primæ causæ comitatur oppositio et diversitas et temporalitas et compositio et materialitas et hujusmodi. In materia autem est secundum esse divisibile successivum materiale, et comitatur eam compositio et diversitas et compositio et divisio per numerum vel per naturam materiæ, et hujusmodi multa, sicut in libro de Natura animæ nos ostendimus.

Quæramus igitur, cum forma habeat fieri in anima intellectuali, utrum hæc habeat ab eo quod fluit ab intelligentia, aut ab eo quod habet esse a materia? Constat autem cum nihil materialium comitetur formam secundum quod est in anima, sed potius habeat multas illarum proprietatum et conditionum quæ comitantur eam in intellectu intelligentiae,9 quod ex hoc quod est notitia quædam intelligentiæ habet fieri in anima.

Et hoc maxime patet triplici ratione : quarum quidem una jam inducta est : quoniam nos scimus formas in intellectu animæ sequi proprietates et conditiones intelligentiæ et non materiæ. Secunda autem ratio, quæ formalior est : quia nos scimus ex his quæ in libro de Anima determinata sunt, quia forma non fit in anima nisi per hoc quòd separatur a materia, et liberatur a materiæ conditionibus. Materiæ autem conditiones sunt ea quæ sequuntur prout est in esse materiali, et hæc sunt differentia loci et temporis, et oppositio, et compositio, et hujusmodi : liberari autem formam ab hujusmodi casibus est accipere eam prout est in lumine intelligentiæ. Patet ergo ab origine unde fluit forma, et hæc habet quod sit in intellectu animæ. Tertia ratio quæ efficacissima est, hæc est, quod ex quo forma in potentia est in anima et non in effectu, non efficitur in anima nisi actu alicujus agentis. Cum ergo hoc agens non sit aliquod eorum quæ sunt in materia, sed potius lumen intelligentiæ, non efficitur anima recipiens formam nisi per lumen intelligen-

tiae. Quod autem forma sit in simplici intelligentiae lumine, non habet a materia : quia antequam fuisset in materia, fuit in lumine : igitur quod forma efficiatur in anima, non habet a materia, sed ab intelligentia : et hoc quidem est necessarium : quoniam sicut color non habet a colorato corpore quod efficitur in visu, sed ab actu lucidi quod secundum effectum est lucidum : ita forma non habet a materia quod efficiatur in anima, sed ab actu intelligentiae agentis, qui secundum effectum intelligentia agens est. Et in hoc deprehenditur error dicentium formam esse in anima secundum esse individuum : quoniam illa individuum habet a materia, et non a lumine intelligentiae in quo est forma secundum suæ originis naturalitatem : et sicut ad esse in materia indiget generantibus et alterantibus quæ tangunt cum transmutant materiam : ita ad esse in anima non indiget nisi lumine intelligentiae agentis, quod fluit in animam, et esse intellectuale formarum generat in anima. Hæc autem primi Philosophi est determinare.

<--- Page Split --->

mit formas et informat omnia instrumentaliter agentia sub ipso, quae sunt calidum et humidum et siccum et frigidum.

Sic oportet imaginari, quod virtus intelligentiae supponitur his quae movet, et ambit ea, et influit eis formas quae sunt hoc quod ipsa est et non acquisitae in ea, et continet omnia in lumine suo : quoniam sine medio conjungitur omnibus his in quae agit : et hoc lumen jungitur animae, et jungitur formis in anima existentibus, et sub actu hujus luminis formae movent animam, sicut sub actu lucis exterioris colores movent visum. Ab intelligentia autem prima descendunt hujusmodi formae, et quo magis ab ipsa, eo magis efficiuntur materiales et ignobiles, ita quod ultima in descensu est forma elementalis et infima elementi quod est terra, quod esse dicitur fex elementorum : et est descensus per modum compositionis formae cum rebus in quibus sunt formae, et est quasi moveantur formae ab intelligentia ad materias in quibus sunt non in toto amittentes lumen intelligentiae quamdiu formae sunt. Et hoc est per contrarium in anima : quoniam anima cum sit forma quaedam juncta materiae, non potest accipere formas nisi incipiendo a materia quae proxima est ei. Non igitur accipit nisi per resolutionem a materia, et continue procedit resolvendo donec veniat in causam primam : et ibi est ultimum perfectionis ipsius et finis intellectus. Et hujus iterum simile est in motu luminis a sole in colorata, et reditu colorum in perspicuum et in visum speculum animati, quod est oculus.

Quaereret autem fortasse aliquis, unde habeat intelligentia formas quas ut fons omni tempore exuberat in totum universitatis ordinem ? Sed ad hoc, sicut jam diximus, non est difficile respondere : quaerere enim unde intelligentia alicujus ordinis habeat formas quas exuberat, idem est quaerere, unde habeat intelligentia, et quod est intelligentia ? quia,

CAPUT II.

Quare formae fluunt ab intelligentia secundum quod ipsa forma mundi est ? Et ex hoc habetur quod fiunt in anima.

Si autem quaeratur qualiter intelligentia prima agens attingit animam, et qualiter attingit materiam in qua sunt formae? Adhuc autem qualiter exeunt formae ab ipsa in animam? Adhuc licet primi Philosophi sit determinare, tamen propter doctrinae facilitatem hic breviter transeundo dicimus, quod quaelibet intelligentia agens ambit lumine suo omne illud et totum, cui sicut materiae et sicut ei quod movetur, ab ipsa supponitur.

Et hujus quidem exemplum est in semine hominis. Id enim quod operatur in semine hominis, non potest esse natura, cum non unum unius formae et figuræ operetur, sed valde diversa tam in similibus membris quam in dissimilibus et officialibus : operans enim in semine est anima, non ut est endelechia corporis, sed ut artifex qui est virtus formativa, qui est in spiritu qui inter viscositatem seminis continetur et ambit totam materiam corporis intra virtutem et lumen suum : et formae quas influit, non sunt in eo ut habitus quidam accidentaliter, imo sunt in eo hoc quod est ipse, qui licet unus sit in substantia, tamen multiplex est in virtute et sine medio aliquo a loeo uno cordis fluit in omnia, et impri-

<--- Page Split --->

sicut jam diximus, sicut soli ex lumine sibi substantiali fontaliter convenit luces emittere in mundum, ita et multo magis intelligentiae agenti et maxime causae primae ex lumine suae substantiae convenit luces emittere, quae sunt formae omnium eorum quae formantur. Et sic animae in suum universum membrorum convenit vitas emittere, quae tamen vitae secundum opera vitae specialia determinantur in membrum, licet in anima sint omnes illae vitae una vita indivisibilis in substantia multiplex secundum virtutem : ita intelligentiae primae convenit luces emittere in totum universum. Et ideo subtiliores Peripateticorum distinxerunt inter formas mundi et formas materiae, formas mundi vocantes universaliter relatas ad universum, formas autem materiae dicentes eas quae sunt dantes esse materiae. Formae igitur mundi sunt ab intelligentia ex hoc quod ipsa est intelligentia, et quando fiunt in anima, fiunt magis in anima ex parte illa qua fluunt a forma mundi, quam ex parte illa qua per esse sunt in materia.

CAPUT III.

Qualiter intellectus agens in anima est sicut lux et sicut ars, et ideo est perfectus agens perfectiones ?

His quasi per modum prælibationis excussis, oportet nos determinare qualiter intellectus agens, sicut lux sit ad materiam comparata : his enim duobus bene explanatis melius scietur modus perfectionis animæ humanæ.

Dicamus igitur cum dicitur quod intellectus agens est sicut lux, tria in ipsa attenduntur similitudine, quorum et primum est, quod sit primum agens esse intellectuale. Secundum est quod est universaliter agens intellectuale. Tertium autem quod est incessanter agens esse intelligibile. Et unumquodque istorum quaedam alia sequuntur, quod qualiter sit verum, sic probatur. In omni enim universo in quo sunt quaedam sicut acta tantum, quaedam autem sicut acta et ageñtia, necesse est esse unum primum quod est agens tantum. Esse autem intellectuale est in omnibus quae sunt intellectus et ratio eorum quae intelliguntur. Esse ergo intellectuale est in omnibus intelligibilibus. Omne autem intelligibile quod intelligitur non nisi per formam suam, vel per seipsum, si forma est, intelligitur. Et constat quod hic intellectus sive intelligibile esse, ita est factum, quod ulterius non confert ad esse intelligibile præter seipsum : hoc autem totum

<--- Page Split --->

sub anima hominis est per hoc quod ipsa est imago formæ mundi, et non tantum forma materiae. Est autem in anima in via cognitionis multa accipere phantasmata et facta secundum sensum, ad quae reflectitur in his quæ intelliguntur concepta cum materia, et secundum imaginationem reflectitur intellectus secundum ea quæ intelliguntur mathematico et ad intellectum possibilem.

Oportet ergo quod in hoc ordine universi recurratur ad unum agens primum quod est primum agens esse intelligibile : non enim solum in universitatem omnium recurritur ad primum, sed in quolibet ordine uno necesse est esse primum in quo est status illius ordinis : et hæc est causa, quod in libro de Anima diximus in ipsa anima esse duas differentias universaliter agentis quo est omnia facere, et universaliter possibilis quo est omnia fieri : et per istam rationis necessitatem arguuntur falsitates illorum qui in anima dicunt nullum esse intellectum agentem. Isti enim non consentiunt Philosophis qui licet dicant intelligentias quæ sunt formæ mundi, irradiare super intellectum animæ humanæ, non tamen negant in ipsis animabus esse intellectum agentem universitati suorum intellectualium proportionatum. Aliter enim homo non perfecte esset minor mundus, nec esset imago formæ mundi : quæ tamen inconvenientissima scit esse omnis qui recte philosophatur. Per hunc ergo mundum quo universitas corporalium habet unum primum agens in his quæ faciunt et fiunt usque ad ultimum factum, quod est lux solis, super quam irradiat lux agentis primi intellectus : et nisi irradiaret super ipsum, lux solis non esset effectiva formarum corporalium. Ita est in quolibet universo : oportet etiam ita in anima hominis esse secundum multitudinem et universitatem intellectualis esse quod fit in ipsa et in intellectu ipsius. Jam autem facile est ostendere, quod agens est in eo sicut lux : quia est universaliter agens : sicut enim lux in-

fluit universaliter super omnia quæ sunt activa et passiva in materia, ita necesse est primum agens universaliter agendi formam et actum omnibus influere. In prima enim philosophia probavimus, quod omnis actus primi agentis per hoc universalis et finiens est : quia stat inter quoddam primum et quoddam ultimum per omnia extendens media. Esse autem quod a primo per omnia media pertingit usque ad ultimum, universaliter agit. Constat igitur primum agens in intellectualibus universaliter agere : aliter enim efficientia non starent.

Ex hoc patet, quod agens intellectus universaliter agit universalitatis ordine intelligibilium quæ sibi subjungitur. Ex his etiam concluditur, quod incessanter agit : non enim est primum agens nisi per hoc quod per essentiam agit, sicut lux per essentiam lucet : quod autem per essentiam agit aliquam actionem, semper agit eam et incessanter : intellectus agens semper incessanter agit. Et hæc veteres Philosophi intenderunt, cum dixerunt quod sit simplex, et quod essentialiter agit, et quod indivisæ sint intelligentiæ in ipso, et quod omnes in ipso sunt sua substantia et vita ex lux sua. Ex hoc autem quod universaliter agit, sequitur ipsum esse formam omnium intelligibilium, quæ tamen forma in unoquoque intellectu est secundum potestatem illius quod intellectuale esse participat, et non secundum potestatem primi agentis : et quod ipse est semen omnis intelligibilitatis, et quod sub actu suo omne intelligibile movet animam.

Et ideo nulla est quæstio eorum qui quærunt, quomodo formæ rerum possunt agere in animam, cum anima nobilior et altior sit illis : et id quod est nobilius et altius, potius agere videatur in id quod est sub ipso, quam quod recipiat ab ipso et patiatur. Et est quæstio imperitorum in naturalibus. Formæ enim exteriorum non agunt nisi prout sunt intellectus quidam, et agunt sub lumine intelligentiæ agentis quod est in ipsis, et sic agere

<--- Page Split --->

possunt in possibilem intellectum. Patet etiam ex hoc quod cum inter omne agens et patiens debet esse communicatio, quae communicatio est inter agentem et formam et possibilem intellectum. Et quod ipsa forma stans universaliter in lumine universaliter agentis, est agens quod proprie habet inferre passionem intellectui possibili. Ex hoc autem quod est agens essentialiter et incessanter, consequuntur ipsum sua acta per hoc quod in ipsa necessaria et stantia et quoad hoc aeterna quod sunt immutabilia : hoc enim modo aeterna dicuntur quæcumque Philosophi aeterna vocant : et sic scientia est necessaria et aeterna quae est de hujusmodi formis.

Et hoc multi Stoicorum ignoraverunt : et ideo alias formas quam illas quae in rebus sunt posuerunt : hic autem intellectus agens comparatur arti, et est comparatio quae essentialiter convenit ei secundum quod prahabet in seipso omnia intellecta. Non autem hoc intelligitur de arte mechanica, quae diversa est a mente artificis, et est scientia quaedam operativa factorum cum ratione : sed intelligitur de arte naturali, quam omnis forma etiam corporea dicitur imitari : dicimus enim in Physicis in semine sive spiritu seminali esse animam ut artificem, quae omnia cum ratione certa et infallibiliter operatur : cum tamen haec ars non sit scientia quaedam ab ipsa substantia formativa virtutis : sed sicut ipsa prout in se formativa virtus habet omnium membromum virtutes illas quibus operatur ad vita potentias universali ratione et cum certa finis intentione et ratione forma. Et sicut est particulariter in semine, ita est universaliter in luce agentis intellectus respectu universitatis totius ordinis sibi subjectae materiae : ipsa enim lux sua scientia est, et sua ars est certa ratione omnia ad esse intelligentis producens, et omnia construere faciens in intellectu possibili. Ex his constat intellectum agentem esse perfectum, et supra perfectum perfectiones omnes habentem

et largientem omni ei quod secundum esse intellectuale perficitur.

Haec autem conjuncta his quae jam in anteriori hujus scientiae libro diximus, et his quae in tertio libro nostro de Anima dicta sunt, verum ostendunt intellectum agentem : omnia tamen haec plenissime intelliguntur ex scientia philosophiae prima : quia ista in veritate pura scientiae naturalis transcendunt.

CAPUT IV.

Qualiter intellectus possibilis sit potentia, et ut tabula rasa, et ut locus et ut species intelligibilium ?

Dicamus autem nunc de perfectione intellectus possibilis. Huic autem quatuor attribuuntur a Philosophis, quorum unum est, quod ipse idem indivisibilis substantiae existens potentia est omnia intelligibilia. Secundum est, quod se habet ad omnia intelligibilia sicut tabula rasa in qua non exietur aliqua praeparatio, quod imago sit in ipsa. Tertium autem est, quod ipse est potius locus intelligibilium quam materia. Quartum autem est species intelligibilium, sicut est sensus sensibilium species. Et de omnibus his necesse est determinare, licet sit valde difficile : sine his enim impossibile est scire animae perfectionem.

Cum ergo intellectus possibilis dicitur quo est omnia fieri intelligibilia, intelligitur quod ipse in potentia sit omne intelligibile unus et idem indivisus et sim-

<--- Page Split --->

plex secundum suam substantiam : et ideo sua potentia qua fit intelligibilia, non est univoca ad potentiam materiae quae non est susceptibilis omnium una et indivisibilis existens, sed potius secundum sui divisionem in multa. Et cum dicitur quod in intellectu possibili in eo quod possibilis est, contingit omnia fieri, non intelligitur quod omnia sit sicut materia : non enim materia fit forma. Et cum dicitur quod possibilis intellectus sit omnia intellecta, intelligitur quod sit forma illa per quemdam modum.

Et hujusmodi simile dixit jam ante nos Alfarabius, quod est imaginandum, quod sicut cera intelligatur vel imaginetur tota transire in figuram sigilli, ita quod nihil ejus distinguetur ab ipsa figura sigilli : hoc tamen simile ego non omnino conveniens reputo. Sed ponam aliud quod est per omnia conveniens. Si enim colorem simplicem formam intelligamus, et potentiam perspicuum, per quam ipsum perspicuum est illius susceptibile : ita enim in potentia non distinguitur a suscepto in hoc quod unum sit subjectum et alterum forma : tunc sunt æquæ naturæ perspicuum suscipiens et color susceptus : color enim non differt a perspicuo secundum naturam, sed secundum esse quod est diversis unius naturae et ejusdem. Unde perspicuum suscipiens lumen in profundum, est suscipiens perspicuum : et perspicuum in extremo participans actum luminis, est color : et planum est videre cujuslibet, quod illæ naturae si sunt diversæ, sed esse perspicui in uno et in alio diversum est : et per unum et eumdem modum ejusdem naturae per diversum 'esse est susceptibile quod est oculus perspicui : ergo extremitas quæ est color si sumatur secundum esse spirituale quo est in medio, non est in perspicuo pervio, nec in perspicuo animato quod est oculus : sed sunt sic duæ naturae distinctæ : et ideo non in eis proprie loquendo sicut in subjecto, sed potius sicut in re quæ est ejusdem naturae diversitate secundum triplex

esse lucidi terminati, pervii, et animati.

Et per omnem eumdem modum in corporibus ejusdem naturae sunt lumen intelligentiae terminatum quod est simplex forma rerum separata a materia, et lumen ejusdem quod est intellectus possibilis, sicut pervium quoddam, et lumen ejus in seipso simpliciter acceptum. Ex hoc enim quod intellectus possibilis ad corpus accedit, efficitur distans a lumine intelligentiae, sicut perspicuum in aere distat a natura luminosi in seipso. Patet autem ex his, quod eadem forma est in possibili intellectu et in materia : sed ab intellectu nullam accipit individuationem. Et etiam, quod in omnibus talibus intelligens intellectus et forma intellecta idem sunt actu per esse habentia differentiam, sicut perspicuum in loco in quo est color abstractus, idem est actu cum natura coloris per esse differens, quod esse importatur per distinctionem utriusque, et quod intellectus possibilis non est materia, sed forma. Hoc ignoravit Theophrastus.

Tabulæ autem rasæ comparatur per hoc quod sicut tabula præter omnem præparationem se alterantem susceptibilis est figuræ : sic intellectus possibilis præter omnem præparationem separantem susceptibilis non est unius tantum, sed omnis intelligibilis. Et per hoc iterum patet, quod non est materiæ potentia ipsius : rasura enim tabulæ non est materia, sed potius sicut perspicuum una et eadem potentia luminis est coloris omnis susceptibilis, ita idem intellectus una et eadem potentia luminis agentis quod in ipso est, susceptibilis est omnis formæ intelligibilis : et ideo nullo modo potest esse forma corporalis : quia hanc impossibile est habere potentiam unam ad omnem formam suscipiendam : sed potius sicut tabula rasa est imago si solum suæ superficiei addatur terminationis actio, ita ipsa intellectualitas animæ secundum possibilem intellectum est in ista secundum esse quod habet in intellectu, si addatur terminationis actio quæ

<--- Page Split --->

est rei terminus cujus ipsum est forma. Et sic iterum patet qualiter intelligens et intellectum sunt idem actu secundum esse differentia. Haec autem quae sunt dicta, nullo modo conveniunt materiae.

Inter omnes autem comparationes magis apta est quae est loci. Loci enim omnino eadem differentia est quae est locati, et a locato accipit figuram, et exhibet continentiam, et est motus naturalis locati ad ipsum, et quies naturalis in eo : sicut enim in IV de Physico auditu est determinatum, eadem est distantia cubi et loci : cubi etiamsi lineae protrahantur a centro loci ad superficiem, erunt eaedem lineae numero loci et locati : et hoc modo eadem natura est intellectualitatis in intellectu possibili, et in eo quod intelligitur secundum esse intellectuale, nisi quod limitibus ejus quod intelligitur ipse intellectus formatur, sicut locus figuratur ad locati figuram : et ejus quod intelligitur, quando sub actu luminis est intellectus agentis, motus naturalis est ad intellectum, sicut motus colorum : quia est ab actu lucis ad perspicuum per eamdem naturam : quies enim naturalis est in ipso.

Quarta autem comparatio est, quod intellectus possibilis est species intellectorum, sicut sensus est species sensibilium. Constat enim, quod perspicuum pervium est species et forma formæ intellectæ per esse quod habet in intellectu, et confert ei esse universale et simplex quod non habuit in materia. In his enim quæ incorporalia sunt, id quod est natura simplex, est species et forma ejusdem naturæ determinatæ, sicut sensus communis formalis est ad sensus proprios et determinatos.

Ex omnibus igitur hujusmodi comparationibus, patet quod sit perfectio intellectus possibilis secundum quod est possibilis.

CAPUT V.

De intellectu formali, et qualiter per ipsum perficiatur intellectus possibilis ?

His autem habitis, videndum est de perfectione ejus intellectus quem subtilissimi Peripateticorum formalem vocaverunt intellectum : eo quod ipse est forma omnis intellectus secundum esse quod habet intelligibile. Hic autem formalis intellectus, non est ille quem quidam formam rei intellectivam arbitrantur : quia, sicut jam ostensum est, ille non est formalis ad intellectum possibilem : eo quod species est possibilis intellectus talium specierum et locus, et omne formale esse potius accipit id quod intelligitur ab intellectu in quo est, quam quod det sibi esse formale, sicut species et locus formalia sunt ad ea ad quæ comparantur : sed sicut in coloribus lumen est formalis hypostasis et perspicui et pervii et oculi et perspicui terminati, ita lumen quod est actus intellectus agentis, est forma et intellectus possibilis et ejus quod intelligitur : hæc enim duo quantum ad esse intellectuale unius sunt naturæ et potentiae, sicut patet per ante dicta. Et quia sunt unius potentiae, sunt etiam unius perfectionis secundum formam : sicut etiam color et pervium tenebrosum unius : et ideo una forma agentis utrumque perficit : lumen ergo agentis est, quod formam rei quæ intel-

<--- Page Split --->

ligitur, ducit de potentia in actum, et quod possibile ducit in actum. Et sicut in colore viso videtur lumen quod de potentia coloris facit actu colorem, eo quod nihil aliud agit in visum nisi illud sit terminatum, et quasi sit luce incorporatum : ita in quolibet eo quod intelligitur de omnibus intelligibilibus, non intelligitur nisi lumen intellectus agentis, licet in aliquo intelligatur incorporatum in materia sensibili, et in aliquo intelligatur incorporatum in quantitate imaginabili, et in aliquo intelligatur clarum in esse simplici intellectuali : sicut lumen quod est colorum hypostasis, et in aliquo videtur candens, sicut in albo, et in aliquo submersum, et in aliquo fere exstinctum, sicut in nigro.

Patet igitur ex dictis, quod intellectus possibilis in actu efficitur per lumen intellectus agentis, et quod in omni eo quod intelligit, hoc intelligit : et quando etiam seipsum intelligit in actu, se intelligt in lumine agentis. Ex inductis etiam ulterius ostenditur, quod cum lumen agentis secundum esse quod habet in intellectu possibili, et eo quod intelligit sic quo intelligitur omne quod et quo intelligit omne id quod intelligit : sicut lumen solis quo videtur id quod videtur, et quo videt illud quod videt. Quo autem intelligitur id quod intelligitur, et quo intelligit id quod intelligit, maxime intelligitur in omni intellectu secundum actum facto : eo quod illud est causa et ratio intelligendi lumen intellectus agentis, est maxime id quod intelligitur intellectu secundum actum facto.

Amplius cum lumen illud sit manifestatio intellectus agentis facti secundum proportionem ejus quod recipit lumen, patet quod intellectus agens manifestatur in quolibet intellectu secundum actum facto.

Amplius cum lumen, id est manifestatio sui et perspicui pervii, ostensum est quod lumen agentis est in intellectu possibili pervio, concluditur necessario quod intellectus possibilis invenit et intel-

ligit se in quolibet intellectu secundum actum facto, et quod seipsum intelligit quando id quod intelligit in qualibet re intelligibili intelligit, et quod suum intelligere est ipsum in actu esse. Et ideo dixerunt quod intellectus possibilis, et id quod intelligitur ab ipso, et suum intelligere, est unum et idem ratione differens secundum esse. Supra enim ostensum est, quod intellectus et id quod intelligitur actu, sunt idem : et cum suum intelligere non sit nisi actu esse, videtur alicui forte quod etiam ipsum intelligere sit idem cum ipso secundum substantiam : et hoc quidem est verum secundum quod intelligere dicit apud se intelligere : secundum autem quod dicit intelligere in agere esse intelligere, est super intelligibile converti et considerare, et sic penitus non est idem.

Ex omnibus autem inductis patet quod intellectus in homine tribus in genere perficitur, agente videlicet, et forma agentis in possibili intellectu, qui est locus intelligibilium et formalis intellectus. Patet etiam qualiter in omni intellectu secundum actum facto intelligitur possibilis intellectus et agens.

<--- Page Split --->

tentia, quo educitur ad actum intelligibile.

Et in hoc videtur peccare Alfarabius et quidam alii dicentes intellectum possibilem abstrahere formas: non enim æquæ potentiae est abstrahere formas, et abstractas recipere quocumque modo recipiantur, sive per modum materiae, sive per modum loci: sed potius agentis per se est abstrahere, in cujus lumine est esse abstrahi: et sicut generans in natura conferendo formam dat ea quæ formam sequuntur, quæ præcipue sunt motus et locus: ita generans omnino formaliter in corporalibus dando esse sui luminis, dat consequentia id, quæ sunt motus ad intellectum possibilem et locum qui est intellectus possibilis, sicut in ante habitis dictum est. Sic igitur est de intellectu in effectu.

Sicut ergo colore eodem agente colores omnes fiunt in effectu, et facti in effectu, faciunt in effectu perspicuum et visum: ita formæ rerum uno lumine agentis fiunt in effectu, et factæ in effectu, faciunt in effectu possibilem intellectum sine medio. Et sicut visus quo fuerit clarior, eo clarius percipit in colore lumen candescens: ita intellectus possibilis quo fuerit a corpore sive carne separabilior, eo magis percipit lumen intellectus agentis diffusum in formam rei intelligibilis.

Istud tamen intelligibile in libro tertio de Anima sub triplici differentia esse diximus. Est enim conceptum cum materia secundum esse et rationem, et conceptum cum materia sensibili secundum esse et non secundum rationem, licet secundum rationem conceptum sit in quantitate, et est separatum a materia sensibili et quantitate et secundum esse et secundum rationem. Et hæc divisio intelligibilis est accepta secundum esse luminis intelligentiae agentis, quod habet in rebus quibus dat esse et rationem. Si enim hic accipiatur diffusum in principiis esse et substantiæ, tantum diffinitionem habet secundum illud esse non concep-

De intellectu in effectu, et qualiter possibilis in effectu perficitur ?

Nunc ergo restat inquirere de eo intellectu qui intellectus in effectu vocatur : hic enim etiam dicitur intellectus in effectu, eo quod in effectu efficitur potentia intellectus. Est autem hic intellectus qui est forma intellecta, quæ est separata a rebus : hanc enim diximus esse in potentia respectu intellectus agentis, et quando actu luminis ejus movetur ad intellectum possibilem, efficitur intellectus in effectu. Adhuc autem et ipse possibilis est in potentia antequam hæc forma efficiatur in ipso : et cum efficitur in ipso, est intellectus in effectu : et illæ potentiæ non sunt omnino unius rationis, nec sunt diversarum rationum.

Et quod non sunt penitus diversarum rationum, patet per ante dicta. Quod autem non sunt penitus unius modi et rationis, ostenditur sic. Intelligibile enim non dicitur in potentia nisi per esse quod habet in materia in qua ligatum est lumen agentis intelligentiae, sicut lumen oculorum in tenebris : et hæc est potentia privationis cujusdam. Cum autem dicitur intellectus possibilis in potentia, non est in ea ligatum lumen, sed potius ligatum est in eo quod deberet movere ipsum et distinguere : et sic intellectus eodem agente educitur ad actum de po-

<--- Page Split --->

tam cum quantitate et qualitate sensibili: quoniam substantiae esse est ante quantitatem et qualitatem. Si autem accipiatur secundum esse quod habet immersum principiis corporum secundum quod est corpus, habebit rationem conceptam cum principiis quantitatis. Et si accipiatur ut immersum quantitati et motui, habebit rationem conceptam cum materia sensibili. Et sicut diximus, quod intellectus noster plus conjungitur imaginationi et sensui quam intellectui primo agenti, ideo obscurus est, et ad ea quae sunt separatae penitus rationis, habet se sicut oculus vespertilionis ad lumen solis: et ideo prius est imbuendus in physicis, et deinde mathematicis, ut sic confortatus multis luminibus multorum intelligibilium, consurgat ad intellectum divinorum. In omnibus tamen istis intelligibilibus, cum ille fuerit in effectu quodlibet illorum, invenit seipsum et agentem per modum quem supra diximus. Licet autem ex obligatione corporis sit physicis et mathematicis propinquior, tamen divinis est per naturam simiilor: et ideo plus sui in his intelligibilibus invenit quae divina sunt, quam in eis quae mathematica sunt et physica.

Adhuc autem videtur, quod cum id quod est in potentia cognoscens, nihil penitus cognoscat, quod intellectus, nisi in effectu efficiatur, nihil penitus cognoscat: et ex hoc sequitur, quod nihil penitus scit qui philosophiae non studet : nec enim scit se, nec aliquid aliud a se : sicut oculus in potentia existens, nihil penitus videt, quando per nihil visibilium sit in effectu: est enim in corpore visus, sicut in anima est intellectus. Si enim oculus per nullum visibilium sit in effectu, neque videt se, neque aliud, neque videt se non videre : quia impossibile est videre se non videre, sicut impossibile est videre nihil: ita etiam quamdiu intellectus in potentia est, et nullo modo in effectu, impossibile est scire aliud a se, vel seipsum, vel etiam scire se nescire : si vere et secundum

propriam rationem scire secundum intellectum accipiatur. Et ideo antiquissimos idiotas Hermes increpans, dixit « tales nulli humanorum in vita operam dedisse, sed more porcorum vitam expendisse. »

Est autem hujus exemplum et in perspicuo, cui in multis similis est intellectus possibilis : hujus enim nulla manifestatio est quamdiu est in potentia: sed cum est in effectu et actu esse perspicuum, manifestatur tunc per hoc quod manifestatur id quod videtur in ipso. Et haec ratio convincit, quod homo numquam invenit seipsum, nisi contemplatione veritatis rerum : sed haec sequentia declarabunt magis.

CAPUT VII.

De intellectu principiorum et instrumentorum per quae intellectus posibilis efficitur in actu.

Oportet autem nos prius ostendere, quod in omni intellectu qui in effectu est, primo accipitur intellectus principiorum quae accipiuntur sicut in priori istius scientiae libro ostendimus, scilicet in quantum terminos noscimus. Principiorum igitur est acceptio prima et instrumentorum. Instrumenta autem voco quibus scientia rerum de ipsis educitur principiis : et ista sunt modi argumentationum. Propter quod egregie dixit Aristoteles, quod modum scientiarum oportet praescire ante ipsas scientias : quia non

<--- Page Split --->

potest esse quod scientia rerum accipiatur nisi prius sciatur modus ipsius : vocat enim modum illum quo id quod est in virtute principiorum, educitur de ipsis: et tunc per illa duo, videlicet principia prima et scitum modum, possibilis intellectus aptissime ponitur in effectu secundum omne id quod est possibilis.

Fuerunt autem quidam ante nos de Arabum Philosophis, qui intellectum principiorum diviserunt in duo, dicentes principia philosophiae theoricae essentiales esse apud nos, et non accipi ita per doctrinam : rhetoricroum autem et moralium fieri in nobis per longam experientiam, sicut diximus homines senes prudentiae longam operam dantes esse intelligentes, ita quod consilium datum ab ipsis recipitur sine exigentia probationis tamquam sit per se notum : hoc fit etiam in rhetoricis civilibus : et hunc intellectum non habent juvenes passionum insecutores. In disciplinalibus meliorem intellectum videntur plerumque juvenes habere quam senes.

scientia docens semper est demonstrativa, et ex tali scientia rhetores et civiles non veniunt ad hoc quod in effectu sciant gubernare judicia et regere civilia : propter quod etiam intellectus talis virtus est ethica experimento indigens et ipse, sicut et alia virtutes civiles quae per eumdem modum accipiuntur.

Haec ergo de intellectu qui in effectu dicitur esse, dicta sint a nobis. Per antecedentia enim jam manifestum est qualiter forma rei per hoc quod est in intellectu possibili, efficitur in effectu intellectus, et qualiter differt ab eo in intellectu qui dicitur in actu : ille enim qui semper est in actu, agens vocatur intellectus.

Similiter autem dicunt de modis argumentationum, quoniam est modus argumentationis imperfectae : et hac omnes utuntur homines : omnis qui persuadere nititur, necesse est quod modo argumentationis utatur : et hic modus praecipue est in rhetoricis civilibus. Est autem modus argumentationis perfectae, quo utuntur Philosophi. Primum dicunt innasci experientia et tempore potius quam studio. Sic igitur diversificant hunc intellectum qui principiorum vocatur intellectus, per quem intellectus in potentia, sicut per instrumenta efficitur intellectus in effectu. Ego commendo istam distinctionem : quia rhetorica et civilia non habent propositiones primas per se notas per quas sufficienter accipiantur : et ideo dicit Aristoteles quod in talibus conclusio opus est, eo quod finis practicae scientiae opus est.

De intellectu adepto, qualiter in eo anima perficitur, et per studium invenit seipsum ?

Jam autem relinquitur ut de intellectu adepto per studium disseramus, qualiter et ipse est de hominis perfectione : hoc autem congruentius fit si ipsam perspiciamus nominis rationem. Sicut igitur in priori istius scientiae libro diximus, adeptus est qui acquiritur per studium. Adeptus igitur intellectus est, quando per studium aliquis verum et proprium suum adipisciitur intellectum, quasi totius laboris utilitatem et fructum.

Hoc autem qualiter fiat, sic est acci-

<--- Page Split --->

piendum 1 : sicut enim jam ante diximus, id quod est in potentia, non manifestatur, nec acquiritur, nisi per actum suum proprium : et per id quod in effectu efficitur, in parte quidem accipitur, quod partem possibilitatis ejus ponit in effectu, et plus et plus accipitur, quando plus et plus per multa ponitur in effectu : et totum autem accipitur, quando per omnia ad quae in potentia est, penitus fuerit in effectu. Diximus autem in Phycicis, quod intellectus possibilis unus et indivisus secundum potentiam existens, potentia est omnia intelligibilia : non ergo accipitur nisi per hoc quod efficiuntur ipsa intelligibilia in effectu, et totus adeptus et acceptus, quando in effectu positus est omnium intelligibilium quae ipse est in potentia : et sic adipiscitur homo suum proprium intellectum.

Et ideo dixit Plato, quod verissima philosophiae diffinitio est suiiipsius cognitio : et dixit Alfarabius, quod anima posita est in corpore, ut seipsam inveniat et cognoscat : et hoc dicit Aristotelem dixisse : sed ubi dixit, ad me non pervenit. Demonstratio autem dicti vera est, quae nunc est inducta. Causa autem hujusmodi est, quod prima imago lucis primae causae quae conjuncta est continuo et tempori, est intellectus humanus : et ideo necesse est quod sit similitudo quaedam omnium quae fiunt per lumen primae causae, et ambiens omnia illa, et fit quorumdam receptaculum per hoc quod est imago causae primae, et quorumdam secundum quod est cum continuo et tempore, et in utrisque adipiscatur seipsam : hoc etiam quod omne verum consentaneum est intellectui, et falsum contrarium. Est enim mens humana ratio et similitudo quaedam veritatis primae quae est semen quoddam omnis veritatis : et ideo similis per aliquem modum omni vero, et dissonans a falso : et haec est

causa, quod intellectus semper verorum est : deceptio autem et falsitas ingeruntur phantasticae virtuti.

Sciturautemexhocquodcontempla - tioverorumadmirabiliumestsummaedelectationisetnaturalissimum , etquodineatotarefloretnaturahominisinquantumesthomo , etpracipuecontem - plationedivinorum : eoquodsecundumpradictainillismaximeintellectusinve - nitsesecundumnaturampropriam , eoquodhomoinquantumhomosolusestintellectus . Hocautemmodoquodixi - musinveroestetinbono . Estenimima - goprimiboniperidemquodestimagoprimiveri . Etideoverumbonumquodestsemperetubiquebonumetomninaturalebonum , estsibiconnaturalebonum : ethuicdelectaturetgaudetadipsum , licetretrahaturabonoutnuncperhocquodcontinuoettemporiestconjunctus : etexhoctamenquodsepa - ratusest , nulliuscorporisactus , solusconnaturalehabetetverumsimpliciter , etsolushabetdelectationesnonhaben - tescontrariumincorruptionebonietveri .

Quæreret autem fortasse aliquis, si intellectus possibilis in effectu efficitur per formam intelligibilem, et quod est in effectu, non est in potentia, qualiter in effectu existens ad unum, remanet secundum eumdem intellectum in potentia ad alterum intelligibile ? Sed ad hoc et hujusmodi omnia jam patet solutio per ante dicta : quoniam diximus quod oppositio et disparatio et diversitas et hujusmodi non consequuntur formas nisi per hoc quod sunt in materia : sed secundum quod sunt in lumine agentis, simplices sunt, indivisibiles, et unitæ, eo quod sunt unum et idem in causa prima : et ideo in lumine suo sunt unitæ sibi invicem non cedentes, nec se invicem excludentes : et præcipue quia non sunt in

<--- Page Split --->

intellectu sicut in materia, vel subjecto proprie loquendo.

Ex his igitur patet qualiter per studium intellectus adipiscitur seipsum : et ex hoc patet verus intellectus ejus quod in septimo Physicorum 1 diximus, quod intellectus accipiens scientiam et vertatem, non est alteratus et perfectus.

CAPUT IX.

De intellectu assimilativo, et qualiter anima perficitur in illo ?

Dicamus autem nunc de intellectu quem antiquissimi Philosophorum assi- . lativum sive assimilantem vocant, et in hoc etiam animae perfectionem declaremus : haec autem oritur ex omnibus intellectibus inductis.

Est autem intellectus assimilativus, in quo homo quantum possibile sive fas est proportionabiliter surgit ad intellectum divinum, qui est lumen et causa omnium. Fit autem hoc cum per omnia in effectu factus intellectus perfecte adeptus est seipsum et lumen agentis, et ex omnium luminibus et notitia sui extendit se in luminibus intelligentiarum ascendens gradatim ad intellectum simplicem divinum : devenit ergo ex lumine sui agentis in lumen intelligentiae, et ex illo extendit se ad intellectum Dei.

Hoc autem quomodo fiat sic est intelligendum. Oportet enim scire, quod lumen causae primae generaliter loquendo, sui quatuor habet manifestationes narrabile per nomen et diffinitionem. Unus autem inferior est, quo manifestatur inferiorum rerum terminatum ad terminos essentiales uniuscujusque rei. Secundus est, quo manifestatur in imagine sua quae est intellectus potentialis, quae potentia est omnia illa quae abstractionis vel potius separatum esse habent in lumine. Tertius autem est, quo manifestatur in lumine agentis universaliter in ordine minoris mundi. Illi enim conjungitur, non sicut lumen tenebris vel privationi vel potentiae, sed potius sicut lumen lumini inferioris ordinis : et secundum quod plus conjungitur et limpidius ea ponens in intellectum possibilem : et haec est irradiatio de qua multum locuti sunt Philosophi, et ordinaverunt propter illam supplicationes et orationes. Quartus autem modus manifestationis est, quo manifestatur in ampliatione luminis sui intelligentiis moventibus orbes, licet e converso melius dicatur : quia lumen inferius secundum dicta Philosophorum applicatur superiori. Superius autem non applicatur inferiori, eo quod est simplex et uno modo se habet ad ipsum : unde applicatio quae plus et minus fit, potius inferiorum et non superiorum est. Quod enim intellectus lumini suo applicentur, patet per motum quem faciunt : quia nullatenus moverent orbes nisi tales fierent ad lumen primae causae applicationes : hoc autem logum est hic demonstrare : sed a prima philosophia hoc hic supponatur. Hic tamen intellectus intelligamentarum universaliter activus est, et agit omnes formas sui ordinis in materiam suae spharea subjectam. Intellectus autem agens in animam et in suo ordine est universaliter agens, sicut jam ante

<--- Page Split --->

determinatum est : sed possibilis activus non est, sed factus in effectu per agentem : ille autem qui est in rebus, non est nisi actus, et non agens secundum esse intellectualitatis.

Anima igitur humana concipiendo lumen cui applicatur intellectus agens in ipsa illustratus, applicatur lumen intelligentiarum, et amplius clarescit in illo : et sicut dicit Alfarabius, in ipso efficitur sicut stellæ cœli, et intellectus huic lumini beate et pure permixtus, peritissimus efficitur astrorum, et prognosticatonum quæ sunt in astris. Et ideo dicit Ptolemeus, quod « scientia astrorum facit hominem pulchritudinem cœlestem amare. » In illo autem lumine confortatus consurgit intellectus in lumen divinum, quod nomen non habet et inenarrabile est : quia proprio nomine non innotescit : sed ut recipitur, innotescit : et primum in quo recipitur, est intelligentia quæ est primum causatum : et cum enarratur, nomine illius enarratur et non nomine proprio, sed nomine sui causati. Et ideo dixit Hermes « Deum deorum non proprie percipi nomine proprio, sed vix mente attingitur ab his qui a corpore per longum studium separantur : » jungitur igitur illi ultimo et lumini suo, et mixtus illi lumini aliquid participat divinitatis. Propter quod dicit Avicenna, quod aliquando illi lumini vere permixtus intellectus futura præordinat et prædicit, et quasi Deus quidem esse perhibetur. Iste igitur est intellectus assimilativus.

Et attende, quod in omnibus his intellectibus possibilis est quasi fundamentum et primus : lumen autem agentis in ipso est dispositio et quasi stramentum ad intellectum principiorum, et intellectus principiorum est stramentum ad intellectum qui dicitur in effectu, et intellectus in effectu est stramentum ad intellectum adeptum, præcipue in quo adipiscitur anima notitiam suiipsius, et iste intellectus adeptus ad intellectum assimilativum, qui per gradus applicationis lu-

minis inferioris ad lumen superius ascendit usque ad lumen intellectus divini, et in illo stat sicut in fine : et ideo cum omnes homines natura scire desiderant, finis desiderii est stare in intellectu divino : quia ultra illum non ascendit aliquis nec ascendere potest.

Hic autem hoc notandum, quod cuicumque superiorum intellectuum intellectus applicatur humanus, qui est una de formis mundi, a lumine istius influunt in ipsum formæ et species sui ordinis : et ideo quædam notitia illius ordinis efficitur in ipso per analogiam cujus potest illa recipere. Et quia omne quod fit in aliquo, fit in eo secundum potestatem suscipientis ipsum : et ideo tales intellectus denuntiant subtilius de ordine illo, vel ut semper, vel ut frequenter, ita quod a quibusdam prophetizare putantur. Qui autem simplici primo et divino intellectui conjunctus est, divinus est et optimus in scientiis et virtutibus, ita quod sicut dixit Homerus, « non videbitur viri mortalis filius esse, sed Dei. » Et ideo dicit Hermes Trismegistus in libro de Natura Dei deorum, quod « homo nexus est Dei et mundi : » quia per hujusmodi intellectum conjungitur Deo, et stramentum hujus intellectus sunt alii intellectus de quibus diximus, qui quidem in quinque sunt per modos applicationum et assimilationum diversarum, et intellectus adepti modos, et ejus qui est in effectu : sed tamen in genere sunt quinque, possibilis videlicet, et formalis et principiorum, et ille qui in effectu, et adeptus, et assimilativus et divinus. His ergo intelligibilibus et intellectibus, ut breviter dicatur, perficitur anima. De omnibus autem his subtilius determinatur in philosophia prima.

<--- Page Split --->

divina. Quartum est summa perfectio quae in hac vita contingere potest homini. Contingit autem plus et plus secundum quod anima est perceptiva illuminationum, quae sunt a prima causa plus et plus. Solum enim primum non habet plus et plus : et ideo est id quod vocatur, necesse est esse : omnia autem alia plus et plus habentia sunt possibilia secundum aliquem modum, licet non habeant proprie loquendo possibitem intellectum : hoc autem in prima philosophia erit determinatum.

Ex his autem quae dicta sunt et hic est advertere, quod mundissimorum hominum sunt pulchriora phantasmata, quam quorumdam aliorum, sicut in Ethicis dicitur : ita sunt eorum lucidissimi intellectus. Quoniam sicut in mundo exteriori turbulentiae tempestatum limpidum lumen recipi impediunt in perspicuo, ita in anima passiones turbulentae non permittunt lumina intelligentiarum limpide recipi in animalibus : et ideo dixit Apuleius sententiam esse Platonis, quod « deorum quorum ratio absorpta est in inferno a demonibus, non est inintellectus clari luminis receptivus : quorum autem intellectus depuratus a passionibus et occupationibus vitae per applicationem luminis coelestium intellectuum continue sublevatur a carne, et efficitur sicut speculum clarissimum coelestis ordinis et pulchritudinis, et in his imbutus tandem vestitur lumine divino, et divina quantum fas est secundum facultatem incipit videre : licet innominabiliter ea participat, et quodammodo infinite, eo quod talia ut in Deo sunt, inferiorum intellectuum nullus comprehendere potest : eminenter tamen accipit, percipiendo quod nihil eorum quae in Deo deorum sunt, univocum est cum his quae sunt in inferioribus. » Et ideo ipse solus est id quod vocatur necesse esse, de quo in prima philosophia probavimus, quod non potest habere plus nec habere aliter et aliter : et hoc est sibi soli proprium : et ideo est immobile cuncta movehs, et

De sanctitate intellectu et de creatione

Permanet adhuc dicere de intellectus sanctitate et munditia de qua Philosophi sunt locuti : hic autem non addit novum genus perfectionis et intellectus, sed modum quemdam puritatis dicit circa intellectum.

Hæc autem puritas ex quatuor efficitur, quorum unum est studium pulchritudinis. Secundum est acquisitio multæ illuminationis. Tertium autem excessus separationis a continuo et tempore. Et quartum, applicatio cum lumine superioris ordinis. Studium enim pulchritudinis ordinat et componit ab avertentibus. Acquisitio illuminationis facit quod intellectus ex multis scientis vel scientiæ gradibus ascendit in scibilium luminibus, ita quod sistit in intelligibilibus. Excessus vero separationis intellectus removet a detinentibus continuo et tempore. Sed applicatio intellectus cum superioribus proportionabiliter nititur perfici summis et divinis.

Inter autem quatuor ista primum est purgatio ab impedimentis, et secundum illuminatio in his quae inferiora sunt homini proportionata. Tertium autem est purgatio ab impedimento quarto : quia nisi quis excedat mente continuum et tempus, non consurgit ad concipienda

<--- Page Split --->

simplex, et impartibile, et innominabile, lucem habitans inaccessibilem.

CAPUT XI.

De modo per quem anima humana per intellectum applicabilis est lumini intellingitarium.

Quæreret autem aliquis per quem modum anima humana per intellectum applicabilis et quasi immissibilis, ut ita liceat loqui, est lumini intelligentiarum : non enim videtur attingere posse usque ad lumen earum cum sit diffinite in corpore suo, et extra corpus suum non videatur aliquid posse pertingere.

Adhuc autem si detur, quod superius miscetur luminibus, cum haec lumina sint formae mundi, non videtur ex his luminibus aliquid distinctum in ipso fieri et determinatum : et ideo licet clarioris efficiatur intellectus, non tamen ex hoc aliquam accipit notitiam determinatam.

Ha autem et hujusmodi quaestiones moventur ab imperitis ignorantibus naturas formarum mundi : sicut enim forma materiae ambit et illuminat totam materiam in qua est, et totum quod est in materia, proportionatur unicuique parti materiae, ita forma mundi ambit et illuminat totam materiam ordinis sibi subjecti, et unicuique proportionaliter lumen suum ubique praesens impartitur. Sed in hoc est differentia, quod forma materiae corporis est actus, et partes ejus sunt actus partium corporis : sed in-

telligentia non est alicujus corporis actus, sed substantia separata per esse et opera : et per hoc potentior est ad movendum, sicut et nauta distinctus est a navi, nihil recipiens a navi, sed gubernationis motus ponens in navi. Omnis enim motus est ab aliquo primo immobili : sed nos de hoc loquemur in libro de Principiis motuum animalium. Hic autem hoc sufficit, quod intelligentia per substantiam separata, lumen diffundit et ingerit per totum orbem sibi subjectum, sicut anima per corpus suum, et hoc lumen ubique praesens proportionaliter efficitur in his quae se extendunt ad ipsum. Et hoc est quod dicit magnus Dionysius, quod « lumen extendit se per omnes vultus, et fit in intellectu intellectualiter, et in anima animaliter, et in corpore naturaliter secundum uniuscujusque propriam analogiam : sicut et lumen animae differenter participatur a membris secundum uniuscujusque analogiam. » Intellectus igitur extendens se invenit lumen ubique praesens, et informatur et imbuitur illo et clarificatur ad pulchritudinem cælestem. Et hoc est quod dicunt Philosophi intelligentiam ubique esse, non referentes hoc ad praesentiam substantiae, sed luminis expansi per totum : et hoc etiam modo animae excellentium virorum plura ambiunt quam corpora propria, quando animæ eorum formis mundi applicantur : et ideo aliquando obediunt eis transmutationes exteriorum, sicut obediunt formis mundi : et hi sunt de quibus, sicut Philosophi dicunt, quod operantur mirabilia in conversionibus hominum et naturarum. Et per haec igitur patet solutio quaestionis prime.

Secundae autem quaestionis solutio est, quod illud lumen cujuscumque sit intelligentiae, sive etiam sit divinum, est lumen activum et formativum omnium eorum quae sunt ordinis inferioris : et ideo semper extendit se ad rerum naturas determinatas, sicut lumen artis se extendit ad materiam. Propter quod etiam quando informat intellectum, extendit eum ad

<--- Page Split --->

rerum naturas determinatas : et ideo cognoscit in ipso lumine per quem modum rebus immittitur, et dat esse rebus, ad quam notitiam non extenditur nisi ut actualiter ad res in ipso lumine convertatur, et habebit naturam, omnium secundum quod sunt notiora. Et multi viri illustres in hoc lumine ordinem rerum naturarum percipiunt in ordine istius luminis, et prædicunt : et quidam imperiti credunt eos vera non dixisse aliquando, cum ea quae prædicunt, non eveniunt, non intendentes quod hoc quod non evenit, non sit ex defectus ordinis qui est in lumine movente et agente ad hoc quod deveniret, sed potius ex contraria dispositione materiae. Hujusmodi autem ordinis præscientiam quidam excellentiores Philosophi vocaverunt prophetiam : et quia somnium est præfiguratio quaedam hujus ordinis in imaginationibus et figurativis obumbrantibus claritatem talis ordinis intellectualis, ideo vocaverunt somnium casum a prophetia vel prophetica lapsum. Ex his ergo et hujusmodi solutio patet inductorum.

CAPUT XII.

De reductione animæ in esse divinum secundum ultimum statum perfectionis ejus.

Est autem hoc quoddam omnibus mirabilibus mirabilius, et omnibus bonis melius, advertere de bonitate et largitate causæ primæ in reducendo ad se animam

hominis. Cum in omni natura nihil sit propter vilius, formæ quæ fluunt continue in materiam ex luminibus causæ primæ et intelligentiarum, melius multo existentes in causa prima et in luminibus intelligentiarum quam in materia, nulla ratione fluunt in materiam propter esse quod habent in materia, licet materia appetat eas sicut divinum et bonum, sicut diximus in libro de Physico auditu. Nec potest hoc dici, quod fluunt ad hoc quod illæ formæ quæ mundi dicuntur, largitatem suæ fonalitatis ostendant : quia in rebus vilioribus consumere substantiam non est magnificæ largitatis. Oportet igitur quod ad hoc fluunt, ut esse divinum aliquod et operationes divinas perficiant. Esse autem divinum et operationem non perficiunt nisi a materia separatæ : et scimus quod non separantur nisi ab anima humana perfecta separatione : oportet igitur, quod per separantem a materia intellectum ad esse divinum reducuntur. Hujusmodi autem reduction non fit per intellectum mundi : quia illarum intellectus habet eas separatas in esse et operatione divina : fiet ergo necessario per intellectum hominis qui ad hoc habet vires et organa, ut a materia accipiat formas divinas.

Secundum autem omnia quæ inducta sunt, forma non est sufficienter facta divina per hoc quod efficitur intellectus qui dicitur in effectu vel adeptus : sed divina fit per intellectum assimilantem, et eum qui vocatur divinus : igitur sic reducta confert esse divinum et operationem divinam : substantia autem habens esse divinum et operationem, non indiget aliquo : ergo anima sic reducta de sensibilibus et materia corporum, non indiget, eo quod materialia et iustrumentalia organa non accepit secundum naturam nisi ad hoc ut ad esse divinum reduceretur : stat igitur substantiata et formata in esse divino in esse perfecta : et hoc vocaverunt Philosophi caducum alterius et immortalis vitæ, per quam vere probatur animæ humanæ immortalitas. Quod au-

<--- Page Split --->

tem diximus eam indigere sensibilibus et corpore, intelligendum est de indigentia relata ad intellectus perfectionem. Sic igitur concluditur ultima perfectio animae secundum intellectum.

Est autem alia ejus perfectio secundum virtutem et virtutis felicitatem, de qua perscrutati sumus in Ethicis : consequenter autem in his quae hic determinata sunt, oportet quaerere hic de natura omnis animae et immortalitate, de principiiis motuum animalium : quia per hoc scitur qualiter unitur corpori : et hoc quidem faciemus in aliis duobus libris qui immediate post hunc sunt ordinandi 1. Per illum enim scitur qualiter ani-

ma subjectatur ad vitam aeternam, cum reducitur ad primum, quod est necesse esse et omnium causa : ita penetretur lumine ejus mirabili et causali, quod nihil amplius novit requirere, sed stans in seipsa manet in illa.

De intellectu vero intelligentiarum quo cognoscunt suam essentiam et suae essentiae primam causam, et sint necessario duarum naturarum, et non simplicis naturæ secundum intellectum, et quæ sint et quot, volo a nobis hic relinquatur : altissimum enim est hujusmodi negotium, et primæ philosophiae egens inquisitione. Et sic est finis secundi libri de Intellectu et intelligibili.

1 Quasi per omnia sequentes ordinem editionis Lugdunensis, jam suis locis inseruimus

tractatus de Motibus animalium et de Natura et origine animæ.

<--- Page Split --->

1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2.

<--- Page Split --->