TRACTATUS I

DE HIS QUÆ PRÆMITTENDA SUNT DE CGELO ET SITU TERRE.

CAPUT I.

De elementis caelum componentibus.

Nos in hoc secundo libro de causis proprietatum elementorum intendimus quaecumque sunt proprietates alterantes naturam elementi explanantes, quae a quibusdam, licet improprie corruptiones elementorum vocantur : nam calor et fri-

gus possunt accidere elementis præter naturam ipsorum absque hoc quod propter hoc substantia eorum corrumpatur. Qualitates ergo naturales elementorum quas aliquando requirunt explanare intendentes, non inducemus nisi qualitates simplices, quæ nullam faciunt elementi mixtionem, aut non faciunt illam quæ trahat elementum extra substantiam et naturam suam. De mixtione enim in alio libro loquemur : hic autem qualitates quæ ex loco vel ex movente aliquo corpore cœlesti exponemus. Hic autem bene facere non possumus, nisi prius consideremus quasdam qualitates elementi nobilis quod est corpus cœleste, manifestantes secundum quas et quot virtutes in genere movet elementa inferiora : ex hoc enim etiam quæ in primo libro dicta sunt, facilius intelliguntur.

Dico igitur, quod necessarium est, quod orbis totius natura aut simplex est, nihil in se habens nisi homogenia quæ

<--- Page Split --->

unius formae et unius dispositionis et virtutis sunt, sicut quaelibet pars ignis est ignis, aut est naturae compositae habens in se diversa secundum formam et dispositionem. Nos autem videmus oculis nostris, quod orbis non est naturae unius et unius formae et dispositionis : quoniam sunt in ipso et sphaera diversae et partes diversae : quarum una non est stellata, et altera non suscipit lumen non habens : et talis diversitas formarum et dispositionum non est in eo quod naturae simplicis et homogenium. Supponimus igitur orbem totum esse compositum ex partibus diversis in forma, et vocemus illas partes componentia orbem : quoniam sunt prima secundum rationem componentium orbis rationem. Homogenium enim est, aut heterogenium secundum rationem, et est elementum componens ipsum : et si resolvatur secundum intellectum idem quod est heterogenium in homogenia resolvetur : quod si illa non contingat ulterius resolvere in alia corpora secundum formam, erunt illa vocata elementa illius heterogenii corporis. In caeo autem homogenia ad aliam secundum formam non possunt resolvi : erunt illa ergo quotquot sunt elementa prima orbis ex quibus secundum rationem componitur : quae ratio est resolutio compositi in simplicia, licet secundum esse non componatur : eo quod est ingenerabile et incorruptibile, sicut alibi ostendimus. Illa ergo elementa sunt unum, aut sunt duo, aut sunt tria, aut sunt plura secundum aliquem numerum determinatum : quoniam nihil componitur ex infinitis quod finitum est, sicut ostendimus in Physicis 1, et in primo de Caeo et Mundo.

Dicamus igitur, quod si nos prima componentia orbem quae elementa vocantur, investigare volumus, dicemus quod substantia per se lucens alia est se-

cundum formam ab illa quae non per se, sed per aliud lucens efficitur. Adhuc autem utraque istarum est alia ab illa quae nullo modo illuminatur ad hoc quod luceat. Iste enim variationes tres sunt in omni sphaera : et illa compositio ex his tribus est primorum elementorum orbis.

Nos autem dicimus ex his quae in Caeo et Mundo probavimus, quod substantia corporis solis secundum hoc alia est a substantia corporis stellarum et luna secundum formam et dispositionem : cujus probatio est, quia cum sol dictus sit, eo quod solus luceat, habens lumen ex se. Luna autem et caetera stelle non habent lumen ex se, nisi quod eis sit acquisitum ex sole, sicut ostendimus in aliis locis libri Caeli et Mundi 2. Licet autem stelle omnes recipiant lumen a sole, est tamen in eis magna diversitas : quoniam luna magis est de natura terra : et ideo apparet in ea umbra, quod non fit in aliis stellis : quia stelle non figurantur figuris luna in luminis receptione, propterea quia super solem sunt positae. Et ideo superficies una est, et ad solem et ad nos conversa quae semper est illuminata. In Venere autem et Mercurio, quae stelle sunt secundum plerosque sub sole, propter hoc non contingit, quod nec sunt in viis quae directe vadant sub sole : et quia soli sunt propinquae et a nobis remotae : si enim essent in via quae directe vadit ad solem, eclipsarent aliquando solem, 'quod numquam contingere potest. Adhuc autem quod prope solem sunt, statim replentur lumine solis : et quia remotiores sunt a nobis, sunt priora luminaria quam luna : et ideo per totam suam substantiam lumine penetrantur a sua superficie in superficiem per centrum corporum suorum. Et ideo in quacumque parte attingit in luna propter suam naturalem opacitatem et terrestreitatem : haec enim licet lumen in profundo sui reci-

<--- Page Split --->

piat, tamen non penetratur lumine : sed profundatur in ipsa usque ad medium centrum ipsius. Et in hoc concordant excellentes in philosophia viri Aristoteles et Ptolemeus, et Avicenna, et Messalach, et plures aliorum. Hæc igitur duo elementa sunt diversarum formarum, quæ in primis componentibus cælum inveniuntur.

Apparet igitur manifeste, quod substantia orbis corporis stellarum et luna, alia est a substantia corporis solis : sicut enim candela speculum illuminat per substantiam luminis quod est in ea, et hoc recipit speculum per substantiam et formam et perspicui terminati quod est in eo, et est illa substantia candela, sicut oportet aliam esse substantiam solis illuminantis et luna et stellarum qua illuminantur, in qua tamen similitudine hoc dicere est : quia speculum non accipit lumen nisi in superficie diaphani politi quod exstinctum est et terminatum non traducens visum : sed stella et luna recipiunt lumen in sui profunditate, sicut ostendimus in secundo Celi et Mundi. Ex dictis igitur manifestum est aliam esse substantiam solis, et aliam luna, et aliam stellarum.

Ex simili autem ratione probatur, quod substantia orbis non stellata est alterius substantiae secundum formam quam sint stella et luna : quoniam quamvis pars non stellata illustretur a stellis et luna, ipsa tamen non retinet in se lumen sicut luminare, sed recipit ipsum sicut aer et quodlibet aliud diaphanum per ,quod transit lumen, et non remanet in ipso : propter quod stella tegit et occultat quod post eam est, sicut luna qua tegit solem aliquando et stellas frequenter. Pars autem orbis non stellata nihil tegit eorum qua post ipsam sunt, sed visus transit per ipsam, sicut per aerem vel aliud diaphanum: aliter enim oporteret quod nullam sphærarum superiorum videremus, sed tantum sphæram luna, quod oculis experimur esse falsum. Est igitur alterius substantiae pars orbis non stellata

a luna et stellis secundum formam et proprietatem. Et per eamdem rationem probatur eadem pars non stellata esse alia secundum substantiam a sole, quando sol per se lucet et tegit id quod post se est et terminat visum.

Per ista igitur principia et inquisitionem, manifestum est totum orbem esse trium substantiarum primarum, quae quia prima componentia sunt, vocantur elementa tria qua component orbem, sicut similia membra componunt ea qua sunt dissimilia : et sol est in ista compositione per se substantia, et luna cum stellis substantia per se, et pars orbis qua non est stellata est substantia per se, et habet orbis partes ulteriores qua specie differunt, sicut diximus in secundo Celi et Mundi. Sed ista tres substantia sunt prima secundum naturam in orbe, et ideo elementa vocantur. Si autem communi natura nominamus orbem secundum quam est substantia ingenerabilis et incorruptibilis, non existens in potentia nisi ad motum localem, tunc omnia haec tria quoad hoc erunt unius substantiae et naturae in communi : et si illa dicatur elementum, tunc orbis erit totum elementum unum quod quintum dicitur distinctum ab aliis quatuor. Quia licet orbis non immisceatur elementatis per substantiam et esse, tamen agendo commixtionem ipse est primum agens cujus virtus non est in eis qua commiscentur : et quoad ad hoc convenit ei elementi diffinitio, quod est ipse primum in positione: et si resolvatur elementatum non in substantias commixtas, sed in virtutes quas habet mixtum, erit in eo inventa virtus primi orbis.

Sic igitur distinguendo ab elementis quatuor orbem, vocatur elementum quintum: quia differt ab eis natura sua forma et in genere sua materia et potentia: quod qualiter sit, in fine Physicorum est explanatum. Nos enim non dicimus levem eum esse simpliciter, ita quod sit ignis: nec gravem simpliciter, ita quod sit terra: et constat per se cuili-

<--- Page Split --->

bet, quod non est levis ex comparatione ut sunt media elementa. Si enim esset ex aliquo horum elementorum, vel aliquod ipsorum, esset generabile vel corruptibile, ita quod hoc totum aut secundum partem cadens sub generatione et corruptione : et hoc non est inventum in eo : sed potius creator summus cœli et terræ dominus posuit eum, ut per motum suum sit causa generationis et corruptionis, sicut nos in fine secundi Peri geneesos ostendimus. Tantum igitur dictum sit de numero elementorum orbis.

CAPUT II.

De infinitate mundi.

Quia igitur jam diximus quod volumus dicere de natura orbis, tunc contradicamus his qui dixerunt orbem infinitum secundum ultima. Jam enim ostendimus in Cœlo et Mundo 4, quod quatuor elementa, scilicet terra, aqua, aer, et ignis, sunt finita secundum ultima : habet enim unumquodque eorum extremitatem ultimam in loco deorsum circa terram : et hoc patet ad sensum. Quidquid autem naturalium corporum habet extremitatem unam, habet et secundam qua finitur in altera sua parte. Videmus autem terram terminatam esse superficie finita in convexo, et aerem et aquam videmus terminari superficiebus finitis in concavo. Ergo quodlibet corporum istorum finitur etiam in altera parte in concavo vel in convexo : quia aliter esset imperfectum : vel nihil sociaretur ei in loco, sed occuparet usque in infinitum. Quidquid autem clauditur inter duas extremitates, quarum una est concava, et altera rotunda, sive convexa, est finitum. Ergo hæc elementa sunt finita : et cœlum cujus concavum videmus esse finitum. Dicit autem adversarius cœlum non esse finitum, neque elementa esse finita : et hoc esse est impossibile quod non convenit esse in corpore naturali.

Quantitatem autem corporum coelestium scire non possumus hic in libro isto : quoniam quantitas ipsorum scitur ex quantitate diametrorum ipsorum : et hoc in astronomia investigabitur, ubi etiam determinari debet proportio stellarum ad invicem : quoniam omnes habent reduci ad sex quantitates. Et ibidem determinabitur quantitas revolutionis uniuscujusque orbis, et quanta sit egressio linearum ejus a centro mundi : et inducentur super hoc syllogismi certi et demonstrativi descripti lineis visibilibus. Jam autem nihil aliud volumus exponere de orbenisi quod diximus de primis componentibus ipsum.

Amplius autem quaeramus ab eis, utrum elementum quintum sit motum, vel.quietum?Non 'autem potest dici quod sit quietum : quia hoc est contra sensum, et contra ea quae probata sunt in Physicis et in libro Cœli et Mundi : sed est motum motu circulationis, et revolubilis vocatur : talis autem motus est super medium quod est centrum, et super duos polos, polum scilicet Meridianum, et polum Septentrionalem. Oportet igitur concavum suum perficere in quodam tempore circulationem circa centrum. Sed quando concavum perficit unam circulationem, tunc etiam circulationem majorem circa idem centrum perficit conve-

<--- Page Split --->

xum. Ergo in eodem tempore perficitur utriusque circulatio. Quod autem in quodam tempore finito perficit circulationem, est finitum. Ergo tam cedi convexum quam concavum est finitum : et hoc sequitur ex hoc quod est ei medium centrum : hoc enim clarum est per sensum. Oportet enim tunc, quod sit ei concavum et convexum revolutum circa illud, quae sunt ejus extremitates. Omne enim quod habet duas extremitates, oportet quod sit locatum et finitum per locum. Ccelum autem ultimum licet sit locus omnium, tamen refertur ad locum per hoc quod movetur secundum locum finitum, sicut diximus in fine sexti Physicorum. Planum igitur est mundum habere medium : et omni ei cui est medium quod est centrum, sunt duae extremitates concavi et convexi : omne autem cui sunt duae extremitates, est habens finem: et omne id cui est extremitas una, eidem etiam est extremitas alia : patet ergo ex dictis, quod mundus est finitus : et per consequens manifestus est error ejus qui mundum dixit esse infinitum.

Licet autem hoc probaverimus in libro Celi et Mundi, tamen oportuit nos brevem ejus hic probationem inducere : quoniam si mundus esset infinitus, non esset aliqua proprietas causata in uno elemento ab alio : quia infinitum nec agit, nec patitur, sicut alibi probatum est.

CAPUT III.

De improbatione erroris eorum qui dixerunt terram esse magis in Meridie quam in Aquilone.

Deinde oportet nos quaerere de terra, utrum ipsa sit in centro hujus corporis? Dixerunt enim quidam Antiquorum, quod latus terra Meridianum est elevatum, et latus Septentrionale depressum a centro et contractum, ita quod pars Meridiana est propinquior polo Meridionali, et pars Aquilonaris estlongior quam sit diameter : et pars lineae quae est intra polum ex parte Meridiei, sit major quam semidiameter sphaera. Et signum hujus dicunt esse auctoritatem Antiquorum.

Dixerunt enim quod aliquis regum Antiquorum cui fuit sollicitudo de bono communitatis, voluit facere alveum profundum continuantem inter duo maria, mare Rubrum videlicet, quod est mare Ægypti, et mare expansum sive Magnum, quod est mare terra Romanorum, et Arabice vocatur mare Sceny : ut esset per illud canale navigatio continua ex terra Romanorum in terram Aidrantho, et ad terram Jamen quae est Indie, et e converso ex parte Jamen terra illarum ad terram Romanorum : et transierint naves continue ad mare Persicum quod continuatur ad duas insulas quae vocantur Daldi et Alcausæ, et ad terras quae sunt illic : et esset per illud multum allevatum studium negotiationis. Cum autem hoc cogitaret perficere rex, quidam

<--- Page Split --->

geometer prohibuit eum: et conveniunt sapientes in hoc quod prohibitio ejus fuit propria et conveniens : quia dixerunt per instrumentum illum sapientem acceppisse altitudinem maris Rubri quod est ad Meridiem, et etiam altitudinem maris Magni quod est ad Aquilonem. Accepit autem per quantitatem diametri qua fuit inter superficiem maris et aliquod corpus cœeleste: quia si ipse accepisset profunditatem maris nihil operatus fuisset ad propositum: quia ex hoc quod unum mare est altius alio secundum profunditatem, non causatur hoc quod unum fluat in aliud totum: sed quia si fundum unius maris et aqua elevatur super fundum et aquam alterius, tunc altius fluet in id quod est inferius si non habeat obstaculum. Quia ergo inventum est per considerationem mare Rubrum elevari super mare Magnum per quadraginta stadia secundum quod stadium ponitur esse octingentorum cubitorum, fuit fundus maris Rubri multo altior fundo maris Magni. Et ideo fluxisset mare Rubrum totum in mare Magnum, et submersisset civitates quae sunt super littora maris Magni ab utroque littore et fuisset submersa Alexandria, et Damath, et Tunis, et Alpharme, et Creta insula, et Corsica et Majorica, et Sardinia, et aliae insulae maris Magni, quae sunt circiter quadraginta septem insulae: et sic submersio fuisset bonarum regionum. Postquam igitur ille sapiens exposuit regi tantum nocumentum, cessavit ab intentione sua. Hac igitur freti auctoritate dicunt esse altiorem terram in Meridie quam in Aquilone.

Contradicamus autem his sermone certo et sermone geometrico dicentes, quod si alveus fossus esset de mari Rubro in Magnum mare , exiret tantum de aqua ex mari Rubro quod inundaret super littora maris Magni, ut dicit adversarius : sed alveus fossus a rege non fuisset lati or et profundior alveo Nili, quod tamen veniens a Meridie intra in mare Magnum, et influxit in ipsum mul-

tis annis, et multis etiam millibus annorum. Quæramus ergo an Nilus ex tot annis addidit mari, et præcipue quando magnificatur et inundat' quando sol est in Capricorno, an quando incipit recedere a Meridie et venire in Aquilonem ? Constat autem, quod dicere non possunt, quin magnam in mari Magno fecerit additionem, et multo majorem quam fecisset canale quod voluit fodere rex. Si ergo verum esset quod dicit adversarius, destructæ essent.multæ insularum superius nominatarum.

Amplius autem cum ex parte Orientis et Meridiei ex Oceano continente mare Magnum ingrediantur plurimæ aquæ, et similiter ex parte Occidentis, deberet magna submersio diu cecidisse in mari Magno : nihil autem talium umquam vidimus. Manifestum est igitur, quod contrarium dicti adversarii, quod confirmavit per magnum sapientem qui mensuravit terram, est verum.

In hac autem opinione non fuerunt nisi habitatores Ægyptii et regionem per quas fluit Nilus : et causa fuit erroris, quod viderunt quod aqua omnis fluit ad declinationem : quia Nilum viderunt venientem a Meridie in Aquilonem, et putaverunt partem Meridiei esse altam, et partem Aquilonis esse declivem : et hoc fuit signum fallax : quia secundum hoc etiam pars Aquilonaris esset alta, et Meridionalis pars esset declivis. Secundum hoc enim habitantes super ripam Tigridis et Euphratis, qui sunt venientes ab Aquilone in Meridie et cadunt in mare Persicum, deberent dicere partem Aquilonis esse elevatam, et partem Meridie esse depressam. Exitus enim Tigridis de monte Armeniæ ad Aquilonem, et exitus Euphratis est ex terra Abbassar quæ est in India : et casus eorum est mare Persicum. Simile igitur ejus quod docuerunt accidere in Magno mari, oporteret quod accideret in mari Persico ex fluxu Tigridis et Euphratis, et multitudine aquæ eorum. Numquam autem hoc accidit. Quare autem maria non redundaat ex introitu multo-

<--- Page Split --->

rum fluminum, diximus in libro Meteororum 1.

Ex dictis igitur satis manifestum est, quod error est dicere terram esse elevatam in parte una, et depressam et contractam esse in parte altera. Est enim

centrum mundi, sicut probatum est in libro de Cælo et Mundo 2, et continetur secundum æqualitatem in medio existens ex omni parte æqualiter aerem cum superficie aquæ convexa et superficie ignis concava.

1 II Meteororum, tract. iii, cap. 11.

2 II de Cælo et Mundo, tract. iii, cap. 11.

<--- Page Split --->