TRACTATUS II
DE GRAVI ET LEVI SECUNDUM VERITATEM.
CAPUT I.
De ordine dicendorum, et quare quædam moventur sursum, quædam deorsum, quod est principium considerationis gravium et levium.
T. t. t. com. Enumeratis taliter opinionibus et os- 21. tensis inconvenientibus quæ accidunt eis, transeundum est ad loquendum de gravi et levi secundum opinionem nostram. Intendamus igitur distinguere utrumque ipsorum per veram ipsorum diffinitionem, et facere de utroque tractatum exquisitum, qui sufficiens sit ad sciendum naturas et opera et passiones ipsorum. Sed quia principium cognoscendi virtutes moventes, est ab operationibus ipsorum quoad nos, ideo videtur nobis primo esse determinanda quaestio quam inquirunt multi de operationibus istarum virtutum : sunt enim quædam quæ tantum moventum deorsum , et quædam quæ moventur sursum et deorsum secundum aliquem modum,sicut elementa media : cognita enim causa hujus motus cognoscemus leve simpliciter, et simpliciter
grave, et leve comparatum , et grave comparatum : et per consequens naturam sciemus elementorum ex istarum virtutum quadruplici diversitate, secundum quod cognoscibilis est in scientia istius libri. Post determinationem igitur hujus quaestionis dicendum erit de gravi et levi, ita quod utrumque determinandum erit per propriam ejus diffinitionem, et declaranda sunt propria ipsorum accidentia quæ sunt vestigia quædam cognitionis ipsorum : et qua de causa unumquodque ipsorum accidit elementis , et his quæ componuntur ex elementis. Ad quaestionem illam ergo qua quaeritur quare quædam corporum primorum moventur sursum, et quædam deorsum, dicemus respondentes primo ex causa finali quæ est vera rei perfectio materiae, quod causa est quia loca illa ad quæ moventur corpora simplicia, sunt perfectiones ipsorum : cum enim unumquodque moveatur ad perfectionem quæ convenit sibi, oportet quod mobile secundum naturam etiam ad locum quem aptitudine naturae desiderat, sicut ad finem perficientem moveatur. Sed tamen sciendum est multiplicem esse perfectionem. Perficit enim forma et perficit actus sive actio forma e : forma quædam perficit sicut finis ejus quæ est in potentia : operatio autem quæ est finis forma e, est ab ipsa sicut a causa : et hoc modo perfectio
<--- Page Split --->
est motus ejus quod movetur aliquo modo : vel forte verius est, quia est perfecctio imperfecta quæ est via in perfectione : forma autem perfectio est simplex, et aliquando est perfectio sola, et aliquando cum accidentibus sibi inseparabiliter adjunctis : sola quædam est ipsa perfectio generationis et generati, cum adjunctis autem sibi accidentibus in substantialibus est perfectio ejus quod movetur ad locum a generante : quia quantum dat ei generans de sua forma, tantum dat ei de accidentibus inseparatis concomitantibus formam, quæ sunt motus et locus. Et hujus exemplum dat Alfarabius in oleo lampadis : quod quantum accipit de forma ignis, tantum accipit de motu et loco ignis usque dum totum evolat de lampade. Ergo modo locus est finis ejus quod movetur ad locum : hoc autem verificatur in exemplum aliorum motuum : sicut enim est in generatione et alteratione, sic est in loci mutatione.
quod augetur et distinctum ab eo : ita alterans per se distinctum est a per se agente, et taliter distinguere habemus in motu locali : quia non omne movens localiter, movet quocumque motu locali. Si autem haec ita se habent, et concessum fuerit quod sursum et deorsum sunt contraria in loco existentia, tunc oportet necessario quod moventia ad duo loca per se sicut ad fines motuum suorum sunt grave et leve, praecipue cum id quod per se movetur sursum vel deorsum, et id quod est grave potentia vel leve potentia : ex his enim necessario sequitur quod motus elementorum ad loca sua est motus ad formas suas et ad suos fines : quia idem est motus ad formam, et ad locum, sicut docuimus in VIII Physicorum : et idem est movens in ipso, cum id quod movetur per se, est in potentia ad locum : cum autem in potentia per accidens, tunc non est idem : et tunc etiam non indiget movente per se, sed potius movente quod est removens prohibens : et tunc idem movet et movetur licet non secundum idem : quia leve vel grave in quantum est forma quædam et in quantum eadem forma habet esse in materia et in hyle, movetur : et tunc movens est motum per accidens, sicut supra diximus, quando aliquid se movet motu ejus : quia movet sicut nauta movet se motu navis quam movet. Et hoc non est contra id quod in principio septimi est determinatum : quia sic non movet continuum seipsum, nec pars movet totum : sed potius motor est distinctus a mobili, non quidem per subjectum et esse, sed per essentiam et diffinitionem. Haec autem omnia manifesta sunt ex prædictis. Secundum hunc igitur modum qui dictus est de motu locali, qui ad suum locum est sicut ad finem et ad suum simile et ad simile ejus quod movet, intelligendum est id quod antiqui Philosophi dixerunt, quod scilicet simile tendit ad suum simile in motu suo : quia id quod desiderat aliud, non desiderat ipsum nisi per hoc quod similitudinem
<--- Page Split --->
habet cum ipso : contrarium quippe fugit contrarium, et corrumpit ipsum : et non intelligitur sic, quod totum moveatur ad totum, vel pars ad totum, sicut quidam errantes dixerunt : non enim terra movetur ad terram, in quocumque loco fuerit : si enim poneretur terra in orbe lunae, et esset aliqua ejus pars inferius, pars non moveretur ad totum, sed totum potius ad partem, eo quod forma extra suum ubi non est completum in eo quod non est conjunctum in loco suo naturali, qui est unum de accidentibus inseparabilibus forma perfectae : et ideo moveretut tunc terra inferius, ubi inveniet perfectionem finis completam, quae est in loco formae tali debito. Similiter autem est in igne, ut generaliter loquatur, in omni toto et parte quae non habent secundum naturam diversum motum, sed potius unicum : et hoc quotiescumque totum et pars sunt homogenia secundum naturam : tunc enim secundum modum dictum pars movetur ad locum totius, et e converso.
per hoc quod est superficies corporis continentis, sed potius per hoc quod est terminus locati exterioris : illa enim superficies si referretur ad id cujus est superficies, habet formam contrariam locato, quae forte corrumpit locatum : si autem referatur ad distantiam loci, cujus ipsa est terminus secundum quod est locus, habet in se proprietates et vires perficientes et conservantes et continentes locatum : et si forte aliqua pars alterius corporis moveatur infra ipsam, corrumperetur hoc modo : horizon enim est locus ignis, et medium mundi est locus terrae, sicut diximus in quarto Physicorum. Si autem locus ad quem est motus simile per naturam sicut forma dans esse : quia id quod est in potentia habita, adhuc est simile illi ad quod est, et per illam similitudinem movetur ad ipsum : sic ergo iterum constat ad id quod per se movetur ad locum, movetur ad ipsum sicut ad simile et sicut ad formam in locis extremis : in mediis autem idem est omnino : aqua enim per hoc quod locatur in aeris ultima superficie, similitudinem habet cum illo, et aer cum ultima ignis superficie quae est concavum ignis, et similiter est descendendo : quia aer hoc modo similis est aquae sicut locatum locato, et aqua similis terrae, sed habens modum similitudinis ad invicem sie non habet ignis et terra, sed distant sicut forma et materia : cum enim locus sit in similitudine formae, erit locatum per oppositum in similitudinem materiae : et ideo locatum movetur ad locum sicut materia ad formam ignis : igitur in numero elementorum tantum locus existens erit sicut forma tantum, et terra in corpore elementorum tantum locatum existens erit sicut materia tantum : nec erit ignis loco terrae : et ideo terra non movetur ad ipsum, nisi intelligatur de loco communi non proprio, ad quem etiam corpus locatum non movetur nisi gratia alicujus partis ejus, sicut diximus glebam moveri in coelum, quia movetur in terra quae est in medio coeli.
- ttrom . Amplius autem hoc ipsum et aliter possumus demonstrare : quia enim horizon est continens ea quae moventur sursum, et similiter medium quod est spatium inter superficiem aquae, continens est omnia quae moventur simpliciter deorsum, et continere est actus formae, erit locus aliquid simile formae : utrumque enim continetur, et ad utrumque est motus ejus quod est potentia, praeterquam unum continet extra et alterum intra : et sic oportet quod aliqua pars ultimi superius, et aliqua medii inferius, est sicut forma rei. Dico autem aliqua pars ultimi superius, propter hoc quod non totum continens corpus est forma, sed potius formae contrarium : sed potius superficies ultima quae includit et tangit id quod locatum est in ipsa, et eadem superficies adhuc non est simile
<--- Page Split --->
Objectio Themistii.
Objicit autem Themistius hoc dicens, quod non videtur esse causa id quod pro causa motus ad locum est assignatum : si quis enim quaerat quare sanabile sanatur ? et respondeatur, quia aptum est sanari, vel quia aptum est moveri ad sanitatem, nullam omnino taliter respondendo reddit causam. Et hoc quidem quod ostendit Themistius, verum est in compositis, in quibus multa sunt moventia ad sanitatem, et multi modi sanationis : sed in simplicibus perfecta responsio est, quia in illis movens non est nisi unum, et unicum habet finem : et ille redditur per aptitudinem moventis vel mobilis quando convertitur, quare grave movetur deorsum, et respondetur quia natum sit moveri ad hunc finem : cum enim sit principium in ordine illo, non habet ante se aliud per quod certificatur : et sic inconveniens est in primis simplicibus motis ad locum responsio inducta ad quaestionem prædictam.
CAPUT II.
De convenientia et differentia motus localis simplicium corporum ad motus alios.
Text. et com 24.
Ex prædictis autem patet convenientia et differentia motus localis elementorum ad alios motus : quoniam qui quærit quare leve movetur sursum, et grave deorsum ? similis est ei qui quærit, quare sanandus sanatur, et non alteratur ? Dicimus enim ad hoc sicut prius, quod omnis res movetur ad perfectionem sibi convenientem : et ideo cum Antiqui omnem motum alterationem putaverunt, dixerunt verum, quod omnis res ad conveniens sibi et simile et perfectum alteratur
et non aliam : sicut verbi gratia si accipiatur augmentabile per se : hic enim alterabitur ad magnitudinem et longitudinem, qui terminus est suæ quantitatis secundum naturam, et non ad aliud : et in hoc aliud conveniunt res motæ omnes, quod omnis motus alteratio ab Antiquis vocatur : quia licet aliae sunt quæ alterantur secundum rationem et genus quantitatis, et aliae quæ secundum genus et formam alterantur qualitatis, et aliae quæ alterantur per consequens ubi et loci : tomen secundum quod dictum est, omnes conveniunt in hoc quod alterantur ad conveniens, quod est finis eorum, et aliquid quod aliquod simile formæ per naturam, et in loco id quod alteratur localiter : hoc modo quod est leve, alteratur ad sursum : et quod grave est, alteratur ad deorsum sicut ad finem convenientem sibi per naturam. Cum autem in hoc conveniant omnes motus, differunt tamen omnes motus alii a motu locali recto simplicium corporum : quia motu locali recto simplicium est principium motus ex seipso et de intus, sicut movens est grave, et sicut movens est leve : sicut enim diximus in præcedentibus in his quando sunt actu, non moventur nisi sint extra locum violenter, et tunc non habent movens extra nisi hoc quod removeat prohibens : sed tamen id quod est grave, tendit ad Nota veram sententiam locum per moventem formam gravis et Doctoris de motu gralevis, quæ sunt in ipso gravi et levi 1 : vitum et lequando autem in potentia ad locum per vium. se, tunc habet extra movens generans, et id non movet nisi dando formam gravis et levis tantum : et quantum largitur de forma gravis et levis, tantum largitur de motu : et tunc iterum proxime movens est forma gravis et levis data a generante : et sic est iterum intrinsecum ei quod movetur, id quod movet sursum vel deorsum, sicut patet ex his quæ sæpius dicta sunt : in motibus autem aliis non est ita quod in illis movens non de intus in eo quod modo. sed de foris, sic-
<--- Page Split --->
ut est in eo quod sanatur, et in eo quod augetur: licet enim aliquis quandoque sanetur per naturam sine medico vel aliquo movente, extrinsecus tamen in talibus sanans membrum non est intraneum membro sanato, sed potius est sanans cor: et sanatum est aliud membrum, cujus cor nulla pars vel forma est. Et sinulliter est in augmento: quia licet aliquod aliud sit sibi intraneum, tamen augens proprie quod est cibus, nec est pars, nec est forma membri aucti secundum quod augetur per ipsum: sed potius advenit ei extrinsecus, ita quod licet non sit extrinsecum animali, est tamen extrinsecum membro quod augetur per ipsam: per hoc etiam patet solutio sophistarum, quæ hic possunt objici contra ea quæ dicimus secundum hæc quæ dicta sunt ea quæ alterantur et augetur permutantur ex seipsis, hoc est essentialiter cum parvo motu alicujus moventis extra ipsa existentis, ita quod unum suscipit sanitatem et alterum nutrimentum debitum secundum naturam, et sine illo extrinseco movente non movetur aliquo modo: et hoc cognoscere possumus in hoc quod res una et eadem recipit sanitatem et infirmitatem, cum tamen non possit intelligi quod una et eadem res moveat se ad utrumque istorum: quia secundum hoc idem essentialiter moveret ad contraria si est modo, sicut sananda ab infirmitate non recipit sanitatem: et si movetur sicut infirmanda sanitatem, tunc recipit infirmitatem, et cum non possit idem esse sanans et infirmitatem faciens secundum formam, oportet quod movens ad utrumque istorum sit extrinsecum ei quod movetur. In gravi autem et levi nullo modo similiter est in eis principium movens et manifestius quam in aliis motibus, eo quod est intrinsecum: et hujus quædam causa est, quia in hoc est materia, et potentia gravis et levis propinquissima est substantiæ perfectæ gravis et levis: grave enim et leve generantur cum substantia: quia ignis et terra
non habent aliam generationem dantem gravitatem et levitatem, quam illam quæ dat eis perfectionem et substantiam: et ideo hyle et potentia gravis est hyle potentia terræ secundum tempus quæ non antecedit una aliam, et secundum esse sunt propinquissimæ: quia materia in substantia est via in accidentia inseparabilia conjuncta illi substantiæ, et signum illius est motus levis et gravis, qui statim cum substantia incipiente incipit sine aliquo intervallo temporis: motus enim localis est rerum perfectarum secundum substantiam: et ideo quantum inest de substantia, tantum inest de movente secundum locum, et de ipsa loci mutatione: cum enim motus localis in omnibus generatis est ultimns, eo quod consequitur substantiam, oportet necessario quod ipse secundum substantiæ rationem sit primus et proximus substantiæ, ita quod inter substantiam et movens secundum locum et motum ipsum non est medium: et quia ista sint conjuncta, sicut non potuit motus localis habere movens extraneum, sed intraneum: alia etiam accidentia quæ accipiuntur per alterationem et augmentum, non sunt ita propinqua substantiæ: et ideo oportet quod habeat movens extraneum extra substantiam mobilis: non sic tamen est de motu processivo, qui est ab anima, sicut est alibi dictum. Ista ergo est convenientia et differentia motus secundum locum naturalem ad alios motus qui sunt alteratio et augmentum. Ex dictis autem non sequitur, quod idem moveat seipsum essentialiter, et quod idem sit movens et motum, sicut male dixit Plato: licet movens enim totum sit idem mobili toto, tamen differt per essentiam et diffinitionem, sicut superius diximus: et ideo non idem movet se per se, sed per accidens. Contra autem quæ dicta sunt, opponit Joannes sophista, dicens quod si ita est, quod forma levis et gravis datur cum substantia gravis et levis, et motus localis absque intervallo temporis conjungitur his duo-
<--- Page Split --->
bus1 : et tunc in his quae generantur, invenitur actus quem non praecedit potentia secundum tempus : quoniam motum secundum locum non praecedit potentia ad motum in eodem mobili, sed motus concomitatur potentiam. Et hoc est contra Aristotelem in XI primae philosophiae, ubi dicit quod potentia tempore praecedit actu in eodem generabili. Sed ad hoc dicendum quod absque dubio potentia motus sursum non praecedit motum sursum in eodem secundum formam, sed in eodem secundum materiam : unde non praecedit motum sursum in igne, sed in solo elemento ex quo generatur ignis. Similiter potentia motus deorsum non praecedit motum deorsum in terra, sed in eo in quo fit terra : et sic solvitur sophisma Joannis.
CAPUT III.
De causa efficiente motus gravis et levis.
Text, et com. 25.
Ea quae dicta sunt magis apparebunt si quasi ad propositum revertentes, consideremus non tantum causa finalem, sed etiam causam essentialem motus gravis et levis: videmus enim oculis, quod aqua quando permutatur per generans ad formam aeris, quod tunc etiam permutatur ex forma gravis et formam levis, et cum illo continue elevatur sursum, et dicitur esse levis, et est secundum rei veritatem, non quidem antequam elevetur sursum, sed fit levis elevando sursum, et est levis quando est sursum. Si autem haec ita se habent, manifestum est quod aqua primo est potentia levis, deinde a generante ipsam in forma aeris permutatur usquequo sit actu levis: et tunc est sursum: et ideo sursum esse, non sequi-
tur formam levis tempore, sed ordine causae : unde etiam movetur tantum in locum sursum, quantum habet de forma levis secundum mensuram et qualitatem formae levis et gravis ascendit altius vel descendit profundius : sic ergo patet quod omne quod sic movetur secundum locum, movetur a generante, sicut a movente primo et essentialiter. Haec igitur causa motus terrae et aquae et caeterorum elementorum naturalium motorum ad sua loca, quando nihil fuit prohibens ipsa si sunt in potentia et motu ad locum essentialiter et per se : cum autem habent aliquid prohibens, tunc non indigent movente per se, sed per accidens, quod sit removens impedimentum.
Et hoc quidem in simili videre possumus : quoniam quando per nutrimentum sanans movetur ad sanitatem, idem movens dat formam nutrimenti membro nutrito, et cum hoc acidens quod consequitur nutrimentum quod est sanitas, et unum non dat ante et reliquum post : et ideo in forma nutrimenti et sanitati tali non indiget nisi uno motore, nisi aliquod sit prohibens : et si aliquod sit prohibens sanitatem, non indiget nisi removente prohibens illud, quod est movens per accidens : et tunc nutritur et salvabitur. Sed tamen est differentia inter prohibens in motu locali, et prohibens in motu nutrimenti conferentis sanitatem : quia in motu locali aliquod est prohibens accidens, quod datur cum forma, sicut motum et locum, quod non prohibet formam dantem gravitatem ei quod movebitur, sicut patet in eo quod prohibet lapidem descendere, et non prohibet ipsum a consecutione gravitatis : sed motum sanitatis collatae per nutrimentum, non potest aliquod prohibere, nisi prohibeat unum cum altero. Est tamen simile in hoc quod in utroque motu ab eodem movente est forma et accidens conjunctum forma : sic enim
<--- Page Split --->
omne quod movetur, non movetur a scipso ut a primo motore, sed potius a generante ipsum per se, et ab eo quod resistit ei prohibenti motum ejus, et removet ipsum a præsentia ejus. Movetur autem etiam ab eo aliquando per accideus, quod intendit contrarium ejus, sicut dicimus quod intensum frigidum expellit calidum aliquando : sed de tali movente non loquimur hic, sed potius de generante et firmante esse ejus quod movetur, sicut diximus in scientia libri Physicorum, qui præcedunt libros istos secundum ordinem scientiae naturalis. In octavo enim Physicorum determinavimus, quod unumquodque corporum nobilium habet motum a quo non movetur nisi ab alio a se dicto, donec perveniatur ad movens primum quod nullo modo movetur : movens enim aliud est a mobili esse et diffinitione, vel diffinitione tantum. Sic igitur determinatum est jam sufficienter causa efficiens et etiam finalis motus omnis ejus quod movetur secundum naturam, et quæ sit intentio uniuscujusque elementorum in motu quo movetur ad locum suum : quoniam intentio sua non est nisi assimilatio sui ad suam perfectionem quæ debetur ei secundum naturam.
CAPUT IV.
De diffinitionibus simpliciter gravis et levis, vel per comparationem dictorum.
Quia ergo de causis motus localis sufficienter habitum est, nunc consequenter loquendum est de diffinitionibus levis et gravis, et de accidentibus quæ accidunt utrisque, et de causis accidentium. Incipiemus ergo in primis, et disseremus grave et leve diffinitione mani-
festa quoad nos ad visum. Dicimus ergo quod grave absolute et simpliciter acceptum, est quod subsidet quiescendo sub omnibus universaliter corporibus. Leve autem absolute et simpliciter acceptum, est quod natat quiescendo super omnia generaliter corpora quæ rectum habent moium. Absolute et simpliciter dicta intelligo gravia vel levia ea quæ secundum totum genus suum sunt gravia et levia, et in comparatione ad omnia : et talia sunt ea quæ non simul habent levitatem et gravitatem secundum comparationem ad diversa corpora, sicut media habent elementa. Cum autem in præhabitis in primo istius tractatus capitulo diffinierimus grave et leve per motus suos, et hic disseramus ea per suas contrarietates, reputamus istas diffinitiones veritati propinquiores quam alias, propter duas causas quarum una est, quia actu grave et actu leve non moventur nisi per violentiam qua removentur a locis suis : quietes autem ipsorum in locis sui nullam habent ante se violentiam. Secunda autem causa est, quia sicut diximus in quinto Physicorum, licet quies sit privatio motus, tamen res in qua quiescitur, est finis motus et ejus quod movetur : et ideo diffinitio data per motum quietis, est data per finem perficientem, quæ est convenientior diffinitio quam illa quæ datur per motum, qui est actus imperfectus et rei imperfectæ, ut in tertio Physicorum ostensum est. Cum autem diffinimus has duas quietes vel virtutes per quietes vel per motus, oportet quod effectus vel operationes harum virtutum sumantur pro differentiis complentibus eas, eo quod nobis aliter differentiæ earum non manifestantur. Sic ergo diffinitis levi et gravi simpliciter dictis, dicemus quod gratia exempli ignis est semper levis : quod quidem probatur ex hoc quod quæcumque quantitas vel pars ejus accipiatur, sive magna, sive parva, semper invenitur moveri sursum, si non fuerit aliud prohibens eam : et e contrario dicimus terram esse gravem
<--- Page Split --->
simpliciter, eo quod quaecumque quantitas sive pars ejus accipiatur, semper movetur deorsum : et quanto major est ignis, tanto est velocior ascendendo sursum : et quanto est minor ignis, tanto tardior est movendo sursum : et similiter est de terra per contrarium motum deorsum. Sic ergo diffinita sint grave et leve absolute et simpliciter accepta. Grave et leve per comparationem dicta habent utramque istarum virtutum per comparationem diversam : non enim habent eas per comparationem sicut medii colores habent extremorum formas : quia si ita esset, tunc media elementa essent composita ex terra et igne : sed habent istas
per comparationem ad elementa superiora et inferiora : quia comparatione superiorum sunt gravia, et comparatione inferiorum sunt levia : cum tamen inclinatio eorum ad motum sit a virtute simplici, non composita. Nec tamen intelligendum quod virtutes eorum sunt relationes quae secundum totum esse suum sint ad aliud, quia secundum hunc modum distinguerentur elementa per absolutum et relatum, et non per qualitates ejusdem generis. Adhuc autem si sic esset, tunc relatio esset causa motus localis, quod falsum est omnino : et ideo sciendum has virtutes esse simplices qualitates in mediis elementis : quod probatur per hoc quod sunt unius simplicis loci sicut finis : quia aer movetur ad locum concavum ignis, qui est unus locus simplex, et aqua movetur ad concavum aeris, qui est etiam locus simplex.
Sed tunc quaestio incidit, qualiter dicantur elementa esse media, et virtutes eorum dicuntur virtutes mediae ? Et ad hoc dicendum quod media sunt ratione loci et quietis et motus sui, et non ratione compositionis alicujus : et tale medium semper est simplex, et non respicit extrema,nisi per comparationem : et haec est causa quare ista elementa dicuntur levia et gravia per comparationem : leve enim et grave dicitur de his
per modum et modum, hoc est, per diversos modos comparationis : qui modi non faciunt diversam rem, sed potius diversum modum comparationis ad extrema : videmus enim aliquod corpus simplex supernatans, quod tamen est gravius igni, quod est aer : et non dicimus ipsum esse gravius igne, nisi quia quælibet ejus pars, sive sit magna, sive sit parva, subsidet sub igne.
Et e converso videmus aliquod sim- 27. plicium quod subsidet, et tamen est levius terra, sicut aqua, cujus omnis pars levior est terra : et licet ista per comparationem gravia et levia sunt, dicuntur tamen respectu aliquorum simpliciter, hoc est, universaliter gravia : et respectu aliquorum universaliter levia, quando unum comparatur alteri : aer enim in omnibus partibus universaliter supernatat aquæ, et sic dicitur universaliter levis : quia omnis ejus pars subsidet igni, dicitur ad ignem universaliter gravis. Similiter autem est de aqua quando comparata fuit ad terram ex parte una, et ad aerem ex parte altera : et ideo aqua in comparatione plurium est gravis quam levis : quia in igne et in aere et in se est gravis, ut infra probatur : aer autem respectu plurium est levis quam gravis : quia in aqua et in terra est universaliter levis in se, est autem aliquo modo levis. Sed in igne est simpliciter, hoc est, universaliter gravis. Sic ergo diffinita et distincta sint simpliciter grave et simpliciter leve, et secundum comparationem grave et secundum comparationem leve.
<--- Page Split --->
quando enim vacuum plenum dixerunt esse causam levis et gravis, tunc fuisset conveniens ut praedeterminassent simplex vacuum et simplex plenum, ut scientia illorum esset via ad habendam cognitionem de gravi et levi. His autem sic determinatis, redeamus ad propositum tangentes causas accidentium gravis et levis contrarie acceptorum in aqua et aere.
CAPUT V.
Quod ex scientia simplicium corporum scitur omnis causa gravitatis et levilatis in compositis, et ea quae accidunt eis.
Dicamus ergo in primis, quod etiam Text.et com. 29. mirabilius videtur et desiderabilius ad sciendum inter omnes effectus gravis et levis, quod nulli corporum compositorum ipsorum in quibus abundat aeritas, accidit in loco omni esse gravia vel levia, sicut nec aeri : hoc autem contingit propter naturam et dispositionem corporum primorum, ex quibus composita consistunt secundum naturam. Hujus autem exemplum est in eo, quia videtur mirabile omnibus, quod lignum trium librarum in loco aeris invenitur gravius quam plumbum duarum librarum, eo quod vehementius descendit quam plumbum in loco aeris : et in loco aqua est levius quam plumbum, eo quod in aqua non descendit. Causa autem hujus essentialis vera est, quia omne corpus simplex est grave praeter ignem solum, sicut et omne corpus simplex est leve praeter terram solum.
Sic autem determinatis levibus et gravibus absolute et per comparationem dictis, facile inveniemus causas omnium accidentium gravibus et levibus quas Antiqui per suas positiones invenire non poterant, sicut in Physicis ostendimus : dicimus enim quod quando gravitas et levitas est in reliquis corporibus compositis, oportet quod accidat eis gravitas et levitas a corporibus primis quae sunt in ipsis : ut si quaeratur de corporibus compositis in loco uno per naturam existentibus, quorum unum est gravius alio, sicut gravius est aurum quam argentum, dicemus quod componitur ex pluribus partibus terrestribus aurum quam argentum : et sic per multitudinem et paucitatem rerum gravium et levium causabinus gravitatem majorem vel minorem in compositis : non enim diversificantur nisi quaedam eorum aut levibus leviora : et quaedam sunt aliis graviora propter multitudinem et paucitatem quae est in eis de corporibus primis quae consequuntur ista composita in gravitate et levitate. Si igitur haec ita habent, quod si compositorum quaedam sunt graviora , quaedam leviora propter corpora prima : tunc necesse est nobis ut determinemus corpora prima : corpora enim composita sequuntur ea procul dubio, eo quod simplicia sunt quoddam principium consequendi composita : compositum enim cognoscimus quando scimus ex quibus et qualibus et quod ex componentibus : et ita debuissent praecedere auctores vacui :
Cum igitur in loco aeris comparatur Text.et com. 30. lignum plumbo, componitur lignum ex tribus gravibus, hoc est, aere, aqua, et terra : et ideo si ponamus terrae partes et aquae aequales esse in plumbo et ligno, sed aeris partes multum abundare in ligno, dico adhuc lignum tale in loco aeris esse gravius plumbo tanto, eo quod aeris partes abundantes in gravitate addunt super plumbum : in aqua autem natabit lignum, eo quod aer licet in loco suo sit gravis, tamen est levis in aqua,
<--- Page Split --->
quia vincit super partes terræ et aquæ et ideo cogitat natare lignum magnum, ubi mergitur plumbum parvum : terra enim procul dubio est gravis, et omne compositum in quo terræ partes abundant, grave est in omnibus locis : aqua autem gravis est in omnibus locis nisi in terra, quia natat aqua super terram : aer enim gravis est in igne et in loco proprio : et aer qui est in aqua et terra, est levis super ista elementa et natat super ea.
Themistius autem et quidam sui sequaces non consentiunt in ea quæ dicta sunt 1, contendentes aerem levem esse in loco suo, et aliam assignantes causam quare lignum centum librarum gravius est in aere plumbo duarum librarum, et in aqua est e converso : dicunt enim esse majorem terrestreitatem in tanto ligno quam in tanto plumbo : quia aeritas in loco aeris non impedit a motu inferius, eo quod aer mobilis est in eodem loco : in aqua autem non est mobilis nisi in superius : et ideo impedit ne mergatur lignum. Impugnatio. Sed isti non solvunt de eo quod habet æquales partes terræ et aquæ cum plumbo et vincit in partibus aeris : hoc enim gravius invenitur quam plumbum : sed forte illi negant istud. Dicunt etiam isti quod contingit secundam hanc sententiam corpora media per violentiam quiescere in locis suis, ex quo gravia sunt in eis : sed nos inferius hujus solutionem dicemus in loco magis proprio. Nunc autem inducemus probationes ad hoc quod aer gravis scilicet sit in loco suo, et similiter aqua. Dico autem constanter asserens omnia corpora in locis suis esse gravia præter ignem solum, et in quibus superabundant ignis . Et ideo affirmo aerem in loco suo esse gravem. Signum autem sensibile hoc probans est, quod accipiatur uter subtilis corii, et comprimatur, ita quod nihil in ipso remaneat de aere, et ponderetur vel derivetur deorsum : et si ponderatur, observetur velo-
citas bracchii librae quod descendit: postea extendatur uter idem donec sit plenus aere vel vento aereo, et iterum projiciatur et ponatur in brachio librae, dico quod plenus velocius descendit propter aerem attractum et plus ponderat : major enim attractio aeris est in utre pleno quam non pleno, et ideo ponderat plus. Sed forte hoc experimentum credetur esse falsum : quia si uter insuffletur spiritu hominis, absque dubio minus ponderabit uter plenus quam vacuus : et ideo forte videbitur aer levis. Sed non est hoc ita : quia spiritus hominis calidus est, et agit in ipsum calor corporis hominis : et ideo calor elevat aerem, et per consequens utrem et facit videre leviorem : et similiter facit ventus calidus et aer calidus, in quo sol diu projicit radios suos : sed debet accipi aer in propria sua dispositione : tunc enim necessario gravitatem fert utri pleno : quod sic probatur : in aerem enim constat fieri motum violentum, eo quod ipse est levis et gravis : et ideo accipit impetum sursum et deorsum, sed fortius et facilius accipit impetum deorsum quam sursum : ergo in loco suo abundat gravitas ejus super levitatem : ipsius ergo corpori in quo est aeritas, affert ipse aer in loco suo gravitatem.
Hoc autem adhuc et aliter probatur : quia non est dàbium aerem in igne esse gravem, sed simpliciter, quia omnes partes ejus magnæ et parvæ graves sunt in igne : in aqua autem et in terra constat ipsum leve simpliciter, quia omnes ejus partes supernatant aquæ et terræ : ergo in loco proprio qui medius est inter utrumque, erit habens levitatem et gravitatem : sed in loco proprio movetur ad aquam et terram, ut infra ostendetur, et non ad ignem : ergo licet in loco proprio habeat levitatem et gravitatem, sequitur tamen gravitatem in motu ad inferiora : ergo gravitas in eo vincit levitatem : et sic constat propositum. Si ergo hæc ita
<--- Page Split --->
s o habent, tunc manifestum est et clarum quod omne compositum in quo abundat aer super aquam et terram, possibile est ut in aqua sit levius alia re : quae tamen in aeris loco gravior est ipsa, sicut diximus de plumbo et ligno : talis enim res non natat super aerem, sed natat super aquam. Sic ergo ostensum est per ea quae dicta sunt, quod leve absolute semper movetur sursum , et grave absolutum semper movetur deorsum : hoc enim significat leve absolutum et grave absolutum, quando non est quod prohibeat ipsum a motu suo essentiali : in his enim virtutibus etiam per sensum invenimus esse corpora prima : et ideo non est verum quod opinabantur quidam omnia corpora esse graviora, et non suscipere levitatem nisi per comparationem.
CAPUT VI.
De natura levis et gravis absolute dictorum, et quod loca eorum sunt determinala.
Redeamus autem ad dicendum accidentialis levis et gravis absolute dictorum : sed antequam possimus scire accidentia levis et gravis absolute, oportet ut probemus adhuc esse leve absolutum : ad hoc autem inducamus quod grave absolutum semper intendit ad medium : hoc enim quia oculis videtur, omnes sic esse confessi sunt : ex hoc autem per contrarium concedere oportet quod sit aliquid leve absolutum, quod semper intendit sursum in omnibus : et oportet quod consequatur aliquem locum qui simpliciter est sursum.
sub omnibus, sicut nuper superius probatum est : unde moventur deorsum quousque consequitur medium quod unicum est determinatum : si enim non esset determinatum, tunc oporteret quod grave moveretur super lineam rectam in infinitum : et tunc oporteret quod omni gravi inveniretur aliquod corpus oppositum terrae, quod in aere et aqua et terra moveretur semper ascendens usquequo sit supra aerem : tunc procul dubio ignis est corpus illud : quia aliud corpus non videmus quod ascendit in omnibus tribus elementis : movebitur ergo usque ad horizontem et ibi quiescit : quia aliud judicium non habemus quod ignis sit in horizonte, nisi quia videmus quod unum numero corpus non movetur et quiescit in eodem loco aeris, constat quod non quiescit in eodem : et tunc aut movetur in infinitum, aut quiescit ultra aerem, aut ille locus est vacuus et nusquam omnino habet locum ignis nisi per accidens : constat autem quod non movetur in infinitum, quia non est infinitum, sicut probatum est in tertio Physicorum : et si esset aliquid infinitum, non moveretur ad aliquid infinitum, sicut probatum est in fine sexti Physicorum. Similiter autem non potest esse quod ignis in nullo loco sit per se, quia si in nullo loco esset per se, tunc in nullo esset per accidens, quod esse non potest: cum enim sit unum de quatuor simplicibus corporibus, oportet necessario quod sit in loco aliquo per se : et cum sit contrarium terrae et hoc sit deorsum sub omnibus aliis simplicibus corporibus, oportet quod ignis sit sursum quiescens super omnia alia simplicia corpora , et movetur tunc sursum ad illum locum usquequo consequatur horizonta : hoc enim probat de necessitate ratio inducta de hoc : licet enim non habeamus testimonium sensus : ignis enim in proprio loco non est visibilis, quia non accidit ei lucre, nisi quando egreditur de loco suo proprio : et ideo dicit Alexander quod ignis qui est apud nos, vocatur ignis non esse ejusdem rationis
<--- Page Split --->
cum igne qui est in loco suo proprio, nec ejusdem effectus 1 : hic enim est eorum quasi corruptivus : ille autem generativus secundum quod calor ejus adjungitur radiis solis : quia solis proprium est movere ignem : et ideo, ut inquit, ille ignis opponitur aquae simplici : hic autem qui est apud nos, non aquae opponitur, sed accidenti aquae , quod est congelatio : unde etiam congelatio non accidit aquae simplici, sed commixtae egredienti de loco suo : congelatio enim est constrictio humidi aquae per frigus dominans : et ignis qui est apud nos, qui non sustentatur nisi in humido aliquo est ebullitio humidi per dominantem calorem. Hujus etiam signum est, quod perspicuum non luect nisi quando fuerit spissum : propter quod etiam lucens tegit corpora quae post se sunt, ne possint videri : ignis autem in proprio loco non est spissus, sed rarissimum corporum. Dicemus autem plura de hoc in aliis locis : sed hoc sufficit, quod ignem in proprio loco non scimus esse per visum, sed per motum sursum. Si autem hoc est secundum hoc, tunc manifestum est quod non est ei aliqua gravitas omnino : quoniam si esset ei aliqua gravitas, tunc resideret sub aliquo simplicium corporum : et illud corpus sub quo resideret, moveretur ad horizonta orbis luna : aut oporteret quod iretur in infinitum, ita quod infinita essent corpora , quorum quodlibet esset levius alio, ita quod nullum esset levissimum simpliciter : et hoc jamdudum improbatum est. Nos ergo cum non videamus corpus quod simpliciter moveatuX sursum, nisi ignis solus, pronuntiamus ignem esse levissimum corporum, et quiescere super omnia corpora sursum, qua habent motum rectum. Si igitur haec ita se habent, tunc igni nulla est omnino gravitas, et terrae non est omnino levitas, cum ipsa sit quiescens deorsum sub omnibus corporibus simplicibus : quod autem quiescit sub omnibus, movetur sim-
plici motu ad medium, quod quidem medium determinatum et unitum est, ad quod omnia corpora habentia gravitatem moventur, sicut diximus multoties. Licet autem saepius demonstratum hoc sit, tamen bonum est hic adducere aliqua significantia illud.
Quod igitur medium mundi ad quod Text et n. 33. moventur gravia, et a quo moventur levia, sit determinatum et finitum, probatur multis signis, quorum unum est quod motus localis rectus nullus potest esse ad infinitum : quia id quod non potest perfici per naturam in esse non potest incipere esse : sed motus infinitus non potest perfici per naturam in esse : ergo non potest incipere esse motus infinitus : et hoc modo id idem probavimus in fine septimi Physicorum : sed hic induximus illud ut ex motu finito deorsum medium ad quod est motus idem finitum esse demonstraretur : localis enim motus per locum finitum demonstratur esse finitus. Translatio enim localis nihil aliud est quam permutatio ejus quod movetur de loco ad locum. Aliud autem significans idem est quod si intelligamus duas superficies planas secantes sphaeram mundi, quarum una secet eam in centro et polis, et altera secet in concavo orbis luna : videbimus enim gravia motu suo descendere deorsum perpendiculariter super superficiem inferiorem in quocumque climate fuerimus, et describentia angulos rectos aequales super eam : ea autem qua sunt levia, videmus motu sursum perpendiculariter incidere superficie superiori, et describere angulos rectos aequales super eam : unde oportet quod moveantur a terra ascendendo : hoc autem non fieret si infinitum moveretur : aequalitas enim angulorum in superficie superiori et inferiori demonstrat finitum, et aequale esse spatium ab inferiori sursum et a superiori deorsum :
<--- Page Split --->
ergo medium ad quod gravia moventur, est finitum et horizon similiter : medium autem illud aut est medium mundi, aut medium terrae : quia aut medium mundi differt ab eo secundum subjectum et locum, sicut supra in tertio libro praecedentium dictum est.
dium in quibus locatur grave ad aliquod, et leve ad aliquod quae sunt aer et aqua : haec enim media duo sunt necessario : quia cum extrema distent maxime subjeccto et forma, non potest fieri medium unum per mixi onem extremorum : oportet ergo quod duo sint, quorum unum uni vicinius sit, et alterum alteri vicinius sit.
Redeuntes ergo ad propositum, dicamus si ita est, quod res elevantur semper leves, donec consequuntur horizonta ubi quiescunt : et ex parte altera si res graves semper descendunt, donec consequuntur medium mundi in quo quiescunt : tunc maxime a se distant in genere loci horizon et medium : oportet ergo quod haec loca sint contraria, et sunt plus aliis contrariis contraria, cum maxime a se distent et formarum distantia et subjectorum : caetera autem contraria non distant nisi per formarum distantiam : propter quod etiam dicitur a quibusdam rationem contrariorum secundum primam et principalem intentionem suam convenire contrariis in loco, et per posterius eam dici de aliis contrariis. De hoc autem quaerendum erit in prima philosophia, sicut loca sunt contraria, ita corpora locata in eis sunt contraria 1 : et ideo corpus ascendens semper per virtutem in loco, contrarium est corpori descendenti et subsidenti semper per virtutem moventem in loco. Si autem haec ita se habent, tunc vere leve et grave purum quae dictas virtutes habent simplices et similiter habent, sunt tantum duo corpora locata in extremis locis : differentiae sunt tantum duae : cum autem alia levia et gravia quae non simplices et simpliciter habent levitatem et gravitatem, oportet quod alia loca quae sunt intermedia horum duorum locorum contrarietatem habentia ad utrumque horum duorum locorum cum fuerint comparata, utrumque ad medium mundi se habet ut horizon ad horizontem se habet ut me-
CAPUT VII.
De habitudine locorum ad invicem in ratione formae et materiae, ut ex hoc sciatur numerus elementorum.
Num erum autem istorum locorum et T ext, et com. 35. istorum elementorum subtiliter invenire non possumus, nisi ostendamus istorum locorum habitudinem ad invicem : ad hoc autem ostendendum sumamus propositionem satis notam, quod scilicet omne continens se habet ad suum contentum in actu et similitudine formae, et omne contentum se habet ad suum continens in proprietate et similitudine materiae, et referuntur haec ad invicem per nobile et minus nobile, et rationem perficientis et perfectibilis facti, sicut forma et materia : in omni enim praedicamento et in omni modo dicta generatione, secundum quid scilicet et simpliciter, in corporibus generabilibus haec habitudo invenitur : quia scilicet unum se habet ad alterum sicut actus ad potentiam, et sicut forma ad materiam : in qualitate enim tam essentiali quam accidentali unus quidem terminorum motus est in parte potentiae, et alter in parte actus : quia alier non fieret motus de uno in alterum. Similiter autem est in quantitate, quod una est in parte materiae ad alteram, et altera in parte
<--- Page Split --->
formæ. Sic ergo oportet esse in loco, quod unus locus se habebit ad alterum sicut forma ad materiam : sed locus superior cum sit continens inferiorem, habebit se in actu et similitudinem formæ ad inferiorem : et ideo continet ipsum et terminat et influit ei esse et alias nobilitates multas, nihil omnino recipiens ab ipso. In hac autem unitate materiae inveniuntur etiam locata in istis locis quae sunt grave et leve, quae referuntur ad invicem sicut forma et materia : et hoc cognoscere possumus ex eo quod grave et leve sint a locis causata, sicut superius diximus et in prima philosophia probavimus : quoniam secundum distantiam a cœelesti corpore causatur grave et leve : ergo quod potentia est deorsum, cum fuerit actu deorsum, est grave : et quod potentia est sursum,cum fuerit actu sursum,est leve : potentia autem ens sursum, et potentia ens deorsum, est idem per naturam : ergo gravi et levi est materia una et eadem per subjectum, licet sit differens in esse et ratione. Verumtamen potentia ens sursum, et potentia ens deorsum non est per hunc modum unum, sicut corpus unum et potentia est sanum et potentia est ægrum : quoniam corpus quod dicitur corpus potentia sanum est susceptibile sanitatis per se, et substantialiter sicut finis et perfectionis : sed quando dicitur potentia ægrum, non est susceptibile ægritudinis per se substantialiter, sed accidentaliter, sicut ejus quod non intenditur, et sicut corruptionis : sed cum dicitur materia una levis et gravis, quae potentia est utrique, est ipsa susceptibilis utriusque æqualiter sicut finis et perfectionis : quia aliter formæ istæ non essent extremorum in loco et simplicium corporum æque existentium secundum naturam : unde intentio corporis ad sanitatem non est una cum intentione ejus ad ægritudines, sed una quodammodo est intentio materiae ad grave et leve secundum rationem quae desiderat formam utramque ut perfectionem et ut finem : loca autem in quibus sunt grave et leve, sunt
sicut fines motus sursum et deorsum : et ideo licet unus sit formalis ad alterum, neuter tamen est via vel forma alterius.
Redeuntes ergo et magis appropinquant- 36 « 1 : tes proposito dicamus, quod corpus formale simpliciter, quod scilicet est continens tantum,et non sit contentum aliquo elementorum, est id quod movetur ad locum qui est continens tantum : et ideo oportet quod sit virtutis simplicis quae est levitas absolute accepta, movens simpliciter omnia corpora rectum motum habentia. Corpus autem quod est in similitudine materiae, est contentum tantum, et est in loco contento tantum : et ideo est potentiae simplicis quae est gravitas movens sub se omnia corpora deorsum. Distinctio autem mediorum corporum ad invicem est sicut distinguuntur leve absolutum et grave absolutum, hoc est per similitudinem formae et materiae : et ideo oportet quod utrumque horum habeat et levitatem aliquam et gravitatem aliquam comparative dictam, quando aqua quiescit sub omni corpore praeter terram et terrena, et aer quiescit super omnia corpora praeter ignem et ignea. Magis igitur appropinquantes ad conclusionem quam intendimus, dicimus quod si corpus unum quiescit simpliciter super omnia corpora, et corpus unum de numero simplicium quiescit simpliciter sub omnibus corporibus, oportet de necessitate quod sint duo alia corpora media quae quiescunt super aliquod corporum simplicium, et quiescant sub aliquo corporum. Et hoc quidem necessarium est ex eo quod diximus superius : quia contrarietas quae in formis est tantum, non in subjecto per diminutionem formarum extremarum et commixtionem unitam quae est formarum, facit unum vel plura media : cum autem contraria secundum locum habeant substantiam plenam et formarum et subjectorum, oportet quod medium inter ea cons-
<--- Page Split --->
tituatur ex duabus diminutionibus, subjecti scilicet et formarum : et tunc illae duae diminutiones constituent duo media secundum locum. Si autem haec ita se habent, tunc necessarium est ut numerus elementorum sit quatuor. Cum autem elementum sit aequivocum de elementis quatuor formaliter differentibus, et de materia prima elementorum, non significo per elementum materiam primam : Qua illud elementum tantum est unum in quatuor elementis : propter quae etiam generantur ad invicem ipsa elementa, sicut ostenditur in secundo libro Peri geneseos 1.
CAPUT VIII.
In quo probatur quod media elementa sunt in locis suis magis gravia quam levia.
Ut autem plenius ea quae diximus intelText.et com. 39. ligantur, oportet nos adhuc redire in isto capitulo ad considerationem gravium et levium in locis suis. Dicimus ergo quod utrumque mediorum quae habent levitatem et gravitatem, simul habent gravitatem in loco suo plus quam levitatem : et cum habeat actum et motum tam levitatis quam gravitatis, actus gravitatis in eis est similior naturali motui, et actus levitatis in eis est similior motui violento : quia levitas quae est in eis, non est nisi tantum in loco elementi quod quiescit : terra autem gravitatem simpliciter habet in omnibus locis. Verificatio autem hujus est, quia ad sensum patet quod si auferetur aqua, aer descenderet ad locum aquae : quod quidem non consurgit tantum ex necessitate illa, quod non potest esse vacuum, sed ex inclinatione gravitatis quae est in aere. Similiter descenderet aer ad locum terra, si auferri poneretur terra. Si autem ignis elevaretur, non moveretur aer sursum nisi violenter expulsus. Unde patet non descendere ex necessitate, quod nihil est vacuum : quia si propter illud descenderet ad locum aquae, tunc propter idem ascenderet ad locum ignis, si intelligeremus ignem auferri. Similiter autem est de aqua quae descenderet ad locum terra, si terra auferretur, et non ascenderet ad locum aeris vel ignis, si aer vel ignis auferri poneretur, nisi forte aqua violenter impelli sursum diceretur : gravitas ergo
Quamvis ergo generatio omnium elementorum sit ab invicem, tamen quodlibet eorum secundum esse differt ab alio, quae differentia a locorum differentia causatur, ut diximus. Cum autem naturam elementorum sic determinavimus, tamen aliter considerantes media et extrema dicimus, quod quamvis extrema in loco sint duo formaliter, differentia tamen non est conveniens, ut media inter ea dicantur unum vel plura, sicut in extremos colores non est conveniens unum esse vel plures, ut ostendemus inferius, quod media elementa, licet sint duo formis suis substantialibus et subjectis : tamen sunt unum in forma quadam, quae est quod sint gravia in locis suis : et ita appropinquant magis terrae quam igni, et magis materiae quam forma. Haec igitur est conclusio intenta de numero elementorum, nec est credendum Themistio dicenti non posse demonst rari naturam elementorum ex ratione gravium et levium, et ex consideratione locorum in quibus elementa locantur.
<--- Page Split --->
aeris se habet ad levitatem ejus sicut duo ad unum : est enim in loco suo gravis, et in loco suo ignis gravis, non levis, nisi in loco alieno, ad quem tamen inclinatur per gravitatem naturalem : gravitas autem aquæ se habet ad levitatem suam sicut tria ad unum : quia in loco suo est gravis, et in duobus locis superiorum elementorum : sed in loco terræ non absolute levis est, quia non ascendit a terra, licet terra profundetur sub ipsa, ut supra diximus. Duo enim media elementa magis habet de gravitate quam de levitate.
Probatur autem illud multis exemplis, quorum unum est : quia videmus composita ex igne et aere et parvo terrestri, quorum proportio est, quod in eis est de aere multum plus quam de aliis duobus elementis motu suo descendere, sicut faciunt fulgura et asub descendentia. Secundum autem, spiritus animalis qui est aereus secundum Philosophorum traditionem, et movetur in animali deorsum, licet a calore naturali calefactus moveatur sursum. Tertium est in omnibus compositis, in quibus necesaria est aeris compositio : quia nisi aer ad terram moveretur, non posset commisceri aquæ et terræ in composito : ignis enim qui est incompositus, introducitur radiis solis, et non per motum ignis deorsum. Quartum est, quod licet aer sit calidus et humidus, tamen in eo plus est humidum quam calidum, sicut scitur ex diffinitione humidi quæ ponitur in secundo Peri geneosos in principio, ex humiditate non habet ascendere, sed descendere : et ratione hujus dicitur sua superficies esse una cum superficie aquæ,et non dicitur esse una ejus superficies cum superficie ignis : licet enim cum igne conveniat in qualitate una quæ est caliditas, ratione enim illius fluit ad situm terminatum, et hoc est plus in terra quam in igne, quia ignis propter sui raritatem non bene terminat corpora mota ad ipsum. Hæc etiam est causa quare aqua non dicitur habere eamdem superficiem cum terra, licet conveniat cum
ipsa in qualitate una quæ est frigiditas : quia ratione frigiditatis terminata non est superficies a superficie vel terminat ipsam, sed potius ex humiditate causatur quod terminari habet : et illa communis est aeri et aquæ et ex siccitate non qualibet, sed incorporata et solida corpora reddente, est quod terminat. Et ista est Nota forrem radi fortior ratio omnibus, quare aerem oporaer in perio lo similiter aquam. Quintum autem est illud quod superius posuimus de natura corii subtilis habente in se aerem, qui velocius descendit et plus ponderat, sicut diximus : quia autem superficies aeris et aquæ est una, ideo aqua velociter movetur ad aerem,et aer e converso ad aquam, quod patet per facilia ingenia : si enim sumatur vas solidum concavum, cujus sit orificium aliquantulum strictius quam ejus venter sit : quia formatum in modum ventosæ, et ponatur in eo ignis candelæ vel alicujus alterius et subvertatur, et æqualiter ponatur super aquæ superficiem, ita quod nusquam aerem possit attrahere, aqua in vase elevabitur velocius ad aliquam partem vasis sequens aerem : et si quis hoc visibiliter probare voluerit, digressio faciat vas ex vitro perspicuo solido : siCommenta tor hic cum militer autem ex eadem causa trahit ven- 39. tosa. Assignantur autem hujus causæ multæ. Dicit esse Alexander causas duas, quarum una est, quod ignis in vase vel ventosa rarefacit aerem, et ideo petit locum majorem, et expellit aerem in parte ut solus impleat concavum vasis, qui cum subito extinguitur per humidum aquæ ascendentis, tunc constringitur infrigidatus in locum minorem : et tunc eo quod nihil est vacuum, attrahit aquam vel carnem hominis in locum quem aer vacuum relinquit : et quia hoc verum probatur per ventosas quæ fiunt ex cornibus in acumen perforatum, quod non igniuntur, sed ex ipsis extinguitur aer qui intus est : et tunc ex necessitate illa, quod nihil est vacuum, sequitur caro vel aqua, et elevatur ad aerem qui est in parte vasis. Aliam causam hujus assignat
<--- Page Split --->
idem Alexander dicens, quod cum ignis primo movet aerem ad superficiem vasis, tunc aer movet aquam motu violento attractionis propter superficierum similitudinem : aqua autem fortius movetur quam moveatur aer : quia saepe contingit hoc quod impetus fortior est in eo quod movetur, quam in eo quod movet primo, sicut diximus in octavo Physicorum : subito ergo consequitur aqua aerem, et expellit ipsum in parte, et non expulsum comprimit inspissando in locum parvum : ex hac necessitate, quia non est vacuum, inplet partem vasis.
Licet autem contra ista aliqua objiciat Themistius, tamen dicta sua in hac parte non sunt magni momenti, et ideo praetereunda : secundum dicta enim componitur iste motus in vase ex tribus motibus, et ex tribus causis, quarum prima est motus ignis aeris igniti ad superiora vasis, secunda est contriccio vel motus aeris extineti in minorem locum, tertia vero est motus aquae in partem vasis ex similitudine sui ad aerem, quia levis est et gravis, et ideo sursum per parvam violentiam elevabilis : et ideo etiamsi vas aere plenum applicaretur ad terram et exurgeret aer, ita quod vas non possit alium aerem vel aquam attrahere, tunc oportet alterum duorum accidere, quod scilicet aut frangeretur vas, aut quod aer esset immobilis in vase nec posset extingui : quia terra non sequeretur aerem aliquo modo, ita quod in vas elevaretur, cum ipsa sit simpliciter gravis, et nullam habens levitatem, qua facili violentia posset elevari. Sed de igne credo aliud esse : quia iste faciliorem patitur violentiam propter sui raritatem. Et forte etiam terra redigeretur in pulverem minutissimum et esset subtilis, aliud esset, quia subtile quamdam habet similitudinem cum humido, sicut patet consideranti diffinitionem subtilis, quae datur in secundo Peri geneseos, et in fine primi ejusdem libri ubi agitur de miztione. Sicut ergo sciendum est de istis elementis, quia sicut terra non elevatur sursum
quando elevatur ab ea aqua, eo quod est simpliciter gravis, ita etiam ignis non descenderet deorsum quando aufertur ab eo aer, eo quod est simpliciter levis, et nulla omnino est ei gravitas, neque in loco suo, nec in loco alieno. Sic ergo determinatum sit quod ex corporibus simplicibus unum est grave quiescens sub omnibus corporibus, et unum est leve simpliciter quiescens super omnia corpora, et duo sunt media habentia gravitatem et levitatem ex comparatione : sunt enim illa graviora et in locis suis et in locis corporum illorum super quae quiescunt, propter similitudinem materie sue ad illud corpus ad quod inclinatur in locis suis, et cum inclinentur ad grave, sicut dictum est, quod similiora sunt simpliciter gravi quam simpliciter levi : haec enim est causa quare per motum inclinantur ad ipsum. Si autem haec ita se habent, tunc oportet quod illud corpus ad cujus locum inclinantur, sit simpliciter grave : quia si ita non esset, tunc oporteret illud iterum inclinari ad aliud : et hoc procederet in infinitum. Cum autem unum est simpliciter grave, et aliud simpliciter leve, tunc sunt duo contraria secundum locum, quae necessario habent duo media : et sic sunt quatuor elementa.
Objicit autem Themistius contra ea Objecio contra preaquae dicta sunt : diximus quod si media dicta. corpora ex gravitate sua moventur ad locum terra, tunc non quiescunt in locis suis nisi violenter. Nullum enim corpus quiescens in loco suo naturaliter movetur ab ipso naturali, sed potius movetur ad ipsum motu naturali. Et dicendum est Solutio. Themistio, quod gravitas quam habet corpus in loco suo, est æquivoca ad gravitatem quam habet extra locum suum, si per causam efficientem diffinitione physica diffiniatur : quia, sicut alibi diximus, motus elementi a loco suo est motus corruptionis ipsius et non generationis : frigiditas ergo quæ est ex distantia ab orbe, generans grave aliquod in loco elementi, alia est ab ea quæ est in majori
<--- Page Split --->
distantia ab orbe in extremo elementi ejusdem, ubi contingit elementum inferius, et illa dat ei majorem gravitatem et inclinationem ad locum simpliciter gravis elementi : et sic non sequitur quod dicit Themistius.
CAPUT IX.
In quo ostenditur imperfectum esse dictum Antiquorum in causa levis et gravis, sive supponant materiam elementorum unam, sive plures.
Text. et com. His autem sic expeditis, ostendamus 40. insufficientiam dicti Antiquorum in causa levis et gravis. Viderunt enim Antiqui materiam simplicium corporum esse unam, et materiam compositorum esse non unam, sed plura composita: et ideo diversificati sunt in causa levis et gravis. Qui enim dixerunt ipsa esse simplicia, dixerunt materiam unam ipsorum esse compositam : eorum autem qui dixerunt materiam unam esse utriusque, diversificati sunt: quia quidam dixerunt naturalem causam esse vacuum, quidam autem plenum, et quidam figuras triangulos et alias figuras de quibus supra determinavimus, quidam autem atomos. Omnes autem istos sequitur unum inconveniens, et illud est quod supra induximus, quod si omnia corpora sunt mota indeterminate aut sursum, aut deorsum aequaliter per levitatem et gravitatem quae habent comparata, et nihil erit leve absolutum vel grave absolutum : quia tunc talia corpora non tendent deorsum ex natura, sed propter dispositionem adjunctam suae materiae, quod si plus haberet de pleno quam alia corpora ejusdem materiae, aut quia majora haberent corpora, aut superficies quam alia corpora ejusdem materiae : vel quia
plures habent atomos quam alia ejusdem naturae et materiae corpora. Hoc autem vanum est, eo quod non causare possunt ex illo grave et leve absolute dicta: et est falsum etiam secundum rei veritatem : quia nos videmus quaedam corpora, sive sint magna, sive parva, incedere semper sursum, et quaedam alia incedere semper deorsum quocumque modo variatur: si ergo corpus aliquod est causa levitatis quae semper movet sursum, hoc non erit ejusdem naturae cum eo quod incedit semper deorsum: et sic falsum dicunt. Antiqui enim dixerunt horum esse materiam unam, utentes nomine materia pro substantia perfecta, eo quod causam formalem non ad plenum apprehenderunt: secundum autem eos qui dicunt unicam materiam esse gravis et levis, quae sit plenum vel vacuum, sequitur quoddam elementorum mediorum velocius descendere quam terra quae est extrema in loco: in aere enim multo sunt trianguli multi vel atomi multi coadunati et multum plenum, et in terra parva et parvum: de omnibus his ergo aer multus deorsum moveri debet velocius quam terra parva: nos autem non videmus aliquid ex parte aeris,sive fuerit multum, sive parvum, moveri deorsum velocius quam terra moveatur: unde constat illos falsum dicere, qui talem causam ponunt gravitatis. Similiter autem est e contrario de levi, quia in aere multo est de vacuo plus quam in igne parvo: et sic aer multus velocius ascenderet quam ignis parvus. Similiter autem plus est de triangulis et atomis et pleno in igne magno quam in terra parva secundum dictum eorum: ergo terra parva velocius ascendere deberet quam ignis magnus. Quae omnia sunt absurda: ergo et insufficientia et falsa sunt omnia dicta Antiquorum ponentium gravis et levis substantiam unam. Sed secundum nostrum dictum est sufficientia: quoniam loca finita causa sunt quod locata sunt finita: finita autem sunt extrema loca per hoc quod propter centrum et circumferen-
<--- Page Split --->
tiam quae nullo modo possunt esse plura quam duo in mundo: et inter haec duo uccesse est esse duo media, sicut diximus : loca enim differunt se ad corpora : quaedam enim corpora sunt causa locorum, quaedam non loca corporum sunt causa : quaedam enim corpora sunt locorum causa, sicut perfecta substantia causa est sui accidentis, et potissimum inter illa est sphæra coelestis, quae propter suam distantiam causat loca : quaedam autem corpora in suis formis et specibus causantur a locis : et haec sunt clementa, sicut nos sæpius diximus, et in sequentibus dicemus. Non enim est causa quare pars universalis materiae hic accipiat speciem terræ, et alibi speciem aquæ, et alibi speciem aeris, et in extremo speciem ignis, nisi quia caliditas et frigiditas ex tanta vel tanta distantia ab orbe causata invenit in loco hoc vel alio, et inducit in eas formas diversorum elementorum.
Contra quod forte si quis objiciat, quod accidentia non sunt causæ substantiarum : et ideo locus cum suis accidentibus non potest dare formam substantialem alicui elemento : Sciat quod diminutæ sunt formæ elementorum et materiales, et quasi in proximo juxta accidentia, et ideo locum cum virtute orbis potest inducere formas elementorum : in aliis autem corporibus quæ sunt ex elementis quæ sunt mineralia et vegetabilia et alia, causatur forma a pluribus : quia et locus facit et cœlum intelligentia et operantur plura ex his in animalibus quam in plantis, et plura in plantis quam in mineralibus. Isti autem qui posuerunt causam levis et gravis comparatione dictorum tantum, ex unica materia quæ participatione alicujus sive pleni sive triangulorum sive atomorum dicatur levior et gravior, acceperunt loca ista sicut supra lineam rectam : et quia non est linea recta qua non est accipere longiorem, ideo non est accipere quod non habeat gravius se, neque leve quod non sit aliquod levius se. Si enim
diceretur quod non est gravius aliquod terra, sed possibile est ut sit aliquid gravius, hoc nihil est omnino : quia quod in principiis naturæ et in rebus perpetuis possibile est esse ipsum est in actu, sicut diximus in tertio Physicorum. Quod si etiam aliquis vellet dicere quod proportio major vacui ad plenum facit leve simpliciter, et proportio major pleni ad vacuum facit grave simpliciter, sicut diximus supra : hoc iterum nihil valet, quia cum proportio fundetur super qualitatem, sicut non est accipere statum in quantitate, ita non est accipere statum in proportione : et ita non est accipere aliquam proportionem vacui ad plenum, quando sit accipere majorem et minorem ea : et similiter est de proportione pleni ad vacuum : ergo non est accipere corpus leve quo non sit levius, neque grave quo non sit gravius usque ad infinitum : quia quantitas nihil fuit secundum formam substantialis : et ideo est accipere substantiam qua non potest esse levior, et est acc pere substantiam qua non potest esse gravior : et ita secundum nostra dicta stat numerus elementorum per naturam suorum locorum, a quibus causatur numerus suarum substantialium formarum : et ideo dictum nostrum est sufficiens.
Si autem dixerunt quod materia graTex.et com. 41. vis et levis non est una, sed duæ quocumque modo vocentur illæ, dicemus contra hoc, quod tunc talis debet esse distinctio mediorum elementorum ad invicem,qualiter est distinctio extremorum in loco. Causa enim diversitatis aquæ et aeris erit ex distinctione ignis et terræ secundum istam positionem : qui enim ponit duas materias diversas ignis et terræ esse vacuum et plenum, et dicit ignem moveri sursum propter abundans in eo vacuum, et terram moveri deorsum propter abundans in eo plenum, ille procul dubio dicit quod levitas aeris causatur
<--- Page Split --->
ex multo igne qui est in eo et pauca terra, et gravitas aquae causatur ex multa terra quæ est in ipsa et pauco igne. Sequitur autem ex his quod aliqua tam magna aqua posset accipi, in qua plus sit de igne quam sit in parvo aere : et tunc aqua multo velocius deberet descendere quam aer parvus rarus. Similiter autem in aere multo est plus de terra quam in aqua pauca ; et tunc aer multus velocius deberet descendere quam aqua pauca : hujus autem contrarium videmus omnino secundum sensus experientiam. Amplius si non sunt ea quæ isti dicunt, tunc necessarium est quod sicut ignis movetur sursum propter multum vacuum quod est in eo, et terra deorsum propter multum plenum quod est in ea, eadem de causa aer movetur ad proprium locum suum supra aquam, scilicet quod in eo sunt res vacuitatis et repletionis et plus de vacuo, sed minus quam in igne : et similiter aqua movetur ad locum supra terram, non ex se, sed quia sunt in ea res quædam vacuitatis et pleni, et plus de pleno sed minus quam in terra : et ex hoc sequitur quod omnia elementa sunt ejusdem formæ et substantiæ, sed differunt in ea per plus et minus. Si autem dicunt quod sunt quædam diversarum formarum substantialium ipsa elementa, sed tamen intercepta in eis vacuitas major et minor facit in ea levia et gravia : tunc procul dubio sequitur inconveniens primum, scilicet quod aer multus movetur velocius deorsum quam aqua pauca, et multa aqua ascendit sursum velocius quam aer paucus, sicut diximus prius : hoc autem est inconveniens : et ergo positio Antiquorum omnino est falsa et insufficientis, ex quo tales sequuntur abusiones.
CAPUT X.
De solutione quæstionum Antiquorum, quare quædam natant super aquam, et quædam super aerem.
Ostensis autem his, opus est primumText . e t . 4 2 . admittere duas quæstiones de gravi et levi quæ Antiquis ambiguitatem afferebant. Dicimus enim quod quamvis figurae omnino non sint causæ motus, sicut superius ostensum est, tamen figura ad facilitatem motus facit per medium aeris vel aquæ, sicut diximus in quarto Physicorum in tractatu de vacuo : quia acutum facilius penetrat quam latum per medium. Inquiramus igitur hic de quo Antiqui philosophantes requirebant, et est una quæstio eorum, quare corpora terrestria lata vel concava natant super aquam, sicut ferrum latum, et plumbum tenue et latum, et vasa concava et clausa, longa autem et stricta non concava merguntur sub ipsa, etiam sint minora quam prius memorata, sicut acus, vel aliud tale corpus. Secunda autem quæstio erat, quare aliqua corpora parva natant super aquam, sicut furfures, et quædam merguntur sub ipsa, quædam autem natant super aerem, sicut illa quæ similia sunt stipulis et stupis lini : quædam autem non natant, sed merguntur sub aere. Ista ergo sunt Antiquorum quæstiones.
Ad primam autem istarum Democritus inconvenientem aptavit solutionem : dixit enim vapores latos et spissos egredi a fundo aquæ ad superficiem, qui obviantes latis corporibus in aqua, undique per latam superficiem fulciunt ea et sustinent et non sinunt ea deprimi et mergi : quando autem obviant corporibus strictis rotundis, non tangunt ea nisi quasi in puncto, et ideo non impediunt a mersio-
<--- Page Split --->
no. Contra istud autem dicimus, quia vapor talia corpora tam teneret super aerem naturalia, quam super aquam. Reprehensibilis etiam, quia cum aqua sit magis spissa quam vapor, magis deberet ea tenero aqua quam vapor ne mergerentur. Adhuc autem nihil dicit hic in rotundis concavis quae natant super aquam. Adhuc autem si verum esset quod dicit, deberent hujus corpora natare etiam sub aqua depressa et leviari a fundo : cujus contrarium videmus oculis : quia talia corpora postquam mersa sunt, non redeunt a fundo neque natant inter fundum et aquae superficiem.
gravia et molliora, et tanto dividunt et penetrant difficilius et tardius. Dico autem divisionem facilem per transitionem et penetrationem : quanto enim facilius aliquid dividit, tanto difficilius penetrat et pertransit : et potentia optimæ divisionis activæ congregatur ex tribus dictis, scilicet acuto, gravi, et duro : et quantum deficit de his tribus, tantum deficit de bonitate potentiae divisionis. Similiter autem bonitas potentiae divisionis passivæ congregatur ex humido et raro : et quanto fuerit humidius et rarius, tanto facilius dividitur : et in quantum de his duobus deficit, tantum deficit de bonitate potentiae divisionis passivæ.
Scivit autem Democritus, quod ad dicta sua sequeretur inconveniens : et ideo visus est confortare dictum suum debili ratione, dicens vapores in aere diffundi et rarefieri, et ideo non posse sustentare corpora lata gravia in aere : sed in aqua vapores congregantur et inspissantur, et ideo confortantur, et valent corpora gravia portare et elevare plus quam in aere. Non autem necesse est us contra hoc disputemus, quoniam ad visum patet aquam esse spissiorem omni vapore, et quod aqua per se non portat, portari non potest aliquo modo a vapore in aqua elevato.
Dicamus autem nos solventes quaestionem inductam, quod corporum continuorum quaedam sunt facilis divisionis, et quaedam difficilis : aer enim citius dividitur quam aqua : et quanto fuerint aliqua corpora subtiliora et rariora, tanto facilius dividuntur : quanto vero fuerint spissiora, tanto dividuntur difficilius, et difficilius penetrantur : quia omne penetrans per alterum dividit ipsum. Similiter autem dividentium et penetrantium quaedam dividunt et penetrant faciliter, et quaedam difficiliter. Quanto enim aliqua fuerint acutiora et graviora et duriora, tanto dividunt et penetrant facilius : et quando fuerint obtusiora et minus
Revertentes ergo ad solutionem quaesText, et com 44. stionis, dicimus quod aer facilius impellitur et dividitur quam aqua, et aqua facilius dividitur et impellitur quam terra : quia quanto aliquid fuerit subtilius et humidius, tanto facilius recipit impulsinem et divisionem et penetrationem. Si ergo haec ita se habent, tunc dicimus quod corpora latae figuræ tenuia, non gravia multum, licet sunt dura terrestria, tamen quia non dividunt bene propter defectum acuminis et defectum gravitatis, natant super aquam, quæ non adeo de facili sicut aer dividitur : quia cum jacent super aquam, tangunt late aquam, et multam æquæ superficiem non ita possunt comprimere sicut paucam, et natant super aquam, et non profundantur velociter sub aqua. Et hujus signum est, quia cum merguntur, non cadunt sub aqua sequendo superficiem latam, sed potius inclinantur super latus strictum et super aquam dividunt illud. Corpora autem longa stricta, eo quod non tangunt aquæ superficiem nisi parum, non comprimunt sub se multam aquam, et ideo facile dividunt eam, et cito merguntur sub aqua : lata autem hujus et stricta non natant super aerem, eo quod aer subtilior aqua existens facilius dividitur : et ideo talia
<--- Page Split --->
penetrunt per ipsum et cadunt ad terram. Amplius autem considerandum in conjunctione eorum quae faciunt bonitatem penetrationis passiva : aliquam enim parvam potentiam potest habere, quod tardatur impulsione ad penetrandum, sicut si sit hebes. aut non satis durum, et conjungenda sunt penetrantia, unde ad bene penetrabilia : quando enim illa conjuncta fuerint, tunc velocius erit valde penetratio. Similiter oportet fieri compenetrationem activorum passivorum in penetrando : si enim virtus penetrandi corporis gravis impellentis est major quam sit virtus corporis continui quod penetratur et impellitur, tunc penetratur per ipsum, et impellitur per ipsum, et descendit per ipsum velociter. Si autem virtus corporis gravis per naturam in penetrando est debilior virtute resistendi in continuo corpore per quod sit penetratio, tunc natat super ipsum, et non mergitur, sicut ferrum tenue et latum natat super aquam. Concava autem corpora natant, ideo quia aere plena sunt, sicut et ligna et rara et porosa propter multos etiam poros : natat etiam lapis porosus similis adusto : furfures autem natant super aquam, cum tamen gravia merguntur, quia sunt furfures quasi palca rara et concava. Ea autem qua volant in aere, sunt rara multum et aere plena, et ideo elevantur, et non facile penetrant aerem, quemadmodum pluma avium. Hac igitur de Antiquorum opinionibus et rationibus et quaestionibus sufficiant.
CAPUT XI.
Et est digressio declarans generationem elementorum per motum orbis et centri quietem.
Text, et com. Cum autem haec omnia dicta sint secundum Aristotelem et Peripateticos an-
tiquos, est tamen via generationis et numeri elementorum a posterioribus inventa brevis et bona ex propositionibus notis in sensu probata. Est enim per se notum quod ex motu est calor, et dissolutio partium in omni materia susceptibilis est passionis, eo quod ex quiete est frigiditas partium et constrictio in materia eadem. Cum igitur (celi motus sit perpetuus, et materia quatuor elementorum sit susceptibilis passionis, oportet necessario quod materia quam continue tangit concavum (celi, calefiat in summo et dissolvatur ita quod partes ejus rarificantur in summo, ita quod una non fluit ad aliam, nec ex alia. Talis autem rarificatio conducit ad desiccationem vehementem necessario : et ideo id quod proximum est spharea de materia quatuor elementorum, sive de materia prima, est ignis : quia ignis est corpus calidum in summo, et siccum ultimo rarefactum. Corpus autem longissime distans a motu et quiescens est centrum : et ideo ex quiete est ultimo frigidum frigiditate constringente, et ideo humidum exprimente ab ipso : et hoc est terra, quod incenditur a motu spharico sicut circa quod fit motus, sicut dictum est in tertio librorum superiorum. Mediorum autem locorum quidquid recedit a motu primi corporis recessu non perfecto, est calidus non vehementer dissolutivus et exsiccativus, et ideo generativus aeris : quia aer est corpus calidum et humidum, et ex calore habens humidum spirituale emanans a medio aeris ad circumferentiam suam. Locus autem centro spharea plus appropinquans, et non habens in eo calidum dissolutivum, remanet frigidus non quidem ultimata frigiditate : et ideo non exprimit humidum ex parte materia qua est in ipso : et ideo generat aquam, quia aqua est elementum humidum et frigidum, habens humiditatem non spiritualem fluentem ab extremis aqua ad medium ipsius : et ideo est spissius aere, qua (uo media elementa secundario intenduntur a natura : quia nisi esset terra
<--- Page Split --->
quae centrum est circumposita, terra dissolveretur in motu superiorum, et non esset perfecte perficiens eorum quae sunt secundum generationem. Sic igitur determinatum sit de gravi et levi, et de accidentibus propriis quae accidunt utrisque, et distincta sunt utraque in ea quae dicta sunt absolute, et in ea quae dicta
sunt comparative, et diffinita sunt et demonstrata per demonstrationes necessarias et convenientes huic materiae et sufficientes. Sic ergo in hoc completur liber noster de Caelo et Mundo, cum, Deo annuente, omnia diximus in eo quae fuerunt nostrae intentionis in hac materia.