D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

COMMENTARII

IN LIBRUM B. DIONYSII AREOPAGITÆ EPISCOPI ATHENARUM, AD TIMOTHEUM EPISCOPUM,

DE CELESTI HIERARCHIA.

PROLOGUS .

Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant1. Quatuor notantur in verbis istis, de quibus habetur materia et modus coelestis hierarchiae, scilicet locus, ortus theophaniarum, reditus earum, et refluxus earumdem.

Omnis enim hierarchia (ut infra dicetur, cap. III) deiforme simi lat, et in Deum proportionaliter ascendit. Locus autem est Deus, secundum quod ipse est lux inaccessibilis : qui lucem inhabitat inaccessibilem 2. Dicitur autem locus propter tria, propter immobilitatem, et continentiam, et quia est motus ad ipsum. De quo dicit Boetius in libro de Consolatione :

Stabilisque manens das cuncta moveri.

Erce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram 1. Et sic est principium theophaniarum, quia principium primum est immotum in omni genere motus. Continet autem ut locus: Quia in ipso vivimus, et movemur, et sumus 4. Et ideo

<--- Page Split --->

dicit Gregorius, quod « locus Angelorum Deus est, intra quem currunt quo- « cumque mittantur ». Et Augustinus in lib. X Confessionum : « Non invenio « tutum locum animæ extra te, in quo colliguntur omnia sparsa mea. » Ad ipsum etiam movetur omnis intellectus et desiderium : quia, ut dicit Dionysius in cap. III de Divinibus nominibus, « Omnia appetunt bonum, et propter illud « agunt quæcumque agunt. » Oportet enim unum primum esse movens appetitum, gratia cujus movet omne secundum movens. Et sic primum bonum exemplariter appetitur in quolibet bono, licet error quandoque fiat in suppositis. Unde Augustinus in lib. I Confessionum dicit : « Fecisti nos Domine ad te, et « inquietum est cor nostrum donec perveniat ad te. » Et in Psal. LXXII, 25 : Quid enim mihi est in cœlo ? et a te quid volui super terram ? Ortus autem fluminum est ab hoc loco. Fluminum autem, inquam, naturalium, et gratiarum, et gloriarum, sive gaudiorum. Naturalis autem fluunt quadruplici rivo, scilicet existentium, viventium, sensibilium, et intellectualium sive rationalium. Et iste est fluvius, qui in ortu mundi fluxit de loco voluptatis, et dividitur in quatuor capita, ita quod entia in minus, entia autem et sentientia in plus, etc., secundum quod fluvius magis et magis dilatatur, secundum quod distat a fonte. Et ideo ultima creaturarum fuit homo, conveniens cum Deo et Angelis in omnibus quatuor dictis. Ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio 1. Flumina autem gratiarum sunt etiam quadruplicia, virtutum, donorum, beatitudinum, et fructuum ; quia sacramenta peccatum induxit, et ideo Angelis non conveniunt. De istis dicitur : Ego quasi fluvius dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso 2. Dioryx enim generans medicamentum interpretatur. Joan, VII, 38 : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ 3. IV Reg. v, 19 : Vade, et lavare septies in Jordane, etc. De fluminibus gaudiorum dicit Esther, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium, et in aquas plurimas redundavit. Psal. XLV, 5 : Fluminis impetus latificat civitatem Dei. Ezech. XLVII, 1, et Apoc. XXII, 1, dicitur, quod « aquæ egrediebantur de templo 4. »

Oriuntur autem ista flumina per processus divinae bonitatis in nos et in Angelos, sicut dicitur, Isa. XXVI, 21 : Egredietur Dominus de loco suo. Et Ezech. III, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo. Revertuntur autem per ascensum illuminatorum et irrigatorum in Deum. Unde Jac. I, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et addit Dionysius, quod « iterum, ut unifica virtus convertit nos et restituit in suum sim

<--- Page Split --->

PROLOGUS.

« plum radium, et convertit ad congregantis Patris unitatem1. » Sic enim competit illud Apoc. xxii, 13 : Ego sum Alpha et Omeya : primus et novissimus, principium et finis. Eccle. 1, 7 : Omnia flumina intrant in mare, id est, in immensitatem divinae sapientiae et bonitatis, et mare non redundat : quia sicut emanando non deficit, ita nec in recursu superabundat : quia dicit Augustinus, quod « non « habet quo crescat illa perfectio. » Ut iterum fluant, quia sic per gratiarum actionem alveus fortiori quam prius fluxu redundare videtur in subdita. Haec enim est lex divinitatis, ut per prima media, et ultima per media reducantur. Sic etiam lustrans universa per circuitum pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Sic etiam : Stelle manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt2.

Hoc autem est totum quod est in hierarchia, scilicet illuminationis receptio, illuminati in Deum ascensio, et ascendentis ad inferiora respectus, ut iterum in Deum ascendat.

<--- Page Split --->

SYMPRESBYTERO

TIMOTHEO DIONYSIUS PRESBYTER.