TRACTATUS I

DE VIRIBUS ANIMAE SENSIBILIS.

CAPUT I.

Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

In hoc autem tertio libro de Anima intendimus certificare de aliis potentiis animae quae restant, quarum prima divisio est in apprehensivas et motivas, quae differunt per rationem potentiae activae et passivae : quarum potentiarum nos superius assignavimus differentiam : quoniam potentia activa semper sibi similis est, eo quod ipsa est actus , et sem-

per completa ad agendum : et si aliquando non agit, hoc est propter defectum ejus in quod agit, et non propter hoc quod ipsa indigeat acquirere aliquid per quod ad agendum perficiatur. Passiva autem dissimilis est sibi, quia aliquando habet formam, et aliquando non habet eam : sed cum acquirit eam per alterationem, tunc potest agere actionem, cujus principium est forma quae est acquisita per alterationem in ipsa. Haec tamen forma aliquando datur ei a generatione, sicut superius diximus de potentia sensitiva : aliquando autem requirit per alterationem, sicut est de scientia quae est perfectio intellectus. Potentiae igitur apprehensivae generaliter potentiae sunt passivae, nec habent principia agendi nisi per formam quam per apprehensionem acquirunt : propter quod etiam appre-

<--- Page Split --->

hensivæ dicuntur. Tales autem non generaliter sunt omnis animæ, sed sensitivæ, et intellectivæ tantum. Et earum quædam sunt apprehensivæ de foris existentibus suis agentibus, quædam autem sunt apprehensivæ, ita quod sua agentia proxima sunt et intus. Et illæ quæ habent sua agentia de foris, sunt sensus de quibus jam secundum quod sunt vires animæ, expeditum est : de his autem quæ sunt apprehensivæ deintus, nunc determinabimus. Omnes enim has sive sint partes animæ sensibilis, sive sint rationalis, conjungemus : eo quod Antiquorum quidam omnes illas quamdam partem intellectus fore dicebant, sicut in sequentibus ostendetur. Ad faciliorem autem intellectum Antiquorum sententiæ de hoc, volumus loqui de tribus virtutibus quas supra enumeravimus, scilicet de imaginativa, et æstimativa, et phantastica.

Dicimus igitur imaginativam esse in qua imagines sensibilium rebus sensibilibus absentibus reservantur. Hæc autem imaginativa plus abstrahit quam sensus, quoniam sensus non accipit formam nisi re præsente : ista autem reservat eam etiam re absente : propter quod etiam secundum Avicennam et Algazelem, alia potentia est a sensu communi. Bonitas autem hujus organicae virtutis alia est a bonitate sensus, quia bonitas sensus est in recipiendo, et bonitas hujus in retinendo est, et pure repræsentando : propter quod et plures videmus esse subtiles in discretione sensibilium et non bene imaginantes. Bene autem imaginantes ad duo disponuntur, quorum unum est in mathematicis : quia tales bene distribuunt figuras : cujus est causa, quod licet in organo imaginationis omnia distribuantur, tamen sensibilia distribuuntur in ipso prout sunt unita suis subjectis : et ideo non est imaginabilis sonus prout est actus sonantis, et color prout est qualitas colorati, et sic de aliis : et ideo quod principaliter in eo distribuitur, est quantitas et figura : propter quod habentes hujusmodi organum purum et

bene compositum, optime efficiuntur imaginativi : et quando cum hoc subtilis sunt intellectus cum bonitate imaginationis, proficiunt multum in mathematicis disciplinis. Si autem hujusmodi homines abstrahantur a motibus sensuum, et sunt semper solitarii, et abstrahantur a cura carnis et deliciis corporis, efficiuntur prophetae. Motus enim multus sensibilium suo tumultu impedit manifestari in eis effectus coelestium. Similiter autem cura carnis et deliciae et sollicitudines et actus multi mundani occupant animam, ita quod non potest percipere impressiones coelestium : quia anima propter unionem suarum potentiarum in sua subjecta, talem habet colligationem virium suarum, quod quando intenditur operatio ejus secundum unamquamque potentiam, tunc abstrahitur ab intentione circa alias. Cujus signum est, quod intente cogitans aliquid non advertit ea quæ habet præ oculis : et similiter sit, quod anima occupata circa exteriora non advertit motus et impressiones cælestium quæ fiunt in suo corpore abstracta. Ab his autem sentit talia et parat eis imagines, quia connaturale est sibi sub imaginibus corporalibus cognoscere quidquid ipsa cognoscit : et in talibus impressionibus coelestium radicantur illa somnia quæ aliquid signant de futuris. Qualiter autem impressiones tam motuum cælestium quam intelligentiarum quæ sunt motores, veniant ad animas animalium, in prima philosophia ostendetur. Sed quod hic sufficit, est quod organum imaginationis non oportet omnino idem esse cum organo sensus communis, sed secundum esse differens, licet forte in substantia sit idem : et hoc magis inferius erit manifestum.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

Et est digressio declarans ea qua conveniunt ex aestimatione.

Ea autem potentia qua^ aestimativa dicitur, ab imaginatione differt in ipsa specie quae comprehenditur: quoniam, sicut in prælibatis est determinatum, ista elicit intentiones quae in sensu non sunt scriptæ. Nec potest dici quod hoc sit sensus officium secundum quod determinavimus sensatum per accidens in superioribus: quoniam nunquam contingit cognoscere quod iste est filius Dionis, nisi habeatur notitia filiationis secundum quod est in isto: nec unquam lupus miseretur nato suo, nisi habeat cognitionem et hujus individui, et quod hoc individum est natus ejus: oportet ergo aliquam esse virtutem animæ elicentem hujusmodi intentiones, et quod non potest esse imaginatio nec penitus separata ab ea. Quod enim non sit imaginatio, patet, quoniam ad imaginem rei solam non sequitur motus, vel affectus vel lætitia vel tristitia, vel fuga, vel insecutio: ad aestimationem autem mox sequitur istorum quoddam, vel quodlibet: separata autem ab ipsa penitus esse non potest: quoniam hujusmodi intentiones non accipit secundum rationes communes et universales, sed potius in hac imagine vel illa nihil continens de communi: oportet igitur quod sicut intellectus practicus se habet ad speculativum, ita 'se habeat aestimativa ad imaginationem: et ideo hæc virtus non penitus apprehensiva est, sed et motiva est, per hoc quod determinat ad quid movere debet animal, et quo fugere. Propter quod quidam Philosophorum hanc opinionem esse dicebant, quod tamen non congruit: quia opinio rationalis animæ

quidem habitus est, æstimatio autem omnium est quorum est sensus, sicut jam ostendimus : superius enim diximus omnia quæ habent sensum, habere motum dilatationis et constrictionis ad minus : et cum ista aliquo modo motus moveantur ad cibum, oportet imaginationem cibi esse apud eam : sed imaginatio sola non movet, ut dictum est : oportet igitur ista talia omnia habere æstimationem qua moveantur. Tres ergo istos inferiores sensus, sensum communem scilicet et imaginationem et æstimativam habet omne animal, quod aliquem vel aliquos habet de sensibus exterioribus : propter quod supra diximus quod omne habens sensum, habet desiderium cibi quod est fames : et omne habens desiderium, habet imaginationem et æstimationem quæ non substantia, sed secundum esse differt ab imaginatione, sicut jam diximus. Est autem æstimativa magis activa quam imaginativa : quoniam elicere intentiones est aliquid agere, et magis perfectum est quam speculari imagines solas, sicut si speculum animatum imagines sibi impressas diceremus speculari : omnes tamen vires animæ aliquo modo activæ sunt : eo quod omnes agunt aliquod opus vitæ, sicut superius diximus, cum de diffinitione animæ secundum suam substantiam loqueremur. Licet autem plus actionis habeat æstimativa quam imaginativa, tamen proprietatem passivæ potentiae habet in hoc quod non agit per se, sed per intentionem quam elicit a forma acquisita. Est autem adhuc advertendum, quod ista virtus animæ in homine, sicut et cæteræ, aliquando conjungitur rationi : et tunc juvatur a ratione, et suadetur ad imitandum quod æstimat vel fugiendum : et ob hanc similitudinem sui in homine ad opinionem Philosophorum quidam, sicut Plato, eam opinionem quamdam asserebant, non differre in homine et in brutis, nisi per magis esse obumbratam in brutis, et minus in hominibus : sed falsum est quod dicunt, quia opinio est de communi prout est in pluribus : æstimatio

<--- Page Split --->

autem secundum quod hujusmodi non recedit ab hoc individuo secundum quod hoc est: et ideo in homine adjuta ratione non juvatur nisi prout est circa hoc vel illud, et tunc dicitur proprio nomine astimatio. Si autem compositio alias opiniones similes de pluribus particularibus secundum unam intentionem in eis inventam acceperit, jam hoc non est aestimationis, sed cognitionis experimentalis quae rationis est: sed tamen ipsa ministrat sibi sensus et aestimatio. Quia autem ista virtus sic conjuncta est imaginationi, ideo organum ejus etiam aut idem est cum organo imaginationis, aut propinquum est unum alteri substantialiter idem existens, et secundum esse dispositionis differens, sicut supra diximus.

CAPUT III.

Et est digressio declarans naturam phantasie.

De phantasia post hoc determinantes dicimus ipsam esse potentiam componentem imagines cum intentionibus, et intentiones cum imaginibus, et imagines et intentiones cum intentionibus ad duplicem finem qui est in particularibus. Unus autem finis est cognitio particularium major quam in sensibili anima haberi potest : et illius finis est scientia de hoc quod sit id et de alio quod sit aliud : et sic de omni eo de quo sententia profertur per modum affirmationis vel negationis. Secundus autem finis est opus quod intenditur ex hujusmodi particularibus, sicut opus in habentibus rationem est finis artis : et quia talis cognitio in pluribus animalibus expresse apparet, eo quod videmus ea quaedam eligere, et alia quaedam quasi refutare : ad electionem autem et refutationem praeexigitur sententia et de-

cretum, et ideo multi dixerunt quod phantasia est aliquid rationis. Non autem est intentio nostra veram esse electionem animae sensibilis, sed aliquid simile electioni quod expresse videtur quibusdam in brutis, et in uno plus et alio minus : nos autem videmus ea per modum artis facere casas, et providere cibum in longum tempus : cujusmodi operum oportet esse principium animae sensibilis potentiam aliquam: hoc autem esse non potest, nisi illa virtus quae componit et dividit imagines et intentiones modo supra dicto : haec etiam opera non in omnibus videmus in quibus est imaginatio, et aestimatio, sed in quibusdam quae perfectiora sunt. Oportet igitur phantasiam secundum aliquid esse differentem ab imaginatione et aestimativa : licet enim omnes istae potentiae passiva animae sint et patiantur a formis individui, quae sunt principia cognitionis sensibilis, quae forma eadem esse videntur, tamen motus passionis non est idem, sed est secundum differentem gradum abstractionis : propter quod et ipsae potentiae non penitus sunt eadem : sed, sicut superius diximus de sensu communi, videtur tota formalitas sensibilis virtutis esse phantasia : et hoc materialiter differentiam habet secundum quod inchoat ab organo unius motus ejus, vel ab organo alterius : et hoc modo videntur omnes istae vires animae sensibilis esse interiores in una essentialitate communi et substantia, differentes autem secundum esse materiale in diversis partibus cerebri, in quo organizantur istae potentiae : quae omnes sunt organicae. Et haec est causa quare Aristoteles plerisque in loci utitur istis virtutibus tanquam eisdem, et aequivoce ponit nomen unius pro alterius nomine, sed si tamen subtiliter distinguantur, ut hic sunt distinctae, sic habent distingui.

Oportet autem non latere, quod quando hae potentiae conjunctae sunt rationi, sicut sunt in homine, accipiunt ordinem agendi et operandi et regimen a ratione : et quia ratio diversificatur secundum diversitatem eorumdem de quibus ratioci-

<--- Page Split --->

natio fit, ideo operationes etiam phantasiae multiplicantur valde : quando autem sunt non cum ratione, tunc ipse regunt ad instinctum natu.ae solum : et quia natura uno modo est in habentibus speciem unam, ideo opera phantasiae in omnibus habentibus speciem unam in irrationalibibus sunt uno modo : et ideo omnis hirundo uno modo facit nidum, et omnis formica uno modo providet cibum, et sic de aliis secundum visa phantasiae ad instinctum naturae operantibus. Homo autem non sic operatur propter diversa principia operis de quibus inquirit per rationem. Et hoc est quod dixerunt Philosophi quidam in philosophia naturali admodum excellentes, quod istae virtutes in brutis potius aguntur a natura quam agant, in homine autem potius agunt quam agantur : quia in homine natura instrumentaliter tantum subservit eis, in brutis autem secundum aliquid movet eas potius quam moveantur ab eis : ita etiam vis est quae multum impedit intellectum, eo quod nimis occupat animam compositione et divisione imaginationum et intentionum, quarum magna copia est apud eam : et non tantum potest componere accepta a sensibus, sed etiam fingere his similia : et quia intellectus conceptiones ut frequenter sunt similes imaginationibus et fictionibus phantasiae, ideo quando miscet concepta imaginibus et intentionibus, plerumque generat deceptionem et errorem, maxime autem quando aliquid de cœelestibus et divinis intellectui imprimitur. Haec est causa quod somnia quae sunt prophetiae futurorum, plerumque applicata ad imagines, fiunt illusiones et deceptiones. Sed quando applicat conceptibus intellectus imaginationes et intentiones congruas, tunc adhuc indigent interpretationibus propter compositiones imaginationum et intentionum : eo quod non conveniunt conceptibus divinis et cœelestibus imagines sensibilium et intentiones, nisi secundum metaphoram. De his autem in scientia de

compositiones imaginationum et intentionum : eo quod non conveniunt conceptibus divinis et cœelestibus imagines sensibilium et intentiones, nisi secundum metaphoram. De his autem in scientia de sonno et vigilia dicemus. Multa vero sunt animalium hanc potentiam non haben-

tium : cujus causa est cerebri defectus in talibus animalibus vel diminutio. Totum enim cerebrum talium parumper differt a medullosa natura fluida, in qua est sensus et tenuis imaginatio : et ideo spiritus istorum non depurantur, et cerebrum eorum non confortatur ad hujusmodi operationes animales perfectas.

CAPUT IV.

Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

Omnes autem dictae vires animae sensibilis organicae sunt, et per instrumenta corporalia suas operationes perficiunt. Et hoc quidem de sensibus quae apprehendunt de foris, ostendere non est difficile : quoniam jam habitum est, quod illi non apprehendunt nisi per rei sensibilis praesentiam : sensibilia autem corpora sunt : corpus autem non est praesens nisi corpori : ad virtutem enim incorpoream non exigitur praesentia secundum situm et locum, nec operatur in ipsa aliquid propinquitas localis vel remotio, sicut apparet in intellectu et intelligibilibus : sic ergo constat quod etiam virtutes sensibiles sunt in corpore, cui etiam res sensibilis praesentialiter in situ et loco opponitur. De virtutibus autem interioribus quae sunt imaginatio, aestimatio, et phantasia, idem constat quoniam in omnibus illis est apprehensio formae singularis secundum situm partium ejus, et lineamenta, et quantitatem : cujus descriptio et pictura non potest esse nisi instrumen

to corpore : quod sic probatur. Imaginemur enim quadratumabcd, et adjungamus eidem duo quadrata per omnia illi aequalia et omnino similia, quorum unum sitefghadjunctum ei in angulo a qui

<--- Page Split --->

sit angulus dexter quadrati prius imaginati, et alterum sitiklmadjunctum primo quadrato in angulo b qui sit angulus sinister : et statuamus ista tria quadrata in imaginatione nostra : quaero qualiter apprehenditur unum horum esse a dextris, et alterum a sinistris, et tertium fore medium cui duo adjunguntur? Aut enim hoc est ex subjecto in quo distribuuntur, aut ex ipsis quadratis, aut ex comparatione quadratorum ad aliquid extra. Non autem potest dici quod sit ex comparatione quadratorum ad aliquid extra, quia saepe imaginamur hoc quod non comparatur ad aliquid extra, sicut chimaeram, et filgantem, et tragelaphum, et alia multa monstra quae imaginantes fingimus. Si autem dicatur esse ex ipsis quadratis, aut erit hoc ex essentia et figura quadratorum, aut ex aliquo accidente. Non autem potest esse ex ipsis quadratis, quia illa sunt unius rationis et aequalia per omnia et similia, ita quod nulla, in quantum talia, cadit inter ea diversitas. Si autem dicatur esse ex aliquo accidente quod accidit eis, aut hoc erit accidens inseparabile, aut separabile. Non autem potest esse ex accidente inseparabili : quoniam accidens inseparabile causatur ex essentialibus sui subjecti, et quorum essentialia eadem sunt, horum accidens inseparabile est idem : essentialia autem trium quadratorum per omnia sunt eadem : et sic propter accidens inseparabile non potest esse dicta quadratorum imaginata diversitas. Si autem dicatur, quod hoc est accidens separabile, tunc intelligatur illud non inesse : et cum illud sit causa diversitatis in magnitudine, tunc jam non imaginabimur unum fore dextrum, et alterum sinistrum : quod omnino falsum est, quia adhuc stat imaginatio sicut prius, quamdiu dicta quadrata sic ponuntur esse conjuncta. Remanet igitur quod hoc sit propterea quod tali modo distribuuntur in organo imaginationis, quod est cerebrum. In quacumque autem forma sub differentiis situs depingitur, illud est

corpus : ergo organum imaginationis est corpus. Si autem forte aliquis dicat quod ista situs diversitas per dextrum et sinistrum et medium, ex intellectu est attribuente eis rationem dextri et sinistri et medii : hoc constat esse falsum, quia intellectus dextri et sinistri universalis est, et non attribuitur huic vel illi, nisi per situm particularem quo illud est dextrum, et illud sinistrum, et tertium est medium : et tunc redibit eadem quaestio, unde causetur hujusmodi situs. Oportet igitur quod illud causetur ex imaginatione, sicut et in continuo in quo distribuuntur tria quadrata modo prædicto : quia in continuo non efficitur unum dextrum, et alterum sinistrum, et tertium medium, nisi per hoc quod distribuitur unum in dextra parte spatii, et alterum in sinistra, et tertium in medio. Ita ergo est imaginatione quod unum in una parte organi est, et alterum in altera, et tertium in tertia : virtus autem imaginationis considerat ipsum sic distributum, et per hoc quod sic distribuitur in organo : ergo ipsa operatur in organo, et est organiica.

Amplius autem nos imaginamur figuram et imaginem hominis ejusdem majorem et minorem : et hoc causari non potest ex re, quia illa est uno modo : nec causatur a forma, quia forma non causat sui diversitatem propter majoritatem et minoritatem : ergo fit hoc ex subjecto in quo distribuitur, in quo ostenditur plus et minus : non autem describitur plus et minus nisi in corpore : ergo organum imaginativæ est corpus, et ipsa virtus organica, qua tali in corpore operatur. Idem autem est de æstimativa et phantasia, quoniam et illæ intentiones ab imaginibus apprehensis non separantur : omnes igitur dictæ virtutes · organicæ sunt, corpore indigentes ad suas operationes. Et per ista intelligimus differentiam intellectus ab hujusmodi virtutibus : quia ille omnino incorporeus est.

<--- Page Split --->

ignorantia causabantur ex tactu corporali dissimilis alicujus ad animam : et tunc sequebatur animam non ex omnibus componi, sed ex quibusdam : et quando illa ex quorum similibus erat composita, tangebant eam, tunc habuit discretionem sensus et intellectus de rebus illis, et quando tetigit eam aliquid cujus non erat similitudo apud eam, tunc generabatur deceptio et ignorantia : quia hoc contrarium est illi dicto eorum, quo dicunt quod simile simili cognoscitur : contraria autem causantur a contrariis secundum istos : et ideo similitudo tangentis ad tactum causat scientiam, et dissimilitudo ejusdem tactus causavit ignorantiam et deceptionem. Error autem dicti istius inde deprehenditur : quia expressum in omnibus videtur, quod tam scientia quam deceptio sunt contrariorum eadem : et sic falsum dicunt, quod similis sit scientia, et dissimilis ignorantia et deceptio.

Text, et com. Quod autem falsum dicatur etiam in 152. hoc quod idem dicunt sentire et sapere, manifestum est ex his quae nunc inducemus : sentire enim est in omnibus aliquo modo animalibus, intelligere autem in paucis de numero animalium. Sed nec etiam intelligere communiter acceptum quod est quicumque actus rationis in quo est intelligere recte et non recte : recte enim intelligere est secundum virtutes intellectuales, quae sunt sapientia, et prudentia, et scientia, et opinio vera : non recte autem intelligere sive non vere intelligere, est secundum habitus contrarios istis habitibus : et hoc intelligere communiter dictum non est idem cum sentire : sensus enim propriorum sensatorum semper est verus et inest omnibus animalibus, intelligi autem, sicut jam diximus, convenit et falso, et nulli inest animali nisi cui inest ratio.

CAPUT VI.

Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

Similiter autem imaginatio large acceText, 1. 153. pta prout ambit imaginationem et phantasiam quae utitur imaginibus, altera est a sensu et ab intellectu : haec enim imaginatio quidem nunquam fit sine sensu, hoc est, non fit nisi in habente sensum, et sine imaginatione non fit æstimatio, nec etiam opinio : quia licet opinio sit quædam accep,io rationis per probabilia, tamen quia incerta est, oportet quod immixta sit phantasiiis. Simplices enim conceptiones intellectus non sunt incertæ, sed semper veræ. Quod autem intelligentia et opinio non sint eædem imaginationi de qua diximus, manifestum est ex his quæ dicentur nunc : imaginari enim est passio quædam quæ est in potestate nostra quando voluerimus : possumus enim fingere in nobis idolum, sicut si coram oculis quandocumque voluerimus, sicut faciunt illi qui positi sunt in opere recordationis. Illi enim ex hoc quod repositum est apud animam, veniunt in his vel id quod fuit præ oculis prius, et referunt idolum ad rem in præterito acceptam : et similiter possumus nos fingere idolum, non referendo ad rem, et tunc imaginari : sed non est in nobis opinari vel intelligere, quia oportet habere rationem quæ faciat credere : et hanc a re et a natura, et non alibi oportet accipere. Similiter autem est de æstimatione : quia in his tribus oportet aliquid falsum vel verum dicere et discernere, sicut ex sententia : et hoc non est in nobis, sed potius a re de qua sententia veri vel falsi profertur.

<--- Page Split --->

Amplius autem cum opinamur vel æstimamus aliquid difficile vel terribile , statim sequitur in effectu compassio timoris vel tristitiae : et hoc est ideo quia opinio et æstimationi sunt secundum intentiones rerum, vel scientiae quaedam de rebus. Similiter autem fit si opinamur vel æstimationem habemus de aliquo de quo est confidendum, sicut de convcnienti : statim enim sequitur in affectu gaudium vel spes hujusmodi opinionem vel æstimationem. Quando autem secundum phantasiam vel imaginationem fuginus aliquod terribile, vel de quo esset confidendum, non sequitur aliqua compassio in affectu : sed habemus nos ad talia idola, sicut ad ea quae non sunt in re necessario, sed sicut videmus in parite res pictas quae non sunt in re : et ideo nemo timet leonem pictum, vel lupum pictum. Imaginatio autem in phantasia adhuc minus habet de rei veritate quam in parjete, sicut fictum minus habet de veritate rei quam depictum. Amplius autem scientia et opinio et prudentia et cæteræ virtutes intellectuales, sicut et æstimationi in sensibilibus, sunt partes acceptionis : non accipitur autem quod non acceptatur pro vero : imaginatio autem et phantasia fingens idola, a nullo tanquam vera acceptatur : igitur non est pars acceptationis : ergo imaginatio et phantasia non sunt opinio vel æstimation. De virtutibus autem intellectualibus quae partes acceptionis sunt, et quibus consentitur ut veris, disserere altera est ratio : hæc enim ad VI Ethicorum pertinet librum, in quo de intellectualibus virtutibus determinari habet. Per ista igitur constat quod imaginatio et phantasia ut est cum imaginibus, non est opinio vel æstimation.

CAPUT VII.

Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

Sed nunc aliter oportet procedere ob Text, et com, 155. Antiquorum quorumdam dicta. Habitum est enim de eo quod est intelligere, quoniam alterum est ab eo quod est sentire. Dicebant autem Antiqui, quod quaedam pars ejus quod est intelligere, est phantasia : quaedam autem opinio et scientia : et illi dixerunt quod phantasia et imaginatio sunt intelligere quoddam, licet non omne intelligere sit imaginatio vel phantasia. Hanc autem disputationem sic inchoamus : quia enim jam quaedam de phantasia determinavimus , in quibus ostendimus ipsam non esse opinionem vel æstimationem, oportet nos nunc loqui de altero quod isti dicunt, utrum phantasia sit intelligere quoddam : et accipiemus modo phantasiam gecuraliter pro imaginatione et phantasia, vocantes totam illam animæ potentiam secundum quam nobis fit phantasma vel idolum re non præsente : sic enim accipitur phantasia proprie, quando non dicitur secundum metaphoram : metaphorice enim aliquando dicitur phantasia intellectus qui est cum phantasmate. Secundum istos ergo qui dicunt phantasiam fore intelligere quoddam, oportet quod phantasia potentia sit habitualis, secundum quam contingit verum dicere de re ipsa : hæ autem potentiae etsi multæ sint, tamen ad præsens sufficiunt quatuor quæ sunt sensus communis, opinio, scientia, et intellectus. Ars enim et prudentia quæ sunt etiam virtutes intellectuales, similiter autem et sapientia secundum quam contingit verum dicere, nihil habent similitudinis cum phantasia : quia sapientia de

<--- Page Split --->

altissimis et primis et divinis est, quæ non imagines habent : ars autem est principium factivum cum ratione dirigente factionem et facturam : prudentia autem est principium activum cum ratione, et dirigit in operabilibus per nos. Imaginatio autem nihil omnino dirigit, sed potius impedit omnem directionem, sicut supra ostendimus. Similiter autem probabimus quod non est aliquis habitus istarum virtutum quas enumeravimus. Si enim est sensus vel aliqua pars ejus quod est intelligere, sicut illi dicunt, tunc oportet quod sit habitus vel potentia habitualis secundum quam discernimus sententiando, vel secundum quam verum vel falsum dicimus affirmando vel negando : et tunc erit aliquis habituum prænotatorum.

et hoc modo non est verum, quia vermes qui sunt lumbrici terræ, et muscas et cimices et pediculos et hujusmodi inconpleta animalia nihil videmus ad phantasiam operari, eo modo quo supra determinavimus opera phantasie : inest tamen talibus imaginatio aliqua et æstimatione superius enim hoc est probatum. Videtur tamen Aristoteles dicere formicas et apes non habere phantasiam : quod omnino falsum est, cum talia animalia artificiose operentur casas, et provideant in futurum sibi, et operentur in commune. Puto autem non ex vitio esse Philosophi, sed ex vitio translationis : quia Translator non intellexit nullum animalium quæ dixit Aristoteles phantasiam non habere, et loco eorum transtulit formicas et apes, et corrumpit veritatem mala ex translatione. Præterea sensus quidam qui sunt propriorum, semper sunt veri : phantasie autem et imaginationes'ut in pluribus sunt falsæ, non quidem verum dicentes vel falsum : quoniam habitum est quod non discernunt affirmando vel negando : sed hoc modo falsum quo ens fictum dicitur falsum cum non sit in rei veritate sicut fingitur. Amplius autem quando operamur sensibiliter circa rem, non dicimus quod videtur nobis homo, aut aliquid aliud quod non sit secundum rem, sed potius dicimus quod hoc est homo in re, eo quod sensus judicat rem præsentem : cum autem aliquid non ex opere reali sentimus, sed fingimus ipsum, re non existente, tunc dicimus quod esse videtur, et non quod ita sentit in re : et tunc talis sensibilis cognitio aliquando est vera, et aliquando falsa : quia quando fingit ut est in re, tunc est vera, et quando aliter, tunc est falsa : aliquando enim, sicut prius diximus, visiones apparent dormientibus : et de his non dicimus quod sunt, sed quod videntur et non sunt.

TEXT. et com. Quod igitur non sit sensus, manifestum 156. est ex his quæ dicuntur. Sensus enim, sicut ex supra dictis patet, duplex est, scilicet dictus secundum potentiam, sicut est sensus in habente sensum etiam quando dormit et sensibus non utitur : et dictus secundum actum, sicut est sensus in utente sensu : et sicut est visus potentia sensus, et sicut est visio actu sensus. Licet autem imaginatio nunquam sit nisi in aliquo qui habet sensus, tamen ipsa non essentialiter est sensus : quia si ipsa esset essentialiter sensus, nunquam esset sine sensu in potentia vel actu accepta : sed aliquo sensu non actu existente apparent idola secundum phantasian : sicut in excæcato qui somniat vel imaginatur colores quos aliquando vidit. Postea adducimus etiam hoc quod sensus quidem semper est ejus quod præsentialiter adest, non autem phantasia vel imaginatio : sunt enim re non præsente. Adhuc autem si actu et essentialiter idem esset sensus et phantasia hoc modo dicta, tunc quibuscumque inesset sensus, inesset et phantasia omni modo dicta, et secundum quamlibet suam operationem :

<--- Page Split --->

" ... At vero nec ipsa imaginatio sive phantasia non est aliqua virtus' quae sit de earum numero quae semper vera dicunt, sicut intellectus et scientia et sapientia : phantasia enim et imaginatio sunt frequenter falsae : intellectus autem et scientia et sapientia et virtutes sunt semper verae, sicut in VI Ethicorum habet ostendi ' . Relinquitur ergo videre si sit opinio, eo ' quod opinio est intelligere quoddam, ut Antiqui dixerunt : et opinio est aliquando vera et aliquando falsa : sed opinioni quae est intelligere quoddam, inhaeret fides conditionis : non enim potest esse quod opinans non habeat fidem de his de quibus habet opinionem. Cum enim dubitatio indeterminatus motus sit rationis ad utramque conditionis partem, ambiguitas autem ambit utramque partem rationis per rationes aequaliter fortes, opinio stat in una parte, et credit illi per rationes quas habet ad illam, et non ad aliam : sed tamen formidat adhuc alteram conditionis partem, propter hoc quod suae rationes quas habet ad alteram, non sunt demonstrativae, sed probabiles : et ex hoc patet quod omnis opinans opinione quae est intellectus, habet fidem ejus de quo habet opinionem : nulli autem bestiarum talis inhaeret fides, licet multae bestiarum habeant phantasiam : licet enim bestiae acquiescant suis aestimationibus, tamep non habent fidem et credulitatem : quia sicut scientia effectus est demonstrationis, ita fides et credulitas effectus est syllogismi probabilis. Amplius si omnem opinionem consequitur fides, quicumque opinatur, habet fidem : sic autem fidem sequitur persuasum esse, eo quod nullus est persuasus, nisi qui habet fidem : persuasum autem esse consequitur ratio, eo quod nulli persuadetur nisi per rationem : bestiarum autem quibusdam potest phantasia inesse, sicut supra ostendimus, licet non omnibus insit : sed ratio nulli inest bestiae : ergo phantasia non est ratio, nec opinio per consequens.

Ex istis autem ulterius manifestum est, 158. quod imaginatio etiam non est opinio sive aestimatione conjuncta cum sensu, sicut quidam dixerunt, nec est opinio quae fit per sensum sibi conjunctum, nec est complexio et compositio opinionis et sensus sive aestimationis et sensus : quia si esset opinio cum sensu phantasia, tunc non esset phantasia nisi ejus cujus est sensus secundum actum vel potentiam : et hoc ostendimus superius esse falsum. Idem autem sequeretur si phantasia esset opinio facta per sensum. Si autem esset complexio sive compositio operationis et sensus, tunc oporteret quod aliquo modo haberet proprietates sensus et proprietaetes opinionis : quoniam componentia secundum aliquem modum dicuntur de composito, et proprietates eorum aliquo modo conveniunt ei : nihil autem horum convenit phantasiae Est. autem manifestum non esse phantasiam, sive imaginationem et opinionem cum sensu, propter id quod dicunt quod ver^e opinio non est aliud ab eo cujus vere est sensus. Dico autem ac si dicatur quod phantasia est resultans ex albi opinione : cujus albi etiam est vere sensus et per se : non enim, ut dicunt, phantasia est ex albi quidem op.nione : ex sensu autem boni : quoniam tunc phantasia esset opinio, et sensus ejusdem solum per accidens : apparet igitur ex eorum dictis, quod phantasia est aliquid opinari : quod etiam sentitur non secundum accidens, sed per se et essentialiter.

Sed contra istos est quod nos frequen- 159. ter videmus secundum sensum res falsas, de quibus tamen cum sensu falso habemus veram acceptionem opinionis vel scientiae : sol enim secundum sensum visus videtur esse unius pedis in quantitate diametri, et tamen credimus ipsum esse majorem habitatione terrae tota per opi-

<--- Page Split --->

nionem vel per scientiam : si ergo phantasia est opinio et sensus vel compositio utriusque, aut homo abijcit opinionem talem et retinet sensum, aut retinet utrumque scilicet sensum falsum et opinionem veram. Si autem abijcit opinionem propter sensum, tunc abijcitur acceptio vera de re aliqua quae est salvata in eadem veritate : et talem acceptionem contingit abjicere eum qui non est latens nec discredens : contingit ergo idem salvatum discredere et credere et non credere simul : quia salus rei facit credere, et abjectio acceptionis facit non credere : et hoc est impossibile, quia, sicut diximus, non potest dici quod lateat cum nihil mutationis factum sit in opinante vel in re de qua est opinio : aut si retinet opinionem et non abijcit eam, et phantasia est talis complexio opinionis et sensus, tunc phantasia erit simul vera et falsa : sed hoc stare non potest, quia opinio vel acceptio alia falsa facta est, quando mutata re, mutatio ipsa latet discredentem : hic autem nulla est facta mutatio omnino : non ergo potest dici quod phantasia sit aliquid unum supra numeratorum, vel sit ex illis compositum quid.

CAPUT VIII.

Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

motus ad formam sensibilis, necessario etiam movet ad consequens ipsum et proportionatur sibi secundum communionem moventis et moti : oportet igitur quod sensus secundum actum factus, et habens formam sensibilis moveat virtutes apprehensivas interiores sibi proximas ad speciem sensibilem quam habet : videmus autem phantasiam esse motam sicut ad formam : igitur phantasia erit motus quidam : et quoniam phantasia nunquam est nisi in eo subjecto in quo est et sensus, et non est unquam in aliquo nisi in quo est etiam sensus, et est tantum de his quorum est sensus : fit autem motus moventis non a sensu in potentia, sed potius ab actu sensus : quoniam movetur secundum formam sensibilis quae facit ipsum actu.

Motus autem talis quem facit sensus Text. et cum. 161. secundum actum, necesse est esse similem in forma sensui secundum actum facto : igitur phantasia secundum veritatem est potentia in qua est motus sensus secundum actum simul. Non autem hic vocamus motum ipsam motus successionem, sed potius cum in motu sint duo, unum quod est ipsa successio secundum fieri, alterum autem quod est forma facta post formam, vocamus hic motum formam factam post formam : quia forma quae est in phantasia fit post illam quae est in sensu communi et proprio : et quando dicimus quod est motus a sensu, intelligimus hoc, quod sensus est effectivus hujus motus, et non terminus a quo fit motus : quia ille abjicitur in motu. Si autem phantasia dicatur motus a sensu factus, et non potentia in qua sive in quam fit hujusmodi motus, erit descriptio potentiae per suum proprium actum, sicut habent describi potentiae passivae, prout supra determinatum est. Ex quo autem phantasia est talis motus, constat quod non est contingens sine sensu qui aliquando fuerit, licet forte cum ipsa sen-

<--- Page Split --->

sum esse non sit necessarium : et ideo phantasia nunquam contingit in his quae non sunt sensibilia, sicut plantæ : sed illud quod habet eam, multa contingit secundum ipsam facere et pati : et hujusmodi causam superius assignavimus, ubi sigillatim de interioribus viribus animæ sensibilis egimus : et convenit ipsam esse aliquando veram, aliquando falsam : hujusmodi autem causa oritur ex diversitate sensibilium quæ sunt tripliciter dicta, sicut in superiori libro determinavimus : et sensus per se et propriorum sensatorum semper est verus : et si habet falsum, hoc est parvissimum : quia non convenit ei falsum ex se, sed potius ex sentiente, vel ex medii diversitate, vel ex sensibili distantia, sicut superius ostendimus : et voco diversitatem sentientis quando contingit per infirmitatem male dispositionis organum sentiens : diversitatem autem medii quando ipsum non in sincera et pura natura medii mediat, sed habet aliquid sibi immixtum. Distantia autem sensibilis impedit vires sensibilis agentis in sensum, eo quod vis omnis agentis in aliud est proportionata ad determinatam distantiam. Aliter autem non posset errare sensus proprius circa sensibile proprium : quoniam, sicut supra probatum est, sensibile proprium est per se activum in sensum, et per se activum non imprimit in passivum, nisi tantum formam propriam : et cum illam recipit sensus, non pædest esse error circa id quod sic recipit : et quoad hoc motus a sensu factus est verus eadem veritate qua sensus est verus, nisi aliquid aliud impediat. Est autem aliud sensibile ut hæc individua demonstrata accidant sensui, quod vocamus sensibile per accidens : et in illo incidit medium in sensum : quia illud est per compositionem et divisionem sensibilis per se, ad aliud quod non accipit sensus, et aliquando componit vere, aliquando false. Visus enim albi non mentitur quod album sit : in quantum autem album dicit esse hoc vel illud per affirmationem vel negationem, sæpe menti-

tur. Tertium autem sensibile est commune sensibile, et hoc est consequens propria sensata : propria enim sensata insunt communibus : communia enim sunt in magnitudine et figura : et ideoiterum hoc componit et dividit : et ideo circa illa maxima fit deceptio secundum sensum : et ideo sensus interior qui est phantasia, fit ab actu sensus exterioris, qui est ab his tribus sensibus : et ideo duas habet causas falsitatis, quarum una est distantia a re, quia accidit re non præsente, et non dirigit formam sensibilis quam habet ad rem sicut facit sensus : et ideo frequentes sunt illusiones in ipsa phantasia et in sensibus propriis. Alia autem causa falsitatis est quam habet a sensibili per accidens, et a sensibili communi, in quorum compositione et divisione frequens est deceptio : unde licet exterior sensus præsentis aliquando sit verus, tamen alteri interiores sensus qui sunt præsentis et absentis, erunt utique frequenter falsi, et tunc maxime cum procul sit quod sentimus secundum rem. Si igitur ea quæ dicta sunt, nulli alii conveniunt quam phantasiæ, sicut jam ostendimus, tunc absque dubio phantasia erit motus a sensu secundum actum facto, sicut diximus supra.

CAPUT IX.

De rátione nominis phantasiæ et utilitate ejus.

Quoniam autem visus inter omnes senText. et com. 162. sus maxime est sensus, eo quod magis habet sensibilis cognitionis : propter quod etiam disciplinabilis est maxime et maxime formalis, in quo est operatio sensibilis animæ, et quasi nihil operationis naturæ : quam etiam ob causam inter sensus primus est : et ideo lumen etiam a

<--- Page Split --->

luce accipit, quoniam oculi luminaria dicuntur, et visus lumen luminarium illorum : et hoc est ideo, quia sine lumine non potest videre : ideo phantasia determinatum vel derivatum nomen a visu habet, quia phantasia dicitur visio vel apertio Latine. Et hujus causa est etiam, quoniam sensibilia visus maxime permanent et finguntur in phantasia, et alia minus, et minime sensibilia olfactus : et ideo rarissime somniat quis de odoribus : et hujus causa est, quia debiliter habemus hunc sensum : tactum autem maxime habemus : tamen servat qualitates in corpore magis quam intentiones qualitatum in anima, et ideo raro somniat aliquis frigus vel calorem, nisi frigescat vel calescat interius corpus, sed colores et figuras frequentissime somniat et sonos, eo quod magis sunt illa habentia de proprietate intentionum spiritualium : et ideo de facili transeunt ad phantasiam. Quia autem phantasmata sunt similia sensibus, fit conversio ad ea sicut ad sensibilia :

quoniam non est advertens ratio vel æstimativa cognitio : et ideo multa per phantasiam operantur animalia, sicut superius diximus : alia quidem quia intellectum non habent. sicut bruta : alia vero ex hoc quod habent intellectum velatum ob aliquam amentiam melancholiae, vel ebrietatis, vel ægritudinis cerebri : aut propter somnum, qui licet per se sit ligamentum sensuum, tamen etiam ligat intellectum per accidens, sicut quidam homines sunt, et ibi operantur per solam phantasiam. Sic igitur sicut sunt quinque sensus exteriores, visus, auditus, olfactus, gustus, et tactus : ita sunt quinque sensus interiores, sensus communis, imaginatio . æstimativa, phantasia, et memoria. Phantasia communiter accepta claudit in se imaginationem et phantasiam proprie dictam. De phantasia quidem igitur et cæteris interioribus sensibus quid et propter quid sint, in tantum a nobis dictum sit.

<--- Page Split --->