TRACTATUS IV

DE COMMUNIBUS SENSUUM.

CAPUT I.

Quod omnis sensus susceptivus est specierum sensibilium.

1.1. Communiter autem convenientia sensibus et de sensu communi dicendum est post hoc. Primum autem quod communiter convenit omni sensui secundum quod est sensus, est, quod omnis est in gradu illo apprehensionis quod accipit speciem sensibilem sine materia, materia tamen praesente, sicut cera accipit figuram sigilli solam, absque eo quod aliquid de materia sigilli confluat in ceram, accipit figuram annuli sive sigilli aurei vel ferrei, sine auro vel ferro : et tamen accipit auream sive ferream figuram, hoc est, eam quae secundum esse materiae fuerit, et est auri vel ferri et non alterius, nihil accipit tamen de auro et ferro : et similiter sensus accipit uniuscujusque sensibilis speciem, colorem scilicet, et saporem, et sonum, patiturque ab hujus-

modi sensibilibus speciebus , non in quantum unaquaeque sensibilium est unumquodque sensibilium secundum esso materiale, sed in quantum unumquodque illorum est in esse intentionali et secundum rationem, sicut prius in antecedentibus diximus. Videtur autem fortassis hoc de tactu et gustu non fore verum secundum prius determinata: quia diximus sensibilia eorum secundum esse materiale fieri in sentientibus. Sed ad hoc intelligendum est, quod nos vocamus hic sensum virtutem sensibilem in primo organo sensitivo sitam: illi enim a medio non redditur nisi species sola sensibilis secundum quod unaquaeque virtutum sensibilium judex quidam est differentiarum sensibilium quae sibi objiciuntur: et hoc modo omni sensui convenit ipsum esse susceptivum sensibilium specierum, sine omni materia et esse materiali, materia tamen praesente.

Id autem quod primum est quo sentimus, est id in quo sensibilium species sola sine materia potentia sunt primo, et post in actu, quando jam habet eas : et sequitur ex isto quod primum sentiens

<--- Page Split --->

cum est in actu, est tale quale quidem ipsum sensibile : sed alterum est esse ejus hinc et inde secundum quod est in esse intentionali actus sensus, et secundum quod est in esse materiali magnitudo quaedam, sive corpus subjectum sensibus: magnitudo enim materialis subjecta sensibus, non est id quod senitur secundum quod sensatum actus est sensus, sed quia esse sensitivum quod est esse intentionale. Similiter autem nec ipse sensus secundum actum factus est magnitudo : sed est ratio quaedam intentionalis ipsius sensibilis et sensus habens talem intentionem in potentia sensibilis, quae judex est ipsius: omnis enim potentia alicujus et ratio habet proportionem ad ipsum recipiendum : quae proportio si solvatur, non erit amplius potentia: oportet enim potentias proximas per aliquid esse proximas, et praecipue potentias habituales, quae sunt sicut esse primum harmoniam habentes ad actus secundos qui eliciuntur ex ipsis. Diximus autem superius, quod sensitivi primi perfectio est a generante et species sensibilium sunt in ipsis, sicut actus secundi harmonice : ergo potentia sensitiva proportionatur sensibili quod accipit.

dam partem animæ : tamen quia organa plantarum non sunt harmonice proportionata ad solas sensibilium species recipiendas, non possunt sentire plantæ : carent autem hujusmodi harmonia in organis, propterea quod terrestres sunt : et ideo actiones earum ab actionibus materialibus elevari non possunt, sed patiuntur passione materiali, non formali, sicut diximus. Ideo dicentes plantas habere duos sensus, gustum scilicet et tactum, absque dubio errant : quia licet trahant nutrimentum et alterentur tangibilibus, tamen non judicant sapores, nec alterantur alteratione speciei tantum, sed alteratione materiae. Hoc est igitur quod convenit sensui omni in quantum est sensus.

CAPUT II.

Utrum aliquid non habens sensum patiatrur a sensibus.

Tert. et com. 123.

Et ideo ex illo manifestum est propter quid excellentiae sensibilium corrumpunt sensum : quoniam excellentiae excedunt harmoniam : et solvitur tunc proportio quoad sensibile comparatum ad organum sentiendi, sicut in symphonia quando harmonice extensæ sunt chordæ, si quis fortius quam harmonia permittat, percusserit chordas, corrumpit harmoniam.

Text. et com. 121.

Ulterius autem ex dictis manifestum est, quia plantæ non habent sensum : licet enim patiantur a tangibilibus quae agunt actione materiae et non tantum actione speciei, et licet habeant quam-

Dubitabit autem fortasse aliquis, si aliText. et rcm. 125. quid patiatur ab odore, hoc est, ab odoris simplici specie, quod impossibile est habere olfactum, aut a colore sive a coloris simplicis specie, quod videre non potest. Similiter autem eadem ratio dubitationis est in aliis : si enim quod est olfactus activum ad actum est, odor, et relative dicuntur ad invicem proprium activum et proprium passivum, tunc posito uno ponitur alterum, et destructo uno necesse est alterum destrui : igitur in quo est odor sicut in proprio passivo, necesse est habere olfactum : sicut sequi videtur quod nihil habens olfactum modo prædicto, patiatur ab odore. Eadem autem est ratio in aliis sensibus : quia sicut sæpe diximus, non quælibet passiva vel passibilia recipiunt actus activorum quo-

<--- Page Split --->

rumlibet : sed actus sensibilium recipiunt quaedam passiva secundum quod harmonice sunt sensitiva eorum.

I u - - - . Similiter autem hoc idem manifestum est etiam, sicut lumen enim, tenebrae, odor, sonus, et aliae simplices species sensibiles secundum quod hujusmodi, nihil omnino agunt in corpora non habentia sensus actione speciei tantum : sed si agunt in ipsa, hoc est actione non speciei, sed materiae : sicut quando dicitur quod tonitruus scindit lignum, non agit ad scissuram ligni videlicet soni species simplex, sed potius aer per motum quo movetur qui est causa sonandi. Et per causam eamdem multum sonantia scindunt turres et muros, quia aer continuus usque ad auditum movetur : quoniam defert sonium, et cum est in muris, commovet muros : et ideo etiam acuti sonis dentes lavdunt commovendo eosdem. Licet autem ita sit de speciebus sensuum qui sunt per medium distans, tamen tangibilia et sapores videntur agere alterando in ea quae nullum habent sensum et quae sunt inanimata. Si enim illa dicerentur non agere quae sunt inanimata, tunc non possunt aliqua inveniri a quibus inanimata et animata alterentur.

patientia secundum quid et non simpliciter.

Sed tunc quaeritur: quia si odorare est etiam pati aliquid a specie, tunc una ratione patitur medium, quod est corpus inanimatum, et sensus a specie sensibili: et tunc secundum eadem pat:untur et alterantur animata et inanimata. Cujus contrarium in libro de Cælo et Mundo nos determinavimus. Et ad hoc dicimus, quod odorare non est absolute pati aliquid a sensibili percepto, sed potius odorare est sentire et judicare odorem, quod est secunda sensus perfectio : et non est tantum pati, sed operari aliquid : et hoc modo sensibile ad operationem sensus non agit in id quod est inanimatum. Est igitur totius hujus quaestionis solutio sive determinatio, quod sensibile dupliciter accipitur, formaliter scilicet, et materialiter, hoc est sensibile in eo quod est sensibile, et hoc est quod agit ad operationem sensus et secundum hoc non agit nisi in corpus animatum anima sensibili. Sic sensus et sensatum sunt correlativa, quae posita se ponunt, et perempta se perimunt. Si autem accipiatur id quod est sensibile in quocunque sensu : tunc illud agit alterando etiam corpora non animata : et hoc modo sensus et sensctum correlationem ad invicem non habent : et hoc modo quaecumque alterant animata, alterant etiam inanimata.

Dubium.

Solutio. Odorare non est absoluta a sensibili pati, sed odorare est sentire et judicare odorem.

Nota quomodo sensus et sensibile sunt correlativa et quocedù non.

Si autem conceditur quod a sensibus tactus et gustus patiuntur inanimata, quaeramus utrumne etiam a sensibus aliorum sensuum trium patiantur inanimata? Sed dicendum utique quod non omne passivum est ab odore suo et colore, secundum quod sunt intentiones sensibiles: quia etiamsi media eorum patiantur ab intentionibus sensibilibus, tamen media sunt indeterminata, et non manent in eis tanquam formæ permanentes istae intentiones : et ideo non vere et physice patiuntur ab eis, sed transeunt per ea ad sensus et feruntur per ea sicut aliquid

CAPUT III.

In quo est probatio, quod non est sensus præter quinque per naturam mediorum.

Quoniam autem nullus est sensus pro- 128. prius præter quinque qui sunt visus, auditus, gustus, tactus, et olfactus, ex his quæ nunc dicemus, accipere potest ali-

<--- Page Split --->

cum est in actu, est tale quale quidem ipsum sensibile : sed alterum est esse ejus hinc et inde secundum quod est in esse intentionali actus sensus, et secundum quod est in esse materiali magnitudo quaedam, sive corpus subjectum sensibus: magnitudo enim materialis subjecta sensibus, non est id quod senlitur secundum quod sensatum actus est sensus, sed quia esse sensitivum quod est esse intentionale. Similiter autem nec ipse sensus secundum actum factus est magnitudo : sed est ratio quaedam intentionalis ipsius sensibilis et sensus habens talem intentionem in potentia sensibilis, quae judex est ipsius : omnis enim potentia alicujus et ratio habet proportionem ad ipsum recipiendum : quae proportio si solvatur, non erit amplius potentia : oportet enim potentias proximas per aliquid esse proximas, et praecipue potentias habituales, quae sunt sicut esse primum harmoniam habentes ad actus secundos qui eliciuntur ex ipsis. Diximus autem superius, quod sensitivi primi perfectio est a generante et species sensibilium sunt in ipsis, sicut actus secundi harmonice : ergo potentia sensitiva proportionatur sensibili quod accipit.

dam partem animæ : tamen quia organa plantarum non sunt harmonice proportionata ad solas sensibilium species recipiendas, non possunt sentire plantæ : carent autem hujusmodi harmonia in organis, propterea quod terrestres sunt : et ideo actiones earum ab actionibus materialibus elevari non possunt, sed patiuntur passione materiali, non formali, sicut diximus. Ideo dicentes plantas habere duos sensus, gustum scilicet et tactum, absque dubio errant : quia licet trahant nutrimentum et alterentur tangibilibus, tamen non judicant saporees, nec alterantur alteratione speciei tantum, sed alteratione materiae. Hoc est igitur quod convenit sensui omni in quantum est sensus.

CAPUT II.

Utrum aliquid non habens sensum patiatr a sensibus.

Text, et com. 123.

Et ideo ex illo manifestum est propter quid excellentiae sensibilium corrumpunt sensum : quoniam excellentiae excedunt harmoniam : et solvitur tunc proportio quoad sensibile comparatum ad organum sentiendi, sicut in symphonia quando harmonice extensæ sunt chordæ, si quis fortius quam harmonia permittat, percusserit chordas, corrumpit harmoniam.

Dubitabit autem fortasse aliquis, si aliText, et com. 125. quid patiatur ab odore, hoc est, ab odoris simplici specie, quod impossibile est habere olfactum, aut a colore sive a coloris simplicis specie, quod videre non potest. Similiter autem eadem ratio dubitationis est in aliis : si enim quod est olfactus activum ad actum est, odor, et relative dicuntur ad invicem proprium activum et proprium passivum, tunc posito uno ponitur alterum, et destructo uno necesse est alterum destrui : igitur in quo est odor sicut in proprio passivo, necesse est habere olfactum : sicut sequi videtur quod nihil habens olfactum modo prædicto, patiatur ab odore. Eadem autem est ratio in aliis sensibus : quia sicut sæpe diximus, non quælibet passiva vel passibilia recipiunt actus activorum quo-

<--- Page Split --->

rumlibet : sed actus sensibilium recipiunt quaedam passiva secundum quod harmonice sunt sensitiva eorum.

t. et nom. Similiter autem hoc idem manifestum est etiam, sicut lumen enim, tenebrae, odor, sonus, et aliae simplices species sensibiles secundum quod hujusmodi, nihil omnino agunt in corpora non habentia sensus actione speciei tantum : sed si agunt in ipsa, hoc est actione non speciei, sed materiae : sicut quando dicitur quod tonitruus scindit lignum, non agit ad scissuram ligni videlicet soni species simplex, sed potius aer per motum quo movetur qui est causa sonandi. Et per causam eamdem multum sonantia scindunt turres et muros, quia aer continuus usque ad auditum movetur : quoniam defert sonum, et cum est in muris, commovet muros : et ideo etiam acuti sonis dentes laedunt commovendo eosdem. Licet autem ita sit de speciebus sensuum qui sunt per medium distans, tamen tangibilia et sapores videntur agere alterando in ea quae nullum habent sensum et quae sunt inanimata. Si enim illa dicerentur non agere quae sunt inanimata, tunc non possunt aliqua inveniri a quibus inanimata et animata alterentur.

patientia secundum quid et non simpliciter.

Sed tunc quaeritur: quia si odorare est etiam pati aliquid a specie, tunc una ratione patitur medium, quod est corpus inanimatum, et sensus a specie sensibili: et tunc secundum eadem patuntur et alterantur animata et inanimata. Cujus contrarium in libro de Celo et Mundo nos determinavimus. Et ad hoc dicimus, quod odorare non est absolute pati aliquid a sensibili percepto, sed potius odorare est sentire et judicare odorem, quod est secunda sensus perfectio: et non est tantum pati, sed operari aliquid: et hoc modo sensibile ad operationem sensus non agit in id quod est inanimatum. Est igitur totius hujus quaestionis solutio sive determinatio, quod sensibile dupliciter accipitur, formaliter scilicet, et materialiter, hoc est sensibile in eo quod est sensibile, et hoc est quod agit ad operationem sensus et secundum hoc non agit nisi in corpus animatum anima sensibili. Sic sensus et sensatum sunt correlativa, quae posita se ponunt, et perempta se perimunt. Si autem accipiatur id quod est sensibile in quocunque sensu: tunc illud agit alterando etiam corpora non animata: et hoc modo sensus et sensctum correlationem ad invicem non habent: et hoc modo quaecumque alterant animata, alterant etiam inanimata.

Dubium.

Solutio. Odorare non est absoluta a sensibili pati, sed odorare est sentire et judicare odorem.

Nota quomodo sensibile sunt correlativa et quocedù non.

Si autem conceditur quod a sensibus tactus et gustus patiuntur inanimata, quaeramus utrumne etiam a sensibus aliorum sensuum trium patiantur inanimata? Sed dicendum utique quod non omne passivum est ab odore suo et colore, secundum quod sunt intentiones sensibiles: quia etiamsi media eorum patiantur ab intentionibus sensibilibus, tamen media sunt indeterminata, et non manent in eis tanquam formae permanentes istae intentiones: et ideo non vere et physice patiuntur ab eis, sed transeunt per ea ad sensus et feruntur per ea sicut aliquid

CAPUT III.

In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

Quoniam autem nullus est sensus pro- 128. prius praeter quinque qui sunt visus, auditus, gustus, tactus, et olfactus, ex his quae nunc dicemus, accipere potest ali-

<--- Page Split --->

quis fidem : si enim nos omnia sensibilia per medium nobis conjunctum et omnia sensibilia per medium distans sentimus istis quinque sensibus quos habemus, tunc nullus nobis debet deesse sensus : quoniam sensus non habetur nisi per sensibilium cognitionem, quae per medium conjunctum vel per medium distans sentiuntur. Quod autem his quinque omnia talia sufficienter sentiantur, inducendo monstratur sic : in Physicis enim ostensum est quod omnis animalis cujus est aliquis sensus, ille est tactus, sed non convertitur. Hunc autem sensum qui tactus dicitur, et est per medium conjunctum nobis, sufficienter habemus cum sint plures. Quod autem sufficienter tactum habeamus, patet, quia omnes differentias possibiles tangi per hos tactus quos habemus, sufficienter sentimus : si enim deesset nobis aliquis illorum sensuum, deesset nobis etiam organum et medium illius sensus

illa plura sensibilia, sufficienter haberet plures sensus : quoniam non deesset ei sensibilium cognitio : sicut si diceremus quod organum sensitivum esset ex aere, et quod aer est medium soni et coloris, ille qui haberet hujus organum, sufficienter sentiret per organum unum duo sensata differentia genere. Similiter autem si plura organa et media sunt ejusdem sensati, sicut aer, et aqua, quae sunt media colorisin quantum lucida sunt, tunc habens illa plura organa, iterum sufficienter sentiret illud sensatum, et non deesset ei aliquid in sensibilium cognitione. Ex omnibus autem hujusmodi arguo, quod habens organa sufficienter omnia sensibilia sentientia per medium conjunctum et per medium remotum, non habet defectum alicujus sensus : animal autem habens quinque sensus, habet organa sufficienter omnia sensibilia tam per medium conjunctum quam per medium remotum accipientia : ergo non deest aliquis sensus habenti quinque sensus praedictos. Et haec ratio est penes media sensuum accepta : medium enim ad omnem sensum essentialiter exigitur. Sed medium aut est conjunctum, aut distans. Et si conjunctum est, aut est per hoc medium quod est aequalitas inter sua sensibilia, aut privatum eis omnino : medium autem quod est aequalitas, est in tactu, quoniam omnino non potuit privari tangibilibus, eo quod ex talibus consistit compositio essentialis animati corporis. Si autem est medium per privationem sensibilium conjunctum, tunc est gustus : ille enim est per conjunctum medium, eo quod ipse est quidam tactus, et suum medium privatum est sensibili, eo quod ex illo non componitur sentiens, sed potius suum sensibile est indicans hoc quod est maxime conveniens compositioni essentiali, et hoc est sapor, qui ideo quod sequela est complexionis, indicat nutrimentum quo salvatur compositum animatum. Si autem est medium distans, non potest esse terminatum corpus, quia per illud non posset esse transitus sensibi-

<--- Page Split --->

LIBER II DE ANIMA, TRACT. IV

lium : oportet igitur quod sit pervium. Iloc autem est secundum duplicem naturam : aut enim est secundum eam quae est a superiori corpore, et sic est medium visus, et hoc est in quatuor corporibus perviiis. Aut secundum naturam alicujus clementi in seipso, et hoc est dupliciter : aut enim est cum motu generante sensibile ipsum, aut secundum generationem a solo sensibili factam. Et primo quidem modo est medium soni, et hoc est aer, quod aer quam aqua nobilior est, magis est in aere quam in aqua. Secundo autem modo medium est odoris, quod est etiam plus in aere quam in aqua : quia licet humidior sit quam aqua, tamen propter spiritualitatem sui humidì calido sicco minus contrariatur quam aqua quae incorporatum habet humidum : et ideo plus diffunduntur odores in aere quam in aqua. Est autem sciendum sensibilium per media sua non esse motum localem, sed potius, sicut diximus supra, sensibile formaliter generat intentionem suam in omni parte medii per circulum et sphæram in circuitu. Nec est una numero intentio sensibilis quælibet in parte medii, sed diversæ : sicut etiam superius diximus de soni generatione : et hoc magis est alteratio quam motus localis : non tamen vere est alteratio, ideo quod non res sed potius intentio rei est generata in medio, quæ intentio non est res separata vel rara in esse, sed potius raræ rei similitudo spiritualis.

Si autem aliquis objiciat, quod si motus localis non est intentionum sensibilium in medio, quod tunc distantia non debet impedire sensum, et debemus æqualiter cito sentire remotum et propinquum. Adhuc autem si est alteratio, et omnis alteratio est cum transmutatione subjecti, et ita v.detur media debere transmutari. Dicimus ad hoc, quoniam omnis virtus agens efficacior est in propinquum agere quam in remotum, sicut dicit Philosophus Alpetrans : et ideo sensibilia in propinquo proportionatas suas generant formas, et non in remotis

quorum distantia extra possit esse generantis : et licet concedatur media secundum aliquid posse transmutari, non tamen simpliciter transmutantur, eo quod ista non res sunt, velut diximus, sed rerum intentiones quaedam, et præcipue in visu : in auditu autem sonus esse materiale habet in aere, et per reflexionem habet esse spirituale : odor autem habet intentionale esse in remoto, et in propinquo aliquid habet de esse materiali. Gustabilia autem et tangibilia per materiam conjunguntur mediis : sed tamen medium non agit in organum nisi esse intentionale : et ideo videtur, quod sicut in aliis sensibus sensibilia ad medium se habent, ita in gustu et tactu se habent media ad sensum. Hæc igitur est ratio media sensuum probans nullum in aliquo animali perfecto deesse sensum.

CAPUT IV.

In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

Inducemus autem hic aliam rationem Text, et eom. 130. ex parte organorum sensus acceptam, dicentes quod organa quibus sentiunt animalia, non possunt esse commixta, nisi sic, quod sint ex duobus elementis mediis, quæ sunt aer, et aqua, dominantibus in eis, sicut pupilla cujus perfectio est visus, est ex aqua : et aer connaturalis est auri per quam est auditus : et olfactus etiam ex altero illorum est, quoniam in spirantibus fit per aerem, in aquaticis autem fit per aquam adducentem odorem. Similiter in animalibus non habentibus sanguinem et non spirantibus quæ in aere habitant, sicut sunt apes : fit enim in aere in quo eisdem odores occurrunt vel concurrunt, sicut superius est determinátum. Ignis autem

<--- Page Split --->

per seipsum quidem nullius est : eo quod est consumens et interminans omne animatum : sed per proprietatem sui caloris incomplexionatus, tunc est in omnibus sensibus operatio ejus : quia calor facit vigiliam et expandit spiritus animalium ad organa sensuum, et sic organa omnia solvit ad operationem, sicut frigiditas ad interiora propellens spiritus, immobilitat et stupefacit omnia organa sensuum, sicut in somno et vigilia determinabitur. Terra autem cum sit frigida et sicca, et ex utraque qualitate sit terminatum corpus, et non receptibile sensibilium, nec reddibile eorumdem, sed potius hoc quod tarde recipit, fortiter in se ipsa tenet, non potest esse dominans in organo alicujus sensus, nec adjumentum praebere ad actus et operationes sensibiles. Quia vero organicum corpus terminatum et figuratum est, et non tenet nisi terra, ideo permixta aliis magis dominantur in tactu : quia in omnibus animatis magis terra dominatur propter soliditatem et firmitatem quae debet esse secundum naturam in corporibus animatis : eo quod aliter distinctionem et figuras membrorum corpus animatum non retineret. Unde ex dictis relinquitur nullum organum esse in quo dominetur aliquod simplicium, nisi aer et aqua. Et hujus signum est, quod si oculus pungatur, non egreditur ex ipso nisi aqua. Licet autem perspicuum quod est medium visus, sit plus in aere et igne et coelo quam in aqua : tamen illa non plus dominantur in visu : lux enim cœeli vel ignis si in oculo dominaretur, sicut dicit Plato et Calcidius, non adunarentur in oculo formae, sed potius divaricarentur, sicut expresse deprehenditur in speculo luci opposito, in quo aut nullae apparent formae, aut apparent valde obscurae et confusae : et ideo sagax sollicitaque natura sapienter obumbravit oculum fovea, et lacryma, et superciliis, et humore nigro circa aciem oculi posito, ut forma adunata certius ostendat visibile, et luce un-

diq ue circumfus a non divaricetur visibile. Adhuc autem si ignis abundaret in oculo, rarus esset nimis ad tenendas formas, nec repræsentaret, sed traduceret : organum autem tenere et repræsentare debet formas : oportuit igitur quod fieret ex aqua frigida glaciali, quæ puritate sua et pervietate et humiditate reciperet, et frigiditate et spissitudine tenernet et repræsentaret. In auribus autem non est eadem causa, quia sonus est cum motu, sicut supra demonstratum est, et motus non potest esse permanens in spisso, sed in tenui, quod hoc est secundum aliquid leve et grave, sicut in libro de Cælo et Mundo determinavimus. Hæc ergo causa est quare in organis hæc duo elementa dominantur et non alia. Quod autem diximus, odoratum fieri utroquo illorum, non debet intelligi quod organum ipsum habeat dominium utriusque illorum elementorum , quia organum olfactus in anteriori parte cerebri collocatur : et ideo oportet esse frigidum et humidum, non tamen fluidum, sed commixtum cum terra : sed actus odoratus fit per tactus aeris in quibusdam, et per tactum aquæ in quibusdam, sicut diximus.

Cum igitur organa sentiendi aliter Text. et com. 131. componi non possint, nisi ex his quæ diximus, et animalia perfecta omnes habeant istas organorum perfectiones, animalia perfecta omnes habent sensus : omnes enim sensus habentur a perfectis animalibus et non ab imperfectis, sicut in tertio hujus scientiæ libro ostendemus : natura enim solers et sollicita nihil negat necessariorum, et non dat superfluum aliquid : et hoc perpendere possumus in hoc quod talpæ dedit oculos et coöperuit eos pelle : quia illud animal quia coöpecibum sub terra venatur, et ibi oculis non ruit in talpa oculos pelindicet : raro autem est extra terram, le. et propter consuetam opacitatem terræ et tenebras sustinere lumen non posset

<--- Page Split --->

nisi oculos tectos pelle haberet : ob quod in loco oculorum exterius pilos non habet pellis ejus, ut magis sit spissa.

CAPUT V.

In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilitibus.

P. 4 et rom. Adhuc autem et tertiam inducemus 12. rationem sumptam a sensibus, per quam nullum deesse sensum' animalibus perfectis ostendemus : haec enim efficacior est ad probandum quod numerus propriorum passivorum ex numero propriorum activorum convenientissime probatur. Non enim alterum aliquod corpus sensibile est et alia passio sive qualitas sensibilis quae nulli sensui est propria, quam illae quae dictae sunt : ergo nullus deest animalibus perfectis sensus : nullum autem aliud sensibile est ab his quae dicta sunt, sicut probabimus. Si enim esset aliud aliquod sensibile, sensus illius ab aliquo animali haberetur : sed animal perfectissimum est homo : ergo sensus illius haberetur ab homine. Nos autem videmus hominem non habere plurium sensibilium sensus, quam qui dicti sunt : quoniam sensibilia judicant convenientia et inconvenientia animalibus quorum sunt sensus. Judicium autem convenientis potest accipi pe» illud quod substantialiter convenit, aut nocet, aut per signum illius. Et siquidem est de eo quod substantialiter convenit, tunc oportet quod sensibile innotescat per seipsum, et aliquid quod est pars animalis : quia ad hoc quod aliquid substantialiter conveniat, oportet ista duo concurrere, scilicet quod substantia sensibus per seipsam conveniat : quia species generata ab ipso, non constituit substantiam corpoream : et oportet ut

substantiae conveniat sentientis : et sic sensibile necesse est conjungi per substantiam sentienti : et ex hoc convincitur esse tactus, et sufficienter habetur, quando omnia contingibilia nobis substantialiter per tactum sentimus. Si autem per signum innotescit, aut illud signum est propinquum, aut remotum, aut medio modo se habens. Et siquidem est propinquum, tunc erit sequela commixtionis : et sic erit sapor per substantiam conjunctus gustui. Et si est medio modo se habens, tunc est odor, qui causatur a sapore. Si autem est remotum, tunc significat per ipsam rei formam, aut per illud quod est ejus signum et non res ipsa, et sic est sonus.

Est autem numerum hunc aliter accipere : quoniam sensus est ad notitiam ordinatus, et ad cibum convenientem, et ad substantiam : his enim tribus perficitur animal perfectum : substantia enim dat esse, cibus autem conservationem in esse, disciplina autem est de perfoctione animae praecipue humanae. Si ergo sensibile sit magis disciplinabile, tunc erit aut ex ipsa rei forma deserviens inventioni, et tunc est sensus visus : et ideo delectatio visus maxime signum est quod homo naturaliter scire desiderat : aut est per signum intentionis rei, et sic est auditus deserviens doctrinae. Quia autem omne quod quisquam scit, aut addiscens ab alio, aut inveniens per seipsum novit, ideo isti duo modi suffi ciunt ad disciplinam. Si autem sensus sit magis ad cibum persequendum, cum cibus non sit nisi aliquid commixtum, oportet quod species sensibilis sit alicujus commixti species : species igitur ista consequitur proxime mixturam, ita quod est proximus effectus ejus, et sic est sapor : aut est effectus ejus non proximus, et sic est odor qui saporem sequitur. Si autem est de his qui ordinant ad substantiam, tunc est species tangibilium.

Et ex his patet quare homines visum et auditum habentes optime disciplinabi-

<--- Page Split --->

les sunt : et si carent odoratu, visu, et auditu, nunquam disciplinantur perfecte. Sunt tamen omnes sensus aliquo modo et secundum quid disciplinabiles : et ideo dicitur quod destructo quolibet sensu perit scientia sensibilis ejus : et sunt aliquo modo judicantes cibum : sed tunc aut judicant per intentionem pure spiritualem, aut medio modo se habentem. Et primo quidem modo judicat visus a remotissimo. Secundo autem modo aut est substantialiter judicans, aut proxime judicans conveniens et inconveniens in ipso : et primo quidem modo est tactus, secundo autem modo est gustus. Si autem habet se medio modo, aut plus est materiale quam spirituale, aut e converso. Et primo quidem modo est odor, qui mixti corporis est. Et secundo modo est sonus, qui esse spirituale habet in medio, non tamen sicut visus. Hæ autem sunt rationes ab Aristotele in II de Anima confuse et breviter positæ : propter quod Avicenna professus est se Aristotelem illo in loco non intellexisse.

CAPUT VI.

Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a prædictis.

Text. et com.

Forte autem aliquis dicet, quod organum aliquod proprium quo sentimus est eorum sensibilum quæ supra vocamus sensata communia : et sic ille sensus qui est illius organi, erit sextus sensus primus, ita quod sensata communia sunt sibi propria. Sed si hoc esset verum, tunc sensata communia sentiremus unoquoque sensu secundum accidens et non essentialiter. Id quod sentimus per accidens, dicitur dupliciter, quorum unum est quod accidit huic sensui in

quantum est hoc, licet non accidat sensui in quantum est sensus, sicut nos visu sentimus dulce : hoc enim accidit visui in quantum conjunctum est suum sensibile cum sensibili, gustus tamen dulce non accidit sensui in quantum est sensus : quia tunc a nullo sensu perciperetur sive sentiretur. Aliud autem est quod accidit huic sensui in quantum est hic sensus, et etiam sensui in quantum est sensus, sicut dicimus quod videmus filium Dionis : et de illo diximus supra, quod est sensatum per accidens. Primo ergo modo per accidens sentitur ab aliquo sensu hoc quod ab alio sensu sentitur per se. Si ergo sensata communia sentirentur ab aliquo proprio sensu per se, tunc absque dubio non sentirentur ab aliis nisi per accidens, ita quod forma eorum nullo modo depingeretur in sensu alio, sicut nec forma dulcis describitur in visu. Communia autem sunt quinque quæ supra diximus, quæ sunt motus, status, figura, magnitudo, numerus : et unum tamen quod ad numerum reducitur : et si aliqua alia inveniantur quæ a pluribus sensibus essentialiter sentiuntur, ad ista reducuntur, sicut situs qui est dimensio, et magnitudo quædam, et sicut propinquitas et remotio quæ sunt etiam reducta ad magnitudinem, et sicut asperitas et lenitas, et rectum et curvum quæ videntur et tanguntur, quæ sub figura videntur collocari, et quæcumque alia talia possunt inveniri : et ideo Avicenna in suo sexto Naturalium, similiter autem Avicebron et Hebucham plura quam quinque pønunt sensata. Quod autem omnia ista a quocumque prædictorum quinque sensuum essentialiter et non accidentaliter sentiantur, probatur per hoc quod omnia hæc quæ sentimus, motu quodam qui est a sensibili in sensum sentimus. In illo autem motu forma sensibilis ut passio quædam efficitur in sensu : tali enim motu sentimus magnitudinem, et ideo magnitudo sensibilis in sensu efficitur : et quia magnitudinem sentimus motu, oportet quod etiam figuram sen-

<--- Page Split --->

tiamus tali motu : quia figura magnitudo est quaedam sic vel aliter terminata : et quia oppositorum est idem sensus essentialis, ideo quiescens sentimus in eo quod non movetur sive privatum est motu : numerum autem sentimus negatione continui, et per numerum proprietates : jam autem probatum est, quod continuum quod est magnitudo quaedam, essentialiter sentitur : et ideo oportet quod ejus privatio quae est numerus, essentialiter sentiatur : et universaliter dicatur quidquid sentitur motu qui sit a sensibili in sensum, et passio est sensus, et sic perfecta ab agente sensibili a pluribus sensibus, illud sentitur essentialiter, cum talis motus sit factus per se sensibili forma : motus enim ille est forma post formam : quia quod a sensibili patitur per medium, hoc patitur a medio organum sensus : communia autem omnia tali motu sentiuntur a pluribus sensibus : nihil igitur eorum sentitur per accidens, sed unumquodque eorum sentitur essentialiter : et hoc non posset esse, sicut diximus, si sensata communia propria essent alicujus sensus particularis : quia unusquisque propriorum unum sentit tantum primo secundum naturam, sicut visus qui primo non accipit nisi colorem, et sub ipso colorum differentias : est enim visus primo coloris, et postea differentiarum coloris secundum quod probavimus in principio Physicorum, quod universale prius est particulari in sensu : similiter autem est in quolibet alio sensu.

sicut nec sentimus dulce per visum : hoc enim ita contingit, quia nos habemus utriusque, scilicet tam albi quam dulcis proprium sensum, secundum quod essentialiter et substantialiter utrumque cognoscimus, sed album visu, et dulce gustu : et ideo accidit nobis videre album quando judicium gustus prius fuit de dulci in hoc albo : et ideo non videmus dulce in eo quod dulce, sed videmus hoc quod est dulce secundum materiam. Et si diceretur quod non hoc modo videmus dulce per accidens quod scilicet accidit huic sensui in quantum est sensus hic, tunc oporteret quod videremus ipsum per accidens omnino, ita quod accideret sensui in quantum est sensus, sicut videmus filium Dionis non in quantum est Dionis filius acceptus per aliquem alium sensum, sed in quantum est albus, cui accidit Dionis filium esse, cujus formam nequaquam in visu describitur, sed ab alia altioris sensus comprehensione cum visibili accipitur. Nos autem jam ante probavimus, quod nos habemus sensum communem a pluribus sensibus eorum quae sunt sensata communia, non secundum accidens, sed per se : non igitur est de ipsis aliquis proprius, nequaquam sentiremus ipsa essentialiter a pluribus communiter, sed tantum secundum accidens, sicut sentitur filius Dionis : propria enim sensibilia sentiunt proprii sensus ad invicem, ita quod unus sentit sensibile alterius, non quidem secundum quod ipsi sunt essentialiter distincti, et ad hoc sensibile vel ad aliud, sed potius secundum quod sensus plurium sensibilium est unus in subjecto, non in quantum sensus, sed potius secundum quod sensibilia plurium unum sunt in subjecto, sicut citrinum et amarum in cholera : tunc enim dicimus nos videre amarum, quando videmus citrinum : et non potest dici, quod si alterius proprium cujuscumque duorum, visus scilicet vel gustus, quod dicat quod haec duo unum sunt : quoniam hoc dicere est alicujus virtutis quae comparat secundum

F. o t . c t com. Cum igitur ista communia sint plura 131. sub una universali natura contenta, non erit ipsa alicujus sensus sensata propria. Si autem diceretur ab aliquo, quod esset propria alicujus sensus, tunc sequeretur quob ab aliis sensibus propriis ista non comprehenderetur nisi per accidens : et sic motus sentiretur per visum per accidens, quia ille motus sentiretur a visu :

<--- Page Split --->

divisionem et compositionem sensata plurium sensuum : et hoc non potest esse proprium alicujus eorum : quia quaecumque virtus comparat inter sensata plurium, oportet quod accipiat sensata plurium : et hoc non potest facere aliquis sensus proprius : et quia hoc non est proprium alicujus sensus particularis, ideo frequens fit deceptio circa hoc, cum supra ostenderimus proprium sensum in sensibili proprio nullatenus decipi : decepti o enim est ejus virtutis quae componit et dividit inter sensata : quia saepe cum accidit citrinum hoc ipsum putat esse amarum, et ita mel aliquando opinatur fore fel. Cujus autem potentiae sit inter sensata componere et dividere, posterius dicetur.

distincta a propriis, oporteret quod totum judicium sensibilium esset errore implicitum, et nihil esset certum in judicio sensibilium. Haec igitur dicta sunt ad hoc quod non sit sextus aliquis sensus proprius praeter quinque determinatos.

CAPUT VII.

Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

Text. et com 135.

Inquiret autem aliquis, cujus causa natura dat nobis sensus plures, ita quod plura sensata sentimus, et non dat nobis natura unum solum sensum per quem omnia sensata sentiremus? Ad hoc dicendum est, quod hoc facit natura quatenus nos non lateant communia sensata quae convenienter sentimus post sensata propria : illa enim nesciremus esse communia, si omnia propria sentiremus per unum et cumdem sensum, quae sunt motus, et magnitudo, et alia quae supra dicta sunt. Si enim solus visus per quem sentiremus per omne sensatum, et visus esset albi et aliorum propriorum, tunc laterent magis communia esse communia quam modo faciant : videntur enim omnia communia eadem esse cum propriis, eo quod non consequerentur nisi ad sensibilia ejusdem sensus, et videretur color esse magnitudo : nunc autem quia eadem communia etiam in altero sensu sentiuntur, facit manifestum esse quod communia altera sunt a propriis : quidquid enim aliquando sequitur ad unum, aliquando ad alterum, diversum est ab utroque : et cum communia uniant in se propria, si communia non bene essent

Volentes autem inquirere de virtutibus animae sensibilis interioribus, propter faciliorem intellectum primo enumerabimus eas, et postea sigillatim exsequemur de ipsis. Dicamus igitur quod in omni natura quae pluribus communis est, oportet esse unum fontem ex quo illa communitas oriatur : sensibilis autem cognitio est communicata quinque sensibus : et ideo oportet esse unum fontem ex quo omnis sensus oriatur, et ad quem omnis motus sensibilium referatur sicut ad ultimum finem : et hic fons vocatur sensus communis : qui quaedam habet in quantum sensus est, et quaedam habet in quantum sensus communis est : in quantum enim sensus est, habet quod recipit rerum species sine materia, et tamen praesente materia, quod proprium est omnis sensus. In quantum autem communis est, habet duo sine quibus sensibilis cognitio non perficitur, quorum unum est judicium sensibilis operationis, sicut nos apprehendimus videre quando videmus, et audire quando audimus, et sic de aliis. Si enim hoc judicium non esset in animalibus, non esset satis utile videre et audire, secundum alios sensus apprehendere. Secundum autem est comparare sensata diversorum sensuum per hoc quod invenit ea in uno communi

<--- Page Split --->

sensato conjuncta vel distincta : hoc enim non potest facere aliquis sensus propriorum : quia comparatio inter plura est : et oportet comparantem plura simul habere apud se : et ideo sensus communis comparat sensata, dicendo citrinum esse dulce, et unum dulcius alio, per hoc quod ad ipsum referuntur omnium propriorum sensuum sensata. Haec igitur cogunt ponere sensum communem.

Nos autem percipimus in nobis esse cognitionem sensibilium formarum etiam quando res non est præsens : et hæc cognitio est altioris abstractionis quam cognitio sensibilis, sicut superius determinavimus : scimus enim quod altera est virtus quæ bene tenet, et altera est virtus quæ bene recipit : quoniam bene tenens perficitur sicco frigido, et bene recipiens perficitur humido : et cum sensibilis bene recipiat et non teneat re absente, scimus sensibilem virtutem universaliter natura esse illam quæ tenet imagines rerum apud nos quando res ipsæ non sunt præsentes.

Nos autem in nobis circa sensibiles formas triplicem experimur in genere cognitionem, quarum una est quæ est circa formas acceptas per sensum hoc modo quo sensatae sunt : alia autem quæ est circa intentiones quæ nunquam in sensum fuerunt, sed tamen a sensibilium conditionibus non sunt separate, sicut esse conveniens vel inconveniens, et amicum vel inimicum, et esse filium et non filium, matrem et non matrem, sicut ovis noscit filium, et illi et non alii porrigit ubera lactando, et fugit lupum ut inimicum, et canem sequitur ut custodem : et utraque istarum cognitionum est de his quæ sunt apud nos re non præsente. Est autem et quædam tertia quæ agit tam in formis sensatis quam in intentionibus componendo et dividendo quæ est quasi communis virtus, ad quam referuntur tam formæ sensatae quam intentiones elicitæ sicut sensata particularia ad sensum communem.

Resumamus igitur duo principia, per quæ distinguuntur vires istae, dicentes quod activum quod est formale, non perficitur eodem quo perficitur passivum quod est recipiens et tenens. Cum igitur quædam virtus sit quæ tenet et recipit formas prius sensatas, illa erit passiva perfecta frigido sicco in complexione organi, cujus ipsa est actus. Cum autem in nobis experiamur esse cognitionem intentionum elicitarum ex sensibilibus formis, oportet esse aliquid quod eliciat et agat illas intentiones : et illius erit quasi potentia activa agens intentiones illas ex sensibus, cujus perfectio in complexione sui organi est calidum spirituale et formale valde resveratorium : ergo formarum sensatarum vocaverunt Peripatetici imaginem, alias imaginationem : et quibusdam placuit quod vocitetur virtus formalis, eo quod servat apud nos formas : activum autem et elicitivum intentionum vocarunt æstimationem. Quia vero etiam experimur apud nos iterum teneri intentiones elicitas sicut tenentur formæ sensatae : et non est ab eadem potentia tenere et agere, sicut dictum est, nec idem tenens est quod tenet formas sensatas et intentiones elicitas ex eis, eo quod altior gradus abstractionis est intentio quam forma, sicut supra diximus, ideo coacti sunt invenire virtutem animæ quæ tenet intentiones elicitas ab æstimativa virtute : et hanc vocarunt memoriam. Adhuc autem nos experimur nos uti componendo et dividendo tam formis quam intentionibus, facimus enim hominem cum duobus capitibus, et aliquid compositum ex multiplici forma sensata, et componimus hæc cum intentionibus quas elicitas habemus apud nos : et oportet quod faciens illud sit aliquid commune ad quod tam formæ quam intentiones referuntur sicut ad quoddam commune. Et hoc vocarunt phantasiam, quæ existens inter memoriam in qua sunt intentiones, et imaginativam in qua sunt formæ acceptæ per sensum, utitur utrisque componendo et dividendo : et hæc ope-

<--- Page Split --->

ratur in somnis, sicut et in vigilia. Phantasia autem ab apparitione dicta est : quoniam illa est major cognitio quam habeat anima sensibilis, et est ultimum virtutis ejus, et haec a vulgo in hominibus vocatur cogitativa : cum tamen proprie cogitare rationis sit proprium. Haec autem phantasia plurimum confert ejus recordationi quod oblitum est per haec quod movet intentiones ad formas, et formas ad intentionem : per hoc enim venitur in simile aliquid ejus quod prius scitum fuit, et per illud venitur in oblitum, sicut nos in libro de Memoria et Reminiscentia ostendemus.1 Haec etiam est illa quae intellectualia assimilat corporalibus. Intellectuales enim divisiones unius in multa assimilat divisioni arboris in multos ramos, sicut id quod facimus in arbore Porphyrii de divisione prædicabilium, et resultatione quam facit ipse intellectus posterioris in primis, assimilat scalis, sicut est id quod tradidit Pythagoras de scala aurea. Secundum congruentiam autem operum Peripatetici tradiderunt istis viribus situm : omnes enim organicas esse tradiderunt, eo quod sunt circa particularia tantum : omnis enim forma particularis in materia aliqua est : quoniam forma sine omni materia accepta est universalis, circa quam operatur intellectus : sensum igitur communem in anteriori parte cerebri posuerunt in loco ubi concurrunt nervi sensitivi quinque sensuum sicut in quodam centro, qui locus medullosus est et humidus, post quem locum est durities major ex frigiditate cerebri proveniens : et illum dixerunt thesaurum formarum in quo retinentur formae et immobilitantur, qui thesaurus imaginativa vel formalis vocatur. In prima autem parte mediae cellae cerebri vel cellulae quae calida est ex motu multi spiritus, ad ipsam posuerunt aestimativam quae elicitiva et activa est intentionum. Thesaurum au-

tem ejus reservantem intentiones, qui memoria vocatur, in posteriori parte cerebri posuerunt, qui locus est siccus propter nervos motivos qui oriuntur ab ipso. Cujus signum est, quia laesa illa parte perditur vel laeditur memoria in omnibus animalibus : phantasiam autem quae convertit se tam super intentiones quam super formas, posuerunt in medio media cellae tanquam centrum inter imaginativam et memoriam. Hujus signum est, quia laesa media cella non habetur ab aliquo animali ordinatum regimem vita, eo quod non potest uti sensatis formis et intentionibus secundum quod oportet : et tunc efficiuntur animalia furiosa et rabida. Haec igitur sunt quae prælibare volumus de istis virtutibus, et modo prolixius determinabimus de unoquoque istorum, et primo de sensu communi.

CAPUT VIII.

De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

Dicamus igitur quod quia nos sentiText, et rom, 136. mus, quia videmus quando videmus et sentimus, oportet quod virtus qua hoc sentimus, sit aliqua virtus animae sensibilis. Quæramus igitur utrum visus sit illa virtus qua videmus nos videre, aut altera a visu? Similiter autem quæritur de virtute qua sentimus nos audire et olfacere, et sic de aliis utrum fiat hoc per sensum proprium cujus est operatio illa, aut per aliquam aliam virtutem? Si autem detur quod sensus quo sentimus nos videre quando videmus, sit alter a visu, tunc

<--- Page Split --->

oportet quod ille sensus sit visus, eo quod illo videmus nos videre : et oportet quod ille etiam sit coloris qui subjicitur visui : quia non videmus nos videre, nisi per hoc quod videmus nos in visu speciem coloris habere : et qui videt speciem coloris in visu, videt colorem : et ex hoc sequitur, quod duo sensus ejusdem sint subjecti sive objecti, scilicet visus, et ille quo videmus nos videre, quod est impossibile : quia non multiplicatur proprium patiens ex ejusdem speciei agente. Si autem daretur quod est idem visus quo videmus colorem, et quo videmus nos videre colorem, tunc visus erit suiipsius sicut objecti : et cum objectum sit agens, sensus patiens, sequeretur eumdem sensum esse agens et patiens, quod iterum est impossibile. Si autem propter hoc iterum diceretur, quod esset sensus alter, tunc quaeramus de illo altero, utrum videat se videre, an non? Et si non, tunc cognitio sui sensibilis est incerta comprehensio : quoniam quando videt, non comprehendit se videre : tunc eadem ratione alio sensu videt se videre sicut et in principio : et tunc iterum de illo quaeretur, et procedet hoc in infinitum : aut oportet dicere, quod ille alius sit suiipsius judex : cum autem eodem sensu videat se videre, et videat visibile : et hoc in principio dicendum fieri, eo quod natura nunquam abundat superfluis, sed explet opera sua per necessaria : ergo relinquitur quod eodem sensu videamus visibilia, et videamus nos videre.

si videns colorem, aut visum habere colorem : et ita primum videns quo videmus nos videre, habebit colorem sicut et pupilla : primum autem videns dicimus quod influit oculo visum : illo enim videmus nos videre, sicut diximus supra. Si autem hoc detur, tunc sequitur quod quando videmus nos videre, quod videre sit color vel coloratum, quod est valde inopinabile.

Dicamus igitur solventes hanc quaeText, 138. stionem, quod manifestum est quod non omnino est unum et uno modo dictum sentire per visum. Et hujus signum quidem est, quia etiam quando videmus res exteriores, non videmus uno modo : nec uno modo judicamus per visum discernendo tenebras et lumen : et similiter possumus dicere quod visus sit diversorum sicut colorati est aut objecti, et est operationis aliter quam objecti : et tunc non sequitur quod videre sit aliquid coloratum vel color. Amplius autem solventes inductam dubitationem aliqualiter possumus aliquo modo concedere conclusionem, quod scilicet videre videntis secundum actum sit tanquam coloratum, licet non sic simpliciter sit coloratum. Id enim quo sentimus, est susceptivum sensibilis formae, et informatur ea, sed suscipit eam sine materia, ut supra diximus. Cujus signum est, quia etiam abeuntibus sensibilibus rebus a potentia sentientium, adhuc insunt sensus, id est, formae sensibiles et phantasiae, quibus sensibiliter operantur animalia quando imaginantur et rememorantur, sicut supra diximus : actus enim sive perfectio rei quae sentitur, et sensus secundum actum factus est unus : quia una forma perfectio est utriusque : sed alterum est esse ejus in sensibili, et alterum in sensu : quia esse spirituale et intentionale habet in sensu, materiale autem et naturale habet in re sensata. Hoc autem dico de sensu et sensibili secundum actum acceptis, ut quan-

<--- Page Split --->

do accipitur sonus secundum actum, et auditus secundum actum : tunc enim in unius formæ actu sunt sonans et auditus : quæ forma est sonus alterum esse habens in sonante, et alterum in auditu. Contingit enim aliquando quod id quod habet auditum, non audit secundum actum : et contingit quod id quod habet sonum in potentia, non sonat secundum actum : et tunc non sunt in unius formæ actu audiens et sonans. Cum autem id quod possibile est audire, operetur et actu aliter audiat : et cum id quod potest sonare actu, aliter sonat : tunc secundum actum audiens, et secundum actum sonans sunt simul in una forma secundum actum : sed prout est in audiente vocatur auditio, et prout est in sonante vocatur sonatio, propter diversum esse quod habet in auditu et sonante, sicut diximus : et similiter est de visu et cæteris sensibus. Sicut igitur auditio est soni quædam perfectio secundum auditum, ita visio est coloris aliquo modo : propter quod videns se videre, judex est ejus quod est circa coloris actum in visu. Est igitur determinatio quæstionis hujus totius, quod videmus nos videre, et sentimus nos audire, et secundum quemlibet sensum operari sensu omnuni, qui aliquo modo est idem cum particulari, et aliquo modo diversus. Sunt omnes sensus unum in forma virtutis sensitivæ, quæ fons est virtutem sensuum particularium : et ipsi particulares sensus sunt sicut rivi ex communi fonte derivati : et hoc sensu communi est judicium circa particulares actiones quæ sunt sensuum particularium : et hoc modo reflectitur virtus sensitiva super se, quando judicat de seipsa : sensus enim communis qui formalis est, reflectitur super particularem judicando sensibiliter de actione et operatione ejus. Et hoc modo nihil prohibet quando idem sit activum et passivum : agere enim quoddam est judicare et componendo et dividendo, et hoc est communis sensus, qui est formalis : recipere autem et habere formas sensibiles

est pati, et hoc est sensuum particularium. Nos tamen ad hanc quæstionem inferius in sequenti capitulo redibimus subtilius de eadem disceptantes.

CAPUT IX.

Qualiter sensitivum sensibileque idem in actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

Hic autem jam dictum est quod sensus 139. secundum actum et sensibile secundum actum sunt simul et idem in actu, et diversa in esse. Hoc autem sic probatur : omnis enim motus qui est exiens de potentia ad actum, et similiter omnis actio secundum quod est actio ab agente in patiens, et similiter passio qua abjicitur aliquid ab eo in quod agitur et quod movetur, sunt in eo quod agitur sive patitur secundum rem, sicut ostendimus in Physicis : quia autem omnis sensus patitur ab objecto, sicut auditus a sono, oportet necessario sonum secundum actum in quo est sonus, primo secundum potentiam inesse : actus enim omnis est in eo quod de potentia exivit in actum, et hoc est patiens et motum : activi enim et motivi actus fit in patiente generaliter, et non e converso : et ideo non generaliter est verum, quod omne movens moveatur : non enim est verum nisi in physicis, quorum materia est unica per contrarietatem movens et mota, sicut determinatum est in Physicis, et in libro Peri geneseos. In aliis autem invenitur aliquid agens non actum, et aliquid movens non motum, sicut est in spiritualibus, in quibus sensibile est movens et non motum, et medium movens motum, et sensus motum et non movens. Cum igitur sic est, tunc oportet necessario, quod sonantis actus qui est sonatio, sit in potente

<--- Page Split --->

sonare : et hoc est solidum planum cum aere sibi conjuncto : similiter autem potentia habens sonum est sensus auditus : actus ergo soni fit etiam in auditu : igitur sonantis et auditus est idem actus secundum esse differens secundum quod est in diversis potentia sonum habentibus, sortitur nomina diversa. Quando enim est in potentia sonante, tunc vocatur sonatio : et quando est in potentia audiente, tunc vocatur auditio. Dicitur enim sonus dupliciter, secundum actum et potentiam, sicut et dupliciter dicitur auditus, secundum actum et potentiam.

Eadem autem omnino ratio est et in aliis sensibus et sensibilibus : sicut enim actio est aliquo modo in agente, et aliquo modo in patiente: quia est in agente secundum quod per ipsam denominatur quando dicitur agens, et secundum quod ipse potens est agere quando est in otio, et exit in actualiter agere quando agit post otium. In patiente autem est ipsa forma quae influitur ab agente. Similiter est de sensibili et sciente: quando enim sensibile non agit in sensum, tunc est quasi in otio, habens tamen formam qua perfectum est ad agere: quando autem actu agit in sensum, tunc est actus sensus in ipso a quo denominatur, et est eadem forma profluens ab ipso: et est in sensu qui potentia habuit eam, non sicut mutatio de actione in actum, sed potius sicut in patiente quod recipit formam agentis: et sic activi et passivi est idem actus. Potentis enim agere et potentis actionem agentis recipere idem actus est, diversus secundum esse potentialiter agentis et potentialiter patientis. Sed in quibusdam sensibus secundum diversum esse habet duo nomina, in quibusdam secundum alterum est innominatum, sicut diximus de potentia audiente et potentia sonante, quod actus unius est auditio, et actus alterius sona-

tio. In visu autem actus potentiae videntis dicitur visio: ille autem qui est ejus quod de otio exit in actum, quando ut activum perficit visum, quæ est actio coloris, non est nominata nisi per circumlocutionem exprimatur, dicendo quod est actio coloris in visum secundum actum factum. Similiter autem in potentia gustante actio gustus vel gustatio vocatur: saporis autem actio innominata est.

Quoniam autem sic unus est actus Text et com. 141. sensibilis et sensitivi, quando utrumque secundum actum est, necesse est tunc ea sic dicta simul corrumpi et salvari : quia sic correlativa sunt quæ posita se ponunt, et perempta se perimunt : et sic simul sunt et corrumpuntur auditio et sonus, et gustatio et saporis actio, et sic de aliis. Quando autem utrumque secundum potentiam dicitur, et non secundum actum, tunc non sunt correlativa : et tunc non necessarium est quod simul corrumpantur et salventur.

Sed antiqui physiologi non bene diceText et com. 142. bant, quando opinati sunt sensibile et sensum quocumque modo accepta esse correlativa, dicentes nihil esse album vel nigrum, nisi quando est visus de ipso: et nihil esse saporem, nisi prout est in gustu, et sic de aliis sensibilibus. Hoc enim uno modo recte dicebatur, et alio modo non recte: sensibili enim et sensu dictis dupliciter, his quidem secundum potentiam, illis vero secundum actum, de secundum actum dictis recte dixerunt Antiqui, de dictis autem secundum potentiam, non recte dicebant. Peccant igitur in hoc quod simpliciter sine distinctione correlativa dixerunt ea quæ non simpliciter et sine distinctione correlativa dicuntur.

<--- Page Split --->

Ex isto autem ulterius elicitur, quia 143. excellentiae quaedam corrumpunt sensum. Est enim vox et sonus prout movent sensum, symphonia quaedam et consonantia sive proportio et contemperatio agentis ad patiens : vox autem sive sonus sunt quodammodo unum et idem, sicut diximus, tunc oportet quod etiam auditus sit symphonia quaedam et proportio ad eumdem actum ad quem proportionatur sonans : et quia excellens plus movet quam mobilis sit sensus, ideo excellenter acutum et grave corrumpunt auditum, et similiter excellentiae saporum corrumpunt gustum, et in coloribus sive visibilibus excellenter fulgidum sive excellenter opacum corrumpunt visum : et hoc de fulgido constat. Opacum autem etiam corrumpit, licet non ita cito sicut fulgidum : cujus signum est, quod in carceribus tenebrosis diu inclusi, lumen non possunt respicere quando egredituntur ad lumen. Causa autem est, quia spiritus visivus qui in nervo optico fluit ab oculis, avertitur, et repellitur per tenebras : et quia spiritus calidus est, cum avertitur, tunc frigiditas obdurat porum oculi, et excaecatur oculus. Similiter autem excellentiae odorum corrumpunt olfactum, eo quod sensus in compositione organi ratio quaedam contemperantiae et proportionis est : et ideo ipsa sensibilia sunt dulcia sensui, quando parva adducuntur ad sensum sine excellentis : et quando mixta sunt proportionalibiter, sicut acutum proportionalum, et dulce saltium : proportionalibiter enim ista ad sensum ducta, et delectabilia sunt, eo quod organum quasi medium est sensibilium secundum proportionem medii compositum. Universaliter autem symphonia et consonantia sive proportio, magis est mixta quam acutum et grave excellentia. Similiter autem et tactus medium infrigidabile et calefactibile proportionalur : sensus enim semper est proportio et contemperatio : ab excellentis autem tristatur et corrumpitur.

CAPUT X.

De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

Sed nunc volentes redire ad inquirendum subtiliter de sensu communi, praemittimus ea quae determinanda sunt, quod unusquisque sensus proprius est sibi subjecti sensibilis, qui sensus sicut in organo est in eo quo organice sentiunt animalia secundum quod sentiunt secundum actum : et ille sensus discernit sibi subjecti sensibilis differentias, sicut dicimus album quidem et nigrum esse visus, dulce vero et amarum dicimus esse gustus : similiter autem se hoc habet in aliis.

Quoniam autem non solum sic sentimus sensibilia, sed etiam sentimus, quia differunt vel conveniunt album et dulce, sic de unoquoque sensibilium : in omnibus enim ponimus convenientias et differentias comparando et componendo et dividendo sensata diversorum sensuum, necesse est ut unoquoque sensu hoc faciamus. Non enim alia virtute superiori quae non sit sensus, hoc facere possumus. Quia omne judicium quod est circa sensibilia, re sensibili potestate est judicium sensus. Judicium autem quo dicimus album esse dulce, vel non esse album dulce, est circa sensibilia et sensibiliter : et ideo virtus cujus est hoc judicium, necessario est sensus. Hoc autem judicium non possumus facere aliquo sensibilium propriorum. Si enim aliquo fieri posset, tunc videretur hoc debere fieri per tactum, quia tactus plures est, sicut superius diximus.

<--- Page Split --->

Sive autem caro sive aliud dicatur esse instrumentum tactus, manifestum est quod illud instrumentum tactus non est ultimum ad quod referuntur sensibilila diversorum sensuum : si enim sic esset, tunc oporteret quod quando discernens discernit album esse vel non esse dulce, tangeret substantia album et dulce : quia supra ostendimus quod tactus non discernit aliquod sensibile, nisi tactu substantiali tangibilis : hoc autem videmus fore falsum, quia album esse vel non esse dulce discernimus non tangentes ipsum. Nec potest dici quod duobus sensibus fiat judicium illud, quia in separatis per organa et per formas virtutibus non contingit discernere album esse vel non esse dulce : sed oportet una quadam virtute utramque manifestam esse, quae dicit album esse vel non esse dulce, et alterum esse dulce ab albo. Si enim duo sensus hoc dicerent, hoc esset simile ei quod ego sentirem album et tu dulce : per hoc autem neuter nostrum sciret dare convenientiam vel differentiam inter album et dulce. Duo enim sensus particulares forma et subjecto differunt : quia subjecta eorum sunt duo organa : et formae sunt sicut visus et auditus : sicut duo homines differunt suis formis et suis subjectis, et non est quod uniendo vel dividendo comparet unum alteri : quod tamen necessarium est, quando dicitur album alterum vel idem esse dulci. Oportet igitur quod alicui uni manifestum sit, quoniam altera vel eadem ad invicem sunt album et dulce : oportet igitur quod unum numero sit quod ponit alteritatem vel identitatem inter ea : et dicat quoniam altera vel eadem sunt, et quodammodo altera vel eadem : quoniam eadem sunt aliquando subjecto, et altera formis sensibilibus. Id ergo quod dicit sic judicando de albo et dulci, est idem : et sicut dicit unum solum judicium quod est alteritas vel identitas duorum sensibilium, ita oportet quod sit in intellectu non componente vel dividente duo sensata, qui ha-

beat aliquo modo utrumque. Patet igitur ex dictis quod non est possibile judicare separata sensibilia separatis sensibus particularibus, sed oportet quod unico communi sensu fiat. Ex isto autem sequitur et quod adhibitum est ei quod non sit judicium illud in separato tempore : sicut enim idem est quod dicit alterum esse bonum vel malum vel album et dulce, ita etiam idem momentum est quando dicit sic judicando. Quæcumque enim componuntur vel dividuntur vel comparantur, et hoc patet, quia in eodem momento sunt composita vel divisa secundum rem. Judicium autem est secundum quod res est. Oportet igitur quod judicium sit in eodem momento, et non ita quod prius sentiat unum et judicet de illo, et postea alterum et tunc de illo ponat judicium. Est igitur idem et in eodem momento judicans, quoniam alterum et alterum bonum et malum, vel album et dulce, quando ipsa secundum rem altera sunt. Nec volo dicere quod idem sit momentum secundum accidens, scilicet quod est idem continuum tempus quod habet partes priores et posteriores : hoc enim non est idem nisi per accidens, scilicet quia adjicimus uni motui continuo : sed volo dicere, quod in uno indivisibili momento ponitur alteritas inter duo quando altera sunt, vel identitas quando eadem sunt. Est enim alteritas et identitas relatio quæ est simul in indivisibili momento duorum secundum rem. Et judicium animæ ad rem refertur. Intendit ergo in uno momento facere judicium. Dico igitur alterum esse bonum a malo, vel album a dulci ut nunc : dico enim, quoniam unum alterum est ab alio : et non dico quod alterum sit nunc in quo est alteritas unius ad alterum, et alterum in quo est alteritas reliqui ad istud. Sed potius anima dicit sic altera et in eodem nunc dicit ea altera esse : igitur utriusque ad alterum simul est.· Oportet igitur quod dicens illud sit unica et indivisibilis virtus, et dicat judicium in uno et indivisibili tem-

<--- Page Split --->

pore. Istud autem quod dictum est, verum est de intellectu et phantasia et sensu communi et de omni potentia animae componente et dividente et comparante diversa.

CAPUT XI.

In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

Text, et com. 147. At vero objiciet forte aliquis, quod ea quae dicta sunt, esse vera non possunt, quia idem numero in uno indivisibili tempore non potest simul moveri contrariis motibus. Constat autem quod judicans de sensibus oportet moveri ab ipsis sensibus : judicans igitur de albo et dulci, vel de albo et nigro, quoniam eadem vel altera sunt, oportet quod simul moveatur motu formautriusque : hoc autem impossibile videtur : si enim dulce sit, hoc est, secundum proprietatem formae sua movit sensum et intelligentiam, amarum movebit utroque modo vel motu contrario, et album iterum movet secundum aliam : formationis autem diversitas oritur a formarum contrarietate : et sic idem numero et indivisibile movetur in tempore indivisibili motibus contrariarum formarum, quod est impossibile. Et licet hoc uno verbo solvere possumus dicentes, quod formae non habent contrarictatem nisi prout sunt in materia per esse materiale : et intentiones contrariorum in anima acceptae non sunt contrariae, et ideo in eodem esse possunt : tamen quia intendimus ad plenum declarare qualiter sensus communis unus et non unus sit, aliter solvimus inductam dubitationem : et primo volumus dare solutionem ad hominem,

postea autem solutionem veram qua demonstrat veritatem naturae sensus communis. Dicimus igitur primo, quod sensus communis est quoddam inseparatum, et indivisibile est judicium ejus, et in tempore indivisibili secundum suum subjectum : esse autem suum est divisum et separatum : contingit igitur dicere, quod quodammodo inseparatum et indivisibile sentit diversa et separata : et contingit dicere, quod divisum et separatum quodammodo, alio modo est illud quod sentit divisa et separata : dicimus enim, quod nullius sensibilis judicium perficitur in organo proprii sensus qui recipit illud sensibile, sed omnes particulares nervi qui ad organa propriorum sensuum diriguntur, et concavi sunt ut in eis discurrat spiritus qui est vehiculum virtutis sensitiva, diriguntur ad anteriorem cerebri partem, qua medietas quaedam est, et symphoniace composita ad omnia sensata propria, et nullum habet sensum potentem omnes suscipere, et ibi est ad organum sensus communis : et ab illius unitate sensibilis virtus qua est sensus proprii, eo quod est finis sensuum, est una loco et subjecto, sed pluralitate formarum particularium sensuum est plures. Omnes enim proprii sensus emanant ex ipso.

Et dicemus tunc solventes inductam Text, et rna 148. dubitationem, quod non est inconveniens quod id quod est uno modo unum et alio modo plura, sentiat diversa et contraria. Ista autem solutio licet impediat objectionem quoad hominem, non tamen solvit inductam dubitationem quoad materiam sensus communis. Idem enim subjecto et indivisibile est potentia habens contraria : et si intelligatur divisum per subjectum, adhuc potentia habet contraria : et ideo contraria potentia insunt ei quod est indivisum subjecto, et ei quod est divisum : sed esse ejus quod actu habet contraria, non potest

<--- Page Split --->

esse indivisum subjecto, sed oportet quod divisum subjecto sit. Contraria enim actu non possunt in subjecto eodem esse : et ideo in eo 'quod agit aliquid per formas contrariorum, oportet quod sit divisum : igitur impossibile est album et nigrum esse simul in eodem subjecto : ergo non potest aliquid pati per receptionem speciei eorum actu unum et indivisibile subjecto : sed secundum prius habitam solutionem sic se habent sensus communis et intelligentia, quoniam vel quando habent species contrariorum et diversorum. Dictum est enim quod sunt unum subjecto, et plures secundum formas derivatas ab ipsis : non ergo conveniens fuit dicta solutio. Convertemus ergo sermonem et dicemus, quoniam sensus communis est sicut terminus sensuum particularium : et quia terminus est forma, apprehensio enim diversorum sensatorum est ad hoc finaliter ut discernatur convenientia et differentia quae est inter ea : et quia terminus talis et finis est forma, ideo dicemus sensum communem essentialiter et formaliter unum et indivisibilem esse, et per subjecta particularia ad quae dirigitur virtus ejus, esse plures.

modo per attributionem et influentiam, et non per substantiam et formam, quoniam substantia una est : et forma medians quae est causa aequalitatis, una est : secundum tamen quod dividitur, non unum est : quia et sic bis utitur eodem signo : hoc enim modo significat divisionem diametri in puncto quod est centrum : et est attribuens uni semidiametro aequalitatem per hoc quod est ejus principium : et aequaltatem attribuit alteri per hoc quod est ejus finis, et in quantum sic uno termino ut duobus utitur : judicat enim duo, quia judex est aequalitatis duarum semidiametrorum, et sic separata sunt, ut quodam separato dijudicata. In quantum vero est unum in forma et substantia mediationis, fit judicium unius et multorum unitorum uno' quodam 'et simul. Unius enim totius circulationis judicium est unum centrum, et multarum linearum aequalium est judicium per unicam centri mediationem : eo quod illa causa universalis est omnis aequalitatis, quae est in lineis ab eodem centro ad circumferentiam protractis. Sic omni eodem modo dicimus sensum communem formaliter principium omnium sensuum particularium, et esse formam a qua est influentia in omnibus propriis sensibilibus, et esse unum in substantia et forma sensibilitatis, sed distinctum per hoc quod influit particularius organis particulares sensus, et prout dirigit sensum huic vel illi proprio organo : et sic judicium diversorum sensibilium per hoc quod dicit esse ea altera vel eadem ad invicem, est per unum in forma et substantia et per diversa, per hoc quod illud unum aliquid attribuitur diversis, et influentiam habet super diversa : et hoc non dicitur diversum nisi per hoc quod est diversorum, simpliciter tamen unum et indivisum est.

<--- Page Split --->

CAPUT XII.

Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Forsitan autem objiciet aliquis contra ea quae dicta sunt, dicens quod omne movens formale est ad id quod movetur ab ipso : movet autem sensus proprius communem eo modo quo ipse movetur a sensibili : non enim esset judicium sensatorum propriorum in sensu communi dicente ea altera esse vel eadem, nisi ad ipsum transient a sensu proprio cui prius occurrunt. Videtur igitur sensus communis esse materialior quam proprius. Omne enim recipiens recipit secundum potentiam materialem, sicut in antehabitis saepe determinatum est : oportet autem quod sensus communis recipiat eadem quibus discernit et judicat : recipit autem secunda receptione : videtur igitur materialior esse quam sensus proprius qui prima recipit receptione. Adhuc autem si sensus communis omnium propriorum sensuum recipit sensata, et nihil recipitur nisi quod habet aliquam communicantiam cum recepto, sicut visus qui non recipit nisi colorem propter communicantiam quam habet cum ipso, et non recipit sonum, eo quod nullam habet comparationem oommunicantiae et proportionis ad sonum : tunc videtur sensus communis esse compositum quid ex omnibus harmoniis sensuum propriorum : est ergo materialior, quia compositior cum omni sensu particulari : et sic videtur iterum non esse vera prius inducta solutio. Non enim potest dici, quod sensus communis sit communis per modum prædicati communiter de omni sensu proprio :

quia et sic esset sensus communis aliquid de ratione sensus proprii, nec posret diffiniri sensus proprius, nisi in diffinitione sua poneretur sensus communis, sicut hominis diffinitio in se habet animal, quod est prædicatum commune de homine : hoc autem non est verum, sicut per se patet cuilibet.

Propter hoc dicimus ad hoc et his siSohuih. milia omnia, quod sensus communis est una numero forma quae est universalis non ut prædicabile : sed sicut causa formaliter præbens ea quae oriuntur ex ipsa : sicut architectonica præbet formam domus. Sicut enim a principio diximus, anima est super naturam totam corporis : et ideo imprimit et influit in totam naturam corporis suas impressiones et suas vires, absque eo quod imprimatur sibi aliquid a natura : et ideo natura non agit in naturam, nisi etiam agatur et patiatur ab ea. Omne enim movens physice movetur, eo quod in ordine unum physicum non supponitur alteri physico : sed anima cum sit incorporea, agit in naturam, et non patitur ab ipsa natura, sicut etiam diximus supra : et ideo primum augens quod est virtus animæ, non auget nec alteratur augmento : et similiter est in omnibus sicut de primo digerente. Similiter autem primum sentiens non quidem in tempore sed natura, hoc est in quo prius salvatur tota virtus sensitiva, est sensus communis qui est origo sensuum propriorum, ita quod ab ipso derivantur sensus proprii, ita quod non e converso constituitur ab eis, nec aliquid sui esse habet ab eis. Et quod dicitur, Majoorem simplicita. quod sensus proprii movent ipsum, faltem quam habet obje cum sensus communis non habet a sensu proprio, sed a prio : et hanc majorem simplicitatem muni. non dat ei sensus proprius, sed potius communis. In ipso enim est spiritus lucidus, qui est vehiculum et instrumentum ipsius : et ille prout est instrumentum sensus communis, confert ei majorem simplicitatem, sicut lux coloribus : et in

<--- Page Split --->

tali actu et forma facta sensibilia propria pertingunt ad organum sensus communis : et tunc judicat de eis. Nec potest dici quod aliquid corporeum omnino conferat eis agere in organum sensus communis : eo quod formæ corporales sunt ipsa sensata, non separate ab appendiciis materiae : et ideo corporale agens, quod tamen est instrumentum ejus quod est incorporeum, habet quod dat eis agere in organum sensus communis, quod formalius est quam organa sensuum propriorum : et hoc est quod intendit dicere Augustinus, qui dicit quod corporales formæ non movent animam, sed potius talibus formis factis in corpore, anima luce sua facit eas in ipsa. In tali autem ordine moventium et motorum, id quod ultimo movetur, formalissimum est omnium, et primum movens omnium materialissimum : et hoc ideo est, quia in tali ordine secundum movens non accipit virtutem motivam a primo movente, sed ab alio quod est aliquid ejus quod movetur : sed in his in quibus secundum movens accipit virtutem motivam a priori movente, verum est quod ultimum motum est materialissimum omnium, et minus habens dignitatis et simplicitatis : cum autem anima ratiopalis sit supra naturam et infra intelligentiam erit, anima sensibilis infra rationem et supra naturam, sicut anima vegetabilis infra sensibilem et supra naturam, et ideo ipsa est substantia et for-

ma quædam habens vires multas, quarum quidem ipsa sensibilis vis est potentia a generatione perfecta habitu connaturali sibi, qui habitus est inchoatio quædam et harmonia omnium sensibilium formarum, sicut in genere est inchoatio et harmonia omnium differentiarum illius generis : et illa potentia sic habitu connaturali perfecta, omnia sensibilia habet potestate et actu nullum antequam distinguatur ab eis : et in sensu dicitur a Philosopho, quod sensus est species sensibilium, et intelligens species intelligibilium. Talis autem forma una simplex præhabens potestate ea quorum ipsa est causa, et habet ea actu quando distinguitur ab aliquo illorum. Et per hoc patet solutio omnium inductarum dubitationum. Et hæc est causa quare Avicebron dixit species sensibiles esse in anima, et non acceptas ab extra. Hæ etiam de causa dixerunt quidam virtutem sensibilem per se esse activam, et nullius speciei esse receptivam : quia non recte recipit eas, sed una species quæ est habitus potentiae sensitivæ, distinguitur ad sensibilia quæ sunt in organis, sicut distinguitur virtus universalis ad particulare in quod agit, et circa quod operatur. De principio igitur et virtute secundum quam dicimus animal habere sensum et posse sentire, sit hoc modo determinatum : de aliis autem virtutibus quas supra detegimus, sub alterius libri principio inquiremus.

<--- Page Split --->

.

<--- Page Split --->