LIBER I

TOPICORUM.

CAPUT I.

Prooemium D. Alberti.

De syllogismo et syllogismi generatione secundum formam (quae est figura et modus secundum ordinem et dispositionem terminorum et resolutionem syllogismi in ea quae formalia sunt in ipso, quae est resolutio sua prima, et in principalia formalia quae sunt syllogismi in quantum est syllogismus, et non sunt syllogismi hujus aut illius) determinatum est. Et quoniam omnis syllogismus est ex principiis conclusionis, et haec principia oportet esse nota : eo quod per syllogismum non possit aliquis venire in notitiam ignotae conclusionis nisi per nota: nota autem principia maxime in demonstratione : et iterum quia consequentia quae est in syllogismo, in demonstratione accipitfirmitatem : ideo post hoc de Posterioribus resolutoriiis oportuit determinari. Et quia syllogismus demonstrativus addit supra consequentiam syllogismi, etiam consequentis necessitatem, quae sciri non potest nisi per resolutionem consequentis in principia ipsius. His ergo jam declaratis, ad syllogismum dialecticum accedendum, qui diminuit a consequentis necessitate : quia probabile ex probabilibus syllogizatum, consequentis non habet necessitatem. Propterea in scientia logi-

cali scientia libri Topicorum post librum Posteriorum est ordinanda.

Cum ratio differendi, quam veteres Peripatetici logicam sive rationalem scientiam vocaverunt, dividatur per scientiam inveniendi, et scientiam judicandi : et jam de generatione syllogismi et judicio habitum sit et determinatum (in quo est perfecta consequentia ipsius, et esse suum perfectissimum) consequens esse videtur de his etiam determinare, in quibus non perfecte attingit suae consequentiae ultimum. Et hoc resolutorie et Quare haec ars non fuit judicative tradi non potest, quia proprie resolutoria. resolutio non est in imperfectum : sed potius inventive tradendum est, eo quod ignotum quidem in hoc negotio ex probabilibus et verisimilibus commixtum est conjecturationi, et non habet consequentiae perfectam rationem. Omnis autem ratiocinatio conjecturationi mixta, inventionis modo fit, et non per judicium et resolutionem. Cum ergo logica complectatur utrumque, id est, inventionem et judicium : et cum tradita sit ars judicandi et de consequentia in Prioribus, et de consequente in Posterioribus : et per hoc sciamus syllogismum esse perfetam ratiocinationem, per quam ignotum cognoscitur per notum : superest ut de inventione dicamus ut partes logicae perfecte cognoscantur.

Oportet igitur ut in hoc negotio toliber topicopice procedatur, ostendendo in quibus rum voce-

<--- Page Split --->

rerum habitudinibus, ut in quibusdam locis claudatur ignoti notitia, quod scire desideramus : propter quod etiam haec scientia liber Topicorum vocatur. Cujus quidem materia et subjectum est syllogismus topicus sive dialecticus : qui ideo Topicus dicitur, quia a locali habitudine rerum ad invicem trahit suae consequentie necessitatem. Et ideo dicitur dialecticus, quia procedit ex probabilibus, quae in consequentia syllogistica (in qua principia ad conclusionem referuntur) mixtam sibi habent conjecturationem ex probabilibus et habitudine rerum ad invicem. Hic tamen syllogismus postquam visus et inventus est, totum usum habet circa probabile, hoc est, quaestionem ex communibus terminandam. Ex communibus autem dico, quae vel in pluribus vel in omnibus inveniuntur, non profundata in ipsis, sicut profundantur propria et essentialia, sed quae apparent in superficie statim, quamvis ex ipsis propria possint conjecturari, propter id quod vere probabilia aliqualiter pertingunt in profundum ad propria sicut signa propriorum.

Et ideo quamvis syllogismus dialecticus in se et in usu hujus scientiae subjectum sit de quo probantur passiones : tantum probabile est, et subjecti materia, circa quod talis est syllogismus : et ideo proprie loquendo syllogismus est subjectum : et quia syllogismus est ut instrumentum quoddam deveniendi de noto ad ignotum, et omne instrumentum circa aliquam habet fieri materiam in quam motu artificis inducit formam, ideo probabile est materia subjecta circa quam est operatio hujus syllogismi, et non est subjectum de quo probantur passiones. Omnis enim ratio qua aliquid differitur, de logica est et logicae pars, sive sit dissertio per syllogismum simpliciter, sive per syllogismum demonstrativum, sive per dialecticum, sive etiam sophisticum. Et ideo logica non perfecte

traditur nisi omnis modus, et omnis species differendi determinetur.

De causa autem efficiente aliquid dici non oportet, nisi quod cum omnis scientia et omnis ars ab inventione rationis procedat, processus iste proculdubio ratiocinativus est, secundum quod Isaac diffinit rationem, quod ratio est vis animae intellectualis habitatae et habituantis, procedens ex causa in causatum. Propter quod dicit Dionysius quod discursus est disciplina rationis : simplex autem veritatis intuitus est intellectus : syllogismus secundum quod est syllogismus, rationis est actus : et quia prima conversio rationis (ut ratio) est ad principia, et principia sunt ipsius intellectus et intellectualia, ideo primus syllogismus ex intellectualibus procedens est demonstratio, quae est rationis actus, et inventio secundum conversionem rationis ad intellectum et habitum intellectualem, qui per naturam est quodammodo intus, sicut habitum est in fine libri Posteriorum. Secunda autem conversio rationis est ad res circa quas est ratio negotians scientiam ignoti. Ea autem quae primo occurrunt rationi in rebus, ut probatur in principio primi Physicorum 1, sunt communia, non propria. Et ideo talis ratio primo considerans haec communia, et habitudines earum ad invicem perpendens ex principiis quae intus habet, propria causa efficiens est syllogismi dialeetici secundum quod primo est illa scientia ex inventione : et haec est propria causa efficiens talis scientiae : quia etsi homo sit inveniens, non tamen invenit nisi per taliter (ut dictum est) dispositam rationem.

Forma autem scientiae istius cognoscitur in scientiae divisione, quae est singulis tractatibus, partibus, et capitulis perpendenda : et haec quidem forma doctrinae etiam habet modum et diffiniendo et dividendo, et exempla etiam subjungendo : sed iste doctrinae potius est quam scientiae modus.

<--- Page Split --->

Finis autem infra determinabitur, qui est finis scientiae : est tamen finis quidem scientis potius quam scientiae, qui est, ut idoneus fiat sciens ad ea quae sunt illius scientiae, et perfectus in illis : et haec cognitionis est facultas eorum quae traduntur. Propter quod oportet cognoscere circa quae est haec scientia, et qua forma, et qualiter fiat ut generetur in eo qui accipit scientiam de istis. Et primum est probabile. Secundum autem scientiae forma. Et tertium est instrumentum quod est syllogismus topicus sive dialecticus.

Ex hoc etiam patet quod ista scientia sub illa parte philosophiae est, quae Logica vocatur. Et ideo potius est philosophiae et philosophandi modus quam philosophia, nisi philosophia largo modo sumatur, ut modus philosophiae est ipsa philosophia : sed de hoc alibi satis dictum est.

Titulus qui est quasi radius illuminans ea de quibus agitur in scientia, est : Incipit liber Topicorum : eo quod τόπος Græce, est locus Latine : et id quod docetur in hoc libro, est qualiter ab habitudine locali trahatur consideratio ad problematis determinationem.

Est autem memoria tenendum (quod alibi dictum est) quod scientia dialectica sive de syllogismo dialectico, et est docens, et est utens : eo quod per doctrinam acceptum est. Et quod omnis scientia docens modo demonstrationis traditur : quia aliter ex doctrina certus et stans habitus non generaretur : et ulterius nec scientia esset, nec doctrina. Utens autem eo quod per doctrinam acceptum est, scientia est conjecturis mixta, et ex habitudinibus localibus conjecturæ et rationis trahens considerationem.

Utilitas autem est ad talia perficere rationem intellectualibus informatam, et ad exteriora rerum sciendarum conversam. Dicit enim Victorinus, quod natura in talibus facit habilem, ars autem et scientia facilem, usus facit potentem : propter quod perfectio naturæ est in scientia et

arte quæ sunt virtutes intellectuales, et ultimum in bono intellectus vel rationis illius de qua dictum est. Perfectio autem scientis est in usu et exercitio : quia (sicut dicit Philosophus) exercitium est causa potestatis sive facultatis : quia facultas nihil aliud est quam facilis potestas, quæ de facultate habitus quando vult actum elicit et operatur non impedite. Haec ergo sufficiant ad dicendorum prælibationem. Sed addendum hoc esse videtur, quia sicut in aliis, sic et hic etiam studebimus ad facilem explanationem, et non aliorum quæ objici possunt solutionem : quia etiam ipsa quæ ab Aristotele in hac scientia tradita sunt, non magnam habent difficultatem : quia de talibus non est subtilis ratia requirenda.

CAPUT II.

Proæmium operis.

Dicamus ergo proemialiter incipiendo, quod propositum quidem negotii, sive quod proponimus tradere in hoc negotio, quod logicum est. Et ideo id quod tradendum est, est pars negotii logici : quia propositum quod hic proponimus, non totum negotium logicum est, sed negotii illius aliquid et aliqua pars ejus. Propter quod etiam non dicitur actualis operatio et diligentia circa ea de quibus intenditur. Hoc ergo propositum hujus et talis negotii logici, est hic invenire methodum, qua poterimus syllogizare de omni problemate ex probabilibus. De qua methodo jam instructi, etiam nos ipsi respondentes disputationem dialecticam suscipientes, nihil dicemus repugnans ad methodum secundum ipsius traductionem et principia.

Est autem quod dicimus methodum metaphorice : dicitur enim methodus brevis via, quæ via est compendii, et vulgariter vocatur summa. Per similitudinem ergo transfertur ad istam scientiam proprie et artem : quia cum speculabilia et operabilia multa offerantur, sua mul-

<--- Page Split --->

titudine et longitudine, distantiae quidem ipsorum dispendium faciunt, nisi per formam scientiae et artis ad compendium redigantur : et ab hac similitudine nomen methodi ad artem et scientiam transfertur. Quod autem dicitur invenire, est idem quod prius ignotum, et jam per inventionem necessariam scientiam tradere per artis principia : et ideo inventio talis non est artis opus, sed potius rationis talis qualis ante dicta fuit, quae ad eumdem finem qui est terminatio problematis, colligit et in unum redigit, et ex his artem efficit. Est ergo iste sensus, quod negotii suscepti (quod est logicum negotium) in hoc libro propositum est invenire methodum talem, de qua sicut formaliter informante, poterimus, hoc est, posse et facultatem habebimus in habitu et in intellectuali virtute syllogizare de omni problemate, sicut circa quod est nostra consideratio ex probabilibus. Et dicitur de omni problemate in genere, quoniam omne problema, vel est problema de inesse, sicut quod est inesse ut accidens, vel inesse ut genus, vel inesse ut proprium, vel inesse ut diffinitio : et quando idonei sumus ad artem syllogizare ad illa quatuor, sumus potentes syllogizare omne problema, quod ex probabilibus potest ostendi inesse. Quia inesse ut differentia reducitur ad genus, et inesse ut idem reducitur ad diffinitionem. Species autem quae est subjectum non reducitur ad inesse, et ad subjectum cui insit ; quia prima substantia quae est individuum, nec subjectum, nec praedicatum artis vel scientiae esse potest. Et hoc est quantum ad opponentem. Quantum autem ad respondentem (qui etiam informatur et perficitur) subditur, et ipsi nos disputationem problematis dialectici sustinentes in respondendo nihil dicemus repugnans sive contrarium vel arti vel probabilibus ex quibus fit methodus.

Quia ergo syllogismus dialecticus sub-

jectum hujus scientiae est, ut diximus, et quia a communioribus inchoandum est, primum dicendum est quid sit syllogismus, et quae sunt ejus differentiae specificae, quibus in specie constituitur, quatenus ex contradivisione sumatur syllogismus dialecticus, quia hunc quaerimus, et quae partes et passiones ejus, secundum negotium propositum, cujus intendimus traditionem.

Et si quis objiciat quod, sicut dicit Avicenna, nihil est subjectum et quaesitum in scientia : et si syllogimus dialecticus sit quaesitus in hac scientia, tunc videtur non esse subjectum : quod enim quaeritur ut subjectum, quomodo per principia entis vera et necessaria stabilitur et determinatur ut specialis scientiae sit subjectum 1. Et hoc modo non quaerimus syllogismum, sed quaerimus ipsum non in esse, sed secundum accidentia ipsius propria secundum quod in probabilibus est secundum omnium differentiam probabilium. Quid autem syllogismus sit, ex declaratis in libro Priorum accipiemus.

Et quod hic aliqua dicimus de syllogismo, non est nisi ut per divisionem accipiamus dialecticum quem intendimus constituere et ordinare secundum omnem sui potestatem quam potest ex probabilibus accipere, sicut fecimus de syllogismo simpliciter in Prioribus, et de syllogismo demonstrativo in Posterioribus : sic enim in omni scientia et in omni arte procedendum est, ut ex communibus fiat speculatio et res intenta secundum esse et posse et partes subjectivas et accidentia propria determinetur : quia tunc scitur secundum suam perfectionem.

Est autem differentia artis et scientiae, non secundum substantiam, sed ex fine. Scientia enim est secundum quod est ad finem speculationis et vim : et tunc manifestatur subjectum diffinitione per propria, et divisione per exteriora, et per po-

1 Ex quo pateq quod subjectum uno modo quaeritur in scientia, et alio modo praesuppo-

<--- Page Split --->

testatem principiorum essentialium in propriis, et per potestatem perfectum esse consequentem cum effectu propriæ potestatis. Ars autem, ut dicit Aristoteles1, factivum est cum ratione principium : et ideo est collectio multorum praeceptorum ad eumdem finem tendentium, quæ est operatio artis : et sic est ars rectificatio operationis, scientia vero speculationis, et methodus est demonstratio viae in utraque. Methodus ergo pro isto toto supposuit libro : quia ea quæ in primo libro dicentur, quasi universalia principia præsciuntur ad syllogizandum de omni problemate.

Quæ autem in sequentibus continentur, sunt principia ad syllogizandum de hoc vel illo problemate : quæ tamen universalia sunt in genere problematis de accidente, et in genere problematis de genero, et in genere problematis de proprio, et sic de aliis. Et ea quæ tradentur in octavo sunt ad ablationem impedimentorum ex parte opponentis, et ex parte respondentis, ut

non impedite syllogizetur de omni problemate.

Sic ergo propositum negotii logici quod nunc propositum est in Topicis est dictam invenire methodum, quæ quamvis dicatur inventio, fit tamen scientia docente sive arte, in materia quidem quoad inventionem principiorum et constructionem ex quibus sequuntur conclusiones, in forma quantum ad ordinem et diffinitionem artis et scientiæ tota die continue docet invenire ea ex quibus omne probabile speciale arte illa. Nos enim a scientia ista (sicut a regula regente) poterimus ex habitu perfecte de omni syllogizare problemate, sicut de materia circa quam negotiatur syllogismus dialecticus. Methodum autem istam sic inventivam et invenire docentem invenit ille qui materialiter et formaliter tradidit eam prius : sed materialia ipsius inveniens et tradens secundum aliquid formaliter, ad formam scientiæ et artis redigens, simpliciter invenit.

<--- Page Split ---> TRACTATUS I

DE SYLLOGISMIS ET PARALOGISMIS.

CAPUT I.

De syllogismo in communi.

Diffinitio syllogismi, et ejus explanatio.

De his etiam quae praemittenda sunt, in primis est, ut diffinitiar quid est syllogismus in communi et in suis speciebus, ut ex his ostendamus quid est syllogismus dialecticus, et quibus differentiis ab omnibus aliis separalus. Est ergo syllogismus oratio in qua quibusdam positis, aliud aliquid a positis ex necessitate accidit per ea quae posita sunt. In hac diffinitione oratio est ut genus: et (ut hoc proximum sit secundum vim nominis) accipitur oratio quasi oris ratio, hoc est, ratio sermone explicata 1. Et cum ratio proprie sit actus illius virtutis animae quae ratio vocatur, et cum sic dicta idem sit quod ratiocinatione, et ratiocinatione idem sit quod argumentatio, sensus est, quod syllogismus est oratio quae est in forma argumentationis in sermone. Et quod additur, in qua, notat quod talis oratio in se plura ad unam formam ordinata continet et ambit: unde talem continentiam (qua forma una plura continet) notat cum dicitur in qua. Et quod sequitur, quibusdam, per virtutem participantis notat materiam propriam et proximam, quae est propositiones, ut propositiones sunt pro altero, id est, conclusione: materia autem non propinqua sunt tres termini, ex quibus medio bis sumpto duae propositiones

fiunt, ut in Prioribus determinatum est. Quando autem additur, positis, compositio fit partium in toto et ordinatio, et notatur dispositio terminorum in figura, et dispositio terminorum in quantitate et qualitate ad modi complexionem. Dicunt etiam quidam quod quia positio est quaedam rei fixio, quod per hoc quod dicitur, positis, notatur fixio propositionum in animo respondentis. Sed hoc non est proprium propositionis: nec oportet sic exponi, nec convenit cum expositionibus aliorum Philosophorum: sed prima expositione tenenda est.

Et quod addit Boetius, concessis, addi non oportet quod sint concessae. Si enim sunt propositiones, tunc in se virtute ac potestate habent conclusiones pro quibus ponuntur; non enim habent virtute in se conclusionem, nisi jam in se verae sint: quia falsa propositio nihil in se continet quod per modum probationis possit concludi per ipsam quando simpliciter est falsa: et sic virtute propria non est positi nisi vera, nec est posita nisi vera. Et ideo non oportet poni, concessis, nisi forte in sophisticis. In aliis vero in quibus quae simpliciter positae sunt, verae sunt, et ipsa rerum veritate concessibiles: et aliter proprie loquendo positae, non sunt concessae, nec proposita. Quamvis autem verum ex falsis per falsum syllogizetur, hoc non per venon est sologismus ritatem propositionum, nec quia sunt probativus. propositiones in se habentes conclusionem, nec causae ejus: sed est ex quadam

Quae sit materia proxima syllogismi, et quae remota.

1 Oratio pro argumentatione, et ista videtur expositio Boetii in libro de syllogismo catego-

<--- Page Split --->

forma et complexione valde generali propositionum : quæ non probant, nec causam in se habent probationis alicujus : et talis syllogismus non est syllogismus ad propositum aliquod probandum.

Quod autem additur, aliud aliquid a positis, dicitur pro conclusione, quæ quamvis sit utriusque præmissarum medietas, tamen complexio ejus est alia a complexione præmissarum, et ideo complexum est aliud. In præmissis est complexio et compositio medii cum majori extremitate, et ejusdem complexio est cum minori, sed in conclusione unitur extremum cum extremo : et sic aliud est conclusio a præmissis, quamvis in materia terminorum cum majoriet minori propositione conveniat. Sic ergo est aliud a positis. Et quod additur, ex necessitate, de necessitate intelligitur consequentiae, quæ vocatur necessitas a quibusdam inferentiae, quæ est ex figura et modo per medii ordinationem, quod medium est causa consequentiae conclusionis per hoc quod sua relatione ad utrumque extremum conjungit extrema : et talis vocatur aliud a positis cum dicitur, aliud a positis. Quod dicitur, a positis, notat propositiones sub forma stantes determinatae positionis : sub forma autem talis positionis perfectae non stat nisi quod secundum materiam potentiale est ad talem formam : et hoc non est falsum : unde peccansin materia syllogismus, non simpliciter et perfecte est ex positis. Et quod dicitur, accidit, secundum compositionem verbi debet accipi pro cadit ad : quia si (sicut dictum est) ponantur propositiones, conclusio per consequentiam ad eas cadit, hoc est, ex præmissis cadit ad positam de necessitate, quæ est virtute in præmissis, quæ virtus disponitur per præmissarum ordinationem et positionem. Unde præmissæ conclusionis sunt causa : præmissæ autem dicto modo positae sunt ut causa causans secundum actum totius causalitatis. Necessitatem notat hoc quod dicitur, ex necessitate. Consequentiam autem effectus ad causam notat hoc quod

additur, accidit. Quod autem subditur, per ea quae posita sunt, notat quod præmissæ sunt causa conclusionis : et sic primo quod est positione, sint causa consequentiae : igitur ut per eas talis causetur consequentia, et in syllogismo ad propositum ea quae posita sunt, ex tali habitudine sint causa ejus quod sequitur. Aut notat sub forma consequentiae : quia sic proprie consequens appellatur.

Hæc ergo est diffinitio syllogismi, et non accipitur hic ideo syllogismus, quia dialectic us alia non utatur argumentatione, sicut inductione, exemplo, et enthymemate : sed ideo ponitur, quia syllogismus potissima est ratiocination, et per ipsum potissime concluditur probabile, et aliae argumentationes sunt sub ista. Hanc ergo diffinitionem hic ponimus et non alibi : quia formari non potest nisi syllogismus generatus et perfectus secundum formam, potestatem et speciem, quae in scientia libri Posteriorum jam prædicta est. Generatio enim demonstrationis secundum sua principia in posterioribus est posita, qua potissimus est syllogismus : et ideo syllogismus sic generatus jam habet sic diffiniri, et in species secundum hoc dividi.

Primum quod sumitur sub syllogismo in communi, demonstratio est : quia in primo et summo participat syllogismi nomen et diffinitionem. Quam diffiniendo dicimus, quod demonstratio est quando ex veris propositionibus et primis fit syllogismus, aut ex talibus quæ per aliqua prima et vera, ejus quæ circa ipsa est cognitionis principium sumpserunt. Cujus diffinitionis iste est intellectus, quod demonstratio ideo dicta est, quia evidens est sua manifestatione demonstratum id quod ponitur in syllogismo demonstrativo : et ex isto concluditur ex præmissis evidenter, quasi digito demonstretur. Quod autem dicitur, syllogismus, notat genus in quo primo et per se ponitur diffinitum. Quod autem dicitur, quando ex veris, ibi præpositio ex quidem notat causam materialem. Verum autem triplicem notat veritatem. In compositione

<--- Page Split --->

propositionum, quae sic verae sunt, quod nihil falsitatis nec dubitationis habent admixtum. Et veritatem in forma: quia scilicet vere ad veritatem formae syllogisticae sunt positae. Et tertio notat veritatem propositionum ut propositio est, ita scilicet quod verum sit causa conclusionis et conclusi : quia aliter non habet veritatem propositionis ut propositio est. Et quod sequitur, ex primis, dicitur propter potissimam demonstrationem quae est ex immediatis, ad quae probanda non est aliud medium, eo quod ante ea nihil sit per quod possunt concludi : quia talia prima vera (sicut principia) nobiliori habitu quam scientia sunt sumpta et cognita. Quantum ad demonstrationem minus potentem additur, aut, scilicet disjunctiva conjunctio, praemisse et minus potentis demonstrationis notans disjunctionem1. Ex talibus autem notat similitudinem principii quod est principium de principio, similitudinem ad id quod est principium de principio. Et quod addit, quae per aliqua prima et vera, notat conclusiones illas quae per prima vera concluduntur, vel quorum veritas ex talibus confirmatur, sicut dignitates quae non ingrediuntur syllogismum, sed extra manent, veritatem aliquorum ingredientium confirmantes : sicut et Euclides conclusum ex primis veris et demonstrationibus pro theoremate sumit ad aliud concludendum. Quod autem dicitur, ejus cognitionis quae circa ipsa prima et vera est et non alterius principium ab ipsis sumpserunt primis et veris: tunc enim secunda alia cognition non habet nisi ex primis virtutem' generativam, quia in secundis per se et universaliter et generaliter sunt prima, sicut communia ad materiam propositam determinata : et sic in ipsis sunt et actu et intellectu et substantialiter : propter quod eamdem in ipsis generant cognitionem. Haec ergo est demonstrationis diffinitio, quae syllogismus est potissimus et cui convenit prima ratio syllogismi.

CAPUT II.

De syllogismo dialectico.

Dialecticus autem syllogismus post demonstrationem rationem syllogismi participat, quia minus addit super syllogismi consequentiam et necessitatem consequentiae quam demonstratio : sicut verius causa est, quod assequitur causam per necessitatem , quam quod assequitur causam per probabilitatem. Est syllogismus dialecticus, qui ex probabilibus est quantum ad materiam, et est syllogizatus quantum ad formam quae est ex terminorum numero et ordine in figura, et ex modo qui est combinatio propositionum secundum formam debitam in qualitate et quantitate et ordine qualitatis et quantitatis. Et quia licet ex affirmativa et negativa possit fieri syllogismus, tamen minor propositio in prima et tertia non potest esse negativa : et si fiat, non est syllogizatus talis syllogismus, quia formam combinationis utilis non habet.

Quae autem sint probabilia inferius dicetur, et gratia illius praemittemus eorum (quae prius in diffinitione demonstrationis dicta sunt) declarationem, dicentes quod vera quidem et prima sunt, quae non per alia sicut media vel principia, sed per seipsa secundum sui naturam habent fidem : et istae sunt dignitates quas quisque probat auditas. Sicut enim in visu quaedam luce manifestantur aliena, sicut colorata : quaedam autem luce propria, ut lucida : sic est in intellectualibus, quod prima non habentia medium suae constitutionis inter lucem intelligentiae et ipsa, sed ipso lumine intellectuali constituta sua propria luce manifestantur intellectui. Alia autem quae mediantibus formis aliorum procedunt, ab intelligentia constituuntur, ab intellectu non accipiuntur, nisi lumine primorum illustrata : et quae sic accipiuntur, sunt secunda et

1 Ex quo colligitur quod demonstratio duplex est, scilicet magis potens quae ex demonstrabi-

<--- Page Split --->

non prima, quia non sunt intelligentiae lumini immediate conjuncta. Nullum intelligibile ab hominis accipitur intelligentia, nisi in quantum lumen est intelligentiae agentis ipsum, quod si sola agit, per se intelligitur : si autem agit ipsum per medium, oportet quod illustretur lumine ipsius, antequam ab intellectu accipiatur : quae autem est causa propter quam quaedam per se intelliguntur, jam dictum est.

Et ex hoc causatur ulterius, quod non oportet quaerere, hoc est, oportet non quaerere in scientiis disciplinalibus sive doctrinalibus quaerendo propter quid : in scientiis enim disciplinalibus sive doctrinalibus ex primis et veris proceditur et immediatis, hoc est, ad quae syllogizanda nullum est medium : et ideo oportet in ipsis non quaerere propter quid : quia terminus dicens propter quid est medium, ut dicit Aristoteles, et cum talia medium non habeant, non quaeritur propter quid : quia si haberent terminum propter quid, haberent medium, et sic non essent immediata : sed oportet unumquodque quod est principiorum primorum et ipsum esse sibi fidem, hoc est, fidei causam. Fides enim est assensus in ipsum respondentis, sicut dictum est, propter quod talia principia prima communes animi conceptiones vocantur, ut dicit Avicenna, quod statim assentit eis animus audientis : propter quod etiam indemonstrabilia talia dicuntur. Haec igitur sunt principia demonstrationis, ex quibus demonstrativus fit syllogismus.

Probabilia autem (ex quibus fit syllogismus dialecticus) sunt verisimilia. Dupliciter autem verisimilia : aut enim in se sunt verisimilia, eo quod ipsa habitudo prædicati ad subjectum verisimilis est, eo quod nec prædicatum est in subjecto per se, nec subjectum in prædicato per se, nec utrumque in utroque, nec prædicatum necessariam et essentiam inha-

rentiam habet cum subjecto, sed verisimile est in signis non in causis necessariis acceptum. Aut quia necessariam habet inhaerentiam, sed non accipitur nisi per signum : et hoc est probabile secundum modum acceptionis, quamvis in se sit necessarium : sicut solem esse majorem terra (eo quod ubique unius quantitatis apparet)probabiliter acceptum est1. Solem autem esse majorem terra per quantitatem diametri acceptum est necessarium et non probabile, secundum quod probabile et necessarium opponuntur. Probabile autem sic dictum verisimile est, quod per suisquis veritatis figuram videtur omnibus aut pluribus aut sapientibus, et his sapientibus videtur omnibus aut pluribus aut maxime notis et probabilibus : ita quod sapientibus et his vel omnibus sapientibus vel pluribus vel maxime notis vel probabilibus, totum pro uno membro ponatur.

Signa vero verisimilitudinis, aut occurrunt statim in superficie et in exterioribus rei quae accipit sensitiva potentia comparans sensata ad invicem : et• si talia sunt signa, probabile est quod videtur omnibus, sicut nivem esse albam per hoc quod nix est parvæ partes perspicui in parva conjuncti, in cujus partibus undique lux diffunditur : hoc enim signum sensui est medium. Si autem signa indicium facientia de verisimilitudine sunt non in superficie, sed aliqualiter profundata, non ad necessaria, sed nec in superficie extrinsecus manentia : tunc est id quod videtur pluribus : quia sensui aliquid miscent rationis, sicut quod stella in cauda minoris ursæ sit polus, eo quod non deprehenditur ejus singularis motus : hoc enim rationis judicium sensui est permixtum. Si autem signum verisimilitudinis profundatur in essentialium et convertibilium causas quæ sunt convertibilia sicut causæ : tunc est quod videtur sapientibus, sicut est, quod luna movea-

<--- Page Split --->

tur in epiciolo : quia profundius et altius transit per umbram terrae : hoc enim non est causa sed signum.

Ideo illud quod videtur sapientibus gradus habet, quia aut videtur omnibus, aut pluribus, aut maxime notis vel probabilibus. Quia signum convertibile cum causa, vel apparet mixtum sensui, et tunc videtur omnibus : vel in ipsis substantialibus profundatur, et tunc non videtur nisi probatis et probabilibus sapientibus : vel medio modo est acceptum, et hoc dupliciter. Si enim plus est inclinatum ad sensum : tunc videtur pluribus sapientibus. Si autem plus est profundatum ad necessaria essentialia et intellectualia : tunc est quod videtur maxime notis, qui ex potestate scientiae et artis hoc deprehendere noverunt. Hoc igitur est probabile, ex quo fit syllogismus dialecticus, quod tali et taliter diversificato deprehenditur signo. Haec est sententia commenti Arabici : et sic scientia demonstrativi et etiam dialectici syllogismorum determinata est.

CAPUT III.

De litigioso syllogismo.

Litigiosus autem syllogismus a lite (quae inter opponentem et respondentem oriri potest) nomen accipit. Potest autem esse lis de syllogismi materia, et potest esse lis de syllogismi forma, et potest esse lis de utroque illorum : et ideo sic describitur vel notificatur syllogismus litigiosus. Litigiosus est qui est ex his quae videntur probabilia, non sunt autem probabilia, sed probabilitas est in eis quaedam phantasia sive apparentia, ita quod ex talibus est syllogizatus formam perfectam habens syllogismi in figura et modo et inferentia : et hic est primus modus litigiosi peccans in materia. Et ille est etiam litigiosus secundo modo, qui ex probabilibus vere est, et non ex apparentibus probabilibus tantum : sed non est syllogizatus secundum formam

figurae et modi. Aut etiam ille litigiosus est tertio loco, qui apparens sive apparenter et non existenter syllogizatus ex his quae non sunt, sed videntur probabilia : et iste peccat tam in materia quam in forma.

Hoc autem dupliciter exponitur, scilicet de materia et forma syllogismi simpliciter, et demateria et forma syllogismi ad propositum. Priori quidem modo de forma et materia simpliciter exponendo detur tale exemplum. Omnis statua est naturalis : Herculis statua est statua : ergo est naturalis. Patet quod prima est falsa, et non probabilis : videtur tamen esse secundum phantasiam probabilitatis, per locum sophisticum procedentem sic : omne aes est naturale : statua est aes : ergo statua est naturale. Ordo autem terminorum et combinatio propositionum in qualitate et quantitate formam tenent syllogisticam : propter quod ille syllogismus peccat in materia tantum, et non in forma. Si autem sic arguitur : omnis homo est animal : omnis asinus est animal : ergo omnis asinus est homo. Iste syllogismus procedit ex vere probabilibus : tamen non est syllogizatus, quoniam formam in figura et modo non habet, cum sit in secunda figura ex affirmativis, nec tenet figuram et modum nisi inutilis conjugationis . Si autem sic arguitur : omnis homo est animal : nullum risibile est homo : ergo nullum risibile est animal. Erit falsa minor et improbabilis : quae tamen videtur probabilis apparenter per locum sophisticum : quia omne risibile est proprium : nullum proprium est animal : sic, nullum proprium est animal : omne risibile est proprium : ergo nullum risibile animal. Et sic peccat in materia in minori propositione : et peccat in forma, quia minor est negativa contra formam in modo primea figurae : peccat igitur tam in materia quam in forma.

De syllogismo autem ad propositum planum est hic exponere : quia si sic arguitar : omnis canis est latrabile : omne marinum est canis : ergo omne marinum est latrabile. Constat quod iste syllogis-

<--- Page Split --->

mus est litigiosus, et non peccat contra syllogismum simpliciter, sed contra formam syllogismi ad propositum : si enim termini positi in tali syllogismo recte se haberent in habitudine medii ad majus extremum, et in habitudine medii ad minus extremum, esset syllogismus probans et ad propositum : sed quia non habent terminorum debitam habitudinem, quæ est causa concludendi in syllogismo ad propositum in forma ipsius, ideo peccat contra formam syllogismi probantis : et secundum hanc formam non est syllogizatus, quamvis habeat formam simpliciter.

Et secundum hoc trium syllogismorum litigiosorum ista sunt exempla. Omne nomen unum significat unum : canis est nomen unum : ergo significat unum. Vel sic secundum Epicurum : omnis voluptas est bona : coitus est voluptas : ergo coitus est bonus. Hic enim peccatur in prima propositione contra probabilitatem quæ est materia syllogismi dialectici : et non peccant termini in habitudine positi in figura et modo. Si autem sic arguitur : omnis justitia est bona : omnis honestas est bona : ergo omnis honestas est justitia . Habitudo terminorum probantium non valet : quia non sequitur si idem consequens sequitur ad duo antecedentia, quod unum istorum sequatur ad aliud : et ideo peccat contra formam syllogismi ad propositum, quamvis in materia non peccat in aliquo. Si autem sic arguatur : omnis canis est latrabile : marinum est canis : ergo marinum latrabile. Hic prima falsa est peccans in materia probabilitatis : et habitudo medii ad utrumque extremum indebita : et sic peccat contra terminorum habitudinem ad probandum, et sic peccat contra formam syllogismi ad propositum. Distinximus autem inter syllogismum ex probabilibus, et syllogismum ex apparenter probabilibus : ideo quia non omne quod videtur probabile per locum aliquem, est etiam probabile secundum rei veritatem : nihil enim horum quæ videntur probabilia tantum in

superficie ex signo aliquo fallaci, omnino sive omnimodam et profundatam habet phantasiam, hoc est, apparentiam, quæ usque ad existentiam pertingat, velut se habere accidit apparentiam quæ est circa principia quæ sunt loci sophistici litigiosarum disputationum : litigiosa enim disputatio locis sophisticis innititur sicut principiis : statim enim in primo intuitu (etiam eis qui parva per rationem videre possunt) manifesta est in eis (quia talia sunt) falsitatis natura sive causa : et ideo sunt probabilia, et aut quæ videntur prohabilia.

Distinctis autem, ut dictum est, litigiosis syllogismis, dicamus quod primus de numero eorum qui dicti sunt syllogismi litigiosi, est litigiosus syllogismus, syllogismus quidem in forma, litigiosus autem in materia : et ideo ille dicatur et litigiosus et syllogismus, nomen syllogismi habens, eo quod servat formam syllogisticam. Reliquus autem qui peccat in forma, et ille qui peccat in materia et forma (hi autem duo nisi per peccatum in forma a primo segregantur : et ideo quoad hoc quod a 'primo segregantur, in unum coincidunt, quo peccato formali a primo segregantur). Ille ergo reliquus duplicatus syllogismus dicatur syllogismus litigiosus. Sed non dicatur syllogismus simpliciter et sine determinatione. quia nomen a forma imponitur : et quod non participat formam, non participat nomen. Quod autem non dicitur syllogismus, est eo quod videtur quidem syllogizari, non autem syllogizatur, quia formam syllogisticam non servat. Et quamvis sint tres syllogismi litigiosi, tamen peccata non sunt nisi duo, scilicet peccatum in materia et peccatum in forma, quæ simul colligit peccans in utroque.

Si autem quis objiciat contra hoc dicens, quod in naturis deficiente materia deficit forma rei et nomen. Et similiter in syllogismis deficiente materia debet deficere nomen et ratio : et sic peccans in materia, non debet dici syllogismus. Non est curandum, et est dicendum quod

<--- Page Split --->

est materia syllogismi simpliciter, termini scilicet et propositiones, et in hac materia non peccat, sed sufficit ad servandam formam syllogismi : et est materia syllogismi ad propositum, qua est probabilitas propositionum, et contra hanc peccat, et ideo etiam nomen amittit syllogismi ad propositum : quia syllogismus peccans in materia, non est syllogismus ad propositum.

Et si quis objiciat quod quidquid est in genere inferiori, est etiam in genere superiori. Syllogismus autem peccans in forma, est in genere litigiosi syllogismi, et syllogismus litigiosus est etiam syllogismus : ergo peccans in forma est etiam syllogismus. Sunt deridenda hujusmodi objectiones, quia cum syllogismus dividitur in demonstrativum, dialecticum, litigiosum, et falsigraphum, non dividitur ut genus, sed ut analogum figuraliter acceptum secundum quod quidem syllogismi figuram imitatur : et ideo syllogismus litigiosus non est nisi secundum hoc quidem, quia scilicet figuram et modum syllogismi imitatur : et ideo non sequitur quod peccans in forma sit syllogismus, quia in figura et modo syllogismum non imitatur, sicut syllogismus secundum quid, et non simpliciter : quare litigiosus talis non est syllogismus per hujusmodi imitationem.

Et attende quod statim in superficie omnibus apparentia dicuntur, quae apparent ad aliquem locum sophisticum per aliquid commune et accidentale, sicut fel apparet mel per similitudinem humoris crocei : et haec faciunt deceptionem non de facili deprehensibilem. Quaedam autem faciunt phantasiam per signa naturalia, sicut signum est habere lac in mammillis ad conceptum, summitates habere magnas ad esse forte : et haec faciunt prohabilitatem.

Attende etiam quod quidam dicunt (qui parva videre possunt) subtiles et sapientes, parva subtilia vocantes, quibus facile est sophistica videre : licet etiam tales aliquando lateat falsitatis natura,

præcipue in accidente. Sed hæc expositio derisoria et contra mentem Auctoris : quamvis verum sit quod dicit : quia proculdubio parva sunt sophistica : propter quod dicit Aristoteles quod occultantur, ne parvitas eorum appareat, et sic nulla reputentur : et ibi qui parva videre possunt, sunt in parvis periti, quia talia sufficiunt distinguere. Et quod accidens aliquando latet sapientes, est propter similitudinem extranei ad essentiale, sicut suo loco declarabitur.

CAPUT IV.

De paralogismis.

Amplius autem præter omnes (qui dicti sunt) syllogismos, fiunt quidam syllogismi ex his quæ sunt convenientia circa aliquas disciplinas, hoc est, particulares scientias, ut mathematicas, qui dicuntur paralogismi, quia juxta syllogismos qui sunt ex propriis et veris et primis sumpti, quemadmodum in geometria et huic cognatis mathematicis sive geometriæ subalternis accidit fieri : qui falsigraphus dicitur, quia falsa descriptione figurarum ex oppositis principiorum tantum syllozat.

Videtur autem hic modus syllogismi differre a prædictis modis : nam neque ex primis et veris syllogizat falsigraphus, et sic differt a demonstrativo in quadam materia vel modo materiae. Neque syllogizat ex probabilibus : probabile enim non cadit in diffinitionem materialem falsigraphi, sicut non cadit in diffinitionem demonstrativi. Cujus probatio est, quia falsigraphus neque sumit in faciendo syllogismum quæ omnibus videntur, neque quæ pluribus, neque quæ sapientibus, et his omnibus vel pluribus, neque quæ probabilibus, vel præcipuis : sed ex convenientibus et propriis quidem disciplinæ sumptis, non autem veris facit syllogismum. Nam in eo quod semicirculos describit non ut oportet, in linea quæ duplicis est formæ concavitatis et convexi-

<--- Page Split --->

tatis, aut lineas simplicis formae, aut rectas ducit non ut sunt ducendae, paralogismum facit, qui dicitur a παρὰ quod est juxta, et syllogismus, qui est ex oppositis eorum que proprie sunt convenientia scientiae demonstrativae : et in hoc differt a dialectico et litigioso. Convenit cum demonstrativo in forma et quadam materia : quia cum duplex sit materia syllogismi, propinqua et remota : propositiones sunt materia propinqua in qua non convenit, quia principia et opposita principiorum non sunt eaedem propositiones, sed distantes per affirmationem et negationem, et per esse et non esse. Sed materia remota sunt termini : et quoad hanc materiam est falsigraphus ex convenientibus et propriis disciplinae sicut et demonstrativus. Et ideo non habet necesse proprium librum, in quo specialiter hic syllogismus doceatur : quia formam novam non habet, nec etiam materiam differentem a materia demonstrativi, sed qualitatem aliam habet materiae proximae et non remotae : quia ista eadem est in omni qualitate et quantitate. Propter quod cum differat ab aliis in materia aliquo modo considerata, praeter omnes alios modos est iste modus syllogismi.

Sunt igitur species syllogismorum probantium sive syllogismorum qui sunt ad propositum illi qui dicti sunt, demonstrativus et dialecticus, litigiosus et falsigraphus : duo penes materiam rectam et formam, duo autem penes obliquitatem ab aliis deficientes. A dialectico quidem deficientis sicut a minus bono litigiosus. Deficiens autem a demonstrativo falsigraphus sive disciplinae paralogismus. Unde dupliciter est deficiens, vel tripliciter paralogismus disciplinae, quemadmodum litigiosus tripliciter deficit a dialectico : quia novam formam non addit demonstrativus super dialecticum syllogismum, sed consequentiae necessitas confortatur in ipso, sicut dialecticus formam habitudinis localis addit supra formam syllogismi simpliciter, contra quam peccare

potest litigiosus, Nec habet eamdem formam demonstrationum, cum falsigrapho et demonstrativo non sunt eaedem propositiones sicut in dialectico qui est collectivus utriusque partis contradictionis. Non enim sequitur, si affirmativa propositio dialectica est, quod negativa dialectica non est : quia negativa est probabilis sicut affirmativa. Sed in demonstrativis si affirmativa demonstrativa est, sequitur quod negativa ejus demonstrativa non est. Sed in terminis tantum communicat demonstrativo paralogismus disciplinae. Nec possunt esse nisi duo syllogismi perfecti : per quod est materia probabilis vel necessaria, quae differentia habent principia : nam deficientes ab his non possunt esse nisi duo : unus quidem deficiens a perfecto, quod non nisi uno modo est falsigraphus simplex et divisivus est : alter autem deficiens ab imperfecto perfecto cum illo modo quod multis modis est litigiosus : et ideo est multiplex, et tres (ut dictum est) habet differentias.

Si autem quaeratur de tentativo, dicendum quod quia tentans ex communibus procedit, continetur sub dialectico. Ille autem qui ex manifeste falsis et impossibilibus, non est ex positis : et ideo non intenditur secundum istam, quae superius posita est, syllogismi diffinitionem.

Figuraliter igitur (hoc est, superficie tenus distinguendo haec de syllogismo et syllogismi speciebus) ista quae dicta sunt sufficiunt. Non enim dividitur syllogismus secundum genera disputationum, quia disputatio est actus et opponentis et respondentis. Syllogismus autem est collectio et collatio eorum qua complent perfectam ratiocinationem, et ideo secundum differentiam sic collatorum dividitur in species.

CAPUT V.

Ad quot et quæ utile sit hoc opus.

Ut autem modus quo ista determinan-

<--- Page Split --->

da sunt (prout huic negotio proprium est) determinetur, oportet quod universaliter ex communibus et communiter dicatur de omnibus prædictis quæ artem et syllogismum dialecticum circumstant, et etiam de his quæ postea sunt dicenda, quantum ad problemata, et considerationes in tantum nobis determinentur. Igitur quod universali et communi ratione determinetur de omnibus, est eo quod de nullo dictorum et dicendorum subtilem et causalem, et ex propriis essentialibus sumptam capimus assignare rationem vel diffinitionem, sed aliquantulum per communia et exteriora figuraliter, hoc est, superficialiter volumus pertransire, non profundantes considerationem in ipsis, eo quod secundum propositam methodum omnino sufficiens arbitramur esse, si quoquo modo probabili possumus ex facultate illius actus cognoscere unumquodque dictorum et dicendorum methodum istam circumstantium. Hoc igitur de modo procedendi dictum sit.

Sequens autem erit his quæ proemialiter dicta sunt, dicere ad quot et quæ negotium hoc sit utile : in hoc enim finitur pars proœmialis. Est autem utile ad tria, ad exercitationes, et ad obviationes, et tertio ad secundum Philosophum disciplinas, id est, quæ sunt secundum philosophiam. Quoniam autem ad exercitationes est utile, sic probatur, et ex his quæ dicenda sunt erit manifestum : quia hanc methodum habentes (quæ docet communia invenire) de singulis ab antecedentibus, consequentibus, et repugnantibus, et omnibus localibus habitudinibus facile (per considerationes communes talium localium habitudinum) de quolibet proposito problemate argumentari poterimus et valebimus artis facultate quæ hæc docet. Omnis autem habitus facultatem conferens ad facile de proposito arguendum de utraque parte contradictionis, valet ad exercitationes, hoc est, ad frequentes artis operationes, per quas

facilior semper efficitur artem habens : ergo ista ars valet ad exercitationes.

Ad obviationes vero valet : eo quod in unoquoque problemate multorum Philosophorum annumerantes opiniones, quas ex probabilibus circumstantibus cognoscimus an veræ an falsæ sint, in quolibet quæsito problemate sermocinabimur, hoc est, ratiocinabimur ad eos sive contra eos, non ex doctrinis extrancis sive aliorum, sed ex propriis istorum doctrinis per eadem quæ docent, rationem contra eos accipientes : quia in probabilibus si affirmatio est probabilis, etiam negatio opposita probabilis erit : quia quod potest esse, potest etiam non esse : et sic erimus transmutantes eos in oppositum sui dicti in omnibus, quidquid non videntur nobis bene dicere per probabilia opposita persuadentes.

Valet autem ad secundum philosophiam disciplinas : quoniam ex ista arte potentes ex artis facultate ad utraque dubitare, hoc est, ad utramque partem contradictionis in quolibet problemate, facile speculabimur in singulis quæ sunt scientiarum : videbimus autem quid verum et quid falsum sit, et hoc in problematibus et conclusionibus singulorum. Amplius autem ob hoc ad secundum philosophiam disciplinas utile est hoc negotium : quia ad prima, hoc est, ad principia philosophiarum quæ sunt circa unamquamque disciplinam 1 : nulla enim philosophia quæ de ente determinato est, stabilire potest sua principia, sed accipit ea stabilita ab ea quæ est de ente communi considerans in quantum est ens : quia impossibile est aliquid dicere de principiis ex convenientibus et propriis, quæ sunt circa unamquamque disciplinam, eo quod uniuscujusque principia sint prima omnium in genere illo : et ideo per nulla quæ ante se habeant in illa disciplina, poterunt determinari et stabiliri ex propriis : sed per ea quæ sunt communiter circa singula probabilia, non causalia

<--- Page Split --->

autem, necesse est de his principiis singularum philosophiarum pertransire non profundato sermone.

Hoc autem ex communibus et probabilibus persuasionem facere, vel proprium est dialectico, vel maxime conveniens. Proprium enim in quantum ex probabilibus est : maxime autem conveniens in quantum ex communibus est. Quia metaphysicus ex communibus hoc facit : sed communia metaphysici sunt essentialia et non signa tantum, et sunt communia reducibilia et determinabilia ad propria : sed communia quae considerat dialecticus sunt signa, non causæ, et ad propria reducibilia. Ex talibus igitur persuadenter verificare principia scientiarum maxime proprium est dialectice : quia cum sit inquisitiva, est inventiva communium, et per talia convenientem viam habet ad omnium methodorum specialissima principia sic per probabilia stabilienda.

Ad ista autem tria (ut dictum est) utilis est methodus : nihil enim prohibet unum et idem (quod est ex communibus) habere plures fines secundum diversa. Est autem finis substantialis methodi secundum ipsam methodum, vel secundum methodum habentem sine fine scientiae. Et finis scientis est finis quidem scientiae ad secundum philosophiam disciplinas. Finis autem scientis duplex est : in ipso, et in altero. In ipso autem secundum exercitationem quae est causa potestatis in omni actu et opere artis et methodi. Finis autem in altero et ad remotionem impedimenti est ad obviationem. Et quidem per philosophiae disciplinas curatur ignorantia negationis, quae est negatio. Per obviationes curatur ignorantia dispositionis quae est in contrario. Per exercitationes autem et fit habitus acquisitus : et sic fortificatur ad actus ut facultatem habeat sciens ex eis quae scit in easdem operationes. Adhuc autem circa principia quaedam est utilitas quae est ad secundum

philosophiam disciplinas : eo quod habet viam ad principia : secundum autem quod est secundum conclusiones, est ad exercitationes, et secundum quod est ad alterum : quia disputatio dialectica commune opus est, et est ad obviationes ut transmutet adversarium veritatis.

Ex quo patet quod unus illorum finium substantialis est, qui est ad secundum philosophiam disciplinas. Alii autem sunt ad illum, et propter illum. In se quidem exercitatio est finis propter alterum, quia exercitatus facile videt ea quae sunt circa principia. In altero enim propter philosophiam finis est obviatio, ut removeatur impedimentum quo unus operari nequit ea quae sunt ad philosophiae contemplationem. Cum enim disciplina sit circa philosophiam, circa principia fit : exercitatio enim circa conclusiones, obviatio est ad eum qui contradicit utrisque et principiis et conclusionibus.

Sicut autem dicit Ptolemæus in Quatripartito, nemo quaerat in scientia quod ex principiis ejusdem non poterat. Sic etiam in dialectica nemo quaerit sufficientem de singulis demonstrationem : quia hoc haberi non poterit ex probabilibus.

Sed hanc methodum perfecte habebimus (perfectione quae talibus convenire poterit) quando similiter habere poterimus eam : sicut in sanativis virtutibus et persuasivis, ut in rhetorica et medicina, perfecte habetur finis secundum perfectionem rhetoricae et medicinae, et hujusmodi potentiis. Et voco potentias artes non in una parte contradictionis per firmitatem argumentationis, sed potius inter duas partes contradictionis fluctuantes ex argumentationis infirmitate : hoc autem est ex convenientibus et probabilibus facere et persuadere quae appetimus persuadere 1. Neque enim rhetoricus advocatus omnino et universaliter persuadebit, impedimento triplici impeditus : malitia causæ, perversitate judicis, et debi-

1 Vocavit rhetoricam, medicinam et dialecticam potentialis, quia, secundum Alexandrum,

licet bene et male eis uti:vel quia sunt conjecturales, et ideo in eis opus est prudentia. P. J.

<--- Page Split --->

litate allegationis suæ. Noc medicus similiter omnino sanabit propter triplex impedimentum, scilicet fallacia experimenti, malitia infirmitatis, et inobedientia ægroti : et ideo non semper consequuntur finem in alio. Et similiter impeditur dialecticus ex debilitate probabilis quod adducit, et ex protervitate respondentis, et difficultate problematis circa quod disputat, ita quod non semper consequitur finem in alio. Sed si unusquisque horum trium ex contingentibus secundum suæ artis facultatem nihil omiserit, dicemus disciplinam et disciplinabilem finem habere sufficienter secundum artis contingentiam, quamvis non semper habeat finem sufficienter in alio secundum effectum persuasionis vel sanitatis vel dialecticae probationis et contemplationis 1.

Est autem hic attendendum quod dialectica inquisitiva est, eo quod non est entis et subjecti determinati : quamvis enim dialectica docens determinati sit subjecti, quia de syllogismo dialectico, et ideo demonstrativa est passionum ipsius, tamen usus ipsius, qui a pluribus vocatur dialectica utens, non est generis determinati : et ideo oportet quod sit in inquisitiva communium quæ sunt circa singula. Et hoc modo viam habet ad methodorum principia, ita quod etiam ad sua principia viam habet secundum quod est methodus demonstrativa 2. Utens enim inquisitiva est communium per quæ persuadentur principia docentis : et cum via inquirendi et inquisitio sit per rationes probabiles, fortificatis illis vel multiplicatis ad unam partem contradictionis cum propriis ipsorum principiis recessus sit relongatio ab altera parte contradictionis : et sic paratur via ad principii cognitionem, quæ via non est inductio, sed syllogismus per habitudinem localem inductus per maximos locos con-

firmantes, ut de quocumque prima species et genus, et hujusmodi.

Si quis autem objiciat, quod principia Objectio. dupliciter cognoscuntur, ut per terminos, sensum, memoriam, experimentum, et universale, et sic haec cognitio non est necessaria. Dicendum est quod principia Solutio. aut accipiuntur in se, aut in cognoscente. Vel melius dicatur, quod aut sumuntur in se, aut comparata ad actum prout sunt causæ. Si in se accipiantur : tunc accipiuntur secundum substantiam qua constituta sunt ex terminis : et sic cognoscuntur cum cognitione terminorum. Si autem accipiantur comparata ad actum : sic sunt in potentia sua accepta. Aut ergo in potentia remota, aut in potentia propinqua. Si remota, sic cognoscuntur sensu, memoria, experimento, et universali. Si autem in potentia propinqua prout inferunt effectum, sic habent rationes dialecticae viam ad ipsa.

Adhuc notandum est quod est probaProbabile duplex. bile quod secundum ipsum ordinatur ad necessarium, sicut est probabile quod est circa universale in phantasmatibus acceptum et signis : hoc enim deputandum est ipsum necessarium. Et probabilitas est circa ipsum prout est in phantasmatibus : et per hoc est via ad principia methodorum. Est autem probabile in contingentibus, quod secundum sui substantiam probabile est : et hoc nullum habet ordinem nisi valde remotum forte per modum adminiculantis.

Adhuc autem notandum est quod principium demonstrationis duplex est, et ingrediens in substantiam demonstrationis, sicut propositio major et minor dicuntur principia : et haec per posterius per demonstrationem possunt ostendi : et ad haec non est utilis dialectica, ita quod sit necessaria ad ista. Sunt autem alia principia in substantiam demonstrationis

<--- Page Split --->

non ingredientia, ut dignitates, suppositiones, petitiones, diffinitiones, quae per posterius non possunt ostendi, sed per inquisitionem et inventionem communium localium via habetur ad ipsa. Adhuc autem dupliciter accipitur principium : aut id quod est principium, et sic habetur via ad ipsum : vel secundum quod est primum, et sic est immediatum, et non habetur via ad ipsum. Et quia ex communibus est omnis syllogismus dialecticus, figuralis est : quia figura extrinsece est ultimum ad quod terminatur essentia figurati, et sic omnibus aliis magis est extrinsecum : propter quod non facit cognitionem principii secundum quod est scitum, sed facit viam ad ipsum prout est

opinatum et per rationem juvantem elongatur ab altera parte contradictionis, et sic accedit ad veritatem alterius : et hoc est dare viam per cognitionem, et adminiculum, et non per proprias causas, ex quibus sit scientia veritatis rerum. Haec igitur proemialiter dicta sunt.

Adhuc notandum est quod quamvis dialectica sit circa singula, tamen est ex communibus singulorum, et non ex propriis : et ideo certam non potest de singulis facere cognitionem : propter quod non superfluunt, sed necessarie sunt species scientiae quae de singulis in speciali perfectam ex propriis faciunt cognitionem.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE METHODO DIFFINITIONIS, GENERIS, PROPRII, ET ACCIDENTIS.

CAPUT I.

Ex quibus est methodus.

Præmissis autem his que procemialiter huic doctrinæ præmitti debent, nunc ad propositum accedendum. Primum considerandum est, ex quibus est methodus : quia ista substantialiter ingrediuntur in syllogismum dialecticum, et propinquissime se habent ad ipsum. Cum autem dicimus, ex quibus est methodus, intelligimus quod hæc præpositio, ex, materiam notat secundum quod materia dicitur materiale principium : sic enim materia habet formam secundum inchoationem in seipsa : sicut enim principia involutam habent in se conclusionem, sic accepta materia et hujusmodi materia, et non materia indeterminata. Et intendimus quod eadem præpositio notet ordinem et dispositionem : quia hoc alibi notare consuevit, ut cum dicitur, ex mane fit meridies, vel ex certantibus fiunt olympia. Hoc igitur modo determinandum est ex quibus fit methodus ut ex principiis materialibus, et qualiter dispositis. Si autem sumatur ad quot est problemata secundum genera singularum, et ad quæ est problemata terminanda, et sumamus ex quibus sunt orationes, hoc est, argumentationes dialecticae : et sumamus quomodo his abundemus in omni materia problematis per considerationes locales et in considerationibus determinatis,et quomodo syllogismis etiam dialecticis abundemus per exercitationem et ob-

viationem : tunc sufficienter habebimus propositum : quia tunc in omnibus propositis finem habebimus intentum. Propositiones enim sunt materia ex qua, problemata autem materia circa quam. Abundantia autem est in multitudine sive multiplicatione mediorum, vel ad omnia, vel ad singula problemata.

Incipiemus igitur hic, Orationes, hoc est, syllogismi, et ad quæ sive de quibus problematibus fiunt syllogismi, sunt nümero æqualia. Cujus probatio, quia orationes sive disputativæ argumentationes materialiter sunt ex propositionibus. De quibus autem sive ad quæ sunt syllogismi dialectici, sicut ad determinanda, sunt problemata. Omnis autem propositio inquisitione quærente de compositione ipsius, problema est : et omne problema separatum a quæstionis dubitatione, et enuntians simpliciter hoc esse hoc, vel hoc non esse, propositio est. Sic igitur eadem quoad terminos sunt propositiones, et problemata quoad prædicata sunt numero æqualia.

Prædicata autem sunt quatuor, et problemata in genere sunt æqualia illis et eisdem. Omnis enim propositio et omne problema, aut indicat proprium, aut genus, aut accidens. Etenim differentia de qua dubitari posset, an insit ut aliquid illorum, cum sit generalis, in eodem prædicato cum genere est locanda et ordinanda. Generalis quidem est una in se existens, quæ est non ultima et divisiva, et non ultima cum specie convertibilis, quæ est in ultimo constitutiva et indivisibilis. Quidquid enim differentiarum, aut

<--- Page Split --->

ultima est illarum, aut prædicatum essentiale non convertibile, quod ad ultimam se habet ut potentia ad actum, et ita ut genus, hoc est, generalis forma : quia, sicut dicit Averroes 1, genus enim est forma generalis, habens se sicut formale indistinctum ad ultimum distinguens ipsum esse specificum ad actum : talis igitur differentia in plus est, quam genus : et ut essentiale est ut genus, et dicit id quod est in potentia formali indistincta sicut est genus : cum genere ergo inter prædicata locatur. Ultima autem differentia, quæ in plus non est, sed convertibilis, dicit actum purum : et ideo cum specie locatur ad subjectum, et non est ad prædicatum. Ista sunt igitur prædicata principalia, de quibus quæritur in problematibus, et ad quæ terminanda inducuntur syllogismi.

Ordinantur autem secundum quod perfecte et secundum rationem insunt, vel non insunt. Maxime autem inest quod conversim inest, quia hoc inest secundum totum, ita quod nihil est subjecti secundum quod non insit : quia si aliquid subjecti esset secundum quod non inesset, non converteretur : sic ergo totum proprium toti inest subjecto, ita quod de proprio nihil est extra subjectum, et de subjecto nihil est extra proprium. Genus autem inest secundum partem generis et secundum partem subjecti, et inest substantialiter, et nomine et ratione : et secundum partem generis inest, quia non nisi secundum partem suæ potentiae et ambitus inest subjecto : secundum partem autem subjecti, quia secundum id subjecti inest quod est in potentia et in ipso : et ideo suum inesse sequitur ad inesse, et est pars. Accidens autem dicitur inesse nec ut totum, nec ut pars : neque dicit inesse substantiale sive ex substantialibus secundum quod est accidens : quia cum insit in aliquo, non est in eo sicut pars, nec fluit ex essentialibus sicut proprium, nec determinat ad esse, nec

prædicatur nomine et ratione. Inferius autem non eodem ordine sunt in exercitatione : et ita illius ordinis d abimus propriam et aliam rationem.

Primum autem horum prædicatorum subdividitur : quoniam hoc quidem proprium convertibile, quod totum toti inest subjecto, significat quid est esse per omnia essentialia terminata et ordinata ad ultimum sicut ad actum : illud autem aliud proprium non significat quid est esse subjecti per essentialia, sed per accidentalia : quia in hoc sunt tantum accidentalia, quia sunt esse consequentia et ab essentialibus causata : ideo dividitur hoc prædicatum quod nominamus proprium, in utrasque nunc dictas partes, essentiale et accidentale proprium. Et ideo illud proprium quod significat quid est esse per essentialia dicentia potentiam et actum rei, vocatur terminus sive diffinitio : quia omnia complectitur, quæ esse rei in potentiam et actum determinant, et esse substantiale ad terminos suos (extra quos de esse rei nihil est) deducunt. Reliquum vero proprium accidentale et esse consequens, et extra esse, sicut post esse existens, vocetur proprium secundum communem de eis assignatam nominationem. Ab ultima enim differentia ultimum nomen imponitur. In diffinitione autem proprii ultimum est conversim prædicari : et ideo hoc nomen retinet proprium quod non est terminus. Ultimum autem in ratione diffinitionis, non est conversim prædicari, sed potius dicere quid est esse : et propter hoc est terminus, et non proprium ipsum quod addit differentiam ulterius completivam super ultimam proprii differentiam, et ideo speciale sortitur nomen.

Palam igitur ex dictis est propter quid secundum divisionem præsentem nunc inductam (cum tria sint, et unum distinguatur in duo) necesse est quod quatuor sint prædicata. Igitur aut proprium quod communiter dicitur proprium, aut ter-

<--- Page Split --->

minus, quae duo conversim prædicantur, aut genus, aut accidens, quae duo non conversim prædicantur. Sed proprium refertur ad esse speciei sicut causatum ex ipsa specie. Terminus autem est simplex, et non est consequens ad speciem ut prædicatum ad subjectum, sed est secundum naturam verum accidens ad ipsum sicut causa ad causatum. Genus autem est sicut pars subjecti. Accidens autem ut consequens communiter, quod non est per essentiam causatum a subjecto, sicut nec causa ipsius. Et ideo sic ordinantur hæc secundum quod plus vel minus habent de ratione prædicati, secundum quod prædicatum est ut consequens ad subjectum.

Nemo autem nos opinetur velle dicere, quod unumquodque illorum quatuor prædicatorum incomplexe acceptum, propositio est, vel problema : sed ideo dicimus esse quatuor prædicata, quoniam ab his ut inhaerentibus subjectis fiunt et propositiones et problemata. Subjectum enim unum est et non diversificatum, quia species. Prædicata autem secundum se inhaerentiam dicentia sunt plura : et ideo penes modum inhaerendi quo prædicatum est in subjecto, multiplicari est necesse et propositiones et problemata. Terminus autem ut est terminus, inhaerentiam dicit : similiter et proprium. Terminus autem inhaerens ut antecedens et causa. Proprium autem sicut semper et solum et esse consequens. Genus autem ut consequens essentiale uon conversim. Accidens autem inhaerens tantum ut causatum a subjecto.

Quamvis autem ab eisdem formentur et propositiones et problemata, et in hoc conveniant, tamen differunt hoc modo. Si enim sic dico : Putasne hæc enuntiatio, animal gressibile bipes, diffinitio hominis est, vel non? Et si dico : Putasne animal genus hominis est, vel non? pro-

positio fit, ita quod nota dubitationis non cadat supra compositionem propositionis, sed expectat consensum respondentis sub hoc sensu, animal gressibile bipes diffinitio hominis est, putasne hoc esse verum, vel non? animal genus hominis est, putasne hoc, vel non? et sic de aliis. Dialectica enim propositio interrogat consensum respondentis : quia probabile (quod est materia ipsius syllogismi dialectici) est quod videtur omnibus, vel pluribus : et quia in visu consistit utrum ita videatur, vel non videatur, ideo necesse est quod quaerat consensum judicantis de ipso. Si autem sic dicam, utrum animal gressibile bipes sit diffinitio hominis, vel non? ita quod nota dubitationis cadat supra compositionem prædicati cum subjecto, et quaerat an prædicatum insit subjecto, vel non : tunc probabile problema, sive quaestio est, ut sit sensus, utrum hoc prædicatum, animal gressibile bipes, insit huic subjecto ut diffinitio, vel non, ita quod nota dubitationis simul quaerat inhaerentiam et modum inhaerendi, qui importatur in prædicato hoc vel illo. Similiter autem et in aliis prædicatis si formarentur, dicerentur propositiones et problemata. Nam hoc modo ab omni vel ex omni propositione, hoc est, ex terminis omnis propositionis facies sive facere poteris problema : et e converso transsumpto modo dubitationis, qui si ponatur super compositionem, problema est. Si autem prædicatum enuntietur de subjecto, et modus dubitationis sequens ad compositionem ponatur ad consensum judicantis de propositione : tunc propositio est 1.

1 Græci non exponunt hoc modo textum, nec habent hanc differentiam : sed dupliciter dicunt differre propositionem dialecticam et problema dialecticum, scilicet ex parte signi vel

<--- Page Split --->

CAPUT II.

Quid terminus sive diffinitio et quæ ad methodum de diffinitione reducuntur.

Dicendum sigillatim autem quid terminus sive diffinitio, quid genus, quid proprium, et quid accidens. His igitur sigillatim determinatis, procedere poterimus ad methodos speciales, ut terminare quid insit ut terminus, et quid insit ut genus, et sic de aliis, et propositiones et rationes de his formare poterimus. Et quia diffinitio dicit totum esse, ideo a diffinitione incipiemus. Nihil enim ita inest subjecto, sicut id quod inest ut diffinitio. Adhuc autem quoniam omnia alia ad diffinitionem aliquo modo ordinantur, ideo diffinitio principalior est : et ideo ab ipsa hic incipiemus.

Est autem terminus sive diffinitio, quædam oratio explicite et per partes potentie et actus significans quid essentialiter et substantialiter est esse rei diftinite, ita quod perfectum esse sit demonstrans, et totum secundum partes, et ordinem ad ultimum, quod respectu omnium praecedentium est actus et complerentum. Cum enim diffinitio refertur ad diffinitum, tunc oratio sumitur pro nomine, hoc est, juxta nomen diffiniti. Aut igitur oratio explicite dicit quod significat nomen diffiniti implicite : et tunc directe pro nomine, hoc est, juxta nomen et secundum nomen assignatnr. Aut assignatur oratio diffinitiva pro oratione, hoc est, juxta orationem, ut si aliqua pars (ejus quod in oratione diffinitiva est) debeat diffiniri ut clarior sit diffinitio, ut cum dicitur, quid est homo? et dicitur, animal rationale mortale, oratio diffinitiva pro nomine est assignata. Si autem quæritur, quid est animal rationale? et dicitur, animal utens ratione, assignata est pro oratione, hoc est, juxta id quod significatur in oratione.. Hæc est expositio Arabica.

Sunt tamen alii qui aliter dicunt et saAlia expositis rationabiliter, quod quando diffinitum significatur uno nomine et diffinitur : tunc assignatur oratio diffinitiva pro nomine, ut dictum est, explicite dicens quidquid nomen dicit implicite : sed diffinitum aliquando significatur circumloquendo per orationem : ut cum dicitur passibilis qualitas pro una specie qualitatis : et quando talis species diffinitur, assignatur oratio diffinitiva pro oratione, hoc est, juxta id quod implicite continet talis oratio. Quædam sunt quæ congregata significant uno nomine, ut album quod est res alba, quæ si diffiniri debeant, necesse est quod oratio diffinitiva juxta orationem assignetur. Sed prima expositio magis videtur secundum intellectum Aristotelis esse : quia subdit Aristoteles assignans dicti sui rationem : Possibile est enim etiam eorum quæ sub oratione significantur quædam terminari, hoc est, diffiniri.

Attende quod oratio indicativa sive enuntiativa diffiniri non potest: hæc enim oratio singularis est. Singulare autem diffiniri non potest. Eadem ratione prædicatum quod sub oratione indicativa est, dupliciter consideratur : et prout res prædicata solum, et sic diftiniri potest. Potest etiam considerari prout habet in se compositionem: et sic eadem causa quæ dicta est, diffiniri non potest: quia et compositio est singularis. Subjectum autem proprie habet diffinitionem. Propter quod inter prædicata ponitur diffinitio : quia talis debet esse diffinitio explicite notilicans per essentialia quæ non ut unum, sed ut multa comparantur ad diffinitum.

Palam est, quoniam quicumque qualibet modo nomine uno suæ significationis assignationem faciunt, cum multa essentialia explicite uno nomine significari non possunt: et ideo patet quod non assignant ejus rei quam nominant realem et explicitam diffinitionem, eo quod omnis diffinitio explicans per essentialia diffinitum est oratio: quia essentialia consti-

<--- Page Split --->

tuentia rem secundum quod sunt essentiae, uno nomine explicite significari non possunt, et ideo omnis diffinitio est oratio et non potest esse nomen unum.

Problema tamen diffinitivum, hoc est, ad problema de diffinitione, reducibile est etiam problema hujusmodi quod est utrum aliquid alii sit idem, vel diversum. Ut si quaeratur, utrum bonum sit idem quod honestum, vel non, sed diversum ab illo? Similiter problema de eodem et diverso est, si quaeratur utrum idem est sensus et disciplina intellectualis, aut non? quod Heracliti discipuli dixerunt. Cujus ratio est certa: quia circa diffinitiones in construendo et destruendo plurima fit attentio laboris, utrum idem sit diffinitio cum diffinito, vel diversa ab ipso. Et sic sub eadem methodo adducuntur considerationes de eodem et diverso cum diffinitione, sed sub eadem methodo diffinitiones terminantur quae de eodem et diverso inducuntur. Ergo de eodem et diverso in diffinitione sub eadem continentur methodo cum diffinitionibus. Unde methodus sexti libri ibi facta cum methodo septimi, eadem sunt methodus: in sexto construitur diffinitio: in septimo autem docetur qualiter destruere et construere ad eamdem pertinent methodum. Quoniam autem omnia quae dicta sunt de eodem et diverso ejusdem modi sunt: et tunc idem diffinitive maxime consideratur. Palam autem est ex his quae nunc dicuntur. Si autem per aliquam methodum potentes sumus ex facultate methodi disputare, quoniam idem et quoniam diversum hoc cum illo vel non. Eodem modo per easdem considerationes facile conari poterimus ad diffinitiones. Et hoc patet, quia cum dialecticae disputationes sint ad utramque partem contradictionis, si erimus ostendentes quoniam non idem est, erimus ostendentes quoniam non inest ut diffinitio, et sic interimentes erimus diffinitionem: non tamen convertitur quod nunc dictum est, quod ostendendo quod aliquid est idem, ostensum sit quod sit idem dif-

finitione cum ipso, vel quod sit diffinitio ipsius: quia potest esse idem et non erit idem diffinitione: quia multipliciter dicitur idem, sicut infra patebit. Non enim sufficiens est ostendere quod unum est diffinitio alterius, si ostendatur quoniam est aliquo modo idem illi.

Oportet autem scire quod idem quod reducitur ad diffinitionis methodum, est idem quod causatur ab unitate substantiae totius: quia sicut in qualitate simile causatur ab una qualitate, et in quantitate aequale causatur ab una quantitate (et ideo quando de simili est quaestio, de una qualitate est quaestio: et quaestio de aequali, est quaestio de una quantitate) ita idem in substantia quam dicit diffinitio, idem genere causatur a parte substantiae, idem autem numero a parte materiae: et ideo illa non sunt simpliciter unum. Sunt igitur quod videtur unum, habet exemplum alterum. Et ideo potissime idem subjecto sunt, quorum unum est diffinitio, et alterum diffinitum. Haec enim sunt et idem genere, et idem specie, et idem numero, et unum indivisibile: quia neutrum exemplum alterum aliud habet sui, et ideo ad problema de diffinitione reduci habet.

CAPUT III.

Quid est proprium sic quod est prædicatum.

Proprium autem est quod non indicat quid est esse rei. Quod proprium juxta diffinitionem proxime ordinandum est, quia cum ea convenit nomine et modo prædicationis qui est conversim prædicari. Quod enim diffinitio prædicatur essentialiter, et proprium accidentaliter, non est modus prædicati secundum quod prædicatum est, sed modus naturae quæ prædicatur.

Dicamus igitur quod proprium est quod non indicat secundum modum prædicandi quid est esse rei per substantialia explicando illud, sed accidentaliter præ-

<--- Page Split --->

dicatum soli inest subjecto, et conversim praedicatur, non ita quod subjiciatur specei proprie, sed quod cuicumque inest proprium, de hoc praedicatum species quantum ad individuorum subjectionem : species enim non est praedicatum : et ideo non est problema vel methodus de specie sicut de aliis praedicatis. Praedicatum enim est quod vel in specie subjecta est sicut causa, vel in quo est species sicut causa : neutro illorum modum species est in proprio. Et ideo artificiali praedicatione et naturali species non praedicatur de proprio, et e converso proprium de specie. Et dicitur conversim praedicari : quia praedicatio proprii speciem non excedit, et non exceditur ab ipsa : et hoc est quod soli inest, et conversim praedicatur. Cujus exemplum est, sicut dicimus, quod proprium hominis est grammaticae vel cujuslibet disciplinae esse susceptibile. Conversim enim sequuntur ad se invicem. Nam si aliquod est homo, sequitur quod per naturam est grammaticae susceptibile, nisi impediatur per accidens. Et si aliquod grammaticae susceptibile est, homo est. Nemo enim dicit artificiose loquens, proprium simpliciter et proprie quod contingit etiam alii inesse, ut dormire quod contingit homini et bruto inesse.

Nemo etiam dicit proprium quod communiter inesse videtur, et si forsitan insit soli per aliquod tempus, ut si ponamus solum hominem dormire et nullum aliud animalium, quia non emanans ex essentialibus ut proprium. Si forte autem aliquod talium communiter accidentium proprium dicitur, non simpliciter proprium, sed est proprium quando: quia et alii inest. Vel· dicetur ad aliud proprium, ut dormire est proprium ad non dormientem. Nam aliquod ex dextris quidem esse, proprium quando est, quia pro tempore quo solus est a dextris. Bipes autem vel bipedem esse est proprium ad aliud: quia aliud quadrupes est, vel non bipes: sed bipedem esse proprium est homini ad equum, et non simpliciter.

Conversim ergo praedicari, proprii est

completiva et ultima differentia. Quod enim conversim praedicari insit proprio soli ut completiva differentia diffinitionis ejus, et nulli aliorum praedicatorum (quae insunt aliis ut subjecto) conveniat nisi proprio, manifestum est quod non sequitur (de accidente quod secundum sui naturam inest aliis) quod sit necessarium quidquid dormit hominem esse, cum tamen dormire insit illi, et non possit non inesse. Et cum non sint nisi duo, quorum esse sit inesse: proprium quod est accidens speciei, et communiter accidens quod accidit individuo, et non convenit individuo conversim praedicari, relinquitur quod eorum quae sunt sub proximo genere, quod est alteri inesse ut accidens, conversim praedicari sit differentia completiva diffinitionis proprii, quum conversim praedicatur cum proprio sub eodem genere proximo quod est inesse ut accidens: et sic patet quod diffinitio est proprii quod est non indicare esse, et conversim praedicari, et quod conversim praedicari sit differentia completiva proprii.

CAPUT IV.

Quid genus secundum quod est praedicatum, et de reducibili ad methodum generis.

Genus autem est quod de pluribus differentibus specie in eo quod quid est praedicatur. Genus enim est primum subjectum in quolibet (ut dicit Avicenna) formabile et determinabile differentiis, usquequo formetur in specialissimas, quae differentiis non sunt formabiles, et ideo nullo modo possunt esse genus. Et quia genus formabile non est nisi differentiis, nec formatur aliquod nisi forma dividente et distinguente, et differentia nec dividit nec differre facit nisi per oppositionem, et oppositio non est unius ad se, sed duorum ad minus: inde est quod oportet genus habere duas differentias et duas species: et ideo cum sit praedicatum univer-

<--- Page Split --->

sale quod de pluribus proxime subjectis prædicatur, sequitur de necessitate, quod proxime est et per se prædicatum de pluribus differentibus specie. Species autem cum dicat complementum in esse, differentia formari non potest ulterius, sed multiplicari potest per materiam in individua. Genus autem cum dicat id quod est in potentia et confusum et indistinctum et incompletum, formationem differentiarum accipit, ut potentia etiam recipit actum : propter quod formalem recipit divisionem, quæ ad minus in duabus oppositis est differentiis, quæ duas constituunt species.

Quia vero verum genus est primum subjectum ejus in quo est, et illud solum est quid natura et modo prædicandi, ideo oportet quod in eo quod quid est prædicetur. Ad hoc autem (ut dicunt Avicenna et Algazel) tria exiguntur. Unum quidem, quod genus actu et intellectu sit ut quid ejus de quo prædicatur, et ejus essentialis qualitas est differentia. Secundum autem, quod sic sit per aliquam potentiam, sed non de necessitate naturae et substantiae, ita quod sic insit, vel quod ponatur sic insese, sive sit sic, sive non : non enim prædicatum est possibile, ubi per naturam suam non est intra subjectum per intellectum, ut accidens : et ideo possumus dicere : ponatur homo esse albus vel niger. Tertium est, quod posito genere, statim potentia formali inducta ponitur inferius, et in quod formabile est genus. Et ideo species per inchoationem sui est in genere, sicut res formata est in propria materia : propter quod in diffinitione unum habent ordinem materia et genus : et sicut materia est quid materiali et primum subjectum, sic est genus primum subjectum differentiarum et quid speciei. Et quia formatum aliud esse accepit ab una forma formante, et aliud ab altera, ideo dicitur in primo de Anima, quod ratio generis secundum unumquodque est altera et altera. Et est sensus, quod hoc quod

dico unumquodque determinet hoc quod dico ratio, hoc est, ratio data de genere secundum unumquodque est altera et altera.

In eo autem quod quid est prædicari, talia dicuntur quæcumque contingit eum qui interrogatus est per quid, reddere (hoc est, respondere) quid est quod proponitur in quæstione de prædicato comparato ad subjectum : quid enim est quærit de natura et substantia rei, ut quid est homo ? convenienter respondetur, animal. Sicut enim dicunt et Avicenna Triplex poest fieri inergatio per quid. Uno quidem et primo modo de intellectu signato per vocem significativam, ut si quæratur quid significetur per hanc vocem 8v0pwnoc? et respondetur homo : et hoc ideo, quia talis vox ut signum refertur ad rei signatae materiam et suppositum. Sæundo quæritur per quid de tota rei substantia et essentia, hoc est, si quæratur, quid est homo? et respondeatur, animal rationale mortale. Tertio quæritur de eo in quo inchoat rei essentia et substantia, ut si quæritur, quid est homo : respondeatur, animal in quo ut in subje:to inchoat hominis natura. Et hæc est quæstio prima secundum ordinem causæ : quia hæc est causa quare diffinitio est quid 1 : et hæc est causa quod vox significat quid, sicut responderi quid primo convenit generi : et est differentia completiva generis, quemadmodum in homine sive de homine cum quis interrogatus est, quid est quod propositum est, hoc est, homo, convenienter dicitur quoniam est animal.

Cum autem dicit Porphyrius, quod etiam species prædicatur in quid, accipit Porphyrius prædicata non ut prædicata sunt universalia, distinctas essentias habentia, de quibuscumque potentialiter prædicata : sed species naturaliter prædicatum esse noc potest per se, eo quod non habet subjectum secundum naturam et artem in id ad quod referatur. Individuum

<--- Page Split --->

enim subjectum esse non potest, eo quod est corruptibile, ut dicunt communiter. Sed ideo Avicenna dicit quod hoc est, quia substans in eo alterius naturae quam substans differentiae: materia enim in qua substat individuum accidentibus et formis, alterius naturae est quam genus quod substat differentiis sicut formabile ab eis: et ideo non sic subjectum est ut genus subjectum differentiae: propter hoc species non potest esse prædicatum cum tale non habeat subjectum in cujus ratione sit prædicatum, sicut subjectum primum. Hoc igitur est genus.

Generale autem (quod ad eamdem reducitur methodum de genere) est, ut si quaeratur de aliquo, utrum in eodem genere sit cum alio aliquo determinato, vel in diverso? ut si quaeratur, si homo et equus sint in eodem genere, aut non? Sicut enim ad methodum de diffinitione reducitur quaestio, an aliquid alii sit idem diffinitione, an non? sic ad methodum de genere reducitur quaestio, an unum alteri sit idem genere, an non? hujusmodi enim problemata cadunt sub eadem methodo generis, hoc est, de genere, quia Græci carent ablativo, genitivum pro ablativo ponentes. Quod autem tale problema ad methodum generis reducitur, sic probatur: quia non disputantes, quoniam animal sic est genus hominis: similiter autem an idem animal sit genus bovis. Et sic hominem et bovem probantes unum et idem esse genere, disputantes erimus quoniam hæc duo in eodem genere sunt. Si autem ostenderimus quoniam animal alterius horum, hominis scilicet vel bovis genus est, et alterius sive reliqui non est genus animal, ostendentes erimus quoniam homo et bos in eodem genere non sunt: in utroque enim illorum problematum oportet disputare per generis considerationes, utrum tale prædicatum subjecto insit ut genus, vel non insit. Hoc igitur prædicatum est essentiale non convertibile, partem essentiae notificans. Et ideo sicut in prædicatis convertibilibus (quæ sunt terminus et

proprium) essentiale antecedit rationem subjecti substantiam declarans: accidentale autem (quod est proprium) sequitur rem, eo quod illud partem potentialem in subjecto notificat per genus in quo ponitur proprium, et per essentiam proprii quae de genere accidentium est, ut dicit Boetius, notificat esse formale non per essentialia, sed per accidens quod est proximum essentialia consequens : ita Quaregenus debuit prezinter prædicata non conversim prædicedere accicata primum secundum naturam podens. nitur genus, quod per partem esse potentialis designat subjectum de quo prædicatur, et non designat totum esse ipsius. Prædicata enim ista quatuor hic ordinantur secundum quod plus vel minus in toto vel in parte designant subjectum: ideo ponimus hic genus ante accidens, et accidens ultimum, quia accidens non per essentiam subjectum designat.

CAPUT V.

De accidente et reducibili ad methodum de accidente, etc.

Accidens autem est, quod nihil horum est, ita quod nec diffinitio, nec genus, nec proprium, sed inest rei secundum inesse solum. Cum enim proprium (loquendo secundum sui naturam) non sit ens, quia quod secundum sui naturam est ens, illud ex suis naturalibus est ens, et sic est ens per se existens, quod non est accidens, cujus esse est inesse, et ab inesse habet esse: et ideo convenienter privatione eorum quæ per se sunt et essentialiter prædicata, in tali privatione vel esse privationibus permixto diffinitur. Et convenit ei hæc diffinitio secundum esse actuale a quo trahit esse.

Si autem diffiniatur secundum potentiam inessendi, et non secundum actum, tunc accidens est, quod uni et eidem cuilibet subjecto contingit inesse et non inesse, dummodo ad proprium subjectum secundum dictam potentiam comparetur,

<--- Page Split --->

et comparetur ad ipsum non secundum quod est causa ipsius, sed secundum quod est subjectum tantum 1. Cum enim dicitur, quod domus combustio sit accidens subjecti domus, falsum est, sed proprium subjectum combustionis est materia domus, et illi contingit eidem non inesse et inesse. Similiter cum dicitur, homo moritur: hoc enim est subjectum corruptionis quod est subjectum generationis. Domus autem aedificationis non est subjectum, sed est finis: ideo non est subjectum destructionis. Cum enim dicitur, cygnus est albus, praedicatum non comparatur ad subjectum tantum, sed sicut ad subjectum et causam, propter inseparabile esse accidens, et non contingit eidem inesse et non inesse: sed hoc est accidens, quia potest intelligi corvus albus. Si praedicatum ad subjectum comparetur remota causalitate quam subjectum nominat causalitate praedicati, ut ad subjectum comparetur accidens, contingit eidem inesse et non inesse, ut sedere convenit eidem inesse et non inesse eidem. Similiter autem et album esse sic comparatum ut ad subjectum tantum, contingit eidem alicui inesse et non inesse: quia nihil prohibet idem aliquando non album esse et aliquando album esse.

Si comparentur istae accidentis diffinitiones secundum quod de accidente dantur ut de praedicato, tunc diffinitio secunda melior est quam prima: quia predicatum oportet declarare subjectum: et quod per se declarat, est melius quam quod non declarat nisi aliis declaratis. Nam prima diffinitione accidentis dicta vel data necessarium est (si diffinite quis debet intelligere quid est quod dicitur per sermonem) scire quid diffinitio, quid genus, et quid proprium. Et quodlibet illorum est extraneum a natura accidentis, et sic nihil facit ad accidentis diffinitionem, nec aliquod illorum est de intellectu accidentis. Secunda autem

ab ipsa natura accidentis sumpta per se finita est sine cognitione aliorum: et ideo melior est ad cognoscendum praedicatum ut accidens, et ad cognoscendum quid est quod implicite dicitur per naturam accidentis, et quid est quod dicitur, quod aliquod praedicatum inest ut accidens.

Accidentale tamen quod quid uno moquid dupliciter cají- do dicitur ut quid per se: et sic sola subsubtantia, tantia est quid, et accidens non est quid, ut in ac inente. nect est substantia. Et quid dicit etiam quid in causa ut essentiale formale dicitur, ut in anteriori capitulo dictum est: et sic accidens non removetur ab eo quod est quid ut genus: sicut cum dicitur, album est coloratum disgregativum visus, hoc est quidem substantiale non est substantia. Dicit enim Avicenna quod substantiale medium est inter substantiam et non substantiam: et neque est accidens, neque substantia proprie. Reducibilia autem ad eamdem methodum et quæ subjacent accidenti (hoc est, methodo accidentis) hæc sunt quæ ad invicem sunt comparationes secundum accidens factæ quolibet modo, hoc est, per majus, sive per minus, sive per æque eligendum factæ, ut libet, finitæ ab accidente dictæ. Ut gratia exempli, utrum pulchrum vel bonum melius aut magis eligendum sit, aut quod expedit, hoc est, utile. Et utrum suavior et magis eligenda vita quæ secundum virtutem et honestum, ut dixerunt Stoici: aut quæ secundum frugalitatem sive fruitionem quæ est in delectabilibus sensibilibus, ut dixit Epicurus, quorum princeps Sardanapalus. Et quidquid probatum est aliud in accidente, similiter in his comparationibus ad subjectum ad electionem relatis dictum. In omnibus enim talibus duobus et pluribus propositis quæstio fit, utrum ens sive prædicatum accidentale magis insit ut accidens: et ideo quæritur, si prædicatum insit ut accidens: quod non nisi per considerationes accidentis fieri potest: et ideo sub

<--- Page Split --->

eadem cadent methodo cum accidentis methodo. Qualiter autem ad diversos referantur libros, in sequentibus suo in loco dicemus.

Ex his autem quae dicta sunt, manifestum est, quoniam nihil prohibet quin id quod inest ut accidens, fiat aliquando proprium quando, et aliquando fiat proprium ad aliquid non ad omnia: ut sedere cum sit accidens et insit ut accidens, proprium fit quando, cum aliquis solus sederit: tunc enim inest soli quod convenit proprio: tunc enim quando proprium est, quia tunc soli inest. Si autem aliter inest sessio non soli, sed alii quidem sedent, et alii quidem stant vel jacent: tunc sedere ad quosdam proprium ut ad non sedentes, quia ab illis per sessionem distinguitar sedens: propter quod et ad aliquid et quando nihil prohibet accidens (sive quod inest ut accidens) proprium esse: sed accidens et quod inest ut accidens, nunquam erit proprium simpliciter quod secundum naturam est proprium, et quod convenit omni et soli et semper. Et hujus quidem causa est, quia proprium est ut accidens speciei, et fluit ab essentialibus speciei: propter quod in eodem genere ponitur cum specie, quando potissimo modo assignatur, ut animal mansuetum est proprium hominis, sicut et ipse homo est animal. Et ideo problemata de proprio ad methodum accidentis non possunt reduci, quia alius modus inhaerendi est proprii, et alius accidentis: et in problemate non quæritur principaliter quid insit, sed potius quomodo insit, vel ut diffinitio, vel ut proprium, vel ut genus, vel ut accidens. Sic ergo patet quid sit diffinitive quodlibet dictorum predicatorum, et qualiter hic ordinentur: infra tamen aliter ordinabuntur in executione: et hujus ordinis causa infra dicetur.

CAPUT VI.

Quod omnia problemata ordinantur ad problema de diffinitione.

Non lateat autem nos, quoniam omnia quae dicuntur vel reducuntur ad genus vel ad problema de genere, et quæ reducuntur ad proprium sive ad problema de proprio, et ad accidens sive ad problema de accidente, quomodo et ex consequenti contigit dici ad diffinitiones, et maxime destructive. Cujus probatio est (ut incipiamus a principio) quoniam ostendentes, quoniam aliquod prædicatum non inest soli, quod contingit ei quod inest ut proprium quod est sub diffinitione (hoc est, quod inest ut diffinitio) vel dicitur inesse quemadmodum in proprio (hoc est, in prædicato ut proprio) oportet soli inesse: aut ostendentes quod id quod pro genere assignatum est in diffinitione, non inest ut genus: aut ostendentes quoniam non inest simpliciter, sicut inesse construitur in accidente. Si enim aliquod eorum quæ in diffinitione assignata sunt ostenderimus simpliciter non inesse (quoniam etiam simpliciter inesse dicitur in accidente), interimentes erimus diffinitionem. Quia quod inest ut diffinitio, oportet quod insit simpliciter, et quod omnia præter ultimum insint ut genus, et quod totum insit conversim et soli: propter quod secundum jam prius assignatam rationem (qua scilicet oportet alia præsciri) omnia alia erunt quodammodo diffinitiva, hoc est, ad problema de diffinitione adminiculantia. Dico autem quodammodo, quia destructive, et non constructive. Omnia enim quæ enumerata sunt hoc modo, faciunt ad diffinitionem per modum adminiculationum et secundum bene esse.

Et non tamen propter hoc universalis et una methodus est quærenda de omnibus prædicatis vel problematibus inductis. Cujus duæ causæ sunt: una quidem ex parte nostra, et alia ex parte methodi.

<--- Page Split --->

Nobis enim non facile est invenire talem methodum quae sic unitur ad quatuor praedicata haec vel problemata : quia praedicata (quum diversa inter se sint quantum ad modum inhaerendi qui quaeritur in problemate) difficile est nobis invenire commune in quo uniuntur sicut uno communi, quod sit ejusdem rationis in omnibus : et si inveniatur, non potest inveniri qualiter illud commune per singula propria contractum adaptetur ad singula : et si inveniatur commune omnino, talis methodus erit incerta : quia illud commune non per unam rationem inest singulis : et erit raro utilis, quia raro invenitur qualiter et quibus propriis illud commune coaptetur ad propositum, cum dialectica ex communibus et probabilibus procedat : et sic rara utilis erit ad propositum quodcumque problema. Et sic in se est inutilis et incerta methodus, propter hoc quod commune non una ratione erit, sed analogice : et nobis erit difficilis ad inveniendum propter difficultatem reductionis istorum in unum commune ad omnia. Sed propria assignata methodo de unoquoque istorum per proprias considerationes non communes, hoc est ad finem intentum deducrio propositi tantum : quia tunc singulis libris perficitur propria methodus : et omnibus his simul acceptis interrogatur una communis methodus, quae est a nullo istorum determinate denominata, sed in communi vocatur methodus dialectica. Propter quod quia communis methodus est difficilis et raro utilis (ad diffinitiones enim solas utilis est et quodammodo et non simpliciter) ideo singulariter de singulis horum per se, quemadmodum prius dictum est, dividentium, idem divisim tractandum est.

Ea autem quae sunt de numero eorum praedicatorum quae principalibus sunt adjuncta, et ad ista reducibilia sunt adjungenda ad praedicata principalia sibi convenientia, ut de eodem et diverso ad diffinitionem, et de differentia generali ad genus, et accidente comparato ad acci-

dens, et sic de aliis. Haec autem adjuncta sumus nuncupantes diffinitiva et generalia et accidentalia, propter hoc quod considerationibus diffinitionis vel generis et accidentis terminantur. Ea autem praedicata quae dicta sunt, penes ea quae sunt praedicata principalibus adjuncta. Penes autem dico, quod nihil adjunctum adhuc est proprio, vel quia adjuncta in speciali adhuc non ostendimus, sicut faciemus in sequentibus specialiter de singulis adjuncta prosequentes.

Est autem hic notandum quod quamvis (sicut dictum est) omnia sint aliquo modo distincta, non tamen potest una universalis esse methodus de omnibus quae sit ex communibus ad omnia problemata terminanda : illa enim non posset esse intrinsecus, quia intrinseca cujuslibet non sunt omnia : nec potest esse omnia : sed oporteret quod esset per locos extrinsecos, et sic esset juncta, quia illi loci parum certificant : et incidit in eis frequenter petitio principii, sicut in loco ab oppositis et a simili et hujusmodi, ubi aeque ignotum est inferens sicut illatum.

Dicitur tamen methodus universalis Methodus dicatur unitripliciter. Et quoad ea de quibus est : et versalis tripliciter. sic methodus quae est ad omnia, dicitur universalis, et sic methodus istius primi libri universalis est methodus. Dicitur iterum universalis methodus quantum ad illud quod construitur in ipsa : et sic methodus secundi libri est universalis methodus, quia construitur in ipsa inesse quod supponitur in omnibus aliis : quia quod inest, supponitur in eo quod inest ut genus, et in eo quod inest ut proprium, et sic de aliis : et hoc modo sumpta universali methodo, quo universalior est, eo certior et utilior est. Dicitur tertio universalis, quae ad singula problemata inferenda est universalis, ut ex pluribus propria inferat secundum omnes differentias quae sibi conveniunt : et haec impossibilis est, quia etiam ex quibus dicto modo inferantur problemata, sunt considerationes quae non possunt esse

<--- Page Split --->

universales omnibus : et quia artis diffinite omnia praecepta sic ad unum finem ordinata inveniri non possunt : et quae sic inveniuntur, extrinseca sunt et incerta, et raro utilia ad concludendum problema propositum : et ideo non est inquirenda talis methodus, quia difficultas major est quam utilitas ipsius, si adjunctum cum eo cui adjungitur, una communi methodo terminatur, per easdem considerationes terminatur adjunctum , per quas terminatur principale.

Hoc autem modo non dicuntur alia problemata diffinitiva : quia taliter per considerationes per quas terminatur diffinitio , secundum aliud terminatur in ipsis quod supponitur in problemate diffinitionis : et ideo quod inest ut diffinitio , colligit modum inessendi omnium aliorum : et ideo aliquid facientia et adminiculantia ordinantur ad problema de diffinitione.

CAPUT VII.

De adjuncto quod est idem vet diversum.

Inter adjuncta autem primum omnium est determinandum de eodem quoties (hoc est, quot modis) dicitur. Hoc enim pluribus vel omnibus videtur esse adjunctum. Idem enim proprio videtur esse adjunctum proprio, et idem generi adjunctum generi, et idem diffinitione adjunctum diffinitioni : quae sunt modi ejusdem. Conveniens est igitur ante omnia determinare quoties dicitur idem. Videbitur autem idem per rationem unius quod causat identitatem, intuendi, ut figuraliter, hoc est, probabiliter et superficialiter sic diceretur tripliciter dividi, hoc est, per divisionem per tria factam accipi multiplicitas ejus quod est idem. Aut enim numero, aut specie, aut genere idem solemus appellare, considerantes ad unum quod est identitatis causa. Dicit enim Aristoteles in quarto primae philosophiae, quod unum in substantia facit idem. Hoc autem aut unum est in sup-

posito, in quo non reperitur diversitas : et tunc est numero idem, testante Boetio qui dicit, quod idem numero est, in quo non invenitur diversitas in numerando. Omnia autem quorum diversa sunt supposita, numerum faciunt : quia divisio suppositi numerum facit. Si autem unum in substantia, non est differentia suppositi vel ejus quod est, vel est unum formalis essentiae : et tunc illud unum aut erit essentiae totius quo totum esse formale est : et sic erit idem specie. Dicit enim Boetius, quod species est totum esse individuorum, et quidquid post speciem est, de individuantibus est, et non est de esse formali et essentiali. Si autem est causa identitatis unum quod secundum potentiam et non secundum totum esse est, tunc est unum genere.

Ut autem facilius sit quod dicitur, subjicimus exempla. Numero quidem eadem sunt quorum nomina plura, res autem una, sicut ea quae Latine dicuntur multivoca, Graece autem synonima, ut tunica et vestis, quae Graece synonima sunt et ab unico quidem (differenter considerato) imposita : tunica a tegendo, vestis a circumgerendo est imposita. Vere tamen synonima sunt ensis, mucro, spatha, gladius, framea, et hujusmodi : quia omnibus his nominibus una et eadem res (in qua non invenitur diversitas in numero) significatur. Attendendum autem quod diversitas nominis nihil facit ad rationem ejus quod est idem numero, quemadmodum ad causam ejus quae est unum in re significata, sed facit ad relationem quae importatur in eo, magis rei quam vocis : quantumcumque enim sit indivisibile et indivisum suppositum alicujus, tamen multis proprietatibus innotescit apud intellectum. Cum autem omnibus illis innititur ad unam rem et unum suppositum significandum, sunt multa nomina ad minus habitualiter, et una res significata : et ideo unum numero est, quod sic multis significatur nominibus : propter quod unum numero dividitur in plures modos, ut inferius ostendetur.

<--- Page Split --->

Specie autem sunt idem, quae cum sint plura numero suppositi, tamen indifferentia sunt secundum speciem et sunt idem specie : quia indifferentia est causa identitatis, et indifferentia speciei causa est ejusdem in specie quae est essentialis (ut dicit Boetius) similitudo individuorum, sicut hic homo omni homini, hic equus omni equo est idem specie. Similiter autem genere sunt eadem, quaecumque sub eodem sunt genere,in quibus sicut veritas est indifferentia generis, causa est ejus quod est idem. Hi ergo sunt modi figuraliter considerando quibus dicitur idem prout est praedicatum adjunctum.

Est tamen dubium circa haec quae dicta sunt, et videbitur fortasse alicui, quod aqua duobus vasis hausta et a fonte separata, vel uno vase vel pluribus, vel etiam aliter divisa a fonte (ita quod non in eodem loco sit cum aqua fontis) aliquam differentiam (hoc est, aliquam differentem identitatem) habeat cum aqua quae est in fonte quae sit praetet omnes identitatis modos qui dicti sunt : hausta enim a fonte vel divisa, majorem habet similitudinem cum aqua fontis, quam alia aqua non ab eodem fonte hausta : et cum non ab eodem fonte hausta cum aqua fontis sit eadem specie, videbitur quod hausta a fonte sit plus eadem quam specie : propter quod videtur esse eadem numero : sed cum separata sit in loco diverso, et idem numero secundum suppositum non possit esse in locis diversis, ut dicit Boetius, patet quod non est eadem numero : quia per locum in ea invenitur diversitas in numerando.

Et est dicendum quod talis aqua cum aqua fontis est eadem specie non numero : haec enim sunt quolibet modo dicta sicut secundum accidens diversa, ut in claritate, vel turbiditate, frigiditate, vel caliditate, vel sapore cognata sunt secundum unam speciem substantialem : et ideo licet differant accidente, tamen proxima sibiinvicem sunt et omnino cognata in specie substantiali. Nam omnis aqua omni aquae eadem specie esse dicitur. Eo

autem quod aqua ab eodem fonte accepta habeat quamdam in accidentibus similitudinem quam nulla alia habeat aqua, dicitur validior in accidentibus similitudo, propter quod talem aquam non separamus (hoc est, in separatum modum ejusdem ponimus) ab aliis quae secundum unam speciem quolibet modo secundum accidens differre dicuntur eodem.

Attende autem quod haec quae dicta sunt de aqua intelliguntur quae remanet in una eadem simplicitate speciei. Sed est clementi species quae formam resolvit in formam aliam. Sunt enim liquida quae æquæ dicuntur species in quarto Meteororum, quæ habent species mixtorum, ut vinum, lixivia, medo, et hujusmodi, et aquæ alchimicae quæ mixtorum habent species : quamvis a prima materia dicantur, non sunt omnes ejusdem speciei : sed in simplicibus aquis verum est quod hic dictum est in solutione dubitationis inductæ.

Si autem modos ejusdem comparemus idem numero est perat eam identitatem quae unitas substantiae lectius idem aliis modis. ut diximus, tunc maxime secundum rem et indubitanter quoad nos idem ab omnibus videtur dici, quod unum est numero, in quo secundum suppositum et id quod est, non invenitur diversitas in numerando.

Solet autem hoc (quod idem numero dicitur) multipliciter assignari : sed haec multiplicitas ad tria reducitur, quibus unum idem suppositum designatur. Proprie autem et primum sive principalè et quod maxime unum numero est, quando aliquid eodem nomine vel diffinitione aliquid idem assignatum fuerit secundum quod diffinitio est nominis: nomine, ut tunica et vestis, quæ Græce synonima sunt : diffinitione, sicut animal gressibile bipes idem dicimus esse homini, quia talis identitas est secundum unum esse perfectum implicite in omnibus substantialibus, et supponendo suppositum per unum supponitur per alterum. Secundo autem dicitur idem

<--- Page Split --->

numero a proprio consequente essentiam accidentaliter, ut quando est idem proprio : per proprium enim et id cujus est proprium, idem supponitur, licet non idem significetur : sicut animal disciplina susceptible, idem est homini ex intellectu proprii : et quod natura sursum fertur, idem est igni : et sumptum est proprium a natura generantis et generati. Tertium vero dicitur idem numero tertio loco et minus proprie dictum, quando idem suppositum designatur ab accidente, cujus denominatum idem dicit suppositum cum nomine, sicut sedens, vel musicus, cum dicimus esse idem Socrati, si Socrates est sedens vel musicus : omnia enim haec tria unum numerum secundum suppositum volunt significare : et haec qui dicit de eodem nomine et diffinite, et de eodem propositio planum est.

Quoniam autem quod nunc dictum est de accidente est verum, scilicet quod unum numero significat, probatur, ita quod alius hoc addiscere potest ex his quae ut designent idem suppositum, permutant suas appellationes noninumin denominatiotiones factas ab accidente quod sensibiliter inest et manifeste. Nos enim saepe praecipientes nomine vocari aliquem, ut Socratem, vel Platonem, qui est de numero sedentium, permutamus et non utimur nomine proprio ad illum qui sub proprio nomine non intelligit quem nunc vocari velimus: eo quod nescit illum tali appellari nomine iste cui praecipimus ut nobis vocet eum quem volumus : et tunc minus nullum proprium nomen dicentes : sed per accidens quod inest vocari illum facimus : eo quod sub isto accidente magis intelligit quem vocari volumus, quam sub propria nominatione : et sic jubemus sedentem vel disputantem vocari ad nos. Ex quo palam est, quoniam eumdem in suppositio significare opinamur sive intendimus, et nomine et accidente denominative : et sic patet quod nomen ut accidens de eo de quo denominative dicitur, idem numero dicunt in supposito.

Patet igitur, ut epilogando dicamus, quod idem (quemadmodum dictum) ut est praedicatum, tripliciter adjunctum dividimus, hoc est, in tria.

CAPUT VIII.

De sufficientia horum quatuor praedicatorum.

Quoniam autem ex prius dictis sufficienter sunt orationes sive disputationes, et per haec (hoc est, propositiones ex his formatas) et ad haec (ut ad problemata) fides est et per inductionem et per syllogismum. Una quidem enim et sensibilis fides est facta per inductionem. Si enim quis consideret unamquamque propositionem dialecticam quae dicit praedicatum inesse subjecto, et consideret unumquodque problematum ad quod terminandum dialecticus inducitur syllogismus, singula sigillatim considerando videbit, aut a diffinitione, aut a proprio, aut a genere, aut ab accidente praedicato factam esse : et sic inducendo omnia, inferet universaliter quod omnis propositio vel problema (quoad praedicatum) facta est ab aliquo istorum.

Alia et secunda fides est per syllogismum : necesse est enim quod de aliquo praedicatur, aut conversim praedicari de re, hoc est, de subjecto, aut non conversim. Et si conversim quidem praedicatur, erit diffinitio vel proprium. Nam si conversim praedicatum significat explicite quid est esse, tunc tale praedicatum est diffinitio. Si autem quod conversim praedicatur (non quid est esse significet, sed sicut accidens, speciem et subjectum consequens), tunc est proprium. Hoc autem quod sic conversim de re subjecta praedicatur, erat superius dictum proprium, quod non significat quid est esse : illi enim (sicut supra dictum est) remansit nomen proprium. Si autem est praedicatum, sed non conversim praedicatur de re, hoc est dupliciter : aut enim est ex his praedicatis quae sumuntur in diffinitione subjecti secun-

<--- Page Split --->

dum primum modum dicenti per se : aut non est de illis, sed est prædicatum non sumptum in diffinitione subjecti. Et si est ex his quæ in diffinitione subjecti dicuntur et sumuntur, tunc est genus, vel differentia generalis quæ cum genere locanda est, eo quod descriptio ex diffinitione fit ex genere vel differentia vel differentiis. Si vero est prædicatum, et non ex his quæ dicuntur in diffinitione st bjecti de quo prædicatur, palam quoniam est accidens commune, quod individui accidens vocatur. Nam accidens in superius assignata diffinitione dicebatur, quod nec diffinitio, nec genus, nec proprium est, sed simpliciter sive determinato modo inhaerentiae inest rei, et ab inesse habet esse.

Quamvis autem aliqua conveniant in eadem substantiali differentia, non tamen habent specialem modum quo dicantur idem, quia ultima differentia est actus et forma constituens : et ideo facit idem specie : quia non convenienter potest dici idem differentia, quia differentia potius est nomen diversitatis quam unitatis et identitatis.

Si autem syllogismum formare vis, quo formatur horum sufficientia, formabis. Omne quod prædicatur conversim et non conversim, in quid vel in quale genus est, vel diffinitio, vel proprium, vel accidens. Sed omne quod prædicatur in propositione dialectica, prædicatur conversim vel non conversim, in quid vel in quale. Ergo omne quod prædicatur in propositione dialectica, vel est diffinitio, vel genus, vel proprium, vel accidens.

De his tamen (prout inter sesunt divisa ab invicem sub hoc communi quod est universale prædicabile) plurima a nobis in scientia Universalium dicta sunt, quae conjuncta cum his quae hic dicta sunt de eis (in quantum sunt prædicata, a quibus formantur propositiones dialecticæ) perfectiorem faciunt doctrinam.

In esse enim quod determinatur in problemate quantum ad modum inhaerendi

variari non potest, nisi quod insit vel ut substantia, vel ut accidens quod inest substantiæ. Et si inest ut substantia, aut inest ut totum esse, vel non totum. Et si ut totum, est diffinitio : quia species prædicatum esse non potest. Si autem ut non totum, tunc est genus. Si vero inest ut accidens : aut ut accidens speciei, et est proprium : aut ut accidens individui, et est commune accidens.

CAPUT IX.

Quod hæc quatuor prædicata sunt in omnibus prædicamentis.

Post hæc autem oportet determinare genera prædicamentorum in quibus singulis sunt quatuor dictæ differentiæ quatuor prædicatorum, ex quibus sumitur differentia problematum, ut sciatur generalis esse præindusta prædicatorum divisio. Sunt autem prædicata numero decem, in quorum quolibet dicta sunt quatuor prædicata. Hæc autem sunt quid est, sive substantia, et quale est, et quantum, relatio sive ad aliquid, et ubi, et quando, et situm esse, habere, et facere, et pati. Omnia autem hæc denominative determinamus : quia ut prædicata accipimus, quæ de subjecto per informationem dicuntur. Semper autem prædicatum ut genus, et prædicatum ut accidens, et prædicatum ut diffinitio, erit in numero decem prædicamentorum : quia in quolibet istorum est prædicari conversim, et non conversim : et quolibet illorum est prædicari in quid et non in quid, secundum totum et secundum partem. Si enim superius de inferiore ejusdem generis prædicetur, prædicatio erit in quid non conversim. Si autem idem de se prædicetur secundum omnem modum ejusdem qui dictus est qui est essentialis, velut homo est homo, vel homo est animal rationale mortale, vel album est album, vel album est coloratum disgregativum visus, semper prædicatio est in quid. Si autem ad res alterius generis

<--- Page Split --->

comparetur ut praedicetur, praedicabitur vel in quale speciei, et erit proprium, vel in quale subjecti et individui, et erit accidens. Nam omnes propositiones dialectice sunt sumptae ab his quatuor quae in omnibus generibus sunt praedicamentorum: omnes enim significant (quantum ad sua praedicata) aut quid est, hoc est substantiam absolute, aut quale secundum quod est praedicamentum, aut quantum secundum quod est praedicamentum, aut significant aliquid aliorum praedicamentorum, hoc est, rem in quodam praedicamento constitutam.

Manifestum est autem ex eisdem, quoniam quid est significat quandoque substantiam, quandoque autem quale, et quandoque aliquid aliorum praedicamentorum. Nam quando posito homine pro subjecto dixerit quis quod positum est, implicite vel explicite hominem esse, totam substantiam de ipso praedicans : vel dixerit quod positum est, animal esse, partem substantiae praedicans de ipso, et quid est dicit (hoc est, id quod absolute est) et substantiam de subjecto praedicat, et substantiam significat : quia significatum praedicati absolute et ad subjectum non comparati, substantia est. Quando vero colore posito dixerit (hoc est, praedicaverit) quod positum est pro subjecto, album esse si album est, sive dicat implicite sive explicite quod positum est album esse, vel partem substantiae designans in praedicando dixerit colorem esse, quod est genus diffinitivum albe dinis, quid est dicit, quia tale praedicatum in comparatione ad subjectum, substantiale est, et significat quale, quia tale praedicatum absolute acceptum non significat nisi quale. Simpliciter autem est si bicubitali magnitudine posita pro subjecto dixerit (hoc est, praedicaverit) quod positum est pro sub-jecto, bicubitalem esse magnitudinem, totum suum esse praedicans : vel dixerit esse magnitudinem designando per partem sui esse : et quid est dicit subjecti,

comparando praedicatum ad subjectum, et id quod est absolute acceptum, quantum significat. Quia hoc significat ad quod significandum imponitur nomen : sed hoc praedicat, cujus habitudinem dicit ad subjectum : et hoc est vel diffinitio, vel genus, vel proprium, vel accidens. Similiter autem est in omnibus aliis praedicamentis. In omnibus enim ita est, quod comparata ad ea quae sunt suae coordinationis, dicunt quid est : in se autem accepta, significant ea ad quae significanda instituta sunt unumquodque talium praedicamentorum : sive idem de eodem dicatur ut species de specie, ut homo est homo secundum totum esse, vel album est album : sive dicatur genus de hoc quod praedicatur ut pars esse, in omni genere quid est significat : sed hoc qui dicit, significat substantiale, non absolute substantiam. Quando vero dicitur sive praedicatur de alio quod non est suae coordinationis, tunc respectu illius non quid est significat (hoc est, substantiale), sed significat quantitatem secundum quod est mensura subjecti, vel qualitatem secundum quod est dispositio subjecti, aut aliud aliorum praedicamentorum in quibus isti duo modi sunt praedicationum.

Unde cum non sint nisi decem praedicamenta, et in omnibus istis ista quatuor sunt praedicata, et non plura : patet quod omnia de quibus (hoc est, ad quae) et ex quibus materialibus et integralibus simplicibus principiis sunt disputationes sive argumentationes dialecticae, haec et tanta sunt dicta. Dictum est autem in prehabitis, quod habemus perfecte methodum, si habuimus ad quod et ad quae. Quomodo autem sumemus ea ex quibus ut complexis est methodus, et quomodo faciemus ea in communi per quae facile poterimus habere methodum, post haec deinceps dicendum. Per quae autem facile poterimus habere methodum, infra docebimus quando dicemus instrumenta hujusmodi syllogismi dialectici.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

DE COMPLEXIS INTEGRANTIBUS SYLLOGISMUM DIALECTICUM.

CAPUT I.

De propositione dialectica, quid sit, et per quae dividitur.

Inter haec igitur quae de complexis et integrantibus syllogismum dialecticum dicenda sunt, primum determinetur quid est propositio dialectica : quia illa sicut principium se habet ad syllogismum dialecticum. Problema autem se habet sicut conclusio : et ideo determinata propositione dialectica, determinandum est quid sit problema dialecticum. Non enim ponit quod omnis propositio dialectica sit, et quod omne problema sit dialecticum. Nullus enim (qui mentem bene dispositam habeat) proponit propositionem dialecticam esse, quod manifeste est falsum, et quod nulli videtur : quia hoc materiam probabilitatis (quae est materia dialecticae propositionis) non habet. Nec aliquis proponit pro dialectica propositione, quod omnibus est manifestum, ex ipsis quae ut ex causis praedicato et subjecto propositionis accipiuntur: quia hoc est necessarium, aut per demonstrationem, vel ut demonstrationis principium, vel quod pluribus secundum sensum indicantibus, quia hoc ad sensum est manifestum. Dico autem quod nullus haec proponet ut terminanda in problemate, quamvis forte talia proponat in simplici propositione, quae non est dialectica : quia dialectica propositio est interrogatio, et habet dubium in consensu plurium. Nam haec quae quidem simplici-

ter manifesta sunt, vel in consensu plurium, non habent dubitationem, et omnes consentiunt in illud. Illa autem quae sunt manifeste falsa, nemo ponet ut problemata : quamvis forte simpliciter proponat per modum enuntiationis : quia sicut dictum est in Perihermenia contingit enuntiare quod est esse, et quod est non esse, et quod non est esse, et quod non est non esse. Sed dialectica propositio est interrogatio consensus in probabile, nec consensus requireretur si probari non deberet : manifeste autem falsum probari non potest, et manifeste verum non indiget probari, sed ad alterius alicujus assumitur probationem.

In diffiniendo ergo propositionem dialecticam secundum potissimum suum statum dicimus, quod propositio dialectica est interrogatio probabilis,ita quod probabilis sit genitivi casus, hoc est, interrogatio de probabili, quod est materia propositionis dialecticae. In probabili enim (quia ponitur in judicio ejus cui proponitur, utrum sic videatur vel non) oportet quaerere respondentis judicium et consensum, antequam procedere possit opponens. Sic ergo dialectica propositio interrogatio est probabilis. Et hac ratione etiam Boetius in diffinitione syllogismi dicit, quod est oratio in qua quibusdam positis et concessis, respiciens ad propositiones syllogismi dialectici. Cujus causa est, quod probabile de se non habet sufficientem causam consequentiae vel inferentiae, et causam inferentiae sufficientem accepit a concessione respondentis. Haec igitur est tota diffinitio propositionis dialecticae.

<--- Page Split --->

Sed ut sciatur per explanationem quid sit probabile, dicimus quod videtur omnibus, aut pluribus, aut sapientibus, et his omnibus, vel pluribus, vel maxime notis non extraneum. Et quia dictum est quod propositio est interrogatio probabilis, et interrogatio nota dubitationis est inter duas partes contradictionis, scilicet et in parte affirmativa et in parte negativa, ut matrem diligere quia mater est, et matrem non diligere quia in cena duos suos devoravit Medea natos. Posset tamen dici quod cum dicitur propositio dialectica, est interrogatio probabilis, sic est intelligendum quod propositio est interrogatio probabilis, et circa probabile, et de probabili, et juxta probabile facta : et haec est expositio verior secundum Commentatores. Sed quod dicitur probabile esse, quod videtur omnibus, et in ante habitis est expositum et per proprias differentias declaratum.

Sed hic notandum quod quamvis id quod videtur sapientibus sit eminentis veritatis secundum intellectum, tamen ad hoc quod sit propositio dialectica, oportet quod illud idem pluribus vel omnibus non sit extraneum per signa probabilitatis apparentia in ipso ; quia aliter disputari non posset per probabilia, sed demonstratve disputaretur per causas essentiales sapientibus tantum notas. Ponet enim aliquis respondentium concedendo id quod videtur sapientibus, propter hoc ipsum quod videtur sapientibus : quia sic est probabile, nisi sit contrarium plurium opinioni, et extraneum pluribus. Hanc expositionem ponunt Auctores, qui dicunt causam, exponunt nisi pro quamvis, et illi dicunt, quod hoc quod dicitur : ponet enim aliquis rationem ejus quod probabile est quod videtur sapientibus, qui non judicant secundum superficiem, sed secundum eminentem veritatem, cum eo ipso quod videtur sapientibus. Aliquis respondentium dialectice ponet id, nisi, hoc est, quamvis contrarium sit aliis opinionibus plurium ; et sic ponitur non per causam, sed propter ju-

dicium sapientium quod est ex causa probabili. Ponet enim, ut dicit Avicenna, quia sapientes homines sunt et non dubitant : et ideo falli non possunt in judicio.

Hæc igitur et talis propositio dialectica habet divisionem secundum modos probabilitatis variatæ et divisæ : sunt enim quædam propositiones dialecticæ probabiles in veritate, sicut dictum est, et sunt probabilia quæ probabilibus sunt similia, a quibus sumuntur dialecticæ propositiones : similia autem sunt vel probabilia, et similiter contraria his quæ videntur probabilia, contrarietate subjecit, et prædicati, vel utriusque : et sunt probabilia contraria his quæ videntur probabilia, et sunt secundum contradictionem (hoc est, secundum negationem quæ nota est contradictionis) protensa ad similem propositionem : et probabiles sunt interrogationes vel propositiones datæ et positæ secundum artes inventas, eo quod artificialibus in talibus opinionibus sive conceptis quæ secundum artem sunt, assentiendum est. Cum ergo sit divisio trimembris, scilicet probabile in se, et probabile in similitudine, et probabile secundum artes inventas : sed probabile in similitudine dividitur, quia est similitudo ad ipsum, et ad contrarium, sive per contrarium dupliciter : in contrario similitudinari, et in protenso secundum contradictionem per contrarium similiter, vel de contrario subjecto, vel contrario prædicato, vel utriusque : et hæc omnia cum nota contradictionis sive non contradictionis. Et de omnibus his dabimus exempla.

Probabile igitur simpliciter est, quod videtur omnibus, aut pluribus vel sapientibus, et his omnibus, vel pluribus, vel maxime notis.

Similiter autem probabile est, quorum simile est judicium probabilitatis, ut si probabile est eamdem contrariorum esse disciplinam, eo quod unius sunt generis et potentiae : a simili probabile etiam contrariorum esse eumdem sensum, p ro pter

<--- Page Split --->

simile et per locum a simili terminatur. Similiter autem si probabile est unam numero scientiam esse grammaticam propter subjecti communis unitatem, probabile erit a simili et musicam esse unam scientiam propter simile judicium. Si autem probabile est plures esse grammaticas propter partes subjecti quae plures sunt, probabile erit et musicas plures esse : omnia enim haec similia et cognata ad invicem videntur. Et de rebus similibus, ut dicit Boetius, est idem judicium.

Similia probabilia sunt etiam ea quae probabilibus sunt contraria in subjecto vel prædicato, et sunt secundum contradictionem protensa, hoc est, secundum affirmationem et negationem protensa et multiplicata : hæc enim omnia probabilia videntur et dicuntur protensa in eodem more variata. Si enim probabile est quoniam oportet amicis benefacere, quod dixit Socrates, tunc etiam probabile erit, quoniam amicis non oportet malefacere. Hæc autem contraria habent prædicata, ut benefacere, et malefacere, sed protensa secundum contradictionem affirmationis et negationis : quia amicis benefacere est affirmatio, amicis autem non malefacere est negatio. Quod vocatur secundum contradictionem : ideo non contradicitur sic, quod dicte duæ propositiones sint contradictorie, sed secundum quod distant per affirmationem et negationem, quæ sunt notæ contradictionis, et sic distensæ sunt ejusdem moris, amicis benefacere, et amicis non malefacere. Contratrium autem propositionis hujus, oportet benefacere amicis, secundum prædicatum est, quoniam oportet malefacere amicis. Illæ duæ, oportet amicis benefacere, et quoniam oportet amicis malefacere, in prædicatis sunt contraria : quæ quia contraria prædicata ad idem subjectum referuntur, sunt contrarii moris, et ideo non ejusdem judicii. Cum additur negatio quæ nota est contradictionis ejus quod dicebatur in prædicato, tunc efficitur contrarium ad eumdem morem protensum, ut

cum dicitur, oportet amicis benefacere, et non oportet amicis malefacere.

Similiter autem est si contraria sint subj ecta : si enim hoc apparet probabile, oportet amicis benefacere, erit hæc probabilis, inimicis non oportet benefacere : sed sunt ejusdem moris : quia cum subjecta sint contraria, prædicata per affirmationem et negationem ad eumdem morem sunt protensa, et ideo idem habent probabilitatis judicium : et illud exemplum etiam est secundum contradictionem, hoc est, per affirmationem et negationem ejusdem prædicati contrariorum subjectorum : et ideo affirmatio et negatio reducuntur hic ad eumdem morem. Contrarium autem in subjecto non protensum ad contradictionem est, quoniam oportet inimicis benefacere : hæc enim in subjecto contraria est illi, oportet amicis benefacere : et quia per contradictionem non est protensa, ideo est contrarii moris, quia una est virtutis, et altera est vitii. Similiter autem faciendum in aliis, ut in omnibus sic multiplicatæ accipiantur probabiles propositiones.

Adhuc unus specialis modus propositionsi est probabilis : apparet enim probabile in parabola, hoc est, collatione et proportione ad probabile, ut si unum attribuitur uni contrario, contrarium attribuitur reliquo propter similitudinem proportionis et attributionis. Et ille locus vocatur per simile in contrario, ut si dicatur probabile esse quod oportet amicis benefacere, quod dicatur, quod probabile quod oportet inimicis malefacere : et est contrarium tam in prædicato quam in subjecto, et ideo ex utraque apparebit contrarium id quod est amicis benefacere, ei quod est inimicis malefacere : sed propter unam parabolam sive simile contrariorum prædicatorum ad contraria subjecta ad unum referuntur morem. Utrum autem secundum virtutem se habeant ad invicem ista ut contraria, vel non, in sequentibus et in libro secundo in his quæ de contrario dicentur, ostendemus. Et

<--- Page Split --->

veritas est quod non vere possunt esse contraria quæ ejusdem sunt moris.

Tertius autem modus dialecticae propositionis probabilis fuit propositiones secundum artes inventas : palam enim est quod etiam quæcumque opiniones sive conceptiones, ut præcepta tradita secundum artes bene inventas, dialecticae sunt propositiones. Ponet enim aliquis probabiliter (secundum quod probabile est, quod videtur sapientibus et maxime notis) ea quæ videntur his quæ probati et antiquiores sunt in artibus traditis, ut de his in geometria ponet quæ videntur geometrae : de his vero quæ sunt in medicina, ponet ut probabiliter medicus posuit : in quod et sufficiens est ratio positionis, quia sic de eis dixit Auctor illius artis.

CAPUT II.

De problemate, quid et qualis divisionis.

Habita parte integrali syllogismi dialectici, quod est circa proprium principium ipsius, determinandum est de complexo quod est circa orationes et conclusiones: et hoc est problema sive quaestio. Dicimus igitur quod problema est speculatio contendens ad electionem vel fugam, vel ad veritatem et scientiam. Contendens dico in eo quod contendit, aut ad ipsum ut finis et sic quod ipsum scire volumus, vel quia est ut adminiculans ad alterum quod per ipsum intendimus scire. Et sic simul datur diffinitio, et dicta divisio problematis per materiam et finem.

Est diffinitionis haec explanatio, quod problema dicitur speculatio, intelligitur speculatio posita ut genus : et est speculatio habitualis et ex habitu sive ut habituali intellectu procedens consideratio. Et est speculatio non finita : quia si finita esset, non contenderet ulterius: contendere conatum dicit ad ulteriora, et dicit pugnam quam considerans intellectus habet ad utramque partem contradictionis, per æque validas vel quasi æque valentes

rationes, quod Boetius vocat ambiguum : quia æqualiter vel quasi æquivalenter ambas amplectitur partes contradictionis. Et attende quod non contendit ad fidem vel opinionem, quia fides et opinio sunt fines speculationi conjuncti : statim enim ut per rationem speculatur, fidem accipit vel opinionem, et non contendit ad conjunctum, sed ad distans. Et ideo ulterior finis ponitur qui per fidem et opinionem speculationis intenditur ad electionem vel fugam in moralibus conferentibus, et omnibus consimilibus ad finem inducendum, sicut in civilibus et omnibus mechanicis. In omnibus enim his speculatio contendit quid eligatur ad finem consequendum, et quid fugiatur sicut executionem finis impediens. In aliis autem physicis vel mathematicis vel metaphysicis problematibus speculatis talis non terminata, sed contendens inter utramque partem contradictionis, contendit ad veritatem rei, si sic vel sic res se habeat : aut fortasse experitur viam veritatis ut sic vel sic comprehendatur. Quamvis sit in moralibus ad duo opposita quæ sunt electio et fuga : eo quod utrumque expediens et intentum ut finis : non tamen in physicis est ad veritatem et falsitatem sicut ad opposita, et ad ignorantiam et scientiam sicut ad opposita : quia falsitas et ignorantia fines per speculationem contendetis ad aliud esse non possunt. Nemo enim contendit ad falsum, et nemo contendit ut ignoret.

Est autem alia diffinitio, quod problema est speculatio in eo quod est, aut ut ipsum, secundum se consideratum, aut ut adminiculans ad aliquid. Ut ipsum quidem, sicut est problema quod est essentialis philosophiae. Adminiculans autem, sicut id quod est de modo omnis philosophiae : et hoc est logicum secundum quod logica generaliter dicitur omnis scientia sermocinialis, quæ in termino determinatur. Omnia ista quæsita ad alia quæ per ea scienda referimus : et sic sub illa divisione omnia omnium scientiarum problemata continentur. Est etiam consi-

<--- Page Split --->

deratio logicæ duplex : consideratur enim ut scientia, et ut ars. Ut scientia quidem considerata, habet finem ut ipsum ut quid dicunt. Considerata vero ut ars, ad modum refertur aliarum scientiarum . Primum autem horum verius. Est autem problema speculatio ad electionem contendens vel fugam , vel veritatem et scientiam, ad aliud speculandum, de quo neutro modo opinatur : quia neque determinate ad unam partem contradictionis, nec determinate ad alteram : aut de qua contrarie opinantur plurimi sapientibus, aut e contra sapientes plurimis, aut utrique iidem eisdem, hoc est, sapientes sapientibus , et plurimi plurimis.

Et si objiciatur quod sapientes non possunt contrarie opinari sapientibus , quia omnes aequaliter judicant per principia intellectus, Dicendum quod sapientes large dicuntur dispositi et non perfecti secundum sapientiam. Vel melius dicatur, quod non eodem problemate sapientes judicant contrarie sapientibus : quoniam propter difficultatem problematis non potest videri causa : et necesse per signa judicare : et signa apparent ad utramque partem contradictionis : nisi enim essent contrarie judicantes per rationes ad utramque partem facientes, non esset speculatio contendens.

Explanatio divisionis est, quod utile est scire in moralibus vel civilibus vel œconomicis vel mechanicis terminum ad eligendum, hoc est, ut informent judicium electionis : et ideo in talibus facit parum scire, sed ad eligendum vel fugendum quærimus. Ut gratia exempli, cum disputatur ad hoc, utrum voluptas eligenda sit tanquam summum in vita, vel non sit eligenda, sed fugienda tanquam impeditiva ad consecutionem optimi in vita. Quædam autem speculando contendimus ad sciendum, et scire ipsa est contentionis finis, ut utrum mundus sit æternus, vel non : vel ut dicit Plato, utrum mundus sit factus, aut non. Quædam autem de numero per se sive pro se

sunt neutro modo inquisita, et ad neutrum horum ordinata : quia nec ut eligibilia, nec ut fugibilia, nec ut per se scire desiderata : quærimus tamen ut adminiculantia sunt ad aliqua talium , sicut utrum syllogismus constat ex tribus terminis et duabus propositionibus : quod non valet in se, sed ad aliud ut adminiculans ordinatur, quod vel sciendum quæritur, vel eligendum, vel fugiendum : et ideo talia sunt propter alia, ut per hoc aliquid aliud cognoscamus.

Sunt autem quædam problemata de quibus, hoc est, ad quae contrarii sunt syllogismi, hoc est, ad contraria contendentes : dubitationem enim habent utrum sic pro parte affirmativa, vel non sic pro parte negativa se habet veritas : eo quod in utrisque partibus contradictionis rationes sunt æqualiter vel quasi æquivalenter verisimiles : et hoc jam ante ambiguum diximus proprie vocari. Est enim putatio interminatus motus rationis super utramque partem contradictionis . Ambiguitas , quando utramque partem ambit per rationes æquales. Fides autem, quando in unam inclinatur et illi acquiescit. Opinio autem ex his generatus est non stans sed tremens habitus : eo quod rationem non habet sufficientem. Talia etiam sunt problemata, de quibus (hoc est, ad quæ) pro una vel altera parte propter materiae difficultatem non habemus rationem : vel forte quia in talibus exercitati non sumus, cum sint magna materiae altitudine et subtilitate : et ideo sumus arbitrantes difficile esse, sive quod difficile sit in talibus assignare quare, hoc est, causam propter quid : et oportet in talibus ex signis procedere ad disputandum, ut utrum mundus est æternus, vel non : quia oportet scire si est factus, vel non : et in talibus causæ proximæ et essentiales non inveniuntur. Melius exemplum est, utrum intelligentia sit ens secundum, vel non : et utrum intelligentiæ In decem sunt ordinibus, vel non : et utrum intellectus hominis est intelligentia undecimi ordinis, vel non : et talia

<--- Page Split --->

hujusmodi. Problemata ergo et propositiones dialecticae, ut dictum est in hoc et in anteriori capitulo, determinentur.

CAPUT III .

De positione.

Positio autem adjuncta est problemati, et est quasi accidentale principium syllogismi dialectici. Problema enim est principium quod est circa conclusiones dialecticas, de quo neutro modo opinamur. Positio autem est de quo opinamur contrarie : et ideo hic post problema determinandum est de positione. Positio vero est opinio extranea alicujus notorum secundum philosophiam. Est vero, ut diximus, speculatio duplex. Determinata scilicet, et quiescens in uno per rationem relatam in illud : et haec vocatur positio. Et est speculatio indeterminata neutri adhaerens parti contradictionis : et hoc est problema proprie. Quod autem dicitur extranea, ideo dicitur quod pluribus contraria est, licet sapientibus ita videatur. Quod dicitur alicujus notorum secundum philosophiam, meo judcio est neutrius generis, hoc est, alicujus rei opinabilis quae secundum philosophiam per rationes est notificata : et hoc accipitur ab Aristotele in duodecimo primae philosophiae, ubi distinguit inter positum et fictum, dicens quod positum secundum philosophiam ponit et suppositum : fictum autem est coactum ad positionem, quia siire ratione physica est positum ad voluntatem, quod est praeter naturam positionis : quia in taliter posito non ponitur neque quiescit anima ponentis.

Multi tamen et communiter omnes dicunt, quod est generis masculini sub hoc sensu, quod positio est opinio extranea alicujus Philosophi, qui notus est et approbatus et secundum philosophiam 1. Et prima expositio est melior, quamvis

et ponens non sit notus secundum philosophiam, neque rationem positionis suae habeat in. philosophia . Hujus autem exemplum est, quod dicit Antisthenes, Heracliti discipulus, quoniam non est contradicere, eo quod contradictio est oppositio ejusdem secundum idem et in eodem tempore : et cum naturaliter omnis res continue mutetur ab uno in aliud, non erit oppositio ejusdem secundum idem : et cum non possit simul assignari et negari in eodem individuali tempore, non occurrent simul affirmatio et negatio. Haec autem in quarto primae philosophiae habent determinari. Est autem sapientibus extranea haec positio. Et aliud exemplum positionis est : quoniam omnia continue moventur secundum Heracliti positionem, qui hoc posuit : quia uno moto secundum locum, proximum illi movetur cedendo illi, vel duo simul erunt in eodem loco : et eadem ratione tertium cedit secundo, et quartum tertio : et sic uno motu moventur omnia et nihil quiescit. Et de hoc in IV Physicorum habet determinari : non enim necesse est quod cedat secundum quod in se poni cedere potest per inspissationem vel compressionem alicujus : aut quoniam unum est ens, quemadmodum dicit Melissus, quod in primo Physicorum et in primo primae philosophiae habet determinari.

Bene autem dico, quod est alicujus notorum secundum philosophiam, et quod positio est ad quam et contra quam disputatur physice. Stultum autem est esse sollicitum aliquem proferre (hoc est, ut proferat) contraria contra disputando opinionibus quolibet modo prolatis, sive sophistica ratione. Aut etiam stultum est aliquem sollicitum esse proferre rationes disputativas opinionibus illis, de quibus habemus planam et aptam in contrarium rationem, ut in positione sophistarum, ut dicitur in Timaeo Platonis : sicut dicimus, quod non omne quod est, vel factum, vel aeternum est, sicut dicunt et

<--- Page Split --->

probant sophistæ instantes sic. Nam musicum esse grammatium (quod per accidens est factum) nec simpliciter est factum, nec est æternum : quia (ut dicunt) quod factum est, ex materia factum est, accidens autem, maxime spirituale accidens quod est in anima, non habet materiam ex qua fiat : ergo non est factum: nec tamen æternum, cum et inceperit et mutabile sit. Solutio autem sophisticis sit, quod licet accidens non habeat materiam ex qua fiat, habet tamen materiam in qua fiat : et sic et in illa factum est et non est æternum. Ad talia igitur sollicitari stultum est : quia hoc quod vera est positio, et non fictio, etsi aliis non videatur (eo quod est extranea opinio) videbitur tamen alicui vel de sapientibus, vel de pluribus, eo quod rationem habeat philosophiæ.

Habent igitur se ad invicem positio et problema, sicut inferius et superius : quia omnis positio problema est, sicut omne problema speculationis determinatae est problema : non autem problema positio est, quia non omnis speculatio determinata vel indeterminata, speculatio determinata est : eo quod quaedam problematum talia sunt, de quibus neutro modo opinantur, nec ad partem affirmativam, nec ad partem negativam : et haec non sunt positiones, cum positio sit problema sive speculatio determinata et quiescens in una parte contradictionis. Quoniam autem positio omnis problema sit, palam est : quoniam cum positio sit opinio extranea, et sit quorumdam opinio, et quibusdam extranea, necesse est ex his quae dicta sunt de problemate et positione, aut quod plures contrarie sapientibus circa positiones dubitare, aut utroslibet sapientes sapientibus, aut plures pluribus contrarie dubitare de positione : et cum problema sit quo contrarie opinantur, sequitur quod positio sit problema, eo quod positio sit opinio quaedam quibusdam extranea et quibusdam opinio credita.

Nunc autem in usu Philosophorum

nostri temporis omnia dialectica problemata vocantur positiones, quamvis secundum rationem prædicto modo differant. Sed ad præsentem intentionem nihil differt, quolibet modo dicatur, sive uno sive alio modo. Non enim divisimus ea sive distinximus prædicto modo, ut nomen divisum a problemate positionem faciamus, sed ut non lateant nos quæ eorum (hoc est, problematis et positionis) contingunt esse differentiæ ad invicem. Sicut autem jam ante dictum est, non oportet omne problema nec omnem positionem quocumque modo sine ratione propositam per speculationem contendentem ad aliud considerare, sed oportet illam considerare quam dubitabiliter, hoc est, quam modo dubitationis proponet, qui est de numero eorum qui ratione indigent juvante et confortante ad fidem alterius partis contradictionis : hunc enim considerationibus dialecticis juvabimus, ut de problemate veniat ad positionem, et de ambiguo ad fidem.

Nec oportet considerare problema propositum ab his qui indigent poena in civilibus, vel indigent sensu in naturalibus. Nam in civilibus qui dubitat, utrum oportet Deum vereri et parentes honorare, indiget poena quae hac lege sancita et sacrata : et persuasivam virtutem non habent, sed coactivam, ut dicit Aristoteles x Ethicorum, et ideo indigent poena legali, qui de hoc dubitant, quia non licet de talibus dubitare. Qui vero dubitat et problema proponit, utrum nix sit alba, cum in sensu per se manifestum sit, et sensus in physicis particularibus sit certior ratione, indiget sensu.

Neque vero problema est vel positio eorum quorum propinqua juxta sensum omnibus per ea demonstratio est, quia ista omnibus sunt manifesta. Nec iterum problema est de his quorum demonstratio per causam est valde longe a sensibus elongata, quia illa ignota sunt, et ratio dialectica non habetur ad ista : propinqua enim manifesta sunt, et habent demonstrationem per causam propriam :

<--- Page Split --->

ista vero quæ longe distant, sunt plus elongata a nobis, quam quod ad ista argumentari valeamus secundum exercitativam potestatem, ad quam est dialectica. Hoc tamen notandum quod hic valde stricte sumitur positio et pro probabili opinione inhærente intrinsece hic diffinitur : et ideo dicitur quod de nulla positione possumus neutro modo opinari, quia positio est opinio firmata in uno. In octavo autem in sequentibus hujus scientiae accipietur positio in communi ad probabile et improbabile et neutrum de quo contrarie aliquis potest opinari. Hoc autem in sequentibus et modicum in propriis locis est hujus scientia.

CAPUT IV.

De speciebus ratiocinationis dialecticae.

Habitis autem jam principiis incomplexis et complexis integralibus ratiocinationnis dialecticae, nunc determinandum est de partibus ejus subjectivis, in quas ut in species dividitur ratiocination dialectica. Determinatis enim his quæ ut complexa et incomplexa integrando constituunt ratiocinationem dialecticam, oportet determinare quot et quæ dialecticarum ratiocinationum sunt species. Quæ non ideo dicuntur species, quod ex æquo dividant ratiocinationem dialecticam : quia syllogismus per prius participat nomen ratiocinationis dialecticae, et inductio per posterius : sed ideo dicuntur species, quia sunt modi ejusdem ratiocinationis communitate analogiæ dictæ de ipsis. Est autem hæc una quædam species ratiocinationis dialecticae inductio, illa vero syllogismus. Et quidam volunt exemplum contineri sub inductione, enthymema vero sub syllogismo : sed non oportet cum non accipiantur hic species ratiocinationinis similiter sicut in secundo Priorum, sed tantum species ratiocinationis dialecticæ et completæ : et prius quidem in ante habitis dictum est quid syllogismus est dialecticus.

Inductio autem est a singularibus in universalia progressio. Quia vero induction non nominat orationem, vel orationum collectionem sicut syllogismus, ideo oratio non ponitur in sua diffinitione in genere orationis sicut in syllogismo, sed nomine suo nominat motum ductionis : et ideo dicitur progressio, hoc est, ab inferiore ad superius egressio. Motus autem iste incipit a singularibus, non uno, sed omnibus divisim acceptis, vel per se, vel ut dicatur, et sic de singulis. Terminus vero ad quem est universalia, quæ ideo pluraliter dicuntur a singularibus ad universalia progredi, et non dicitur ad universale : quia multiplex est universale : est enim universale rei et vocis per signum distributivum, et est universale intellectus, quod secundum se a singularibus collectum accipitur : et in omni sive in qualibet inductione est progressio in inductione ad universalia et non ad unum universale, hoc est, uno modo acceptum. Progressio autem dicitur inductionis quam alius motus : quia sicut in progressivo motu primo additur secundum, et secundo tertium, ut patet in passibus, et sic inductur terminus et finis : ita inductione singulare singulari additur, usque dum in summo singulalarium universale includitur. Exemplum autem hujus est, ut si sit gubernator optimus, et velimus ostendere quod qui eruditus est in arte nautica est optimus auriga : et rector civitatis qui est eruditus in regimine civitatis est optimus : et faber eruditus in fabrilibus est optimus, et sic de aliis : ergo similiter gubernator eruditus in navalibus est optimus. Et nota quod insimul concernit inductionem et exemplum. Unde Boetius tale ponit exemplum : Rector civitatis optimus non eligitur sorte, sed arte, et similiter rector architectonicae, et sic de aliis : ergo nec rector navis eligitur sorte, sed arte.

Et nota hic, quod in omnibus singularibus quæ inducuntur inductive, debet esse similis relatio subjecti ad prædicatum inductione, et sunt singularia, et si-

<--- Page Split --->

militudo. Et quoad singularia quæ sensibus offeruntur, dicitur quod inductio quoad nos est verisimilior quam syllogismus, et non dicitur verior. Ratione autem similitudinis quæ est inter singularia partiendo prædicatum, dicitur planior, quia in æque se habent quoad prædicatum singularia, et nullum alteri supereminet. Sicut diffiniens planum dixit Plato, quod planum est cujus partes partibus in æque se habent. In syllogismo autem una propositio est ut major, et altera ut minor sub majori stans, et non æque, sed coarctans eam. Secundo autem quia sensibus percipiuntur et objiciuntur singularia, dicitur inductio secundum sensum notior : propter quod etiam inductione ex singularibus collatis ad universale infertur universale, et sic principium sunt, et universale illatum vel principiatum. Quia autem plures sequuntur judicium sensus, ideo inductio in pluribus communis est, syllogismus autem sapientibus. Syllogismus autem e converso procedens a toto ad partem, violentior est inferendo et probando : quia pars ex toto infertur quæ virtute est in toto, et totum habet influentiam entitatis super partem, et non e converso : et ad contradictiones in obviationibus sive contradictorias conclusiones per syllogismum ad impossibile ducentem, efficacior quam inductio : et ideo ratione ostensivi syllogismi dicitur violentior : quia obligatione principiorum concludit, et ratione syllogismi ad impossibile dicitur ad contradicendum efficacior. Via igitur in ratione dialectica : aut est ex prioribus quoad nos, aut ex prioribus secundum naturam. Primo quidem modo aut est completa, aut incompleta . Si completa, sic est a singularibus ad universalia universaliter accepta, et est inductio. Si autem est incompleta, tunc est de parte ad partem, sive de singulari ad singulare, et est exemplum quod sub inductione continetur. Si autem sit ex prioribus secundum naturam, aut completa, aut incompleta in medio et principiis. Si

completa, est syllogismus. Si incompleta, est enthymema quod sub syllogismo continetur.

Vel sic : omnis processus vel est a parte ad totum, vel a toto ad partem. Si est a parte ad totum : aut est processus ad terminum, vel ad medium. Primo modo est inductio, secundo modo exemplum. Similiter processus a toto ad partem : aut cum determinatione et contradictione totius ad determinatam partem, et sic est syllogismus in quo minor contrahit et determinat majorem, ut patet cum dicitur : omne animal currit : omnis homo est animal : ergo omnis homo currit. In quo animal determinatur in minori ad hominem, et sic de homine concluditur. Aut est sine determinatione totius, et sic est enthymema. Non est autem processus a toto ad totum : quia inter totum et totum non est aliud continuans : processus autem omnis in aliquo continuante motum vult esse processus, non de toto ad partem : est enim forma totius continens partem. Processus autem de partibus ad totum, est iterum in forma totius collecta ex partibus, et processus de parte ad partem in forma totius secundum unum modum sparsa in partibus. In forma autem partis non est alius processus, quia forma partis non est commune continens, sed singulare distinctum et segregatum.

Genera vero ratiocinationum, propositionum, et problematum, et positionum, de quibus (hoc est, ad quæ) fiunt disputationes, et ex quibus sunt, complexis, ut propositionibus : incomplexis, ut diffinitione, genere, proprio, et accidente, quemadmodum de singulis horum est prædictum in hoc eodem libro, determinetur. Hic enim non oportet ostendere qualiter una via ratiocinationis reducatur ad aliam, sicut quod inductio reducatur ad syllogismum. Non tamen inductio dialectica reducitur ad syllogismum dialecticum. Cujus causa est, quia probabile non semper est quod videtur sapientibus : et ideo inductio re-

<--- Page Split --->

ducitur ad syllogismum simpliciter, non ad dialecticum syllogismum : et inductio talis jam in superiori scientia qui ista subalternatur, ostensa est, et supponitur ab ista, sicut etiam supponitur quid terminus, quid propositio, et quid syllogismus, et quae forma ipsius. Oportet hic specialiter de singulis speciebus ratiocinationis completæ et incompletæ tractare: quia hæc omnia supponuntur a libro Priorum.

Quærunt tamen quidam, cujus virtute inferat inductio, utrum virtute sensus, an virtute intellectus? Et videtur, quod

nec virtute sensus, nec intellectus : quia sensus non accipit universale quod infertur, nec intellectus accipit singularia ex quibus infertur. Sed ad hoc planum est respondere, cum omnis illatio sit ex collatione inferentis ad illatum, oportet quod illatio sit per virtutem illationis, quæ (ut dicit Isaac) est virtus collativa faciens currere causam in causatum : quia in inductione reflectitur ad sensum, quando accipitur sensibile prout stat sub universali, hoc est, sicut problema in primo Physicorum in sensibili mixtum et confusum est.

Solutio.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV

DE QUATUOR INSTRUMENTIS HUIJUSMODI IN SYLLOGISMIS DIALECTICIS.

CAPUT I.

De quatuor instrumentis in communi.

Instrumenta autem per quae abundemus syllogismis, hoc est, quae nos struunt et instruunt sive intus erudiendo conservant, ut ad omne problema terminandum syllogismis abundemus. Syllogismis dico quod est principale instrumentum disputationis dialecticae sunt quatuor. Unum quidem et primum est propositionum suppositio, hoc est, propositiones dialectiticas scire sumere. Quia propositio immediatum integrale est ad syllogismum. Sumere autem scimus propositiones, quando eas abundantes ad omnem propositionem concludendam scimus invenire. Secundum est, quoties unumquodque dicitur posse dividere, et dividere et distinguere: et hoc est secundum quod in terminis (qui in propositione sunt) est acceptum: et ideo uno gradu distat a syllogismi immediato principio: propter quod secundum est: et accipitur hoc absolute in principiis simpliciter. Tertium autem est differentias unius ad alterum posse invenire, quod accipitur in principiis syllogismi comparatis ad alia secundum differentiam quae alietatis est principium. Quartum vero est similitudinis consideratio tam in syllogismo, quam in contrario et protenso secundum contradictionem et in parobala: et ideo ultimum est inter ea quae dicta sunt.

Quamvis ista quatuor sunt, non tamen Removet quatuor artes de istis divisim tradenda dubium. sunt: quia tria istorum reducuntur ad artem primi: tria enim sequentia ad sumptionem propositionum (qua immediatum est principium syllogismi) reducuntur. Cujus probatio est, quia quodcumque sive quodlibet trium est facile propositionem dialecticam sumere, sicut patet in secundo quod est posse distinguere multiplex, ut si ponatur, quod bonum est eligendum, et potestas distinguendi quot modis dicitur bonum. Dicitur vero bonum idem quod honestum et suave sive delectabile, et dicitur bonum utile: per analogiam dicitur de istis bonum: et si quis hoc scit distinguere, facit ad facultatem sumendi propositiones. Similiter autem est in tertio quod est differentias invenire, quod similiter facit et faciliter propositiones invenire, ut si quis proponat, quoniam differt sensus a disciplina, aut negaverit illis qui dixerunt disciplinam esse cognitionem sensibilem, et verum dixerunt esse in apponendo sensibili apprehensione: considerans autem differentias sensus et disciplinae, eo quod hunc quidem sensum amittenti non est rursum sumere possibile: illam autem disciplinam amittenti rursum sumere possibile est, quia de oblivione ad scientiam est possibile devenire: et hujus differentiae et illarum differentiarum inspectione facile est propositiones sumere ad propositum. Similiter autem et quartum, quod est similitudinis in-

<--- Page Split --->

spectio, facit ad propositionum sumptionem, ut sicut se habet sanativum ad sanitatem, et euechivum ad euechiam : et qui facit similitudines propositionum proponat, quoniam similiter multas ad haec problemata propositiones sumet. Est autem euechia bona carnis condensatio in interioribus et exterioribus : quia condensata caro repellit a se contraria, quod non facit caro laxa. Sic ergo reducuntur tria ad primum. Omne quod facit ad facile sumendum propositiones, ad artem sumendi propositiones reducitur. Sed multiplicis distinctio, similitudinis consideratio, differentiarum inventio, facit ad facile sumendum propositiones. Ergo reducuntur ad artem sumendi propositiones. Est autem haec et prima propositio sive propositionum sumptio quoad facultatem sumendi ab eo quod est multipliciter dictum, sive a distinctione multiplicis. Secunda autem facultas sumendi est a differentiis consideratis. Tertia vero facultas sumendi propositiones est a similibus, sive a consideratione similium. Omnes ergo tres sequentes modi habendi in syllogismis reducuntur ad primum : et ideo cum primo in eadem methodo tractandi sunt, et sic de aliis, et caetera.

CAPUT II.

De propositionum sumptione, quod est propositiones dialecticas scire sumere.

Redeuntes ergo ad tractandum de singulis illorum quatuor, dicimus de primo, quod ex quo sic est, quod omnes reducuntur ad primum : ergo propositiones quidem eligendum inspiciendo ad principia essentialia et formalia propositionis dialecticae, ex ipsa propositione dialectica sumpta penes ea quae cadunt in diffinitione propositionis dialecticae, ut dialectica est propositio. Dicimus ergo quod ex dictis propositiones eligendum omnibus illis modis quoties (hoc est, quot modis) determinatum in probabili est (hoc est, quoties determinatio fit accipienda pro-

positionis in ipsa) propositiones, diffinitiones, vel opiniones proponenti (hoc est, quoties determinatur alicui qui proponit) opiniones, hoc est, propositiones opinabiles : ille enim vel proponit aut opiniones omnium, aut sapientium : et horum vel omnium, vel plurimorum, vel notissimorum inter sapientes. Et iste est unus modus sumendi propositiones per ea qua formaliter ponuntur in diffinitione propositionis dialecticae.

Exemplum autem quod videtur pluriExempla probabilem probabilitum num, bus, est hoc quod dixerunt Democritus

et Seneca in libro de temporibus naturatibus, quod ventus apud vulgares nihil aliud est quam motus aeris per loca in quibus est aer coarctatus. Hujus autem quod videtur pluribus, exemplum est quod verius scit aliquis aliquid, sciens illud per artem, quam per experimentum : hoc enim dicunt omnes sapientes. Hujus autem quod plures sapientes dicunt,exemplum est, ut mundum unum perfectum esse : in hoc enim plures sapientes convenerunt. Exemplum autem hujus, quod notissimis videtur inter sapientes, quod intellectus est quoddam divinum et incorporale in anima. Sic ergo sumuntur propositiones per formalia propositionis dialecticae posita in diffinitione ejus, ut sumantur prædicabiles secundum artes inventas, sicut in ante habitis dictum est. Sumuntur etiam per formalia posita in diffinitione dialecticae propositionis : unde et contraria probabili proposita secundum omnem differentiam probabili sunt accipienda : quia contraria erunt probabiles, si probabile pro contingenti accipitur : quia quod contingit esse, contingit non esse : et quod contingit omni, contingit nulli : et probabilibus contraria similiter sumende sunt. Quod simpliciter contrarias vel in contrario subjecto, vel in contrario prædicato, vel in utroque similiter sumptis, vel in contrariis secundum notam contradictionis protensis in parabola , quemadmodum dictum est prius in divisione propositionis.

Utile etiam est ad propositionum

<--- Page Split --->

sumptionem, non solum sumere propositiones probabiles absolute, sed etiam sub comparatione ad electionem relatas : propter quod utile est et non solum quae in se sunt probabiles, sed etiam quae sunt similes probabilibus, ut cum sic proponitur, quod contrariorum est eadem disciplina, quoniam idem sensus est contrariorum. Et ad exemplum, quoniam videmus intus suscipientes aliquid non extra mittentes simpliciter, et videmus et secundum alios sensus fieri formas suorum objectorum intus suscipiendo : sic enim audimus et videmus intus suscipiendo, non extra mittendo aliquid, et olfacimus, etc., et similiter in omnibus aliis sensibus.

Amplius autem sumendæ sunt propositiones, non tantum penes ipsa formalia in ipsa propositione dialectica sumpta, sed etiam penes formalia aliunde sumpta: et primo quidem modo sumendæ sunt propositiones quæ habent probabilitatem in omnibus vel in pluribus et in quibus non videtur instantia, sed verius aliunde sumpta est : quia videntur esse veræ vel in omnibus, vel in pluribus : et istæ sumendæ sunt ut principium syllogismi dialectici, et tanquam veræ apparentes propositiones quæ nullam habeant instantiam : tunc enim illis sumptis tanquam veris (qui non conspiciunt, quod in aliquo sit instantia propter quam sic non est sicut universaliter proponitur) facilius ponent sive concedent. Unde hoc ipsum est tam instrumentum sumendi propositiones, quam cautela.

Adhuc eligere oportet propositiones ex quibus abundes et scriptis Philosophorum et rationibus, et facere etiam descriptiones faciendo de bono, sicut fecerunt Stoici, dicentes bonum esse quod omnes exoptant : et de animali, sicut quod est animal quod a se movetur motu locali quocumque modo. Et sumendæ sunt generales et de bono omni, non de bono moris tantum : quia quanto communius scimus, tanto ad plura abundabimus : et illas descriptiones, vel scriptas vel ad si-

militudinem figurarum factas, debemus proponere exemplum ad respondentem, vel etiam descriptiones extra proponimus, quando implicite in re descripta per sermonem explicamus, et semper incipientes debemus esse in descriptionibus vel diffinitionibus, ab eo quod quid est, hoc est, a genere vel a rei substantia : quia per ista est facilius ad accidentalia rei procedere.

Assignare autem oportet juxta hunc modum et singulorum opiniones auctorum vel sapientium, ut quoniam Empedocles quatuor materialia dixit mixtorum corporum elementa, auctoritati Empedoclis inintentes : quia aliquis respondentium præsumens de auctoritate Empedoclis ponit de facili quod audit ab aliquo probabili vel probato in philosophia dictum esse. Hæc autem omnia alienam quamdam habent probabilitatem.

Si autem per materiam volumus multiplicare sumptiones propositionum : tunc ut figuraliter (hoc est, superficietenus et in communi) sit complecti et congregare, sunt propositionum et problematum partes tres. Nam aliae quidem propositiones ethicæ, secundum quod ethica large dicta comprehendit monasticam, œconomicam, et civilem. Aliae sunt physicae, secundum quod physica large dicta comprehendit naturalem et metaphysicam. Aliae logicae, secundum quod logica generaliter dicta totum comprehendit trivium vel quatrivium secundum Aristotelem, quia poetriam ponit pro scientia speciali, et logica comprehendit logicam stricte dictam, cujus una pars est dialectica : quia logica stricte dicta est de syllogismo omni, tam simpliciter accepto, quam dialectico, quam demonstrativo, quam etiam sophistico : dialectica autem de syllogismo ex probabilibus. Hæc ergo comprehendit et rhetoricam, et grammaticam, et poetriam. Ethicae quidem sunt (utin exemplo declaretur hujusmodi) ut utrum oporteat parentibus magis vel legibus obedire si dissentiant : et constat quod legibus, et leges sunt ad regulam justæ. Logicae autem sunt

<--- Page Split --->

hujus modi, ut utrum contrariorum sit eadem disciplina, vel non. Et nota dubitationis semper debet poni et ordinari ad consensum respondentis, si sint propositiones : si autem sint problemata, ad compositionem propositionis. Physicae sunt, ut utrum mundus sit aeternus. Similiter materialiter tria problemata : quia ab omni propositione problema faciens transumptivo modo.

Sed cum sic materialem habeant differentiam, quales sunt diffinitione subtili et propria singula dictae propositiones, non facile ex logicis est diffinitio : quia talis diffinitio vana erit : sed tentandum ea cognoscere consuetudine veritatem uniuscujusque eorum, hoc est consueta cognitione plurium, qua est per inductionem : et hoc quidem tentandum est consideranti istas divisiones propositionum secundum praedicta exempla : ad ista enimalia relata cognoscuntur, utrum sint ethicae, physicae, vel logicae : et per inductionem cognoscuntur esse verae. Ergo ad philosophiam quidem primam secundum veritatem et diffinitionem propriam essentialem de his pertinet negotiari : dialecticae autem pertinet negotiari de illis quoad opinionem : et ideo dialecticae inductio sufficit. Non solum autem materialia et formalia consideranda sunt in propositionum sumptione, sed etiam accidentalia, et praecipue universalitas : quia quod est categorica vel hypothetica, affirmativa vel negativa, parum vel nihil facit ad propositionum sumptionem.

Unde sumendum est quam maxime universales propositiones : ex his enim contenta omnia particularia sub illis concludi possunt, ut quoniam omnium oppositorum est eadem disciplina, et quoniam eorum qua? opposita sunt non ad aliud, est eadem disciplina. Eodem modo ipsa contraria sub oppositis sumpta sunt dividenda, et distinguenda in specialia contraria, donec contingit dividere, quousque ad materialem multiplicationem stet divisio, ut quoniam boni et mali in moribus, et albi et nigri in sen-

sibus, et calidi et frigidi in tangibilibus sensibus est eadem disciplina. Similiter autem et in aliis qua? distinguere habent, faciendum est ita semper, quod ab universalismis distinctio incipiatur, et fiat usque ad ultimum. Qualiter sumenda sunt ea qua? dicta sunt, sufficiunt ad intentionem praesentem : quia singularis est et universalis ad omnia problemata, sicut in arte universali tractandum est.

CAPUT III.

De distinctione multiplicis in extremis contrariis, qua? est secundum instrumentum.

Secundum autem membrum est multiplicis diffinitio. Quoties autem unumquodque dicatur quod est multiplex, non solum oportet inspicere vel dicere diversum modum secundum quem multiplicia sunt, hoc est, quod consideretur quia multiplicia sunt, sed etiam tentandum est assignare rationes multiplicis, si secundum unumquodque multiplicium est altera. Verbi gratia, si bonum oportet dicere quod in alio speciali modo dictum est justitia et fortitudo et alia virtus, et alio speciali modo dicitur euechivum et sanativum : sed oportet assignare rationem, quoniam bonum de justitia et fortitudine dicta sunt bonum, ut qualia quaedam bonum participantia ut genus : ista autem, euechivum et sanativum, non dicuntur bonum, eo quod qualia quaedam sunt in genere boni, sed dicuntur bona, quia alicujus boni, sicut euechiae et sanitatis in aliquo, sicut in homine sunt perfectiva : unde dicuntur bona et sana, quia euechiae et sanitatis in homine sunt perfectiva. Similiter autem est faciendum in aliis multipliciter dictis. Haec enim ut ars qua?- dam de inventione multiplicis (an aliquid sit mutiplex vel non) propria quidem est universalior ars ad inspiciendum in aliud, quam in seipsum : et inspiciendo in aliud, primo incipiendum est in contrarium, quam in conveniens vel simile.

<--- Page Split --->

Dicamus igitur, quod utrum aliquid multipliciter vel simpliciter (hoc est, non multipliciter) dicitur specie (hoc est, secundum suam speciem et nomen speciei) per hæc quæ statim dicuntur, considerandum est. Primum quidem (hoc est, universaliori et meliori consideratione) perspiciendum est in contrario ipsius, utrum illud multipliciter dicitur, sive dissonet ab eo, ut contrarium a contrario, nomine uno est conveniens, specie formæ dissonet, sive nomine diverso dissonet, et etiam specie nominis : quædam enim contraria statim nominibus et figura vocis diversa, ut calidum et frigidum : quædam etiam una figura vocis significantur : et de his post dicemus, ut acuto quidem quod in figura vocis cum acuto consonet in angulis et saporibus : sed acuto quidem in voce contrarium est grave : in magnitudine autem angulari acuto contrarium est obtusum sive hebes. Patet ergo quoniam contrarium acuto in communitate vocis accepto dicitur multipliciter et diversa ratione. Si autem contrarium multipliciter dicitur et in diversa ratione ad unum, et in diversa ratione ad aliud opponitur alteri, et unius uno modo dicti non sunt diversæ rationes, jam secundum utrumque horum diversum et oppositum in ratione diversa erit contrarium. Rursum alio exemplo hoc considerandum. Gravi in voce acutum in voce est contrarium : gravi in magnitudine, quod vocatur grave mole magnitudinis, est contrarium non acutum, sed leve. Propter quod per eamdem considerationem rationum multificiter secundum æquivocationem grave dicitur : ideo quia contrarium ipsius multipliciter diversis vocibus dicitur, quia in multis est non figura nominis convenientibus. Similiter est in alio exemplo de bono sive de boni multitudine : et hæc multiplicitas non est boni ut est bonum, sed est boni hujus : si quidem bono ut est animalis (quod est animalis naturale bonum) opponitur fœdum : secundum hoc enim bonum animalis est pulchum in commensuratione partium, et compo-

sitione humanorum ad æquale suæ naturæ : ei vero bono quod est in domo, opponitur pestilens. Bona domus est spatiosa, distincta consistorio, cænaculo, et cubili, fenestra ad Orientem et Aquilonem, clausa versus Meridiem et Occidentem, et hujus modi, sicut dat Tullius in libro de structura civitatis : pestilens a corruptione ædificiorum, vel æris pestilentiam inducens. Patet ergo quod bonum æquivoce dicitur de animali et de domo. Hæc igitur quæ dicta sunt multiplicia, contraria quidem habent diversa, sub diversa vocis figura, et plurimam contrarium multiplicitatem ostendit in eis.

In quibusdam multiplicibus contraria (per quæ invenitur multiplicitas nominibus) nihil dissonant, sed ad unum nomen æquivoce dictum de illis : specie autem, hoc est, natura vel significatione manifesta est in eis differentia rationum et diffinitionum. Cujus exemplum in albo et nigro : vox autem alba et nigra dicitur, et similiter color : ergo nominibus multiplex ipsum nihil dissonat : quia utrumque uno et eodem nomine vel modo dicitur album, specie autem vel natura vel significatione manifesta est in eis differentia. Est enim palam quod non similiter (hoc est, secundum significationem unam) et color albus dicitur et vox : quia per sensum est discretio et diversitas significationis statim inventa. Nam eorum quæ idem sunt objective et qualitative, idem est sensus : album autem quod in voce et colore est, non judicamus eodem sensu : sed hoc album quod in colore est, judicamus visu acceptum : illud autem in voce album, judicamus acceptum auditu : vox enim dicitur alba quæ clara est gravi non interrupta. Similiter autem et acutum et obtusum multiplicia esse probantur dicta in humoribus et saporibus et magnitudine angulata : sed hoc judicamus acceptum tactu acutum, quod in angulis : illud acutum quod in saporibus, judicamus acceptum gustu : et ideo multipliciter dicitur. Hæc autem nomini-

<--- Page Split --->

bus non dissonant in multiplicibus ipsis : quia in colore et in voce unum nomen est, et in angulis et in saporibus unum nomen est : et sic in seipsis nomine non dissonant. Nec etiam dissonant nominibus in contrariis : quia etiam contraria utriusque uno censentur : obtusum enim contrarium est utrique : quia obtusum saporibus dicitur et in angulis : sed in uno istorum alia est significatio quam in alio. Sic ergo considerandum est in habentibus contrarium in utroque sensu.

Amplius considerandum est in his quae non in utroque significato habent contrarium, si dicto de uno est contrarium, et dicto de alio non est contrarium : constat enim quod multipliciter dicitur quod sic de diversis dicitur. Cujus exemplum est, ut delectatio quaedam dicitur de potu, et quaedam dicitur de theoria, sive contemplatione intellectus in theorematibus : ei enim delectationi quae est de potu convenienti, contraria est tristitia quae est a siti, sive a potu inconvenienti : ei vero delectari quod est in delectabili disciplina in contemplatione theorematum, ab eo quod est contemplari sive considerare, quoniam diameter est costae asimeter, vel aliud intellectuale theorema, nihil est contrarium : propter quod delectatio dicitur multipliciter de delectatione potus, et delectatione intellectus. Hujus vero causa est, quia intellectus non recipit contraria in virtute activa contrarietatis, quia sic materialia sunt : sed recipit species contrariorum quae non sunt contraria, sed aequaliter intellectui convenientia in quartum sub lumine intelligentiae accepta ad operationem quasi naturalem et propriam proprii et connaturalis habitus non impeditam : sensus autem recipit contraria, et maxime tactus in virtutibus agentibus in contraria. Aliud exemplum ejusdem est ejus quod est amare, quod si accipiatur in animae animali actu sive rationabili sive sensibili agente non praesente materia, sicut est amor et concupiscentia, cui odire contrarium est, quod est voluntas sive

desiderium nocendi. Ei autem amare quod est secundum corporalem actum, nihil est contrarium. Et haec non est causa quae dici consuevit : sed haec est causa, quia amare quod est secundum corporalem actum, est osculari, vel amplexari, et praecipue communiter illi nihil est contrarium. Sed in spiritualibus sive rationabilibus forma contraria sunt : item idem secundum desiderium nocendi, et desiderium bonum intelligendi sive volendi : et ideo in spiritualibus habet contrarium. Palam ergo, quia amare est equivoce dictum de actu carnali, et spirituali, qui est velle bonum : alius vero amor est actualis concupiscentiae : alibi autem vocatur amor amicitiae. Sic et actum dicitur, quod veloci motu et brevi tempore penetrat, et quod subtiliter sonat : sed alia ratione in auditu et tactu plana sunt exempla. Sed hoc quod dictum est de delectatione potus et delectatione theoria, est contra Platonis dictum, qui dixit omnem delectationem esse corporalem, et esse generationem sive impressionem convenientis in animam sensibilem : quod Aristoteles impugnat X Ethicorum ostendens, quod delectatio aequivoce dicitur de materiali, et immateriali, et propria, id est, propria et communi delectatione, quae longum est interserere et superfluum. Ad praesentem intentionem sufficit scire tali signo quod in uno sensu habet contrarium, in alio autem non, quod ipsum aequivocum.

CAPUT IV.

De distinctione multiplicis in mediis.

Amplius ad distinctionem multiplicium inveniendam non in extremis tantum considerandum est, sed etiam in mediis si huic quidem in una significatione est medium : illi autem in alia significatione accepto nihil est medium : tunc enim constat illud esse in multiplex et multipliciter dictum. Cujus exemplum est, ut albi et nigri in coloribus medium est

<--- Page Split --->

fuscum : in voce autem inter albam vocem et nigram nihil est medium : quia vox dicitur nigra per privationem, et alba per habitum. At si forte dicatur aliquid medium, illud erit raucum, quod quasi æqualiter distat ab acuto et gravi : hoc autem aliud est medium a fuso, quemadmodum dicunt quidam vocem raucam mediam esse inter acutam et gravem, quamvis proprie loquendo non sit verum : quia medium inter contraria stat in actu completo medium perfectum : raucum autem in nullo actu stat, sed est corruptio vocis acute, ut dictum est. Propter quod patet per talem medii inspectionem, quod æquivoce dictum est album de colore et voce. Similiter autem per eamdem consimilitudinem æquivoce est dictum nigrum de eisdem.

Amplius quidem alia inspectione invenitur multiplex et multiplicis distinctio, si horum in uno sensu acceptorum contrariorum plura sunt media, illorum autem in alio sensu acceptorum contrariorum est tantum unum medium, sicut patet in albo et nigro. Nam horum in coloribus acceptorum plura sunt media, quia septem, ut in libro de sensuet sensato probatur. In voce autem accepti albi et nigri est tantum unum medium, secundum quosdam raucum. Patet ergo quod album multipliciter dicitur de colore et voce.

Rursum non tantum inspiciendo in contraria et media invenitur multiplicitatis distinctio, sed etiam inspiciendo in contrarium est generalior, quam inspiciendo in contradictionem : quia contradictio non opponitur termino simplici, sed complexo . Considerando ergo in illud, inspiciendum si quod secundum contradictionem opponitur, multipliciter dicitur vel non : nam si hoc multipliciter dicitur, tunc propositum quod secundum contradictionem huic opponitur, dicitur multipliciter. Cujus exemplum est, non videre dicitur dupliciter : unum quidem non videre in uno sensu dictum, non habere visum, sicut cæcus dicitur non vi-

dere : alterum autem non videre dicitur non uti visu, in quo sensu aliquis clausis oculis dicitur non videre : si hoc negativum dicitur multipliciter, necessarium est et affirmativum quod est videre, multipliciter dici ad habere visum et ad uti visu. Sed quia forte objiceret aliquis, quod saepe in contradictoriis negativa est multiplex, cum tamen affirmativa non sit multiplex, ideo addendum quod hoc non est ita : quia negativa in utroque sensu habet affirmativam etiam oppositam : utrique enim non videre utroque modo dicto opponitur videre, quod est habere visum : ei autem non videre, quod est non uti visu, opponitur videre quod est uti visu : quando negativa est multiplex et non affirmativa, tunc negativa non nisi in uno sensu opponitur affirmativa.

Amplius ad inveniendum multiplex , considerandum est in his quæ opponuntur secundum privationem et habitum : si enim alterum privative oppositorum multipliciter dicitur, scilicet animam in operatione sentire virtutis quod est idem quod habere sensum, et dicitur etiam secundum corpus sentire in actu operatum quod est quasi uti sensu, tunc etiam insensibile dicitur multipliciter, hoc est, non potens sentire, hoc est potentiam sensitivam vel virtutem ut organo, vel non operans secundum eam dicitur non sentire, et insensibile, non a privatione animæ sensibilis in genere, sed a privatione actus, scilicet sentiendi secundum actum, et secundum habitum : hoc enim dicitur secundum animam a privatione virtutis in organo, et secundum privationem actus sensitivi organi. Quoniam autem quæ nunc dicta sunt, opponuntur secundum privationem et habitum, sensibile etiam et insensibile palam est per seipsum eo quod animalia nata sunt habere utrumque sensum, etiam in habitu virtutis et in actu, et sic utroque privari possunt et sensu secundum animam sive animæ organicam virtutem, et secundum corpus hoc est, secundum organa corporalis operationis et actum : et sic hac

<--- Page Split --->

consideratione est multiplicitatis intentio. Disputare autem hic de diffinitione generis oppositionis et differentia et ordine, non est opportunum : eo quod non intendit hic de hoc, sed in Prædicamentis. Hic autem non inducuntur genera oppositionum nisi ad multiplicis inventionem. Nec etiam oportet hic disputare quæ mediata sint contraria, et quæ immediata, etiam quæ plura habeant media, et quæ unum : et propter quod propter eamdem causam, et quia tales quaestiones sufficienter per rationes dialecticas terminari non possunt, et his dimittantur rationibus, quia plus impediunt quam prædictæ valeant : in aliis enim a nobis est disputandum.

et hoc quidem, id est, uno modo est sanitatis effectivum, ut diæta, vel cibus : illud vero alio modo dictum sanativum, dicitur sanitatis significativum, ut urina, vel pulsus : tunc in eadem multitudine casus, qui est sanative, multipliciter dicetur etiam effective vel conservative vel significative sanitatis. Similiter autem est in aliis, quoniam si ipsum principale multipliciter dicitur, et casus ab eo per inflexionem formatus multipliciter dicetur : et e converso si casus multipliciter dicitur, et ipsum principale multipliciter dicetur.

CAPUT VI.

CAPUT V.

Quomodo inspiciendum in diversum ab eo quod distinguitur per multiplex.

De distinctione multiplicis in his quæ conveniunt ei quod est multiplex.

L'essu pro inflexione nominis in detertium.

Amplius invenitur adhuc multiplicis distinctio in his quæ conveniunt ei quod est multiplex. Et primo considerandum est in casibus secundum quod casus est inflexio nominis in adverbium, quia cadit a principali a quo formatur, ut si juste multipliciter dicitur quod est casus, et justum multipliciter dicitur quod est principale, per cujus inflexionem sumitur casus. Nam secundum utrumque istorum, hoc est, utramque acceptionem ejus quod est juste, quæ duæ sunt, dicitur justum. Ut verbi gratia si juste dicitur secundum cognitionem judicare, hoc est, secundum propriam conscientiam : quia merita rei et accusati cognoscit judex : et dicitur vere judicare ut oportet, hoc est, secundum allegata, etsi sit contra conscientiam judicis. Similiter utroque illorum modorum dicatur et justum, quia juste judicare est justum reddere.

Eodem modo est in alio,casu, et si sanativum dicitur multipliciter, et sanative, et e converso in illis quorum unum inflexum est ab altero sicut casus a principali, sanativum quidem multipliciter,

Distinctorum sic inventa multiplicitate, inspiciendum in diversum ab eo quod distinguitur : invenienda est etiam inspiciendo in idem ei quod distinguitur, sicut diffinitum et diffinitio sunt idem secundum quod diversa sunt genus et differentia . Dicamus ergo primo quod in distinctione multiplicis, considerare oportet si genera eorum quæ sunt distinguenda sunt secundum nomen prædicamentorum , hoc est, si sua significata sunt in diversis prædicamentis vel non, hoc est, si eadem sint in omnibus prædicamentis. Nam si significata in generibus prædicamentorum non sunt eadem, manifestum est quod dicitur æquivoce quod dicitur in diversis generibus esse secundum sua significata, quia essentiae prædicamentorum sunt impermixtæ. Sicut exemplariter loquendo, bonum quidem in genere ciborum dicitur effectivum voluptatis : bonus enim cibus est voluptuosus. In genere medicinæ bonum (quod bona dicitur medicina ) est effectivum sanitatis. In anima vero tanquam in alio genere dicitur bonum, qualem esse secundum bonitatem vel castum vel fortem vel justum. Similiter autem aliquoties hoc modo dicitur in homine qui bonus

<--- Page Split --->

dicitur, quia qualis est secundum aliquam virtutem. Aliquotes autem in alio genere dicitur bonum, ut quando quod in illo tempore melius est, et si non simpliciter sit, plerumque dicitur bonum secundum quantitatem, ut quantum sufficit est bonum, et superfluum et diminutum ab illo malum : et in medio dicitur bonum, quod nec superfluit, nec deficit a mensura : dicitur enim mediocre bonum quod medium virtutis attingit : propter quod æquivocum est bonum in omnibus his generibus edictum.

Simili autem exemplo et album in genere colorum est color : in voce autem tanquam in alio genere est album bene audibile et clare. Similiter in alio exemplo et tertio acutum in diversis generibus significat diversa : non enim accipitur similiter secundum unam rationem in omnibus generibus in quibus invenitur : nam vox quidem acuta velox est, sicut dicunt qui secundum numeros vocum harmonici sive musici sunt, cito et veloci motu penetrans auditum. Angulus autem acutus in geometria est qui minor est recto. Cultellus autem in genere substantiae dicitur esse acutus, vel gladius, qui est anguli acuti. Sic acutum dicitur multipliciter in generibus illis.

Considerare autem oportet si oppositum cujus multiplicitas quaeritur, sit in eodem generalissimo secundum omnes suas acceptiones : tunc oportet considerare genera subalterna eorum quae sunt sub eodem nomine, si sunt diversa et non subalternatim posita, quamvis sunt in eodem generativo, ut asinus dicitur animal, et vas quo coclhearia reservantur : secundum hoc enim genera in quibus est asinus, vas et animal, diversa sunt similiter et ratio, quia alia est ratio vasis, et alia animalis : nam hoc quidem enim una significatione significat quale quid, hoc est, animal in genere animalis : illud vero in alia significatione significat quale quid quod est vas.

Si autem subalternatim posita sicut in genere sint in aliquibus, ut corpus ani-

matum et animal, non propter hoc necessarium diversas habere rationes : quia quod est in inferiori, est etiam in superiori, et recipit univoce utriusque generis. Sicut dicimus cornicem et animal et avem esse : et non propter hoc dicitur corvus æquivoce animal et corvus. Quando ergo dicimus corvum et animal esse et avem, quale quidem dicimus univoce corvum esse : quia utraque genera sic subalternatim posita de corvo, eodem nomine et ratione prædicantur. Similiter autem in differentiis generalibus, ut quando dicimus corvum et volatile et bipes : cum enim corvum et volatile et bipes dicimus, et sic genera utraque subalternatim posita, de corvo univoce prædicantur, de eodem prædicatur ratio eorum generi in quibus ponitur corvus. In non subalternatis autem generibus non accidit, quando idem, hoc est, sub eodem nomine dicitur esse in illis : nec enim quando asinum vas dicimus, animal significamus : sed dicendo corvum avem, significamus eum esse animal, et dicendo ipsum animal, significamus esse avem.

Considerandum autem non solum si propositi, cujus quaeritur multiplicitas, sint diversa genera et non subalternatim posita, ut dictum est : sed considerandum in contrario, si contrarium hujus secundum diversa multipliciter dicitur, palam est quoniam et propositum ad minus secundum habilitatem, quamvis forte contrarium prout in diversis generibus est, nomen unum non habeat : quia a nobis est utrum sit unius nominis vel diversorum : in hoc autem nulla vis est.

Non tantum ad differentias est utile inspicere ad multiplicis inventionem : sed et utile est inspicere ad totam diffinitionem, quæ est essentia completa diffiniti, cujus quaeritur multiplicitas, quæ fit ex toto composito distincto . Dico autem compositum ut compositum ex genere et eo quod dicitur esse in ipso, ut album quando ponitur in corpore, et quando ponitur in voce, ut in generibus, compositum est corpus album, et composi-

<--- Page Split --->

tum est vox alba : si enim diffiniatur corpus album et vox alba, si album univoce est in illis, tunc perempto sive ablato eo quod utrique proprium est, et in quo unum separatur ab altero, quod est corpus et vox, ejus quod remanet, unam oportet relinqui rationem in utroque. Hoc autem in æquivocis non accidit, quia in illis ejus quod relinquitur diversa est ratio, ut patet in illis quæ nunc dicta sunt : quia album est quod relinquitur, et ex hoc in duobus dictis generibus non est : nam hoc quidem etiam album in corpore erit corpus talem colorem habens : in diffinitione enim accidentis præcipue denominative dicti cadit subjectum : illud autem etiam in voce erit vox bene audibilis. Interempto ergo a diffinitionibus istis corpore et voce, quæ sunt propria et privata et separata genera, non idem et una ratione est dictum in utroque genere quod restat, quod est album, non unius est rationis in talibus.

Tamen saepe etiam in ipsis diffinitionibus in quas inspicitur, latet assequens, hoc est, diffinitioni communicans æquivocum : propter quod etiam in diffinitionibus considerandum eadem consideratione si aliquid sit positum æquivoce. Cujus exemplum est, ut alius dicat diffiniendo significativum sanitatis, sanativum, quod mediocriter se habet ordinativum ad medium sive temperamentum sanitatis : et eodem modo quod mediocriter se habet ad sanitatem, diffiniat et perfectivum sanitatis : non enim statim pertransitoria inspectione discedendum est ab inspectione diffinitionis, sed inspiciendum quid hoc est, in qua significatione dixit, mediocriter se habens ad sanitatem , secundum utrumque sanitatis etiam significativum et sanitatis perfectivum . Et considerandum est si hoc mediocriter etiam sanitatem in una significatione dixit diffiniendo tantum esse secundum significationem quantum est

significare medium sanitatis : illud autem mediocre in alterius diffinitione tale dixit, quod sit significare qualis quidem habitus sanitatis, quia medii et contemperati : patet quia mediocriter se habens ad sanitatem in his diffinitionibus æquivocum et multiplex est.

Amplius autem considerando in accidentibus deprehenditur multiplex : si enim ea quæ sunt sub una voce, non sunt comparabilia secundum unam formam in voce figuratam . Dico autem comparabilia simpliciter, vel secundum magis et minus et æque : omnia enim univoca comparantur secundum magis et minus accidentia, secundum prius et posterius analoga : et ideo si in illa forma comparari non possunt ea quæ sub eadem voce figurantur, erunt proculdubio æquivoca, et multipliciter dicta, ut alba vox et vestis alba non comparantur in albedine : quia vox nec magis nec minus, nec æque alba dicitur ut vestis. Et similiter acutus humor et acuta vox in accidente comparari non possunt : hæc enim nec similiter (hoc est, æque) nec magis nec minus unum altero dicitur acutum. Propter quod æquivocum est et album et acutum in diversis generibus dictum. Nam omne univocum in forma quam significat nomen, comparabile est, quod eamdem formam et nomen idem participat : aut non similiter (hoc est, secundum æque) dicetur, ut homo et asinus animal : aut alterum dicetur magis vel minus, ut nix dicitur albior veste.

Quoniam autem diversorum generum et non subalternatim nec sub aliquo communi genere positorum 1 diversæ sunt species et differentiæ , ut animalis et scientiæ, quæ sub nullo genere communi uno modo ponuntur. Considerandum si ea quæ sunt sub eodem nomine, diversorum generum et non subalternatim positorum sunt species et differentiæ : si enim sic sunt, constat quod æquivocum

<--- Page Split --->

nomen est. Cujus exemplum est, quod acutum est species et differentia vocis, et angulatae magnitudinis : differt enim vox a voce, eo quod una sit acuta : propter hoc acutum est æquivocum in voce et magnitudine : diversorum enim generrum, etc.

(hoc est, per similia his) est perspiciendum.

CAPUT VII.

De differentiis, et est tertium instrumentum.

Rursum autem in diversa genera considerando, si eorum quæ sub eodem nomine significata, diversæ sunt species et differentiæ et non subalternatim posita, item est æquivocum, ut coloris qui in corporibus dicitur color albus, et coloris qui est in melodiiis musicis, sunt diversæ differentiæ, et non subalternatim posita : nam coloris qui est in corporibus, sunt aggregativi et disgregativi : ejus vero coloris qui est in melodiiis, non sunt æædem differentiæ et clare et non clare audibile : propter quod color erit æquivocum : nam eorumdem, hoc est, eorum quæ dicuntur ut eadem, sunt æædem differentiæ et divisivæ et constitutivæ.

Amplius adhuc considerando in id quod est idem : quoniam species in aliquo genere constituta non est differentia, cum species nullius generis vel speciei differentiæ sunt : quia species sunt in esse perfecto constitutæ : singularium enim eorum species est inspiciendum, si eorum quæ sunt sub eodem communi nomine proposito ( cujus multiplicitas quæritur) hoc quidem species est, illud autem significatum est differentia. Cujus exemplum album quod in corpore acceptum, est species coloris : album autem quod est in voce, est differentia. Cujus probatio est : quia differt vox a voce : eo quod alba vel clara sit, alia autem non alba sive obscura sit : æquivocum est eroblectio. go album. Si quis autem huic objiciet quod corporeum et incorporeum sunt diversa, et non subalternatim posita : et tamen eorum est una differentia quæ rationale dicitur , quæ homini convenit et Deo, ut dicit Porphyrius. Ridendum est potius quam solvendum . Ergo de eo quod est de multiplici dicto instrumento per hæc quæ dicta sunt et hujusmodi

Diferentiaisautemestconsiderandum , etconsiderandæsuntinipsisquæsuntineisdemgeneribusposita , quashabentdifferentiasadinvicem : quiainillisinquibusestmajorconvenientia , magisdif - ficileestdifferentiasinveniere , sicutexem - plariterloquendoinquodiffertjustitiaafortitudine , velinquodiffertprudentiaettemperantia : omniaenimhæcsuntineodemgenerevirtutis , etsuntpartesho - nesti , utinfineprimiRhetoricædicitTullius . Considerandæautemsuntdiffe - rentiæexaliogenereadaliud , hocest , inhisquæsuntindiversisgeneribusnonsubalternatimpositis : inhistamenquænonnimisdifferunt . Dicoautemnimiumdifferrequæinnullogenereconveniunt , necpropinquo , necremoto , sicutillaquæsuntindiversisgeneralissimis : namillaquænimisdifferuntintalibus , m a n i - festæsuntdifferentiæ , etnonoportetdareartemadinveniendumillas . E x e m - plumautemhujusconsiderationis , utsiquæriturinquodifferatsensusascientia ? sensusenimestingenerecorporis , scien - tiaautemingenerevirtutisintellectivæ : etnonsuntineodemgenerehabitus , seddifferuntpermaterialeetimmateriale , etacquirereperexperimentumetdoctri - n a m .

CAPUT VIII.

De similitudine, et est quartum instrumentum.

Similitudo quæ est quartum instrumentum in his quæ sunt in diversis generibus : quia in his artificiosius est eam invenire : et hæc est inventio similitudinis et similitudo habitudinum in propor-

<--- Page Split --->

tione, ut sic dicatur, sicut se habet alterum ad alterum in eo quod quid in genere sit, sic se habet aliud ad aliud. Verbi gratia, sicut se habet disciplina ad disciplinatum in accipiendo intellectuale, sic se habet sensus ad sensatum in accipiendo sensibile sive materiale : et iterum in habitudine ad subjectum, sicut cum dicitur, sicut alterum est in altero, sic aliud est in alio sicut in subjecto : quemadmodum visus est in oculo, sic mens est in anima : et ut tranquillitas est in mari, sic serenitas est in aere. In similis autem inspectione maxime oportet exercere in his quae multum distant, ita tamen quod in eodem sint genere : quia in reliquis quae non multum distant, facile poterimus ex nobis convenientias et similitudines invenire, et in quae nimium distant, similitudines invenire vel nimis difficile est vel impossibile.

Considerandum autem in his quae sunt eadem secundum formam, quia hoc facile est : quia ista quae sunt in eodem genere, sunt in forma generis similia. Sed considerandum si quid accidentalium omnibus inest idem : quia in hoc sunt similia, ut si quidquid inest homini et equo et cani, quae sunt in eodem genere : nam si aliquid inest omnibus idem, et unum in omnibus existens, proculdubio in eo similia sunt : cum similitudo, ut dicit Boetius, sit rerum differentium eadem qualitas.

CAPUT IX.

De utilitate distinctionis multiplicis.

Tangendo horum instrumentorum utilitates, non oportet exponere primi : quia haec per immediatam ordinationem ut principium ordinatur ad syllogismum, et in syllogismo patet utilitas ejus. Tangendo autem utilitates secundi instrumenti dicimus, quoties dicitur unum quod est, est utile considerare ad manifestum (hoc est, ut manifestum fiat) in quo sensu accipiatur propositum, ut opponens et re-

spondens ad idem se referant : magis enimscietetmeliusquisrespondentium , quidhocestinquosensuproponituraboppo - nente , quandoperdistinctionemmulti - plicispalamfactumestquotmodisdici - t u r , quodpositum . Utileetiamestadfieri ( hocest , sifiant ) similiteropponentesadeamdemrem ( hocest , adeumdemsen - s u m ) inquoaccipitrespondens : etsicnonfiantsyllogismiadnomentantum , etnonadintentionem , nisipriusfiatdis - tinctiomultiplicis : sienimexmultitu - dineobscuresitaliudquotiesdicitur , acciditnonadidemsecundumremetintentionem , eteumquirespondet , eteumquiinterrogat , intentionemferre . Siautemperdistinctionemmanifestumsitquotiesdicitur , etadquidrespondensseferat ( hocest , ponat ) siveconcedatipsum , ridiculosusvidebiturinterroganssiveopponens , sinonadidemcumre - spondentesermonem ( hocest , rationem ) faciat . Tertioautemutileesthocinstru - mentumetadnonparalogizarequoadrespondentem , etparalogizarequoadopponentem . Cujusprobatioest , quianosscientesquotiesaliquiddicitur , nonparalogizabimusrespondenti , sedstatimperdistinctionemsciemus , sinonadidemquodpositumest , sermonem ( hocest , ratiocinationem ) faciatquiinterrogatsiveopponit . Etnosipsiopponentesfacultatehujusinstrumentipoterimusparalogizarerespondentinobis . Dialecticisautemhocaliquandoneessarium , utquandopro - tervusestrespondens , utparalogizatusquiescataprotervia . Paralogizabimusergorespondentemutsitsciensquotiesdiciturunumquodqueinorationeveldis - putationeaccepta . Hocautemquodestparalogizareprotervum , noninomnibusorationibusestpossibile : quoniammul - tipliciafiuntdenumeroeorumquorumunum ( hocest , unosensu ) acceptumve - r u m , inaliofalsum : tuncenimmagispatebitinconveniensconclusum .

Est autem modus hic qui est paralogizare non conveniens dialecticae disputationi : propter quod omnino et universa-

<--- Page Split --->

liter verendum est dialecticis hoc disputare, ad nomen et non ad rem referendo disputationem, nisi opponenti qui scit per experimentumproterviam respondentis, quod non possit alias propter respondentis importunitatem de proposito disputare. Sunt ergo tres dictae utilitates secundi instrumenti : quia distinctio multiplicis, aut utilis est propter propositum in se acceptum, et sic est utilitas prima : aut utilis propter propositum ad aliud comparatum : et tunc aut est comparatum ad disputationem, et sic est utilitas secunda : aut comparatur ad condisputantem, et sic est utilitas tertia.

CAPUT X.

De utilitate inventionis differentiarum.

Differentials autem invenire (quod est instrumentum tertium) est utile et præcipue ad syllogismos de eodem et de diverso construendos : et hoc est utilitas differentiae in quantum differentia est et divisiva. Et secundo est utile ad cognoscendum per diffinitionem unumquodque : quia per differentiarum divisionem venamur diffinitionem : et scientes ultimam differentiam constitutivam cum genere, scimus quod est species diffinita. Quod autem sit utile ad syllogismos de eodem et diverso, manifestum est ex his quæ nunc dicuntur : nos enim invenientes differentiam propositorum (hoc est, inter proposita) ostendentes erimus quoniam non idem. Quod autem utile sit hoc instrumentum ad cognoscendum quid est sive diffinitionem, hoc probatur : eo quod solemus separare ab aliis omnibus, hoc est, rem talem damus quæ suis differentiis separet ab aliis omnibus : hoc autem facimus convenientibus in utrisque differentiis, quæ sunt tunc unum quod diffinitum. Utilitas autem prima accipitur a differentia in quantum est divisiva. Secunda autem a differentia in quantum est constitutiva.

CAPUT XI.

De utilitate speculationis similitudinis.

Similitudinis autem speculatio, quæ est quartum instrumentum, utilis est ad inductivas ratiocinationes: eo quod singula quæ sunt in universali forma similia, habent inducti ad universale inferendum, et hæc est prima similitudo quæ speculanti occurrit. Secundo autem utilis est ad syllogismos ex hypothesi : quia illi ex sensu procedunt, ut si sit in uno quod in omnibus simile. Et tertio utilis est ad assignationem diffinitionis. Hæc autem per ordinem probantur. Quod autem ad inductivas rationes sit utile similitudinem inspicere, ex hoc probatur quod tunc singula in similibus accepta, hoc est, in quo sint similia, aggredimur adducere, sive universalem propositionem concludere : hoc enim non facile, sed impossibile est sic inducere ignorantibus similia, hoc est, id in quo singularia sunt similia.

Quod autem utile sit ad syllogismos ab hypothesis probatur : quia iste procedit ex hoc consensu, quod si probabile est apud respondentem, quod quemadmodum in uno similium se habet, sic se habeat in reliquis omnibus similibus : ut si anima Socratis sit immortalis, quod anima cujuslibet hominis sit immortalis. Propter quod ex uno similium concesso, ad quodlibet aliorum poterimus disputare, si præconfitebimur pro consensu, quod quenuadmodum in his quæ alii sunt similia, se habet, sic et in proposito se habere : ostendentes autem illud quod in similibus se habet, ostendentes erimus ex hypothesis quoniam in proposito sic se habebit : facimus enim sic demonstrativam ostensionem ex similibus per hypothesis inductam.

Ad diffinitionis assignationem probatur valere inspectio similium : eo quod ponentes inspicere quid in unoquoque inferiorum est idem essentiale quo omnia inferiora eadem sunt, non dubitamus

<--- Page Split --->

in quid oporteat genus ponere, unum id quod propositum est diffinientes : et sic eadem sunt genere. Nam inter communia genus est id quod maxime prædicatur in quid de eo cujus est genus. Hæc ergo diffiniendo ponemus pro genere, et sic procedimus ad diffinitiones. Similiter autem et in multum (non tamen nimium) distantibus ad diffinitiones utilis est similitudinis inspectio, ut in his quæ sub eodem genere generalissimo in diversis generibus sunt non subalternatim positis. Ut gratia exempli considerabimus, quoniam idem et simili genere remoto, tranquillitas in mari, et serenitas in aere (utrumque enim quies est) in hoc sunt similia. Et quoniam idem punctum in linea et unitas in numero : utrumque enim est principium, licet non ejucdem. Quoniam in omnibus rebus diffiniiendis primum quidem convenientiae genus assignantes (hoc est, primum commune assignantes pro genere) opinabimur non extraneediffinire, sed proprie.

Pene autem et omnes aliquid determinantes sive diffinientes sic ex genere incipientes, solent diffinire assignando primo : et deinde ex isto accipientes differentias. Nam unitatem sicut genus ponentes sic diffiniendo principium numeri dicunt esse, et punctum lineæ, in genus utrumque ponentes modum : ergo quoniam aliquid commune utrorumque est unitatis et puncti, genus ponunt quod est principium.

Mufflentia Ista autem utilitates sic accipiuntur. ullitatum quum est ex Requiritur enim aliquorum similitudo : specialione similituaut unum similium continetur in alio ut

pars in toto, aut utrumque similium continetur in alio ut in toto in quo assimilantur. Si primo modo, sic valet ad syllogismos ex hypothesis, ubi ex uno singulari infertur universale. Si autem ambo continentur in alio ut in toto : aut ipsa similia sunt in illo actualiter, et sic sumitur prima utilitas, quia singularia inducentia actu sunt in universali : aut sunt in ipso potentialiter, et sic sumitur ultima, continetur enim species potentia in genere, et inferiora in suis superioribus similiter. Ipsa autem in scientia sic accipi possunt : aut enim inferunt hujusmodi in syllogismis immediate videlicet in syllogismum, aut mediate. Si immediate, sic est primum instrumentum : quia sumptio propositionum immediata principii syllogismi est inspectio. Si autem ordinantur ad syllogismum mediate : hoc est directe, aut indirecte. Si directe : aut ordinantur ad syllogismum negativum, aut affirmativum. Primo quidem modo est instrumentum tertium : quia differentiae faciunt ad syllogismum negativum. Si secundo, sic est instrumentum quartum ; quia similitudinis inspectio ordinatur ad syllogismum affirmativum, quia simile affirmatur de simili.

Instrumenta igitur per quæ abundantia sumitur syllogismi dialectici, hæc sunt quæ dicta sunt, loci et considerationes ad quos utilia sunt, ea sunt quæ dicta sunt, hæc quæ in sequentibus libris per singula determinabuntur. Ea autem quæ contra hæc quæ dicta sunt objici solent, ridiculosa sunt.

<--- Page Split --->

[ \text{1} ]

<--- Page Split --->

TRACTATUS I

DE TERMINATIONE PROBLEMATIS PER ESSENTIALIA ET INTRINSECA PROBLEMATI.

CAPUT I.

Quatenus procedendum, et quid observandum, et quid cavendum in hac arte.

Jam autem quantum præsenti sufficit intentioni, determinatis his circa quæ et de quibus est syllogismus topicus sive dialecticus, quæ est ars généralis : jam accingi debemus ad determinandam artem specialem, quæ est. ars terminandi singula problemata in speciali. Sed quia omnia problemata per inesse sic vel sic, terminari habent : inesse perfectissime est inesse ut diffinitio, quia hæc inest per se et essentialiter et secundum esse completum et convertibiliter : ideo omne quod per diminutionem ab hoc inesse est, clare refertur ad ipsum, sicut proprium quod per se et conversim inest, sed non essentialiter : et sicut genus quod essentialiter inest et per se, sed non secundum

esse completum : et sicut accidens quod neque essentialiter, neque per se, neque secundum esse incompletum vel completum inest, sed inest tantum non conversim. Propter quod, ut dicit Boetius in Divisionibus suis, quidam Peripatetici id quod inest ut accidens, inesse ut genus dicebant : propter hoc quod simplicis inhaerentiae est. Et primum elementum ad inesse, ut diffinitio, problema de accidente primo ponemus : quia accidentis diffinitio prima inesse accidentis determinat : quia neque inest ut genus, neque ut proprium, neque ut diffinitio : inest autem rei, ita quod simpliciter inest, aut ab inesse habet esse, eo quod causatur ab eo : ideo cum accidente dicto simpliciter, determinabimus hanc et quamdam universalem artem, sicut in præhabitis quantum ad determinationem ejus quod inest, diximus : et ideo rationabiliter aliis est anteponenda.

Ab hac ergo incipientes, primo quæ servanda et quæ cavenda sunt in hac arte

<--- Page Split --->

dicamus. Supponentes igitur diffinitionem problematis ante habitam , secundum eam problema primo dividimus dicentes, quod sunt problematum alia universalia, signo universali affirmativo vel negativo distributa : alia vero particularia signo particulari in suis subjectis determinata, in quibus infinita comprehenduntur : utraque autem sunt vel affirmativa vel negativa. Exempla autem horum sunt, ut (quoniam omnis voluptas est bonum) propositio cui apposito modo dubitationis ad compositionem, formatur problema universale affirmativum. Exemplum autem propositionis a qua formatur problema universale negativum, est quoniam nulla voluptas bonum : in quod negatio feratur ad compositionem, ut quoniam quaedam voluptas non est bonum.

Quamvis sic per quantitatem problemata dividantur, tamen in ipsis problematibus potentiora sunt universalia quam particularia : et quia universalia communia sunt et ad concludenda universalia, et ad concludenda particularia, et constructive, et destructive. Nos enim ostendentes quoniam omni inest, et quoniam alicui inest ostendentes erimus : et per universale concluditur particulare. Similiter in negativo modo ostendentes quoniam nulli inest, ostendentes erimus quoniam non omni inest, quod æquipollet alicui non inesse. Ordo igitur consequentiae expostulat, quod primum ostendamus de universalibus qualiter terminentur, quam de particularibus : et inter universalia primum de negativo universali, quam de affirmativo, quia negativum destructivum est : et eo quod communia sint hujusmodi universalia problemata, ut diximus, ad universalia et particularia. Negativum autem præponitur affirmativo, quia magis est de intentione opponentis negativum quam affirmativum : quia respondentes magis afferunt de inesse affirmativo quam de non inesse : disputantes opponentes destruunt (hoc est, destruere conantur) et sic intendunt conclu-

dere negativam problematis. Iste igitur unus modus procedendi.

Secundus autem modus , quo inest quod inest ut accidens, observandus est, hoc est, quod notandum est quod difficillimum est converti eam convenientem nominationem quæ est in accidente, quia inesse probatur, hoc est, quod difficilimum est probare quod simpliciter convertitur inesse ad denominationem ab inesse : hic enim vocatur converti, ubi sequitur denominationi ad inesse simpliciter, sic sequatur ab inesse simpliciter ad denominationem : sequitur enim, iste est albus : ergo isti simpliciter inest albedo : sed non convertitur, isti simpliciter inest albedo : ergo est albus. Dico autem simpliciter inesse, quod supra inesse nihil addit, ita quod inesse est simplex non determinatum aliquo modo inhaerendi, hoc est, quod non inest ut genus, nec ut proprium, nec ut diffinitio, sed simpliciter inest rei, ita quod simpliciter modum dicat inhaerendi, a privatione modi qui aliud addit supra inhaerentiam : sic enim albedo secundum dentem simpliciter inest Æthiopi , et nigredo secundum pedes simpliciter inest cygno. Hujus autem causa est, quod in his solis quo, hoc est, secundum quid inest, et non universaliter, hoc est, et sine determinatione in solis convenit accidentibus. Et hujus prohatio est, quod prædicationem factam a genere, proprio et diffinitive, necessarium est converti. Sequitur enim, risibile inest ut proprium homini : ergo homo est risibilis : et e converso, ergo risibile est in homine : et iterum hoc inest ut genus, ut animal homini: ergo homo est animal, et e converso, ergo animal inest homini : et similiter in eo quod inest ut diffinitio, ut si inest alicui gressibile bipes, est similiter . Similiter autem convertitur a genere : nam si animal inest alicui, illud similiter est animal. Eadem autem conversio est etiam in proprio : si enim inest alicui hoc proprium, grammaticæ susceptibile esse , erit similiter prædicatum, quod est grammaticæ susceptibilis : nihil

<--- Page Split --->

enim horum trium praedicamentorum contingit secundum quid inesse et non simpliciter, vel non inesse secundum quid: sed simpliciter contingit haec tria vel inesse, vel non inesse.

In accidentibus autem nihil prohibet aliud secundum quid inesse, et non simpliciter, ut justitiam secundum quid inesse, ut albedinem convenit inesse secundum quid, quando non inest nisi secundum partem non principalem a qua denominari non potest totum: et justitia secundum partem, hoc est, imperfecte, et non simpliciter secundum perfectum esse justitiae, quod est inesse secundum habitum, et secundum suae causae perfectionem, quae est assuetudo. Propter quod non sufficit ostendere, quoniam inest albedo, vel justitia, ad ostendendum quoniam aliquis justus simpliciter vel albus est simpliciter. Propter quod non est necessarium in omnibus generaliter quibus aliud inest ut accidens, denominationem fieri quae est ab eodem quod est in accidente. Causa autem hujus est, quamvis ex dialecticis determinari non possit, tamen ut facilior sit doctrina, interponatur ex aliis. Dicamus igitur quod sunt quaedam formae subjectum determinantes, ita quod sunt esse subjecti vel causatae a subjecto simpliciter, ita quod non secundum partem, vel secundum quid: et ab illis omnibus convertitur praedictio ab inesse, et e converso, ut genus et diffinitio quae simpliciter sunt esse subjecti et formae totius, et proprium causatur a principiis propriis subjecti simpliciter, et non secundum partem: et ideo in talibus convertitur ad invicem praedicari simpliciter, et inesse, et e converso. Sunt etiam formae non determinantes subjectum simpliciter, sed secundum quid: et hoc dupliciter, vel quia insunt secundum quid subjecti, vel quia insunt secundum quid causae causantis ea in subjecto: secundum quid subjecti, ut albedo in dente Æthiopis: secundum

quid causæ causantis in subjecto, ut justitia inest disposito et non perfecto secundum justitiam: et ab his non convertitur ab inesse ad praedicationem: quia talibus licet insint albedo et justitia, non sequitur quod albi et justi sint.

Fiunt tamen instantiae ab his quae Objectio. dicta sunt: crispus simpliciter dicitur cui inest crispitudo secundum caput, et simus vel aquilus, cui insunt illæ passiones secundum nasum. Et quod quidam Solutio quorumdam ridicunt, quod hoc est, quod licet talis dicula. forma insit secundum partem ut subjecto, tamen causa talis formæ (quam dicunt esse secundum complexionem) inest secundum totum. Ridiculum est et non verum: non enim oportet crispitudinem capitis a tota causari complexione, nec etiam simitatem in naso. Et ideo dicendum est, quod sicut in anatomia est, quod quaedam partes corporis universalis sunt virtutis, influentiam super alias partes habentes, ut cor, hepar, et cerebrum, et vasa genitalia, a quibus totum denominatur: unde totum corpus calidum dicitur a calore hepatis, totum vivum vita cordis, totum masculum a sexu genitialium: sic et denominationate, quod a parte a qua totum denominatur, ut a capite homo crispus, et a naso simus: a formis autem aliarum partium quibus totum non est natum denominari, non fit talis totius denominatio: et hæc est solutio vera 4.

Determinare autem ante alia nos oportet etiam peccata quæ sunt in problematibus impedientia disputationem: quoniam hæc sunt duo vitia, vel in eo quod mentiuntur proterviendo contra requisitum sensum aliud ponentes, vel in eo quod transgrediuntur positam nominationem locutione nominum aliter utentes quam ad significandum instituta sint. Nam et mentientes etiam, quia dicunt aliquid inesse quod non inest, peccant: quia impediunt consequentiae opus. Sed hoc peccatum remediabile est, quia cor-

<--- Page Split --->

rigi potest disputative ducendo ad inconveniens respondentem mentientem. Et quia extraneis nominibus res (de quibus est sermo) appellant, ut qui hominem dicunt plantam propter proceritatem et spissionem. Et illud peccatum non est remediabile per disputationem, quia ex tropis et metaphoris nullus est processus syllogisticus : eo quod transgreditur positam locutionem sive nominationem : et peccatum mendacii est in voce relata ad rem : aliud vero est in sermone relato ad loquentem. Hæc igitur duo peccata in problematibus cavenda sunt.

Et si objicitur quod nemo ponit id quod est omnino falsum, ut in primo hujus scientiæ libro dictum est, Dicendum quod mendacium quod est peccatum in problematibus, maxime est in mendaci consensu respondentis, ut dicat se consentire in affirmativam, quando consentit in negativam : vel dicat probabile quod non est probabile : per hoc enim impeditur consequentiæ opus et est pravisimus.

CAPUT II.

De determinatione problematis de inesse ut accidens per locos intrinsecos per respectum ad prædicatum.

Problema igitur de accidente primo per locos et considerationes a locis tractas determinandum est. Dico autem per locos et considerationes speciales, ideo quia hoc quod inest ut accidens, ab inesse habet esse, et denominationem, et generationem : quod non est in aliis prædicatis : quia quod inest ut genus, per hoc quod inest, est causa, et similiter quod inest ut diffinitio : et quamvis proprium a subjecto trahat esse et causam, hoc tamen non fit nisi ex substantialibus subjecti : propter quod genus vel aliud principium essentiale ponendum est cum proprio, quando bene assignatur proprium : et ideo addit modum inhærendi specialem super inesse, et quoad hoc non totum esse suum accipit ab inesse simpliciter : sicut accidens propter

quod inest ut accidens, non vere inest ; et ideo inesse simpliciter habet determinari cum eo quod inest ut accidens. Primo igitur oportet ponere considerationes tam destructivas quam constructivas ad inesse vel non inesse simpliciter : et tandem in sequenti libro determinabimus problema de inesse ut accidens, non absolutum, sed ad aliud comparatum. Procedendo autem ad determinandum problema de inesse ut accidens, primo sumemus considerationes a locis intrinsecis, et postea a locis extrinsecis ; et a locis intrinsecis sumendo primo considerabimus in his quæ sunt intrinseca ut pars essentia, et postea in his quæ sunt tota essentia : sed quia hæc omnibus intuentibus, vel a quibus trahuntur considerationes manifesta sunt, amplius in his non est immorandum.

Cum autem accidentis duæ diffinitiones assignatæ sunt in libro præcedenti, quarum prima data est de accidente secundum quod actu inest, altera secundum quod potentia inest : primus locus erit et summus, si aliquid assignatur inesse ut accidens, tale prædicatum tunc considerandum est, si id quod ut accidens inesse dixit respondens, secundum aliquem modum alium alterius prædicati inest : tunc enim sequitur quod non inest ut accidens, cum accidens sit quod neque est genus, neque diffinitio, neque proprium, sed inest rei simpliciter, ita quod ab inesse trahit esse suum. Hoc autem modo maxime peccatur contra genera : eo quod utrumque horum prædicatorum inest non conversim : et ideo habent similitudinem hæc duo prædicata ad invicem. Propter quod dicit Boëtius quod aliquando quod inest ut accidens, inesse ut genus alii dicebatur : quia quantum ad inesse non conversim simpliciter insunt ut genus et accidens. Hujus autem exemplum est, ut si quis albo accidens dicat colorem esse : album enim ratione formæ sumptum, species est coloris, et non subjectum : et ideo non accidit ei inesse colorem, sed est substantiale ut genus dans esse speciei : non enim accidit ei sicut subjecto colorem

<--- Page Split --->

inesse, sed genus albi sic sumpti color est. Hoc autem peccatum contingit determinare eum qui ponit, sive eum qui respondet positum concedendo secundum nominationem. Quamvis non semper exprimat sermone, quod inest ut accidens id quod ponit inesse: ut quando dicit, quod accidit justitiae virtutem esse, quamvis non addat quod inest ut accidens. Saepe enim non determinate respondente modum inhaerendi, manifestum est quod id quod inest ut genus, assignatur inesse ut accidens, ut in praedicto exemplo si dicat justitiae accidere virtutem esse, cum virtus non sit accidens justitiae, sed genus ejus, et quod in ipsa. Hoc fit etiam in modo praedicationis, quando id quod est genus et substantia alicujus, denominative praedicatur de substantia speciei, ut si quis dixit albedinem colorari, ita quod praedicet colorem denominative non aliquid coloratum: non enim color alio et alio albedo motu a generante fit, sed eodem: quia color est substantia albedinis, et eodem fit albedo et color.

Si autem albedo diceretur colorari proprie: tunc oporteret quod albedo esset substantivum inesse in toto motu, et color alio quodam motu inferretur in ipso, ut probatur quinto Physicorum : et hoc modo denominatio non fit nunc ab accidente quod per motum sit in subjecto. A nullo enim genere, eo quod ipsum est quid non inductum per modum motus, denominativa fit praedicatio de sua specie. Idem est si dicat aliquis ambulationem moveri: ambulatio enim species est motus, et motus est genus ambulationis. A nullo enim genere praedicatio denominativa dicitur de specie secundum dictum modum denominationis : sed omnia genere praedicantur univoce nomine et ratione quae secundum nomen generis sumuntur de suis speciebus : nam species in praedicando suscipiunt et nomen et rationem. Respondens igitur qui dixit, album est coloratum, non assignavit praedicatum ut genus, eo quod id assignavit praedicari denominative, quod generi non

convenit, quando ut genus praedicatur : nec assignavit ut proprium neque ut diffinitionem praedicari, eo quod diffinitio neque proprium alicui alii inest, nisi ei cujus est diffinitio vel proprium : sed multa etiam de numero aliorum ab albis colorantur, ut nigrum et medio colore colorata, ut lignum, lapis, homo. Manifestum ergo est quod id quod denominative dixit inesse, ut accidens inesse assignavit.

Si quis autem objiciat quod saepe denominative praedicatur et genus, ut videtur. Omnis enim linea brevis vel longa : omne longum vel breve quantum : ergo omnis linea quanta vel quantum. Omnis numerus multus vel paucus : omne paucum vel multum quantum : ergo omnis numerus quantus. Et sic est in multis. Dicendum quod denominatio fit proprie, et communiter. Denominatio autem propriedicta non fit nisi a forma quae altero motu alterationis inducitur subjecto jam perfecte in esse constituto : motus enim est de subjecto ad subjectum. Et hoc ostendit ipsum nomen denominatio : de enim proprie, cum transitionem et diversitatem notet, alicujus diversitatis ad nominationem importabit : et cum nominis communis, ut homo est animal, substantia fiat a forma substantiali, consequenter denominatio ab accidentali forma fieri debet : et haec est proprie denominatio, quae fit per motum ad formam alio motu introductam praeter substantialem : per talem enim formam proprie fit denominatio, et sic quod ut genus, non praedicatur denominative. Et iterum denominatio large et non proprie dicta, quae non habet rem denominatam, sed modum tantum, sicut principium qualitatis est, secundum quam quales dicuntur : et tamen per unam formam accidentalem proprie fit denominatio a forma generis, et a forma differentiae, et a forma speciei, et alii ab hujusmodi forma quae ut habitus communiter significatur. In tali enim forma duo sunt : et inclinatio ad id quod substat ei quod large loquendo vocatur sub-

<--- Page Split --->

jectum, et quo est dispositio ad actum vel finem : et quoad primum substantialis forma constituit subjectum, et quoad secundum est dispositio ipsius, quae habet modum qualitatis, et ab hac accipit modum denominationis, ut cum dicitur homo humanus qui humana agit, et animalis homo qui totaliter suas prosequitur concupiscentias, et sic de aliis. Et linea dicitur esse faciens quantitatis dimensionem, et breve et longum hoc modo quanta dicuntur : et hoc modo unitas dicitur una, quia facit actum unitatis in unitate sicut in aliis, facit enim eam in se indivisam, et ab illis divisam : et hoc modo dicitur unitas una, et bonitas bona. Et in talibus, ut diximus, non est vera denominatio, sed modus denominationis. Hoc tamen modo non dicitur albedo alba, et scientia sciens, vel sapientia sapiens : quia tales formae accidentales non habent talem differentiae respectum ad subjectum, et ad actum vel finem per inclinationem ad subjectum non constituunt subjectum, sed constituuntur ab eo : et ideo sunt dispositiones ad actum vel finem respicientes : pro pter quod non ita reflectuntur in seipsis denominative. Et haec est vera solutio dubitationis, quamvis quidam aliter dicant, de quorum dictis non est curandum.

CAPUT III.

De eodem per locum a partibus sufficientter enumeratis.

Alius autem locus est inspicere ad aliqua subjecta quibus inesse dicitur prædicatum : et est locus iste a partibus sufficienter enumeratis. Si enim universaliter dicitur aliquid alicui inesse ut accidens, aut omnibus affirmative, aut nulli negative, considerandum est illud secundum species sub subjecto distributo acceptas : et sic sub subjecto accipiendo non oportet accipere statim infinita singularia accidentia in infinitis singularibus existentia : quia a genere non statim descenden-

dum est ad singularia, quia infinita sunt : quia hoc difficile esset vel impossibile considerare sigillatim in universis singularibus. Unde statim ad species considerandum est an inveniatur instantia vel non : in his enim est via magis et facilior : et ideo est via magis in talibus, quia in paucioribus consideratio est facilior ad propositum concludendum. Oportet enim considerare et incipere sic a prioribus partibus et speciebus, et quae immediate sunt sub genere communi : et si in illis non invenitur instantia, deinde sub speciebus oportet descendere usque ad individua, in quibus stat divisio ipsius totius subjecti, circa quod aliud universaliter inesse vel non inesse dicitur. Cujus exemplum est ut si aliquis dixerit onnimu oppositorum eamdem esse disciplinam, perspiciendum primo in generibus et speciebus oppositorum hoc modo, si eorum oppositorum quae sunt ad aliquid, sit eadem disciplina : et si eorum quae sunt opposita secundum contradictionem, sit eadem disciplina : et si eorum quae secundum privationem et habitum sunt opposita, sit eadem disciplina.

Et si in his quæ sunt specie soppositorum nondum sit manifesta instantia, rursus ulterius est dividendum, et sub speciebus oppositorum accipiendum usque ad individua ; in quibus ut in ultimis stat divisio. Verbi gratia, et si justi et injusti sit eadem disciplina, quæ sunt sub specie contrariorum : vel si dupli et dimidii sit eadem disciplina, quæ sunt sub oppositis eorum quæ sunt ad aliquid : vel si cæcitatis et visus sit eadem disciplina, quæ sunt sub oppositionis specie dictæ secundum privationem et habitum : vel si esse et non esse sit eadem disciplina, quæ sunt sub oppositione dicta secundum affirmationem et negationem. Nam si sic descendendo ad partes subjectivas ostendatur probando, quoniam non est eadem disciplina aliquorum oppositorum : tunc interimentes erimus problema propositum, et quod non omnium oppositorum est eadem disciplina : quoniam omnium opposi-

<--- Page Split --->

torum esse eamdem disciplinam et aliquorum oppositorum non esse eamdem disciplinam sunt contradictoriae : et ideo non possunt simul esse vera : quia aliter de eodem numero esset affirmatio et negatio vera : quia signum universale facit, quod eodem numero affirmatur in universali et negatur in particulari oppositio. Similiter autem est faciendum, quando praedicatur nulli inesse in negativa universaliter, quia instantia quae in partibus ad interimendum vel construendum propositionem.

Iste autem locus a partibus, vel consideratio tracta a loco, convertitur per oppositas qualitates et ad destruendum et ad construendum propositionem. Hoc patet, quia si in omnibus partibus videatur inesse praedicatum, quae proferuntur per divisionem ad individua, vel in pluribus, ita quod non videatur instantia : tunc est concedendum, et universaliter est ponendum praedicatum inesse subjecto : aut oportet respondentem instantiam ferre, quia in aliquo contento sub universali sic non fit, sicut universaliter est propositum: nam si neutrum horum faciat respondens, et quod nec universaliter concedat, nec ferat instantiam per quam id interimat quod universaliter proponitur, et tamen neget propositum, inconveniens videtur non ponere universaliter quod est positum : et sic videtur esse pravus socius, et peccans peccato mendacii contra problema.

Si autem hic objicitur, quod quaedam propositiones universales non supponunt nisi pro generibus singulorum, ut cum dicitur, omne animal fuit in arca Noe : in quibus non habet descendere ad individua. Adhuc autem quaedam videntur verae universales, nullam habentes singularem veram, ut omnis homo de necessitate est animal ; cum tamen haec, Socrates nec Terta. Plato de necessitate sit animal. Adhuc autem in descendendo sub oppositis relative duplum et dimidium, et sub contrariis ad album et nigrum, non est descensus ad individua. Et ad individua descenditur ad infinita, de quibus non pot-

est fieri disciplina, ut dicit Plato : et sic videtur ista consideratio esse falsa et inutilis.

Dicendum est cum dicitur descendi solutio prinare. habere sub universalis distributo, intelligendum quod tantus debet esse descensus quanta est distributionis divisio : quando autem distribuitur pro generibus singularium, non fit divisio sub nisi in partes ad formas divisas : et ideo ultra istas in tali divisione nihil accipiendum : et si aliquid ulterius accipitur, tunc fit descensus ad id quod non est sub distributione, et non valet talis processus. Quando autem fit distributio pro singulis subjecti materialis : tunc ad omnia materialia sub subjecto existentia descendendum est.

Hæc autem propositio, omnis homo de Solutio secundæ. necessitate est animal, sicut multi dicunt, duplex est : ex eo quod potest esse de re, vel de dicto. Et si est de re, dicunt quod est falsa. Si autem est de dicto, dicunt quod est vera, sub hoc sensu, omnem hominem esse animal de necessitate est verum, vel hominem esse animal est necesse. Potest tamen dici quod necessariam esse propositionem dicitur dupliciter : aut necessitate rei, vel necessitate cohærentiæ prædicati cum subjecto : siccut et hæc, necesse est Deum esse ipsius rei necessitate : et sicut dicimus, quod necesse est hominem esse animal necessitate cohærentiæ prædicati cum subjecto : et hoc mediate vel immediate. Immediate quidem, ut quando inter subjectum et prædicatum non est medium, per quod prædicatum inest subjecto, ut cum dicitur, homo est animal. Mediate autem quod per medium aliquod essentialem substantiam participat, ut cum dicitur, Socrates est animal : quia Socrates est homo, et homo est animal : et hoc modo Socrates de necessitate est animal, quia Socrates essentialiter est homo.

Cum autem sic descenditur ad partes solutio tertiae et quarformaliter divisas, et non materialiter : tæ. scensus ad individua. Et ad individua detæ. scenditur ad infinita, de quibus non pot-

<--- Page Split --->

quia stat in ipsis divisio formalis : et sic duplum et dimidium, et album et nigrum dicuntur individua : et similiter dicendum est in aliis, etc.

CAPUT IV.

De determinatione ejusdem problematis de accidente per inspectionem ad diffinitionem subjecti vel prædicati problematis vel utriusque.

Alius autem locus intrinsecus ad determinandum problema de inesse sive modo accidentis (ita ut non exprimatur per sermonem, quod insit ut accidens, sed quod simpliciter insit, vel non insit) est diffinitiones facere accidentis seu prædicati quod inesse dicitur, vel utriusque subjecti etiam et prædicati aut alterius eorum : et factis diffinitionibus oportet considerare in diffinitionibus, si aliquid subjecti et prædicati non verum secundum rem, ut verum in propositione sumptum sit : et hoc primum considerandum est in diffinitione prædicati. Cujus exemplum est, ut in problemate quæsitum est, si inest Deo non justitiam facere (hoc est, si hoc prædicatum, injustitiam facere, inest Deo) hoc est, insit vel possit inesse Deo : diffiniendum est prædicatum sic : Injustitiam facere est proximo nocere sponte et sine causa : statim erit manifestum quoniam non est (vel convenit) Deo hoc prædicatum quod est injustitiam facere : non enim hoc convenit inesse Deo quod est nocere sponte : quia sic Deus esset malus et vitiosus, quod 'non potest esse. Similiter considerandum est in diffinitione subjecti, quis sit invidus, et quæ per diffinitionem sit invidia : quia unum conjugatorum scitur per alterius diffinitionem : nam si invidia est tristitia in apparenti prosperitate alicujus, et studiosus nullos ad mala provocans : tunc manifestum quod invidus non est nec esse potest : sequeretur enim, quod studiosus esset pravus : et si pravus, non studiosus.

Iterum diffiniatur utrumque, et prædicatum et subjectum, et diffinitio unius referatur ad diffinitionem alterius. Cujus exemplum est, fiat problema conveniens si reprehenser sit invidus : diffinitione notificetur uterque, et reprehenser, et invidus : manifestum erit ex comparatione diffinitorum, utrum verum vel falsum est quod dictum est prædicatum inesse subjecto : videtur ergo si invidus est qui tristatur in bonorum prosperitatibus, reprehenserom esse illum qui in malorum prosperitatibus tristatur. Et sic palam est quoniam invidus non est reprehenser. Impedimentum hujus considerationis posset esse, quod aliquid positum est in divisione non manifestum, propter quod a respondente negaretur tota diffinitio : et hoc impedimentum removendum est sic, quod pro his nominibus (quæ sunt non manifesta in diffinitionibus) oportet sumere diffinitiones : et si adhuc in illis diffinitionibus pro nominibus sumptis sunt iterum quædam non manifesta, pro illis sumendæ sunt diffinitiones : et hæc oportet non dimittere, sed continue facere, donec ad notum veniat, ita quod respondens per notum habeat occasionem negandi propositionem. Et hoc quidem facere est necessarium : quia sæpe fit in disputatione dialectica, in qua ex probabilibus proceditur, quod tota diffinitione assignata adhuc non palam est quod quæritur : quia quæ in diffinitione ponuntur, non sunt manifesta, vel de aliquo illorum quæ in diffinitione ponuntur, non est manifestum, quod in problemate quæritur inesse subjecto. Quando autem diffinitio ponitur pro aliquo eorum quæ posita sunt in propositione (hoc est, pro aliquo nominum in diffinitione positorum) manifestum tunc fit utrum insit vel non insit quod inesse quærebatur aut dicebat : et ideo utile est diffinitionem pro nomine obscuro ponere, cum per hoc problema determinetur, et per hoc respondens non habeat negandi occasionem. Hic autem diffinitionem dicimus omnis nominis declarationem, sive sit diffinitio, sive decla-

<--- Page Split --->

ratio, sive descriptio, sive nominis interpretatio : eo quod haec omnia prout sunt principium inferendi in syllogismo dialectico, per unum modum communem sunt dispositio mediisyllogismi dialectici. Et ideo non distinguitur diffinitio a descriptione vel nominis interpretatione : quia prout sunt dispositio medii uno modo ad inferendum dispositionem. Sed si referuntur ad rem quam notificant, oporteret ista distinguere : quia aliter notificant rem ista tria, et aliter diffinitio, quia per substantialia : et aliter descriptio, quia per accidentalia : et aliter nominis interpretatio, quia per causam quae illa imposuit : et hoc modo haec tria sunt tres loci intrinseci, sicut in Topics suis dicit Boetius. Sed haec non considerantur sic, sed ut unumquodque istorum, sicut notum faciens manifestum ad considerandum hic sumitur : et ideo uno nomine indistincte haec signatur idoneitas istius considerationis quae penes rem sumpta est hic : quia adhuc praeter ea quae dicta sunt.

Amplius oportet eum qui opponit, quod non secundum inesse ad prædicatum accidentale proponitur universale, propositionem considerare apud se, utrum ista propositio habeat instantiam : et si aptam habeat instantiam, tunc proponit eam cum ipsa instantia: quia tunc respondens facilius admittit eamdem gratia aliorum: nam instantia erit argumentum mentem arguens respondentis ad propositum destruendum: et hoc cavetur per hoc quod ab opponente ponitur instantia, quia tunc non habet respondens occasionem propter quam neget propositionem gratia aliorum. Est autem hic locus de inesse vel de diffinitione accidentis, pene idem cum penultimo sive cum eo qui immediate ponitur ante istam considerationem, et docet aliquid inesse, ut accidens eis subjectis, quibus vel omnibus inest vel nullis, secundum quod dictum est inesse vel non inesse: nam et ibi docetur si aliqua est instantia universalis propositæ per divisionem usque ad singularia. Dif-

fert autem in modo quodam : quia ille considerat prædicatum ut accidens inesse subjecto universaliter, hic autem constituit prædicatum inesse subjecto non determinando modum etiam quod ut accidens insit, sed ut simpliciter prædicatum in subjecto esse universaliter. Idem ille docuit considerare utrum insit aliquid ut accidens, hic autem docet considerare, utrum insit ut diffinitio. Adhuc autem quia ille est per comparationem ad opponentem tantum, hic autem per comparationem ad opponentem et respondentem. Alia autem idoneitas qua idonei erimus secundum hunc locum, est sumpta ex parte sermonis.

Amplius præter ea quæ dicta sunt, opportet opponentem determinare quæ sunt illa quæ oportet dicere ut plures, et quæ sunt quæ non oportet dicere ut plures. Hoc enim utile est ad destruendum propositum et ad construendum, et sic major est potestas sive facultas istius considerationis quam alterius. Verbi gratia, quoniam nominationibus res ipsas nominandum sive nuncupandum ut plures, sive communitas hominum nominat ipsas easdem. Sed quæ rerum sint hujus virtutis vel effectus, jam non attendendum est pluribus qui vires et naturas rerum ignorant. Cujus exemplum est, ut istud nomen quod dicitur sanativum: quod autem sanativum perfectivum sit sanitas, dicendum est ut plures : ad hoc enim significandum utimur dicto nomine: utrum vero res proposita, scilicet dicat vel medicina secundum actum sit sa nitas perfectiva vel non, non dicendum ut plures dicunt, quia non per interioria rei judicant : sed dicendum est de talibus rebus ut dicit medicus sapiens, qui scientiam talium experimentalem habet et artem, quod non est plurium, sed paucorum et sapientium. Propter quod dicitur communiter, quod loquendum est ut plures, sentiendum autem ut pauci : quia sapientes sunt pauci.

Si autem alius objiciat quod nomina imposita sunt a rerum proprietatibus et formis, et sic a sapientibus, et sapientis

<--- Page Split --->

est hoc considerare, et loquendum est vocabulis et utendum proutsunt imposita: et sic videtur quod loquendum sit ut sapientes. Dicendum quod hoc verum est, quod a rerum proprietatibus sapientes imposuerunt et imponunt vocabula, sed ab exterioribus rei imposita sunt et communibus : et sic sunt in usu communiter loquentium : et hoc modo etiam in loquendo sumenda sunt vocabula : sed sapientes in usu vocabulorum profundantes in rebus inspiciunt proprietates, et ad illas referunt vocabula, et ideo transgrediuntur positam locutionem, et ideo peccant in problematibus. Propter quod non est loquendum ut sapientes, maxime in rerum diffinitionibus et descriptionibus quae loco nominum sive vocabulorum ponuntur, ut ista docuit considerare : idoneus ergo sic efficitur in dicta consideratione opponens, si apertam non in universali proponit instantiam, et si vocem nominum refert ad plures, et rerum virtutes et causas et effectus refert ad sapientes et paucos qui secundum intentum judicant de rebus propositis.

Amplius si obscuritas sit in propositione proposita : aut est obscuritas propter multiplex aliquid in oratione proposita, aut aliter obscuratur oratio, propter quam causam non conceditur a respondete: et siquidem est multiplex, oportet quod illud sit multiplex non valens ad disputationem dialecticam, cum non deserviat nisi deceptioni sophisticae, sicut est multiplex in compositione et divisione et figura dictionis. Si autem in propositione vel problemate proposito dicatur aliud esse multiplex sive dicatur sic, quoniam inest praedicatum subjecto in propositione negativa, hoc est dupliciter in æquivoco multiplici : aut vero multiplex latet respondentem, aut non latet illud multiplex ad propositum. Si quidem latet respondentem ipsum multiplex : tunc sufficit alterum sive unum sensum manifestare sive probare eorum quæ multipliciter dicuntur, si non possit in utroque sensu ostendere : si enim in utroque sensu potest

ostendere, tunc omnis occasio negandi aufertur respondenti. Si autem non valet in utroque sensu ostendere propositionem, ostendat saltem in altero : quia tunc conceditur a respondente : quoniam latet multiplex omnis sensus multiplicitatis. Hoc modo est utendum in multiplicibus æquivocis quæ latent respondentem : nam si respondentem non lateant quæ multipliciter dicuntur, tunc in alio sensu quam probent instabit respondens, dicens quoniam non monstratum est quod ipse dubitabat, hoc est, in hoc sensu non est probatum in quo ipse dubitando negabat. Potestas autem hujus loci est sive considerationis, quod ad utrumque, scilicet ad construendum et destruendum convertitur. Nam construere volentes propositum, ostendemus quoniam alterum, hoc est, in uno sensu inest quod propositum est inesse : quia totum universale construitur una sui parte constructa. Construemus ergo alterum inesse si ambo non poterimus. Destruentes autem sive destruere volentes propositum, ostendemus quoniam ipsum multiplex alterum (hoc est, in altero sensu acceptum) non inest, si non poterimus ostendere ambo (hoc est, in utroque sensu) non inesse, et tunc destruere secundum omnem sensum inesse. Sic ergo et ad construendum et ad destruendum valet ista consideratio, et locus considerationis qui est locus a partibus.

Sed differentia est inter haec, quod alicui opponenti in destruendo nihil oportet uti praeconfessione respondentis ad destruendam universalem propositionem, sive sit affirmativa, sive negativa : non enim oportet uti in disputando praeconfessione respondentis, quod si velimus destruere omni inesse, sive velimus destruere nulli inesse. Si enim ostenderimus uni alicui singularium non inesse; sive quod secundum unum sensum non inest, sive praeconfiteatur respondens sive non, interemptum est omni inesse, sive secundum omnem sensum multiplicitatis inesse. Similiter autem in proposito. Si enim

<--- Page Split --->

ostenderimus, quoniam uni alicui inest secundum unum sensum multiplicatiis inest, interimemus nulli inesse, sive secundum nullum sensum verum esse. Sed construentibus, hoc est, construere volentibus universale ex particulari, praeconfitendum, hoc est, praeconfessione respondentis utendum et in negativa et in affirmativa, ut quod confiteatur respondens, quod sicut est in uno, ita est in aliis : vel sicut non est in uno, ita non est in aliis : et hoc est ideo, quia non aliter ex uno particulari infertur universale universaliter distributum. Praeconfitendum ergo si uni inest, omni inesse. Et si similis sit propositio, hoc est quod sicut se habet in uno, ita se habeat in omnibus propositio posita : non enim sufficit disputasse si uni inest, omni inesse, nisi ex praeconfessione : ut si ostendatur quoniam anima unius hominis est immortalis, quod sequitur quoniam omnis hominis anima est immortalis.

Hoc autem non semper faciendum in universalibus problematibus, sed in aliquibus quando non facile est unam dictarum rationum dicere vel ostendere, secundum quam singularia respiciunt universale, sicut faciliter potest ostendere geometer unam communem rationem, quod omnis triangulus rectilineus habet tres angulos æquales duobus rectis. Sic ergo procedendum, quando respondentem latet æquivocum in propositione proposita.

Si autem respondentem non lateat æquivocum quod multipliciter dicitur, tunc ut respondens negandi vel concedendi non habeat occasionem ab opponente, tunc dicendum est vel distinguendum multiplex secundum omnem sensum, et contingit interimere si concedit respondens secundum omnem sensum, et construere si negaverit respondens. Cujus exemplum est, si quæritur, si opportunum est expediens vel bohum sive honestum. Si hoc negaverit respondens, vel tentandum ambo interimere de proposito problemate si ea concesserit

respondens, si opportunum neque bonum est neque expediens. Si autem non contingit utrumque (hoc est, in utroque sensu construi vel destrui) tunc alterum inest (hoc est, quod in altero sensu est verum) id autem non inest, hoc est, in alio sensu falsum est. Eadem autem ratio est, etsi plura sint in quæ dividatur (hoc est, si in plures quam in duos dividitur sensus) id quod est multiplex : secundum enim omnes sensus distinguendum est, et secundum omnes sensus est construendum vel destruendum, si fieri potest : vel secundum aliquem construendum vel destruendum si secundum omnem sensum construi vel destrui non potest, propter superius assignatam rationem. Secundum enim modum totius universalis construi vel destrui habet multiplex æquivocationis : quia sicut totum universale se habet ad sua significata : et ideo sicut totum universale construitur ex sui parte, et sic multiplex construitur ex suo significato : et sicut interimitur universale universaliter sumptum si alicui uni non inest, et sicut interimuntur nullis alicui uni inest, sic multiplex secundum omnem sensum esse verum destruitur si secundum unum sensum verum non est, et secundum nullum sensum esse verum destruitur si secundum unum aliquem sensum verum est. Propter quod etiam similia sunt in construendo vel destruendo totum universale universaliter sumptum, et totum multiplex. Sic ergo proceditur multiplicari secundum æquivocationem.

CAPUT V.

Qualiter procedendum sit in multiplici amphibologico.

Rursum quoque in his quæ sunt secundum æquivocationem, dicuntur multipliciter, sed alio modo, accidentali tamen multiplicitate, sicut secundum amphibiologiam : sicut dicitur disciplina una plurium : hoc enim secundum multiplicitatem amphibologiae dicitur : multipliciter

Quomodo haec propositio, disciplina est una plurium, est multiplex.

<--- Page Split --->

enim dicitur disciplina una plurium, ut quod plura sint unius finis totius disciplinae, et ejus quando est ad finem : sic enim unius est ut finis, et alterius ut ejus quando est ad finem : ut medicina dicitur una disciplina plurium, quia est disciplina sanitatem faciendi, ut finis, et cibandi et diætandi, ut ejus quod est ad finem: et sic est plurium quæ non in una penitus habitudine construuntur, et hoc quod est disciplinam unam esse plurium. Dicitur etiam una disciplina plurium velut amborum finium : et tunc genitivus plurium ratione suppositorum in una dependentia se habet ad nominativum, qui est, una disciplina est plurium. Vel ad accusativum, quando dicitur unam disciplinam esse plurium. Sic dicitur, contrariorum eadem disciplina, ut medicina sanorum et ægrorum : et sic enim disciplina una speculativa plurium est quæ æqualiter contraria, ut fines in periculosis considerare : quamvis disciplina practica non sit nisi unius ut finis, et alterius per accidens ut caveatur. In speculativis autem nihil magis unum contrariorum est finis altero : quia per speculationem non potest finite cognosci unum contrariorum, nisi cognoscatur alterum. Aut etiam dicitur una disciplina plurium : quia est unius, ut ejus cujus est per se, et alterius, ut ejus cujus est per accidens : sicut disciplina, quoniam triangulus habet tres angulos æquos duobus, etc. ; quæ disciplina relata ad subjectum plurium est, quia est trianguli et æquilateri : sed trianguli secundum se, æquilateri per accidens, quoniam accidit triangulo esse triangulum æqualiterum, et contingit triangulo per id quod est consequens esse totum trianguli. Quæcumque autem totum esse sequuntur, accidunt 1 : eo quod non sunt de substantia illorum quorum esse sequuntur, quamvis in seipsis sint substantialia. Sed quod accidens quidem dicunt opponi ad per se et non ad subjectum, et vocant ipsum accidensad visendum quamvis substantiale sit ad es-

sendum : quia non per se, sed per extraneum participat prædicatum, cognoscimus, quod æqualiterus habet tres æquos duobus rectis, per hoc quod est triangulus, et non per hoc quod est æqualiterus.

Sic ergo amphibologice dicitur ad multiplex : nec dicitur, quod hic multiplex sit non secundum æquivocationem, eo quod nihil sit æquivocum : quia hoc esset falsum : cum unum nomen unius per se et alterius propter aliquid, vel unius per se et alterius per accidens, non possit esse nisi æquivoce. Sed dicitur non secundum æquivocationem : quia multiplicitas hic non consideratur in æquivocis, sed in diversa dependentia generum quæ est plurium ad nominationes vel accusationes præcedentes.

Usus autem hujus considerationis in destruendo quidem problema quod oportet destruere, multiplex secundum quemlibetsensum est: quia sinullo modo secundum quemlibet sensum est una disciplina plurium, tunc universaliter destructa erit propositio quæ dicit disciplinam esse plurium : tunc enim manifestum est quoniam omnino (hoc est, universaliter) non erit una disciplina plurium. Inconstruendo autem sufficit uno aliquo modo disciplinam unam plurium esse. Exemplum propositionis propositæ proprie loquendo non est multiplex : sed nomine multiplicis extenso, multiplex dicitur propositio, quæ plures causas habet veritatis, cujus veritas non destruitur nisi omnibus modis et causis veritatis destructis. Construitur autem veritas, causa una constructa veritatis ejusdem.

In talibus autem multiplicibus quæ non latent respondentem, utile est dividere sive distinguere multiplex quoties dicitur secundum omnem modum suæ multiplicitatis, ne respondens negandi habeat occasionem, aliquo modo non divisim accepto. Sed si construere volumus propositionem, addendi et accipiendi sunt a nobis omnes sensus veri, ut accipia-

<--- Page Split --->

mus quæcumque contingunt et vera sunt : et dividendum est propositionem in ea tantum quæ vera sunt, hoc est, in sensus multiplicitatis veros, omittendo sensus falsos : quia sic accipimus quæcumque utilia sunt ad construendum : quia sensus falsus ad construendum non est utilis. Si autem destruere volumus, accipiendi sunt omnes sensus multiplicitatis falsi, ita quod accipiamus ex sensibus multiplicitatis ea quæ non contingunt et falsa sunt, et reliqua quæ sensus veri relinquamus : quia verum non valet ad destruendum, cum ex vero non sequitur nisi verum. Taliter autem faciendum est in multiplici, quod non latet respondentem : quia aliter negabitur propositio propter multiplex indivisum.

Hæc autem multiplicitas non consideratur tantum in his quæ sunt plurium, sed etiam in hoc quod est unius. Unde esse hoc hujus, vel non esse hoc hujus, eadem multiplicitate multipliciter dicitur : et ex eisdem locis considerationis est construendum et destruendum. Et si propositio formato problemate dicat disciplinam hanc hujus esse : aut erit hujus ut finis, aut ut alicujus eorum quæ sunt ad finem : aut alicujus essentiae dicitur ut ejus cujus est per se, aut ut ejus cujus est per accidens. Similiter etiam dicitur in negativa quæ dicitur hoc non esse hujus aliquo modorum prius dictorum. Eadem autem ratio est in alio exemplo quo desiderium dicitur hujus, et eadem ratio in aliis omnibus quæcumque dicuntur vel pluraliter vel singulariter, hoc hujus est ubi desiderium horum vel hujus et eorum quæ sunt ad finem, ut cognoscere medicinam vel cibum ad sanitatem ordinatum. Est etiam desiderium aliquorum ut unius per se et alterius per accidens, velut in vino vel vini disiderium est in eo quod amicus dulcis : hujus enim est desiderium quidem vini per accidens, sed est dulcis per se ut finis : non enim appetit vinum quia vinum est, sed appetit idem quia dulce est : talis enim per se dulce desiderat, vinum autem per

accidens : si enim austerum esset, jam non desiderabit illud amicus dulcis. Patet ergo quod per accidens desiderat vinum per hoc quod accidit vina dulcia esse. Cum enim omnia relativa dicantur alicujus vel aliquorum, patet quod maxime utilis est locus hic et consideratio ab eo sumpta in his quæ sunt ad aliquid sive relativa alicujus vel aliquorum : omnia enim quæ sunt ad aliquid et sunt de numero relativorum, pene talia sunt. Et dico pene propter quædam relativa quæ expresse determinant sua correlativa : et ideo in talibus non potest esse talis multiplicitas.

Si autem obscuritas sit in proposito non ex multiplici, sed ex nomine ignoto, transferre oportet propositionem in nomine illo ad aliud nomen idem significans quod sit notius vel evidentius quam primum : sicut si dicatur, quod certum in opinione hominum non est notum, proponitur planum : planum enim in notitia est, quod leviter cognoscitur a quolibet : et si dicatur investigari, ponet pro eo perquirere, quia aliter sæpe respondens negandi accipit occasionem pro non noto nomine pro evidentiori facto quod dictum est, in proposito facilius argumentabilis est propositio sive problema : quia respondens faciliter consentis in id quod evidenter notum. Est autem hic locus sive consideratio ab expositione nominis tracta, ad utrumque habens potestatem communis ad destruendum et construendum.

Et attende quod quamvis hic locus sit Quomodo diversimode a transmptione quæ extrinsecus est , utuntur multiplici tamien hic ponitur inter locos intrinsecos dialecticus et sophista. a substantia rei tractos : eo quod non sumitur hic a transmptione ut dispositio medii ad inferendum, sive ut locus a quo trahatur argumentum, sed ut idoneitas quædam opponentis. Adhuc etiam intelligendum, quod multiplici utitur sophista, prout et etiam dialecticus : sed sophista utitur eo prout est dispositio medii ad decipiendum, sed dialecticus prout est in altera extremitatum ad inferendum illud.

<--- Page Split --->

Extremum autem infertur dupliciter ut convertibile, ita quod stet pro eodem pro quo stat medium : et est locus dialecticus a convertibili dictus : vel infertur alio modo, et est locus sophisticus. Adhuc autem cum dicitur, quod ex uno sensu probato infertur aliquid esse multiplex, hoc potest esse dupliciter. Uno modo si inferatur pro eodem sensu pro quo stet medium : tunc non sequitur quod multiplex sit. Si autem pro alia significatione pro qua non stat medium : tunc non utamur quod multiplex in uno sensu probatum est. Adhuc quod si protervus est respondens, non est discedendum ab opponente multiplex : quia destructo multiplici protervus respondens magis proterviet : sed quando non est protervus, discedendum, quia ex hoc expeditur opus commune.

CAPUT VI.

De transactione problematis de inesse per inspectionem ad locos intrinsecos, quae sunt partes esse vel esse incompletum.

Ad cognoscendum autem sive ostendendum problema de inesse, cujus exemplum sit, si problema fiat, an contraria eidem insunt, et velimus ostendere quoniam contraria insunt eidem subjecto, eo quod nata sunt fieri circa idem secundum simpliciter inesse sive secundum simplicem inhaerentiam : considerandum est primo consideratione in genere ejus cui ponuntur inesse, hoc non consequens ad subjectum, considerationes hic trahemus a locis intrinsecis, quae sunt substantia rei incompleta. Hi simpliciter post locum a diffinitione (quae totum esse rei dicit) sunt ponendi. Inter hos prima consideratio sumitur a genere, quod est essentiale et non convertibile. Consequens prius non est, quam antecedens causa ipsius per esse et essentialiter praedicatur de subjecto. Sic ergo volentes ostendere,

quod aliquid essentialiter inest accidenti sive speciei, quoniam essentialiter contraria sunt vera sive circa idem in genere subjecti, accipiemus primo considerationem. Verbi gratia, si velimus ostendere quoniam circa sensum secundum actum et secundum agere factum est rectitudo et peccatum : sentire autem est in genere ejus quod est judicare : judicare quidem circa diversa et circa aliud est, scilicet circa recte et non recte, et essentialiter et per se convenit hoc ei quod est judicare, secundum quod est a principiis informantibus judicium : quia sic omne judicare vel recte vel non recte sequitur, ita quod etiam circa sensum in agere est recte et peccatum : et sic in hoc consideratio est sumpta ex genere circa speciem deducto : quoniam hoc quod essentialiter et per se inest generi, probatur inesse speciei, per genus illud quod est essentialiter species participat : nam judicare est genus ejus quod est sentire : et ideo pars ejus quod est judicare, probatur inesse ei quod est sentire : quia sentire est quoddam judicare : sicut habere tres æquos duobus, etc., probatur inesse isosceli, per hoc quod est triangulus : nam qui sentit, judicat aliquo modo.

Est autem intelligendum de sentire sensus communis qui componit et dividit signata particularia, et componendo et dividendo judicat de ipsis per mixtionem æstimativæ potentiae æstimantis nocivum vel conveniens in acceptis per sensum componentem et dividentem : et non est intelligendum de sentire sensus particularis, quia iste non peccat in proprio sensato. Hæc autem in principio philosophiæ, in secundo de Anima 1, habent probari, et ex logicis probari non possunt : quamvis ex logicis disputari possint ad problema de simpliciter inesse speciei, quia essentialiter inest generi.

Rursum autem consideratio trahitur ex specie ad probandum aliquid inesse generi simpliciter : generaliter enim verum

<--- Page Split --->

est quod quæcumque insunt speciei, similiter insunt et generi : cum genus secundum actum et intellectum sit in specie. Cujus exemplum ut problema fiat, si est in genere prava et studiosa dispositio, et arguatur sic. Disciplina est prava et studiosa : ergo et dispositio est prava et studiosa : quia dispositio genus est disciplinæ : et passio speciei probatur inesse generi per speciem. Sumitur autem disciplina generaliter pro quacumque doctrina, quæ prava esse dicitur, quando est pravi alicujus, sicut ad furari et mechari, de quibus dicit Aristoteles in XI prinse philosophiæ 1, quod melius est vilia nescire. Et sic dicitur disciplina prava ratione adjuncti, sive ejus de quo est, et non ratione suiipsius in quantum disciplina est : adjunctum autem ipsius (ratione cujus prava est) est pravitas ad malum quæ incitat ad malum, scito malo, quod non faceret si malum nesciretur. Omnis enim scientia in se bona : quoniam dicit Boetius quod scientia mali bono deesse non potest. Sumitur autem hic dispositio generaliter non prout distinguitur contra habitum, sed prout est qualitas disponens.

Si autem has duas considerationes a genere et specie tractas secundum generalem potestatem inferendi suas conclusiones comparemus ad invicem, tunc primus locus a genere ad speciem tractus, falsus est, sive fallit ad affirmative concludendum : quia affirmative non proceditur semper a superiori ad inferius, nec tenet in affirmando nisi in essentialibus generi, sicut dictum est. Secundus autem locus a specie ad genus, secundum generalem inferentiam sumptus, est verior ad concludendum in affirmativis : quia affirmmativus est processus ab inferiori ad superius. Cujus probatio est, quia non est necessarium, quod quæcumque prædicata generi insunt, et speciei insint. Et instantia est, quia animal in ambitu suæ generalitatis est et volatile et quadrupes : et

utrumque horum inest generi : homo autem species est animalis, neque est volatile, neque est quadrupes : et sic non sequitur a genere semper ad speciem affirmando. Sed quæcumque insunt speciei, similiter illa ut tota insunt etiam speciei et generi : et sic a specie ad genus proceditur affirmando . Si enim detur quod homo est studiosus, sequitur quod animal est studiosum, ad hoc quia homo est animal. Ad destruendum primus quidem locus a genere tractus universaliter est verus : quia a superiori ad inferius proceditur negando. Secundus autem ad destruendum est falsus, qui trahitur a specie ad genus : quia non valet procedendo ab inferiori ad superius negando. Hujus autem ratio est : quia quæcumque universaliter generi non insunt, illa non insunt speciei alicui generis illius : sed quæcumque non insunt huic vel illi speciei, non necesse est etiam non inesse generi.

Si quis autem objiciat, quod nulla specie existente potest intelligi substantia animata sensibilis : et ut sic a genere omnis substantia animata sensibilis est animal : et tamen non est necesse descendere ad speciem in essentialibus. Patet quod non valet, quia considerationes inductæ sumuntur de genere prout dicit ambitum communitatis ad continendas species. Quando autem diffinitio generis ponitur de genere, non sumitur genus nisi secundum simplicitatem substantiæ ipsius, prout genus divisum a specie secundum substantiam et esse generis : et hæc quidem consideratio sumpta a genere sicut consequenti, et alia sumpta a specie sicut antecedente, de genere et specie tractæ sunt, prout non in concretione, sed in simplici et abstracto et substantia considerantur.

Et in concretione secundum denominationem factam ab ipsis considerata, talis est consideratio a genere sumpta : quoniam quidem primum pro maxima sup-

<--- Page Split --->

ponendum , quoniam necessarium est quod de quibus genus prædicatur, et specierum aliquam illius generis oportet prædicari : eo quod nihil est in genere, quod non sit in aliqua ejus specierum : et quæcumque genus habent, et dicuntur inesse generi, vel quæcumque denominative a genere aliquo dicuntur, et aliquam specierum necesse est habere, vel denominative dici ab aliqua specierum illius generis : ut si de aliquo prædicetur hoc genus, disciplina; necesse est quod de eodem prædicetur vel grammatica, vel musica, vel aliqua aliarum disciplinarum in specie determinatarum. Similiter si aliquis habendo disciplinam denominatur a disciplina ut disciplinatus, sequitur etiam quod grammaticam habebit, aut aliquam aliarum in specie determinatarum, vel ab aliqua denominabitur.

Consideratio tracta a genere sic in ambitu suarum specierum accepto , talis est : et si aliquid ponatur dictum vel denominatum a genere quolibet modo dictorum modorum, ut, gratia exempli, dicat animam moveri sive etiam motivam sui, ut Plato dixit animam esse numerum seipsam moventem, et sic denominat animam a motivo et motu : consideretur in speciebus motivi et moti, si secundum aliquam specierum convenit animam moveri a seipsa, verbi gratia ut si contingat ipsam augeri vel minui a seipsa generari vel corrumpi, quæ sunt fines vel termini motus, vel quæcumque aliæ species sunt motus : si secundum nullam speciem ipsius motus contingit animam moveri a seipsa, palam est quoniam anima a seipsa non movetur. Hic autem locus sic tractus a genere ad aliquam specierum, communis est secundum potestatem ad utrumque et construendum et destruendum. Et si enim secundum aliquam specierum movetur anima, palam est quoniam anima movetur a seipsa, et sic valet construendo: et si secundum nullam speciem motus anima movetur a seipsa, patet quoniam non movetur, et sic valet destruendo.

Attendendum tamen hoc quod Plato non dixit animam esse numerum seipsum moventem motu qui est actus imperfectus, sed motu qui est actus perfectus, secundum quod motus est actus moventis, et non actus mobilis. Si enim est anima principium et causa vitæ et motus talis in quo per essentiam sublevatur supra naturam, et ex hujus principio animæ perfectio principium et causa est motus talis, probatur esse numerus a Platone et Socrate. Hoc autem qualiter fiat, alibi considerandum est.

Juxta autem has considerationes sunitur idoneitas ad arguendum : opponente enim non idoneo conari (hoc est, ut conetur) abundare arguendo ad positionem intrinsecam circa id quod inest generi vel speciei, inintendum est ex diffinitionibus antecedentis sive speciei, et ex diffinitionibus consequentis sive generis, sive istae diffinitiones sint verae et essentiales diffinitiones proposita rei qua continetur in problemate proposito, sive esse videantur et non sint, sicut descriptiones qua virtutem videntur habere diffinitionis : et si non possit conari ad propositionem ab una diffinitione, ponat plures, et ab illis conetur. Quia tales diffinitiones (sic large diffinitiones vocata) plures possunt esse ejusdem rei. Sic vero ipsis opponentibus diffinientibus antecedens et consequens facile erit arguere de proposito : quia facile est argumentari ad diffinitionem, eo quod ex multis construitur et destruitur. Nam ad diffinitiones facilis est consideratio. Haec igitur consideratio differt ab ea quae in ante habitis inducta est : quoniam ista inducitur inspiciendo ad aliud quam ad diffinitionem, ante habita autem ad ipsam diffinitionem fit inspectio.

Adhuc autem in antecedente et consequente secundum compositionem antecedentis ad consequens, et e converso fit inspectio sive consideratio : aut quia in proposito considerandum est ad antecedens, quo existente necessarium est propositum consequens esse, eo quod ante-

<--- Page Split --->

cedente posito ponitur : aut quod est illud consequens quod necesse est esse si propositum antecedens est. Quia construere quidem affirmative volenti consideratio erit ad illud pro existente et supposito propositum consequens erit de necessitate. Nam si illud antecedens ostendatur esse, etiam propositum consequens erit : quia ab antecedente ad consequens proceditur affirmando, sicut a specie ad genus. Sed destruere volenti considerandum est ad genus etiam quid est consequens si propositum antecedens esse ponatur : nam si ostenderimus illud non esse quod est consequens proposito antecedenti, sequitur etiam quod antecedens non erit, et interimetes erimus propositum antecedens : procedetur enim a superiore ad inferius negando.

bilium retentum. Scientia autem est eorum quae necessaria sunt, et semper praesentia sunt, vel in seipsis, vel in necessitate ordinis suae essentiae, ut eclipsis solis : scimus enim hoc modo et praesentia et futura, ut quando est eclipsis solis defectussive eclipsis : quia defectus Latine, ελεειψις est Graece. Reminisci autem non contingit nisi praeterita, cum reminiscentia sit reditus recordative posita super prius notum et oblitum ex medio propinquo, vel antiquo, vel remoto. Et sic duae considerationes trahuntur ab antecedente et consequente : una consideratis antecedente et consequente secundum seipsa, et alia consideratis eisdem sub differentia temporis in qua conveniunt vel dissonant.

Amplius autem in his quae essentialiter et simpliciter insunt, perspiciendum est ad tempus, si aliquando (hoc est, secundum aliquam differentiam temporis) dissonat. Cujus exemplum est, si respondens concessit omne quod nutritur, augeri ex necessitate. Palam enim quoniam hoc aliquando dissonat, ut in virili aetate post juventutem : augentur 'secundum quidem tempus juventutis quo mollia sunt ossa, et calor fortis ad extendendum secundum longitudinis diametrum : in omni autem aetate nutriuntur secundum substantiae conservationem, et deperditi reparationem a cibo qui potentia substantia est, quamvis non potentia moventis sit quanta substantia. Similiter autem in exemplo spirituali, si respondens dixerit scire idem esse quod reminisci, sicut dixerunt Socrates et Plato, hoc est, quod reminisci praeteriti temporis est, scire autem est praesentis tantum et futuri. Reminiscin enim (ut dicitur in libro de memoricor diiferan risci et reminiscentia) dicitur reflexivus actus rationis secundum potentiam recordativam redeuntis ex aliquo medio super partem obliti : et ideo est cum interruptione habitus : in quo differt memoratio qui est reditus super prius in sensu acceptum et in thesauro formarum sensi-

CAPUT VII.

De consideratione ad antecedens vel consequens cum digressione ad modum sophisticum.

Amplius autem digredi liceat dialectico ad modum sophisticum in cautelis : tunc sophisticus modus est ducere respondentem ad tale antecedens vel consequens, ad quod magis idonei sumus argumentari. Hoc autem erit tribus modis, sive uno, vel pluribus trium modorum. Est autem id ad quod ducitur respondens, quandoque quidem necessarium sive utile ad propositum : quandoque autem apparens necessarium sive utile ad propositum, quamvis secundum rem non sit necessarium : et hoc est quando est utile ad praeternессариаs propositiones, et non ad ipsam conclusionem propositam. Quandoque autem tertio modo neque necessarium, neque necessarium apparens, sed digressio fit ad ipsum propter pravitatem respondentis ut in aliquo. Fit autem propter respondentem, aut propter propositum. Propter respondentem in tertio modo. Propter propositum autem : aut in conclusione principali, et sic est modus primus : aut in praeternессариа pro-

<--- Page Split --->

positione, et sic est modus secundus. Secundum autem primum modum digressio fit : et quando negat ille qui respondet aliquid utilium proposito, tunc videt opponens illud tamen esse propositum confirmans. Sed cavendum est opponenti, quod id ad quod digreditur, sit de numero talium ad quod facile sit abundare argumentis : tunc respondens videns illud confirmari pluribus, de facili acquiescit proposito. Similiter autem transgrediendum est a proposito, et quando respondens est faciens inductionem instantiae propter quod propositum falsificatur, negatur tunc non simpliciter, sed cum instantia quam contra propositum fert : et sic per instantiam interimere conatur propositum : et tunc oportet digredi ut ostendatur non esse instantia quam inducit: quia aliter interimeretur propositum. Hoc autem cujus fert instantiam interempto, et propositum interimitur : ideo opponentem necesse occurrere instantiae quam affert respondens. Hic ergo est primus modus.

Secundus autem modus est apparens necessarium sive utile proposito ad quod digreditur ; quando autem illud ad quod digreditur, videtur utile proposito, vel positioni ad probandum propositum, et non est utile principaliter intento ad quod sumitur : contra quod fiunt apparentes disputationes, sic negante id respondente qui conclusionem sive disputationem sustinet, negante simpliciter sine instantia, sive etiam negante respondente id quod videtur utile ab inductione probabili : et per instantiam quam probabiliter inducit iterum respondens, per positionem apparentis ad id quod propositum est factam, et per instantiam illius interimere conatur id quod propositum est : et ideo ad id debet opponens digredi.

dentem, ut conclusus in aliquo confundatur, et sic faciem non habeat amplius proterviendi. Et quia postremus dictorum modorum ad hominem, non ad orationem est, oportet caveri a dialectico, nisi omnino aliter compesci non possit protervitas respondentis : omnino enim semotus et extraneus videtur esse a dialectico cupiente terminari problema secundum rem et ex proprietatibus rei. Propter quod etiam in dialectico negotio oportet etiam respondentem non discolum esse discolia protervitatis, sed ponere sive concedere non solum non utilia secundum veritatem et apparenter probabilia, sed etiam extranea a proposito etiam non utilia ad propositum sive ad positionem : protestando tamen et designando, quoniam ea quae ponit et concedit, non videntur utilia proposito : ponit tamen ea ut in omnibus opponentem adjuvare videatur: tunc enim ipsis interrogantibus sive opponentibus magis accidit dubitare quid ad propositum sumatur, omnibus talibus concessis eis a respondente, quando omnibus talibus concessis adhuc non concludunt propositum : et sic opponentes magis displacebunt et magis dubitantes erunt in seipsis, nescientes quod accipiant ad propositum concludendum.

Hic autem modus, ut dictum est, sophisticus est : sed est sophistication unum quidem a principio loci sophistici et fallibilis locus sophisticus. Aliud autem sophisticum dicitur a modo qui est in cautelis : et hoc secundo modo sophistico saepe utitur dialecticus : quia disputat a consensu respondentis, ad quem inclinandum ad assensum uti oportet cautelis : cum ex virtute propositionis dialecticae qua falsa et vera esse potest, ad consensum cogi non possit.

Reliquum vero (quod est tertium) est digredi ad id quod nec necessarium sive utile ad propositum, nec apparens utile ad illud, sed digreditur ad illud ad quod sint faciles multæ rationes, quæ sunt ad redarguere in aliquo protervum respon-

<--- Page Split --->

CAPUT VIII.

De considerationibus quae fiunt jpost factam digressionem in antecedentibus et consequentibus simplicibus quae sunt ejusdem essentiae.

Amplius facta jam digressione considerandum est in antecedentibus et consequentibus quae sunt unius essentiae vel substantiae. Omnis enim qui dixit quodlibet antecedens essentiale unum, quodammodo implicite dixit multa, quae in ipso sunt per intellectum consequentia ad ipsum : eo quod plura sunt quae ex necessitate insunt illi uni antecedenti consequentia secundum illationem, quamvis priora sint ipso secundum naturam, causam, et rationem : ut qui dixit hoc antecedens quod est hominem, dixit etiam per consequens quod est animal, et quod est animatum, et quod est consequens ad animal, et quod est bipes quod est differentia ipsius, et quod est disciplinae susceptibile quod proprium ipsius : et ideo ponitur ipso posito. Propter quod quolibet illorum consequentium unico interempto, interimitur antecedens ipsum. Si enim non est animal, non est homo : si non est animatum, non est homo, et sic de aliis. Quolibet ergo interempto, interimitur antecedens quod primo positum est esse. In tali autem consideratione in qua sic destruitur antecedens consequente destructo oportet cavere : quia alii consequentis assumptio difficilior est, ita quod plura exiguntur ad consequentis destructionem quam antecedentis : et ad magis difficile non debet digredi opponens : sicut si dicam, putasne homo est albus, cavendum est ne assumatur, quod homo non est disgregativus visus, quam homo non est albus : idem est quia magis difficile est destruere quod homo sit disgregativus visus, quam homo non est albus. Idem est si dicam, putasne homo est : assumam quod sit animal : magis enim est difficile respondere quod non

sit animal, quam quod non sit homo : cum plura ad destructionem quod hic non sit animal requirantur, quam quod non sit homo. Quandoque enim facile est interimere consequens, quando et est accidentale, et tunc assumendum est ad destructionem antecedentis : quandoque autem facile est interimere id quod praecedit, hoc est, antecedens.

In sequentibus autem quae sunt contraria in quibus alterum necesse est inesse subjecto antecedenti, ut homini necesse est inesse aegritudinem vel sanitatem, eo quod necesse est omne animal sanum vel aegrum esse, in his est aequalis facultas et ad construendum et ad destruendum : unde si ad alterum horum facile est disputare, quoniam inest vel non inest, eadem facilitate poterimus disputare ad reliquum illi contrarium, quoniam inest vel non inest eadem. Talis autem consideratio in contrariis vel oppositis immediatis convertitur ad utrumque inesse et non inesse : ostendentes enim quoniam non inest alterum immediate oppositorum, eo ipso ostendentes erimus quoniam reliquum inest : inter ea enim non est medium. Palam igitur est quoniam convertitur ad utrum que ad destruendum et ad construendum conclusiones. Locus autem iste ab oppositis sumptus hic ponitur inter locos intrinsecos : quia non trahitur consideratio ab oppositis secundum quod sunt opposita, sed ab antecedente et consequente quod est alii oppositum : et talis locus est intrinsecus sicut locus a genere et specie.

Consideratis autem et antecedente et consequente ejusdem essentiae vel opposita essentiae secundum rem, considerandum quod in voce qua significatur antecedens vel consequens : unde amplius praeter ea quae dicta sunt, oportet argumentari aliquando de proposito transferentes nomen antecedentis vel consequentis in orationem nomen illud declarantem, velut maxime congruum oppositum quod assumat orationem : quia magis congruit ei quam nomen impositum,

<--- Page Split --->

et facilius arguitur propositum ejus. Unde si nomen antecedentis sit æquanimus, non transferatur in unum nomen quod significat ex impositione, hoc est, in modestum, sed transferatur in hac oratione quæ est extra, æquam animam habentem esse æquanimum, quemadmodum magnanimum non transferat in fortem sicut impositum est, sed in hac oratione, magnum animum habentem esse magnanimum. Similiter et fortunatum in bene fortunatum secundum quod est una dictio non transferat, sed in orationem transferat dicens, quod bene fortunatus est cui

fuerit anima studiosa, quemadmodum Xenorates dixit fortunam esse : dixit enim hanc uniuscujusque fortunam esse qui habet animam studiosam : eo quod felicem fortunam, fortunam esse dixit : felicitatem autem posuit inessestudiosis. Hæc autem translatio nominis in orationem idem quod nomen significantem, sed clarius et apertius, differt ab ea quæ in præcedentibus habita est, in hoc : quia illa fuit nominis ad nomen, et sine digressione ad aliud : hæc autem est nominis ad orationem, et cum digressione.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE DETERMINATIONE PROBLEMATIS DE INESSE PER REI EXTRINSECA.

CAPUT I.

De determinationis ejusdem problematis per tocum a disparatis.

Sic autem determinato problemate de accidente sive inesse ut accidens per inspectionem ad intrinseca eorum quae sunt in problemate, sicut subjectum et prædicatum : nunc, ut magis abundemus, docendum est qualiter terminatur inspiciendo ad extrinseca eorumdem. Et quia extrinseca magis inter omnia sunt opposita, videndum est qualiter terminari habeat problema de accidente respiciendo ad opposita. Quia vero locus a disparatis reduci habet ad locum ab oppositis, cum omne oppositum sit disparatum et non convertitur, ideo in loco a disparatis est inspiciendum in hoc tractatu.

Dicemus igitur, quoniam eorum accidentium quae insunt subjectis ut prædicata, aliae res quidem insunt ex necessitate cum modo necessitatis determinata, vel sine modo necessitatis secundum rei necessitatem proposita. Aliae autem insunt ut in pluribus, sicut ea quae insunt contingenter secundum contingens natum. Secundo etiam cum modo vel sine modo contingentis proposita. Aliae vero res sunt posita inesse secundum contingens ad utrumlibet, sicut illae quae sunt de contingenti infinito vel cum modo vel sine modo proposita: tunc tamen quod est sine habitudine prædicati ad subjectum

sicut de tali contingenti : haec omnia in ter se ad invicem sunt disparata, ita quod constructo uno destruitur reliquum de eodem, nec aliquod unum est susceptibile horum simul. Considerandum ergo si prædicatum quod de necessitate inest, ut in pluribus ponat respondens inesse, aut e converso quod ut in pluribus inest, ponat ex necessitate inesse, sive ponat contrarium ejus, quod est vel inest in paucioribus, ex necessitate inesse : contingens enim in pluribus et contingens in paucioribus contraria sunt secundum modum : quæcumque ergo horum ponat ut ex necessitate inesse, vel e converso id quod inest ex necessitate, contingenter ponat inesse, sive id contingens sit ad utrumlibet sive natum, semper dat locum argumentationis opponenti, ut per locum a disparatis in contrarium arguatur. Quod patet per singula. Nam si quod ex necessitate est vel inest ponatur ut in pluribus esse vel inesse, tunc manifestum quoniam dicendo ut in pluribus vel in paucioribus inesse, dicit non omni inesse : cum id tamen quod necessario inest, omni inest : necessitas enim prædicati cum subjecto secundum inesse, causat quod prædicatum inest secundum totam communitatem suam subjecto, ut omnis homo de necessitate est animal : et hoc est in omnibus in quibus prædicatum est de substantia subjecti. Propter quod peccavit respondens cum dixit quod in pluribus inest, omni inesse : cum non insit omni secundum quod inest ut in plu-

<--- Page Split --->

ribus tantum: quoniam ut in pluribus inesse cum sit determinatio ejusdem contingentis nati, etiam disparatum est ab omni inesse : et ut cum praecisione accipiatur, ut dicatur tantum ut in pluribus inesse, quod confirmatur a diffinitione contingentis nati. Similiter autem et perlocum a majori patet, quod peccavit si contingens ut in paucioribus, quod est contrarium ei quod est ut in pluribus, ex necessitate dixit inesse : semper enim contingens quod est ut in paucioribus, est contrarium ei quod est ut in pluribus : quia contingens natum secundum aliquid est dispositum vel ad aliquid adest dispositum : sed contingens infinitum non est dispositum : et ideo de eodem dici non possunt, sed de disparatis et contrariis.

Cujus exemplum est, ut si de contingenti nato ut in pluribus sunt pravi homines, et haec, sunt pravi homines, est de contingenti nato, dicetur bonos homines ut in paucioribus. Propter quod etiam amplius magis peccavit, qui contingens ut in paucioribus dixit ex necessitate inesse, quam qui contingens ut in pluribus dixit ex necessitate inesse. Propter quod amplius magis peccavit si bonos homines ex necessitate esse dixit, quam ille qui pravos esse dixit ex necessitate : quia in pluribus sunt pravi homines ex contingenti nato, in VII Ethicorum probatur, ubi ostenditur qualiter violentia incontinentiae licet secundum sensibilem animam adveniat, ligat rationem ita ut non videat quemadmodum oporteat eam videre : eo quod violentior sit motus incontinentiae quam rationis, quamvis ipse incontinens habeat rationem.

Similiter dat locum argumentationis respondens et peccat, si dedit id quod ad utrumlibet est, vel utrumque oppositorum aequaliter, ut contingens infinitum, dixit inesse ex necessitate vel ut in pluribus inesse, neque id quod inest ad utrumlibet, inest ut in pluribus : neque quod inest ut in pluribus, inest ad utrumlibet : sed sunt disparata. Hoc autem peccatum contingit cum modo necessita-

tis et contingentis utriusque apposito, ut dictum est.

Contingit etiam in problematibus et propositionibus, quae secundum esse et habitudinem prædicati ad subjectum sunt tales, quamvis ipse respondens non dixerit eas determinatas cum modo necessitatis vel utriusque contingentis in sermone, ita quod determinat sermonem utrum ut in pluribus vel ex necessitate prædicatum insit subjecto. Sit enim res de qua proponitur propositio ut in pluribus : tunc disputare contingit ad oppositum, ac si dixerit id respondens esse ex necessitate propter similitudinem ejus quod est in pluribus, cum eo quod est ex necessitate : ut sialiquis dixerit pravos esse exhæredandos, quod est in pluribus secundum habitudinem realem prædicati ad subjectum, et dixerit hoc non determinans per modum necessitatis : tunc contra talem positionem disputare contingit, sicut si apposuisset modum necessitatis : propter hoc quod prædicatum similiter se habet ad omne contentum sub subjecto, et ideo de omni inesse videtur : de omni autem inesse relinquitur a necessario inesse : quoniam modus est prædicati determinatio, et non determinatio compositionis : si enim determinat compositum, neque cadunt de omni, neque cadunt etiam semper in tempore sicut in propositione modali : sicut quando est determinatio prædicati, causat totalitatem tam subjecti quam temporis : cum enim dicitur quod omnis homo de necessitate est animal, oportet quod homo omni tempore sit animal, et quod quælibet pars subjectiva hominis sit animal.

Si autem aliquis objiciat, dicendo quod obiectio. si ex necessitate inesse, semper causat omni inesse : tunc cum ista propositio, omnis homo de necessitate est animal, convertitur in hanc, quod animal de necessitate est homo : et sic omne animal est homo. Dicendum quod propositio Solutio. Quomodo conversa in quantum stat sub converex necessitate inesse tate inesse non semper causat omni inesse.

<--- Page Split --->

tali propositione non oportet quod ex necessitate inesse causatur omni inesse et semper : sed propositio dialectica est, in qua prædicatum quod est accidens, vel genus, vel proprium, vel diffinitio, refertur ad subjectum quod est species : et in omni tali necessarium causat totalitatem subjecti et temporis sive sit de necessitate cum modo, sive sit talis secundum rem et sine modo : si enim homo est animal, omnis homo est animal : ex quo genus de specie prædicatur. Contingens autem ut accidens prædicatur de subjecto, neutrum horum potest causare totalitatem.

Amplius autem tertia consideratio trahitur a disparatis, quod peccavit respondens si idem sub alia voce etiam ipsi inesse ut accidens posuit : idem enim etiam inesse ut prædicatum necessitate cohærentiæ : quamvis forte ponat illud ut alterum,non tamen sit : eadem enim essentia aliis et aliis nominibus nominatur. Quemadmodum peccavit Philosophus nomine Producus, qui dividebat voluptatem : hæc enim omnia unius et ejusdem voluptatis nomina sunt : et hæc dicere et accidere voluptati, est dicere idem et accidere sibi. Sed voluptas hæc refertur ad quietantia desiderium et pascentia ipsum.Gaudium est dilatatio cordis in conceptu boni, quod est voluptas. Jucunditas autem per effectum hilaritatis redundans in corpore gesticulatio. Lætitia autem quæ a loco dicitur, nominat eamdem voluptatem prout est dilatatio temperati caloris et spiritus et sanguinis. Si ergo aliquis respondentium ei quod est gaudere, dicit accidere id quod est lætari, idem dicit sibi accidere.

Et est notandum, quod idem accidentale potest accidere ei cui est idem, sed non secundum quod est idem, sed secundum quod est ei accidentale alterius generis quam id cui accidit. Et sic patet solutio ad id quod objici posset, quod nihil accidit etiam ipsi : quia aliter substantia esset accidens alicui. Adhuc autem notandum quod quatuor modi supe-

riori divisione innuuntur, licet tres expresse ponantur in divisione disparatorum, etiam necessario inesse unus : contingenter inesse, tres etiam, in pluribus, in paucioribus, et ad utrumlibet. Quia omne quod inest ex inhaerentia naturali et substantiali, aut inest contingenter : et si inest ex inhaerentia naturali et substantiali, tunc inest necessario : quia necessitas causat et totalitatem subjecti, ita quod inest omni, et totalitatem temporis, ita quod inest semper, quod est de ratione ipsius cui inest : quæ ratio fundatur in substantia quæ subjectum non relinquit. Si autem inest accidens ab accidente communi : aut inest cum dispositione inclinante ad illud : aut inest ei, ita quod non est dispositum ad illud. Et si est dispositum ad illud : aut dispositio est fortis et fere ad necessitatem inclinans, et sic est contingens in pluribus : aut non est fortis, sed inchoata tantum, et sic est contingens in paucioribus. Et sic quatuor sunt, et de necessitate inharens, et contingens in pluribus, et contingens in paucioribus, et contingens secundum potentiam et non secundum actum inhaerens, quod est contingens ad utrumlibet.

Fiunt ergo partiales considerationes duodecim, quamvis Aristoteles non ponit nisi unam in communi. Potest enim id quod est necessarium, poni ut contingens ad utrumlibet : et id quod est contingens ad utrumlibet, poni ut necessarium : et sunt duæ considerationes. Et potest necessarium poni ut contingens in pluribus, et e converso : et sunt iterum duæ. Et potest necessarium poni ut contingens in paucioribus, et e converso : et sic sunt iterum duæ. Et sic videlicet fiunt in universo comparatione primi ad reliqua tria, et e converso in quibus fit peccatum in sic vel sic ponendo. Et quod necessarium ponitur ut contingens alii, et e converso contingens ut necessarium: ideo fieri potest, quod omne quod contingens est uni, alicui alii est necessarium simpliciter. Contingens in pluribus

<--- Page Split --->

potest poni in contingens ut in paucioribus, et e converso : et sic sunt duae considerationes. Et potest poni contingens in pluribus in contingens ad utrumlibet : et iterum sunt duae. Et sic sunt quatuor in comparatione secundi ad tertium et ad quartum. Iterum potest poni contingens ut in paucioribus, ut contingens ad utrumlibet, et e converso : et sic duae comparationes tertii ad tertium : et quatuor et duae simul junctae faciunt duodecim. Sed una est ratio peccati in omnibus etiam, quia disparatum in dispaparatum. Propter hoc ista sub una comprehenduntur consideratione : et ideo secundum rationem unus locus est a quo omnes istae trahuntur considerationes. Sic ergo sufficit quod dictum est de disparatis : quia una communis ratio in omnibus eis locum dat argumentationi.

CAPUT II.

De inspectione ad inhærentiam et ad complexionem ad invicem contrariorum.

Nunc ergo videndum est qualiter problema de inesse ut accidens determinetur de inspectione ad locum ab oppositis. Et quia duo considerantur in oppositis, etiam oppositorum inhærentia, et oppositorum consequentia : ideo primo determinabimus de oppositis secundum suam inhærentiam, et postea docebimus inspicere ad opposita quantum ad suam consequentiam.

Dicamus igitur quod ideo oportet contraria sive opposita accipere, et ad inhærentias eorum accipere, quolibet modo fuerit utile opponenti ad locum argumentationis sive ad construendum sive ad destruendum : ideo oportet videre quot modis contraria complexa per inhærentiam ad invicem faciunt contrarieta-

ita quod alterum repugnet alteri, sed quatuor modis contrarietatem faciunt, ita quod repugnant ad invicem et se expellunt ab eodem subjecto.

Quod autem sex modis complectantur ad invicem, patet ex hoc quod si quatuor accipiantur contraria secundum inhærentiae complexionem, aut complectuntur quod contrarium prædicetur de contrariis subjectis divisim, aut quod eadem prædicentur de contrariis. Si primum, contrarium inducerem secundum naturalem repugnantiam, sicut si dicam, amici et inimici sunt duo contraria, et benefacere et malefacere sunt duo contraria. Et secundum naturalem inhærentiam benefacere est amicis, et malefacere est inimicis, ut dicit Socrates. Hæc enim natura omnia animalia docet. Hæ sunt ergo duæ complexiones quæ contrarietatem non faciunt, amicis benefacere, et inimicis malefacere : quæ ideo contraria non sunt, quia sunt unius complexionis, quia sunt ejusdem moris : quia secundum jus naturale est, quod natura omnia animalia docuit, ut in Zenone dicit Socrates, et Plato dicit id de Socrate. Aut complectuntur ad invicem indirecte secundum repugnantiam naturalem, ut amicis malefacere, et inimicis benefacere : et sic iterum non faciunt contrarietatem : quia sunt ejusdem mali moris contra jus naturale instituti, quod est contrarium in facie naturali, quam natura omnia animalia docuit. Aut si sic complectuntur, quod ambo contraria divisim ponantur de uno contrariorum, et ambo de reliquo, ut amicis benefacere, et amicis malefacere : ita quod hæc duo contraria prædicantur de hoc unico quod est amicis, et ambo de reliquo quod est inimicis, ut inimicis malefacere, et inimicis benefacere : et utroque modo faciunt contrarietatem : quia amicis benefacere non est ejusdem moris cum eo quod est amicis malefacere : nec ejusdem moris est inimicis benefacere, et inimicis malefacere. Aut sic complectuntur, quia contraria prædicantur de eodem : et hoc dupliciter,

<--- Page Split --->

ut amicis benefacere, et amicis malefacere : et hæc complexio facit iterum duas contrarietates, eo quod hæc sunt contrarii moris : quia unum est de justitia naturali, et alterum dispositi secundum justitiam naturalem. Prima ergo complexio non facit contrarietatem, sed aliae quatuor faciunt contrarietatem, sicut ea quae sunt contrariorum affectuum habituum.

Et si aliquis objiciat quod contraria nata sunt fieri circa idem : benefacere et malefacere sunt contraria : et ideo si amicis benefacere circa idem natum est fieri, etiam id quod est contrarium ei, quod est malefacere. Dicendum quod contraria potentia nata sunt fieri circa idem, et non actu simul : et sic subjectum et susceptibile contrariorum est non secundum formam ultimo perficientem constitutam : et de ista verum est quod contraria nata sunt fieri circa idem et non actu simul : et si est susceptibile per formam propriam constitutum et perfectum, nihil prohibet per formam illam inclinatum esse ad unum contrariorum, et non ad alterum : et tale susceptibile est amicus et inimicus : et ideo est amicis benefacere, et non est secundum morem amicis malefacere. Hujus autem causa est, quod susceptibile horum contrariorum non est materia ex qua vel in qua fiant contraria, sed potius objectum circa quod : et tale objectum est ratio actus et finis : et ideo est amicis benefacere, et ratio et causa propter quam est amicis benefacere, est quia amici sunt : unum autem et idem non potest esse ratio oppositorum : et ideo etiam hæc procedunt a contrariis habitibus : et ideo contraria opera, quod est amicis benefacere sit moris justitiae naturalis, et amicis malefacere sit ejusdem moris, patet per Tullium in fine suæ primæ Rhetorice dicentem, quod jus et justitia naturalis est quod non opinio genuit, sed innata quaedam vis inseruit. Et Isidorus, quod jus naturale est quod natura omnia animalia docuit : omne enim animal bene-

facit amico, vel malefacit inimico, vel fugit ab eo. Propter quod in diffinitione hominis posuit Socrates, quod homo est animal rationale amicis benefaciens et inimicis malefaciens, sicut legitur in primo Zenonis.

Et si aliquis instet per hoc quod lex dicit quod inimicis benefiat. Non habemus contra hoc dicere, quia hoc ex principiiis philosophiae non probatur, sed potius ex gratia supergreditur ad naturam et ad rationem, et. ad majorem ordinat perfectionem, ad quam non potest se extendere Philosophus.

Ex dictis autem patet, quod duæ primæ complexiones non faciunt contrarietatem : nam illud quod est amicis benefacere, ei quod est inimicis malefacere, non est contrarium : quia hæc ejusdem moris sunt, ut dictum est, et habitus : utraque enim hæc eligenda sunt, et ejusdem moris sunt, ut dictum est : nec illud quod est amicis malefacere, contrarium est ei quod est inimicis benefacere : per eamdem rationem, quia hæc utraque sunt fugienda, et sunt ejusdem mali moris : videtur enim quod spernendum et fugiendum non sit contrarium spernendo, nisi sit unum ut abundantia, alterum ut defectus. Taliter autem non sunt contraria benefacere et malefacere, sed sunt opera et effectus contrariorum propter prædicata contraria de eodem : hæc enim de contrario sunt more, et ita sunt per se et proprii effectus contrariorum : et horum duorum, amicis quidem benefacere est eligendum ; amicis autem malefacere, spernendum : et unum tantum eorum boni moris.

Palam ergo ex his quæ dicta sunt ex incidenti, quoniam eidem subjecto accidit plura esse contraria, non quidem secundum plura quæ sunt in ipso. Cujus probatio per exemplum est : quia ei quod est amicis benefacere, et illud quod est inimicis benefacere, contrarium est ex parte subjecti, quia est de contrario subjecto : et ideo etiam quod est amicis malefacere, contrarium est ex parte prædi-

<--- Page Split --->

cati : sed contraria prædicata ad idem referuntur. Similiter autem se habent et in aliis apparebunt singularium dictorum, eodem modo, ut dictum est, ex parte subjecti vel prædicati considerantibus : semper enim unum ut hoc modo consideretur, pluribus est contrarium, et semper unum contrarium erit duobus. Et ideo ab opponente est accipere illud contrarium quodcumque ad positionem erit magis utile, hoc est, quo magis est argumentari ad positionem.

immobiles esse et insensibiles : nam moventibus nobis, necessarium per motum per accidens ad minus omnia moveri quae in nobis sunt. Palam autem et quoniam sensibiles sunt omnes formae ad minus per accidens sensu visus quae sunt in nobis. Visus per se aut per accidens accipit omnes primas formas quae sunt in nobis : nam per sensum qui visus est, omnem eam quae in unoquoque est, formam cognoscimus vel per se, vel per accidens.

Amplius autem in dispositis secundum complexionem contrariorum ponende sunt considerationes, quaecumque trahi possunt a tali complexione contrarii. Considerandum ergo primum si illi accidenti quod inesse dicitur alicui subjecto, est aliquid contrarium. Et considerandum est si illud contrarium inest secundum actum illi subjecto cui dicitur inesse accidens : et accidens quod ponebatur inesse, non inerit ei tunc, quia contraria secundum actum simul non possunt inesse eidem. Impossibile enim est contraria simul eidem inesse secundum actum. Haec igitur est in contrariis consideratio. Considerandum etiam secundo si quid talium accidentium dicatur inesse eidem, quo inhaerente necesse est contraria eidem inesse : tunc enim per locum a contrariis non contingit inesse illi cui inesse dicebatur : ut si quis cum Platone formas ideales in nobis ponat, dixerit esse ut formales causas, quae secundum Platonem et per accidens et per se sunt immobiles et insensibiles. Si hoc quidem detur, accidit et sequitur quod eadem formae et moventur et quiescunt : in se enim sunt immobiles et insensibiles : secundum esse quo sunt in nobis, moventur ad minus per accidens. Et eadem ratione accidit eas sensibiles et insensibiles esse : formae enim ideales secundum se universaliter quiescere sive immobiles esse et intelligibiles his qui ponunt formas, Socratici et Platonici et Stoici : cum autem sint in nobis, sequitur quod impossibile est eas in nobis

Rursus tertia consideratione considerandum est si positum est a respondente aliquod accidens inesse alicui subjecto, quod habet aliud contrarium, si illud contrarium potentia insit eidem subjecto vel non : si enim inest accidens, contrarium accidenti eidem potest inesse : quia idem est susceptibile contrariorum, nisi alterum insit natura : si autem aliud non est susceptibile contrarii, nec accidentis quod etiam inesse dicitur, erit susceptibile. Cujus exemplum est, ut si aliquis dixerit odium sequi iram quantum ad inesse in eodem subjecto secundum positionem, tunc sequitur quod odium erit in specie furoris quod est irascibilis, sicut in subjecto ira est in irascibili. Prospiciendum ergo si et contrarium odio est in specie furoris sive irascibilis (contrarium autem odii amor est), et ideo inspiciendum est si amor est in eodem sub-jecto : nam si non est amor, sed irascibilis est, eo quod in concupiscibili est, alias secundum Platonem : tunc patet quod odium iram non sequitur, sed eidem inesse : quia odium et amor sunt contraria, quae secundum unum et idem subjectum habent fieri circa animam. Similiter autem in alio exemplo, si dixerit respondens in concupiscibili anima esse ignorare, tunc enim sequitur quod in concupiscibili anima sit disciplinae perceptibile, sicut contraria vel opposita privative sunt vera fieri circa idem : et si non videtur disciplinae esse susceptibile id quod est concupiscibile, tunc nec ignorantiae susceptibile.

<--- Page Split --->

Iste autem locus considerationis tertiae non valet astruenti, quoniam inest : quia si contrarium continget inesse, non sequitur quod propositum inest, sed tantum quod contingit inesse : unde ad accidentis propositum contingit inesse, locus utilis est : sed valet ad contingere inesse propositum propter hoc quod contraria contingunt eidem inesse : ostendentes enim quoniam susceptibile subjectum contrarii, ostendentes erimus quoniam non susceptibile accidentis propositi quod inesse dicebatur et quod nec inest, nec contingit inesse : si autem ostenderimus quoniam inest contrarium, aut quod subjectum susceptibile est contrarii quod contingit eidem inesse, nondum ostendentes erimus quoniam contrarium illius inest subjecto : quia non sequitur, si unum contrariorum contingit alicui inesse, quod contrarium illius insit : sed sequitur tantum quod contingit inesse, et hoc ergo tantum sequitur, et non illa, quod insit secundum actum. Sic ergo considerandum est in contrariis secundum inhaerentiam accidentalem vel potentialem consideratis.

Attende tamen quod ultima consideratio maxime tenet secundum Platonem, cujus dictum fuit, quod irascibilis et concupiscibilis et rationalis essent diversae animae 1, in diversis partibus sitae, ita quod rationalis sita esset in capite sive in cerebro, concupiscibilis in hepate et inguine quodammodo sepulta, irascibilis in felle : et secundum hoc istae animae non erunt unum in subjecto, ex quo possint esse unum subjectum alicujus accidentis. Etiam quod odium dicitur dupliciter: est enim odium inveterata ira, et sic odium in eodem subjecto est cum ira, et ab eadem irascibili anima. Est etiam odium malevolentia ex ira causata, et sic opponitur amori qui est benevolentia voluntatis in amatos, et sic est in concupiscibili anima. Sciendum etiam quod hoc quod dictum est in contrariis, intel-

ligendum est etiam in omnibus oppositis : quia opposita elargato inesse contrariorum contraria dicuntur, etc.

CAPUT III.

De consideratione problematis de accidente, quomodo multipliciter construi et destrui potest ex inspectione ad consequentias oppositorum.

Idem esse problema de accidente et construi et destrui potest multipliciter ex inspectione ad consequentias oppositorum sive contrariorum. Et in omnibus generibus oppositorum est ostendendum, quod consequentia omnis est in complexione, et contradictorie opposita sunt in complexis : ideo primo ostendatur hoc in contradictoriis : et ideo maxime se habent in oppositione.

Sed praemittendum quod consequentia Nota multiplicitier capi consequentiam. unum sequitur ad aliud, et e converso reliquum sequitur ad reliquum. Et in hoc differt a consequentia simplici, quorum unum sequitur simpliciter ad reliquum, et non e contra : eo quod antecedens non sequitur ad consequens. Sed consequentia est inter ea proprie, quorum utrumque aliquo modo affirmatum vel negatum, et antecedere potest et consequi reliquum.

Et talis consequentia in communi loConsequentia in ipso quid. quendo est duplex, in ipso, et e contrario. Consequentia in ipso est, quando eodem ordine terminorum consequens sequitur ad antecedens, et oppositum consequentis sequitur ad oppositum anprecedentis : et hoc non potest esse nisi inter paria et convertibilia, ut si homo est, risibile est : et si non est homo, non est risibile : si risibile est, homo est : et si risibile non est, homo non est : in qua consequentia sicut ad affirmationem anprecedentis sequitur affirmatio consequentis, ita ad negationem antecedentis se-

<--- Page Split --->

quitur negatio consequentis, et utrumque antecedit et sequitur alterum. Consequentia autem e contrario est, quando non eodem ordine contrariorum sequitur affirmationem affirmatio et negationem negatio, sed ordine e contrario sumpto, ut si affirmationem antecedentis sequitur affirmatio consequentis, ita e contrario negationem consequentis sequitur negatio antecedentis. Ita tamen quod antecedens non sermone tantum, sed realiter antecedit, et consequens naturaliter consequitur : quia sic consequens erit in antecedente et per substantiam velut causa est in ipso. Et causa hujus est, quia in omnibus talibus antecedens est sicut pars subjectiva ad consequens, et consequens ad totum universale, et sic se habet ad antecedens.

Est autem regulariter verum, ut dicit Michael Ephesius, quod si in talibus a ffirmatio antecedentis est pars subjectiva consequentis, in negativis negatio consequentis est sicut pars subjectiva negationis antecedentis, et negatio consequentis infert negationem antecedentis, sicut substantiva pars infert suum totum 1 : cum enim dicitur non animal et non homo, non homo de pluribus dicitur quam non animal, et non animal est pars subjectiva ejus quod est non homo. Et cum in talibus non sit consequentia nisi de parte ad totum et contrari e se habeant secundum totum et partem in talibus afirmatio et negatio, oportet consequentiam esse e contrario: et haec est vera causa consequentiae in ipso, et consequentiae e contrario : non homo enim de omni dicitur quod est non animal, et de pluribus quae sunt animal : non animal autem de omni non dicitur quod est non homo : quia asinus est non homo, et tamen non est non animal. Haec igitur est causa consequentiae in ipso, et consequentiae e contrario : et quia quidquid est consequens naturaliter et generaliter ad alterum, oportet

quod id quod est consequens, sit in antecedente : quia aliter non posset inferri ex ipso, etc.

CAPUT IV.

De inspectione problematis de accidente circa oppositorum consequentias.

His habitis in consequentiis oppositorum dicamus ergo, Quoniam autem oppositiones sunt quatuor secundum genera divisae, ut in Prædicamentis determinatum est, considerandum in terminatione problematis de accidente ex contradictionibus (hoc est, ex his quae opponuntur ut contradictoria) quemadmodum a consequentia e contrario facta et interimenti problema et construenti. Sed quia ad maximam istius loci probandam non est via nisi ex posterioribus, ideo sumendum est hoc ex inductione : et quod si aliquod naturaliter sequitur ad aliquod absque hoc quod antecedit ad ipsum, quod ad oppositum contradictorie consequentis sequitur oppositum contradictorie antecedentis. Cujus exemplum est, si homo est animal, non animal est non homo. Similiter autem est et in omnibus aliis sicut dictum est se naturaliter antecedentibus et naturaliter se consequentibus : nam haec in talibus est e contrario consequentia. Et consequentia in ipso in talibus esse non potest, propter causam quae dicta est : nam hoc modo hominem animal sequitur : et sicut sequitur animal hominem secundum naturalem consequctiam, sic non animal sequitur non homo. Hic ergo modus consequentiae in omnibus hujusmodi concedendus : ut si bonum sive voluptuosum sive delectabile est suave sive conveniens, et e contrario erit non suave non bonum : et est exemplum secundum Epicuros. Manifestum autem est, quoniam ad utrumque (hoc est, ad construendum et destruendum) con-

<--- Page Split --->

vertitur in contradictione consequentia, non in ipso, sed e contrario facta. Si ergo aliud dicatur sequi ad aliud secundum inesse, considerandum est utrum oppositum antecedentis consequitur ad oppositum consequentis: et si consequitur, sic sequitur propositum ad propositum : et si non sequitur oppositum contradictorie antecedentis contradictorie oppositum consequentis, neque propositum sequitur propositum : et sic valet construi et destrui.

Sumendum autem est istud in quantum est utile in omnibus, nisi in causis immediatis et effectibus suis,in quibus quamvis naturaliter causa antecedit effectum et infert eum, tamen propter terminorum convertibilitatem sicut causa antecedit effectum, ita negatio causae antecedit negationem effectus : quia in talibus sicut affirmatio est causa affirmationis, ita negatio est causa negationis : sicut enim ad habere pulmonem sequitur respirare, ita ad non habere pulmonem sequitur non respirare : et sic patet, quod sicut consequens sequitur antecedens, ita oppositum antecedentis sequitur ad oppositum consequentis.

Quod dicunt quidam, quod ejus quod dictum est, quod in contradictoriis non est consequentia in ipso, sed e contrario, causa est quod omnes contradictiones sunt aequales : eo quod in omni contradictione alterum contradictoriorum dicitur de omnibus quae sunt et non sunt, et de nullo simul : et omnino oportet esse aequales contradictiones consequentis. Si autem consequentia in ipso esset in talibus oppositis, sequeretur quod contradictiones antecedentis et contradictiones consequentis essent non aequales : sed sicut consequens est in plus quam antecedens, ita negatio consequentis esset in plus negatione antecedentis. Potest quidem dici, quod haec non est causa, sed potius est illa vera causa quae dicta est superius.

In contrariis autem quae plus accedunt ad oppositionem contradictionis, ideo quod in illis est et consequentia in ipso,

et consequentia e contrario, post contradictoria consideratio ponenda est in contrariis. Considerandum si aliud dicatur sequi ad aliud, utrum contrarium illius quod dicitur sequi, sequitur ad contrarium alterius, aut secundum consequentiam in ipso, aut secundum consequentiam e contrario factam: et si sic, construitur problema : si non, destruitur : et sic valet ad construendum et ad destruendum in contrariis ubi ipsa consequentia est, ut in fortitudine et debilitate sive timiditate : nam fortitudinem sequitur virtus sicut totum universale sequitur partem, debilitatem sive timiditatem sequitur vitium sicut totum universale sequitur partem, et virtutem sequitur esse de eligendis, vitium autem de spernendis : ergo consequentia istorum est consequentia in ipso : contrarium enim est eligendum spernendo. Si ergo dicatur fortitudo eligenda, per consequentiam sequitur eodem ordine contrarium consequentis ad contrarium antecedentis secundum consequentiam in ipso factam. Similiter autem etin aliis hujusmodi est contrariis.

Sed hic hujus consequentia accipienda est in quantum est utile, quia non tenet in omnibus : quamvis enim avaritia et prodigalitas sint contraria, non tamen sequitur, si avaritiam sequitur vitium et spernendum, quod prodigalitatem sequitur virtus et eligendum. Sed tenet in his quibus aliquid per se causa vel aliquid sui causa est ad inferendum, et non in aliis, sicut fortitudo (quae est virtus) causa est quod sit eligendum, et debilitas per aliquid sui causa est quod sit spernendum per hoc quod est excessus medii : causa autem eligendi est virtus per hoc quod est medium. Avaritia enim non est causa eligendi, neque prodigalitas. Formetur ergo sic consideratio, si contrarium dicatur sequi aliquid, considerandum est si contrarium consequentis sequitur ad contrarium antecedentis secundum consequentiam in ipso : et sic constructum est problema. Si autem non, sic interimitur problema.

<--- Page Split --->

In contrariis autem quae se ad invicem habent sicut totum integrale et pars integralis, inspiciendum est in antecedente et consequente secundum consequentiam e contrario factam in talibus: quia pars integralis non ponit totum, sed e contrario totum ponit partem, et pars negata negat totum, et totum negatum non negat partem, ut patet in Topicis Boetii: et ideo in taliter contrariis non potest esse consequentia in ipso, sed e contrario. Cujus exemplum est, euechia et cachechia opponuntur contrarie: et euechiam sequitur sanitas, cachechiam autem non sequitur ægridudo, quamvis sanitas et ægridudo opponantur: unde non sequitur, euechia et cachechia sunt contraria, sanitas et ægridudo sunt contraria: et euechiam sequitur sanitas: ergo cachechiam sequitur ægridudo: e contrario sequitur, cachechia sequitur ægridudinem: unde sic valet consequentia: si euechia est sanitas, et infirmitas sit cachechia, ita quod sicut consequens sequitur ad antecedens, ita ad contrarium consequentis sequitur contrarium antecedentis: quae (sicut dictum est) consequentia est e contrario. Et hujus causa est, quod euechia est totum integrale ad sanitatem, et sic infert eam ut totum integrale infert partem. Quoniam enim densitas carnis est ex bona dispositione interiorum et exteriorum causata in complexione et compositione: cachechia autem mala dispositio est in exterioribus et mala habitudo causata in naturali augmento, ut in supra modum pinguibus: et tamen non sequitur quod infirmi sint simpliciter, quia inter sanum et ægrum est medium. Sic ergo in talibus est consequentia e contrario, si euechia sanitas est, infirmitas cachechia erit.

Et nota quod in illis contrariis aliud est signum convertentis, et aliud signum convertibile cum causa : cachechia enim est signum imperfectum, sicut id quod in parte est, ejus quod est in toto : et ideo manifestum est quod in talibus est consequentia illa quae dicitur e contrario. Raro autem et in paucioribus contrariis

fit consequentia in e contrario : quia non adcidit nisi in his quae se habent ad totum integrale ut pars, ut dictum est : sed in pluribus aliis fit consequentia in ipso. Sic ergo consideratio formetur, si propositum dicatur sequi ad propositum, considerandum est si oppositum antecedentis et oppositum consequentis se consequuuntur aut secundum consequentiam invenitur problema : si enim in contrariis et antecedentis et consequentis invenitur talis consequentia, tunc in propositis quae dicta sunt, necesse est alterum sequi ad alterum.

Similiter autem ut in contrariis perspiciendum est in privatione et habitu quantum ad consequentiam : sed in privationibus non tenet consequentia e contrario, sed consequentia in ipso : ut si visus et cæcitas opponuntur ut habitus et privasi visus est sensus, cæcitas est insensibilitas quædam, ita quod insensibilitas sumatur a rivatione cujusdam sensus et non a privatione sensus in communi, sicut visus ponit quemdam sensum et non omnem : oppositum enim sensus est insensibilitas ut privatio et habitus : nam hic sensus est habitus, et alterum cæcitas privatio : et sic patet quod in privatione et habitu est consequentia in ipso tantum. Cum autem in contrariis sit etiam et consequentia in ipso et e contrario, in privatione autem et habitu consequentia in ipso tantum, reducuntur contraria ad privationem et habitum aliquo modo, et non e converso : et ideo consideratio in oppositis secundum privationem et habitum, est post considerationem in contrariis. Si ergo dicatur aliquid quod ut privatio et habitus se habet sequi ad alterum, considerandum est utrum oppositum consequentis sequitur ut oppositum antecedentis : et sic construitur problema. Si autem non, interimitur problema.

Similiter his secundum privationem et habitum oppositis his quæ sunt ad aliquid sive relativis, utendum est : in oppositione enim eorum quæ sunt ad aliquid,

<--- Page Split --->

eadem consequentia est utendum, hoc est, in ipso consequentia ut in privatione oppositis : ut si triplum est multiplex, subtriplum quod correlativum antecedentis dicitur, est submultiplex : dicitur autem opponi relative triplum ad subtriplum, et multiplex ad submultiplex dicuntur relative opposita in consequente. Et hoc quidem exemplum est in his quae sunt secundum esse et non secundum dici relativa, quae relativa sunt et vere relative opposita : sed exemplum (in his quae secundum dici relativa sunt) est, ut si scientia est opinio, et scibile est opinabile : et si visus est sensus, et visibile est sensibile : cum scientia dicatur ad scibile, et scibile ad opinabile, si sequitur consequens ad antecedens, sequitur correlativum consequentis ad correlativum antecedentis, quae est consequentia in ipso.

Instantia autem quae contra hanc consequentiam videtur esse, propter quam non necesse in his quae sunt opposita ut ad aliquid, consequentiam in ipso fieri generaliter quemadmodum dictum est. Nam sensibile quod ad sensum dicitur, scibile est quod dicitur ad scientiam : et tamen sensus non est scientia. Sed hujus solutio est, quod instantia quae dicta est, non est vera instantia contra prædictam consequentiam : multi enim sunt qui non dicunt sensibilium ut sensibilia sunt esse scientiam, sed sensibilium ut abstracta sunt a sensibus communibus et facta sunt intellectiva, dicunt esse scientiam : et ideo sicut sensibile non est scibile, ita sensus non est scientia.

Amplius ergo dicunt, quod non minus est hæc consideratio utilis ad contrarium quod est secundum negationem, quam ad propositum quod est secundum affirmationem : nam sequitur, sicut sensibile non est scibile, ita nec sensus scientia. Consideratio autem talis, si aliquid relativorum dicatur sequi ut aliud, considerandum si opposita his correlative sequuntur se invicem secundum consequentiam in ipso factam : et sic construitur problema : et si non,interimitur. Hæc

igitur in consequentiis oppositionum dicta sunt : alia enim et in Prædicamentis et in aliis dici habent.

CAPUT V.

De inspectione problematis de accidente ad extrinseca ejusdem, sed tamen convenientia cum illo.

Sic ergo terminato problemate per locum ab oppositis qui extrinsecus est et oppositus subjecto vel prædicato problematis, vel utrique, inspiciendum est ad illa quae extrinseca sunt prædicato vel subjecto problematis, sed tamen convenientia sunt cum illis. Et primo respiciendum est ad illa quae cum ipsis habent similitudinem essentialem, et postea ad illa quae eiusdem similitudinem habent accidentalem. Similitudinem autem essentialem cum prædicatis et subjectis problematum habent conjugata cum ipsis et casuali inflexione derivata ab ipsis : et ideo primo videndum est quae sunt conjugata et casualia, et qualiter ad invicem comparantur.

Dicemus igitur, quod rursus ad terminationem problematis de accidente tam id interimere volenti quam construere, considerandum est in his quae ex eis abundabit argumentationibus. Videamus Quae dicantur conjugaitur quae dicuntur conjugata. Sunt auta, et quarere sic appellantur tem conjugata principale et sumptum a principal per concretivam denominationem, quamvis secundum grammaticum (qui modos in formatione vocum attendit) principale descendit a sumpto, ut justus justi, addita tia, fit justitia : considerando tamen ad rem et naturam compositum descendit a simplici. Principale simplex est abstractum a quo derivatur concretum, et sumptum ab ipso dicitur et dicuntur conjugata quasi sub uno jugo principalis significationis conjuncta secundum modum significandi diversum. Casus autem qui a cadendo dicitur, inQui dicantur casus, flexio adverbialis a principali descendens et sumpto quae in his quae prime et se-

<--- Page Split --->

cundæ derivationis, ut justitia, justus, justi, juste. Quandoque regulariter cadit per inflexionem ultimæ syllabæ, et quandoque cadit irregulariter, ut a bonis, boni, bene, in quo prima et ultima syllaba inflectuntur.

Dicuntur igitur conjugata quæ sunt hujusmodi a justitia, justus, justa, justum, quæ sunt conjugata, sunt sub uno et eodem jugo principalis significati, quod est justitia conjuncta, a quo non differunt nisi per modum significandi diversum. Dicuntur ergo conjugata hujus quæ sunt ut justus, sta, stum, justitiae : quod principali significato conjuncta, et a nominibus tertiæ declinationis sumpta, sicut fortia et fortis conjugata sunt fortitudini. Similiter perfectiva, aut considerativa alicujus habitus corporalis vel spiritualis derivata non per inflexionem, sed per denominationem dictam, propter aliquem modum quo se habent ad illum habitum vel formam, dicuntur illi habituali formæ conjugata, sicut diæta vel urina dicuntur sanitati conjugata, cujus sunt perfectiva et conservativa, ut salubria sive sanitatis effectiva sana dicuntur et conjugata sanitati : et euechiva, hoc est, euechiae factiva vel conservativa, conjugata sunt euechiae. Eodem autem modo in omnibus aliis. Ergo quæcumque conjugata qualiter (hoc est, aliqualiter) ut sumpta a principalibus denominatione (ut in communi dicatur) taliter (ut dictum est) solent dici. Casus autem per inflexionem venit in adverbium, qui modus actus verbi terminat, ut juste inflexum a nomine secundæ declinationis, vel fortiter vel salubriter derivatum a sumpto tertiæ declinationis, hi casus dicuntur : et est in eis modus adverbialis qui est modus verbi.

Licet autem sic dicantur conjugata, tamen non modo proprio, sed communi dicuntur quæ sunt secundum casum quodammodo conjugata esse, ut juste conjugatum videtur esse quodammodo justitiae, et fortiter fortitudini dicitur vel videtur esse conjugatum : quia casus a prin-

cipali descendit, quamvis per medium : sumptum autem a principali sine medio descendit. Conjugata enim dicuntur omnia quæ sunt secundum eamdem conjugationem ad principalia respicientia, ut justitia conjugata sunt hoc modo communi justus, sta, stum, et juste.

Hoc modo determinatis conjugatis et conjugationis formando considerationem, manifestum est, quoniam uno quolibet ostenso accidente et de aliquo quod conjugatum est alteri, aut velut casus se habet ad aliud, ostensum erit illud accidens in omnibus conjugatis inesse, ut si ostendatur aliud eorum bonum esse vel laudabile, et reliqua omnia ostensa sunt similia in eodem accidente, ut si ostendatur quod justitia est de numero laudabilium, ostensum est quod justus laudabilis, et quod juste fit laudabiliter, et conjugata justitiæ et casus ejus sunt de numero laudabilium : sed casus per inflexionem nominis in adverbium dicetur juste et laudabiliter secundum casum ab eodem principali cadens, et dicuntur isti a laudabili secundum eumdem modum casus, sicut justus dici a justo ostensum erit, et casus ostensus erit de casu : et si non dicitur principale de principali, neque sumptum dicetur de sumpto, neque casus de casu.

Considerandum tamen si in casibus et conjugatis est non solum in ipsis principalibus et sumptis et casibus, sed etiam in contrariis illorum contraria inspicienda sunt. Cujus exemplum est, quod si conjugatum habens contrarium dicitur de conjugato habente contrarium, si contrarium de contrario dicitur conjugato, et propositum dicitur de proposito, et si non, non. Verbi gratia, bonum et malum sunt contraria, suave et triste contraria, si bonum est suave, et bonitas est suavitas, et bene suave, et malum triste, et malitia tristitia, et male triste sit vel tristanter, et si non, non : et in eo judicio bonum et malum sunt prædicata, et suave et triste sunt subjecta. Est autem suave delectabile, et triste molestum,

<--- Page Split --->

quod tamen aliquando non est malum, sed bonum utile, sicut aduri vel incidi : unde si triste est malum, et suaviter est bonum : et si triste aliquando non est malum, et suave aliquando non erit bonum : neque suavitas bonitas, neque suaviter bene : aut si hoc triste est malum, et suave bonum. In principalioribus exemplum est Socratis qui dixit virtutes esse scientias, eo quod malus est ignorans, sic arguens : injustus est ignorans : ergo injustitia est ignorantia : et in contrario justitia scientia : quia si justitia est scientia, et injustitia erit ignorantia : et si quod juste est vel fit scienter vel experienter fit, sequitur tunc quod injuste est vel fit, ignoranter est vel fit. Sic autem in conjugatis in contrario non est verum.

Nec ista quæ de conjugatis posita sunt (quæ nunc dicta sunt) vera sunt, et quod justitia est scientia, et justum scitum et expertum, et juste scienter : magis enim apparebit si quis ethice principia vitiorum considerat, quod illud quod injuste fit, experienter et ex certa scientia fit magis quam quod fiat inexperienter : quia nisi scienter fieret, esset involuntarium quod est injustum : quod non est verum : sed fiunt scienter particularia in quibus est actus.

Hic autem modus qui nunc dictus est prius, etiam est dictus in contrariorum consequentiis, quamvis nunc consideretur contrariorum sequentia in conjugatis et casibus : quod superius similiter in contrariis ostendimus : eo quod nunc nihil ostendimus, sicut dictum est, in conjugatis quam quod ad contrarium conjugato sequitur contrarium per oppositionem contrariorum. Si ergo in conjugatis in se et in suis contrariis est inspiciendum ad terminationem problematis de accidente, et in casibus similiter : quia casus quodammodo sunt conjugati.

CAPUT VI.

Qualiter in consideratione problematis de accidente intendendum est in generationibus et corruptionibus, et in efficientibus et corrumpentibus et in similibus.

Amplius autem opponenti ad problema quid per gede accidente intendendum est, sive connerationem nestruere volenti sive interimere volenti, in tentigentationem. dunt. generationibus et corruptionibus. Et generatio vocatur quicumque motus inducens in esse, sive substantiale, sive accidentale : et per oppositum dicitur corruptio motus quicumque educens ab esse. Et generationes et corruptiones dicuntur esse manentes in tali motu, et in hoc differunt ab eo quod simpliciter est causa, quorum generationes bonæ sunt, et sic ipsa bona sunt : et sic construitur problema quod ut accidens dicitur inesse generato : et e contrario etiam tenet, quod si generata bona sunt, et generationes bonæ sunt : quia bona est inductio boni ad esse, et e converso : et quorum generationes sunt malæ, et ipsa sunt mala, et e converso. In corruptionibus autem est contrarium quantum ad inferens et illatum : nam si corruptiones aliquorum sunt bonæ, et ipsa sunt mala, et e converso.

Eadem autem ratio consequentiae quantum ad inferens et illatum, est in efficientibus et corrumpentibus : quia quorum effectiva sunt bona, et ipsa sunt bona. Et hoc intellige de effectivis per se et non per accidens : sic enim diximus, quod boni est bona adducere : et quorum corruptiva sunt mala si per se sunt corruptiva, illa quorum corruptiva sunt, bona sunt.

Per amplius in ejusdem problematis de Quæ sint sinilia et quid accidente terminatione considerandum sit similibudo. est in similibus, et est considerandum, quod quorum inest una qualitas, similia sunt : quia unum in qualitate est simile, ut dicit Aristoteles, et Boetius dicit quod

<--- Page Split --->

similitudo est rerum differentium eadem qualitas : similitudo autem habituum duorum vel plurium ad unum vel unius ad plura vel plurium ad plura faciens proportionem et proportionalitatem secundum omnis proportionis differentias : quia quamvis proportio proprie sit in quantitate, tamen extenso nomine secundum quod locus a proportione accipitur in similitudine habitudinum quorumcumque similiter se habentium ad unum, et in communi in talibus omnibus est inspectio ad similia secundum inesse, vel in habitudine una sive similia. Ut verbi gratia, si disciplina una ponatur plurium et opinio est una, auditum habere est audire : quia disciplina et opinio una habitudine simili se habent ad ea in quibus sunt : et si visum habere est videre in habitu, ad minus est videre in habitu, auditum habere est audire : quia una simili habitudine habitus visus et habitus auditus se habent ad suos actus et habitus in usu acceptos. Similiter autem et aliis similibus istis, et in una proportione ad unum se habentibus, et in his quae sunt secundum rem sic similia, et in his quae similia esse videntur.

Potestas hujus loci a proportione est utilis ad utrumque et ad construendum et ad destruendum problema : nam si in aliquo aliquod similium se habet affirmative, et in aliis sic se habebit : et sic constructum est problema. Si autem in aliquo similium non sic se habeat, similiter in aliis similibus non sic se habebit : et sic destructum erit problema. Haec autem consideratio est in his quae singulariter se habent ad unum in communi. Considerandum etiam est in uno ad quod similiter se habent et in pluribus, sicut quando plura eodem modo se habent ad unum. Si dicatur scire idem est quod intelligere, inspiciendum est qualiter ambo se habeant ad idem sicut ad multa, hoc est, si eodem modo scire se habeat ad multa sicut intelligere, hoc est, utrum contingat multa intelligere simul, sicut contingit multa scire : intelligere autem

non contingit multa simul. Si autem hoc non contingit, manifestum est quod scire non est intelligere. Et in uno et eodem si scire dicatur secundum habitum, multa contingit simul scire : et si scire dicatur secundum actum, tunc scire est conclusionis, ad quod sciendum multa oportet scire actualiter relata ad ipsam, ut principia, et illationem quae est ut in agere. Similiter si intelligere accipiatur in actu, tunc intelligere est simpliciter intueri intelligibile : simplex autem virtus non potest esse nisi ad unum simplex, sicut linea terminatur ad unum punctum. Si autem in habitu accipiatur, tunc intellectus est habitus principalis, qui est in uno et non in pluribus secundum quod simplex habitus. Sic ergo considerandum est in similiter se habentibus ad aliquid.

Amplius in his quae una qualitate similia sunt, considerandum est ex magis et minus inesse per intentionem et remissionem qualitatis inhaerentis. Sic autem ejus quod secundum magis et minus inest, sunt loci quatuor a quibus trahuntur argumentationes ad problematis de accidente terminationem. Unus quidem locus est in comparando ad alterum : quia si praedicatur accipiendo ad subjectum est magis : quia si praedicatum est magis, sequitur ad subjectum simplex : et ideo unus locus est, si magis sequitur magis : sicut si voluptas bonum est, magis voluptas est magis bonum : et si injuriam ferre malum est, magis injuriam ferre, magis malum est : et hic comparatur magis ad inesse simpliciter, et magis inest et simpliciter inest. Hic autem locus utilis est ad utrumque, ad construendum problema et destruendum. Nam si consequens (hoc est, praedicatum) est accidentis incrementum (hoc est, intensum est secundum magis) hoc subjecti incremento (hoc est, intensionem subjecti) quemadmodum in exemplo inducto dictum est, manifestum quoniam accidit. Simpliciter autem ponebam inesse accidens. Si autem sequitur cum incremento praedicatum, quando incrementum accipit

<--- Page Split --->

subjectum : tunc manifestum est quod simpliciter non accidit. Hoc inductione autem sumendum est, quia haec maxima hujus loci est, et non nisi ex posterioribus probari potest.

Amplius autem secundus locus est uno prædicato de duobus subjectis dicto, sicut per locum a majori qui destructus est : si enim cui magis videtur prædicatum inesse, non inest, nec cui minus videtur inesse, inerit : sicut expugnare castrum videtur inesse regi et militi : et regi non convenit : ergo nec militi : et e converso tenet affirmative per locum a minori : si inest ei cui minus videtur inesse, inerit ei cui magis videtur inesse, ut si expugnatio castri inest militi, et regi.

Rursus tertius locus est de duobus prædicatis sive accidentibus de uno subjecto secundum magis et minus dictis, iterum per locum a majori et per locum a minori. Si enim in talibus prædicatur, quod magis videtur inesse, non inest : nec quod minus videtur inesse, inerit : et si prædicatum, quod minus videtur inesse subjecto, inest, et quod magis : sicut imperatori inest expugnatio castri et civitatis : et magis videtur inesse imperatori expugnatio castri quam civitatis, minus autem expugnatio civitatis quam castri : quia castrum a civitate defenditur, et non e converso. Et hic est tertius et constructivus et destructivus.

Amplius quartus locus est ejus quod est magis et minus duobus prædicatis et duobus subjectis cum magis et minus dictis, iterum per locum a majori et minori arguendum. Si enim prædicatum quod magis videtur inesse subjecto suo et non inest, nec quod minus: et si quod minus et quod magis, ut expugnatio castri inest regi, et expugnatio civitatis inest præsidi vel duci: si enim præses potest expugnare civitatem, quod minus videtur, poterit et rex expugnare castrum, quod magis videtur inesse: et si rex non expugnat castrum, nec præses civitatem, quod minus. Illorum enim quatuor locorum considerationes sumun-

tur ex comparatione ejus quod est magis et minus inesse ad simpliciter inhaerens. Secundus ex comparatione minus prædicati ad duo subjecta. Tertius ex comparatione duorum prædicatorum ad unum subjectum. Et quartus ex comparatione duorum accidentium sive prædicatorum ad duo subjecta.

Amplius autem adaptando tres ultimas considerationes ad similiter inesse, vel quod videtur similiter inesse quemadmodum in eo quod magis et minus et in posterius dictis tribus locis fieri dicebatur: sive enim unum quidem prædicatum duobus subjectis secundum magis et minus inesse dicebatur. Similiter autem inesse videtur: tunc si cui magis videtur inesse, non insit, sequitur quod nec inest alteri cui minus videtur inesse: et si cui minus, et cui magis. Si etiam duo prædicata similiter insunt eidem subjecto, si quod magis videtur inesse subjecto, non inest, nec reliquum quod minus videtur inesse, inerit: et si quod minus, et quod magis. Et si duo prædicata accidentia duobus subjectis simpliciter insint: nam si alterum illorum prædicatorum quod magis videtur, alteri subjecto non inest, nec reliquum quod minus videtur inesse subjecto suo, inerit: et si quod minus, et magis sequitur, sicut dicit tertia consideratio.

Ergo epilogando dicatur, quod magis et minus, et similiter inesse tot modis, ut dictum est, contingit argumentari ad problema de accidente. Manifestum ergo ex dictis et ex similibus dupliciter contingit argumentari , et ex similibus se habentibus ad aliquid vel ad aliqua, et est a proportione : et ex similiter inharentibus, et est locus a simili : et quia non a similiter inhaerentibus inhaerentia suscipiunt magis et minus, ideo consideratio secundum magis et minus non est nisi in similiter inhaerentibus cum magis et minus, et non in similiter se habentibus in proportione, ut patet : magis enim se habent ad invicem correlativa quam subjectum et passio : et tamen non

<--- Page Split --->

sequitur, si passio dicitur de subjecto, quod correlativum dicatur de suo correlativo. Item cum dicitur, quod si magis ad minus, et simpliciter ad simpliciter, et e converso, et si simpliciter ad simpliciter, et magis ad magis : non enim suscipiunt magis et minus, nisi quae similiter et accidentaliter insunt, et in his in quibus unum est per se causa alterius: aliter enim sequitur, si homo est animal, magis homo est magis animal : et si bibere est bonum, sequitur quod magis bibere est magis bonum, quod est falsum : sed sequitur, si voluptas est bonum, quod magis voluptas est magis bonum : quia voluptas per se est causa boni delectabilis.

Adhuc notandum quod argumentum a majori et minori et conjugatis et a simili, cum sit ex quatuor terminis, non potest reduci ad syllogismum categoricum ostensivum : sed oportet quod reducatur ad syllogismum hypotheticum. Unde cum sic arguitur : voluptas est bona : ergo magis voluptas est magis bona : non conceditur nisi sub hypothesis, si aliud de altero dicitur, utroque sumpto simpliciter, dicitur alterum de altero, utroque sumpto cum magis et minus : et sic fit syllogismus hypotheticus, et non categoricus ostensivus. Hæ autem omnes considerationes constructivæ sunt et destructivæ.

CAPUT VII.

Qualiter construitur problema de accidente per locum ab appositione.

Amplius autem construitur problema de accidente ex inspectione appositionis alicujus virtutis accidentis ad aliud quod est subjectum ipsius quod apponitur, ut si debeat ostendi de aliquo quod ipsum sit aliquale, considerandum est si aliquod quod est quale vel qualitas, apposi-

tum alteri facit ipsum magis quale, ita quod auget vel intendit qualitatem in ipso repertam : et si quod alterum est ab ipso quod appositum facit ipsum magis tale quam erat intrinseca qualitate ipsius, constructur problema, quod ipsum cujus ex appositione augetur qualitas, fuit et est aliquale et tale 1. Similiter autem et in quanto et aliis prædicamentis, vel in aliis quæ circa hæc considerantur, ut in separatione : quia si separatum ab ipso facit ipsum minus tale, constat quod et ipsum erit aliquale.

Secunda consideratio juxta idem est si aliquod appositum ad alterum facit ipsum magis tale quam fuit prius, sequitur quod ipsum erat aliquale, sicut bonum appositum alicui facit ipsum bonum vel magis bonum, et album appositum alicui facit ipsum album vel magis album, et quod ipsum sit album et bonum quod apponitur. Nec valet instantia quam quidam afferunt : sequitur ex illa, vinum facit ebrium, et magis ebrium, quia hoc intelligitur de agentibus univoce : univoce autem agunt ea in quibus agens et actum sunt in forma una et eadem secundum quam agit agens, et quam recipit patiens secundum actionem : sic autem non agit vinum ebrietatem.

Potestas autem hujus loci non est utilis in omnibus appositis, sed tantum utilis est in his quæ secundum intensionem et remissionem suscipiunt magis et minus, in quibus ejus quod est, magis incrementum accidit fieri ex appositione, hoc est, in his quæ secundum intensionem et remissionem suscipiunt magis et minus. An plius autem iste locus non habet potestatem ut convertatur ad problematis destructionem, et constructivus est tantum : nam si non facit aliud ad quod appositum est bonum id quod apponitur, nondum manifestum est si ipsum non bonum : nam bonum malo appositum, non ex necessitate et semper totum bo-

<--- Page Split --->

num facit : neque album nigro appositum, ex necessitate album vel magis album, sed forte medium vel medio colore coloratum.

Rursum alia consideratio et parte et toto in modo tracta, cujus pars fit ex aliquo apposito ad totum, ut legere bene pars est ejus quod est legere : sic enim considerando, quod magis et minus dicitur secundum partem inesse, hoc et simpliciter infert suum totum. Unde quod magis est album, est album : et quod magis est album, nec magis nec minus est bonum, vel bonum est bonum: et totum destructum destruit partem : quod enim non est bonum vel album, nec magis nec minus est bonum vel album 1. Ideo totum modale et pars modalis sunt sicut totum universale et pars universalis sive subjectiva se habentia : nam malum quod non est bonum, neque magis neque minus bonum de aliquo dicetur, sed dicetur magis vel minus malum. Et non convertitur hic locus ad problema destruendum : quia multa quae non dicuntur magis, insunt simpliciter : homo enim non dicitur magis et minus homo, non propter hoc sequitur, quod non sit simpliciter homo : a parte enim in modo ad suum totum simpliciter acceptum non valet processus nisi affirmative. Sic ergo construitur problema dialecticum per media constructiva tantum, quae habent convenientiam et similitudinem cum subjecto et praedicato problematis accidentalis.

CAPUT VIII.

Qualiter construitur problema per media partim dialectica et partim sophistica ex appositione.

Eodem modo etiam considerandum est in his quae sunt appositione , determinationis secundum quid (hoc est, secundum aliud et ad aliud) et secundum quando,

et secundum ubi. Nam si aliquid secundum quid contingit frequenter, sequitur quod contingit simpliciter, quamvis in aliquo habeat instantiam : sequitur enim, iste est crispus secundum caput, ergo est crispus : iste legit aliquando, ergo legit : iste disputat aliquando, ergo disputat. Videtur autem haec consideratio per quamdam elargationem dari pracedentis et parte in modo et toto : destructivus enim est locus iste sicut a toto modali : quia quod simpliciter non convenit ut impossibile, hoc nec convenit secundum quid, nec secundum quando, nec secundum ubi, vel alicubi.

Hic autem locus quia partim sophisticus instantiam habet, et instantiam quidem ad id quod est secundum quid est, quod homines sunt secundum quid studiosi, sicut secundum quid liberales, et secundum quid sunt casti : quia naturaliter nati sunt istas virtutes suscipere. Simpliciter autem non sunt studiosi vel liberales vel casti, qui sic naturaliter sunt studiosi vel boni vel casti vel liberales. Similiter autem instantia est ad id quod est quando : contingit enim secundum quando aliquid de numero corruptibilium non corrumpi, ut tempore augmenti : simpliciter tamen nihil corruptibilium contingit non corrumpi : omne enim corruptibile corrumpetur de necessitate. Eodem modo instantia est in ubi : alicubi expedit uti diæta, ut in locis ægrotativis : simpliciter autem non expedit ea uti ut ubique. Amplius autem aliud exemplum de instantia ab ubi : alicubi enim non est possibile nisi unum esse tantum, ut in loco uno : simpliciter tamen non est possibile tantum unum esse, sed necesse est esse multa. Eodem modo instantia est contra ubi : quia ubi sive alicubi bonum est hoc, ut macare patrem in Trivallis : non tamen simpliciter est bonum vel pium macare patrem. Hæc autem ultima instantia non significat duplicem instantiam contra ubi, sed signi-

<--- Page Split --->

ficat quibusdam gentibus esse bonum : ubi enim non facit differentiam ad simpliciter : nihil enim differt si illæ gentes sint ubique, bonum enim erit eis mactare partes, sicut et bonum est eis in Trivallis : et ideo ubi in hoc non facit differentiam ad simpliciter, sed quibusdam esse bonum. Rursum autem instantia quae contra quando dicta est, ut quando sive alicui expedit medicari, ut quando ægrotat, non tamen simpliciter expedit medicari : aut forte nec hoc quando significat illud quod instet per quando ad simpliciter, sed instet per cuidam, sicut in eo qui afficitur aliquo modo ægritudinis : nihil enim differt quandocumque secundum tempus, dummodo affectus sit secundum ægritudinem.

Et quia jam saepius diximus simpliciter esse et secundum quid, oportet exponere quid simpliciter esse, et quid secundum aliquid. Dicimus ergo quod simpliciter dicitur esse quod est nullo addito quod determinat ad restringendum quod dicis, sicut simpliciter dicitur quod est bonum sine determinatione, aut de quo dicis simpliciter contrarium boni, ut patrem mactare non dicit simpliciter bonum esse, sed dicit quibusdam gentibus esse bonum, et religione hoc putare pietatem : sed non dicit hoc simpliciter bonum esse, sed dicit honorare deos simpliciter honum esse, nihil addens determinationis : simpliciter enim bonum est quod nullo addito est vel videtur esse bonum, et simpliciter pravum est vel videtur esse, vel aliquod talium prædicatorum, quod nullo addito determinante vel restringente simpliciter dicitur illi inesse vel non inesse.

Ad intelligentiam autem horum notandum, quod in problemate de inesse vel de accidente, aut prædicatum gratia sui convenit subjecto, aut ratione determinationis, aut ratione utriusque. Si gratia sui convenit : tunc determinatum infert simpliciter, ut Socrates est homo albus : ergo Socrates est homo : vel Socrates est hic homo : ergo est homo : et sic sem-

per est locus dialecticus. Si autem non gratia sui prædicatum inest subjecto vel gratia utriusque : tunc est locus sophisticus, qui dicitur secundum quid et simpliciter, si simpliciter inferatur ex ipso. Exemplum autem quod gratia determinationis refertur ad subjectum, ut Socrates est albus pede : ergo est albus : non sequitur. Exemplum ejus quod est in ratione utriusque referri ad subjectum etiam gratia sui et determinationis est, Socrates est homo mortuus : ergo est homo : non sequitur, sed est fallacia secundum quid et simpliciter.

Adhuc est notandum quod determinatio addita, aut nihil addit supra id quod simpliciter est et indeterminatum nisi ens rationis, ut cum dicitur, Socrates est unus homo, hoc quod est unus, non addit nisi rationem indivisionis : et talis determinatio infert simpliciter, ut Socrates est unus homo : ergo est homo. Aut addit aliquod restringens et determinans id quod est simpliciter : et tunc id additum, aut salvat inesse ipsum quod est simpliciter et solum determinat ipsum et restringit : et hoc iterum infert suum simpliciter, ut Socrates est homo albus : ergo est homo. Aut illud additum destruit et diminuit ipsum simpliciter, et hoc non infert suum simpliciter, ut Socrates est homo mortuus : ergo est homo : non sequitur. Aut non totaliter salvat, nec totaliter destruit, sed diminuendo trahit ipsum ad partem, ita quod cum illo salvatur in ipso determinationis contrarium : et hoc iterum non infert simpliciter, ut Æthiopis est albus secundum dentem : non sequitur, ergo est albus : pluit in Anglia, ergo pluit, et sic de aliis.

Ad intelligentiam vero de Trivallis scias, quod littera corrupta est quæ dicit, Trivallis per duas post II mediam syllabam positis : sed vitio scriptoris v littera quæ in figura duæ II videtur quando duæ lineæ quæ sunt in v littera protrahuntur in longum in duas II transformata. Dicitur enim gens illa Trivau,

<--- Page Split --->

Nota consuetudinem illius gentis quae dicitur Trivau.

quod in Latinis sonat mactatores vel occisores. Est autem gens Sclavorum in Dalmatia inter Graecos et Ungaros versus Orientem habitans, cujus quidem duces cum parte gentis super fluvium quae Albia dicitur in terra quae nunc Saxonia dicitur, veniens, ibidem usque hodie habitat, et locum suae habitationis a prima a qua venerunt, nominaverunt Trivavia. Est autem usque hodie servans illud pro religione, quod miserrimos in vita reputant pium esse occidere. Propter quod gibbosos, claudos et caecos vel aliter inu-

tiles filios occidunt, et patres senio confectos, et senes ne in miseriis vivant, occidunt et sepeliunt : et hoc reputant pietatem in terra ista. Igitur ego pro meipso et hoc ab incolis perquirens didici, et oculata fide aspexi, et tumulos sic occisorum, filiis (qui patres et matres occiderait) indicantibus aspexi. Sunt autem proceri homines, fortes et pulchri, usque hodie religionem patrum suorum in occisione parentum suorum observantes.

<--- Page Split --->

TRACTATUS I

DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.

CAPUT I.

De præambulis et proæmio.

Hæmover dubium.

Dictum est in primo libro hujus scientiae, quod problema est speculatio contendens ad electionem vel fugam, et ad veritatem et scientiam : propter quod cum ea quae ponuntur in diffinitione alicujus formaliter distinguant ipsum, patet quod problema de eligendo vel fugiendo formaliter differt ab aliis problematibus : et ideo per alia principia terminandum est : et ideo substantialem librum de eo oportet introduci, et cum problemate de inesse simpliciter non potest determinari. Quia autem iterum in primo libro determinatum est, quod problematum quaedam sunt ethica, quaedam physica, quaedam logica, et problemata ethica in una forma eligendi vel fugiendi unita sunt et finita sunt ad formam unam communem, constat quod finita sunt quae hoc modo

in problematibus ethicis. Physica autem et logica in una forma uniuntur, sed secundum materiam remanent infinita : et ideo patet quod infinita sunt quae in physicis et logicis ad materiam contracta quaeruntur. Propter quod substantiales libri fieri non possunt de problematibus ad materiam contractis physicis et logicis, sed de ethicis ad materiam contractis secundum rationem dictam oportet librum fieri specialem.

Cum autem iterum dictum sit in primo Pro intentiohujus scientiae, quod quaedam problemane hujus libri et causa tia sunt principalia, et quaedam adjuncta intentionis. principalibus, ut problema de differentia adjungitur problemati de genere, et terminatur in eodem libro cum genere, eo quod differentia est generalis, et problema de accidente contracto et comparato est praedicatum accidenti, non debuit in eodem libro cum problemate de accidente terminari : quia differentiam formalem habent ad ipsum, ut dictum est : quod non habet problema de differentia ad

<--- Page Split --->

problema de genere, quamvis genus et differentia constituantur in diversis essentiis secundum quod constituunt tertium, ut differentia, cum sit non convertibilis et generalis, cadit in intentionem generis : et quando est generalis et convertibilis, accipit in praedicando et subjiciendo speciei intentionem, et sic ad idem pertinet cum genere et specie. \Accidens autem absolutum et comparatio accidentis quamvis in eadem essentia fundetur, cum alia et alia habent esse suae terminationis ad formam : quia accidens secundum esse absolutum eligendum, eligibilis vel fugibilis formam non habet: quam tamen formam habet accidens comparatum. Et haec est forma ad quam contendit problema per principia specialia differentia a principiis illis quibus habet terminari inesse ut accidens. Et ideo de hoc adjuncto praedicato oportet substantialem induci librum, cujus primum tractatum faciemus de accidente contracto et comparato : quia hoc immediate contingit post considerationem de inesse simpliciter : quia tam contractum quam comparatum in eo quod inest ut accidens, fundatur, et contractum per se et comparatum per se continentur sub hoc generali quod est contractum et comparatum : et ideo prius de accidente tam contracto quam comparato dicendum occurrit : quia per loca illius determinatur et accidens comparatum et non contractum, et etiam accidens contractum et comparatum.

His igitur sic habitis et praemissis proemialiter, primo dicimus quod utrum duorum vel plurium nobis propositorum accidentium contractorum ad materiam, et secundum magis et minus comparatorum ad invicem, et ad nos, et sit magis et minus eligendum simpliciter vel nobis, aut quid sit melius duorum vel plurium propositorum, ex his quae in hoc libro dicenda sunt, est perspiciendum : electio

procemio determinetur : quoniam determinationem non facimus de plurimum distantibus in eligendo : quia scire hoc facile est, et arte non indiget : et ideo non faciemus considerationem de his, et magnam in bono et eligendo habentibus differentiam : nullus enim dubitat in talibus. Cujus exemplum : quia nullus dubitat utrum beatitudo vel divitiae sint magis appetendae. Omnes enim appetunt beatitudinem quae consistit in bono sine impedimento miseria vivere : et propter illam beatitudinem agunt quidquid agunt, ut dicunt Stoici. Divitiae autem non appetuntur nisi in quantum partes sunt beatitudini permixtae : quae pars est sufficientes esse, quia divitiae sufficientiam dare putantur : eo quod generalis fidejussor sunt future necessatis, ut de numismate mensurali dicit Aristoteles secundo Ethicorum : et ideo divitiae referuntur ad beatitudinem ab his quibus appetuntur. Propter quod nulli dubitant beatitudinem plus quam divitias appetendam. De sic ergo distantibus non oportet facere artis considerationem, sed de his consideratione artis opus est, quae propinqua in forma boni et eligibilis, et de his quibus rationabiliter dubitare possumus, utrum comparatorum oportet magis bonum esse, vel magis eligendum : eo quod nullam statim et prima facie videamus alterius ad alterum praemenintiam in bono et eligendo, sed de hoc comparato oportet habere scientiam et considerationem.

Palam ergo ex his quae dicta sunt, quoniam in his talibus ostensa per artem differentia secundum praeminentiam in bono vel eligibili, vel una differentia sive praeminentia, vel pluribus (si plures sint rationes praeminentiarum) construetur et conformabitur intellectus practicus : quod est magis appetendum quod inter ea est praeminens alteri, in primo libro in quo constructum est inesse ut accidens, quod ad veritatem et scientiam contendit, constructus est intellectus speculativus. In hoc autem tertio de eligen-

<--- Page Split --->

dis construitur intellectus affectivus sive practicus, quo voluntati permixtus est.

Propter quod notandum quod ethicorum duplex est cognitio. Una quidem ex propriis principiis, quae sunt natura, consuetudo, voluntarium, involuntarium, electio, consilium, et hujusmodi quae ad ethicam pertinent. Alia autem speculativa rationum, quare quid eligibile sive fugibile contenditur, quae pertinent ad dialecticum : et hanc hic tradimus. Tradendo autem non faciemus considerationes per inspectionem eorum quae antecedunt vel sequuntur praedicatum vel subjectum problematis, sicut in anteriori hujus scientiae libro fecimus, sed tantum dabimus maximas eligendi regulas : quia illa rectificant intellectum practicum ad recte eligendi considerationem, per inspectionem eorum quae sunt in subjecto vel praedicato problematis, et magis sunt ad destruendum intellectum speculativum. D abimus autem praecipue maximas constructivas electionis : quia per istas scietur discretive quid fugiendum et quid non eligendum. Sic ergo in hoc tertio libro Topicorum procedemus.

CAPUT II.

De electione per inspectionem ad eligibile et eligentem, et eligibile subjectum sive formam, etc.

Primum ergo intelligendum est, quod non dabimus maximas 1 de praeminentia eligendi ad non eligendum : quia haec plurimum habent differentiae distantiam : sed primo dabimus maximas ostendentes differentiam eligendi ad indifferenter se habens ad eligendum vel fugiendum : vel cum electio non sit finis, sed eorum quae sunt ad finem, possunt dari considerationes sumptae ex ipso eligendo, vel ex fine ad quem respicit electio. Respiciendo autem ad ipsum eligendum ponamus primo maximas quae omnibus notae

sunt, et in quibus subtili consideratione non est opus.

Considerando ergo bonum eligendum in se damus hanc maximam, quod id quod est diuturnius, est magis bonum secundum hoc eligendum. Comparando autem bonum eligendum ad nos damus istam, quod id quod certius est bonum, quoad hoc est magis eligendum, quam id quod est minus certum vel minus diuturnum. Iste ergo sunt duae considerationes in suis maximis determinatae inspiciendo ad eligibile in se consideratum et ad nos comparatum. Sunt autem aliae maximae per inspectionem ad eligentem et non ad eligibile acceptae : et sic accipiuntur septem maximae vel una ex sepetem constans.

Prima quidem est, quod magis eligendum est, ubi prudens eligit : quia prudens est, qui cum ratione agendorum habet prudentiam. Secunda est, quod id est magis eligendum, quod eligit vir bonus : quia bonus est cum virtute dispositus, ut in magnis Moralibus dicit Aristoteles, et qui non solum dicto, sed etiam facto probat per amorem honestorum verba et electiones suas. Tertia est quod lex recta praecipit eligendum : lex enim recta, ut dicit Tullius, est jus scriptum praecipiens justum prohibensque contrarium. Et ideo lex recta nihil praecipit agere nisi justum et honestum. Quarta est, quod studiosi dicti circa singula magis dicunt eligendum in eo quod tales sunt, magis eligendum : studiosi enim sunt optime boni et circa singula sunt optimi, circa singula studiosi : et his credendum est, quia experientia et affectu loquuntur. Quinta est, de unoquoque de specialiter eligendis in hoc vel in isto, hoc est, quod in unoquoque genere negotii vel artis praecipiunt esse eligendum, ut ad navigandum nauta sciens, ut Calypso, et sic de aliis. Sexta, in generibus bonis ad vitam ordinatis, ut quaecumque plures dicunt eligenda : et hoc diversificatur in

<--- Page Split --->

plures vel omnes, ut dicunt in medicina quæcumque plures vel omnes medici : quia plures vel omnes sunt experti plus quam unus. Septima est, quæcumque omnia entia appetunt : et hoc est de 'bono divino : omnia enim appetunt bonum divinum, et propter id agunt quidquid agunt. Hoc autem est esse secundum quod fluit esse a causa prima : hoc enim est simpliciter bonum in quantum est causa prima, et unicuique optimum in quantum a causatis est participatum. Hæ considerationes sumuntur ex parte eligentis. Eligens enim per exémplum est ratio et regula electionis debite. Aut igitur regula est habita a regente in ipsam electionem, aut regula quam eligit universaliter vel particulariter. Si universaliter : aut secundum virtutem intellectualem, vel moralem : et primo modo est prudens, secundo modo bonus. Si autem regula informante electionem ipsius : tunc est lex juxta. Si autem est regens electionem per exemplum particulare : tunc sunt studiosi, et circa singula dicti : et hoc exemplum vel est in uno vel in pluribus ut plures vel omnes. In eligibilibus enim magis imitandi sunt plures vel omnes quam unus : et si est in bonis divinis, tunc regula electionis sunt omnia.

In talibus autem quia electio regitur alio quodam eligente vel docente quid oportet eligere et non illud, ideo in talibus oportet ducere prudentem et virum bonum et studiosum circa singula, et ducere ad quidquid (hoc est, ad omne) quod fuerit utile, quod dicendum est, et debere eligi ad exemplum vel dictum ipsius in communi, cum sic est differentia. Item hoc simpliciter et universaliter melius est et magis eligendum, quod dictum est eligi secundum meliorem disciplinam, ut quod præcipit eligi disciplina scientiæ virtutis heroicæ, alicui autem eligibilius : et id magis est eligendum quod est eligendum secundum disciplinam propriam, ut fabro quæ fabrilis, et politico quæ præcipit civilis. Quare opor-

tet inspicere eligentem contradictiones eligibilis vel boni et essentiales et accidentales. In essentiales quidem in eas quæ sunt boni secundum causam.

Respiciendo ergo necessarium sive substantiam boni eligibilis, magis est eligendum quod in genere boni est fixum et stans secundum substantiam in hoc genere quod est bonum, quam id quod non secundum substantiam est fixum quid in genere boni, ut justitia est bonitas fixa et stans in genere boni ut bonitatis species, et est bonitas (ut in magnis Moralibus dicit Aristoteles) magis eligenda justo : et dico justus quod est opus justitiæ, vel effectus. Et ratio electionis est, quia hoc quod est justitia, secundum sui naturam est in hoc genere quod est bonum : illud autem quod est justum sicut actio vel effectus, non est in eodem genere, sed in genere actionis, et potest esse non bonum simpliciter, ut justitiæ opus quod est damnatio vel punitio. Aliquando non bonum est eligibile, ut si dicatur quod justus, ut homo justus : sed hoc non est ita evidens. Et tunc ratio electionis est : quia justitia est causa justi : et causa est magis eligibilis causato. Et quod non sit essentialis in bono sicut in genere, patet : quia sicut albus homo non est quid in genere coloris, quia non est color : ita justus homo vel justa actio, vel justitiæ effectus non est bonitas, sed bonum per informationem boni : non enim secundum prædicationem in recto factam dicitur hoc genus, ita quod genus recte prædicetur de ipso quod non est in genere essentialiter sicut quid ipsius generis. Unde albus homo non est color. Similiter autem est in aliis respondendum.

Est autem in conditionibus essentialibus : (cum enim bonum dividatur propriis differentiis in bonum propter se, et in bonum propter alterum) sicut sanum esse in habitu sanitatis magis eligendum, quam exercitare vel deambulare, quod fit propter sanitatem inducendam, ut motu corporis evacuetur et descendat humor

<--- Page Split --->

ab ore stomachi : sanum enim esse propter se, exercitari autem eligitur propter aliud. Et sic propter se dicit privationem relationis ad ulteriorem finem : et hoc potest esse dupliciter : et similiter in genere ordinis ad finem in illo ordine intentum in quo quiescit motus appetentis et nihil quaerit plus ad habendum finem illum, nisi forte ut conservetur, ut infirmus quaerit sanitatem ut ultimum in motu ad sanitatem. Similiter tamen ut ultimum quaeritur beatitudo, sed illa quaeritur ut ultimum ad quod refertur tota vita.

Adhuc autem dividitur bonum essentialiter in per se bonum, et per accidens bonum. Et per se bonum est, quod intra se habet causam et substantiam quod sit bonum, ut honestum, de quo dicit Tullius, quod sua substantiali vi nos trahit, et sua substantiali vi nos allicit. Hoc enim dicitur de natura sui movens ad eligendum ipsum. Per accidens autem bönum est, quod in se non habet causam electionis, sed in aliquo quodam ad quod ordinatur secundum aliquem modum sequendi ex ipso. Cujus exemplum est, ut amicos justos esse magis eligendum, eo quod est inimicos justos esse : quia amicitia, ut dicunt Aristoteles et Tullius et Theophrastus, fundatur supra virtutem quæ est causa electionis boni amicorum, quod est causa electionis virtutis et honesti. Bonum autem eligere inimicis cum non fundetur supra virtutem, sed vitium inimicitiæ, non potest esse inimicis, sed in alio quod est occasionatum ex ipso. Amicos ergo esse justos per se eligendum : inimicos autem esse justos secundum accidens eligimus, ut quod nihil nos noceant : quod occasionaliter, ex hoc quod justi sunt : quia justus non vult nocere alicui. Hic autem locus eligendi est idem cum eo quod immediate dictum est. Et quod id quod est propter se, magis est eligendum quam id quod est propter alterum. Sed modo quodam differt : quia ille est per respectum ad finem, iste est per respectum ad intrinsecam

boni eligibilis naturam et privationem ejusdem, in eo quod per accidens eligitur. Uterque tamen est per se, vel per accidens. Quia igitur per se dicitur dupliciter, et per accidens dicitur dupliciter. Per se enim dicitur quod opponitur ad propter aliud : et sic virtus non per se eligitur, sed propter habitudinem. Et quod opponitur ad id quod est per accidens : et sic virtus eligitur per se, et non per accidens, sed gratia suiipsius. Similiter per accidens dicitur, quod gratia accidentis, vel ex ipso occasionari intelligitur vel eligitur. Et hoc sic intellecto planæ sunt considerationes.

CAPUT III.

De inspectione causæ boni in generali et speciali secundum quod causa regimen electionis.

Considerandum est in causa boni : tamen in communi in bono causato secundum quod ordinatur ad causam in commune, non descendendo ad hanc causam vel illam. Sic autem causa boni per se magis est eligenda, quam causa boni per accidens. Quemadmodum virtus in eligendo differt a fortuna. Nam virtus est causa bonorum per se. Fortuna autem Bona fortuBona fortunæ sunt ornæ sunt orcausa bonorum fortunæ subjacentium, gana beatigana beatiquæ sunt divitiae, potestas et gloria, quæ tudinis. tudinis. sunt secundum se non bona, sed sunt bona ut organa beatitudinis et condecorantia beatitudinem. Et similiter in aliis si quid aliud est hujusmodi, ut fatum, et casus, et hujusmodi. Similiter autem in contrario per oppositum : nam quod est causa mali per se, magis est fugiendum quam quod per accidens est causa, ut vitium est causa mali per se, et per se magis fugiendum quam casus, vel infortunium, quod est causa mali per accidens, ut paupertatis vel miseriae, quæ sunt mala per accidens.

Et quod simpliciter et per se bonum est, magis est eligendum, quam quod est causa boni particularis et alicui, ut

<--- Page Split --->

sanum fieri vel sanari magis est eligendum quam secari, quod non est causa boni nisi indigenti sectione in quo (nisi fiat) putrescit membrum putridum.

Similiter inspiciendum est in causis specialibus, et post inspiciendum est in formali causa quæ est dans esse et rei naturam propriam : et hoc modo quod natura propria sive naturaliter eligendum est,quoad hoc magis eligendum est,quam id quod non natura sui eligitur,ut justitia quæ natura sui eligitur, est magis eligenda justo quod eligitur ut acquisitum : et dicitur justum et per justitiam communicativam vel distributivam ascitum et adeptum.

Et inspiciendum in causas naturales, non ex quibus fit bonum eligibile : quia talem naturam non habet in quantum est eligibile : sed inspiciendum in diversitatem causæ materialis in qua est bonum eligibile quod melius et prius : ita quod justitia est subjectum boni : et videtur quod bonum est proprium talis subjecti, quia hoc fluit de substantialibus subjecti illius.

Unde hoc modo quod meliori et honorabiliori inest ut proprium, magis est eligendum et melius, quam quod pejoris et ignobilioris est proprium. Est autem melius quod meliori virtute est perfectum,ut melior est virtus regis quam militis, et hominis quam leonis, et Dei quam hominis : unaquæque enim rerum bonum habet secundum aliquod ultimum suæ virtutis. Honoratius autem est quod in demonstratione operum suæ virtutis majorem meruit honorem recipere virtutis præmium : et sic quod inest Deo ut bonum suæ virtutis, melius est et magis eligendum, quam quod inest homini secundum suam virtutem, quæ propria hominis virtus est.

Et melius est quod inest Deo secundum Dei virtutem, quam quod inest homini secundum hominis virtutem : et quod inest animæ secundum animæ propriam virtutem, quam quod inest corpori secundum corporis propriam virtutem. In propriis enim considerandum est : quia

secundum communia quæ in utrisque sunt Deo et homine et anima et corpore, nihil differunt; quia commune non est ratio differendi, sed conveniendi : sed in propriis quæ ex subjecto fluunt, propriis differentiis alterum ab altero separatur, et efficitur melius quod inest meliori.

Aliter autem inspiciendo inspiciendum est in subjectum quoad subjecti principia constituentia ipsum : et sic habet triplicem inspectionem : quia aliquid inest prioribus subjecti principiis et est bonum fundamentale quod inest secundum virtutem primorum principiorum, et est bonum melius quod inest secundum virtutem meliorem construentium subjectum, et est bonum honorabilius quod inest secundum virtutem honorabiliorum principiorum constituentium subjectum. Et exemplum primi in corporabilibus bonis est sanitas, quæ magis est eligenda robore et decore: eo quod bonum fundamentale est et robur et decor: nam hæc etiam sanitas consistit in humidis et siccis prima complexione, quibus omnia membra et humores ex quibus omnia similia membra generantur, constant, quibus turbatis omnia necesse est turbari. Similiter priora esse dicendum est, ex quibus ut primis fundamentis constructum est animal. Robur autem et decor consistunt in posterioribus naturam complexionantibus: nam robur consistit in nervis et ossibus membra dissimilia componentibus: decor autem consistit in membro vel corpore disposito: eo quod decor videtur esse quædam elegans commensuratio componentium secundum decentiam proportionatæ qualitatis et congruentiam corporis.

Si autem quis objiciat, quod secunObjectio. dum hoc melius est quod inest secundum sensibilem, quam quod inest secundum rationalem : quia in generatione prior est sensibilis quam rationalis, ut videtur Aristoteles dicere. Non valet : Solutio. quia rationalis etiam in generatione propinquior est efficienti intelligentiae quam sensibilis. Vera tamen solutio est, quod Aliter.

<--- Page Split --->

in materialibus quæ ex materia educuntur, tenet consideratio. Anima autem non educitur de materia: quia non est corpus, nec harmonia corporis, nec ad harmoniam conveniens, sed umbra quædam et imago intelligentiæ. Hæc autem alibi probata sunt.

Inspiciendum etiam ad finem sicut ad causam: finis enim in omnibus magis eligendus et volendus est, quam ea quæ sunt ad finem: quia ea quæ sunt ad finem, non eligimus nisi ut sunt ad finem: unde appetitor est finis secundum quod appetitus est voluntas, quia voluntas est finis. Et sic quod in Ethicis dicitur, quod electio non est finis, non est contrarium: quia sumitur ibi electio secundum quod est acceptatio rationis ejus quod ex consilio determinatum est. Consilium autem est eorum quæ sunt ad finem. Hic autem sumitur electio secundum quod est actus rationis determinans in his melius, quæ secundum boni rationem comparantur et librantur ad invicem.

Hæc autem considæratio multiplicatur: quia ex quo finis gratia eliguntur et ea quæ sunt ad finem, sequitur quod inter ea quæ sunt ad finem, unum quod ordinatur duum sive duorum vel plurium, magis est eligendum quod fini est propinquius: quia hic in medicinis est bono finis.

Adhuc autem secundum hoc alia consideratio, quod id quod est ad vitæ finem, in quantum vita hominis secundum optimum virtutis est hominis optimum, et magis eligibile, quam id quod est ordinatum ad aliquid aliud sicut ad finem: et hoc modo mollius et eligibilius est, quod ad beatitudinem quæ est totius vitæ finis, contendit et ordinatur, quam quod ad prudentiam quæ est proprie eorum quæ conferunt ad vitam monasticam, vel œconomicam, vel civilem conferendam.

Et iterum inter ea quæ sunt ad finem, magis sunt eligenda possibilia quam impossibilia non adesse: quia sic electio non est de impossibili, sed voluntas, ut

in Ethicis dicitur, sed possibile et impossibile dicitur per quod potest haberi finis intentus.

Amplius autem in effectivis sive efficientibus causis considerandum est : et hoc multipliciter. Uno quidem modo : quia duobus existentibus causis duorum, aliud melius est, cujus effectivum bonum est melioris finis. Cujus enim efficientis est finis melior, et ipsum est melius et magis eligendum. Adhuc autem alia maxima quando duobus effectivis ad duos fines quos efficiunt ex proportione ad suos fines sumpta, quasi immutata proportione plus superat finis finem, quam iste alius finis superet proprium effectivum. Ut verbi gratia, beatitudo quæ est finis, plus superat sanitatem quæ est finis, quam sanitas superet proprium effectivum quod est sanitatis effectivum. Consideratio est, quod tunc sequitur : quia effectivum beatitudinis melius est sanitate, quæ est finis quidam. Hoc autem quod dictum est, quantum sive in quantum superet beatitudo sanitatem, cum tamen superet, et effectivum beatitudinis id quod est sanativum: sanativum autem minus superat quam beatitudo, beatitudinis effectivum: quare multo plus superabit effectivum beatitudinis, sanativum, quam sanitas superet sanativum. Palam ergo quod magis eligendum est effectivum beatitudinis quam sanitas, eo quod plus illud superabat beatitudo quam sanitas suum effectivum.

Argumentum autem a commutata proportione sic formandum est inter quatuor terminos: sicut se habet sanitas ad sanativum, sic beatitudo se habet ad beatificativum : ergo commutata proportione primi ad tertium, et secundi ad quartum, sicut se habet sanitas ad beatificativum, sic se habet sanativum ad beatitudinem: sed beatificativum superat sanitatem, quia beatificativum est secundum animam et ad meliorem finem quam sit sanitas: ergo multo plus superat beatitudo sanitatem : et sanitas superat sanitatem : ergo multo plus beatitudo sanativum, quam sanitas su-

<--- Page Split --->

perat sanitatem. Palam ergo, quoniam effectivum beatitudinis magis est eligendum quam sanitas : quod autem magis eligendum est magis eligendo, multo magis eligendum est minus eligendo. Plus autem eligendum in hac consideratione vocatur, quod magis eligendus est finis eo quod est ad finem, et magis eligendum est quod est ad meliorem finem, ut quod ad finem totius vitae et simpliciter, quam quod ad finem quemdam, et quod magis eligendum effectivum effectivo : sicut se habet beatitudo ad sanitatem et sanitatis effectivum : igitur effectivum beatitudinis magis eligendum, quam effectivum sanitatis : et sicut se habet beatitudo ad beatificans, ita se habet sanitas ad sanativum : sed ita se habet sanitas ad sanativum, sicut se habet beatitudo ad beatificans quod superat illud in bonitate et ratione electionis : ergo sanitas sic se habet ad sanativum, quod superat idem in bonitate et electione : ergo a permutata proportione, sicut se habet beatitudo ad sanam sanitatem, ita se habet beatificans ad beatificativum : sed ita se habet beatitudo ad sanitatem, quod plus superat eam in bono et eligibili, quam sanitas superat sanativum : ergo ita se habet beatificans ad sanativum, quod plus superat ipsum quam sanitas superat sanativum. Primum tamen melius est, et melius probat propositum.

Consideratis autem et sic ipsis causis boni et eligibilis, considerandum est in ipsum bonum causatum quoad ea quae insunt ipsi et quae sequuntur ad ipsum. Dico autem ad ea quae insunt ipsi gratia sui in quantum est bonum. Unde dicimus amplius praeter inducta considerandum esse in ea quae insunt bono, ut de ratione ipsius existentia : quod enim melius est inter bona et honorabilius et laudabilius, magis est bonum et magis eligendum : amicitia divitiis, et justitia est magis eligenda sanitate et robore : nam haec quidem, amicitia et justitia, sunt de numero eorum quae per se laudabilia sunt : ista vero, divitiae, sanitas et robur, sunt de

numero non per se laudabilium, sed propter aliud, in quantum et organa, et in quantum ad per se laudabilia referuntur. Nullus enim honorat vel reveretur vel veneratur divitias propter seipsas, sed propter aliud in quantum et sunt sufficientitiam ut necessitatis fidejussor promittens. Amicitia autem eo quod ipsa per se dulcis, venerabilis et honorabilis

Amplius vero id quod in ipso bono tantum essentialiter est tantum considerandum, sed etiam in consequens ad bonum : quando enim aliqua duo bona et valde in eligibilitate sibi convenientia, et non poterimus per eminentiam unius ad alterum prospicere ex his quae per se insunt eisdem, videndum est quod eorum praemineat ex his quae sequuntur ad ipsa : nam cujus per se consequens est magis bonum, hoc est magis eligendum. Dico autem consequens, quod secundum rationem sequitur ipsum in esse positum et in effectu existens : quod enim sic sequitur ex ipso, proprie est sicut effectus ejus : nobilioris autem causae nobilior est effectus. Hoc autem ideo est, quia consequens quod est magis bonum, magis est eligendum : et si fuit consequentia duorum effectuum mala, tunc cujus consequens est minus malum, magis est eligendum. Cum enim duo aliqua eligenda sunt, nihil tamen prohibet quin difficile aliquid sequatur vel altum vel utrumque in acquisitione ejus. Dupliciter enim trahitur ab eo quod sequitur consideratio : unum enim sequitur ex positione ipsius, et alterum sequitur ut causatum ab ipso : nam posito aliquo in esse, sequitur aliud fuisse prius ipso quod sequitur ex positione, et posterius sequitur aliud ex ipso quod sequitur ex ipso ut causatum ex ipso : praecedens autem sequitur ex ipso ut communiter accidens. Ut si ponas aliquem esse aliquid dicentem ut communiter accidens, sequitur quod antecedenter ignorant ut ne effectus sequitur ex ipso quod posterius fuit. Plerumque tamen melius est id quod posterius sequitur : quia hoc sequitur ut causatum ex ipso. Tamen de

<--- Page Split --->

anterioribus et posterioribus sequentibus sumendum est secundum hanc considerationem utrum vis in quantum ad propositum utilius est. Quod autem dictum est, quaedam esse meliora, et quaedam laudabiliora, et quaedam honorabiliora, in Ethicis sic distincta sunt, quod meliora sunt per quantitatem bonitatis virtutis quae est ex ipsis ad actum, laudabiliora sunt praeconio virtutis digna, honorabiliora autem quibus honor praebetur qui est virtutis praemium in denominationibus et magnificentia collatae dignitatis vel conferenda.

CAPUT IV.

De inspectione ad ea quae insunt bono, ita quod concomitantur ipsum.

Amplius autem terminare problema de accidente per ea quae ut concomitantia insunt eligibili et bono : sicut quantitas discreta in numero bonorum, et sicut voluptas bona ex convenientia cum eligente, et sicut tempus quod est mensurans exemplum hujus. Dicamus igitur, quod plura bona paucioribus in eadem ratione bonis existentibus magis sunt eligenda. Dico autem plura dupliciter : sive plura numero, sive quando pauciora sunt contenta in pluribus tanquam pars ipsorum.

Hoc tamen videtur habere instantiam, non quae impediat considerationem, sed quae rectum intellectum considerationis doceat. Et haec instantia est in pluribus, in quibus nihil est magis eligendum utrumque quam unum : quia in eo quod propter alterum est, non est conditio aliqua qua eligatur, nisi ea . quae est ex eo propter quod ipsum est : et sic unica ratio electionis est in ambobus et in uno, cum tamen duo sint plura uno. Sed haec instantia non instat, quod <consideratio procedat in illis in quibus unum propter alterum, ut sanitas et sanum fieri, ambo non magis eliguntur quam sanitas : cum sanitas causa sit electionis in ambobus,

sicut in uno. Et hoc modo secundum discretam quantitatem non bona, hoc est, duo quae ambo non sunt bona, nihil prohibet magis esse eligenda propter praeminentiam vel praeexcellentiam unius boni, quod inest non bonis : eo quod negetur bonum in ambobus divisim, sed in ambobus conjunctim, propter alterum quod in bono, non facit numerum in reliquo. Cujus est exemplum, beatitudinem et aliud aliquod parvum bonum, vel indifferens, nihil prohibet magis eligendum esse quam justitiam et fortitudinem : quia beatitudo praponderat bonis illorum, et non bonum beatitudini adjunctum non diminuit bonum ipsius. Et propter hoc dicitur in Ethicis quod beatitudo sive felicitas desiderativa est nihil : tamen dicit, quod cum in numero bonorum conjuncta magis eligenda sit. Haec etiam consideratio est referibilis ad circumstantiam temporum, et quod eadem bona cum voluptate, hoc est, in tempore quo voluptuosiora sunt, magis sunt eligenda, quam in tempore quo non ita voluptuosa sunt, vel cum tristitia : sicut frui deliciis in juventute magis quam in senectute, quando non est vigens sensus ad discernendum suave vel amarum, quando voluptates in tristitiam vertuntur.

Et hoc generaliter extenditur, quod unumquodque in tempore quo magis valet, hoc est, magis utile est, magis est eligendum. Cujus exemplum est, quod justitia magis est eligenda in senectute, quam in juventute : quia senum justitia propter stantem aetatem honorantes recipit : juvenum autem justitia stabilis fore non creditur propter juventutis fluxum et motum concupiscentiae. Secundum hoc autem et prudentia in senectute est magis eligenda quam in juventute, quia prudentia stabilis longo indiget experimento, et ideo magis creditur in senectute, et magis recipit honoris prudentia senum, ita quod ducatus et magistratus conferuntur eis. Nemo autem sapiens eligit juvenes esse duces : quia non constat eos esse sapientes secundum quod sapientia

<--- Page Split --->

dicit prudentiae ultimum et virtutem in optimo. Fortitudo autem e contrario magis eligenda in juventute, quia a juvenibus fortia requiruntur opera propter robur aetatis. Unde et Plato in Timaeo de re militari loquens dicit, quod ad rem militarem electa juventus est assumenda. Similiter et temperantia in juventute eligenda est, quia magis juvenes quam senes a concupiscentiis molestantur : et tunc necessarium est temperantia ut refrenetur motus concupiscentiae.

Adhuc autem quod in omni tempore vel in paucioribus temporibus est utile, et secundum hoc justitia magis eligibilis est, quam temperantia et fortitudo : quia justitia in omni tempore est utilis, temperantia autem et fortitudo in juventute tantum. Et hoc intelligendum de justitia et prudentia et temperantia et fortitudine in civilibus et politicis officiis et actibus, et respiciendo ad bonum et eligibilis sufficientiam, magis eligibile est quod omnibus hominibus habentibus nihil altero quod ad hoc cooperatur, indigeremus, quam habentibus id omnibus hominibus adhuc reliquo indigeremus : sicut justitia magis eligibilis est fortitudine civili, quae est in bello contra hostes pro defensione reipublicae. Nam si omnes homines essent justi, nihil utilis esset talis fortitudo civilis, quia nemo moveret bellum contra rempublicam. Si vero omnes homines essent fortes, adhuc necessaria esset justitia in distributione communium et communicatione. Haec igitur in eligibili considerantur concomitantia potius quam consequentia ad ipsum, etc.

nos, vel quoad ea ex quibus sunt motus, et ad quæ istae sunt considerationes. Generatio enim boni et corruptio sunt motus ad esse boni : sumptiones autem et abjectiones sunt motus ab acquisitione boni quoad nos : contraria autem a quibus et ad quæ motus. Simile autem est in motu quoad terminum ad quem generatum simile est generanti. Unde simile est consequens generatum in relatione ad genera vel differentias tales, valde facile est invenire cuilibet. Unde ex corruptionibus boni et abjectionibus et generationibus et sumptionibus et contrariis est boni inspicere rectas rationes eligendorum, quorum consideratio non est de intrinsecis de bono, sed de extrinsecis ipsi bono. Quorum enim bonorum corruptiones sunt magis fugienda, ipsa bona sunt magis eligenda : quia talium corruptiones melius bonum privant, cujus privatio est magis fugienda. Similiter autem in abjectionibus et in contrariis etiam : quia quorum abjectiones magis fugienda sunt, meliori bono destituunt, et hujus abjectio magis fugienda est, quam si minori bono destitueret : et quorum contrarium magis fugiendum, hujus contrarium melius bonum destruit, et ideo magis fugiendum propter ipsum bonum quod abjicitur : et cujus contrarium magis fugitur, melius est et magis eligendum.

In generationibus et sumptionibus e contrario : quorum enim sumptiones et acquisitiones et generationes sunt magis eligenda, magis bonum conducunt vel nobis, vel in esse, et ideo sunt magis eligenda.

CAPUT V.

In quo est inspectio ad bonum eligendum per motum ad ipsum et quantitatem, et a simili cum bono, et a contrariis istorum, et est per locos communes non proprios secundum id quod ante habitum est.

Amplius considerando in motibus ad bonum vel a bono simpliciter, vel quoad

Alius est locus ad idem considerando in ipsum generatum vel adductum per relationem ad optimum quod est habitudo : quod enim summo bono est proximius, magis est eligendum. Dicitur autem proximus summo, in cujusactibus magis est summum bonum : et prudentia magis est eligenda fortitudine, secundum quod actus prudentiae est felicitas civilis : et ideo haec dicitur virtus hominis, et optima virtutum in Ethicis.

<--- Page Split --->

Similiter in consideratione similium, quod similius est bono, melius esse dicitur, ut justitia quam justum magis est eligenda : quia magis similis est bono : cum justitia sit ens fixum et stans in genere boni : justum autem non est tale ens, ut prius dictum est : et ideo simiior est bono quod est genus in moribus.

Et si duo comparentur ad duo, id quod meliori duorum similius est, quoad hoc magis est eligendum : quia hoc informatum est bonitate melioris, quod aliter in bono non esset similis illi. Quemadmodum Ajacem Ulysse quidem dicunt esse meliorem, eo quod in bonis et in heroicis virtutibus similior erat Achilli, qui optimus fuit quam Ulysses.

Instantia autem hujus consimilitudinis quaedam esse videtur, quae non sophisticam fert considerationem, sed ad rectum adducit intellectum : videtur tamen generaliter verum quod dictum est, quod Ajax similior Achilli in eo quod optimus est (hoc est, in virtutibus heroicis) altero quidem, hoc est, Ulysse existente bono, non similiter autem in optimis virtutibus: et ideo consideratio intelligitur de similitudine et in optimis virtutibus, et non in quibuscumque.

Unde etiam in talibus considerandum est si in ridiculosioribus meliori sit simile vel simili, velut simia homini est similior quam equus : tunc enim non sequitur quod id quod similius est meliori sit melius : non enim simia melior est equo et quolibet bruto.

Rursum autem per hunc locum considerandum in duobus comparatis ad unum melius ipsis, si hoc quidem in meliori sit simile bono : illud autem aliud cui comparatur in pejori, sit simile eidem : erit enim melius quod in meliori est simile, quia hoc melioris boni informatum est qualitate.

Habere autem instantiam et in hoc videtur, non quae considerationem impediat, sed quae ad rectum intellectum ducat considerationis : possibile enim est quod Ajax Achilli optimo parum sit si-

milis in optimis. Parum autem dico in paucis esse similem. Ulysses autem Nestori bono minus sit similis in multis et valde. Sed hujus solutio est, quod intelligitur de similitudine in pluribus et melioribus : et sic procedit consideratio.

Adhuc autem instantia videtur esse si hoc quidem comparatorum est simile meliori in pejoribus quae insunt meliori : illud autem aliud comparatorum simile sit pejori in moralibus, ut equus et asino in melioribus asini similis est, et simia homini ridiculosioribus et pejoribus. Sed sicut dictum est, non sic procedit consideratio. Et iste consimilitudines, ut quidam dicunt, sumptae sunt in contracto bono ad quantitatem boni. Sed dicendum quod sumuntur, sicut dictum est in expositione earum.

Consideratio autem in qualitate boni accidentali : tunc id quod nobilius est secundum originem suam, magis est eligendum quam id quod minus est tale, et nobile, quod in origine est alterum ex principiorum et bonorum principio de quo procedit, ut dicit Victorinus.

Adhuc autem in boni acquisitione sive sumptione considerandum est : quia quidquid difficilius est sumere, est magis eligendum. Magis amamus cum habemus ea quae difficile est sumere. Et hujus causa redditur tertio Ethicorum : quia apud sapientes non ponitur difficultas in acquirendo, nisi bonitas acquisiti vincat in bono laborem acquirentis : et ideo difficiliter acquisitum magis eligendum est secundum prudentiam sapientis : et sic intelligitur consideratio, quia aliter electio stulta esset, ut dicitur in Ethicis.

Eodem modo magis est eligendum magis proprium secundum boni considerationem privati, quam quod minus est proprium, sed et alteri debetur : quia proprio in usu posito non contradicitur, sed communi contradicitur.

E contra comparando ad malum id quod est malum incommunius, hoc est, incommunicabilius, magis est eligendum quam id quod communicabilius est ma-

<--- Page Split --->

lum : et prudentia est sive calliditas, quae communicabilius est malum. Et hujus ratio est, quia magis eligendum est id quod nulla difficultas sequitur in processu ad bonum, quam id quod sequitur adhuc difficultas in processu ad bonum : divinus autem cum sit astutus circa ea quae sunt ad finem, difficultatem habet in processu : quia alias virtutes non habet conjunctas sicut prudens : et ista est vera considerationis intentio, et probatur ex sexto Ethicorum.

Amplius autem considerandum in bono naturali secundum excessum, si hoc in bono naturali in isto alio comparatur melius, et eo quod melius sui boni ad meliorem attingit virtutem, et melior est alii, magis est eligendum : quia suum optimum melius est eo quod in altero est suae speciei optimum : et sic melior est homo in naturali bono, quam equus erit : similiter homo melior equo. Et si optimum unius speciei secundum eamdem boni comparationem est melius optimo speciei alterius, sunt etiam similiter, hoc ideo melius erit, ut si optimus homo optimo equo melior, et similiter homo similiter equo est melior.

Amplius autem consideratio in communicatione boni accepti est : acquisitum enim bonum quod acquisitum est, erit vel contingit participari cum amicis velit et cupiat optima, magis est eligendum, quam id quod non contingit participari cum amicis. Similiter illud erit melius bonum, quod volumus ad amicos agere secundum legem amicitiæ, quam ponit Tullius in libro de Amicitia, quod prima lex amicitiæ censeatur, ut pro amicis non nisi honesta faciamus, quam quæ contingit agere ad quoslibet : hæc enim indifferentia sunt ad quoslibet agere cupimus quæ non sunt cordis nostri, volumus secundum veritatem magis bene facere et bene agere ad ipsos, quam ad faciem secundum exteriorem hominemvideri bene facere et bene agere ad ipsos, et non secundum veriätem : propter quod juste agere secundum quod amicitia est in justa

et reali communicatione, ut in IX Ethicorum dicit Aristoteles, magis quam in videri bene facere et bene agere quo utimur ad quoslibet secundum exteriorem faciem communicando, e contrario modo quo ambulamus ad amicos.

Adhuc comparando bonum naturale quod necessarium est, sine quo non salvatur natura, ad bonum morum quod est ex circumstantia bonum, vel bona quæ sunt ex circumstantiis actus et agentis et negotii, et sive bona sunt meliora in bono quam necessarium, et naturalia sine quibus non salvatur natura, et similiter magis eligenda : hoc enim modo melius est bene vivere ex circumstantiis quam vivere naturaliter : et similiter quod est sine circumstantiis bonum; melius est enim simpliciter vivere quam non vivere: Ipsum autem vivere aliquando tempore ægritudinis et aliter indigenti vita magis est necessarium.

Et ideo aliter et aliquando magis eligendum, et aliter ea quæ simpliciter sunt meliora sunt magis eligenda, non simpliciter, et non alicui, nec alii : propter quod non sequitur, quod si aliqua sunt meliora, et propter hoc sunt magis eligenda : philosophari etiam simpliciter melius est quam simpliciter ditari : sed non sequitur quod præ omnibus et magis semper sit magis eligendum alicui indigenti necessariis, quia indigens studere in liberalibus non potest, ut dicit Aristoteles primo primæ philosophiæ suæ, quod omnibus ad necessitatem et ad voluptatem habentibus prius sacerdos in schola intrare concessit ut liberalibus studeret : et ob hoc liberalia studia liberalia dicta sunt.

Et hoc est quod dicit Aristoteles quod bonum ex circumstantia quando jam existentibus necessariis, alia quidem non utilia sed per se et propter se quæsita, alia quædam de partibus honesti, de numero bonorum honestorum existentia : si quis enim ista diligenter consideret, pene in omnibus invenire magis eligendum, quando et alicui bonum quod necessarium est : melius tamen invenire

<--- Page Split --->

simpliciter esse bonum quod est ex circumstantia bonum : et hoc est honestum et propter se eligibilius. Dico autem pene, non propter hoc quod aliqua necessaria sunt meliora his quae sunt ex circumstantiis, sed quod una causa propter quam aliquando necessarium magis eligitur propter fugam sui contrarii quod magis est nocivum : et sic aliquando vivere magis eligitur quam bene vivere, non simpliciter, sed quando per vivere periclitatur bonum ex circumstantia : si enim per vivere illud periclitaretur, tunc esset mors bono et forti tali salute eligibilior, sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum.

Amplius eo quod non est ab alio accipi posse, magis est eligendum in eo quod tale, quam quod est posse accipi ab alio. Quale quod secundum rationem eligibilis passa est justitia ad fortitudinem : et est exemplum Platonis in Politicis dicentis, quod justitia politica in republica et causis stare non potest, nisi per actum fortitudinis repellentis hostes hominum : et sic fortitudo habet posse a se, justitia autem a fortitudine : et ideo quoad hoc fortitudo est magis et prius eligenda : et ita quod sine alio prodest, aliud autem sine isto non.

Et magis est eligendum quod sine alio prodest : et secundum est potestas politica sine prudentia non est eligenda, quia imprudens abutitur potestate accepta : prudentia vero quod activus habitus est cum ratione agendorum, sine potestate politica utilis est et eligenda : et ideo magis eligenda quam potestas.

Adhuc autem comparatis duobus rationis et naturalis acquisitionis, unum abnegamus ut reliquum videatur inesse, melius est et eligibilius est illud propter quod ut inesse videatur alterum, abnegamus, sicut est ingenium et studium : abnegamus enim studium et studere ut ingeniosi esse videamur, etc.

CAPUT VI.

De comparatione boni ad absentiam vel praesentiam vel abundantiam ipsius.

Amplius operando bono secundum absentiam de quo dolemus et graviter ferimus : inter illa enim bona cujus absentia vel amissione minus nobis dolentibus et minus graviter ferentibus boni illius absentiam, increpandum est nobis et fortiter increpamus, eo quod minus dolemus de absentia ipsius, hoc est melius bonum et magis eligendum, quam de cujus absentia minus increpamur, eo quod non dolemus de absentia ipsius : quia nisi melius esset, non increparemur ab omni de absentia ipsius. Et ideo hoc magis eligendum : et sumitur ex comparatione boni ad perditionem ipsius juxta boni ablationem de qua prius dictum est. Et similiter hoc bonum cujus absentiam nobis non graviter ferentibus magis nobis increpandum, et increpationes duriores sustinere habemus, eo quod nos graviter ferimus, hoc est melius propter eamdem rationem et magis eligendum.

Amplius bona duo vel plura qua sunt sub eadem speciali ratione, si comparentur ad invicem secundum sui boni virtutem, melius est illud quod attingit boni proprii et speciei virtutem et habet eam, quam id quod non attingit, nec habet eam : quia id quod attingit virtutem, est perfectum : aliud autem est imperfectum. Et si duo comparentur ejusdem speciei bona, quorum utrumque attingit ultimum sua virtutis, melius est quod melius et magis attingit sua virtutis ultimum.

Amplius juxta idem siquidem habet propriae virtutis actum et effectum, et facit bonum illud cui adest ut subjecto, illud autem actum non attingens et effectum non facit id quod bonum, magis eligendum est id quod facit bonum, quam id quod non facit bonum : eo quod non facit propriae virtutis comparationem, est

<--- Page Split --->

destructum et deficiens in seipso : nam, ut dicit Damascenus, nihil nisi deficiens propria destituitur operatione. Probatur hoc a simili : quia in natura calidius est quod calefacit, quam quod calefacere non potest. Et si utrumque illud circa idem facit bonum, tunc a fortitudine actionis discernendum : quia tunc melius inter ista erit quod magis facit bonum, quam illud quod minus facit quantum ad hoc. Et juxta hoc considerandum, si ambo faciunt bonum illud cui adsunt, melius est quod in principaliori bono facit bonum, sicut in virtute heroica quam in virtute morali : vel si facit circa hominem unum circa corpus, et alterum circa animam, melius erit quod bonam facit animam quae movet et regit et continet corpus, quam id quod circa corpus. Iste autem considerationes sunt omnes a multiplicatione vel effectu boni vel actu sumpte, quibus praeminentia boni ab bonum intelligitur a consideratione virtutis boni.

CAPUT VII.

De comparatione boni ad bonum a casibus et usibus et actibus et operibus.

construunt inesse simpliciter : et ideo a talibus considerationes posita sunt in secundo libro hujus scientia, ut quidam dicunt, superiores : et altiores qua proprte sunt in moralibus, secundum quod ordinantur ad electionem, posita sunt hic et non in secundo : quia ad probandum inesse non valent. Et quamvis hic a generatione boni tracta sunt considerationes a corruptionibus et absentiis boni, non tamen tracta sunt a generantibus : et per se generans intelligitur in generatione : per accidens autem generans est infinitum : haec tamen in ista materia parum valent post multiplicationem boni per accidens. Actionem (quae a causa efficiente sumpta est) sequitur considerare in casibus et usibus et actibus et operibus boni. Est autem casus ut sumptum de principali derivatum, ut dictum est, quando est in adverbium inflexum. Usus autem est utilitas ipsius in alio. Actus vero proprium sua forma actionis effectus. Operatio vero dicit id quod est proprium ejus effectum in eo cujus vel in quo est bonum. Unde etiam dividitur in Ethicis in actum et operatum quod airotiAepta in Graeco vocatur, quod sonat operationis intentum ultimum, in quo quiescit operatio causa agentis.

Amplius autem comparandum est bonum ad bonum per locum a casibus et usibus et actibus et operibus boni, quod in praehabitis non fecimus : quia sunt circa bonum magis contractum, ut quidam dicunt, quam praecedentes, considerant sic, ut quidam dicunt. Vel dicatur melius, quod casus et usus et actus et opera sunt circa ea quae a bono derivantur per aliquem modum, praecedentes autem loci sunt circa bonum in se consideratum : in talibus tamen parva vis est : quia cuilibet patere potest de facili, unde trahuntur considerationes et a quibus locis.

Sed hoc notandum est, quod non posita sunt considerationes ab oppositis aliis, nisi contrariis : quia ab aliis oppositis tracta non valent ad electionem, sed

Sic ergo a casibusaccipientibus considerationem, dicimus quod a casibus et usibus et actibus et operibus considerandum est, secundum quod ab illis bonis, quorum praeeminentia consideratur, descendat : haec enim sequuntur se invicem ut conjugata vel casus descendunt ab aliquo : conjugata enim et casualia sequuntur se invicem : ut si quod juste est magis eligendum in actionibus quam quod fortiter, sequitur quod justitia magis eligenda quam fortitudo : et si justitia magis eligenda est, sequitur quod id quod fit juste, magis eligendum sit quam id quod fortiter fit. Similiter autem et in aliis bonis ad invicem secundum casus consideratis.

Amplius si duo comparentur ad idem aliquod quod bonum est : et hoc quidem

<--- Page Split --->

comparatorum sit magis eligendum, quam id cui comparantur illa duo : illud autem reliquum comparatorum sit minus eligendum quam id cui ambo comparentur: id quod magis eligendum respectu illius cui comparantur, quia quod magis est eligendum magis eligendo, etiam magis est eligendum minus eligendo. Sed etiam juxta hoc sumitur alia consideratio etiam, quod si duo aliqua sint comparata ad alterum et ambo magis eligenda quam tertium, sed unum plus excedit ipsum et alterum minus, erit magis eligendum quod respectu illius magis excedit, et sic magis eligendum respectu illius, hoc est, quod excedit plus in boni quantitate, quam id quod minus excedit, et ideo minus eligendum. Aut si aliquid est in bono majus majori, est etiam majus minori. Juxta idem etiam sumitur alia maxima, quod si aliqua duo bona inaequaliter in uno aliquo entia tertio, sicut magis apud sapientem eligendum, quod magis respectu illius eligendum est, similiter est eligendum. Et hoc differt a praecedente : quia illud refertur ad eligibile, id autem refertur ad eligentem.

Amplius de multitudine et incremento boni est, quod cujus superabundantia est boni, ut amicitiae in actibus et effectibus, magis est eligendum, quam pecuniae, cujus superabundantia non est bonum. Quamvis superabundantia et egestas circulatae ad medium virtutis causent vitium et fugant, tamen in bonis superabundantia in operibus et affectu et possessione bona est et eligenda, et ideo magis eligenda superabundantia amicitiae in actibus et affectibus, quam pecuniarum. Dico autem in operibus et affectibus : quia superabundantia in numero amicorum non eligenda, ut dicitur in Ethicis. Et juxta hoc sumitur alia maxima, quod hoc est magis eligendum in bonis, cujus magis eligit quis sapiens causam esse : quia gloria vera est in hoc quod quis est causa boni et magis boni : ut quis eligit se magis esse causam amicorum quam pecuniarum, eo quod hoc magis est natu-

ralis boni : quia dicit Aristoteles quod boni naturalis est philanthropia, quae naturalis amicitia ad homines perficitur, cum quis efficitur causa amicitiae.

Amplius incrementum quoddam fit ex genere boni ex appositione boni ad bonum : et ideo considerandum est, quod si idem appositum fuerit alicui, quod totum facit bonum vel magis bonum : tunc illud cui tale appositum fuerit, magis est eligendum quam cui tale non est appositum, vel appositum magis eligendum quam illud cui apponitur.

Cavere tamen oportet in hac consideratione, ne protendatur ad omnia quocumque modo sibi apposita. Si vero altero appositorum utitur communiter secundum substantialem actum artis vel officii sui, et alterum illi appositum quolibet modo est cooperativum illi et quasi adminiculans in aliquo non principali : reliquo autem utitur, et non est cooparativum in secundario, sed usus ejus est in principali : tunc non tenet consideratio vel maxima. Cujus exemplum est, ut si in fabrili lignaria arte quaeratur, utrum serra apposita cum falce, hoc est, instrumento falcante et dolante, magis eligenda sit ? patet statim quod sic : non tamen ex hoc sequitur, si serra in arte lignaria apposita falci et dolabro, si dolabrum magis eligibile est, quod simpliciter serra in ista arte falce et dolabro magis sit eligibilis, sed potius e converso : quia faber lignarius falce defalcante utitur communiter in omnibus, eo quod omnes figurae quas inducit in ligna, figurae sunt incisionis : sed serra non vocatur nisi in quibusdam dividentis adminiculum. Intelligenda est autem consideratio in his in quibus appositum perficit secundum boni rationem actus ejus cui apponitur, quod non facit serra apposita dolabro falcanti ligna.

Rursum juxta idem consideratio est, quod si aliquid de numero bonorum alicui minori bono appositum, totum facit magis bonum, in ejusdem boni ratione facit quod totum est magis bonum, et

<--- Page Split --->

melioris bonitatis quam prius fuit, id erit magis bonum quod apponitur, et magis eligendum : et sic sanitas magis est eligenda decore : quia id cui apponitur sanitas, facit in meliore et majori bonitate, quam decor faciat id cui apponitur decor.

Similiter autem considerandum est in bono a boni ablatione : si enim aliquid est, quo ablato ab aliquo, quod restat, est minoris bonitatis, non intensione, sed secundum speciem alterius bonitatis inferioris : sequitur sic, quod id quod magis est, magis eligendum est quam id cui apponitur. Cujus exemplum est in rationali, quod appositum sensui facit sensibile melioris bonitatis, et ablatum facit illud idem bonitatis inferioris : ergo rationale melius est sensibili. Aliter autem consideratio falsa est : quia beatitudo est magis eligibilis apposito etiam numero bonorum, quo ablato minus est eligendum : non tamen ablatum et appositum magis est eligibile quam beatitudo.

niis hominum in laude : et ideo nullo consciente illud cum faciente, non festinaret inesse : quia non cognosceretur, et non laudaretur. Dico autem festinare id quod propter gloriam fit, quia gloriatio calcaribus festinat et incitatur ad festinandum. Unde Ovidius,

Excitat auditor studium, laudataque crescit Virtus, et immensum gloria calcar habet.

Juxta hoc autem alia accipitur maxima, quod si duorum relatorum ad finem, hoc fit propter se et propter gloriam civilem (quæ non est vana nec mala), illud autem reliquum bonum fit propter alterum : illorum tamen melius est, quod est per se eligendum : quodcumque enim est magis propter se honorandum, hoc quidem est melius et magis eligendum. Honorabilius autem erit, quod per se est bonum, ita quod nihil aliud esse debeat per ipsum acquisitum : cum enim dicitur aliud esse bonum propter aliud, per hoc ipsum quod est propter aliud, diminuit rationem boni.

CAPUT VIII.

De considerationibus eligendi relati ad finem.

In considerationibus et regulis eligendi boni, quæ trahuntur ex ipso relato ad finem, considerandum : quia si unum quidem sit bonum propter se, quia sibi per se est finis in bono : alterum autem boni rationem habet, eo quod ad gloriam, sicut in corporalibus bonis sanitas est magis eligenda decore qui propter gloriam desideratur, cum sanitas desideretur propter seipsam. Diffinitio autem faciens cognoscere id quod est propter gloriam, et non gloriae diffinitio est, quod nullo consciente non festinat inesse : gloria enim, ut dicit sapiens, est clara cum laude notitia, ut est dictum Augustini. Tullius autem dicit, quod est late patens præconium, vel ore multorum celebrata laudatio. Et ideo patet quod id quod fit propter gloriam, quaerit innotescere præco-

Amplius in considerationibus boni per se et propter alterum, dividendum est per distinctionem quoties (hoc est, quot modis) quod eligendum est, dicitur, et quot modis dicitur eligendum aliorum finium gratia ad quos refertur : et verbi gratia, videtur eligendum gratia aut expedientis sive delectabilis, vel boni (hoc est, honesti) quod est secundum se bonum, vel delectabile quod est ex convenientia conjunctionis cum eligente bonum : nam quod ad omnia hæc vel ad plura est utile sicut causa boni, magis eligendum, sicut dicit Tullius de amicitia super virtutem fundata, quæ per se bona est et multam habet delectationem et utilitatem adjunctam : et hoc magis eligendum quam quod non est sic utile ad omnia vel ad plura.

Si autem aliquod bonum est, quod eadem causa utrisque bonorum comparatorum insint : tunc considerandum est utro vel uter magis hæc insunt inter duo vel plura comparata, et utrum sit delecta-

<--- Page Split --->

bilius vel melius, hoc est, honestius vel expedientius sive utilius : quia hoc erit magis eligendum.

Rursum juxta hoc accipitur consideratio, quod id duorum bonorum vel plurium quod propter melius est et quod concluditur ad ipsum, magis est eligendum. Si autem non includeret illud melius propter quod inest, non teneret consideratio, sicut melius est quod est propter virtutem, quam id quod est propter delectationem corporalem. Similiter autem per contrarium est in fugiendis : nam magis fugiendum est quod impedit virtutes, ut aegritudo quaimpedit actum virtutum exteriorem : quia magis fugienda est quam fœditas qua est in ablatione decorum corporalium : nam voluptatis qua est ex corpore vel ex virtutum actibus exterioribus, prohibentior est aegritudo quam fœditas.

Amplius hoc modo contingit ex similitudine monstrare eligendum magis vel minus eligendum et fugiendum quod positum est : minus enim eligendum est quod aliquis sapiens et eligit aliquando et fugit aliquando, quam quod eligen-

dum est tantum et non fugiendum : quia hoc similius est bono et eligibili, et substantialiorem habet rationem eligendi.

Epilogatur ergo dicendo comparationes boni contracti et comparati qua sent eligendorum ad invicem comparatorum, et qualiter facienda sunt comparationes eligendorum, et secundum quas maximas, jam satis dictum est. In his autem nullum dubium est : quia omnes intelliguntur non simpliciter, sed quoad hoc quod considerandum, unum est melius alio : et est superfluum disputare de talibus, et disputationes sunt ad nihil utiles. Penes autem quid accipiantur, facile elicitur, et si tituli capitulorum ad invicem comparantur, et videatur secundum quid diversum singulae considerationes sub uno communi titulo convenientes accipiantur : quia ex hoc procedit considerationum multiplicatio. Et sunt adhuc multo plura, qua? in talibus considerari possunt : sed haec satis ex his qua? dicta sunt, possunt intelligi et de facili considerari, etc.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

QUALITER EISDEM LOCIS QUI INDUCTI SUNT, TERMINATUR PROBLEMA SPECIALE SIVE CONTRACTUM, ET NON COMPARATUM TANTUM.

CAPUT I.

De determinatione specialis problematis, scilicet contracti, non comparati, etc.

Iidem autem loci qui inducti sunt ad terminandum problema de accidente contracto et comparato, utiles sunt ad demonstrandum quodlibet accidens eligendum vel fugiendum, hoc est, contractum ad formam eligendi et sine comparatione : ad hoc enim quod præinducti loci terminent contractum et non comparatum, non oportet auferre ab inductis considerationum locis nisi eam præeminentiam quæ est ad alterum comparatio, et nobis simpliciter eligendum absque eo quod secundum magis et minus comparetur. Si enim constructum sit, quod honorabilius est magis eligendum ex ratione honorabilitatis quæ excellit alterum, sequitur ex eodem, quod honorabile simpliciter est eligendum absque comparatione, et contractum sit, quod utilisus in aliquo ex ratione utilitatis est eligendum, sequitur, utile simpliciter absque comparatione est eligendum. Similiter autem est in aliis prædicatis accidentis, quæcumque hujusmodi secundum præeminentiam talem habent ad alterum comparationem in bono, et non in minus malo : quamvis enim utilisus est (hoc est, minus damnosum) perdere digitum quam oculum : non tamen simpliciter

eligendum, sed ratio electionis in talibus est in ipsa comparatione, et non in comparatis : et ideo de talibus loquimur.

In aliquibus autem comparatis et contractis prædicatis accidentibus statim oportet, quod secundum eam quæ ad alterum est comparationem, sequatur etiam electio simpliciter sine comparatione, hoc est, quod eligendum simpliciter : quia cum comparatione eligitur. Cujus exemplum est, ut quando hoc quidem eligendorum est natura bonum, illud autem reliquum comparatorum non natura bonum dicimus, nam quod naturaliter est bonum, dicimus palam, quoniam ex ipsa bonitate sua simpliciter est eligendum : et hoc est in omnibus in quibus ratio eligibilitatis et causa est in ipsis quæ in bono comparantur, et non in comparatione tantum. In omnibus enim istis comparatio infert positivum simpliciter : et sic ergo contractum et non comparatum terminatur per eosdem locos per quos terminatur contractum et comparatum prædicatum accidentis. Locos dico dialecticos, qui sunt consimiles : quia de talibus hic loquimur locis, etc.

CAPUT II.

Quod per eosdem terminatur locos comparatum non contractum.

Ad terminandum autem problema de accidentali prædicato generali sive non

<--- Page Split --->

contracto et non comparato iidem qui inducti sunt loci, utiles sunt ad determinandum hujus generale problema comparatum, et sumendum est locos quam maxime universales, ita ut contractum non contractum fiat, et speciale fiat generale : nam sic in genere sumpti loci ad plures argumentationes et propositiones fiunt ea universalia quae sunt de pluribus, utiles erunt loci inducti. Est autem eorumdem locorum qui inducti sunt, magis universales facere, ita quod valeant ad generale qui ad speciale inducti sunt, sicut loci praecipue de majori et minori, hoc est, a majori et minori, vel melius dicatur de comparatione sumpta a majori eligendo et minori sive minus eligendo : illi enim sic sumpti, hoc est, generales et universales facti, ad plures locos utiles erunt, et plures de pluribus argumentationes. Modus autem quo universales speciales fiunt, iste est, qui est eorumdem qui inducti sunt locorum : quosdam facere magis utiles quam inducti sunt, ita quod transmittentur secundum appellationem sive nomen, ut etiam manente comparatione speciali ponatur in generali, et contractum et non contractum. Verbi gratia, ut dictum est, quod natura bonum vel natura eligibile dicatur loco boni quod nullam determinati accidentis dicit qualitatem, ut dicatur quod natura est tale, magis est tale quam id quod non est natura tale : et dicatur quod cuicumque inest ut subjecto quod natura facit magis tale, quam quod non facit magis tale, illud est magis tale universaliter : et hoc est a causa sumptum.

Amplius autem in alio loco si eodem in aliquo (hoc est, ad idem aliud) duo comparata, hoc quidem magis tale, reliquum autem minus tale, patet quod id quod est magis tale, magis est tale quam id quod comparatum eidem minus est tale. Amplius juxta idem si duo comparentur eidem, si hoc quidem comparatorum tali comparatum est magis tale, id vero quod est reliquum tali comparatum,

non est tale, manifestum quod sequitur, quod primum est magis tale.

Amplius idem est in loco qui est ex additione sumptis : si enim eidem additum efficitur ex additione totum magis tale, patet quod additum est tale : aut etiam si ex additione id quod minus erat tale, efficitur totum magis tale quam prius, sequitur esse magis tale. Amplius sequitur ex ablatione : nam quo ablato reliquum sive relictum manet minus tale, sequitur quod ablatum est tale et magis tale.

Similiter in his considerationibus quae sunt a contrariis, quae sunt in contrariis impernixtiora, sunt magis talia quam quae contrariis sunt pernixtoria, sicut dicitur album nigro impernixtius. Et hoc quidem sub eadem comparatione ad aliud referri non potest : quia in genere nihil comparatur, sed in specie : et ideo non dicitur tale talius, sed dicitur species suo contrario impernixtior, et hoc secundum magis et minus.

Amplius autem præter ea omnia quæ dicta sunt etiam magis et minus referri potest ad diffinitiones prædicatorum accidentalium quæ comparantur: magis enim tale quod magis suscipit propositi rationem ex magis, ut si albi est idem color disgregativus visus, albius est color magis disgregativus visus, et illud erit magis tale : in genere autem contracto acceptum, intenso enim diffinito, quamvis genus non necessario intendatur, eo quod species et genus non omnino idem sunt, tamen quia diffinitum et diffinitio idem sunt, intenso uno quantum ad differentiam complement in specie, intenditur alterum : et penes hoc accipitur consideratio inducta : et ideo non dicitur albius coloratius, vel talius, sed magis disgregativum visus. Hæc igitur de problematibus accidentalis prædicati quod est ut accidens sive comparatum et contractum, sive contractum et non comparatum, sive etiam non contractum sed comparatum, dicta sunt : alia enim ex his potuerunt cogitari, etc.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

DE DETERMINATIONE PROBLEMATIS PARTICULARIS ET DETERMINATI.

CAPUT I.

De determinatione particularis.

Hucusque a principio secundi hujus scientiae libri dictum est, qualiter destruitur et construitur problema de inesse et accidente, sive simpliciter insit, et non contractum et comparatum accipiatur, sive accipiatur ut contractum et comparatum. Deinceps autem determinandum est de problemate particulari. Et cum duplex sit problema particulare, et particulare secundum rem et particulare secundum modum, et particulare secundum rem et non secundum modum, prius determinandum de eo quod est particulare secundum rem et modum, quod quidem in re particulariter et non universaliter inest, et signum habet particulare per quod particulariter inesse designatur, ut quidam homo currit : et deinde dicendum erit de particulari secundum rem et non secundum modum particularis determinatum, quod est infimum. Adhuc autem particulare secundum rem et modum potest terminari absque hypothesis construendo, sive sit affirmativum sive negativum : potest etiam terminari cum hypothesi destruendo. Primo modo dicamus qualiter particulariter et universaliter positum problema de accidente constr uatur absque hypothesis.

Dicimus igitur, quod si particulariter et non universaliter problema de accidente ponatur, primum notandum, quod com-

munes loci praeinducti ad problema de accidente universaliter posito, sive sint destructivi, sive constructivi, omnes sunt utiles ad terminandum problema particulare : constructivi enim construunt affirmativum, et destructivi construunt negativum. Nam nos universaliter interimentes problema de accidente et universaliter construentes, ut particulare positum idem de accidente problema perimatur. Si enim sit probatum quod omni inest, monstratum est quod et alicui inest : et si monstratum est quod nulli inest, et quod alicui non inest monstratum est. Maxime autem et sic communes loci ad construendum universale et particulare problema de accidente, competentes ad constructionem tam affirmativi quam negativi, sunt loci ex oppositis et casibus et conjugatis. Nam si oppositum de opposito, quia propositum de proposito : aequaliter enim ista et opinabilia et probabilia sunt et in universali et particulari. Si enim omnis voluptas bonum, aeque opinabile est omnem tristitiam malam esse : et si aliqua voluptas est bona, aeque opinabile est aliquam tristitiam malam esse. Et in oppositis privative similiter est sicut in contrariis. Si enim aliquis sensus non est potestas naturalis secundum sensum illum agendi, aeque probabile illi erit, quod aliqua insensibilitas non est in ipso naturalis : et si quoddam opinatum in relative oppositis non est disciplinatum scibile, sequitur aeque probabiliter, quod quaedam opinio non est disciplina : et hoc est per locum a relative

<--- Page Split --->

oppositis. Rursum per locum a contrariis virtute oppositorum ut privatio et habitus sequitur si quid justum est bonum, etiam æque probabiliter sequitur si est injustum malum, et quod injuste est, male est : et si quid delectabile fugiendum, delectatio fugienda per locum a conjugatis sequitur. Secundum hoc autem quod ejusdem loci a conjugatis sunt, et sequitur æque probabiliter, quod si aliquid delectabile in quantum delectabile est proficiens et bonum, erit quædam delectatio proficiens et bonum quoddam.

Quamvis locus a conjugatis videatur habere instantiam : quia non sequitur, album est clarum, ergo albedo est claritas : album est disgregativum visus, ergo albedo est visus disgregativum. Sed intelligendum quod in conjugatis principale et sumptum debent esse secundum formam ejusdem essentiae, sicut albedo color, album et coloratum : et nunquam habet instantiam.

Adhuc in corruptionibus quidem et generationibus sunt loci ad hoc competentes : sequitur enim æque probabiliter, quod si aliquid sit corruptivum delectationis alicujus, vel corruptivum disciplinae est alicujus, sequitur æque probabiliter quod quædam delectatio et quædam disciplina est malum sive de numero malorum. Similiter autem æque probabiliter si corruptio quædam cujusdam disciplinae est de numero bonorum, et aliqua generatio alicujus disciplinae est de numero malorum. Cujus exemplum est, quod oblivisci scientiae qua quis fœda agit, ut furari, vel perdere, de genere bonorum est : quia talia scire malum est. Dico autem de scientia practica, non speculativa. Similiter autem e converso reminisci scientiae qua quidem mala agit, de numero malorum est, sequitur æque probabiliter, quod scire scientiam practicam qua quis fœda agit, de numero malorum. Similiter autem et in aliis similibus et in omnibus talibus simpliciter sive æque

opinabile in universali et in particulari unum sicut aliud.

Amplius etiam ex locis ad universale affirmativum et negativum construendum, adductus est locus sumptus ex magis et minus tractus. Si enim aliqua duo non ex eodem genere comparentur, non secundum magis et minus accidens quod est bonum inesse, et unum eorum sit magis tale vel videatur esse, aliud autem sit ita quod nihil sui generis sit tale, ut magis quædam disciplina videatur esse bonorum quædam quam corporalis voluptas, ut si magis videatur quædam disciplina bonum quam voluptas videatur bonum, sic et nulla disciplina bonum sit vel de numero bonorum, sequitur quod nec voluptas quædam est bona vel de numero bonorum. Et secundum quod dicit Aristoteles 1 intelligitur de disciplina practica malorum quae dunatica vocatur, et de voluptate tormentali quae non est naturalis ex genere, nec etiam ex specie, sed vocatur in x Ethicorum ægritudinalis : de his enim intellecta consideratio est generalis. Ex similiter autem et ex minus videtur inesse eodem modo, et erit construere problema particulare tam affirmativum quam negativum. Ex similiter quidem acceptis considerationibus erit utrumque facere et interimere et construere : ex minus autem sive a minori vel construere tantum, et non destruere : quia a minori valet argumentum affirmative tantum et non negative : si enim sic se habet potestas ad bonum, et disciplina quædam potestas est : est autem quædam potestas bonum in politica, sequitur quod erit etiam quædam disciplina bonum : et hoc est construere a simili. Si autem nulla potestas bonum, hoc est, minus videatur potestas quædam bonum quam disciplina videatur esse bonum, si nulla potestas sit bonum cum videatur minus, non erit necesse propter hoc quod nulla disciplina sit bonum : quia a minori non valet negando. Manifestum ergo quoniam

<--- Page Split --->

per locum a minori non erit nisi construere tantum : non tantum autem ex alio et alio genere sumptis et ad idem accidens comparatum aliquibus, et est destruere per locum a minori problema particulare : sed etiam ex eodem genere sumptis aliquibus comparatis ad idem accidens ab eo qui sumit : quod maxime videtur esse tale in illo accidente, et non inest ei accidens : tunc enim sequitur quod nec inest ei cui minus videtur inesse. Ut si positum sit ab aliquo respondente, quod quaedam disciplina est bonum : tunc accipitur disciplina quaedam quae maxime videtur esse bonum, ut prudentia quae maxime videtur bonum, ut ostendatur quod prudentia quae maxime bonum non est bonum, sequitur quod nec aliqua alia quae minus bonum esse videtur, erit bonum : quia si alicui magis videbatur inesse, et non inest, sequitur quod nec cui minus videbatur inesse, inerit : sunt autem disciplina et prudentia ejusdem quod est virtus intellectualis.

Id autem quod est dictum, quod locus a simili sit constructivus et destructivus, videtur habere calumniam, quia videtur quod non universaliter convenit destrui vel construi per locum a simili : non enim universaliter sequitur, si a et b similiter se habent ad c, si a est genus c, quod b similiter sit genus c, quia non contingit plura esse genera ejusdem. Similiter non sequitur, si a et b ordinantur ad c, si a est diffinitio ejus quod est c, quod b sit diffinitio ejusdem : quia non contingit plures esse diffinitiones ejusdem. Sed ad haec respondetur, quod revera locus a simili in praedicatis essentialibus non est constructivus, sicut objectum est, sed in accidentalibus. Objiciunt tamen quidam dicentes, quod si a et b similiter ordinentur ad c, si a non est diffinitio, nec b erit diffinitio : ergo a consequentia a contrario si b est diffinitio, et a est diffinitio, non valet : quia consequentia e contrario non tenet in contrariis, nisi in praedicatis essentialibus et essentialiter ordinatis, ut si albedo color, illud quod non color, nec

albedo. Si autem quaeratur qualiter problema particulare terminetur in hoc tertio cum particulare sit in universali, et ex ipso terminetur, ut praedictum est : vel a signo particulari quod non opponitur universali, et particulare secundum rem, et hoc opponitur universali et inhaerenti et fundatur in natura accidentis contracti, de tali particulari hic loquimur : et ideo cum accidente contracto in eodem libro determinatur.

Amplius quod ex hypothesi probare contingit : et si alicui inest accidens, quod sequitur per hypothesis em et omni inesse : et si cui non inest, sequitur nulli inesse : ut hominis alicujus anima videtur esse immortalis, sequitur per hypothesism et alias aliorum animas hominum esse immortales. Si autem detur quod hujus hominis anima non sit immortalis, sequitur ex hypothesis, quod nec aliae hominum animae sunt immortales. Si ergo aliquod accidens positum est inesse alicui, ostendendum est ab opponente quando alicui non inesse, et hoc ab opponente per hypothesis sequitur nulli inesse. Si autem a respondente positum est alicui non inesse, et hoc ab opponente per hypothesism destrui debeat : tunc ostendendum est ab opponente, quoniam inest alicui : nam si per hypothesis consequitur tamen inesse, et per hoc destruitur particulare negativum alicui non inesse.

Palam ergo ex dictis est, quoniam qui in terminatione problematis particularis hypothesi utitur, facit de particulari problema universale : quia confitetur sicut est in uno, ita esse in omnibus aliis : vel sicut non est in uno, ita nec esse in aliquo aliorum : et sic qui particulariter concedit aliquid inesse vel non inesse, probabit universaliter oportere confiteri, eo quod uni et omni similiter probat : dicit enim, quod sicut est in uno, ita est in omnibus aliis.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

De determinatione indefiniti.

Cum autem indefinitum est problema secundum rem et modum, ita quod signo universali nec particulari determinatum est, sed infinite se habet inter duo, ad neutrum autem est determinatum, uno quidem modo destruere contingit sive sit affirmativum sive negativum. Infinitum autem dico, ut si dixerit voluptatem esse bonum, nihil addens ad terminandum subjectum quo trahatur ad standum pro particulari vel universali, ut si dixerit voluptatem non esse bonum negative : destruitur autem id uno modo tantum, et ut verificetur in particulari : si enim dixerit voluptatem indefinite vel aliquam voluptatem esse bonum, si debeat interimi propositum, ostendendum est quoniam nulla voluptas bona. Similiter et si dixerit infinite voluptatem non esse bonam, vel particulariter dixerit aliquam voluptatem non esse bonam, si debeat interimi propositum, ostendendum est quoniam omnis voluptas bona : quia alicui non contingit interimere problema infinitum, nisi per suum contradictorie oppositum. Si enim ostenderimus ad interimendum infinitum, quoniam est quaedam voluptas bonum, vel quoniam est quaedam voluptas non bonum, nondum per illud interimitur propositum : quia subcontrarie in contingenti materia in qua predicatum accidens potest esse vel non esse, possunt esse simul verae. Palam ergo, quoniam tale problema dicitur opponens interimere uno modo et per contradictorium.

Construere autem contingit dupliciter : sive enim particulariter sive ostenderimus omni vel nulli inesse, vel alicui inesse vel alicui non, constructum est infinitum problema, ut patet exemplis Philosophi. Notandum, quod in decursu syllogistico infinitum comprehenditur sub particulari, eo quod nullam circa subjectum ponit

quantitatem, ita quod possit esse decursus syllogisticus circa infinitum sicut circa particulare : tamen in problematibus specialem habet terminationem : quia in hoc differt a particulari, quod particulare dicitur esse determinatum secundum esse et rationem et signum : infinitum autem determinatum est in partem secundum rem, non tamen secundum rationem quae signo demonstretur : et quia sic differunt, habent etiam differentes doctrinas suae terminationis. Sic ergo terminandum est problema infinitum.

Est autem adhuc determinata positio respondentis per aliquam determinationem subjecti per modum multiplicationis restringentis subjectum, et videndum est qualiter talis positio et construi et destrui debat ab cpponente. Determinatam autem dico, ut si ponatur alicui uni voluptati inesse quoniam bonum (hoc est, si dicatur aliqua una voluptas esse bona) et aliqua non esse bona : et sic tunc dupliciter destrueretur propositum: sive enim ostendatur, quoniam nulla voluptas est bona : interemptum erit propositum : quia haec una voluptas bona ratione determinationis repugnat ad omnem si una ponatur formaliter : quia tunc tantum valet, quantum unica ratione praedicati quod subjecto affirmative redditur, et repugnat ad nullam et omnem voluptatem bonam. Si autem per duo determinet et per unam et per dictionem exclusivam tantum vel solum sic, una voluptas tantum est bona : tunc hanc positionem multipliciter erit destruere, quia plures quam duas habet causas veritatis : si enim ostenderimus quoniam omnis voluptas est bonum, ut Epicurus dicit, sive quoniam nulla voluptas est bonum : sive ostendamus plures voluptates esse bonas quam unam, semper interimentes erimus propositum : et sic interimitur quod determinatur cum dictione exclusiva : dupliciter autem determinant cum una sive dictione exclusiva. Positione autem aliqua ad hoc autem determinat plus quam per tria determinetur specificando et sub-

<--- Page Split --->

jectum et universali et dictione exclusiva, ut si dicatur sic, quoniam prudentia una sola virtute moralium est scientia, quadrupliciter contingit interimere : ostenso enim quoniam omnis virtus est scientia, ut dicit Socrates, vel ostenso quod nulla virtus est scientia, vel ostenso quod aliqua alia est scientia, ut justitia quæ est in rationabili parte animæ sicut et prudentia propter scientiam destruendi vel communicandi, vel si monstratur quoniam eadem virtus quæ est prudentia non est scientia, quolibet istorum modorum interemptum erit quod prudentia una sola virtutum est scientia.

Utile autem est et idoneum et abundantem facere opponentem, et in singula inspicere quæ sunt subjectorum partes subjectivæ, quibus et subjectis aliud dicitur universaliter inesse, vel non inesse : quia hoc ad constructionem particularis utile est.

Amplius autem in prædicato quod inesse dicitur, inspiciendum in generibus prædicati in quorum aliquo prædicatum continetur, et utile est hoc componenti et dividenti prædicata quæ insunt secundum species usque ad individua, sicut prius dictum est in hujus scientiæ libro in quo de universali problemate secundum inesse dictum est : nam sive omni dicatur inesse affirmative, sive nulli negative, opponente vel ea proferente per quæ probatur universale affirmative

vel negative probandum, necesse est respondenti universaliter confiteri inesse affirmative, vel universaliter non inesse negative, aut quod ferat instantiam in aliquo in quo non sit, sic universaliter proponatur.

Amplius id quod inest ut accidens, utile determinare per subjecta in quibus et qualiter insit, ut determinetur tempore et numero, ut sic videatur si secundum nullum horum est in subjecto, quæ sunt specie et numero sub accidente ipso. Hujus exemplum, ut si probare velimus quoniam tempus non movetur neque est motus, ut quidam dixerunt, valet opponenti inspicere in prædicatum, et dividenti quot sunt species motus. Nam si nihil horum quæ sunt species motus inest tempori, manifestum est quoniam tempus non movetur nec motus est. Similiter autem si probandum sit quod anima non est numerus, ut dixit Plato, valet hoc opponenti dividenti numeros in species, in quibus omnis numerus continetur, ut quoniam omnis numerus aut abundans, aut perfectus, aut diminutus. Nam si anima nullus istorum est, palam quod sequitur, quod non est numerus : et sic interemptum erit problema. Problema igitur de prædicato quod est accidens per hujusmodi locos, ut dictum est, et ex similibus his erit argumentandum, et caetera.

<--- Page Split ---> TRACTATUS I

DE PROBLEMATE GENERIS ET PROPRII.

CAPUT I.

Proemium Libri.

In hoc quarto libro Topicorum post hæc quæ dicta sunt de determinatione problematis de accidente, quod non con- versim prædicatur, et primum et remo- tissimum est elementum diffinitionis, perspicendum de locis et considerationi- bus pertinentibus ad genus, hoc est, ad inesse ut genus vel non inesse, et de lo- cis et considerationibus pertinentibus ad proprium, sive ad problema de proprio determinandum: quod genus requiritur ad bonitatem proprii, et proprium prop- ter modum prædicandi conversim, imme- diatius est elementum diffinitionis, quam genus: sunt enim hæc prædicata elementa eorum locorum quæ pertinent ad diffini- tiones: quia inesse ut diffinitio ex his ele- mentaliter componitur: quia quod inest

ut diffinitio, et inest simpliciter, et in quid, et conversim prædicatur: quorum primum est accidentis, secundum gene- ris, tertium proprii: propter quod ante diffinitionem ista consideratione est ne- cessarium: quia ita supponitur in eo quod inest ut diffinitio.

Est autem et alia causa hujus quod est utile: de his enim eisdem prædicatis (prout sumuntur secundum inesse ut ge- nus et inesse ut proprium) raro conside- rationes fiunt in disputationibus. Et hu- jus rationem quantum ad genus reddit Boetius in libro Divisionum: quia qui- dam Antiquorum inesse ut genus sub inesse ut accidens comprehendere volue- runt: propter hoc commune eis quod est inesse ut accidens, et inesse ut genus, est non conversim prædicari. Ideo autem quantum ad inesse ut proprium est quod hoc voluerunt comprehendere sub inesse ut diffinitio: cum utrumque proprium sit, et dicatur utrumque conversim præ-

<--- Page Split --->

dicari. Utile ergo est distinguere ista, ne unum sub altero contentum esse credatur, sed unumquodque istorum sit predicatum ab altero secundum modum inhærendi distinctum : hoc enim ex considerationibus et locis ostendetur.

CAPUT II.

De genere prout assignatur genus alicujus speciei.

voluptas ægritudinalis, ut in X Ethicorum prædicatum est: et si hoc concedatur et inveniatur, manifestum quoniam bonum non est genus voluptatis : et sumitur penes hoc, quod in diffinitione generis ponitur prædicari de omnibus speciebus et individuis. Dico autem de eadem specie : quia generalissima genera sunt species entis, ut dicit Aristoteles in prima philosophia 1, et alia species genus est generis, et alia qualitatis genus, et sic de aliis.

Ponemus igitur primo considerationes proprias sumptas penes particulas in diffinitione generis logice positas. Deinde ponemus particulas penes ea sumptas quae consequuntur ad particulas positas in diffinitione generis logici non contracti ad materiam generis : et ipsum consideremus prout assignatur genus alicujus, et non prout genus simpliciter vel omni : et hoc est comparare genus ad propinquum etiam, vel remotum, et non ad remotum.

Si ergo ponatur genus vel pro genere alicujus existentium quod significet ens existens . Existens autem proprie est compositum, quia omne genus et species composita sunt. Primum quidem igitur inspiciendum est ad omnia quæ sunt illi (quod pro genere positum est) cognata, hoc est, ejusdem coordinationis in linea prædicabili ejus quod dicitur esse genus : omnia enim quæ sunt in ipso, sunt suæ coordinationis ut originata secundum essentiam ab ipso : et ideo de omnibus illis prædicatur. Unde inspiciendum est si de aliquo illorum non prædicatur quemadmodum de accidente in secundo hujus scientiæ libro dictum est : quia si de aliquo eorum cognatorum non prædicatur, non erit genus quod assignatum est pro genere, et problema propositum interimendum est. Cujus exemplum est, ut si voluptatis ponatur genus esse bonum (sicut ponit Epicurus), considerandum si aliqua voluptas est non bonum, sicut

Deinde alia consideratio sumitur penes hoc quod in diffinitione generis est prædicari in quid : unde considerandum est demum id quod sumitur penes hoc quod assignatum est pro genere, de omnibus cognatis in quid est prædicatur, vel non, sed in quale : velut album si dicatur esse genus nivis, aut velut de anima prædicatur mobile vel movens ut genus, ut dicit Plato animam esse quod est mobile vel motivum sui, sicut in genere dicimus animam esse quod per se mobile est, hoc est, a se, sive quod movet seipsum : quamvis enim Plato dicat animam esse numerum, ut genus animæ, tamen quia mobile a se ponit differentiam, et differentia generalis cum genere collocanda est, mobile a se etiam posuit genus animæ : et cum nec album de nive, nec mobile a se in quid prædicetur de nive et anima, patet quia neutrum est genus ejus cujus positum est esse genus : neque enim nix secundum quid album est, vel albi suscipit prædicationem : nec anima secundum quid est quod movetur : et propter hoc non est album genus nivis, ut dixit Empedocles, nec anima est quid quod movetur, ut dixit Plato : accidit enim moveri animæ, et non prædicatur de ea in quid : quemadmodum accidit animali frequenter moveri ut ambulare vel ambulans esse.

Amplius hoc quidem probatur, quod mobile esse non est genus animæ : quia mobile esse a se non significat quid est in

<--- Page Split --->

ipso de quo prædicatur, sed significat aliud vel faciens vel patiens : movere enim significat quid faciens in genere actionis, a se moveri significat quid patiens in genere passionis. Similiter autem et album : non enim et album significat quid est nix, sed indicat quale sit illud quid, sive aliquid de quo prædicatur. Propter quod neutrum horum in eo quod quid est prædicatur de eo de quo prædicatur.

Alia etiam est ratio ad idem, quod maxime in diffinitione accidentis est inspiciendum, si diffinitio accidentis et ea quae sunt in diffinitione, aptantur convenienter ad id quod dictum est esse genus, ut patet in his quae dicta sunt album et mobile : contingit enim ut accidens idem movere seipsum, et aliquando non movere. Similiter contingit aliud album aliquando esse album, et aliquando non contingit : et sic non erit album genus, sed inest ut accidens, cujus diffinitio est, quod contingit eidem inesse et non inesse. Propter quod neutrum horum est ut genus, sed ut accidens est utrique illorum de quibus prædicatur, eo quod (sicut diximus) utrique illorum contingit inesse et non inesse.

Amplius si attendatur consequentia ad particulas positas in ratione generis : tunc prima est quae est prædicari de pluribus, secundum regulam quae data est in Prædicamentis, quae dixit quod quando alterum de altero prædicatur ut de subjecto, quæcumque de prædicato dicuntur et omnia de subjecto dici necesse est : et ex ista sequitur, quod omnia de quibus dicitur genus, sint ejusdem coordinationis cum genere secundum rectam lineam. Si ergo non in eadem divisione vel coordinatione fuerit genus cum his quorum dicitur esse genus, et species similiter de qua prædicatur genus, sed hoc quidem ut genus sit substantia, hoc est, in genere substantiæ : aliud autem dę quo prædicatur genus, hoc est, species, sit qualitas, hoc est, in genere qualitatis : tunc non erit genus quod pro genere assignatum est. Verbi gratia, ut nix quidem et

cygnus (qui albi sunt species secundum Empedoclem) quidem substantia : album autem (quod genus eorum dictum est) non est substantia, sed quale. Propter quod non est album genus nivis, nec genus cygni : quia non sunt ejusdem coordinationis vel divisionis.

Rursum juxta idem consequens accipitur, quod disciplina ad aliquid est, hoc est, ad disciplinatum vel disciplinabile : bonum^autem vel pulchrum dicunt quale : propter quod nec bonum nec pulchrum sunt genus disciplinae : quia non sunt ejusdem coordinationis et divisionis. Nam eorum quae sunt ad aliquid secundum speciem, genera oportet esse ad aliquid, ut patet in duplici quod est species de numero eorum quae sunt ad aliquid, et multiplex quod est genus ejusdem, et etiam ad aliquid. Universaliter in talibus quidem dicendum est et pro maxima, quod sub eadem divisione et coordinatione prædicabilium oportet genus esse speciei, sive insertum cum specie secundum rectam lineam : nam si species est substantia, et est genus de ista specie prædicatum substantia : et si species est quale quid, et genus erit quale quid. Cujus exemplum est si genus est quale quid et species non, ut si album est quale quid, et color quid erit. Similiter autem et in aliis.

Secundum consequens ad idem est, quod si genus prædicatur, semper prædicatur : quia est prædicatum essentiale de pluribus, et penes consequens accipitur. Unde rursum considerandum est, quoniam genus dicitur de pluribus prædicari, si necesse est vel contingit genus participare id quod positum est in genere, sicut inferius essentialiter participat suum superius, et participare est suscipere participati superioris rationem et nomen univoce : manifestum enim, quoniam quidem species participant genera secundum nominis prædicationem, et hoc modo genera non participant species : si autem species suscipit generis nomen et

<--- Page Split --->

rationem, genus non suscipit nomen et rationem speciei.

Unde considerandum si contingit assignatum genus vel assignatum pro genere, participare speciem secundum nomen et rationem : quia tunc non erit genus quod pro genere assignatum est : ut verbi gratia, si quis assignet aliquid pro genere entis vel unius : tunc enim cum ens et unum de omnibus dicantur, dicuntur etiam de isto quod pro genere eorum est assignatum : et sic accidit quod id quod assignatum est pro genere entis vel unius (quæ dicuntur esse species suæ) participabit rationem eorum, quod est inconveniens. Et hujus causa est, quia de omnibus quæ sunt, unum et ens predicantur, et etiam de isto quod assignatum est ut genus eorum . Propter quod ratio eorum etiam, scilicet entis et unius, participatione prædicatur de ipsis. Rationem autem dico expositionem quæ est majoris declarationis quam nomen, quia aliam ens et unum non habent rationem.

Amplius ad idem quod est prædicare de pluribus, consequens est, quod genus de omnibus his prædicatur species, et de pluribus. Unde si de aliquo vel aliquibus una vera est species secundum prædicationem, de quibus non est verum genus prædicatum de eisdem, non erit genus quod assignatum est pro genere. Verbi gratia, si ens aut scibile dicatur esse genus opinabilis : nam de non ente prædicatur opinabile : multa enim non entia sunt opinabilia, ut quod sol sit monopedalis, vel quod fauni vel satyri sint : cum autem ens vel scibile non prædicentur de non ente : et ratio est, quia ens non est non ens : et quod scitur vel scibile est, hoc est unum propter quod ens et scibile non est genus ad opinabile : quia de pluribus prædicaretur species quam genus : quia de quibus prædicatur species, et genus de eisdem prædicari necesse est : nunc autem opinabile prædicatur de quibus non prædicatur ens vel scibile.

Adhuc autem de pluribus prædicari quarto loco consequitur, quod omnia de

quibus prædicatur ipsum genus, participabunt illud genus. Diffinitio autem ejus Quid sit ticipar quod est participare, est suscipere participati rationem. Participatum autem dicimus, cujus secundum partem suæ potestatis, et secundum partem suæ communitatis inferens suscipit prædicationem, ut homo suscipit rationem animalis et prædicationem. Unde si nullum eorum quæ sunt species positæ sub eodem genere, contingit participare, id quod positum pro genere, non erit genus quod pro genere est assignatum. Nam impossibile est participare genus, quod nullam specierum participat, nisi sit aliqua primarum specierum primæ divisionis generis sui primi, in qua immediate primum genus est divisum : hoc enim participat primum genus tantum, et nullam participat specierum : aliæ autem omnes subalternæ species quæ sunt in genere primo, participant genus secundum aliquam specierum : quia quidquid est in genere, est in aliqua specierum illius generis præter species primas. Si ergo ponatur motus genus esse delectationis sive voluptatis, de qua dixit Plato, quod omnis delectatio est generatio in sensibilem animam, considerandum si participat aliquam specierum motus : nam si nec est generatio nec corruptio neque nullus specialis motus de numero omnium specierum motus , manifestum est quod nulla specierum motus est : propter quod nec participat genus : eo quod necessarium est et pro maxima supponendum, id quod genus participat, et aliquam specierum participare : propter quod sequitur quod voluptas non erit species motus, nec motus erit genus voluptatis, neque erit aliud individuorum quæ sunt sub motu : nam individua omnia participant speciem, et per speciem participant genus, ut alius homo indivisus-et hominem participat et animal quod est genus hominis.

Quod autem dictum est hic, quod genus et species debent esse ejusdem coordinationis sive divisionis prædicamenti,

<--- Page Split --->

Quomodo non est contrarium ei quod in Prædicagenus potest mentis in capitulo relationis dictum est : esse in ad aliquid sperius non nihil enim prohibet genus esse in ad aliexistente in ad aliquid. quid, et speciem et non esse in ad aliquid, sicut scientia est in ad aliquid, non autem grammatica : quia essentia generis et essentia speciei semper sunt in eadem coordinatione, quamvis id quod additur super essentiam, aliquando sit in alia coordinatione : et hoc patet, quia scientia (secundum id quod est) habitus vel dispositio est : quamvis accidat ei (ex comparatione ad id de quo est) in relatione esse.

Ponitur etiam consideratio accepta penes hoc'consequens quod est prædicari de pluribus differentibus specie : ad hoc enim sequitur genus de pluribus prædicari quam species. Adhuc autem ad hoc sequitur non de æqualibus prædicari cum specie. Dicamus igitur ad hoc inspiciendo amplius præter inductas considerationes, quod si id quod pro specie in genere positum est, de pluribus dicitur sive prædicatur, non erit genus illius speciei quod assignatum est pro genere, sicut si opinabile dicatur species entis, ut dixit Pythagoras, qui posuit quod magis est ens opinabile quod est extra animam, sicut causa est plus ens causato : opinabile autem cum dicatur tam de ente quam de non ente, et de pluribus prædicatur quam ens : ergo opinabile non est species entis, nec ens est genus opinabilis. Hoc autem fere positum est in ante habitis istius capituli: sed differt illud ab isto, quia quod præcedit destruit genus assignatum per hoc quod de aliquo prædicatur species, de quo non genus : hic autem destructio fit per hoc quod de pluribus specie et numero differentibus species quam genus prædicatur : de pluribus enim genus semper quam species prædicatur.

Rursum alia consideratio consequens ex ista penes idem prædicari de pluribus sumpta, et est hæc, quod si de æqualibus in numero dicuntur species assignata et genus. Cujus exemplum est, ut si eorum quæ omnia sequuntur, et in quæ omnia

sicut in prima resolvuntur, quæ, sicut dicit Avicenna, sunt ens, unum, res, aliquid, ponatur unum genus, et alterum species ipsius, vel per se, vel in eo quod accidit istis inesse : ut si ponatur ens esse genus, et unum species, de omnibus enim dicitur et ens et unum : propter quod neutrum neutri comparatum potest esse genus, eo quod de æqualibus et secundum numerum et secundum speciem dicuntur. In hoc autem quod accidit illis, exemplum est in eo quod ista prima sunt et principia : unde si primum et principium ad se invicem comparata ponantur genus et species, idem accidit inconveniens : quia utraque quæ dicta sunt, idem sunt : et ideo neutrum de pluribus prædicatur quam alterum, et sic neutrum est genus ad alterum.

Elementum autem vel fundamentale principium ad omnia ista quæ dicta sunt, est quod de pluribus prædicatur sive dicitur genus quam species et quam differentia : de paucioribus enim differentia dicitur quam genus, quia aliter nec divideret genus quando est divisiva : nec opposita generi contraheret potestatem generis quando est constitutiva, penes idem consequens quod est prædicari de pluribus specie differentibus et in quid.

Adhuc sumitur consideratio : quia inspiciendum si aliud assignatum pro genere, sit genus alicujus eorum quæ non differunt specie, ab his quæ sunt in specie contenta, cujus genus assignatum : quia si non est genus eorum quæ indifferentia sunt specie ab illis, non erit genus quod pro genere est assignatum : vel etiam si non videatur esse genus eorum, non erit genus quod pro genere est assignatum. Et hæc consideratio sicut valet destruenti, ita valet construenti. Si enim construit, quod idem genus eorum quæ non differunt, concludetur illud vere esse genus per hanc maximam, quod omnium quæ non differunt specie, est idem genus. Si ergo unius talium genus esse monstretur, quod unius talium quod assignatum est, non sit, manifestum est quod

<--- Page Split --->

sequitur, quod nullius eorum sit genus : quia una ratio est in uno et in omnibus quoad esse genus vel non esse genus. Cujus exemplum est, ut si quis ponat esse lineas insecabiles, ex quibus lineis divisisibiles componuntur, ut in libello de indivisibili bus lineis dicit Aristoteles, eo quod omne divisibile ex indivisibili bus componitur, ut dixerunt Democritus et Leucippus, Plato in hoc signo ponens indivisibiles lineas, quum dicat indivisibile esse primum genus linearum, patet quod peccavit : id enim quod genus esse assignavit, non potest esse genus indivisibilium linearum : quia indivisibile de indivisibili non praedicatur : cum tamen lineae divisibiles et indivisibiles sint eaedem, sive secundum speciem indifferentes : omnes enim rectae lineae indifferentes sunt, sive sint divisibiles, sive indivisibiles. Rectae autem dico : quia rectitudo est forma simplex et uno modo, quae competit primis lineis quae sunt compositarum linearum principia : unius enim formae est rectitudo et simplex. Curva autem ex duabus formis composita est, convexo scilicet, et concavo : et ideo curvitas est multis modis, rectitudo uno modo : et ideo indivisibile non potest esse genus ad rectas lineas. Et haec est vera istius considerationis expositio : et de hoc quod alii dicunt, non est curandum.

CAPUT III.

De considerationibus acceptis considerando ad plura genera.

His habitis quae inspectionem ad unum genus assignatum considerare debent, considerandum est in plura genera si alius aliud genus assignatae speciei posuit, videndum si aliud genus est ejusdem speciei, quod nec continet assignatum genus, nec subalternans ipsum, neque continetur sub illo sicut subalternatum : si enim tale genus aliud ab assignato invenerit, id quod assignatum est

pro genere, non erit genus. Cujus exemplum est Socratis, ut si quis tanquam assignatae speciei ponat justitiae genus esse scientiam communicandorum vel distribuendorum, consideranti autem statim occurrit, quod aliud genus est justitiae quod est virtus moralis, et neutrum horum continet alterum : propter quod non potest esse scientiam genus justitiae : quamvis enim scientiae genus sit virtus, non tamen est virtus moralis : quia tiae, non scientia est speculativa, et virtus moralis morali est habitus in modum naturae rationi consentaneus, ut dicit Tullius : et hoc modo sub uno communi non continentur, sed sub diversis sunt ordinibus praedicabilium : et medium virtutis est inter plus et minus : medium autem scientiae est ratio recta, ut in VI Ethicorum dicit Aristoteles, et si utrumque dicatur virtus, non erit hoc per unam rationem : et ideo virtus non est genus unum sub quo ambo contineantur. Quod autem secundum unam rationem non praedicatur de contentis, non est genus, neque praedicatur ut genus.

Calumniam autem videtur habere quod dictum est et instantiam : videtur enim quando sive aliquando, quod una assignata species sub duobus generibus est, quod alterum sub altero generum illorum contineatur ut in pluribus, habet tamen dubitationem in quibusdam, et non videtur generaliter verum esse : quibusdam enim videtur quod prudentia (quae est assignata et debita species) et virtus sit, sive in genere virtutum, et scientia, hoc est, in genere scientiae esse : et neutrum istorum generum a neutro videtur contineri : et sic instantiam videtur habere inducta consideratio.

Sed ad hoc respondeo, quod non ab omnibus conceditur prudentiam scientiam esse : quamvis enim exemplum ejus sit agendorum ratio recta, non est tamen nisi his quae sunt ad finem ad quem tendunt, ut nulla virtus moralis : et ideo non est scientia absolute, quae non consideret nisi verum, et sit ad finem

<--- Page Split --->

veri sicut scientia. Et si quis admittit verum esse quod dictum est, prudentiam esse scientiam, non tamen est necessarium neque videtur esse necessarium, quod scientia est virtus, aut sint sicut genera subalterna, quorum unum sub altero continetur, ut scientia sub virtute, quae ejusdem, hoc est, prudentiae genera esse dicuntur : sed satis est quod ambo sint sub eodem genere subalternante utrumque, quemadmodum in virtute et scientia accidit ; utraque enim sunt sub eodem genere : nam utrumqueistorum secundum generis praedicationem est habitus et dispositio certa, sicut dictum est. Proponatur consideratio sic, quod considerandum si aliud a genere assignato inventum est genus assignatae speciei, ita quod illa duo genera sic se habeant, quod neutrum illorum quae dicta sunt, inest generi quod assignatum est, et quod nec unum sub alio est, nec sub eodem genere ambo sunt genera : tunc non erit genus quod assignatum est pro genere.

Adhuc autem an genera non subalterna considerandum est et inspiciendum est in genus assignati generis, et sic semper ascendendo in eadem linea praedicamentali ascendendum est et videndum si omnia superiora genera praedicantur in quid, per hanc maximam, quando alterum de altero praedicatur ut de subjecto, omnia quae de praedicato dicuntur, et de subjecto dicuntur, et eadem praedicatione dici oportet : et ideo si genus assignatum praedicatur in quid, omnia superiora de eadem specie in quid praedicabuntur.Nam omne superius genere assignato de specie assignata in quid praedicari oportet : et si aliud superiorum assignati generis non praedicatur de specie assignata, non erit genus quod assignatum est pro genere.

Rursum in plura genera subalternatim posita inspiciendum est penes hoc, quod oportet inferius participare suum superius, et non e contrario. Considerandum ergo si assignatum genus vel aliud genus

in recta linea super genus assignatum sit : eo quod nullum quod est superius, participat quod inferius : et si ergo tale genus sit assignatum quod vel ipsum vel aliud superiorum participat speciem assignatam, non erit genus quod pro genere est assignatum. Hac consideratione utendum est destruenti, quemadmodum dictum est : astruenti autem sive problema astruere volenti, si concedat, quod id quod assignatum est pro genere, insit speciei cu'us esse assignatum est etiam ponendo inesse, adhuc dubitat utrum id quod assignatum est pro genere, assignatae insit ut genus, cum tamen non dubitet quin insit ut praedicatum, sufficit ostendere quod aliquid superiorum in recta linea ad genus assignatum inest speciei assignatae in eo quod quid est sicut inest genus : uno enim talium superiorum in eo quod quid est de assignata specie praedicato: omnia quae superiora sunt ad illud, in eo quod quid est praedicantur de eadem specie : et hoc est verum si sint superiora his de quibus praedicantur secundum rectam lineam : omnia enim taliter superiora praedicantur in eo quod quid est sicut inest genus suis inferioribus : propter quod assignatum genus in eo quod quid est praedicabitur, si aliud suorum superiorum in eo quod quid est praedicetur, et si unum assignatum est pro genere.

Quoniam autem uno taliter superiorum in eo quod quid est de specie assignato praedicato, omnia alia in eo quod quid est praedicantur. Sumendum ergo etiam inductione in omnibus generibus praedicamentorum, quamvis hoc in Prædicamentis sit determinatum : et sic quidem faciendum est quando non dubitat, sed sine dubitatione certum est, quod insit speciei et praedicetur de specie id quod pro genere est assignatum : tunc non sufficit ostendere id tantum quod et aliud superiorum generum illi quod dubitatur inesse, in eo quod quid est praedicetur et de specie assignata, sed oportet duo ostendere sicut duo sunt in dubitatione,

<--- Page Split --->

etiam quando dubitatur utrum insit, et utrum ut genus insit: oportet enim ostendere, quod superiorum aliud insit ut genus, et quod nullum genus ex opposito divisum contra genus assignatum praedicatur de assignata specie: quia divers orum generum et non subalternatim positorum diversæ sunt species et differentiæ. Hujus exemplum est, ut si ambulationis tanquam assignatae speciei genus assignetur latio, sive secundum locum mutatio, non sufficit ostendere quoniam ambulatio est motus, et quod motus de ambulatione prædicatur in quid, eo quod alii præter lationem motus sunt: sed oportet hoc ostendere, quod ambulatio nullum contentorum sub motu participat de numero eorum quæ sunt secundum divisionem, nisi lationem solum: et ideo quia est necesse quod id quod genus participat, aliquam specierum etiam (quæ sit in genere illo) participare: quia prædicatur participative de genere, prædicatur et participative de specie. Prædicentur quæcumque sunt participata de inferioribus secundum primam et rectam divisionem, nisi lationem solam: et tunc sic arguendum est, quod si ambulatio nec augmentum participat nec diminutionem nec aliorum motuum aliquam prælationem, tunc medium est quod lationem et genus participabit: et ideo sequitur, quod latio erit genus ambulationis.

Adhuc in subalternis generibus considerandum est, si id quod assignatum est pro genere, prædicatur in quid de eisdem de quibus prædicatur in quid assignata species. Similiter considerandum, si omnia quæ directe supra genus assignatum sunt, de eadem et eisdem prædicentur : quoniam si alicui in aliquo eorum quæ superius sunt, dissonant, palam quoniam non est genus quod assignatum est pro genere : si enim esset genus, omnia superiora hoc et etiam plus quod assignatum est pro genere, de specie assignata in eo quod quid est prædicarentur : et quando non sic est, non est genus quod assignatum est pro genere. Destruere igitur vo-

lenti utile est considerare si non prædicatur genus vel aliquod superiorum assignatum pro genere in eo quod quid est : accidit enim in omnibus coordinationibus genus et speciem de eodem in eo quod quid est prædicari. Astruere autem volenti utile est videre si aliquod prædicatum vel aliquod superius ad ipsum in eo quod quid est prædicetur : tunc enim accidit (hoc est, sequitur) et genus assignatum et speciem assignatam de eodem in eo quod quid est prædicari : propter quod etiam ipsum quod est species assignata cum sub duobus sit generibus, necesse est ista genera esse subalterna, quorum unum sub altero continetur, si ostendatur quod id quod voluimus genus esse non contineri sub specie : tunc palam est quod sequitur, quod sub hoc alterum sicut species sub genere erit : quia ex quo subalterna sunt, et id quod sub illo non continetur, necesse est sub reliquo contineri, et reliquum sub alio contineri. Sic ergo in genera tam subalterna quam non subalterna considerandum : quia si illud non est genus quod præter hæc accipitur, tunc patet quod nec illud est genus quod assignatum est pro genere.

Adhuc considerandum ad totam rationem generum, et non tantum in particulas quæ ponuntur in diffinitionibus generum eorum quæ assignata sunt, vel quæ superiora ipsorum. Considerandum autem et rationem illorum generum, si aptantur per convenientiam substantialem ad assignatam speciem : necesse est enim omnes rationes generum superiorum prædicari de assignata specie, et de omnibus his quæ participant speciem, sicut inferiora superiora sua participant. Si ergo in aliquo dissonet, quod ratio superiorum inferiori non aptatur, palam quod non est genus quod pro genere est assignatum. Sic ergo in particulas diffinitiones generis, et in eas quæ particulas consequuntur, ut in totam diffinitionem generum tam non subalternorum quam subalternorum est considerandum : quæ

<--- Page Split --->

omnia in linea recte ascendenti praedicamentali considerantur : quae considerationes sunt plurimum destructivae, aliquae tamen sunt constructivae, in aliquibus admixtae. Quod autem est dictum, quod diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae, ideo est, quia si esset genus unum talium specierum, hoc esset de diffinitione utriusque, et sic unum esset diffinitivum duorum oppositorum, quod est inconveniens.

CAPUT IV.

De considerationibus sumptis ex comparatione generis ad differentiam et speciem, etc.

Habitis considerationibus quibus discernitur et aliquando construitur genus per inspectionem ad intrinseca generi et essentialia, quae sunt particulae diffinitionis ejus vel consequentia ad particulas, et per inspectionem ad totam diffinitionem, quia genus aliquo modo continet differentias potestate saltem, et continet species ut partes subjectivas ejus : nunc considerationes sumendae sunt per inspecimenem eorum quae accipiuntur ex comparatione generis ad differentias et ad species. Primo ergo inspiciemus ad haec comparando id quod est genus per substantiam ad differentias et species, et deinde dabimus considerationes quae sumuntur ex comparatione generis ad differentias et ad species, per ea quae sequuntur genus ut proprietates ipsius, et quae consequuntur ad ipsum ex tali comparatione quae est ad differentiam et speciem.

Dicamus igitur quod destruere volenti genus assignatum considerandum est si aliquis differentiam substantialem ut genus posuit praedicari. Verbi gratia, ut si posuit immortale quod est animalis differentia, esse genus Dei : nam immortale differentia est animalis, eo quod animalium quaedam mortalia, quaedam immortalia. Palam ergo quia peccavit, quo-

niam nullius differentia est genus. Et quod hoc sit verum, sic probatur ex hoc quod modus est per dicta instrumenta universalium, quod nulla differentia in modo praedicandi dicit quid per se stans in natura rei sicut fundamentum formarum, sed magis significat quale per qualitatem essentialem, quae qualitas est perficiens potentiam generis, sicut perficit forma potentiam materiae, ut pressibile et bipes sunt dicentia quale quid animal, et non dicunt quid in ipso animali.

Alia autem consideratio est et destructiva si differentiam posuit aliquis in genus, ita quod differentiam divisivam generis dicit in genere esse. Verbi gratia si dixit, quod abundans, quod est differentia divisiva numeri, in numero est, quod est genus divisum per differentias : quia tunc sequitur quod differentia esset species, et abundans differentia est divisiva numeri, sed constitutiva essentialis qualitas est speciei. Nec videtur secundum veritatem, quod differentia participat genus, sicut id quod directe continetur in genere, genus participat : quia omne quod sic participat genus, quoad nomen et rationem est species vel individuum et non differentia : differentia autem quoad hoc quod est consequens esse generis, modum habet praedicationis de genere proprse passionis, et non genus participans. Haec autem omnia in scientia de Universalibus probata sunt. Unde cum dicitur, animal est rationale, non est praedication differentiae de genere ejus sicut ejus quod sit de ratione animalis, neque sicut speciei quae particulariter praedicari dicitur de genere ut species participans genus, quia animal non est de ratione rationalis, sed praedicatio consequentis ad animal secundum esse, sicut passio praedicatur de subjecto. Sed non sequitur propter hoc, quod differentia sit proprium : eo quod est qualitas essentialiter perficiens potentiam generis et constituens speciem : proprium autem est consequens esse speciei, et est de natura accidentis in eo quod consequens est ad esse perfectum speciei :

<--- Page Split --->

unde cum omnino quod participat genus, species sit vel individuum, ideo palam est quod differentia non participat genus. Propter quod nec abundans est species numeri, sed differentia: quoniam non participat genus quod est numerus.

Amplius per comparationem generis ad speciem considerationes sunt ex quibus destruitur problema de genere, ut si quis genus in speciem posuit, ut idem dicatur esse genus quod sub specie continetur. Exemplum hujus cst, quod contiguatio dicatur essi species continuationis. Continua enim sunt quorum terminus unus ad quem est continuatio. Contigua vero, quorum terminus continuationis non unus quidem, sed termini duorum continguorum sunt simul: non tamen sunt unum, sed colligata ab alio: quia, sicut dicitur in V Physicorum 1, continuum per prius et posterius dicitur multipliciter, si qua se contingunt in ultimis, quae colla sive glutino continentur (quae sibi invicem infiguntur) encastrantur: quia contigua sunt, et continuum commune est ad haec, non est vera communitas generis, sed tamen mutata generis communitate: et ideo qui dicit quod continuum est contiguum, ponit genus in speciem: et sic de pluribus species prædicatur vel tot sicut prædicatur genus. Eodem modo peccat, qui dicit mixturam esse idem quod temperantiam. Temperantia non simpliciter mixtura est, sed quædam est mixtura per posterius dicta: quia mixtura vel mixtio est miscibilium alteratorum unio: mixta enim sic miscentur per minimum cujuslibet unius cum minimo alterius, agens et patiens unumquodque in aliud et ab alio, et sic unumquodque recedens ab excellentia suæ qualitatis et reductum ad Medium. Temperantia autem sunt quodammodo mixta: et sic temperantia in minus est quam mixtio. Hoc peccato Plato peccavit, quando lationem quæ est idem quod vectio (sicut movetur id quod vehitur) dixit esse loci mutationem: vectio

enim sive latio quædam mutatio secundum locum est, et est in minus quam loci mutatio. In omnibus his tribus exemplis idem impedimentum et peccatum est: non enim necessarium est ut contiguitas sit continuitas, sed e converso continuitas est contiguitas quædam necessario: non enim omne contiguum est continuum, sed e converso continuum est contiguum quoddam sive quodammodo: quia quorum ultima sunt unum, eorum ultima sunt simul, et non e converso. Et similiter nec omnis mixtura est temperantia: nam siccorum mixtura ut granorum, temperantia non est, quia unum non alterataliud ad medium. Nec omnis mutatio secundum locum est latio sive vectio: nam ambulatio secundum locum mutatio est, et non videtur latio sive vectio esse: latio enim sive vectio dicitur quidam motus rotarum sive curruum sive vehiculorum: pene enim in his quæ involuntarie mota sunt, latio dicitur, quemadmodum accidit in curribus sive vehiculis quæ proprium non habent motum, sed vehuntur ad onera. Pene autem dico, quia alia, ut homines aliquando involuntariæ vehuntur: sed tunc moventur motu alterius. Palam autem est, quoniam in assignatis exemplis de pluribus dicitur species quam genus: cum tamen secundum diffinitionem speciei et generis oportet e contrario fieri.

Rursum peccatum est et destruitur problema comparando differentiam ad speciem si differentiam divisivam generis in speciem posuit, hoc est, sub specie contentam. Cujus exemplum est, ut si immortate idem dixit quod Deum, cum immortale sit differentia animalis rationalis, et generis differentia sit speciem (quæ est Deus)constituens. Sic enim accidit per hanc positionem de æquis, aut de pluribus speciem prædicari quam differentiam: de æquis quidem si idem dixit differentiam et speciem: de pluribus, si differentiam posuit in speciem: et hoc

<--- Page Split --->

est inconveniens : nam differentia si est divisiva, de pluribus quam species dicitur. Si autem est ultima et constitutiva, tunc de æquis dicetur cum specie ; divisiva enim secundum aptitudinem respicit speciem : et sic in plus est quam species constitutiva, et ultima est secundum actum speciem constituens : et ideo est æqua. Neutro autem modo in speciem est, quia quod ponitur in alio, in minus est quam ipsum : et ideo genus illius differentiæ multo minus in speciem est ponendum. Qualiter autem et quæ differentia animalis sit generalis, in ante habitis dictum est.

Amplius ex comparatione generis ad differentiam consideratio est destructiva juxta præcedentem accepta, ut si genus in differentiam posuit, ut si quis dicat quod color quod est genus, sit congregattivum visus, per substantialem prædicationem : aut numerum dicat esse impar, cum impar sit differentia quæ ut genus de numero non prædicatur. Qualis autem sit hujusnodi prædicatio cum dicitur, impar est numerus, vel e converso numerus est impar, videtur jamdudum determinatum esse : quod enim sequitur totum esse generis, non potest esse quid de ratione ejus : et ideo non prædicatur de ipso ut genus vel proprium proximum vel remotum, ut potest de ipso prædicari differentia constituens ipsum : cum totum esse generis sequatur : prædicatur ergo ut passio, quæ pro certo accidens esset, nisi quia actus est determinans et perficiens generis potentiam. Propter quod est qualitas essentialis.

Adhuc autem peccat, si respondendo ad speciem dixit genus esse ut differentiam : quamvis enim hoc non sæpe fiat, tamen possibile est aliquid suscipere vel concedere talem prædicationem : propter hoc quod diximus, quod differentia cum sit generalis, cum genere collocanda est, ut si quis dixit mixturam esse differentiam temperantiæ cum sit genus ejus, aut dicat secundum locum mutationem differentiam lationis sive vectionis. Sic enim

accideret differentiam plus esse quam genus, quod est inconveniens : ideo non est genus quod sic assignatum est.

Omnia autem quæ sunt hujusmodi ex consideratione generis ad differentiam et speciem comparari possunt per eamdem maximam : omnes enim isti loci communicant in loc quod de pluribus genus quam differentiam oportet prædicari : et oportet quod genus non participet differentiam illo modo participationis, qui in præhabitis determinatus est. Sic autem assignando genus et ponendo in differentiam, neutrum eorum quæ dicta sunt, possibile est accidere : quia et genus de paucioribus quam differentia prædicabitur, et participabit differentiam ut substantiale prædicatum.

Rursus ad plures vel omnes differentias generis respiciendo si tale assignatur genus cujus nulla differentia prædicatur de specie assignata (cum non nisi ex genere et differentia sit species) sic male est assignatum genus : quia cum nulla differentiarum generis de specie prædicatur, nec genus prædicabitur : eo quod tale genus non est speciei. Omne enim genus in sua specie per differentiæ alicujus coarctationem determinatur ad speciem : genus autem non prædicatur nisi per hoc quod est in specie per substantiam, ut de anima : nec prædicatur abundans, nec perfectum in numeris : ergo nec numerus prædicatur de anima, ut dixit Plato.

CAPUT V.

De considerationibus acceptis ex consequentibus ad genus, etc.

Amplius accipiuntur considerationes ad terminandum problema de genere ex his quæ consequuntur genus, ut proprietates essentiales quæ sunt ex parte rei vel ex parte sermonis acceptæ : ex parte enim rei prima generis proprietas quæ consequitur ipsum secundum quod ad speciem comparatur, est quod genus prus sit natura quam species : unde si assignatum

<--- Page Split --->

pro specie sit prius natura quam assignatum pro genere, et si species assignata interempta simil interimit genus : tunc patet quod species est prior natura quam genus : cum videatur e contrario debere fieri, quod scilicet genus interremptum simul interimat speciem, et non e contrario. Et constat quod non est genus quod est assignatum pro genere.

Amplius secunda proprietas, naturam generis consequens est, quod genus (quia substantialiter inest) semper inest : et ideo si contingat amittere genus, ita quod aliquando speciei non inest vel potest non inesse, non erit genus quod assignatum est pro genere. Cujus exemplum est, ut si quis dicat animam moveri sive in genere moventium seipsa esse : vel si quis dicat opinionem esse per verum vel falsum ut per differentias : neutrum enim dictorum potest esse genus vel differentia : eo quod neque genus neque differentiam amittit species : nam anima est absque eo quod moveat se, quia aliquando quiescit ; et aliquando opinio est neque vera, neque falsa, sed dubia : et opinio vera fit falsa, sicut et omnino in Prædicamentis dictum est. Si autem esset differentia, opinio vera non efficeretur falsa secundum rei opinatæ mutationem : quia differentia non amittitur ab eo, cujus est differentia : et iste est primus modus amittendi genus vel differentiam.

Secundus autem modus est, quod videtur esse suppositum quod genus et differentia sequuntur semper speciem donec sit species, hoc est, quamdiu sit species. Unde intendendum etiam id quod in genere positum est : si enim illud participat aliud quod est de numero contrariorum assignato generi per ipsum genus, et participat per substantialem prædicationem, tunc sequitur quod non est genus quod assignatum est pro genere : quia si esset genus, non participaret species assignata et id et suum contrarium quod est in ipso : et sic idem substantiale

participabit contraria substantialiter, quod esse non potest : eo quod species assignata genus suum nunquam amittit, quum sibi insit et actu et intellectu : et si idem participaret contrarium generi cum genere participato, sic idem contraria participabit.

Hoc tamen in mixto videtur fieri, quod contraria participat et substantialiter. Sed ad hoc dicendum quod mixtum non participat contraria secundum simplices et puros actus contrariorum, sed secundum medium et medii actus.

Amplius autem tertius modus amissionis generis vel differentiæ est, si species assignata communicat (hoc est, communicabiliter recipit) aliquid cum eo quod assignatum est sibi pro genere : quod impossibile est inesse : et sic contingit inesse omnibus his quæ sunt sub eodem genere : eo quod generi repugnat. Neque erit genus quod assignatum est pro genere : quia sic disparata convenient ad consecutionem ejusdem : quod est impossibile, ut anima vitæ communicat cum sit per diffinitionem suam principium et causa vitæ, ut secundo de Anima 1 dicitur. Numerorum autem nullum (hoc est, nullam speciem numeri) vivere possibile est, hoc est, vitæ principio communicare : constat quod nulla species numeri est anima, et sic numerus assignatus pro genere animæ non est genus ejus. Quæ vero ratio Platonis in his fuerit, non est ostendendum in hac scientia : quia ex communibus et probabilibus ad hoc disputari non potest. Adhuc autem ex parte sermonis tres sunt generis proprietates, et quod univoco dicatur de specie, et quod dicatur de pluribus differentibus specie, et quod dicatur proprie et non per translationem : et juxta hæc sunt tres considerationes generis destructivæ.

Considerandum ergo si species assignata est æquivoce in genere, hoc est, quod genus de specie nomine et non ra-

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE GENERE LOGICO, SIVE NON CONTRACTO PER LOCOS EXTRINSECOS.

CAPUT I.

De considerationibus acceptis a contrariis.

Sic autem determinato problemate do genere per locos intrinsecos, videndum est quomodo idem problema per locos extrinsecos habeat terminari. Considerabimus autem primo in contrarie oppositis dicentes et ponentes primo considerationes destructivas : post constructivas etiam ponemus ad doctrinae sufficientiam. Docemus ergo discernere genus comparatum ad suam speciem, quando species habet contrarium suum. Et deinde ponemus considerationes a contrariis, specie contrarium non habente, dicentes.

Amplius (præter omnia quæ intrinsecus generi sunt adducta ad generis destructionem) considerandum est si ei quod assignatum est pro specie, aliquid sit contrarium. Est autem multiplex hæc consideratio : quia variatur tam inspiciendo in extrema contrariorum, quam etiam inspiciendo in media. Inspiciendo quidem extrema secundum quod sunt in eodem genere, et secundum quod sunt in diverso genere, et secundum quod sunt in uno genere : et sic inspectio in extrema variatur. Primum quidem igitur considerandum si contrarium assignatæ speciei sit in eodem genere cum ipsa specie : quia contraria sunt quæ posita sub eodem genere maxime a se distant. Adhuc autem (quia vera contraria habent fieri circa idem

materiale cui respondet genus) oportet igitur contrarium speciei assignatæ in eodem genere esse, si nihil sit contrarium generi, sed speciei tantum : et si contrarium speciei non est in eodem genere cum specie assignata, non est genus quod assignatum est pro genere.

Consideratione autem secunda considerandum si tam species assignata quam genus habent contrarium. Inspiciendum autem si contrarium speciei sit in contrario genere, sicut est assignata in proposito genere : necesse est enim contrarium speciei esse in contrario genere cum sit generi assignato ad contrarium. Palam est unumquodque eorum quæ dicta sunt per inductionem : et si contrarium specie non in contrario genere, non est bene assignatum genus quod pro genere dictum est inesse.

Rursum si ambo habeant contraria et genus et species, considerandum est in contrario speciei utrum sit in genere, vel genus in genere, ut bonum : bonum enim et malum genera sunt aliorum, præcipue in moribus : quia ad ipsa omnia alia referuntur per prædicationem, et non convertitur. Sunt autem contraria secundum quod in habitibus et actibus accipiuntur. Considerandum ergo si contrarium speciei non est in genere, sed genus sit : si enim hoc non est in genere, sed genus, nec contrarium generi est in genere sed genus : et si assignatum sit in genere existens, est male assignatum : sicut accidit in bono et in malo : neutrum

<--- Page Split --->

enim horum est in genere, sed utrumque est genus.

Deinde considerandum est in contrariis medium habentibus per inspectionem ad media. Considerandum ergo si contrarium alicui et in genere et in specie, ita quod genus et species habeant contraria et contrariorum generum vel specierum est aliquod medium : illorum autem reliquorum nihil est medium : tunc male assignatum est genus. Nam si contrariorum generum est aliquod medium, et contrariarum specierum erit aliquod medium : et si specierum contrariarum est aliquod medium, erit etiam contrariorum generum aliquod medium, sicut patet in virtute et vitio quæ sunt contraria genera, et justitia et injustitia quæ sunt contrariæ species : utrorumque enim est aliquod medium : virtutis quidem et vitii indifferens quod nec vitium nec virtus est, vel bonum in genere : sed potentia est utrumque. Justitiæ autem et injustitiæ medium est quod nec communicativum nec distributivum est. De speciali enim justitia loquimur : et non de generali vel heroica justitia : quia taliter dicta justitia et injustitia medium non habent.

Instantia tamen videtur hujus considerationis : quoniam sanitatis et ægritudinis in corporalibus non est medium : boni autem et mali medium est. Sed hujus solutio est, quod bonum et malum non uno modo sumuntur secundum quod sunt genera in moribus, et secundum quod sunt genera sanitatis et ægritudinis. In moribus enim medium habent in quibus est bonum simpliciter, et malum simpliciter sive per se. Secundum autem quod sunt consequentia ad sanitatem et ægritudinem, non sunt genera, sed transcendentia quæ sunt in omni genere et non in uno genere qualitatis : et sicut in genere logico hoc modo non sunt contraria : sed opponuntur ut privatio et

habitus : quæ medium non habent : et ideo instantia non impedit considerationem. Unde quidam dicunt quod de moralibus contrariis intelligitur, et non de naturalibus. Primum dictum est melius.

Adhuc autem si utraque contraria et genera et species habeant, et utraque habeant media 1. Considerandum est si similiter sive uniformiter ponantur utrorumque media, vel non uniformiter : sed horum quaedam media ponantur per extremorum abnegationem : illorum autem ponantur ut subjectum in extremis, hoc est, per extremorum participationem : quia id quod extrema participant, subjicitur eisdem ut principiis constituentibus ipsum : quamvis hoc non sit necessarium : tamen probabile et ut in pluribus est verum, quod medium in utrisque, hoc est, contrariis generibus et contrariis speciebus sit similiter sive uniformiter, sicut in virtute et vitio, inter quæ est medium per abnegationem : et justitia et injustitia, inter quæ est medium similiter per abnegationem : in utrisque enim horum secundum abnegationem est medium.

Amplius adhuc tertio inspiciendum est etiam ad contrariorum medium : quando enim non est generi assignato aliquid contrarium, sed species assignata habet contrarium : tunc enim tantum non considerandum est ad contrarium, sed ad medium quod est inter contraria, ita quod tunc non tantum contrarium cum contrario debet esse in eodem genere, sed etiam medium quod est inter ea, debet esse ejusdem in eodem genere : et si non, male assignatum est genus : quia in genere in quo sunt summa (hoc est, extrema) in eodem est medium inter ea, præcipue si dicitur medium participatione extremorum, sicut patet in albo et nigro extremis in colore : quia color est unum genus horum mediorum colorum.

Instantia tamen etiam contra hanc

1 Ex quo patet quod duplex est medium secundum Philosophum, scilicet per partecipa-

<--- Page Split --->

considerationem esse videtur : quia egestas et abundantia in vitiis distant a medio : et audacia et timiditas sunt extrema : et fortitudo quae media est, non est in eodem genere cum extremis : cum extrema sint in genere mali, virtus autem medium est in genere boni. Nec videtur esse instantia contra hanc considerationem in media : quia ista est de eo quod habet contrarium in genere. Instantia autem de eodem quod in genere habet : quia egestas et abundantia sunt contraria genera : et ideo dicunt quidam quod instantia est, quae videtur et non est. Et sic ad minus est instantia contra hoc quod dictum est, in eodem genere sunt extrema et medium. Sed intelligendum est quod extrema superabundantia et defectus sunt extrema in malo, et ideo sunt in genere uno : utrumque enim et abundat et deficit a genere boni : quod est in medio. Et hoc modo virtus in medio est, quae nihil abundat nec deficit a medio. Et ideo in bono virtus est extremum non medium. Consideratio autem est de his quae omni modo medium sunt per participationem extremorum, sicut est in coloribus in quibus medium participat genus sicut et extremum coloris : quod non potest esse in egestate et abundantia : quia medium causa est quod cum extremis in eodem genere esse non potest : eo quod in bonum extremum esse causatur ab ipsa mediatione, quae causat abnegationem generis extremorum : et haec est vera sententia instantiae et causa : sed si medium non esset nisi medium et non extremum, sequitur, quod si contrarium haberet species et medium, et genus, non quod in eodem genere esset medium cum extremis : sed quia ab eo efficitur medium per circumstantias et extremum in bono, ideo oportet quod sit in alio genere quam extremum. Medius autem color per ipsam mediationem non constituitur nisi in natura ipsa ejusdem generis et ad speciem determinatur in illa, et ideo oportet quod sit in eodem genere cum extremis.

Et si quis objiciat, quod tunc non est generalis consideratio, Dicendum quod sufficit quod ipsa dialectica sit in pluriribus : et si non in omnibus, tamen generalis est in talibus mediis de quibus dictum est.

Amplius autem inspiciendo ad medium e contrario inductae considerationi : et si genus quidem aliquod contrarium est assignato generi, species autem assignata non est contraria alicui speciei : nam si genus est alicui contrarium, oportet quod species sit contraria eidem in speciem considerato, et ad speciem deducto, quemadmodum virtus et vitia contraria sunt genera, et justitia et injustitia contraria species : et si justitia est virtus, erit injustitia vitium. Unde si genus assignatum habeat contrarium, assignata autem species non habeat contrarium, non est genus quod assignatum est pro genere. Exemplum autem hujus per oppositum : quemadmodum virtus et vitium sunt genera contraria, et justitia et injustitia sunt contraria species : ut etiam hoc modo homo species non habeat contrarium, sicut justitia et injustitia contraria sunt. Similiter et in aliis exemplis consideranti medium esse videtur.

Instantia tamen videtur esse in quibusdam : in sanitate enim et aegritudine, et simpliciter universaliter sanitas aegritudini contraria est. Quædam autem aegritudo species est aegritudinis, nullum habens contrarium in specie : cum tamen sanitas et aegritudo bene sunt assignata genera. Quædam autem aegritudo nullum habens contrarium sicut febris et ophtalmia, quod est oculi apostema. Et intellige quod hæc instantia non impedit considerationem, quia revera contraria genera contrarias habent species. Sed quando species causatur a privatione medii quod genus constituit, tunc non habet nomen nisi in genere, sicut ophtalmia dicitur aegritudo : quia sanitas est medium in complexione et debita proportione compositionis et figurae totius corporis et omnium membrorum, et ophtalmia est so-

<--- Page Split --->

lutio figurae in debita proportione, et febris solutio medii in debita complexione, quod in speciali hoc vel isto non habet nisi genus in quod dicatur haec ut infirmitas aliquo speciali sic dicta : et cum primum habitum sanitatis in toto corpore et medium contrarium non habet secundum quod est in hoc, sed secundum quod est in toto corpore, quia pars in toto et non totum in parte, aegritudo partis solvit medii rationem : quia non omnes istae considerationes a contrariis et mediis destructivae sunt.

Ideo epilogando subjungimus, quod ei qui intendit interimere problema de genere inspiciendo in contrariis et mediis, tot modis qui dicti sunt inspiciendum est : si enim insunt generi vel speciei secundum inspectionem ad contraria vel media quae dicta sunt, palam quoniam non est genus quod assignatum est pro genere.

Construere autem volenti problema de genere, tripliciter considerandum est in istis. Primum quidem si genere non habente contrarium, sed specie habente contrarium, considerundum est si contrarium speciei sit in dicto genere : nam si contrarium est in genere assignato, tunc est medium quod etiam species proposita est in eodem, quia contraria sunt in eodem genere : et sic verum assignatum est genus. Amplius si medium inter contraria speciei sit in eodem genere : quia tunc bene assignatum est genus loquendo de medio participatione extremorum, ut paulo ante dictum est. Rursum tertio modo quando et generi et speciei est contrarium, si contraria species in contrario, et alterum contrarium in altero generi illi contrario : tunc eum palam est, quod sicut contrarium est in contrario, etiam propositum est in proposito : et tunc iterum bene assignatum est genus.

CAPUT II.

De considerationibus acceptis a casibus et conjugatis.

Rursum per locos extrinsecos cognationem habentes cum proposito sicut a casibus et conjugatis, et ea quae similiter se habent ut cognata proposito, quae similiter sese consequuntur, ut casus et conjugata, et interimere volenti et construere problema de genere considerandum : et hoc quidem considerare non est difficile, ut in talibus si nomen est genus in una conjugatione, casus erit genus in casuum coordinatione : haec enim secundum similitudinem unam et eamdem insunt ut genera, ut si justitia est disciplina quaedam vel scientia, vel quod disciplina sit genus justitiae, tunc et juste fieri erit disciplinate fieri : ita quod casus erit genus casus, et in conjugatis erit justus disciplinatus, ita quod sumptum erit genus sumpti, sicut principale genus est principalis. Si autem horum aliquid non est genus sibi coordinati, nec reliquum ullum est genus sibi respondentis in coordinatis secundum casus et conjugata.

Rursum considerandum in similibus secundum proportionem in qua duo ad duo comparantur in his quae similiter secundum proportionem se habent ad invicem, sicut si suave sive delectabile similiter se habet ad voluptatem, sicut se habet perficiens, hoc est, utile ad bonum (hoc est, honestum) et ratio similitudinis, quod utrumque est utriusque effectivum, hoc est, hoc illius, alterum alterius : quia suave est effectivum sive inductivum voluptatis, et perficiens est effectivum honesti, sicut id quod est ad finem, est inductivum finis, ita quod sic ordinetur proportio : sicut se habet suave ad voluptatem in efficiendo eam, sic proficiens ad bonum in efficiendo ipsum : et commutata proportione, sicut se habet secundum ad quartum, sic se habet pri-

<--- Page Split --->

mum ad tertium : ergo si voluptas est aliquod bonum honestum, erit suave aliquod perficiens. Et est destructiva : quia nec voluptas est genus boni, nec suave est genus perficientis.

CAPUT III.

De inspectione in oppositis secundum privationem et habitum.

Similiter autem in generationibus et corruptionibus aliquorum inspiciendum est, ut si aedificare, hoc est, generare quoddam est operari : tunc secundum locum a conjugatis, aedificasse secundum genus est operatum esse. Et eodem modo si discere est reminisci (ut in Menone dicit Socrates, ut dixit Plato) secundum genus, tunc sequitur quod didicisse est recordatum esse secundum genus. Et in corruptionibus similiter. Si enim dissolvi est corrumpi secundum genus, et dissolutum esse est corruptum esse secundum genus, et dissolutio secundum genus est corruptio. Et in generativis et corruptivis eodem modo, quod similiter in his quae dicunt potentiam sive facultaUsus quod. tem ad aliud, et in usibus sive in his quae dicunt usum secundum quod usus est expeditus actus ex frequenter egisse proveniens : et omnino sive universaliter secundum quamlibet similitudinem proportionalem acceptis et se invicem consequentibus : et haec tam interimere volenti problema de genere, quam construere volenti sunt omnia ista consideranda, quemadmodum in generatione et corruptione secundum casus et conjugata jam parum ante diximus. Nam si dissolutivum secundum genus est corruptivum, sequitur quod dissolvi est corrumpi secundum genus, et generatio secundum genus est factio. Similiter autem in conjugatis casibus secundum potentiam sive facultatem et usum sumpta : nam si potentia sive facultas est dispositio secundum suum genus, et si alicujus usus est actus secundum genus, tunc sequitur quod uti secundum genus proprium sit agere, et usum esse etiam secundum suum genus erit egisse.

Inspiciendo autem in oppositis secundum privationem et habitum pro construi et destrui problema de genere. Et ponamus primo considerationes destructivas, et deinde constructivas. Et primo prima destructiva ex comparatione duorum ad unum talis est : si enim id oppositum assignatae speciei duobus interimere est problema de genere. Considerandum est enim si positum est aliud oppositum assignatae speciei, et id quod est oppositum assignatae speciei sit in eodem genere assignato in quo est species assignata, male est assignatum genus quod est dictum esse genus. Privatio enim aut in nullo genere est eodem cum habitu simpliciter aut universaliter, aut cum habitu est in genere ultimo, hoc est, proximo. Cujus exemplum est, ut visus quae est assignata species, est in ultimo sive proximo genere assignato, quod est sensus : caesitas quod est privatio visus, non erit sensus : ita quod sensus de ipsa caecitate praedicatur ut genus, sed vel in nullo simpliciter, eo quod privat formam generis, vel non est in eodem ultimo genere, si privatio relinquat genus et privet formam speciei sicut facit caecitas.

Secundo destructive comparatur si consideretur comparatione duorum ad duo, hoc est, comparatione habitus generis et habitus speciei, et oppositas privationes eorum : et considerandum est si oppositum in genere est oppositum in opposito, sicut propositum in proposito : si enim non sic est, male assignatum est genus. Interimere ergo volenti problema de genere inspectione in privationem et habitum, quemadmodum dicunt, est utendum. Construenti autem sive construere volenti idem problema, eadem inspectione utendum est juxta secundo dictam considerationem, secundum quod opposi-

<--- Page Split --->

tum ut privatio speciei assignatae est in opposito sicut in genere, propositum in proposito est sicut in genere : tunc genus est bene assignatum. Nec obstat quod ante dictum est, quod privatio aut in nullo genere est, aut non est in proximo sive in ultimo : quia ibi dicitur genus generalis forma in natura, quam quoniam est genus, et illam non ponit privatio : hic autem dicitur genus commune a quo non convertitur consequentia sive sit affirmatio et negatio, sive habitus sive privatio : ut si caecitas est insensibilitas quaedam, ita quod sit in ea sicut in genere, sequitur quod visus secundum suum genus est sensus, etc.

sequentis ad positionem antecedentis : et si antecedens est species, et consequens est genus. Nec hic est vis facienda in eo quod bonum genus dicitur suavis, cum non sit vere genus, 'sed commune per prius et posterius dictum de suavi, utili, et honesto, sicut diximus : hoc enim dicimus genus, quod habet modum generis quantum ad consequentiam e contrario factam': quia hoc inest ut genus : inesse autem ut genus terminatur hoc libro.

CAPUT V.

De inspectione in relativis sive ad aliquid.

CAPUT IV.

De inspectione in affirmatione et negatione.

Rursum ad determinandum problema de genere, considerandum in negatione contradictoriorum per consequentiam e contrario factam : quia processus a genere ad speciem non valet nisi negando, quemadmodum in secundo hujus scientiae libro problemate de accidente et simpliciter inesse dictum est, ut si suave sive delectabile est quod sive aliquod bonum sicut genus, ita quod suave est in genere boni, per consequentiam e contrario factam sequitur non bonum esse non suave : impossibile enim est, quod si bonum sit genus suavis, quod aliquod non bonum sit suave. Nam de quibus genus non praedicatur, quinimo removetur ab eis, neque specierum aliqua praedicatur : quia negato superiori secundum totum ambitum suae communitatis, negatur quodlibet inferius ipso. Sic ergo utendum destruenti. Astruenti autem similiter in contradictoriis est perficiendum. Nam si non bonum est non suave sicut negatio genus est negationis, sequitur quod suave sit bonum generis praedicatione : quia si negatio antecedentis sequitur ad negationem consequentis, sequitur positio con-

In ad aliquid autem inspiciendo terminatur idem problema considerandum in assignata specie : nam si species assignata est ad aliquid vere non secundum dici tantum, sed secundum esse : tunc considerandum si assignatum genus sit ad aliquid : nam si species vere secundum esse est ad aliquid, et genus erit ad aliquid, velut patet in duplici et multiplici : duplicis enim est genus multiplex : utrum* que autem horum est ad aliquid : e contrario tamen non videtur necessarium quod etiam si genus sit ad aliquid, quod species sit etiam ad aliquid : nam disciplina (quae genus est) est ad aliquid : grammatica autem (quae est species disciplinae) non est ad aliquid. Sic ergo considerando in relativis oportet dicere.

Sed neque illud quod prius in consiratione dictum est, verum esse videbitur generaliter, quod scilicet si species est ad aliquid, quod genus sit ad aliquid : nam virtus quod bonum (hoc est, species boni) et quod pulchrum sive in genere pulchri et honesti : et virtus est quidem ad aliquid : bonum vero non est in genere ad aliquid, neque pulchrum quae sunt in genere virtutis. Attende autem quod bonum est genus virtutis in eo quod virtus et honestum. Pulchrum autem genus ejus est secundum quod est laudabilium bonorum. Virtus autem est ad aliquid se-

<--- Page Split --->

dum quod est perfectio ad actum. Instantia quæ ponitur, est in his quæ id quod sunt, amborum dicuntur, quæ relativa secundum dici : sed nunquam est instantia contra considerationem in his quæ id quod sunt, ad aliquid sunt.

Rursum ad relative opposita inspiciendo in his quæ secundum esse relativa sunt, utrum ad idem dicantur genus et species : quia si non ad idem dicantur, non est genus quod assignatum est : debet enim ad idem dici species secundum se et secundum suum genus, ut si duplum dicitur dimidii duplum, et multiplex quod est genus dupli, dicitur dimidii multiplex. Si autem non ita multiplex dicatur ad idem, non erit multiplex genus dupli. Amplius considerandum est ad superiora genera : quia si species non ad idem dicitur et secundum se et secundum genus proximum, et secundum omnia illius coordinationis genera generi proxima, male assignatum est genus : quia si duplex est multiplex dimidii cum hoc transcendens vel excedens, sic genus multiplicis erit genus dupli transcendens proportionem dimidii : et sic simpliciter et universaliter sic secundum omnia superiora secundum eamdem coordinationem genera, ad dimidium dicitur.

Instantia autem contra hanc considerationem esse videtur, quod etiam non necesse sit aliquid secundum se et secundum suum genus ad idem dici relative. Nam scientia dicitur scibilis, scibile scientia scibile : habitus autem qui est genus scientiae et dispositio, non sunt scibilis, ita quod dicantur dependentia ad scibile, sed dicunt aliud quod importat dependentiam positione ad actum, quo perficitur positio ad actum. Unde dicitur habitus animae secundum positionem ordinatam ad actum. Et hujus causa est, quia scientia addit supra habitum respectum ad id de quo est : quod non facit habitus, qui non ponit respectum nisi cujus ut subjecti est habitus, et non ponit respectum ad id de quo est habitus ut objecti : et ideo etiam non est instantia, quia

scientia dicit dependentiam ad scibile : habitus autem dicit dependentiam ad rem habentem.

Rursum autem adhuc inspiciendo ad relativa considerandum est adhuc in vere relativis si similiter, hoc est, secundum eumdem casum dicitur species et genus ad aliquid, ita quod secundum casus dicantur similiter, ut si species dicatur alicui secundum dativum, aut alicujus secundum genitivum, aut quomodolibet aliter : nam ut species secundum aliquem casum dicitur ad aliquid, et genus illius secundum eumdem casum dicetur ad idem : et si non, tunc non est genus quod assignatum est pro genere : velut est videre in duplo et in superioribus dupli generibus : illa enim dicuntur omnia secundum dativum ad aliquid, dicitur enim alicui duplum, et alicui multiplex. Similiter autem est ut in relativis secundum dici ad aliquid secundum comparationem ad subjectum, ut in scientia quæ alicujus scientia dicitur : et similiter genera in quibus ut in superioribus est ut habitus et dispositio, et alicujus secundum genitivum dicuntur ut animæ vel hominis.

Videtur autem instantia esse in hoc, quia aliquoties videtur non esse sic. Dicuntur enim differens et contrarium ad aliquid secundum dativum : dicitur enim differens alicui differens, et contrarium alicui contrarium : diversum autem cum sit genus ad differens et ad contrarium, dicitur ad aliquid secundum ablativum : dicitur enim diversum ab aliquo diversum. Hæc instantia non reperitur in his quæ vere sunt relativa : hæc enim secundum eumdem casum referuntur in generibus et speciebus. Differens autem et contrarium et diversum quamvis vere relativa sint, non tamen relativum habent : quia differens dicit, quod aliqua quæcumque differentia differt : contrarium autem ponitur respectu ad extremum : diversum autem est medium inter hæc : et opponuntur eidem : et quia dicunt habitudines et dependentias diversas, ideo referuntur secundum diversos casus.

<--- Page Split --->

Rursum adhuc in relativis est considerandum secundum quod ad convertentiam dicuntur, si similiter (hoc est, secundum eosdem casus) convertantur ea quae dicuntur ad aliquid in specie et in genere : quia si non convertuntur similiter, non est genus quod pro genere assignatum est, velut patet in duplo et multiplici : utrumque enim horum ad convertentiam dicitur ut alicujus secundum genitivum : et sic dicitur idem : alicujus enim dicitur idem, et similiter alicujus dicitur dimidium : quod etiam secundum convertentiam genitivum ad convertentiam dicitur dupli, et alicujus submultiplex quod secundum genitivum ad convertentiam dicitur ad multiplex.

Similiter autem est et in relativis quae secundum dici sunt relativa, ut patet in disciplina et opinione : nam alicujus ut alicujus convertuntur, hoc est, secundum convertentiam dicuntur. Similiter autem disciplinatum, cujus dicitur esse disciplina, et opinatum cujus opinio dicitur esse, dicitur alicujus disciplinae disciplinatum, et alicujus opinionis opinatum. Si vero species assignata et genus assignatum non similiter convertantur in specie et genere, palam quod non est genus unum alterius quod est assignatum pro genere.

Rursus adhuc in relativis considerandum quando ad plures secundum plures casus comparantur : si enim tunc ad æqualia non dicuntur genus cum specie, non erit genus quod assignatum est pro genere. Et similiter enim, hoc est, secundum similes casus, et æqualiter, hoc est, tot modis et casibus genus, quot species ad alium dici videntur : quemadmodum est in dono et datione quæ genus doni est : dicitur enim donum alicujus ratione ejus quod donatur, et alicui ratione ejus cui donatur, et sic dicitur ad aliquid et secundum genitivum et secundum dativum, et datio quæ est genus doni dicitur similiter, et alicujus ratione ejus quod datur, et

alicui ratione ejus cui datur. Est autem denus doni. datio genus doni : nam donum non omnis datio est, sed est datio quædam irreddibilis, hoc est, ejus quod gratis datur et redditio non expectatur. Datio quæcumque datio est, sive sit gratuita, sive spe redditionis facta.

Instantia tamen videtur esse ad hoc : quia in aliquibus non accidit ad æqualia dici speciem et suum genus. Nam duplum dicitur alicujus duplum : superans autem et majus dicitur aliquo superans et majus : et tamen superans et majus videntur genera esse duplici, secundum quod genera hic accipiuntur : quia magis sequitur ad duplum, et etiam superans absque conversione dicitur superans aliquo et secundum quid, hoc est, secundum aliquid in quo excedit : omne enim superans et majus aliquo superat ad aliud superat. Propter quod oportet dici, quod aut non sunt genera quæ dicta sunt dupli : eo quod non ad æqualia et similia specie dicitur genus et species, aut quod non universaliter verum est quod dictum est, quod etiam genus et species ad æqualia et similia dicantur. Et per hoc patet quod instantia non instat : quia duplum dicit comparationem proportionis ad excessum, hoc est, ad id quod exceditur. Majus autem dicit excessum sine proportione : superans autem indiffinite ex parte excedentis, et ideo secundum diversa referuntur ad aliquid. Consideratio est in his quæ secundum idem comparantur in proportione.

Adhuc autem considerandum est in relativis respiciendo ad plures species et oppositas, et ad plura et opposita genera. Considerandum enim si oppositum genus oppositæ speciei : quia tunc etiam propositum genus erit propositæ speciei, ut si est genus dupli multiplex, tunc subdupli erit genus submultiplex : in talibus enim quæ vere relativa sunt, oportet oppositum genus esse oppositæ speciei. Si ergo ponat aliquis scientiam esse idem quod sensum, hoc est, quemdam sensum, ita quod sensus sit genus et scientia

<--- Page Split --->

species, oportebit etiam tunc in correlativis illorum, quod scibile sit quoddam sensibile secundum genus: sed hoc non est verum: non enim scibile sensibile est, cum genus universaliter de specie praedicatur. Quod autem non sit scibile sensibile, sic probatur. Intelligibilium, hoc est, intelligentiarum quaedam scibilia sunt quae non per se sensibilia sunt. Propter quod sensibile non est genus scibilis. Si autem hoc non est genus illius, sequitur quod nec sensus erit genus scientiae. Fuit autem dictum Pythagorae, quod esset sensus genus scientiae, et quod scire omne sit sentire quodammodo.

Utrum autem sensibile sit scibile vel non, sciendum quod sensibile dicitur dupliciter etiam secundum quod sensibile a sensu, et secundum formam et virtutem sit acceptum, et sensibile in sensu acceptum, et secundum hoc dicitur dupliciter ut in sensu secundum actum acceptum, et cum sensu secundum actum facto acceptum. Primo modo sensibile non est intelligibile vel scibile. Secundo autem modo in sensu acceptum est intelligibile: quia universale accipitur in sensu, et secundum sensum notius est prout est confusum in sensibili, quamvis secundum hoc esse quo est in sensibili, non sit intelligibile vel scibile. Tertio modo quo sensibile accipitur, est adjunctum intelligibili per collationen ad nocivum et conveniens, sicut amicum esse vel inimicum hoc quod accipitur sensu: et hoc est æstimabile in brutis, rationale autem in hominibus: tamen in talibus non est magna vis quantum ad præsentem intentionem: quia non utitur hic exemplis istis Aristoteles,nisi ut facilior sit doctrina apud discentem.

Adhuc autem quantum ad terminandum problema de genere inspiciendum in relativis secundum comparationem ad subjecta in quibus sunt. Ad hoc autem talem dabimus trimembrem divisionem, quod etiam eorum quae ad alia dicuntur, quaedam ex necessitate sunt in illis, ut in

subjecto ad quae dicuntur: alia autem sunt circa ista ad quae dicuntur, et non sunt in illis ut in subjecto: alia autem contingit in illis esse aliquando ut in subjecto, aliquando contingit non esse in illis. Exemplum primi est ut habitus et dispositio et mediocritas virtutis, quae in alio nullo possibile est esse, nisi in illis ad quae dicta sunt. Est enim habitus habentis, et dispositio dispositi, et mediocritas omnis quoad nos: et ideo id quod est in nobis, est mensura medii virtutis, et sic ista sunt in illis ad quae dicuntur. Alia autem quae sunt de tertio membro, non necesse quidem esse in eodem subjecto ad quod dicuntur: convenit autem aliquando, sicut scibile quidem et scientia sunt in anima aliquando, et dicuntur scibile et scientia ad invicem: eo quod nihil prohibet aliquando scientiam suipsius habere animam: et tunc scientia et scibile sunt in anima, non tamen sicut relativum in suo correlativo ut in subjecto: potest enim et in alio habere esse eadem scientia quando scibile non est in anima: et tunc non erit scientia in scibili ut in subjecto, sed in alio quam in scibili, quia tunc scientia est in anima quae tunc non est scibile. Alia vero quae sunt de subjecto secundo membro, simpliciter et universaliter non contingit in illis esse ut in subjecto ad quae dicuntur, ut contrarium dicitur ad suum contrarium, et non est in illo: quia contrarium non est in contrario ut in subjecto, nec potest esse: nec scientia potest esse in scibili nisi primo modo solo, si scibile sit anima vel homo sciens et scitum.

Sic autem ista divisione præmissa considerandum si alius in genere ponat ad relativum hujus de aliquo trium membrorum quod non est hujus in veritate: quia tunc interemptum est genus quod assignatum est pro genere. Cujus exemplum est, ut si memoriam secundum genus dixit mansionem, ita quod mansio sit genus memoriae: eo quod, sicut dicit Damascenus, memoria est mansio scibilium specierum et reservatio: omnis enim

<--- Page Split --->

mansio proprie est in manente sive in eo quod manet : quae mansio nihil aliud est, nisi mora manentis, et est mansio circa illud quod manet : cum enim mansio sit alicujus ut manentis : propter quod etiam scientiae mansio est in scientia sicut in subjecto : ergo et memoria quae species est hujus generis quod est mansio et in scientia, quia memoria per diffinitionem est mansio scientiae. Secundum hoc autem non contingit quod memoria sit in scientia sicut in subjecto : omnis enim memoria est in anima ut in subjecto : ergo mansio non est genus memoria. Sciendum autem quod mansio est proprie manentis, servatio est genus ejus in quo est mansio manentis, sicut etiam circumscriptio est actus circumscribentis

et circumscripti. Hoc autem in mansione est magis evidens, quia mansio non est nisi continuata mora manentis in eo in quo manet.

Est autem locus considerationis istius qui dictus est communis ad interimendum : eo quod nihil differt dicere memoriæ genus esse mansionem, aut alius confiteatur quod accidit memoriæ mansionem esse, ita quod insit ei mansio. Nam si quolibet duorum memoria est mansio scientiæ sive ut genus sive ut accidens, eadem aptabitur de ea ratio inductæ considerationis destructivæ : intuetur enim et quod non inest ut genus, et quod non inest simpliciter : et sic hic locus utilis est ad problema de accidente, et ad problema de genere.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

DE DETERMINATIONE GENERIS CONTRACTI.

CAPUT I.

De considerationibus sumptis ab habitu et potentia et actu.

Sic autem terminato problemate de genere logico sive non contracto (quia problematum tres sunt differentiæ, logicum, naturale, et morale) oportet dicere qualiter terminetur problema de genere contracto ad materiam naturalem. Indiciendo autem ad morale primo dabimus considerationes ab habitu, actu, et potentia, quæ sunt in anima : et sic ulterius ad alias procedemus.

Rursus igitur præter omnia quæ de genere logico non contracto dicta sunt, in terminatione generis contracti ad materiam moralem considerandum si assignando genus speciei assignatæ habitum (qui est species) in actum posuit ut in genus proprium : aut e converso actum posuit in habitum ut in genus : sic enim male assignavit genus. Verbi gratia, sensum secundum habitum dixit esse in genere motum per corpus : male enim assignavit, quia sensus est habitus sive potentia habitualis habitu naturali perfecta. Motus autem actus vel operatio : et sic species esset in genere qualitatis, et genus in genere actionis : quod esse non potest : quia diversorum generum et non subalternatim positorum diversæ sunt species et differentiæ. Similiter autem hoc eodem peccato peccavit si memoriam (actum sive operationem) dixit esse habitum contentivum sive conser-

vativum opinionis sive per opinionem assignatorum : nam nulla memoria dicitur habitus, sed magis actus est: sic enim speciem quæ est actus, posuit in genus quod est habitus, et sic genus qualitatis erit genus speciei prædicamenti actionis : et sequitur idem inconveniens quod prius, quod etiam diversorum generum et non subalternatim positorum erit una et edæm species.

Quod autem diximus memoriam semper esse actum et non habitum, intelligendum de memoria animæ rationalis quæ nun potest esse potentia sive pars animæ rationalis, ut in libro de Anima a nobis est prædicatum : nec potest esse habitus animæ rationalis, sed est actus ejus secundum conversionem rationis vel intellec tus ad ea quæ sunt in memoria quæ est pars sensibilis animæ : et hæc conversio reminiscentiæ quæ est animæ rationalis, est actus, ut dictum est.

Peccant autem juxta hoc peccatum et illi qui habitum, id est, speciem quæ dicit habitum, ordinant in abstinentiam sicut in genus, cum abstinentia iræ non genus sit mansuetudinis, sed consequens ad genus ejus et ad mansuetudinem in passione et actu circa quæ est mansuetudo : et non est quid mansuetudinis. Sic peccant qui dicunt fortitudinem esse abstinentiam superfluorum timorum, et dicunt justitiam abstinentiam esse lucrorum, quæ sunt minus accipere in damnis et plus in lucris, ut in V Ethicorum dicit Aristoteles. Hæc enim consequuntur fortitudinem et justitiam, et non sunt quid de ratione istarum virtutum, sicut genus est

<--- Page Split --->

quid de ratione speciei. Et ideo Aristoteles in libro de Bonis laudabilibus consequentia distinguit a virtutibus et operibus virtutum.

Probatio autem eorum quae in exemplis dicta sunt : quia fortis et mitis est qui non patitur, et ideo abstinentia ira et passionis consequuntur forte ut proprium accidens : abstinens autem est qui est continens, et in VII Ethicorum vocatur qui patitur et sentit illicitas passiones, sed non deducitur a mente mensurante rectum per vim passionis. Propter quod abstinens sive continens ab ira non est genus mitis et fortis : mitis enim est qui neque sua ira aliquem provocat, neque aliena ira provocatur. Fortis vero est, qui non sentit periculum perfectione virtutis. Justus est, quem non movent illicita lucra. Continens autem sive abstinens in omnibus his qui quidem sentit multum patiendo, sed passionibus non deducitur a dictamine rationis et mensura. Propter quod talis abstinentia sive continentia ab actu et non a passione imperfecta virtus ab Aristotele vocatur, quamvis sit imperfecta non habendo modum virtutis in hoc quod ipso gaudeat abstinens, cum generalis sit membrorum continentia ab omnibus illicitis, ne in actum prorumpant, et sic a meta mentis in concupiscentiae vel passionis alterius actus. Et propter hoc fortasse sequitur potentia sive facultas talis utrumque dictorum et mitem et fortem, ut scilicet si passa fuerit inotu passionis ad illicitum moventis, quod non deducatur, sed teneat se et membra, ne perficiat in opere illicito quod patitur concupiscendo, et sic abstineat vel abstinentiam habeat : nec tamen propter hanc continentiam hoc quod est abstinentia irae vel timoris, inest huic quod est mitis vel fortis ut genus speciei. Et ideo non sequitur abstinentem timorum fortem esse, nec abstinentem irae mitem, sed potius sequitur illum fortem esse et mitem qui nihil patitur ab hujusmodi passionibus timoris vel irae.

Et aliquoties juxta idem peccant in id

quod quolibet modo sequitur secundum consequentiam rationis dicimus, ut isto posito aliud sequatur ex isto, quamvis forte praecedat secundum causam et tempus : sic enim peccant qui ponunt tristitiam esse genus irae, et opinionem genus fidei : utraque enim ista sequitur quodammodo converti ad assignatas species iram et fidem : neutrum tamen horum est genus ad quod sequitur, sicut jam paulo ante probatum est. Cujus ratio est, quia qui irascitur, tristatur : tristatur quidem priore secundum causam et tempus in eo facta tristitia : quae tristitia est etiam causa irae : non enim ira est causa tristitia, sed e converso tristitia est causa irae : genus enim est causa naturae speciei. Propter quod similiter ut quidem genus irae non est tristitia secundum eamdem rationem, neque fides est opinio recta, ut opinio sit genus fidei. Cujus probatio, quod contingit eamdem opinionem habere et credentem et fidem non habentem : quod non contingeret si fides esset species opinionis : quia non contingit speciem de genere in non genus permutari, cum genus sit quid de ratione speciei : non enim contingit, quod idem permaneat in ratione cujusdam si id quod est secundum speciem, permutatum sit : quemadmodum non contingit idem animal quandoque esse hominem, et quandoque non esse hominem, subjecto eodem permanente.

Si quis autem contra haec quae dicta sunt objiciendo dicat, quod contingit omnem opinantem simul cum hoc quod opinatur credere : tunc sequitur quod opinio et fides secundum aequalem ambitum prædicationis dicuntur. Propter quod sequitur quod neque opinio erit genus fidei, quia de aequalibus tunc opinio et fides dicuntur. Jam autem dudum ostensum est quod de pluribus oportet genus prædicari quam species.

Considerandum autem in rebus moralibus comparando eas ad illa secundum quae nata sunt inesse animae : si enim species sit animae secundum aliquam po-

<--- Page Split --->

tentiam : et genus non insit secundum eamdem potentiam, interimitur genus : et non bene assignatum est genus. Videndum etiam præter inducta si rupæ: aliquo uno nata fieri sint species et genus ; in quo enim ut in subjecto est species, et genus est in eodem, ut patet : quia in quo ut in subjecto est album, in eodem et secundum idem est color : et in quo grammatica ut in subjecto, in eodem et secundum idem est disciplina sive scientia. Si vero alius verecundiam ut speciem dicat esse timoris, ita quod verecundia species sit, et genus ejus de eo essentialiter prædicatum sit timor : si quis hoc modo iram ut speciem dicit esse, tristitiam ut genus, accidit quæ non in eodem et neque secundum idem in quo est genus et species : et sic constat quod male genus assignavit, nam verecundia quidem non est in anima nisi in rationali potentia : propter quod dicit Avicenna quod primum signum rationis est verecundia : propter quod etiam nullum de brutis animalibus verecundatur. Timor autem qui est figura cordis secundum systolem, cum sit in anima secundum animositatem (hoc est, secundum irascibilem) quæ animositate movetur : quia in illa est audacia quæ est timori contraria : Similiter est de tristitia et ira : quia tristitia quæ est constrictio cordis ex absensia delectabilis et præsentia contrarii, est in concupiscibili, in qua est etiam voluptas sive delectatio sive gaudium. Ira autem fit in anima secundum animositatem : propter quod non sunt timor et tristitia verecundiæ et iræ quæ sunt assignata pro generibus : eo quod non in eisdem et secundum eamdem potentiam sunt nata fieri in anima cum speciebus assignatis. Similiter autem est quis peccans si amicitiam posuit in concupiscibili : tunc amicitia non erit voluntas quædam : quia amicitia voluntas est quædam secundum prædicationem generis de specie : omnis enim voluntas rationalis inest animæ, et sic species et genus non insunt secundum idem.

Utilis autem hic locus est non tantum ad genus, sed etiam ad accidens comparatum ad subjectum cui accidit : quia sequitur, si non inest secundum idem, quod similiter non inest, et similiter inesse vel non inesse determinatur in accidente'.

Est autem hic notandum, quod pro certo ab Auctoribus timor ponitur esse genus verecundiae : dicit enim Damascenus quod verecundia est timor in turpi perpetrato. Sed timor dicitur æquivoce secundum quod est fuga turpis, et secundum quod est fuga periculi. Hoc autem modo quo est fuga cordis in periculo, non potest esse genus verecundiae : et sic intelligitur quod dicitur hic.

Rursum inspiciendo in speciem et genus simul et modum quo species genus participat, considerandum quod si assignatum genus secundum partem participat speciem, cum secundum totum debeat genus speciem participare. Dico autem secundum totum : quia secundum totum tam materiale quam formale quod est in genere. Totum enim genus est in specie quoad esse : genus enim non videtur secundum quid participari a specie : nam homo non est secundum quid animal, nec grammatica secundum quid disciplina : similiter est in aliis speciebus participantibus sua genera. Considerandum ergo in quibus speciebus secundum quid et non totum participatur genus: cujus exemplum est, ut animal dicatur visibile vel sensibile secundum genus : nam non nisi secundum quid sive secundum partem animal sensibile vel visibile dicitur : quia secundum corpus solum est sensibile vel visibile animal, et non secundum totum quo animal est animal : et ideo sensibile vel visibile non est genus animalis.

Latent autem aliquando alii et decipiuntur totum (hoc est, totam speciem) in partem ponentes ut in genus : et ideo peccant ut ponentes animal secundum genus esse corpus sensibile, hoc est, quod sentitur et est particulare : nullo enim modo pars de toto composito sive specie composita prædicatur. Propter quod non

<--- Page Split --->

est corpus genus animalis. Et ideo quia est pars materialis ejus. Sciendum tamen quod Porphyrius corpus ponit genus animalis : sed hoc non est corpus hoc particulare, sed corpus universale abstractum ab hoc vel ab illo.

Adhuc autem coacervando naturalia cum moralibus videndum, si aliquid de numero vituperabilium sive fugiendorum ut species ponunt in potentiam aut possibile, sicut in genus, hoc est, potestatem : quia quis potens ad agendum sive faciendum aliquid efficitur vituperabilium sive fugiendorum, ut actus genus ponunt : quia tunc actum vituperabilis ponentes in potentiam agendi ut in genus peccant : quia potentia agendi vituperabile non est vituperabilis, nec de vituperabili essentialiter prædicatur ut genus, ut sophisticum vel detractorem vel latronem dicens secundum genus eum qui valet (hoc est, potest vel facultatem habet) latenter extranea furari : sophista quidem qui scientias, detractor autem famam, et latro lucra : non necesse enim de numero prædictorum, quod aliquis existat in hoc talis, videlicet quod sit sophista vel detractor vel latro, in eo quod habeat potentiam aliquid talium faciendi, sed potius ab actu : quia a potentia quæ ante actum est et non conjuncta actui, non necessario dicitur aliquis vel malus vel bonus in aliquo operabili, sed potius ab actu, ut dicit Aristoteles nono primæ philosophiæ 1 : quia sic omnis homo diceretur et bonus et malus, et laudabilis et vituperabilis : potest enim et secundum hanc potentiam et deus et studiosus (hoc est, virtuosus homo) prava agere : sed non sunt denominati quod sint pravi vel sophistæ, vel detractores, vel latrones, vel deus studiosus. Nam omnes qui dicuntur pravi, et nomen accipiunt secundum appetitum actualem pravitatis, et non secundum potentiam pravitatem faciendi : quia anima est natura ipsa rationalis. Et dico sōphistam deci-

pientem in verbis, detractorem susurratorem ad alicujus infamiam, latronem autem actualiter volentem tractare in furno (hoc est, in nigro) censum hominum. Deum dico secundum diffinitionem deorum, qui nihil pravum velle potest : quia pravum velle non est potentia, sed impotentia et defectus. Studiosum autem dico, qui mobilitate suæ honestatis nihil pravum vult secundum actum : potest tamen prava agere : eo quod, sicut dicit Damascenus, omne creatum vertibile est secundum electionem et voluntatem ad minus : increatum autem nullo modo est vertibile.

Ad idem autem adhuc est alia ratio, quod etiam nihil secundum potestatem dicatur laudabile vel vituperabile : quia omnis potestas sive facultas aliud faciendi (cum hæc sit de factione) vere est de numero eorum quæ sunt eligenda : eo quod potestas benefaciendi et potestas malefaciendi est una numero in radicali principio rationis : quia ratio in hoc differt a naturali potentia ; quia potestas rationalis valet ad opposita, et non obligatur ad unum, ut dicit Aristoteles nono primæphilosophiæ 2. Nam hoc modo in prava potestates (hoc est, potestates agendi prava) eligendæ sunt, non in quantum pravorum sunt, sed secundum quod sunt de perfectione potestatis agendi in rationali natura : eo quod et deum et studiosum eas habere dicimus : possunt enim di et studiosi prava agere, hoc est, tales habent potestates quibus aliquando prava aguntur : hoc enim est de commendatione boni, quando benefacit non ex necessitate, sed cum possit prava agere. Unde potestas prava agendi, signum est in bonis quod libere bonum agunt, et sic sunt commendabiles, eo quod agunt bona potestates tales habentes. Patet ergo quod peccant, qui aliquid actu vituperabilium ut speciem in potestate faciendi tanquam in genus ponunt : propter quod nullius

<--- Page Split --->

secundum actum et speciem vituperabilis erit genus potestas id faciendi.

Adhuc autem ad hoc est alia ratio deducens ad impossibile : quia si di:atur quod non est, sicut dictum est, quod potestas aliquid faciendi sit genus alicujus secundum actum et speciem vituperabilis, accidet per consequentiam argumenti quoddam vituperabilium esse eligendum : quia faciendi eligenda est potestas : ergo potestas faciendi erit secundum hoc vituperabilis : quia genus ejus quod est vituperabile, universaliter secundum totum suum ambitum suae communitatis est vituperabile. Idem autem peccatum accidit si quid (hoc est, aliquid) de numero propter se honorabilium et intelligibilium in potestate posuit ut speciem in genus, vel posuit ipsum in possibile, hoc est, in potens hoc facere ut in genus : vel etiam posuit ipsum ut genus effectivum illius, quia hoc etiam secundum potestatem efficiendi determinatur. Nam omnis potestas et omne possibile sive potens sive effectivum alicujus, est eligibile propter aliud, et propter id ad quod est, et propter aliud eligibile non potest esse genus ejus quod est eligibile propter se.

Adhuc autem considerandum non in unum genus tantum, sed in genus multiplicativum interimitur problema de genere : considerandum enim (et praecipue in moralibus) si aliquid in specie assignatum (quod est de numero eorum quae in duobus sunt, sicut in genere) posuit in altero tantum sicut in genere : duo enim vel plura circumloquuntur unum genus tantum : et si ponitur id in uno illorum tantum (cum potestas generis ex duobus sit vel pluribus) male assignatur genus : hoc quidem enim non contingit in unum ponere ut in genus : quia generis perfecrio consistit in duobus vel pluribus, ut in seductione vel detractione in specie et actu detractum non contingit in uno ut in genere ponere, cum seductor sit qui appetit, et potest facere impossibilia (hoc est, inconvenientia ad quae non est data

potestas, cum omnis potestas sit data ad bonum) dicitur seductor vel detractor ab utroque istorum simul. Unde potens non appetens, et si potens dicitur, non tamen dicitur seductor vel detractor : sed tantum ille qui habet utrumque hoc simul, hoc est, potestatem cum actu appetitus conjunctam : propter quod unum illorum tantum non est ponendum genus, sed utraque haec simul quae dicta sunt. Neque enim dicere intendimus, quia aliquid unum specie sit in duobus generibus non subalternatim positis, sed quod duo sunt quae integrant unum genus et circumloquuntur ipsum : et non est hoc ponendum in altero illorum sicut in genere.

CAPUT II.

De consideratione generis contracti quando assignatur ut differentia, vel e contrario.

Interimi etiam potest ex hoc quod genus pro differentia, et e contrario differentia pro genere assignatur. Amplius autem praeter omnes considerationes habitus quibus interimitur genus, aliquoties interimitur genus, eo quod e contrario quam fieri debeat genus quidem ut differentiam et differentiam ut genus posuit alicujus : et tunc interimitur problema : quia genus non est differentia, nec differentia est genus. Cujus exemplum est, si qui stuporem ut speciem dicat diffiniendo esse superabundantiam admirationis, hoc est, quod stupor per diffinitionem (quae est ex genere et differentia) est superabundantia admirationis : tunc enim in diffinitione superabundantia in recto de stupore praedicatur, et admiratio in obliquo ut differentia : cum stupor sit potius admiratio superabundans, sic quod admiratio sit genus, et superabundans differentia : est enim stupor admiratio quae sui abundantia et magnitudine conficit insensibile ad cognoscendum qualitates sensibiles, cum ejus quod admiratur si

<--- Page Split --->

est sensibile, est membrum stupidum ad hoc quod a sensibili permutetur ad cognitionem qualitatis sensibilis. Aliud exemplum est, si aliquis dixit esse fidem (diffiniendo per genus et differentiam) vehementiam opinionis, cum potius sit opinio vehemens, ita quod opinio sit genus, et vehemens differentia : nam neque superabundantia neque vehementia videntur esse genus stuporis et fidei, sed differentiae sunt superabundantia quidem cum admiratione stuporem constituens : vehementia autem cum opinione constituens fidem : videtur enim stupor esse admiratione superabundans diffinitione data per genus et differentiam : et hoc modo dicitur fides opinio vehemens. Propter quod genus est tam admiratio quam etiam opinio : superabundantia autem et vehementia differentiae sunt. Male ergo assignatum est genus quod non est genus, sed differentia.

Hoc etiam probatur ratione : quia si quis superabundantiam et vehementiam genera dicat, sequitur quod inanimata fidem facient idem habendo, et stupebunt stuporem habendo inanimata, quod est impossibile. Hoc autem sequitur hac ratione : quia illud cujus est superabundantia, et id cujus est vehementia, et id denominabitur ab illis. Si ergo stupor superabundantia ut genus, stupor denominabitur superabundantia : propter quod sequitur, quod admiratio (cujus superabundantis superabundantia est) stupebit, quod est falsum, cum admiratio sit res inanimita. Similiter autem per eamdem rationem et fides erit opinio : si quidem fides est opinionis vehementia, fides autem est vehementia, ut ponit qui dicit vehementiam esse genus fidei : propter quod etiam sequitur, quod vehementia sit etiam opinionis : ergo opinio est fidem habens vel faciens : quia de quo praedicatur species, et genus : hoc autem est impossibile : quia opinio est res inanimata, cui non convenit habere fidem.

Amplius similiter adhuc accidit inconveniens aliud sequi : accidit enim sic as-

signanti differentiam ut genus, et genus ut differentiam, vehementiam dicere vehementem per denominationem sui ipsius a seipsa, et superabundantiam dicere superabundantem : est enim fides vehemens, et ex hypothesis vehementia est genus fidei. Si ergo fides vehementia est, et fides vehemens, sequitur quod vehementia sit vehemens. Similiter autem eadem ratione et stupor est superabundantia superabundans. Si ergo stupor superabundantia ut genus, erit superabundantia superabundans. Non videtur autem hoc esse verum : neutrum enim horum bene dicetur : quia non denominat seipsum idem quemadmodum nec disciplina denominative dicitur disciplinata, neque motus denominatus a seipso dicitur mobilis.

Quod autem aliquando a se denomina tur aliquid, ut unitas dicitur una, oportet secundum diversa fieri : dicitur unitas ut ens quoddam, et dicitur unitas ut dispositio entis, et unitas accepta ut dispositio entis denominat unitatem acceptam ut ens quoddam. Haec autem determinata sunt in ante habitis libris logicae. Sic autem non potest esse in superabundantia et vehementia, qua? si pro generibus accipiuntur, non possunt esse dispositiones entis. Patet ergo quod his rationibus peccant, qui differentiam ut genus et genus ut differentiam assignant. Fides enim non erit vehementia, sed fides est opinio vehemens, ut dictum est : quia genus est quid speciei, et differentia est quale ipsius essentiale : quod cum eo quod est quid potentiale, speciem constituit, qua? quale quid dicit. Hic autem consideratum est genus sicut in praecedentibus : sed comparatum est ad differentiam, et differentia ad ipsum. Et est intendere de differentia ultima qua? est actus speciei : quia differentiae generales cum genere collocande, etc.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

De consideratione generis contracti ad materiam naturalem.

Quandoque autem peccant contra problema de genere praeter omnia quae dicta sunt etiam passionem speciei in sive pro genere ponentes. Dico autem passionem generaliter esse accidens subjecti, sive convertibile, sive non convertibile, ut immortalitatem dicunt esse vitam sempiternam : sempiternum enim est idem quod semper æternum : passio enim vitae quae est assignata species, vel casus, hoc est, accidens vitae, videtur immortalitas esse, et non videtur esse genus vitae, sed accidens. Quoniam autem verum est quod dic:tur immortalitas casus et accidens vitae, palam fiet. Si enim ex mortali concedat quis aliquem factum immortalem, nullus talem sic factum immortalem dicit aliam secundum speciem vitam sumere, sed dicit eum casum aliquem vitae accidentalem habere vel accepisse, vel dicet aliquam passionem vitae huic eidem generari, hoc est, vitae continuitatem : quare vita non est genus immortalitatis : quia si immortalitas esset differentia, aliam et non tantum alteram faceret vitam.

Rursum considerando passionem generis, iterum peccant genus assignando, si passionem illius generis, cujus est passio ut genus pro genere assignant. Hujus exemplum est, quod quidam diffinientes et ponentes in genus ventum, dicunt ventum esse aerem mobilem. Et est exemplum de positione Democriti, qui hoc dicit : magis enim motus aeris ventus est : quia essentia venti non est nisi motus aeris.

Diffinitio quae dicit quid et propter quid venti, est quam ponit Avicenna, quod ventus est vapor terreus aerem usque transcendens, et eum fortiter impellens, et impulsus aeris ex vapore terreo impellente aerem factus. Unde passio ejus quae

pro genere ponitur, est genus quod est motus aeris, et aer non est genus : nam aer quod genus assignatur, permanet idem in substantia et' specie, et quandoque movetur, et quandoque manet : et ideo nullum amittit substantiale quando movetur, et quando non movetur : et non omnino sive nullo modo ventus est aer secundum generis praedicationem. Si enim ventus esset aer secundum genus, cum sit substantiale praedicatum speciei, oportet quod etiam aere non moto sit ventus : quia aere non moto aer est aer : et ventus dicitur esse aer secundum genus, ut dicit hypothesis : si quidem idem aer permanet quemadmodum quando erat ventus. Similiter autem in omnibus aliis hujusmodi quibus passio generis ponitur pro genere. Unde non vere potest dici, aer mobilis est ventus. Et si forte aliquis diceret, quod cum ventus non sit genus mobilis vel moti, quomodo aer motus est ventus ? Dico quod potest praedicari ventus de aere mobili vel moto : sed non praedicatur sicut genus, sed sicut passio vel effectus. Sic ergo concedere oportet, quoniam aer mobilis vel motus est ventus : sic enim oportet hoc concedere de omnibus hujusmodi in quibus effectus praedicatur de causa materiali : sed quando materia est permanens in materiato, sicut ferrum in cutello, tunc vere dici potest, hoc ferrum est cultellus. Ubi autem vere assignatur, ut quando est materia transiens, non erit verum : non quidem de omnibus est verum quod dictum est, sed est verum de his de quibus vere praedicatur genus materiae transeuntis, in quibus vere praedicatur de effectu assignatum genus materiae non transeuntis.

In quibusdam enim non videtur esse verum in quibus est materia transiens, ut in luto, et in nive, in quibus est materia transiens : nam nivem dicunt esse aquam congelatam frigido : et non sequitur, ergo nix est aqua : quia transivit ad materiam quae proprio termino terminabilis est : quia non est aqua. Lutum vero dicunt esse terram vel humum hu-

<--- Page Split --->

mido temperatam : et ideo non sequitur, lutum est terra : neque enim nix est aqua, neque lutum terra, sicut jam diximus : propter quod neutrum assignatorum g¬ nerum est genus secundum veram gene¬ ris rationem : oportet enim verum genus esse semper de specie cum sit prædica¬ tum essentiale de ratione speciei existens : et sic oportet semper unum esse prædi¬ catum de omnibus suis speciebus.

Similiter autem et eadem ratione neque vinun est aqua putrefacta in vite, sicut dicit Empedocles, quia sequeretur vinum esse aquam putrefactam in ligno vitis : nam vinum simpliciter sine additione sumptum non est aqua : et hoc oporteret si aqua esset genus vini, quia genus semper prædicatur de specie.

CAPUT IV.

De determinatione generis in communi sumpti ad materiam et naturalem et moralem et per locos communes, etc.

Sic autem considerato qualiter consideretur genus non contractum ad materiam moralem vel naturalem, considerandum qualiter terminatur genus non contractum quod utrique materiae commune est. Prima igitur consideratione inspiciendum est si id quod pro genere assignatum est omnino (hoc est, universaliter) nullius est genus : quia sic sequitur, quod etiam propositi non est genus. Quod autem nullius omnino sit neque genus morale neque genus naturale, considerandum est in eo quod ea de quibus prædicatur, nihil differunt specie, cum genus de pluribus differentibus specie prædicetur. Omnes autem species generis (hoc est, de quibus prædicatur genus) sunt differentes specie et numero solo. Propter quod album nullius est genus : quia album non nisi de albis prædicatur, et, alba in eo quod alba specie ab invicem non differunt.

Rursum non erit omnino et universaliter alicujus genus si aliquid eorum quae

omnia sequuntur, dixit esse genus vel differentiam : et hoc primo ostendamus in genere ubi plura sunt quae sequuntur omnia, ut ens et unum sunt de numero eorum quae omnia sequuntur. Si ergo assignaverimus quod ens sit genus, palam quoniam omnium ens erit genus, quia ad omnia sequitur : eo quod ens prædicatur de omnibus eis : de nullo enim prædicatur genus nisi de suis speciebus : prædicatur enim de uno : ergo unum erit species entis : convertuntur autem ens et unum : accidit ergo per consequentiam rationis de omnibus de quibus genus prædicatur quod ens et speciem prædicari, eo quod ens et unum similiter de omnibus prædicantur : et hoc est inconveniens, quia oportet speciem de paucioribus prædicari quam genus : ergo quod assignatum est pro genere, nullius est genus : ergo nec est genus propositi sive propositæ speciei.

Si autem inspiciendo non ad genus, sed ad generale quod est differentia, id quod omnia sequitur (ut unum et ens) dixit esse differentia et non genus : tunc palam est, quod sequitur ex hoc quod differentia de æqualibus vel pluribus quam genus dicitur : quia tunc differentia prædicabitur de omnibus ut unum secundum quod dicit entis dispositionem de æqualibus cum ente si ens genus dicatur esse : vel prædicabitur de pluribus quam genus, si vere genus ponatur esse ut substantia vel qualitas. Unde si genus omnia sequitur sicut differentia, tunc differentia prædicabitur de æqualibus : si vero genus ponatur verum quod non omnia sequitur, de pluribus genus quam differentia dicitur : et utrumque estinconveniens : quia ex quo genus per differentias oppositas dividitur, utramque differentiam continet ambitu genus.

Inspiciendum est etiam ad modum prædicationis, quod etiam prædicetur in quid, et non in quale sicut denominativum. Unde considerandum si genus assignatum dicitur denominative esse in subjecta specie, velut album adjective et

<--- Page Split --->

non substantialiter, et non ut quid, sed ut quale est in nive : tunc enim interimtur genus, nec est genus quod assignatum est pro genere : genus enim non dicitur nisi de subjecta ei specie, et non dicitur esse sicut accidens in subjecto.

Considerandum adhuc in modum praedicandi in voce sive nomine generis. Inspiciendum est enim si non univocum sit genus speciei, nam de omnibus suis speciebus genus univoce praedicatur. Propterea si non univoce praedicatur assignatum genus de assignata specie, non est quod assignatum est pro genere genus.

CAPUT V.

De interpretatione et constructione generis comparati.

Amplius ex consideratione generis comparati interimitur genus : et primo ex consideratione comparationis duorum ad duo : quoniam aliquo contrario existente generi, et aliquo contrario existente speciei, quæ ad invicem secundum melius et pejus sive vilius comparantur, si tunc ali, quis quod melius est inter speciem et suum contrarium posuit in genus, pejus sive quod pejus est, inter genus et suum contrarium : tunc enim reliquum quod pejus est, accidit per consequentiam rationis esse in reliquo, hoc est, pejus in meliori sicut in genere : et tunc interimitur genus, eo quod contraria secundum melius et pejus sunt in generibus contrariis : quod in moralibus est verum secundum quod bonum et malum sunt in genere secundum genera aliorum existentia secundum hoc quod est melius. Videtur ergo in pejore esse sicut in genere, quod est inconveniens. Videtur quod meliorum specierum sit genus melius.

Comparando autem unam speciem ad duo genera, considerandum si eadem specie ad utrumque genus posuit etiam, et melius æqualiter se habente aliquis ponit

illam speciem in pejus, et non in melius, peccat et non indebitum genus posuit: et sic interimitur genus. Ut si aliquis posuit animam quod motum, hoc est, aliquod motum vel mobile, et in genere mobili existentem. Similiter enim anima eadem est et stabit, et erit mobilis, hoc est, similiter et æqualiter se habet ad motum et quietem. Propter quod si melius est statio sive quies quam motus, tunc oportet animam in genere quiescentis poni magis quam in genere mobilis : et sic peccavit assignans animam in genere se moventis.

Est autem statio sive quies dupliciter Nota quo modo qu modifica cumitur, s simitur, s licet pro r va'ione n va ence, et p perlectic teria mobilis privatio. Consideratur etiam ut finis in quo quiescit motor a movendo et mobile a motu : et sic quies non est privatio, sed perfectio mobilis intenta a movente, et quies melior est motu, et animam melius est quiescere quam moveri a seipsa'. Et est notandum quod contraria omnia participant unam communem naturam generis : et id quod illam plus participat, est ut habitus : et quod illam secundum minus participat, est ut privatio : et id quod secundum plus participat, est melius : et quod participat secundum minus in eadem natura, pejus.

Amplius : quia ex comparatione contrariorum causatur magis et minus simile, propter hoc considerandum ex magis et minus ad genus assignatum destruendum : destruere enim volenti considerandum si genus quidem suscipit magis et minus, species autem assignata (quæ supponitur generi) non suscipit magis et minus, nec ipsa nec id quod secundum ipsam denominative dicitur : tunc palam, quoniam non est genus quod assignatum est pro genere. Cujus exemplum est : quia si virtus (quæ est genus) suscipit magis et minus, tunc etiam ejus species ut justitia : et etiam id quod denominatur ab ipsa

<--- Page Split --->

ut justum, suscipit magis et minus : quia in denominatione est magis et minus, non autem in abstracto dicitur justior alter altero. Si ergo assignatum genus suscipit magis, species autem supponitur generi, nec ipsa nec quod secundum ipsam denominative dicitur, suscipit magis, non erit genus speciei illius quod assignatum est pro genere.

Juxta hoc per locum a majori destruitur genus, et per locum a simili. Si enim inter duo genera comparata ad unam speciem quod magis videtur esse genus, et similiter sive aequaliter videtur esse genus, non est genus, palam est, quod neque propositum (quod assignatum est pro genere) est genus : quia vel minus vel aequaliter propositum videtur esse quam id. Hic autem locus considerationis utilis est et praecipue esse videtur in his in quibus plura videntur in quid predicari de assignata specie, et dubitatur quod illorum sit genus, eo quod illud non sit

demonstratum : quia per rationem ostendentem habemus dicere quod illorum sit genus. Sicut, verbi gratia, de ira in eo quod quid est tristitia et opinio videtur praedicari. Iratus enim in eo quod iratus, contristari videtur propter illatam injuriam, et opinatur quod injuria illata sitei : et ideo in talibus utilis est consideratio ad interimendum id quod videtur esse genus et non est genus. Ex eisdem etiam consideratio est in specie assignata, si ad illud aliquid comparetur quod sit ut species secundum magis et minus et similiter : nam si quod majus et similiter videtur ut species in assignato genere, et non est in ipso ut species in genere, palam est quod sequitur, quod neque assignata species est in illo ut in genere. Capitulando ergo et epilogando dicimus jam satis dictum quemadmodum locis et considerationibus opinandi utendum est ad interimendum genus assignatum.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV

CAPUT I.

Quibus considerationibus construitur genus.

Astruenti vero sive genus assignatum astruere volenti per considerationes constructivas, inspiciendum primo quod non utilis hic locus qui paulo ante dictus est ad interimendum utilis esse : et quod si genus et species suscipit magis et minus, quamvis sequatur quod id non sit genus quod non suscipit magis et minus, specie magis et minus suscipiente, tamen non videtur inferri genus si species suscipit magis et minus. Et similiter genus quod sequatur illud esse genus assignata speciei : nam bonum et album utrumque suscipit magis et minus, et tamen est neutrum alterius genus : nihil enim prohibet utrumque suscipientium magis et minus non ita se habere ad invicem, ut si duo genera vel plura comparentur ad unam speciem, et unum similiter videatur esse genus et alterum, sequitur probabiliter quod si unum est genus ejus, quod alterum etiam sit genus ipsius.

Similiter sequitur duobus generibus comparatis ad unum ut ad speciem, si unum minus videtur esse genus quam alterum et sit genus, quod et alterum quod magis videtur, sit genus. Verbi gratia, ut si potestas continentiae secundum quod continentia est membrorum tenentia ne ad illicitum moveantur, genus magis esse videtur quam virtus, et virtus minus videtur esse genus, et virtus est genus : ergo est potestas genus cujus esse videtur.

Eadem autem secundum magis et minus et similiter convenit dici : nam similiter secundum rationem hoc et hoc sive dua species comparatae ad unum genus : et si similiter una sicut alia est species propositi generis et assignati, et alterum illorum est species assignati generis, sequitur eadem ratione quod et reliquum sit species ejus. Adhuc autem sequitur per locum a minori, si id quod minus videtur esse species assignati generis est species, quod etiam id quod magis videtur esse species sit species.

Amplius ad construendum problema de genere, inspiciendum ad ea quae sunt in generis diffinitione : et si de his de quibus prædicatur assignatum genus, prædicatur in quid, ita quod non sit tantum ista species assignata, sed plures de quibus genus in quid prædicetur : quia considerandum est si de aliis speciebus assignatum genus in eo quod quid est prædicetur, quæ differunt specie ab assignata specie : tunc enim palam est quod erit genus quod assignatum est pro genere, quia genus est quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est prædicatur : et hæc consideratio utilis est etiam ad speciem considerando. Si enim aliud assignatur pro specie assignati generis, considerandum est etiam si de aliis quam de assignata specie prædicetur in eo quod quid est : tunc enim rursum ut prius accidit genus de pluribus et differentibus specie in eo quod quid est prædicari : et ideo ut prius construitur genus, etc.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

CAPUT III.

Qualiter genus a differentia separatur.

Qualiter construitur genus per locum a conjugatis.

Quoniam vero videtur quibusdam et differentia generalis de pluribus speciebus in eo quod quid est prædicari, propter hoc quod substantialis est differentia, et in esse substantiali quod quid est perficit speciem, ideo ne aliquis in hoc decipiatur, putans forte quod differentia sit genus, separandum est genus a differentia.

Potit tres differentias inter genus et differentiam. Et dabimus primo tres 'differentias. Prima est, quod genus de pluribus dicitur semper quam differentia : haec in ante habitis probata est. Deinde secunda est, quoniam genus magis prædicatur secundum assignationem modi prædicandi in quid quam differentia : talis enim prædicatio magis convenit generi quam differentiæ, quia generi convenit quod prædicetur in quid sumptum formabile per differentiam : differentiæ autem non convenit in quid prædicari, nisi per effectum ejus, quia est causa ejus quod est quid. Nam qui dicit hominem esse animal, magis in prædicato indicat quid est homo, quam qui dicit hominem esse gressibile, vel aliam differentiam de homine prædicando. Tertia autem differentia est, quoniam quidem differentia qualitatem essentialem generis significat, quæ generis determinat et perficit potentiam : genus autem qualitatem differentiæ non significat, sed significat quid distinguibile et determinabile per differentiam : nam qui dicit animal gressibile esse, quale quid significat quod est animal : qui vero dicit gressibile esse animal, non dicit quale quid gressibile, sed dicit quid gressibile stans et fixum substantia. Epilogatur ergo dicendo, ut dictum est, tribus differentiis differentia separata est a genere.

Per locum autem a conjugatis construitur genus : quoniam videtur musicum in eo quod musicum sciens esse quid, ut genus prædicatum de ipso in quid : aliter enim non esset musicus, nisi esset sciens quid : sequitur a conjugatis, quod musica est species, et scientia genus : et si ambulans in eo quod ambulans, movetur vel est motum quid, videtur a conjugatis ambulatio motus esse, et species motus esse ambulatio : quia si sumptum de sumpto, et principale de principali ut genus prædicatur. Considerandum ergo in quocumque genere quis voluerit aliquod genus construere secundum prædictum modum a conjugatis tractum : sic enim genus construi poterit. Si autem ostenderit quod sciens fìdit secundum quod scit a conjugatis, sequitur quod scientia fìdes quaedam erit. Eodem autem modo erit in aliis.

CAPUT IV.

Qualiter probatur et non de necessitate construitur genus.

Amplius ad constructionem generis adhuc considerandum est, quoniam id quod sequitur ad aliud semper et non convertitur, difficile est invenire separationem illius a ratione generis, ita quod ostendatur non esse genus : cum genus sit commune consequens a quo non convertitur consequentia, maxime si hoc prædicatum illud subjectum et accidens omne sequitur universaliter et semper et sine conversione, in quod nequaquam antecedit ad ipsum, et ita quod non sequitur ipsum omni esse, ut omnis homo est animal, sed non omne animal est homo : sicut sequitur tranquillitatem quies, et numerum sequitur divisibile esse. Est

<--- Page Split --->

enim omnis tranquillitas quies, sed non omnis quies tranquillitas, et omnis numerus divisibilis, et non omne divisibile est numerus, nec omnis quies tranquillitas : quia tranquillitas est quies in mari tantum : et ideo quod sic est semper consequens illius, contingit opposito uti ut genere tali prædicato, quod semper et universaliter est consequens tale subjectum, cum illud prædicatum in tali consequentia non convertatur ad alterum quod est subjectum vel species. Probabile est enim quod sit genus, sed non est necessarium, cum tale prædicatum possit esse accidens : est enim omnis nix alba, sed non omne album est nix, cum tamen album non sit genus nivis : et similiter est de albo et cygno et de multis aliis. Unde ista consideratione caute est utendum, sive cum cautela, ita ut nos disputantes utamur ea pro nobis : alio autem præcedente eamdem, sive proponente eam contra nos quando sustinemus disputationem, non oportet ut illi sic obediamus, quod suscipiamus in omnibus et universaliter esse veram : habet enim instantiam, ut diximus.

Et instantia hujus considerationis est : quoniam id quod fit, generaliter ad minus in permanentibus, sequitur non esse : quia quod fit, sic non est : et non convertitur : quia quid quid non est, quod omne fiat. Sed tamen non ens non est genus propter hoc ejus quod fit, ita quod fit genus ejus simpliciter. Cujus ratio est, quia non entis nullæ sunt species vel differentiae : genus autem et species et differentias oportet habere : sed tamen in problematibus hoc aliquando pro genere potest accipi, sicut dictum est : unde etiam in ante habitis saepe instantias dabamus, quibus pro nobi uti possumus. Sed quando sumus sustinentes di-

sputationem talem, contra nos non recipiamus.

Id autem quod dicitur, quod non entis non sunt species, intelligitur simpliciter de eo quod est simpliciter non ens, et non de non ente quod non est simpliciter non ens, sed ens in potentia, quod secundum quid est ens : tale autem videtur posse habere differentias et species. Sed dicendum quod tale non ens non est ens actu : hoc autem non habet species nec differentias, quia species non sunt nisi quae sunt actu, et differentiæ nisi quæ sunt actus.

Plurimæ autem considerationes inductarum, sive sint destructivæ, sive constructivæ generis, in hac generali consideratione fundantur, quod inspicienda sunt ea quæ diffiniunt genus et consequentia ad illa : quia si illa omnia alicui prædicato conveniunt, illud procul dubio est genus : et si aliquod illorum dissonat, tunc sequitur illud non inesse ut genus.

Epilogatur ergo dicendo in problematum disputatione et determinatione, ubi quaeritur utrum aliquid insit ut genus, transeundum est (quemadmodum dictum est), et quoad prædicata, et quod inest ut accidens non comparatum vel comparatum, quod inest ut genus vel generale, quod est differentia, jam quantum ad præsentem spectat intentionem, sufficienter dictum est. Et etiam dictum est de prædicato quod sequitur ut genus, quamvis non sit genus secundum veritatem. Propter quod etiam in libro Divisionum dicitur, quod vere quidam Peripateticorum tale prædicatum putabant inesse ut genus, et ipso pro genere utebantur : cum tamen non sit genus secundum veritatem, etc.

<--- Page Split --->

TRACTATUS I

DE MODIS PROPRII.

CAPUT I.

De intentione et divisione proprii.

Intentio hujus libri quinti et causa intentionis.

Utrum autem proprium vel non proprium et quod dictum est et assignatum inesse ut proprium, in hoc quinto libro Topicorum est perspiciendum. Ex quo enim ordinantur prædicata, secundum quod sunt elementa ad inesse ut diffinitio, a quo remotissimum est ipsum inesse simpliciter, et ut accidens : et juxta hoc uno gradu appropinquans inesse ut genus : quod cum accidente convenit, quia accidens prædicatur frequenter non conversim ut genus. Ex quo in primo præmissa est methodus quantum ad ea de quibus est methodus , et in secundo de inesse simpliciter et ut accidens secundum ejus primam diffinitionem, et in tertio de adjuncto prædicato accidentis deter-

minatum est : in quarto autem determinatur de inesse ut genus, et de adjuncto etiam prædicato quod est differentia. Sed quia de problemate de proprio in isto quinto determinatur, quod propter hoc quia conversim prædicatur , immediate præcedit diffinitionem : quia proprium simpliciter conversim prædicatur secundum totalitatem temporis, et inesse ut diffinitio ad hoc addit illud quod est substantialiter secundum totalitatem substantiae prædicatae. Et quia ex additione se habet ad prædicationem proprii, ideo methodus de proprio est post præcedentes methodos quinta, et est ante sextam methodum de diffinitione. Sic igitur habetur hujus methodi intentio.

Est autem divisio sive distinctio proprii quod a Philosophis assignatur. Proprium aut per se proprium et semper, quod in nulla parte subjecti, et in nullo tempore relinquit subjectum, et quod quoad es-

Proprium duplex, scilicet per se et semper, et ad aliud seu quando.

<--- Page Split --->

sentiam fluit ab essentialibus subjecti, et est accidens per se speciei. Aut assignatur ad aliud extra subjectum, et hoc est quando (hoc est, aliquando) proprium. Ut per se proprium hominis est, quod sit animal mansuetum natura. Proprium autem per se dicitur ideo quia per se convenit, in secundo modo dicendi per se, nec unquam deserit speciem cujus est, nec ipsum, nec actus ejus. Et ideo dicitur natura conveniens. Est tamen accidens, quia est consequens esse totum speciei : esse autem quod non est de esse rei sed consequens ipsum, est de genere accidentis. Et quia est de essentialibus speciei fluens, ideo dicitur accidens speciei et non individuum. Et quia species est communis et essentialis similitudo individuorum, ideo convenit omni. Et quia de essentialibus speciei fluit et inest speciei, ut est sola in se constituta, ideo convenit soli. Et quia substantialia non derelinquunt, sunt enim substantialia quamdiu res est, ideo convenit semper.

Ad aliud autem proprium est et in eodem ex diversis composito, ut proprium est animæ ad corpus et conjunctum respiciendo (ut dicit Plato in Apologetis) quoniam hoc quidem quid est anima, est imperativum, et est proprium corporis, quoniam est ministrativum per exhibitionem membrorum ad actus quos imperat anima, et secundum Platonem hoc non est nisi perfectio animæ : quia sensibilis est pars animæ, et vegetabilis est pars partis animæ. Et ideo, ut dicit Plato, magis aguntur a natura quam agant : nec imperant proprie, quia a materia non elevantur, sed imperantur proprie 1.

Semper autem proprium est, quod nec derelinquit subjectum in se, nec aptitudine, nec potentia ad actum, ut Dei dicitur esse proprium animal immortale esse, secundum quod Deus dicitur substantia intellectiva divina aptitudinem

mobilitatis non habens, propter corruptibilitatem substantiæ, ut dicit Plato. Unde Apulejus in libro de Deo Socratis dicit, quod dæmones sunt natura animalia , corpore aerea. Et hoc dixit Orpheus, quod aer est plenus diis. Hoc igitur est proprium per se, et proprium ad aliud.

Sunt propria per se consequentia naturale esse speciei : sed proprium semper est assignatum ad positionem Platonis : quia per se loquendo de Deo non potest assignari, cum nihil sit in ipso accidentale.

Quandoque autem proprium est per defectum hujus quod est per se sicut actus hominis, qui aliquando convenit, sicut ambulare in theatro, quando solus ambulat in theatro : quod non dicitur proprium, nisi quando soli convenit, et est causatum ab accidente individui, et non a principiis speciei : et ideo aliis ejusdem speciei individuis non convenit : propter quod non convenit omni, nec soli speciei, nec semper.

Et ideo proprium vel est a natura speciei, vel accidente individui. Si a natura speciei : aut in se, aut ad aliud. Si in se, sic convenit omni soli et semper, et hoc est proprium simpliciter. Si ad aliud tantum dicitur comparatum ad id quod illam naturam non habet, sed aliam a qua fluit aliud in modo opposito proprium, sicut imperare et ministrare oppositos habent modos. Proprium autem quando est conveniens individuis ab accidente.

Describitur autem et dividitur hic proprium, et dividentia describuntur secundum quod insunt subjecto : quia sic terminatur in problematibus per syllogismum dialecticum, de quo hic intenditur. A Porphyrio autem describitur, et dicitur proprium secundum sui substantiam : quia sic unum est de universalibus prædicatis : tamen facile est illam determinationem proprii deducere ad istam.

Hæc autem divisio proprii, quæ hic

1 Ergo, secundum Platonem, proprium est animæ comparatae ad corpus esse impera-

tivum, et hoc non de omni anima intelligendum, sed de intellectiva tantum. P. J.

Different inter pri prium pr prium pr prium qu do.

Sufficienti moderum proprii.

Removet dubium.

Quomodo divisio proprii hic posita reducitur ad illam Porphyrii.

<--- Page Split --->

posita est, ad divisionem Porphyrii reducetur, ita quod membrum ad membrum reducatur : proprium enim quod convenit omni et non soli, in quantum convenit omni et non soli, reducitur ad proprium ad aliud : proprium autem quod convenit soli et non omni, in quantum soli convenit, reducitur ad per se : in quantum autem convenit non omni, continetur in proprio ad aliud. Iterum proprium quod convenit omni soli et non semper, in quantum convenit soli et omni, reducitur ad proprium per se : quia eisdem causatur principiis subjecti : in quantum autem non semper, reducitur ad proprium quando. Et hoc modo tria membra divisionis Porphyrii, scilicet quod convenit omni soli et semper, duo membra istius divisionis continent, et proprium per se, et proprium semper : utrumque enim illorum convenit omni soli et semper.

Notandum etiam, quod proprium per se dicitur propter causam inhaerentiae quae per se est : proprium autem dicitur omni a totalitate subjecti : proprium autem conveniens est soli, et dicitur a modo actus proprii, qui separat ab omni : semper autem proprium ab universitate et totalite temporis in conveniendo ad subjectum : et sic differunt propria. Proprium autem quando, quod in omnibus his deficit, dicitur praedicatum ab accidentali actu proprii, qui est ab omnibus distinguere per accidens ut nunc inhaerens. Talis igitur est divisio propriorum secundum seipsum considerando proprium.

Genus autem in praehabita methodo sic dividi non oportuit : genus enim secundum quod accipitur a Philosophis, non accipitur nisi secundum unam ejus significationem : et ideo multiplicitas errorem facere non potuit : et ideo pro nihilo distinctum fuisset et divisum. Sed proprium in pluribus significationibus sumitur : et ideo distingui oportuit, ne confusio faceret errorem in determinatione problematis. Nec distinctio ista posita est ut omnino proprii terminetur

problema de proprio per hanc methodum, sed ut accipiatur modus proprii in quo terminatur problema de proprio, et alii modi dimittantur : quia methodum de accidente terminare habent, etc.

CAPUT II.

De reductione quadrimembris divisionis ad bimbemren divisionem.

Qualiter autem ista quadrimembris divisio ad bimbemrem reducatur, ut sciatur qualiter unumquodque problema de proprio terminari habet, nunc dicendum est primo de hoc quod unicuique istorum propriorum conveniat. Est autem proprium ( quod ad aliud alicui subjecto assignamus) ad alterum subjectum sive ad aliam speciem per aliquid in quo ab illo differunt, aut duo, aut quatuor problemata, hoc est, duobus problematibus vel quatuor terminabile. Si enim unum proprium duobus subjectis comparetur per affirmationem ad unum, et per negotiationem ad alterum, tunc ipsum est duo praedicata. Si autem duo opposita propria per affirmationem et negationem duobus subjectis aut speciebus comparentur, erunt tunc quatuor problemata quibus terminatur . Cujus probatio est, quia si unum proprium de hoc quidem in parte una accepto subjecto fuerit assignatum per affirmationem, de illo vero in parte alia subjecto sumpto fuerit negatum, ipsum quidem problema de proprio, duo problemata fiunt. Unum quidem per affirmationem de proprio, alterum per negationem de aliquo. Velut hominis prout ad equum comparatur, proprium est, quoniam homo est bipes, equus autem non. Nam quoniam homo non est bipes, conabitur quis : et secundo modo potest conari ad hoc, quoniam equus est bipes. Utrumque autem sive disputetur ad primum, sive ad secundum istorum, semper interimitur proprium. Et sic patet quod duobus problematibus interimitur.

<--- Page Split --->

Si autem duo propria duobus subjectis assignata fuerint, ita quod unumquodque sive utrumque de utroque et affirmative assignatum fuerit, et de utroque negatum, duplicabuntur proprii problemata, et erunt quatuor problemata. Velut si dicamus sic, hominis proprium ad equum est quoniam homo bipes est, equus autem quadruplex : duobus subjectis homini etiam et equo assignentur : et ad hoc interimendum quatuor problematibus quis uti potest. Nam conabitur ad hoc disputando, quoniam homo non est bipes, et quoniam homo quadrupes natus est, et tertio quoniam equus bipes, et quoniam equus non quadrupes : et sic quatuor problematibus possibile est conari per disputationem ad problematis interemptionem : quolibet enim istorum modorum (ut ostensum est) interimitur proprium quod propositum est, et ostenditur non esse proprium. Hoc igitur est conveniens proprio quod dicitur proprium ad aliud.

Est autem quod convenit proprio per se, sic accipiendo proprium quidem per se, quod ad omnia quæ subjecto ut partes subjectivæ assignantur, èt omni convenit, et secundum actum proprii ab omni separat, ideo convenit soli, quemadmodum proprium hominis est quod sit animal mortale disciplinæ susceptibile, separat et a brutis, quorum aliqua quidem quamvis in libro de Animalibus dicantur magis aliis disciplinabilia, tamen non sunt disciplinæ susceptibilia per judicium sive discretionem rationis : quia rationem non habent conferentem de acceptis per sensum ad finem verum continentem, sed quædam in operabilibus imitantur disciplinam per memoriam prius auditi et visi. Ad aliud autem proprium est, quod non separat ab omni, sed terminat sive separat et distinguit ab aliquo statuto subjecto vel specie, cui id secundum aptitudinem non potest convenire : velut virtutis ad disciplinam comparatæ proprium est, quoniam hæc quidem virtus est in pluribus, illa autem disciplina est

in rationali tantum, et in habentibus rationem nata est fieri. Dico autem virtutem naturalem, qui terminus est ultimus secundum actum optimum uniuscujusque subjecti vel speciei, prout alia virtus equi, alia hominis vel leonis, et in eadem specie differt secundum actum et officia, ut alia virtus civis, alia militis, alia ducis. Sic virtus circa nuhta valde habet fieri, et non est nata fieri in uno aliquo tantum, sed in multis, secundum naturam officiorum et actuum propriorum diversitatem. Disciplinam autem dico eam, quæ est speculatio de acceptis per sensum ad finem veri, cujus medium est ratio recta. Iste vero actus quia non est nisi in habentibus rationem secundum rationalem naturam, ideo non habet sui boni ultimum nisi in habentibus rationem. Si autem semper est proprium, convenit quod secundum omne tempus verum est, et nunquam relinquit subjectum, velut est illud proprium animalis, animal esse compositum ex corpore et anima, quamvis animali sit essentiale componi ex corpore et anima. Sunt enim essentialia composito animali componentia corpus et anima : tamen compositum ex his esse consequitur ad ipsum compositum jam in esse constitutum, et ideo est accidentale et proprium.

Quando vero sive quando proprium est, quod secundum aliquod tempus est verum, et non ex necessitate, ut proprium per se, et ad aliquid et non semper est ut proprium, et ideo nec ex necessitate neque semper consequitur ad subjectum : sicut proprium alicujus hominis est ambulare in foro, quando solus in foro ambulat.

Est autem adhuc prænotandum, quod in proprio ad alterum adhuc sunt duæ causæ assignandæ, ut sciatur proprii illius divisio sufficiens : quando enim assignatur ad aliquod, aut inest in omnibus suppositis subjecti cui inesse assignatur secundum perfectam sui totalitatem, aut secundum imperfectam, et semper secundum perfectam totalitatem temporis : aut

<--- Page Split --->

quia inest saepius et in pluribus secundum perfectam temporis et subjecti totalitatem. In omnibus quidem et semper, velut hominis ad equum proprium, quoniam bipes est : nam homo quidem et semper est bipes, et omnis homo est bipes : et hoc modo proprium ad aliquid reducitur ad proprium per se : equus autem nullus ex natura est bipes et nunquam. Sæpius autem et in pluribus velut rationalis comparatae ad concupiscibilem et irascibilem, proprium est, quod ipsa quidem imperat, illa vero quæ est concupiscibilis et irascibilis, imperatur : hoc enim non omni convenit, neque semper : nam neque rationalis semper imperat actu, quamvis habeat imperare in intemperato : non enim imperat et in molli qui secundum rationem corruptus est, ut videtur VII Ethicorum ; in illis enim ratio imperatur, quando intemperati et molles sunt. Neque concupiscibilis et irascibilis semper imperatur, sed quandoque imperat, ut cum fuerit anima perversa secundum rationem, et per passionem corrupta, ut in intemperato et molli :

Ex his quæ dicta sunt,· bимембри ре- sultat divisio, secundum quod proprium determinabile est per rationem et dialecticum efficitur, secundum quod propriorum quædam sunt rationabilia, et quædam irrationabilia. Dico autem propria rationabilia esse, sicut lineæ dicuntur rationales ab Euclide, quibus positis ratiocinamur : et sic dicitur esse proprium rationali in cujus assignatione multa ponuntur, ex quibus per ratiocinationes dialecticas construi vel interimi potest irrationabile, quod per ea quæ in ejus assignatione posita sunt, per rationes dialecticas et proprias, tamen illud destrui non potest.

Secundum hoc ergo propriorum

maxime sunt rationabilia illa quæ sunt per se propria, et semper : et post sunt illa rationabilia quæ sunt rationabilia ad aliud, et non ad hoc. Proprium quidem ad aliud sunt problemata plura. Duo enim sunt aut quatuor, quemadmodum paulo ante diximus. Plures autem sive multæ sunt rationes sive syllogismi dialectici. Possunt etiam adhuc fieri duo vel quatuor problemata. Quod autem per se et semper proprium, ad multa sive per multa est argumentari syllogismo dialectico : et ipsa propria talia est observari ad plura, ad quæ considerari potest etiam particulis positis in diffinitione ejus. Et hoc patet, quia per se proprium est ad multa diffinitiva consideranda : nam primo (et hoc patet considerando in eo) oportet illud inesse subjecto ad unumquodque contentum sub subjecto quod convenit omni propter hoc considerando.

Adhuc quod si aliquid assignatum est ut per se proprium, et non ab omni alio separat, non erit proprium bene assignatum. Quod autem proprium est semper ad plura tempora relatum, et observare si in quolibet tempore conveniat : si enim non est in præsenti, vel in præterito non fuit, vel in futuro non erit, interimitur proprium : quia semper inest in omni præsenti, et infuit in omni præterito, et inerit in omni futuro. Id vero quod proprium est quando sive quando vocatum, non consideramus, nisi ad tempus referendo secundum præsens : quia nunc inest soli uni cui illud accidit inesse, et non ad plura referimus. Non igitur sunt vel possunt esse rationes dialecticae plures ad ipsum terminandum : et ideo irrationale est : illud problema rationale est, ad quod terminandum ratiocinationes dialecticae fiunt multæ et spissæ et bonæ sive efficaces ad propositum includendum. Spissæ vero sunt multis et bonis mediis in principalibus et præternecessariis propositionibus confirmatae : talibus enim, ut dicitur in Posterioribus, inspissantur syllogismi et maxime dialectici, qui multa

<--- Page Split --->

habent talia : tali enim divisione posita eliguntur in hac methodo ad proprium terminandum.

Dicatur igitur determinando proprium, quod aliud quidem proprium dictum satis determinatur, et satis terminari potest ex his locis et considerationibus, qui dicti sunt in secundo hujus scientiae libro de accidente sive de inesse ut accidens, si consideratur qualiter huic et quidem accidit, et qualiter huic aliquando non acci-

dit inesse. De proprio autem quando non oportet dicere : quia hoc jam in primo hujus scientiae libro ad accidens reductum est, et est irrationabile quantum ad hoc quod propria methodo non est per rationem terminabile. De his ergo propriis qua» semper et per se sunt propria, remanet in primo libro per propria methodum considerandum , quantum ad considerationes haec propria determinantes, etc.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE TERMINATIONE PROPRII SECUNDUM BONITATEM PROPRII.

CAPUT I.

De inspectione proprii ad ea quæ sunt, quod per notiora ponendum est proprium.

His prælibatis de divisione proprii , tradenda est ars per locos convenientes quibus terminatur problema de proprio secundum inesse et non inesse. Primum ergo tradendum est quod facilius est, qualiter et construitur vel destruitur aliud inesse ut proprium, considerando ad bonitatem proprii secundum bene esse. Et postea qualiter construitur et destruitur considerando ipsum secundum esse suum.

Primum quidem dabimus considerationes sumptas ex hoc si non bene vel bene assignatum proprium, et inspiciemus ad conditiones proprii absolute accepti. Et postea ad conditiones ipsius inspiciemus ad aliud comparati. Est igitur unum in conditionibus proprii absolute considerati, quod nec superabundet nec diminuat a subjecto, si sit in æque cum ipso. Et si hoc quidem est, unum est considerandum in proprio assignato alicui subjecto ut inspiciatur primum si est assignatum per non notiora, vel si est assignatum per notiora subjecto vel positum.

Destruenti ergo considerandum est si est positum per non notiora : quia ex illo interimitur proprium. Ejus autem quod est per non notiora esse positum pro-

prium, duo sunt modi. Unus est quoad esse proprii, et alius quoad bene esse proprii. Primus quidem modus, si omnino quoad esse ignotius est proprii quod propositum est, quam subjecti cujus dictum est esse proprium, interimitur proprium : sicut enim quidam dixerunt, tunc erit bene positum si sit notius subjecto, et erit assignatum secundum bene esse proprii. Nam proprium et diffinitio redditur, ut innotescat, cujus est proprium, et cujus est diffinitio : sicut enim per diffinitionem cognoscimus totam substantiam, sic per proprium tanquam secundum proprium accidens cognoscimus posse ipsius substantiae vel subjecti : quia sicut dicitur in primo de Anima 1, scientia accidentium propriorum maxime confert ad cognoscendum quod quid est. Ex quo patet quod proprium per notiora reddendum est quam subjectum, et sic non erit male assignatum proprium. Exemplum autem hujus est in positione Democriti et Leucippi, qui ponit ignis proprium, quod sit simillimum animae corporum sive inter corpora : hoc enim in proprii assignatione (quae sic dicit) ponitur anima, quae ignotior est quam ignis sensibili cognitione : magis enim scimus quoad nos scientia quid est ignis, quam quid est anima : non ergo bene positum est ignis proprium, quod sit simillimum animae corporum sive inter corpora.

Aliud autem quod secundo considerandum per considerationem ad notius est inspiciendum, si non notius est hoc quod

<--- Page Split --->

assignatum est proprium huic subjecto cui assignatur inesse, quam subjectum esse secundum se : nam qui non scit per notiora, quoniam hoc quod est proprium huic subjecto inest, et non cognoscit si illi soli inest, ita non scit si sit proprium : quoniam de substantia proprii est, quod soli insit, et sic non scit esse proprium secundum se : quare quolibet horum duorum modorum accidente obscurum fit proprium, et sic per ipsum non potest innotescere subjectum, et sic male est assignatum. Hujus autem secundi exemplum est, ut qui ponit proprium ignis esse in quo primo nata est esse anima, ignotiori uitur pro proprio quoad esse quam sit subjectum, hoc quod est sive quod est in seipso, vel si in hoc inst anima, et si primo inest igni : propter quod non erit bene positum proprium, dicendo quod hoc est proprium in quo primo nata est esse anima. Hoc dictum est propter naturalem calorem, qui ignis habet proprietatem. Et quia mobilitas ignis esse putabatur ex atomis rotundis semper motis, et ex eisdem putabatur esse anima quæ est principium motus vitæ per motum cordis.

Si quis autem objiciat quod proprium causam sui habet in subjecto, et sic semper subjecto est ignotius, Dicendum quod subjectum notius est causa et natura : sed notius proprium debet esse quoad nos, et sicut signum quod accipitur ab eo quod est esse consequens : et hoc modo intelligitur quod dicitur hic : et dialecticus syllogismus ex talibus signis procedit.

Hac consideratione per oppositum modum utendum est construenti. Si enim per notiora significavit sive posuit proprium secundum utrumque modum, etiam secundum esse et secundum inesse, erit tunc secundum hoc sive quoad hoc bene proprium assignatum : nam affirmativorum locorum sive considerationum de eo quod bene assignetur proprium secundum bonitatem proprii et non secundum entitatem ipsius. Alii quidem non probant proprium bene assignari simpli-

citer, sed probant, quod bene assignatur quoad hoc quod inspicitur in ista consideratione, et quoad hoc demonstrant, quod bene assignatum est proprium, ut qui dixit animalis proprium esse sensum habere, per notiora, et per notius assignavit proprium secundum utrumque modum, et quantum ad esse et quantum ad inesse : et ideo bene erit assignatum secundum hoc propositum quod positum est animalis esse proprium sensum habere.

Et est notandum quod quamvis ad demonstratorem pertineat cognoscere causam inharentiae proprii in subjecto, sicut in primo Posteriorum ostenditur : tamen ipsam inhaerentiam proprii in subjecto pertinet ad dialecticum cognoscere : et sic terminatur problema de proprio, quia ipsa inharentia per communia et probabilia determinatur. Adhuc autem notandum, quod in hac methodo praecipue considerationes constructivæ juxta destructivas ponuntur, quia proprium convertibile est, et per quæcumque construitur quantum ad inesse, per eadem opposita illorum destruitur quantum ad inesse : quod non est in accidente, nec in genere, nec in aliis prædicatis. Adhuc notandum quod considerationes proprii quantum ad bene esse non destruunt ipsum simpliciter, sed destruunt bene esse ipsius quantum ad hoc, et non simpliciter : quia ex multis construitur et destruitur bene esse proprii : et consideratio quælibet non inspicit in se ad unum illorum : et ideo non construit vel destruit bene esse simpliciter, sed construit vel destruit ad hoc quod de multis considerat.

CAPUT II.

De determinatione proprii destructive et constructive respiciendo in multiplex ex parte sermonis et in proprio et in sub-jecto.

Quia vero per notiora assignandum est

<--- Page Split --->

proprium, et multiplex ex parte sermonis facit obscuritatem, deinde post considerationem ad notius, destruenti vel destruere volenti problema de proprio, inspiciendum est si quid vel aliquod nominum (quæ in proprio sunt assignata ad circumloquendum ipsum proprium) multipliciter dicitur secundum æquivocationem, vel etiam considerandum si tota oratio plura significat secundum amphibologiam vel aliam multiplicitatem : et si sic, non est secundum hoc bene posisente est tum proprium. Cujus exemplum est, quoæquivocum, et ideo non niam sentire æquivoce multa significat. est proprimo animalis. Uno quidem mo lo significat sensum habere in habitu. Uno quidem sive alio modo sentire significat sensu uti secundum agere. Et ideo male assignatur proprium animalis esse sentire. Propter quod autem in assignatione proprii non est utendum multiplici, nec nomine quod multipliciter dicitur, neque oratione quæ multa significat : quia id quod multipliciter dicitur, obscurum facit id quod dictum est ad proprii circumlocutionem : quia dubitat opponens qui debet arguere ad proprium terminandum utrum forte sensum dicit vel dicere intendit eorum quæ multipliciter dicuntur : et ideo male per multiplex assignatur proprium. Nam proprium docendi gratia assignatur : multiplex non docet, sed obscurat.

Amplius autem adhuc alia ratio est ad hoc: quoniam necessarium aliquam increpationem ad hoc fieri semper si multiplex assignatur proprium: quia sunt mali socii opus commune impedientes, et transferentes disputationem dialecticam ad sophisticam: quia sic assignare proprium opponens in dissonanti sensu quem non intendit respondens, facit syllogismum de eo sive ad aliud quod multipliciter dicitur: et ut hanc increpationem evadat, per simpliciter dicta debet assignare proprium.

Astruenti autem sive astrùere volenti proprium, e contra inspiciendum est, si non plura significat, ne quid, hoc est, aliquod nominum neque tota oratio: erit

enim secundum hoc bene positum proprium. Cujus exemplum est, ut quia neque corpus multipliciter dictum plura significat, neque mobilissimum in superiorem locum, nec totum quod ex his compositum est, quod est oratio circumloquens proprium, erit bene positum secundum hoc proprium ignis, quod sit corpus mobilissimum in superiorem locum.

Deinde juxta hoc idem destruenti inspiciendum est in subjectum, si multipliciter dicitur illud subjectum cujus proprium assignatur: non determinetur autem per distinctionem nuUplicis, cujus illorum (hoc est, in quo sensu accepto subjecto) proprium ponatur: non enim positum erit tunc proprium. Ob quas autem causas hoc sit, non est dubium: quia paulo ante dictum est, quod multiplicitas obscuritatem generat, cum subjectum referatur ad proprium .causa innotescendi. Nam idem inconveniens accidere necessarium est quod accidit ex multiplicitate proprii. Cujus exemplum est, ut quoniam hoc scire plura significat ut pronomen subjectum : scire autem proprium unum (hoc est, secundum unum sensum) in quo est pronomen nominativi casus, est scientiam habere ipsum in habitu : alterum (hoc est, in alio sensu) in quo ejusdem casus est nominativi : et hoc est scientia uti secundum agere. Aliud vero in alio sensu in quo pronomen, hoc est accusativi casus scientiam esse, hoc est, de ipso esse : et ideo ejus proprii cujus circumlocutio est scire hoc, non bene positum, quando non determinatur cujus horum (hoc est, in quo sensu dictorum) ponitur proprium.

Astruenti vero per oppositum modum hac consideratione utendum est, considerando etiam ad subjectum cujus est proprium assignatum. Si enim non multipliciter dicitur, sed est unum simplex secundum sermonem, erit bene assignatum secundum hoc proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam homo simpliciter dicitur ut subjectum, erit bene

<--- Page Split --->

secundum hoc positum hominis proprium, quod sit animal mansuetum natura. Et notandum est quod corpus in priori exemplo positum dicitur multipliciter de naturali et mathematico : et homo dicitur multipliciter de picto et animali homine : tamen in exemplis restricta accipiuntur ad naturale corpus mobile et naturale, et hominem 1. Adhuc notandum quod multiplex in fallacia in dictione respicitur, et non obscuritas secundum fallaciam extra dictionem, quod fallacia extra dictionem fit in argumentatione per quam non fit circumlocutio proprii, sed multiplex tamen in dictione est in nomine vel oratione per quam fit proprii circumlocutio.

CAPUT III.

De considerationibus destructivis et constructivis per inspectionem ad superfluum in sermone et intellectu et noninis communitate.

Deinde destruenti proprium considerandum et inspiciendum in id quod est superfluum proprio, primo explicite, et secundo implicite, et tertio etiam in pluralitate propriorum. Primo ergo inter haec considerandum destruere volenti proprium sive rationem circumloquentem proprium, si frequenter dictum est idem explicite : haec enim faciliter saepe latent, et tamen haec destruunt proprii bonitatem. Latent autem hoc facientes in proprio, quemadmodum in diffinitionibus et frequenter latent dicentes idem : et secundum hoc non erit bene positum proprium cum assignetur causa manifestationis et non latentiae : et ideo non est bene positum, quod hoc, id est, repetitionem ejusdem passum est : repetitio enim ejusdem perturbat audientem cum sit superflua, quamvis non judicetur nugatio : quia si nugatio esset, interimeret

entitatem proprii, et non bonitatem tantum. Impeditur autem nugatio in ista prima consideratione : quia propter partitivam considerationem unum accipitur ut pars alterius, ut statim patebit in exemplo : conturbat tamen et impedit proprii manifestatio, eo quod non potest esse de essentia proprii, cum proprium, ut dicit Boetius, sit de natura accidentium, eo quod sit de consequentibus totum esse subjecti : et sic perturbat audientem frequenter, eo quod incertum necessario fit proprium ex frequenter dicto : et contra hoc exercitari videntur et anxiari opponentes.

Eveniet autem frequenter dicere idem duobus modis. Uno quidem quando explicite nominaverit quis idem frequenter, velut si quis proprium ignis ponendo assignet dicens, quod ignis proprium est, quod sit corpus tenuissimum corporum : hoc enim sic assignans frequenter sive bis dixit corpus per significationem et vocem, quamvis per modum significandi participativa constructionis videatur esse diversum. Secundo autem evenit frequenter idem dicere intellectum in voce explicita, et tunc patet quod frequenter idem dicitur si quis pro nominibus improprie positis assignet diffinitiones eorum quae in oratione proprium circumloquente ponuntur, velut si quis reddat vel ponat terrae proprium, quod terra est substantia quae maxime corporum secundum naturam fertur in inferiorem locum, videlicet centrum : deinde loco ejus quod dicit corporum, assumat diffinitionem corporum, idem dicit, eo quod hujus substantia est corporearum substantiarum. Sic enim species ponitur cum genere in eadem assignatione, ut si dicat, quod terra est corporea substantia quae maxime corporearum substantiarum fertur in inferiorem locum. Hic enim patet quod frequenter idem dicatur, quod etiam intellectui prioris orationis sic iteraba-

<--- Page Split --->

tur : unum enim quantum ad significatum secundum intellectum est corpus, et hujus, hoc est, corporea substantia. Patet ergo quod substantia hoc modo secundum intellectum erit frequenter dicta : et sic conturbatio fit in audientes : quare neutrum et neque frequenter dictum in voce, neque frequenter iteratum secundum intellectum, est bene positum proprium.

Constructiva consideratio juxta hanc accepta est : quia astruenti proprium considerandum est, si nullo eodem frequenter usus est in nomine quod ponitur in proprii assignatione : et sic erit secum hoc sive quantum ad hoc bene assignatum proprium dictum, veluti qui dixit hominis proprium esse disciplinae susceptibile : sic enim dicens, non est usus frequenter eodem nomine : et secundum hoc erit bene assignatum proprium hominis.

Respiciendo in superfluam convertibilitatem proprii considerandum destruenti problema de proprio, si tale assignavit nomen in propria significatione, vel tale proprium quod sicut transcendens omnibus insit ut unum et ens. Hujus ratio est, quia tale nomen inutile erit ad proprium, cum sit contra propriam rationem proprii. Proprium enim est quod ab omnibus separat et soli convenit. Quod igitur non separat ab aliquo, inutiliter ponitur in assignatione proprii : velut etiam particulae quae ponuntur in diffinitione, quarum quælibet separat ab aliquo : ita enim separantes ab aliquo oportet esse particulas positas in proprio. Si ergo transcendens non coarctatum ponatur in assignatione proprii, non est bene proprium assignatum. Cujus exemplum èst, ut qui posuit scientiae proprium, dicens quod scientiae proprium est esse opinionem sive conceptum irreprobabile sub ratione unum existens, hoc est, quod scientia unum est existens sub ratione quæ est opinio irreprobabilis. Et dico unum existens sub ratione, quia ratione certissima et irreprobabili confirmatur et probatur.

Opinio autem dicitur ab opinante et non opinabili : hic enim tali quo usus est in proprio (hoc est, in assignatione proprii, uno quod est transcendens non coactatum : ideo omnibus adest, et a nullo separat, et ideo quoad hoc non erit bene positum scientiae proprium.

Juxta eamdem considerationem per modum oppositum inspiciendum est si in assignatione proprii in oratione circumloquente proprium nullo termino est usus communi transcendente non constricto, quorum quodlibet ab aliquo separat : et sic erit tunc bene secundum hoc positum proprium. Cujus exemplum est, ut si quis dixit quoniam proprium est animalis animam habere, nullo usus est termino communi in constricto : erit ergo secundum hoc bene positum animalis proprium, quod est animam habere.

Et attende quod in diffinitione adjunctæ differentiæ generibus quæ alio modo habent genus, si secundum esse accipiantur, non est nugatio : eo quod non est inutilis repetitio, quia sunt ad specificandum : neque nugatio nisi species in eadem ratione conjungatur cum genere. Adhuc notandum quod transcendens restrictum non destruit bonitatem proprii positum in oratione circumloquente proprium : aliter enim non esset proprium quod in prædicamento substantiæ dicitur, quod proprium substantiæ est, quod cum sit idem et unum numero, sit susceptibile contrariorum secundum sui permutationem : contrahitur enim ibi unum per adjunctum etiam quod est idem numero.

Deinde adhuc destruenti problema de proprio inspiciendo in proprium, multipliciter considerandum est, si aliquis plura propria assignat ejusdem subjecti vel speciei, non determinans aliquid in sermone positum : quia plura sunt propria quæ ponit : tunc enim plura ponit ut unum, quod esse non potest, cum a diversis subjecti principiis causentur : unde tunc non erit bene positum proprium. Nam quemadmodum in diffinitionibus oportet præter orationem quæ indicat

<--- Page Split --->

diffiniti substantiam, non adjicere aliquid plus quod non sit de substantia diffinitionis, eo quod diffinitio nihil continet superfluum neque diminutum ut sit diffinite rei terminus : sic oportet quod neque in propriis aliquid superfluum adjiciatur, eo quod proprium causa innotescendi proprii potestatem redditur : unde nihil debet continere plus praeter eam orationem quae facit proprium : nihil enim coassignandum est proprio, eo quod inutile sit hujus proprium propter superflui additionem. Cujus exemplum est, ut quoniam qui dixit ignis proprium esse, quod sit corpus tenuissimum et levissimum, plura assignavit propria : utrumque enim de solo igne verum est dici, et sic utrumque erit ignis proprium : et quia ut unum assignavit, non erit bene positum ignis proprium, quod dicatur corpus esse subtilissimum et levissimum. Juxta hoc autem consideratio constructiva formatur : astruenti enim valet per oppositum considerare si non plura assignavit, sed unicum, erit secundum hoc bene assignatum proprium. Cujus exemplum est, quoniam qui dixit humidi proprium esse quod in omnem figuram, eo quod male sit terminabile termino proprio, et bene alieno : hoc assignavit proprium esse non plura, et ideo erit secundum hoc bene positum humidi proprium.

Attendendum est quod unius subjecti sunt multa propria, sed a diversis subjecti principiis et potestatibus causata : et quoad ista diversa principia cadit subjectum in diffinitione proprii : et quando non fit distinctio et determinatio de illis, videbuntur propria ad idem referri principium : et ideo generat confusionem, et non declarat subjectum, etc.

CAPUT IV.

De interemptione et constructione problematis de proprio penes conditiones proprii sumptas comparati ad aliquod subjectum.

Deinde destruere volenti problema de bonitate proprii comparati ad aliud aliquod sicut ad subjectum, et in his conditionibus proprii comparati, primi inspiciendum est ad subjectum proprium ejusdem proprii, quod si bene esse assignavit. Inspiciendum ergo si eodem subjecto usus est in proprio, cujus proprium assignavit cum aliquo eorum quæ sunt ejusdem subjecti vel partes essentiales, ut genus, et differentia : vel pars subjectiva, ut animalis pars est homo : tunc enim non erit bene positum proprium. Et hujus ratio est, quia causa discendi et notificandi subjectum assignatur proprium : si ergo assumat idem, assumet id quod similiter sive æqualiter ignotum est, et sic non potest declarare subjectum. Si autem assumat aliquid eorum quæ sunt subjecti et pars subjecti, assumet in proprio quod posterius erit subjecto, et sic iterum declarare non poterit, quia non est notius illo : propter quod non fit sive non contingit per tale proprium magis aliquid discere sicut per declarans subjectum : et sic inutiliter assignatur proprium. Hujus exemplum est, si quis dixit animalis proprium esse, quod sit substantia, cujus species est homo : aliquo usus est illorum quæ sunt animalis ut substantia cum adjunctis, et aliquo usus est quod est animalis pars ut homo : et ideo non bene positum est proprium.

Astruenti autem valet uti hac consideratione per oppositum, quod inspiciat si nec eodem subjecto, nec aliquo eorum quæ sunt ejus, utitur in proprii assignatione : tunc enim erit bene positum proprium. Cujus exemplum est, ut qui ponit animalis esse proprium, quod sit ex anima et corpore, neque eodem subjecto

<--- Page Split --->

cujus assignatum est proprium, neque aliquo quod subjecti sit ut pars subjectiva, usus est in assignatione proprii: et ideo bene erit positum secundum hoc proprium. Eodem modo in aliis considerandum positis in assignatione proprii quae non faciunt notius subjectum.

Unde ad considerandum problema de bonitate proprii, considerandum si aliquis in assignatione proprii, aut opposito subjecti, aut eo quod simul natura est cum ipso, aut aliquo quod posterius est illo quoad cognitionem usus est : tunc enim non erit bene positum proprium : nam opposita simul sunt natura et neutrum notius est reliquo in quantum sunt opposita: tunc enim non erit bene positum proprium, quia quod est simul natura vel posterius subjecto, non potest facere notius subjectum. Cujus exemplum est, ut qui dixit boni proprium esse quod malo maxime opponitur, opposito usus est boni : non erit ergo secundum hoc bene assignatum boni proprium.

Astruenti autem per oppositum hac consideratione utendum est, inspiciendo si nullo usus est neque opposito, neque quod simul est natura, neque posteriore: erit enim secundum hoc bene assignatum proprium. Cujus exemplum est, qui posuit disciplinae proprium, quod sit opinio sive conceptus maxime faciens fidem, nullo usus est neque opposito, neque quod sit omnino simul natura, neque posteriore: erit ergo secundum hoc bene positum proprium disciplinae. Disciplinam autem dico eam quae in disciplinabilibus et demonstrationibus conclusionum acceptus est habitus, quae opinio est in opinante, et non ab opinabili dicta : eo quod accipit demonstrabile per medium non proprium et proximum, sed per effectum vel causam remotam vel communem.

Objectio. Hic autem cavendum est,' quia privatio et habitus sunt opposita : et tamen non sunt simul natura, quia privatio notificatur per habitum. Sed ad hoc dicendum est, quod opposita sunt simul natura in

quantum opposita, et quod habitus notificat privationem, non est ex hoc quod opponitur, sed ex hoc quod est principium et materiale et naturale ad privationem : quia non est privatio nisi habitus, et est privatio in aptitudine ad habitum : unde quod opposita non debent poni in proprio, intelligendum est in quantum opposita sunt.

Et quod dictum est quod non debet Aria obje- ctio. esse posterius, cum tamen proprium sit de genere accidentium : et similiter par- ticulæ quæ ponuntur in oratione circum- loquente proprium, sunt accidentales, et sic posteriores subjecto. Intelligendum solutio. quoad illam cognitionem qua proprium notificat subjectum, et hoc est quoad co- gnitionem. Similiter proprium notificat subjectum cum cadat in ejus diffinitione. Et quod alicui dicunt quod species potest dictum quo- mundam fal- considerari secundum essentiam sive se- sum et non curandum. cundum substantiam, et quoad esse. Et si secundum substantiam, tunc nihil ha- bet prius nisi genus et differentiam. Et si consideretur quoad esse, sic proprium prius : quia dicit aptitudinem ad esse quæ prior est quam esse : non est curandum, quia falsum est, cum dicatur ab Avicenna, quod proprium est posterius ipso esse speciei, sicut id quod ab esse speciei fluit, et non est essentia quæ sit ante esse. Et hoc patet, quia subjectum secundum esse acceptum cadit in diffinitione proprii : ne- que potest esse subjectum nisi secundum esse perfectum.

Deinde destruenti quidem inspiciendum est si quis assignaverit proprium, id quod non semper sequitur et non conversim ipsum subjectum : hoc enim posterius est et non prius secundum aliquem modum : nec potest esse proprium, nisi quando et in particulari, de quo non potest esse cognitio per rationem : unde hoc aliquando fit non proprium : unde non erit bene positum hujus proprium. Cujus ratio est, quia id in quo comprehendimus idem proprium inesse sicut in subjecto, de hoc non de necessitate et per se dicitur proprium, cum aliquando non

<--- Page Split --->

insit : et sic non semper erit verum proprium prædicatum de subjecto, quia nomen proprii de subjecto aliquando non prædicatur secundum actum. Neque etiam comprehendimus ut nunc non inesse proprium : sed nomen negatum de ipso non de necessitate dicetur eidem non inesse, sed quando inest contingenter, quando abest contingenter (cum proprium debeat aut de necessitate inesse, aut de necessitate non inesse) propter hoc quia non servat maximas et regulas proprii, non erit bene positum proprium.

Amplius autem ad hoc alia ratio est : quia quando assignavit quis tale proprium, si quidem est tale ut ipsum quandoque inest, et quandoque non inest : vel si non est manifestum si inest, vel non inest : tamen tale sit proprium quod sit vel contingit amittere : non ergo erit planum et notum tale proprium quod semper non inest. Cujus exemplum est, ut qui posuit proprium animalis moveri quidem et stare. Quandoque enim movetur et quandoque stat : et ideo non erit bene positum proprium.

Astruenti autem eadem consideratione per oppositum utendum, et considerandum si aliquis tale proprium assignavit quod de necessitate semper inest et sequitur subjectum : erit enim bene positum secundum hoc proprium. Cujus exemplum est, ut qui posuit virtutis proprium in comparatione ad subjectum sive ad eum cujus est virtus, quod habentem facit studiosum sive virtuosum, assignavit proprium quod semper sequitur cujus est proprium : et ideo quoad hoc bene positum est proprium.

Deinde secundum eamdem considerationem destruenti est considerandum, si aliquis quod ut nunc proprium est assignans, non determinavit per aliud in sermone positum, quod ut nunc et non simpliciter : tunc non erit bene positum tale proprium. Cujus quidem prima ratio est: quoniam tale proprium fit extra morem sive consuetudinem assignandi proprium: hoc enim tale secundum omne tempus

assignari consuevit : et quod fit extra morem sive consuetudinem assignandi proprium, indiget determinatione : quia aliter intelligitur secundum morem aliorum propriorum. Solent autem plerumque secundum morem omnes Philosophi proprium assignare id quod semper sequitur subjectum. Secunda autem consideratio sive ratio est, quia est obscurum utrum tale sit si non determinavit assignans tale proprium, quod ut nunc et non simpliciter voluit assignare proprium.

Eadem autem consideratio per oppositum modum inspecta valet astruenti, si aliquis ut nunc proprium assignans determinavit in sermone, quoniam ut nunc proprium assignavit : nec enim inconvenienter sic determinando dixit : et ideo erit secundum hoc bene positum tale proprium ut nunc. Cujus exemplum est, ut qui dixit, quoniam alicujus hominis proprium est ambulare nunc, vel ut nunc, hoc per hunc terminum segregans ut nunc proprium a simpliciter proprio : et ideo secundum hoc bene erit positum tale proprium.

Considerandum deinde destruenti si aliquod tale assignaverit proprium quod inesse alio modo non est manifestum quam sensu : tunc enim proprium non erit recte assignatum : sensibile enim quod ex solo sensu manifestum factum est, nec aliunde cognoscitur, incertum est : cum parum post amisso circa eum sensu ejus etiam cognitionem amittamus. Dubium est enim tunc (amisso circa eum sensu) utrum adhuc insit cui prius inerat : eo quod sensu solo cognoscitur. Erit autem hoc verum in his quae sciemus consequi non ex necessitate, aut semper. Si enim ex necessitate sciremus ea consequi, amissa adhuc sensatione circa ipsa cognoscemus et quod insunt cui prius inerant. Hujus autem dicti exemplum est, ut si quis posuerit hoc solis proprium esse, scilicet astrum quod fertur super terram lucidissimum : hic enim tali aliquo usus est ut proprio, scili-

<--- Page Split --->

cet super terram ferri, quod (ut patet) sensu cognoscitur : et ideo per hoc non est assignatum solis proprium : quoniam ignotum est quantum ad sensum, quum sol iverit in occasum, utrum adhuc feratur super terram, eo quod tunc amisimus sensum circa ipsum.

Sed per oppositum volenti astruere proprium inspiciendum si tale assignatum sit proprium, quod non solo sensu sit manifestum : sed si est sensibile cum hoc etiam ex necessitate inesse palam sit: hoc enim modo bene positum ac recte assignatum est proprium. Cujus exemplum est, ut si quis posuerit superficiei proprium esse hoc, quod est primum coloratum esse : est enim superficies immediatum subjectum coloris : tunc sensibili quidem aliquo usus est proprio : sed tali usus est proprio, quod licet sensibile sit, tamen manifestum est ipsum semper inesse superficiei etiam absque sensu : quare hoc modo convenienter erit assignatum superficiei proprium.

Destruenti postea valet quidem haec consideratio, ut si diffinitionem ut proprium assignavit : non enim oportet ipsum proprium quid est esse seu rei essentiam indicare. Cujus exemplum est ; quoniam qui dixit animal gressibile bipes esse hominis proprium, assignans quid est esse hominis, assignavit (hoc est, assignare credidit) hominis proprium. Non igitur bene assignatum est hominis proprium. Diximus autem non oportere proprium indicare quid est esse rei : quoniam duplex est proprium, ut in primo hujus scientiae libro dictum est. Aliud quidem quod quid est esse rei indicans, ut diffinitio : aliud autem non, ut proprium de quo hic loquimur. Diximus etiam animal gressibile bipes esse hominis diffinitionem, et quid est esse ejus indicare, non curantes de exemplo, licet rei veritas sit alia.

Volenti autem astruere intuendum si illud ut proprium assignavit, quod conversim prædicatur et non indicat quid est esse rei : et si ita se habuerit, tunc erit

secundum hoc bene assignatum proprium. Ut verbi gratia, qui posuit animal mansuetum natura esse hominis proprium, assignavit tale hominis proprium quod non est quid est esse significans : et tunc secundnm hoc bene assignatum erit hominis proprium.

Confert deinde destruenti quidem si assignans proprium non posuerit ipsum in quid est, hoc est, in genere suo : nam oportet in propriis accidentalibus ita assignare proprium genus, sicut etiam in diffinitionibus et postea addere reliqua distinguentia et sic separare : et ideo quod non est hoc modo positum proprium, non erit bene assignatum. Cujus exemplum est, ut qui dixit animam habere, esse animalis proprium, iste non posuit in quid est omne animal : et ideo hoc non erit bene positum animalis proprium.

Sed si quidem cujus est proprium assignaverit, ponens in quid ipsum sit, et reliqua superaddat separantia et distinguentia, construenti proficit, et erit secundum hoc bene assignatum proprium, ut qui proprium hominis assignavit animal disciplinae susceptibile, proprium hominis assignavit, ponens ipsum in quid est, hoc est, in genere suo : animal enim genus hominis existens dicitur etiam genus in quod, hoc est, genus subjectum proprietatis hominis, licet non sit subjectum adæquatum : et secundum hunc modum erit bene positum hominis proprium.

Per haec itaque perspiciendum (ut circa dicta concludamus) utrum bene aut non bene assignatum sit proprium. Ex his igitur considerandum etiam, utrum proprium sit omnino quod jam dictum est esse proprium, aut non sit. Nec istae sunt considerationes distinctae : quoniam loci qui constituunt proprium simpliciter, quoniam bene positum est, erunt idem his qui proprium omnino faciunt : in illis ergo, scilicet primis locis, dicuntur (hoc est, continentur) loci secundi, quasi dicamus quod quia loci per quos perspicere

<--- Page Split --->

possumus utrum proprium sit bene assignatum, sunt loci facientes immediate cognoscere utrum proprium sit omnino quod jam assignatum est, ideo non sunt seorsum pertractandi : nam in dictis locis de constructione et destructione proprii continentur et loci de cognitione ejus quod assignatum est utrum sit proprium vel non.

In primis itaque oportet destruentem (hoc est, destruere volentem aliquid esse proprium) inspicere in unumquodque inferius cujus proprium assignavit utrum nulli insit, aut si non est verum hoc proprium secundum hoc, id est, si non conveniat alicui illorum inferiorum, hoc est, si illud quod proprium assignatum est, non conveniat alicui ex illis inferioribus, licet forte aliis conveniat : aut superiori dato quod omnibus illis inferioribus conveniat, non sit tamen proprium cujusque eorum secundum illud commune cujus assignatum fuit proprium : si enim aliquo istorum modorum se habuerit, non erit proprium quod positum est esse proprium. Cujus exemplum est, si assignetur proprium esse scientis infallibilem esse sub ratione sive argumentatione, inspiciendum si hoc omni scienti convenit, ut videndum si geometer qui est sciens sit infallibilis in sua argumentatione semper, et viso quod hoc non convenit geometre, eo quod aliquando fallitur falso describendo figuras de quibus argumentatur. Non est ergo hoc scientis proprium quod dictum est, quod est infallibilem esse sub oratione, quia non convenit omni scienti.

Juxta hanc considerationem oportet astruentem sive astruere volentem considerare si de omni verum est proprium : quia si de omni verum est, tunc esset simpliciter verum etiam de ipso : quia quod per se omni convenit, convenit secundum quod ipsum et simpliciter et soli illi : et sic erit simpliciter proprium, quod positum est esse proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam animal su-

sceptibile disciplinae de omni homine verum est : et ideo quod de quolibet verum est, erit ergo proprium hominis. Ut autem idoneus sit aliquis ad discernendum quando convenit omni et secundum ipsum, dicimus quod hic locus istius considerationis utilis est destruenti quidem ut inspiciat si non dicitur ratio quae describit proprium de omni eo de quo dicitur nomen subjecti : ita etiam si de quocumque dicitur nomen, de illo eodem non dicitur ratio quae est proprii : et e converso si non dicitur ratio propria, neque nomen ejus, ita quod conversim praedicarentur de se invicem : tunc enim non erit proprium. Construenti autem utilis est opposito modo considerando, si de quo dicitur nomen, semper de eodem dicitur ratio proprii : et e converso si de quo dicitur ratio, et nomen sive subjectum praedicatur. Dicitur autem propri ratio : quia ad determinandum ponitur, sicut ratio quae est diffinitio. Et dicitur subjectum nomen, quia sicut nomen diffiniti se habet ad diffinitionem, ita subjectum se habet ad proprium, quantum ad hoc quod declaratur per proprium quam ad quantitatem, sicut in ante habitis dictum est.

Deinde destruenti quidem considerare oportet ad hanc proprii conditionem quae est conversim praedicari, etiam quod si non dicitur nomen de omni de quo dicitur ratio, et e converso si non dicitur ratio de omni eo de quo dicitur nomen : tunc enim non erit proprium quod dicitur inesse ut proprium. Cujus exemplum est, ut animal susceptibile disciplinae dicitur de omni homine, et e converso juxta eamdem considerationem per oppositum modum acceptam. Astruentem considerare oportet, si de omni de quo ratio et nomen praedicatur, et e converso : quia tunc esset bene positum proprium, ut de quocumque verum est et praedicatur animam habere, et animal esse verum est e praedicatur. Et e converso de quo verum est esse animal, et de quo praedicatur animal, de omni illo predica-

<--- Page Split --->

tur animam habere : erit ergo animam habere animalis proprium.

Deinde destructive quidem oportet considerationem habere ad hanc proprii considerationem vel conditionem quae est non in quid prædicari : quid autem in diffinitione proprii est subjectum positum in diffinitione propriæ passionis. Unde considerandum destruenti si aliquis assignavit ipsum subjectum cujus passio est propria, ut et ipsum subjectum sit proprium ejus quod est in subjecto : tunc enim non erit proprium quod sic ponitur. Cujus exemplum est, ut qui assignavit quod est ignis esse subtilissimum corpus, cum ignis sit subjectum, et subtilissimum corporum esse passio sive proprium, hoc tale subjectum assignavit prædicari ut proprium : non esset ignis proprium subtilissimum corpus. Ignis in quid, subtilissimum autem corporum esse in quale prædicatur : et propter subjectum erit proprium ejus passionis sive proprii quod in subjecto esse dicitur. Cujus ratio est, quia si hoc dicatur, sequitur quod unum et idem plurium etiam specie differentium proprium erit : nam eidem subjecto insunt plura etiam specie differentia, quae tamen ut propria de sola substantia sunt dicta : quorum omnium secundum hoc proprium erit, quod subjectum erit eorum.

Contra hoc tamen quidam objiciunt, quia si uni subjecto multa insunt propria, haec omnia convertuntur cum subjecto prædicato : sed quæcumque uni et eidem convertuntur, ipsa etiam inter se convertuntur : ergo ista propria inter se convertuntur : et sic unum est alterius proprium, quod falsum est. Sed ad hoc dicendum, quod propria large dicuntur hic quæcumque insunt omni et soli, ut grammatica et musica homini secundum aptitudinem : et tunc inconveniens est subjectum dici proprium eorum quae sunt in subjecto : quia sic homo erit proprium grammaticæ, et proprium musicae et albedinis et aliorum multorum : quod est

contra naturam proprii, quod convenit uni et soli secundum speciem.

Astruenti vero valet haec consideratio opposito modo considerando etiam et si id quod in subjecto est ut passio, assignavit quis esse proprium subjecti : hoc enim cum in quali et non in quod prædicatur, erit proprium quod ab adversario positum est non esse proprium : si quidem de solo secundum speciem, ut dictum est, prædicatur. Cujus exemplum est, ut qui dixit terræ proprium esse, quod sit corpus gravissimum in sua specie : hoc enim subjecto assignavit proprium quod de sola re subjecti dicitur, et ut proprium prædicatur in quale : et ideo erit recte positum terræ proprium.

Deinde alia consideratione penes eamdem conditionem proprii quæ est non in quid prædicari respiciendo ad genus quod est quid in diffinitione, oportet destruentem considerare si aliquis assignavit proprium quod secundum participationem refertur ad subjectum : tunc enim non erit proprium quod positum est esse : eo quod secundum participationem inesse conducit ad aliquid inesse substantialiter ut genus et differentia : unde tale quid participat subjectum, non erit proprium, sed substantialis differentia quædam de aliqua specie generis dicta quam constituit. Cujus exemplum est, ut quoniam non assignavit ut proprium qui dixit proprium hominis esse pressibile bipes : hic enim differentiam assignavit ut proprium hominis secundum participationem ejus quod quid est esse conducit : et ideo non erit hominis proprium pressibile bipes, sed substantialis differentia.

Juxta hanc considerationem per omnem modum oportet astruentem considerare, si aliquis assignavit proprium non secundum participationem ejus quod participat ipsum subjectum, nec id quod assignavit, est quid est esse rei substantiale significans, sed in quali accidentali prædicatum : tamen etiam soli convenit, et de quo res subjecta conversim prædicatur : ut animalis proprium esse quod na-

<--- Page Split --->

tum est sentire : hoc enim neque participative dictum de specie assignavit proprium, neque quid sit esse significans : et tamen de quo res subjecta conversim praedicatur : erit ergo animalis positum recte quod sentire natum est.

Deinde considerando proprium ad id quod consequitur conditionem proprii quae est omni et soli inesse : ad id enim sequitur simul inesse proprium situm cum subjecto, et non prius, nec posterius. Oportet igitur considerare destruentem si contingit subjecto posito inesse proprium simul. Dico tempore et consequentia, et non causa simul et natura : sed contingit vel prius vel posterius inesse ei subjecto cujus est nomen quod innotescit per proprium : tunc non erit proprium quod positum est esse proprium : sed quando erit proprium, quia aliquando non sequitur ad ipsum : sed quando contingit prius ejus inesse vel posterius, non erit proprium quandoque neque semper : quia non semper sequitur ad subjectum et antecedit ad ipsum, ut id quod contingit et prius alicui subjecto inesse quam subjectum, sive posterius alicui inesse quam subjectum, non est proprium. Cujus exemplum est, ut ambulare per forum, quod contingit prius et posterius esse quam hominem : et ideo non erit ambulare per forum hominis proprium quandoque, neque semper erit proprium, hoc est, quandoque erit non proprium, neque semper erit proprium. Et non intelligitur istud sicut quidam dicunt, quod nec sit proprium quando, nec proprium semper, sed potius quod non est, nec erit proprium : et ideo semper non erit proprium : ut quoniam contingit et prius alicui inesse ambulare per forum quam homini, et alicui contingit posterius inesse quam homini : et ideo ambulare per forum hominis, nec quandoque erit proprium, nec semper.

Astruenti autem juxta eamdem considerationem per oppositum modum considerandum : quod assignatum est proprium simul cum subjecto inesse ex necessitate secundum tempus et consequen-

tiam : cum tamen nec differentia substantialis sit nec diffinitio, sed nihil sit de esse substantiali : erit enim tunc proprium quod ab adverso oppositum est non esse proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam animal susceptible disciplinae quod proprium est hominis, et homo quod est subjectum simul, et ex necessitate consequentiae simul est, posito uno ponitur alterum, et e converso : cum tamen animal susceptible disciplinae, nec differentia hominis sit, nec genus, nec diffinitio hominis sit. Erit ergo verum et rectum proprium hominis quod dictum est.

Deinde iterum considerando in id quod sequitur hanc conditionem quae est soli inesse, et destruitur proprium. Oportet igitur destruentem considerare proprium si eorumdem in specie in eo quod idem sunt specie, non est idem proprium. Proprium enim, ut dicit Boetius, est accidens speciei: et ideo est unum proprium omium illam speciem participantium : et si sit non idem, non erit proprium quod positum est. Cujus exemplum est in moribus : et quoniam ejus quod assequendum est, non est proprium quod videatur quibusdam bonum, ita quod assequendum sit id quod quibusdam bonum esse videatur : assequendum enim et eligendum eadem sunt specie appetibilis : et eligendi non est proprium videri quibusdam bonum : ergo nec assequendi : quia multa assequenda quae eligenda sunt, non videntur quibusdam esse bona. Idem autem species assequendum et eligendum.

Juxta eamdem considerationem per oppositum oportet considerare construentem, si ejusdem speciei in eo quod idem specie est, idem proprium : tunc enim erit proprium quod ab adversario positum est non esse proprium. Cujus exemplum est, quoniam hominis in eo quod homo est, est proprium triplicem (hoc est, trium potentiarum) animam habere. Locus autem hujus considerationis utilis est non solum in proprio, sed etiam in accidente : quia sicut eorumdem in quantum talia,

<--- Page Split --->

est idem proprium : sic eisdem in quantum talia, necessarium est accidere idem, vel non inesse in accidentibus quae a subjecto causantur.

Deinde etiam comparatur proprium non solum secundum identitatem simpliciter, sed etiam secundum identitatem secundum quid, quae est generis et speciei. Unde destruentem oportet considerare si eorum quae sunt eadem specie subalterna, non idem semper specie est ut proprium, quod assignatum est. Cujus exemplum, ut quoniam idem specie sunt subalterna homo et equus : et moveri in seipso et stare in seipso, sunt propria ejusdem speciei, et equi proprium non est semper moveri in seipso sive a seipso : ergo nec proprium est hominis semper moveri in seipso sive a seipso : et sicut equi non est proprium, quod semper stet in seipso, ita hominis non est proprium semper a seipso moveri : idem enim specie semper est moveri et stare in seipso : quia ab una causa est utrumque, quod est animal processivum : hoc enim solum habet, quod movetur in seipso et stat in seipso, ut dicitur VIII Physicorum : secundum enim quod est animal processivum, accidit ei utrumque istorum.

Juxta hoc idem astruenti considerandum occurrit, si eorum quae sunt idem specie subalterna, semper est idem proprium: tunc sequitur quod recte positum est inesse proprium, quod ab adversario dictum est non esse proprium: ut quoniam hominis qui idem est specie cum equo, est proprium esse gressibile bipes: proprium autem erit quae idem specie subalterna cum homine esse volatile bipes, quod est idem specie cum eo quod est gressibile: utrumque horum subjectorum et propriorum est idem specie, in eo quod haec ambo ut sub eodem genere subalterno proximo sunt species, cum sint sub animali: ista autem propria et gressibile bipes, ut volatile bipes, sunt ut differentiae generis proximi etiam animialis.

Hic autem locus falsus est, quia non

videtur generalis esse, nisi in his in quibus proprium ad unam solam speciem refertur, ut gressibile bipes ad hominem : est enim sive contingit in quibusdam quae eadem specie subalterna ; quoniam alterum propriorum uni soli inest speciei : alterum vero non uni soli inest, sed pluribus, et non uni soli convenit : sicut homo et equus sunt idem specie : et gressibile bipes, et gressibile quadrupes idem specie : et non sequitur si gressibile bipes est proprium hominis, quod gressibile quadrupes est proprium equi, et pluribus convenit, et non uni soli equo.

CAPUT V.

De remotione cavillationum quae fieri possunt.

Quia vero jam dictum est, quod eorumdem specie, diversorum numero est idem proprium et idem numero, et diversum dicitur multipliciter : labor est contra eum qui sophistice ad obviandum sumit idem et diversum assignare proprium unius et alicujus solius, eo quod labor est scire quod sit unum numero solum : quia accidente subjectum est numero idem : cum tamen sint in ipso specie diversa et genere, quorum non potest esse idem proprium. Cujus ratio prima est, quia quod inest alicui subjecto per se sumpto, cui subjecto accidit aliud, et videtur etiam inesse accidenti concretive sumpto cum eo subjecto, tantum accidit illud accidens cum sit idem numero subjectum per se sumptum, et sumptum concretive cum accidente : ut quod inest homini ut per se sumpto, inerit etiam albo homini concretivesumpto cum accidente : cum sint idem numero homo, et albus homo : et ideo quod albo homini inerit, et homini propter eamdem causam.

Tamen aliquis sophistice obvians accusabit sive reprobabit cum increpatione hujusmodi propria, cum subjectum secundum se et subjectum cum accidente sumptum non sint idem : eo autem accu-

<--- Page Split --->

sabit quod est faciens sive dicens aliud quidem quod subjecto inest secundum se accepto, et aliud faciens ipsum subjectum cum accidente concretive sumptum. Ut, verbi gratia, aliud quidem hominem esse dicet secundum se sumptum, aliud vero album hominem : et sic diversa dicet esse propria. Amplius autem alia ratione ad idem inducta taliter obvians etiam dicet esse diversum habitum accidentis in abstractione sumpti, et id quod secundum habitum accidentis informatur concretive dictum : nam si idem sint haec, tunc sequitur quod habitui inest ut proprium, hoc etiam inerit ei quod informatur secundum habitum, denominative etiam inest habitui a quo denominatur inesse. Ut, verbi gratia, quoniam sciens dicitur denominative a scientia disponi et informari, et habitus et subjectum sunt diversa genera essentiae, non erit scientiae proprium irreprobabile esse sub ratione : nam hoc est proprium scientis qui diversus a scientia erit irreprohabilis sub ratione : et sic ejusdem numero dicit esse diversa propria.

sit, diversimode deflectitur ad concretum et abstractum, sive principale et sumptum, ad quae refertur ut ad subjectum : eo quod sic sumendo neque sciens qui dicit concretum, proprie est irreprobabile sub ratione significando proprium neutraliter ut essentiam stantem per se : ut est irreprobabilis quidem sub ratione ut nomen proprii, et ut informans subjectum, et ut adjectivum substantivorum significetur : neque scientia proprie loquendo est irreprobabilis sub ratione, sed irreprobabile quoddam : cum scientia ut abstracta a se stans significetur : et ideo proprie designari debet per adjectivum ; substantivatur hic cum dici sic oporteret : nisi quia ei qui obviando instat, omnino sive omni modo est adversandum ne occasionem habeat cavillandi. Aliter autem dicere sufficisset, quod subjecto sunt idem subjectum per se et subjectum accidente formatum, et sic ipsorum est idem proprium : et secundum esse formale diversarum formarum sunt diversa, et sic habent diversa propria.

Hujus autem solutio est, quod construenti problema inductum, quod etiam eorumdem specie est idem proprium : dicendum quod non est diversum simpliciter subjectum cui aliquid accidit, et accidens cum eocui acciditconcretive sumptum : sed cum idem sunt supposito, aliud non dicitur unum ab alio, eo quod talibus est inesse secundum formas diversas : cum idem enim est homini per se sumpto hominem esse a forma substantiali, et albo homini esse album hominem per formam accidentatem : et ideo est proprium ejus, quod idem numero sumptum, sed non idem proprium, in quantum est diversis essentiis congrogatum.

CAPUT VI.

De modis specialibus propriorum deficientium a vero proprio.

Sic autem determinato proprio per conditiones proprii communes, et per ea quae sequuntur ad illas, considerandum est qualiter terminetur destructive et constructive per modos substantiales propriorum deficientium a vero proprio quod convenit omni et soli et semper ; et dabimus primo considerationes quatuor ex parte proprii sumptas, et secundo dabimus sex modos sumptos ex parte subjecti. Deinde docebitur qualiter terminatur problema de proprio secundum modos illos.

Amplius autem ei qui propter casus, hoc est, propter inflexionem vocis diversam, quidem principale et sumptum diversam habent inflexionem : diversa enim propria subjecti et accidentis, sive sumpti et principalis, quod idem proprium etiam

Dicimus igitur, Deinde (post considerationes sumptas a conditionibus communibus proprii) oportet destruentem proprium inspicere si aliquis assignans proprium quod naturaliter, hoc est, secundum aptitudinem et ordinem et potesta-

<--- Page Split --->

tem solam naturae inest, sicut in sermone assignavit hoc modo secundum locutionem, sicut quod semper inest secundum actum : tunc enim videbitur aliquando moveri (hoc est, a subjecto removeri) id quod positum est proprium : quod est contra proprii rationem, cujus est non derelinquere subjectum : secundum autem locutionem semper inesse significat qui in locutione non determinat modum specialem quo inest proprium, quia tunc non intelligitur in sermone nisi modus simpliciter proprii. Cujus exemplum est, ut qui dixit hominis proprium esse, quod sit bipes, vult quidem sive intendit assignare non simpliciter proprium, sed proprium quod naturaliter (hoc est, secundum naturae potestatem et ordinem) inest : locutioni autem quia non determinat modum specialem proprii, non relinquitur nisi modus proprii : simpliciter enim significat proprium quod simpliciter ex actu et semper inest, et tale est proprium : ideo quod est esse bipes, non erit hominis proprium : non enim omnis homo est duos pedes habens : quia per accidens violentiae, vel infirmitatis, vel materiae malitia in formatione generati potest non duos pedes habere secundum actum.

Construentem autem problema idem oportet per oppositum modum considerare si aliquis vult vel intendit de proprio assignare aliquid quod naturaliter inest, quod locutione significans determinat hoc modo inesse, ut dicat hoc esse naturaliter proprium et non simpliciter : quia tunc sequitur quod significat secundum naturam inesse, nec removeatur, hoc est, de subjecto removeatur, quin semper secundum naturae aptitudinem et potestatem insit. Cujus exemplum est, ut quoniam qui hominis proprium assignavit, quod secundum naturam est animal susceptibile disciplinae, vult locutione m significare, quod naturaliter est proprium, et ita proprium quod a subjecto non removebitur, sed in hoc quoniam est secundum naturam proprium hominis animal susceptibile disci-

plinae. Quamvis per occasionem et accidens violentiae vel infirmitatis non semper conveniat, ut patet in junioribus et appoplecticis et cerebro læsis, qui disciplinae non sunt susceptibiles.

Amplius specialis modus interiendi proprium est assignare propria quaecumque dicuntur propria inesse ut secundum aliud aliquid prius, sicut ipsum subjectum quod prius est natura et causalitate, aut ut prius sicut ipsum subjectum, opera quidem est (hoc est, labor) assignare talium subjectorum proprium : nam si ejus sub quo secundum aliud illius proprium assignavit : et tunc proprium de priori verum erit, et de omnibus partibus illius : et sic non soli convenit. Si autem prioris secundum se accepti proprium non posuit, tunc proprium etiam de priori verum erit, et de omnibus partibus illius : et sic non soli convenit. Si autem prioris secundum se accepti proprium posuit, tunc proprium de eo praedicabitur quod est secundum aliquid: et sic non convenit proprium secundum ipsum subjecto : et sic iterum non erit proprium, quia inesse subjecto est una substantialium conditionum proprii. Cujus exemplum est, ut si quis alicui colorato assignavit proprium quod superficiei convenit, dicens superficiem coloratum quid esse : quia tunc et de corpore terminato superficie verum erit dicere corpus coloratum esse : et si proprium dicat corpus coloratum esse, etiam de superficie verum erit et praedicabitur coloratum esse: et sic non erit verum, quod de quo praedicatur ratio quae est proprium, praedicetur et non nomen quod est subjectum.

Quæstio tamen est de conditionibus essentialibus proprii, quod de quo prædicatur ratio quæ est proprium, prædicetur et nomen quod est subjectum significans. Hoc autem modo prædicatur superfìcies de corpore, nec corpus de superfìcie : de quibus tamen hic prædicatur hoc modo assignatum proprium, quod est esse coloratum, quod prius inest secundum superficiem, et posterius secundum

<--- Page Split --->

corpus. Iste ergo sunt substantiales conditiones modorum proprii, quos per determinationem in locutione factam assignare oportet.

Ergo quidem accidit in quibusdam talibus propriis ut plurimum fieri peccatum aliquod : eo quod non determinatur in locutione circumloquente proprium, quo modo speciali et quibus : nam subjectis determinatur proprium, sive quorum subjectorum antecedentium vel consequentium ponitur proprium sive assignatur. Enumeratis ergo quatuor modis in quibus non determinatur talis modus vel talis in locutione, contingit peccare circa proprium. Dicimus ergo quod omnes conantur assignare aut quod naturaliter inest, eo quod proprium fluit a naturalibus et essentialibus subjecti : et iste est modus primus juxta naturam subjecti proprii acceptus, ut proprium hominis dicitur esse bipes. Aut quod ut nunc inest et alicui, ut alicujus hominis proprium ponitur quatuor digitos habere tantum per nature defectum vel violentiae infirmitatis : et iste est modus secundus. Aut quod est consequens speciem, velut ignis est proprium subtilissimum esse corporum : quia non nisi in subtilissimo salvatur species ignis : et iste est modus tertius. Aut quod consequitur naturam simpliciter, hoc est universaliter, velut animalis proprium dicitur esse vivere vita manifesta : quia vita occulta vivere habet plus modos corporis quam animae, cujus proprius effectus est vivere : et iste quidem sumitur vel causatur a substantialibus subjecti, vel deficientibus ab illis : et iste est modus quartus. Aut assignatur modus proprii inhaerentis secundum aliquid ipsi subjecto, velut animae assignatur, quod sit prudens, quod convenit secundum rationem : et iste modus est quintus. Per aliud enim quam per rationabilem partem non est quis prudens nisi per rationem, cui ut prius inest prudentia : et iste est modus sextus. Aut ut id quod convenit subjecto in eo quod aliud habet, ut scientis proprium dicatur irreprobabile esse sub

ratione qua convenit quod convenit, et inest per scientiam quam habet prudens : et iste est modus septimus. Nihil enim aliud est scientem irreprobabilem esse sub ratione, quam habere aliquid quo sit irreprobabilis sub ratione. Aut assignatur in eo quod habetur cui convenit gratia ejus quod habetur, ut scientiae ponitur proprium irreprobabile esse sub ratione : hoc enim convenit scienti in eo quod habetur ab ipso scientia irreprobabilis sub ratione : et iste est modus octavus. Aut assignatur proprium in eo quod participa'r ab aliquo, sicut essentialiter superius participatur ab inferiori aliquo, sicut animalis proprium dicitur esse sentire, quia participatur ab ipso sensibile : et iste est modus nonus. Sentit enim et aliud quod inferius illo est, ut homo : sed non sentit nisi ut jam hoc participans quod est sensibile. Aut significatur proprium in eo quod aliquid aliud participat ut inferius participat suum superius, sicut dicitur proprium alicujus animalis esse vivere in eo quod participat vitam vel vitae principium : et iste est modus decimus. Quatuor istorum modorum primi sunt juxta proprium sumpti. Sex autem posteriores sumpti sunt juxta modos subjecti, ut communiter dicitur.

Possunt autem modi inducti sic assiNumeius et ordro prognari : omne enim proprium, aut est prorum. simpliciter proprium et in nullo deficiens a ratione proprii : et sic est vere proprium. Aut est in aliquo deficiens a proprii ratione : et tunc secundum quid est proprium, et non vere. Si autem deficit a proprii ratione, cum proprium simpliciter sit aut in eo quod est soli, aut in eo quod est omni inesse. Si deficitin eo quod est omni quod convenit omni et soli et semper : aut deficit in eo quod est omni, et est proprium species quod uni soli convenit, sicut patebit inferius. Si autem deficit ab eo quod est semper inesse : hoc contingit dupliciter. Aut enim respicit tempus simpliciter secundum naturæ ordinem determinatum : et hoc est proprium quod naturaliter inest. Aut re-

<--- Page Split --->

spicit tempus determinatum ut nunc : et sic est ut nunc proprium. Si autem deficit ab eo quod est soli inesse, hoc convenit etiam alii subjecto : et tunc ista duo (quibus inest proprium) aut sic se habent ad invicem, quod unum est de essentia alterius : aut non sic se habent, quod unum sit de essentia alterius. Si sic se habent, quod unum sit de essentia alterius, sic est proprium quod participatur, aut ubi illud de cujus essentia est reliquum : et sic est vere proprium in eo quod participat. Si autem unum non est de essentia alterius : tunc accidentaliter se habent ad invicem subjecta quibus inest proprium, et tunc aut se habent ad invicem secundum ordinem susceptionis proprii aequaliter, aut secundum prius et posterius. Si secundum prius et posterius : tunc aut est proprium cui inest per prius, et sic est proprium quod prius inest : aut est ejus cui inest per posterius, et tunc est proprium quod inest secundum aliud. Si autem aequaliter se habeant ad proprii susceptionem : aut ergo assignatur proprium ejus quod habet, et sic dicitur proprium in eo quod habet : aut est ejus quod habetur, et sic est acceptio propriorum.

Tamen melius colligitur numerus et ordo priorum ex his quae dicta sunt in explanatione singulorum modorum, sicut cuilibet patere potest per ea quae dicta sunt, diligenter consideranti quae circa singula dicta sunt ex parte modi propriorum, vel ex parte subjectorum a quibus sumuntur propria.

CAPUT VII.

De peccatis quæ fiunt circa dictos modos propriorum.

Juxta autem modos accidit peccare in assignatione propriorum, ex eo quod in locutione non terminatur explicite quomodo proprium assignetur. Ergo quid in assignatione proprii secundum naturam convenientis non addit hanc determina-

tionem, naturaliter, qua determinatur proprium, non simpliciter sed secundum naturae aptitudinem esse assignatum, peccat : eo quod contingit id quod naturaliter inest, alicui non inesse cui inest naturaliter, sicut proprium hominis est duos pedes habere : et hoc peccatum est primum. Qui vero non terminat in locutione, quod hoc quod inest nunc, hoc est, quod hoc quod ut nunc assignatur designatum, aliquando non erit tale, quale nunc est : quod non convenit proprio : et hoc est peccatum secundum, sicut qui dicit proprium hominis quatuor digitos tantum habere. Qui autem assignans proprium non indicat, quoniam ut prius, aut quod inest secundum cui prius inest, ponit in ipso, quoniam non erit verum de quo prædicatur ratio quæ est proprium, et nomen subjectum prædicetur : et hoc est tertium peccatum. Hujus autem exemplum, velut qui colorari superficiei sive corporis proprium assignavit. Qui vero assignando proprium, non prædicit in locutione determinando secundum quid, aut in eo quod est habere, aut in eo quod est haberi proprium, quod assignavit pro proprio, peccavit : quia proprium quod assignavit, soli inerit et non habenti. Si autem assignaverit proprium habenti et habito, et e converso, inerit. Cujus exemplum est, velut irreprobabile sub ratione scientiæ vel scientis est proprium, ut jam supra dictum est : et hoc est quartum peccatum. Qui vero præsignificavit in locutione, quod in eo quod participat vel participatur assignavit proprium, peccavit, eo quod et in aliis quibusdam subjectis inerit proprium, quam in subjecto cui ponitur inesse proprium : si enim in eo quidem participat, assignavit proprium, tunc omnibus participantibus illud inerit proprium : si assignavit in eo quod participatur, tunc sequitur quod inerit omnibus quæ participantur, velut si alicujus ut hominis assignavit proprium vivere. Qui vero assignavit proprium et speciem, et qui dividit, hoc est, distinguit proprium quod specie con-

<--- Page Split --->

venit, dicens in oratione, quod specie proprium assignavit, peccavit : quia secundum suam assignationem inerit uni soli quae sub specie illa subalterna, cujus speciei subalternae proprium assignavit. Et haec est ratio, quia quod secundum superabundantiam dicetur, uni soli convenit et inerit, ut ignis significat proprium levissimum esse corporum.

Unde aliquorum etiam qui assignant proprium specie, etiam quando determinando dicit, quod assignavit proprium specie, adhuc peccat : quia in talibus propriis unam solam speciem specialissimam illorum propriorum qui per superabundantiam propriam etiam dicuntur quando determinando secundum quid inest proprium addidit speciem, hoc est, specie proprium assignavit : hoc enim quibusdam speciebus subalternis non accidit ut tale conveniat ejus proprium, ut in igne : non enim est una species, hoc est, tantum species ignis : sed habet sub species specialissimas. Dividitur enim ignis in igne qui est carbo, et in igne qui est flamma, et in igne qui est lux : et dividitur in hac specie, eo quod istae sunt diversae species ignis. Et propter hoc oportet, quando determinando declaratur, quod specie assignatur proprium, diversam ab aliis et divisam speciem esse, et specialissimam ejus quod dicitur proprium esse specie : quoniam alius quidem ignis secundum magis, et alius secundum minus sive secundum magis et minus inerit, quam dictum est et assignatum inesse proprium, ut patet in igne, cujus proprium est subtilissimum esse corporum. Habet autem ignis species quae sunt lux, flamma, et carbo : et unumquodque istorum est ignis : et propter hoc non oportet esse diversam speciem quando dicitur determinando specie, sed esse specialissimam, quando id quod dictum est proprium in speciebus subalternis, aliis quidem speciebus inerit secundum magis, et alius secundum minus, velut in speciebus ignis subtilissimum est lux : est enim subtilior

carbone et flamma. Hoc autem quod secundum magis et minus, non oportet prædicari proprium, quando nomen, hoc est, species secundum nomen speciei non secundum magis prædicatur de eo de quo ratio, hoc est, proprium prædicatur, et secundum magis et minus est verum. Si autem non oportet proprium de omni magis et minus de aliquo eodem specie, non erit etiam quod nomen, hoc est, species secundum magis et minus dicatur de eisdem. Hoc autem falsum est, quia secundum magis et minus dicitur ignis de carbone et flamma et luce. Ergo et proprium subtilissimum corporum esse quod secundum minus in carbone, et secundum magis in flamma, et secundum maxime erit in luce.

Amplius autem secundum hoc accidit, quod idem proprium est ejus quod simpliciter est species, et ejus quod maxime est tale : et sic quod per superabundantiam dicitur, non uni soli convenit, velut de igne dictum hoc proprium quod est subtilissimum corporum se habere. Nam hoc proprium est simpliciter ignis : et lucis idem erit proprium : lux enim est subtilissima inter species ignis : inconveniens est proprium prædicari secundum magis et minus specie non secundum magis et minus prædicata : et hujus causa est, quod proprium, ut dicit Boetius, manat de principiis speciei : et ideo principiis secundum magis et minus prædicatis inconveniens proprium quod est quasi ratio declarans speciem non secundum magis prædicari. Adhuc autem si de eo quod est simpliciter, et de eo quod maxime est, esset idem proprium, non assignaretur proprium ad vere proprium : quia hoc convenit uni soli.

Ad omnes autem dictos modos quibus peccatum accidit in ponendo proprium sic erimus idonei, quod aliquo disputante contra nos sic assignante proprium, ut dictum est, conandum est instando contra eum. Sed eidem non est danda occasio instandi : et hoc est quando apud nos ipsos taliter proprium assignamus :

<--- Page Split --->

tunc enim instando nobis adversarius provocaretur : unde statim determinandum est quando proprium ponitur, ne occasio instandi detur adversario.

Et illis modis patet quod novem sunt considerationes de novem non vere propriis elicita : sed de vere proprio nulla ponitur consideratio, quia inutilis esset, eo quod vere proprium ponitur sine determinatione.

CAPUT VIII.

De determinatione proprii per considerationes sumptas ex comparatione proprii ad speciem sive ad subjectum.

Deinde considerando ad subjectum cujus proprium assignatur, considerare oportet si idem nomine et diffinitione ejusdem proprium posuit : tunc enim non erit proprium quod positum est esse proprium. Cujus ratio est, quia idem esse indicat : aut implicite, si idem nomine : aut explicite, si idem diffinitione : quod autem esse indicat, non proprium, sed diffinitio, ut diffinitio large sumatur pro omni eo quod implicite vel explicite indicat esse rei. Ut quoniam qui dixit honesti proprium esse decens vel pulchrum : decens enim in moribus vel pulchrum idem est honesto, ut dicit Tullius. Peccavit ergo sic assignans proprium : quia idem in moribus decens et pulchrum et honestum. Non ergo est proprium decens honesti.

Juxta autem eamdem considerationem per oppositum acceptam construentem inspicere oportet, si aliquis non idem ejusdem proprium assignavit, sed in entia diversum, conversim tamen de subjecto prædicatum : tunc enim erit proprium quod ab adversario positum est non esse proprium. Cujus exemplum est, ut qui ponit animalis proprium esse, quod sit substantia animata, non posuit idem ejusdem proprium : et assignavit pro proprio id quod conversim prædicatur : ergo est animalis proprium substantia ani-

mata. Et intelligendum quod substantia animata dicitur dupliciter, ut composita ex anima et corpore, anima corpus continente : et sic non est proprium, sed esse indicans animati ut diffinitio. Dicitur etiam substantia animata, substantia habens animationem et habitum relatum ad actum : et sic animatum est consequens esse animalis : et sic est proprium conversim prædicatum : et sic planta non habet perfectam animam ex qua sit motus vitæ manifestus : sed, sicut dicitur in libro de Plantis, habet partem partis animæ secundum motum augmenti et alimenti et generationis.

Deinde quia in homogeniis eadem est ratio totius et partis, destruentem oportet considerare, quod in his quæ similium partium sunt, si quod totius est proprium, non verum est de parte, ita quod vere de parte prædicetur : tunc enim non erit proprium quod positum est esse proprium. Similiter considerandum si in talibus proprium quod assignatur parti non prædicatur de toto : tunc enim iterum quia eadem est ratio et species quæ est forma partis et totius, non erit proprium quod positum est esse proprium. Accidit enim in aliquibus homogeniis hoc fieri sive sic assignari proprium totius quod universo convenit et non parti, et aliquando quod parti convenit et non toti universo : assignabit enim aliquis taliter in his totis quæ similium partium sunt proprium aliquoties quidem intuens sive inspiciens in universum totum et non in partem, aliquoties autem intuens sive inspiciens in id quod particulariter parti convenit et est particulare, et non inspiciens in totum : cum tamen totum universum et pars sint ejusdem rationis : et sic aliquis ipsum seipsum intelligens sive intellectum dirigens, aliquando inspicit ad totum non ad partem, aliquoties ad partem et non ad totum : erit enim tunc neutrum proprium ratione assignatum, et ideo non erit proprium. Cujus exemplum est, ut in universum intuens et non in partem çuamlibet, ut qui dicit maris

<--- Page Split --->

proprium esse, quod sit aqua plurima salsa : hoc enim ejusdem totius quod similis partis est, posuit proprium : tale autem assignavit proprium quod non verum est de qualibet parte : quia non quælibet pars est aqua plurima : non enim erit quædam pars forte parva et pauca mare : quælibet enim pars maris mare est, nox tamen aqua plurima salsa : non ergo erit maris proprium, quod sit aqua plurima salsa. In parte consideranti et non in toto exemplum est, ut qui posuit proprium aeris spirabile esse : hoc enim alicujus quod est similis partis, posuit proprium : tale autem posuit proprium quod est de aliqua aeris parte verum, et non de toto aere universo verum dicitur : non enim totus aer spirabilis est, sed tantum ille qui est refrigerans in pectore spirantis : non igitur erit aeris proprium spirabile.

Astruenti autem juxta eamdem consi-

derationem considerandum est per oppositum si id quod positum est in talibus proprium, verum est prædicatum de unoquoque quod est pars talis totius, et non verum etiam per universum. Cujus exemplum est, ut quoniam verum est de omni sive universa terra simul deorsum ferri secundum naturam : est autem et hoc idem proprium, et alicujus quod est pars quælibet terræ, secundum universum sive per naturam universi est pars ejusdem speciei : nam tunc secundum terram (hoc est, terræ naturam et speciem quæ in parte salvatur) erit terræ proprium deorsum ferri secundum naturam. Attendendum autem, quod universum dicitur totum homogenium : eo quod una ratione quælibet pars participat totum, ut particularia subjectiva participant speciem : alia autem tota non dicunt universum.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

DE DETERMINATIONE PROBLEMATIS DE PROPRIO PER LOCOS EXTRINSECOS.

CAPUT I.

De inspectione in quatuor genera oppositorum, et ex disparatis.

Deinde ad determinandum problema de proprio, considerandum est per oppositiones sumptas ex oppositis, et inter opposita primo considerandum est in contraria : quia contrariorum oppositio est oppositio entis absoluti ad ens absolutum. Destruenti ergo considerandum est si duo subjecta sunt contraria, et duo propria sint contraria prædicata, ita quod duo ad duo comparentur : si enim contrarium non sit proprium contrarii, nec reliquum reliqui. Cujus exemplum est, ut quoniam contraria sunt subjecta, justitia et injustitia : et duo contraria subjecta, optimum et pessimum : et non est justitia proprium esse optimum : ergo nec injustitia est pessimum.

Astruenti vero hac consideratione per oppositum est utendum : si enim contrarium contrarii proprium est, et propositum propositi. Cujus exemplum est, bonum et malum sunt contraria subjecta : eligendum et fugiendum, contraria prædicata : et boni proprium est eligendum : ergo et mali proprium est fugiendum.

Secundo autem trahendæ sunt considerationes ex oppositis relative et in entibus secundum quid et in entibus absolute. Destruenti igitur in relativis considerandum est si duo subjecta sint relati-

va, et duo propria sint relativa : et si unum relativorum non est proprium subjecti unius quod est ad aliud, non erit reliquum reliqui proprium : ut duplum dicitur ad dimidium relative : et sunt duo subjecta, superans et superatum, sicut duo propria : non est autem duplicis proprium superans : non erit ergo dimidii proprium superatum. Non est autem vis Quomodo duplum est in exemplo : tamen potest dici quod duin plus quam superans. in superans. plum est in plus quam superans, quia duplum est in discretis et continuis : superans autem proprie in discretis in quibus dicitur numerus abundans superans : et sic duplum et superans non convertuntur : et sic superans non erit proprium dupli. Vel dicatur, quod superans in triplo est et quadruplo et causa multiplici : et ideo non est proprium dupli sed in plus : et non convertitur cum duplo, et ideo non est ejus proprium.

Astruenti autem ista consideratione opposito modo utendum est etiam si ejus subjecti (quod est ad aliud) id quod est ad aliud, erit proprium, et ejus quod est ad aliud sicut proprii subjecti correlativum erit proprium relative dictum ad proprium alterius correlativi. Cujus exemplum est, quoniam relative dicitur duplum ad dimidium : duo autem correlativa dicuntur ad unum : est autem duplicis proprium habere se sicut duo ad unum : erit dimidii proprii habere se sicut unum ad duo. Et attendendum quod unum et duo nec secundum intentiones nominum ad invicem sunt relativa, neque secundum rem et esse, sed in ratio-

<--- Page Split --->

ne superantis et superati referuntur ad invicem.

Tertio quidem considerandum est in oppositis secundum privationem et habitum : et ista oppositio est inter ens simpliciter, et non ens, quod tamen aliquid ponit in genere. Destruenti quidem problema de proprio considerandum quando sunt duo subjecta opposita secundum privationem et habitum, et duo propria prædicata et similem oppositionem habentia. Si enim habitus qui est subjectum hoc proprium quod secundum habitum dicitur, non erit proprium, neque privationis quæ est subjectum priori oppositum alterum quod secundum privationem dicitur, erit proprium, nec habitus qui est subjectum hoc proprium quod secundum privationem dicitur, erit proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam non dicetur proprium surditatis insensibilitas simpliciter esse : quia non convertuntur : sed insensibilitas est in plus : nec auditus erit proprium sensum vel sensualitatem esse simpliciter propter eamdem causam.

Construenti autem eadem consideratione per oppositum modum considerandum est sic, si illud proprium quod secundum habitum dicitur subjecti quod est habitus, est proprium : tunc etiam privationis quæ est subjectum, privatio erit proprium. Ut quoniam visus est videre proprium, vel visu discernere, secundum hujus quod habitum visum dicimus, erit cæcitatis proprium non videre vel discernentem non esse secundum visum, secundum quod non habemus visum, vel secundum quod privati sumus habitu visus.

Deinde ad hujus problematis considerationem considerandum est in oppositis contradictorie : quæ contradictio est inter ens et non ens quod nihil ponit. Primo quidem in quibus duo prædicata affirmative vel negative sumpta ad idem subjectum referuntur ; unum secundum affirmationem, et alterum secundum negationem. Et prima consideratio est ex

ipsis prædicatis quæ de subjecto uno prædicantur. Et locus iste non est nisi utilis destruenti tantum. Posset tamen videri alicui, quod sit etiam constructivus per hoc quod dicitur, quod de quolibet affirmatio vel negatio vera est. Ad hoc dicendum est, quod non sit hic sermo de affirmatione et negatione verus : sed sit hæc responsio de negatione termini instituti, ut patet, quod quamvis negetur terminus institutus de aliquo, non tamen sequitur affirmatio termini instituti de eodem : quia non sequitur, non est non justus : ergo est justus : ut si affirmatio aut quod secundum affirmationem est proprium alicujus subjecti, non erit ejusdem subjecti proprium negatio, aut quod secundum negationem dicitur: et e converso si negatio aut quod secundum negationem dicitur, est alicujus proprium, non erit affirmatio sive quod secundum affirmationem dicitur, ejusdem proprium : hoc enim in contradictoriis propriis tenet secundum consequentiam quæ est in ipso quæ est in contradictoriis et ratione convertibilitatis terminorum : in aliis enim non teneret, ut quoniam animalis proprium animatum esse, non erit animalis proprium non animatum esse.

Secundo autem considerandum in his in quibus duo propria ad duo subjecta referuntur prædicata secundum affirmationem, vel non prædicata secundum negationem, et de quibus subjectis prædicantur vel non prædicantur sive negantur. Destruenti quidem hac consideratione utendum, et dicendum quod si affirmatio affirmationis non est proprium, neque negatio negationis erit proprium : et e converso si negatio negationis non est proprium, nec affirmatio affirmationis erit proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam non est proprium hominis animal, nec non hominis proprium erit non animal : et e converso si non hominis proprium non videtur esse non animal, nec hominis erit proprium esse animal.

Astruenti autem hac consideratione

<--- Page Split --->

opposito modo utendum est: si enim affirmatio affirmationis est proprium, et negatio negationis est proprium, et e converso. Ut gratia exempli, si non animalis est proprium non vivere vita manifesta, erit animalis proprium vivere. Si autem animalis sumitur proprium vivere, etiam non animalis videbitur proprium esse non vivere: et tenet in his secundum consequentiam in ipso factam propter causam superius dictam.

Tertio adhuc per contradictoria, secundum quod duo subjecta ad quae refertur unum praedicatum, destruenti quidem considerandum est si illud quod assignatum est proprium affirmationis sive subjecti affirmati, non erit idem affirmatum etiam negationis proprium: et ejus proprium quod assignatum est negationis proprium ad idem, non erit proprium affirmationis: non enim erit affirmationis et negationis proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam animalis est proprium animatum esse, non animalis non erit proprium animatum: et quoniam non animalis est proprium non animatum esse, animalis non erit proprium idem esse.

Construenti vero sic ista consideratione utendum est: quia si proprium (quod assignatum est ab aliquo) non est proprium affirmationis: tunc erit proprium negationis. Hic autem locus in quibusdam falsus est: non enim affirmatio negationis est proprium, nec e converso: eo quod affirmatio negationi omnino (hoc est, universaliter) non inest, ita quod sequatur ad ipsam: negatio autem affirmationi inest, ita quod sequatur ad affirmationem negatio: sed inest ei ut proprium: sequitur enim, iste est homo: ergo non est asinus: sed non sequitur, iste non est asinus: ergo est homo 1. Quidam tamen dicunt, quod affirmatio et negatio possunt dupliciter considerari. Primo secundum intentionem, et sic

neutrum est in alio: secundo modo, ut pars integralis et totum, et sic negatio est in affirmatione ut pars integralis: quia homo currit, pars ejus est quod dicitur, homo non currit. Prima est melior expositio. Causa autem quare non tenet, est quod idem non potest esse proprium plurium: afirmatio enim non potest esse proprium negationis, nec negatio affirmationis: affirmatio enim non sequitur ad negationem, sed negatio sequitur ad affirmationem: sed non conversim ut proprium: sed quia disparata per divisionem propriarum differentiarum acpiuntur.

Deinde post oppositorum inspectionem destruentem problema de proprio oportet considerationem accipere ex his quae contrario dividuntur, sicut species disparata sub uno genere diverso per divisionem accipiuntur: quia qualiter per coaequeva fit divisio, destruenti quidem est considerandum si species est ex diverso divisa, et propria similiter ex diverso sint divisa: tunc considerandum est si nullum aliorum propriorum ab assignato proprio sit reliquarum specierum ab assignata specie: tunc enim positum proprium non est proprium assignata speciei. Sicut si talis fiat propriorum divisio: animalium aliud sensibile, aliud intelligibile. Item animalium aliud deus, aliud homo. Si animal sensibile nullius aliorum a diis est proprium, non erit animal intelligibile dei proprium. Et dicitur deus animal intelligibile ab animato: quia Antiqui haec (qua cœelestia sunt) animalia esse dicebant et immortalia: vocantes animal hoc quod habet animam per vitam et motum (ut dicit Apuleius in libro de Deo Socratis) et intelligentiam dicebant per intellectum agentem et moventem et non per intellectum adeptum. Sed tamen quantum ad considerationem non magna vis est de exemplo. Sensibile autem non est proprium mortalium anima-

<--- Page Split --->

lium, sed differentia : et similiter intelligibile non dei proprium, sed differentia.

Eadem autem ista consideratione utendum est per modum oppositum sic etiam, si reliquorum subjectorum quae e diverso dividuntur (sive per divisionem accipiuntur) cujuslibet sumptum per divisionem est proprium, ita quod singulis eorum respondet proprium e diverso cum assignato proprio divisorum : tunc reliquum proprium quod cum aliis contrario divisum est, erit assignatae speciei proprium, cujus ab adversario positum erat non esse proprium : ut si dividantur virtutes modo specierum in prudentiam, temperantiam, et fortitudinem, et dividantur posita motiva animae in rationabilem, concupiscibilem, et irascibilem, participantes aliqualiter rationem : si concedatur quod prudentiae proprium est, quod nata sit per se, quod sit virtus potentiae rationalis cujus perficit actum, sequitur quod temperantiae proprium est, quod per se nata sit quod sit virtus et perfectio ad actum concupiscibilis, et fortitudo sit virtus et irascibilis potentiae ad actum perfectio.

CAPUT II.

De considerationibus sumptis a casibus ex similibus et proportionalibus in esse et generari et corrumpi et hujusmodi.

Est autem locus extrinsecus ex convenientibus essentialiter et accidentaliter sumptus. Essentialiter quidem ut casus : accidentaliter autem utsimile proportionabile magis et minus, et hujusmodi. Deinde ergo (post opposita quae maxime et extrinseca sunt) destruere volenti problema de proprio, considerandum si casus propositi proprii non est proprium casus subjecti assignati, tunc enim sequitur quod nec in proposito casus erit proprium : ut quia ejus quod est juste, non est proprium id quod est bene, nec justi proprium erit

bonum : si enim casus removetur a casu, et nomen removetur a nomine.

Construenti autem hac consideratione opposito modo utendum est, si casus est proprium casus, tunc et nomen nominis, et e contrario : ut quoniam hominis proprium est gressibile bipes esse, et homini erit proprium gressibile bipedi secundum casum dici, ut etiam gradiendo bipedaliter dicatur. Haec autem consideratio a casibus non tantum est in opposito, sed in natura oppositorum, quemadmodum in prioribus locis hujus scientiae ubi de casibus agebatur, dictum est. Si enim ejus quod est juste fieri, proprium est bene fieri : et ejus quod est injuste fieri, proprium est male fieri.

Destruenti quidem ergo hoc loco sic utendum, quod si oppositi casus non est proprium oppositi casus, tunc neque in proposito propositi casus. Cujus exemplum est : si enim ejus quod est juste fieri, proprium est bene fieri, et ejus quod est injuste fieri, est proprium male fieri.

Construenti vero hac consideratione per oppositum modum utendum est, si casus oppositi est proprium casus alterius oppositi, tunc et in proposito casus istius oppositi est proprium casus illius oppositi : ut si boni est proprium esse optimum, ut boni per se est proprium esse optimum inter bona quae sunt utile, delectabile, honestum, tunc etiam mali erit per se proprium pessimum : et de quibus debet formari si optime esse est casus boni per se, pessime esse est casus mali per se.

Deinde etiam inspiciendum in ea quae similiter se habent in proportione ad aliud. Destruere quidem volenti problema de proprio, considerandum si quatuor sunt, quorum primum ad secundum se habet sicut tertium ad quartum : si secundum non est proprium primi, quartum non erit proprium tertii. Si enim quod similiter se habet, ejus quod similiter se habet in proportione ad ipsum, non est proprium : neque in proposito

<--- Page Split --->

quod similiter se habet, ejus quod similiter se habet, erit proprium. Cujus exemplum, sicut quoniam similiter se habet ad faciendum aedificium aedificator, et medicus ad faciendum sanitatem, uterque arte facit: sicut non est medici proprium ut ex arte semper inducat sanitatem, ita non erit aedificatoris proprium facere vel perficere aedificium.

Hac autem consideratione construenti per oppositum est utendum, si quod similiter se habet, ejus quod similiter se habet, est proprium: quia quod similiter se habet in proportione eadem, est ejus quod similiter se habet, proprium in proportione simili. Cujus exemplum est, quoniam similiter se habet medicus ad praeservationem ab infirmitatis periculo, sicut gyrustes, hoc est, luctator ad perfectivum euechia. Est autem gyrustes proprium quod sit perfectivum euechia, erit proprium medici praeservando facere sanitatem, sive quod hoc modo perfectivum sit sanitatis. Intelligendum autem quod gyrustes in antiquis urbibus fuit luctarum in cursibus et pugnis et ludis magister: quia, sicut dicit Victorinus, instituta fuerunt ad euectionem corporum, et excitationem caloris, et subtiliationem sanguinis, ut in bona dispositione et densitate carnis conserveretur corpus: et ideo arte ad hoc indignuit, quod ludos et pugnas et luctas instituerit, et quando et quibus et ubi quilibet etiam exercerent luctas in corpus: apud inertes et pigros resolvitur et laxatur caro ut nocivum recipiat et laxum, et a se repellere non possit per calorem hebetatum: et tales luctae sunt ut palestrae cursus in stadiis. Idcirco cursus equorum pypodroneum vocatur et tripudium et hujusmodi: per haec enim praeservabant corpora ne cachechiam incurrerent.

Deinde comparando unum proprium ad duo subjecta per similem proportionem, inspiciendum ex his subjectis quae sic (hoc est, similiter) se habent ad illud proprium quod comparatur ad ipsa. Et destruenti quidem considerandum si

quod sic (hoc est, similiter) se habet, non est proprium subjecti quod similiter se habet: tunc neque in proposito quod sic se habet ad proprium. Si autem ejus quod sic se habet in simili habitudine, est proprium ejus quod sic se habet: tunc sequitur, idem proprium quod prioris subjecti est proprium, non est proprium secundi subjecti, ad quod similiter se habet sicut ad primum, sicut positum fuerat esse proprium ejus. Et hujus causa est, quia idem proprium non potest esse duorum subjectorum specie differentium. Hujus autem exemplum est, quoniam si sic se habet prudentia ad pulchrum in moribus et fœdum, quod disciplina utriusque eorum est: non est autem prudentia disciplinam esse pulchri: sequitur quod etiam non erit proprium ejus disciplinam esse fœdi. Si vero est proprium prudentia disciplinam esse pulchri, sequitur quod non sit proprium ejus disciplinam esse fœdi: impossibile enim est idem esse plurium proprium, ut dictum est. Unde locus iste construenti nihil utilis est, eo quod se habet ubi unum proprium ad subjecta plura comparatur. Proprium autem unum non potest esse plurium subjectorum: et si ponatur, destruitur proprium.

Deinde adhuc destruenti in similitudine habitudinum considerandum est inesse et generatione et corruptione similiter habentibus. Destruenti igitur inspiciendum ad esse et generari, et non inesse et corrumpi: si enim id proprium quod secundum esse dicitur, est proprium alicujus secundum esse dicti: tunc etiam corrumpi (hoc est, quod secundum corruptionem dicitur) erit proprium ejus subjecti quod dicitur secundum corrumpi: neque enim id proprium quod secundum rationem dicitur, erit proprium ejus subjecti quod dicitur animal generari: quoniam non est hominis proprium, quando est, esse animal, sed est consequens ad ipsum: neque ejus quod est hominem generari, erit proprium generari animal, sed ex consequentia generatur: neque ejus quod

<--- Page Split --->

est hominem corrumpi, erit proprium corrumpi animal, sed ex consequentii corrumpitur. Eodem autem modo accipiendum est e converso ex habitudine ejus quod est generari ad esse et corrumpi, et ex corrumpi ad esse et generari: et quemadmodum dictum est nunc in consideratione ultimo inducta, ex esse ad generari et ad corrumpi: quaecumque enim horum trium aliis duobus comparentur, similis erit habitudo quantum ad susceptionem proprii.

Construenti autem hac consideratione opposito modo utendum est, si ejus quod est secundum esse positum, proprium est ejus subjecti quod secundum esse positum est, tunc erit proprium. Cujus ratio est, quia et ejus quod secundum generari positum est, erit hoc proprium quod secundum generari dicitur: et ejus quod secundum corrumpi positum est, erit proprium hoc quod est secundum corrumpi assignatum. Cujus est exemplum, ut hominis accepti secundum esse proprium est esse mortale: tunc etiam ejus quod est generari hominem, est generari mortale: et ejus quod est corrumpi hominem, est proprium corrumpi mortale. Eodem modo accipiendum est e converso, et ex generari et ex corrumpi ad esse arguendo et ad propria quae ex his sunt in construendo, velut dictum est, et in destruendo, paulo habita consideratione: et quia species est similitudo quaedam individuorum.

Deinde post omnia quae dicta sunt de similibus, inspiciendum est in speciem positi sive subjecti cujus assignato proprio secundum esse et generari et corrumpi. Destruenti considerandum si proprium quod assignatur, speciei illi cui assignatur, non inest secundum esse quod habet in materia secundum naturam, aut si non inest speciei secundum quod dicitur esse species id quod est subjectum cujus proprium assignatum est : tunc enim non erit proprium quod assignatum est esse proprium. Cujus exemplum, ut quoniam eidem homini secun-

dum quod habet esse in natura et in materia non inest hoc proprium quod est quiescere, hoc est, immobilem esse in eo quod homo est in natura et in materia et generari et corrumpi, sed inest homini in eo quod species et generari et corrumpi a materia est: patet quod non est hominis proprium quiescere.

Construenti autem hac consideratione per oppositum modum utendum est, si proprium assignatum inesse speciei et secundum quod est proprium quod dicitur sive prædicatur de eodem assignato subjecto, illud subjectum cujus subjecti positum est esse proprium : tunc enim erit proprium quod ab adversario positum est non esse proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam eidem animali quod in natura et in materia est ut proprium ex anima et corpore esse composium, et inesse ei in eo quod animal secundum esse in natura: tunc hoc erit animalis proprium quod est ex anima et corpore esse compositum.

CAPUT III.

De considerationibus sumptis a majori et minori, ad problema de proprio determinandum.

Deinde ex magis et minus determinandum est proprium. Dicimus autem magis et minus non ita quod proprium prædicatur secundum magis et minus de subjecto : quia hoc falsum est : cum secundum unam et eamdem naturam speciei (quæ magis et minus non recipit) inest proprium : sed quod magis et minus referatur ad subjectum secundum-quod magis et minus attingit naturam speciei subjecti cui proprium assignatur. Consideremus ergo primo secundum quod magis et minus comparatur ad simpliciter, et secundo considerabimus in his secundum quod magis et minus referuntur ad invicem. Dicamus igitur quod destruenti secundum inspectionem ad magis et minus, considerandum est si quod vi-

<--- Page Split --->

detur esse proprium ejus quod est magis, et videtur magis esse subjectum, non est proprium, neque quod minus est et videtur esse proprium, erit proprium ejus quod minime videtur esse subjectum : neque quod maxime videtur esse proprium ejus quod maxime videtur esse subjectum, erit proprium : tunc neque quod simpliciter ejus quod simpliciter dicitur esse subjectum. Cujus exemplum est, ut quoniam id quod est magis colorari ejus quod magis dicitur esse subjectum ut corporis quod magis dicitur esse corpus, non est proprium : neque colorari omnino et simpliciter erit proprium ejus quod est simpliciter corpus et omnino.

Construenti autem hac consideratione per oppositum modum utendum est, quod si quod magis videtur esse proprium ejus quod magis videtur esse subjectum, est proprium, sequitur etiam quod id quod minus videtur esse proprium ejus quod minus videtur esse subjectum, est proprium : et quod minime videtur esse proprium, erit proprium ejus quod minime videtur esse subjectum, et quod maxime est proprium ejus quod maxime, et quod simpliciter proprium est ejus quod simpliciter. Cujus exemplum, ut quod magis viventis videtur esse proprium id quod est magis sentire, et minus viventis videtur esse proprium quod est minus sentire, et quod est maxime sentiens proprium est ejus quod maxime vivens, et ejus quod simpliciter proprium est quod simpliciter sentiens.

Eodem autem modo ex eo quod est simpliciter ad eadem quæ minus dicta minime et maxime considerandum eodem modo. Destruenti quidem considerandum, si quod simpliciter est proprium ejus quod simpliciter erit subjectum, non est proprium : tunc nec ejus subjecti quod est magis, erit proprium : nec quod minus videtur esse proprium, erit proprium ejus quod minus videtur esse subjectum : nec quod maxime videtur esse proprium, erit proprium ejus

quod maxime videtur esse subjectum : nec quod minime ejus quod minime videtur esse subjectum. Cujus exemplum est, ut quoniam non videtur hominis proprium esse studiosum, nec magis hominis magis studiosum esse videtur esse proprium.

Construenti autem hac consideratione per oppositum modum est utendum sic, si quod simpliciter est proprium, tunc et quod magis videtur esse proprium ejus quod magis subjectum, est proprium, et quod minus ejus quod minus, et quod minime est ejus quod minime, et quod maxime est ejus quod maxime est proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam ignis est proprium sursum ferri secundum naturam : et tunc magis ignis proprium erit magis sursum ferri secundum naturam. Eodem autem modo considerandum est in omnibus aliis, quod ex quolibet eorum argumentando ad omnia alia et ad quodlibet aliorum quæ hujusmodi dicta sunt secundum magis et minus, et maxime et minime et simpliciter.

Secundo autem modo comparando duo prædicata duobus subjectis, destruenti considerandum est, ut quoniam est magis proprium animalis sentire, quam hominis scire : eo quod sentire sequitur sentire non proprium animalis, sed ejus animalis, sentire, sed differentia : non erit proprium hominis scire per locum a majori. Construenti autem hac consideratione per locum a majori utendum est, ut et si quod minus videtur esse proprium ejus, est proprium cujus minus videtur esse proprium, erit etiam quod magis videtur esse proprium ejus, proprium cujus magis videtur esse. Ut quoniam minus videtur esse proprium hominis esse mansuetum natura quam vivere animalis, et mansuetum natura est proprium hominis, sequitur quod etiam vivere sit proprium animalis.

Tertio autem comparando unum prædicatum duobus subjectis secundum ma-

<--- Page Split --->

gis et minus, destruenti quidem considerandum est si ejus quod magis videtur esse proprium, aliquod non est proprium illius : tunc etiam non erit proprium cujus minus videtur esse proprium inter duo subjecta quibus comparatur, per locum a majori. Sed non valet constructive : non enim sequitur, si est proprium ejus cujus magis videtur proprium esse, quod sit etiam proprium ejus cujus minus videtur proprium esse. Cujus exemplum est, ut quoniam colorari magis videtur esse proprium superficiei quam corporis ; non est autem corporis, non sequitur quod nec superficiei. Constructive vero non valet : quia non sequitur, si sit superficiei proprium, quod etiam corporis. Hic autem locus nulli construenti est utilis, ut dictum est, eo quod impossibile est unum plurium esse proprium : et ideo si construitur unius esse proprium, non potest per magis et minus construi alterius esse proprium.

Quarto comparando duo subjecta sive propria uni subjecto secundum magis et minus, destruenti considerandum est, si illud quod magis videtur inter duo propria esse proprium alicujus subjecti, et non est proprium ejusdem : tunc sequitur quod neque est ejus proprium quod minus videtur esse proprium. Cujus exemplum est, ut magis videtur proprium animalis esse sentire quam partibile esse : non autem animalis est proprium sentire : non erit animalis proprium partibile esse. Construenti autem hac consideratione per locum a majori utendum, si duorum propriorum alicujus subjecti si quod minus videtur esse proprium, est proprium, et quod magis. Ut minus videtur proprium animalis sentire quam vivere : est autem animalis proprium sentire : etiam et vivere.

CAPUT IV.

De determinatione proprii per locum a simili.

Deinde per locum a simili ex his quae similiter insunt, problema de proprio terminandum est, primo comparando duo praedicata sive propria duobus subjectis. Primo igitur destruenti considerandum est, si proprium unum quod simile est quantum ad inesse uni subjecto, alteri proprio quod simile est quantum ad inesse alteri subjecto, non est proprium illius subjecti cui similiter inest : tunc nec propositum proprium quod similiter inest assignato subjecto, erit proprium illius subjecti cui similiter inest. Cujus exemplum est, ut quoniam sunt duo subjecta concupiscibilis et rationalis potentiae, et duo propria concupiscere et ratiocinari, et concupiscibilis similiter sit concupiscere, et rationalis ratiocinari sunt haec propria per proprios casus sua subjecta consequentes : si concedatur concupiscibilis non esse proprium concupiscere, sequitur quod nec etiam rationalis erit proprium ratiocinari.

Construenti autem hac consideratione per oppositum utendum est sic, quod si alicujus subjecti est proprium ejus cujus similiter est proprium, erit et hujus in proposito et assignato subjecto, cujus similiter assignatum est proprium. Cujus exemplum est, ut quoniam est rationalis, quod sit prudens et prudentiae habitus, sicut concupiscibilis temperans habitus : est autem rationalis potentiae primum et per se habitus prudens sive prudentiae : erit et concupiscibilis primum et per se temperans habitus.

Secundo autem per locum a simili comparando praedicata ad unum subjectum destruenti considerandum est, si duobus propriis similiter se habentibus ad unum subjectum, si quod similiter est proprium non est illius subjecti proprium, sequitur quod nec propositum proprium

<--- Page Split --->

quod similiter videtur esse proprium, erit proprium. Ut gratia exempli, quoniam similiter est hominis proprium videre et audire ; non est hominis proprium videre, sequitur quod nec audire.

Construenti autem hac consideratione opposito modo est utendum sic, si quod similiter, et quod similiter, ut patet in exemplo posito in littera. Ut animæ proprium esse concupiscibile esse : primæ autem etiam proprium animæ partis ejus esse rationale primæ. Dico autem primæ, quod in actus primo sunt potentiae, et secundo animæ, et tertio hominis : quia per potentiam sunt animæ, et per animam sunt hominis.

Tertio vero per locum a simili, comparando unum prædicatum duobus subjectis terminandum est problema de proprio : et hoc modo destruenti considerandum, si id quod similiter est propositum duobus subjectis, non est proprium unius eorum, sequitur quod nec est proprium assignati subjecti cui similiter videtur inesse ut proprium : sequitur quoniam etiam non erit alterius proprium subjecti. Et causa jam sæpius dicta est,

quia non potest esse unum proprium diversorum subjectorum proprie sive bene: sic enim esset commune non proprium. Hujus exemplum est, ut quoniam simililiter est flammæ urere sicut carbonis : non est autem proprium flammæ urere : non erit etiam carbonis proprium urere : propter causam dictam. Et sic hic locus construenti non est utilis.

Quia autem in præhabitis proprium per similes habitudines proportionum terminatum est, non superfluum quod hic sumitur per locum a simili : quia differt hoc quod est secundum proportionem ex similiter se habentibus ad invicem, vel ad aliquod, ab eo loco qui ex his quæ similiter insunt eidem vel diversis, in hoc, quod hoc quidem quod est ex similiter se habentibus secundum proportionem ex similitudine habitudinum sumitur, non in eo quod similiter aliud inest tantum considerandum est. Id autem quod est ex similibus, ex eo tantum quod inest similiter alicui vel aliquibus comparatur, si non per similem comparationem accipiatur.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV

DE DETERMINATIONE PROPRII CONTRACTI AD POTESTATEM ET ACTUS, ET AD SUPERABUNDANTIAM DICTI.

CAPUT UNICUM.

Deinde ad proprium aliquo modo speciale et contractum ad dictum secundum potestatem et actum, et superabundantiam dictum, hac consideratione destruenti considerandum est, si aliquis potestate proprium assignans subjecto existente in actu, proprio autem non existente : et ad hoc subjectum quod est proprium, quod non est assignavit, vel quod potestate est non contingente, hoc est, potestate quae non est, et quam contingit non esse id quod non est, existente tamen eo cui inest ut proprium : tunc enim non erit proprium quod positum est esse proprium. Exemplum, ut qui dixit aeris proprium esse quod inspirabilis sit, secundum actum assignavit proprium quod potestate passiva est proprium, quae in actu non ducitur nisi per aliud activum et spirans : nam hujus ens quod est aer vel spirabile, ut spirari possit, aliquo activo spirante spiraculo indiget : assignavit autem et ad hoc respectu ejus quod non est vel potest non esse proprium : quia cum non est animal quod inspirare natum est aera, contingit sive possibile est aerem esse : non tamen possibile spirari aerem actu, cum non est animal spirans : propter quod non erit proprium aeris hujus quod est spirari vel spirabile esse, cum animal non erit hujusmodi ut spirare possit : non ergo erit aeris proprium spirabile esse.

Construenti autem hac consideratione opposito modo utendum est, ut si potestate ens assignans proprium ad hoc subjectum quod est actu, assignavit proprium, aut ad hoc quod non est actu, sed potestate tali quali contingit id proprium, quod non est inesse aliquando : erit enim tunc proprium quod ab adversario opinatum est non esse proprium. Cujus exemplum est, ut qui assignavit proprium entis simpliciter, quod possibile est pati vel facere, quod est subjecto proprium, aut simpliciter est, hoc est, potestate, quidem assignans proprium ad hoc, assignavit proprium ad hoc quod est, non tamen entis quod actu est proprium, et possibile pati et facere erit aliquando proprium : propter quod proprium entis est quod possibile est pati aliud aut facere. Et attende quod potest assignari secundum potestatem materiae, et sic nihil prohibet proprium assignari potestate ens. Potest autem assignari potestate passiva relata ad activum aliquod, et sic male assignatur potestate ens ad subjectum ens actu.

Deinde destruenti considerandum est si ex subjecto non existente dicitur esse proprium, si per abundantiam ponit proprium : tunc enim non erit proprium : accidit enim sic assignantibus proprium, non veram esse rationem quae est proprium de quo : non tamen subjecti est proprium : corrupta enim re nihilominus vera erit ratio quae est proprium ; quia adhuc alicui de numero eorum quae

<--- Page Split --->

sunt, proprium maxime, hoc est, per superabundantiam inerit. Cujus exemplum est, ut si quis igni assignat proprium esse corpus levissimum corporum : tunc enim corrupto igne vel posito non esse, aliud adhuc corporum residuorum ab igne adhuc levissimum est : et tamen tunc non erit ignis proprium, quod sit corporum levissimum.

Construenti autem hac consideratione utendum est quod consideret si aliquis non id quod per superabundantiam assignavit proprium : et secundum hoc bene positum est proprium. Attendendum autem quod haec consideratio refertur ad proprium specie quod est supra consideratum : sed illic interimitur proprium si non ponitur haec consideratio specie :

hic autem interimitur ex eo quod sub-jecto destructo adhuc potest proprium existere. Attendendum quod superius est assignatum proprium semper. Unde ubi dicitur semper inesse proprium, est actu, et hoc est quo existente subjectum potest non esse.

Si autem alius objiciat, quod omne proprium dicit aptitudinem, et sic omne proprium potestate est. Solvendum, quod aptitudo est duplex. Activa, et illa est actu : et passiva, et illa potentia et non actu. Item quod arguitur, quod spirabile posse non esse per spirare quod non est, videtur argui unum contrariorum per aliud : hoc autem inconveniens non est quando unum contrariorum est causa alterius.

<--- Page Split --->

TRACTATUS I

DE INTEREMPTIONE DIFFINITIONIS SEGUNDUM BONITATEM.

CAPUT I.

De proemialiter praemittendis.

Cum autem jam determinatum sit qualiter dialectico syllogismo terminatur problema ejus quod est inesse ut accidens, secundum quod praedicatum accidit subjecto per hoc quod inest ei: et hoc est praedicatum inesse subjecto : et si non inest, non est praedicatum sicut accidentis esse est inesse : et si non inest, sequitur quod similiter non est accidens, et consequenter quod non est in eo. Quod si est : aut est substantia, aut accidens et non substantia. Item si non inest : ergo non est accidens, et sic nihil si non inest. Ergo et in hoc simile est inesse predicati (ut praedicatum est) accidenti : quia si non inest subjecto, non est praedicatum ipsius : et hoc fuit praedicatum primum elementare ad diffinitiones. Et ideo

sequitur, si non inest, non inest ut diffinitio : ut si non inest, non est praedicatum. Et si non inest ut praedicatum, non inest ut diffinitio ; quia potissimum praedicatum est diffinitio.

Propter quod syllogismo dialectico ostensum est qualiter terminatur problema de genere, quod quid dicit in diffinitione praedicati de diffinito : et iterum qualiter terminandum est problema de proprio quod per inesse convertitur, quod convenit diffinitioni in quantum est terminus diffiniti, nec plus nec minus continens quam diffinitum : et non sint plura elementaliter ordinata ad diffinitionem. Restat nunc dicere qualiter syllogismo dialectico ex probabilibus habet terminari problema de diffinitione. De diffinitione enim docere qualiter est tota rei essentia, relinquendum docere primo Philosopho. Qualiter autem medium demonstrationis et causa passionis de subjecto, jam in doctrina Posteriorum de-

<--- Page Split --->

terminatum est. Qualiter communis prædicati est intentio, secundum quod communiter ad subjectum ut prædicatum referri habet per communia et probabilia habet determinari, hanc doctrinam habet facere dialecticus 1.

Sic autem hic loquentes de diffinitione dicimus, quod ejus negotii dialectici quod est circa diffinitiones, prout communia prædicata elementaria referuntur communiter ad quodcumque subjectum, partes sunt quinque. Aut enim sic quantum ad inesse comparatur ad subjectum, ita ut de quo subjecto de quocumque de quo verum est dicere vel prædicare nomen diffiniti secundum quod datur diffinitio, non sit verum etiam dicere vel prædicare rationem sive diffinitionem : et sic per non inesse simpliciter intelligitur diffinitio : quod est propter hoc, quia oportet hominis rationem sive diffinitionem de omni homine veram esse. Et similiter dicendum est de qualibet vera diffinitione alia relata ad suum diffinitum. Et ista est pars prima negotii.

Aut genere existente diffiniti ille qui diffinit diffiniendo non ponit diffinitum in genus, quod primum est in diffinitione ponendum : vel si posuit ipsum in genus, non tamen posuit in genus conveniens, sed forte in remotum vel analogum : et hoc quia oportet quod qui diffinit ponat in genus primo, et sic post genus oportet differentias addere generi, quae genus usque ad ultimum actum determinent. Et hujus causa est, quia genus videtur maxime omnium eorum quae sunt in diffinitione, substantiam diffiniti signilicare.

Et si quis objiciat quod in diffinitione genus est potentia et sic materia, differentia autem forma et ut actus : actus autem in plus est et indicat quam potentia, Dicendum est quod genus est ut quid substans, et in quid prædicatum, et hoc modo confert etiam speciei in quid præ-

dicari, et ut in quid stans et fixum in seipso esse videtur : differentia autem actus et conferre actu esse ut forma quæ genus formatum per differentiam facit ipsum quale quid secundum formam et perfectionem substantiæ, et perficit ad actum, sed non facit quid, sed potius quid generis format et perficit secundum quale formale ; et sic quantum ad hoc non indicat quid, sed quale : quia omnis forma in quale prædicatur. Et sic intelligitur quod dicitur, quod genus omnium eorum quæ ponuntur in diffinitione, maxime significat quid diffiniti, sicut primum stans et primum formabile per differentias. Iste ergo sunt duæ partes hujus negotii.

Tertia autem est, ut quoniam non est diffinitio propria, hoc est, convertibilis cum specie diffinita : tunc enim est propria quando omni convenit et soli : quia tunc propria dicit speciei et essentialia : et quia soli convenit et ad alia non extenditur, oportet eam esse convertibile cum diffinito secundum nomen et speciem : oportet enim diffinitionem propriam esse, quemadmodum prius et nunc dictum est.

Quarta autem pars istius negotii, aut si omnia tria quæ dicta sunt aliquis est faciens sive observans, diffinitio assignata non dicit quid est esse diffiniti per essentialia illius.

Adhuc autem quinta pars istius negotii est : quia aliquando præter omnia quæ dicta sunt, considerandum quod si etiam diffinitio determinavit quid est, non bene tamen et obscure, ita quod non clarum sed confusum generat intellectum. Iste sunt partes quinque negotii, non diffinitionis : quia diffinitio ex his non ponitur, sed negotium determinationis problematis diffinitionis interimendi circa ista versatur. Et hæc quinque non ut partes integrales ad diffinitionem referuntur : sed modus inhærendi quintuple-x acceptus ab his quinque accipitur : et hoc

<--- Page Split --->

modo sunt partes et non aliter. De his igitur enumeratis partibus istius negotii dicamus, de quibus jam dictum est, et de quibus restat in hoc libro considerandum.

Dicimus igitur, quod si considerari debeat prima harum partium, hoc est, quod si non est verum inesse vel prædicari rationem de quo ut de subjecto prædicatur nomen, secundum quod datur, vel est verum si inest eidem, nomen et rationem, considerandum ex his locis et considerationibus quæ in secundo hujus scientiæ libro ad inesse ut accidens adducta sunt : quia ex his quæ ibi dicta sunt, terminatur simpliciter inesse prædicatum subjecto, sicut sæpe dictum est : eo quod si quid accidit, accidit substantiæ in qua est secundum inesse quod est accidentis secundum prædicatum per se stanti, accidit quantum ad inesse, quo subjectum informatur, non oportet hic ad hoc specialem facere considerationem : quando enim in secundo libro superius disputavimus, quoniam inest generaliter accidens : tunc quia ab inesse causatur verum esse accidens prædicatum de subjecto, tunc satis ostensum fuit, quia verum est illud inesse : et quando disputare docuimus, quoniam non inest, tunc ostensum fuit quoniam non est verum prædicatum de subjecto : nam illic in secundo libro, utrum verum vel non verum sit prædicatum de subjecto per simpliciter inesse vel non inesse prædicatum in 'subjecto, omnis consideratio fit, sicut ibidem determinatum est.

sufficienter considerantur. Reliquum sive relictum est in hoc libro considerandum de quarto et quinto si diffinitiones non determinavit, per quod destruitur substantia diffinitionis : aut si bene non diffinivit, per quod destruitur bonitas diffinitionis. De his enim duobus in hac methodo sexta aliquo modo per communia et probabilia transeundo, et non determinando nec profundando subtiliter usque ad causarum assignationem relinquitur dare in hac methodo.

Et quamvis esse simpliciter sit ante bene esse, tamen primo ostendemus qualiter destruitur diffinitio quantum ad bene esse, et postea quomodo secundum esse destruitur. Cujus ratio est, quia facilius est quodlibet fecisse secundum substantiam et esse, quam fecisse bene secundum perfectam sui bonitatem : et ideo magis erratur circa benefacere aliquid, quam circa facere : eo quod laboriosius est benefacere quam facere : quia plura requiruntur ad bene facere, quam ad facere simpliciter : propter quod facilior est argumentatio opponentis, quæ est contra hoc quod est bene facere, quam contra illud quod est simpliciter facere : a facilibus autem inchoandum est : et plura sunt ex quibus destruitur bene facere diffinitionem, quam ex quibus destruitur facere eam simpliciter, etc.

CAPUT II.

Quibus modis interimitur bonitas diffinitionis, eo quod datur per obscurum.

Si vero aliquis subjectum non in conveniente genere posuit, quod est secunda pars negotii : aut etiam propter hoc si convertibilis est assignata ratio sive diffinitio, quod fuit tertia pars negotii præsentis : ex his considerationibus et locis quæ ad genus sive inesse ut genus in quarto libro hujus scientiæ, et quæ ad proprium sive inesse ut proprium in quinto hujus scientiæ libro adducta sunt: ex illis ubi de his duabus partibus est perspicendum : ex illis enim hæc duo

Volentes ergo primo ostendere qualiter destruitur diffinitio secundum bonitatem tantum, et non secundum esse ipsius, dicimus quod sunt duæ partes ejus negotii, quod est non bene assignatam esse diffinitionem. Unum enim sive una pars ipsius est, quod aliquis potest uti obscura interpretatione sive diffinitione , cum oporteat diffinitionem quam exigit, ut convenit sive quantum convenit sive quantum permittit diffinitum, planissima

<--- Page Split --->

uti interpretatione. Dico vero convenit : quia, ut dicit Boetius, quod sicut intelligibilia propter sui excellentiam perfecto intellectu non capiuntur, ut perfecta interpretatione explanentur, ut causa prima a qua deficiunt linguæ propter excellentiam esse ipsius : quædam autem propter sui imperfectionem non perfecte intelliguntur, nec perfecte explanantur, ut materia prima, et motus, et tempus 1 : sed cum in his ponitur explanatio quæ fieri potest, planissima interpretatione utendum est : ideo quod innotescendi causa redditur diffinitio, et quando non facit innotescere diffinitum, caret bonitate finis sui, propter quod et ad quem assignatur.

Secundus autem modus peccandi contra bonitatem diffinitionis , si amplius dixerit diffinitionem per comparationem superflui quam oportuit : nam quod appositum est in diffinitione ultra esse diffiniti, superfluum est. Appositum autem est superfluum quod non est in esse diffiniti. Et hoc verum est de diffinitione dicente quid tantum, quia diffinitio ista dialectica est : quia quæ dicit quid et propter quid, ad demonstraterem pertinet : et ideo quia ipse considerat causam quare passio inest subjecto, potius quam quid est passio, non est superfluum in illa diffinitione apponere causam quæ non est de esse passionis.

Rursum autem quod in utrisque illis partibus prima etiam et secunda dictum est, in plures dividitur partes : obscurum enim dividitur in obscurum ex multiplicitate sermonis, et obscurum ex translatione dictum, et in hoc quod in resecatis sermonibus explicatur vel exponitur . Obscurum enim ex multiplici est, ut sit aliquid æquivocum quod in diffinitione ponitur, sicut qui diffinit generationem dicens , quod generatio est ductio in substantiam sive in esse substantiale. Omnia enim nomina in tio desinentia

verbalia æquivoca sunt ad actionem agentis et passionem patientis. Unde ductio cum sit ducentis, actio est : et ductio ducti, passio. Hoc modo obscura est diffinitio quando diffinitur sanitas dicendo, quod sanitas est commensuratio calidorum, siccorum, frigidorum, et humidorum, e converso : cum enim est et ductio et commensuratio propter causam quæ dicta est. Incertum ergo est utrum signatorum in æquivocatione positum in diffinitione velit dicere quando tale æquivocum ponit, et dividens per distinctionem multiplicis non dixit in quo sensu accipiat in diffinitione positum.

Similiter autem considerandum per inspectionem ad diffinitum, si diffinivit diffinitum quod multipliciter dicitur, et non distinxit dividens multiplicitatem diffiniti quo sensu diffinivit : incertum enim erit cujus signati multipliciter dicti assignavit diffinitionem. Maxime autem contingit hanc obscuritatem fieri quando æquivocatio latet : latet autem quando non determinatur per distinctionem. Contingit autem calumniari talem diffinitionem ab adversario, velut non conveniente tali diffinitione ad omnia, hoc est, ad omnes sensus signatos, quorum diffinitionem per æquivocum assignavit. Maxime autem hanc increpationem contingit fieri latente æquivocatione. Contingit autem etiam quod dicimus, quot modis dicitur æquivocum quod in diffinitione assignatum est, syllogismum facere contra talem diffinitionem ponentem : nam distincto multiplici si secundum nullum modorum vel sensum multiplicis diffiniti sufficienter et clare dicta est diffinitio, manifestum est quoniam nec est diffinitio, nec est diffiniens secundum modum quo diffinitio dicitur de diffinito.

Amplius obscure diffinit si secundum translationem dictis in diffinitione nominibus usus. Ut si dixit diffiniendo scien-

<--- Page Split --->

tiam incadibilem : aut terram diffinien, dicat nutricem : aut temperantiam diffinien, dixit consonantiam esse : quia quod secundum translationem dicitur, incertum esse dicitur, quia nescitur qua similitudine transferatur : et ideo contingit calumniari eum qui secundum translationem dicit diffiniendo aliquid, velut improprie dando diffinitionem : non enim ad diffinitum proprie sumptis terminis aptabitur dicta diffinitio : cum enim dicat temperantiam esse consonantiam, proprie adaptari non potest, quia omnis consonantia proprie dicta est in sonis. Amplius autem alia ratio ejusdem est, quod tale diffinitum in duplici ponitur genere, si genus temperantiae dicatur consonantia : propterea continget idem esse in duobus generibus non continentibus se invicem, hoc est, non subalternatim positis. Temperantia enim constat, quod est in genere virtutis, et est in genere consonantiae : cum nec consonantia contineat sub se virtutem, neque virtus proprie contineat consonantiam. Hoc autem inconveniens est, quia diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae.

Amplius adhuc obscurum est, si in diffinitione non positis nominibus utitur, hoc est in eo modo significandi quo imposita sunt nomina. Ut Plato umbricilium oculum dixit : eo quod umbra ciliorum obumbretur . Aut putrimordax, hoc est, putredinis corrosivum pulverem dicat felagon, hoc est, fellis sive amaritudinis angorem vel angustiam dicat, et ita diffiniat. Est autem felagon pulvis putri sive putredinis carnis corrosivus. Aut medullam dicat ossigenam. Nam sic dictis tribus modis obscurum quod inconsuetum est, et non in propria significatione terminorum positum.

Quædam enim nomina multiplicia neque secundum æquivocationem, nec secundum translationem ponit 'diffinien: neque tamen utitur nominibus proprie

dictis, sicut dictum est, aliter quam instituta sunt nominibus et numeris : ut cum dicitur diffiniendo, quod lex est mensura vel imago eorum quae naturaliter justa sunt.

Et sunt hujusmodi pejora quam per translationem dicta, quia translative dicta ad minus per similitudinem de diffinito certificant: abusive autem dicta intellectum penitus obscurant. Unde translatione facta facit terminus translative dictus vel positus quodammodo notum quod significatum est per similitudinem translationis: omnes enim transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt: et per illam similitudinem aliquo modo declaratur diffinitum. Nomen autem quod est hujus et abusive sumptum, nihil facit notum: et hoc ideo est, quia nec similitudo inest talibus nominibus abusivis, quod mensura, vel imago, lex dicatur: nec etiam in tali sermone solet lex dici, sed potius a ligando: eo quod ad penam obligat lex transgredientem: propter quod si proprie intendendo loqui, mensuram vel imaginem legem justorum esse dixit, mentitur: imago enim proprie dicta est, cujus generatio per artem vel per naturam vel per immutationem facta est ejus cujus est imago. Imago enim, ut dicit Hilarius '1, est rei ad rem coæquandæ similitudo indifferens. Haec autem sive talis generatio figura non inest legi. Si autem non proprie loqui intendit, palam est quoniam obscure dixit, sive diffinitionem per obscura posuit: et pejus quoad obscuritatem dixit quolibet illorum modorum qui secundum translationem dicuntur: et ista per similitudinem aliud certificant, illa vero nihil certificant.

Amplius si tali diffinitione diffinit per quam non est manifesta contrarii ratio, si diffinitum contrarium habet : quia contrariorum idem est genus, quod cum dividitur, differentiae contrarii sunt manifestae : et ideo qui novit diffinite unum

<--- Page Split --->

contrariorum, novit et reliquum : quia cum genere et contraria differentia constituitur reliquum : nam qui bene per diffinitionem assignavit hoc modo contraria, assignavit quod unum cognoscitur ex reliquo.

Amplius autem considerandum si diffinitione assignata non est manifestum, cujus est diffinitio : sed sic intrinsecus est diffinitio velut epitaphia quae sunt antiquorum scriptorum, nisi in illis quis superscripserit cujus sunt, non cognoscentur quod est unumquodque eorum. Ex his ergo quae dicta sunt, cognoscetur vel cognosci poterit, si aliquis non plane diffinivit aliquid ex his quae dicta sunt, et similibus.

CAPUT III.

Qualiter interimitur bonitas diffinitionis per superfluum in diffinitione positum.

Interimitur etiam bonitas diffinitionis, si amplius aliquid dixit in diffinitione quam necessarium sit : et hoc quidem appositum potest esse tribus modis, ita quod vel appositio fiat diversi ab omnibus diffinitionibus, vel fiat appositio ejusdem, vel fiat appositio partim ejusdem et partim diversi. Et si fit appositio diversi, hoc fieri potest tripliciter : vel quod appositum diversum sit in plus omnibus diffinitionibus vel diffinientibus, vel quod sit in minus, vel quod sit in æque cum eis.

Primo igitur considerandum si aliquis apponens ad diffinitionem diversum amplius (sive quod est amplius) sive superfluum, cum isto sic addito dixit sive assignavit diffinitione : et tunc considerandum si in tali appositione quo (hoc est, aliquo) usus est, quod sui communitate omnibus insit, sicut ens et unum et hujusmodi, quod inest omnibus simpliciter existentibus. Considerandum etiam si aliquo tali in appositione usus est, quod non omnibus insit sub eodem genere positis quod est genus diffiniti : tale

enim appositum necessarium est dici esse amplius sive superfluum . Cujus ratio est, quia nihil ponendum est in diffiuitione quod ab aliis non separet : oportet enim diffinitum separare ab aliis generibus, et ab aliis quæ sunt in eodem genere cum diffinito : quod autem positum est in diffinitione, si omnibus simpliciter inest, ut ens, hoc a nullo separat : eo quod omnibus convenit, et ita differentiam nullam ab aliquo facit, et sic additur inutiliter et superflue in diffinitione id quod omnibus inest quæ sunt sub eodem genere : cum diffinitum non separet ab his quæ sunt sub eodem genere cum diffinito, sed ponit convenientiam ad illa : ab aliis autem generibus separatur per genus positum : et sic superflue addunt quod convenit omnibus quæ sunt sub eodem genere : propter quod vanum et inutile est hujus appositum.

Si autem aliquis objiciat, quod per ens Objectio. appositum in diffinitione separatur diffinitum a non ente, et sic non superflue apparitur, Dicendum quod tales objecSolutio. tiones frivolæ sunt : quia eadem separatio fit per quodlibet genus, sive generalissimum, sive subalternum in diffinitione positum, per quod diffinitum esse intelligitur.

Si vero quæritur, quare ens genus esse Dubitatio. Solutio. non possit in diffinitione positum? SæQuare ens non potest pius in hac scientia a nobis assignata est esse genus. Et non poratio, et est, quod ens et esse accidit ei est predicari por se quod est, non quod accidens sit, sed per sed semper aliud convenit : cujus probatio est, quod per aliud.

cum prædicatur de aliquo, non prædicatur tanquam id quod sit de ratione subjecti, et sic non prædicatur per se, sed per aliud. Probatum est et in libro de Causis, quod omne quod est, secundum id quod est, nihil est in eo quod est : et quod est, convenit ei ex comparatione ad causam primam, et secundum id quod est : genus autem est prædicatum quod est de ratione subjecti, et quod inest ei secundum id quod est. Hæc igitur est vera causa, quare ens non potest esse genus.

Aut si est quidem proprium quod ap-

<--- Page Split --->

positum in diffinitione, hoc est, convertibile sit, ita tamen quod ablato illo a diffinitione, residuum adhuc convertibile sit cum diffinito, ita quod adhuc est propria diffinitio, et dicat adhuc substantiam diffiniti, superflue est additum. Simpliciter autem et universaliter esse illud superfluum est dicendum, quo ablato a diffinitione, quod reliquum est residuum, sufficienter manifestum facit id quod diffinitum est. Talis autem (ut exemplum ponamus) est animæ Platonis diffinitio, si anima secundum Platonem dicatur numerus seipsum movens : nam, sicut diffinit, seipsum movens est anima, et convertitur cum anima seipsum movens esse, et separat animam a natura quæ non movet seipsam, et est principium motus et quietis in anima per se et non secundum accidens : et ideo superflue ponitur numerus.

Aut forte contra id quod dictum est, objiciet aliquis, quod non superfluit id quod dicitur numerus : quia quamvis non separet ab aliis generibus, nec ab his quæ sunt in eodem genere : tamen id quod dicitur movens seipsum, non indicat substantiam sive quid diffiniti, interempto sive ablato a diffinitione numero : numerus enim dicit quid animæ, ut dicit Plato. Si enim sic dicat aliquis, dicimus ad hoc, quod quolibet modo se habeat numerus ad animam, sive ut genus et quid animæ, sive non, difficile est explanare , et altioris est inquisitionis quam sit præsens negotium.

In omnibus ergo quæ sic latent diffinitionibus opposita, utrum necessaria vel superflua sint, utendum ad expediens diffinitionem, sicut patere potest in phlegmatis diffinitione data de ipso secundum causam agentem, quod est humidum primum a cibo separatum indigestum : quod enim per superabundantiam dicitur, uni soli convenit : dicitur autem primum per superabundantiam : et sic unum solum phlegma primo a cibo separatum est convertibile cum phlegmate, præter hoc quod dicatur addendo indige-

stum : et sic superflue additur indigestum, eo quod hoc ablato, adhuc quod reliquum est , diffinitio est propria et convertibilis cum phlegmate : eo quod non contingit a cibo aliud quidem primum separari. Aut non dicit phlegma esse simpliciter primum cibum a cibi indigestione in hepate facta separatum, sed dixit primum indigestorum : quia quamvis cholera separetur, illa separatur in sede sanguinis residens, et ad cistim fellis mittitur : et quamvis melancholia separetur, illa separatur ut adustum et ad splen transmissum. Solum autem phlegma separatur ut primum indigestorum, et sic addendum est indigestum : et sic intelligendo non superfluit quod dicitur indigestum. Nam illo primo modo dicta et intellecta diffinitio phlegmatis non erit vera diffinitio secundum bene esse diffinitionis : propter hoc quod phlegma omnium separatorum a cibo primum non est : quia ante digestionem quæ fit in hepate, facta est prima digestio in stomacho, per quam grossum a subtili per calorem digestivum separatur, et grossum per concavum ad inferiora ventris dimittitur : et tunc subtile per venas mesaraicas in hepate figitur : et ibi stans in digestione phlegma fit viscosum et indigestum primum ibidem indigestorum a cibo, qui κωμός Græce vel massa tysanaria Latine vocatur, quæ vere est cibus, et in cibum membrorum aptatur sub medio thalamo cordis , ut dicit Aristoteles, quamvis Galienus hoc non dicat : sed de hoc nulla vis est hic, quia exemplo non utitur Aristoteles, nisi ut significet et intelligat qui discit. Si ergo modis dictis superfluum quis apposuit in diffinitione, plus sumendo , peccavit, etiam superfluum ponens in minus. Diximus enim quod si aut in plus posuit superfluum, aut in minus diffinito, quod peccavit.

Aut si quis posuit aliquid de numero eorum quæ non omnibus insunt quæ sunt sub eadem specie quæ diffinitur : tale enim minus commune facit, quod non convertitur diffinitio, ita quod om-

<--- Page Split --->

ni et soli insit : et ideo tale quid apponentes ad diffinitionem pejus diffiniunt, quam qui communius apponunt. Commune enim per appositionem et determinationem restrictum fit convertibile. Unde illo quidem modo quando apponitur communius quod omnibus inest, erit pro terminatione propria et convertibilis diffinitio : et tota simul accepta cum communioribus determinate accepta, erit propria et convertibilis. Si vero illo secundo modo aliquid eorum quae sunt in diffinitione, sic positum sit in minus, et non omnibus inest quae sunt sub specie diffinita, impossibile est totam diffinitionem propriam esse vel fieri: eo quod sic non conversim praedicatur de re diffinita. Cujus exemplum est, ut si diffinitioni hominis quae est animal gressibile bipes, additur tetracubitum, eo quod aliquis homo tetracubitus et non omnis : nam hujus diffinitio tali superfluo apposito non conversim praedicabitur de re diffinita, eo quod id quod appositum est, tetracubitum, non omnibus inest quae sunt sub specie diffinita quae est homo.

Rursum si respiciens in æque commune idem frequenter dixit in eadem diffinitione, et ex eadem parte sive frequenter dixit illud actu, sive intellectu dicitur in illo eo quod actu sit in illo. Cujus exemplum est, si concupiscentiam quis diffiniens dicit, concupiscentiam appetitum esse delectationis : omnis enim concupiscentia delectationis et delectatio est: intelligitur enim concupiscentia pastura in fruitione delectabilis, et talis pastura et fruitio est delectatio ipsa

quod idem erit delectatio ipsi concupiscentiae : et sic idem frequenter dicitur. Sic ergo per superfluum diffinitio concupiscentiae datur, quando dicitur quod concupiscentia est appetitus delectationis : propter hoc quod utrumque horum delectatio est, et sic idem frequenter ponitur. Sic ergo dicetur quod talis diffinitio secundum bonitatem per appositionem ejusdem interimitur.

Aut oportet dicere quod aliquando idem frequenter dicere nihil est inconveniens, quando et in propositione non ex eadem parte subjecti vel ex eadem parte praedicati fiet, sed si solum in subjecto vel praedicato fiat : quoniam diffinitio vel subjicitur tota, et aliud positum in ea praedicatur : vel praedicatur, et aliud positum in ea subjicietur, de quo tota diffinitio praedicatur : quod patet, quia homo est bipes, et idem est bipes homini : et sic idem erit bipes homini quando praedicatur de eo. Similiter est idem homo animal gressibile bipes : et talis bipes est gressibile bipes : et de hoc toto sicut de homine praedicatur bipes, et e converso illi toti subjicitur quod est, animal gressibile bipes est bipes : et bipes est animal gressibile bipes : sed non propter hujus frequenter idem dicere inconveniens aliquod accidit : quia unum dicitur ex parte subjecti, et repetitur ex parte praedicati, et e converso : et sicut quando idem de se praedicatur, et arguitur sic : homo est bipes : animal gressibile bipes est homo : ergo animal gressibile bipes est bipes.

Nec est inconveniens quod diffinitio hominis datur, quod homo est animal bipes, non praedicatur bipes de animali gressibili per modum propositionis, ut sit sensus, animal gressibile est bipes : sed si nunc adderetur iterum bipes, ut sic diceretur, animal gressibile est bipes bipes, esset inconveniens propter nugationem ejusdem ex eadem parte praedicati frequenter positi : sed si tota diffinitio prius simul subjicitur, et postea bipes (ut idem) de diffinitione praedicatur, sicut animal gressibile bipes est bipes,

<--- Page Split --->

sicut animal gressibile bipes est animal, non est nugatio, qui repetitio non fit ex eadem parte : sed unum subjicitur, alterum prædicatur, ita quod de animali gressibili bipede bipes prædicatur : quod nihil est inconveniens, quia tunc semel tantum bipes prædicatur. Et similiter in priori exemplo de concupiscentia, cum dicitur, concupiscentia est delectationis appetitus, ut sit sensus, appetitus est delectatio, sed potius de tota diffinitione in subjecto posita et pro subjecto delectatio prædicatur : et sic non est in eadem parte concupiscentia et delectatio in prædicato : et hoc nihil inconveniens est : unde bis dicere idem nomen, non est semper de numero inconvenientium : sed de numero inconvenientium est dicere frequenter idem de eodem, et ex eadem parte prædicari. Exemplum autem hujus, sicut Xenocrates prudentiam diffinire volens dixit, quod prudentia est determinativa et contemplativa eorum quæ sunt, dixit utrumque esse determinativum et contemplativum in prædicato ponens et prædicans de prudentia : nam determinativa contemplativa quædam est, et non convertitur : quia contemplando quid faciendum sit, determinat quid sit agendum ex contemplatione : propter quod bis idem et de eodem dicit sive prædicat, quando post determinativa rursus prædicando addit dicens et contemplativa. Rursus autem idem ex eadem parte multoties dicit quicumque dicit, quod refrigidatio est privatio caloris qui secundum naturam : nam omnis privatio caloris vel refrigidatio dicitur apud medicos, non alterius, sed caloris ejus qui secundum naturam est : et qui ab exteriore calore refrigeratur, non infrigidatus, sed frigestus dicitur : et ideo addendo, qui secundum naturam, idem additur quod per intellectum erat in illo : et sic intelligitur exemplum hic inductum. Et non est curandum de dictis eorum qui student verificare qualiter omnis privatio sit privatio naturalis habitus, quia falsum est : sed verum est, quod hæc privatio (quæ in

medicina refrigidatio vocatur) privatio est caloris qui est secundum naturam, nec privatur in eo calor nisi naturalis. Et propter hoc superfluum est addere, quod refrigidatio privatio caloris est qui est secundum naturam.

Rursum frequenter idem dicitur si universali ex eadem parte non per appositionem et determinationem addit particulare quod actu et intellectu se habet sub universali, ut si dicatur, homo est animal rationale gressibile, et sic recipit id quod quodammodo est idem et quodammodo est diversum, frequenter ex eadem parte positum, ita quod inter universale et partem ejus (quod particulare est, eo quod pars est et vocatur) interponat copulativam ad notandum diversitatem. Cujus exemplum est, ut si aliquis diffinien s clementiam dicat, clementia est diminutio vel remissio in pœenis exigendis expedientium et justorum : talis enim remissio in principe clementia vocatur : nam in tali diffinitione justum est expediens quoddam, hoc est, particulare est expedientis. Quia vero justum cujus clementia remissio est ubi expediens ad rempublicam observandam : quia maxime sic exigentia pœen arum propter justum continetur in expediente. Abundans ergo quoddam et superfluum est talis diffinitio : nam qui dixit universale, addidit et particulare per copulam tanquam diversum sit ab ipso, cum in particulari iterum dicatur universale. Idem autem et ejusdem est, qui dixit medicinam esse de numero sanativorum animali et homini. Et intelligatur non de scientia medicinae, sed de medicina purgante vel sanitatem conservante animali et homini. Quia dicens animali non oportuit addere homini : quia animal repetitur in homine. Et simile exemplum est, qui legem diffinien s dicit legem imaginem eorum quae naturaliter sunt bona et justa : eo quod lex posita est ad imaginem naturalis rectitudinis accipi : nam justum est quoddam bonum et particulare ipsius in quo repetitur bonum :

<--- Page Split --->

et ideo sic diffinien s frequenter idem dixit, et sic contra diffinitionis bonitatem peccavit.

Quomodo particulare additum universali non facit nugationem, sed bene e converso. Sed si cum copula addatur, fit inutilis repetitio.

Attendendum autem est hic , quod omnia quae in diffinitione sequuntur genus particularia, quodammodo insunt generi, et non fit nugatio : quia non inutiliter sed ad generis determinationem ponuntur, sicut formativa generis ad speciem sunt. Adhuc autem potest addi per appositionem particulare suo universali sine copula ad determinandum universitatem

ejus, et non fit nugatio, nec fit inutilis repetitio. Sed si eidem particulari per posterius addatur (ut homo animal) inutiliter additur, cum universale in particulari dicatur. Idem enim est ac si dicatur, homo animal, animal : oportet enim, quod nugatio si esse debeat, quod idem saepius in eadem parte orationis inutiliter dicatur. Utrum igitur bene vel non bene aliqui diffiniunt, per haec quidem et hujusmodi perspiciendum est.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

QUALITER INTERIMITUR DIFFINITIO INSPICIENDO IN CONDITIONES DIFFINITIONIS ET PARTIUM EJUS.

CAPUT I.

Si non per notius diffinìunt et prius, conjunctim in hæc aspiciendo.

Postquam autem determinatum est qualiter interimitur ex prædictis locis et considerationibus diffinitio secundum suam bonitatem , determinandum est nunc qualiter destruitur secundum suam substantiam, ita quod non remaneat diffinitio sic destructa. Utrum autem aliquis similiter diffinivit et per diffinitionem dixit esse diffiniti, vel non diffinivit, ex talibus deinceps dicendum est. Hæc igitur declaranda sunt primo inspiciendo in conditiones tam diffinitionis totius, quam partium ejus : et postea etiam inspiciendo in ipsam diffinitionem et partes. Et primum quidem inspiciendo in conditiones diffinitionis et partium ejus, inspiciendum est si aliquis diffiniiens non per notius sive per notiora et evidentiora, quae (prius et notius) sunt conditiones diffinitionis, et partium ejus formales, per quas notificat diffinitum, qui est proprius actus diffinitionis. Unde si non per notiora aliquis fecit diffinitionem, interimitur diffinitio : quia enim diffinitio redditur sive datur causa innotescendi per essentialia id quod dicitur, hoc est, diffinitum. Cognoscimus autem non ex quibuscumque, sed ex notioribus et prioribus et evidentioribus, quemadmodum etiam in demonstrationibus notitia con-

clusionis ex prioribus vel secundum rem et causam : et ex notioribus ad intelligendum est , et evidentioribus quoad actum manifestandi propositum : sic enim omnis doctrina quæ docetur per causam, et omnis disciplina (quæ per intellectum accipitur) se habet, et ita fit. Et hoc dictum est in notitia complexi quod est conclusio, cujus medium est diffinitio, quæ est per notiora incomplexi. Manifestum ergo, quod qui non per hujusmodi priora et notiora et evidentiora diffinivit sive determinavit, in terminis sui esse explicite ponens diffinitum, non diffinit omnino, et diffinitio secundum substantiam interimitur.

Hoc probatur per deductionem ad impossibile : sequitur enim, quod plures erunt ejusdem diffinitiones, si concedatur quod talis diffinivit : si enim iste diffinivit qui non per notiora et priora et evidentiora diffinitionem assignavit, tunc data ab ipso est quædam diffinitio. Palam autem multo magis est, quod et ille diffinivit qui per priora et notiora diffinitionem assignavit : et hoc erit alia diffinitio ejusdem, et sic unius et ejusdem plures erunt diffinitiones. Quod est inconveniens, quia hoc non videtur, scilicet quod una res, cujus est unum esse substantiale, plures possit diffinitiones habere : ideo quia unicuique eorum quæ sunt, est unum esse quod est secundum substantialia seu esse principia : propter quod si plures ejusdem erunt diffinitiones, unum et idem erit esse : quia secun-

<--- Page Split --->

dum utramque diffinitionem significatur esse diffiniti : haec autem duo esse per duas diffinitiones significatas de diffinito in eodem esse non possunt, eo quod diffinitiones sunt diversae et per diversa assignata : manifestum ergo quod non diffinivit, qui diffinitum non per priora et evidentiora determinavit. Sic igitur inspiciendo ad prius et notius conjunctim, patet quod destruitur diffinitio si non assignatur per priora et notiora.

Inspiciendo autem divisim adhuc etiam per prius et notius potest interim diffinitio. Igitur ut hoc ostendatur, per non evidentiora fieri diffinitionem simpliciter dicitur, sicut et notius dicitur dupliciter. Unde non evidentius dupliciter est accipere : si enim per non notiora sit differentia, aut ex ignotioribus simpliciter et secundum naturam rei diffinitae, aut fit ex ignotioribus nobis sive quoad nos: utrumque enim istorum contingit et contingere potest, quod duobus istis modis ex ignotioribus assignatur diffinitio. Dicitur ergo simpliciter evidentius quod prius est simpliciter quoad naturam posteriorem secundum naturam, ut punctum prius est linea, eo quod est principium ejus secundum substantiam : et hoc eodem modo linea prior est superficie, et superficies prior soliditates sive corpore : quia lineae terminus essentialis et formalis est punctum, et superficiei linea, et corporis superficies : et sic prius est simpliciter punctum quam linea, et linea quam superficies, et superficies quam corpus, quemadmodum unitas est prius et principium omnis numeri. Similiter autem littera prior est quam syllaba, et syllaba quam dictio, et dictio quam oratio, et principium suo principiato, et simplex omne suo compo-

plures (hoc est, non sapientes) hoc magis cognoscunt quam sua principia simplicia : nam haec quidem principiata quolibet modo et sensu et ratione cognoscuntur : illa autem quae sunt illorum principia et simplicia, non est apprehendere nisi subtili et abundanti intellectu qui fit per resolutionem principiati et compositi in principium et simplex.

Ex quo patet quod melius est cognoscere diffinitum per simpliciter priora et notiora, quam per posteriora ut diffinita : et taliter cognoscere posteriora per simpliciter priora, disciplinabilius et intellectualbilius est. Verum ad eos qui imperiti sunt et sensum sequuntur (et ideo impotentes sunt cognoscere per simpliciter priora) necessarium est fortasse aliquando facere notitiam per posteriora quae illis sunt notiora, et per illa facere diffinitionem, quae tamen non est diffinitio vera, sed assignatio quaecumque majoris declarationis quam sit nomen diffiniti. Sicut si gratia exempli dicatur quales sunt puncti, et lineae, et superficiei diffinitiones, ut punctum per lineam quando dicitur lineae terminus, et superficies est terminus corporis, et linea est terminus in quo stat resolutio superficiei : haec enim ut in diffinitione puncti linea, et in diffinitione lineae superficies, et in diffinitione superficiei corpus, non ponuntur ibi ut priora simpliciter, sed quoad nos, et quoad plures sensu judicantes de cognoscibilibus illis. Omnes enim istae diffinitiones notificant priora simpliciter per posteriora simpliciter : nam haec quidem puncta lineae, illud autem quod est linea superficiei, illud vero quod est superficies, diffinientes dicunt soliditatis terminos esse, posterius in diffinitione prioris ponentes.

Sic autem dupliciter dicto eo quod est ignotius et notius, oportet non latere, quoniam sic diffinientes ex posterioribus secundum naturam et ex prioribus quoad nos, non contingit judicare per talem diffinitionem quid est esse diffiniti per sua principia essentialia ; quia per priora

accidit : nobis enim notius est, quod maxime sub sensu cadit, quia per sensum primo notitiam accipimus. Unde solidum sive corpus nobis est notius quam superficies, et superficies quam linea, et linea quam punctum : quia maxime solidum cadit sub sensu : propter quod etiam

<--- Page Split --->

quoad nos esse non accipit, sed notitiam quamdam quæ est ex parte cognoscentis et non rei cognitæ: nisi forte contingat idem et nobis notius esse et simpliciter notius, quod non convenit apud plures, sed apud sapientes solum, et in sensu prius esse universali particulare deprehensibile, sicut in principio Physicorum dicit Aristoteles. Cujus ratio siquidem hæc est: quia certe oportet per genus proprium et differentias essentiales diffinire eum qui diffinit bene: genera autem et differentiæ priora sunt simpliciter, quam species cujus est genus et cujus quod genere differentiæ. Hujus autem probatio est, quia a genere et differentia non convertitur consequentia ad speciem: genus enim interemptum et d'ifferentiæ interemptæ interimunt speciem, et non e converso. Cujus causa est, quia simpliciora sunt genus et differentia, et simpliciora secundum naturam quam species. Priora igitur et notiora sunt genus et differentia, quam species diffinita per hæc tanquam per evidentiora. Cujus est et alia ratio: quia specie quidem nota per diffinitiotem, necesse est et genus et differentias notas esse: quia ignotum non fit notum nisi per notum: species autem ignota per genus et differentias fit nota: necesse ergo est genus et differentiam ante sive prius cognosci. Nam qui hominem scit per diffinitionem, necesse est ut sciat animal gressibile prius, quia per ista notificatur homo, sed non convertitur: quia genere ut in se et differentia ut in se notis, non necesse est speciem continue cognosci: propter quod sequitur, quod species posterior sit secundum naturam genere et differentia. Igitur qui non per hæc diffinivit diffinitionem speciei, secundum naturam diffiniti et esse ipsius substantiale non dicit.

Amplius alia tertia ratio ducens ad impossibile : his enim qui dicunt diffinitiones veras et substantiales secundum hujusmodi esse quæ sunt per priora et notiora, et non secundum naturam, sed ex his quæ singulis sunt notiora, accidit plures

ejusdem rei esse diffinitiones : nam secundum idem alia et alia aliis sive diversis, et non eadem omnibus convenit esse notiora : alia enim pluribus et alia paucioribus et sapientibus sunt notiora. Propter quod ad unumquodque diffinitum diversa secundum notitiam diversorum est assignanda diffinitio : et sic plurimæ erunt unius et ejusdem diffinitiones, sicut dicebat Heraclitus.

Amplius autem et alia ratio est: quia alio et alio tempore eisdem eadem sunt diversimode magis nota: nam in principio quidem quando imperitus et insipiens est, sunt etiam magis nota sensibilia: postea autem quando tales fiunt certiores per doctrinam et sapientes, tunc e contrario etiam magis nota priora secundum naturam, et econtra minus nota sensibilia etiam videntur: propter quod secundum hoc sequitur, quod ad eamdem rem diffiniendam non semper erit eadem et ex eisdem diffinitio, sed temporibus diversis diversa: et hoc accidit his qui per ea quæ singulis sunt notiora, dicunt diffinitionem assignandam esse.

Ergo ex dictis palam est, quod diffinitum non est diffiniendum sive determinandum per ea quæ hujusmodi sunt, hoc est, per nobis notiora, sed per simpliciter et secundum naturam notiora; sola enim sic assignata diffinitio est vera diffinitio, et hæc est una sive unica sicut unicum est esse secundum naturam diffiniti, et hæc diffinitio est semper et in omni tempore eadem. Fortassis etiam dicitur simpliciter notum: non tamen ideo quia secundum naturam rei cognitæ est notum, nec etiam simpliciter est notum quod omnibus est notum universaliter: sed dicitur simpliciter notum, quod omnibus bene dispositis secundum intellectum non impeditum est notum: velut etiam simpliciter sanativum dicitur, quod his est sanativum qui bene dispositi sunt secundum corpus: et non dicitur simpliciter sanativum, quod quibuscumque ut infirmis est sanativum: quia intemperata aliquando infirmis sunt sanativa: oportet

<--- Page Split --->

enim unnmquodque talium multipliciter dictorum subtiliter per distinctionem investigare : et postquam investigatum est, oportet eo uti ad id quod expedit proposito apud disputantes; quia hoc factum Maxime deest de distinctione notioris prioris. Si austrunda que nec ex nobis notioribus nec naturae procedit.

Patet ergo (ut dicta consideratione epiloganter concludamus) quod unus (qui dictus est) locus est interemptionis diffinitionis respiciendo si non per notiora sed per posteriora priora diffiniendo significare (hoc est, notificare) conatur diffinitum. Ad hoc enim tota ista inducta est consideratio : quia distinctio inducta de priore et notiore est hic, ut cognosci possit quid est prius et notius quod est in hac superiori consideratione. Nec consideratio tantum interimit secundum bene esse diffinitionem, sed etiam secundum esse : eo quod notius et prius accipitur secundum rem, non quoad noc tantum : si enim esset quoad nos tantum, non interimeret nisi bonitatem diffinitionis : sicut et obscurum quod est quoad nos notius, est appositum, et tantum bonitatem diffinitionis interimit.

Alius autem locus adhuc inspiciendo conjunctim sive simul ad notius et ad prius, sed in speciali considerandum est, si aliquid ejus quod est in quiete, est diffinitum ad formam in qua quiescit, per infinita (hoc est, non finita et interminata et quae in motu sunt) assignata est alicujus speciei diffinitio : nam quae in motu sunt in potentia exeunte ad actum, nondum finita sunt, et sunt in motu sicut in actu nondum finito sed infinito et imperfecto : et ideo si per talia assignatur diffiniti diffinitio, interimitur diffinitio : quia id

quod est permanens finitum ad actum et speciem, est prius et evidentius eo quod est in motu et indeterminatum ad actum formae : sed ejus prius est evidentius eo quod est infinitum et in motu : et sic diffinit per posterius et ignotius. Quamvis enim quies privatio motus sit secundum quod stat in ea intentio et actus moventis, tamen res secundum quod stat in ea intentio et actus moventis in qua quiescitur, terminus est rei motae et finis : et hoc modo notius est quod est in quiete, quam id quod est in motu.

CAPUT II.

De inspiciendo in prius divisim qualiter interimitur diffinitio.

Ejus autem quod est inspicere divisim in hoc quod diffinitio assignata non ex prioribus simpliciter est, tres loci sive considerationes sumuntur penes numerum eorum ad quae inspicitur. Si autem Removet numeretur locus penes modum inspiciendi in ista, tunc sunt loci quatuor: quia penes inspectionem ad idem et secundus et tertius accipientur. Primus quidem in his est si oppositum per oppositum diffinitur, ut si per malum diffiniatur bonum: et est inspectio ad contraria sive contrariorum oppositum: et malum et bonum contraria sunt prout in actibus et habitibus accipiuntur. Causa autem quare talis diffinitio interimitur, est quia non dicitur per vere propria: simul enim natura sunt, quae sunt contrarie opposita: habent enim unum genus, et contrariis et coaequavis differentiis constituuntur, et ideo necesse est ea simul vera: quibusdam enim eadem disciplina videtur esse utriusque contrariorum: et secundum hoc unum non est notius altero: et sic diffinitio assignata oppositi et per oppositum non est ex prioribus, et ideo interimitur, ita quod non est diffinitio.

Et si objiciatur, quod contraria secun-

<--- Page Split --->

dum Aristotelem X primae philosophiae1 reducuntur ad privationem et habitum. Privatio autem et habitus non sunt simul vera, sed habent se ut prius et posterius. Dicendum quod haec objectio provenit ex falso intellectu Philosophi in metaphysicis: non enim reducuntur ad privationem et habitum nisi secundum causam, et non secundum modum oppositionis qui accipitur in formis oppositis oppositorum: quia hoc est impossibile : et sic stat consideratio inducta.

Oportet autem non latere, quoniam in quibusdam oppositis quaedam opposita non est vel contingit aliter diffiniri, nisi unius ratio sit in ratione alterius, ut in relativis, ut duplum sine dimidio non diffinitur, quod est etiam relative oppositum : et ut universaliter dicatur quaecumque ad aliud sunt et dicuntur, et non secundum dici tantum sunt ad aliud : nam omnia quae per se ad aliud dicuntur et sunt relativa, hujusidem esse quod sunt ad illud sunt, et ipso nomine suo sic ad aliud dicuntur, quia sunt ad aliud se habere secundum esse quo diffinuntur : quare non est possibile alterum sine altero per diffinitionem cognoscere : eo quod necessarium est in alterius diffinitione sumi alterum correlativum. Sed intelligendum subtiliter tunc, 'quando unum relativum ponitur in diffinitione alterius, non ponitur in diffinitione ut diffinienis : nec hoc modo unum relativorum est in alio ut diffinienis in diffinito, sed potius est in diffinitione alterius sicut id ad quod datur ejus diffinitio secundum id ad quod dicitur secundum esse relativi quod ad ipsum est, et ad hoc recipitur in diffinitione sicut terminus ad quem extrinsecus stat diffinitio : et hoc modo non stat inconveniens. Propter quod oportet cognoscere subtiliter naturas oppositorum, et omnibus hujusmodi quae assumuntur ad terminandum problema secundum hunc locum oportet uti in his quae sunt

opposita prout ad propositum videbitur expedire.

Alius autem locus hujus considerationis est inspiciendo in natura prius, si et eodem usus est in diffinitione ei quod diffinitur: tunc enim non diffinitur per simpliciter priora : quia idem non est prius natura seipso: hoc enim aliquandofactum in diffinitionibus latet, quando idem posuit, sed non sub eodem diffiniti nomine, sed ratione ipsius loco nominis posita. Ut si quis volens diffinire solem, dixit solem esse stellam albam quae de die apparet. Et hujus ratio est, quod idem in diffinitione sui ponit: quia die in diffinitione utendo, utitur etiam sole. Sed ad deprehendendum talia peccata, in diffinitionibus uti oportet sive accipere diffinitiones nominis, et loco nominis ponere diffinitiones. Ut quoniam dies si diffiniatur, est latio sive motus solis supraterram, palam quod qui lationem solis supra terram dixit in nomine diei, dixit etiam solem: propter quod solem diffiniendo utitur die.

Rursus tertius locus hujus considerationis est inspiciendo in prius natura, considerandum si eo utitur in diffinitione, quod e contrario dividitur cum diffinito : e contrario vero divisa coequaeva sunt. Sicut qui diffinivit abundans quod est impar numerus, dicens quod abundans sive impar numerus est, quod unitate majus est vel excedit perfectum, hoc est, parem numerum : simul enim natura sunt quae e diverso ex eodem genere proximo dividuntur, hoc est, per coequaevam divisionem accipiuntur. Abundans autem et perfectum ex eodem genere (quod est numerus) e diverso coequaeve dividuntur: sunt enim ambo haec par et impar numeri, et species coequaeve in hoc genere quod est numerus: et ideo unum illorum non est prius altero secundum naturam.

Similiter autem e contrario inspiciendum si per inferiora secundum rectam

<--- Page Split --->

lineam superiora diffinivit. Cujus exemplum est, si aliquis diffiniendo dicat perfectum numerum qui bipartite dividitur : aut bonum diffiniendo dicat habitum virtutis esse : nam bipartite utitur in diffinitione perfecti sive paris per derivationem a duobus : bipartite enim dividi idem est quod in duo dividi. Duo autem perfecta sunt, hoc est, par quidem numerus. Et virtus est bonum quoddam sive species et pars subjectiva boni. Propter hoc haec duo etiam et virtus inferiora sunt quam ista, et perfectum et bonum : quia ista sunt genera, et ista sunt partes subjectiva illorum : et sic in illis ista dicuntur, quia sunt in eis actu et intellectu, et sic ad idem sumuntur in diffinitione.

Amplius ad idem alia ratio est, quod necesse est eum qui inferioribus utitur superiorum, et eodem uti, si diffinitio pro nomine ponatur : nam qui virtute in diffinitione boni utitur, bono ipso utitur in boni diffinitione, si diffinitio virtutis loco nominis ponatur : quod fieri potest, sicut in ante habitis saepius dictum est. Ideo ergo bono utitur in diffinitione boni : quia virtus est quoddam speciale bonum in quo bonum est actu et intellectu. Similiter autem et eodem modo qui eo quod est bipartite in diffinitione perfecti utitur, etiam perfecto utitur, eo quod in duo dividi significat bipartite dividi, sicut paulo ante dictum est. Duo autem quaedam perfecta sunt sive paria sunt : et sic idem sumitur in diffinitione sui ipsius. Duo ergo posita sunt in ista una consideratione : et quia posterius sumit in diffinitione prioris, et quia idem sumit in diffinitione suiipsius : et sic non ex prioribus et notioribus facit diffinitionem. Universaliter ergo epilogando secundum praedicta dicendum est, quod unus in communi est locus non per priora et evidentiora fecisse diffinitionem, ex quo interimitur diffinitio : partes autem illius loci sunt quae dictae sunt.

CAPUT III.

Qualiter interimitur diffinitio inspiciendo in partes ejus, quae sunt genus et differentia.

Secundus autem in communi acceptus locus quo interimi potest diffinitio, est per inspectionem ad ipsas partes diffinitionis, et ad ipsa ex quibus est diffinitio quantum ad substantiam, a qua communi consideratione multae trahuntur considerationes speciales. Et primo quidem ad genus inspiciendo si non ponatur genus, et si non ponatur genus certum et finitum, et si non ponatur genus proximum.

Inspiciendum ergo primo si cum res diffinita est in genere, per diffinitionem assignatam non est sita sive posita in genere aliquo : in omnibus enim hujusmodi diffinitionibus peccatum est, in quibus non ponitur primo sive prius in ordine partium diffinitionis in ratione (hoc est, in diffinitione ipsa) genus quod praedicatur in quid : quia illius essentiales differentiae sunt quae formant ipsum in quale quid, quod est species. Hoc modo peccat corporis diffinitio quando dicitur, quod corpus est quod habet tres dimensiones : quod enim est nomen infinitum et genus L y quod est nomen infinumem indinullum dicit, per quod ab aliis generibus nitum. corpus separetur. Vel si hominem diffinire volens dixit, quod homo est qui scit numerare, eo quod solus inter animalia scit numerare : hic enim nullum est positum genus in diffinitione. Genus autem, ut diximus, vult quid est esse significare, cui addita differentia facit quale quid, quod est species, quae sine genere non est quid, sed quale tantum, quia non est quid formatum : et ideo genus primum ponitur eorum quae in diffinitione ponuntur, et primum subjectum, et primum substans differentiis formantibus et distinguentibus ipsum.

Amplius inspiciendum adhuc si aliquid diffiniri debeat ex suo genere ad

<--- Page Split --->

plura sicut ad fines : dicto enim eo quod diffinitur ad plura ex ipso suo genere, considerandum est si aliquis in diffinitione assignata non ad omnia ad quae dictum est, assignavit : tunc enim peccavit, et interimitur diffinitio. 'Cujus exemplum est, ut si aliquis grammaticam diffinire volens, dicat eam scientiam esse scribendi : hic enim genus posuit, sed non omnia ad quae scientia est grammatica posuit : indiget enim adhuc quod apponatur, quoniam grammatica est scientia cognoscendi per constructionem ad intellectum relatum : et sic grammatica est scientia scribendi et cognoscendi ejus quod profertur in oratione et in partibus orationis, et nihil magis scribendi quam intelligendi declarat grammaticam esse scientiam ille qui assignat perfectam grammaticæ diffinitionem. Propter quod non diffinit qui aliquid (hoc est, alterum illorum) ponit. Sed ille vere diffinit grammaticam, qui utraque hæc ad quæ ex integro est diffinitio, dixit sic, Grammatica est scientia recte scribendi et recte intelligendi quod profertur in oratione et partibus orationis. Hujus autem

Ergo in quibusdam quidem ex necessitate sic se habet, quod oportet diffinire ad utrumque ad quæ est, quando sine his non perfecte determinatur genus, sicut dictum est. In quibusdam autem non est sic. Et ideo non correctione, sed determinatione per distinctionem facta indiget consideratio, ut in quibusdam, ubi non per se dicitur genus ad utrumque, sed ad unum per se et ad alterum per accidens, velut medicina dicitur esse scientia ad sanitatem et ægritudinem facere. Nam de hoc sive ad hoc quidem quod est sanitatem facere, per se dicitur ; quia hæc

est scientia faciendi sanitatem. De illo autem quod est ægritudinem facere, est per accidens. Simpliciter autem (hoc est, per se) alienum est a medicina ægritudinem facere. Propter quod nihil magis diffinivit medicinam qui ad utrumque diffinivit eam dicens, quod medicina est scientia ad sanitatem facere et ægritudinem, quam si ad alterum quod est sanitatem facere diffinivisset : quia non est ad ægritudinem facere, nisi propter sanitatem, quando ægritudo est causa sanitatis et vitæ longioris : et scitur jam ex scientia Posteriorum, quod ubi unum est propter alterum, utrobique est tantum unum.

Sed forte inspiciendo subtiliter, pejus Quod medicina non sit diffinivit qui diffinivit ad utrumque, scientia ad ægritudiquam si ad alterum tantum diffinivisset : nem facere, eo quod etiam reliquorum sive aliorum et a medico quolibet cujuslibet artis vel scientiæ potest ægritudinem facere, vel vulnerando vel immoderate corpus implendo, vel immoderate exercitando, vel hujusmodi aliquid faciendo : ad hoc enim nec scientia nec ars requiritur : quoniam non est difficile et bonum.

Amplius adhuc inspiciendo ad genus quod elementum est, qui vult interimere diffinitionem, consideret si aliquid quod ad plura est quæ inæqualia sunt secundum bonum et malum, sed non ad melius, sed ad pejus per diffinitionem ex genere factam assignavit ad unum, cum sint plura ad quæ secundum genus sumi dicitur id quod diffinivit. Nam omnis scientia et omnis potestas ad aliud dicta, sive sit naturalis, sive artificialis, sive etiam politica, est ejus quod est optimum in illo ordine secundum quem ad illud dicitur : et ideo ad illud secundum genus suum est diffinienda. Aut etiam adhuc peccatum est quoad genus inspiciendo diffinitum per diffinitionem assignatam non positum in proprio genere, utrum vere positum sit in proprio genere, vel non, considerandum ex his elementis vel principiis quæ sunt inducta in quarto hujus scientiæ libro. Dictum

<--- Page Split --->

autem est prius quando ponitur in æquivoco vel analogo sicut in genere.

Rursum autem adhuc inspiciendo ad genus, interimitur diffinitio, si assignans diffinitionem ea dixit esse genera quae transcendunt, hoc est, quae non sunt proxima diffinito, sed ponit superiora intermediis et ultimis omissis. Cujus exemplum est, ut justitiam specialem virtutem volens diffinire, dicit justitiam esse habitum æqualitatis affectivum vel distributivum, eo quod in communicandis vel distribuendis facit æquale, sed non secundum medietatem arithmeticam vel geometricam, transcendit proximum genus qui sic diffinivit : reliquit enim virtutem quae est proximum genus justitiae, et non dixit quid est esse justitiae : quia quamvis dicat in genere remoto quid est esse justitiae, hoc non est nisi infinite et indeterminate. Quare aut proximum genus ponendum, aut omnes differentias superiori generi addendum, quoniam trahunt usque ad genus proximum cujus differentia constituit speciem : quia differentia transcendens generis adjuncta illi generi non complet diffinitionem. Unde ex remoto genere non completur diffinitio : sed utraque conjuncta sunt ut potentia et genus ad ipsum diffinitum : substantia enim cujusque diffiniti et quid est in genere suo, ut sæpius diximus. Hoc autem quod dictum est, in genere transcendenti diffinitum ponere, idem est quod non ponere ipsum in proximum genus. Nam qui virtutem dixit esse genus justitiae diffiniendo justitiam, dixit et habitum : quia in inferiori dicitur superius, et non e converso, sicut sæpius dictum est. Et ideo quod proximum genus diffinitio diffiniendo posuit, in proximo genere omnia superiora genera et transcendentia proximum genus dixit : eo quod omnia superiora genera per se de inferioribus prædicantur, et in ipsis sunt

et dicuntur ad minus implicite. Propter quod diffinitum aut in proximum genus ponendum est, aut si transcendens genus ponatur, tunc addendum generi remoto omnes superiores differentias superiorum generum, quae coarctent genus remotum ad genus proximum : quia per istas sic generi remoto additas determinatur et finitur genus proximum : et tunc ponitur diffinitio proximi generis, et ista in diffinitione stat loco ipsius : sic enim præmissis nihil omisit de his quæ ex genere ad proximum genus vel proximi generis constitutionem pertinent : sed pronomen proximi generis in diffinitione speciei dictum erit inferius genus per suam constitutionem. Sicut si diffiniendo hominem dicam, quod homo est substantia corporea animata sensibilis rationalis mortalis. Ille vero qui diffiniendo non dicit nisi superius genus tantum sine additione differentiarum contrahentium, dicendo sic superius genus, non dicit inferius : quia inferius non est in suo superiori nisi potentia et indefinite, et non est in ipso in actu et intellectu. Nam qui plantam dicit, quod est superius genus, non dicit arborem nisi potentia et infinite. Et ideo in superius genus non diffinitur. Scias autem, quod assignans diffinitionem per genus remotum, et contrahens per differentias, licet non interimat diffinitionem secundum substantiam, interimit cum bonitate diffinitionis : quia differentiam non posuit ut debet 1.

CAPUT IV.

Qualiter interimitur diffinitio inspiciendo ad differentias.

Rursum volenti interimere diffinitionem similiter sicut in genere in differentiis considerandum tripliciter, ut si simpliciter deficit differentia, sicut non est

1 Ex his patet quod in diffinitione debet poni proximum genus diffiniti, aut genus remotum contractum differentiis contrahentibus ad genus proximum. Animadvertas autem, quod

<--- Page Split --->

substantialis diffinitio, aut si non propria, aut specifica. Considerandum ergo si diffinitionem assignans per genus debitum, in diffinitione cum genere et differentias proximi generis dixit : nam si non rei ipsius diffinivit differentiis, proculdubio diffinitionem interimit.

Aut etiam considerandum si omnino sive generaliter ut differentiam aliquid tale accidentale dixit, quod nullius diffiniti substantialem esse differentiam contingit, ut animal aut substantiam quae genera sunt, et nullius differentiae sunt constitutivae, quamvis ab aliquo separent ut genera : palam enim quoniam sic diffinire volens non diffinivit, quia ei quod est quid, qualitatem substantialem (quae diffinit quale quid et facit) non adjunxit : ea enim quae dicta sunt, animal et substantia, nullius sunt differentia, sed sunt quid in subjectis differentiis formabile et determinabile.

Adhuc autem inspiciendo ad differentiam videndum est, si differentiae posita in diffinitione assignata est aliud quod e diverso per contrarium in eodem genere dividitur, id est, per divisionem generis accipitur, dictae in diffinitione differentiae : nam si non est opposita differentia, palam quod non erit quae dicta est generis differentia positi in diffinitione : cum omne genus his differentiis dividatur quae e diverso dividuntur, hoc est, per divisionem accipiuntur, velut animal genus dividitur gressibili, volatili et bipedi tanquam oppositis differentiis. Hujus causa est, quia nullum genus est quod sua communitate constituat speciem, et ideo oportet ipsum dividi. Cum autem sit forma, formae autem non dividuntur nisi per oppositionem quam habent ad invicem, et quemlibet dividentem oportet habere formam oppositam. Si igitur differentia posita in assignata diffinitione non habet differentiam etiam oppositam, interimitur et ipsa diffinitio in qua ponitur.

Aut etiam si sit e diverso diversa differentia aliqua, considerandum si est

vera de genere, hoc est, quod sit cum genere continens speciem : est enim differentia vera de genere, quando est essentialis qualitas diffinienis et determinans ad actum substantialem potentiam generis. Unde patet quod si opposita differentia non est vera de genere, palam est quoniam neutra neque proposita neque opposita generis assignati in diffinitione erit differentia : omnes enim quae e diverso dividuntur ex genere differentiae hoc modo, verae sunt de proprio genere ex cujus genere per divisionem accipiuntur.

Similiter autem considerandum est, quia si vera est quidem de genere, non facit autem opposita generi speciem, eo quod non est specifica, palam quod non erit haec quae assignata est, differentia specifica generis in diffinitione positi. Nam omnis specifica differentia cum genere conjuncta facit speciem. Si autem hoc oppositum non est differentia, nec quae dicta est, erit differentia : quia illa illi e diverso dividitur. Et sic interimitur diffinitio interrempta vera differentia specifica per quam fieri debet diffinitio.

Amplius adhuc interimitur diffinitio respiciendo ad differentiam considerando si negatione (hoc est, differentia per negationem assignata) dividitur genus, quia negatio nullius speciei constitutiva est : velut contingit ipsi Euclidi etiam Diffinitio lineae data ab quid lineam diffinit, dicens lineam per Euclide prius posita Eudide prius posita fuit a Pladiffinitionem esse longitudinem sine latitione. tione : quae tamen diffinitio primo a Platone posita est, et ab Euclide assumpta. Sine latitudine autem est negativa differentia, quia idem est sine latitudine quod non habens latitudinem : nihil enim aliud significat sine latitudine, quam talis longitudo non habens latitudinem. Accidit autem ex tali assignatione differentiae inconveniens. Primum quidem, quod genus participat speciem, et universaliter species praedicabitur de genere. Quod sic patet, quia quod est, vel est cum latitudine, aut sine latitudine : nam de

<--- Page Split --->

omni eo quod est, affirmatio vel negatio vera est. Hæ autem differentiæ cum latitudine esse, vel sine latitudine, apponuntur per affirmationem et negationem. Propter quod sequitur, quod de genere lineæ (quod est longitudo) alterum horum verum erit : longitudo ergo quæ genus est lineæ, aut est cum latitudine, aut sine latitudine : non cum latitudine : ergo longitudo quæ est genus lineæ, erit longitudo sine latitudine : sed de quo prædicatur diffinitio, prædicatur et diffinitum : longitudo autem sine latitudine (ut dicit adversarius) est diffinitio lineæ : ergo linea prædicatur de longitudine quæ est genus lineæ. Ex quo sequitur quod genus participat speciem, quia ista prædicatio est essentialis. Hoc autem est inconveniens. Ergo inconveniens est hoc ex quo sequitur, quod etiam differentia per negationem assignetur. Sic etiam probatur quod differentia essentialis et universaliter prædicabitur de genere, quia longitudo est genus : latitudinem non habens, differentia : prædicabitur autem latitudinem non habens de longitudine, ut jam probatum est ; et hoc est iterum inconveniens : ergo non debet assignari differentia per negationem.

Similiter autem et simile inconveniens sequitur si genus quod est longitudo, cum latitudine esse dicatur tanquam cum opposita prædictæ negationi differentia : nam sine latitudine et cum latitudine differentiæ sunt oppositæ ejusdem generis : ex genere autem et differentia est speciei ratio sive diffinitio : propter quod sequitur quod genus recipit in prædicando speciei rationem, et ideo per consequens etiam species prædicabitur de genere, quod est inconveniens. Et similiter suscipiet genus differentiæ prædicationem, quod est inconveniens : eo quod altera dictarum differentiarum per affirmationem et negationem oppositarum de necessitate prædicabitur de genere per hanc maximam, de quolibet affirmatio vel negatio est vera.

Dictus autem hic locus utilis est contra

eos qui ponunt genera esse formas separatas secundum se realiter consistentes : nam si est eadem numero separata longitudo quæ est genus separatorum, quodammodo etiam separate prædicabitur de isto genere separatorum quod idem numero est, ut dicit Plato, quia latitudinem habet, aut sine latitudine est, per eamdem maximam, quod oportet de omni longitudine alterum eorum quæ dicta sunt, verum esse, sive separata sit sive concepta cum materia : siquidem de genere sive generaliter de longitudine verum esse debeat, hoc quidem verum est etiam, quod omnis longitudo vel cum latitudine vel sine latitudine est : sed non accidit hoc quod genus participet speciem, et quod differentia universaliter prædicetur de genere : sunt enim longitudines latitudinem non habentes, ut lineæ : et cum latitudine sunt quædam, ut superficiei et corporis : propter quod ad illos solos qui formas ponunt (qui unum numero in his genus ponunt) utilis est hic locus. Qui vero non unum numero genus ponunt, sed diversum (et id potest esse) quia idem genere bene et non inconvenienter contraria in se habet : sed ad illos valet quicumque genus unum dicunt esse unum numero : hoc autem faciunt qui solas formas genera esse ponunt ; nam illi eamdem numero longitudinem et idem numero animal genus esse dicunt, cujus sunt contrariæ differentiæ.

Quamvis autem sic dictum sit, quod in diffiniti nibus priv negativa non sit differentia, tamen hoc tionum oportet u non generaliter verum est : quia fortasse negativa d iferentia. in quibusdam quorumdam diffinitionibus necessarium est uti negatione in assignatione differentiæ, ut in privationum diffinitionibus : nam cæcum per diffinitionem est, quod non habet visum quando per naturam natum est habere. Et hæc quidem de negativa differentia dicta sunt. In talibus autem nec affirmative accepta differentia valet ad diffinitionem, quia non habet differentiam etiam condivisam per affirmationem. Unde nihil differt negatione sive negativa differentia divi-

<--- Page Split --->

dere genus, aut hujusmodi affirmatione quam negatione, hoc est, ad quam affirmationem necesse est e diverso dividi cum negatione. Ut si longitudinem quae est genus, habens latitudinem diffinivit: nam nihil e diverso dividitur nisi non habens latitudinem: propter quod sequitur quod necessario negatione dividatur genus, et sic relinquitur idem quod prius inconveniens.

CAPUT V.

De inspectione ad differentiam comparatam ad ea quae sunt in linea prædicamentali.

Rursum considerandum est in differentiae diffinitione ad interimendam differentiam et diffinitionem, et quia hoc contingit secundum considerationem factam ad differentiam comparatam ad ea quae sunt in linea prædicamentali, et differentiam comparatam secundum prædicationem et ordinem quem habet ad illa, utrumque istorum considerando ponemus, ut contingat abundare eum qui diffinitionem vult interimere ex defectu differentiæ. Comparatur enim ad ea quae sunt in recta linea prædicamentali tripliciter, ut ad speciem, ad genus, et ad individuum.

Primo ergo considerandum si aliquis in diffinitione speciem ut differentiam assignavit. Cujus exemplum est, ut qui fraudem diffiniens, dixit quod fraus est injuria cum illusione : nam illusio quaedam species est injuriæ, sicut et fraus : propter quod non differentia est illusio constitutiva, sed condivisa species cum fraude sub hoc genere quod est injuria. Et adver tendum, quod loco ejus secundum aliam expositionem ponitur opprobrium : opprobrium autem est cum illusione facta injuria : fraus autem est deceptio cum damno.

Amplius inspiciendum ad differentiam comparatam ad genus. Consiilerandum ergo si aliquis genus ut differentiam in diffinitione assignata posuit. Cujus exemplum est, si diffiniens virtutem, posuit

esse habitum bonum vel studiosum : nam bonum quod loco differentiæ posuit, genus est virtutis : et similiter studiosum. Utroque istorum modorum etiam interimitur differentia, et per consequens interimitur diffinitio. Sed quia bonum et studiosum dupliciter dicuntur : et pro natura boni quæ est bonitas, ut in magnis moralibus dicit Aristoteles, et pro forma boni. Et primo modo bonum est genus prædicatum de virtute : quia dicit Aristoteles quod virtus est bonitas quædam : forma autem boni (quæ ex essentialibus sumitur) est virtutis differentia : ideo ut bene intelligatur inducta consideratio, colligenda est sic, quod aut dicatur quod bonum sit bonum sicut prætendit consideratio, aut quod bonum non sit genus habitus vel virtutis, sed differentia. Adhuc considerandum, quod verum est quod in Prædicamentis dictum est : quoniam non contingit idem in duobus generibus se non continentibus esse, hoc est, non subalternatim positis : et sic se habent ad invicem bonum et habitus ut duo genera non subalternatim posita : nam neque hoc genus quod est bonum, continet habitum, neque habitus continet bonum ut subalternatim. Cujus probatio est, quia a neutro ad alterum convertitur consequentia universali facta prædicatione, sicut genus de specie prædicatur : neque enim omne bonum est habitus, neque omnis habitus est bonum : propter quod non erunt genera hæc ambo seipsa ad invicem continentia, et diversorum generum et non subalternatim positorum esset una ut eadem species : et quoniam habitus est gènus virtutis, palam quoniam bonum concretive de virtute dictum, non est genus, sed differentia magis.

Amplius ad hoc idem alia ratio : quia habitus significat quid est virtus et genus : bonum autem formaliter acceptum, non significat quid est virtus ut genus, sed quale significat virtutis : et differentia videtur quale quid (hoc est, quæe aliquid est) significare : id etiam quod diffe-

<--- Page Split --->

rentia informat, et hoc est suppositum speciei. Attendendum autem, quod virtus dupliciter consideratur: secundum relationem ad potentiam, cujus est ultimum et perfectio in bono, et sic consideratur virtus ut virtus ad alterum dicitur: et sic est in genere habitus, quia, ut dicit Avicenna, habitus est quo quis aliquid agit cum voluerit. Consideratur etiam secundum id quod est virtus: et secundum hoc quod supponit in nomine virtutis, et sic est in genere boni, et bene quidem sic considerata est virtus: et hoc modo dicit Aristoteles. Nihil prohibet idem esse in diversis generibus.

Videndum in tertia consideratione si in diffinitione assignata, id quod ponitur pro differentia, non significat quale quid est: sed hoc aliquid significat, ut individuum. Videtur enim omnis differentia significare qualitatem essentialem, qua quale est aliquid quod est speciei suppositum: si enim non significat sic quale, sed hoc aliquid, interimitur et differentia assignata et diffinitio in qua ponitur. Et nota quod differenter differentia et species significat quale quid: species enim quale quid significat, ita quod est quid et quale aliquid est sui, quia significat quid formatum quali: differentia autem significat quale quid, ita quod nihil sui est quid, sed ipsa est qualitas ejus quod est quid in specie.

Attendendum autem ad differentiam ad accidens comparatam, quod quale significat: et considerandum si secundum accidens sive modum accidentis inest differentia ipsi diffinito: si enim sic, interimitur et differentia et diffinitio. Cujus ratio est, quia nulla differentia inest diffinito ad modum eorum quae secundum accidens insunt: sicut nec genus diffinito inest ut accidens. Cujus ratio est, quia non contingit differentiam alicui cujus est differentia inesse et non inesse, sed semper essentialiter inest ei cujus est differentia ut actus proprius et forma substantialis, quae sui essentia constituit in

esse substantiali id cujus est differentia constitutiva.

CAPUT VI.

De inspectione ad differentiam comparatam ad ea quae in linea praedicamentali secundum comparationem ordinis et praedicationis.

Amplius autem ad interemptionem differentiae et diffinitionis per inspectionem differentiae comparatae ad genus et speciem, considerandum si universaliter praedicatur de genere assignato in diffinitione differentia assignata, aut species quae est diffinita, aut aliquid de numero eorum quae sunt inferiora specie: nullum enim eorum quae dicta sunt, contingit de genere universaliter praedicari, etiamsi secundum esse accipiatur. Et causa hujus est, quia genus (omnium eorum quae in diffinitione ponuntur, et ad quae diffinitio refertur ad diffinitum) amplissime sive communissime dicitur sive praedicatur: et ideo si differentia praedicatur de genere, communior erit genere, et non restringet genus cui apponitur: et sic interimetur differentia et diffinitio: quia non valet ad propositum.

Rursus considerandum iterum si genus secundum hoc quod est genus, praedicetur de differentia ut differentia est, hoc est, quia essentia quae est genus de essentia quae est differentia praedicetur: tunc enim interimitur et differentia et diffinitio. Et hujus causa est, quia genus in eo quod genus, non praedicatur de differentia in eo quod differentia, sed de illis videtur dici sive praedicari de quibus est et differentia, ut de suppositis informatis per differentiam, ut animal genus praedicatur de homine, et bove, et de aliis gressibilibus (hoc est, gressibili tanquam differentia formatis animalibus) et non praedicatur de ea differentia quae de specie cujus est differentia, praedicatur. Hujus autem ratio prima ducens ad impossibile est: quia si genus quod est ani-

<--- Page Split --->

mal, prædicaretur secundum unamquamque differentiam, ut quælibet differentia participationis : tunc jure et multa animalia de specie præd:carentur. Et hujus causa est, quia differentia dividit genus, et multæ differentiæ in multa divident, et diversæ divident in diversa : et sic numeraretur animal diversitate differentiarum ut participatum dividitur secundum participantia diversa : et sic tunc (quia una species habet plures differentias quæ de specie prædicantur) multa animalia de eadem specie prædicarentur : quia quælibet differentia infert genus quod ipsa participat.

Si autem quis objiciat, quando similiter a primo descenditur usque ad ultimum, multa genera prædicantur de uno. Non est simile : quia nullum eorum per quæ descenditur per opposita, dividit genus : et ideo genus non numeratur in illis, sed est idem plus et minus coarctatum sæcundum quod plus est et minus descensus a primo.

Amplius ad idem alia ratio est : quia si genus de differentia prædicatur, et substantiali et essentiali prædicatione, non tamen talis prædication est superioris de inferiore secundum rectam lineam prædicabilium : quia si sic, sequitur quod differentiæ omnes essent species vel individua : quia tali prædicatione non nisi de specie et individuo prædicatur genus : si quidem hoc certum est in his de quibus animal prædicatur : nam unumquodque animalium de quo animal genus prædicatur essentiali prædicatione, species est, aut individuum. Est autem hic attendendum, quod hæc natura quæ est genus, de hac natura quæ est differentia nullo modo prædicatur, sed disparatæ naturæ sunt, quarum una est ut id quod est potentia et materiale quod est genus, et altera est sicut actus purus cujus nihil est id quod est subjectum et potentia : unde cum omne id quod prædicatur affirmative de aliquo, sui aliquid secundum esse habeat in eo de quo prædicatur, et genus secundum id quod est natura quæ-

dam et subjectum et in potentia, sui nihil secundum esse habeat in differentia, eo quod est id quod est in subjectum in potentia existens, impossibile quod alterum de altero essentialiter prædicetur, sed sunt essentiae et naturae disparatae. Et hujus causas diversi diversas assignant : sed non alia causa est quam illa quam dicit Aristoteles et Philosophi, quod id quod est subjectum in potentia existens secundum rem, nunquam in idem cum forma et actu coincidit : sequeretur enim quod idem esset formans et formatum, et distinguibile et distinctum, et perficiens et perfectum : quæ omnia sunt impossibilia et contra omnem intellectum. Ergo oportet dici quod quando genus de differentia vel differentia de genere prædicatur, vel quando species vel individuum de differentia, vel e converso prædicatur, quod differentia, secundum esse et concretionem quam habet ad suppositum quod informat, accipiatur : et sic dicitur quod animal est rationale, et rationale est animal : et quod homo est rationalis, et rationalis homo : et rationalis Socrates, et Socrates rationalis. Dicunt tamen quidam, quod cum dicitur, rationale est animal, vel e converso animal est rationale, quod duplex est locutio : ex eo quod hoc quod dico, rationale, potest stare formaliter : et sic falsa est locutio, quia sic rationalitas esset animal : vel potest stare pro supposito, et sic est vera. Et hoc est idem cum priore, sed dicit quod prior solum causam dicit eorum quæ dicta sunt. Et ex his plane intelligitur quod hic dicitur.

Similiter adhuc inspiciendum in differentiam comparatam ad species, si species aut aliud inferius specie (sicut individuum, vel specialissimum quod subalterna specie continetur) prædicatur essentialiter et universaliter de differentia : hoc enim est impossibile : cujus prima ratio est, quia sic in amplius. Aliud inconveniens sequitur : quia sic accidit sive sequitur, quod species sit differentia : siquidem prædicabitur de differentia aliqua

<--- Page Split --->

specierum, constat quod non accidentali praedicatione praedicatur, ut homo est albus : praedicabitur ergo essentialiter affirmative : constat ergo quod praedicata species aliquid sui habet in subjecto quod est differentia : constat autem quod cum non sit in specie nisi genus et differentia, quod alterum horum habet species in differentia : patet quod non genus : ergo differentiam : sequitur ergo quod species sit differentia, quod est inconveniens. Nam si praedicatur de differentia haec species, homo, palam quod sequitur, quod homo sit differentia : et sic interimitur differentia et diffinitio.

Rursum comparando differentiam ad speciem secundum prioritatem, considerandum est si non prior est differentia specie : sic enim interimitur differentia et diffinitio : eo quod genere posteriorem, specie autem priorem oportet esse differentiam.

Objeetio. Est autem objectio consueta qua in multis locis et hic et in secundo Posteriorum 1 et in aliis locis fieri consuevit, quod dicit Aristoteles, quod differentia in amplius praedicatur quam species : et in VII Primæ philosophiæ 2 dicit, quod differentia ultima specifica convertibilis est cum specie, et non est in amplius quam species ipsa : quae etiam esse videntur contraria et repugnantia. Sed ad hoc saepius a nobis in diversis libris est responsum, quod est quae secundum nomen et actum differentiae differentia est : et est quae dividit et differre facit in specie, quia alia non dividit : et si differre facit speciem ab aliis, hoc est ex consequenti : quia constituendo format : et sic per formam ab omnibus (quæ ad illam formam disparata sunt) dividit. Et ideo differentia, secundum actum differentiæ differentia existente, intelligitur quod quantum est de se, communior est quam species, de qua etiam supra in primo hujus scientiæ libro dictum est, quod est

generalis et cum genere collocanda : et in prima philosophia in septimo 3 innuit Aristoteles, quod omnes differentiae qua sunt ante ultimam, sunt ut genus, et pro genere ponuntur : quia in potentia sunt, non ut actus purus et stans et perfectus : sed illa quae est actus totus purus secundum se, est in actu formæ constituentis et determinantis totam generis potentiam : et quod differre facit, non habet nisi ex consequenti : ideo non dividit inter se id cujus est differentia, hoc est, speciem, sicut facit differentia divisiva quae inter seipsam dividit genus cujus est differentia : sed ex consequenti dividit totam speciem integram ab aliis. Et de tali differentia nec hic fit sermo, nec etiam in secundo Posteriorum, sed in VII primæ philosophiæ, ubi agitur de veris principiis earum constituentibus eas in substantia et inesse : et sic solvuntur contraria. Alii autem aliter solvunt, de quorum dicto non curamus.

Adhuc volenti interimere considerandum est ad differentiam comparatam ad aliud genus quod non est diffiniti genus, quod non continet genus diffiniti, nec continetur ab eo sicut genera subalternatim posita : quia non videtur, quod diversi generis neque subalternati simul, nec subalternantis genus diffiniti sit eadem et substantialis differentia, sicut nec una species est talium generum ita ad invicem se habentium. Hoc autem probatur per deductionem ad impossibile : quia si detur quod non est sic, ut dictum est, accidet sive sequetur, quod una species erit in duobus generibus non continentibus se invicem, hoc est, non subalternatim positis. Cujus ratio est haec : generale est, quod quælibet differentia secundum se accepta infert suum proprium genus in quo est, velut gressibile et bipes quæ sunt differentiæ animalis, inferunt animal si secundum se accipiantur. Similiter quælibet differentia cum

<--- Page Split --->

suo genere accepta constituit unam speciem, et unica differentia constituit unicam speciem : unica ergo differentia cum uno genere constituit unicam speciem, et eadem cum alio genere accepta constituit speciem, quia unica est duorum generum, ut dicit hypothesis : et verum est quod de quo praedicatur differentia, de eodem praedicatur et genus illius differentiae. Sint ergo genera A B, et unica differentia sit c, species autem constituta sit D : praedicatur autem c de D, ergo et A genus praedicatur de D : per eamdem rationem praedicabitur et B de D per differentiam quae est c ; quia ista duorum generum est differentia : ergo differentia et species una est in duobus generibus, ut in A et B, quod est contra hoc quod in Praedicamentis dicitur, quod diversorum generum, et caetera.

Hoc cum consilio (ut melius intelligatur) corrigendum est : quia quamvis sit generalis vera de differentia ultima constitutiva, tamen de aliis differentiis accepta indiget interemptione. Et quidem aut sic dicendum est ut posita est consideratio de ultima differentia, aut dicendum est quod impossibile est eamdem differentiam duorum generum esse non continentium se ad invicem, sive non subalternatim positorum : sed addendum quod duorum non subalternatim positorum quae ambo genera non supponuntur uni quod est commune genus ad utrumque : quia aliter consideratio habebit instantiam : nam pressibile animal et volatile animal genera sunt non subalternatim posita, et utriusque eorum est unica differentia quae est bipes : et ideo addendum est, quod nec utriusque generis sit genus unum, quod si unum sit genus utriusque generis existentis sub eodem communi genere ad utrumque : et tunc non habet instantiam : nam ambo quae dicta sunt genera quae sunt animal pressibile, et animal volatile, sunt sub uno communi utrique generi.

Palam autem pro secunda parte considerationis, quoniam et hoc habet in-

stantiam : quia in talibus differentiis non necesse est differentiam universaliter proprium genus inferre : eo quod contingit eamdem differentiam duorum esse generum non continentium se invicem : non enim sequitur, est bipes, ergo est volatile : nec sequitur, est bipes, ergo est gressibile vel homo : sed alterum tantum horum generum sub distinctione ad reliquum inferre necesse est : et superiora haec omnia simul sub disjunctione conjuncta ex suis inferioribus differentiis inferruntur : sequitur enim, bipes, ergo gressibile vel volatile : et haec inferunt animal, commune genus quod ambo illa genera continet.

CAPUT VII.

De inspectione ad differentiam absolute acceptam et ad differentiam contractam.

Videndum autem volenti interimere differentiam et diffinitionem, si in aliquo quod diffinitur, assignavit differentiam loco determinatam vel designatam : tunc enim interimitur differentia : quia differentia est de intrinsecis essentialibus : locus autem extrinsecus est, et non essentialis : non enim substantialiter videtur differre substantia una diffinita a substantia alia diffinita in eo quod ubi sive in loco. Propter quod etiam illi increpantur, qui in gressibili animali et volatili animali dividunt animal, dividentes animal in aquatile et terrestre : quod tamen Aristoteles facit in libro Animalium nono. Sed hi non increpandi sunt, quod ita dividunt velut gressibile et terrestre et aquatile ubi significet : cum haec sint differentiae quae penes ubi accipiuntur. Sed tamen in his haec consideratio correctione indiget : quia aut male dicunt penes ubi differentiam assignantes, aut in his quidem assignantes differentiam non recte increpantur, si intentionem ad hoc referunt, quod in naturali et essentiali aptitudine animalis est in aqua

<--- Page Split --->

vel in terra esse : tunc enim differentia quae est aquatile vel terrestre, non significat in aliquo loco esse vel in ubi, ita quod ad hoc accipiatur differentia : sed significat quale quid est illud animal secundum naturam et differentiam substantialem. Quod ex hoc probatur, quia si aquatile secundum locum in sicco sit, si est avis aquatica ab aqua remota, adhuc per naturam est aquatile. Similiter autem et terrestre est terrestre, etsi in humido sit secundum locum, ut bubalus in aqua existens : et crocodillus cum est in humido non est aquatile, sed terrestre. Adhuc quamvis sic assignans penes locum differentiam non sit increpandus, attamen si aliquis aliquando secundum locum assignet differentiam, non ad intrinseca et essentialia respiciens, tunc palam est quod assignans peccans erit, et interimitur differentia. Si autem aliquis quaerat, quare respiciendo ad tempus non datur haec consideratione sicut respiciendo ad locum ? Dicimus quod omnes tales quaestiones in hac materia quae ex probabilibus est, superfluae sunt : tamen dici potest quod locus magis convenit cum differentia quam tempus, quia locus est contentivus et salvativus sicut differentia : tempus autem est magis causa corruptionis per motum, qui facit distare a principio id quod movetur : et ideo magis aspiciendo ad locum, quam ad tempus ponitur consideratio. Et quamvis idem sit (quoad generans) motus ad locum et ad formam, eo quod tantum datur de loco, quantum de forma ipsi mobili : cum diversi motus sint localis et generationis, localis quidem in eo quod extrinsecus se habet ad rem, generatio autem in eo quod intrinsecus ad ipsam se habet : et ideo peccat penes locum differentiam assignans, et non peccat differentiam assignans penes generationem.

Rursum adhuc volenti interimere diffinitionem, inspiciendo ad differentiam ad materiam contractam, considerandum est si aliquis diffinitionem, ponens pas-

sionem esse assignavit. Passionem autem dicimus omne id quo secundum qualitatem actu patitur id quod alterando movetur : hoc enim modo Aspasius in libro de Passionibus passionem diffinien s dicit, quod passio est motus quo patiendo movetur quod continue alteratur : continue enim hoc recipit, cum passio a Graeco quod est pati, quod latine sonat recipere, dicatur. Omnis enim passio talis quae vere passio in passione vel passionabili qualitate existens, magis facta per motum, in mobili plus et plus accepta, abjicit a substantia : quia ipse motus alterativus (qui est forma passionis) magis et magis acceptus, dicitur abjicere a substantia : quia abjicit de substantia a contrario continue ex quo fit motus : etiam id quod dicitur abjicere a substantia, est idem quod abjicere a subjecto, quia subjectum substantia est quae movetur. Quare autem talis passio differentia non sit, ideo est quia differentia (cum de essentialibus sit) magis videtur salvare substantiam, et omne quod in substantia est, quam abjicere : quia non est secundum motum alterativum , sed potius amotio ipsius et finis motus.

Adhuc autem ad idem est, quod simpliciter impossibile est esse singulum corum quae sunt si non est propria differentia : quia ista est forma substantialis ipsius : et ideo de ista nihil abjicitur, et ipsa nihil abjicit. Nam cum non est gressibile secundum aptitudinem (et si non sit secundum actum) non erit homo. Simpliciter autem sive universaliter dicendum secundum quae (hoc est, secundum quae cumque) alteratur habens ista ut passionem, nihil horum est differentia illius. Omnia enim quae hujusmodi sunt, quod secundum ea alterantur subjecta habentia ea (cum magis fiunt secundum motum qui est forma) semper plus facta abjiciunt a substantia subjecta et habent contraria : quod non facit differentia quae est actus purus et simplex, et non procedit de minus in plus secundum sui substantiam. Propter quod si diffiniens per

<--- Page Split --->

genus et differentiam ( aliquam hujus passionem ut differentiam assignavit) peccavit : simpliciter enim nulla alterantur secundum plus et magis fieri per motum secundum differentias specificas.

Adhuc respiciendo in differentiam totam eorum quae sunt ad aliquid ; in illa enim diffinitione differentia ponitur. Et considerandum si alicujus speciei diffiniendae (quae est de numero eorum quae ad aliquid sunt) assignavit dicens, quod non est ad aliquid : sequitur enim ex hoc, quod idem non sit hoc ipsum quod est ad aliquid : et sic quod est ad aliquid, erit non ad aliquid : unde eorum quae sunt ad aliquid , differentias constitutivas oportet esse ad aliquid, ut patet. Exemplum in disciplina speculativa, et activa, et poetica. Et est speculativa ad speculandum ad finem veri. Activa autem, ut dicit Aristoteles (cujus habitus prudentia) est consideranti ad finem boni. Poetica (quae operativa est) ad finem operis est, qui est actus liberalis, ad quem mirabilia fingendo inducunt poetae, ut est palaestra, exercitamentum, bellum pro republica, et hujusmodi.

Et in his quae sic sunt ad aliquid considerandum (ab eo qui vult differentiam interimere et diffinitionem) si id ad quod natum est sive per naturam sive per artem, singulum eorum quae sunt ad aliquid dicta, diffinienis, assignavit sive diffinivit ipsum. Nam quibusdam quidem eorum quae in specie sunt ad aliquid, non est uti diffiniendo nisi ad id diffiniatur ad quod natum est fieri et esse singulum eorum sigillatim secundum speciem acceptum : ad aliud autem nihil uti et diffiniri illa nisi ad hoc : ut visu non contingit uti nisi ad videndum, oportet quod diffiniatur ad id. Quibusdam autem etiam est uti ad aliud aliquid quam ad id ad quod nata sunt, ut subtelare est navicula concava in medio textoris transferens litia per subtextum, quamvis ad hoc factum sit, contingit tamen uti eo ad hauriendum aliquid : attamen si quis diffinivit subtelare instrumentum ad hau-

riendum, ad quod non per naturam natum est (quamvis hoc fieri possit subtelari) peccavit, non enim ad hoc natum est ad quod diffinivit : diffinitio autem ejus quod ad aliquid natum est, est ad quod natum est quo ipse utitur prudens, et ad id quo utitur propria disciplina circa singula, ut textor subtelari ad tranferendum litia, sicut natura navi ad navigandum : et ad haec diffinienda sunt.

Amplius autem quando contingit aliquid ad plura secundum subjectum dictum esse per se et per accidens prius et posterius, considerandum est, si non assignavit ipsum ad principale, peccavit, ut qui diffinivit prudentiam dicens virtutem esse animae hominis, et non assignavit eam virtutem esse rationalis primi, quia illius est prius : primi ut subjecti est rationalis potentiae virtus prudentia, et per id est virtus animae hominis. Nam secundum hoc quod est rationale primum ut potentia et anima et homo rationalis, dicetur prudens.

Amplius adhuc in his quae ad aliquid ut ad subjectum dicuntur, considerandum est si illud diffinitum non est susceptibile cujus diffiniti quod ad aliquid est, dicitur distincta dispositio passio vel qualitas : tunc enim assignata differentia non est differentia, vel quodlibet aliud a passione et dispositione quod est ad aliquid : nam omnis dispositio et omnis passio in illo nata est fieri cujus est dispositio vel passio, et per ipsum diffiniri, ut scientia nata est fieri in anima, eo quod est existens dispositio animae. Aliquando autem quis peccavit in talibus ad alia quam ad ea in quibus (ut subjectis) nata sunt fieri. Ut quicumque diffinientes somnum dicunt, quod somnus est impotentia sensus secundum actum facti. Et si peccavit diffiniens dubitationem, qui dicit quod dubitatio est aequalitas contrariarum rationum. Et qui dolorem diffinientes dicunt, quod dolor est distantia naturalium partium facta cum vi nervi : nullus enim horum diffinivit in comparatione ad id in quo primo haec nata sunt fieri ut in pri-

<--- Page Split --->

mo subjecto. Nam nec somnus secundum causam natus est primo fieri in sensu secundum actum facto, sed in organo sensuum, ut in organo sensus communis. Nec dubitatio nata est fieri in ratiocinationibus, sed in ratione sicut in primo subjecto. Nec dolor ut in primo subjecto in naturalibus partibus : si enim dolor concedatur adesse naturalibus partibus, cum etiam inanimata naturales partes habeant, sequitur etiam quod inanimata dolebunt, quia naturales habent partes. Talis autem et taliter peccans est etiam sanitatis diffinitio, si concedatur per diffinitionem esse sanitas medium sive medietas calidorum et frigidorum, quia multis inest inanimatis : sequitur enim quod necesse est sana esse quaecumque sunt mediocriter calida et frigida : eo quod singulorum medietas in illis eisdem est, quorum ut subjectorum est medietas : propter quod sequitur secundum hoc quod omnibus illis inest sanitas, quod falsum est, cum sanitas sit habitus animalis tantum.

Amplius si haec quae dicta sunt, illis quae dicta sunt non insunt sicut subjectis, sed sunt in ipsis sicut in causis effectivis : unde quod hoc est sic accidit ponere in suum effectivum, aut e contrario effectivam causam in ipsum. Sicut diffiniens somnum, vel dubitationem, vel sanitatem : non enim ut subjecti est dolor distantia naturalium partium, sed distantia naturalium partium est suum effectivum. Et dicatur ratio ista per causam

efficientem. Nec impotentia sensus est somnus per essentiam : cum enim ad locum digestionis revocatur ab exterioribus organis sensuum calor, frigus subrepit in corpore, et frigiditas in sensuum organis, impotentes efficiuntur sensus ad sentire secundum actum : et sic efficitur somnus qui est sensuum ligamentum et impotentia, et in talibus est sensus ut in subjecto primo : alterum enim istorum est effectivum alterius ipsorum. Aut etiam propter impotentiam sentiendi dormimus : et hoc verum est, et e contrario propter somnum (qui est sensuum ligamentum) impotentes ad sentiendum sumus : et hoc est verum : quia primo inducitur somnus per sentiendi impotentiam , ut dictum est : inducto autem somno, frigiditate exteriori subrepente, ex somno tenentur organa sensuum nisi resolvantur ad sentiendum secundum actum. Similiter autem in alio exemplo dubitationis non ponitur subjectum, sed causa efficiens, quae est æqualitas contrariarum rationum, ita ut dubitatio dicatur. Ambiguum enim, dicit Boetius , est quando ratio ambit utramque partem contradictionis per æquales rationes. Dubium autem est interminatus motus rationis sine ratione, vel cum prava ratione ad utramque partem contradictionis quæ ratiocinantibus similiter sive æqualiter videntur ad quæ (si ratiocinamur) omnia, sive ambo ad quæ ratiocinamur, tunc dubitamus sive ambigimus utrum illorum agamus, vel alterum præferamus.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

QUALITER INTERIMITUR DIFFINITIO INSPICIENDO IN EA QUÆ DIFFINITIONEM COMPARATAM AD DIFFINITUM CONSEQUUNTUR SECUNDUM IDENTITATEM.

CAPUT I.

Si diffinitio diffinito secundum omnia tempora consonet, vel si alicui in aliquo tempore dissonet.

Sic autem terminata diffinitione vel problemate diffinitionis penes essentialia diffinitionis, determinandum idem problema penes ea quae diffinitionem comparatam ad diffinitum consequuntur secundum identitatem. Et primo quidem considerandum si diffinitio diffinito secundum omnia tempora consonet, vel si alicui in aliquo tempore dissonet : quia tunc interimitur diffinito. Ut si aliquis diffinivit animal immortale, quod est nunc incorruptibile : nam nunc incorrupibile animal, ita quod haec dictio, nunc, determinet hoc quod est incorruptibile, nunc est immortale, et hoc modo nunc immortale nunc incorruptibile est. Sic ergo hoc modo interimitur diffinitio.

Aut forte dicendum, quod in exemplo inducto non est instantia vera quin possit esse diffinitio : hoc enim quod dicitur nunc incorruptibile esse, dubium est et multos sensus habere potest. Aut enim incorruptibile dicitur ab actu corruptionis, et dicitur nunc incorruptibile quod non nunc corrumpitur : et hoc modo non est diffinitio immortalis. Aut incorruptibile dicit privationem potentiae corruptionis, non simpliciter, sed ut sit sen-

sus, quod incorruptibile dicitur, quoniam impossibile est corrumpi nunc : et sic iterum non est diffinitio immortalis. Aut incorruptibile dicit quidem privationem potentiae corruptionis simpliciter, et nunc tale sit dictum ipsum incorruptibile, hoc est, ut hujusmodi sit nunc quod nunquam corrumpi possit : et hoc modo potest esse diffinitio immortalis. Quando ergo dicimus, quod incorruptibile nunc est animal , non hoc dicimus assignando quoniam nunc tale animal quod non corrumpitur, sed ostendimus quoniam nunc tale sit, quod nunquam corrumpatur nec corrumpi possit : hoc autem idem est immortali et diffinitio ejusdem : propter quod non accidit nunc secundum hoc tempus præsens tantum id idem immortale esse : sed dicimus hic unum sic esse considerandum, si secundum omne tempus sequitur in his ubi accidat id quod secundum diffinitionem assignatur, sequi diffinitum et inesse nunc secundum hoc præsens tempus et præteritum tempus, et non semper. Quod autem secundum nomen diffiniti ad quod aptatur diffinitio, accidit aliquando non inesse, non erit idem nunc et prius.

Hoc igitur loco considerationis (quia multos sensus habet) non simpliciter secundum omnem sensum, sed in sensu in quo dicit nominis diffinitionem (quemadmodum dictum est) utendum est. Sciendum autem hic, quod incorruptibile proprie loquendo est plus quam immortale :

<--- Page Split --->

quia immortale proprie est ejus cujus est vita, incorruptibile autem opponitur corruptibili quod est compositorum ex contrariis vel eorum quae super talia delata sunt, ut formae eorum : et sic incorruptibile potest esse differentia ejus quod est immortale, et non penitus idem illi, sed in plus. Adhuc autem quamvis immortale sit differentia salvans et perficiens, et immortale a privatione dicatur, tamen ut est differentia, ab aptitudine sumitur, et non ab actu : et sic perficit et salvat in esse tali.

CAPUT II.

Qualiter interimitur diffinitio ex comparatione diffinitionis ad diffinitum secundum magis et minus.

Perspiciendum autem adhuc secundum consequentia diffinitionis et diffiniti penes eadem sumpta secundum magis et minus quae dicunt mutationem in tempore : et hoc comparando primo diffinitionem ad diffinitum. Quod tribus modis fieri potest : ut si diffinitum suscipiat intentionem aliam quam secundum designatam diffinitionem : et si diffinitum suscipiat magis et non diffinitio, vel e converso. Item si utrumque suscipiat, sed non semper in eodem tempore.

Respiciendum ergo primo (volenti interimere diffinitionem ex comparatione diffinitionis ad diffinitum secundum magis et minus) si diffinitum ad aliud magis est diffinibile quam secundum assignatam de ipso rationem sive diffinitionem : tunc enim interimitur diffinitio. Cujus exemplum est, ut si justitia sic diffiniatur dicendo, quod justitia est potentia æqui distributiva : tunc enim a conjugato accipitur, quod per aliud magis est diffinibilis justitia quam per potentiam. Justus autem dicitur magis 'diffinitus qui diligit æquum distribuere, quam qui potest : ergo et justitia magis electio vel dilectio distributionis æqui, quam potentia. Quare interempta erit diffinitio,

quia secundum hoc non erit justitia potentia æqui distributiva : virtus enim habitus est et voluntarius, magis in ele- 4 tionc cionc consistens, quam in potestate, nisi 4 intelligatur de potestate quæ est facultas ex habitu : sed non de hac procedit diffinitio, sed de potentia quæ infinita est et ad actum deducibilis : et sic virtutes potentiae non dicuntur : si enim justitia potentia esset æqui distributiva, tunc etiam maxime esset justus, qui maxime posset distribuere æquum.

Amplius penes idem considerandum si res quidem diffinita suscipit magis, et id quod assignatur secundum diffinitionem (hoc est, difinitio) non suscipit magis : aut e contrario si id quod assignatur secundum diffinitionem (hoc est, diffinitio) suscipit magis, et res diffinita non suscipit magis : interempta enim erit diffinitio : oportet enim aut utraque suscipere magis, aut neutrum : siquidem idem est rei diffinite et secundum idem, quod secundum diffinitionem assignatur de ipsa.

Amplius tertio considerandum, si quiden utraque et diffinitio et diffinitum suscipiunt magis, non tamen simul et in eodem tempore, interimitur diffinitio. Ut si amor qui dicitur apud medicos concupiscentia coitus, interimitur haec diffinitio : quia magis amans non magis concupiscit coitum, sed forte præsentiam amatæ, etiam quando appetit coitum : propter quod non simul utraque in eodem suscipiunt magis : oporteret tamen hoc, si idem secundum idem esset diffinitio et diffinitum. Amplius comparando diffinitionem et diffinitum ad tertium, considerandum est si duobus aliquibus propositis (ut est diffinitio et diffinitum) et tertio comparatis de quo res diffinita secundum magis dicitur, de eodem hoc quod secundum diffinitionem (hoc est, diffinitio) minus, interimitur diffinitio. Ut si ignis diffinitio dicatur corpus subtilissimum : cum enim sint tres species ignis in materia aliena, videlicet, carbo, flamma, et T res sunt speciesignis vel dilectio distributionis æqui, quam lux : in materia corpus autem subtilissimum quod poni-

<--- Page Split --->

tur esse diffinitio ignis, minus est flamma quam lux : patet quod non est diffinitio ignis, quod assignatum est pro diffinitione : quia utraque et diffinitio et diffinitum magis eidem incessent, si recta esset diffinitio.

Hic autem attendendum, quod sicut Avicenna et Averroes dicunt, ignis in sua sphæra et in sua propria natura, nec est lux neque lucet : quia sic nunquam videretur eclipsis lunæ, cum lucens tegat id quod post se est. Nunquam etiam apparerent stellæ. Unde istæ species sunt ignis in materia aliena, quæ magis et minus accedunt ad naturam ignis : et ideo subtilissimum esse (quod est naturalis forma ignis prædieta) suscipiunt magis et minus. Et cum dicitur ignis magis esse flamma quam lux, hoc dicitur, quia naturalem qualitatem (quod est ustivum et combustivum esse) magis habet flamma quam lux. Est enim ignis : andens in materia terrae, flamma autem l'mus accensus, lux autem in vapore ad l'rmam et subtilitatem aeris condensati et a terrestri depurata micans et luminans.

Rursum considerandum si hoc quidem ut diffinitio duobus aliquibus propositis similiter sive æqualiter, illud autem alterum ut diffinitum non inest similiter eisdem, sed alterum inest secundum magis, interempta erit diffinitio : et hoc planum est cuilibet, quia cum idem dicant diffinitum et diffinitio secundum formam, et non differant nisi quia diffinitio dicit id explicite, quod diffinitum dicit secundum nomen implicite, oportet quod utraque æqualiter insint illis quibus dicuntur inesse secundum formam.

Amplius potest interimi diffinitio per inspectionem ad duas diffinitiones per disjunctionem ad diffinitum relatas, ita quod utraque divisim sit diffinitio, cum disjunctum pro altera tantum verificetur : unde si inspiciendo ad duo disjuncta diffinitionem assignavit secundum alterutrum (hoc est, quod divisim alterum conjunctorum conveniat diffinito) peccavit, et interimitur diffinitio. Ut si quis diffi-

niens dicat bonum esse per visum aut per auditum delectabile : et si quis diffiniens ens (sicut dicit Boetius) dicat id quod facere aut pati potest. Ex hoc enim sequitur, quod simul idem erit bonum et non bonum : et hujus ratio est, quia diffinitio et diffinitum sunt idem, et quæcumque sunt eadem, etiam opposita eorum sunt eadem : est autem delectabile per auditum idem bono, sicut diffinitio et hypothesis dicit : ergo per oppositum quod non est delectabile per auditum, erit idem non bono : nam eisdem per diffinitionem etiam opposita per contradictionem erunt eadem per diffinitionem. Nam si homo est animal rationale mortale, non animal ratione mortale erit non homo. Opponitur autem bono quod est non bonum ut diffinitum diffinito : et similiter per auditum delectabile opponutur per auditum non delectabili ut diffinitio diffinitioni. Palam ergo, quoniam idem est per auditum non delectabile ei quod est non bonum. Si ergo aliquid est per visum delectabile : hoc autem non est per auditum delectabile : sic idem erit non bono : ergo bonum erit non bonum.

Similiter ostendemus, quoniam idem ens et non ens: quia si idem est ens ei quod pati potest per diffinitionem, quod non est, erit, quod non facere potest: ergo idem non enti: et sic erit idem ens non enti. Et hoc si diffinitio fiat per ambas partes divisim. Si autem diffinitio fiat per disjunctum, ita quod ambæ partes disjunctivevæ simul referantur ad diffinitum, non potest dari diffinitio per disjunctivam : quia talis est diffinitio enuntiationis in Perihermenia, et diffinitio problematis in ante habitis, et multorum aliorum sic diffinitorum.

CAPUT III.

Qualiter interimatur diffinitio ex comparatione diffiniti secundum quod est ad aliquid.

Amplius quia jam ostensum est quali-

<--- Page Split --->

ter interimitur diffinitio per defectum differentiae ad materiam contractae, ostendamus qualiter interimitur per defectum generis et simpliciter, et hoc sine circumstantiis. Dicamus ergo prius generali documento, quod in generibus et differentiis et aliis omnibus quae sunt et debent esse in diffinitione assignatis, eos qui interimere volunt diffinitionem, et pro nominibus generum vel differentiarum utuntur diffinitionibus nominum, ut melius videatur quod consonat et dissonat diffinito, oportet considerare si quid dissonat.

In speciali ergo considerandum si id quod diffinitur, est ad aliquid, aut per seipsum, aut secundum genus, ut grammaticam quae secundum genus est ad aliquid : tunc considerandum est si in diffinitione ejus quod est ad aliquid, non est dictum per differentiam et signatum quod est ad aliquid : et tunc interimitur diffinitio per defectum generis et differentiae quae debent esse in diffinitione. Cujus exemplum est, ut si quis scientiam (quae secundum dici est ad aliquid) diffiniens dicat, quod scientia est opinio rata : aut voluptatem diffiniens dicat, quod voluptas est appetitus sine tristitia. Nam ejus quod est ad aliquid substantia quae est esse ipsius, est quod ad alterum est : eo quod idem fuit unicuique eorum quae sunt ad aliquid esse et ad aliquid quodammodo se habere, ut in Prædicamentis dictum est : et ideo in diffinitione ponendum id ad quod est diffinitum : oportebat ergo diffiniendo scientiam dicere, quod scientia est opinio scibilis sive ejus quod est scibile : et oportebat diffiniendo voluptatem dicere, quod voluptas est appetitus boni vel boni delectabilis : quia ad hæc sunt scientia et voluptas. Similiter et si grammmaticam diffiniens aliquis dixit gramaticam esse scientiam litterarum, peccavit : eo quod oportebat in diffinitione relativi dicere et ipsum ad quod per se dicitur, aut ad quod dicitur secundum suum genus : hæc enim oportet in diffinitione relativorum assignari.

Adhuc autem peccavit, qui alicujus ad aliquid dicti secundum speciem (quæ est finis ejus) non ad finem illum per diffinitionem assignavit: finis enim in unoquoque est id quod optimum est, et per optimum est danda diffinitio : aut etiam finis est cujus gratia omnia fiunt : et propter hoc in diffinitione dicendum est id quod est optimum et utilissimum. Ut si diffiniatur concupiscentia, et non diffiniatur esse appetitus delectabilis, sed diffiniatur esse delectationis : quia non est delectabile nisi propter delectationem, cum propter delectationem etiam ipsum delectabile eligimus.

Considerandum etiam in his quæ ad finem diffiniuntur, si finis ad quem assignatur diffinitio, est generatio quæ fit in fine, vel sit iste finis actus, hoc est, actum esse vel factum : hæc enim sunt diversi fines, ut dicit Aristoteles primo Ethicorum : unde in quibusdam est finis actio, in quibusdam autem actum : in arte activa actionem volunt, in ædificativa autem ædificatum, quod Græcæ àpovtêlæpùx vocatur : et in talibus vel talium quæ sunt generatio et actio, est magis finis in talibus egisse et generasse et quod consummatum est, quam agere et generare. Aut forte in quibusdam, sicut dictum est, non est ita : non enim in omnibus est verum, quod ita sit : pene enim omnes plus volunt delectari in fieri delectationem, quam quievisse et perfecisse delectari secundum perfectum esse : propter quod in talibus agere et facere magis finem faciunt et ponunt quam egisse. Est autem hic attendendum, quod sunt quædam simpliciter imposita a formis secundum suum esse ad aliquid dependentibus, ut pater et filius, dominus et servus, et hujusmodi : et hæc ad alios fines non sunt nisi ad ea ad quæ dicuntur. Et sunt quædam a formis quidem absolutis imposita, habendo tamen respectum ad alia, ut scientia, concupiscentia, et hujusmodi : et illa sunt etiam ad actus comparata præter id ad quod dicuntur, præcipue quando nominant dispositiones vel habitus po-

<--- Page Split --->

tentiarum activarum vel passivarum : et de his et hoc utilius dictum est.

CAPUT IV.

Qualiter interimitur diffinitio ejus diffiniti quod est ad aliquid, si non determinavit ejusdem qualitates vel quantitatem vel ubi vel alias differentias.

Rursum in quibusdam eorum quae sunt ad aliquid, interimere volenti diffinitionem, considerandum est si non determinavit circumstantias vel conditiones ejusdem quod est ad aliquid. Considerandum enim si non determinavit qualis vel quanti vel ubi vel secundum alias differentias circumstantiarum secundum quas impointurnomen diffiniti: et si sic, peccavit, et interimitur assignata diffinitio. Ut si diffiniatur ambitiosus, et non determinetur qualis honoris vel quanti sit honoris appetens, vel ubi, vel quomodo, vel secundum alias differentias honorum. Non enim potius impositum est nomen ambitiosi ei qui simpliciter honorem appetit : cum enim honor sit de perse appetibilibus, omnes honorem appetunt : unde hoc non est in vitio : propter quod cum ambitio sit nomen vitii, non sufficit dicere quod ambitiosus est qui appetit honorem, sed addendum dictas differentias, ut quantum, et ubi, et in quibus, et in qualibus, et propter quid, et alia his similia. Similiter et cum dicitur avarus : non enim dicitur quis avarus a pecunia amanda, quia omnes appetunt pecuniam : sed oportet addere circumstantias qualiter, et quantum, et ubi, et propter quid, et etiam hujusmodi. Cum autem dicitur luxuriosus, non dicitur ab omni amore voluptatum : sed oportet addere quantum, et quas, et quales, et quando, et ubi, et propter quid, etiam in quibus amat voluptates, et a quibus retinetur voluptatibus, et hujusmodi. Et rursum in naturalibus, ut qui diffinit noctem, et dixit eam umbram esse : oporteret enim dicere qualis et quanta umbra, et ubi, et quando.

Et quando diffinivit cysmon (hoc est, casum terrae, vel quod est casio terrae proveniens) non sufficit dicere, quod cysmos est motus terrae : oportet enim addere unde, et quantum, et quale, et ubi, et quando, et alias circumstantias. Aut etiam nubem diffiniens, dixit esse aerem condensatum : oportet enim addere ex quo, et quid, et unde, et quando sit aer condensatus. Aut etiam qui diffinit ventum esse motum aeris : oportebit enim addere qua de causa, et ubi, et qualiter, et hujumodi. Similiter autem est in aliis talibus : in omnibus enim talibus qui relinquit aliquam differentiam circumstantiarum in aliquibus talibus circumstantiis, non dicit quid est esse : cum tamen omnia a circumstantiis esse trahant substantiale secundum suum nomen. Oportet enim in diffinitione conari ad id quo diffinitum indiget ad sui optimi esse declarationem : non enim quolibet modo mota terra est terramotus : sed oportet dicere a quanto vapore terrestri, et a quanta soliditate solidi, per quam vapor evaporare non possit, et inclusus moveat terram : unde non quantacumque motio, cysmos (hoc est, terramotus) erit. Et ideo in talibus oportet addere circumstantias sive conditiones ex quibus trahit esse : et non hujusmodi sunt diffinitiones quae dictae sunt.

Amplius autem in appetibilibus diffinitio non valet, si non appositum est id quod videtur appetibilius, ut si ad apparens movetur, sive ad id quod videtur : et hoc oportet ideo apponi : quia omnis appetens visis movetur : et hoc oportet apponiin omnibus circumstantiis, in quantiscumque aliis circumstantiis consonat vel convenit secundum nomen diffiniti. Ut cum dicitur quoniam voluptas est appetitus boni : aut cum dicitur, concupiscentia est appetitus delectabilis : sed non additur, quod est appetitus vel concupiscentia apparentis boni : cum tamen non moveat appetitum vel concupiscentiam, nisi apparens bonum vel delectabile : et ideo oportet illud adesse : plerumque enim latet appetentes quid vel quod sit bonum

<--- Page Split --->

vel delectabile secundum veritatem, et moventur ad apparens. Propter quod non est necessarium bonum esse per se, cujus appetitus est voluptas : neque necesse est delectabile esse per se, cujus appetitus est concupiscentia : sed debet dici apparens bonum : hoc enim in eo quod apparet, facit voluptatem et concupiscentiam : unde sic per apparens bonum oportebat assignationem facere voluptatis et concupiscentia, ut generaliter esset omnis voluptatis et concupiscentia. Si enim aliquis diffiniens voluptatem et concupiscentiam, assignavit quod dictum est, ita quod apponat quod apparentis boni est voluptas, et apparentis delectabilis est concupiscentia : tunc adhuc qui vult interimere diffinitionem, debet ea qua essignat, in species separatas boni et delecabilis reducere : quia, sicut dixit Plato, sunt causae et formaestorum sensibilium : quia quod non est in causis, hoc non est in effectibus. Cum enim apparens non sit nisi apud nos, quibus in sensu apparet hoc esse bonum vel delectabile, et causetur ab eo cui apparet : cujus signum est, quod diversis diversa apparent delectabilia et bona : sequitur quod non forma separata sunt quae sunt causa alicujus apparentis boni vel delectabilis : quia apparens ut apparens est, causam et formam non habet extra eum cui apparet : species autem ad speciem videtur dici in omnibus difficilibus, sicut res ad rem, et ita se habere : quia omnium eorum quae sunt quidditatem facientia, sunt species quae sunt esse ejus quod est.

Quid igitur et quod per se concupiscentia separata in speciebus, si per se delectabilis in speciebus, et per se voluptas in speciebus sit per se boni, jam ostensum est, quod apparentis boni ut apparens est, non erit per se voluptas, nec apparentis delectabilis erit per se concupiscentia : ostensum enim est, quod inconveniens est apparens bonum, quod non habet causam extra eum cui apparet esse per se separatum : et similiter inconveniens est apparens delectabile per

se separatum esse : et sic ista (quæ apparens bonum sunt et apparens delectabile) non possunt esse diffinientia quidditatem voluptatis et concupiscentiæ : quia nihil diffinit et facit quidditatem substantialem alicujus rei non separatum, ut dicunt positores formarum : aliter enim talis diffinitio non potest esse causa et medium in demonstratione, nec est principium cognoscendi esse diffiniti.

Amplius respiciendo in plures diffinitiones formarum habitualium, tunc considerandum est si hujus sive formae qua est habitus, sit vel dicatur esse habitus diffinitio : utrum etiam habens illum habitum sit diffinitio habentis, a conjugatis : si enim non est sic, interimitur diffinitio. Et e converso considerandum si habens non sit diffinitio habentis : tunc nec habitus erit diffinitio habitus. Sic autem et in aliis talibus. Cujus exemplum est, ut si delectatio sit quoddam juvare, tunc sequitur quod delectatus erit quidam juvatus.

Similiter volenti interimere tales diffinitiones, dicendum est et considerandum, quod in hujusmodi considerationibus vel diffinitionibus accidit, quod qui determinat sic vel sic, diffinit plura uno et diffinivit quodam modo quae ex diffinitione sic data debent notificari : et si non sic, interimitur diffinitio. Nam qui scientiam diffinit, quodammodo per oppositum et ignorantiam diffinivit. Similiter autem quodammodo diffinivit conjugata habens, ut scum sive scientem, et inscium, hoc est, inscientem, ut ita liceat dicere, et scire et ignorare quodammodo diffinivit : nam primo (hoc est, principali) palam facto per diffinitionem, et reliqua opposita et conjugata quodammodo palam fiunt. Perspiciendum est ergo in omnibus talibus oppositis et conjugatis, ne quid dissonet ei qui utitur elementis, hoc est, principiis diffinitionis, et perspiciendum est ex oppositis et conjugatis, ut jam dictum est : quia si aliquid dissonat, interimitur diffinitio.

<--- Page Split --->

TRACTATUS IV

QUALITER INTERIMITUR DIFFINITIO PER LOCOS EXTRINSECOS TAM IN OPPOSITIS SECUNDUM GENERA OPPOSITORUM, QUAM A SIMILIBUS VEL A CONJUGATIS SUMPTOS.

CAPUT UNICUM.

Qualiter interimitur diffinitio inspiciendo in oppositis quæ sunt ad aliquid.

Removet dubium.

Cum autem jam dictum sit qualiter diffinitio interimitur per locos intrinsecos, inspiciendo in ea quæ sunt de essentia diffinitionis vel consequentia ad ista vel circumstantiæ eorum : consequens est nunc ostendere qualiter interimitur per locos extrinsecos tam in oppositis secundum genera oppositorum, quam a similibus vel a conjugatis sumptos. Inter opposita autem prius est inspiciendum in relativis, quia plus habent de ente, cum utrumque sit ens actu. Dicimus igitur quod considerandum primo in oppositis quæ ad aliquid sunt, si assignata diffinitione ejus quod est ad aliquid, genus positum in diffinitione est ad aliquid, utrum species etiam sit ad idem suo modo, hoc est, specialiter, sicut genus generaliter est : si autem non, interimitur diffinitio. Cujus exemplum est in relativis quæ secundum dici relativa sunt, sicut et opinio est dicta ad opinatum, et quædam sive specialis opinio ad quoddam sive speciale opinatum : et sicut multiplex dicitur ad submultiplex in genere, utrum quoddam speciale multiplex in specie dieta dicatur ad quoddam submultiplex : si enim non sic diffinitio assignatur vel genus in diffinitione, interimitur diffinitio.

Videndum autem est adhuc in relativis considerando (si diffinitio assignata dicetur esse pro opposito), si oppositi correlativi quod refertur ad illud sit opposita diffinitio. Verbi gratia, si dimidii diffinitio opposita est ei diffinitioni quæ est duplicis. Verbi gratia, si duplex est per diffinitionem quod secundum æqualem partem dimidium superat, dimidium erit quod in æquali parte a duplo superatur. Illud autem (quantum ad secundo inductam considerationem) est etiam in contrariis. Nam et in illis contrariis contraria ratio erit sive diffinitio secundum unamquamque complexionem contrariorum : plures enim complexiones contrariorum in primo hujus scientiæ libro determinatæ sunt. Cujus exemplum est, ut si juvativum est per diffinitionem quod est boni effectivum, erit per contrarium nocivum secundum diffinitionem quod est mali effectivum : nam contraria in quantum contraria sunt et opposita, relationem habent ad invicem : alterum enim horum contrariorum necesse est contrarium esse ei quod ex principio dictum est : quia quodcumque horum ex principio assignetur, alterum erit ei contrarium : juvativum enim erit ad nocivum, et e converso : et bonum ad malum, et e converso. Si ergo neutrum contrarium est ei quod ex principio dictum est, palam est ex ipsa contrarietate ipsorum ad invicem : quia neuter neutro (quod in principio ponitur) convenit, vel erit diffini-

<--- Page Split --->

tio ejus quod posterius per contrarietatem ad id assignatur, si recte et secundum quidditatem diffinitio assignetur.

Inspiciendo autem specialiter in contraria dicimus, quod quaedam contraria accipiuntur sic, quod unum est ut privatio, alterum ut habitus : quidam autem accipiunt ambo ut habitus : et primo inspiciemus in ea quorum unum est privatio, et alterum ut habitus. Dicamus igitur quod contrariorum quaedam sunt contraria sic, quod unum dicitur privatione alterius, ut inaequalitas et aequalitas : quia aequalitas privatione aequalitatis videtur esse inaequalitas : inaequalia enim dicuntur quae non sunt aequalia, et sic mutuo se expellunt ab eodem susceptibili. Palam autem ex his quae saepe dicta sunt, si talia contraria debeant diffiniri, palam erit quod id quod secundum privationem dicitur, debet diffiniri per alterum : reliquum vero contrariorum quod dicitur secundum habitum, non oportet per id quod secundum privationem dicitur, diffiniri : quia privatio non est principium cognoscendi habitum, sed e converso : non enim contingit alterutrum talium contrariorum per alterutrum cognosci, sed per habitum cognoscitur privatio, et non habitus cognoscitur per privationem.

Et in contrariis considerandum est hujusmodi peccatum per quod interimitur diffinitio, ut si quis diffiniat aequalitatem dicendo quod aequalitas est per diffinitionem contrarium inaequalitati : nam per hoc quod sic diffinitur secundum privationem, dicitur liabitus qui est aequalitas : et ideo interimitur diffinitio. Amplius aliud peccatum est, quia sic diffinientem necesse est in ipsa sua diffinitione uti eo quod diffinitur : et hoc est inconveniens. Hoc autem palam est si pro nomine in diffinitione posito accipiatur diffinitio nominis ejusdem. Nam quia inaequalitas nihil differt et privatio aequalitatis, cum unum sit diffinitio alterius, cum diffinitum inaequalitatis, et diffinitio ejus sit contrarium aequalitatis esse, erit aequaltas quae diffinitur, contrarium inaequali-

tatis esse : et erit idem ac si dicat, æqualitas est contrarium secundum privationem æqualitatis esse : et sic æqualitas cadit in diffinitione æqualitatis : propter quod sic diffinienis, eodem erit usus in diffinitione suiipsius.

Si autem neutrum contrariorum secundum privationem dicitur, sed utrumque secundum habitum : assignetur autem ratio sive diffinitio : similiter autem unum per alterum, ut dicatur sic, bonum esse per diffinitionem quod est malo contrarium : tunc palam est, quoniam et malum per diffinitionem est quod est bono contrarium. Nam hoc modo contrariorum similiter assignanda est ratio, quod utrumque diffinitur in hoc quod est alteri contrarium : propter quod rursum sicut in aliis (quorum alterum secundum privationem dicitur) eodem contingit uti in diffinitione suiipsius : et hoc ideo quia inest in mali ratione bonum, quando sic diffinitur, quod bonum est quod est malo contrarium : nihil autem differt malum ab eo quod est bono esse contrarium : et sic per diffinitionem bonum contrarium boni contrario : et sic eodem usus est in diffinitione suiipsius, quia bonum in diffinitione boni est positum.

Amplius inspiciendo in privationem et habitum : privatio autem habet comparationem ad id in quo est, sicut in subjecto quod relinquit, et ad oppositum suum : et ideo oportet quod in diffinitione diffiniiatur ad utrumque : ideo considerandum est, quod si ad oppositum(quod secundum privationem dicitur) aliquis diffinienis non assignavit cujus est privatio sicut habitus privatio, aut cujus est ut contrarii vel oppositi, ut quoniam est horum habituum privatio. Adhuc autem et si non additur in diffinitione in quo sicut in subjecto natum est fieriprivationem illam, et etiam in quo natum fieri prima specie, peccavit, et interimitur diffinitio : vel simpliciter in quo natum est fieri talem privationem, hoc est, universaliter. Verbi gratia, ut si ignorantia dicens (hoc est, diffinienis) non dixit in diffinitione quod

<--- Page Split --->

sit privatio scientiae, ex eo quod comparatur ad habitum per quem cognoscitur. Aut etiam si in diffinitione non addidit in quo est nata fieri privatio illa ut in subjecto simpliciter vel primo, eo quod per subjectum cognoscitur accidens. Ut si diffiniens ignorantiam non dixit, quoniam scientiae est privatio, et quod nata est fieri in homine et primum in rationali parte animae : nam si sic diffiniens, quodlibet illorum non facit, peccabit. Similiter autem et in corporalibus privationibus : nam si quodlibet illorum quae dicta sunt, non faciat, et quod nondicat in quo simpliciter vel in quo primo, peccabit, quod re qui et interimitur diffinitio. Si enim dicat ete diffinienquid est cecitas, et non dicat cecitatem quum privaesse visus privationem in oculo : oportet enim bene assignantem diffinitionem privationis, et quid est quod privatum est, et in quo est sicut in simpliciter susceptivo, vel in primo susceptivo, et etiam dicere quid est quod privatum est per ipsam.

Adhuc considerandum praeter omnia quae dicta sunt, si aliquis id quod secundum privationem dictum est, non secundum privationem diffinivit, sed secundum negationem : tunc enim videtur esse hujusmodi sive simile peccatum his qui ignorantiam non secundum negationem puram, sed secundum privationem diffiniunt : nam secundum istos (sicut et verum est) quod negative non habet scientiam, non videbitur ignorare : quia privatio relinquit subjectum et aptitudinem, quod non facit negatio : unde quod negative non habet scientiam, non videbitur ignorare, sed magis videbitur ignorare quod aptitudinem habens ad sciendum, fallitur ex parte subjecti. Hujus signum est, quia nec inanimata nec pueros dicimus ignorare : quia non sunt susceptibiles scientiae : unde in talibus non potest diffiniri ignorantia secundum privationem scientiae quae relinquit subjectum et aptitudinem : et ideo in talibus diffinitionibus debet ponere habitum

quem privat, et subjectum in quo est privatio : alias interimitur diffinitio.

Amplius autem considerandum si diffinitio assignata a conjugatis et casibus et similibus casibus inflexe assignatur : et si hoc fieri non potest, interimitur diffinitio. Ut si juvativum est effectivum sanitatis : tunc juvative esse est effective sanitatis esse, et juvans est faciens sanitatem.

Ex omnibus autem inductis de oppositis conjugatis et casibus incidit disputare contra positores formarum : quia si diffinitio per se debet esse prædicata de diffinito, maxime videtur convenire his quæ per se esse ponuntur, sicut solas formas per se esse ponunt Platonici. Volenti ergo destruere diffinitionem, considerandum si assignata diffinitio secundum opposita et casus et conjugata aptatur, vel aptari potest in formis separatis vel non : in quibusdam enim data diffinitio non potest aptari, sicut in conceptis cum materia et motu, et quemadmodum Plato diffinivit, in animalium materialium diffinitionibus addens mortale quod concipit materiam et motum sive mutationem. Nam forma separata quæ est animal per se, non erit mortalis nec mobilis, ut per se homo, per se animal : propter quod dicta de animali diffinitio, quæ est corpus sensibile mortale, non potest aptari in formas. Simpliciter autem sive universaliter in quibusdam diffinitionibus apponitur effectivum aut passivum, cum hæc concipiant et materias et motum, quod separatis non convenit, necesse est dissonare diffinitionem si aptatur in formam separatam : eo quod formæ impassibiles et immobiles videntur esse his qui dicunt formas esse : et contra hos sunt utiles hujusmodi rationes quales hic positasunt : quia inter prædicata magis ei quod est per se convenit diffinitio : et patet quod formis secundum opposita et conjugata non convenit diffinitio : formæ igitur separatae male ponuntur. De formis autem alibi a nobis dictum est.

<--- Page Split --->

TRACTATUS V

D E DIFFINITIONE ÆQUIVOCI .

CAPUT UNICUM.

Qualiter interimitur diffinitio æquivocì.

Quia autem de determinatione diffinitionis quae in complexione assignari potest jam multa dicta sunt, et inspiciendo in partes diffinitionis et in ipsam diffinitionem et consequentia ipsarum et ipsas circumstantias, antequam transeamus ad determinandam complexi diffinitionem, pauca de æquivoci diffinitione dicenda sunt, quod quodammodo est unum nomine et incomplexum, quodam autem modo est multa significatione.

Dicamus igitur quod si eorum nominum quae secundum æquivocationem dicuntur, omnium significatorum unam rationem secundum nomen communem assignavit aliquis, interimitur diffinitio æquivoci : quia sic æquivoca essent univoca : univoca enim sunt, quorum est una communis ratio secundum unum nomen diversorum significatorum : et sic æquivoca essent univoca. Propter quod patet quod illa ratio communis, quam quis assignavit de æquivoco, nullius est de numero illorum significatorum quæ æquivoce sub nomine æquivoco continentur : nam ista ratio aptatur omnibus. Similiter sicut ad univocum secundum nomen commune omnibus contentis sub nomine aptabitur ratio : et sic erit æquivocum univocum, quod est impossibile. Hoc autem (ut exempla ponamus) passa est cujusdam Dionysii diffinitio, quam de vita assignavit : dixit enim quod vita est motus ge-

neris nutribilis naturaliter assequens nutritum : hic enim motus sequitur per unam rationem, vitam plantarum et animalium : et hoc quod dicit vitam et esse generis nutribilis quae naturaliter sequitur nutritum, nihil magis inest animalibus quam plantis : sed vita quæ diffinitur, non videtur dici secundum unam speciem et formam et rationem in animalibus et plantis, sed altera est vita specie et substantia in animalibus, quia manifesta : et altera specie in plantis, quia occulta, hoc est, specie et substantia quæ non valet facere vitam manifestam : unde una ratio non convenit vitæ in animalibus et in plantis : assignata est autem ratio una : et sic peccat diffinitio. Patet igitur quod si contingat eam diffinitionem assignare quæ secundum electionem electissima et potissima est diffinitio, oportet quod sic univoca et univoci nominis, et quod secundum unam speciem et unam substantiam significatam in isto nomine detur diffinitio. Hoc autem non est in diffinitione inducta : vita enim non secundum unam speciem et substantiam inest plantis et animalibus. Nihil tamen prohibet et eum qui conspicit æquivocationem esse in nomine, et intendit vel vult alterius æquivocatorum in æquivoco assignare diffinitionem, illum latere, et non propriam, sed communem utriusque significati assignare rationem, sicut et Dionysius fecit : sed nihil minus peccavit, si utroque vel utrolibet modo fecit. Cujus causa est, quia commune non erit vere, et per unam naturam communem, sed per diversas. Unde

<--- Page Split --->

hæc consideratio valet præcipue non tam in æquivocis quam etiam in analogis, in quibus quodammodo est unum commune secundum rem, et ad quæ non eodem modo referuntur ea quæ continentur sub communi illo.

Quoniam autem in dialecticis oportet requiri consensum respondentis : propter quod dialectica propositio est interrogatio vocata : dabimus cautelas quibus idoneus efficietur opponens in talibus. Quia enim quædam æquivocorum latent aliquando respondentem, his utendum est interroganti sive opponenti ut univocis, qui si distingueret, statim apparebit quod alterius significatorum ratio non aptaretur in alterum sive aliud significatum, cum significata sint specie ratione et substantia diversa : et ideo si distinguat, statim videtur, quod non est diffinitum secundum modum debitum : et tunc resistet respondens : id enim quod universaliter diffinitum est, oportet diffinitionem talem habere, quod aptetur in omne quod sub nomine continetur ut suppositum. Cautela autem respondentis oportet esse opposit o modo, quod etiam statim a principio latens dividat sive distinguat æquivocum : quia opponens rationem communem sive diffinitionem, omnibus sub nomine contentis non adaptavit.

Alia autem cautela in talibus observanda est : quoniam quidam respondentium aliquando dicunt quod univocum est æquivocum, quando et assignata de communi nomine ratio non aptatur uno modo ad omne quod continetur sub nomine : et æquivocum aliquando dicunt esse univocum, si una communis ratio nominis aptatur ad utrumque significatorum in nomine : prius opponens debet exigere, quod confiteatur respondens aut præsyllogizet, utrum dicat nomen, cujus assignata est diffinitio, æquivocum vel univocum : quocumque modo fuerit respondentes magis et facilius concedunt

a principio, eo quod tunc non prævident quid confessione sua accidere vel sequi possit, quam in fine quando conclusum est.

Alia autem adhuc cautela est, quod si adhuc aliquis respondentium non facta confessione dixerit univocum esse æquivocum, eo quod in hoc omne quod significatur in nomine, non adaptatur diffinitio : tunc caute considerandum est opponenti si ratio nominis aptatur ad reliqua quæ sunt præter id in quo stat respondens : tunc enim palam est, quoniam univocum etiam erit reliquis. Si autem non concedat hoc respondens, tunc objiciatur contra eum, quod plures etiam erant diffinitiones reliquorum : nam duæ rationes secundum nomen aptabuntur ad eadem, si æquivocum est univocum : una quædam quæ prior assignata est de communi nomine, et ea quæ posterior assignata est de signato speciali : quia in univocis ratio quæ convenit uni, convenit et alteri.

Rursum adhuc tertia cautela utendum est opponenti, si aliquis diffiniat aliquid eorum quæ multipliciter dicuntur : et ideo quia ratio non convenit aptata in omnia contenta sub nomine, et respondens dicat quidem quod non est æquivocum, sed impedimentum est in hoc quod nomen non potest omnibus aptari, oportet non institutum ad omnia, quamvis non æquivoce dicatur de illis, nec etiam diffinitio : tunc opponenti dicendum est contra talem, quod nomina oportet accipere et uti eis secundum rationem usus loquentis : nam loquendum est ut plures : et talis ratio quæ est de nominibus qua utuntur plures, et quæ consequuntur conveniens usum rationis, et quod respondens non debet movere talia, sed uti eis debet usu communi : quædam autem non sunt dicenda similiter pluribus, quæ sunt rationes significatorum sub nomine, in quibus sentiendum est ut pauci.

<--- Page Split --->

TRACTATUS VI

D E DIFFINITIONE COMPLEXORUM .

CAPUT I.

quod patet quod reliqua pars diffinitionis non est diffinitio reliqui quod remansit de diffinito.

Qualiter interimitur diffinitio complexorum in communi.

Postquam de æquivocorum diffinitione sic terminatum est, quæ quodam modo sunt multa, videndum est qualiter interimitur diffinitio complexorum quæ similiter sunt multa. Si ergo alicujus eorum quæ complectuntur, assignetur diffinitio : tunc alicui auferenti rationem alicujus (hoc est, cujusdam partis eorum quæ diffiniuntur quæ est pars rationis totius) considerandum est si ad illa quæ remanent de partibus diffiniti, reliquum rationis quod remansit de diffinitione, aptari possit : nam si non potest hoc fieri, palam est quod nec tota diffinitio totius fuit diffiniti. Cujus exemplum est, si quis hoc totum complexum, quod est esse lineam finalem rectam, diffiniat ita per diffinitionem hoc esse finem palam habentem fines, cujus superadditur interjacendo medium finibus : tunc separatur diffinitio finalis lineæ : et hæc est finis plani habentis fines vel habens fines : hæc enim est diffinitio lineæ finalis, quod sit finis plani habens fines quibus finit planum : hujus ergo quod remansit de diffinito (quod est recti) oportet esse residuum diffinitionis, quod est cujus medium interjacendo superadditur finibus : hæc autem recti non est diffinitio : quia infinitum rectum est, et neque habet medium, neque fines sive extrema : propter

Adhuc amplius considerandum si (cum sit compositum sive complexum quod diffinitur) assignetur diffinitio æquicola, quod est ex tot numero partibus complexa diffinitio, ex quot diffinitum complexum est : tunc enim interimitur diffinitio : xwlov enim membra, et æquicola quando tot membra habet unum sicut alterum. Æquicola ergo esse dicitur diffinitio, quando quanta secundum numerum partium fiunt composita (hoc est, complexa diffinita) tanta etiam in diffinitione assignata fiunt vel imponuntur nomina : necesse est enim omnium talium complexorum diffinitionibus et ipsorum nominum permutationem fieri in amplius : quia illud explicite dicunt quod implicite diffinitum : et hoc aut omnium nominum quæ in diffinito ponuntur, aut ad minus aliquorum : et quocumque modo semper fiat, diffinitio est in plura quam diffinitum : ergo æquicola diffinitio interimenda, eo quod nihil in plus in diffinitione, vel non plura dicta sunt nomina quam prius erant posita in diffinito.

Oportet autem diffinientem talia complexa rationem plurium nominum pro nominibus in diffinitione positis assignare : et maxime (hoc est, præcipue) hoc est faciendum pro omnibus et pro qualibet oratio ponatur. Si autem aliquando quidem diffinita nomina valde manifesta sunt, tunc ad minus pro pluribus eorum orationes sunt ponendæ : sic enim etiam

<--- Page Split --->

fit in simplicibus, hoc est, in complexis. Unde si nomen in nomen et non in orationem transumat, non erit diffinies. Ut si transumat pro tunica hoc nomen, vestem, licet vestis communius et notius sit tunica : tamen quia unicum nomen est, non est diffinitio.

CAPUT II.

Qualiter interimitur diffinitio complexorum per considerationem transmutandorum et transumendorum.

Amplius autem adhuc in tali transumptione magis peccavit, et etiam si in nomine et in nomen transmptionem fecit, et non transumpsit in nomina notiora quam sit diffinitum, quia nihil notificant de diffinito : nomen autem si notius sit quamvis univocum sit, tamen aliquid notificat. Cujus exemplum, ut si quis hoc complexum, quod est tunica nigra, diffinire debeat, et pro tunica nigra collobium atrum ponat, hic diffinivit diffinitum in obscuriora quam ipsum sit transumptum : et ideo plus peccat, quam si in unum nomen notius ipsum diffinitum transumeret : talis enim non diffinit, cum minus sit planum illud quod transumit, quam id quod transumitur.

Considerandum autem in tali permutatione omnium in quibus unum in aliud transumitur, utrum nomina transumpta et in quae fit transumptio, idem significent vel non : quia si non idem significent, interimitur diffinitio. Cujus exemplum, ut si quis contemplativam scientiam dixit notificando contemplativam esse opinionem, quod quamvis contemplativum contemplativo sit idem, tamen opinio scientiae non significat idem : quia scientia est stans habitus et firmatus, opinio autem est habitus tremens et incertus. Oportet autem ideo esse totum quod est diffinitio idem toti diffinito. Nam contemplativum communiter est positum in utrisque orationibus diffinita et diffiniente : reliquum vero quod est opinio, est diffiniens et non significat idem cum scientia, etc.

Amplius in tali transumptione inspiciendum est in partes diffinitionis quae sunt genus et differentia, et considerandum est si transmutans nomina alterius nominum fecit transumptionem, ut si generis et non differentiae transumptionem, sicut patet in exemplo quod positum est : quia enim scientia est genus, et contemplativum ut differentia, et scientiam transumpsit et non contemplativum : unde contemplativum (quod est, ut differentia) ignotius est quam scientia, quod est ut genus, et ideo potius transumi debuit : eo quod hoc quidem ut scientia est ut genus, illud vero ut contemplativum est ut differentia : genus autem communius est quam differentia et notius et evidentius : propter quod non generis, sed differentiae oportebat transumptionem fieri, eo quod ignotior est.

Aut hoc quidem sic dicendum est, aut forte aliquis contra haec objiciens dicet, quod haec increpatio sic transmuntis genus et non differentiam ridiculosa est : quia nihil prohibet differentiam aliquando notissimo nobis nomine dici, genus autem non sic dici nomine notissimo. Sed ad hoc dicendum quod sic se habentibus genere et differentiis, generis secundum nomen et non differentiae transumptio est facienda : aut genus quidem semper notius secundum rem et naturam, differentia autem notior quoad nos.

Quando autem nomen non simplex pro nomine simplici transumit (ideo quod non satis notificatur per nomen simplex secundum rationem complexam unam) sive orationem pro nomine ponens, complexa transumit : tunc palam est quoniam magis diffinitio differentiae sive notificatio facienda est in tali transumptione, quia notificandi causa assignatur diffini-

<--- Page Split --->

tio, et constat ex prædictis, quod differentia minus nota est quam genus.

Adhuc si differentiae terminum sive diffinitionem sic transumens assignavit, considerandum tunc si assignata differentiae diffinitio est non solum differentiae, sed etiam alicujus alius sive alterius: quia tunc non bene assignavit. Cujus exemplum est, sicut si aliquis in hoc complexo, quod est imparem numerum, transumere volens in par quod est ut differentia, dicat imparem qui medium habet: nam tunc numerus communis est in utrisque rationibus sive orationibus: imparis autem est transumpta (hoc est, per transmptionem accepta) diffinitio, quod est medium habere, et hoc non solum convenit impari numero, sed in pluribus aliis: habent autem linea et superficies et corpus medium, cum tamen constet, quod illa non sint imparia, quia non sunt numeri: et ideo haec diffinitio quae dicit medium habere, non erit propria diffinitio imparis. Si autem multipliciter dicitur medium in continuis et discretis, tunc determinandum fuit primo per distinctionem, et hoc non faciens peccavit: et ideo aut increpatio fit contra eum, aut syllogismus (in altero sensu medio accepto) ad interimendum diffinitionem: eo quod non diffinivit in quo sensu medium accipitur in diffinitione.

Rursum in tali transmptione nominis in rationem, considerandum si sit transmutans alicujus quod est de numero eorum quae sunt, sive quod sit de numero entium id quod transumpsit in talem rationem, et quod id quod est sub tali ratione significatum, non est de numero eorum quae sunt, sed est non ens, ille peccavit: quia ens per non ens diffinivit. Cujus exemplum est, ut si aliquis album diffiniens dixit album esse colorem igni permixtum: quia impossibile incorporeum (hoc est, substantiale et spirituale quod est de substantia spiritus) permisceri corpori grosso et terminato a spirituali : eo quod nominior tale est: sicut etiam dixit Aristoteles in libro de sensu

et sensato, quod aer non nutrit quia spirituale, et ut incorporale habet humidum : album autem non est nihil in corpore grosso terminato : unde ignem admisceri tali corpori est non ens, quod est falsum et impossibile. Album autem est ens et ideo per diffinitionem non erit album color igni permixtus.

Attende tamen quod revera dicit Aristoteles in libro de Coloribus, quod lux est colorum hypostasis, et quod album est ex admixtione ignis clari cum corpore albo. Sed hoc non intelligitur de admixtione miscibilium, secundum quod mixtio est alteratorum unio : quia sic spirituale non admiscetur grosso nisi prius alteretur : sed intelligitur de diffusione in clara superficie quae mutat in albo, et est hypostasis ejus secundum esse formale quod habet : et ideo etiam albedo candor vocatur, quia tali candet luce, et substantiatr ex ipsa secundum esse formale, qua dicitur esse color extremitas perspicui in corpore terminato.

Amplius autem adhuc sicut interimitur diffinitio si datur per simpliciter non ens, ita interimitur si datur per non ens ad propositum : præcipue autem hoc fit in his quæ sunt ad aliquid, cum ea quæ ad aliquid, frequenter dicantur ad plura, per se et per accidens, et communiter et proprie, quicumque diffinitiones assignantes non dividunt sive distinguunt in his quæ sunt ad aliquid, ut accipiant id ad quod relativum dicitur per se et proprie, sed dicunt id ad quod dicitur in pluribus complectentes, ut in eo quod est per se et per accidens, in communi et proprie, totum simul complectuntur, male diffiniunt et per non ens ad propositum : quia aut omnino sive universaliter, aut in aliquo sive in aliqua parte mentiuntur. Cujus exemplum, ut si aliquis medicinam (quæ secundum genus est ad aliquid) diffiniendo dixit esse disciplinam ejus quod est ens, multa complecitur : unde si medicina nullius eorum quæ sunt, est disciplina, palam quoniam omnino mentitur : quia tota ratio sive

<--- Page Split --->

diffinitio falsa : dicitur enim in toto falsa, quia pro toto falsa, quia non continetur in eo ad quod assignatur, nihil enim entium est cujus ipsa sit disciplina. Si autem ostendatur quod medicina est alicujus entis disciplina et alicujus non, tunc ratio sive diffinitio in aliquo mentitur, et hoc est inconveniens, quia ratio entium debet vera esse : si enim per se est diffinitio et non secundum accidens, oportet quod sit de omni eo ad quod dicitur, quemadmodum etiam in aliis diffinitionibus se habet quæ sunt ad aliquid, quas omnes oportet esse de omni, nam omne disciplinatum ad disciplinam dicitur in quantum disciplinatum est. Et similiter est etiam in aliis : et hoc ideo quia quæ ad aliquid sunt, convertuntur, sive ad convertentiam dicuntur.

Amplius si forte aliquis dicat, quod quando dicitur medicina disciplina entis, hæc est quædam diffinitio, sed non assignatur ad id ad quod est per se, sed ad id ad quod est per accidens : et sic quod dicat, quod ratione diffinitionem assignavit : tunc sequitur inconveniens, quia sic singulum eorum quæ ad aliquid dicuntur, non ad unum, sed ad plura dicitur, quæ accidunt illi ad quod dicitur : nihil enim prohibet ens ad quod assignatur, et album et bonum esse et plura alia per accidens. Propter quod sequitur, quod qui medicinam ad quodlibet assignavit et recte assignavit, ut dicit adversarius, sequitur quod qui id quod est ad aliquid, ad id ad quod secundum accidens dicitur, assignavit, recte assignavit, quod falsum est, cum diffinitio dicat esse substantiale et per se.

Amplius autem aliud inconveniens sequitur, quia impossibile est hujus rationem esse propriam assignationem ejus quod est ad aliquid : planum enim est, quod non sola medicina est entis, sed plures de numero aliarum disciplinarum, ut geometria et arithmetica dicuntur esse ad esse sive ad ens : propter quod sequitur, quod unaquæque illarum erit disciplina entis : non ergo medicina est pro-

prium ad ens diffinitum : et sic diffinitio non convertitur.

CAPUT III.

De inspiciendo quando transmutur diffinitum ad bene esse et non esse.

Quando autem diffiniumt diffinitum transumendo ad bene esse et non esse, diffiniumt ipsum secundum bene esse hoc diffinium et perfectum ad actum, et tunc non diffiniumt esse seu substantiam esse, sed diffiniumt rem bene se esse habentem secundum quod bene se habet et perfecte in actum. Et hoc est peccatum, et interimitur diffinitio. Talis est autem latronis et rhetoris diffinitio quam quidam dederunt, ut rhetor quidem qui in unoquoque quod est verisimile, potest cum effectu considerare quid allegandum et quid concludendum, et quid judicandum, et nihil de contingentibus prætermittere. Latro autem per diffinitionem dicatur, qui clam sumit secundum actum contrectandi rem alienam invito domino. Palam quoniam uterque istorum sic diffinitus, est talis secundum dispositionem secundum bene esse, et non secundum esse. Hic enim hoc modo diffinitus est bonus rhetor, et non rhetor simpliciter. Iste autem sic diffinitus est sic bonus latro : non enim qui sumit, sed clam vult sumere, latro est simpliciter : non enim (ut dicit sapiens) quantitas ipsius rei, sed effectus in crimine est.

Rursum in taliter acceptis secundum bene peccatur in eligendis, et est e converso etiam si aliquis diffiniendo id quod per se eligendum est, assignavit per diffinitionem ut per aliud eligendum : hoc enim per se bonum ut per non propter aliud bonum diffiniunt. Ut si dicat per se bonum et effectivum esse boni aut operativum boni, vel quolibet alio modo dicat eligendum esse, et bonum propter aliud quam propter seipsum. Sic peccant diffinientes justitiam dicentes esse bonam et eligendam ut legis salvatricem : aut

<--- Page Split --->

qui diffinivit sapientiam esse bonum quid et eligendam ut beatitudinis effectivam : salvativum enim et effectivum sunt de numero eorum quae propter aliud eliguntur : sic ergo dicendum tales male diffinire, aut corrigendum quod dictum est, dicendo quod nihil prohibet quod id quod per se eligendum est, et propter aliud esse eligendum. Dicendum autem ad hoc, quod etiamsi hoc concedatur, nihil tamen minus peccavit qui bonum et eligendum

per se ut propter aliud diffinivit. Nam uniuscujusque optimum est maxime in sua substantia, hoc est, in sua substantiali diffinitione : melius autem est quod per se est eligendum hujus (propter hoc quod per se est eligendum) quam id quod per aliud est eligendum : nam hoc quod per se est eligendum, oportebat magis ad diffinitionem assignare et per illud diffinire, quam per hoc quod propter aliud est eligendum.

<--- Page Split --->

TRACTATUS VII

QUALITER INTERIMITUR DIFFINITIO TOTIUS INTEGRALIS EX PARTIBUS HETEROGENIIS.

CAPUT I.

De integrali ex partibus heterogeniis.

Jam autem viso qualiter interimitur diffinitio totius universalis et logica, accedendum ad ostendendum qualiter interimitur diffinitio totius integralis et materialis et physica, maxime in his totis quae ex heterogeniis componuntur. Et generaliter de his dicemus in primis, quia compositum ex suis partibus finitur.

Primum igitur considerandum est in talibus ut inspiciat aliquis diffinitionem alicujus integri ex suis partibus diffiniens, si ipsum assignavit et dicat compositum esse ethoc et hoc simul, ita quod utrumque de diffinito praedicetur in recto : aut in diffiniendo dicat, quod totum est quod ex his, ita ut partes de toto dicantur in obliquo ambae vel omnes : aut etiam tertio modo diffiniens dicat, quod totum est haec pars una in recto praedicata de toto, cum illo, hoc est, alia parte in obliquo praedicata de toto : haec enim tria diffinientes totum integrale per partes diffiniunt, et speciales et differentes habent considerationes, et hoc in primo modo sic patet. Nam si diffiniens totum integrale dicat totum esse hoc in recto, ita quod est hoc : tunc hoc inconveniens accidet, quod ambobus in diffinitione positis et neutri eorum sequitur diffinitum inesse, quod est impossibile, et sic contradictoria essent simul vera et contra-

ria. Cujus exemplum est, ut si aliquis diffiniens justitiam ut totum partibus integr alibus, dicat justitiam esse hoc quod est temperantia et fortitudo copul ate : nam supponendum si duo sunt homines, et uterque tantum alterum habet horum, ita etiam quod unus sit temperatus et non fortis, et alter fortis et non temperatus, sequitur quod illi ambo essent justi, et neutrum : eo quod ambo illi habent justitiam simul integram, quia habent fortitudinem et temperantiam ex quibus integratur justitia : et ambo simul habent justitiam, ita tamen quod uterque non habet eam, quia sicut justitia est temperantia et fortitudo, ita opposita illorum timiditas et intemperantia sive luxuria sunt integrantia injustitiam, sicut uterque simul cum alio et integram habet justitiam.

Si aliquis dicat, quod hoc quod dictum est, non est valde inconveniens, quod aliquibus divisis insint opposita : eo quod uni inest temperantia et timiditas, quod non est inconveniens : alteri autem fortitudo et intemperantia, quod iterum non est valde inconveniens, eo quod in multis aliis accidit inesse apposita diversa. Cujus simile, quia nihil prohibet aliquos duos et ambos simul habere vineam unam communem, ita quod neuter per se habeat illam. Si, inquam, sic dicatur, tunc erit expresse quo id improbetur, quod sequitur ex hoc quod contraria insunt simul eidem : hoc autem accidit sive sequitur, si ponatur quod hic quidem

<--- Page Split --->

unus duorum suprapositorum habeat temperantiam cum debilitate, hoc est, cum timiditate : ille autem reliquus duorum habeat fortitudinem cum opposito temperantiae, quod est luxuria vel intemperantia : ambas enim istas habitudines dicimus justitiam et injustitiam integrando, quia sicut per temperantiam est justus, ita per timiditatem est injustus : ex quo datur quod si justitia est hoc et hoc copulative, quod tunc sequitur quod predicatur de altero in recto, et eodem modo si injustitia est hoc et hoc, quod divisim praedicatur de ipsis : nam si justitia est temperantia et fortitudo, tunc injustitia est timiditas et luxuria sive intemperantia. Et sic dicendo accidet universaliter argumentari, quoniam idem sunt totum integrale et partes ejus sic accepte : omnia enim per quae hoc potest argumentari, utilia sunt ad hoc quod nunc dictum est. Videtur enim iste qui sic diffinivit, confiteri quod partes toti sint ecedem : quia aliter non in recto praedicarentur de toto diffinito.

Maxime convenientiores fiunt rationes contra sic assignatam diffinitionem in his integralibus totis in quibus per heterogeneitatem partium manifesta est partium compositio, hoc est, quod in compositione partium est totius diffinitio, et non in parte qualibet sigillatim, velut in domo et in aliis talibus totis : in talibus enim est palam, quoniam quando non sunt partes, nihil prohibet totum non esse : quinimo impossibile est totum esse non existentibus partibus : quia in talibus destructa parte destruitur totum, sed non e converso : quia non existente toto nihil prohibet partem esse, ut destructa domo non prohibetur fundamentum esse vel parietem. Et ex hoc patet quod non idem sunt divisim acceptae toti, quia sic pariete posito, poneretur domus.

Si autem aliquis dicat, quod totum integrale per partes suas diffinitum non est hoc et hoc, ut partes in recto divisim vel conjunctim de toto praedicentur, sed quod ex his esset primum totum quod diffini-

tur : tunc primum quidem ad interemptionem talis diffinitionis comparando totum partibus considerandum est si tales sint partes, quod nihil natum sit fieri ex his quae ponuntur partes, vel fieri possit integratum ex his, ut linea et numerus se habent ad invicem : et tunc patet quod etiam unum, cujus partes esse dicuntur, non potest fieri ex ipsis : et sic interimitur talis diffinitio.

Amplius in eisdem sic dictis partibus (ex quibus fiat totum et praedicentur oblique de toto) considerandum est, si aliquis diffiniat aliud esse in talibus quae non sunt nata fieri in eodem : tunc enim peccavit, et interimitur diffinitio : ex quibus enim partibus dixit esse totum diffinitum, non sunt nata fieri in uno aliquo primo, sed fit in utroque divisim utrumque divisim, ut in praecedenti consideratione, palam est quia non fient talia ex quibus primo tale aliud, id est, quod non fit totum id quod diffinitur ex his quae non sunt nata fieri in uno primo, ex quibus sic diffinienis tale totum dixit esse. Et hujus ratio est, quia in toto integrali ea in quibus sunt partes, in eisdem necesse est et totum esse : quia in talibus non est totum praeter partes : propter quod non est in uno (hoc est, in una parte) totum primo, sed in pluribus partibus sive in omnibus simul per debitam conjunctionem congregatis.

Si autem partes secundo modo adhuc diffinium totum, et partes et totum sint in uno aliquo primo, sed partes non sint in uno illo aliquo, iterum peccavit, et considerandum tunc si non in eodem sint partes et totum, sed in uno sit totum, et in altero sint partes : eo quod in quo totum in illo partes esse videntur : et tunc peccatum est in diffinitione, quia in quolibet non est totum.

Rursum si aliquod est diffinitum ex talibus partibus, quod totum interemptum, et interimuntur partes, peccatum est in diffinitione totius integralis : quia e contrario oportet accidere, quod per talia diffiniatur, quorum quolibet interempto

<--- Page Split --->

totum interimitur : toto vero interempto integraliter non necesse est quamlibet partem perimi.

Adhuc autem consideratio est in talibus, quod si totum (quod ex partibus est) simpliciter est quod bonum vel malum (hoc est, aliquod bonum vel aliquod malum) partes autem nec quod bonum, nec quod malum, sed quod neutrum sunt : tunc enim peccat diffinitio, quia nihil habet totum de bono vel malo, nisi a partibus. Aut etiam e contrario si partes quidem sunt bonæ vel malæ, totum autem sit neutrum, iterum peccavit : quia bonum partium forma totius est : quia ex neutris impossibile est bonum vel malum totum fieri, nec e converso ex bonis vel malis partibus possibile est fieri neutrum totum.

Aut adhuc considerandum in talibus totis et talibus partibus ex quibus est tale totum, si magis quidem alterum constituentium est bonum quam alterum constituentium sit malum, totum autem quod est ex his non magis bonum pro una parte, quam sit malum pro altera, constat quod adhuc peccavit, et interimitur diffinitio. Cujus exemplum est, ut si dicatur imprudentia ex fortitudine et falsa opinione componi, tanquam ex quibus in his magis est fortitudo bonum, quam falsa opinio malum : oporteret ergo et totum quod ex his est, sequi id quod est magis, et esse vel simpliciter bonum, vel magis bonum quam malum : et cum sic partes non sequuntur totum, constat quod male est ex his diffinitum.

Aut forte dicet aliquis, quod hæc diffinitio non est necessaria nisi in illis compositis et componentibus in quibus utrumque componentium in composito retinet virtutem suam, ita quod utraque et per se bonum vel per se malum retinent suam bonitatem vel malitiam : in aliis autem quibus suos perdunt effectus, non tenet : multa enim sunt quæ sunt de numero effectivorum boni vel mali, per se quidem non bona, sed mala, vel neutra nec bona nec mala, permixta autem qui-

busdam fiunt bona : aut e contrario sæpius fit, quod utrumque permixtorum per se separatum est bonum : permixta autem simul fiunt mala, vel neutra ex alteratione quam patiuntur ad invicem. Manifestum est maxime quod nunc dictum est in medicinis compositis et commixtis ægrotativis et saniativis : quædam enim medicamentorum sic se habent, ut utrumque componentium per se separatum acceptum sit bonum, simul autem mixta sunt mala, cum utrumque sit bonum.

Rursus secundum eamdem orationem considerandum est si aliquod compositum ex duobus meliore et pejore, et comparatum partibus componentibus, non est melius pejore, et pejus meliore, mala fit diffinitio : quia sic debet esse secundum naturam componentium : quia utrumque in composito remittit alterum. Aut forte dicet aliquis iterum instans considerationi, quod hoc non tenet nisi in his quæ per se bona vel mala, per se appetenda vel fugienda, ex quibus componuntur bona. Nam in aliis quæ non per se (hoc est, separatim) bona sunt, ut sanativa vel juvativa bonorum, nihil prohibet fieri non bonum, ut in his medicinis compositis quæ modo dictæ sunt. Cujus exemplum est quod dicit Aristoteles in primo libro de Regimine dominorum, quod vinum per se est bonum, et lac per se bonum, et simul commixta gænerant lepram. Hæc igitur in composito secundum quod comparatur partibus, consideranda sunt, quando totum compositum dicitur hoc, vel hoc et hoc, vel ex his.

Amplius autem adhuc juxta idem quod est totum esse ex his, considerandum si totum est univocum nomine et ratione cum altero componentium : oportet enim sic esse univocum velut in syllabis : syllaba autem nulli litterarum ex quibus componitur, est univoca : quia heterogenium totum est syllaba.

Amplius adhuc juxta eumdem modum compositionis considerandum est si dif-

<--- Page Split --->

finiens totum ex his, non dixit modum compositionis in diffinitione qualiter compositum est ex illis : non enim sufficiens est ad cognoscendum compositum dicere, quod est ex his, sed debet dici qualiter singulorum compositorum substantia est ex his, vel sic vel sic, sicut patet in domo : non enim domus est totum compositum ad formam domus, si quolibet modo partes domus ex quibus est, componantur, sed oportet quod componantur ad figuram debitam.

Si autem aliquis compositum ex partibus diffinienis assignavit talem diffinitionem, in qua dicatur compositum tertio modo et hoc cum illo : tunc primum quidem ad interimendum diffinitionem est dicendum, quoniam hoc cum illo dicitur multipliciter : aut hoc cum illo dicitur, quia est hoc id secundum primum modum : aut est hoc ex illis simul mixtis. Cujus exemplum est, quod dicitur hydromel, quod est mel cum aqua, vel mel et aqua, dicit id quod est ex melle et aqua. Propter quod si quodlibet duorum quæ dicta sunt, idem esse confitebitur toti diffinito, sicut diffinito et diffinitum sunt idem : tunc proveniet vel continget eadem dicere, quæ ad utrumque horum sive circa utrumque illorum immediate prius dicta sunt.

Amplius considerationes speciales sunt adhuc, quarum prima est, quod si aliquis diffinienis totum assignavit diffiniendo ipsum hoc cum illo, dividendum est primum, quot modis dicitur alterum cum altero, et considerandum quod si nullo illorum modorum dicitur hoc cum illo, interimitur diffinitio, ut patet si dicitur alterum cum altero ut in quo est cum illo in eodem susceptibili sive subjecto, velut justitia et fortitudo sunt in anima alterum cum altero ut in isto uno. Aut secundo modo dicitur alterum cum altero ut in eodem loco unum cum altero, aut ut in tempore eodem existentia unum cum altero. Si nullo autem modo trium modorum dictorum verum est quod dictum est in his quæ assignata

sunt ut hoc cum illo, manifestum est, quoniam assignata diffinitio quæ dicit compositum esse hoc cum illo, nullius erit, sed erit interempta. Si autem diviso quoties hoc cum illo esse, verum est secundum illum modum tantum quo hoc cum illo dicitur, quod est in eodem tempore utrumque esse : tunc adhuc considerandum si utrumque istorum quorum hoc cum illo dicitur, non ad idem ut ad finem dicitur, vel sicut ad actum : quia si non dicuntur ad idem, interempta erit talis diffinitio. Cujus exemplum est, ut si fortitudinem diffinienis aliquis dicat eam esse audaciam cum intellectu recto : constat enim quod audacia et intellectus rectus non ad idem referuntur, quia contingit audaciam habere fraudandi, ita quod refertur ad finem hunc qui est fraudare aliquem : rectum autem intellectum non ad hoc contingit habere, sed in medicina circa ea quæ recte sanativa sive sanitatis effectiva sunt sine fraude : et ideo non est fortis qui in eodem tempore habet hoc cum illo, hoc est, audaciam cum recto intellectu.

Amplius adhuc si etiam detur, quod ad idem ambo referuntur ut ad medicinalia : nihil enim prohibet et audaciam in dando pharmacias, et intellectum rectum in confectione medicinarum habere : sed tamen nec sic ad talem actum vel finem fortis dicitur, qui hoc cum illo in medicinalibus habet : nec enim ad alterum illorum utrumque illorum quorum unum cum alio est, in eodem tempore oportet dici, nec ad quodlibet idem : sed oportet utrumque dici ad proprium fortitudinis finem, ut ad præliorum pericula, aut si aliquod magis est periculum quam præliorum, et ad hoc referre audaciam cum intellectu recto, si hoc cum illo debeat esse fortitudinis diffinitio.

Quamvis autem hoc cum illo dicatur tribus modis dictis, quædam tamen sic assignatorum (quod hoc cum illo habent quemdam modum proprium) quod nullo modo reducitur ad aliquem dictorum, ut dicatur hoc cum illo, quoniam unum est

<--- Page Split --->

propter aliud ut propter causam. Ut si dicatur, quod ira est tristitia cum opinione contrarii doloris illati, vel propter opinionem deficiendi ab inferente molestiam : nam quandoque propter hujusmodi opinionem tristitia : et hoc vult significare in tali sensu acceptum hoc cum illo, quod est propter fieri aliquid, et non est idem ei quod est hoc esse cum hoc, tribus modis superius inductis : secundum enim unum istorum modorum dicitur.

CAPUT II.

De interemptione diffinitionis totius inteqri per inspectionem ad formam compositi.

Rursum autem jam habito qualiter ex parte materiae diffinitio integri destruitur, ostendamus etiam ex parte formae qualiter destruitur eadem diffinitio. Considerandum ergo si aliquis diffiniens totum dixit totum esse horum ex quibus componitur totum compositione. Ut si dicat aliquis animal esse compositum corporis et animae. Iterum primum quidem considerandum est si dicat totum esse talem compositionem, non dixit cum hoc qualis sit compositio. Ut si quis carnem diffiniens et os, ignis, aeris, terrae et aquae fit caro dixit esse compositionem : non enim in quemquam talibus sufficient dicere talia talium compodo invimixtis. sitionem : sed etiam addendum qualiscumque sit talis compositio ad determinandum totum ad hanc formam vel illam : non enim quolibet modo compositis his quae dicta sunt, fit caro, sed potius ex his compositis ad medium, sic quidem his compositis fit caro, sic vel aliter compositis fit os.

Videtur autem per rationem, quod omnino tale totum non sit compositio : et sic idem compositioni illi erit neutrum horum quae dicta sunt : quia nec est materialiter compositum nec forma, nisi denominationis vel informationis modo forma praedicetur, et dicatur totum non

compositio, sed compositum. Hoc autem probatur duabus rationibus, quarum prima est haec : quia omni compositioni quae compositorum est per aliquem actum compositionis secundum artem vel naturam dissolutio est contraria : dictorum autem compositorum neutri nihil est contrarium, et abundat altera negatio : quia neutri aliquid est contrarium : quae autem dicuntur neutrum, haec sunt caro et os, quorum neutri est contrarium aliquid : quia nulli substantiae est contrarium aliquid : ergo neutrum istorum est compositio. Amplius alia ratio est ad idem : quia similiter (hoc est, secundum unam et similem rationem) est verisimile omne compositum esse compositionem vel neutrum. Sed animalium singulum (cum sit compositum ex corpore et anima) non est ipsa compositio. Ergo eadem ratione nec aliorum compositorum integralium aliquid erit compositio aliqua. Attendendum hic, quod forma totius praedicatur de toto ut est totum, et non tantum totius, ut forma quae est genus, quia dicit totum in potentia, et forma speciei, quia dicit totum esse in actu. Sed de his alibi dictum est. Sed forma partis compositi non praedicatur de composito, quia animal non est anima, nec etiam forma totius quae est compositio nisi per modum qui dictus est prius, forma secundum rationem accepta secundum esse, ut dicatur animalis compositum esse ex corpore et anima.

Rursus quia jam determinatum est qualiter ex parte materiae et ex parte formae contrarietas est in componentibus ex parte materiae, considerandum est ergo adhuc, quod si in aliquo compositorum ex parte componentium aequaliter nata sunt esse contraria, et diffiniens compositum diffinivit ipsum per alterum sive per unum contrariorum, palam est quod non dixit totum esse compositi, et quod interimitur diffinitio. Si autem aliquis contradicat dicens, quod non est verum quod dictum est, deducitur hic ad inconveniens, quia sequitur quod accidit

<--- Page Split --->

plures ejusdem esse diffinitiones : quid enim magis diffinitur per hoc unum contrarium, quam per alterum : utraque enim contrariorum sive oppositorum nata sunt similiter fieri in composito ex contrariis : talis est enim animæ diffinitio, quam quidam assignant, ut dicatur anima substantia esse disciplinæ susceptibilis : nam similiter et æqualiter est ignorantiae susceptibilis sicut et disciplinæ, et sic diffinibilis est per ignorantiam, sicut per disciplinam.

CAPUT III.

De universalibus documentis circa diffinitionem observandis.

Quia autem jam multa specialia documenta data sunt, quibus sic vel sic potest quis contra assignatam diffinitionem instare, damus nunc generalia dicentes, quod oportet aliquem opponentem si non habeat argumenta quibus contra totam diffinitionem possit simul conari, quia non tota evidens est, conari contra aliquam partem ipsius, sicut contra genus, vel contra differentiam, si sit illa pars nota et non videatur bene esse assignata : nam parte interempta, etiam consequenter tota diffinitio interimitur, quia non dicit totum esse rei.

Aliud documentum est ad respondentem, quod oportet respondentem esse corrigentem quaecumque obscura sunt in diffinitionibus, et oportet eum esse formantem ea per distinctionem ad hoc quod indicent aliquid quod habeatur unde sumatur abundantia argumentorum, et sic considerare argumenta quae abundant ad diffinitionem terminandam : necesse enim est respondenti si debeat esse bo-

nus socius, aut suscipere per concessionem quod sumptum est sive propositum ab interrogante sive opponente, aut oportet eumdem respondentem declarare quid est quod ostensum est in diffinitione assignata.

Amplius tertium documentum quod oportet in talibus fieri, quemadmodum fit in legum conventionibus et pactis, in quibus primum inducitur lex aliqua : et deinde si propter casus emergentes occurrat lex aliqua melior, tunc per secundam interimunt anteriorem, abrogantes eam per secundam : sic etiam in diffinitionibus faciendum est, quod si prima assignata, alia feratur melior, ita quod per eam magis indictetur et manifestetur diffinitum, palam est quoniam interempta erit ea quæ anterius posita est, per secundam : ideo quia non sunt plures diffinitiones ejusdem, sed unica, sicut unicum est esse diffiniti.

Quartum documentum, quod omne minimum elementum sive principium ad omnes generaliter terminandas diffinitiones est directe ad seipsum sive ad sui quidditatem et substantiam diffinire propositum quod diffiniendum est, aut bene dictam et assignatam diffinitionem saepe resumere et saepius considerare : eo quod necesse est diffinitione diligenter considerare ad artem diffiniendi, velut si aliquid consideretur ad exemplum secundum quod factum est : et considerare oportet si est aliquid quod minus est diffinitum ex his quæ oportet habere diffinitionem : inspicere etiam quid appositum sit superflue, quia propter id erit, si oporteret, magis abundare argumentis. Ideo ut concludatur sermo, ea quæ circa diffinitiones sunt problemata determinanda, in tantum dicantur, et cætera.

<--- Page Split --->

TRACTATUS I

DE DETERMINATIONE EJUSDEM ET DIVERSI.

CAPUT I.

De locis determinantibus idem in quantum est praedicatum adjunctum diffinitioni.

Utrum autem aliquid alteri sit idem vel diversum ab eo, non quidem genere idem vel specie, sed secundum principaliorem modum ejus quod est idem, quid est idem numero et idem diffinitione et nomine, sicut diffinitio et diffinitum sunt idem, nunc considerandum est : quia tale idem vel diversum praedicatum adjunctum diffinitioni est : interempto enim quod non est idem, interimitur diffinitio, quamvis non constr uatur illo constructo. Dicebatur in praehabitis in primo hujus scientiae libro principaliter idem, quod idem numero est. Hoc igitur quod diximus, quod utrum idem sit aliquid alteri vel diversum, primo considerabimus in-

terimendo, et deinde redibimus ad construendam diffinitionem : per locos enim in quibus interimitur per se diffinitio, per consequens construitur : hoc autem in sequentibus erit manifestum. Ad interimendum autem idem primo locos communes inducemus, eo quod illi ad hoc efficaciores sunt quam proprii et intrinseci.

Incipiens igitur destruere, quod aliquid sit idem alteri, considerandum primo ex casibus et conjugatis : nam in casibus et conjugatis inspiciendo si justitia est idem fortitudini , sicut principale principali, et justum forti, sicut sumptum sumpto, et casus casui erit idem. Similiter autem considerandum est in oppositis : nam si duo sunt quorum utrumque habeat oppositum, et opposita sint eadem, et illa sunt eadem : et si non sunt eadem, nec ista sunt eadem secundum quemlibet modum oppositionis generaliter : nihil enim differt hunc modum vel illum

<--- Page Split --->

oppositionis sumere ad probandum, quod eadem opposita : quia secundum omne genus sequitur oppositionis.

Rursum idem considerandum est ex effectivis et corruptivis, et generationibus et corruptionibus, et omnino sive universaliter ex omnibus his quæ similiter secundum proportionem se habent ad alterutrum sive ad invicem comparata : nam quæcumque similiter sunt eadem nomine vel numero vel diffinitione, illorum etiam generationes sunt eædem, et effectiva et corruptiva eorum etiam sunt eadem.

Considerandum etiam per magis et minus, et præcipue in superlativo gradu : quia quod per abundantiam dicitur, uni soli convenit . Considerandum ergo si duo sint, quorum alterum aliquid dicitur maxime in superlativo, si alterum secundum idem accidens dicitur maxime, sequitur quod illa non sunt eadem : sicut Xenocrates beatam et studiosam vitam assignavit sive probavit esse idem numero, cum omnium vitarum maxime utraque sit eligenda et maxima bonitate et dignitate. Similiter autem et in aliis hujus considerandum est. Indiget tamen ista consideratio correctione et determinatione, quia adhuc probetur quod maximum est maxime eligendum, constat quod sicut est idem, oportet quod sic sit unum numero quod dicitur hinc et inde maximum et maxime eligendum. Si autem non sic dicatur quod oportet esse idem numero, sequitur quod non erit ostensum quod est idem simpliciter : non necessarium enim si fortissimi Græcorum sunt Peloponenses et Lacedæmonii, ita quod Pelopis sicut provincia et Lacedæmonia sicut civitas in provincia illa : non erit tunc in quantum veritas, quod idem numero sint Peloponii et Lacedæmonii, eo quod non sunt unum et idem numero Peloponius et Lacedæmonius, sed contineri necesse unum sub altero, ut totum continet partem, sicut Lacedæ-

monii a Peloponiis continentur. Si autem non sic dicatur, sequitur sive accidit seipsis etiam invicem fortiores esse : quod sic patet : detur enim quod Lacedæmonii sint fortissimi : ergo fortiores sunt Peloponiis. Similiter detur quod Peloponii sint fortissimi : sunt ergo fortiores Lacedæmoniis : sed si sunt fortiores Peloponiis, erunt fortiores seipsis : et hoc sequitur si non continentur alteri sub alteris : et hoc sequitur ex hoc quod utrique omnibus reliquis a se sunt fortitudine meliores. Similiter autem e converso et Lacedæmoniis si non a se continentur, necesse est meliores esse Peloponenses : nam et omnibus cæteris sunt meliores : propter quod se invicem sunt meliores, quod est inconveniens.

Manifestum ergo, quoniam id quod in superlativo dicitur, debet esse unum numero, si debet idem ostendi esse simpliciter. Et non prohatur per hanc considerationem, quod sit idem id quod optimum et maximum dicitur : quia oportet quod ostendatur, quod sit idem simpliciter quod est idem numero 1 : propter quod etiam Xenocrates non idem esse assignavit sive probavit studiosam et bonam esse vitam, quia utraque maxime est eligenda : quia potest esse unum sub altero, ut contineatur ut bonum sub studioso. Et attendendum quod hoc tempore quando continens et contentum maxime dicitur rationis communis, inferius est ex superiore.

Rursum comparando duo quæ idem volumus esse ostendere, comparando tertium potest unum alii idem ostendi : si enim est ad tertium cui alterum duorum est idem, et reliquum eidem tertio sit idem, sequitur quod ipsa invicem sunt idem : quæcumque enim eidem sunt eadem, et ipsa sunt eadem : et si eidem non sunt idem, neque ipsa inter se sunt idem.

Amplius considerandum est ex accidentibus : si enim aliqua duo sunt idem

<--- Page Split --->

numero et simpliciter, oportet tunc quod quidem accidit uni, accidat et alteri : unde considerandum est in his quae illis accidunt, et etiam in subjectis quibus hoc accidit quae illis accidere dicuntur : nam, sicut diximus, si eadem numero sunt, tunc quaecumque uni eorum accidunt, accidunt et alteri : quia unum est utriusque subjectum : et si aliquo accidentium dissonant, ita quod uni eorum aliquid accidit, quod non alteri, palam est quia non sunt ejusdem subjecti, sed subjecto differunt.

Adhuc autem comparando ea quae videntur eadem ad genus, videndum est si sunt in uno genere vel non, si hoc sit quale, illud autem quantum, vel ad aliquid indicet pro genere : quae enim non sunt ejusdem generis, non erunt idem nomine et diffinitione.

Rursum autem comparando ad genus in motibus, considerandum si utriusque non est idem, sed hoc quidem bonum sive in genere boni, illud autem aliud malum sive in genere mali, quae sunt genera opposita : aut hoc quidem est virtus moralis ad actum ordinata, illud autem scientia, quae sunt genera disparata : tunc enim palam quod non sunt idem quae idem esse dicebantur.

Considerandum etiam si genus quidem duorum sit idem, differentiae autem substantiales constituentes ea non sint idem: tunc enim palam quod non sunt idem quae idem numero et nomine et diffinitione esse dicebantur.

Adhuc autem quando idem genus de utroque praedicatur, sed diversimode acceptum : et si scientia sit illud genus, sed cum scientia duplex est contemplativa et activa quae est prudentia vel ars : de uno autem praedicatur scientia prout est contemplativa, de altero autem prout est activa : tunc enim palam est quoniam non sunt idem quae idem esse dicuntur. Similiter autem considerandum in aliis his similibus quae dicuntur idem secundum quod possunt comparari.

CAPUT II.

De considerando magis et minus in terminando idem.

Amplius autem ex magis et minus plures habentur considerationes. Primo quidem, quod si unum duorum quae dicuntur idem, suscipit magis, et alterum non suscipit : aut si ambo ea quae idem dicuntur magis suscipiunt, sed non simul, ita quod quando unum suscipit, et reliquum magis non suscipit : si enim non sic suscipiunt, palam quoniam non idem nomine et diffinitione. Cujus exemplum est, quia non est necessarium quod qui magis amat amore amicitiae, quod etiam magis concupiscat coitum : propter quod etiam sequitur, quod non est idem amor amicitiae quod concupiscentiae coitus.

Amplius ex appositione considerandum, an aliqua sint eadem : si enim idem ad utrumque appositum totum non facit idem, ita quod post appositionem ejusdem totum sit idem sicut prius, palam est quod illa non sunt idem : aut si eodem utrobique ablato, quod relinquitur, non remanet idem, planum est quod illa non sunt idem. Cujus exemplum est, ut si comparentur ad idem utrique additum, ut si dicatur duplum dimidii duplum, et dicatur aliud multiplex esse dimidii, ablato ab utroque eo quod est dimidii, oportet quod duplex et multiplex erunt idem significantia : quia multiplex se habere non potuit ad dimidium nisi in specie multiplicis quae est duplum : nihilominus tamen non sunt idem, quia ablato utroque dicimus, non idem significant, sed unum est species et alterum est genus : quia non sunt idem nomine et diffinitione.

Considerandum iterum ex accidentibus vel prædaticis duobus quae dicuntur idem, si etiam ex uno accidit impossibile per consequentiam, quod non accidit ex reliquo : et non solum hoc considerandum, sed etiam si per hypothesim et po-

<--- Page Split --->

sitionem alicujus sequitur impossibile ex uno, quod non sequitur ex altero : tunc enim non sunt idem quae esse dicuntur. Hujus exemplum est in hypothesis eorum qui dicunt idem esse vacuum et plenum, sicut vulgus communiter dicere solet : palam enim est, quoniam si de pleno aere exeat aer qui eo erat, adhuc non minus erit vacuum quam prius : sed jam postquam exivit aer, non erit plenum aere : propter quod posito aliquo quod accidit ex uno et non ex reliquo, sive hoc verum sit secundum rem, sive falsum (hoc enim nihil differt quantum ad praesentem intentionem) si ex tali positione alterum eorum quae idem dicuntur interimitur, et alterum non interimitur, oportet quod illa non sunt idem numero vel nomine vel diffinitione.

Univers aliter autem in omnibus quae idem dicuntur, considerandum est in praed icatis quae quolibet modo substantiali vel accidentali de utroque eorum quae idem dicuntur, praedicantur. Et videndum si alicui dissonet, quod idem praedicetur de uno et de altero, quia tunc interemptum erit quod sint idem : nam si duo sint idem nomine vel diffinitione, quaecumque de uno praedicantur,et de altero : et etiam de quibus subjectis alterum duorum praedicatur, oportet praedicari et reliquum, etc.

CAPUT III.

Qualiter interimitur idem numero respiciendo ad modos identitatis.

Amplius autem respiciendo ad modos identitatis interimitur idem numero, ita quod non necesse est esse idem : quo-

niam enim multipliciter dicuntur aliqua esse eadem (sicut in primo hujus scientiae libro dictum est) considerandum si ea quae dicuntur eadem, secundum aliquem modum alium quam numero eadem sunt: nam genere vel specie eadem non necesse est eadem numero esse : unde considerandum utrum sint eadem numero sic vel non, quae dicuntur esse eadem. Amplius adhuc ad modum identitatis inspiciendo considerandum si potest alterum sine altero esse : si enim sic, constat quod non erunt idem nomine, diffinitione et numero.

Epilogatur ergo dicendo, tanti loci considerationum dicuntur ad idem terminandum et affirmative et negative. Palam autem ex his quae dicta sunt, quod omnes destructivi loci qui sunt ad idem interimendum, utiles etiam per consequens sunt ad diffinitiones interimendas, sicut dictum est. Cujus ratio est, quia si non idem indicet et nomen diffiniti et ratio diffinitiva, palam quod non erit diffinitio quae assignata est pro diffinitione.

Constructivorum autem locorum qui sunt ad idem ad construendum, nullus est ad diffinitiones construendas utilis : nam non sufficit ad diffinitionem construendam, quod ostendatur aliquid esse idem id quod est sub ratione diffinitiva et sub nomine diffiniti : ad construendum, inquam, quod haec sit diffinitio : sed ostendendum omnia quae in sexto hujus scientiae libro annumerata sunt, et necessaria sunt ad hoc, scilicet ad diffinitionem cum illo modo quo destructivi loci utiles sunt, sic reducitur problema. Interimere autem diffinitionem (ut in sexto dictum est, et etiam per haec quae hic dita sunt) tentandum est sive conandum.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE DIFFINITIONE.

CAPUT 1.

Qualiter construitur problema de diffinitione in communi, et primo per locum ab oppositis.

Si autem construere volumus problema de diffinitione, tunc primum quidem scire oportet, quod nullus vel pauci diffinitionem syllogizant, ita quod concludant diffinitionem : solus enim demonstrator quamdam diffinitionem syllogizat, sicut in Posterioribus est ostensum : quae diffinitio dicit quid et non propter quid. Dialecticus autem non syllogizat diffinitionem, quod diffinitio sit : sed de prædicato syllogizat aliquando ex probabilibus et quasi conjecturis, quod insit ut diffinitio. Sed disputantes tale principium quod est diffinitio, accipiunt et supponunt, et interimitur ab ipsis ut qui circa geometriam et numeros considerant : præmittunt enim diffinitiones sicut et principium supponentes : et similiter fit circa alias disciplinabiles scientias quando propter utilitatem.

Qualiter fiat diffinitio alterius et altioris negotii est assignare : hoc enim fit in VII primæ philosophiæ, ubi determinatur et quid vere diffinitio et quomodo per quidditatem et principia ipsius esse substantialis oportet diffinire. Nunĉ autem quantum sufficit ad præsentem utilitatem, solum dicendum est, quoniam possibile est fieri diffinitionem, et quod hanc contingit concludi de diffinito et de subjecto:

et hoc est ejus quod est syllogismum esse qui diffinitionem ut prædicatum concludi ostendat: et hoc per rationem diffinitionis probatur, nam diffinitio oratio est quæ quid est esse rei significat: et ideo oportet ea quæ per diffinitionem sive ut diffinitio prædicantur, in eo quod quid est de re diffinita sola prædicari: quia nisi de sola re diffinita prædicarentur, non esset convertibilis diffinitio cum diffinito. Adhuc autem sciendum, quoniam de re in eo quod quid est genera et differentiæ prædicantur: genus quidem, quia dicit quid: differentia autem quale, quia dicit quale quod ut forma facit quid esse quod in specie, et ideo specie est quale quid.

Dico igitur quod syllogismo dialectico concluditur prædicatum inesse ut diffinitio : quoniam si quis disputantium sumat ea, genus et differentiam, quæ tantum de re specie et subjecto in eo quod quid est prædicantur, talis oratio ex genere et differentia complexa, ex necessitate diffinitio erit, per locum a diffinitione : non enim contingit aliud esse diffinitionem quam rem diffinitam ex genere et differentia : eo quod nihil aliud a genere et differentia in eo quod quid est de re prædicatur. Si ergo contingit syllogizari, quod talis oratio quæ est ex genere et differentia concluditur de subjecto, probatum est quod diffinitio concluditur de subjecto. Manifestum est ergo, quod contingit ex diffinitione (hoc est, ad diffininationem) syllogismum fieri. Ex quibus autem oportet construere et constituere

<--- Page Split --->

diffinitionem, determinatum est in aliis subtilius, et in VII philosophiae primae et in secundo Posteriorum. Ad propositam autem methodum iidem loci qui ad alia prædicata inducti sunt: quia omnia alia prædicata elementabilia sunt ad prædicatum diffinitionis, et utilia sunt ad construendum, quod aliquid insit ut diffinitio.

Considerandum ergo primo in locis extrinsecis communibus, in quibus magis efficax est locus ab oppositis. Perspiciendum ergo in contrariis et in aliis generibus oppositorum. Perspiciendum, dico, consideranti totas rationes oppositorum, et etiam particulariter secundum unumquodque. Nam si opposita ratio sive diffinitio est oppositi alicujus, tunc necesse est, quia ea quae dicta et assignata est, sit propositi et assignati. Et hoc quidem in contrariis est perspiciendum. Quoniam autem contrariorum plures sunt complexiones: verbi gratia, boni effectivum habet duas complexiones et corruptivum boni et effectivum mali, et amicis benefacere multis, sicut in præhabitis est ostensum, sumenda est ratio diffinitiva: quia talis facillime suscipitur a respondente: totas ergo diffinitiones considerandum est quemadmodum in præhabitis dictum est, particulariter sive ad partes diffinitionis respiciendum est hoc modo quo nunc dicemus.

Primum in partibus diffinitionis considerandum per methodum de genere si recte genus assignatum est, quod positum est in diffinitione hoc modo. Duobus enim finitis contrariis propositis si unum eorum est in contrario genere, et propositum diffinitum non est in eodem genere cum suo contrario, palam statim est, quod est in genere illi contrario. Sicut contraria sunt distincta, ita contraria sunt genera in quibus sunt: et hoc est in omnibus moralibus contrariis, in quibus contrarietas sumitur medii ad extremum: necesse est enim omnia contraria vel in eodem genere, vel in contrariis generibus esse: naturalia quidem in eodem, et mo-

ralia in contrariis in quibus contrarietas est extremi ad extremum : in contrariis enim generibus sunt moralia, in quibus contrarietas sumitur medii ad extremum. Differentias autem (quae ponuntur in diffinitione) semper probamus contrarias de contrariis prædicari : quia differentia est forma, et contrariorum formæ sunt contrariae : velut patet in albo et nigro, quorum differentiæ sunt congregativum et disgregativum visus : esse album enim disgregativum visus est, nigrum autem congregativum. Propter quod si de contrario alicujus contraria prædicatur differentia, constat quod assignata et proposita differentia prædicabitur de proposito. Propter quod cum et genus et diferentia reçte sunt assignata, palam est quia oratio ex his complexa diffinitio recta erit quæ assignata est, et quod inest ut recta diffinitio. Sic ergo construitur diffinitio et ad totam diffinitionem et ad partes inspiciendo.

Aut forte aliquis dicet, quod hoc quod dictum est (quod contrariae differentiae prædicantur de his) indiget determinatione : non enim est verum generaliter, sed tantum de his contrariis quæ sunt in eodem genere, ut album, et nigrum. Eorum autem contrariorum quorum genera sunt contraria, nihil prohibet eamdem generalem differentiam de utrisque dici contrariis, ut de justitia et injustitia quæ sunt in contrariis generibus : nam hoc quidem est virtus sive in genere virtutis, illa autem est vitium sive in genere vitii : propter quod patet quod hæc differentia animæ, quando dicitur virtus animæ et vitium animæ, de utrisque contrariis dicitur, et distinguit et separat hæc differentia a corporis virtute et vitio : eo quod etiam quædam virtus est corporis, et etiam vitium est corporis, ut in VII Ethicorum determinatur. Si ergo verum est, quoniam contrariorum aut oppositorum eædem sunt differentiae probatæ, si de contrario contraria differentia prædicatur, et eadem prædicatur de proposito, palam quoniam differentia (quæ dicta est

<--- Page Split --->

et assignata est) prædicabitur de proposito,et erit vera differentia ipsius : et sic ex uno genere et una differentia una diffinitio constituitur.

Universaliter autem ad construendum diffinitionem dicendum est : quia si diffinitio est ex genere et differentiis, tunc oportet quod si contrariorum diffinitio manifesta est, tunc etiam propositi diffinitio manifesta erit. Nam communiter contraria aut sunt in eodem genere, aut in contrario genere. Similiter, ut jam dictum est,et differentiae aut contrariae praedicantur de contrariis,aut eadem de contrariis praedicantur : et palam est quoniam de proposito diffinito ut idem genus praedicabitur, quod etiam de suo contrario praedicatur : eo quod sunt in eodem genere : et tunc sunt differentiae contrariae vel omnes vel aliquae, saltem ultima et constitutiva : reliquae autem differentiae sunt eadem generales.

Aut diffinita sunt in genere contrario, ita quod unum in uno est genere, et reliquum in contrario est illius: et tunc differentiae sunt eadem, genera vero contraria: aut ambo quidem sunt contraria et genera et differentiae. Nam ambo et genera et differentias easdem esse contrariorum non contingit: quia sic diffinitio contrariorum esset una, quod esse non potest. Sic ergo vero genere assignato et vera differentia, veram contingit astruere diffinitionem.

Attendendum autem hic, quod quando contrariorum eadem differentia dicitur, quod hoc est præcipue in diffinitionibus passionum, in quibus subjectum est loco differentiæ, sicut in diffinitione aquili et simi, utriusque differentia est nasus: et sicut dictum est in diffinitione justitiæ et injustitiæ, cujus utriusque differentia est anima, de differentiis formaliter constitutivis hoc verum esse non potest, et cætera.

CAPUT II.

Qualiter construitur problema de diffinitione per locum a casibus et conjugatis.

Amplius a casibus et conjugatis considerandum est consequentia in casibus et conjugatis, et genera esse generibus, et differentias differentiis, ex quibus sunt diffinitiones, et etiam totas diffinitiones a totum diffinientibus esse secundum casus et conjugata sumptas. Cujus exemplum est, ut si oblivio est amissio scientiæ in principalibus, et oblivisci erit amittere scientiam in sumptis et conjugatis, et oblitum esse, amisisse scientiam in præterito : unoquoque enim eorum quæ dicta sunt in principali vel sumpto concesso, necesse est et reliqua conjugata illi concedere.

Similiter respiciendo in locum a corrutione sic, si corruptio per diffinitionem est dissolutio substantiæ, corrumpere erit dissolvere substantiam a conjugatis et casibus, et corruptum aliquid facere, dissolutum facere erit, et si corruptivum est dissolutivum substantiæ, erit tunc corruptio dissolutio substantiæ. Similiter autem est etiam in aliis : propter quod unoquoque talium sumpto, et omnia reliqua illi conjugata conceduntur : et si unum quodlibet insit ut diffinitio, omnia alia ut diffinitiones inerunt.

Adhuc considerandum est ex similiter se habentibus in proportione ad invicem: nam si salubre est effectivum sanitatis secundum habitudinem causæ efficientis, sequitur quod similiter euechivum est effectivum euechiæ, et juvativum erit effectivum boni : hæc enim omnia differentia similiter se habent ad invicem secundum habitudinem ejus causæ efficientis : unumquodque enim horum quæ dicta sunt, similiter se habet ad proprium finem qui est intentus in ipsis effectivis : et ideo si unius eorum est diffinitio esse

<--- Page Split --->

effectivum proprii finis, etiam reliquorum singulorum sic erit diffinitio.

Amplius inspiciendo in locum a minori, construitur diffinitio ex magis et minus videtur inesse : et hoc fit quoties contingit construere duo ad duo comparata sive comparabilia secundum magis et minus accepta. Ut verbi gratia, si magis haec diffinitio esse videtur illius quam haec alia videatur esse illius alterius, et haec quae minus videtur esse, est diffinitio, sequitur quod haec quae magis esse videtur, erit diffinitio.

A simili etiam sequitur constructio diffinitionis : si enim similiter sit haec illius diffinitio ut haec alterius, si una est diffinitio, sequitur quod et altera est diffinitio : quia similium simile est judicium, ut dicit Boetius. Hic autem locus nihil valet ad propositum, si una diffinitio ad duo comparetur diffinita. Similiter nec etiam valet duabus diffinitionibus comparatis ad unum simpliciter, sive secundum similitudinem ex magis et minus considerato : eo quod nec unam diffinitionem duorum nec duas diffinitiones unius possibile est esse.

Sunt hi loci qui dicti sunt a conjugatis et casibus in proportione ex simili et ex magis et minus opportunissimi ad construendam facile diffinitionem : et ideo maximas oportet istas retinere in memoria, et per exercitium habere paratos eosdem : eo quod isti utilissimi sunt ad plura problemata. Oportet etiam paratos habere illos locos qui maxime sunt communes sive ad plura valentes, sicut maxime sunt loci extrinseci : eo quod illi plus quam reliqui sunt maxime operativi conclusionum multarum. Ut,verbi gratia, inspicere in singularibus utrum omnibus conveniat diffinitio, et sic considerare speciem utrum secundum esse speciei data sit sic diffinitio, si simul conveniat secundum speciem diffinitio : propter quod secundum unitatem est species praedicata de singularibus. Unde et hic locus utilis est ad eos (hoc est, contra eos) qui ponunt formas esse, sicut prius di-

ctum est : illi enim unitati specierum rationes singularibus non possunt adaptare.

Amplius diligenter considerandum si aliquis in diffinitione vel prædicatione aliqua transferens ad aliud, dixit nomen : quia sic omne prædicatum interimitur, ut in secundo hujus scientiæ libro dictum est. Et considerandum si idem de eodem ut diversum prædicavit, et similiter si quis alius locus est communis et operativus sive efficax : illum enim semper proximum habere oportet ad disputantem, et præcipue ad problema diffinitionis, ad quod omnia alia elementa sunt vel elementaliter se habent : quia ex his in plures abundabit syllogismos.

CAPUT III.

Qualiter difficilius est construere quam destruere diffinitionem et alia prædicata.

Consideratis jam omnibus problematibus qualiter terminantur destructive et constructive, comparando ea ad facultatem destruendi et construendi, dicimus primo communiter, quoniam difficilius est construere quam destruere diffinitionem. Hoc autem erit per ea quae post haec dicuntur manifestum. Et hoc ideo est, quia cognoscere perfecte diffinitionem et sumere eam quasi concessum ab interrogantibus sive opponentibus non est facile : eo quod multa valde requiruntur ad diffinitionem construendam. Sicut, verbi gratia, difficile est sumere, quoniam eorum quae sunt assignata in assignata diffinitione, hoc quidem est genus, illud autem differentia, et illud etiam quod in eo quod quid est, genus tantum et differentiae de diffinito prædicantur : sine his vero impossibile est fieri syllogismum ad diffinitionis terminationem. Hoc autem oportet diligenter considerare et invenire, quod nulla alia de re prædicantur in eo quod quid est, nisi ista : quod si etiam quædam alia quam pro-

<--- Page Split --->

prium genus et propria differentia de re diffinita praedicantur in eo quod quid est, statim incertum est utrum ea diffinitio quae ex hoc genere fit vel hac differentia vel alia quae fit ex aliis quae in eo quod quid est praedicantur, vera sit rei diffinitio : eo quod diffinitio est oratio quid est esse rei significans, et hoc habet ex suis componentibus, quod in eo quod quid est praedicetur, et quod non aliud sit praedicatum in eo quod quid est, et quod sit convertibilis ex propriis et essentialibus rei, et hujusmodi multa. Sed interimere diffinitionem est facile, quia ad interimendum sufficit ad unum (hoc est, contra unum) quodlibet illorum : unum enim talium interimentes, destruentes erimus diffinitionem. Sed construenti diffinitionem necesse est omnia construere, quoniam omnia quae sunt, insunt in diffinitione : et diffinitio vera non fit nisi in omnibus his simul existentibus et convenientibus. Amplius adhuc universaliter oportet construere syllogismum de diffinitione et affirmative : oportet enim quod diffinitio praedicetur universaliter de omni de quo praedicatur nomen diffiniti : quia nomen et diffinitio non differunt nisi ut implicitum et explicitum : diffinitio enim dicit explicite quod nomen dixit implicite. Adhuc autem amplius oportet converti et convertibilem esse diffinitionem, ut de quocumque praedicatur nomen, ratio diffinitiva praedicetur de eodem, si debeat propria assignata esse diffinitio. Destruenti autem non est necesse universaliter ostendere quod nullum conveniat : sufficit enim ad destruendum, quoniam de aliquo eorum de quibus praedicatur nomen, non est vera diffinitio. Et si universaliter oportet aliquando destruere, non tamen in destruendo oportet ostendere, quod convertitur cum diffinito, sicut necessarium est in construendo, quia sine hoc destruitur per multa : sufficit enim destruenti ostendere quod universaliter de nullo praedicatur diffinitio de quo nomen praedicatur etiam absque diffinitionis con-

versione. E converso vero in destruendo non oportet ostendere quod de nullo praedicatur nomen, de quo diffinitio praedicatur. Amplius autem et si concedatur diffinitio omni illi inesse de quo praedicatur nomen, tamen adhuc oportet quod soli insit : et hoc interempto, interempta erit diffinitio. Ex his igitur patet quod difficile est construere, et facile est destruere diffinitionem.

Similiter autem se habet in problematibus de genere et proprio : in utrisque enim facilius est destruere quam construere problema. Hoc autem de proprio manifestum est ex his quae dicta sunt in methodo de proprio et in hac methodo de diffinitione : nam in pluribus et ut frequentius si bene assignatur proprium ut in complexione assignatur : cum enim fluat de essentialibus, oportet quod habeat in se genus et accidens speciei : propter quod interimenti contingit destruere unum, et sufficit ad interimendum proprium. Construere autem non potest aliquis proprium, nisi syllogizet et probet omnia quae ad proprium construendum conveniunt. Pene autem et reliqua omnia quae cumque ad diffinitionem sunt necessaria esse dicta, et quod universaliter et quod conversim praedicatur, etiam ad proprium dici convenit. Nam constrentem propositum oportet monstrare quod omni insit proprium quod est sub nomine contentum, sed destruenti propositum sufficit ostendere quod uni tantum alicui non insit. Si vero et in omni universaliter esse concedatur, et non insit illi soli speciei, erit iterum destructum proprium sicut et in diffinitione dicebatur nuper.

De genere autem patet quod difficilius est construere quam destruere hac ratione, quoniam genus construere est uno quidem modo, si omni et universaliter inest, et similiter si de eo quod etiam subjicitur, in eo quod quid est predicatur. Sed destruenti genus convenit destruere dupliciter : nam sive ostendatur quod nulli inest, sive quod alicui non inest, destructum erit genus, et per con-

<--- Page Split --->

tarium et per contradictorium semper interemptum est genus quod positum est in principio pro genere. Amplius adhuc construenti genus non sufficit ostendere, quoniam inest universaliter, sed quoniam inest ut genus, ut quod inest non conversim, et praedicatur in eo quod quid est. Destruenti autem sufficit ostendere quod alicui non inest vel omni. Ex multis autem destructibile facilius est destruere : unde in talibus problematibus videtur esse sicut in aliis in quibus corrumpere facilius est quam facere : et sic est in his facilius destruere quam construere.

In accidente vero sive in problemate accidentis sive de accidente universali quidem facilius est destruere quam construere, quia ex pluribus potest destrui, et uno tantum modo construi : construenti enim ipsum ostendendum est, quod omni universaliter inest : destruenti autem universale sufficit ostendere, quoniam uni alicui non inest : et per contradictorium erit destructum universale affirmativum. Particulare autem problema de accidente e contrario se habet, quia facilius est ipsum construere quam destruere: eo quod construenti sufficit ostendere, quoniam inest quocumque modo alicui : destruenti vero ostendendum, quoniam nulli inest : nam alicui inesse per alicui non inesse non interimitur, quia sunt simul vera : et ideo oportet ostendere nulli inesse, si destrui debeat alicui inesse ; et hoc est difficile 1.

CAPUT IV.

Quare omnium praedicatorum facillimum est diffinitionem et proprium destruere, et difficillimum construere, accidens vero e converso.

Comparatis autem sic praedicatis singulis secundum quod comparatur aliud ad aliud penes construendi vel destruendi

facilitatem vel difficultatem, in hac comparatione manifestum est etiam, quare sive propter quid omnium praedicatorum facillimum sit diffinitionem destruere. Hujus causa est, quia plurima in ea assignata (si bene assignata sunt quae dicta sunt) etiam in aliis sunt praedicatis. Ex pluribus autem (hoc est, contra plura) sigillatim accepta citius fit interemptivus syllogismus. Videtur autem verisimile magis et facilius peccatum fieri (omissionis, vel non ratione acceptionis) in mulIn m magis tis quam in paucis, quia multa est diffiin pauc peccat cile ratione considerare et accipere.

Amplius ad idem alia ratio est, quia ad diffinitionem (hoc est, contra diffinitionem) convenit et per alia praedicata argumentari : eo quod ad ipsam elementalia sunt. Verbi gratia,sive enim arguat aliquis quod non sit diffinitio ut propria, sive arguat quod non sit in ea ut genus quod assignatum est pro genere, sive quod non insit aliquid eorum quæ sunt in diffinitione : statim interempta erit diffinitio. Ad alia autem praedicata (sive contra alia praedicata) destruendo ex diffinitionibus non contingit argumentari : sola enim ista quæ ad accidens dicta sunt (secundum quod inesse generaliter est accidenti s) sunt communia omnibus prædicatis inductis in methodis habitis : eo quod singulum eorum quæ dicta sunt inesse, subjecto existenti inest : et quod existenti inest, ut accidens inest. Si autem genus non ut proprium inest, non sequitur quod ex hoc interemptum sit genus : et sic ex proprio ad genus interimendum non contingit argumentari. Similiter autem et proprium non est necesse inesse ut genus, et sic ex proprio non potest argumentari ad genus, neque accidens inesse aut proprium, sed tantum simpliciter sine determinatione. Proptet quod non est possibile ex aliis prædicatis ad alia argumentari nisi tantum in diffinitione. Manifestum est ergo ex hoc, quoniam facillimum omnium praedicato-

<--- Page Split --->

rum est interimere diffinitionem, quia ex quolibet aliorum arguitur interemptio ipsius, et ex nullo aliorum argui potest interemptio alicujus alterius, nec ex accidente interempto secundum inesse.

Omnium autem prædicatorum difficilimum est construere prædicatum de diffinitione, nam ad constructionem diffinitionis oportet etiam omnia alia prædicata constructive syllogizare. Verbi gratia oportet syllogizare, quoniam insunt quæ in diffinitione dicuntur, quod est ab accidentis prædicato : et quoniam est genus verum et proprium quod est in diffinitione assignatum pro genere, et hoc est a genere : et quoniam est propria et convertibilis cum diffinito, quod est a proprio : et adhuc præter hæc syllogizare oportet, quod ipsa diffinitio indicat quid est totum esse rei. Et oportet quod hoc bene facit diffinitio perfecte et etiam clare et non obscure. Aliorum autem prædicatorum proprium maxime post diffinitionem est difficile construere, nam interimere quidem proprium facilius est quam construere : eo quod (sicut diximus paulo ante) plurium fit et ex p'uribus proprium quando est bene assignatum. Construe re autem proprium est difficillimum, eo quod multa oportet convenire ad proprii constitutionem, et quod solum est sive

soli conveniens, et quoniam conversim de re prædicatur.

Omnium autem facillimum est accidentis construere prædicatum. Hujus causa est, quia in aliis prædicatis non solum ostendimus inesse, si quod insunt simpliciter, sed etiam quod insunt sic vel sic, oportet ostendere : et hoc est difficile. In accidente vero sufficit ostendere quoniam inest simpliciter, et hoc est facile. Destruere autem difficillimum est accidens, quoniam minima et paucissima data sunt ad inesse ut accidens : nam datum est ad hoc quod insit ut accidens, nisi quod insit tantum : non enim significatur in accidente quomodo sic vel sic inest, sed quod inest tantum. Propter quod in aliis prædicatis dupliciter est interimere, ut ostendendo quoniam non inest, vel ostendendo quoniam sic non inest : et hoc est facilius. In accidente vero non est interimere, nisi ei qui dat quoniam non inest simpliciter : et hoc est difficilius.

Epilogatur ergo dicendo, loci sive considerationes per quas idonei erimus argumentari ad singula problemata, pene sufficienter in sex libris a secundo usque ad hunc descripti et enumerati sunt : plures enim ex probabilibus esse possunt, sed isti qui dicti sunt sufficiant, etc.

<--- Page Split --->

TRACTATUS I

DE DIALECTICA, PROUT EST OBVIAVIVA EX PARTE OPPONENTIS.

CAPUT I.

Quomodo opportet interrogare et quid et qualiter opponentem ut facilius consensum exigat respondentis.

autem est obviativa (quia opponentis principaliter est obviare respondenti) oportet quod primo consideretur ex parte opponentis, et secundo qualiter determinetur ut est obviativa respondentis : et isti sunt tres tractatus in quibus perficietur præsens negotium.

Quomodo in diversis topicorum libris consideratur dialectica ut ut inquisittiva, et ut obviativa, et exercitatiova.

Post haec igitur quae de dialectica ut scientia in se considerata in primo libro dicta sunt, et quae dicta sunt de ipsa prout ipsa est inquisitiva et ad disciplinas quae sunt secundum philosophiam ordinata, quae in sex libris consequentibus usque huc determinata sunt, dicendum qualiter et ipsa dialectica prout est ars obviativa, ordinare debet opus suum in disputando ad alterum, cujus oportet eam quaerere consensum : eo quod ex probabilibus procedit : quae quia sunt quae videntur omnibus vel pluribus, non sine consensu respondentis accipi possunt : et dicendum erit hic quomodo oportet interrogare et quid, et cui sit

<--- Page Split --->

præponendum in interrogatione, et qualiter, ut facilius concedatur a respondente. Hoc igitur in hoc libro est dicendum primo.

Sciendum ergo quod opponentem (qui debet locum considerationis invenire unde trahet argumentationem ac propositum problematerninandum constructive vel destructive) oportet interrogare conclusionem intentam : quia aliter non posset ordinare locum inventum, cum non esset propositum ad quid induceretur. In omnibus præstituendus est finis ut ab illo dirigamur. Secundum autem est, quod interrogata conclusione et loco unde arguendum est invento, tunc oportet eum formare interrogationes proponendas in forma, quibus magis efficiuntur concessibiles a respondente, et ordinare singula ad se invicem et ad seipsum, ut videat quo ordine magis sint concessibilia et verisimiliora ad concedendum. Et hæc duo quæ apud se facit opponens, unum sunt secundum quod ad finem eumdem sunt ultimum. Reliquum vero et tertium (quod reliquum est quasi secundum in quantum duo prædicata sunt unum in forma, et tertium est ab eis in quantum duo dicta in numero accipiuntur) jam sic inventa et ordinata dicere sive proponere ad alterum sive respondentem : quia disputatio dialectica commune est opus, et inter duos esse oportet: propter causam quam diximus, quod etiam procedit ex his quæ videtur.

Ergo donec inveniant dialectici locum proprium et ordinent inventa, similiter (hoc est, secundum unam similitudinem) se habent philosophi (hoc est,demonstratores) et dialectici in suis propositis considerationibus, in hoc quod neuter proponit ad alterum, sed uterque negotiatur circa medium inveniendum arguendi, et ordinem proponendorum apud seipsum. Jam vero hæc quæ inventa sunt, ordinare vel interrogare ad alterum et interrogando proponere modum quo magis concessibilia sunt, proprium est dialectici et non demonstratoris : quia in hoc diffe-

runt dialecticus et demonstrator, quod hujusmodi negotium dialectici qui interrogat consensum, est ad alterum, et sine consensu alterius procedere non potest : Philosopho autem (hoc est,demonstratori) et etiam dialectico primo inquirenti secundum quod est ad secundum philosophiam disciplinas : tunc enim quaerit apud seipsum dialecticus et non requirit alterius consensum. Ad hos ergo demonstratorem et dialecticum apud se quaerentes, nihil pertinet qualiter ad alterum proponatur, si vera quidem sint et nota per quæ faciunt syllogismos : quamvis forte non ponat (hoc est, non concedat) ea ille qui respondet : non enim in talibus consensus respondentis expectatur, quando in esse ipsa vera sunt, et præaudienti nota antequam proponantur : eo quod talia sunt propinqua eorum, quæ sunt ex principio quod per se creditur et est notum per seipsum : et prævideat quod est facile vel contingit accidere per consequentiam ex illis quæ sequuntur, sive concedat, sive non concedat ea respondens : non enim probabilia sunt quæ videri ex illis judicantur, sed sunt per se vera et nota, et non videri ex his vel illis judicata, sed fortasse in talibus et demonstrator et dialecticus apud se inquirens etiam festinabit statim ex talibus concludens consensum respondentis non expectans : quoniam (id est, eo quod) tales propositiones et maximæ nota sunt, et quoad veritatem propinqua sunt illis quæ dicuntur maximæ propositiones : dicit enim Boetius, quod tales sunt, quas quisque probat auditas : ex his enim propositionibus veris et notis sic compositis sunt disciplinabiles sive demonstrativi syllogismi. Epilogatur ergo dicendo, loci unde sive a quibus oportet sumere sive trahere argumenta ad problema terminandum, dicti sunt prius in sex libris præcedentibus.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

Quot sunt propositiones præternecessaria et ad quid sumendæ et proponendæ ad alterum.

De ordine igitur ad alterum et de interrogatione sive de modo interrogationis ad consensum respondentis ordinato deinceps dicendum est. Dividenti primo propositiones præternecessarias quot sint et ad quid, quæcumque sunt sumendæ sive proponendæ ad alterum. Hic autem (quia sciri non possunt nisi per necessarias a quibus deficiunt) determinandum est primo, quod necessariæ in constructione inferenda sunt illæ per quas fit syllogismus, ita quod ingredientur substantiam ipsius et non nisi ex ipsis infertur conclusio. Et sunt tales necessariæ per rationem necessitatis, qua id dicitur necessarium sine quo non potest fieri id quod intenditur, quæ (ut dicit Boetius) est necessitas suppositionis.

Et quæcumque sunt aliæ propositiones præter has sine quibus potest fieri conclusio, sunt præternecessariæ : tales autem quæ præter has summuntur ab opponente, sunt quatuor modis, et ad quatuor utilitates sumptæ. Aut enim summuntur inductionis gratia, ut ex illis detur sive concedatur probatum universale in majori vel minori propositione principaliter in syllogismo propositum. Aut sumptæ sunt secundo in magnitudinem sive amplificationem sermonis vel orationis, sive quo respondens minus recipiat quid sequitur, et citius inclinetur ad construendum. Aut sumptæ sunt et adductæ tertio in cclationem conclusionis intentæ, quam celatam prospiciens ipse qui respondet, facilius assentiat. Aut assumuntur ut manifestior sit oratio, quia in manifestum citius consentit respondens : et istæ sunt adductæ in prosyllogismis, quia propositiones aut indigent probatione, et propter dubium non consentit respondens, et sic est prima : aut ideo non consentit, quia

festine venitur ad conclusionem, et sic ampliativa sumitur sive prolongativa orationis : aut ideo non consentit, quia id quod proponitur est obscurum, et sic explanativa sumitur. Præter has autem nulla assumenda præternecessaria propositio, quia ad consensum respondentis inclinandum non valet:sed per has quatuor propositiones tentandum est augere rationem, et interrogare consensum respondentis.

Est tamen objectio de una præternecessariarum propositionum, quod non dialectica, sed sophistica est : est enim certaminis gratia : et sic videtur esse ad finem gloriæ, et non ad finem inventionis scientiæ. Sed hujus solutio est, quia negotium dialecticum est alterum : eo quod innititur ei quod videtur alteri, et aliquando protervit iste nolens concedere vel suscipere ea quæ utilia sunt negotio inventionis, quando videlicet id quod sequitur ex proposita interrogatione utile est : ideo oportet celare propositum donec suscipiat aliquam propositionem, per quam cogatur ad consensum : sic ergo et si sit certaminis gratia, est tamen justi certaminis gratia, et quod utile negotio dialectico, quia traditmodum inquisitionis veritatis per inquisitionem : et ideo necesse est et optimum est dialectico etiam his propositionibus uti quæ celativæ dicuntur : dialectica enim in quantum est obviativa, plus respicit positionem problema : et non absolvitur ab hac, quoniam respicit fictionem, secundum quod Aristoteles dicit in tertio r rimæ philosophiæ, quod fictum est quod ad positionem est coactum : tuqc ideo tale certamen est justum, et non est ad finem gloriæ, sed ut facilius inveniatur veritas sine impedimento.

Harum propositionum talis debet esse usus,ita quod dicamus, quod non est opponenti statim præordinandum et proponendum illas principales propositiones et necessarias ex quibus fit (sicut ex propositionibus) syllogismus principalis : quia ex illis videns respondens quid sequitur, non consentit, donec dicatid quod sibi videtur : sed

<--- Page Split --->

disedendum est opponenti ab illis propositionibus in suprema magis universalia, in quibus tamen ista quæ intendit opponens,celata sint: quia ex illis probabuntur. Utsi propositum opponentis sit ostendere, quod non sit contrariorum eadem disciplina, hoc non est statim proponendum,sed ex magis universali ut ex oppositis : syllogizabitur enim ex isto, quod etiam contrariorum sit eadem disciplina : eo quod contraria de numero oppositiorum sunt.Iste ergo est usus celativæ propositionis. Si vero non ponat sive concedat respondens universalem propositam, tunc per inductionem sumendum est hoc modo, quod sumenda sit ista, quod contrariorum est eadem disciplina : et si non concedat respondens,tunc opponenti intendendum est in particularibus contrariis inducendis.Quia necessarias ad syllogismum propositiones, aut est sumendum per inductionem, aut syllogismum : aut quasdam quidem per inductionem majorem vel etiam minorem : illas autem etiam majorem vel minorem per syllogismum. Et hic est usus inducivæ propositionis.

Quæcumque autem necessariarum propositionum sunt valde manifestæ, et apparet statim quid concludi possit contra respondentem, illas oportet protendere (hoc est, a proposito elongare) per alias ad alia media, per quæ tamen ista concludi possunt : quia ad probabilia multa media inveniuntur : quia id quod est accidere per conclusionis consequentiam, et quod principaliter intenditur, obscurius fit ad intelligendum respondenti semper in disse sione a proposito et inductione illorum quæ a proposito elongantur : et simul quæ ad intentionem principalium inductæ sunt, oportet ulterius protendere in alia media, et sic parare et separare eas protendendo ei respondenti, qui nullo modo potest eas sumere nisi protensas in multa media. Illæ vero (quæ præter has quæ necessariæ sunt, ad syllogismum sumptæ sunt) propter illas quæ necessariæ sunt, accipiendum, ex quibus alio

modo explanantur istae vel prohibendo, vel celativa,vel ad ulteriora media deducuntur : unaquaque enim talium propositionum utendum propter id quod inducitur : et hoc modo inducendi quidem utendum est a singularibus in universali, et a notis in ignotiora : quia ignotum probatur per notum. Nota communiter sunt magis quæ secundum sensum nota sunt, vel simpliciter omnibus, vel ad minus pluribus, quia plures secundum sensum judicant. Ex his autem quæ universaliter videntur omnibus vel pluribus, procedit dialecticus. Iste ergo in communi est usus præternecessariarum propositionum. In speciali autem inductive jam dictum est.

Celanti vero intendendum ut præsyllogizet ea ex quibus debet fieri syllogismus ille qui ex principio intenditur a proposito in altiora discedendo, et hæc præsyllogizat ut plurima sive multos altiores syllogismos faciat : hoc autem erit si quis non solum necessarias in suis universalioribus præsyllogizet, sed etiam si earum quæ ad hæc utiles et præternecessariæ et ad celandum inductæ, aliquam adhuc ex illa superiori præsyllogizet, ita quod ad prosyllogismum adhuc ulterius ascendendo prosyllogismum faciat.

Amplius taliter celans, statim non debet dicere conclusiones intentas, sed postea postquam discesserit in altiora in quibus celata et clausa sunt principaliter intenta : tunc enim quasi ex longinquo medio debet inferre conclusionem : sic enim longissime discedit a proposita propositione principali, quæ ex principio intenditur : et tamen consequitur propositum deducendo longissime per omnia media usque ad proxima. Et universaliter dicendum in propositionibus celativis, quod sic oportet interrogare eum qui celaverit et celativis propositionibus uti voluerit, ut interrogata omni sive tota oratione proposita et jam dicta conclusione intenta, requiratur ipse respondens propter quid (sive ex quo medio) hoc conclusum sequitur : hoc autem fit quando ex valde lon-

<--- Page Split --->

gius distanti medio absque deductione ad proximum concluditur propositio. Hoc igitur maxime et frequentissime erit per modum antedictum. Nam quia ultima conclusione dicta sola (sine principiis proximis ex quibus sequitur) dubium est respondenti quomodo sive ex quo medio accidit sive sequitur conclusio : eo quod ipse respondens non praeviderit ex quibus principalis accidit sive sequitur conclusio, non enodatis per deductionem ad proxima prioribus syllogismis, qui per longinqua media sunt conclusi. Minime autem sive nullo modo enodabitur superior syllogismus conclusione proprie posita, si pro conclusionis, quam ex longinquo inferimus, medio non ponimus propositiones proprias et proximas, sed illas longinquas ex quibus fit altior et superior syllogismus. Et ista duo documenta valde sunt observanda : quia primum est sumptum ex parte principiorum proponendorum, et secundum ex parte constructionis inferenda.

Tertium autem documentum (quod utile est valde ex quo plures proponit syllogismos et propositiones plurium syllogismorum) est quod non proponat eas continuas secundum situm quem habere debent in syllogismo proprio, sed permutatim majorem unius syllogismi cum majori alterius syllogismi permutatim sic proponendo ad aliam et aliam conclusionem. Si enim propositiones invicem in situ in syllogismo ponantur juxta se debito ordine, tunc id quod accidit per consequentiam syllogisticam (hoc est, conclusio) magis erit manifestum : et hoc videns respondens, magis adversatur et dissentit.

Est autem adhuc taliter celantibus considerandum, quod enthymematice arguendo oportet diffinitionem propositi sumere : quia locus a diffinitione magis est efficax ad concludendum : et talem oportet sumere in enthymemat e propositionem: in quibus enthymematibus universalis propositio est posita : nec etiam in ipsis

rebus abstractis accipienda est universalis diffinitio, sed potius in sumptis et conjugatis illis et concretis : quia ipsos respondentes facilius paralogizant non videntes instantiam : eo quod in conjugato sive concreto proponitur diffinitio, et concedunt putantes non universaliter concedere, sicut putarent quando in principali diffinitio universaliter sumeretur. Potest enim credi quod ratione subjecti in quo est, ita diffiniatur : et sic concedunt facilius propositam diffinitionem. Iuius autem exemplum est, ut si oporteat sumere et concedere propositum ab opponente, quoniam qui irascitur, appetit inferre poenam et repellere injuriam propter apparentem examinationem illatam. Sumitur autem ratio in discedendo ad altius, quoniam ira est appetitus poena propter apparentem examinationem universaliter : quod ad propositum non fuisset acceptum. Manifestum enim, quoniam hoc sumpto in principali habemus aut in conjugato universaliter quod praelegimus a principio : quia ex his universaliter sequitur, quod iratus appetit poenam propter apparentem examinationem sive exacerbationem : hoc enim sequitur. Igitur sic observandum est ex parte sermonis principale vel sumptum sive concretum significantis : quia per oppositum eis opponent qui praetendunt (hoc est, primo proponunt) diffinitionis in ipsis concretis instantiam magis quam in abstractis, sicut patet : quia si universalis ista proponatur, quod omnis iratus appetit poenam facile est accipere instantiam, nam probatur statim quoniam non omnis qui irascitur, appetit poenam : parentibus irascimur quidem, non appetimus autem poenam. Unde oportet primo proponere in sumpto non universaliter, et postea discedendo ad altius abstractum, diffinitionem universalem accipere, et per illam universaliter concludere quod particulariter vel infinite propositum fuerat.

Fortasse autem alicui videtur non esse instantia quae inducta est, eo quod ali-

<--- Page Split --->

quibus videtur quod etiam parentibus iratus appetit pœnam : quia aliquibus videtur, quod sufficiens pœna est contristari parentes, et facere eos pœnitere. Sed hoc quamvis forte sit verum, tamen instantia non habet aliquid verisimile : quia pœnam ex parentibus non appetit iratus : et ideo etiam documentum verisimile est, quod primo proponat particulariter in concreto, et postea per diffinitionem abstracti concludat universaliter per locum a conjugatis, ut ipse respondens videatur non irrationabiliter negare propositum, sive universaliter proponatur, cum paratam habeat instantiam saltem apparentem. In iræ autem abstractæ diffinitione generaliter proposita non similiter sive non æqualiter est facile invenire instantiam : et ideo illam universaliter concedet.

Amplius adhuc documentum aliud opponentis est, ut ea quae proposuit, videantur non propter ipsum principale intentum proposita esse, sed alterius disparata proposito, vel etiam oppositi gratia proposita : eo quod ipsi respondentes magis verentur ea quae sunt utilia ad principalem positionem, et negant ea. Simpliciter autem et universaliter dicendum, sed illud documentum opponenti utile, quam maxime potest facere dubium ad quid inducantur proposita, utrum ad hoc proponuntur quod propositum est, an ad oppositum ejusdem. vel disparatum velit sumere opponens. Dubio enim existente ad quid inducantur, magis concedet respondens id quod est utile ad propositionem concludendam : hoc autem fieri non potest nisi unico modo, quod etiam discedat opponens in id quod est consequens et propositum et suum oppositum, et in consequens et propositum et propositi disparatum. Ex isto vero incipiens arguere dubium est, utrum tendat ad propositum vel ad oppositum concludendum. Est autem istud documentum sumptum ex parte eorum in quae discedit is qui utitur celativis propositionibus.

Amplius autem ejusdem aliud docu-

mentum est (sumptum ex parte modi proponendi id quod proponit principaliter concludere) similitudinem inquirere, ut ex ipso inducto simili verisimile habeat et facilius concedatur. Fit enim verisimile ex simili, et latet in ipso simili magis universale quam si per se in ipso proponeretur. Verbi gratia, si velimus concludere quod contrariorum est eadem disciplina, non per se, sed proponemus in similibus involutum, ut putasne contrariorum est eadem disciplina et ignorantia eadem ? quoniam simile est in sensu, quod contrariorum est idem sensus : vel e converso proponatur, contrariorum est idem sensus, quia similiter contrariorum est eadem disciplina. Hoc autem (probare per simile) est simile inductioni : sed tamen non reducitur ad propositiones necessarias, sed ad celativas : quare non est idem inductioni, quamvis in aliquo sit simile. Nam in inductione a singularibus inductis universale sumitur et construitur : et sic a partibus proceditur ad totum. In similibus autem inductis non proceditur ad totum universale : nec quod ex similibus sumitur, est universale sub quo sicut sub universali toto omnia similia sint inducta.

Adhuc autem aliud documentum est ejus qui utitur celativis propositionibus, sumptum ex parte ipsius opponentis in comparatione ad respondentem, quod si proponat universaliter aliud quod habeat instantiam apertam, et quae facile videatur : tunc etiam oportet ipsum opponentem sibimetipsi instantiam inferre : tunc enim ipsi respondentes non habent suspectum opponentem : eo quod insuspecte agit cum eis : quia videtur juste sine insidiis argumentari, et contra respondentem nihil agere, sed pro ipso.

Adhuc autem alio documento sumpto, ex parte ejus quod proponitur, utile est opponenti dicere, quod proponit id quod consuetum est dici, et quod dicitur cömmuniter hujusmodi : quia ipsi respondentes pigrescunt ex verecundia movere (hoc est, negare et removere) quod soli-

<--- Page Split --->

tum est dici, instantiam non habentes contra illud, et præcipue quia ipsi respondentes utuntur talibus solitis et consuetis dici, et non caveant movere sive removere ea.

Amplius adhuc celantis documentum est ex parte ipsius opponentis in actu opponentis sumptum, non properare ad conclusionem opponendo. Et hujus causa est, quia contra properantes magis obsistunt respondentes : et ideo quamvis omnino sit utile ad propositum quod proponit, non tamen debet properare ad illud, sed cum mora interpositis aliis ad propositum paulatim accedere.

Et adhuc est aliud documentum ex parte modi proponendi sumptum, quod id quod intendit, non proponat in seipso, sed in parabola quadam, secundum quod parabola dicitur esse rerum diversarum sub aliquo proportionaliter simili facta collatio, in qua pluribus conferuntur quae ad invicem habent proportionis aliquam similitudinem : sicut si dicam, sicut se habet ad statuam vel idolum æs et figura, sic ad speciem genus et differentia. Hoc autem ideo faciendum, quia propter quod aliud aliquid proponitur vel proponi videtur, magis ponent sive concedent ipsi respondentes.

terrogantium sive proponentium primo interrogant ea circa quae principaliter et maxime interrogantes proponunt, et maxime properant ad ista. Ad quosdam autem sicut ad graves et pigros melancholicos hoc documento per contrarium modum est utendum : ad illos enim qui dicto modo graves sunt, oportet primo quae talia sunt et principaliter proposita, prætendere : graves enim prima proposita maxime admittunt concedentes ea, nisi omnino et universaliter manifestum sit cuilibet quid secundum consequentiam syllogisticam ex illis accidere possit : in fine enim excitati adversantur plus et plus.

Similiter autem ad eos faciendum est respondentes, quicumque se arbitrantur acres esse in respondendo : tales enim facile ponentes sive concedentes prima primo proposita, in fine franguntur, et discrepare et contradicere incipiunt : et tunc in contradicendo perseverant, et dicunt quod conclusio non accidit sive sequitur ex his quae sunt posita : ponunt enim tales credentes habitui (hoc est, ex suo melancholico habitu credulitatem accipientes) qui tardus est : et sunt suspicantes, quod ex primo propositis nihil sint passuri.

Amplius autem documentum celare volentis est, quod si vult aliud proponere, non ponat illud in se, sed in suo accidente, ad quod propositum de necessitate est consequens : quia ipsi respondentes magis concedunt antecedens in accidente propositum quam in seipso : ideo quod non similiter (hoc est, æqualiter) manifestum sit ex antecedentibus quid accidere sit per consequentiam conclusionis, sicut si per seipsum proponeretur : et sumpto concesso hoc quod est antecedens, sumptum concessum erit et illud : quia posito antecedente ponitur et consequens.

Et debet opponens ultimo multis praemissis interrogare id quod principaliter vult sumere : et ideo fieri debet, quia respondentes prima interrogata maxime renuunt : eo quod plures de numero in-

Amplius adhuc aliud documentum est celantis quoddam, per plura proposita prolongari proposita oportet et intermittere, vel intermiscere oportet ea etiam quae non sunt vel esse videntur ad propositum utilia ad orationem intentam : quemadmodum sicut in falsigraphis faciunt fere figuras distribuentes : et hoc faciendum est ideo, quia cum sint plura interrogata (ipsa pluritate confundente respondentem) dubium erit in quo interrogato falsum sit sicut in medio et in causa : propter quod etiam latent aliquando interrogantes sive opponentes, quando hoc fit in absconso, sicut dictum est : et conceduntur a respondentibus, quae si per se et aperte posita proponerentur, non concederentur. Epilogaliter ergo dicimus, quod eo (quod dictum est in documentis

<--- Page Split --->

et cautelis istis ad celandum in celativis propositionibus istis) est utendum.

CAPUT IV.

CAPUT III.

Qualiter inductione sive inductivis utendum est.

Qualiter ampliativis et explanativis utendum est.

Ad propositum vero sive ad propositi ampliationem utendum est inductione similium in particularibus, vel divisione propositi in partes : tamen induci debent cognata sive similia proposito, et in haec etiam dividi : quia tales juvant ad propositum. Quale autem quid est inductio, ex praehabitis manifestum est. Dividere autem, quod est ad ampliationem propositi, tale est per comparationem : ut quoniam disciplina una ab alia disciplina melior, aut quia est certior in demonstrando, aut quia est melior, hoc est, melioris et nobilioris subjecti : et hoc etiam dicitur in primo de Anima. Aut dividendum penes finem, ut aliae quidem sunt speculativae, quarum finis est veritas. Aliae sunt activae, quarum finis est actio vel opus operatum, quod apotelesma dicitur. Aliae vero poetriae quae secundum fabulam ex miris compositam invitant ad bonum : nam unumquodque talium coornat quidem orationem, et tamen non est necessarium dici ad conclusionem, ita quod sit de ingredientibus syllogismum.

Ad explanationem autem praeternecèssarìis propositionibus utendum est, sic ut inducamus exempla et parabolas quæ sunt similitudinarii sermones in rebus diversis similia conferentes. Exempla autem convenientia inferri debent et manifesta, ex quibus sciri et manifestari possit propositum, qualia consuevit ponere Homerus : non obscura quæ propositum obscurent, qualia consuevit ponere poeta nomine Chærilus : sic enim in talibus exemplis et parabolis planum erit quod quæritur. Sic ergo de ampliativis et explanativis utendum est.

Inductivis autem qualiter utendum sit, post haec dicemus. Sed prænotandum est, quod in disputando magis utendum syllogismo, quam inductione ad dialecticos secundum quod dialecticos exercitatos in rationibus vocamus : magis enim ad illos utimur syllogismo dialectico quam inductione, et magis ad illos syllogismo quam ad plures. Inductione vero e contrario utimur magis ad plures quam ad dialecticos, et quam syllogismo : hoc autem et prius dictum est : plures sequuntur judicium sensus, dialectici autem magis rationibus intendunt.

Inductivis autem propositionibus possibile est uti, et inductivas propositiones interrogare in quibus est universale univocum, quod una similitudine et ratione respiciunt omnia singularia. In aliquibus autem scilicet communibus non est facile inducere, eo quod in similibus non omnibus vel singularibus est positum unum nomem univocum, ad quod una similitudine omnia singularia respiciunt secundum inductionem. Sed quoniam oportet universale per inductionem particularium sumere et concedere : tunc inductis quibusdam dicunt, sic in omnibus talibus, et sic de singulis, signantes quod omnia similiter respiciant ad universale. Hoc autem dividere et distinguere difficillimum est in his quæ non univoce commune nomen participant : difficile enim est distinguere qualia sunt (hoc est, quali modo commune respiciunt) quæ sunt de numero eorum quæ proferuntur inducendo, et qualia sunt hujus, et qualia similiter communis prædicationem suscipiunt, et qualia non. Et hoc ideo est, quia tale aut æquivocæ dicitur de inductis, aut secundum analogiam. Si primum, tunc inducta non

<--- Page Split --->

respiciunt ipsum in similitudine unius rationis. Si autem dicitur quod secundum analogiam, tunc ipsum similiter non est nisi in uno deductorum, et de aliis non dicitur, nisi quia sunt modi quidam illius : et propter hoc etiam plerumque opponens et respondens se retundunt contendendo ad invicem in disputationibus, et alii dicunt opponentes respondentibus, quod similia sunt quae non sunt similia : alii vero respondentes dubitantes ex ambiguitate communis, quae sunt similia, dicunt non esse similia.

Remediumautemadhocest , quodtentandumestinomnibustalibusperdistinctionemnomnistaledistinctumadunamsignificationemnomenponere , quodsitadeoapertum , utnequerespon - dentiliceatdubitare , etdicere , quoniamnonsimilitgrdesingularibusdicituruni - versalequodinfertur : nequeliceatca - lumniariinterrogantivelutnonsimiliterdicto : eoquodpluraeorumsingularium ( quaenonsimiliterdicuntur ) similiterdicividenturabopponente .

Quandoautemopponenteinducenteinpluribussimilibus , respondensnonde - derituniversaleconcludiexillis : tuncjustumestopponentiexigereinstantiamarespondente , propterquamnegatin - ferriuniversale . Cumautemnondicatperinductionem , quodinaliquibusplu - ribusestsic : tuncnonestjustumdicere , quodintalibusestinstantia : quiatuncnondareturinstantiacontrainductio - n e m , quamnonfacitopponens : quianondixitinpluribusessesic : oportetenimeumquipriusinducitetinductio - nemfacit , sicutpriusinductionemfacit , itaexigereinstantiam : etoportetre - spondentemnonferreinstantiamineoquodproponituretquodpropositumest , sedinalio , autdicere , quoniamhocso - lumesttaleubiipsumpropositumsitunum , hocest , situnivocum , inquositinstantia , etinalioinstantianoninvenia - t u r , utpatetinhocexemplo , cumdiciturquoddualitassolusprimusestparium

numerorum : oportetergoeumquiinstatinalteroquaminproposito , i n - stantiaminferre , autdicerequoniamso - lumpropositumtaleestinquositin - stantia .

Aliusenimimpediendimoduscontrainductionemestadeosquiinstantcontrauniversalesiveuniversali , sednonineoipsoinstantiamferuntquodintenditur , sedinæquivocoproptersimilitudinemnominisvelconvenientiamcumuniver - s a l i . Cujusexemplumest , utcumdiciturquoniamaliquisnonhabebitsuicoloremvelsuipedemvelmanum : etdicentealiquoquodhæcfalsauniversaliter , i n - stetaliquisetdicatquoniampictornonhabetsuumcolorem , etcoquusnonha - betsuumpedem , sedfortealteriusest . Remediumintalibusest , quodopponen - temopportetintalibusinterrogare , etapponeredividentemetdistinguentemta - l i a , quodaliterestaliquidalicujusutsub - jecti , etaliterutparstotiusintegri , etaliterutpassio , nonlatenteæquivocationebenevidenturrespondentesinstarecontrapropositum . Siautemrespondensnoninstatinæquivoco, sedineodem ( hocest , inuniversaliproposito ) instet , etsicperinstantiamprohibeatsiveimpediatinductioneminomnibus : tuncopponen - temoportetesseauferentemilludperexceptioneminquoestinstantiaetreli - quainducereaduniversalem , ettantumoportetcumexciperedonecperinductio - nemaliorumsumatquodestetiamutileadpropositumconcludendum . Sicutexemplopaterepotestinoblivioneetoblitumesse : nonenimconceduntquodomnisquidisciplinamamisit , habetobli - tumesse , ferentesinstantiam , eoquodredequadisciplinaerit , cadenteabesse , sicamisitquidemdisciplinamaliquis , t a - mennonestoblitus : ethocfuitdictumHeraclitorum : ettuncopponentiaufe - rendumestperexceptionemidinquoestinstantia , etreliquumestuniversaliterexinductionesumendum , utsicdicat , quodrepermanenteincodemstatuami - sitdisciplinam , quoniamestoblitus .

<--- Page Split --->

Similiter autem exceptione utendum est contra instantes ad hanc universalem, quoniam bono majori malum majus opponitur : proferunt enim instantiam, et dicunt, quoniam sanitati (cum sit minus bonum quam euechia) opponitur majus malum infirmitas etiam quam euechie, cui opponitur cachechia, quod est minus malum quam infirmitas : nam infirmitatem majus esse malum cachechia auferendum per exceptionem : et in hoc in quo est instantia, et reliquum universaliter est proponendum. Nam ablato eo in quo est instantia, magis ponet sive concedet respondens reliquum quod universaliter sit verum : ut si dicatur, quoniam omni majori bono majus malum opponitur, nisi conferat minus bonum ad alterum sicut pars ad totum, velut euechia se habet ad sanitatem.

Non solum hoc faciendum est respondente instantiam ferente, sed faciendum est etiamsi non ferat instantiam, et tamen neget : eo quod praevideat aliquid talium in quo instantia universaliter ferant : ablato enim eo in quo est instantia, cogitur ponere sive concedere respondens : eo quod in reliquis nihil talium esse pravideat, in cujus instantia sic non sit sicut proponitur. Si autem non ponat adhuc, sed neget, et expetatur instantia ab eo : non habebit reddere instantiam : et tunc sustinebit increpationes. Ex hinc autem tracta est quae dicit, quod propositio in toto falsa verificanda est per exceptionem partis pro qua falsa est. Sunt autem omnes hujusmodi propositiones, in quibus inductivis propositionibus uti difficile est, quae in alio quidem sunt falsae, et in alio sunt verae : in talibus contingit aliquem auferentem id in quo falsae sunt per exceptionem, reliquum universaliter verum relinquere. Si autem in multis inductis sint positae, proponente universaliter, respondens autem non ferat instantiam, dignum est ut ponat(hoc est, concedat) eam : et hoc per diffinitionem propositionis dialecticae probabitur. Nam dialectica propositio universaliter est, contra quam in

multis sic (hoc est, similiter) se habentem non est vel non apparet instantia, etc.

CAPUT V.

Qualiter syllogismo ad impossibile non est utendum dialectice disputanti.

Quoniam in propositionibus necessariis ad conclusionem syllogismi dialectici contingit idem (sive eamdem conclusionem) ostensive sive deductione ad impossibile syllogizare. Et hoc facere demonstranti et non dialectice disputanti nihil differt quoad intenti propositi probationem (vel sic) ostensive (vel illo modo) ducendo ad impossibile syllogizare. Disputanti autem dialectice (propter hoc quod ex probabilibus procedit in quibus falsum est probabile sicut verum, et ideo non apparet impossibile et falsum conclusum) non est utendum per impossibile vel ad impossibile syllogismo.

In syllogismo enim ad impossibile duo sunt syllogismi. Primus ad impossibile ex dato falso cum altera praemissarum sumpto. Secundus impossibile conclusum accipiens, et per illud rediens ad propositum, et illud confirmans ex apparente falso quod sequebatur. Dico igitur quod non est interroganti et opponenti dialectice disputandum utendo syllogismo ad impossibile : nam cum ipse ostensive vel sine impossibili ad quod deducat syllogizat, tunc non est vel contingit dubitare respondentem de conclusione, sed oportet quod concedat eam : sed quando syllogizatur impossibile ad quod deducitur, nisi valde manifestum sit esse falsum ad quod deducitur, tunc respondentes non illud dicunt esse impossibile. Et hujus causa est, quia in probabilibus non est valde manifeste falsum : quia negativa probabilis in contingentibus sicut et affirmativa : et quod contingit esse, contingit non esse : et ideo dicunt respondentes illud non esse impossibile, quod conclusum est pro impossibili : et propter hoc non fit (sive non contingit) interro-

<--- Page Split --->

gantibus quod volunt de probatione propositi. Hoc igitur observandum est in forma argumentationis.

In propositionibus autem oportet proponere et universaliter quæcumque in pluribus quidem sic se habent ut proponitur, ita quod aut non sit instantia : aut si est, non statim apparet in superficie universalis propositæ : quia hoc sufficit, cum non ex rei veritate, sed ex his quæ videntur omnibus aut pluribus, procedat proprie dialecticus. Nam respondentes, quia non possunt inspicere instantias in quibus non est sic ut universalis proponit, ponunt ipsum et concedunt ipsum ut verum.

Sed hic observandum est, quod licet idem sit quaestio primo proposita, et conclusio ultimo inducta, tamen dialectico disputanti observandum est quod non oportet conclusionem facere interrogationem : si autem hoc non observat opponens, ipso respondente renuente et negante conclusionem propositam per modum quaestionis vel interrogationis, postea quando concludit, non videtur ex concessis fieri syllogismus : saepe enim ipsi respondentes etiam ipso opponente non interrogante conclusionem, sed inferente eo conclusionem sicut ex interrogatis antecedentem negant eam : et cum hoc faciunt respondentes, tunc non videntur arguere ipsi opponentes his qui non conspiciunt neque conspicere possunt, quoniam accidit talis ex interrogatis conclusio, et ex his quae posita sunt et concessa. Multa ergo videbuntur syllogizare, quando conclusio interrogata prius negata est : unde quando ipse dicens sive opponens non dicit eam accidere, sed interrogabit eam, illo respondente negante eam, omnino non videbitur fieri syllogismus : et ideo conclusio non est praeinterroganda disputanti dialectice.

In modo autem interrogandi non videtur omnis propositio universalis dialeetica propositio : ut si proponat per diffinitionem quis, quid est homo : aut per divisionem quot modis dicitur bonum.

Hujus autem ratio est, quia dialectica propositio ex probabilibus est, ad quam est respondere sic vel non sub disjunctione : quia potest esse sic vel non : ad dictas autem propositiones non est respondere sic vel non : quare non sunt dialecticae hujusmodi interrogationes. Et hoc quidem verum, nisi ipse opponens determinans sit eas per modum interrogationis : ut si dicat dividendo responsurus ad interrogationem, putasne bonum sic vel non sic dicitur multipliciter ? Nam taliter propositam ad interrogationem facilis est ex probabilibus responsio, vel respondendo affirmativam, vel respondendo negativam. Propter quod opponenti tentandum est in disputando proponere hujusmodi, hoc est, in tali forma, aut tales propositiones. Similiter autem fortasse justum est opponentem ab illo qui respondet, inquirere quot modis dicitur bonum, quando eo (hoc est, opponente) dividente et distinguente modos boni nullo modo consensit dici bonum quo divisit opponens : et hoc ideo, quia opponens dialectice non potest nisi ex datis probabilibus procedere : et ideo oportet eum inquirere judicium respondentis, et ab eo inquirere modos quibus procedat ad distinctionem modorum multiplicis.

Peccatum autem incidens in modo opponendi, quod quisquis opponentium unam orationem sive propositionem multo tempore et multoties interrogat, peccat et male inquirit : nam si respondente sæpius interrogato, ipse respondens sæpius responderit ad hoc quod interrogat opponens, palam quoniam aut opponens multas interrogat, aut interrogat easdem: propter quod si frequenter interrogat easdem, tunc aut juvenatur, hoc est, stultitiam juvenum imitatur, qui non accipiunt quod responsum est : aut si plures vel plurimas facit interrogationes, non habet syllogismum : nam ex paucis, duabus scilicet propositionibus in uno termino convenientibus, et ex paucissimis est omnis syllogismus. Si vero non habet

<--- Page Split --->

syllogismum, respondente dicente hoc ipsum, quoniam non habet syllogismum, tunc opponens aliud facere non potest, nisi quod respondentem increpat, vel recedit a propositio, et dimittit commune opus: et posset etiam dici, quod respondens non increpat opponentem, et recidit tanquam a juvenante, et stulto, etc.

CAPUT VI.

Qualiter probentur orationes per priora et posteriора, et qualiter oportet opponeutem et interrogare et ordinare ea quae interrogat.

Comparando autem unam orationem alteri secundum difficultatem probandi, dicimus quod difficile est opponendo conari, et respondenti sustinere facile easdem hypotheses sive positiones in quibusdam : talia autem sunt et quae natura sunt prima, ut principia, et quae natura sunt ultima, ut conclusiones. Nam principia quidem ad sui declarationem vel manifestationem indigent diffinitione , quia syllogismo terminari non possunt, cum non habeant alia priora, sed diffinitione terminorum cognoscuntur : postrema vero per multa media distinguenti terminantur volenti continuum sumere descensum a primis usque ad ultima: et tamen sic a primis oportet opponentem descendere usque ad ultima, si ultima debeant bene terminari : quia aliter petet principium, et sic sophisticatione argumentabitur, et videbitur sophistice facere argumentationes : et cum hoc sit difficile, patet quod ultimorum terminatio per syllogismum dialecticum difficilius, qui non incipit a primis et veris et immediatis. Et ideo non demonstrat qui non incipit a primis principiis, et sic per omnia media copulat usque ad ultima : prima autem determinare difficile 1. Ergo quia respondentes non probant diffinire per

hoc, quod non facile acquiescunt diffininitionibus datis, neque attendunt diffinitionibus si interrogans et opponens talia diffiniat : quia multa dici possunt contra diffinientes. Si autem principium non sit factum manifestum per diffinitiones terminorum, non erit facile argumentari : quia sicut principium scimus, in quantum terminos cognoscimus. Maxime tamen hujusmodi difficultas circa principia accidit, quia ista maxime scire oportet : quia alia quae posteriora sunt, per haec quae sunt principia cognoscimus, quia per principia monstrantur . Ipsa vero principia non contingit per alia cognosci syllogistice : sed necesse est unumquodque talium cognosci per diffinitionem. Adhuc autem quamvis minus difficilia sunt quam principia, tamen vix probanda sunt et difficiliter ea quae principiis primis sunt propinqua. Et hujus causa est, quia non contingit plures ex pluribus mediis ad hoc habere rationes vel invenire : quia valde pauca habent ante se, ex quibus probantur, cum sint ad ista pauca media eorum et principiorum, ex quibus sicut ex prioribus monstrantur quae sunt post ipsa principia.

Prædicata autem quæ sunt de numero diffinitionum sive diffinitiones omnes difficillimæ sunt argumentabiles : et inter diffinitiones omnibus diffinitionibus illæ difficilius sunt argumentabiles quæcumque talibus utuntur nominibus, quæ primum quidem obscura sunt, sive simpliciter (hoc est, uno modo) dicantur, sive multipliciter, hoc est, multis modis. Adhuc autem maxime est difficile illa argumeatari, de quibus non est notum utrum principaliter secundum primam novam impositionem, vel secundum translationem similitudinis aliquam factam dicantur de diffinito. Nam talia quia sunt incerta in quo sensu dicantur, non habent argumenta quibus terminentur. Quia vero ignorantur, quantum ad hoc quod

1 Ex quo patet quod impossibile est aliquem demonstrare nisi incipiat a primis principiis

copulando ea usque ad ultima.

<--- Page Split --->

ignorantur , si propter hoc talia sunt quod secundum translationem dicuntur, non habent increpationem.

ut modis Prout autem difficile est ad probanropositio dudur dif- ficilis ad vbandum. positio (quæ difficilis est ad probandum aliquid) vel diffinitione arbitranda est indigere, vel est eorum quæ multipliciter dicuntur : et propter hoc est, quod difficilis est ad probandum : vel est eorum quæ secundum translationem dicuntur : vel quia non longe est a principiis : aut etiam quia non est nobis manifestum secundum quem dictorum modorum est dictum quod præstat dubitationem. Nam cum nobis efficitur manifestus modus, secundum quem dubitationem faciebat, tunc palam efficitur, quoniam aut diffinire oportebat si sit manifestum principium, aut dividere si sit manifestandum per partes, aut .oporteret medias propositiones invenire per quas probaretur, quia incertum erat : nam per hæc quæ sunt dubia, probantur ultima.

Adhuc autem in propositionibus pluribus primis (quando non bene assignatur diffinitio) non est facile conari ad disputandum de ipsis : sicut est exemplariter videre, si quaeratur de hac propositione, utrum unum uni contrarium est, vel plura : diffinitis autem contrariis secundum modum quo debent diffiniri, ut quod contraria sunt quae sub eodem genere maxime distant, facile est videre utrum contingat plura eidem esse contraria : quia cum maxime distent, et quod per superabundantiam dicitur, non conveniat nisi uni, non convenit eidem plura esse contraria. Eodem autem modo est in aliis quae indigent diffinitione.

Videntur autem in disciplinis quaedam ob diffinitionis defectionem obscuritatem generare, sicut patet in exemplo mathematico, ut si dicatur, linea (quæ juxta latus secat planum) similiter dividit superficiem et locum, hoc est, secundum divisionem lateris inferioris et superioris æqualem dividit in duo media æqualia, et planum, id est, superficiem, et etiam

locum secundum spatium quod est inter lineas : et hoc videre poteris in figura in margine sic . Diffinitione autem dicta, scilicet quid sit dividi juxta latus in duo æqualia, statim manifestum est quod dicitur : eo quod eamdem ablationem sive divisionem habent loca et lineæ : quia loca sive spatia lineis continentur, et secundum divisionem linearum dividuntur. Est enim diffinitio ejus rationis sive proportionis, secundum quod etiam proportio divisionis spatii sive loci quod interjacet lineis . In elementis autem sive principiis simpliciter primis , postquam diffinitiones terminorum positæ sunt, facillimum est ostendere.

Ut positis quibusdam terminorum diffinitionibus, ut quid est linea, et quid circulus, quid punctum, et hujusmodi, facillime ostendimus prima theoremata, ut patet in primo Euclidis : eo quod non est multa sive per multa media ad unumquodque primorum argumentari : sed per ipsas suorum terminorum probantur diffinitiones, sicut patet per probationem primi Euclidis, quæ est, quod super datam lineam triangulum æqualiterum convenit collocare : quod probatur per solam diffinitionem circuli. Si autem ista prima non probantur per tales positas principiorum diffinitiones , difficillime probabuntur : non enim tunc probabuntur nisi experimento : fortasse autem via syllogistica, et omnino impossibile est probare ea. Similiter autem his quæ dicta sunt, et in his quæ sunt circa orationes, hoc est, dialecticas orationes se habet : et istæ ex diversis et primis et mediis et ultimis proponuntur : et oportet non latere opponentem, quoniam difficile est argumentabilis propositio, quæ passa aliquid eorum trium quæ dicta sunt de primis et mediis et extremis. Comparando autem difficultatem propositionis ad difficultatem conclusionis, quando disputatio erit circa axioma quod est propositio pro conclusione posita (Græce enim axioma quid.

<--- Page Split --->

axioma est propositio ad probandam alteram assumpta, quae difficilior est ad probandum quam illa ad cujus probationem assumitur : ponitur enim hic pro propositione affirmante syllogismum ) cum ista difficilior sit ad probandum, quam principalis positio sive conclusio, major labor erit disputare ad illam, quam ad principalem positionem sive conclusionem : et quia ipsa est immediata, ad ipsam non est via argumentationis.

Dubitabit ergo aliquis, Utrum in dialectica disputatione ponenda ( hoc est, supponenda) sint talia axiomata et concedenda a respondente, an sit exigenda probatio ipsorum ab opponente, eo quod dialectica inquisitiva est, et ad methodorum principia viam habet, et est ratio ad utramque partem illius dubitationis. Nam si alius dicat, quod respondens non ponat sive supponat ista, et præcipiat ad hoc disputare ut probentur : tunc videtur inconveniens : quia tunc præcipiet majus (hoc est, majoris laboris) negotium, quam sit quod a principio positum est : et hoc vocatur apud Philosophos difficilioris assumptio . Si vero alius dicat, quod ea respondens ponat et supponat tanquam per se nota, tunc sequi-

tur quod credet aliqua probata ex illis, tanquam ex minus credibilibus, in quantum minus probata sunt : cum tamen via dialectica sit ad ista, sicut ad methodorum principia. Ergo ex his ad utramque partem disputatis, patet quod si oportet non facere difficilius problema, tunc ponendum est a respondente axioma. Si autem oportet semper per notiora et probata syllogizare, tunc non est ponendum axioma : aut ergo ad utrumque occurrit inconveniens.

Aut dicimus solventes ad hoc, quod diversis disputationibus et ponendum et non est axioma : discenti enim (hoc est, disciplinaliter disputanti) non est quidem ponendum, nisi notius et verius sit per se et secundum naturam, sed dialectico exercenti (hoc est, exercitative disputanti) ponendum, quamvis non sit per se notius, dummodo verum videatur, et non habeat in superficie instantiam. Propter quod manifestum est, quod non æqualiter et discenti sive disciplinaliter disputanti dignum est hujusmodi propositiones ponere. Epilogaliter ergo dicendo, pene sufficienter dictum est, quomodo oportet opponentem et interrogare et ordinare ea quæ interrogat.

<--- Page Split --->

TRACTATUS II

DE INSTRUCTIONE RESPONDENTIS ET DE MODO RESPONDENDI.

CAPUT I.

Quid est opus proprium bene respondentis.

De instructione autem respondentis et de responsione sive de modo responsionis tractaturis nobis, primo quidem hoc determinandum est, quod ad omnia alia sicut principium praemittendum : eo quod ex proprio opere respondentis proprius modus respondendi ad singula determinetur et inveniatur. Primo ergo determinetur quid est opus proprium bene respondentis, sicut et op:is proprium determinatum est in ante habitis opponentis sive interrogantis.

Est autem opus proprium interrogantis et optimum in dialecticis, prout dialectica est ad obviationem, sic inducere orationem interrogativam, ut faciat respondentem concedere improbabilissima, et aliter non esset obviativa ad improbabiliora quam illa quae propter positionem improbabilem sunt necessaria, hoc est, quam ea quae ex probabili pene sequuntur : quia sicut opponentis est obviare respondenti, ita respondentis est obviare opponenti : verum respondenti quidem est e contrario obviandum, quod semper ita respondeat, quod non videatur propter eum (hoc est, propter suam responsionem) accidere impossibile, aut aliud accidere impossibile sive improbabile : sed si quid talium accidit, videatur accidere propter positionem improbabilem quam sustinet : utroque enim istorum modorum

peccare posset respondens. Si autem non sustinet positionem aut si concedat improbabilia secundum rem : quia diversum est peccatum. Aut etiam si ponat primum in ipsa positione quod non oportet : et aliud peccatum si ponat quod oportet, et non servet illud secundum illum modum servandi quem debet vel potest. Modus autem iste est, ut consequentia ad positionem concedat, et repugnantia neget : quod ex hoc oritur scientia falsae positionis. Sic igitur patet in communi quid est opus bene respondentis : hoc autem diversum est in diversis disputationibus ejus, et artificialiter nihil determinatum est adhuc de modis bene respondentisecundumsuumpropriumopus : oportet autem determinare hoc per disputationis diversitatem, et positionis distinctionem.

Quoniam igitur infinita sunt quae observanda sunt respondenti, his (hoc est, ad hoc disputantes vel opponentes) qui propter gymnasium (hoc est, luctam et certamen) ad obviationem disputationem faciunt, et similiter intimatum est quid respondenti observandum est ad eos qui faciunt rationes sive ratiocinationes et disputationes propter experimentum accipiendum de veritate problematis assignati vel conclusionis, sicut facit dialecticus inquisitivus, oportet de isto facere mentionem. Non enim eaedem considerationes observandae in disputando, docentibus sive doctrinaliter disputantibus, et discentibus (hoc est, inquisitivis) ad experimentum veritatis conclusionis, et colluctantibus, hoc est, ad obviationem

<--- Page Split --->

disputantibus vel sophistice : quia dialecticus obvians aliquando induit formam et habitum sophistici, præcipue in cautelis : quamvis hoc non faciat ad finem deceptionis per locum sophisticum qui est fallacia. Neque est eadem consideratio in respondendo his qui ad exercitium disputant, exercentes se invicem persecutionis causa, hoc est, ut perpicaciores fiant. In omnibus enim his diversas considerationes oportet habere respondentes observando suum proprium opus, quod est nihil videri pati propter opponentem : et si patiatur aliquid, hoc est propter positionem : quia secundum modum positioni proprium habet defendere, hoc est, ut concedat hoc quod est ex positione sequens, nihil positioni repugnans, sicut parum ante dictum est. Ars enim artifici tradita virtutem confert ad opus proprium. Quod autem considerationes diversæ observandæ sunt ad diversimode disputantes, patet ex hoc quod discenti (hoc est, inquisitive disputanti) semper ponenda et concedenda sunt a respondente ea quæ videntur esse vera : quia aliter non adjuvatur ad suum opus et ad suum finem a socio sive disputante. Nullus enim discentium conatur aliquod falsum dicere vel persuadere finaliter, ut stet in isto : et si concludat falsum ad impossibile syllogismo, ab illo redit statim ad oppositum verum, et stat in illo : et sic respondens etiam concedens ea quæ videntur esse vera, nihil patitur propter opponentem, sed quod patitur, est propter positionem.

Aliæ autem considerationes habendæ sunt respondendo colluctative disputanti ad obviationem : oportet enim aliud facere videri contra respondentem eum qui colluctative disputat, qui non tantum intendit ad positionem disputare, sed plus intendit disputare obviando respondenti : respondentem enim ad illum oportet se habere ad eum, ut nihil ab eo pati videatur : et ideo ad eum indiget cautelis et considerationibus cautelarum. In conventionibus autem dialecticis, quando opponens

convenit respondentem, in his quidem qui non colluctationis causa, sed causa experimenti (hoc est, expediendæ per syllogizationem et ratiocinationem veritatis) et causa persecutionis, id est, ut perspicaces fiant, faciunt disputationes, nondum ab aliquo artifice enodatum est quid considerando oporteat conjecturari respondentem, et qualia oporteat eum non dare sive negare ad positionem observandam, quam secundum proprium modum et opus oportet observare respondentem, ut dictum est. Et quia de hoc nihil habuimus traditum ab aliis, quod conveniens sit, oportet quod nos ipsi tentemus aliquid de hoc artem tradendo dicere.

CAPUT II.

Quæ et qualia conjectanda sunt respondenti, sive propositum, seu positio sit probabilis simpliciter, sive alicui vel respondenti vel alii.

Quia igitur positionem modo proprio positam sequitur custodire, respondentis autem positio variatur, oportet quod modus respondendi secundum diversitatem positionis sit diversas. Necesse est autem respondentem qui ponit orationem quæ positio vocatur, aut probabilem proponere positionem, aut improbabilem aut neutram, quæ alicui probabilis est, et alicui improbabilis : vel quod nec videtur, nec non videtur. Et adhuc subdividendo hoc oportet eum ponere, aut simpliciter probabilem, aut simpliciter improbabilem, aut indiffinite et indeterminate medio modo se habentem, vel huic quidem alicui probabilem, vel alii cuicumque, aut ipsi respondenti improbabilem.

In communi autem considerando opus respondentis quoad se et quoad ipsum, nihil differt quoad modum respondendi in communi quolibet modo sive qualitercumque probabilis sive improbabilis sit positio de qua respondet : nam idem in communi modus erit determinatus re-

<--- Page Split --->

spondendi bene, et idem modus dandi (hoc est,concendendi) vel non dandi sive negandi quod interrogatum est ab opponente, quoad hoc, ut caveat ut nihil videatur pati ab opponente maxime obviant e: et tamen nihil dicat repugnans positioni. Et hoc probatur ex hoc, quod cum improbabilis sit positio, tunc necesse est fieri vel sequi ex oppositis ab opponente obviante probabilem conclusionem : cum vero probabilis est positio, tunc e contra necesse est fieri conclusionem improbabilem : eo quod interrogans obvians semper conatur concludere oppositum positioni. Si autem id quod positum est, sive positio, nec est probabile quid simpliciter, neque improbabile simpliciter, necesse quod conclusio quam opponens concludere conatur, sit talis qualis positio, hoc est, neque simpliciter probabilis, neque simpliciter improbabilis.

Et una doctrina generalis est, quod respondens caveat, quod ad conclusionem quam intendit opponens, non deveniat, quando obviando disputat : quia aliud ab eo pati videbitur. Hoc autem hoc modo fiet: quoniam enim qui bene syllogizant, illi ex probabilibus vel notioribus demonstrant, hoc est, ostendunt propositum sive conclusionem, manifestum est quod quando simpliciter improbabile est ad quod disputat obvians, tunc respondenti e contrario obvianti nihil dandum est vel concedendum de his quae simpliciter non videntur : quia ista concedi non possunt. Neque etiam aliud dandum de his quae videntur quidem, sed minus videntur sive minus probabilia sunt in conclusione: et hoc ideo est, quia cum improbabilis sit positio, probabilis fit conclusio : et ipse per probabilia deveniet ad conclusionem probabilem : et hoc obviando cavere debet respondens. Si enim ad conclusionem probabilem devenire debeat .opponens, oportet quod omnia quae sumuntur ab ipso ad probandum probabilem conclusionem, aut probabilia esse, aut etiam magis probabilia conclusione si debet

(sicut dictum est) per notiora id quod minus notum est, concludi. Propter quod si quid eorum quae interrogantur, non tale est, hoc non est ponendum sive concedendum respondenti. Si autem simpliciter positio probabilis : tunc palam ex dictis est,quoniam conclusio quam obviando intendit concludere opponens, erit improbabilis.

Ergo tunc respondenti ponendum est omnia quae videntur sive probabilia sunt, et etiam de his quae non videntur, hoc est, quae sunt improbabilia, poni et concedi possunt quae minus improbabilia sunt conclusione intenta : quia per ista ad improbabilem conclusionem non potest devenire: si enim talia ponat respondens, sufficienter videbitur tractum esse opponenti. Similiter autem si neque probabilis, neque improbabilis sit positio : nam etiam sic respondenti dandum et concededum est omnia quae videntur sive quae probabilia sunt, et etiam de his quae non videntur quae cumque sunt magis probabilia conclusione : sic enim accidit fieri disputationes probabiliores in praemissis quam sit conclusio: et per talia non deveniet ad conclusionem neutram.

Ergo si simpliciter est probabile vel improbabile quod ponitur ad ea quae videntur simpliciter, faciendum est responsiones (ut dictum est) talia et dando et non dando per quae ad conclusionem intentam non deveniat. Si autem id quod ponitur a respondente, neque probabile sit simpliciter, nec simpliciter improbabile, sed sit probabile vel improbabile respondenti : tunc ponendum vel non ponendum judicando vel comparando rationes ad ipsum quod videtur, vel quod non videtur: et ista semper talia concedat per quae ad conclusionem intentam non deveniat : quia tunc nihil pati videtur ab opponente.

Si autem non suam opinionem, sed alterius opinionem observat, palam est quoniam ponendum sive concedendum vel negandum aspiciendo ad illius intellectum, ut et nihil repugnans positioni di-

<--- Page Split --->

cat, et tamen ab opponente nihil pati videatur. Propter quod et illi qui ferunt extraneas opiniones sive positiones, sicut Heraclitus dixit bonum et malum esse idem, non concedant repugnantes illi positioni, hoc scilicet quod contraria simul non sint in eodem subjecto, sive quod mutuo se expellant ab eodem susceptibili : quia per hoc destruetur positio ecorum : quia non videtur eis, quod secundum Heraclitum sustinendo positionem suam sic dicendum sit. Faciunt autem hoc in obviativis disputationibus omnes qui ab aliis vel a se suscipiunt opiniones vel positiones extraneas defendendas : conjectant enim intellectum positionis secundum illum sensum ut dicit qui ponit, et nihil concedunt repugnans. Diximus enim quod obviando disputans plus attendit positionem et etiam fictionem, quam problema : et respondens cavet ut nihil pati videatur ab opponente. Epilogando ergo dicimus, quod ex dictis manifestum est, quae et qualia conjectanda sunt respondenti, sive propositum sive positio sit probabilis simpliciter, sive alicui, vel respondenti, vel alii.

CAPUT III.

De modo respondendi ad interrogationem ab opponente propositam, sive simplex sit, sive multiplex.

His autem determinatis quomodo respondendum est ad positionem et disputañtem sic vel sic, determinandum est de modo respondendi ad interrogationem ab opponente propositam, sive simplex sit, sive multiplex. Dividendo ergo præmittimus dicentes, quod omne quod interrogatur ab opponente, aut est probabile, aut improbabile, aut neutrum, sicut et ipsa positio has habuit tres differentias. Et iterum hoc est pertinens ad orationem sive propositum, vel est non pertinens ad orationem. Et si quidem quod interrogando proponitur, est apparens sive probabile, et non pertinens ad

orationem sive propositum : tunc respondenti dandum cum hac protestatione, quod dicat, quod videtur esse apparens sive probabile quidem : quia ex hoc nihil patietur, cum non sit ad orationem. Si vero quod interrogando proponitur non est apparens sive probabile, et etiam non ad orationem, dandum quidem est : sed protestando et significandum in ipsa concessione ut dat, et non videtur : et hæc protestatio facienda est ad cautelam fatuitatis : ne etiam fatuus videatur, qui dat improbabile et quod ad orationem non pertinet. Si vero sit quod interrogatur ad orationem, et videtur etiam probabile : tunc quidem dandum est cum hac protestatione, quod videtur probabile esse quod propositum est, sed valde propinquum videtur ei esse quod in principio propositum est et involutum in illo: et interimitur hoc proposito sive concesso id quod positum est a principio. Si autem id quod interrogatur est ad orationem et valde improbabile, tunc fatendum est respondenti axioma accidere, hoc est, difficilioris assumptionem : et dicendum quod est valde fatuum hoc ponere. Si vero nec probabile sit, nec improbabile, et quod nihil ad orationem pertinet, dandum, ita quod nihil protestetur respondens, nec aliud protestando determinet. Si autem est quod interrogatur ad orationem, et improbabile, dandum quidem cum protestatione, quod et hoc posito interimitur quod in principio positum (hoc est, propositum) propter concessionem ejus quod improbabile est. Nam sic observando has cautelas, et ille qui respondet, nihil videtur pati propter hoc quod opponens interrogando proponit, si singula quæ opponens proponit, sit prævidens, et inconvenientia esse sit protestans : et etiam in his qui interrogat, assequitur syllogismum positis et concessis a respondente omnibus interrogatis quæ conclusione et proposito sunt probabiliora, et sic non habet increpationes, et nihil patitur ab opponente. Quicumque vero opponentium ex impro-

<--- Page Split --->

babilibus quam conclusio, sic conantur syllogizare, palam est quoniam non bene syllogizant, et propter hoc sic et talia interrogantibus sive proponentibus non est concedendum a respondente quod interrogant.

Similiter autem respondendo cautelae observandae sunt in his quae obscure (hoc est, multipliciter) dicta interrogantur : his obviativa disputatione a respondente obviandum est caute, ut nihil pati videatur. Quoniam autem in talibus concessum est respondenti, quod non intelligitur obscurum et multiplex, dicere a principio ad opponentem, quod non intelligigit id quod proponit : et iterum conceditur respondenti aliquo propositorum multipliciter, quod non est necessarium, quod ipse illud vel simpliciter confiteatur vel simpliciter neget. Palam ergo quod nisi primum propositum planum sit et simplex, non est pigritandum dicere respondenti se non intelligere : et hoc ideo faciendum est, quia saepe obviat difficile aliquid respondentibus, ex hoc quod dant et concedunt ea simpliciter quae non sunt vera, cum proponuntur ab interrogantibus.

Si autem a principio notum quidem sit respondenti, quod interrogatum multipliciter dicitur, considerandum si ipsum multiplex in omnibus quidem sensibus verum vel falsum sit : tunc simpliciter dandum, vel simpliciter negandum ac si simplex sit 1. Si vero in aliquo sensu quidem sit falsum, et in aliquo verum, significandum est et protestandum a respondente, quoniam hoc multipliciter dicitur, et propter aliud quidem (hoc est, in uno sensu) est falsum, et aliud, hoc est, in alio sensu, est verum. Et hoc debet facere in principio antequam opponens procedat ad conclusionem. Si enim posterius jam facta conclusione dividat ipsum multiplex, incertum est utrum ipse respondens hoc dubium quod est in multiplici, a principio perspexerit : et sic

minorabitur coram opponente. Si autem respondens non praeviderit dubium quod est ex multiplici, et concesserit ipsum, et postea viderit quod multiplex est, obviando dicere debet opponenti, quoniam non dedi sive concessi interrogatum ad hoc (hoc est, ad hunc sensum) inspiciens in quo tu concludis : sed concessi illud ad alterum eorum sensuum quos habet in se multiplex : nam pluribus existentibus sensibus quae sub eodem æquivoco nomine vel sub eadem oratione amphibologica, facilis est dubitatio. Si vero planum sit et simplex quod interrogando proponitur, respondendum est plane, aut sic, aut non, concedendo simpliciter, aut negando simpliciter.

CAPUT IV.

Qualiter respondendum sit ad rationem inductivam et ad syllogismum sive ex necessariis sive praeternecessariis factum.

Determinato autem sic qualiter sit respondendum ad interrogationem et propositionem necessariam, sequitur hic dicere qualiter respondendum ad rationem inductivam et ad syllogismum, sive ex necessariis, sive praeternecessariis factum.

Ad hoc autem ut praëambulum dico, quod omnis propositio syllogistica, aut est earum aliqua ex quibus ut necessariis fit syllogismus, aut est propositio praëternecessaria quæ inducitur propter aliquam necessariarum, ut prædictum est. Palam autem, quoniam præternecessaria gratia alterius sumitur : quia sumitur propter aliquam necessariarum.Ex quo fit, quod inductiva propositione plura similia sub uno universali contenta, inductive aliquando ab opponente interrogantur : nam ipsi opponentes sumunt omne universale, aut per inductionem, aut per syllogismum probatum in pluribus. Si

<--- Page Split --->

ergo inductione sumere velit universale, omnia singularia ponenda sunt et concedenda a respondente, dummodo sint vera et probabilia : ad universale autem sive contra universale tendandum est instantiam ferre per aliquod singulare non prius inductum ab opponente, et inducta prius ab opponente concessit respondens: et si per aliquod illorum instantiam ferret, sibi contradicere videretur. Nam sine instantia, vel quae sit, vel quae videatur prohibere orationem, cavendum est a respondente ne protervire videatur. Patet ergo quod quando in multis singularibus apparuit sic esse ut dicitur, et non dederit sive concesserit respondens universale, cum non habeat instantiam quam proferre possit, tunc manifestum est quod protervit.

Amplius autem si non fert instantiam, nec amplius habet unde contra argumentur per positionem, et unde probet quoniam non est verum quod universaliter propositum est, magis adhuc protervire videtur : quamvis tamen nec hoc sufficiat ut per hoc excludat universalem propositam. Quod probatur ex hoc, quod plures habemus a Philosophis positas hujusmodi rationes, quae communiter opinionibus contrariae sunt, et contra quas multae habentur rationes : et tamen a respondentibus sustinendae sunt, quamvis rationes quae sunt in contrarium non contingat solvere, vel valde difficile sit solvere easdem. Velut est Zenonis posito, quoniam nihil contingit moveri, vel aliquod stadium vel spatium pertransire: sed non tamen propter hoc quae sunt talibus opposita sive objecta talibus in contrarium adductis propositionibus vel rationibus dicimus, quod tales positiones non sunt ponendae : secundum philosophiam enim ponuntur. Si ergo aliquis respondentium est, qui neque contra universalem propositam habet instantiam, ut possit contra eam instare, si non ponit sive concedit, palam est quia protervit. Est enim in disputationibus proterva responsio, quae est syllogismi corru-

ptiva sive impeditiva praeter praedictos modos, ut per instantiam et per contrariam rationem.

Adhuc autem ipsum respondentem contra argumento oportet inferre ipsum sibi (hoc est, pro se) et proponere diffinitiones et positiones ex aliqua causa credibilis vel necessarias, vel in quibus diffinitiones praedicantur quae per seipsas sunt necessariae. Nam ex quibuscumque propositionibus vel diffinitionibus propositum interimunt ipsi inquirentes sive opponentes, palam quoniam his (hoc est, per eadem) adversandum et obviandum est eis. Sed hoc maxime cavendum respondenti, ne inferat improbabilem positionem. Improbabilis autem positio dicitur multipliciter. Uno enim modo dicitur improbabilis positio illa, ex qua sumpta contingit dicere sequi inconvenientia, ut in positione Zenonis, si omnia dicat quis moveri, aut dicat nihil moveri, ut Melissus : ex hac enim multa sequuntur inconvenientia : et qui dicunt quod illa eligenda sunt quaecumque sunt pejoris consuetudinis vel urbanitatis, et quod eligenda sunt quaecumque sunt repugnantia consiliis bonorum et optimorum, ut quoniam voluptas sit bonum hominis in vita, quod repugnat bonis consuetudinibus : et quoniam injuriam facere quam pati melius, quod repugnat bonis consilii : audientes enim non odio habent respondentem quasi inferentem haec sermocinationis sive disputationis causa, sed odio habent ut dicentem quae et bona videntur et vera, et ut amplectentem talia: quia sermones morales creduntur ex amore magis quam ex sermone persuasivo. Ne ergo inconveniens accidat, vel ne odio habeatur, talia sunt inferenda a respondente. Sic ergo dictum est qualiter est respondentum ad orationem inductivam.

Ad syllogisticas vero orationes qualiter respondendum sit nunc dicimus. Observandum igitur quod quaecumque orationes falsum syllogizant sive argumentationes, solvendum est respondenti eas

<--- Page Split --->

sive per interemptionem ejus propter quod fit sive sequitur falsum : non enim solvit falsum syllogizatum, qui interimit falsum quod est in premissis : neque iterum solvit, etiam si falsum est quod interimitur : habebit enim aliquando oratio sive argumentatio plura falsa : et tamen non omnia ista falsa sunt causa falsitatis conclusionis. Cujus exemplum est, ut si quis dicat eum qui sedet in eo quod sedet, scribere : ex hoc enim sequitur inconveniens : accidit enim Socratem sedere, et sequitur sive accidit ex his Socratem scribere, quod est falsum : interempto ergo falso, hoc est, Socratem scribere, nihil magis soluta est oratio : quia non dicitur et interimitur illud propter quod oratio falsa est, quamvis falsum sit axioma (hoc est, assumpta propositio) quod interimitur: et hoc ideo est, quia non propter hoc interimitur illud propter quod oratio sive argumentatio falsa est : quia si aliquis sit sedens et non scribens, patet quod in isto non tenet solutio : quare non conveniet solutio quae data est : quare non debuit quis interimere Socratem sedere, sed potius debuit hoc interimere, quod est sedentem in eo quod sedet, scribere non enim omnis qui sedet, scribit in eo quod sedet. Ille ergo solvit omnino argumentationem syllogisticam, qui interimit id propter quod est falsum in minori propositione, et non in majori : novit autem solvere vel solutionem qui scivit quoniam propter hoc oratio fuit falsa. Hujus autem simile et exemplum in mathematicis est in his lineis, quae falso circulo scribuntur, ut si dicam, quod lineæ ab eodem centro circuli ductæ ad circumferentiam sunt æquales, et describantur lineæ curvæ a centro ad circumferentiam ductæ, et inferatur quod istae non sunt æquales : non enim in talibus argumentationibus sufficit instare, et ostendere quod sit falsum : ut propter hoc quod lineæ curvæ sunt imæquales, ubi rectæ a centro ad circumferentiam ductæ sunt æquales. Sic enim assignando causam falsitatis, erit manifestum utrum

prævidens quis respondentium vel non prævidens causam falsitatis, attulit instantiam contra universalem vel argumentationem syllogisticam.

CAPUT V.

De ratione ad orationem non conclusam.

Est autem sive contingit orationem prohibere concludi, hoc est, problema sive conclusionem prohiberi ne concludatur : quia idem est quaestio, problema, et conclusio. Hæc autem prohibitio etiam ne concludatur, contingit quadrupliciter. Hoc enim contingit, aut quia respondens ostendit in quo est falsum, propter quod non concludit, ut paulo ante dictum est. Aut secundo modo ad interrogantem instantiam, hoc est, impedimentum ferre, ne procedat ad conclusionem, ut quærendo intellectum interrogative propositorum, vel quaestiones laterales juxta propositum propinquas inquirendo , et contra respondentem quasi improperando ; sæpe enim non solvit respondens quidem, ut causam falsitatis ostendat, sed ut faciat quod interrogans non possit longius proferre sive usque ad conclusionem orationem intendere propter multa quaesita. Tertium autem impedimentum est ad interrogata sive ad interrogantem proposita contradicere : accidit enim ex interrogatis non fieri (hoc est, non sequi) quod volumus : eo quod non bene, hoc est, debito modo vel ordine vel diminute interrogata sunt : et addito aliquo (hoc est, debito ordine) vel eo quod diminutum est, accidit fieri conclusionem intentam : tale igitur omissum respondens dicere debet contra interrogata de suo officio. Si ergo interrogans non potest propter a se omissa in amplius (hoc est, usque ad conclusionem) suam orationem producere, tunc a respondente ad interrogantem (hoc est, contra interrogantem) erit ferenda instantia cum objurgatione opponentis. Si autem sit impedimentum interrogantis, et non interrogati, ita quod

<--- Page Split --->

interrogans potest quidem procedere ad conclusionem : tunc respondentis est quaerere instantiam ad interrogata, ut ex ista parte impediat conclusionem , ne aliud propter eam pati videatur. Quarta autem et pessima (quae maxime affligit opponentem) instantia est, quae est ad tempus : prolixius quidem enim respondentes, talibus orationibus instant, ad quae disputare pluris est temporis quam sit præsentis exercitationis, quae est circa principale propositum : et hoc est, quod ante dictum est difficultatis majoris assumptio : et his modis impeditur operans obviatve disputans, ne deveniat ad conclusionem intentam.

Epilogaliter ergo dicendo, sicut dictum est prius, instantiae fiunt quatuor modis. Comparando autem istas instantias ad invicem, dicimus quod inter istas instantias sive impedimenta non est solutio orationis non concludentis, nisi prima tantum, ut in ante habito capitulo determinatum est. Reliquæ vero tres dictæ instantiae non solutiones sed prohibitiones et impedimenta quædam sunt conclusionum ne fiant contra respondentem, qui prohibere debet ne aliud abopponente pati videatur.

CAPUT VI.

De increpatione orationis ex parte utentis ea in generali ex parte orationis in generali, etc.

Increpatio vero orationis sive increpabilis oratio est aliquando et secundum ipsam orationem, et etiam ex parte utentis ea, et quando interrogatur non eadem quae ad propositum debet interrogari secundum qualitatem propositi quod intenditur, et ad quod debet esse disputatio, vel in illo sensu in quo est interroganda : plerumque enim respondens qui interrogatur in disputatione, causa est quod non bene disputatur oratio sive positio : eo quod ipse proterviens non concedit ea ex quibus plane erat disputare ad oratio-

nem propositam : et tunc fit increpabilis oratio ex parte utentis ea: cum enim disputare sit opus duorum, opponentis et etiam respondentis, non est in altero tantum bene sumere, hoc est, ad debitum finem deducere commune opus in quo uterque juvandus est ab altero. Unde aliquando necessarium est opponenti conari rationibus ad eum qui dicit, hoc est, contra eum qui dicit, quod proculdubio tunc non respondet secundum veram rationem responsionis, quamvis quidem contra opponentem, quando et is qui respondet et vicem agit respondentis observat eum, ut dicat obviando contraria interroganti sive opponenti, et nititur contrariari opponenti, et non juvari ad inquisitionem positionis: et præcipue quando dicit opponenti contraria, suadens ea per rationem, quia sic sit vel videatur esse probabilis: tales enim respondentes sic gravantes ipsos opponentes, faciunt quæ sunt ad exercitationem certativæ et colluctativæ, et non dialecticæ, quæ ex probabilibus sunt ad problema sive ad positionem terminandam.

Quoniam autem hujusmodi orationes ex parte respondentis et ex parte opponentis sunt propter gymnasium sive luctam et certamentum, et propter experimentum quod respondens de viribus opponentis vult accipere, et non sunt inquisitivæ propter doctrinam de positione faciendam, palam quoniam ad compescendum respondentem non solum verum est syllogizandum opponenti, sed etiam falsum, ut et falsa aliquando concludat contra respondentem : nec semper per vera præsyllogizandum est opponenti, sed aliquando per falsa, ut et ex falsis a respondente datis aliquando procedat contra respondentem. Sæpe enim contingit, quod vero posito, interimere id necesse est disputantes sive opponentes: quia per illud ipsi respondentes impediunt disputationem : et tunc quia verum non interimitur per verum, sed per falsum, oportet in syllogismo

<--- Page Split --->

protendere et proponere falsa 1. Quoniam et falso posito, non potest hoc interim, nisi per falsa deducendo ad inconveniens, oportet etiam tunc protendere falsa : nihil enim prohibet in probabilibus alicui respondentium aliquando videri ea quae non sunt (hoc est, quae falsa sunt) magis quam videantur ea quae sunt vera. Sicut quod sol sit monopedalis, magis alicui videtur, quam quod sit major habitatione : propter quod argumentatione facta ex falsis, quae illi responderi videntur, magis erit suasus ut compescatur quam sit adjutus.

Propter quod argumentatione facta ex falsis ad doctrinam sive docendum est oratio aliquando male syllogizata ex parte opponentis: quia opponentem qui transfert et refert disputationem obviativam ad respondentem, si bene se in disputando habere vult, debet transferre dialectice et non litigatorie, ut etiam ex probabilibus ad positionem disputet, et non ad contentionem se transferat : sicut etiam oportet geometram disputare geometrice : et hoc quidem oportet opponentem observare, sive falsum sit, sive verum quod concludendum est contra propositum. Quales autem dialectici sunt syllogismi quibus uti debet opponens, dictum est prius in primo libro hujus scientiae.

Quoniam autem pravus socius est, qui impedit commune opus, palam est quod in oratione (hoc est, in disputatione) pravus est qui impedit disputationis processum debitum : ubi enim quod proponitur in diffinitionibus, est commune quidem opus et opponenti et respondenti : certantibus autem his opponente et respondente et ad victoriam contra se invicem conantibus, non est possibile evenire utrique idem quod intendit. Certantibus enim duobus ad invicem, plures uno vincere est impossibile : ambo vincere non possunt, sed unus vincet, et alter cedet sive succumbet. Nihil autem differt

(quantum ad impedimentum disputationis) sive respondendo, sive interrogando fiat hoc, scilicet prave litigare : nam sicut qui opponit litigatorie (hoc est, ad finem litis) prave litigat, sic etiam ille qui litigatorie respondet, sicut ille qui non in respondendo concedit quod videtur, et quod est probabile, neque suscipit assentiendo quidquam ejus quod interrogans vult inquirere ad propositam faciens positionem.

Manifestum ergo ex his quae dicta sunt, quoniam non similiter, hoc est, ex eadem causa increpandum est, et per se sive secundum se orationem interrogantem sive opponentem : sed alia de causa increpatur opponens, et alia respondens : nihil enim prohibet aliquando orationem quidem pravam esse, interrogantem vero ut contingit (hoc est, quantum disputatio et oratio permittit) optime contra respondentem disputare secundum modum et legem dialecticae disputationis. Nam contra discolos respondentes non est forte possibile statim, nisi prius compescatur per cavillationes, quales quis sive alius opponentium vult facere syllogismos : sed oportet eum facere tales, quales contingit facere ad compescendum discolum.

Quoniam autem indefinitum est sive incertum et indeterminatum , quando contraria opponenti vel respondenti, et quando ea quae sunt in principio sunt inconvenientia , ad intentum propositum faciunt vel proponunt homines disputantes ad invicem opponens et respondens : plurimi etiam ea prius sunt renuentes et negantes , postea concedunt et ponunt haec, ut saepe fit in probabilibus : et hoc fit ideo, quia i respondentes plerumque subaudiunt ad perversum intellectum audita, referendo ea quae interrogantes interrogant a principio, et ex hoc necesse est pravas fieri disputationes. Et causa hujus est ille qui respondet, haec quidem li-

<--- Page Split --->

tigiosa concedens, alia autem talia quae faciunt ad propositum non concedens. Sic ergo ex parte utentium oratione est increpanda oratio. Et manifestum est, ut diximus, quoniam non similiter increpandum est et orationes et interrogantes.

CAPUT VII.

De quinque increpationibus orationis secundum se.

Per se autem sumptae orationis non in usu opponentis vel respondentis quinque sunt increpationes. Prima quidem sumpta est in oratione secundum quod est causa conclusionis, quando talis est oratio, quod ex interrogatis propositionibus non concluditur aliquid, nec propositum, nec aliud omnino : cum sint vel falsa, vel improbabilia plura eorum, vel omnia in quibus est conclusio : praemisse enim quantum extrema, materialiter se habent ad conclusionem, et quantum ad medium, ut causa efficiens habent se ad conclusionem, et conclusio est in ipsis ut effectus in causa materiali uno modo, et ut effectus in causa efficiente alio modo. Et quando neque ablatis quibusdam, neque additis, neque etiam his quidem ablatis, his vero additis fit ex ipsis aliqua conclusio : talia enim non possunt aliquo modo esse causa conclusionis : et ideo est hoc, quia omnes formae syllogisticae repugnant, nec servant aliquem ordinem medii vel extremorum, nec per dici de omni, vel dici de nullo confirmantur : et ideo merito sunt increpanda. Secunda autem increpatio sive causa increpationis est, si oratio talis sit quod ex ea non fiat syllogismus ad propositum : peccat enim, eo quod caret fine debito : vel etiam si non fiat syllogismus dialecticus, et ex talibus probabilibus, et de quibus prius in primo hujus scientiae libro dictum est. Tertia autem increpatio sive causa increpationis est, si oratio talis est quod syllogismus ad propositum ex ea non fiat, nisi quibusdam additis : quia

tunc patet quod est diminuta et deficiens, et deficit in necessariis, et maxime quando addita sunt pejora ad probandum, et minus probabilia quam conclusio. Rursum quarta causa increpationis est, si talis sit oratio, quod non fiat ex ea syllogismus ad propositum, nisi quibusdam ablatis : quia tunc abundat superfluis, quae esse non possunt causa conclusionis. Nam quandoque opponentes sumunt plura interroganda, quam necessaria sunt ad propositum : et propter hoc tunc non fit syllogismus concludens, eo quod haec sunt : quia causa conclusionis esse non possunt. Amplius quinta causa increpationis est, si ex improbabilioribus et minus credibilibus quam sit conclusio, fiat syllogismus : aut etiam fiat ex veris, sed plurima opera sive labore indigentibus ad manifestari satis, quam conclusio ad demonstrandum : hoc enim est axioma assumptum, ut praedictum est.

Ad intelligentiam eorum quae dicta sunt et explanationem, notandum est quod non oportet dicere, quod syllogismi dialectici et ad propositum fiant ex omnibus sive quibuscumque propositionibus : et non oportet dicere syllogismos similiter (hoc est, aequaliter) esse probabiles et verisimiles : naturaliter enim ex ipsa natura propositionum quaedam earum quae quaeruntur sive interrogantur, sunt faciliora quibusdam et probabiliora, et quaedam difficiliora et improbabiliora. Propter quod qui connexuerit sive proposuerit syllogismos ex propositionibus maxime probabilibus in quantum convenit secundum propositam materiam (hoc est, in quantum permittit proposita materia) haec bene disputat : et non dicitur esse increpanda oratio, quia etiam argumentum ex probabilibus procedere constat.

Manifestum est etiam ex dictis, quod non est eadem causa increpationis in oratione secundum quod est ordinata ad propositum ostendendum, et in oratione secundum quod perse sumitur ad conclusionem quamcumque similiter ordinata :

<--- Page Split --->

nihil enim prohibet per se quidem orationem esse vituperabilem, et tamen ad problema esse laudabilem : et hoc maxime fit, quando obviatve disputatur ad aliquid, ad cujus positionem vel fictionem intenditur et proceditur ex datis a respondente, Rursum e contrario etiam nihil prohibet orationem quidem per se esse laudabilem, ad problema autem esse vituperabilem : quia non facit ad propositum : et hoc fit quando oratio ex pluribus et verioribus conclusa est, et facile potest probari, sed tamen impertinentibus ad propositum. Erit autem aliquando sive contingit quandoque, quod oratio conclusa pejor est quam non conclusa : et quidem hoc fit, quando haec quae conclusa est, ex fatuis conclusa est, hoc est, valde improbabilibus : cum propositio non conclusa non sit hujusmodi, quod ex fatuis possit concludi, sed talis quae ad suam probationem talibus indiget quae sunt probabiliora et vera : et maxime tunc est mala illa oratio, quae ex fatuis concluditur : quando etiam peccat, ita quod conclusio non est in assumptis ad syllogismum propositionibus sicut effectus in causa efficiente. Eos autem opponentes qui per falsa verum concludunt non justum est increpare : nam falsum quidem per falsum necessaria consequentia contingit syllogizare : verum autem per falsa quandoque contingit. Hoc autem jam olim manifestum est et determinatum in Prioribus Analyticis.

Quoniam autem haec ita determinata sunt de diversitate orationis syllogisticae, dicemus etiam ex incidenti arguentes in his diversificari. Dioemus ergo quod oratio, quae est demonstratio, sic ostensive est dicta alicujus determinatae conclusionis oratio, si aliud aliquid est intermixtum tali conclusioni, quod ad conclusionem probandam vel cavendam nullo modo se habet, non erit syllogismus de illo sive ex illo sicut ex causa conclusionis, sed erit non causa ut causa. Si autem vi-

deatur facere ad conclusionem per aliquem locum sophisticum, et non facit, tunc est philosophisma, non syllogismus : et non erit demonstratio sive argumentatio ostensiva. Est autem philosophisma dictum syllogismus demonstrativus. Argumentum autem dicitur syllogismus dialecticus, eo quod argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem : fides autem proprius effectus est syllogismi dialectici : quia opinio rationibus juvata fit fides, ut dicitur in tertio de Anima 1. Litigatorius autem syllogismus dicitur sophisma. Aporisma autem dicitur syllogismus dialecticus contradictionis, qui maxime est in obviativis disputationibus, et est graecum nomen compositum ab a, id est, sine, et nop; quod est apparitio, ut communiter dicitur, quia per ipsum ad utramque partem arguitur, et neutra apparet prius quam alia : melius tamen dicitur a nop;a, quod est conturbatio, quia inter utramque partem contradictionis conturbatur.

Si vero fiat aliquis syllogismus dialecicus, in quo ex utrisque propositionibus ostenditur quod videtur, et est probabile, ita quod propositiones praemisse non similiter probabiles esse videantur, nihil prohibet id quod ostenditur, quod est conclusio, magis et magis esse probabile: sed si talis fiat syllogismus in quo una propositio videtur et est probabilis, illa autem reliqua propositio sit neutro modo se habens, nec probabilis, nec improbabilis : aut etiam si una propositionum videatur et sit quidem probabilis, illa autem non videatur, eo quod non probabilis sit, vel improbabilis, conclusio quae sequitur, similiter erit vel neutra, vel probabilis vel improbabilis. Si autem propositio magis sequatur alterum, et probabilitatem vel improbabilitatem cum reliqua sit probabilis, tunc sequitur etiam conclusio vel magis se habens ad hoc ad quod magis se habens est propositio.

Est autem quoddam circa orationes vel circa argumentationes peccatum, quod

<--- Page Split --->

tamen idem cum aliquo prædicatorum est, quia est de genere increpandæ orationis : hoc autem peccatum est, quando quis ostendit per longiora sive plura, quod præmissis inest per pauciora sive majora : et per talia minora quæ insunt orationi (hoc est, argumentationi) sicut præmissæ insunt conclusioni quantum ad extrema : quia aliter conclusio non sequeretur ex præmissis nisi præmissæ essent in conclusione : utriusque enim medietas præmissarum est conclusio qua major extremitas concluditur de minori. Hujus exemplum est, ut si probandum sit quod una opinio magis est vera vel certa quam altera, si aliquis ad hoc probandum petiit vel assumpsit, quod singularium sive esse idem de se prædicatum magis est verum vel certum, et assumpsit ad hoc pro minore propositione, quod in opinione est idem de se opinabile, et concludit per hoc quod magis est opinio (in qua idem est de se) certa, quam illa in qua est aliud quoddam de alio opinatum, et sic format syllogismum. Omne idem de se prædicatum, certius est quam ubi aliud de alio prædicatur. Opinio quæ idem de se opinatur, est in qua idem de se prædicatur. Ergo est certior quam illa quæ aliud de alio opinatur. Et hoc sufficit ad propositi ostensionem. Ubi autem hoc opinabile sive ad hanc propositionem opinabilem (quod id quod dicitur de se, magis est verum et certum) quæ fuit propositio major, p:ctitum est etiam opinionem eamdem de se magis veram esse, quæ superflua sunt et longiorem debito facientia ratiocinationem orationi : et postea ex omnibus illis concluditur, quod eamdem opinionem de se certiorem esse quam aliam : quando enim habetur, quod omne de se prædicatum est verius alio quodam, et quod opinio de se prædicata, non oportet assumere opinionem ejusdem de se maxime veram esse : quia conclusio habetur sine illo : et ideo peccatum est et nequitia increpandæ orationis : quæ enim posset esse major nequitia orationis sive argumentationis, quam quæ sua

longitudine et superfluitate latere facit causam consequentiae circa quam est oratio? cum enim plurima præmittuntur, nescitur ex quibus illorum sequitur conclusio. Et quod illa sit nequitia et malitia orationis, patet in opposito : quia oratio palam et manifesta in bonitate uno quidem modo publicissimo (hoc est, communicatissimo) dicta, si sit conclusa ita evidenter ut nihil oportet aliud, hoc est, amplius dubitare vel quaerere. Uno autem alio modo quo etiam maxime dicitur bonitas orationis, quando talia sunt in præmissis, ex quibus sicut ex præmissis vel principiis necessarium est conclusionem esse. Est autem per conclusiones (hoc est, per probatas et notiores propositiones) conclusum sive conclusa. Amplius autem nequitia sive malitia orationis est, si deest in præmissis quod valde probabile est, hoc est, probabilius conclusione, sicut in præmissis dictum est : sed hæc malitia, quando diminuta et longior est, quam debeat esse oratio, etc.

CAPUT VIII.

De modis falsæ orationis.

Sic igitur habitis causis et modis increpandæ orationis dicemus de modis falsæ orationis : et vocamus orationem argumentationem, sicut prius dicitur. Dicimus igitur quod falsa dicitur talis oratio quadrupliciter. Uno quidem modo et primo, quando per orationem videtur concludi quod non concluditur : et hæc oratio est falsa, quia caret forma, et peccat in forma. Hæc autem oratio vocatur syllogismus apparens de numero litigiosorum et sophisticorum : nec hic ponit, quia ad dialecticum pertineat, sed potius numerum facit in modis falsæ orationis, ne insufficiens videatur esse divisio. Oratio autem dicitur secundo falsa sive argumentatio, quando concluditur, non tamen ad propositum : et hæc magis est vana quam falsa, quia vanum est quod est ad finem quem non concludit. Pecca-

<--- Page Split --->

tum hoc est maxime in syllogismis qui sunt ad impossibile ad quod ducunt: et ideo ex isto propositum non potest probari. Aut tertio modo oratio sive argumentatio dicitur falsa, quando quidem concludit ad propositum, sed non ex propriis, hoc est, secundum propriam conclusionis disciplinam sumptis, sicut fecit Brisso in circuli quadratura. Hoc autem peccatum est, quando in medicinali conclusione sumitur communis propositio, quae non est medicinalis, videtur tamen alicui medicinalis esse: aut quae non geometrica, videtur tamen alicui geometrica: aut quae non est dialectica sive probabilis, videtur tamen alicui esse dialectica, sive verum vel falsum est, quod accidit in conclusione per improprias propositiones syllogisticas. Alio autem modo et quarto dicitur oratio falsa sive argumentatio, si per falsa syllogizetur, et est peccans in materia: conclusio autem per falsa syllogizata, quandoque quidem erit falsa, quandoque erit vera. Nam falsum semper quidem per falsum concluditur: verum autem contingit per non vera concludi, ut dictum est prius. Quod autem oratio sive argumentatio hoc modo falsa sit, magis est peccatum dicentis (hoc est, respondentis) quam orationis: quia nisi falsa daret respondens, dialecticus ex falsis non procederet. Et adhuc neque semper tale peccatum est dicentis sive respondentis, sed quando, hoc est, aliquando: sed tunc non est peccatum dicentis, quando quidem latet eum esse falsum: eo quod falsa per se sive secundum se accepta, pluribus veris recipimus magis et magis probabilia esse: et hoc fit, si opponens aliquod verum interimit ex his falsis concessis a respondente, quae maxime probabilia videntur, et pro veris sunt concessa: quia hoc peccatum non est in dialecticis: cum enim sit probabile falsum, non est peccatum concedere quando latet; nam cum talis est demonstratio, hoc est, ostensio interimens aliquod verum, oportet quod sit aliorum verorum, graecismus, hoc est, genitivum pro

ablativo ponens, hoc est, per alia a veris (hoc est, ex falsis) oportet esse demonstrationem sive ostensionem : quia si verum per falsum aliquod interimitur, oportet aliquod positorum (hoc est, praemissorum concessorum) non esse omnino, propter quem est hujus interreptionis veri demonstratio, hoc est, ostensio vel probatio.

Et ne aliquis dicat quod non oportet interimere verum per falsum positum in praemissis, quia verum per falsum probatur, et ideo interimi non oportet per falsum : dicimus quod si verum concludatur per falsa et quae valde stulta sunt, hoc est, improbabilia sunt pluribus etiam secundum sensus meditantibus, talis oratio erit pejus quoddam, quam ille qui falsum per falsum syllogizat : non enim sequitur tale verum ex talibus falsis, nisi syllogismo formali et non probante : nec erit ostensio propter quid, sed quia tantum, sicut in Prioribus Analyticis dictum est.

Modus autem solvendi orationes falsas secundum omnes istos quatuor modos est. Quare palam jam ex dictis est, quod Primo modo volenti solvere, prima consideratio est orationis per se acceptae habenda, ut consideret si concludit et solvit dicens, quod non concludit, quia peccat in forma. Secunda consideratio est in secundo modo orationis falsæ, ut consideret utrum verum vel falsum concludat ad propositum. Tertia vero in tertia oratione falsa est, ut consideret ex qualibus quibusdam premissis concludit, utrum etiam ex propriis vel impropriis secundum propriam disciplinam : nam si concludat ex falsis, sed probabilibus, rationalis est oratio quantum ad dialecticum, qui ex probabilibus procedit, sive veris, sive falsis. Aliquando si non probat et procedit quidem ex existentibus (hoc est, veris) sed improbabilibus, prava est oratio quantum ad dialecticum. Si autem procedit ex falsis et valde improbabilibus et stultis, palam quoniam tunc oratio est prava : aut simpliciter, quia stulta sunt : aut prava est ad propositum,

<--- Page Split --->

quia nihil probat, cum consequentia in talibus causam non habeant.

CAPUT IX.

De impedimento ejus quod est petere id quod est in principio, vel petere contrarium.

Quia autem jam in praehabitis dictum est, quod indeterminatum est quando opponentes ponunt contrarium, vel id quod est in principio, et quibus modis petitur oppositum. Dicimus ergo primum, quod Quid est pequomodo petit interrogans id quod est quomodo petit interrogans id quod est in principio, et quando petit contrarium, in principio, et quando petit contrarium, in principio, et quando petit contrarium, in principisecundum veritatem quidem in Posterioribus Analyticis dictum est : sed hic dicendum est hoc secundum opinionem. Et dico secundum veritatem, quando per ignotius et æque ignotum similiter petitur id quod est in principio. Secundo autem petitur id quod est in principio, quando per id quod est idem vel æque notum vel ignotius quoad nos, petitur id quod est in principio. Adhuc autem notandum, quod dicitur id quod est in principio, et non principium in se, sed petitur id quod est in principio involutum in alio frequenter ut in toto vel in parte vel convertibili vel hujus aliquo.

Modos autem ejus quod est petere id quod est in principio, determinantes dicimus, quod aliquis petere videtur id quod est in principio quinque modis. Manifestissime quidem in primo modo contingit petere id quod est in principio, si quis idem quod monstrare oportet, petat in eodem nomine et re, non est facile latere respondentem. In univocis autem (hoc est, in synonimis) in quibus est nomen idem, et ratio diffinitiva eadem orationis sive rationis complexæ ad nomen, magis latet. Et hoc intelligendum de his in quibus æque nota sunt nomen et diffinitio : quia in loco a diffinitione (prout diffinitio est principium et causa cognoscendi diffinitum) non est petitio principii. Hujus

exemplum est, ut si dicam, homo currit, ergo homo currit : vel in synonimis, gladius incidit, ergo spatha incidit, et hujusmodi.

Secundo modo petitur id quod est in principio, quando id quod particulariter habet probare aliquis, petit universaliter in suo toto universali, cum pars a suo toto non sit diversa, quamvis etiam non omni modo cum ipso sit idem. Cujus exemplum est, ut qui conatur ostendere, quoniam contrariorum est una et eadem disciplina, petit quod omnium oppositorum est una disciplina. Et attende quod in prædicatis essentialibus quæ magis insunt superioribus quam inferioribus, aut non insunt superioribus nisi per inferiora, vel inferioribus nisi per superiora, est iste bonus processus, et non est petitio ejus quod est in principio : sed in accidentibus prædicatis quæ prius insunt inferioribus, et posterius superioribus, si inferius petatur in superiori, petetur in ignobiliori quam ipsum sit : et ideo in talibus est petitio principii, sicut patet in exemplo inducto quod est accidentale prædicatum. Est autem in talibus petitio principii quod videtur, quia id particulare vel speciale quod oportebat per se quidem sumptum ostendere, petitur in toto cum aliis pluribus particularibus in illo toto contentis.

Tertius modus est, si quis idem quod universaliter est ostendere in proposito, petit hoc particulariter : qui modus conversus est ad præcedentem, quia totum tale, maxime secundum quod ut integrum ex suis partibus consideratur, noh est nisi suæ partis compositæ potestas, aut universaliter integratur ex suis partibus, quando non essentia, sed simpliciter est. Cujus exemplum est, ut si proponat ostendere de omnibus contrariis in toto aliquid, et petit hoc in aliquibus : videtur enim id quod in pluribus in toto acceptis oportebat ostendere, hoc idem in partibus extra totum divisum sumptis petere.

Rursus quartus modus, qui conversus tertii est, si quis dividens petat in parti-

<--- Page Split --->

bus quod propositum est, conjunctim esse demonstrandum. Ut si oporteat conjunctim ostendere medicinam esse scientiam sanativi et ægrotativi, et inferat ex hoc, quod medicina est scientia sanativa, et ægrotativa: quia totum copulatum non est suæ partes simul acceptæ.

Aut etiam quintus modus est in convertibilibus, si quis eorum quæ ad invicem se consequuntur convertibiliter, alterum petat ex necessitate esse, et ex illo concludat reliquum. Ut si oporteat ostendere, quod diameter est incommensurabilislateri, petat quod latus est incommensurabile diametro : horum enim unum convertitur cum alio, et habent eamdem probationem, et æque ignotum est unum sicut aliud. Attende tamen quod si unum per aliud etiam accidens esset notius altero, tunc per illud posset inferri reliquum, et non esset petitio principii, sed locus a convertibili, et cætera.

CAPUT X.

De modis petendi contrarium.

Æqualiter autem in numero cum quinque modis petitionis principii sunt quinque modi petitionis contrarii, ita quod omne oppositum sive disparatum dicatur contrarium. Nam primum (hoc est, primo modo) petit contrarium, si quis petiit secundum affirmationem et negationem : hæc enim maxime opponuntur. Secundo modo petitur contrarium, si quis petat contraria secundum oppositionem contrarietatis dicta. Ut si quis petat bonum et malum idem, hoc est, unum in altero. Tertius vero modus est, si quis debeat probare aliquid universaliter, et petiit contradictionem universalis in particulari particulariter. Ut si aliquis ad probandum sumpserit contrariorum unam

esse disciplinam, et probet alteram, et non esse eamdem disciplinam sanativi et ægrotativi : tunc enim petit quorumdam contrariorum non esse eamdem disciplinam, et sic petit contradictoriam ejus quæ est omnium contrariorum esse eamdem disciplinam. Aut quartus modus est conversus tertii, si aliquis volens probare quorumdam contrariorum ut sanativi et ægrotativi eamdem esse disciplinam, tentaverit sumere in universali contradictionem. Rursus quintus modus, si quis petat contrarium ei quod ex necessitate accidit : eo quod hæc sunt (hoc est, contrarium conclusionis) ex necessitate jam in premissis, et per consequentiam : hic enim petit contrarium in contrario. Aut etiam modo alio, qui tamen ad istum reducetur : ut si quis non petat vere opposita vel contraria, petat tamen duo disparata talia, ex quibus erit consequens opposita contradictio. Istis ergo modis contrarium petitur in contrario.

Quia jam diximus qualiter petitur id quod est in principio, et qualiter petitur contrarium in contrario, ostendamus differentiam istorum ad invicem secundum quod faciunt malitiam in oratione argumentativa. Dicimus igitur quod id quod est contraria recipere, differt ab eo quod est in principio petere tantum : quoniam hujus quod est in principio petere, est peccatum relatum ad conclusionem : eo quod nos ad conclusionem aspicientes dicimus aliquem petere quod est in principio, quando petit idem quod in conclusione debuit concludere. Contraria autem sunt et petuntur in se invicem in propositionibus præmissis, in eo quod propositiones se habeant ad invicem aliquo modo dictorum quinque modorum, de quibus diximus quod contrarium petitur in contrario.

<--- Page Split --->

TRACTATUS III

QUALITER DIALECTICA EST AD EXERCITANDUM.

CAPUT I.

De documentis ad exercitationem pertinentibus, et formalibus, et rationalibus.

Jam autem tradita est dialectica secundum quod est ad inquisitionem et ad secundum philosophiam disciplinas, et tradita etiam jam est dialectica secundum quod est ad obviationem tam ex parte opponentis, quam ex parte respondentis. Nunc igitur ultimo traditur secundum quod est aliquid ad exercitationem et meditationem quae est actus memoriae : et frequenter sunt idem ad exercitationem et ad meditationem talium orationum quae valent ad exercitium. Primum quidem et formaliter exercitativum conferens ad documentum est, quod oportet assuescere, ut sciat uti conversivo syllogismo, ut etiam sciat converti tales orationes disputatas : sciendo enim uti syllogismis conversivis, etiam ad hoc quod dicitur, magis habebimus nos idoneos, et exibebimus nos magis paratos, et in paucis sumptis orationibus plures habebimus orationes ad propositum facientes. Ratio autem hujus est, quia converti vel syllogismo conversivo uti, est aliquem transumentem conclusionem primi syllogismi jam syllogizati in alterum syllogismum et in oppositum conclusioni, et id oppositum ponere cum reliquo, vel altera praemissarum interimere unum eorum praemissorum quae data sunt in priori syllogismo : quia si conclusio non est vera, et oppositum conclusionis cum altera prae-

missarum syllogizatur, oppositum alterius primi syllogismi necessario sequetur : et hoc quidem est necessarium, si hoc concedatur, quod omnibus praemissis cum prima conclusione positis et concessis necesse fuit conclusionem esse vel sequi ex praemissis : tunc enim oppositum sequitur opposito conclusionis posito cum altera praemissarum.

Dando autem documenta secundum quod exercitativum est ad positionem determinandam, dicimus quod ad omnem positionem respondentis considerandum est argumentum terminans eam ad affirmationem : quoniam sic est ut ponitur, et arguens ad negativam, quoniam non sic est ut ponitur. Postquam autem ad utramque partem disputatum est, tunc quaerendum est invenire solutionem : sic enim frequenter faciendo simul accidit ad interrogandum sive opponendum et respondendum exerceri : et si ad syllogismum disputandum ad nullum alium habemus, ad nos ipsos tamen sic exercitare nos habebimus.

Aliud autem documentum est, quod argumentis sic ad utramque partem inductis, alternatim ponderatis, eligendum est quae sunt ad eamdem opinionem argumenta magis valentia, sive ista sint ad affirmativam opinionis, sive ad negativam : hoc enim ad cognoscendum de quolibet multum confert idoneitatem, ad arguendum ad quodlibet propositum magnum habet per exercitium adjutorium : quoniam idoneus est aliquis per exercitium ad arguendum, et quoniam sic est affirmative, et quoniam non sic est nega

<--- Page Split --->

tive. Nam ex talibus documentis accidit observationem, et facultatem ex observatis accidit fieri : et etiam habet adjutorium ad cognoscendum de quolibet sccundum philosophiam speculative prudentiam, hoc est, providentiam, ut in quolibet provideatur quid verum et quid falsum sit : et posse inspicere in singulis quae utrinque (hoc est, ad utramque partem contradictionis) de unoquoque accidit dicere ex hypothesis (hoc est, suppositione) hoc est, ex talibus propositionibus quae supponuntur ut eis utamur tanquam principiis : hoc enim ad haec quae dicta sunt, non parvum est instrumentum : ex isto enim reliquum est et relictum et causatum, nos ratione eligere alterum contradictorum, quodcumque est id quod est verum. Oportet autem ad hujus electionem aliquem esse boni ingenii secundum virtutem naturae rationalis : esse autem boni ingenii est posse ex ingenio eligere verum in quolibet, et fugere falsum : quia qui nati sunt bene, hoc est, quibus bene innatum est, hoc possunt bene facere : quia ingenium dicitur intus genitus, et hic est qui subtiles habet spiritus et expeditas animales operationes, et bonam rationem collativam : nam qui amant verum tanquam naturae suae applicabile,et qui odio habent falsum quod profertur tanquam naturae suae inimicum, facile discernunt per artem juvantem naturam optimum in omnibus.

Aliud autem documentum, quod eum qui exercitatus esse voluerit, oportet scire orationes disputativas valentes ad ea problemata quae saepe incurrunt : haec enim communia sunt et ad multa valentia, et maxime de propriis propositionibus quibus utimur ad illa alia tanquam principiis : quia istae sunt constructiones et valent ad multa : in his propositionibus saepe contendunt ipsi respondentes cum opponentibus, quia in multis valent problematibus.

Amplius autem documentum aliud est,

quod oportet terminorum (hoc est,diffinitionum et principiorum) idoneos esse, ita quod multas diffinitiones multorum, et multa princip:a memoriter retineat, et in probabilioribus et in primis sive prioribus oportet esse promptum : haec enim, ut dicit Aristoteles, minima sunt quantitate, et maxima potestate, et per talia fiunt multi syllogismi 1. Tentandum autem maxime est praecipue memoriter retinere, in quae sicut in principia saepe incidunt in multis problematibus sermones, hoc est, argumentationes disputantium, quemadmodum in geometria ante opus theorematum circa elementa (hoc est, principia) oportet geometram exercitatum esse : eo quod in illa sicut in principia incidit theorematum demonstratio ; et quemadmodum in numeris ante generationem proportionabilium numerorum oportet aliquem promptum se habere circa capitales numeros ex quibus oriuntur,sicut patet in principio arithmeticae : hoc enim multum confert ad id quod est alium numerum ex capitali numero multiplicatum et generatum cognoscere. Similiter autem in orationibus rhetoricis propositiones utiles et allegationes scire oportet et principia velut in memoriali thesauro reponere, et statim ut reminiscentia redit ad ipsa, faciunt eadem memorari, et magis inter alias faciunt propositiones syllogisticae (hoc est, universales et communes) per quas est decursus syllogisticus : eo quod illas determinatas secundum numerum inspiciunt exercitantes : non syllogisticae autem singulares sunt, quae non sunt determinatae secundum numerum, et ideo memorari non possunt. In talibus autem memorabilibus magis in memoria reponendum universalem, quam orationem, hoc est, totam argumentationem : nam esse mediocriter idoneum principii et hypothesis (hoc est, positionis) est difficile, hoc est, difficile est esse aliquem idoneum etiam mediocriter circa propria principia cujuslibet et proprias

<--- Page Split --->

propositiones : et ideo communes memoriter sunt retinendae.

CAPUT II.

Circa quas orationes maxime exercitandum.

Amplius maxime studendum volenti exercere, quod unam orationem sive unam argumentationem faciat plures et plurimas si fieri potest, et quod hoc facere assuescat : hoc autem quod una oratio plures fiat opponentibus, erit obscurissime sive latentissime celando a proposito abscedentibus universalia et altiora proposita. Hujus documentum (quod multae fiant argumentationes et propositiones) fiet si quisquam opponentium plurimum abscedat ab his particularibus circa quae sive quorum est oratio, hoc est, circa quae vel de quibus tunc disputatur : quia sic abscedendo latenter plurimae in prosyllogismis fiunt propositiones, et syllogismi multorum mediorum : et ideo potentes orationum plurium erunt illi opponentes, qui maxime et ex consuetudine pati possunt : memoria enim passiva et receptiva positio, et assuetudo est quaedam accidentia assuescendo patiens : et ideo qui his est passus memoria et assuefactione, per ipsam receptionem talis habitus potentissimus erit ad faciendum talia. Hujus autem exemplum est, ut haec sit proposita, quod non est una contrariorum disciplina, abscedit in hoc communissimum, quod non est una plurium disciplina : sic enim discedendo habebit, quod in his quae sunt ad aliquid, non est una disciplina, et in conjugatis erit similiter, et in omnibus quae sunt plura, statim habebitur, quod non est una disciplina.

Oportet autem in tali documento ad multiplicandas facere memorationem orationum, quae maxime sunt universaliter sive universales : quia in illas maxime est abscedendum, quamvis ipse opponens fuerit disputans particulariter, hoc est,

ad particulare : sic enim possibile est unam orationem facere plures in prosyllogismis. Similiter autem est etiam in enthymematibus rhetoricis, quod plures fiunt orationes abscedendo a causa particulari in universalem : et tunc plures erunt loci rhetorici a nomine et circumstantiis negotii sumpti. Eumdem autem opponentem oportet quam maxime fugere sive abscedere in universale, et multos oportet syllogismos sive prosyllogismos ferre, et semper opponentem oportet considerare circa quas disputat, si in pluribus orationibus disputantur : nam omnes particulares orationes in universalibus disputatae sunt, et non e contrario universalis in particularibus : et etiam in particularibus orationibus inest demonstratio universalis : quia particulare per universale demonstratur : et non est possibile quidquam demonstrare nisi per universale: quia sine universali non est aliud possibile syllogizari.

CAPUT III.

Ad quod utendum et quo exercitio utendum hoc vel illo.

Cum autem exercitatio sit et in inductivis propositionibus et in syllogisticis sive universalibus, exercitatione inductivarum propositionum utendum est ad rudes et imperitos qui secundum sensum judicant, exercitatione autem syllogisticarum propositionum sive universalium utendum est ad eruditum respondentem, qui judicat secundum intellectum. Et quidem tentandum est a syllogisticis orationibus sive argumentationibus accipere propositiones, quae propositiones ideo sunt et dicuntur, quia pro aliis concludendis poni possunt, et istae sunt universales. Ab inductivis autem particularibus tentandum est sumere similitudines et parabolas : sic enim multae valde fiunt orationes : in his enim et talibus utraque inductiva et etiam syllogisticae exercitativa sunt, hoc est, ad proprium exercitium

<--- Page Split --->

deductæ. Omnino autem et universaliter loquendo ad exercitationem disputantium tentandum, quia ad hoc exercitantur, quod possint tentare proponere et afferre syllogismum de aliquo quocumque concludendo, aut solutionem de dubio, aut propositam universalem ex qua in syllogismo uti aliquis possit, aut instantiam contra universalem : quoniam aliquando instantiæ solutionis sunt, sive recta ratione quis dixerit de proposito, hoc est, vere, sive non recte, hoc est, false : et si aliquis hoc apud seipsum sive alteri dixerit contra quem disputat, et circa quid, hoc est, quidquid hic dixerit uterque, hoc est, opponens et respondens : quia prompte posse afferre propositiones et syllogismos et instantiæ et solutiones contra objectorum, sunt ea ex quibus etiam potestas talia facile faciendi. Est autem exercitium causa talis facilis potestatis. Dicit enim Victorinus in sua Rhetorica, quod natura facit habilem, ars vero potentem, usus vero sive exercitium facit facilem : et maxime exercitium circa propositiones syllogisticas et circa instantiæ talem facit potestatem.

Est enim ut simpliciter dicatur, sive universaliter, dialecticus exercitativus et propositivus et instantivus, et ad hoc exercitatur ut haec prompte facere possit. Est autem proponere, unum quoddam universale facere, et quæ sunt plura in particularibus, oportet unum omnino in universali sumere, ad quod est disputatio : quia ad singulare non est disputatio syllogistica. Instare autem omnino (hoc est, universaliter) quod unum est in universali facere plura in particularibus, per quæ instantia fertur. Nam instans aut dividit primo universale in particularia, aut interimit universale per particulare, hoc quidem particulare dans, illud autem in quo particulare non est, non dans, et per illud quod non est dans, eorum quæ posita sunt in universali, interimitur universale instando contra ipsum.

Ultimo autem isti tractatui adjungendum, quod non est disputandum de om-

ni eo ad quod orationes possunt reduci, neque ad quemlibet, hoc est, contra quemlibet exercitandum, quia non ad discolum omnia negantem : quia si exercitatur contra discolos omnia negantes, necesse est pravas fieri disputationes. Nam contra eum qui discolus est, et omnia negando omnino tentat videri profugere disputationem, justum quidem est tentandum omnino syllogismum facere, sed nec hoc pulchrum proponenti dialectico : eo quod non oportet dialecticum statim ut per disputationem impeditur ab aliquo, statim consistere ad bellum disputando contra quoslibet discolos : si enim contra tales disputaverit, necesse est laboriosum sermonem disputationis accidere, quia laboriosum est omnia quæ Laboriosum est omnia quæ discodiscolus negat, probare : nam illi oppofus negat, nentes qui exercitati sunt, abstinere non probare. possunt a disputatione certatoria, sive contraria (hoc est, quin disputent in contrarium ejus quod dicit discolus), et sic prava fit disputatio.

Oportet autem et factas habere orationes et argumentationes ad hujusmodi discolorum interrogationes appropriatas et ordinatas, et cum hoc universales, in quibus quidem minimis quantitate et numero, et maximæ potestate, eo quod sunt plures respectu aliarum, abundantes per memoriam habebimus utiles ad plurima concludenda. Hæ vero sunt propositiones universales, ad quas difficillimum est abundare continuo sive statim : et ideo oportet in memoria stantes et paratas habere in hoc libro : propter facilitatem enim disputationis posita sunt : quia sunt de numero orationum quæ derisibiles sunt, cum uno verbo signandus sit ordo vel potius inveniendus. Si autem sunt de exemplis, sunt magis derisibiles : quia exempla, ut in pluribus, non possunt per præsentem scientiam disputari : et quia inutile est talibus immorari, cum etiam ipse Aristoteles dicat, quod exemplis sic utimur ut sentiat qui discit : et aliquando exempla sunt falsa et ad posi-

<--- Page Split --->

tionem aliorum supposita : et cum multum disputantur, illi qui determinant,

dicunt finem : et ideo de talibus non curamus.

<--- Page Split --->