QUÆSTIO CXXXV.
An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava 1 ?
Deinde transeundum est ad distinctionnem XXXVIII ejusdem libri II Sententiarum,quæ sic incipit : Post prædieta de voluntate et ejus fine disserendum est.
Et quia jam de voluntate in quaestionibus de viribus animæ, tractatu de libero arbitrio, satis dictum est,et simili-
ter de libertate voluntatis, non oportet hic quærere nisi ex fine, qualiter pensetur voluntas, propter dictum Augustini quod inducit Magister in Littera sic : « Ex fine suo (ut ait Augustinus in libro XI de Trinitate 2) voluntas cognoscitur utrum recta, vel prava sit. Finis
<--- Page Split --->
autem bonae voluntatis beatitudo est, vita aeterna, ipse Deus. Male vero finis est aliud, scilicet mala delectatio, vel aliquid aliud in quo non debet voluntas quiescere. »
Hoc enim videtur esse falsum, quod bona voluntas sit, cujus bonus est finis.
Unde antiqui, Praepositivus scilicet et alii dederunt instantiam sic : Aliquis est qui cum haeretica fornicatur ut eam ab haeresi avertat, bonus finis est, et tamen voluntas mala, et actus malus est : ergo non semper ex fine cognoscitur voluntas utrum recta sit vel prava.
Adhuc, Omnis sapiens in actu suo, sicut dicit Philosophus in II Ethicorum, praestituit sibi finem per rationem ad quem dirigatationem suam : aliter nescit quid facit.Tunc videtur, quod intentio non sit voluntas cum fine, sed ratio praestituens finem.
Adhuc, Magister dicit in eodem cap. 1 distinctionis ejusdem : « Finem vero bonum insinuat propheta, Psal. cxviii, 96, dicens : Omnis consummationis vidi finem, etc. Charitas ergo cujus latum mandatum est, finis est omnis consummationis, id est, omnis bone voluntatis et actionis, ad quam omne praeceptum referendum est. » Et secundum hoc idem videtur esse forma et finis, quod tamen non contingit. Charitas enim est forma informans omne nostrum meritum, sine qua omnis actio et virtus informis est. Deus autem finis, ut paulo ante dictum est. Et sic videtur, quod charitas non sit finis, sed forma.
Ulterius quaeritur de argumento quod inducitur in Littera ex epistola I ad Timoth. 1, 3, ubi dicitur, quod finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Ibi enim plura videntur adjungi charitati si debeat esse finis.
Adhuc, In quarto capite ejusdem distinctionis objicit Magister contra hoc,
quod unus est finis nestrarum actionum, per Augustinum in libro de Sermone Domini in monte, ubi dicit : « Ne nobis duos fines constituamus : non enim debemus ideo evangelizare ut manducemus, sed ideo manducare ut evangelizemus 1. » Ex hoc videtur, quod duo fines aliquando sint in aliquibus actionibus, et non Deus, vel charitas sola.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit Magister in eadem distinctione, cap. penultimo, ibi, Solet etiam quaeri, quid distat inter voluntatem, intentionem, et finem.
Et solvit dicens, quod voluntas est potentia animi qua volumus aliquid. Finis vero est id quod volumus, per quod impletur voluntas. Intentio vero interdum pro voluntate, interdum pro volito accipitur. Et quia secundum hunc modum multi sunt fines et multae intentiones in quolibet opere, contra hoc videtur esse quod dicitur : Omnis consummationis vidi finem 2, unum, scilicet charitatem.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicitur in ultimo capite, ibi, Sed quaeritur, utrum intentio talis sit voluntas, scilicet quando aliquis reficit esurientem ut habeat vitam aeternam. Aliud enim est velle reficere esurientem, et aliud velle habere vitam aeternam ad quod tendit voluntas.
Et sic iterum videtur, quod plures sunt fines differentes inter se, et non sola charitas.
Adhuc, Quidam objiciunt ex hoc quod dicitur in fine Ecclesiastae, xii, 13, quod scilicet charitas non sit finis, sed timor Dei. Dicitur enim ibi : Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo, id est, ad hoc est omnis homo. Ergo charitas non videtur esse finis, sed timor Dei,
<--- Page Split --->
Solutio. Dicendum ad primam partem distinctionis istius per illud Philosophi in II Ethicorum, quod quaedam mox conjuncta sunt malo, et non possunt bono fine fieri, ut fornicatio, et hujusmodi, quae per se mala sunt, et in ratione sua concludunt, quod mala sunt. Unde nihil dictum, quod fornicatur cum haeretica ut avertat eam : quia hoc opus ad talem finem nullo modo de se ordinatur, sed potius ad delectationem pravam, per quam illa haeretica plus confirmatur in malo, quam abstrahatur.
Similiter dicendum de illo qui furatur ut pascat pauperem.
Ad aliud dicendum, quod utrumque verum est, quod et ratio præstituens finem est finis, et ille est finis intendentis : voluntas vero est finis sicut tendens in finem per opus, sicut dicitur in II Ethicorum.
Ad aliud dicendum, quod in tota natura contingit, quod idem est forma et finis, et multo magis in moribus. Unde haec objectio fundatur super falsum, cum non sint diversi fines charitas et Deus : quia dicitur, I Joan. iv, 16 : Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
Ad aliud dicendum, quod illa adjuncta charitati cum charitate sunt et informantur ab ipsa : et ideo unum sunt cum ea inseparabiliter adjuncta ei.
Ad aliud dicendum, quod unus solus est finis intentionis, licet plures termini sint actionum. Et hoc est, sicut dicitur in II Topicorum, quod una scientia est plurium velut amborum finium : unius tamquam ejus quod est finis, alterius tanquam ejus quod est ad finem. Et ita
est hic : qui enim manducat ut evangelizet, manducationem refert ad Evangelium, et corporale ad spirituale et ad Deum : et sic unum finem habet, et non plures.
Ad in quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. 1. dum, quod bene solvit Magister, et jam solutum est : quia nihil prohibet esse multos terminos actionum, dummodo unus finis sit ad quem omnia referuntur.
Ad in quod ulterius quaeritur de ultiAd quest. 2. mo capitulo, eodem modo dicendum est : quia omnes particulares actiones habent speciales terminos, per quos tamen tenditur ad unum finem. Et datur simile, sicut sunt diversæ mansiones viatoris in singulis hospitiis in quibus manet ut peregrinus, una tamen patria ad quam per omnia illa tendit : ita sunt diversi termini meritorum, una tamen beatitudo ad quam per omnes illos tendit.
Ad ultimum dicendum, quod timor Dei finis est secundum recessum a malo : charitas finis est secundum accessum ad bonum. Et sic utrumque verum est, quod et charitas est finis, et timor est finis. Ille enim timor cum charitate, et in charitate est, sicut dicit beatus Gregorius, sic : « Cum pœna sic timetur, quod facies judicis non amatur, timor ex timore est, et non ex amore. Cum autem facies judicis amatur, etsi pœna timeatur, timor ex amore est, non timore : et vocatur amor filialis et non servilis, nec foras mittitur sicut servilis timor. »
<--- Page Split --->