QUÆSTIO II.
Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?
Secundo quaeritur, Quo actu primum principium, sit principium omnium et universi esse ?
Et videtur Magister dicere in libro II Sententiarum, distinct. I cap. 1 : Creator enim est, etc. 1.
Dicit enim, quod creare proprie est de nihilo aliquid facere : et quod creator est, qui de nihilo aliquid facit : ergo videtur, quod actu creationis principium est omnium et universi esse.
Adhuc, In eodem capitulo distinguens inter facere et creare dicit sic : « Facere est non modo de nihilo aliquid « operari, sed etiam de materia. Unde « et homo et Angelus dicitur aliquid fa- « cere, sed non creare : vocaturque fa- « ctor sive artifex, sed non creator. Hoc « enim nomen soli Deo proprie congruit, « qui et de nihilo quaedam, et de aliquo « aliqua facit. Ipse est ergo creator, et « opifex, et factor : sed creatoris nomen « sibi proprie retinuit, alia vero etiam « creaturis communicavit 2. » Ex omni-
bus his accipitur, cum principiatum non procedat a principio primo, nisi per actum qui proprie et per se convenit principio primo, et est diffusivus et productivus universi esse, quod ille actus creatio est.
- Adhuc, Sicut habitum est, principium primum universi esse nihil supponit praexistens actui suo, nec materiam, nec instrumentum, nec dispositionem : quia aliter non esset universi esse principium, si aliquid esset quod sibi praesupponeret esse, et ipsum non esset ab ipso. Quod autem sic nihil praesupponit, non potest esse generans univoco vel æquivoce : nec potest esse secundum artem operans, quia hoc etiam præsupponit et materiam et instrumentum. Cum ergo actu suo deducat ad esse, ad Roman. iv, 17 : Et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt : non potest habere actum, nisi actum creationis : ille enim solus est ad esse, ita quod nihil præsupponit.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. I, cap. A, in fine § 4 : « Crea lor enim est, qui de nihilo aliquid facit. »
Tom. XXVII hujusce novæ editionis, pag. 5. 1 Ibidem, cap. A, § 2.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Aristoteles in III primae philosophiae vult, quod esse et ens sit primum distinguens intellectum : et propter hoc scientia quae considerat ens in quantum ens, est prima philosophia. Esse ergo et ens prima sunt, quae nihil sibi praesupponunt : et deductio ad esse, non potest esse fluxus ab aliquo quod vel formale vel materiale principium sit ejus quod deducitur ad esse. Oportet igitur, quod ex nihilo sit : et sic per locum a diffinitione erit creatio : creare enim est ex nihilo aliquid facere.
ra. IN CONTRARIUM hujus esse videtur, quod
Creatio actio est aliqua, qua primum principium deducit ad esse : et sic creatio aliquid medium est inter creantem et creatum : medium autem quod causale medium est, aliquid dat de esse : et sic secundum praehabita, primum principium secundum seipsum non erit causa universi esse, quod falsum est.
Adhuc, Si creare est aliquid de nihilo facere, sequitur quod creare est facere : facere autem semper medium est inter facientem et factum : videtur ergo, quod primum principium non per seipsum, sed per aliquid medium causa sit universi esse in creato, quod absurdum est.
Adhuc, Commentator super quintum Physicorum Aristotelis dicit, quod « actio est comparatio agentis secundum quod est agens ad patiens, et passio comparatio est patientis secundum quod est patiens ad agens. » Et ratio dicti est, quod agens non-agit, nisi forma et virtus formae qua agens actu est, fluat et procedat in patiens, quando agens ut agens comparatur ad patiens : et patiens non est patiens, nisi suscipiendo formam et virtutem agentis, qua transmutetur ad agens vel agentis similitudinem, quando comparatur ad agens. Et hoc est quod dicit Aristoteles in II de Anima, quod « actus activorum sunt in patiente praedisposito. » Ex hoc iterum accipitur, quod creatio actio aliquod medium est inter creantem et creatum : et
sic iterum sequitur, quod ab illo medio aliquid de esse sit in creato : et sic primum non erit universi esse principium, quod in philosophia improbatum est, quia sic primum principium esset imperfectum.
IN CONTRARIUM hujus est : quia
Si creatio dicit medium inter creantem, et creatum : aut illud medimm est creatum, aut increatum. Si creatum : cum non sit nisi creatione creatum, erit creationis creatio : et hoc de necessitate abibit in infinitum : et hoc est impossibile : falsum ergo est, quod creatio sit medium creatum inter creantem, et creaturam. Si vero sit increatum, sequitur quod plura sint increata : quia medium non est extremum.
Adhuc, Omne medium praesupponit extremum : quod autem aliquid praesupponit, non ex nihilo fit, sed ex aliquo : et quod ex aliquo fit, non potest esse creatum : ergo medium non potest esse creatum : paulo autem ante habitum est, quod non potest esse increatum. Ergo nec potest esse creatum, nec increatum : et sic nihil est : quia omne quod est, aut est creatum, aut increatum.
Adhuc, Constat, quod creatio actio in Deo creante aliquid est. Si ergo creatio aliquid est, et medium est, cum medium non sit extremum, erit aliquid in Deo quod Deus non est : quod valde absurdum est.
SOLUTIO. Magister in libro II Sententiarum, distinct. I, cap. Verumtamen, laborat in solutione hujus quaestionis dicens, quod « haec verba, scilicet creare, « facere, agere, et alia hujusmodi, de « Deo non possunt dici secundum eam « rationem qua dicuntur de creaturis. « Quippe cum dicimus Deum aliquid fa- « cere, non aliquem in operando motum « illi inesse intelligimus vel aliquam in « laborando passionem, sicut nobis solet « accidere : sed ejus sempiternae volun- « tatis novum aliquem significamus effe- « ctum, hoc est, aeterna ejus voluntate
<--- Page Split --->
« aliquid noviter existere.» Et hæc solutio bona est : et sumitur ex verbis Augustini et Strabi in Glossa super illud Genesis, 1, 1 : In principio creavit Deus cælum et terram. Et sic patet ex dictis, quod creatio actio non est aliquid medium inter creantem et creatum. Creatum enim obedienter se habet ad voluntatem creatoris, sive accipiatur in potentia creantis, sive accipiatur in esse secundum quod actu est : aliter enim non esset verum quod dicitur, ad Roman. iv, 17, quod vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt.
Unde dicendum, quod creatio hic est exitus in esse ejus quod fit ex nihilo, et proprie actio est primi principii, quod est principium universi esse. Sed non dicitur de ipso ea ratione qua dicitur de creaturis : in creaturis enim actio temporalem motum significat : quia in creaturis agens ut agens non comparatur ad patiens, nisi per influxum actus et virtutis in patiens, quibus ipsum agens transmutat patiens : et talis influxus motus temporalis est. Cum autem de Deo dicitur agere, sive de primo principio, non significatur aliquid quod actus vel virtus sit in agente influens patienti, sed quod ad imperium voluntatis totum creatum secundum id quod est, et secundum totum esse suum, ad esse vocetur ex nihilo sine motu agentis. Et hoc est quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. I, cap. Verumtamen : « Cum er- « go aliquid dicitur facere, tale est ac si « dicatur, juxta ejus voluntatem, vel per « ejus voluntatem aliquid noviter con- « tingere vel esse : ut in ipso nihil novi « contingat, sed novum aliquid sicut in « ejus æterna voluntate fuerat, fiat sine « aliqua motione, vel sui mutatione 1. »
Ad PRIMA ergo quatuor argumenta dicendum, quod procedunt, et de necessitate concludunt.
object.1. Ad m quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod creatio secundum
quod medium est et esse habet,'non est nisi in creato ut passio : et nihil aliud est, nisi ipsius creati fieri ex nihilo. Secundum quod autem refertur ad creantem, non est aliquid rei diversum ab ipso creante, sed est ratio qua secundum voluntatem (quæ omnium causa est) refertur ad hoc fieri nunc, quod ante non fuit. Actio enim in creante est creatrix essentia, relata per voluntatem ad hoc, quod aliquid nunc de novo fiat ex nihilo.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc sequeAd object. retur, si diceretur creatio medium reale esse, quo ut medio uteretur creator in creando : hoc autem jam negatum est.
Ad ALIUD dicendum, quod dictum Ad object. Commentatoris intelligitur de agente et patiente physicis et physice : et tale agens non potest esse primum principium : illud enim nihil sui influit in patiens per actum quo agit : sed agere suum est pro libertate voluntatis hoc vel illud ex nihilo ad esse vocare : vocans enim extra vocatum est, et nihil essentialium suorum habet in vocato.
Tria quæ in contrarium hujus induAd aliam object. cuntur, procederent, si poneremus, quod creatio esset reale medium, quod secundum esse esset in utroque extremorum, sicut actio physica est inter agens et patiens : hoc autem non dicimus : creatio enim secundum esse non est nisi in creato, quod secundum suum fieri refertur ad creantem : et cum relativum de necessitate ponit suum correlativum, in creante non ponit creatio nisi rationem respectus creantis ad creatum. Unde respectus oppositi, quos dicunt creatura et creator, non secundum unum modum sunt in utroque relativorum : sed in creatura respectus est secundum esse, quia illa mutatur secundum esse : in creatore autem non est nisi secundum rationem et dici, eo quod creando non movetur nec mutatur, sed comparatur ad creatum secundum essentialem
<--- Page Split --->
voluntatem determinatam ad hoc, quod aliquid nunc fiat ex nihilo.
Alia plura de creatione inquirenda in prima parte Summae theologiae, tractatu
de nominibus quae temporaliter Deo conveniunt, quaestione de hoc nomine, Creator, determinata sunt 1.