D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

SECUNDA P A R S

SUMME THEOLOGIE.

PROLOGUS .

Exodi, xxxiv, 29, dicitur, quod cum descenderet Moyses de monte Sinai, ignorabat quod cornuta, sive splendida, esset facies sua ex consortio sermonis Domini : ita ut non possent filii Israel in faciem ejus intendere. Utinam et nobis descendentibus de monte, hoc est, de altitudine contemplationis trinitatis et unitatis, qui mons veri luminis est, in quo, sicut dicitur, Matth. xvii, 2, Dominus coram discipulis ad formam iucircumscripti luminis transfiguratus est : facies mentis nostrae ita resplenduerit, quod in eamdem formam lucis et imaginem transformati, et inferiora creata quae ab illo sicut ab uno principio processerunt, discutere valeamus, et vere, et fideliter, et luculenter ! Sic enim dicitur de Doctoribus, II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem, scilicet luminis, transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Sic enim verificatur in nobis quod dicit Psalmista, Psal. xxxv, 10 : Domine, in lumine tuo videbimus lumen. Sicut enim in naturis unum est, quod est lux corporalis, qua actualiter illustrante omnia visibilia videntur : sic in divinis, ut dicit Augustinus in libro Soltogiutorum, una est lux veritatis divinae, qua de omni vero judicamus : quae cum jam in praecedenti libro, licet non quantum voluimus, tamen quantum valuimus, sit stabilita, sic vere fideliter et luculen-

<--- Page Split --->

ter eadem luce utentes pro principio, ad considerationem creaturarum est transeundum.

Librum ergo de consideratione creaturarum in duo dividimus, ut primo consideremus de principio creaturarum secundum quod principium est. Secundo, de creatis sive principiatis.

De principio autem triplicem habemus considerationem, scilicet an principium omnium sit unum, vel plura ? Secundo, Quo actu sit principium omnium ? Tertio, Quæ sint ejusdem principii proprietates ?

Sequemur autem ordinem Magistri in Sententiis, quemadmodum fecimus in praehabitis.

EXPLICIT PROLOGUS.

<--- Page Split --->