QUÆSTIO XXIX.

Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Deinde quaeritur, Secundum quam intentionem unumquodque istorum de Deo dicatur ?

Et quia jam habitum est de ente et vero in quaestionibus de essentialitate et veritate divina, ideo hic quaeremus de unitate divina primo, et de bonitate divina secundo.

De unitate divina quaeremus duo, scilicet an Deus unus sit ?

Et secundo, An unitas ejus compatiatur aliquam secum pluralitatem ?

MEMBRUM I.

De unitate divina.

MEMBRII PRIMI

ARTICULUS I.

Utrum Deus sit unus, vel plures dii' ?

Primo ergo quaeritur, Utrum Deus unus sit ?

Et videtur, quod sic.

  1. Deuteron. vi, 4 : Audi, Israel : Dominus Deus noster, Dominus unus est. Et, Exod. xx, 2 et 3 : Ego sum Dominus Deus tuus... Non habebis deos alienos coram me. Ergo videtur, quod Deus unus sit.

Adhuc, Deuter. xxxii, 39 : Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me.

Adhuc, I ad Corinth. viii,5 et 6 : Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Adhuc, Sapientiae, xiv, 21 : Incommunicabile nomen, scilicet, divinitatis, lignis et lampidibus imposuerunt. Si incommunicabile est nomen, uni soli convenit : ergo videtur Deus non esse nisi unus.

  1. Idem probatur ratione. Sicut enim essentia divina et esse divinum et similiter bonitas est major quam cogitari potest : ita unitas divina major est quam cogitari potest. Unitas autem major, ut

1 Cf. Opp, B. Alberti. Comment. in I Sentenliarum, Dist. II, Art. 41 et 22 Tom. XXV

hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

dicit Avicenna, est, quæ nec actu, nec potentia, nec opinione communicabilis est. Talis ergo unitas erit unitas divinæ naturae. Est enim aliquid actu unum, potentia tamen plura, ut continuum divisibile, et ut sol, et luna, et cætera incorruptibilia cœlestia, quæ sunt ex tota materia sua. Et aliquid est actu plura, ut homines, et cætera quæ participant unam speciem, secundum quod dicit Porphyrius, quod « participatione speciei plures homines sunt unus homo. » Aliquid actu nihil est, et tamen opinione multiplicabile est, ut domus heptangula quæ forte nulla est, opinione tamen et arte multæ fingi possunt. Et sic procedit ratio inducta, quod Deus unus est, ita quod nec actu, nec potentia plures esse possunt.

  1. Adhuc, Boetius in libro de Trinitate : « In Deo nulla est diversitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo. Deus enim a Deo nullo differt, nec accidentibus, nec substantialibus differentiis.» Ubi ergo nulla est differentia, nulla diversitas, quare nec numerus. Si nullo modo numerus, nec numerus realis, nec potentialis, nec secundum opinionem numerus esse potest : et ita videtur, quod Deus sit unus solus.

  2. Adhuc, Ratione ducente ad inconveniens probatur idem. Divinitatis nomen aut communicabile est, aut incommunicabile. Si incommunicabile est, sequitur quod unus solus Deus sit. Si communicabile, detur quod communicetur pluribus : tunc plures erunt dii substantialiter, in quibus divinitates plures erunt secundum esse et essentias. Aut ergo differunt ab invicem, aut non. Si differunt, aliquid habet unus quod non habet alter, et est bonitatis et perfectionis. In nullo ergo eorum summa perfectio est, quod est contra rationem nominis : nomen enim Dei omnis perfectionis perfectissimum. Si dicatur, quod unus est ab alio, sicut poete finxerunt. Contra : Unum esse ab alio nisi in divisibili sub-

stantia intelligi non potest. Si ergo unus Deus est ab alio, sequitur quod indivisibilis substantia intelligi non potest. Si ergo unus Deus est ab alio, sequitur quod divisibilis substantia sit quilibet ipsorum : et ex hoc sequitur, quod hoc nomen, Deus, non dicat simplicissimum et primum principium : et hoc est inconveniens. Omnes enim primum principium et simplicissimum dixerunt esse Deum et causam primam esse. Relinquitur ergo, quod unus sit solus Deus, et quod unitas ejus nullam admittat pluralitatem.

  1. Adhuc, Omne quod agitur in numerum, aptitudine divisionis agitur in numerum : quod dicit Aristoteles in III Physicorum : quia numerum cognoscimus divisione continui. Et Damascenus dicit, quod « differentia divina est causa numeri. » Si ergo plures dii possunt esse vel opinari, oportet quod divinitas sit talis natura quæ dividi possit aliquo materiali diviso : et ex hoc sequitur, quod Deus esset compositus ex materia et forma, et ex universali et particulari, quod est contra intellectum Dei : sic enim sequeretur quod nec primum esset, nec principium, nec Deus, nec prima causa omnium. Ex intellectu ergo est nominis Dei, quod nec intellectu, nec potentia, nec actu, nec opinione plures sint, sed unus solus Deus. Si enim opinione plures essent, cum opinio non formetur nisi ex opinabili, quod aptitudine sua probabilitatis habet rationem, sequeretur quod aptitudine naturae haberet pluralitatem : quod falsum est.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Etiam Scriptura sacra in hoc nomine, Deus, designat pluralitatem. Genes. iii, 5 : Eritis sicut dii. Incassum autem consignificatum ponitur circa consignificatum, quod non est susceptibile consignificati illius. Unde circa proprium nec qualitas communis ponitur, nec pluralis numerus, nec etiam signum distributivum. Et haec omnia ponit Scriptura circa hoc nomen, Deus. Psal. xcv, 5 : Omnes dii Gentium daemonia.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Hermes Trismegistus in libro suo de Causis, de Ægyptiis dicit, quod in tanta communitate deorum, dii speciales tam a diis quam a deabus inventi sunt. Ergo Philosophi opinati sunt plures esse deos. Et constat, quod Philosophorum opinio non fuit sine opinabili ratione : ergo ad minus opinabile est plures esse deos : et hoc ex aptitudine divinae naturae.

  2. Adhuc, Fides ponit et similiter philosophia, quod in Deo idem sunt substantia, virtus, et operatio. Ergo a destructione consequentis, si divisae sint operationes in aliquibus, divisae erunt virtutes, et divisae essentiae. Dicit autem Augustinus in libro IV de Trinitate, quod non dicimus Trinitatem descendisse super Christum in columbae specie, sed solum Spiritum sanctum. Nec Trinitatem sonuisse super Filium in voce qua dictum est: Hic est Filius meus dilectus, sed solum Patrem. Nec Trinitatem missam in carnem ut carnem sibi uniret, sed solum Filium 1. Operationes ergo ista divisae sunt. Videtur ego, quod virtutes divisae sunt et essentiae divisae. Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus tres dii sunt, et non unus Deus. Et haec fuit fortior objectio Arianorum, et Nestorianorum, et Eutychianorum,et Paulisamosatenorum.

Solutio. Solutio. Procul dubio unus solus Deus est essentialiter, nec actu, nec potentia, nec opinione sapientis multiplicabilis in plures essentialiter. Et si aliquis plures esse dixerit deos essentialiter, dixit hoc non intelligens quid diceret, sicut dicitur in Psalmo xiii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus 2 : quod non diceret nisi insipiens esset, ut dicit Anselmus.

Dicitur tamen hoc nomen, Deus, dupliciter. Per prius et posterius, scilicet essentialiter. Et sic dicitur primo parti-

cipative de participantibus aliquam proprietatem divinam, sive per naturam, sive per gratiam. Per gratiam, sicut Sancti dii dicuntur. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis. Per naturam, sicut poeta et quidam Philosophi corpora ceclestia, et virtutes cœelestium, et quasdam virtutes terrestrium, et quasdam virtutes infernalium deos esse dicebant participatione virtutis divinae. Propter quod (ut dicit Apuleius in libro de Deo Socratis) deos dividebant in incorporeos, et corporeos. Corporeos autem dividebant in cœelestes, subcelestes sive terrestres, et infernales. Et accipiebant deos participative dictos, numina scilicet, virtutes, et operationes divina influentia participata. Sicut etiam in libro de Causis dicitur, quod anima nobilis tres habet operationes, scilicet divinam, intellectualem, et animalem. Omnem enim virtutem creatricem sive productricem rerum dicebant esse divinam : et a tali participatione hoc nomen, Deus, dictum plurale habet, et multi sunt dii, ut dicit Apostolus, ad Corinth. viii, 5 : Siquidam sunt dii multi, et domini multi.

Dicitur etiam Deus nuncupative, sicut statua ficta ab homine dii dicuntur : cum nihil habeant divinitatis, nec per essentiam, nec participationem : sed opinio erronea finxit ob venerationem eorum qui participative dii dicebantur. Et hoc nomen, Deus, dicitur de illis omnino equivoce,et non per prius et posterius, sicut animal equivoce dicitur de homine, et de eo quod pingitur, sive de idolo quod non habet nisi hominis figuram et nullam hominis virtutem vel operationem. Ideo, Sapientiae, xiv, 21, dicitur : Incommunicabile nomen, scilicet divinitatis. Et, Jeremiae, x, 8, dicitur, quod pariter insipientes et fatui probabuntur, scilicet statuentes plures esse deos : doctrina vanitatis eorum lignum est, hoc est, per doctrinam.

<--- Page Split --->

Auctoritates autem et rationes primo inductae ad hoc, concedendae sunt.

Ad 10 quod objicitur in contrarium, dicendum, quod consignificatum plurale non ponitur circa Deum essentialiter dictum, sed participative. Unde etiam, cienes. III, 5: Eritis sicut dii : statim determinative dictum additur, scientes bonum et malum, hoc est, divinitatem participantes in hoc quod habebitis omnium scientiam. Unde etiam dicit Augustinus, quod non est credendum, quod homo divina ratione praeditus putaverit se esse aequalem Deo in natura : sed aliquid altum petiit in participatione divinae proprietatis, ad quod (sicut dicit Anselmus) pervenisset si stetisset.

Ad DICTUM Trismegisti et aliorum Philosophorum dicendum, quod illi ponebant Deum deorum, sicut dicitur in secunda parte Timaei Platonis, qui opifex et pater esset aliorum. Et illum singularem posuerunt : eo quod ille solus per naturam essentialiter Deus est, de quo Plato et Trimegistus dicunt, quod vir mente attingitur ab homine, cum maxime a carne avertitur : nec cognoscitur ab ipso nisi quia est, et infinite quid est, ut in antehabitis probatum est. Aliter enim omnipotentia non esset in uno, nec providentia omnium esset in uno, nec universitas factorum et multitudo reduci posset in unum sicut in principium, nec bonum universitatis esset in uno sicut in duce exercitus : quae omnia valde inconvenientia sunt apud Philosophos.

Ad ALIUD dicendum est, quod opera Trinitatis indivisa sunt : sed nihil in opere prohibet quod commune est tribus, aliquid esse proprium propter quod referatur ad unum. Sicut in columba, cujus apparitio trium fuit opus commune : sed quod dicitur Spiritus sanctus in columba, est Spiritus sancti proprium, et sic solius est Spiritus sancti. Similiter quod vox insonuit, trium fuit opus commune : sed ratione hujus quod dicitur, Hic est Filius meus dilectus, exprimitur

quod Patris est proprium, et ratione hujus attribuitur Patri, et non Filio, nec Spiritui sancto. Similiter incarnatio, prout est opus et factio incarnationis,opus commune est trium : in illo tamen significatur, quod incarnatio unitio est humanae naturae in personam Filii. Et ratione hujus est proprium Filii, et non Patris, nec Spiritus sancti. Et quia hanc distinctionem inter commune et proprium significatum in communi cognoverunt haeretici, ideo in haeresim lapsi sunt.

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS II.

An unitas divina aliquam admittat pluralitatem ?

Secundo quaeritur, An unitas divina aliquam admittat pluralitatem, sicut est unitas universalis, quod totum est in quolibet suorum particularium, et totum extra ipsum ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Quidquid est ens, nulla differentia entis ab aliquo distinctum, essentialiter praedicatur de omnibus : Deus unum est ens, nulla differentia entis distinctum : ergo est in omnibus entibus essentialiter praedicatum de illis. Et ex hoc sequitur, quod Deus sit omnia. Et hoc videntur dicere quidam Philosophi, sicut Alexander, et Anaximenes, et quidam alii.

  2. Adhuc, Probatum est in libro de Causis, et ab Avicenna, et ab Algazele, quod proprietas praecipua primi est, quod est in eo idem esse et quod est. Et hoc dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, et in libro de Trinitate. In ente quod est primum praedicatum de omnibus, idem est esse et quod est. Ergo ipsum est primum. Prima probatur ex hoc, quod

<--- Page Split --->

resolutio stat in ente : resolutio autem non stat in ultimo nisi in simplici. In simplici autem oportet, quod idem sit esse et quod est : quia aliter non esset simplex. Cum ergo in ente stet resolutio, videtur quod ens sit simplex : et sic videtur, quod ens universale prædicatum de omnibus sit Deus : et cum hoc admittat pluralitatem magnam, cum tamen unum sit, videtur quod unitas divina pluralitatem admittat.

  1. Adhuc, Huic universali quod est ens, convenire videtur quod dicit Gregorius, scilicet quod est intra omnia non inclusum, et extra omnia non exclusum. Patet enim, quod intra omnia est, et per hoc non excluditur quin extra omnia sit totum secundum esse et potentiam. Videtur ergo cum sibi conveniat proprietas essentiae divinae, quod ipsum sit esse divinum : proprium enim convertibile est cum suo subjecto : et cui convenit proprium, convenit etiam subjectum.

  2. Adhuc, Omne causatum in sua causa formali est per modum causæ, et non per modum causati. Cum ergo Deus omnium causa sit formalis et efficiens et finalis, omnia sunt in ipso per modum causæ, et sic unitas ejus aliquam admittit pluralitatem.

  3. Adhuc, Sunt etiam quidam haeretici, dicentes Deum et materiam primam et vosv sive mentem idem esse 1. Quod sic probant : Quæcumque sunt, et nullam differentiam habent, eadem sunt. Idem enim est, ut dicit Aristoteles in VII Topicorum, quod non differt differentia. Deus, vosc, et materia prima sunt : et nullam differentiam habent. Ergo eadem sunt. Quod autem hæc tria sint et plura principia rerum, ex hoc volebant probare, quod res sint triplices, scilicet materiales, spirituales, et divine, nec ex uno principio proprio formabiles. Primum ergo principium formationis

materialium est materia, ut dicunt : et primum principium formationis spiritualium in quibus principium vitæ est, dicunt, quod est vos, sive mens. Dicunt enim, quod omnia quæ sunt in uno genere ex uno aliquo principio simplici formantur, ut patet in omnibus generibus entis, scilicet substantia, quantitate, qualitate, et sic de aliis. Similiter divinum esse multiplex est, ut dicunt : et necesse est, quod ex aliquo uno formetur principio : et hoc dicunt esse Deum. Hæc ergo tria sunt simplicia prima : et si sunt simplicia, nullam differentiam habent : quæcumque enim habent differentias, sunt composita. Et sic suam volunt probasse intentionem. Et in hoc errore fuit David de Dinanto.

Videtur ergo, quod unitas divini esse pluralitatem maximam admittat.

ULTERIUS quæritur, Si admittat pluralita,em personarum, et si hoc possit intelligi 2 ?

Et videtur, quod non.

  1. Communis enim animi conceptio est omnem naturam communem distincta habentem supposita, secundum esse dividi in illis : quia aliter suppositum non esset principium distinctionis et individuationis, quod est contra omnem intellectum : quia nihil est principium distinctionis et individuationis nisi suppositum : cum hoc solum distinctum sit per proprium, et quod sit principium distinctionis in natura una et non in alia, hoc non est intelligibile, cum idem eodem modo se habens semper facit idem.

  2. Adhuc, Distinctum in supposito, distinctum est in esse suppositi. In divina natura distincta sunt supposita. Ergo distincta sunt in esse suppositorum. Distincta in esse, distincta sunt in essentia, cujus actus est. In divina natura distincta sunt supposita. Ergo distincta in esse suppositorum : ergo distincta in

<--- Page Split --->

essentis. Et ita videtur, quod tres personæ sicut distinctæ sunt in esse personali, ita distinctæ sint in essentìis : et sic divina unitas pluralitatem suppositorum sive personarum non admittit.

vina autem natura idem est esse et quod est. Unde sicut ibi non impedit communionem quo est, ita nec id quod est : et sic divina unitas pluralitatem admittit personarum sive suppositorum.

1. IN CONTRARIUM :

  1. Objicit Richardus in libro de Trinitate, supponens, quod in omnibus modis essendi perfectius Deo attribuendum est, et imperfectius removendum ab eodem. Modus autem essendi est modus essendi particulariter, et modus essendi universaliter : et particulare secundum esse nihil ambit extra se, universale autem ambit multa : et hic est nobilior modus essendi, quia communicabile melius est incommunicabili. In universali autem sunt duo, scilicet quod est in multis, et de multis. Et hoc quod est in multis, nobilitas est : quia per hoc communicabile est. Quod autem est de multis, ignobilitatis est : quia per hoc efficitur determinati esse et de esse particularis et forma totius : aliter enim non predicaretur de ipso particulari.Quod ergo nobilitatis est, est esse in multis. Hoc ergo attribuendum est Deo. Unitas ergo divinae essentiae erit unitas in multis, et non in uno solo.

  2. Adhuc, Idem sic objicit : Constat, quod omnis essentia communicabilis est de se, et unitas ejus -communicabilitati non repugnat. Aut igitur reducitur in actum in divina essentia, aut non. Si sic, habeo propositum, quod est una in pluribus. Si non : tunc aptitudinem habet ad aliquid quod non erit in actu, et sic imperfecta est, quod est inconveniens.

  3. Si dicatur, quod secundum hoc inconveniens esset, quia omnis natura incorruptibilis non communicaretur in plura supposita. Patet, quod non est simile. Hoc enim in Angelis et in corporibus incorruptibilibus, in quibus est quod est et quo est, non ex natura fit quae semper communicabilis est, sed ex eo quod est, sive supposito, quod indivisibile est, et non potest natura communicari nisi per divisionem suppositi. In di-

  4. Adhuc objicit, supponens hanc propositionem, quod dicit Boetius, quod « nullius boni sine communione jucunda est possessio. » Supponit etiam hanc, quod non est communio ejusdem ad seipsum. Cum ergo Deo optimum sit attribuendum, omne bonum suum quod possidet, habet in communione ad alterum. Non potest autem esse perfecta communio nisi inter æquales : unicuique enim attribuendum est secundum propriam dignitatem. Oportet ergo ad hoc quod omnis boni divini jucunda sit possessio, quod communio sit plurium et æqualium in natura una : et sic divina unitas pluralitatem admittit personarum.

  5. Adhuc, Objicit idem in eodem, quod summa bonitas summo amore destitui non potest, cum natura sit intellectualis. Amor autem semper ad alterum est, si amor amicitiae est, ut dicunt Aristoteles, Tullius, et Gregorius. Summus autem amor, si rationabilis est, non est nisi ad summe bonum. Amor igitur exigit, quod plures sint personae : summus autem amor, quod sit quælibet persona summum bonum, et quod personæ inter se æquales sint : et sic divina unitas tali pluralitate destitui non potest.

  6. Adhuc, Idem objicit, quod divina unitas est unitas maximæ virtutis. Majoris autem virtutis est unum esse in pluribus et plura uniens, quam unum esse in uno et uniens ipsum : hoc enim facit quælibet quantumcumque parvæ virtutis sit. Cum ergo unitas divina maximæ virtutis sit, erit in pluribus uniens plures in persona, non plures in natura. Inter plura enim natura nulla est unitas, nec ex parte naturae, nec ex parte suppositorum.

Si autem objicitur sibi, quod est unum in uno, et unum in pluribus, et plura in uno, et plura in pluribus : et plura in

<--- Page Split --->

pluribus est maxima pluralitas, et illi opposita est maxima unitas. Est autem illi opposita unitas quæ est unum in uno esse. Hoc ergo est attribuendum unitati divinæ. Divina ergo unitas est unum in uno, et non unum in pluribus. Ipse Richardus respondet et dicit, quod non est verum : quia unum esse in uno, minimæ virtutis est : unum autem esse in pluribus, maximæ virtutis est et per- fectionis : et ideo hæc major est, quam unum esse in uno.

Et istae sunt objectiones Richardi.

  1. Adhuc, Objiciunt ex Boetio. Dicit enim Boetius in libro de Trinitate, quod « in Deo nulla est differentia. » Ubi autem nulla est differentia, nulla est pluralitas. Ergo videtur, quod in divinis nulla est pluralitas personarum : quia pluralitas personarum est aliqua pluralitas.

omnibus, et aliquid omnium existens. Ens autem creatum et increatum diversa sunt : et ens quod est omnium aliquid eorum de quibus prædicatur, et permixtum omnibus, et ens quod nihil est onunium essentialiter et impermixtum omnibus, necesse est esse diversa.

Et si quæritur, Quo differant sicut distinguente ? Dicendum, quod essentia divina seipsa differt ab omnibus : et sua simplicitas et perfectio non permittunt ipsam alicui esse permixtam, ita quod sit de esse ipsius : et istae sunt differentiae nihil realiter addentes ad ipsam, sed secundum modum significandi tantum.

Et quod obijicitur de resolutione, dicendum quod resolutio non venit ad primum simpliciter quod extrinsecum est, sed venit ad primum intrinsecum quod aliquid est de esse omnium.

Solutio. Dicendum, quod unitas divinae essentiae in nullo repugnat pluralitati personarum. Hujus autem causam assignat Boetius, quod relatio et maxime relatio originis qua alterum est ex altero, non prædicat nisi quod esse suum ad alterum est : et propter hoc nihil dividit, ut dicit Anselmus, nisi ad quod ponit oppositionem. Nullam autem ponit oppositionem ad essentiam. In essentia ergo nullam facit divisionem. Et ideo sequitur, ut dicit Boetius, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus : ergo hi tres unus Deus : quia unitas essentiae et unitas esse in essentia manet in eis, cum nullo dividatur, nec dividi possit. Et hæc est vera causa.

Ad PRIMUM ergo quaesitum dicendum, quod licet unitas essentiae divinae admittat pluralitatem personarum, quae oppositione jrelationis originis et constituuntur, opponuntur et distinguuntur, tamen non admittit pluralitatem naturarum, sicut ante probatum est. Ens autem prædicatum de omnibus, non est natura increati : quia id quod prædicatur de omnibus, prima rerum creatarum est, ut dicit Philosophus, et ens est commixtum

Et quod objicit, quod in illo idem est esse et quod est, dicendum quod falsum est. Sunt enim in quibusdam esse et quod est distincta secundum actum, sicut in compositis. In quibusdam autem distincta secundum potentiam, sicut in ipso esse creato. Hoc enim potest esse alicujus quod non est ipsum. Proprium autem divini esse est, quod idem est esse et quod est secundum actum, et non potest aliter esse. Unde patet, quod esse creatum non participat proprium divini esse.

Ad in quod objicitur de Gregorio, dicendum quod esse creatum non est in aliquo nisi inclusum in illo : sed hoc non impedit quin etiam sit extra illud secundum essentiam, et non secundum idem esse. Esse autem divinum est intra omnia ut causas et continens et præsens, et secundum idem esse est extra omnia in seipso. Unde non convenit dictum Gregorii enti creato.

Ad ALIUD dicendum, quod ex illa ratione potius deberet inferri oppositum. Si enim omnia causata sunt in causa per modum causæ, et causa est unica, omnia causata sunt in causa ut unum et non ut plura. Et sic patet, quod unitas di-

<--- Page Split --->

vina nullam naturarum admittit pluralitutem : admittit tamen pluralitatem personarum propter causam quae dicta est.

AD ERROREM Alexandri et David de Dinanto et quorumdam aliorum, dicendum quod maximus est error, et contra fidem, et contra philosophiam : tum quia positio falsa est. Nos, enim non est, ex quo formentur sicut ex materiali principio omnia spiritualia vitam participantia : nec esse divinum materiale principium est ad omnia divinum esse participantia : sed talia secundum philosophiam sunt ex splendore causae prime et intelligentiae magis et minus obumbrata in essentia aliena quae est immaterialis vel materialis, secundum quod dicit Dionysius et etiam Isaac, quod summum naturae rationalis est in imo intellectualis naturae, et summum naturae sensibilis in imo rationalis, et summum vegetabilis in imo sensibilis, et summum naturae corporis corruptibilis in imo corporis incorruptibilis. Unde positio illa secundum philosophiam falsa est, nec est positio, sed figmentum. Dicit enim Aristoteles in XII prime philosophiae, quod fictum est, quod coactum est ad positionem. Et si detur, quod vera sit : tunc adhuc falsum est quod dicunt, quod nullo modo differant. Maxime enim differunt prima simplicia, scilicet rationale, et irrationale, quae seipsis differunt et omnibus aliis differre tribuunt. Unde etiamsi essent prima, Deus, vos et materia, seipsis differrent. Impossibile enim est, quod idem sint. Materia enim numquam coincidit in idem cum efficiente, ut probat Aristoteles in II Physicorum. Omnes autem qui Deum esse dixerunt, posuerunt eum esse efficiens primum. Similiter materia non coincidit in idem cum forma. Et omnes qui vos ponebant, dicebant ipsam esse primam formam. Unde patet, quod omnibus modis illi dicunt falsum, et quod ratio eorum non concludit. Non ergo sequitur ex hoc, quod divina unitas naturarum admittat pluralitatem.

Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod admittit pluralitatem personarum : cujus causa jam dicta est.

Ad id quod primo objicitur, dicendum quod hoc est verum de suppositis et naturis in quibus non est idem esse et quod est. In illis enim per incommunicabilitatem suppositi, esse naturae efficitur incommunicabile. In his autem in quibus est esse idem et quod est, non efficitur natura incommunicabilis per esse quod habet in supposito, nec differunt supposita per aliquid absolutum, sed tantum per oppositionem relationis. Et cum oppositio relationis non sit inter supposita, et non ad naturam, sequitur quod supposita distincta sunt, et esse naturae in ipsis penitus manet indistinctum : et ideo pluralitas suppositorum unitati naturae in nullo præjudicat.

Et ad hoc quod dicitur, quod suppositum est principium distinctionis et individuationis, dicendum quod hoc est verum in omni natura in qua suppositum diversum est a natura cui supponitur. Hoc autem non est in divina natura, imo idem est cum natura : et ideo nullam in eo facit distinctionem.

Ad id quod objicitur, quod distincta in suppositis, distincta sunt in esse suppositorum, dicendum quod duplex est esse suppositi, esse scilicet ex ratione quod est esse respectivum et relativum : et de hoc verum est quod probat objectio : et hoc est esse ad alterum, et non absolutum. Et est esse naturae cui suppositum substat. Et de hoc non est verum : quia ad illud esse relatio nullam ponit oppositionem, et per consequens nullam ponit in ipso distinctionem. Et quia hoc ignoravit Arius, ideo dixit differre personas in esse naturali sicut differunt in esse personali. Et quia Sabellius putavit, quod sicut unitas naturae præjudicat pluralitati naturarum, ita præjudicaret pluralitati personarum, putans quod esse personale sit esse absolutum, ideo cecidit in oppositam hære-

<--- Page Split --->

sim, dicens quod sicut est una essentia, ita una persona.

Ad object. Richardi.

PROBATIONESRichardiincontrariumadductæ , licetperadaptationemfactæsint , tamenconcedendæsunt , etpiæetbonæsunt , etCatholicæ .

Ad object. Boedi.

Ad id quod ulterius objicitur de Boetio, dicendum quod intelligit de differentia communi, propria, et magis propria. Iste enim sunt omnes in esse substantiali, vel in esse accidentali absoluto : relatio autem originis nihil prædicat absolute inhaerens : sed quod secundum esse quod est, ad alterum est : et ideo nullam facit differentiam.

MEMBRUM II.

Utrum possunt esse plura summe bona : vel plura quorum unum sit summe bonum, et alterum summe malum,sicut Manichæi dicunt 1 ?

DEINDEquæritur , Quaintentionebo - numdeDeodicatur , sivedebonitatedi - v i n a ?

Et quia jam habitum est per verba Dionysii, quod dicitur de Deo bonum secundum intentionem causæ efficientis, formalis, et finalis, et quod dicitur per essentiam, quemadmodum dicit Proclus in octava propositione, « Omnia qualitercumque participantia bono, præcedit quod primo bonum est, et quod nihil aliud est quam bonum. » Hoc enim totum, quia jam in præhabitis declaratum est, non restat quærendum, nisi utrum possint esse plura summe bona : vel plura quorum unum sit summe bonum, et alterum summe malum ?

Et quod plura summe bona non possunt esse,

  1. Ostendit Boetius sic: Si summa bona sunt plura : aut differunt in aliquo ab invicem, aut non. Si non differunt in aliquo : tunc eadem sunt, et sic plura non sunt. Si differunt : tunc aliquid quod est in uno, deest alteri, et sic summe bona non sunt.

  2. Adhuc, Cum boni sit vocare ad esse, et bonum, ut præhabitum est, alia vocabit ad esse bonum unum, et alia ad esse alterum, quæ participative bona sunt. Participative ergo bona, aut secundum unam rationem participant bono, aut secundum diversas. Si secundum unam rationem, sequitur quod ab uno solo bono sunt. Effectus enim rationis quantumcumque multiplex sit, non potest esse nisi ab una sola causa prima, sicut patet per illud principium quod dat Aristoteles in II primæ philosophiæ, quod « omne quod est in multis, per unam rationem existens in illis, est ab uno solo primo quod est causa omnium illorum. » Si autem participative bona, secundum diversas rationes sunt bona, cum participative bonum sit, quod est a bono plantatum in bono, et conversum sive ordinatum ad bonum : alterum nec a bono erit, nec plantatum in bono, nec conversum ad bonum : et sic sequitur, quod bonum participative dictum non sit bonum : et per consequens sequitur, quod bonum quod est principium illius, non sit bonum : quæ vâlde absurda sunt : quia sic contradictoria simul verificarentur de eodem.

  3. Adhuc, Secundum hoc universalitas bonorum quæ est ab uno, non erit universalitas bonorum existentium ab alio : et sic ducæ erunt universitates, et duo mundi : et sequeretur abusio ponentium infinitos mundos, quam Aristoteles improbat in primo de Cælo et Mundo.

  4. Adhuc, Sequeretur, quod bonum mundi sive universitatis non erit in uno sicut in duce exercitus : quod est contra

<--- Page Split --->

omnem philosophiam, et reprobatur ab Aristotele et in VII et in IX primæ philosophiæ.

  1. Adhuc sequitur, quod due secundum unam intentionem causalitatis vel plures erunt causæ æque primæ : quod nec intellectus capit, nec illa quæ probata sunt in libro de Causis, admittunt.

Et quia haec omnia constant immobili veritate et demonstrative, ideo hoc supponendum est secundum Catholicam fidem et etiam secundum philosophiam.

Nec est contra hoc nisi una quorumdam objectio dicentium, quod summe bonum est summe communicativum sui : non potest autem summe se communicare nisi comparì in bonitate : oportet ergo, quod compar in bonitate habeat : et sic erunt plura summe bona. Si autem hoc verum esset, per eamdem rationem probaretur, quod infinita essent summe bona : quia infiniti boni summa communicatio non est nisi ad infinita bona comparia : quod jam superius improbatum est. Improbatum est etiam a nobis in libro de Causis, ubi demonstratum est, quod primus non habet comparem nec æqualem, nec contrarium, nec adversarium. Propter quod pro constanti relinquendum est, quod in diversitate essentiae nullo modo possunt esse plura bona : sed ad summam communicationem sufficit, quod sit pluralitas in personis et unitas in essentia, sicut paulo ante dictum est.

J. m.

Istris igitur suppositis quaerendum est de errore Manichæorum 1, Utrum possibile sit, quod sint duo principia, unum boni, et unum mali, ita quod unum sit summe bonum, et aliud summe malum, sicut narrat Augustinus in libro contra epistolam fundamenti dixisse Manichæum ?

Hoc enim sic probant auctoritate primo, et rationibus secundo.

AUCTORITATE :

  1. Mathæi, xii, 33: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. Et, ibidem, vii, 18: Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere. In aliud ergo principium bonum reducitur, et in aliud principium malum reducitur, nec in idem principium reduci possunt duo : ergo principia sunt, unum bonum et boni, et alterum malum et mali.

  2. Ad idem inducunt illud Matthæi, xv, 13: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. Ex hoc arguunt, quod est aliqua plantatio quam non plantavit Pater cælestis, et illam necesse est reduci in aliquod illius plantationis principium : et non potest reduci in principium boni, sive summe bonum : reducetur ergo in principium summe malum et mali.

  3. Ad idem inducunt illud Matthæi, xiii, 23: Cum dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania. Summum autem bonum non potest esse inimicum, nec zizaniorum seminativum. Necesse ergo est, quod hoc sit summe malum : nec enim potest esse generaliter seminativum, nisi summum sit et primum mali principium.

  4. Adhuc inducunt illud Joannis, viii, 44: Ille homicida erat ab initio. Si enim homicida erat ab initio, numquam erat bonus, et sic semper malus. Quod autem semper malum est, essentialiter malum est: quia si accidentaliter esset hoc malum, posset esse bonum, et sic non semper esset malum. Est ergo mali primum principium, sicut id quod est per essentiam bonum, primum boni est principium.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc inducunt illud Joannis, ibidem : Mendax est, et pater ejus. Si enim pater mendacii est, principium mendacii est primum, et eadem ratione primum principium est aliorum : et sic mali est aliquod primum principium, quod non potest esse nisi summe malum.

  2. Ad idem inducunt illud Apostoli, II ad Corinth. iv, 3 et 4: Quod si opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum, in quibus Deus hujus saeculi exceca vit mentes infidelium, ut non fulgeat in eis illuminatio Evangelii gloriae Christi. Ergo est Deus hujus saeculi, qui principium est tenebrarum excecans mentes hominum, sicut est Deus hujus luminis, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Duo ergo principia sunt : unum lucis, et unum tenebrarum.

  3. Ad idem dicunt facere quod dicitur, Joan. xii, 31: Princeps hujus mundi ejicietur foras. Si enim princeps est, principium est. Princeps enim motivum principium est eorum quibus principatur. Ejiciendus autem foras non potest esse nisi malum omnis mali principium.

  4. Ad idem dicunt facere illud Joannis, xiv, 30: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Quod enim nihil in bono habet et boni principio, universaliter est malum, nihil habens boni : et sic est per essentiam malum, et mali principium, et summe malum.

  5. Ad idem inducunt illud Sapientiae, xii, 10: Non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Dicunt enim, quod naturalis malitia participative dicta non potest esse dicta nisi a principio quod per essentiam malum est: sicut bonum participative dictum non potest esse nisi a principio quod per essentiam bonum est.

Haec enim sunt quae ex auctoritate inducere possunt.

Rationes etiam inducunt dicentes, quod

  1. Si aliqua simpliciter dicta opponuntur, ut bonum et malum : tunc sequitur, quod melius opponitur ad pejus, et optimum ad pessimum. Pessimum autem est in termino malum : et quod in termino malum est, est summum malum : ergo aliquid est summum malum. Summum autem malum est, in quo nihil boni est, nec essentia, nec virtus, nec opcratio : quia aliter non esset summum, cum posset esse pejus : ergo aliquid est quod essentialiter malum est, et secundum essentiam, et secundum operationem. Hoc autem principium mali et malum est. Ergo quoddam principium mali et malum est.

  2. Adhuc, Contrariorum contrariae sunt causa. Bonum autem et malum contraria sunt in operibus mundi. Ergo a contrariis causis. Resolvantur ergo causae usque in primas : stabit ergo resolutio in primo principio boni, et in primo principio mali. Duo ergo sunt principia : unum boni, et alterum mali.

  3. Si quis dicat, quod malum est non ens et privatio, et ita non est principium. CONTRA : Pugnare non est non entis, nec privationis : malum autem repugnat bono, ut dicit Dionysius : ergo malum aliquid entium est : et sic habetur propositum.

IN CONTRARIUM est,

  1. Quod dicit Aristoteles in III Ethicorum, quod malum universaliter etiam destruit seipsum. Ergo si aliquid est summe malum, sequitur quod ipsum non est : et ita non est principium.

  2. Adhuc, Bonum et malum opposita sunt : sed omne quod est, in quantum est, bonum est ut in antehabitis probatum est. Si ergo malum est, sequitur quod in quantum est, bonum est : et sic sequitur, quod summe malum non est.

  3. Adhuc, Habitum est, quod nihil existentium vel in existentibus est malum. Hoc enim probavit Dionysius per inductionem in omnibus. Videtur ergo,

<--- Page Split --->

quod omne quod est, per essentiam bonum est : nihil ergo per essentiam est malum : et sic nihil est summe malum, et non potest intelligi summe malum esse : quia statim cum ponitur esse, ponitur esse bonum : quia bonum et ens convertuntur.

sunt : sed bonum non potest esse causa mali : sequitur ergo, quod mala in quantum mala, nec facta sunt, nec sunt. Et hoc est quod supra dictum est, quod malum est incausale, non intentum, et infecundum, et pigrum.

  1. Adhuc, Summum bonum summam potentiam boni ponit, et summum affectum ad bonum : sed ad summum affectum ad bonum sequitur summi mali detestatio. Si ergo duo sunt, unum summe bonum, et alterum summe malum : aut bonum non vult et potest destruere malum, aut vult et non potest. Si non vult et potest, sequitur quod non summe detestatur, et ita non est summe bonum. Si autem vult et non potest : cum potentia destruendi mali sit bonitas et virtus boni, sequitur quod aliqua bonitatum deest sibi, et iterum non est summum bonum. Ad hoc ergo quod summum bonum sit, oportet quod possit et velit destruere summum malum : et ita si sumnum bonum est, summum malum esse non potest.

  2. Hoc idem habetur per auctoritatem, cines. 1, 31 : Vidit Deus cuncta quae feerrat : et erant valde bona. Ergo nihil in entibus est, quod non sit bonum : malum ergo nihil est existentium. Et haec est ratio Dionysii.

Solutto . HocfacitManichæiserrorem , solutio . quod deprivationibussicutdepositioni - busjudicabant , etputabantessecausamefficientemprivationis , sicutestpositio - nisethabitus . EtestderivatushicerrorabantiquoPythagora , quiduassisticiasponebatprincipiorum , unambonorum , etalterammalorum : sedinsisticiama - lorumprivationesposuitproprincipiis , sicutmalum , tenebram , feminam , alterapartelongius , inæquale , ethujusmodi : attendens , quodprivatioincausavirtutisdebitæ , causaestprævaricationisineffe - c t u : sicutprivatiovirtutisdebitæinfor - mativa , quæestinsemine , privatumfa - citpartum , quiestfemina . PropterquoddicitAristotelesinlibroXVIdeAnimalibus , quodfæminamasoccasio - natusest , hocest , occasionemprivatio - nispassus . Manesautem , aquoMani - chæidicitsunt , accepitomniaquæpositasuntinsisticiamalorom , positiveessedicta : etideoerrabat .

Ultima ergo positio istius disputationis concedenda est.

  1. Adhuc, Ut dicit Dionysius, bonum lumen est, quod primum dictum est bonum in principio Genesis 1 : malum autem tenebra : ergo sicut se habet tenebra ad lumen, ita malum ad bonum. Tenebra autem nihil est nisi luminis privatio ubi lumen esse deberet. Malum ergo nihil est nisi boni privatio ubi bonum esse deberet. Quod autem nihil est, principium efficiens non habet. Ergo nihil est principium mali.

  2. Adhuc, Joannis, 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Quæcumque ergo facta sunt, per ipsum facta sunt. Si ergo mala facta sunt, et sunt, per ipsum facta

Ab auctoritatem autem quam primo inducunt, Matth. xii, 39, dicendum est, quod ex illa auctoritate non probatur, nisi quod proximum principium mali, quod est liberum arbitrium, malum est : hoc enim proximum est principium, secundum quod stat sub deformitate aversionis a bono : et ideo malum est, sicut in antehabitis dictum est. Et ideo non oportet, quod reducatur in aliquod principium primum quod sit causa efficiens, sicut supra dictum est de claudicatione, quæ ad tibiam reducitur, et non ad virtutem gressibilem.

<--- Page Split --->

Ad 2. Ad id quod objiciunt de Matthaeo, xv, 13, de plantatione, dicendum quod Pater cœlestis in quantum est Pater, non plantat nisi permanens et bonum plantarum : tamen ex hoc quod plantatum est, ver­tibile est in malum. Et hoc dicitur plantatio, eo quod in plantato est : et hoc eradicabitur, quando corruptio mundi a creatura tolletur, ut dicitur, ad Roman. vim, 21 1. Et ex hoc non sequitur, quod aliquid ut efficiens sit mali plantativum, sed potius ut deficiens : et non primum, sed secundum a summo bono plantatum, quod ex seipso patitur defectum,et non in quantum est a primo : ex seipso enim nihil et ex nihilo est, et per consequens vertibile est : ex primo autem et est, et bonum est,ut in libro de Causis probatum est.

Ad 3. Per hoc jam patet solutio ad id quod inducunt, Matth. xm, 23. Malum enim seminativum non est, nisi bonum per naturam aversionis quam habet in seipso, secundum quod actualiter stat sub aversione a bono. Et haec est mala voluntas hominis et daemonis, qui seminant omne malum.

Ad 4. Ad id quod inducitur, Joan. vim, 44, dicendum, quod cum dicitur, Ab initio, praepositio ab, quia transitiva est, diversitatem notat inter initium et esse homicidam : et sic sensus est, Ab initio, hoc est, statim post initium. Et tunc in initio creationis fuit bonus, nec umquam per essentiam malus.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod pater mendacii est : quia principium, et prius invenit mendacium quo decepit Hevam. Et hoc fuit per aversionem et defectum a veritate et bono : et hoc notat Christus cum dicit : Et in veritate non stetit.

Ad 6. Ad aliud quod inducunt ex Apostolo, II ad Corinth. iv, 3 et 4, dicendum, quod Deus hujus saeculi non dicitur, quod creator saeculi sit, se quia in saecularium cordibus quamdam sibi usurpat simili-

tudinem divinitatis per superbiam, sicut jactando dicit, Isa. xiv, 13 et 14 : Super astra Dei exaltabo solium meum : sedebo in monte testamenti : similis ero Altissimo. Nec hoc saeculum dicitur universitas creatorum, sed diligentes hoc saeculum in deliciis, divitiis, et honoribus, et aversi ab incommutabili bono dicuntur ho c saeculum,privati lumine veritatis per suggestionem diaboli.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : dicitur enim princeps eorum quos suggestione movet ad malum.

Ad id autem quod dicunt de Joanne, xiv, 30 : In me non habet quidquam, dicendum quod non ideo dicitur quod nihil boni habeat : sed quia nihil potestatis et juris habuit in Christo, eo quod immunis erat ab omni peccato.

Ad id quod objicitur de Sapientia, xii, 10, dicendum, quod dicitur naturalis malitia, sicut ab Aristotele in III Ethicorum dicitur naturalis ira, hoc est, a progenitoribus deducta ad posteros. Et quod dicitur, Non poterat mutari, hoc est, vix poterat mutari. Consuetudinalis enim habitus in modum naturae movet, ut dicit Tullius, et Aristoteles in libro de Reminiscentia, quod « consuetudo in naturam transponit. »

Ad primam rationem quam inducunt, dicendum quod regula haec dialecticorum, Si simpliciter opponitur ad simpliciter, et magis ad magis, et maximum ad maximum, in omnibus vera est, sed non eodem modo. Sicut enim dicitur in libro Sex principiorum, duplex est intensio. Quædam per accessum ad terminum, et quædam per recessum a termino sive per elongationem. Ut in his quorum utrumque contrariorum ponit formam, est intensio per accessum ad terminum, sicut album, albius, albissimum : nigrum, nigrius, nigerrimum, hoc est, in termino album, et in termino nigrum. Et istius causa est, quia utrumque dicit

<--- Page Split --->

formam positivam sub eodem genere maxime ab alia distantem : quod non potest esse nec intelligi, nisi utraque sit in termino : quia aliter maxime non distarent a se.In privatione autem et habitu non est sic : in his enim non est nisi una forma, et per privationem elongatio ab illa, quae elongatio potentia est infinita, sed non actu : nulla enim tanta est, quin possit esse major : licet aliqua tanta sit, quod non sit major, sicut patet in curvo et recto, nihil enim tam curvum est quin possit esset curvius, licet aliquid sit rectum in summo quod non possit esse reetius. Et ideo probatum est in Geometricis, quod si polygonium inscribatur in circulo, in infinitum multiplicatis angulis polygonii ad quantitatem circuli non devenient. Exemplum etiam Augustini est in claudo, quod est privatio recti in tibia. Licet enim claudum et claudius per infinitam elongationem multiplicetur, numquam tamen stabit in aliquo quod non possit esse claudius, licet stet in aliquo quo non sit claudius secundum actum. Et ita est de malo et bono. Unde quamvis sit summum bonum quo non possit esse melius, et quod per essentiam bonum est : tamen cum malum dicatur per recessum a bono, et pejus quod magis recedit, non est devenire ad summum malum quo non possit esse pejus, et quod per essentiam sit malum.

sint in eodem genere, unam naturam generis habent communem, et causa illius in utroque contrariorum est una, et sic est in omnibus oppositis : omnis enim oppositio est circa unum et idem : et quando intenduntur opposita, intensio fit secundum causas proximas, et non secundum primas : unda album et nigrum non intenduntur in eo quod color sunt. Et ideo illa propositio quae dicit, quod « contrariorum contrariae sunt causae, » non impedit quin bonum et malum possint esse ab una causa sicut a principio, unum positive, et alterum per recessum ab illo.

Ad 19 quod objiciunt de pugna mali contra bonum, dicendum quod sicut dicit Dionysius, quidquid pugna habet de actione, hoc totum habet a bono in quo est malum : sed in quantum est contra bonum, hoc habet a seipso, in hoc quod privatio boni est. Contra bonum enim esse nihil est, nisi privatum bono esse : et hoc est esse malum. Exemplum Augustini est de hoc : quia claudicatio contraria tur gressui recto : et quidquid claudicatio habet de gressu, totum habet a virtute gressibili quae est in tibia : contrariationem autem ad rectum gressum habet a defectu qui est in tibia : et nisi bonum gressus ibi esset, etiam ipsa claudicatio non esset. Et ideo dicit Dionysius, quod malum non substantivatur nisi in bono, et quod non repugnat bono, nisi virtute boni in quo est : unde nihil est summe malum quod nihil boni habeat : et nihil est ita summe malum, quod non possit esse pejus.

<--- Page Split --->