QUÆSTIO XVIII.
De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.
Omnibus his habitis, scilicet quod Deus cognoscibilis sit, nominabilis, et demonstrabilis : quaerendum est, quibus viis Philosophi naturali ductu rationis cognoverunt Deum esse.
Et secundo, Utrum unus perfectius coknovit alio ?
Et tertio, Utrum aliquis cognovit vel cognoscere potuit cognitione comprehensionis ?
MEMBRUM I.
Quibus viis Philosophi naturali ductu rationis cognoverunt Deum esse 1 ?
Ad primum Magister in Sententiis 2
quatuor vias dat: primam quidem Ambrosii, alias autem Augustini.
AMBROSII via sumitur per causam efficientem, quae etiam in antecedentibus a nobis per Aristotelem posita est in libro de Natura deorumDicit enim Ambrosius*, quod Deus fecit opus, quod visibilitate sui opificem manifestavit, ut ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit quod nulla creaturarum facere vel destruere potuit. « Accedat quaecumque vis creatura, et faciat tale cœelum, talem terram : et dicam quia Deus est. Sed quia nulla creatura talia facere valet, constat super omnem creaturam esse illum qui ea fecit, ac per hoc illum esse Deum humana mens cognoscere potuit. »
Haec ratio fundatur super ordinem causae efficientis sic, quod in omnibus
1 Cf. Infra in Opp. B. Alberti IIam Partem Summ. Theol. quest. II et III. Tom. XXXII hujusce nostræ editionis.
2 Cf. I Sententiarum, Dist. III, capp. B, C, D, E.
3 En verba Ambrosii, in comm. cap. I Epist. ad Romanos : « Ut Deus qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri : et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit quod ab homine impossibile est fieri. Potuerunt ergo
cognoscere, sive cognoverunt ultra omnem creaturam esse illum qui ea fecit quae nulla creaturarum facere vel destruere valet. Accedat quaecumque vis creatura, et faciat tale cœelum et terram, et dicam quia Deus est. Sed quia nulla creatura talia facere valet, constat super omnem creaturam esse illum qui ea fecit, et per hoc illum esse Deum humana mens cognoscere potuit. »
<--- Page Split --->
partibus factum est quod in totum factum esse oportebat, et quod nihil est factivum sui ipsius: sequeretur enim, quod idem esset potentia et actu, et quod idem esset et non esset simul: quod est impossibile: quia aliter contradictoria simul essent vera. Ex quibus tertio accipitur, quod sicut pars causam habet efficientem particularem, ita totum causam habet universalem efficientem: et quod causa universalis nec factiva sui est in toto vel in parte. Ex his sequitur, quod cum omnis creatura facta sit, quod nulla creatura universaliter potest esse factiva mundi. Ergo factor mundi creatura non est. Est autem creatura vel creator sive Deus. Relinquitur ergo, quod creator et Deus sit.
Simili ratione probant Augustinus et Chrysostomus contra Arium, quod Verbum quod erat in principio, Deus sit : omnia enim per ipsum facta sunt 1 : et ideo ipsum factum esse non potest : sed relinquitur, quod ipse factor sit omnium. Et haec ratio non probat, nisi quod Deus est per modum causae.
SECUNDAviaestAugustiniinlib . VIIIdeCivitateDei 2 : etestperablationemsic : Omnequodest , velcorpusest , velnoncorpusest . Corpusergononpotestesseprimum : cumsitcompositum , etnullumcompositumestuniversaliteractivum : quiaaliidebetquodest , compo - nentibusscilicet . Etideotranscendentescunctacorpora , etauferentesaDeo , Deumnoncorpusessedixerunt . V i d e - runtetiam , quodomnequodest , velmutabila , velimmutabileestveladesseveladlocumTertioetiamviderunt ,
quod omne quod mutabile est vel ad locum, in potentia est ad id quod mutat ipsum vel movet. Et ex his arguerunt, quod nec corpus, nec mutabile, sicut anima vel Angelus, universaliter motivum esse potest, nec universaliter activum. Deum autem universaliter esse activum posuerunt et cognoverunt.Deus igitur aliqua substantia est, quae nec corpus, nec Angelus est, sed est quid universaliter activum et motivum. Haec ratio plus certificat, quam prima.
TERTIAviaestadhucAugustinis , etestaliquidprimae , etestexcomparationecausæparticularisagentisadcausameffi - cientemuniversalem , etesthæc : U n i - versaliterfactivumnonpotestessefactumabaliquo : sedDeusabomnibusponituruniversaliterfactivum : ergoanullofa - c t u s , sedfactoromnium . EthæcrationoncertificatdeDeoutDeus , nisiexconsequenti . Certificatenim , quodali - quidsitfactivumomnium , ethocsitDeus .
QUARTAviaestejusdemAugustini : etestpercomparationemreiadremsecundumformametpræeminentiamsic : Corpusestperspeciemcorporissensibilesensucommunivelparticularivelperaccidens . Speciessivesubstantiaincor - poreaestperspeciemintelligibilem . Etnihilpotestessenisiperspeciemquaetsitetcognoscatur . Siautemhæspeciescomparentur , sensibilisscilicetetintelli - gibilis , præeminetilludquodestperspeciemintelligibilem . Sedinunoquo - quequodmeljusest , Deoattribuendumest . Deusergonihilsubstantiarumsen -
<--- Page Split --->
mihilum est, sed aliqua substantiarum intelligibilium. Inter intelligibilia autem mcciosiora sunt quae sunt intelligentia et intellecta, quam ea quae sunt intellecta tantum : et inter intelligentia speciosisinum est quod est omnis intelligentiae rusa et non causatum : hoc ergo Deo attribuendum est, quod sit substantia intelligibilis intelligens, omnis intelligentiae rusa per intellectum omnium universaliter factiva. Super hanc rationem fundat se Plato, tractans in Timaeo de naturali justitia et ordine factorum, qualiter omnia producuntur ex paterno intellectu qui est mundus archetypus, et matricula quae est materia.
QUINTAM viam innuit Magister in Sententiis, ex verbis Augustini super illud epist. ad Roman. 1, 20 : Invisibilia Dei, etc. 1. Et est sumpta per eminentiam proprietatis creatoris ad proprietatem creaturae, sicut dicit Aristoteles in I de Celo et Mundo, quod creator eminet proprietatibus eorum quae sunt creata, et sic durationem temporis quae in creatura non est nisi ex creatore, non potest extendere nisi aeternitate, sicut Boetius in libro de Consolatione philosophiae dicit :
Qui tempus ab ævo Ire jubes.
Et magnitudinem molis et virtutis in creatura non potest extendere, nisi inlinitate omnipotentiae, et sic ex magnitudine creatura intelligitur creator omnipotens. Similiter species est in creatis ex creatore. Et cum omnia creata per speciem ad creatorem se habeant, sicut omnia artificialia opera ad intellectum artificis, et ex artificialium specie intelligatur artifex sapiens, sequitur quod ex dispositione et specie creaturarum
creator summe sapiens intelligatur esse, et supereminen s omnem sapientiam.
Et iterum : Unumquodque bonum est in eo quod attingit finem : tam moralia quam naturalia et rationalia et artificialia diriguntur in finem, et gubernantur : et haec gubernatio non est in ipsis nisi ex creatore, et est bonum in ipsis : cum ergo ex eodem emineat creator, ex hoc ipse creator intelligitur summe bonus, et summum bonum eminens bonitatibus omnium. Et haec via manifestat Deum secundum attributa diversa, quae differunt secundum connotata in creaturis, quorum connotatorum speciem praebabet et eminenter habet, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2.
His vus ego addo duas. Una quae sumitur ex octavo Physicorum, in cujus principio probatur, quod motor primus non potest esse motus ab aliquo. Deinde probatur, quod movens motum nec movere, nec moveri habet nisi a motore primo. Similiter motum tantum, moveri non habet nisi per influentiam a primo per omnia media moventia et mota usque ad ultimum quod est motum tantum. Propter quod si cessaret motus in primo secundum quod est actus moventis, cessaret in omnibus mediis in quibus est actus moventis et mobilis, et cessaret in ultimo in quo est actus mobilis tantum. Destruatur ergo consequens : quia videmus, quod non cessat in mediis, nec in ultimo. Ad sensum enim patet esse multa mota, et multa esse moventia et mota : ergo necesse est esse unum primum movens, in quo non cessat motus, secundum quod est actus moventis et non mobilis. Hanc rationem supponit Augustinus, sed non deducit eam in libro de Civitate Dei, dicens quod « Apuleius Philosophus propter istam rationem definiens Deum
<--- Page Split --->
dixit, quod Deus est anima, motu et ratione mundum gubernans. » Et addit, quod « si Deum animam non dixisset, sed spiritum vel substantiam intellectualem, nihil in ratione peccasset. »
Secunda quam addo, est haec, quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, et per se notum est, quod omne quod habet esse et quod hoc est, ab alio habet esse, et quod hoc est. Omne quod est in mundo, habet esse, et quod hoc est. Ergo ab alio habet esse, et quod hoc est. A causa autem determinata habet, quod hoc est : ergo non ab eodem habet esse : omnis causa secunda determinata est : ergo a nulla causarum secundarum habet esse quod hoc est. Est autem aliqua causa ejus quod est esse in entibus factis. Cum autem non sit nisi causa prima, vel secunda, oportet quod esse causatum sit a prima causa in onnibus quæ sunt. Causam autem primam vocamus Deum. Et haec ratio fundatur super quartam propositionem libri Causarum, quæ dicit quod « prima rerum creatarum est esse. » Et ex eadem via probatur, quod esse est effectus primæ causæ in omnibus his quæ sunt. Et est Aristotelis in quadam epistola quam fecit de principio universi esse. Sola enim causa prima simplex in fine simplicitatis existens, et nullo determinante ad secundum contracta, potest esse causa secundum quod est esse.
Iste sunt viae ad veniendum in notitiam creatoris per creaturas.
Una autem adhuc via est per quam venerunt Philosophi in cognitionem unitatis et trinitatis : et hoc est per vestigiurn et imaginem. Et hanc viam ponit Augustinus in lib. VI de Trinitate 2, et fundatur super duas propositiones, quarum una est, quod nihil quod ad nobilitatem pertinet, invenitur in creaturis, quod non supereminenter et exemplariter inveniatur in creatore. In creaturis
autem invenitur unum in tribus, et tria in uno in vestigio et in imagine. Ergo tria in uno et unum in tribus supere minenter invenitur in creatore. Per hoc ergo aliquam potuerunt habere cognitionem trinitatis et unitatis.
Et huic viae addo ego istam, quod omne operans per intellectum proprium et non per habitum aliunde conceptum, operari non potest nisi formando ex se rationem operis et speciem. Deus autem sic operans est per intellectum universaliter agentem. Ergo format ex se rationem operis et speciem, quæ est sicut proles ipsius intellectus per omnia intellectui agenti similis in quantum agens est. Scitur autem, quod species operis est, et ratio in opus ab agente non procedit nisi vehente spiritu agentis, quem necesse est simplicem esse et ejusdem substantiæ cum agente primo, si primum agens tantæ simplicitatis sit, ut esse et quod est et actio ejus in ipso unum sint. Cum ergo hoc in creaturis esse non possit, nisi per exemplar creatoris, in quo haec primo sunt et eminenter, ex creaturis cognoscere potuerunt in Deo esse aliquid simile formanti in speciem et rationem, et aliquid simile formato, et aliquid simile spiritui vectori formæ, quem necesse fuit a primo formante procedere, et formæ quam defert connaturalem esse. Et sic trinitatis et unitatis aliquod, licet exiguum, potuerunt habere judicium. Non enim deferret spiritus formam primi formantis, nisi a primo formante procederet, nec iterum deferret formam cui connaturalis non esset. Super hanc rationem fundat Anselmus intentionem suam in hoc quod dicit, quod « processio personarum ut causa præcedit processionem creaturarum a Deo. »
<--- Page Split --->
MEMBRUM II.
l' irum cognoscentium Deum unus perfectius cognoscat alio per viam rationis ?
ECUNDOquæritur , Utrumcognoscen - tiumDeumunusperfectiuscognoscatalioperviamrationis ? quiadevisionepergratiamnonestdubium .
Videtur autem, quod omnes æqualiter cognoscant.
Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum dicit, quod « unam rem non putest alius alio plus intelligere. » Deus autem una res est ductu rationis cognita. Ergo unus non potest alio perfectius cognoscere.
Adhuc, Nullus cognoscentium Deum ductu rationis, cognoscit de Deo nisi quid non est, et quia est, et quid est infinite, et hoc omnis cognoscens Deum cognoscit : ergo videtur, quod æqualiter cognoscant.
Adhuc, Ex uno cognoscentes, æqualiter videntur cognoscere : ductu autem rationis cognoscentes, ex uno cognoscunt, quia ex mundi creatura : ergo videtur, quod æqualiter cognoscant.
In contrabitum est, quod
De Deo sic cognoscentes eum, inæqualiter significaverunt per sermonem, sicut patet in Trimegisto et Apuleio et Platonę et aliis multis. Non autem signiticaverunt nisi sicut cognoverunt. Ergo unus alio perfectius cognovit.
Adhuc, In Sententiis dicitur, tertia distinctione, quod duobus juvabantur ad cognitionem Dei. A natura quæ rationalis erat : et ab opere, quod visibilitate sui Deum ostendit 4. Sed nec natura æqua-
liter rationalis, si potentia comparatur ad actum, nec studio æqualiter disposita, nec in actu considerationis æqualiter perfecta : nec opera sunt æqualiter ostendentia, sed unum plus et alterum minus. Ergo videtur, quod æqualem cognitionem generare non possunt.
Quod concedendum est.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod Augustinus loquitur de his quæ ambo per idem intelligunt et ex eodem habitu : quia aliter falsum esset quod dicit. Potest enim unus unam et eamdem rem cognoscere per medium demonstrationis, et alter per medium opinionis, et tertius per medium conjecturationis : et constat, quod primus perfectius intelligt quam secundus, et secundus quam tertius.
Ad ALIUD dicendum, quod licet non cognoscant de Deo nisi tria quæ dicta sunt, tamen quodlibet eorum contingit perfectius et imperfectius intelligi propter differentiam ingenii, et habitus medii, ut dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod licet ex uno cognoscant in communi, tamen illud in speciali multas habet differentias, imaginis scilicet, vestigii, speculi, ænigmatis, et secundum Dionysium, similitudinis, et obscuræ resonantiæ. Et in his ipsis multi sunt gradus repraesentationis divinæ, ex quibus necesse est differentem generari cognitionem.
MEMBRUM III.
Utrum aliquis cognoverit vel cognoscere possit Deum cognitione comprehensionis ?
TERTIO quaeritur, Utrum aliquis co-
1 Cf. I Sententiarum, Dist. III, cap. A, in line : « A duobus juvabatur (homo), scilicet, a
natura qua rationalis erat, et ab operibus a Deo factis, ut manifestaretur hominis veritas. »
<--- Page Split --->
gnoverit vel cognoscere possit Deum cognitione comprehensioni?
Et videtur, quod sic.
Probat enim Aristoteles in VI Physicorum, quod si simplex tangit simplex, totum tangit : et eadem ratione si simplex mente attingitur, totum quod est Dei attingitur, comprehenditur : dicit enim Augustinus in libro de Videndo Deum, quod « illud comprehenditur, cujus nihil latet, et cujus fines circumspiciuntur. » Ergo videtur, quod Deus a quolibet qui cognoscit Deum, comprehendatur.
Adhuc, Ut in antehabitis dictum est, comprehensio est contactus intellectus super terminos rei : Deus autem terminos non habet, cum simplex sit, et terminus non est terminatus. In termino autem omnis captio per intellectum, comprehensio est. Constat autem, quod qui cognoscit Deum, capit Deum, et capiens comprehendit. Ergo qui cognoscit, comprehendit.
Adhuc, Comprehensio non videtur repugnare cognitioni via. Ad Philip. III, 12 : Sequor, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum.
Item, I ad Corinth. ix, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Si ergo comprehensio potest esse in cognitione viae, tunc videtur, quod in ductu rationis comprehendi potest.
Sed contra. In contrarium est quod dicit,
Augustinus in libro de VidendoDeum ad Paulinam, quod « videre Deum possumus, comprehendere vero minime. » Deus ergo comprehendi non potest.
Adhuc, Gregorius super illud Job, xi, 7 : Usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? « In futuro reperietur Omnipotens per speciem, sed non ad perfectum : quia ejus essentia a nullo plene videbitur. » Sed hoc quod comprehenditur, plene videtur. Ergo a nullo nec hic nec in futuro comprehenditur.
Adhuc, Jerem. xxxii, 18 et 19 : Fortissime, magne, et potens, Dominus
exercituum nomen tibi. Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu. Ergo incomprehensibilis est.
Adhuc, In symbolo Athanasii : « Immensus Pater, immensus Filius, « immensus Spiritus sanctus. » Dicit autem Damascenus, quod immensum sive infinitum nec loco, nec tempore, nec intellectu finitur. Ex hoc sic arguo : Nullum infinitum intellectu cognoscentis finitur : omne quod comprehenditur, intellectu cognoscentis finitur : ergo nullum infinitum comprehenditur : Deus est infinitus essentia et virtute : ergo nec essentia nec virtute comprehenditur.
Adhuc, Gregorius vult, quod nihil sit intra quod sit Deus, ita quod Deus sit inclusus. Comprehensum in intellectu inclusum est. Ergo Deus a nullo comprehensus esse potest, sive cognoscat eum per naturam, sive per gratiam, sive per gloriam.
Et hoc concedendum est.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod id quod dicit Aristoteles, verum est de simplici positionem habente in continuo, sicut est punctum : hoc enim aliquo modo refertur ad tactum, quia ipso fit tactus. De simplici autem intelligibili non est verum : de illo enim dicit Avicenna et Aristoteles, quod quanto simplicius est essentia, tanto multiplicius est virtute et relatione. Et ideo mente attingi potest quoad unum vel duo vel plura, sed non quoad omnia, nec quoad unum mente potest contingi secundum infinitatem qua in seipso est, sed secundum proportionem qua se habet ad causatum et effectum. Propter quod dicitur, I ad Timoth. VI, 16 quod nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Et, Job, xxxvi, 25 : Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.
Ad ALIUD dicendum, quod simplicitas et infinitas non repugnant in eo quod ut principium est simplex, licet repugnent in eo quod positione simplex est. Unde cum Deus dicatur terminus vel
<--- Page Split --->
fini, et non terminatus neque finitus : est tamen terminus et finis sicut principium omnium primum et omnium ultimum : et ideo infinitus essentia, virtute, et relatione : propter quod attingi potest intellectu, sed non comprehendi.
cumpsicit, et totum intelligibile quoad omnia quae in illius sunt essentia, virtute, et operatione, et proprietate, et attributo, in se claudit. Et hoc modo nullus creatus intellectus Deum comprehendit.
Ab alud dicendum, quod in hoc arkumento est fallacia æquivocationis. Comprehendere enim æquivocum est ad multæ comprehensionem et intellectus. Multam apprehendit cursor, quando attingut eam. Et sic loquitur Apostolus, ad Philip. ut, 12, et I ad Corinth. ix, 24. Intellectus autem comprehendit intellikibile, quando omnes terminos ejus cir-
Sic ergo de cognitione Dei naturali, quae ductu rationis fit, quo quasi palpando quærimus Deum, ut, Act. xvii, 27 1, dicit Paulus, determinatum sit. Cognitio enim Dei per gratiam et gloriam alterius est inquisitionis.
Et de his in sequentibus in locis opportunis Domino concedente tractabimus.
1 Act. xvii, 27 : Quærere Deum, si forte attra-
<--- Page Split --->