D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

PRIMA P A R S

SUMMAE THEOLOGIAE.

PROLOGUS .

Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam 1.

In hac auctoritate sex notantur, quibus scientia sacrarum litterarum omnes ex cellit alias scientias: quod notatur cum dicit, Mirabilis. Primum est subjecti mirabilitas. Secundum, ejus acquisitionis auctoritas: quod notatur per, Facta est. Tertium, ejus certitudinis credulitas : quod notatur per,Scientia tua. Quar tum, ad intellectum nostrum applicabilitas: quod notatur per hoc quod dicit, Ex me. Quintum, demonstrationis ipsius fortissima veritas : quod notatur per hoc quod dicit, Confortata est. Sextum, super nos et intellectum nostrum altis minu ejus dignitas : quod notatur per hoc quod dicit, Et non potero ad eam.

Ex hoc quod mirabilis est, habet honorabilitatem. Cum enim scientiae in duobus differant, scilicet subjecti mirabilitate et honorabilitate, et demonstrationis certitudine, ut in principio de Anima dicitur, constat illam honorabilissimam omno quae de mirabilissimo et altissimo est. Haec autem theologia est, quae 'tota du Deo est, secundum quod per omnia opera sua attingit a fine usque ad finem fortiter, ut disponit omnia suaviter 2. Sic enim innotescit in omnibus. In effecti-

<--- Page Split --->

bus quidem naturae per vestigium et imaginem, in operibus autem reparationis per similitudinem gratiae, in actibus autem glorificationis sive beatificationis per consummationem gloriae. Mirabilis igitur est : et ex hoc altissima et nobilissima et honorabilissima.

Facta est etiam in nobis alio quodam superiori eam efficiente. Est enim impressio quaedam ut sigillatio divinae sapientiae in nobis, ut mens humana Dei sapientis sit sigillum, et impressa formis et rationibus causae primae in sapientia sua creantis et reparantis et glorificantis sua causata. Quod dicitur, Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. Quod exponens Gregorius dicit : « Signaculum est sigillum profundatum. » Propter quod, Ezechiel. xxviii, 12, dicitur de Angelo caeteros excellente in sapientia : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore. Per talem ergo impressionem factam in nobis, constat quod fit in nobis, nobis ascendentibus ad Deum, et ad ipsam, sicut cera ascendens ad sigillum, et non e converso. Propter quod oratione et devotione plus acquiritur quam studio. Sapient. vii, 7 : Optavi, et datus est mihi sensus : invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Ex hoc infert Augustinus in libro VIII de Trinitate, quod quia cor hominis ascendit ad illam, necesse est quod in sola illa cor hominis exaltetur. Alia quippe scibilia vel aequalia sunt, vel inferiora corde humano : propter quod secundum quod in corde humano sunt, exaltationem recipiunt et nobilius esse quam habent in seipsis, sicut nobilius est incorruptibile quam corruptibile. Sola autem illa est quae cor elevat, et elevatum purificat, et in aeterna fundat immortalitate. Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam tuam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Hinc est quod dicit Alpharabius in libro de Intellectu et intelligibili, quod omnes Philosophi in intellectu adepto divino radicem posuerunt immortalitatis animae. Licet autem sic facta sit, ut dicit Dionysius de Ierotheo, quod patiendo divina didicit, tamen studium ad hoc cooperatur sicut dispositio in subjecto. Propter quod studium sacrarum litterarum multum commendat Hieronymus in Proemio galeato, et dicit, quod hoc commendat Paulus in discipulo suo Timotheo. Dicit etiam, quod propter hoc oportet Episcopum esse amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere 1.

Est etiam haec scientia certissimae credulitatis et fidei. Aliae enim scientiae quae de creaturis sunt, quamvis rationes habeant immobiles, tamen eaedem rationes per esse in rebus creatis ac piae, mobiles sunt: haec autem in rationibus aeternis fundata, penitus est immobilis et secundum esse et secundum rationem. Et cum scientia sit stans habitus et immobilis ex intellectualibus acceptus et factus, et non ex sensibilibus vel imaginabilibus, eo quod illa ab appendiciis materiae separata non sunt, planum est hanc vel solam

<--- Page Split --->

vel præcipuam esse scientiam : nihil enim nisi intellectuale est intellectus divinus, prout ipse lux est et causa omnium intelligibilium ; et ex illo nobis est scientia divina. Et hoc est quod dicitur, Psal. xxxv, 10: In lumine tuo videbimus lumen. Et, Psal. iv, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo. Hinc est quod dicit Averroes, quod « scibile « illud quod omnes homines natura scire desiderant, intellectus divinus est, « prout primam habet influentiam super omnia intelligentia et intelligibilia, « conferens intelligentibus virtutem qua possint intelligere, et dans intelligibi- « libus lumen quo movere valeant intellectum ad actum intelligendi. » Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « intellectus divinus « per omnes se expandit intellectuales vultus1. » II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse ulluxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Ex intelligibilibus ergo solis est, et ex prima forma intelligendi omne quod intelligitur, et quod ab omni homine scire desideratur. Si enim propter quod unumquodque tale, et illud magis, ut dicit Aristoteles in I Posteriorum : scimus autem secunda propter prima : si natura scire desideramus secunda, multo magis desideramus scire prima.

Et sic dicitur, Scientia tua, secundum causam formalem omnis scibilis et omnis scientis.

Dicitur etiam, Scientia tua, secundum causam efficientem : eo quod Deus largitate sua hanc efficit in nobis per Spiritum sanctum. Joan. xvi, 13: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Jerem. xxxi, 34: Non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum.

Est etiam scientia subjecti ut de quo : quia de ipso est. Et si objicitur, quod materia cum efficiente et forma non coincidit in idem, ut dicit Aristoteles in II Physicorum. Dicimus, quod hoc intelligitur de materia ex qua, et non de materia circa quam : alioquin instantia erit in omni intellecto et volito, quod et materia et forma finis est intellectus et voluntatis.

Dicitur etiam, Scientia tua, quia ad Deum est sicut ad finem. Hinc est enim quod in Psalmo xlii, 3, dicitur: Emite tueem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Ex hoc consequens est, quod haec scientia sola sapientia sit, vel maxime. Dicit enim Philosophus in I primæ philosophiæ, quod illa scientia maxime sapientia est, cujus finis intus est et sciendi gratia sive causa. Haec autem scientia haec omnia habet. Est enim ab intellectu divino sicut ab efficiente, et ex intellectu divino sicut a primo formali, et de ipso prout est ars plena rationibus omnium quæ sunt et ad ipsum et propter ipsum sicut ad finem. Primum attribuitur

<--- Page Split --->

Patri. Secundum et tertium Filio, secundum quod est virtus et sapientia Patris : secundum quidem attribuitur ei in eo quod est virtus Patris, tertium vero in eo quod est sapientia. Quartum autem attribuitur Spiritui sancto.

Hæc etiam scientia intellectui nostro maxime est applicabilis : et ideo in ipsa maxime quiescit anima. Si enim omne intelligibile per hoc applicabile est intellectui nostro, quod intelligibile est, hoc est, ad lumen scientiae deputatum, illud quod maxime est intelligibile et in purissimo intelligentiae lumine, maxime erit applicabile secundum naturam. Unde, Jacobi, 1, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Ubi dicit Glossa, quod insitum est per naturam. Ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo . Cujus ratio est, quod in nullo scibili quiescit animus, nisi deducat illud ad scibile primum, ad quod non est aliquod medium : et tunc quiescit et stat in illo, et in omnibus aliis assentit propter illud.

Cum igitur jam constet, quod hæc scientia est de scibili primo, prout lux luminum est in seipso, et relucens in omnibus aliis, constat quod in ipsa maxime quiescit animus hominis.

Et si objicitur, quod dicit Philosophus in II Metaphysicae, quod « dispositio « nostri intellectus ad manifestissima naturae est sicut dispositio oculorum « vespertilionis ad lumen solis. » Oculus autem vespertilionis nihil videt in lumine solis, sed fugit ipsum. Ergo et noster intellectus manifestissima et prima fugiet, et non quiescet in eis. Dicimus, quod hoc accidit oculis vespertilionis in quantum sunt vespertilionis scilicet, et non in quantum sunt oculi. Oculi quippe herodii applicantur lumini solis in rota, et quiescunt in ipsa. Et sic accidit intellectui in quantum noster est, hoc est, cum continuo et tempore, reverberari a naturae manifestissimis et primis. In quantum autem intellectus est et quaedam pars divina, ut dicit Philosophus in VI Ethicorum, nihil adeo convenit ei sicut quiescere in primis. Et ideo docent Philosophi, quod aliquis per separationem a continuo et tempore, hoc est, ab imaginabilibus et sensibilibus, suum adipiscatur intellectum, ut possesso intellectu applicando ea ad divina quiescat. Augustinus in libro I Confessionum : « Fecisti nos ad te, Do- « mine, et irrequietum est cor nostrum, donec requiescat in te 2. » Hoc respectu theologia quae natura omnium scientiarum est prima, ultima efficitur ordine studii et inquisitionis. Propter quod dicit Alpharabius, quod « in studio illius Philosophi vitam finierunt. »

Est etiam in demonstratione fortissimae veritatis : eo quod per revelationem primi luminis omnia demonstret quae probat. Aliae autem per lucem intelligentiae in creatis acceptam, quae lux saepe occumbit subjecti malitia in quo est et caligine phantasiarum. Ista autem demonstrat per lucem puram et invincibilem et immutabilem. Sapient. vii, 29 et 30 : Luci comparata, invenitur prior.

<--- Page Split --->

Illi enim succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia. Joan, 1, 4 et 5, de luce quae vita est : Et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae cum non comprehenderunt. Chrysostomus in Originali super idem huic verbo addens dicit : « Quin potius lux comprehendit tenebras, et sui claritate dissipnt. »

Allissima etiam ejus dignitas est, quod supra est non tantum nos, sed etiam Angelicum intellectum posita, quam solus Deus perfecte habet et possidet, Unde Augustinus in libro de Videndo Deum ad Paulinam : « Scire Deum possu- « mus, comprehendere vero minime. » Scire, est suprema mentis nostrae virtute per intellectum tangere. Comprehendere autem, discursus et contactus intellectus est supra terminos rei : quod in infinito fieri non potest et incircumscripto. Propter quod dicit Damascenus, quod « Deus infinitus dicitur, quia « nec loco, nec tempore, nec intellectu mensuratur. » Et Anselmus in Prosologio, quod « Deus est majus quam cogitari possit vel intelligi. » Augustinus in libro Ide Trinitate : « Mentis humanae invalida acies in tam excellenti luce non figi- « lur, nisi per justitiam fidei emundetur 1. » Ad Roman. xi, 34 : Quis cognovit sensum Domini ? Et ideo in hac scientia quilibet proficere poterit, numquam autem ad ultimum perfici : quia hoc esset comprehendere, ita quod nihil sui esset extra intellectum. Ad Ephes. iii, 20 et 21 : Ei qui potens est omnia facere superabundaniter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO I.

An theologia sit scientia ?

Primo ergo quaeritur, An theologia sit scientia ?

Et sex modis arguitur, quod non sit scientia.

  1. Primus accipitur ex eo de quo est. Est enim de gestis singularibus Dei et sanctorum Veteris et Novi Testamenti,

quae gesta historialiter describuntur. De quibus dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quod « historiae rerum semper creduntur, et numquam intelliguntur 1. » Sed de his quae numquam intelliguntur, non potest esse scientia : omnis enim scientia ex intelli-

<--- Page Split --->

gibilibus accipitur, ut docet Aristoteles in I Posteriorum : de intelligibilibus autem meliorem habemus acceptionem quam sit scientia. Cum igitur ea ex quibus accipitur theologia non sint intelligibilia, videtur quod theologia non sit scientia.

Hoc confirmatur per hoc, quod omnis scientia ex universalibus est : gesta autem historica particularia sunt per hic et nunc determinata, ut Philosophus in I Metaphysicae dicit, quod ex multis particularibus similiter acceptis experientia fit, hoc est, experimentalis cognitio. Et ibidem post pauca dicit : « Universale artis et scientiae principium est. »

  1. Secundo, Objicitur ex consideratione ejus de quo est. Est enim de trinitate personarum in una natura, et diversitate naturarum in una persona Christi, et effectibus istorum. Cum enim intellectus noster possibilitier sit, non potest accipere scientiam, nisi per propositiones primas, quas habet apud se, et a nullo accipit Doctore, quibus tamquam instrumentis de potentia ducitur ad actum, et contrarium illis nihil accipit, sicut est de quolibet affirmatio vel negatio vera, et quod nomina et voces non significant infinita, et hujusmodi quaeponit Aristoteles in IV prima philosophiae. Inter has autem est, quod una natura simplex per esse numeratur in diversis hypostasibus, et quod diversarum naturarum substantia et potentia et proprietate differentium, diverse sunt hypostases, et quod non est idem corruptibile et incorruptibile, sicut et probat Aristoteles in I de Caelo et Mundo. Si enim potentia semper essendi in eodem subjecto sit cum potentia corrumpendi, sequitur quod idem subjectum erit, et non erit aliquando, quod est impossibile. Ista ergo principia quae intellectus apud se habet, non permittunt quod scientia generatur in ipso vel de fide Trinitatis et unitatis, vel de fide incarnationis et passionis, vel de fide

resurrectionis et ascensionis : quae potissima sunt in scientia theologiae. Ergo videtur, quod scientia theologica non sit scientia.

  1. Tertio, Arguitur ex hoc, quod tres sunt acceptionis partes, ut dicit Philosophus. Ex probabilibus enim est opinio. Ex credibilibus fides, et haec etiam innata rationibus ex probabilibus nascitur. Ex intelligibilibus autem generatur scientia. Cum ergo sacra Scriptura ex credibilibus sit, videtur quod non sit scientia de theologicis, sed fides. Unde Augustinus in libro XIV de Trinitate : « Non quidquid sciri ab hominibus potest in rebus humanis huic scientiae tribuo, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, sed illud tantummodo quo fides saluberrima, qua ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur 1. » Videtur ergo, quod de theologicis sit fides et non scientia.

  2. Quarto : quia dicit Richardus de sancto Victore quod « fides est supra opinionem, et infra scientiam veritatis. » Videtur ergo, quod de credibilibus non sit scientia, sed aliquid infra scientiam.

  3. Quinto : quia si scientia est, evacuat meritum fidei. Dicit enim Gregorius in homilia sua paschali, quod « fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. » Et cum omnis scientia quae est in nobis, ex humana ratione sit, videtur quod doctrina fidei non sit scientia.

  4. Sexto, Arguitur ex hoc quod dicit Boetius, et Ptolemaeus in Almagesto, in principio, quod « quaedam propter nimiam suam perfectionem perfecto intellectu intelligibilia non sunt, ut Deus, et substantiae separatae. » Sed de quibus non est perfectus intellectus, non generatur perfecta scientia. Et hoc confirmat Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicens, quod « cum ad divina venimus, perfectam invenimus irrationabilita-

<--- Page Split --->

tem 1. » Et hoc est etiam quod dicit Philosophus in libro de Causis, quod « prima causa est super omne nomen, et super omnem rationem, et numquam sufficiunt linguae ad narrationem ejus, propter excellentiam esse ejus. » I ad 1imoth. vi, 16: Lucem inhabitat inaccessibilem.

1

CONTRA hoc est, quod

  1. Illud quod scitur ex primo, verius scitur quam id quod scitur ex aliquo secundorum: sed quod scitur per inspirationem, scitur ex primo : ergo verius scitur quam aliqua alia causa.

  2. Adhuc, Quod scitur ex immobilibus et immobilissimis, verius scitur quam quod scitur ex mobilibus vel minus immobilibus : quod autem per revelationem scitur, ex immobilissimis scitur : ergo illa verissime scientia est.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod theologia verissima scientia est, et quod plus est, sapientia : eo quod per altissimas causas est, quas difficile est homini scire : talia enim cognoscentem Philosophus dicit esse sapientem in primo primae philosophiae : et talem scientiam vocat sapientiam.

A 4 1.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod scientia theologiae de particularibus est, non quia sit in particularibus particulariter consideratis, sed quia scientia est secundum pietatem, ut dicitur, ad Titum, 1, 1 2, et informans ad fidem meritorum et operum. Talis autem scientiae perfectio ultima in operibus particularibus particulariter operantibus est.

Adhuc autem : quia talis scientia magis creditur eis qui talia amant opera et faciunt, quam propter persuasionem, ut dicit Philosophus in libro IX Ethicorum.

Adhuc arguitur : quia in particularibus proposita, plures qui secundum sensum judicant, instruit et informat ad pie-

tatem : ideo in libris suis in particularibus proponitur. Unde Hieronymus in suo Proemio galeato : « Nolo ut offendari in Scripturis sanctis simplicitate et quasi vilitate verborum, quae vel vitio interpretum, vel de industria sic prolata sunt, ut rusticam concionem facilius instruerent, et in una eademque sententia aliter doctus, aliter sentiret indoctus 2. » Singulare enim potentia universale est aliquando : quia sicut in uno similiter se habet in omnibus aliis. Propter quod sequitur, si anima Petri est immortalis : ergo anima omnis hominis. Et similiter, si fides, spes et charitas in Abraham accepta est, in omnibus hominibus accepta erit. Et si revelatum a Spiritu veritatis in uno verum est, in omnibus verum erit. Propter quod particularia sacrae Scripturae potentia universalia sunt, ut ex ipsis sicut ex universalibus arguatur. Si enim semel interpositio terrae, recto diametro semel faciat eclipsim, sequitur quod semper facit. Sic igitur et hac de causa theologia in particularibus proponitur, cum tamen verissime scientia sit universalis.

Quod autem quidam hic distinguunt, quod quatuor modis dicitur universale. Prædicatione scilicet, quod de pluribus potentia vel actu vel utroque modo prædicatur, ut homo, domus heptangula, quae forte numquam fuit, sed tamen esse potuit, ut dicit Avicenna. Et sol qui universale est, quamvis non nisi de uno actu prædicatur. Secundo modo universale est, ut dicunt, quod exemplariter ad multa refertur, ut sigillum, et actus exemplaris Sanctorum. Tertio modo universale est significando ad multa relatum, ut mors Abel ad mortem Christi in se et in omnibus martyribus suis. Propter quod dicitur, Apocal. xm, 8 : Agnus qui occisus est ab origine mundi. Quarto

1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 1.

2 Ad Titum, 1, 1 : Paulus, servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi, secundum fidem electo-

rum Dei, et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est, etc.

3 S. HIERONYMUS, In Prologo galeato, cap. 7.

<--- Page Split --->

modo dicunt universale esse causando ad multa relatum, sicut prima causa universalis dicitur esse. Hæc quidem bene dicta sunt, quamvis ad propositum nihil : quia scientia non est de universalibus exemplificando, vel significando, vel causando, sed prædicando tantum.

Et quod dicit Augustinus, quod talia « semper creduntur, et numquam intelliguntur, » intelligitur de gestis humanis, in quibus non"sicut in uno, sic in omnibus aliis est.

Ad 2. Ad n quod secundo objicitur, dicendum quod noster intellectus perficitur luminibus et elevatur : et ex lumine quidem connaturali non elevatur ad scientiam Trinitatis et incarnationis et resurrectionis. Ex lumine autem fluente a superiori natura, ad supermundana elevatur, quae potentia sola divina et voluntate sunt, ut dicit Chrysostomus. Et his lumine desuper fluente assentit: et certius ea scit, quam ea quae ex lumine sibi connaturali accipit.

Ad 3. Ad n quod tertio objicitur, dicendum quod sunt credibilia quae intelligibilia esse non possunt, sicut gesta humana, quae potentiam universalitatis non habent. Et hæc non generant nisi opinionem, vel fidem, non secundum quod fides est virtus, sed secundum quod dicit Philosophus in III de Anima, opinio innata rationibus fit fides. Et sunt credibilia quae per inductionem luminis superioris fiunt intelligibilia: et hæc faciunt certissimam scientiam. Isaïæ, vii, 9, secundum translationem Septuaginta interpretum : « Nisi credideritis, non intelligetis 1. » Et Dionysius dicit in libro de Divinis mominibus, quod « fides est lumen locans credentes in prima veritate, et primam veritatem in ipsis immobilibus 2. » Et ideo sub lumine illius accipitur quod sub lumine naturali non potest accipi. Dicit enim Boetius, quod « quid-

quid potest potentia inferior, potest superior, et amplius. »

Ad QUARTUM dicendum, quod Richarddus vocat opinionem omne id quod humana æstimatione vel ratione acceptum est : scientiam vero veritatis id solum quod in visione Dei faciem ad facie perspectum est. Et sic verum est, quod fides est media inter opinionem et scientiam veritatis. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ægnimate : tunc autem facie ad faciem. Sed secundum quod scientia est acceptio veritatis per certas rationes et immobiles de credibilibus fidei, potest esse et est vera scientia.

Ad QUINTUM dicendum, quod si esset ex humana ratione, teneret objectum : nunc autem quia ex rationibus fidei est, non tenet.

Et quod dicitur, quod omnis nostra scientia est ex humana ratione, falsum est, nisi intelligatur humanitus non divinitus accepta.

Ad SEXTUM jam patet solutio. Perfectissima enim lumine humani intellectus non perfecte intelliguntur, lumine autem superioris naturae vere possunt intelligi et perfecte, perfectione via, et non patriæ, nisi paucis, ut Paulo in raptu hoc concessum fuit per privilegium speciale. Job, xxxvi, 25 : Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul. I ad Corinth. xiii, 12 : Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.

Ex his patet, quod credibile tribus modis se habet ad intellectum, ut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Impossibiliter, ut in gestis hominum, quae semper creduntur et numquam intelliguntur. Antecedenter, ut in gestis divinis, quae non intelliguntur nisi prius credantur. Consequenter, ut in rationibus disciplinabilibus, quae mox ut intelliguntur, statim creduntur 3.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO II.

Quid sit theologia secundum definitionem ?

Secundo quaeritur, Quid est theologia per rationem definitivam ?

Et dicit Augustinus in libro XIV de Trinitate, quod « theologia est scientia quae est de rebus ad salutem hominum pertinentibus 1. »

Item, Ibidem dicit : « Non quidquid sciri potest ab hominibus in rebus humanis, ubi plurimum est supervacuae vanitatis, aut noxiae curiositatis, huic scientiae tribuo : sed id solummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, et roboratur. »

Ex quo accipitur, quod theologia scientia est, ea quae sunt ad fidem generandam, nutriendam, roborandam considerans.

CONTRA PRIMAM harum definitionum objicitur sic :

  1. Theologia de multis est, quae non directe ad salutem hominis pertinent, quae in diversis narrantur historiis. Ergo non tantum est de his quae ad salutem hominis pertinent.

  2. Adhuc, De peccatis est, quae ad salutem hominis non pertinent, sed potius impediunt, non ergo est de his quae ad salutem hominis pertinent tantum.

CONTRA SECUNDAM vero definitionem sic objicitur :

  1. Fides enim saluberrima in quan-

tum fides, gignitur per miraculi, et in quantum saluberrima, informatur per charitatem. Secundum hoc ergo tota theologia esse debet de miraculis et charitate : quod constat esse falsum.

  1. Adhuc, Diffinitio et nomen per implicitum et explicitum idem dicunt : nomen autem theologiae non dicit nisi sermonem vel rationem de Deo : ergo videtur, quod in diffinitione non plus debeat contineri : non ergo debet poni, quod sit de his quae ad salutem hominis pertinent.

  2. Adhuc, Dicit Augustinus in libro II de Libero arbitrio, quod « virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis 2. » Secundum hoc ergo theologia non esset nisi de Deo in quantum gignit in nobis virtutes : nihil enim gignit in nobis virtutes nisi Deus.

SOLUTIO. Ad haec et similia dicendum, quod sicut dicitur ad Titum, i, 1, theologia scientia est secundum pietatem, hoc est, quod non est de scibili simpliciter ut scibile est, nec de omni scibili, sed secundum quod est inclinans ad pietatem. Pietas autem, ut dicit Augustinus, cultus Dei est, qui perficitur fide, spe, charitate, oratione, et sacrificiis. Et hoc modo theologia scientia est de his qua e ad salutem pertinent : pietas enim conducit ad salutem. Hoc etiam modo

<--- Page Split --->

est de his ex quibus fides generatur, nutritur, et roboratur in nobis quantum ad assensum primæ veritatis. Assensus est primæ veritatis propter se et super omnia : fides est in actu. Hunc autem assensum inductive quædam generant, sicut auditus operum et miraculorum, sive in seipso, sive in factis Sanctorum, sive etiam in judiciis et pœnis malorum, sive in mundi constitutione, lapsu hominis, in recreatione et glorificatione Sanctorum. Ad Roman. x, 17 : Fides est ex auditu : auditus autem per verbum Christi. Hæc etiam sæpius meditata fidem nutriunt ut calescat, et confortant ut avertentibus resistat. Et de omnibus his in quantum hujusmodi sunt, theologia est.

Ad dimm. 1. Ad primum ergo dicendum, quod sicut dicit Aristoteles, nihil prohibet unam scientiam esse plurium, velut amborum finium : unius tamquam finis, alterius tamquam ejus quod est ad finem. Et ideo theologia est de his quæ ad salutem pertinent ut finis : de multis autem aliis est ut inclinantibus ad pietatem quæ ducit ad finem : et hæc in theologia describuntur.

Ad alud dicendum, quod de peccatis est theologia, in quantum per fugam eorum inclinant ad pietatem, sicut medicina de ægritudinibus est, docens perseverare corpora ne ægritudinem incidant : si ægra sint, docet quibus antidottis ab ægritudine purgentur et liberentur. Et hoc modo theologia tractat de peccatis et remediis peccatorum.

Ex his facile patet respondere ad seAd dim Ad quens.

Ad alud dicendum, quod theologia Ad nomine ipso non dicit nisi rationem vel sermonem de Deo : sermo autem de Deo debet esse determinativus Dei, non secundum esse et substantiam tantum, sed secundum quod est principium et finis eorum quæ sunt : quia aliter imperfecte cognoscitur. Non autem est principium et finis nisi per ea quæ ad exitum rerum ab ipso et ad reductio- nem rerum ad ipsum pertinent : et hæc sunt quæ pertinent ad salutem hominis. Et per hoc patet solutio.

Ad hoc quod objicitur, quod solus Adus Deus operatur fidem in nobis et virtu- tes, dicendum quod licet solus efficienter operetur dando gratiam prævenientem et subsequentem, in virtutibus tamen multa sunt quæ inductive et inclinative ad hoc cooperantur ex parte nostra, se- cundum quod fides est ex auditu interio- ri vel exteriori.

Ex his accipitur, quod theologia scientia religiosa est, secundum quod Tullius in fine primæ rhetoricae religionem diffinit, dicens, quod « religio est quæ curam ceremoniamque cuidam naturae quam superiorem vocant, affert. »

Patet etiam, quod est scientia, secundum quod sanctitatem in libro de Bonis laudabilibus diffinit Aristoteles, dicens quod « sanctitas est scientia scire faciens quæ ad Deum justa sunt. » Sapient. x, 10 : Dedit illi scientiam Sanctorum.

QUÆSTIO III.

De quo sit theologia ut de subjecto ?

Tertio quaeritur, De quo sit theologia ut de subjecto ?

Et de hoc sunt quatuor positiones. Una est Augustini in libro I de Doc-

<--- Page Split --->

trina Christiania 1, quam sequitur Magister in Sententiis, quae est, quod « qui diligenter legit continentiam novae et veteris legis, inveniet eam circa res et signa versari. »

Secunda est Hugonis de sancto Victore in libro Sententiarum suarum, quae dicit, quod « materia divinarum Scripturarum sunt opera reparationis : aliarum vero scientiarum materia sunt opera conditionis. »

Tertia, In principio Glossæ Psalterii dicitur, quod « nihil est in Scriptura divina, quod non ad Christum vel Ecclesiam pertineat. » Ergo caput et corpus, sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia subjectum sunt sacræ Scripturæ, hoc est, totus Christus integer.

Alia positio est, quod Deus sit subjectum sacræ Scripturæ, sicut et per nomen significatur quo theologia vocatur.

De istis ergo positionibus quaeritur. Et principaliter quidem quaeritur de subjecto.

Sed quia per subjectum scientia est una vel plures, secundo quaeritur, utrum theologia scientia sit una vel plures? et, Qua unitate est una, si una est ?

Item, Ex subjecto habet quod sit practica vel theorica.

Adhuc, Ex subjecto habet quod sit universalis vel particularis. Et ideo quarto quaeritur, utrum universalis vel particularis est scientia ?

MEMBRUM I.

De subjecto theologia secundum quatuor positiones assignalas 2.

PRIMUM ergo inter haec est quaerere de subjecto theologiae.

Et quaeramus primo de positione Augustinis, qui dicit res et signa esse subjectum.

Hoc enim probatur sic :

Jam enim habitum est, quod theologia est scientia de his quae ad salutem hominis pertinent : ergo erit de his quae salutem faciunt effective, et sunt objecta salutis, et de his quae ad salutem disponunt, et de ipso homine percipiente salutem secundum quod salutis est perceptibilis. Erit ergo de rebus quibus fruimur tantum, in quibus salutis est complementum. Et erit de utilibus disponentibus ad hoc. Et hoc dupliciter, scilicet ex parte intellectus, et ex parte affectus. Ex parte quidem intellectus significando ut signa. Ex parte autem affectus ut disponentia ad salutem per se vel per accidens in recessu a malo, vel in accessu ad bonum : et haec sunt utilia. Et hac ratione dixit Augustinus 3, quod tota theologia versatur aut circa res quibus fruendum est, quae sunt Pater, Filius, et Spiritus sanctus : aut circa res quibus utendum est, significando vel disponendo ad salutem : aut circa res fruentes vel utentes, quae sunt salutis perceptibiles, ut homo. Sic enim signum ad rem utilem reducitur, secundum quod uti est, ut dicit Augustinus, aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre significando vel disponendo.

SED CONTRA hanc opinionem videtur sed contra esse, quod

  1. Signa et res non videntur esse ordinabilia sub uno genere subjecti. Unde in aliis scientiis, scientiae de signis ut de sermonibus, distinguuntur a scientiis de rebus. Sermationales enim a realibus scientiis distinguuntur. Ergo videtur, quod in ista scientia non possit esse una scientia de rebus et de signis.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Signa valde multiplicia sunt : quædam enim sunt signa per allegoriam, quædam vero per modum sacramentalem : et illa in una parte scientiæ non continentur : alia enim scientia sacramentalis est, et alia symbolica. Et ita videtur, quod res et signa materia non possunt esse sacræ Scripturæ.

  2. Adhuc, Res valde ample accepta est secundum quod ad unam scientiam non videtur posse reduci. Res enim quibus utimur et fruimur, omnia continent : omnibus enim quot sunt in cœlo et in terra utimur vel fruimur : ergo videtur, quod theologia sit de omnibus : et consequenter tunc aliis scientiis non indigeremus.

CONTRA positionem secundam, scilicet Hugonis, sic objicitur :

  1. Statim in principio Genesis theologia est de operibus conditionis : ergo non videtur materia sacræ Scripturæ tantum esse de operibus reparationis.

  2. Adhuc, Sacra theologia est de causa operum conditionis et reparationis : non ergo videtur, quod sit de operibus reparationis tantum ut de subjecto.

CONTRA positionem tertiam sic objicitur : quia

  1. Multa sunt in sacra Scriptura quæ nec de Christo sunt, nec de Ecclesia, sicut quod Deus creavit in principio cœlum et terram, quod diluvium inductum est, quod linguæ divisæ sunt, et alia multa quæ de cœlis, elementis, et Angelis scribuntur. Videtur ergo, quod totus Christus non sit materia sacræ Scripturæ.

  2. Præterea, Mali sive in via, sive in inferno, et diabolus, non sunt de capite, nec de corpore : et tamen de illis etiam sub differentiis eorum in sacra Scriptura determinatur.

CONTRA quartam positionem objicitur per hoc, quod

  1. Multa tractantur in sacra Scriptura

quæ non sunt Deus, nec de Deo probantur ut de subjecto.

  1. Adhuc, Quia dicit Boetius in libro de Trinitate, quod « Deus subjectum esse non potest : » ergo non potest esse subjectum theologia.

SOLUTIO. Ad hæc et similia dicendum, quod subjectum in scientiis tripliciter assignatur, scilicet quod principaliter intenditur et in principali parte scientiæ, sicut Deus dicitur esse subjectum primæ philosophiæ, quia in principali parte ejus de Deo intenditur et de substantiis divinis quæ separate sunt, a quo etiam ab antiquis Philosophis theologia vocabatur : denominatio enim debet fieri ab ultimo et optimo.

Secundo modo assignatur subjectum in scientiis, de quo et de cujus partibus probantur passio nes : sicut ens subjectum esse dicitur primæ philosophiæ, quia unum et multa, potentia et actus, et ens necesse et ens possibile probantur de ente.

Tertio modo assignatur subjectum scientiæ, circa quod est continentia ejus propter bonitatem et claritatem doctrinæ, et talia sunt quæcumque sunt adminiculativa ad subjectum primo modo vel secundo modo dictum, per quæ declaratur in prima vel in secunda intentione subjectum, sicut prima philosophia est circa positiones antiquorum, et circa principia demonstrabilium, et circa uno modo vel multipliciter dicta, etiam circa definitiones secundum se, vel physicam, et circa principia definitionis utriusque.

Et in omnibus generalibus scientiis hanc triplicem subjecti determinationem necesse est esse.

Dicimus igitur, quod si assignetur subjectum theologia secundum quod principaliter est intentum, et propter quod cognoscendum tractatur de omnibus aliis, Deus est subjectum theologiae, et ab ipso denominatur. Si vero dicitur subjectum secundo modo de quo probantur passiones, et quod per passiones

<--- Page Split --->

potest esse subjectum. Subjectum enim in g enere entis est substans, vel naturae essentiali, vel accidenteli : et si primo modo esset subjectum, esset in ipso universale et particulare : quod est inconveniens. Si secundo modo, esset in ipso accidens, et esset mutabilis : quod iterum esset inconveniens. Sed non intellexit Boetius, quin posset esse subjectum de quo multa probantur, qua per modum relationis et attributionis conveniunt ei : talia enim multa etiam Philosophi probaverunt de Deo, sicut quod sit simplex, et aeternus, et principium, et hujusmodi alia qua e de ipso ut de subjecto probata sunt.

MEMBRUM II.

Utrum theologia sit scientia una, vel plures? Et, Qua unitate sit una, si una est 1 ?

JuxTA hoc secundo quaeritur, Utrum theologia sit una, vel plures, et qua unitate sit una, si una est ?

Videtur, quod non sit una.

  1. Dicit enim Aristoteles in I Posteriorum 2, quod una scientia est, qua e est unius generis subjecti. Et est sensus, quod una scientia est de uno subjecto in genere, ad cujus ambitum prædicationis reducuntur omnia quæ sicut partes sunt in totalitate subjecti. Sicut geometria de quantitate continua est, ad cujus communitatem omnia reducuntur quæ considerat geometria. Et sic arithmetica una scientia est, quæ est de numeris. Et non tantum hoc est in realibus, sed etiam in logica, quæ de syllogismo est et partibus syllogismi, ad cujus formam omnes aliae rationes reducuntur. Ad unum autem tale commune res et signa reduci non pos-

sunt, nec Christus et opera reparationis. Crucifixio enim et mors passiones sunt : resurrectio vero et ascensio actiones : actio vero et passio ad unum commune genus non reducuntur. Similiter caput et corpus, et actiones capitis et corporis, in uno communi genere non continentur cum passionibus eorumdem.

  1. Adhuc, Deus in nullo genere est, nec genus alicujus rei. Quæ ergo tractantur in sacra Scriptura, ad nullum unum genus reduci possunt. Ergo sacra Scriptura una scientia non est.

  2. Adhuc, Etiamsi signa reducantur ad res, secundum quod res dicitur ens ratum : tamen res utiles et fruibiles ad unum genus nullo modo possunt reduci, eo quod fruibile nec genus est, nec cum aliqua re in uno genere. Relinquitur ergo, quod de fruibili et utili non potest esse una scientia.

In CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Sancti loquuntur de theologia sicut de scientia una. Dicit enim Augustinus in libro XIV de Trinitate quod « sacra Scriptura est de his quæ ad salutem hominis pertinent. »

  2. Adhuc, Si non est una, sequitur quod est plures : et sic sunt plures theologiæ, subjectis passionibus et principiis a se invicem divisæ.

SOLUTIO. Ad hoc dixerunt quidam, quod omnia quæ tractantur in sacra Scriptura sub una ratione stant, quæ est revelabile esse : et sic de ipsis est sacra Scriptura ut una. Et quod hoc falsum sit, statim patet. In sacra enim Scriptura tractatur de historiis, parabolis, moribus, et potentiis animæ : et non secundum quod accipiuntur per revelationem. Adhuc autem de Deo secundum quod via rationis investigatur : quæ quamvis communi nomine revelatio vocatur, I ad Corinth. II, 10 : Nobis revelavit Deus :

<--- Page Split --->

tamen haec scientia non est forma uniens scientias vel scibilia sub una forma coarctans : alioquin omnis scientia esset una scientia. Dicit enim Ambrosius, et ponitur super epist. I ad Corinth. xii, 3, super illud : Nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, quod « omne verum a quocumque dicatur, a Spiritu sancto est. » Adhuc, Forma quae unit scientiam secundum Aristotelem, forma est quae subjectum facit unum et solum et totam causam passionis, ita quod passio per se vel sub disjunctione dicitur de subjecto per se et de omni totalitate subjecti et temporis et secundum quod ipsum, sicut triangulus rectilineus subjectum est ejus quod est habere tres angulos æquos duobus rectis, et convenit omni triangulo per se et semper et secundum quod ipsum. Nisi enim talis forma uniret subjectum, omnia quae demonstrantur de subjecto, demonstrarentur per accidens. Revelatio autem sive revelabilitas non est forma sic uniens ea quae in sacra Scriptura determinantur. Revelatio enim non est aliquid ponens in eo quod revelatur, sed in eo cui fit revelatio. Ergo nihil est dicere, quod ab unitate revelationis una dicatur scientia.

Aliiverodixerunt , quodnonoportetitastrictequæreresubjectuminsacraScriptura , eoquodestscientiageneralis , omniaquodammodoconsiderans . Contraquosobjicitur : quiainmetaphysica , quæscientiageneralisest , talisrequiri - turunitassubjecti . Nisienimtalissit , proculdubioquæcumquedesubjectoostenduntur , peraccidensostenduntur , sivesuperiora , siveinferiorasintsubje - c t o . Sicuthaberetresangulos , peracci - densostenditurdeisoscele , eoquodac - cidittrianguloisoscelemesse : etperac - cidensdefigura , quiaacciditfigurætriangulumesse . Ethæcunitasrequiriturinmetaphysicasicutinaliisscientiis .

Hæc autem quæ concludunt de necessitate, concedimus dicentes quod theologia una est scientia ab unitate formæ unum facientis subjectum, secundum

quod substat et causa est passionum quæ determinantur de subjecto, quod secundum primam intentionem subjecti dicitur. Jam enim habitum est, quod signum refertur ad utile : utile autem refertur ad fruibile. Dicit enim Philosophus, quod ubi unum propter alterum, utrobique unum. Et est sensus, quod finis et non aliud quam finis inspicitur et quæritur et in seipso et in eo quod est ad ipsum : et sic utrobique quæritur finis : et sic in utili quæritur fruibile, et stat sub forma fruibilis. Et hæc unitas non est generis, nec speciei, sed principii : quod simpliciter est in uno et in aliis secundum modum quo respiciunt in ipsum per analogiam unicuique determinatam : et talis unitas est primæ philosophiæ et theologiæ.

ADPRIMUMigiturdicendum , quodcumdicitPhilosophus , quodunascientiaestquæestuniusgenerissubjecti , intelligi - turunumgenusincommuniadunita - temgenerisetunitatemproportionissi - veanalogiæ . Unitasenimgenerisfacitunitatemscientiæspecialis : unitasautemanalogiæfacitunitatemscientiæcommu - n i s .

Adaliuddicendum , quodlicetDeusinnullogeneresitprædicabilicumali - q u o , eoquodnecestgenus , necestspe - c i e s , necparticulare : esttameninmultissicutperanalogiamcommunibus . Taleenimcommuneinunosimpliciterest , etinaliisnonsuntnisimodiejus , quisuntextraipsum , etrealitersuntinhisquærespiciuntadipsum . Etsicinformafrui - bilisestutileetsignum , etinformacau - sæestetopusconditioniisetopusrepa - rationis : nihilenimquæriturineoquodestadfinem , nisifinis .

Adidquodincontrariumobjectumest , concedimus . Solutionesetiamindu - ctænullæsuntsicutdenecessitatepro - batumest .

Perhocpatetsolutioadtotum .

<--- Page Split --->

MEMBRUM III.

Utrum theologia sit scientia practica vel theorica 1 ?

Deinde quaeritur juxta idem, Utrum sit scientia practica vel theorica? Hoc enim a modo subjecti habet determinare.

  1. Dicit autem Aristoteles in I de Anima, quod practica scientia stant ad opus, speculativa autem ad causam et ad verum. Ista autem scientia ad opus stat sicut ad ultimum perfectivum. Jacobi,1,25 : Qui perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditur obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Videtur ergo, quod id ad quod stat Scriptura, factum sit et opus : ergo practica est.

  2. Adhuc, In operibus traditur, et in historicis, et in parabolicis, et praeceptis legalibus, et in Evangeliiis, et propheticis, et epistolis Apostolorum : omnes enim illae admonitoriae sunt et exhortative ad opera.

Adhuc, Ad Titum, 1, 1 : Secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est. Ergo theologia non est veritatis ut veritatis, sed veritatis ut est inclinativa pietatem : stat ergo ad opus, et non ad verum : videtur ergo, quod practica sit.

Sæd contra. In contrarium hujus videtur esse, quod sacra doctrina est de Deo et operibus ejus, in quibus opus nostrum non requiritur, sed requiritur verum quod est in eis. In omnibus autem practicis sive liberalibus sive mechanicis opus nostrum requiritur : videtur ergo; quod haec scientia sit theoria et non practica.

veritate sacra Scriptura practica est, et stat in opere virtutis vel theologicae vel cardinalis : quia si etiam verum in re fruibili vel utili inquirit, hoc ipsum refert ad affectum, ut scilicet in fide vel in eo quod succedit fidei fruatur per affectum vel intellectum affectivum summa veritate, per speciem vel spei succedens summe beatificante, per charitatem summa bonitate. Historiæ autem proposita et praeceptive in lege et parabolice ad opus refert meritorium. Hymnidice autem ut in Psalmis descripta, ad affectum refert pietatis : et verum quod inquirit, de Deo et operibus ejus inquirit, non ut verum simpliciter, sed ut summe beatificans, in quod referat totam pietatis intentionem in affectu et opere. Sicut etiam Aristoteles in X Ethicorum felicitatem contemplativam determinat, ut ad finem ad quem referantur actus virtutum intellectualium et moralium et heroicarum : propter quod et ipsa quae tractat de felicitate contemplativa, moralis sive practica est sicut et caeteræ partes moralis scientiæ. Differt tamen ab aliis practicis quas Philosophus considerat. Alia enim practicae stant ad opus perfectum perfectione virtutis acquisitæ : ista autem stat ad opus perfectum perfectione virtutis infusa per gratiam.

Et per hoc patet solutio ad totum.

MEMBRUM IV.

Utrum theologia sit scientia universalis, vel particularis ?

DEMMUM juxta idem quaeritur quarto, Utrum sit universalis vel particularis scientia ?

Et videtur, quod universalis.

Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod in

  1. Est enim de universali subjecto

<--- Page Split --->

quod omnia comprehendit, et est de omnibus, sicut jam ante habitum est : quod autem de omnibus est, universale est.

  1. Adhuc, Aristoteles in II primae philosophiae dicit, quod est scientia quae considerat ens in quantum ens : et haec est non una de scientiis particularibus, sed est scientia universalis. A simili ergo et ista universalis est, quae considerat omne ens.

  2. Adhuc, Si particularis scientia dicitur a particulari subjecto, et universalis ab universali, videtur haec esse universalis, quia nihil relinquit quod non consideret sive in practicis scientiis sive in theoricis : hoc enim facere non potest nisi sub aliquo communi subjecto ad omnia.

etra. In contrarium hujus est, quod sicut ens particulare in principio est in ente universali, sic principia entis particularis sunt in principiis entis universalis sicut in primis essentialtibus ipsa, sive sint complexa, sive incomplexa : incomplexa, sicut subjectum et passio : complexa, sicut dignitates et principia quae sunt propositiones sive virtute sive subjecto syllogismum ingredientes. Sicut ergo omnes particulares scientiae principia sua accipiunt a scientia universali quae est prima philosophia, sic a theologia accipiunt,si ipsa est scientia universalis : hoc autem falsum est : ergo theologia non est scientia universalis.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod theologia proprie loquendo non est particularis, nec universalis. Proprie enim universalis est, quae est de ente quod universalis est essentialiter omnibus. Particularis autem, quae est de aliqua specie entis sive parte ejus per formam substantialem coarctati sub ente communi sicut sub principio, et non sub genere. Theologia autem non est de ente ut ens est, nec de partibus entis est ut entis partes sunt : sed est de ente determinato per formam analogiae ad id quo fruendum est, et de partibus ejus secundum quod specialem habet analogiam ad illud. Et ideo non simpliciter est universalis vel particularis, sed quodammodo universalis et particularis, sicut et ethica quae quodammodo de omnibus est et moralibus et fortuitis, ut de potentatu, et divitiis, et partibus utriusque istorum, prout organice vel condecorative ad felicitatem civilem faciunt. Quia enim in ratione speciali de omnibus est, propter hoc non potest esse scientia universalis. Et quia haec ratio specialis omnibus applicabilis est per modum diversum signi vel utilis vel fruibilis, ideo proprie particularis esse non potest : propter quod etiam aliae scientiae ab ipsa principia sua accipere non possunt : non enim considerat id quod commune essentialiter omnibus particularibus est per principia essentialia,sed per analogiam, secundum quod dictum est.

QUÆSTIO IV.

Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quarto, Secundum ordinem primae divisionis quaeritur, Utrum ab aliis scientiis separata sit ?

Et videtur, quod non. 1. Si enim theologia dicitur scientia a Deo, a nulla separata est per hanc diffi-

<--- Page Split --->

rentiam. Eccli. i, 1 : Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper.

ista autem de operibus reparationis : ergo separatae sunt.

  1. Si vero dicitur theologia, quia est de Deo, a prima philosophia separata non est, quae est de Deo in potissima parte ejus.

  2. Si vero dicitur theologia, quia revelata a Deo, iterum per hanc differentiam a nulla separatur philosophica scientia. Ad Roman. i, 19 : Quod notum est Dei, manifestum est illis, Philosophis scilicet : Deus enim illis manifestavit. Ergo quidquid sciunt Philosophi de Deo, manifestante et revelante Deo didicerunt.

  3. Si dicatur theologia Spiritu sancto inspirata, iterum per hanc differentiam non separatur. I ad Corinth. xii, 3, Ambrosius in Glossa : « Omne verum a quocumque dicatur, a Spiritu sancto est: »

  4. Adhuc, Subjecto non separatur ab aliqua : agit enim de moralibus, intelligibilibus, naturalibus, et multis disciplinalibus in mensuris templi, et numeris musicis quos ponit.

Quod concedendum est, et dicendum, 5 quod haec scientia separatur ab aliis subjecto, passione, et principiis confirmantibus ratiocinationem. Subjecto quidem, quia in aliis scientiis subjectum est ens vel pars entis, a natura vel a nobis causatum, ut dicit Avicenna in principio suae metaphysicae. In theologia autem subjectum est fruibile, vel relatum ad ipsum per modum signi vel utilis. Passione autem, quia quod in hac scientia de subjecto ostenditur, vel divinum est attributum, vel ordinatum est ad ipsum : in aliis autem scientiis proprietas entis est a nobis vel a natura causata. Principio vero, quia quod in ista scientia probatur, per fidem quae articulus est qui creditur, vel antecedens fidem, quod est Scriptura, vel per revelationem probatur ut principium. Quod autem in aliis scientiis probatur, probatur per principium quod est dignitas, vel maxima propositio.

Ex his ergo videtur non ab aliis separata, et ulterius quod sit superflua, cum per partes tradatur in aliis.

Sed contra. In contrarium est, quod 1. Omnis humana scientia acquisita est : divina autem per revelationem accepta. Acquisitum autem et non acquisitum separata sunt.

principum hujus saeculi cognovit. Glossa, hoc est, Philosophorum. Separata est ergo a cognitione Philosophorum.

  1. Adhuc, Jam habitum est, quod aliae scientiae sunt de operibus conditionis,

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod omnis quidem scientia est a Deo largiente : sed non sic ista scientia, sed a Deo revelante per fidem.

Ad SECUNDUM dicendum, quod prima philosophia de Deo est secundum quod substat proprietatibus entis primi secundum quod ens primum est. Ista autem de Deo est secundum quod substat attributis quae per fidem attribuuntur.

Ad TERTIUM dicendum, quod duo sunt modi revelationis. Unus quidem modus est per lumen generale nobis. Et hoc modo revelatum est Philosophis : hoc enim lumen non potest esse nisi a primo lumine Dei, ut dicit Augustinus in libro de Magistro. Et hoc optime probatum est in libro de Causis : « Aliud lumen est ad supermundana contuenda, et hoc est elevatum super nos. » Et hoc lumine revelata est haec scientia.Primum relucet in per se notis, secundum autem in fidei articulis.

<--- Page Split --->

Ad QUARTUM dicendum, quod Ambrosius loquitur de influentia luminis connaturali, quod super esse verum fluit a spiritu veritatis, sicut a primo principio.

Ad QUINTUM dicendum, quod licet materialiter in aliis scientiis tractantur quæ tractantur in scientia divina, tamen non sic tractantur : sed in eis tractantur ut ens, vel partes entis substantes proprietatibus quæ fluunt ex essentialibus eorum. In ista autem scientia tractantur secundum relationem ad fruibile, et secundum quod substant proprietatibus

quæ attribuuntur eis in quantum talia sunt.

Ex his ulterius patet, quod hæc scientia non superfluit, sed valde necessaria est ad salutem. Ex illuminatione enim connaturali nobis non sufficienter innotescunt quæ ad salutem necessaria sunt. Unde omnibus aliis traditis scientiis ista tamquam omnium perfectiva necessaria est, in qua supermundana illuminatione innotescunt ea quæ ad salutem hominis pertinent.

QUÆSTIO V.

Quis sit modus proprius theologie ?

Quinto, Secundum divisionem principalem de modo theologiae proprio quaeritur.

Et quaeruntur quatuor.

Primo enim quaeritur, Si habeat modum scientiae vel artis ?

Secundo, Si habeat modum certiorem aliis scientiis, vel non ?

Tertio, Si habeat modum argumentationis ?

Quarto, Quæritur de quatuor modis ejus qui assignantur a Sanctis.

MEMBRUM I.

Utrum theologia habeat modum scientiae vel artis ?

Primo ergo quaeritur, Si habeat modum scientiae vel artis ? Et videtur, quod non.

  1. Omnis enim scientiae modus definitivus est, et divisivus, et collectivus. Si enim ex prioribus manifestet incomplexum secundum essentiam, definitivum habebit modum. Si autem ex posterioribus incomplexam manifestet potestatem, divisivum habebit modum. Si vero complexum declarare intendat, oportet hoc fieri colligendo terminos et propositiones ad formam syllogisticam, vel alterius ratiocinationis quæ ad syllogismum reducibilis est.

Item, Cum ars sit factivum principium cum ratione, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, oportet quod medium artis, ut ibidem dicit, sit ratio recta regulans opus : propter quod dicit Tullius, quod « ars est collectio principiorum ad eumdem finem tendentium : » hoc quod rectam rationem vocavit, vocans principia : et hoc quod Aristoteles vocat opus, vocans finem. Et hoc modo non procedit sacra Scriptura, sed potius historice, vel parabolice, vel etiam metaphorice, ut dicit Dionysius in libro de Calesti hierar-

<--- Page Split --->

chia, dicens, quod poetice procedit sub tegumentis metaphoricis 1. Videtur ergo, quod modus sacre Scripturae nec scientialis, nec artificialis sit.

  1. Adhuc, Metaphoricis sive transumptis uti peccatum est in scientialibus et artificialibus, ut dicitur in II Topicorum. Talibus autem maxime utitur sacra Scriptura. Ergo videtur, quod non procedat scientificiiter vel artificialiter.

  2. Adhuc, Scientiae et artis est procedere per sermones manifestos : sacra autem Scriptura traditur in sermonibus mysticis et occultis : modus igitur sacra Scripturae scientificis et artificialis non est.

agnus peditat, et elephas natat : » vocans agnum pium et simplicem, qui quasi peditando de virtute in virtutem proficit in exemplari doctrina, qua» particulariter et sensibiliter proponitur, ex qua quasi paradigmate rudium accipitur informatio. Elephantem vero vocat sapientem et litteratum, qui ad profunda sapienti» qua» colligitur in particularibus, non attingit.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut ante habitum est, noster intellectus conjunctus est continuo et tempori : et ad manifestissima habet se sicut oculus vespertilionis, qui non comprehendit lumen nisi mixtum tenebris : propter quod simplicissima et manifestissima format imaginabiliter et sensibiliter, ut ex his quasi manuductus et anagogice elevatus, tandem attingat ad invisibilia et simplicissima, ut de illis secundum modum sibi possibilem accipiat notitiam aliquam. Unde Gregorius super illud Matthæi, xiii, 44 : Simile est regnum caelorum thesauro, sic dicit : « Cælorum regnum, fratres charissimi, idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quæ animus novit, surgat ad incognita quæ non novit : quatenus exemplo visibilium se ad invisibilia rapiat, et per ea quæ usu didicit, quasi confortatus incalescat. » Et ideo dicit Boetius, quod « difficile est nostro intellectui aliquid intelligere nisi per modum puncti.» Et Dionysius in libro de Cælesti hierarchia : « Impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum, et his quæ secundum nos sunt providentia paterna connaturaliter nobis et proprie præparatum 2. » Jn omnibus enim talibus, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, illud quod figurative et quasi materialiter pingitur in sensu vel imaginatione, immateriali luce et infigurabili splendet intelligentia. Hinc est, quod theologia de in-

Quod concedendum est. Sicut enim ante diximus, sacra Scriptura cum sit scientia secundum pietatem et necessaria ad salutem, practica est : et quia practica est, et practica scientia stant ad opus, ut dicit Aristoteles in I de Anima, eo quod opus conclusio est practica scientia, ut dicit Aristoteles in VII Ethicorum, propter hoc in particularibus operibus tradita est, ut quasi exemplariter rusticam instrueret concionem. Omnibus enim necessaria est ad salutem et sapientibus et insipientibus. Ad Roman. I, 14 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Et ideo modo qui competit omnibus tradi debuit. Modus autem scientificis et artis non omnibus competens est. I ad Corinth. viii, 7 : Non in omnibus est scientia. Tamen quia in particularibus latent theoriae universales, multa a patribus pulcherrime extracta sunt et scientificiiter tradita et artificiose in originalibus eorum, sicut patet in libris beatorum Dionysii et Augustini, Gregorii et aliorum. Et sic fit quod dicit Hieronymus quod « in eadem scientia aliter doctus, aliter sentit indoctus : et tamen utrobique sentit ad ædificationem. » Unde Gregorius : « Sacra Scriptura fluvius est, in quo

<--- Page Split --->

cómprehensibili luce agens, talibus quasi poeticis utitur proprie secundum suum modum. Aliae autem scientiae philosophicae quae de luce nobis proportionali agunt, peccant si talibus utantur. Id enim quod intendunt declarare, obscuratur per talia. Clariora enim sunt in seipsis proposita, quam in figuris ænigmaticis. In theologia autem non ponuntur talia propter ea quae declarare intendit, sed propter nostram materialem intellectum,qui in connaturalibus sibi paulatim lucem colligit, et luce collecta fortificatus, sic tandem ad contuenda clarissima consurgit. Unde Dionysius in Celesti hierarchia : « Neque est possibile animo nostro ad non materialem illam ascendere cœelestium hierarchiarum imitationem et contemplationem, nisi ea quae secundum ipsum est materiali manuductione utatur : visibiles quidem formas, invisiibilis pulchritudinis imagines arbitrans : sensibiles suavitates, sive fragrantias, invisibilis distributionis figuras, et immaterialis luculentiae imaginem materialia lumina, et secundum intellectum contemplativae pulchritudinis discursas disciplinas 1. » Ut dicit scolion de Græco in Latinum translatum, discursæ disciplinae sunt probationes eorum quae spiritualia sunt per visibilia, et per res latiores efficiuntur quae perenniter et repente intellectibus immittuntur.

Utrum theologia certiorem modum ha-

Secundo juxta idem quaeritur, Utrum certiorem modum habeat aliis scientiis, vel non ?

Et videtur, quod non.

  1. Poeticus enim modus infirmior est inter modos philosophiae : ex fabulis est enim, quae ex miris componuntur, ut dicit Philosophus in primo primae philosophiae. Mira autem fabularum certa non sunt, sed ficta.

  2. Adhuc, Ex his quae sunt fidei procedit. Dicit autem Richardus, quod « fides est inferior scientia. » Aliae vero scientiae procedunt ex scibilibus vel intelligibilibus per se notis. Ergo videtur, quod non sit adeo certa sicut aliae scientiae.

  3. Adhuc, Certior est scientia quae procedit ex sermonibus manifestis, quam quae ex transumptis : aliae vero ex manifestis procedunt, theologia autem ex transumptis : certiores ergo sunt aliae quam ista.

Ad ultimum dicendum, quod jam habita causa est, quare oportet theologiam in mysticis tradi : quia aliter a nobis intelligibilis non est. Unde, I ad Corinth. II, 7 : Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, etc.

  1. Adhuc, Theologia non utitur loco nisi ab auctoritate : qui locus minus certificat et minus facit fidem inter omnes locos, ut dicit Boetius in Topicis. Aliae autem scientiae vel demonstrativae sunt, vel topicae, utentes locis intrincesis et extrinsecis, vel mediis perfecte fidem facientibus. Minus ergo videtur ista certa omnibus aliis.

  2. Adhuc, Aliae scientiae utuntur univocis et non multiplicibus, nec multiplicitate actuali vel potentiali vel phantastica. Ista autem multiplicibus et æquivocis utitur. Cum ergo minus certificet

<--- Page Split --->

multitudo quam simplex, minus certificat ista quam aliqua aliarum.

Sed contra.

In contrarium hujus est, quod

  1. Ista scientia innititur inspirationi

factæ per speciem veritatis, circa quam dubitare non licet. Alia autem innituntur inquisitionibus humanis et inventionibus a spiritu humano inventis. Spiritus autem humanus valde est fallax, ut dicit Chrysostomus super Joannem, et excogitatio hun.ana fallacissima. Sapient. ix, 14 : Cogitationes mortalium timida, et incerta providentia nostra. Et infra, y. 16 : Et qua in prospectu sunt, invenimus cum labore. Ista ergo est certior omnibus aliis.

  1. Adhuc, Certior est scientia qua magis primis innititur, quam qua secundis, et sic deinceps. Theologia autem innititur prima veritati incircumscripta et increata et aeterna : alia vero scientia veritatibus creatis, et ideo non primis, nec immutabilibus, nec aeternis : quia omne creatum, ut dicit Damascenus, vertibile sive mutabile est. Theologia ergo certior omnibus est.

Solutio.

Ad 1.

Quod concedendum est propter inductas rationes.

Ad Primum ergo dicendum, quod sacra Scriptura poeticis utitur ex divina sapientia formatis et figuratis, in quorum figuris secundum proportionem similitudinum resultant infigurabilia et immaterialia, eo quod ab illis et ad illa formata et figurata sunt, et ideo certissima sunt : ex certissimis enim oriuntur et ad certissima dirigunt. In poesi autem Philosophorum, mira ex quibus fabula componitur, ex fictione humana oriuntur, et per repraesentationem ad humana dirigunt, et ideo deceptoria sunt et mendosa. Unde Aristoteles in primo Metaphysicorum : « Secundum philosophiam poetae multa mentiuntur canentes. »

Ad 2.

Ad secundum dicendum, quod alia scientiae ex per se notis procedunt secundum habitudinem prædicati ad subjectum in natura commutabili creata. Theologia

autem ex per se notis in luce prima veritatis et immutabilis et increatae : et ideo omnibus certior est.

Ad tertium dicendum, quod nihil prohibet certius esse id quod relucet in sermone non manifesto, quam id quod relucet in sermone manifesto : et quod intellectus accipiens illud, non stat in illo secundum quod relucet in sermone non manifesto, sed ex illo ulterius ducitur in primam lucem manifestissimam, et certissimam, qua e causa est et forma omnis veritatis, et ad quam omnis alia veritas probanda est : et si discors est ad illam, nullo modo admittenda est : si autem illi concordat, solum propter hoc vera est, quod illi concors invenitur. Illud autem quod resultat in sermone manifesto, non ducit nisi ad habitudinem rei creatae et mutabilis.

Ad quartum dicendum, quod in theologia locus ab auctoritate est ab inspiratione Spiritus veritatis. Unde Augustinus in libro I super Genesim ad litteram dicit, quod « major est Scripturae auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. » In aliis autem scientiis locus ab auctoritate infirmus est, et infirmior cateris : quia perspicacitati humani ingenii qua fallibilis est, innititur. Propter quod Tullius in libro de Natura deorum, deridens scholam Pythagora dicit, quod « de nullo quaerebat rationem aliam nisi quod ipse dixit : ipse autem erat Pythagoras. »

Ad ultimum dicendum, quod theologia non simpliciter utitur æquivocis vel multiplicibus. Simpliciter enim æquivocum est, quando una vox secundum diversas rationes refertur ad multa. Et ex illo non potest procedere aliqua scientia nisi prius distinguatur, eo quod propositio talis subjecti vel talis prædicati simpliciter est plures, et non una. Et hoc non facit theologia : unam enim vocem ad unum refert significatum, et significatum secundum quod stat sub una voce, refert ad plures proprietates, ut ex proprietatibus pluribus clarius manifestet id quod secundum se nec formabile nec figurabile est,

<--- Page Split --->

sicut dicit Dionysius in Cælesti hierarchia 1, et in epistola ad Timotheum. Sic enim, ut dicit Maximus, corporalium similitudines iconiæ sive imagines sunt spiritualium et simplicium. Talis autem processus proficit ad certitudinem, et non impedit eam.

MEMBRUM III.

Utrum theologia habeat modum argumentationis ?

Tertio juxta idem quaeritur, Si sacra Scriptura modum possit habere, vel debeat, argumentationis ?

Et videtur, quod non.

  1. Omnis enim argumentatio reducitur ad syllogismum, et omnis syllogismus per dici de omni, vel dici de nullo confirmatur. Ex universalibus autem ad universale vel particulare non procedit theologia. Non ergo utitur argumentis. Et hoc videtur dicere Ambrosius in libro de Sacramentis, sic : « Tolle argumenta ubi fides quaeritur. »

  2. Adhuc, Ad principia intelligenda non potest ratio : talia enim non possunt concludi per aliquam ratiocinationem, quia immediata sunt, et ante ea nihil est: aliter enim demonstratio procederet in infinitum in ante sumendo, quod impossibile esse probavit Aristoteles in libro Posteriorum. Cum ergo in omnibus theologicis non reluceat nisi prima veritas, quae ante se ninil habet, videtur quod theologia argumentis uti non potest : ubique enim docet primam veritatem secundum quod relucet in se, vel in operibus conditionis vel reparationis vel glorificationis.

  3. Adhuc, Theologia fidei innititur : fi-

des autem super rationem est : omnis autem argumentatio est de his quæ sub ratione sunt : ergo theologia argumentatione uti non potest.

  1. Adhuc, Dicit Boetius, « Argumentum est ratio dubiæ rei faciens fidem. » In nullo autem theologicorum librorum de aliquo licet dubitare. Unde Augustinus in epistola ad Hieronymum : « Solis eis Scripturarum libris qui canonici appellantur, hunc honorem deferre didici, ut nullum auctorem eorum scribendo errasse aliquid firmissime credam. Alios autem ita lego, ut quantalibet scientia doctrinarum auctores eorum præpoleant, non ideo verum putem quod ipsi ita censuerunt. » Videtur ergo, quod argumentum in sacris libris locum non habeat.

IN CONTRARIUM est,

  1. Quod dicit Avicenna, quod sicut incomplexum certificari non potest nisi definitione, ita complexum non potest certificari nisi argumentatione. Multa autem complexa in sacra Scriplura certificantur, sicut quod Deus est trinus et unus, et quod Christus est homo crucifixus et mortuus, et multa alia.

Adhuc, I ad Corinth. xv, 1 et seq., arguit Apostolus nostram resurrectionem ex resurrectione Christi.

Adhuc, Multa arguuntur in libro Sapientiae, xiii et xiv, de errore idolorum. Similiter Jeremias in epistola sua 2. Similiter Isaias a cap. xli usque ad cap. xiv, reprobando idololatriam et deducendo ad inconveniens.

  1. Adhuc, Metaphysica quæ est de primo ente, quamvis nihil ante se habeat, nihilominus tamen arguit ad principia sua et aliorum : ergo videtur, quod similiter debet facere theologia.

  2. Adhuc, In theologia tria sunt, scilicet antecedens ad articuli fidem, sicut quod Scriptura sit. Et ipse articulus sive fides, secundum quod fides est quod creditur. Et consequens fidem, sicut quod

<--- Page Split --->

fornicatio sit mortale peccatum, hoc est, æterna morte plectendum. Sed in omni scientia in qua est antecedens et medium, consequens potest argui ex antecedente, et consequens ex medio et antecedente : ergo videtur, quod theologia argumentativa scientia sit et syllogistica.

Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod dupliciter contingit argumentari in argumentativa scientia, scilicet ad positionem, et ad rem. Ad rem per habitudinem terminorum rei, quod scilicet medium sit in toto primo, et postremum in toto sit medio : per illud enim omnes ratiocinationes confirmantur sicut per primum principium, Ad positionem autem secundum modum positionis, ut dicit Aristoteles in VIII Topicorum, ut scilicet ea quae sequuntur ex positione, concedantur, et nihil concedatur repugnans.

Dicendum ergo, quod sicut ad positonem contingit argumentari in sacra Scriptura, non autem sicut ad rem : eo quod res tota innititur primæ veritati : positonem autem defendi necesse est contra hæreticos : propter quod Augustinus et alii pluribus rationibus hoc modo usi sunt. I Petr. iii, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe, et etiam fide.

Ad 1. Ad PRIMUM igitur dicendum, quod licet theologia in particularibus proponatur, tamen in particularibus universales theologiae respersæ sunt, ex quibus positio defendi potest, sicut et defensa est ab Augustino et multis aliis. Et quod dicit Ambrosius, ideo dicitur, quod propter rationem theologia credito non innititur, sed propter revelationem primæ veritatis.

Ad 2. Ad SECUNDUM jam patet solutio : quia licet ratio non possit in primam veritatem, eo quod super ipsam ex prioribus simpliciter, facit tamen persuasionem

ex posterioribus, quæ priora sunt quoad nos, sicut dicitur, ad Roman. 1, 20, in Glossa, quod « summi Philosophi invisibilia Dei cognoverunt ex creaturis arguentes. »

Ad TERTIUM dicendum, quod licet fidei innitatur ut principiorum, tamen et ipsa fides ex posterioribus crediti quærit intellectum et rationem, sicut in libris Prosologion, et Cur Deus homo, dicit Anselmus.

Ad ULTIMUM dicendum, quod licet de dicto sacræ Scripturæ non licet dubitare, tamen de ratione dicti dubitare licet, et ad illam contingit quærere argumentationem, et maxime ut contradicens revincatur. Sicut in aliis scientiis est, quod non est disputare ad negantem principia, sed ad principia concedentem. Ita in theologia ad eum qui negat sacram Scripturam verum dicere, non est disputatio de fidei articulis, sed ad eum qui concedit hoc, multæ rationes possunt induci. Sicut et metaphysicus cum negante omnia, non disputat : sed ad eum qui aliquid concedit, sicut quod nomina significent, et non infinita, vel contradictoria, multas de suis principiis et aliorum inducit rationes : ad eum qui hoc negat, dicens quod nomina infinita significent et contradictoria, non verbo disputat, sed facto, ut dicit Avicenna in IV Metaphysicæ suæ. Non enim restat nisi ut adversarius veritatis projiciatur in ignem : quia secundum eum idem est esse in igne, et non in igne esse. Sic facit theologus, separans se ab eo qui omnia negat quæ Scriptura dicit.

MEMBRUM IV.

De quatuor modis expositionis sacræ Scripturæ, qui a Sanctis assignantur1.

Quarto, Juxta idem quæritur de qua-

<--- Page Split --->

tuor modis expositionis sacrae Scripturae, qui a Sanctis assignantur.

Dicit enim Beda in Glossa super caput primum Genesis : « Quatuor sunt sensus sacrae Scripturae, historia scilicet, quae res gestas loquitur. Allegoria, in qua aliud ex alio intelligitur. Tropologia, id est, moralis locutio, et in qua de moribus ordinandis tractatur. Anagogia, in qua de summis et coelestibus traditur, per quae ad superna ducimur. » Et dat exemplum. « Verbi gratia : Jerusalem secundum historiam civitas est Judaeae, secundum allegoriam Ecclesiam significat, secundum tropologiam fidelem animam, secundum anagogiam omnium coelestium vitam. »

De singulis ergo istorum sensuum quaeritur, et postea de omnibus simul.

De litterali sive historico ergo quaeritur, Si semper veritati innititur ?

Et statim occurrit, quod non.

  1. Judicum, ix, 8 : Ierunt ligna ut ungerent super se regem, dixeruntque olive : Impera nobis. Hoc patet falsum esse.

  2. Adhuc, Genes. iv, 10 : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Hoc iterum videtur falsum esse. Et multa similia sunt in sacra Scriptura.

  3. Adhuc, Hugo de sancto Victore in Sententiis : « Historia sive litteralis sensus est gestarum rerum narratio, quae in prima facie litterae continetur. » Et hoc falsum videtur. Isa. xxxvii, 29 : Ponam circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. Ubi loquitur de Sennacherib secundum intellectum historiae, et tamen facies litterae prætendit, quod loquatur de bubalo.

  4. Similiter objicitur de allegorico. Est enim allegoria sermo qui non ad explanationem, sed ad obscuritatem videtur facere.

  5. Similiter de tropologico. Lucidius enim aliquis instruitur ad mores per sermones manifestos, quam per tropicas locutiones et tropos figurarum. Unde videtur, quod tropologicus non sit sermo expositivus, sed potius involutivus.

  6. Similiter de anagogico quaeritur. Celestia enim et spiritualia multo lucidius ostenduntur, si describantur sicut sunt per simplicia et intellectualia, quam per figuras corporalium. Cum ergo anagogicus simplicia et intellectualia per figuras corporalium describat, videtur non esse sermo expositivus, sed potius obscurativus.

  7. Adhuc, Scriptura aliquando valde indecentibus utitur similitudinibus in talibus, figurans Angelos in equo terribili habente sessorem 1 : et in viro armato 2 : et in thronis positis 3 : et in animalibus monstruosis quatuor facies habentibus, hominis scilicet, leonis, vituli, et aquilae 4.

  8. Adhuc, Aliquando ad talia figuranda utitur subtilibus corporibus secundum similitudinem magis ad spiritualia accedentibus, ut quando laudat Deum ut ignem, Deuter. iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est. Aliquando ut stellam matutinam 5. Aliquando ut solem, Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitize. Aliquando autem et simul ponit grossa materialia spiritualibus valde informia, sicut montes plenos equorum igneorum et curruum ostendit circa Eliseum 6.

Et quaeritur, Quare hoc faciat, et utrum melius spiritualia cœlestia figurentur per informia, grossa, et materialia, vel per conformia, subtilia scilicet, et spiritualibus similia.

  1. Adhuc, Ulterius de omnibus his objicitur simul : Dionysius enim non dicit esse in sacra Scriptura nisi sensum

<--- Page Split --->

mysticum et symbolicum : mysticum vocans, quando ea de spiritualibus dicuntur quaedidem per prius et verius sunt in spiritualibus quam in nobis, sed sunt in eis per rationem occultam nobis, sicut quando Deus dicitur vel Angelus substantia vel vita vel intellectus vel res. Symbolicum vero dicit, quando in corporalibus res incorporales vel intellectuales significantur, ut crater sapientia, et quod vocavit ad arcem et mcenia civitatis 1. Videtur ergo, quod non sunt nisi duo.

  1. Adhuc, Hugo de sancto Victore non videtur ponere nisi tres, scilicet historicum, allegoricum, et tropologicum, et de quarto nihil dicit.

  2. Adhuc, Augustinus in libro de Utilitate credendi sic dicit : « Scriptura omnis quae Vetus Testamentum dicitur, quadrifarie traditur, vel secundum historiam, cum docetur quod scriptum est : vel secundum etymologiam, cum docetur qua de causa est scriptum : vel secundum anagogiam, cum docetur convenientia inter duo Testamenta : vel secundum allegoriam, cum docetur ad litteram non esse accipienda, sed spiritualiter intelligenda. » Ex quo accipitur, quod mysticus sensus triplex est, et litteralis unicus, et tropologicus nullus.

  3. Adhuc, Multi modi inveniuntur in sacra Scriptura, exemplaris scilicet in historiis, Joan. xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Praeceptivus in lege, Eecli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum. Revelativus in Prophetis, Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi. Hymnidicus et orativus in Psalmo lxiv, 2 : Te decet hymnus, Deus, in Sion. Parabolicus in libris Salomonis, Proverb. i, 6 : Animadvertet parabolam, et interpretationem. Disputativus in libro Job, sicut dicit Hieronymus in prologo super Job et Rabbi Moyses, quod quatuor amici Job

et Job ipse de providentia disputant : cujus disputationis Deus inducitur determinator. Et admonitivus et exhortativus in epistolis Apostolorum. In Apocalypsi revelativus modus est, sicut et in Prophetis.

Et quaeritur, Ad quid omnes isti modi necessarii sunt, et penes quid accipiantur ?

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod in veritate quatuor sunt modi exponendi id quod dicit sacra Scriptura, ut dicit Beda. Ita tamen, quod sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 46 : Non prius quod spir itale est, sed quod animale : deinde quod spir itale. Unde litteralis sensus primus est, et in ipso fundantur tres alii sensus spirituales. Tria enim sunt ad qua nos instrui oportet, verum scilicet illuminans intellectum per fidem : et ad hoc deservit sensus allegoricus. Et bonum virtutis, quo perficitur affectus ad meritum : et ad hoc deservit tropologicus sive moralis. Et finis beatitudinis, ad quem tendimus per verum et bonum : et ad hoc deservit anagogicus. Et isti tres stant in litterali sicut in fundamento.

Er quod objicitur contra litteralem A4 I et sensum, dicendum quod in litterali sensu intenditur tam dictum, quam causa dicti. Unde secundum causam dicti verum est quod dicitur, Judicum, ix, 8, et Genes. iv, 10, licet secundum id quod dicitur, non sit verum.

Ad aliud dicendum, quod intentio dicentis expressa in littera, est litteralis sensus : intentio dico in re gesta. Et hoc modo, Isa. xxxvii, 29, litteralis sensus est de Sennacherib, licet similitudo sit de bubalo.

Ad aliud quod de allegorico dicitur, dicendum quod hoc verum esset quod objicit, si intellectus noster uniformis esset simpliciter : nunc autem quia materialis est, ex multis et late sparsis per discursas disciplinas oportet eum manu-

<--- Page Split --->

duci ad veritatem spiritualem. Licet ergo simpliciter alienus sermo sit nobis, tamen est expositivus et declarativus.

Ad in quod de tropologico obijicitur, fere similiter respondendum. Rudis enim concio per similitudines rerum facilius inducitur, quam per apertos sermones, praecipue propter hoc, quia sermo de moribus, ut dicit Aristoteles in IX Ethicorum, non habet sufficientem persuasionem, sed plus accipitur amore, vel coactione, quam persuasione. Tropologice autem ut amabilis vel coactivus proponitur : et ideo plus ad instructionem valet tropologicus, quam sermo planus : sermo enim planus de moribus non nisi ex ratione persuasivus est.

Ad in quod objicitur de anagogico, dicendum quod procederet objectio, si spiritualia, secundum sui naturam et proprietatem exponerentur : nunc autem nobis secundum intellectum nostrum materialem exponuntur : et ideo nobis competentius exponuntur per similitudines corporales, ut patet per antedicta : et ideo quoad nos anagogia explanatio est. Unde Dionysius in Caelesti hierarchia : « Pulchre procuratae sunt informium formae propter nostram anagogiam non valentem immediate in invisibiles extendi contemplationes 1. »

Ad in quod objicitur, quod aliquando Scriptura indecentibus et monstruosis utitur, dicendum quod hoc facit duabus de causis. Una est propter nos, ut scilicet noster intellectus propter indecentem formationem resiliat, et spiritualia nihil talium esse credat, sed in proprietatibus similitudines quaerat. Secunda est, ut sciatur, quod nihil est ita spiritualibus dissimile in quo significationis divinaindicium non resplendeat, propter illud quod dicitur, Genes. 1, 31 : Vidi! Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Augustinus in libro XI de Civitate Dei :

« Per omnia opera sua significationis sua sparsit indicia 1. » Dionysius : « In omnibus est accipere bonas contemplationes. Decentes autem sumit sacra Scriptura, propter eam qua est ad spiritualia conformitatem. »

Ad in quod quaeritur, Per qua? melius significantur spiritualia ?

Dicendum, quod procul dubio secundum naturam rei magis et melius significantur per conformia : utilius tamen nobis per inconformia. Cujus secundum Dionysium, tres sunt rationes : quarum una est, quod inconformia similiora sunt negationi quam conformia. In Deo autem negationes sunt vera, affirmationes incompactae : nihil enim de Deo possumus affirmare, quod secundum rationem qua innotescit nobis significatio ejus, de Deo verum sit, sed potius eminenter et excellenter. » Unde Dionysius in Mystica theologia : « In ipso oportet omnium positiones affirmare, et omnipotentius negare, tamquam nihil existente omnium eorum qua sunt. » Unde cum dicitur Deus substantia, statim negandum est dicendo, non est substantia, sed super omnem substantiam. Hac igitur ratione per inconformia sibi, nobis utilius significatur. Verior enim est haec, Deus non est lapis, quam haec, Deus est lumen. Secunda causa est : quia ab inconformibus citius resilit intellectus, nihil talium credens esse Deum vel spiritualia, quamvis in proprietatibus eorum aliquid de eis significetur. Tertia causa est : quia spiritualia magis velantur in talibus et occultantur ab immundis hominibus. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Quidam etiam dicunt addendo aliam causam : quia ex hoc magis excitatur homo ad studium : magis enim quaerit quae difficile est invenire, quam quae facile. Quidam quintam addunt, meritum fidei :

<--- Page Split --->

magis enim meritorium est credere quod latet, quam quod apertum est.

Ad 9. Ad id quod objicitur, quod duo sunt modi tantum, symbolicus, et mysticus : dicendum quod Dionysius non assignat modos exponendi sed modos significandi spiritualia per ea in quibus significantur : et illa non nisi duo sunt, mystica, et symbolica.

Ad 10. Ad aliud dicendum, quod Hugo de sancto Victore comprehendit anagogicum sub allegorico.

Ad 11. Ad id quod objicitur de Augustino in libro de Utilitate credendi, dicendum quod Augustinus distinguit intellectus sacre Scripturae non secundum modum expositionum, sed secundum modum intelligendi qui est in littera, vel in spiritu. Unde historicus et etymologicus et anagogicus sub litterali sensu comprehenduntur, secundum diversitatem quae superius dicta est, quod scilicet historicus rem simpliciter narrat, etymologicus cum causa, anagogicus autem cum utriusque testamenti consonantia.

Et sub allegorico comprehendit tres, allegoricum scilicet specialem, et tropologicum, et anagogicum specialem.

Ad id quod ultra quaeritur, dicendum quod quia bonum virtutis meritorie est circa difficile bonum, oportet habere multa inclinantia ad ipsum, scilicet coactive, et instructive. Si coactive, hoc est, per modum disponentis : et admonitorius vel exhortatorius modus est. Si per modum compellentis, est praeceptorius. Si autem est per modum instructionis : aut est ad intellectum, aut extra ad sensum. Si est ad intellectum : aut est ut impetretur spiritus : et sic est hymnidicus, aut hortativus. Aut ut impetratus jam illuminet : et sic est revelativus, ut in prophetiis et in Apocalypsi. Si autem est extra ad sensum : aut est per comparationes rerum et similitudines, et sic est parabolicus tam in libris Salomonis, quam in parabolis Evangelicis : aut per modum exemplaris extra, et sic est historicus.

QUÆSTIO VI.

Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Sexto secundum principalem divisionem quaeritur, Ad quid est sicut ad finem?

  1. Si enim sapientia est, sicut in praehabitis dictum est, sequitur quod finis ejus intus est sciendi gratia. Sequitur etiam, quod aliae omnes, quamvis forte ad actus humanos magis sint necessaria, potior tamen nulla est : utrumque enim probatur in primo primae philosophiae de sapientia.

  2. Adhuc, Finis secundum quod est

finis omnium, ad finem esse non potest : sequeretur enim, quod aliquid in exsecutione esset ultimius ultimo, et aliquid in intentione esset prius primo : quorum utrumque impossibile est. Dicunt autem omnes Philosophi, quod theologia est finis omnium scientiarum, quae in omni scibili intenditur prima, et per omne scibile accipitur ultima. Propter quod dicunt Avicenna et Algazel, quod in omnibus scientiis adepti, in hac tamquam in ultimo perfectivo Philosophi vitam finie-

<--- Page Split --->

runt. Cum igitur sit finis omnium, non erit ad aliquem finem.

  1. Adhuc, Hoc idem probatur ex libertate hujus scientiae : et utemur ratione Aristotelis in primo primae philosophiae, ubi dicit, quod multipliciter humana natura ancilla est, scilicet tam secundum corpus, quam secundum animam. Secundum corpus, propter ancillationem quaerit mechanicas, ut aedificationem, lanificium, coquinationem, et hujusmodi : et quod ad ancillandum quaeritur, liberum esse non potest. Secundum animam autem ancilla est, et secundum hoc quaerit sermanicales et logicas scientias, ut ancillentur ad sciendi adminiculum et modum sive addiscendi.Physicas autem scientias quaerit, ut in his corpus physicum cognoscat, et corporis physici passiones. Sed quia substantiam cujuslibet physici consequitur quantitas et figura, quaerit mathematicas, ut in his certitudinem continuì et discreti et figurarum cognoscat proportiones. Has autem quaerere non potest, sicut nec physicas, nisi referendo ad principia ex quibus causantur. Principia autem illa in ipsis non sunt, sed in illa quae principium considerat : haec autem est theologia, ut dicit Philosophus : omnes ergo ancillantur ad istam, et nulla perfecta ratione libertatis libera est, nisi ista sola, quae ad nihil aliud refertur quod sit extra ipsam. Dicit enim Philosophus in primo primae philosophiae, quod liberum dicimus, quod causa sui est, hoc est, qui ad nullum ut sit habet respicere. Sola ergo libera est et sola sui causa est, et ex hoc sapientia est.

In contrarium hujus est, quod scientia in eo quod de simpliciori est et magis ultimo, uniformior est. Ergo a destrucione consequentis, quae omnibus multuformior est, in se non habet simplicissimum et ultimum de quo sit. Est autem hsec multiformis, ut patet per prahabita. Ad Ephes. in, 10 : Ut innotescat principiibus et potestatibus in coelesti-

bus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum. Constat autem, quod multis visionibus revelatum, et multis operibus et rebus assimilatum, uniforme non est. Ergo non est de uno primo et ultimo simplici.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod est finis intra, et finis extra. Finis intra in ipsa scientia est, et finis extra in sciente. Et sicut probatum est in primis rationibus, impossibile est, quod haec scientia finem in aliis scientiis habeat, sed ipsa finis aliarum scientiarum est, ad quam omnes aliae referuntur ut ancillae. Et hoc modo sola libera est : omnibus enim existentibus et suffragantibus nobis et ad voluptatem et ad necessitatem, ista post omnia habita et in omnibus habitis quaeritur : et ideo libera est, et domina est, et sapientia, et in omnibus potior.

Ad uo quod in contrarium est, dicendum quod multiformis est propter nos, et non propter seipsam, ut patet per prius habita : materialem enim nostrum intellectum non instrueret, nisi multiformis esset. Et tam simplex est scibile ejus, quod sicut dicit Augustinus, « mentis humanae invalida acies in tam excellenti luce non figitur, nisi ipsa lux multiformis et umbris involveretur. » Unde multiformis ejus ex eadem causa est, propter quam etiam in particularibus tradita est, secundum quod omnis practica stat ad opus, et ex particularibus facilius instruitur rustica concio. Finis autem in sciente, potius finis est studii, quam scientiae. Et ille triplex est, proximus scilicet operi, ut habeatur notitia theologicorum. Secundus proximus perfectioni, ut ex hoc quis perfectus sit ad actus felicitatis contemplativae. Ultimus ut ex hoc per habitum beatitudinis creatae beatitudinem increatam in prima veritate consequatur.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO VII.

De frut.

MEMBRUM I.

Quid sit frui genere, utrum scilicet actio, vel passio ?

QUÆREMUS ergo primo, Quid sit frui genere, utrum actio, vel passio ?

Et videtur passio esse :

  1. Frui enim delectabiliter, pasci est, et intus refici, et quasi saginari : pasci autem et refici et saginari, passiones sunt et non actiones : ergo frui in genere passionis est.

  2. Adhuc, Ratione delectationis intus saginantis dicitur fruitio : delectatio autem omnis passio est : ergo fruitio est passio.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc. Fruitio est illatio in fruentem, agente in eum fruibili : passio autem est effectus illatioque actionis, ut in Sex principiis dicitur : ergo frui pati est, et fruitio passio.

  2. Adhuc, Fructuum sive fructibilium est fruitionem facere : et ideo fructus dicuntur, quia delectant sancta et sincera delectatione possessores suos. Non autem faciunt nisi in fruente. Cum ergo fruentis sit frui, frui erit pati et non agere.

  3. Adhuc, Ad Galat. v, 22, super illud : Fructus autem Spiritus, dicit Ambriosius in Glossa, quod « virtutes fructus dicuntur, quia delectant sancta et sincera delectatione possessores suos. » Id autem quod delectat, delectationem agit in eum qui delectatur. Et qui delecatur, facta in se delectatione delectatur, et eo ipso fruitur : sic autem patitur : Cum autem fruitio sit ejus qui delectatur, fruitio passio est, et non actio, cum delectatio actio delectantis sit in eum qui delectatur.

  4. Adhuc, Jacobi, v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Videtur ex hoc elici, quod fructus sit pastura in ultimo quod intenditur per laborem. Ultimum ergo dulce intentum agens est fruitionem : et illius non est frui, sed potius fruentis eo est frui : et cum in illo frui sit pati, frui pati est, et fruitio passio.

In contrarium esse videtur, quod 1. Frui felicitas est, ut quidam dicunt : felicitas autem operatio est et actio, ut dicit Philosophus in I Ethicorum : ergo frui operari est et agere.

  1. Adhuc, Ultima perfectio uniuscujusque non potest esse passio, sed actio : quia passio dispositio est imperfecti, actio autem perfecti.Cum ergo frui situltimo perfecto et ultima perfectione,videtur quod frui actio sit, et non passio.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod secundum substantiam et esse, frui pro cer-

to passio est : sed est passio circa operationem sanctam. Cum enim intellectus sive intellectualis natura sublimata per gratiam et gloriam in ultimum finem boni se extendit, ita quod immediate per intellectum contingit primum et optimum et dulcissimum, et in toto opere intentum : tunc in intrinsecus sui sugens illud, et intus se reficiens et saginans fruitur : et sic fruitio est passio circa operationem intellectus : cum tamen substantia et esse fruitionis in ratione passiosionis consistat, et non actionis, nisi hoc modo sicut circa quod est.

Et per hoc jam patet solutio ad objecta.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc modo quo frui passio est, in primo delectabili passio est, circa operationem tamen intellectus : quia primum delectabile per intellectum conjungitur.

Similiter ad secundum dicendum, quod ratione delectationis quae passio est illata a delectabili, fruitio est passio, et frui optime pati.

Similiter dicendum ad tertium : illatio enim est agentis, et sic passio.

Ad quartum dicendum, quod fructuum est facere passionem delectationis : sed fructus dicitur hoc modo fruibile, quo quis fruitur et ingerit delectationem.

Ad quintum dicendum, quod hoc modo virtutes dicuntur fructus secundum Ambrosium : quia talem ingerunt delectationem, quae passio est in fruente : sed haec est fruitio quo, sive secundum quid, et non simpliciter. Simpliciter enim frui non contingit nisi simpliciter optimo, quod solus Deus est.

Ad ultimum dicendum, quod per auctoritatem Jacobi non potest haberi, nisi quod fruitio est in ultimo bono et delectabili per omnes operationes intento : et jam hoc concessum est.

Ad illud quod objicitur in contrarium, Ad object. dicendum quod felicitas secundum suum nomen et rationem non est fruitio : felicitas enim sive sit activa, sive contemplativa, ab optima et optima virtutis quae

<--- Page Split --->

connaturalis et propria est, perficitur operatione et nominatur et definitur. Fruitio autem determinatur a passione quae est circa illam : et illa est talem operationem consequens, ut notat Philosophus in X Ethicorum, ubi dicit, quod delectatio quae est ex contemplatione diametri, quod est asimeter costae, non habet contrarium : non enim esset delectatio ex tali intellectuali operatione, nisi esset ad ipsam. Unde quando dicit Philosophus, quod delectatio est operatio proprii et connaturalis habitus non impedit a, definitio data est per causam. Per intellectus enim operationem intelligibile in luce intelligentiae secundum actionem factum, summe conveniens est intellectui : quia facit ipsum in forma optimi perfectivi ipsius : et ideo tunc fruitur et delectatur : quia dicit Dionysius, quod « delectatio est convenientis cum convenienti. » Cum enim recipit conveniens per intellectum, undique dilatat se et diffundit, ut undique in intimis recipiat : et ubicumque recipit, floret in recepto, in hoc quod ad similitudinem recepti formatur. Et ideo dicit Michael Ephesius, quod « delectatio est dilatatio et diffusio et refloritio nature super conveniens receptum. »

MEMBRUM II.

Quid sit in specie frui ?

Secundo quaeritur, Quid sit in specie frui ?

  1. Ex quo enim circa operationem est, erit circa aliquam operationem. Et videtur, quod sit circa operationem intellectus.

Ex quo etiam optima passio est, erit circa optimam et connaturalissimam

operationem : haec autem intellectualis est : ergo fruitio passio est circa intellectualem operationem.

  1. Adhuc, Dicit Augustinus, quod « visio est tota merces. » Merces autem consistit in fruitione. Ergo frui circa visionem est : et non circa sensibilem : ergo circa intellectualem.

  2. Adhuc, Hoc jam in prahabito membro probatum est.

IN CONTRARIUM :

  1. Dicit Augustinus in libro X de Trinitate : « Fruimur cognitis, in quibus ipsis propter se voluntas delectata conquiescit 2. » Ergo frui secundum operationem voluntatis est, et non intellectus contemplativi, ut dictum est.

  2. Adhuc, Frui dicit quietationem appetitus et desiderii : non quietatur autem appetitus nisi in optimo appetibili : antequam enim sit in uno illo, semper procedit ab uno in alterum. Cum ergo ultimum et optimum appetibile non sit objectum intellectus, sed voluntatis, videtur quod frui circa operationem voluntatis est, et non intellectus.

SOLUTIO. Hoc solvere non est difficile : voluntas enim in rationali natura intellectui conjuncta est, sicut conjunctum est id quod facit motum ei, quod nuntiat et determinat ad quod movendum sit ei quod movetur. Unde sicut in sensibili natura apprehendens et aestimans de nocivo vel convenienti nuntiat et determinat id ad quod movendum sit, vel a quo fugiendum, et conjunctum sibi appetitum movet ad illud, vel fugit ab eo, movetur autem impetum faciendo in illud : ita ex parte intellectualis naturae intellectus nuntiat, et voluntas impetum facit. Unde Philosophus in Topics et in III de Anima : « In ratione voluntas fit, in sensu autem desiderium et animus. » Et cum intellectus non nuntiat sibi nisi per intelligibile apprehensum, et per hoc nun-

<--- Page Split --->

tium fit voluntati, oportet quod intellectus et voluntas unum sint in radice. Unde frui prout passio est, voluntatis est: prout autem consideratur in operatione circa quam est, intellectus est: et non nomen accipit et speciem a passione voluntatis nisi prout relata est ad operationem intellectus: et ideo nomine unius alicujus potentiae non potest nominari: non enim dicitur esse intellectus, vel voluntatis: sicut nec scientia nomine alicujus potentiae nominatur: non enim rationis est simpliciter et absolute, sed est rationis formatae ex principiis.Et similiter

frui passio est voluntatis, sed intellectus operatione formatae.

Et sic patet solutio qualiter suprema et optimae potentiae est actus.

Ad secundum dicendum est, quod hoc modo visio per intellectum tota merces est: hoc enim intelligitur de visione quae conjunctam habet delectationem: et haec est visio amati et habiti, quae est secundum aliquid in intellectu secundum substantiam ejus quo fruimur: secundum esse tamen et formale fruitio in voluntate est.

Et per hoc patet solutio ad totum.

QUÆSTIO INCIDENS.

Qua virtute fruitur qui fruitur, et qua potentia animae ?

Juxta hoc quaeritur, Quae virtute sive habitu fruitur qui fruitur ?

Et videtur.

  1. Quod charitate : eo quod dicit Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, quod « frui est amore alicui inhaerere rei propter seipsam 1. » Quod autem amore fit, actu charitatis fit. Videtur ergo, quod qui fruitur, charitate fruatur.

  2. Adhuc, Proprie loquendo frui est patriae, et non viae : delectabile enim non impeditum conjungi non potest nisi per modum patriae : fides autem et spes non manent in patria secundum speciem et actus suos : ergo secundum fidem et spem fruitio fieri non potest. Nec potest fieri secrundum aliquam cardinalem virtutem : quia illae non movent in finem, sed in ea quae sunt ad finem. Si ergo fit secundum virtutem, relinquitur quod fiat secundum charitatem.

  3. Adhuc, Videtur quod secundum nullam specialiter fiat, sed secundum totam beatitudinem : quia dicit Augustinus, quod « fruimur his rebus quae nos beatos faciunt : » quae autem nos beatos faciunt, faciunt nos omni congregatione bonorum perfectos, et ita potentes ad fruendum. Cum ergo una virtute beati non sumus, nulla una virtute videmur frui, sed omni.

Solutio. Ad haec et hujusmodi solvere non est difficile. Sicut enim in felicitate est, quod quamvis felicitas sit in uno actu perfectissimae et optimae et connaturalissimae virtutis, tamen multa sunt organice ministrantia, ut potentatus, divitiae, sine quorum ministerio operatio expedita non est : et quaedam removentia prohibens, ut optimae fortunae : et quaedam decorantia felicitatem, ut nobilitas, et

<--- Page Split --->

pulcherrima species. Ita est in fruitione : unde fruitio proprie secundum inhasionem charitatis est : organice autem deserviunt comprehensio quae deservit spei, et aperta visio quae succedit fidei. Visio enim quae per beatam delectationem pascens est,visio est immediate amati et habiti : nisi enim esset immediati, non inhæreret,sed a medio ad extremum transiret : et nisi esset habiti, adhuc ulterius se extenderet ad habendum : et nisi esset amati, non arderet,sedrefrigeraret. Aliarum autem virtutum cardinalium est sicut disponentium ad perfectum, secundum quod dicit Philosophus, quod « virtus est dispositio perfecti ad optimum. » Et sic aliae virtutes operantur, sicut removentes prohibens vel impediens, et ad perfectissimum disponentes. Tamen ipsa fruitio proprie amoris est, secundum quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus ex Ierotheo sumens auctoritatem, quod exstasim est faciens divinus amor, non sinens ipsos amantes esse suipsorum. Facit autem exstasim, quando quasi transponit amantem in amatum, ut totus sit amati, et sine ipso nusquam et numquam sit amatum in amante, ut totum amantis sit ad nutum ab ipso possessum. Et hoc Augustinus vocat inhasionem : sic enim amans inhæret amato propter se.

verum et bonum : et illud idem finis ejus est in quo stat et cui inhæret. In inferioribus autem potentiis non est nisi per redundantiam a superioribus in ipsas, sicut et beatitudo corporis secundum aliquos redundantia est beatitudinis animæ.Sicut enim in via superiores potentiae ab inferioribus accipiunt species apprehensionum : ita e converso in patria superiores refundunt in inferiores delectationes fruitionum. Et sicut in via id quod accipit potentia superior ab inferiori, non accipit secundum potestatem inferiorum, sed secundum potestatem propriam : unde intellectus a sensibili accipit intellectualiter,et non sensibiliter : ita in patria e converso inferiores a superiori accipiunt secundum potestatem inferiorum, et non superiorum. Et ideo delectatio fruitionis quæ in superiori est intellectualiter, in inferiori efficitur sensibiliter. Quia sicut dicit Philosophus in VI Ethicorum, « omne quod est in aliquo, est secundum potestatem ejus cui inest, et non secundum potestatem ejus quod inest, sicut lumen in pariete color efficitur et non lumen propter parietis potestatem. » Et hoc intendit ille qui dixit, quod « sensus vertitur in rationem. »

Et per hoc patet solutio ad totum.

MEMBRUM III.

Patet etiam ulterius solutio ad id quod quæri posset, Qua potentia animæ fruitur qui fuitur 1? eo quod in libro de Spiritu et anima dicitur, quod sensus vertetur in rationem, et ratio in intellectum, et intellectus in intelligentiam.

Constat enim ex prædictis, quod intellectu affectivo fruitur qui fruitur. Ille enim intellectus conjunctus est voluntati, et objectum ejus proprium est primum

Quid sit frui diffinitione 2 ?

Tertio quæritur, Quid sit definitione frui ?

  1. Dicit autem Augustinus in libro I de Doctrina Christiana quod « frui est amore inhærere alicui rei propter se 3. » Hoc autem valde multis videtur conve-

1 Cf. Opp. B. Alberti. Commentarii in I Sententiarum, Dist. I, Art. 23. Tom. XXV hujusce novæ editionis, pag. 51.

2 Cf. Opp. B. Alberti. Commentarii in I Sen-

tentiarum, Dist. I, Art. 12 et 17. Tom. XXV hujusce novæ editionis.

3 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christiana, cap. 3.

<--- Page Split --->

nire. Sic enim, ut idem Augustinus dicit, pecora cibis inhaerent propter se, et fruuntur eis. Sic etiam peccator homo multis inhaeret propter se, scilicet in quibuscumque propter se delectatur, ad aliud non referendo. Sic etiam homo in via delectatione naturali multa diligit propter se, sicut amicos, et virtutes, et hujusmodi : et propter hoc non dicitur malus, sed bonus. Ex quibus omnibus sequitur, quod frui tunc non erit proprium patriæ, sed etiam viae.

  1. Adhuc, 'Aliter definit Augustinus frui dicens, quod « frui est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed jam rei '.» Et sic videtur, quod uti genus sit ad frui, et utile ad fruibile : et si hoc est, male ex opposito dividuntur.

  2. Adhuc, Aristotelis objectio est in Topicis, quod cum unius rei unicum sit esse quod indicatur definitione, inconveniens est unius rei esse plures definitiones.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod frui dicitur dupliciter, proprie scilicet et simpliciter, et improprie et secundum quid. Proprie dicitur frui et simpliciter, quando aliquid inhaeret inhaesione delectationis et dilectionis alicujus rei per se et non secundum accidens, et non propter aliud,

inhæsione operationis non impeditæ. Quod non contingit nisi in fruitione patriæ : omnis enim alia inhaesio vel per accidens est, vel per aliud, vel in aliqua parte impedita. De omnibus enim hoc verum est quod dicitur, Proverb. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Unde delectatio qua pecora fruuntur cibis, et qua peccator fruitur delectabili, delectationes sunt secundum quid et per accidens in hoc quod inhaerent ei quod hic et nunc delectabile est et non simpliciter. Delectatio autem ejus qui naturali delectatione alicui inhaeret, delectatio impedita est, et est delectatio secundum quid, et non simpliciter sive perfecta. Frui autem dicit delectationem perfectam et ultimam et optimam.

Et per hoc jam patet solutio ad omnia quae quesita sunt. Non enim potest frui nisi id quod dispositum et perfectum est ad inhaesionem pascentem perfectissimi et optimi boni : hoc autem non est nisi quod natura intellectualis est habitu optimo gratiae et gloriae disposita ad perfectum et optimum. Sensibilis enim delectatio contrarium habet, naturalis autem imperfectionem : et ea quae est peccatoris, habet impedimentum in fruente.

QUÆSTIO VIII.

De uti.

Circa uti quaeruntur tria, scilicet primo, Quid sit uti genere, specie, et definitione ?

Secundo, Cujus sit uti sicut potentiae, et cujus sicut habitus? Et tertio, Ad quid ?

<--- Page Split --->

MEMBRUM I.

Quid sit uti genere, specie, et definitione1?

PRIMO quaeritur, Quid sit uti genere? 1. Cum autem uti sit agere, videtur quod in genere sit actionis. Uti enim est per utile agere ad finem intentionis quasi per instrumentum.

  1. Adhuc, Uti est aliquid referre et ordinare ad aliud quod obtineatur per ipsum : ordinare autem et referre actiones sunt : uti ergo in genere actionis est : ergo uti est actio.

  2. Adhuc, Secundum nomen hujus quod est uti, tunc uti dicit actionem quam per utile perficimus : secundum nomen ergo dicit actionem : in genere ergo actionis est.

RESPONSIO. Uti multipliciter dicitur, et in omni genere multiplicitatis agere est. Unde simpliciter uti agere est, et usus in genere actionis est. Dicitur enim uti vel usus actus elicitus de potentia vel facultate cujuslibet rei propter quam habetur, relatus ad commodum vel delectationem hominis, sicut equitare dicitur usus equi, et vehere dicitur usus carruce. Et sic dicit Boetius in commento super Topicam Tullii, quod « cujus usus bonus est, ipsum quoque bonum est : et cujus usus malus est, ipsum quoque malum est. » Et hoc modo in praecedenti membro quaestionis septimae dictum est, quod usus fruibilis est frui et pasci ad delectationem 2. Et hoc modo cadit uti in definitionem ejus quod est frui : sicut dicit Augustinus, quod « frui est cum gaudio uti : » quia usus fruibilis est frui eo cum gaudio.

Et propter hoc etiam plures de eo quod est frui Augustinus assignavit definitiones : eo quod, sicut dictum est, frui accipitur communiter, et proprie. Tales autem definitiones non proprie definitiones, sed assignationes sunt. Definitio enim assignatur de re simpliciter et proprie : descriptio autem sive assignatio assignatur aliquando per accidentalia propria, quae convertibilia sunt sicut et essentialis causa : tamen quia multa sunt quae uni rei sic accidunt, ideo de una et eadem re plures aliquando tales assignantur descriptiones.

Secundo dicitur uti, rei exercitium ad inducendum habitum, secundum quod dicit Victorinus in Rhetoricis suis, quod « natura habilem facit, ars potentem, usus facilem. »

Tertio dicitur uti, actus utilis quod ut adminiculum refertur ad illud obtinendum quod intenditur ut finis, sicut refertur equus ad velocitatem motus, et velox motus ad debitoris consecutionem, debitoris consecutio ad accipiendum pecuniam, et ibi sistitur. Et sicut referuntur lapides ad domum, et domus ad protectionem a caumatibus et imbribus, et ibi sistitur. Hoc enim modo mundus iste refertur ad Dei cognitionem, cognitio Dei ad fidem, fides ad visionem per speciem, visio Dei ad fruitionem, et ibi sistitur. Quod uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre quo fruendum est 3.

Patet ergo, quod omni modo uti est agere, et usus in genere actionis.

Patet jam etiam clarius solutio quorumdam eorum quae in praecedenti membro praecedentis quaestionis quaesita et determinata sunt.

Et per hoc patet quid sit uti genere, specie, et definitione secundum quamibet acceptionem ejus quod est uti.

<--- Page Split --->

tellectus medium ad extremum, et eliciens quod sequitur, rationis nomen habet. Uti ergo actus rationis est.

MEMBRUM II.

Cujus potentiae animae sit uti, et cujus habitus virtutis ?

SECUNDO quaeritur, Cujus potentiae animae sit uti, et cujus virtutis sit habitus ?

Quod procul dubio concedendum est. Solutio. Quamvis in contrarium esse videatur quod dicit Augustinus in libro X de Trinitate, quod « uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ipsum ad aliud referre' : » et per hoc videatur esse uti voluntatis, et non rationis.

Videtur autem, quod rationis.

  1. Ordinare enim rationis est. Quia dicit Isaac in libro de Definitionibus, quod ratio est virtus sive causa, faciens currere causam in causatum. Et intelligit de causa communi ad consequens quocumque modo. Talis autem ordinatio in omnibus illis est quorum unum ordinatur in alterum, ita quod unum acquiratur ex altero : hoc autem uti est, ut patet per definitionem Augustini : ergo uti rationis actus est.

  2. Adhuc, Usus est aut collatio, aut non. Non sine collatione : collatio autem omnis ratio est : ergo uti .rationis actus est.

  3. Adhuc, Bonum dividitur in tria, ut dicit Aristoteles, honestum, delectabile, et utile : et cum honestum et delectabile, sint fines, utile erit eorum quæ sunt ad finem. Ergo utile non intelligitur nisi per rationem eorum quæ sunt ad finem, et utile secundum actum est relatum ad finem obtinendum per ipsum : secundum actum autem relatum non potest esse sine comparatione unius ad alterum et ordinatione. Hoc autem non est simplicis intellectus, sed componentis et discursam disciplinam accipientis, dicente Maximo super primum capitulum Calestis hierarchiae : « Discursæ disciplinæ sunt probationes eorum quæ spiritualia sunt per visibilia, et per res latiores efficiuntur quæ perenniter et repente intellectibus immituntur. » Taliter autem componens in-

JUXTA hoc ulterius quaeritur, Cujus virtutis sit sicut habitus uti ?

Non enim potest esse virtutis moralis : quia illarum nulla collativa est, sed simpliciter unius sicut finis ut natura : talis enim habitus, ut dicit Tullius, in modum naturae rationi est consentaneus. Erit ergo alicujus habitus intellectualis : non autem nisi electivi, quia electio est eorum quæ sunt ad finem, ut dicit Aristoteles in III Ethicorum : electio autem non nisi prudentiae est : uti ergo prudentiae est. Electivum autem voco habitum eum, cujus actus electio est, non eum qui ab actu voluntario vel electivo generatur : quia sic omnis actus moralis habitus electivus est, ut dicit Aristoteles in III Ethicorum. Electio autem, ut dicit Damascenus, est duobus vel pluribus præpositis unum alteri præoptare. Hoc autem prudentiae est, ut dicit Augustinus in libro de Moribus Ecclesiæ, sic diffiniens prudentiam : « Prudentia est amor, ea quibus adjuvatur ab his a quibus impeditur, sagaciter eligens. » Uti ergo prudentiae actus est.

CONTRÀ hoc autem esse videtur, quod sed contra. Augustinus dicit, quod uti voluntatis est : ergo est alicujus habitus in voluntate consistentis : prudentia autem in voluntate non est : uti ergo prudentiae non est.

SOLUTIO. Concedendum, quod uti prudentiae et rationis actus est. Et quod dicit

<--- Page Split --->

Augustinus, quod uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre, dicendum quod aliud est facultas, et aliud voluntas. Facultas enim facilis potestas est et prompta habens omnia ex quibus potest tendere in volitum. Haec autem potestas prompta causatur ex ordine rationis et prudentiae componentis et conferentis omnia quae sunt ad finem facile consequendum, et omnia illa referentis ad finem, ex quibus efficitur facilis potestas ad proficiendum sive tendendum in finem, eo modo quo tendit in finem qui impetum facit quo in finem proficit. Quod autem ita sit, probatur ex dicto Aristotelis in VI Ethicorum, ubi dicit, quod virtus moralis quantum ad finem in quem tendit et inclinat, per se finis est, sicut et voluntas, et non eorum quae sunt ad finem. Cui tamen prudentia necessaria est propter electionem eorum quae sunt ad finem, quorum virtutis moralis electiva non est. Unde talis facultas rationis est et prudentiae sicut agentis, voluntatis autem sicut per ipsam expedita et dispositae ad tendendum in finem. Et cum dicitur facultas rationis et facultas voluntatis, facultas cum eo quod dicitur rationis, construitur in habitudine causae efficientis : cum eo quod dicitur voluntatis, construitur in habitudine dispositionis et forma. Et fallacia amphibologia est in argumento.

Et quod quidam dicunt ex Anselmo sumentes, quod cum dicitur, quod uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, quod voluntas ibi sumitur prout voluntas est generalis motor omnium potentiarum animae ad agendum, perfectam rationem veritatis non habet. Hoc enim non est voluntatis, sed libertatis. Dicit enim Avicenna in sexto de Naturalibus, quod omnis potentia animae sensibilis et rationalis in potestate suae libertatis habet agere et non agere, et agere

hoc et contrarium hujus, ut videre et non videre, videre album et videre nigrum. Et haec est intentio Augustini.

MEMBRUMIII.

Ad quid sit uti ?

TERTIO QUÆRITUR, AD QUID SIT UTI ? 1. Et videtur secundum rationem nominis, quod sit ad omne illud quod intenditur acquiri. Uti enim est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre : quod saepe fit in malis, sicut jocalia referuntur ad virginem obtinendam et corrumpendam.

  1. Adhuc, Sicut dicitur utile, sic et uti : utile autem in malis est : ergo et uti. Quod autem utile in malis sit, probatur, 11 Reg. XVII, 14 : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalon malum. Ergo et utile videtur in malis esse.

CONTRA hoc est quod dicit Augustinus sed in libro I de Doctrina Christiana : « Uti est id quod in usum venerit, referre ad obtinendum illud quo fruendum est : alias abuti est, non uti : nam usus illicitus abusus vel abusio nominari debet '.»

JUXTA hoc quaeritur, Quare dicitur qui et fructus in bonis, et non abfrui vel abfructus in malis : sicut uti et usus in bonis, et abuti et abusus in malis ? cum dicat Augustinus, quod « omnis perversitas humana est uti fruendis, et frui utendis : » et ita videatur malus fructus vel mala fruitio quae privationem dicit verae fruitionis, sicut abusus privationem veri usus *?

1 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christiana, cap. 5. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Senten-

<--- Page Split --->

Solutno . Dicendum , quodaccipiendouliproprieetsimpliciter , utinonestnisiinbonis , secundumquodaccipiturintertiasignificationesuperius , scilicetsecundumquodutiestadaliudquidob - tinendumutilereferre . Ethujusratioest , quiautilerationemhabetcujusdamboni , secundumquodbonumdividiturinho - nestum , utile , etdelectabile . Sicenimdiciturutilequodutentiutileestetnonnocivum , etcumhocquodexpediensestadconsequendumidquodintenditur . Ixhisenimduobusconficiturratiouti - l i s , scilicetquodconfertquodadjuvatutentem : etquiapromovetetexpedit , hocest , pedesinpromptoponitadconsequendumintentum . Inmalisautemprimampartemamittitsuæsignificatio - n i s : quialicetexpediatadintentum , t a - mennihilconfertutenti , sednocet . UndepropterunampartemsignificationissuædiciturconsiliumAchitophelutile . Quiata - nensimpliciterrationemutilisperfectamnonhabet , ideodeoperibusmalorumdici - t u r , Sapient . i v , 5 : Fructuseoruminuti - lesetacerbiadmanducandum . Ettaliumususabususest : eoquodnonperfectamrationemhabetusus . Undedetalibusdi - cuntimpii , Sapient . v , 8 : Quidnobisprofuitsuperbia ? autdivitiarumja - ctantiaquidcontulitnobis ? Acsidicant : Etsisuperbiaetdivitiætuncdeservieruntadconsequendumidquodmaleintendi - n u s : tamennilboniconferentiscontu - leruntnobis , sedplurimumnocuerunt . Ethæcestcausaquarediciturabususpercausamsuæapertæsignificationis .

dicit : anteterminumautemnihilest : ideoratioejusquodestfruisicdividinonpotest , utperamissionempartisra - tionisdicaturabfruivelabfructus , sicutdiciturabutivelabusus . Omnisenimquifruitur , simpliciteretperfectarationefruitionisfruitur . Etideodividiturfruitioinbonametmalam , etnonfruiperfectærationisetimperfectæ .

Sitamencumdicitur , quodreferturutileabotinnendumidquofruendumest , accipiaturquofruendumestsimpli - citerutultimoetoptimobono : tuncutilequodreferturadillud , noneritnisduplex . Nonenimreferturadilludnisiquodconfertadsignandumilludutco - gnoscaturetsicobtineaturperintelle - c t u m . Velquodreferturadilludutha - beatur , hocest , quodcausaesthabendiipsum : ethocmodoreferunturvirtutesetgratiæetopera , perquæsicutcausasmeritoriasobtineaturidquofruendumest . Etsicstrictissimeaccipiendo , nonutimurnisisignisetcausisfruitionisejusquofruendumest . Signaautemsuntdu - pliciter , scilicetreshujusmundiinqui - b u s , sicutdiciturinlibroXIdeCivitateDei , « Deussuæsignificationissparsitin - dicia 1 . » Etsignaquædicuntursacra - mentaveterisetnovælegis : quæsignasuntgratiæcausantisinnobisfruitionemejusquofruendumest . Ethocmodoutinonestnisireferreadidquodobtinen - dumestsignavelcausassalutis . Ethocmodoutileetfruibiledividuntetdeter - minantidcircaquodestsacraScrip - t u r a : circataliaenimest , etnoncircaalia .

Etperhocpatetsolutioadomniaquæ - sitadehocmembro .

<--- Page Split --->

QUÆSTIO IX.

Utrum solo Deo fruendum sit 1 ?

Deinde quæritur de fruibili et utili, et primo de fruibili.

Quæritur ergo, Utrum solo Deo fruendum sit ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Dicit Augustinus, quod « illis fruendum est rebus quæ nos beatos faciunt : » beatitudo autem creata beatos facit : ergo beatitudine creata fruendum est : non ergo solo Deo.

  2. Adhuc, Illo fruendum est quod non propter aliud, sed propter seipsum diligitur, ut dicit idem Augustinus. Felicitas vel beatitudo propter seipsam quæritur et diligitur, et non propter aliud, ut in I Ethicorum dicit Philosophus. Ergo felicitate vel beatitudine fruendum est, quæ tamen non est Deus.

  3. Adhuc, In epistola ad Philemonem Paulus dicit : Ita, frater, ego te fruar in Domino 1. Homine ergo frui contingit, qui non est Deus.

  4. Adhuc, ad Roman. xv, 24 : Spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Ergo contingit frui sanctis.

  5. Adhuc Tullius ante finem primæ rhetoricae : « Honestum est, quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit. » Quod autem propria vi trahit ad amorem, illi amore propter se inhaerendum est : et quod propria dignitate allicit ad delectationem, illo fruimur propter se, et non propter aliud. Ergo honesto fruendum est, quod tamen non est Deus,

  6. Adhuc, Ad Galat. v, 22, super illud : Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, dicit Ambrosius in Glossa : « Hæc non nominat opera, sed fructus : quia propter se appetenda sunt. » Illis autem fruendum est quæ propter se appetenda sunt. Ergo virtutibus fruendum est, tam cardinalibus, quam theologicis : non ergo solo Deo.

  7. Ulterius, Videtur quod peccatis quis fruitur. Augustinus in libro II Confessionum narrat qualiter furatus fuit poma quæ meliora erant in horto patris sui. Et dicit, quod in isto furto non fruebatur nisi iniquitate. Ergo iniquitate vel peccato frui contingit.

SOLUTIO. Ad hæc et hujusmodi dicensc dum est, quod sicut in antehabitis determinatum est, si frui accipitur simpliciter et perfecte prout dicit pascentem delecationem non impeditam circa summam et nobilissimam operationem intellectus, quæ summi boni immediata apprehensio est, non contingit frui nisi summo bono quod est Deus. Et hoc modo intelligitur quod dicit Augustinus, quod illo fruimur in quo ponitur dilectionis terminus, et in quo figitur dilectionis gressus. Si autem frui accipiatur communiter, prout dictum est, quod frui est cum gaudio uti quocumque modo, hoc est, in bono cum gaudio pasci, sic multis contingit frui quæ non sunt Deus.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum Ad

1 Cf. Comment. B. Alberti in I Sententiarum, Dist. I, Art. 18 et 21. Tom. XXV hujusce

novæ editionis. *Ad Philem. §. 20.

<--- Page Split --->

dicitur, quod fruimur his quae nos beatos faciunt, intelligitur de his quae nos beatos faciunt effective et ut objectum et linis. Beatitudo autem creata beatos nos non facit, nisi formaliter et dispositive : sicut etiam actu beatitudinis vel fruitionis instrumentalter frui dicimur.

Ad aliud dicendum, quod felicitas vel beatitudo creata licet non referatur ad aliud sui generis, ad aliud tamen extra genus, quia ad Deum refertur. Id autem quo simpliciter fruendum est, ad nihil referri potest.

Quod objicitur de Apostolo ad Philemonem et ad Romanos, solvit Augustinus libro I de Doctrina Christiana, dicens : « Cum homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris '.» Homo enim in Deo dicitur esse, et Deus in homine per conformitatem inhabitantis gratiae. Sic autem Deus resultat in homine ut summum bonum et optimum : et talis dilectio ab homine incipit, et in Deo gressum figit et finem ponit. Et ideo in homine usus est hoc modo quo frui est uti cum gaudio. In Deo autem vera fruitio est. Et ideo dicit : « Cum homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris. »

cat habitudinem causae efficientis, et non finalis. Quando autem dicitur, quod fruimur eo quod propter se diligimus, propter dicit habitudinem causae finalis. Unde honestum quod propter se delectat vel queritur, eo quod propter se queritur et diligitur, nihil prohibet ad aliud referre propter quod queratur sicut propter finem.

PER ILLUD patet solutio ad sequens. Cum enim dicit Ambrosius, quod virtutes propter se querendae sunt vel appetende, intelligit propter se et pro se, secundum quod propter dicit habitudinem causae efficientis et formae, et non finalis : et hoc bene refertur ad aliud, et non ponitur in eo dilectionis terminus.

Ad illud quod ulterius queritur, dicendum quod secundum quod frui dicit non impeditam operationem delectationis fruibilis infruentem, nemo peccato frui potest : eo quod malum, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, est praeter intentionem, et praeter voluntatem, et incausale, et infecundum, et pigrum. Propter quod dicit Augustinus, quod est incidens ex defectu boni : unde sinceram et sanctam et perfectam delecationem non infert.

Ad aliud dicendum, quod Tullius vocat sua vi trahere et sua dignitate allicere, quod per se trahit et allicit et secundum ipsum, hoc est, quod in se et essentialiter habet et secundum ipsum ut trahat et alliciat, sicut subjectum per se et secundum ipsum habet in se passionem : quia ex essentialibus subjecti fluit passio : et ipsum subjectum secundum seipsum tota causa est passionis : tale autem magis est per se quam propter se, nisi propter di-

Et quod dicit Augustinus, quod fruebatur iniquitate vel peccato, intelligit frui prout dicitur uti cum gaudio quocumque, et prout uti secundum aliquid suae rationis est in abusu : non tamen adhuc quis fruitur malitia vel iniquitate, sed potius eo quod est malum vel iniquum vel peccatum ratione delectationis adjuncte.

Et per hoc patet solutio ad quaesita.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO X.

Utrum una finitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto'?

JuxTA hoc quæritur ulterius, Cum dicat Augustiuus, quod res quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto ?

Videtur, quod non : quia

  1. Tres personæ sunt distinctæ : distinctas ergo inferunt delectationes in fruente : ergo tribus fruitionibus, tribus fruimur personis.

  2. Si quis dicat, quod Deo fruimur ut Deo, et non sub distinctione personæ. Contra est, quod fruitio circa operationem intellectus est determinata : determinatur autem in persona fruitio : ergo est ex apprehensione Dei in persona.

  3. Adhuc, Hoc videtur esse desiderium sanctorum, Joan. xiv, 8 : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Ergo videtur, quod ex visione Dei in persona determinata fruimur.

  4. Adhuc, Si hoc concedatur, videtur quod una persona sine alia non fruimur : quia Pater ducit in Filium, et Filius in Patrem, et Pater et Filius in Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus in Patrem et Filium. Joan. xiv, 9 : Qui videt me, videt et Patrem. Et, ibidem, y. 10 : Ego in Patre, et Pater in me est. Relativa enim non habent in uno stantem et quiescentem intellectum.

  5. Sed tunc videtur, quod Filio et Spiritu sancto fruimur in Patre : quia persona procedens a persona, omne quod

est et habet, refert in personam a qua procedit. Ergo Spiritus sanctus refert in Filium, et Filius et Spiritus sanctus referunt in Patrem omne quod sunt et habent. In illo autem fruimur, in quod sicut in ultimum omnia bona referuntur. Ergo bono quod est Filius, et bono quod est Spiritus sanctus, fruimur in Patre.

IN CONTRARIUM hujus est, quod licet Sei Deus multa habeat attributa, tamen tantum in ratione summi boni diligitur, et in eo terminus dilectionis ponitur. Ergo tantum in ratione summi boni fruimur eo. Unum autem summum bonum et indivisum numero est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Una ergo fruitione fruimur Patre et Filio et Spiritu sancto.

Et hoc concedendum est.

Per hoc patet solutio ad primum. Licet enim personalibus proprietatibus tres personæ distinguantur, non tamen in quantum sic distinctæ sunt, objectum sunt fruitionis, sed in quantum sunt unum summum bonum.

Ad aliud dicendum, quod nec fruimur Deo ut Deo, nec sub distinctione personæ, sed Deo et personis in quantum sunt unum summum bonum.

Ad aliud dicendum, quod Philippus non desideravit sibi ostendi Patrem ut objectum fruitionis, sed ut principium totius divinitatis, quod sufficiens reputa-

<--- Page Split --->

vit ad cognitionem Trinitatis et unitatis, et ad processum personarum ab uno quod est principium non de principio.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum esset, si fruitionis objectum esset Pater in quantum Pater, vel Filius in quantum Filius. Hoc autem non est verum. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus sunt objectum fruitionis in quantum unum summum bonum. Fallacia autem accidentis est in argumento.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, dicendum quod relatio qua persona proce-

dens in personam a qua procedit, refert id quod est aut quod habet, non facit summum bonum secundum rationem intelligendi, sed facit essentiae indifferentiam quam totam accipit persona procedens a persona a qua procedit. Et ideo essentia in quantum est summum bonum, sive sit non de principio, sicut in Patre, sive sit accepta de principio, sicut in Filio et Spiritu sancto, in quantum summum bonum est, unum objectum fruitionis est.

QUÆSTIO XI.

Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit' ?

Deinde quaeritur de utili, Utrum omnibus quae sunt in mundo, utendum est ? sicut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana, quod « utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur . » Et ibidem : « In omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quae aeternae et incommutabiles sunt : caeteris autem utendum est, ut ad illarum perfruitionem perveniiatur 2. » Omnibus ergo operibus naturea, gratiae, et gloriae, utendum est, et non fruendum.

CONTRA hoc est, quod

  1. Uti perficitur ab opere nostro. Non autem omnes res naturae, gratiae, et gloriae, subjacent operi nostro : non enim sunt operabiles per nos : non ergo omnes res mundi subjacent ei quod est uti.

  2. Adhuc, Quædam creaturæ videntur contrariari usui. Sapient. xiv, 11 : Creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Creaturæ ergo quædam impediunt usum.

  3. Adhuc, Omnis actus voluntatis creatura est : referendus est ergo ad aliud obtinendum quo fruendum est. Aut ergo referibilis est, et refertur : et tunc meritorius est. Aut nec referibilis, nec refertur : et tunc peccatum mortale est : quia quo aliquis non utitur, illo fruitur si diligit illud, ut dicit Augustinus. Aliter enim non diligeret illud. Et sic sequitur, quod nullus actus voluntatis sit veniale vel indifferens, quod est inconveniens.

  4. Adhuc, I ad Corinth. x, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid

4 Cf. Comment. B. Alberti in I Sententiarum Dist. I, Art. 13. Tom. XXV hujusce novae editionis, pag. 31.

2 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christia-

<--- Page Split --->

facitis, omnia in gloriam Dei facite. Hoc est praeceptum : omnia ergo referenda sunt ad gloriam Dei : si non referantur, abusus est. Abusus autem et perversitas humanæ vitæ peccatum est : peccatum est ergo quidquid de creaturis ad gloriam Dei non refertur quod in usum venit. Si enim diligitur, ut dicit Augustinus, aut diligitur dilectione fruitionis, aut usus. Si diligitur dilectione fruitionis, perversitas est. Si autem non refertur, abusus est, et sic semper peccatum est.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod omni creatura utendum est, dummodo sit simpliciter creatura terminus actus creationis, et non sit peccato depravata, per quod usui contrariatur, sicut diabolus, et peccatum secundum quod peccatum in actu vel habitu consistit, dicunt ens vitio depravatum : quæ depravatio repugnat usui. In nulla enim creatura finis dilectionis ponendus est : eo quod finis non est, sed vanitati subjecta. Ad Roman. vn, 20 : Vanitati creatura subjecta est. Unde in quantum tali depravationi subjacet, quæ est peccatum, ad summum bonum obtinendum referri non potest : et ideo hoc modo utendum non est creatura. Per accidens et ex casu tamen uti quis potest peccato vel diabolo in quantum per pænitentiam peccatum ad memoriam revocatum, acutiorem facit compunctionem, et diabolus vel tyrannus affligens auget patientiæ meritum, et eminere facit virtutem ad majoris meriti coronam. De primo, ad Roman. vn, 28 : Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Glossa : Etiam peccatum. De secundo, Jacob. 1, 12 : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ. Beatus Bernardus, Serm. 17 super Cantica : « Jucundum judicium, ut superbus ille humilium malleator, eisdem ipsis nesciens fabricet coronas perpetuas, impugnando omnes et omnibus succumbendo. »

AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet quaedam creaturæ mundi operibus nostris non subjaceant quantum ad essentiae productionem, et quantum ad effectus et operationes suas : subjacent tamen in quantum circa eas operamur sicut circa signa et dispositiones ad beatitudinem, et utimur eis, et utiles sunt.

AD ALIUD dicendum, quod creaturæ in quantum creaturæ, hoc est, in quantum substant actui creationis, non contrariantur usui. Genes. 1, 31 : Vidit Deus cuncta quæ fecerat : et erant valde bona. Sed aliquando habent pronitatem ad malum ex parte nostra, in quantum scilicet concupiscibiles sunt, vel instrumenta deceptionis. Et sic non ex se, sed ex nobis factæ sunt in odium, hoc est, ut homines odiosi fiant ex eis, et in muscipulam sive deceptionem pedibus insipientium, et non sapientium. Hujus exemplum est formosa mulier, quæ nullum allicit ad peccandum : quæ tamen adspecta propter pravitatem alterius efficitur occasio libidinis et fomitum.

Ad aliud dicendum, quod omnis actus voluntatis vitio non depravatus, referibilis est ad gloriam Dei : et si refertur, meritorius est. Sed si nec referibilis est, habens in se contrarium relationi, nec refertur, peccatum mortale est. Si autem non refertur, et referibilis est, non habens in se contrarium relationi, sed dispositionem ad contrarium, quæ impedit actualem relationem, non habitualem, peccatum veniale est. Si vero non refertur, nec formam habet virtutis qua de necessitate referatur, nec tamen habet contrarium relationi, nec dispositionem ad contrarium, actus otiosus vel indifferens est. Cujus exemplum dicit Boetius esse motum digiti sine causa necessitatis vel utilitatis. Hoc tamen in theologia peccatum esse dicitur hoc modo, quo vanum dicitur esse peccatum et otiosum. Matth. xii, 36 : Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Gregorius super idem verbum : « Otiosum est,

<--- Page Split --->

quod caret ratione justae necessitatis et piae utilitatis. » Apud ethicum tamen et maxime civilem hoc indifferens est.

AD ALIUD dicendum, quod verbum Apostoli non sonat praeceptum, sed ordinem et habitudinem eorum quae referen-

da sunt in Deum, hoc est, quod nihil fiat quod contrarium sit relationi. Et ideo si non referatur aliquando, non sequitur, quod sit mortale peccatum : habet enim dispositionem ad contrarium, et non semper formam contrarii.

QUÆSTIO XII.

De rebus fruentibus et utentibus.

MEMBRUM I.

Utrum homines et Angeli sint res fruentes et utentes tamquam medii inter res utibiles et fruibiles 1 ?

nos, aut fruendo, aut utendo diligit nos 1. » Si fruendo, eget bono nostro : quod nemo sanus dixerit. Si utendo, tunc bonum nostrum refert ad aliud : et hoc verum est. Ille enim nostri miseretur, ut se perfruatur : nos autem nostri miseremur, ut illo perfruamur. Ergo Deus est de rebus fruentibus et utentibus : qui tamen non est medius inter fruibiles res et utiles.

Deinde quaeritur de fruentibus et utentibus.

Et primo de fruentibus.

  1. Dicit autem Augustinus, quod res quae fruuntur et utuntur, nos sumus, quasi inter utrasque, fruibiles scilicet res, et utiles constituti, et Angeli sancti. Et videtur esse diminutus : quia etiam Deus seipso fruitur, ut dicit Gregorius super illud Job, xl, 4 : Si habes brachium, sic : « Dum se fruitur, nullo bono indiget. » Res ergo fruentes comprehendunt etiam Deum.

  2. Adhuc, Augustinus in libro I Doctrina Christiana : « Cum Deus diligat

  3. Adhuc, Augustinus : « Ille usus quo nobis utitur Deus, non ad ejus, sed nostram utilitatem refertur : ad ejus vero tantummodo bonitatem. » Ergo Deus est de rebus fruentibus et utentibus.

  4. Ulterius etiam videtur data divisio non esse sufficiens : quia etiam insensibilia, vegetabilia scilicet, per se et super omnia innituntur dulci commixto : ergo fruuntur illo.

  5. Adhuc, Bruta diligunt cibos, et non referunt ad aliud : ergo fruuntur eis : ergo tam vegetabilia quam bruta sunt de rebus fruentibus : non ergo homines et Angeli tantum.

<--- Page Split --->

Quæst. 1. ULTERIUS quæritur, Si homo naturali dilectione frui potest ?

Et videtur, quod sic : diligere enim aliquis potest naturali dilectione et dilectionem non ad aliud referre.

Quæst. 2. ADHUC ulterius quæritur, Si homo in peccato existens frui potest ?

Et videtur, quod sic : quia in peccato existens aliquid diligit propter se, dilectionem ad aliud non referens : ergo fruitur secundum assignationem præinductamdefrui .

Sed contra. IN CONTRARIUM est, quod

  1. De perfectione patriae frui est, et non viæ : referre ergo ad aliud, viantis est et procedentis : non referre autem ad aliud, stantis et manentis. Frui autem est non ad aliud referre : ergo frui stantis et manentis est : hoc autem patriæ est : ergo frui patriæ est : non ergo vegetabilia vel bruta vel homines naturali dilectione vel in peccato existentes frui possunt.

  2. Adhuc, Videtur quod nec beati fruantur : fruens enim indiget fruibili : beatus autem nullo indiget : ergo frui non est beati.

Solutio. SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod si frui strictissime capiatur : tunc frui non est nisi ejus qui diligit aliquid propter se, in quo dilectionis gressum figit et terminum ponit : ita quod nec diligens habet ulterius quo referat dilectionem, nec dilectum ad aliud referri potest secundum se, nec secundum statum in quo diligitur. Et sic non potest aliquis frui nisi Deo concepto ab ipso ut est objectum gloriæ. Et sic verum est quod dicit Augustinus, quod « frui est solius patriæ et solius hominis et Angeli. » In his enim distinctum est fruens a fruibili per essentialem distinctionem : et non est quo referatur dilectio vel dilectum.

Ad 1. Et cum dicitur, quod Deus seipso fruitur, non est distinctio inter fruens et fruibile et fruitionem. Et ideo Gregorius

dicit : « Dum se fruitur, nullo bono indiget : » ipse enim est et sibi præsto est et fruens et fruibile et fruitio : et ideo non cadit in rationem medii, quod per privationem extremi fiat medium, sicut homo et Angelus. Et sic stat divisio Augustini, quod scilicet quædam res sunt quibus tantum fruendum est, ut Deus trinitas : quædam quibus tantum utendum est, ut mundus et in eo contenta : quædam autem quæ fruuntur et utuntur, ut homo et Angelus, quæ media dicuntur, quia ex utilibus pertingunt ad fruibilia.

Si autem frui communiter accipiatur : tunc frui est uti cum gaudio : et sic fruimur cognitis, in quibus voluntas est vel delectata conquiescit : et sic fruimur Deo in via, quem tamen non habemus nisi spe, ut dicit Augustinus. Et in quantum fruimur ipso, peregrinationem nostram tolerabilius sustinemus, et ardentius finiri cupimus. Quamvis enim dilectum in tali fruitione ad aliud referibile non sit, dilectio tamen fruentis ad aliud tendit secundum statum, sicut sentiens dulcissimum per odorem, tendit ad saporem ejusdem et gustum. Et ideo dicit Augustinus, quod « sic fruendo peregrinationem nostram finiri cupimus, ut scilicet de odore ad gustum perveniamus. » Cantic. 1, 3 : Curremus in odorem unguentorum tuorum. Ad Philipp. 1, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius.

Ad hoc quod objectum est, quod Deus utitur nobis, dicendum quod hoc verum est et in via et in patria : quia omne bonum quod ad nostram utilitatem facit in nobis, de sui natura et naturali ordine, refertur ad bonitatis suæ gloriam. Et vult, quod etiam a nobis ad gloriam suam referatur. Est enim sua bonitas causa efficiens, et causa formaliter exemplaris, et causa finalis omnis boni. Et secundum quod est efficiens, percipitur bonum ejus : secundum quod est forma exemplaris, determinatur ad esse boni : et secundum quod est finalis, convertit

<--- Page Split --->

ad primam bonitatem ut sit perfectum in actu et operatione boni. Et tale bonum vocavit Plato ethmagium sive sigillum boni, ex quo ut causa fiunt boni formae : et per idem ut impressa sigillata determinantur ad sigilli formam et similitudinem : per relationem autem sigillati ad sigillum perfecta determinatur imitatio sigillati ad sigillum.

  1. AD ALIUD dicendum, quod si frui proprie accipiatur, non est nisi in eo bono quod per se pascit, et quod summum bonum est, et quod nec ad aliud refertur, nec referibile est : unde vegetabilia non fruuntur nisi secundum quid : quia ad aliud non referunt : secundum quid autem fruitio, fruitionis simpliciter rationem non habet.

  2. Eo modo dicendum est ad sequens quod de brutis inducitur.

ipsum, sine quo beatus esse non possit, talis indigentia simpliciter indigentia est, propter quam a creatore motus taliter indigentibus adhibitus est, ut ex notu acquirant quod in seipsis non habent, ut in II de Cælo et Mundo dicit Aristoteles. Et tali indigentia non indiget beatus. Est autem indigentia exigentiae, qua etiam intrinsecis sibi quis indiget, ut secundum ipsa agat vel patiatur, sicut dicimus ædificatorem indigere practico intellectu et manu : quorum tamen utrumque habet intra se, indiget tamen eis ut secundum ipsa agat, quia exiguntur ad operationem ipsius. Et sic fruens indiget fruibili, et beatus beatificante, et homo humanitate, et albus albedine : quia talis indigentia statui perfectionis in nullo repugnat.

  1. AD ID autem quod ulterius quaeritur de naturali dilectione, dicendum quod naturalis dilectio non est tam fortis ut inhasionem fruitionis simpliciter facere possit. Ex naturalibus enim procedit, quae sui natura ad gratuita et glorificantia ordinata sunt ut perficiantur. Frui autem proprie est delectari in bono circa operationem non impeditam, nec ex parte delectantis, nec ex parte delectabilis. Unde taliter frui, nec est frui propriissime dictum, nec communiter dictum.

  2. AD ALIUD dicendum, quod in peccato mortali aliquid diligens, contrarium tali dilectioni habet in seipso : et ideo delecatio non potest esse operationis nullo modo impeditae. Propter quod taliter diligere non est frui nisi secundum quid.

  3. AD ILLUD quod in contrarium objicitur, dicendum, quod frui non est via nisi communiter, vel secundum quid acceptum.

AD ALIUD dicendum, quod cum dicitur quod beatus nullo indiget quod sit extra

MEMBRUM II.

Utrum homo vel Angelus utens sit in patria ?

Secundo, Quaeritur de utentibus. Et quaeritur, Utrum homo vel Angelus utens sit in patria ?

Et videtur, quod non.

  1. Uti enim est ad aliud referre : quod viatori et via convenit, et non patriae. Utens enim ex eo quod refert, procedit in id ad quod refert, et sic viando proficit per dilectionem. In patria autem existens dilectionis gressum jam fixit : quia in termino est, et non est quo ulterius diligendo procedat. Ergo videtur, quod patriae non sit uti.

  2. Adhuc, Dicit Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, quod « mundus iste nobis proponitur in usum, ut per ea quae facta sunt intellecta invisibilia Dei conspiciantur 1 : et sicut scalæ gradus per

conspicuntur.

<--- Page Split --->

quem ad invisibilia ascendamus, nobis proponitur 1. » Dicit autem Bernardus in libro V de Consideratione : « Quid opus est scalis tenenti jam solium 2 ? » Ergo ei qui in solio stat invisibilium Dei, et jam fruitur ipsis, non proponitur mundus ad usum : beati autem sic stant in solio : ergo non utuntur, sed fruuntur.

  1. Adhuc, Omnis utens volubiles habet cogitationes, ut dicit Augustinus : et discursas disciplinas, ut in Caelesti hierarchia dicit Dionysius : volvitur enim et discurrit ab uno ad aliud, ut ex pluribus accipiat unum, in quo gressum figat et considerationis et dilectionis. In patria autem talis cogitationum non est volubilitas, ut dicit Augustinus », nec sunt discurse disciplinae, ut dicit Dionysius : sed est unum simplex quod unice et simpliciter et immaterialiter et immobiliter et indiminute et continue et intemporaliter simplici et immateriali et perfecto innititur intellectui, circa quod immobiliter stat intellectus et affectus per contemplationem et dilectionem. Ergo videtur, quod usus non sit in patria.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod

  1. Angeli in patria existentes cognitiones habent matutinam et vespertinam, et vespertinam referunt ad matutinam : uti autem est ad aliud referre : ergo Angeli utuntur in patria : et beatitudo hominis est ut beatitudo Angeli : ergo et homines utuntur.

  2. Adhuc, Jam habitum est, quod Deus utitur nobis diligendo nos, et tamen se fruitur : ergo frui et uti se computantur.

  3. Adhuc, Apocal. iv, 10, dicitur, quod viginti quatuor seniores coronas suas mittebant ante pedes sedentis in throno. Et vult dicere, quod beatitudinem suam referebant in summum regem. Uti autem est bonum acceptum ad aliud referre. Ergo beati etiam in patria sua beatitudine utuntur : et sic usus est in patria.

Solutio . Dicendum, quod sicut frui, ita et uti dupliciter dicitur : propriissime, et communiter. Propriissime uti, est ab uno in aliud procedere quod extra ipsum est, et tali processu, quod et procedens proficiat ad ulterius per dilectionem, et etiam id ex quo procedit ut via ducat in aliud. Et hoc modo usus non est nisi viae. Et hoc modo Deus non utitur, nec Angelus, nec homo in patria, nec hoc modo Deo et Angelo mundus ut scala proponitur.

Et de tali usu procedunt primo inductæ rationes : sic enim utens et contemplando et diligendo proficit.

Dicitur etiam uti communiter, scilicet unum acceptum per intellectum et affectum solo actu intellectus vel affectus ad aliud referre. Et sic semper inferius refertur ad superius et in patria et in via. Et sic uti est in patria, et non contrariatur ad id quod est frui. Et sic Deus utitur nobis, et Angeli visionem vespertinam ad matutinam, et beati suas coronas referunt ad sedentem super thronum. In tali autem usu non est cogitationum volubilitas : sed intellectus contemplans stat circa unum et idem, in se scilicet et in creatis acceptum et secundum esse quo est in creaturis, ad se secundum esse quod habet in seipso relatum : quod non est discursa disciplina, sed a Dionysio vocatur « circularis contemplatio ab eodem per idem in idem redeundo procedens. »

Et de hoc usu secundo inductae rationes procedunt.

Recapitulandoautem dicimus, quod ex dictis jam patet, quod tota theologia circa signa et res est : et quod res in tria dividuntur, scilicet in res quibus fruendum est, et res quibus utendum est, et res quae utuntur et fruuntur.

<--- Page Split --->

Et inter res quibus utendum est, quaedam sunt per quas sicut formas et dispositiones vel sicut per instrumenta fruimur et utimur, sicut virtutes quae deserviunt ut instrumenta. De his ergo oportet doctrinam tradere.

Et primo de rebus in tribus primis libris, et postea de signis et signatis in quarto libro, in quo ista doctrina complebitur.

Signum autem quamvis propter modum signandi oppositum dividat id circa

quod est theologia cum re ex opposito, tamen secundum substantiam ad rem reducitur, et sub utili continetur. Et quamvis in accipiendo scientiam Dei, signi usus sit ante rei significatae acceptionem : tamen in tradendo scientiam sive doctrinam, signi ratio determinabilis non est nisi determinata re cujus signum est : signum enim ad rem refertur, res autem utibilis ad fruibilem, et utens et fruens ad fruibile referuntur.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO XIII.

De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscibilis.

MEMBRUM I.

Utrum Deus sit cognoscibilis per essentiam 7

CIRCA primum videtur, quod Deus non sit cognoscibilis.

  1. Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Supersubstantialis substantia Deus est, et intellectus non intelligibilis, et verbum non dicibile, et irrationabilitas, non intelligibilitas, secundum nihil existentiam existens 2. » Unde ibidem dicit, quod « ipsius Dei neque sensus est, neque phantasia, neque opinio, neque ratio, neque scientia. » Et ibidem, « Quem neque cogitare possibile est neque dicere, neque totaliter aliquo modo contemplari : propter quod ab omnibus ipse est segregatus et superignotus. » Et ibidem, paulo post, « Si melior est omni sermone et omni cognitione, et super mentem universaliter et super substantiam collocatur : omnium quidem existens circumaprehensivus et comprehensivus et preapprehensivus : omnibus autem universa-

liter est incomprehensibilis : neque sensus ejus est, neque phantasia, neque opinio, neque nomen, neque sermo, neque tactus, neque scientia. »

  1. Adhuc, Chrysostomus super illud Joannis, i , 18 : Deum nemo vidit umquam, sic dicit : « Ipsum quod est Deus, non solum propheta, sed nec Angeli nec Archangeli viderunt. Quod enim creabilis est naturae, qualiter videre poterit quod est increabile? »

  2. Adhuc, I ad Timoth. vi, 16 : Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest.

  3. Adhuc, Dionysius ad Gaium monachum : « Qui dicit se vidisse Deum, si cognovit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt sub ipso. »

  4. Adhuc, Damascenus : « Infinitus est Deus et incomprehensibilis 3. » Cum ergo omne quod cognoscitur, intellectu cognoscentis comprehendatur, videtur quod non cognoscibilis sit Deus.

  5. Adhuc, Augustinus in libro de Videndo Deum ad Paulinam : « Invisibilis est natura Deus, non tantum Pater, sed et ipsa Trinitas, unus Deus 4. » Cum ergo hoc sit ei invisibile esse quod incognoscibile, videtur quod incognoscibilis sit Deus.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Augustinus in eodem : « Deum nemo vidit umquam, nec videri potest, quoniam lucem habitat inaccessibilem 1, et est natura invisibilis sicut incorruptibilis : et sicut incorruptibilis nec postea corruptibilis, ita nor solum nunc, sed etiam semper invisibilis 2. »

  2. Adhuc, Cognoscentis et cogniti proportio est, sicut recipientis et recepti. Quod probatur per Aristotelem dicentem in III de Anima, quod « intellectus species acceptionis est. » Infiniti autem accipiendi ad finitum accipiens non est proportio. Est autem intellectus creatus finitus in potestate accipiendi : Deus autem infinitus per essentiam et virtutem et omnia quae in ipso sunt. Ergo videtur, quod ab intellectu creato nullo modo accipitur, et per consequens non cognoscitur.

  3. Adhuc, In nobis potentia ordinata sunt, ut dicit Avicenna in VI Naturalium. Est enim anima substantia, ut dicit, a qua fluunt potentia quaedam conjuncta corpori, et quaedam non conjuncta. Et inter conjunctas corpori, quaedam immersae materia, ut operationem non habeant nisi per qualitates naturales et materiales, ut potentia vegetabiles. Quaedam autem sic sunt organica, quia secundum complexionem organi objecta recipiunt, sed animaliter et spiritualiter et non naturaliter sive materialiter circa eadem operantur. Rationalis autem anima potentia nullo utuntur organo. In nobis autem sic est, quod inferior potentia numquam superiorem accipit, nec operatur circa illam : sicut vegetabilis non accipit sensibiles potentias, nec sensibilis intellectuales. Cum ergo in infinitum plus distat divina substantia ab intellectu creato, quam intellectus creatus a sensibili, vel vegetabili, videtur quod multo minus intellectualis creatus acceptabilis sit Dei, sive divina substantia, per locum a majori. Si au-

tem Deus ab intellectu creato acceptabilis non est, cognoscibilis non est. Cognoscere enim est accipere per intellectum, vel sensum.

IN CONTRARIUM est quod dicitur, sed

  1. Ad Roman, i, 19 : Quod notum est Dei, manifestum est in illis. Glossa, Id est, quod in Deo ductu rationis cognoscibile est. Ac si dicat : In se habeat Philosophi unde possunt cognoscere quod de Deo cognoscibile est.

  2. Adhuc, Sapient. xiii, 1 : De his quae videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est : neque operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex. Quasi dicat : Hoc est inconveniens. Et paulo post, y. 5 : A magnitudine enim speciei et creatura cognoscibiliter poterit creator horum videri.

  3. Adhuc, Ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, a creatura mundi, per ea qua facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas.

  4. Adhuc, Hugo de sancto Victore in Prologo super cœlestem hierarchiam Dionysii : « Natura ad servitutem condita, creatorem suum demonstravit. » Si autem demonstravit natura, considerans naturam intelligere potuit.

  5. Adhuc, Augustinus in libro Soliloquiorum : « Intelligibilis est Deus, intelligibilia sunt scientiarum spectamina, principia scilicet et conclusiones : sed differunt plurimum. Nam terra visibilis est et lux : sed terra nisi luce illustrata videri non potest. Similiter disciplinarum spectamina videri non possunt, nisi aliquo videlicet suo sole illustentur. » Deus ergo visibilis est per intellectum, et cognoscibilis.

  6. Per rationem etiam objicitur : Dicunt enim Aristoteles et Averores, quod intelligibile quod omnis homo natura scire desiderat, intellectus divinus est : co quod sicut causa est omnis rei, ita lumen est faciens intelligibile quidquid

<--- Page Split --->

intelligitur. Cum ergo non sit inane desiderium, ut dicit Aristoteles in primo Ethicorum, oportet quod naturali cognitione per naturalem intellectum hominis Deus et intellectus divinus cognosci possit.

  1. Adhuc, Quidam objiciunt, quod sicut se habet affectiva ad bonum, ita se habet intellectiva ad verum : sed affectiva per amorem conjungitur summo bono et attingit ipsum : ergo intellectiva cognoscendo attingit summum verum, quod est Deus.

Ad hoc dixerunt Joan. Scotus et Joan. Sarracenus in commentis super Cælestem hierarchiam Dionysii, quod creatus intellectus non potest in Deum cognoscendo, nisi in theorii s et theophanii s : theorias lumina respersa in creaturis appellantes per modum vestigii, vel imaginis, vel signi : theophanias autem, lumina intellectualia per influentias a Deo in Angelos descendentia, et incircumscriptum lumen quod Deus est, quantum possibile est, manifestantia. CONTRA quod dicit Hugo de Sancto Victorein suo commento super Cælestem hierarchiam : « Quid est in theorii s et theophanii s Deum videre, et sine theorii s et theophanii s Deum non videre, nisi Deum ut est numquam videre, cum nec theoria, nec theophania Deus sit. Tollant ergo theorias et theophanias : quia sicut non facti sumus nisi immediate ab ipso, ita non sistet nos aliquid usque ad ipsum, dicente Joanne in I canon. III, 2 : Videbimus eum sicuti est. Joan. XIV, 21 : Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. »

Adhuc, Videtur Augustinus respondere in libro de Videndo Deum ad Paulinam,sic : « Si quæris utrum Deus videri possit? Respondeo : Potest. Si quæris, unde hoc sciam ? Respondeo : quia in verissima Scriptura legitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum vi-

debunt 1. Si quæris, quomodo dictus invisibilis sit Deus, si videri possit? Respondeo : Invisibilis est natura : videri autem potest cum vult, et sicut vult. » Hæc autem solutio mirabilis esse videtur. Innuitur enim, quod non videatur per naturam, sed vel in specie assumpta qua vult, et quando vult : vel in effectu naturae, vel gratiae, vel gloriae, in quo resplendet : et hoc est vel symbolice, vel in theorii s, vel theophaniis videre. Et hoc non quæritur, sed an natura per intellectum creatum cognoscibilis sit, ita quod immediate intellectus figatur in ipso sicut oculus in suo visibili ?

SOLUTIO. Dicendum, quod aliud est solutio constituere per intellectum, et diffundi in intelligibili : et aliud est capere sive comprehendere intelligibile. Et hujus similitudinem dat Chrysostomus 2 super illud : In principio erat Verbum 3, dicens, quod « visus corporeus qui est in oculo quando est in littore maris, littus terminans mare comprehendit : remotus autem a littore, in ipsa maris superficie figitur, et in infinitate sua diffunditur nihil videns quod pelagi terminat immensitatem. Et sic fecit Evangelista, nos undique removens a creatis, et in divinam immensitatem inducens, ipsam immateriali oculo contemplans et in ea se diffundens, cum dixit : In principio erat Verbum. Non enim determinatur quid vel quale principium, quid vel quale Verbum, quid vel qualis Deus : et sic relinquit nos in infinitate. » Hoc autem probatur sic per Dionysium : « Non cognoscimus Deum nisi symbolice, vel mystice. Symbolice noscimus proprietatem Dei proportione proprietatis corporeae. Et cum in infinitum emineat proprietas divina proprietatibus creatis, procedendo symbolice stamus in infinito, et diffundimur in illo, nullum ter-

<--- Page Split --->

minum comprehendentes. Mystice autem procedimus in Deum per eminentiam. Mystica enim sunt, quæ per se et primo Deo conveniunt, per aliud autem et secundario creaturis, ut essentia, vita, et intellectus, quæ nobis non innotescunt nisi secundum quod sunt in creatis genere vel specie vel numero : et secundum hoc esse non conveniunt Deo, sed eminenter et excellenter in infinitum. Sicut si dicam, Deus est essentia : et statim illud potentius nego, dicens : non est essentia : eo quod non est essentia prout nobis essentia innotuit genere vel specie vel numero : et postea infero : est essentia super omnem essentiam, nec dicere possum quantum est super omnem essentiam : eo quod intellectus resolutorius non potest pervenire in aliquod primum quod non sit de essentia resolutorum et immixtum eis : Deus autem nihil creatorum est, sed eminet omnibus excellenter in infinitum : et ideo iterum intellectus sic procedens, stat in infinito et d'ifunditur in illo. » Et hoc est quod in primo Cæli et mundi dicit Philosophus : « Adhibuimus nosipsos magnificare Deum gloriosum, eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata. » Et quod dicitur in libro de Causis : « Causa prima est super omne nomen quod nominatur : quoniam non pertinet ei diminutio. » Et hæc est propositio vigesima prima : et in hac propositione dicit : « Causa prima superior est narratione : et ideo deficiunt linguæ a narratione ejus, nisi esse dicamus narrationem ejus, quoniam ipsa est super omnem causam : et non narratur nisi per causas secundas, quæ illuminantur lumine primæ causæ.

Dicimus ergo, quod notitia intellectus creati et humani Deus et substantia divina attingitur per simplicem intuitum, et diffunditur intellectus in 'ipso per intuitionis considerationem, sed non capitur per comprehensionem. Et hoc vult dicere Augustinus in libro de Viden-

do Deum ad Paulinam : « Videre Deum possum, comprehendere vero minime. » Visio enim simplici intuitu mentis perficitur. Comprehenditur autem, cujus fines circumspiciuntur. Comprehensio enim est contactus intellectus super terminos rei. Hoc est quod etiam dicit Apuleius in libro de Deo Socratis, inducens Platonem sic dicentem : « Plato cœelesti facundia præditus, hunc solum Deum, scilicet deorum, majestatis incredibilis quadam ineffabili nimietate non posse sermonis humani quavis oratione vel modice comprehendi, sed vix a sapientibus viris, cum se vigore animi quantum licuit a corpore removerunt, accipit intellectum hujus Dei. »

Et per hoc fere ad omnia patet solutio.

Auctoritates enim quæ dicunt eum incognoscibilem esse, loquuntur de cognitione certa et finita, quæ est cognitio comprehensionis. Et hoc modo dicit Isidorus, quod « Trinitas sibi soli nota est, et homini assumptio : quia ille verus Deus est. »

Auctoritates in oppositum adductæ, de visione simplicis intuitionis loquuntur, et de diffusione intellectus in infinito, quod per intellectum finiri non potest : cum dicat Anselmus in Prosologio, quod « Deus secundum quæ in Deo sunt, majus aliud est quam intelligi possit. »

Quon autem objicitur quod Boetius dicit, quod « omne quod intelligitur, ab intelligente comprehenditur. »

Dicendum, quod duplex est comprehensio. Una est motus qui comprehendit terminum, in quo est in motum esse, quando contingit. Alia est comprehensio vasis, quando totum claudit quod est in vase, ita quod nihil sui est extra ipsum. Et primo modo intellectus intelligit et comprehendit intelligibile in quod finaliter tendit, quando contingit ipsum per simplicem visionem : et hoc modo loquitur Boetius. Secundo autem modo non comprehendit quando eum

<--- Page Split --->

capit : non enim totum capit et claudit : quia finitum non potest capere illud quod est infinitum.

Ad iLLUD quod objicitur de Philosopho, quod « intellectus Dei desideratus est ab omnibus hominibus sciri.»

Dicendum, quod hoc est verum. Ille enim maxime intelligibilis est, et omnis intellectus et intelligibilitatis causa, et in omni intelligibili attingitur : sicut lumen quod est actus visibilium,^ attingitur in omni visibili per visum. Sicut tamen lumen secundum immensitatem quam habet in rota solis, et secundum immensitatem potestatis qua omnia visibilia comprehendere potest, non potest capi vel comprehendi a visu : ita nec intellectus divinus secundum excellentiam qua^ excellit in seipso, et secundum potestatem qua illustrare potest super omnia etiam super infinita intelligibilia, capi vel comprehendi potest ab intellectu creato.

Ad m quod objicitur, quod inferior potentia non capit superiorem in nobis.

Dicendum, quod locus a majori supponit similitudinem : et hoc deficit in argumento. Inferiores enim potentiae materiales sunt : et ideo immateriale non accipiunt, nec circa ipsum operantur. Intellectus autem immaterialis est sicut et Deus : et ideo inferior sicut et superior ad idem intelligibile habent proportionem, quamvis non eamdem secundum capacitatem comprehensionis.

MEMBRUM II.

Utrum Deus secundum immensitatem suam sit cognoscibilis?

Secundo quaeritur, An Deus secundum immensitatem suam sit cognoscibilis?

Glossa : « Tam pulchra astra condidit, ut ex his quantus et quam mirabilis sit creator eorum, possit cognosci. » Si autem cognoscitur quantus, cum sit infinitus, in immensitate sua cognoscitur.

  1. Adhuc, Ad Ephes. iii, 18 et 19 : Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum : scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Cum autem plenitudo Dei sit infinita, videtur quod in sua infinitate Deus cognoscatur.

  2. Adhuc, Infinitum si ratione infinitatis videatur, hoc est, in quantum est infinitum, infinitas ejus tota videtur. Deus autem infinitus esse cognoscitur. Ergo in infinitate sua cognoscitur.

  3. Adhuc, In Deo non est pars et pars, sed unum totum simplex : ergo qui aliquid Dei videt, totum videt : totum autem infinitum est : ergo videtur, quod in infinitate sua videatur.

  4. Adhuc, Joan. xv, 15 : Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Omnia autem infinita sunt : et audire a Patre, ut dicit Augustinus, est esse a Patre.

  5. Adhuc, Omnia in Deo unum sunt, et idem est infinitas quod essentia vel veritas : qui ergo unum in Deo videt, immensitatem videt.

IN CONTRARIUM est,

  1. Quod dicit Ambrosius super Lucam, cap. 1, in originali : « Eam quae habitat in Deo plenitudinem divinitatis, nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. »

  2. Adhuc, Boetius : « Omne quod scitur, comprehensione intellectus determinatur. » Si ergo infinitas Dei scitur, comprehensione intellectus determinatur, et ita comprehenditur. Hoc autem in anteditis improbatum est : quia infinitum finito capi non potest, neque mensurari.

Secundo quaeritur, An Deus secundum immensitatem suam sit cognoscibilis?

  1. Super illud epist. ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, dicit

SOLUTIO. Ad hoc solvere non est difficile supponendo dictum Aristoteles in

<--- Page Split --->

VI Ethicorum, et Boetii, quod quaecumque sunt in aliquo sicut in suscipiente et subjecto, sunt in eo secundum possibilitatem suscipientis, et non suscepti. Unde susceptibile infinitum in suscipiente non est secundum potentiam infiniti, sed secundum possibilitatis capacitatem suscipientis finiti.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur, quod tam pulchra astra fecit, unde possit cognosci quantus sit, intelligitur quod cognoscitur infinitus: sed non est hoc per capacitatem infiniti, sed per rationem eminentiae, quia in infinitum excedit id quod fecit : et hoc est cognoscere quia infinitum est.Et hoc est, sicut dictum est, attingere infinitum, et diffundi in ipso, et non comprehendere.

Ad ALIUD dicendum, quod cum impleri sanctos secundum plenitudinem Dei dicit 4, notat plenitudinem eorum secundum capacitatem uniuscujusque, et non notat cognitionem Dei implentis, ita quod scilicet nihil in sanctis vacuum Deo remaneat : tamen nullus eorum infinitatem Dei capere potest.

Ad ALIUD dicendum, quod infinitum sub ratione infinitatis per intuitum mentis videtur, et quia infinitum est : sed non ita ratione infinitatis videtur, quod infinita sit ratio videndi ipsum : quia infinitas non potest esse ratio videndi aliquid in eo quod finitum est : sed potius id quod infinitum est videtur, et per comparationem ejus ad hoc cognoscitur esse infinitum, eo quod in infinitum excedit. Et talis visio incipit ab eo quod infinitum est in se, finitum autem huic, et secundum hoc etiam terminatur in infinitum.

liter simplex sit, tamen virtute et relatione multiplex est : eo quod multorum productivum est, et ad multa relatum : quae relationes in relatis ad ipsum sunt realiter, et non in ipso, nisi secundum rationem : et ideo ea ratione qua refertur ad unum, non refertur ad alterum : et potest cognosci prout refertur ad unum vel ad quaedam, absque eo quod noscatur prout refertur ad omnia et infinita.

Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur: Omnia quaecumque audivi a Patre meo, accommodata est distributio, ut sic intelligatur: Omnia quaecumque audivi, vobis, hoc est, ad utilitatem vestram, nota feci vobis : ut hoc pronomen, vobis, dativi casus sit, et ex vi acquisitionis construitur cum hoc verbo audivi : et sic nihil sequitur inconveniens.

Ad ALIUD dicendum, quod talis modus arguendi non valet in divinis : quia licet omnia in Deo idem sint, tamen cum multa sunt attributa, connotatum unius non est connotatum alterius : et ratio relativorum significata per unum, non est ratio relativorum significata per alterum : et ideo quoad unum potest cognosci, et non quoad alterum.

MEMBRUM III.

Utrum Deus cognoscibilis sit secundum quod est unus Deus in tribus personis ?

Ad ALIUD dicendum, quod quamvis in primo infinito simplici non sit pars et pars : tamen est attributum et attributum, notatum et connotatum : et ideo quoad aliquid vel ad aliquid percipitur relatum, et non prout est ad omnia et infinitum. Simplex enim licet substantia-

Tertio quaeritur, An cognoscibilis sit secundum quod est unus Deus in tribus personis?

Et videtur, quod sic.

  1. Ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur, etc. Ibi Glossa,

<--- Page Split --->

« Invisibilia dicit propter Patrem, sempiterna virtus propter Filium, divinitas propter Spiritum sanctum. » Ergo ductu rationis Philosophi cognoverunt Deum unum in tribus personis.

  1. Adhuc, Anselmus dicit, quod « processio personarum sicut causa est ante processionem rerum. » Sed qui definite noscit causatum, definite cognoscit causam : definite ergo Philosophi cognoverunt processionem personarum et unum Deum in tribus personis.

  2. Adhuc, Plato in ultima parte Timæi de thugato, hoc est, paterno intellectu loquitur, et filiologo, et matricula. Patrem ergo et Filium cognovit. Et quia Pater et Filius non nectuntur sine amore in Patre et Filio, nexum cognovit utriusque, qui est Spiritus sanctus: ergo et alii cognoverunt.

  3. Adhuc, Omnis cognoscens intellectum universaliter agentem, scit quod non nisi per lumen suum et sibi consubstantiale, quod est ratio et causa et forma operis, agit : ergo Patrem et Filium cognoscit. Scit autem quia Verbum ab eo in res agendas non procedit nisi per Spiritum: ergo definite cognovit Spiritum. Hoc etiam modo dicit Psalmus xxxii, 6 : Verbo Domini cæli firmati sunt : et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Job, xxvi, 13 : Spiritus Domini ornavit cœlos. Non autem ornavit nisi formas intellectus creatoris cœlis invehendo : et hac ratione Philosophi definite cognoscere poluerunt Trinitatem.

  4. Adhuc, Augustinus in libro XI de Civitate Dei 1, dicit, quod Philosophi tripartite diviserunt philosophiam, in physicam, logicam, et ethicam. Physicam propter Patrem, logicam propter Filium, ethicam propter Spiritum sanctum. Ergo cognoverunt Trinitatem.

  5. Adhuc, Quidam objiciunt per hoc quod dicit Aristoteles in primo Cæli et Mundi dicens, quod « per hunc numerum ternarium adhibuimus nosipsos ma-

gnificare Deum gloriosum. » Ergo cognoverunt Deum esse trinum et unum.

  1. Adhuc, Dicunt dixisse Trimegistum Mercurium (quod tamen in libris suis non invenitur) : « Monas monadem genuit, et in se reflexit ardorem. » Et dicunt eum dixisse propter hoc, quod Pater indivisibilis indivisibilem genuit Filium, et amorem qui est Spiritus sanctus a Patre procedentem in Filium, a Filio reflexit in seipsum.

  2. Adhuc, Sciverunt, quod non nisi per potentiam, sapientiam, et bonitatem voluntatis creata produceret. Cum ergo potentia Patris sit, sapientia Filii, bonitas Spiritus sancti, videntur personarum trinitatem cognovisse.

  3. Si quis dicat, quod per appropriata cognoverunt, et non per propria. Videtur non posse stare : quia appropriatum non fit appropriatum nisi per rationem convenientiae ad proprium : ergo proprium prius oportet cognoscere, quam appropriatum. Si ergo per appropriata cognoverunt, sequitur quod prius per propria.

In contrarium hujus est, quod

  1. Super illud epist. ad Roman. i, 20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, dicit Augustinus, quod « Philosophi ad cognitionem trinitatis personarum non pervenerunt. »

  2. Adhuc, Exod. viii, 19, super illud: Digitus Dei est hic, dicit Glossa : « Philosophi defecerunt in tertio signo, hoc est, in cognitione Spiritus sancti. » Nec potest dici, quod defecerunt in appropriato Spiritus sancti. Ita enim cognoverunt appropriatam bonitatem, sicut sapietniam et potentiam.

  3. Adhuc, Richardus in libro de Trinitate : « Credo sine dubio ad quamcumque explanationem quam necesse est esse, non modo probabilia, sed etiam necessaria argumenta non deesse. » Necessarium autem est tres esse personas : ergo necessaria sunt ad hoc argumenta

<--- Page Split --->

per qua Philosophi cognoscere poterant Trinitatem.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod Philosophi per propria ductu naturalis rafionis non potuerunt cognoscere trinitatem personarum. Anima enim humana nullius rei accipit scientiam, nisi illius cujus principia prima habet apud seipsam. Hæc enim sunt quasi instrumenta quibus erudit seipsam, et exit a potentia sciendi ad actum sciendi. Habet autem apud se, quod una natura simplex et indivisa secundum unam essentiam et unum esse non est in tribus personis a se invicem distinctis personaliter: et ideo supra hoc, vel præter hoc, vel contra hoc nihil accipit, nisi aliqua gratia vel illuminatione altioris luminis sublevata sit anima.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Glossa, ad Roman. 1,20, loquitur de appropriatis, et non de propriis. Appropriata enim essentialiter communia sunt et uni substantiae in tribus personis conveniunt, licet ad unam personam referri possint potentialiter, et non ad aliam secundum aliquam convenientiae rationem.

Ad ALIUD quod dicit Anselmus, dicendum quod processio personarum exigitur per appropriata, et non per propria: quia posito quod non sit Pater in ratione Patris, nec Filius in ratione Filii, nec Spiritus sanctus in ratione Spiritus sancti, sed sit unus Deus potens, sapiens, volens, sufficiens causa est ad creandum, quamvis sit unus in persona, sicut est unus in essentia.

Ad ALIUD dicendum, quod Plato patrem intellectum creantem nominat, filium autem mundum : quem mundum vocavit, eo quod a mundissimo exemplari exivit, arte scilicet creatoris, quem archetypum mundum dixit. Matriculam autem vocavit materiam. Unde constat, quod de appropriatis et non de propriis loquitur, et ad productionem rerum hoc refert, et non ad processionem personarum.

Ad ALIUD dicendum, quod licet intellectus omnis sic agat, tamen illa non sunt propria quibus persona a persona distinguitur in divinis, sed attributa uni personæ causanti per intellectum, a qua res causatæ procedunt, sicut artificiata procedunt ab intellectu practico.

Ad ALIUD dicendum, quod auctoritas Augustini non probat quod cognoverunt nisi per appropriata, quæ secundum se sunt communia sicut et essentia.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Aristotelis nihil facit ad propositum. Vult enim dicere, quod propter hoc quod inferiora corpora perficiuntur trina dimensione, et maxime corpus humanum, et tribus motibus, scilicet locali, augmenti, et alterationis, qui a creatore sunt per cœlum. Omnes enim conveniunt in hoc, quod cœlum locus Dei est, ut ibidem dicit. Longitudo autem et motus augmenti a summo cœli ad imum perficitur, et e converso. Dimensio autem latitudinis et motus localis a dextro in sinistrum, ab Oriente in Occidens perficitur, et e converso. Dimensio autem profunditatis et motus alterationis a sensibilibus a retro in ante, et a Meridie in Aquilonem perficitur, et e converso. Et ideo magnificabant Deum tribus sacrificiis, qui cœlo præsidet, et per cœlum ista perficit.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Trimegisti confictum est. Et si aliquis hoc dixit Philosophus, intellexit quod ab uno non est nisi unum, et unum quod est ab uno, per amorem et desiderium ipsius esse convertitur ad primum, sicut in libro de Causis determinatum est : et hoc est cognoscere per appropriata, et non propria.

Ad ALIUD dicendum, quod illa appropriata sunt, et non propria.

Ad m quod objicitur de propriis, dicendum quod licet actualis relatio appropriati ad proprium, non fiat nisi præcognito proprio, tamen potentialis non exigit proprii præcognitionem.

Ad m quod est in contrarium ex GlosAd obj sa, procedit : quia veritatem concludit.

<--- Page Split --->

Ad hoc quod quaeritur, Quare Philosophi defecerunt in tertio signo? Dicendum quod ad hoc multi multa dixerunt. Sed veritas est, quod ideo defecerunt, quia in agente per intellectum practicum spiritum in unitate essentiae cum agente non invenerunt, sicut invenerunt formam quam intellectus inducit in artificiatum ejusdem essentiae, potentiae, et ejusdem vitae cum agente, quando intellectus non per habitum, sed per seipsum est activus : et ideo appropriatum ejus non cognoverunt.

Ad DICTUM Richardi dicendum, quod licet rationes necessariae sint ad distinciones personarum, tamen illae sunt supernaturales et divinae : et ideo solo lumine naturali inveniri non possunt.

MEMBRUM IV.

Quid sit cognoscere facie ad faciem ?

QUARTO quaeritur, Quid sit cognoscere Deum facie ad faciem ?

Et videtur, quod hoc sit cognoscere per essentiam immediate : quia

  1. Dicit Augustinus in libris de Trinitate, tractans illud Genesis, xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, quod facies est natura, in qua Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Patri1. Ergo videre Deum facie ad faciem, est videre Deum in unitate trium personarum.

  2. Adhuc, Facies est aliquid illius cujus dicitur esse facies, in quo res secundum unitatem essentiae videtur. Si ergo similitudo proprie in Deum transfunditur, facies erit aliquid Dei, quod absolute et essentialiter est aliquid ipsius, in quo

per essentiam vere cognoscitur. Idem est ergo videre facie ad faciem, et videre per essentiam.

  1. Adhuc, Cum dicitur facie ad faciem, duae facies signantur, scilicet facies videntis, et facies visi : et utraque facies signatur sine medio se habere ad alteram : ergo videtur, quod videre Deum facie ad faciem, idem est quod videre Deum sine medio et ex parte visi et ex parte videntis : videtur ergo, quod purus intellectus sine medio gratiae et gloriae et vestigii et imaginis sit facies una quae est videntis, et repraesentatio Dei per essentiam divinam, et non in aliqua forma similitudinis sit facies ex parte visi : videre ergo Deum facie ad faciem, est mundo et puro videre intellectu puram et nudam essentiam divinam.

  2. Adhuc, II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur. Sed facies nostra non est revelata, quamdiu super eam aliquid est, sive hoc sit vestigium, sive imago, sive species abstractionis alicujus sive proportionis : omnia enim talia, ut dicit Augustinus super illud Joannis, xvi, 29 : Ecce nunc palam loqueris, similitudines sunt ad intelligendum accommodatae. Et speculum et aenigma dicuntur communiter2, quibus dum opertus est intellectus, revelata facie intelligibile non exhibetur, sive hoc sit Deus, sive aliud intelligibile. Ex parte alia, eadem estimago gloriae Dei cum gloria Dei sicut essentia Dei, et non est quaecumque similitudo quae non est Deus : diversa enim esset et non eadem. Si ergo revelata facie in eamdem imaginem transformamur, nudo intellectu et puro ad puram essentiam referimur : et hoc videtur esse facie ad faciem videre.

  3. Adhuc, Dicit Augustinus, quod « inter mentem nostram et Deum nihil est medium : » sed in intelligibilibus imme-

<--- Page Split --->

diataimpossibileestpermediumtaciepe - resecundumintellectum : abireturenimininfinitum , utprobatAristotelesinpri - moPosteriorum : ergovidetur , quodvi - derefacieadfaciemestsinemediovi - dentisetsinemedioreivissevidere .

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, quod si hoc est videre facie ad faciem, tunc non in hac vita Deum posset quis videre facie ad faciem : quod falsum videtur, Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem. Adhuc, Numer. XII, 8 : Ore ad os loquor ei, et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Adhuc, Isa. VI, 9 : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum. Adhuc, Exod. XXXIII, 11 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum.

Quæst. 1. JUXTA hoc quæritur, Quid sit dictum, Exod. XXXII, 23 : Videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. Anterius enim et posterius substantia spiritualis non habet : quia ista sunt positiones corporis.

Quæst. 2. Adhuc quæritur, Quid sit videre ea quæ sunt sub ipso? Isa. VI, 1 : Et ea quæ sub ipso erant, replebant templum : cum sub et supra positiones sint corporeæ, quæ divinis non conveniunt.

Quæst. 3. Adhuc quæritur, Quid sit dictum, Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet, cum Paulus, II ad Corinth. XII, 2 et seq., vidit eum sicut illi qui sunt in suprema hierarchia : et tamen vivus fuerit, ut dicit Anselmus.

tunc per speculum sicut medium visio transit in id cujus est imago vel vestigium, quod Joannes Damascenus vocat prototypum : et in illo stat visio : et illud videtur, quia visu attingitur. Aliter enim a creaturis in cognitionem non ascenderetur, sed procederetur in infinitum. Quando autem attingitur, hoc quod est ipsum attingitur. Ergo videtur hoc quod ipsum est : ergo essentialiter et per essentiam videtur.

  1. Adhuc, Aut videtur id quod est et per essentiam et in seipso : aut videtur id quod non est per essentiam et in seipso, sed in alio. Dico autem de eo quod videtur in termino visus, quando proceditur in Deum per vestigium et imaginem et speculum et ænigma. Si videtur per essentiam et secundum id quod est in seipso, tunc videtur in facie et in propria specie : et sic visionis per vestigium et imaginem et speculum et ænigma terminus est visio facie ad faciem, et visio per speciem. Ex quo sequitur, quod nullus videt per vestigium et imaginem et per speculum et ænigma, nisi etiam videat facie ad faciem. Si autem terminatur visio in eo quod non est Deus, sequitur quod terminetur in medio, quod est contra rationem medii : medium enim ut medium numquam terminat, sed ulterius ducit in aliud. Sic etiam sequitur, quod processus de creaturis in creatorem cassus sit, cum finem non attingat.

  2. Adhuc, Si facie ad faciem videre est per gloriam, gloria erit medium quo utetur intellectus ad videndum : non ergo facie ad faciem est sine medio videre.

Quæst. 4. Adhuc quæritur, Quid sit dictum quod dicitur, I ad Corinth. xm, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem ?

  1. Si enim per speculum videre, est speculo ducente in aliud videre, vel aliud reflexum a speculo ad videntem videre, neutro modo visio stat in speculo. Sed si speculum dicatur imago vel vestigium,

SOLUTIO. Ad haec et hujusmodi dicensolut dum, quod facies Dei dicitur multipliciter : communiter scilicet, proprie, et propriissime. Communiter dicitur facies Dei omne illud in quo Deus evidenter apparet et cognoscitur et præsentiatur velut causa, vel secundum seipsum. Et hoc modo vestigium dicitur facies et imago : quia sicut dicitur, Sapient. xni, 5, in illis

<--- Page Split --->

cognoscibiliter apparet 1. Et sic dicit Ambrosius, quod « ubique præsens est. » In omnibus enim creaturis præsentialitas ejus apparet : quia, sicut dicit Augustinus in libro XI de Civitate Dei, « per omnia opera sua significationis suæ sparsit indicia 2. » Et sic dicitur in primo libro Sententiarum, distinctione quinta, quod « ad uobus juvabatur homo ad cognitionem Dei, scilicet a natura quæ rationalis erat, et ab operibus a Deo factis factorem manifestantibus. » Hoc etiam dicit Ambrosius, quod « Deus qui natura invisibilis est, ut a visibilibus possit videri, opus fecit quod visibilitate sui opificem manifestavit. » Et sic facies dicitur præsента Dei in vestigiis vel in imagine manifestata. Sic etiam Plato dicit in ultima parte Timæi, quod « ab archetypo mundo iste mundus sensibilis exivit. » Et Boetius in libro de Consolatione philosophiae :

Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus [ipse,

similique imagine formans. Et in Psalmo xlix, 11 : Pulchritudo agri mecum est.

Proprie dicitur facies Dei præsenta evidens per effectum gratiae adjuvantis ad aliquid, vel protegentis, in quo cognoscibiliter apparet præsenta Dei, sicut, Exod. xxxiii, 14, dixit Dominus ad Moysen : Facies mea præcedet te, hoc est, effectus gratiae meæ, in quo cognoscibiliter potentia meæ majestatis apparebit. Et illo modo magis proprie dicitur facies præsenta in carne, in qua cognoscibiliter Deus apparuit. Et sic dicitur facies in Psalmo lxxix, 20 : Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Danielis, iii, 41 : Sequimur te in toto corde nostro, et timemus te, et quærimus faciem tuam. Et iste modus differt a primo, sicut natura differt a gratia. Primus enim modus non dicit ni-

si resplendentiam auctoris in ipso opere a se facto, vel in Scripturis. Et hoc modo dicitur facies in Psalmo civ, 4 : Quærite faciem ejus semper. Ut enim dicunt Philosophi, Avicenna, Averroes, quod operata sunt in intellectu sive in mente divina, sicut opera artificis in artifice, id est, manifestant ipsum.

Propriissime autem dicitur facies Dei essentialis præsenta Dei sine medio demonstrata et exhibita, hoc modo quo exhибet se beatis. Et hoc modo dicitur, Job, xxxiii, 26 : Videbit faciem ejus in jubilo. Quia dicit Augustinus quod hoc modo nemo videt faciem Dei sine gaudio inenarrabili. Psal. xv, 11 : Admplebis me lætitia cum vultu tuo. Unde dicitur, Isa. xxvi, 10 : Misereamur impio, et non videbit gloriam Domini.

Adhuc, Medium dicitur multipliciter, ut dicit Anselmus. Est enim medium ostendens per hoc quod est intentio ejus quod ostenditur, sicut species intelligibiles vel sensibles media sunt, quibus intellectui vel sensui ostenditur intelligibile vel sensibile. Est etiam medium deferens, sicut perspicuum illuminatum est in visu medium. Et hoc dividit Avicenna in duo, scilicet in id quod sub uno situ defert, et hoc simpliciter dicitur deferens : et id quod sub duobus vel pluribus sitibus defert, et hoc vocatur medium reflectens, sicut est id quod videtur in speculo. Est etiam medium coadjuvans sive perficiens ad videndum : et hoc duobus modis, scilicet ex parte visibilis, et ex parte videntis. Ex parte visibilis, sicut lux adjuvat et perficit colorem in actu ut videatur. Ex parte videntis, sicut claritas oculi et recta positio humorum et tunicarum et figure et intersectionis qua intersecant se sphære et circuli tunicarum oculi et limpiditas oculi, et cætera hujusmodi quibus perficitur oculus ad videndum sine impedimento. Sed hæc duo ultima

<--- Page Split --->

non proprie dicuntur media, sed actus et perfectiones videntis et visibilis. Poni adhuc Anselmus etiam juxta illud medium quod vocat non prohibens, sicut si inter me et rem quae posset videri, paries esset, esset medium prohibens : unde remotio parietis esset medium non prohibens.

Unde cum facie ad faciem videre, dicatur sine medio videre, distingui debet. Si enim dicatur sine medio deferente, vel reflectente : tunc verum est. Adhuc, si dicatur sine medio intentionali, quod res visa non sit, sed intentio vel similitudo : tunc adhuc propriissime facie ad faciem videre, est sine medio tali videre. Si autem dicatur medium coadjuvans ex parte visibilis : tunc non omne visible utitur tali medio. Visibile enim primum quod est lux sive sensibilis sive intellectualis, non fit visibile aliquo coadjuvante, sed seipso visibile est, et omnis visibilis actus : aliter enim oporteret, quod iretur in infinitum in coadjuvantibus et coadjuvatis. Et sic iterum facie ad faciem videre Deum propriissime, est sine medio videre. Si autem medium sit ex parte videntis coadjuvans : tunc cum omnis videns perfecte non videat, nisi perfectus sit ad videndum, facie ad faciem sic videre numquam est sine medio videre. Si enim videt visione naturali, oportet eum esse perfectum mediis naturalibus ad visum. Si videt visione artis vel scientiae, oportet eum esse perfectum mediis, hoc est, habitibus artis et scientiae. Si videt visione gratuita, oportet eum esse perfectum habitibus gratiae, sicut sunt sapientia, intellectus, gratia, et fides. Si videt visione gloriae, oportet eum esse perfectum habitibus gloriae et beatitudinis. Haec autem media non tegunt, vel deferunt, vel distare faciunt videntem et visibile, sed visibilem potentiam confortant et perficiunt ad videndum. Et ideo sic per medium videre, non opponitur ad immediate videre, sed stat cum ipso. Adhuc, Si accipiatur medium prohibens : tunc sicut dicit Gregorius super Job in principio :

« Medium prohibens visionem corpus est, post quod sicut post parietem acies stat mentis nostrae, ne Deum videre possit revelata visione : » sicut dicitur, Sapient. ix, 14 et seq : Cogitationes mortalium timide, et incerta providentiae nostrae : corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena habitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore : quae autem in caelis sunt quis investigabit ? Et sic sine medio videre, est deposita carne corruptibili videre, et idem est facie ad faciem videre, hoc est, nudam animam sine medio divinitati præsentari.

Ex his jam patet solutio fere omnium. Patet enim quid sit facie ad faciem videre, et quid sit sine medio videre, quod fuit quaesitum primo.

Quod ergo primo objicitur, concedendum est.

Ad securndum autem concedendu: a est, quod facies est aliquid rei visae, quod in Deo Deus est, et non aliud. Unde illa objectio bona fuit.

Ad tertium dicendum, quod in veritate secundum modum significandi duae facies nude et sibi invicem objectae signantur in sermone : et ideo propriissime facie ad faciem non videt nisi nudus intellectus nudam essentiam divinam, hoc est, sine medio deferente, vel reflectente, vel intentionaliter signante, et sine medio coadjuvante" visibile, et sine medio prohibente, sed non sine medio coadjuvante videntem, hoc enim non interstat sive interponitur videnti et viso, sed perficit videntem ad videndum : et ideo non opponitur immediate visioni.

Ad quartum dicendum, quod Apostolus ibi loquitur de ablatione medii quod est speculum et ænigma, secundum quod ad speculum et ænigma reducuntur figurae et allegoriae Veteris Testamenti secundum Augustinum. Imago autem dicitur veritas significata et in Christo exhibita, secundum quod dicitur, ad Hebr. x, 1 :

<--- Page Split --->

I' mbramhabenslexfuturorumbonorum , nonipsaminaginemrerum . Etsicdici - turimagosivefaciespræsentiagratiæsignatæperumbrasveterislegis . Etipsæumbrædicunturvelamen , quodablatumestaboculisspiritualibusApostolorum . Ettransformatioinimaginem , diciturtransformatioinimagainemsignificatamveritate . SicautemvidereDeumnonpropriissimeestfacieadfaciemvidere , sedpereffectumgratiæ .

ADQUINTUM concedendum est : facie enim ad faciem videre propriissime, sine medio videre est.

Ad i n quod objicitur in contrarium, quod non in hac vita Deus facie ad faciem videtur, concedendum est si propriissime visio facie ad faciem accipiatur.

Et quod objicitur, Genes. XXXII, 30, dicendum, quod facies propriissime ibi non sumitur, sed pro effectu gratiae evidentiis et evidenter Deum ostendentis.

Ad illud quod objicitur de Moyse solvit Augustinus, quod palam videre, est intellectuali visione videre : quæ tamen per species intelligibiles fit. Non per ænigmata videre, est non corporales vel imaginarias species videre. Sic autem palam videre, et per medium intentionale videre, quod a Deo descendit in intellectum in theorisi et theophaniiis : et hoc modo videre non est facie ad faciem videre propriissime loquendo.

Per idem solvitur sequens de Isaia. Licet enim Dominus dicat, Joan. XII, 41, quod hæc dixit Isaias, quando vidit glorinn Dei, gloriam Dei vocat gloriosam et altiorem manifestationem divinæ præsentiæ in theorii et theophaniiis, quæ per species intelligibiles perficiunt.

Ad i n quod ulterius quaeritur, dicendum quod posteriora dicuntur posterius manifestantia, et non per prius : sicut figurae legis posteriores sunt imagine veritatis, et formæ sensibiles vel imaginabi-

les, posteriores sunt speciebus intellectualibus in theorii et theophanis fulgentibus in intellectu, ut in libro XII super Genesim ad litteram dicit Augustinus.

SUBIPSOautemesteffectus , inquoco - Adquest . 2 . gnoscitur , vestigiumscilicetetimago : hæcenimreplenttemplum , hocest , m i - litantemEcclesiam .

Adaluddicendumquodcumdicitur : Adquest . 3 . Nonvidebitmehomo , etvivet ' , idemestdictum , quodvitaanimaliethumanaintalivisionenonutetur . Vitaenimhu - manaetanimalishominemdeprimit , etaggravatintellectum , netalivisionequæimmediataest , utipossit . Undevelvitaimmortaliumvivit , velinipsumperra - ptumexcedit . Etsicsolviturquoddici - turdePaulo .

Adaluddicendum , quodspeculumetAdquest . 4 . ænigmaomnissimilitudodicitur , quæinterstatintervidentemetremvisam . Illaautemsimilitudosivesitnaturalis , sivegratuita , sivegratiosaquæperficitvidentemadvidendum , nonestmediuminterstansintervidentemetremvisam , utdictumest .

Adaludetadsequensdicendum , quodAd 2 e t 3 . perspeculumetænigmavidere , termi - naturinvisioneDei , attingendoilludquodestDeusetquodessentialiterDeusestetDeoconvenit : sedhocestperdis - cursumetreflexamdisciplinam , utdicitDionysius , etsecundumcogitationesvo - lubilesunumexalioconferentes , utdicitAugustinus . Quodnonconvenitvi - sioniquæestfacieadfaciem . Visioenimquæestfacieadfaciem , estsimplexin - tuitusmentis , inidquodsecundumsevisibileestdirectus , quodmensuniformisexseelicit , etuniformiter , nonperfor - mamspeculivelænigmatisinDeumfi - g i t . Etperhocpatet , quodvisiofacieadfaciemnonestterminusvisionisperspeculumetænigma : licetenimtalis

<--- Page Split --->

visio in Deum terminetur et in ea qua sunt essentialiter Deus, tamen hoc non fit simpliciter univoce et uniformiter, sed potius multipliciter et discurse, et in multa volubili cognitione. Et quod dicit Augustinus, quod « inter mentem nostram et Deum nihil est medium, » non facit ad propositum, cum intendit dicere, quod quantum ad facultatem videndi immediate possumus videre sicut et Angeli : et destruit errorem quorumdam Philosophorum dicentium, quod causa prima non cognoscitur nec videtur, nisi in luminibus intelligentiarum per quatuor ordines a prima causa distantium et descendentium.

Et PER HOC patet solutio ad sequens et ad omnia.

MEMBRUM V.

Quid est cognoscere per speciem 1 ?

Quinto quaeritur, Quid sit cognoscere per speciem ?

Species enim est apud Philosophum, qua quodlibet ponitur in esse suo ultimo substantiali. Dicit etiam Boetius, quod « species est totum esse individuorum, et quod post speciem nihil est nisi materia et individuantia accidentia. »

Videtur ergo quod per speciem cognoscere, est cognoscere per propriam naturam et essentiam. Si autem hoc est : tunc videtur, quod in hac vita cognoscibilis Deus non sit per speciem.

  1. Unde Gregorius tractans illud Joannis, 1, 18 : Deum nemo vidit umquam, dicit in Moralibus : « Per quod patenter datur intelligi, quod quamdiu in hac mortali vita vivitur, videri Deus per quasdam imagines potest, sed per ipsam naturae

suæ speciem non potest, » Hoc etiam videtur per ea quæ superius inducta sunt, Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet. Et, I ad Timoth. VI, 16 : Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest.

  1. Adhuc, Quidam per rationem objiciunt sic : Species penitus absoluta ab omni materia et ab omni dependentia materia corporeae et incorporeae, intelligi non potest nisi ab intellectu penitus ab hujusmodi absoluto. Intellectus autem humanus ab hujusmodi dependentia dum in corpore est, non potest esse absolutus. Ergo talem speciem intelligere non potest. Solus autem Deus talis species est. Ergo Deum dum in hac vita vivit, videre non potest.

IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicit Augustinus in libro de Videndo Deum, quod Moyses palam et non per ænigma Deum vidit, quia per speciem vidit. Et si objicitur de Paulo, I ad Corinth. xii, 2 et seq., Augustinus respondet dicens, quod « necesse est, quod ab hac vita mentem abstrahat, quando aliquis in illius affabilitatem visionis assumitur. » Dicit etiam, quod non sit incredibile, quibusdam sanctis nondum vita defunctis ut sepelienda cadavera remanerent, etiam illam excellentiam visionis esse concessam. Videtur ergo, quod in hac vita per speciem videtur.

  2. Adhuc, Objiciunt quidam per rationem: Dicit enim Augustinus in II Confessionum, quod « homo factus est ad cognoscendum et videndum Deum. » Si ergo non videat, hoc erit per defectum peccati : sed non est defectus qui non est reparabilis per gratiam : ergo videtur, quod homo reparatus per gratiam potest videre Deum in hac mortali vita.

SOLUTIO. Ad hoc, si antecedentia resoc vocentur ad memoriam, non est difficile solvere. Concedimus enim, quod per spe-

<--- Page Split --->

cim videre, per essentiam est videre. In ipso enim essentia et omne et id quod est et esse idem sunt. Unde si species pro essentia accipiatur, idem est videre per speciem, quod videre per essentiam. Et sicut in hac vita non videtur per essentiam, ita non videtur per speciem. Si species autem dicatur species intelligibilis theoriae vel theophaniae, secundum quod videre per speciem condividit visionem divinam cum visione sensibilis, quae est per sensibilem visionem corporis et figuram, et cum visione imaginaria, quae est per imagines corporum etiam corporibus sensu non praesentibus : tunc nihil prohibet multos in hac vita Deum per speciem vidisse. Omnes enim qui intellectualiter in theoriis et theophaniiis Deum viderunt, per speciem Deum viderunt, ut dicit Augustinus de Moyse.

Et quod objicitur postea de Paulo, solutum est. In sua enim visione mortalem vitam excessit per raptum : quod potentie divinae est et gratiae. Psal. LXXXVIII, 10 : Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.

MEMBRUM VI.

Quid sit cognoscere Deum in præsentia, secundum quod in omni ceratura dicitur esse essentialiter, præsentialiter, et potentialiter ?

Sexto quaeritur, Quid sit cognoscere Deum in præsentia, secundum quod in omni creatura dicitur esse essentialiter, præsentialiter, et potentialiter ?

Per hoc enim certitudinaliter scimus, quod inter omnem rem non est inclusus, et extra omnem rem non est exclusus, et supra omnem rem ab infimis non elatus,

et infra omnem rem a supremis non depressus, ut dicit Gregorius. Et ita certitudinaliter scimus Deum esse in creaturis, nec dubitare licet.

IN CONTRARIUM hujus, quod melior et Sed contra, certior inhabitatio videtur esse per gratiam, quam per naturam : et cum inhabitat per gratiam, non certi sumus de præsentia Dei : quia nemo scit utrum odio vel amore dignus sit 1. Ergo multo minus scimus eum præsentem esse per naturae vestigium vel imaginem.

JEXTA hoc quaeritur, An Deus sit incognoscibilis quocumque modo, nisi per assimilationem ad ipsum ?

Et videtur. quod non.

  1. I Joan. iii, 2: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Praemittit, similes ei erimus, ut notetur esse causa ad videndum Deum : non ergo videtur nisi per assimilationem ad ipsum.

  2. Adhuc, Dionysius in Calesti hierarchia vult quod Deus immittendo lumen in Angelos et homines, et Angeli et homines purgant dissimilitudinis habitum. Sed dissimilitudinis habitus non purgatur, nisi per similitudinis habitum : quia purgatur oppositum per oppositum. Ergo videtur, quod Deus non videtur, nisi per illuminationem assimilantem nos Deo.

  3. Adhuc, Empedocles dicit, et Aristoteles probat in II de Anima, quod simile simili cognoscimus. Ergo nullius rei cognitio fit, nisi per assimilationem ad illam : ergo nec Dei.

  4. Adhuc, Augustinus in libro IX de Trinitate : « Cum Deum cognoscimus, quaedam similitudo Dei in nobis est, qua Deum cognoscimus 1. »

IN CONTRARIUM est, quod ante probased contra. tum est, quod facie ad faciem videre, est sine medio videre : per similitudinem autem videre, per medium videre est.

<--- Page Split --->

Solutio.

SOLUTIO. Ad haec et hujusmodi dicendum, quod indubitanter Deus cognoscitur in creaturis, sicut probatum est : quia medium probandi Deum esse, in creaturis certum est et in nostra facultate. Effectus enim certu s per quem causa ostenditur, quem nisi causa continua actione detineret, in nihilum decideret. De quo tamen in sequentibus, qualiter Deus in creaturis sit, disputabitur et subtilius inquiretur. Inhabitatio autem per gratiam, non dicit tantum Deum esse in nobis sicut influentem esse et continentem, sed insuper dicit acceptionem qua Deo accepti sumus, et opus nostrum acceptum : quae acceptio non sufficienter repraesentatur per effectus. Et ideo an Deus sit in nobis per gratiam, dubium relinquitur. Et ideo licet inhabitatio per gratiam dignior sit quam inhabitatio per naturam, tamen non est certior ad demonstrandum.

Ad quest. Ad 10 quod ulterius quaeritur de similitudine, dicendum quod non videtur Deus, nisi per habitus videntem Deo assimilantes, non similitudine æquiparantiae, sed imitationis, ut dicit Augustinus. Sed tales habitus divini sive sint naturales, sive gratuiti, sive gloriosi, media sunt coadjuvantia videntem et non in-

terstantia. Et hoc intendit Augustinus cum dicit, quod « generatur similitudo Dei in nobis. »

Quod autem Dionysius dicit, quod illuminatione purgatur dissimilitudinis habitus, intelligitur de dissimilitudine habituali privationis quae purgatur immisso habitu, sicut ignorantia purgatur scientia, et sicut cæci illuminati per Christum cæcitate mentis purgati sunt. Habitus enim assimilat, et privatio tollit assimilans, et dissimilitudinem facit.

Er quod dicitur, Simile simili cognoscitur, verissimum est in omnibus : sed in his quae sunt actus purus, qui est et causa et intellectus, et lux et intelligibile, non differt simile a simili per substantiam, sed per esse secundum rationem tantum, scilicet secundum esse quod habet in intelligentia participante ipsum, et secundum esse quod habet in seipso. Et ideo non facit hoc similiter distantiam videntis a re visa. Et hoc est quod dicit Bernardus in libro de Consideratione ad Eugenium : « Beata visio est videre Deum in se, videre Deum in teipso, et in omnibus aliis. Hæ enim visiones non differunt per differentiam visibilis secundum substantiam, sed per differentiam esse, quo aliter est in se, et aliter in aliis. »

QUÆSTIO XIV.

De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Deinde quaeritur de cognoscente Deum. Et quaeruntur tria : Primo, An scilicet ex solis naturalibus Deus cognoscibilis sit ?

Secundo, Utrum cognoscibilis a malis ?

Tertio, Utrum uno vel pluribus modis cognoscibilis sit ?

<--- Page Split --->

MEMBRUM I.

An Deus sit cognoscibilis ex solis naturalibus 1.

AD PRIMUM objicitur sic : 1. Dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod secundum quamdam similitudinem et proprietatem cognitio existit cognosenti.Similitudo autem finiti et proprietas ad infinitum nulla est. Ergo finitum nullo modo potest cognoscere infinitum. Omnis autem intellectus sive humanus sive angelicus finitus est : ergo nisi juvetur per aliquod supernaturale, Deum cognoscere non potest.

nus : « Ipsa creatio mundi et ejus permanentia et gubernatio magnitudinem prædicant divinae naturae 2. » Cum ergo haec cognoscimus ex solis naturalibus, videtur quod ex solis maturalibus Deum cognoscere possumus.

  1. Adhuc, Damascenus, ibidem : « Non derelinquit nos Deus in omnimoda ignorantia : scientia enim existendi Deum, naturaliter ab ipso inserta est. » Sed quod insertum est naturae, cognoscibile est ex solis naturalibus.

  2. Adhuc, Hugo in Sententiis suis : « Deus notitiam suam ab homine sic ab initio temperavit, ut sicut numquam quid esset, poterat comprehendi, ita numquam quia esset, poterat ignorari. » Videtur ergo, quod cognitio Dei ignorari non potest ab homine aliquo.

  3. Adhuc, Anselmus in Prosologio : « Deus est majus aliquid quam quod cogitari possit. » Et accipit hoc ab Apostolo, ad Ephes. iii, 20, ubi dicit : Ei qui potens est facere superabundanter quam petimus aut intelligimus. Sed quod supra omne quod intelligimus est, intelletu non attingimus, nec capimus. Ergo Deum intellectu non attingimus, nec capimus.

  4. Adhuc, I ad Timoth. vi, 16 : Lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest.Videtur ergo, quod creatus intellectus ex solis naturalibus, nec videre, nec attingere, nec comprehendere possit Deum.

  5. Adhuc, Ambrosius vult, quod in potestate nostra non sit videre Deum, sed in potestate ipsius apparere quomodo vult, hoc est, per quemcunque affectum vult,sive sensibilem, sive imaginarium, sive intellectualem.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum secundum Solutio. Gregorium super illud Job, iv, 16 : Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum : « Deus notitiam suam in nobis temperat, ut possit utcumque cognosci, non sicut est, sed ut lippientibus intellecibus se tenuiter insinuat. »

Unde dicendum est, quod multiplex est Dei notitia, positivo scilicet, et privativo intellectu. Positivo est cognoscere quia est, et etiam cognoscere quid est, et qualis est, et quantus est. Privativo cognoscere est quid non est, qualis non est, et quantus non est. Sed non est Deum cognoscere quia non est : eo quod oppositum ejus per naturam insertum est, et de nulla re simul est cognoscere quia est, et quia non est : sic enim contradictoria simul cognoscerentur de eodem : et cum omne quod scitur, verum sit, sequeretur quod contradictoria de eodem vera essent.

Frustra ergo quaeritur, An in potestate nostra sit cognoscere Deum.

  1. In contrarium hujus est, quod

  2. In primo libro suo dicit Damasce-

Dicimus igitur, quod ex solis naturalibus potest cognosci quia Deus est positivo intellectu : quid autem, non potest cognosci, nisi infinite. Dico autem in-

<--- Page Split --->

finite : quia si cognoscatur, quod substantia est incorporea, determinari non potest quid finite genere, vel specie, vel differentia, vel numero illa substantia sit. Et remanet intellectus infinitus, qui constituitur ex negatione finientium ad nos ex constitutione infiniti. Dicimus enim, quod cum dicitur substantia Deus, non est substantia quae nobis innotescit finite genere, vel specie, vel differentia, vel numero : sed est substantia infinite eminens super omnem substantiam.Etsic intellectus negans finientiam, stat in infinito, qui est intellectus imperfectus et confusus, quem Gregorius vocat lippientem intellectum. Et hoc vult dicere Job, xxxvi, 23 : Omnes homines vident eum, scilicet Deum : unusquisque intuetur procul. Quod enim procul intuetur quis, finite non discernit.

Privativo autem intellectu cognoscitur quid non est, sicut quod non est corpus, quia non finitur mensuris corporis : quod non est temporalis, quia non habet esse fluens de præterito ad præsens in futurum, et per consequens intelligitur esse æternus : quod non est finitus, quia non finitur loco, tempore, vel intellectu aliqua extensione terminata, nec secundum esse, nec secundum potentiam sive virtutem : et sic intelligitur immensus. Et hoc est quod dicit Damascenus : « Quoniam ergo est quidem Deus, manifestum est : quid vero secundum substantiam et naturam, incomprehensibile est hoc omnino et ignotum 1. » Quia enim est, ex creaturis accipitur, et etiam infinite quid Deus est, ut quod substantia intellectualis est. Quemadmodum narrat Tullius Aristotelem probasse Deum esse in libro de Natura deorum. Dicit enim, quod si palatium in solitudine inveniatur, in quo appareant non nisi hirundines : ex compositione palatii statim apparet, quod ab hirundinibus non est factum : apparet etiam statim, quod partes componentes ab aliquo in esse educte sunt per intel-

lectum : quia aliter secundum proportiones componibiles non essent, nec proportionaliter totum constituerent. Et sic apparet in mundo, quod nihil eorum quæ sunt in mundo, causa mundi potest esse : et quod ab aliquo sapiente, cujus virtus omnem virtutem mundi excedit, partes mundi in esse deductæ sunt : et ideo proportionabiles sunt ad invicem, et proportionabiliter mundum constituunt. Et hanc substantiam Deum cognoscimus, et magnificamus eum ut sublimem et eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata.

Tali igitur cognitione ex solis naturalibus cognosci potest Deus et ab Angelo, et ab homine. Et sic intelligitur illud Apostoli, ad Roman.1,20 : Invisibilia ipsius, scilicet Dei, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod verum est, quod omnis cognitio secundum similitudinem et proprietatem fit cognoscentis ad cognoscibile, quæ est cognitio quid et propter quid : sed confusa cognitio et lippientis non fit sic, sed ex collatione eminentiae cognoscibilis super cognoscentem.

Ad SECUNDUM dicendum, quod intelligibile quod est Deus, supra nos est secundum cognitionem quæ dicit quid est : sed non sequitur, quod illud mente non attingamus secundum cognitionem quia est, et secundum cognitionem quid non est : et si cognoscimus quid non est, oportet nos infinite cognoscere quid est : quia affirmatio est causa negationis : et nihil potest negari de aliquo nisi per hoc, quod oppositum negati vere prædicatur de ipso. Et sic supra nos est quantum ad comprehensionem ejus quod quid est : attingimus tamen ipsum secundum scientiam quia est confusam et infinitam, sed non finitam.

Et si objicitur, quod infinitum non capitur ab intellectu, neque est intelligibile secundum quod est infinitum. Dicendum,

<--- Page Split --->

quod infinitum triplex est, scilicet potentua tantum, sicut quantum. Potentia et actu, sicut quantum divisum. Et actu tantum, sicut causa prima. Infinitum quod potentia tantum est, secundum quod hujusmodi est, nullo finitur et certificatur : et ideo quantitas ejus incerta manet : quia potentia non cognoscitur positive nisi per actum : est autem nullum actum habere finitionis. Infinitum autem quod procedit in actum, sicut quantitas divisa, quolibet actu divisionis finitur per aliquid : et secundum quod finitur, cognoscibile est. Sed quia in infinitum divisibile est, non pertransitur dividendo : et ideo non omnia minima ejus cognosci possunt : nec certificatur quantitas ejus per compositionem omnium minimorum per actualem divisionem acceptorum. Infinitum autem quod est actus nihil habens potentiae passiva, non dividitur ad intra, sed ad extra, ut sic dicam, potest in unum, potest in duo, potest in tria, et sic de aliis. Et si infinitum est, non est accipere in tali processu ultimum in quo stat virtus ejus, ita quod non posset in amplius. Et tale infinitum quia actus est purus in se, et non est in potentia nisi id quod est extra se, secundum se est maxime intelligibile, nobis autem incomprehensibile propter infinitatem potentiae et essentiae, quibus excellit ea in quae potest : hoc autem attinki potest per intellectum, sed non comprehendi.

Per hoc etiam patet solutio ejus quod dicitur in epistola I ad Timoth. vi, 16. Loquitur enim illa auctoritas de visione comprehensionis.

Ad ultimum dicendum, quod Ambronius loquitur de visione in qua Deus viditur per effectum. Per nudam enim essentiam invisibilis est ab omni creato intellectu. Unde in libro de Causis, propositione septima, dicitur, quod intelli-

git id quod est supra se per hoc quod acquirit ab eo bonitatis, et in bonitatibus illis intelligit id quod est supra se. Unde dicit Ambrosius : « Cum præsens est, non videtur : et cum absens putatur, videtur. » Et intelligit hoc quia præsens non videtur nisi in effectu finito : et tunc non videtur in quantum est infinitus et incomprehensibilis, quod tamen vere est. Et cum absens esse putatur, ut in infinitum præsentem effectum excedens, ut in omnibus existens et extra omnia, tunc vere est ut videtur.

Quæ in contrarium objiciuntur, concedenda sunt de scientia quia est, quid non est, quid est infinite.

MEMBRUM II.

Utrum Deus cognoscibilis sit a malis, vel a bonis tantum ?

Secundo quaeritur, Utrum Deus cognoscibilis sit a malis, vel a bonis tantum.

Videtur, quod non sit cognoscibilis a malis :

  1. Per hoc quod Magister recedendo ab Augustino in libro I de Trinitate 1, dicit, quod « mentis humanæ acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per justitiam fidei emundetur 2. » Ergo videtur, quod a malis non cognoscitur.

  2. Adhuc, Augustinus, ibidem, et recitat hoc Magister in primo libro Sententiarum, distinctione secunda : « Trinitas quæ summum bonum est, non nisi a purgatissimis mentibus cernitur 3. » Malorum autem intellectus non est purgatus. Ergo non cernitur a malis.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Ambrosius : « Si qui mundo corde sunt, Deum videbunt. » Ergo alii non videbunt : nulli enim indigni Deum videbunt : neque is qui Deum videre voluerit, Deum videre poterit.

Sed contra. In contrarium hujus est quod dicit,

  1. Dionysius in libro primo de Divinis nominibus cap. iv, de demonibus : « Data eis naturalia dona nequaquam ea mutata dicimus : sed sunt íntegra et splendidissima : » Ergo in malis naturalia manent integra et splendida. Ex solis autem naturalibus potest cognosci quia est Deus. Ergo a malis potest cognosci.

  2. Adhuc, Ad Roman. 1, 21 : Quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Constat, quod illi mali fuerunt : et tamen dicit, quod cognoverunt Deum : ergo a malis potest cognosci Deus.

  3. Adhuc, Augustinus in libro I Retractationum : « Non approbo quod in oratione, hoc est, Soliloquio dixi : Deus qui non nisi mundos corde verum scire voluisti. Responderi enim potest, multos non mundos multa vera cognovisse, etiam de Deo 4. » Ergo mali scientiam de Deo habent et cognitionem.

  4. Adhuc, Apocal. 1, 7 : Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et, Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt 2. Quod autem vident, cognoscunt. Ergo Deus cognoscitur a malis.

Solutio. Ad hoc per antecedentia respondere non est difficile. Longinqua enim visione et confusa potest Deus cognosci a malis, propinquiori et minus confusa a bonis per gratiam, propinqua autem et immediata et non confusa cognoscitur per gloriam, a nullo tamen comprehenditur. Unde a malis cognoscitur confuse et longinque, a bonis per

gratiam per speculum et in ænigmate, a beatis autem cognoscitur in propria specie.

Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod differentia est inter figi aciem mentis et cognosci. Figitur enim acies mentis, quando per propinquiora discernitur cognoscibile : confuse autem videtur, quando per longinquiora videtur et non discernitur : longinquiora autem sunt effectus tam naturae, quam gratiae et gloriae.

Ad ALIUD similiter dicendum est. Cerni enim est differentias considerare. Ad videre autem sufficit confuso visu inspicere : unde licet purgatis mentibus cernatur, ab aliis tamen videtur confuse.

Ad ALIUD dicendum eodem modo. Mundi enim corde discernunt per propinquiora : alii tamen confusa visione vident.

Per hoc etiam patet solutio ad dictum Ambrosii. Videns enim Deum in effectibus naturae, videt eum in eo quod non est Deus, sed in quo suae significationis sparsit indicia, ut dicit Augustinus. Hujus exemplum ponit Augustinus, quod sicut nostra voluntas quae invisibilis est, aliter innotescit per voces et effectus, quae ipsa non est, sed in ipsis suae significationis apparent indicia : et aliter innotescit per seipsam in sua praesentia : et aliter in effectibus propinquis et interioribus : et aliter in exterioribus, sicut in libere velle, quod voluntas semper potest et facit in seipsa : et aliter in volitis exterioribus : ita etiam spiritualis creatura, sicut Angelus et anima, aliter innotescit in sua praesentia : et aliter in suis effectibus essentialibus, qui sunt velle, et intelligere : et aliter in effectibus exterioribus. Et sic etiam creator tripliciter innotescit, scilicet per suam essentiam in gloria, per effectum bonitatis et veritatis in gratia, per effectus creaturae in natura.

<--- Page Split --->

  1. An in quod de Apocalypsi objicitur, dicendum quod secundum Augustinum, mali non videbunt eum, nisi in forma humana quam compunxerunt, ut magis timent.

Si objiciatur de Job, 1, 6, Satan fuisse in conspectu Dei, et ita vidisse Deum. Gregorius respondet ibi in Glossa, quod « tenebrae in conspectu luminis esse possunt, cum tamen lumen non sit in conspectu tenebrarum. » Lumen enim dijudicat tenebras, et a tenebris non dijudicatur. Unde non sequitur, quod Satan Deum viderit per nudam essentiae manifestationem : sic enim, ut dicit Augustinus, sine gaudio videri non potest. Isa. xxvi, 10 : Misereamur impio,... et non videbit gloriam Domini.

Et per hoc patet solutio ad totum.

  1. JUXTA hoc quaeritur, Quomodo Adam cognovit Deum in primo statu innocenttie ?

Videtur enim, quod Adam aliter cognovit Deum ex naturalibus quam alii :

  1. Per illud libri IV Sententiarum, distinct. 1, cap. Triplici autem, ubi sic dicitur : « Homo qui ante peccatum « sine medio Deum videbat, per pecca- « tum adeo habuit, ut nequaquam di- « vina queat capere, nisi humanis exer- « citatus 1. » Si autem sine medio Deum cognovit, videtur quod nec medio nature, nec medio gratiae utebatur.

  2. Adhuc, Inter mentem hominum et Deum nihil est medium, ut dicit Augustinus. Cum ergo mens innocens fuit, et per naturam ad hoc facta ut Deum cognosceret, creaturis ad hoc non indiguit ut cognosceret Deum : videtur ergo, quod aliter cognovit quam nos cognoscimus.

  3. Adhuc, Hugo de sancto Victore in Sententiis : « Cognovit homo creatorem suum, non ea cognitione tantum quae foris auditu percipitur, sed ea quae intus

per inspirationem monstratur. » Videtur ergo, quod per creaturas non cognovit.

  1. Adhuc, Idem, ibidem : « Adam cognovit Deum non ea qua modo Deus a credentibus absens fide creditur, sed ea quae tunc per praesentiam contemplationis scienti manifestius ostendebatur : non tamen ita excellenter, sicut postea cognoscere debuisset si perstitisset. » Videtur ergo, quod creaturis ad cognoscendum Deum non utebatur.

IN CONTRARIUM est quod dicitur

  1. Ab Augustino in primo Sententiarum, distinctione tertia, cap. Apostolus : « A duobus homo juvabatur ad cogno- « scendum Deum, scilicet a natura quae « rationalis erat, et ab operibus a Deo « factis, ut manifestaretur homini veri- « tas 1. » Ab opere autem juvabatur, ut dicit Ambrosius : quia opus fecit quod visibilitate sui opificem suum manifestavit. Cum ergo in primo statu rationalis esset homo, et creatura mundi, ut quaedam theoria sibi proponeretur, ut dicit Magister Hugo, videtur quod in creaturis Deum legit.

  2. Adhuc, Super illud Genesis, n, 15. Posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum, Glossa : « Operaretur non laboriose, sed deliciose, et mentem prudentis magna et utilia creata commoverent. » Creata autem mentem prudentis non commovent nisi de creatore. Ergo per creaturas didicit creatorem.

  3. Adhuc, Intellectus Adae conjunctus fuit continuo et tempori : et cognitio sui a sensibus oriebatur, quia hoc naturale est. In tali autem cognitione necesse est invisibile secundum se et incertum, per visibile et certum accipere, ut dicit Ambrosius. Cum ergo divina essentia sensibus invisibilis sit et incerta, videtur quod cognitio ejus haberi non poterat nisi per creaturas.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Beatus Bernardus in libro Vide Consideratione ad Eugenium, dicit, quod « homo scalis indiget, Angelus autem non, eo quod solium jam tenet, ad quod per scalas ascenditur 1. » Videtur ergo, quod in primo statu innocentia ad cognoscendum Deum Adam creaturis indigebat.

  2. Adhuc, Quædam Glossa super illud Job, xxxiii, 25 : Consumpta est caro ejus, dicit : « Nota ante peccatum Adam neque sapientem neque stultum fuisse, nec sapienter nec stulte peccasse. » Si autem non sapiens fuit, cognitionem Dei per seipsum non habuit : et non stultus aliquam cognitionem habuit, quæ non potuit esse nisi per creaturas : ergo post peccatum et ante peccatum cognitionem Dei per creaturas mendicavit,

Quæsti. 2.

ULTERIUS quaeritur, Utrum Adam certius cognovit Deum quam modo per fidem cognoscatur ?

Et videtur, quod sic : quia, sicut habitum est, Hugo dicit, quod tunc per præsentiam contemplationis cognovit. Per fidem autem cognoscitur absens. II ad Corinth. v, 7 : Per fidem ambulamus, et non per speciem. Et vult dicere, quod qui per fidem ambulat, absens est a præsentia Dei. Dicit enim Augustinus, quod « facie ad faciem videre, nihil aliud est nisi in præsentia suæ manifestationis Deum videre. »

Solutio. Ad quæst. 1.

SOLUTIO. Dicendum, quod Adam per creaturas Deum cognovit : quæ cognitio propria et naturalis est homini in carne posito, sicut probatum est.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur, quod Adam in primo statu sine medio Deum cognovit, non intelligitur de medio cognoscibilis, sed de medio cognoscentis : quod medium oppositum est ad medium coadjuvativum, eo quod

tetigit oculum videntis, et impedit ne clare videat, et est medium peccati. Isa. lix, 2 : Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum. Sine tali autem medio ante peccatum vidit, sed non sine medio quod cognoscibilem Deum manifestavit.

AD ALIUD dicendum, quod inter mentem hominis et Deum verum nihil est medium secundum ordinem substantiarum Deum participantium, sed immediate est in Deum, ita quod nihil sistit eum procedentem in Deum, quin in videndum necesse perveniat. Angelus enim non est medium in quo stat homo sicut in suo ultimo : quia, Apocal. xxi, 17, dicitur, quod eadem est mensura hominis quæ Angeli. Deuter. xxxii, 8 : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei *. » Medio tamen utitur quod ducit in cognoscibile. Divina enim essentia ab incarnato intellectu immediate videri non potest.

Ad hoc quod objicitur de Hugone, diAd 3 citur, quod præsentiam contemplationis vocat manifestationem Dei in clariori effectu quam post peccatum manifestari potuerit, et ex parte videntis, et ex parte visibilis. Et hoc accipitur ex quadam Glossa super epistolam ad Romanos, vni, 22, super illud : Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, quæ dicit, quod « Adam peccante totus mundus in pejorem statum cecidit. » Et sic Adam post peccatum minus clare vidit, et creata magis obscure opificem manifestaverunt. Præsentia ergo Dei in clariori effectu contemplata, ibi præsentia contemplationis vocatur.

Per idem patet solutio ad sequens.

OBJECTA in contrarium, concedenda Ad obj sunt.

Hoc tamen quod dicit Glossa Job, Ad obj quod Adam nec stultus, nec sapiens fuit, ad facienda referendum est. Unde Glossa ibidem : « Sapiens est, qui observatione

<--- Page Split --->

peccati agenda vel vitanda novit (et intelligitur de notitia secundum electionem) : stultus autem, qui utrumque simpliciter ignorat. »

Ad m quod objicitur de Hugone, dicendum, quod sicut ante dictum est, Hugo vocat ibi præsentiam contemplationis, Dei in clariori effectu repræsentationem.

Ad m quod ulterius quæritur, dicitur quod certius cognoscere dicitur tribus modis, scilicet ex parte cognoscentis, et ex parte medii, et ex parte cognoscibilis.

MEMBRUM III.

Ex parte cognoscentis, sicut sine peccato cognoscens, certius cognoscit quam in peccato : una enim pœenarum in quam incidit homo per peccatum, ignorantia est.

Utrum uno vel pluribus modis Deus sit ab homine cognoscibilis ?

Ex parte medii dupliciter, scilicet medii extra, et medii intra. Media extra, creaturæ mundi sunt, quæ quanto clarius manifestant, tanto certiorem faciunt cognitionem : ante peccatum autem clarius manifestaverunt. Medium intra, est effectus gratiae vel virtutis, quod quia ut natura movet intellectum sive rationem, certius manifestat quam id quod ut signum probabile rationem tantum ducit, sicut dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod virtus est omni arte certior.

Ex parte cognoscibilis certius cognoscitur quod se manifestat per speciem, quam quod se manifestat per similitudinem.

Dicendum ergo, quod quantum ad prinum modum, Adam certius cognovit quam cognoscatur per fidem. Fides enim non tollit ignorantiam et hebetudinem in quam homo per peccatum incidit, licet diminuat eam. Quantum autem ad secundum modum quoad medium exterius, certius iterum cognovit : fides enim obscuritatem manifestationis, in quam per peccatum ceciderunt creaturæ mundi non tollit. Quantum autem ad medium intrinsecum, quod informando mentem movet ut natura, certius cognoscit qui per fidem cognoscit, quam Adam ex solis naturalibus cognoverit. Quantum vero ex parte cognoscibilis, nec ante, nec post peccatum cognoscebatur Deus, nisi in similitudinibus.

Tertio quæritur, Utrum uno vel pluribus modis cognoscibilis sit Deus ab homine ?

Et videtur, quod pluribus: visione enim imaginaria, intellectuali, et sensibili cognoscitur Deus: et sic manifestatur, sicut, Exod. iii, 2, in rubo Moysi, et viginti quatuor senioribus videntibus sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini 1, et in multis aliis locis sensibiliter apparuit. Genes. autem, xxviii, 13, Jacob vidit Dominum innixum scalæ in imaginaria visione. Exod. xxxiii, 11, ubi dicitur : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum: dicit Augustinus, quod vidit intellectuali visione. Videtur ergo, quod multis modis cognoscitur Deus.

IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicit Ambrosius super Lucam, quod « Deus non in loco videtur, sed mundo corde, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu 2. » Videtur ergo, quod sensibili visione non cognoscatur.

  2. Adhuc, Quæcumque imaginaria visione videntur, sub dimensionibus quantitatis videntur, ut dicit Avicenna. Deus autem non est sub talibus dimensionibus. Ergo nec oculo corporali, nec oculo imaginationis videtur.

  3. Adhuc, Augustinus in libro de Vicapp. 10 et 15.

1 Exod. xiv, 10. 2 Cf. S. AUGUSTINUM, Epist. 112 ad Paulinam,

<--- Page Split --->

dendo Deum ad Paulinam : « Cum ab exterioribus interiora distinguis, atque illa istis ineffabiliter anteponis, cumque istis foris relictis in illis intrinsecus demoraris, et ea suis quibusdam incorporalibus finibus metiendo judicas, in nulla te putas, an in aliqua luce versari ? Ego enim existimo, quod tanta ibi et talia, tam vera, tam clara, tam certa videri sine luce non possunt. Ipsum igitur lucem in qua cuncta illa perspicis, intuere, et vide utrum ad eam possit accedere ullus corporeorum radius oculorum 1. » Non ergo videtur, quod lux incorporea oculorum visibus cognoscatur.

  1. Adhuc, Videtur hoc per rationem : Vis enim inferior, quae est sensus vel imaginatio, formae spiritualis non est acceptiva, sicut intellectus, vel charitatis, vel sapientiae, vel talium. Cum ergo Deus magis elevatus sit a sensibus quam alia forma intellectualis, nec sensu, nec imaginatione potest cognosci.

Quæst.

ULTERIUS quæritur, Qua vi cognoscatur Deus?

Apprehensionis enim sive apprehensive potentiae multae sunt partes, ut ratio, intellectus, intelligentia. Et sicut dicit Isaac, Ratio est virtus faciens currere causam in causatum : qua secundum Dionysium accipimus discursas disciplinas, per creaturas et scripturas Dei notitiam accipientes. Ergo videtur, quod ratione cognoscitur Deus.

Hoc idem dicit Glossa super illud Psalmi iv, 7 : Signatum est super nos lumen, etc., sic : « Lumen vultus, ratio est, quae est ad cognoscendum Deum, qua (ut dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio) nihil sublimius in anima est. » Cum ergo sublimiori virtute cognoscatur, videtur quod ratione cognoscatur.

IN CONTRARIUM est.

  1. Quod dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, distinguens apprehensiones animae sic : « Sensus accipit speciem in subjecta materia constitutam. Imaginatio vero solam sine materia judicat figuram. Ratio vero hanc quoque transcendit, quae speciem ipsam quae singularibus inest, universali consideratione perpendit. Intelligentia vero supergressa universitatis ambitum, ipsam simplicem formam pura mentis acie intuetur 2. » Cum ergo Deus sit substantia simplex quae non est in singularibus, videtur quod per intelligentiam cognoscatur. Hoc idem dicitur in libro de Anima et spiritu sic : « Intellectus est vis qua cognoscit spiritum increatum. »

  2. Adhuc, Boetius de Consolatione philosophiae : « Superior vis complectitur inferiorem : inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam valet cognoscere : nec universales species imaginatio contuetur, nec ratio simplicem capit formam. » Ergo videtur, quod ratione Deus non potest cognosci, sed intellectu, vel intelligentia.

SOLUTIO. Ad id quod primo quæritur, docendum quod sicut probatum est, Deus multis modis cognoscitur, et corporali, et intellectuali, et imaginaria visionibus. Sed hæc divisio datur secundum ea in quibus repræsentatur Deus, cujus notitia non nisi intellectualis est : et ideo in omnibus his oportet esse visionem intellectualem si Dei notitia debeat haberi. Intellectus enim judicat et imaginationem et sensum, per hoc quod ad imaginationem et sensum reflectitur luce intellectuali : et ideo non accipit corporalem visionem ut corporalis est, nec imaginariam ut imaginaria est, sed utramque accipit in ratione signi ducentis in ali-

<--- Page Split --->

quod divinum, quod intelligitur vel in sensibilium similitudine vel proprietate : quae acceptio nec sensus nec imaginatio est, sed intellectus. Et hoc est etiam quod dicitur, Danielis, x, 1 : Intelligentia est opus in visione. Et Balthazar, Danielis, v, 3 et seq., qui sensibiliter articulos scribentis vidit, et quid significarent, per intellectum elicere non valuit, per sensum cognitionem Dei non accepit : sed Daniel signatum per intellectum elicuit. Sic Pharao, Genes. xli, 1 et seq., qui septem vaccas et septem spicas vidit, et lumine intellectus quid significarent elicere non valuit, cognitionem Dei non habuit, sed Joseph, qui illuminato intellectu signatum cognoscere potuit. Unde licet talis visio a sensu vel imaginatione oriatur, sine intellectu tamen non perficitur : et ideo sine intellectuali visione cognitio Dei non habetur.

  1. object.1. Ad 10 ergo quod objicitur de Ambrosio, dicendum quod Ambrosius non intendit aliud, nisi quod solo sensu sive intellectu Dei notitia non accipitur.

  2. object.2. Ad aliud dicendum, quod illa objectio non probat, nisi quod sola imaginatione notitia Dei non accipitur : et hoc conceditur.

  3. object.3. Ad dictum Augustini dicendum, quod spirituale lumen quo spiritualia discernuntur, sensus exterior non accipit: quia inferior vis ad superiorem non ascendit. Sed quia superior reflectitur in inferiorem et complectitur eam : sensus enim interiores judices sunt exteriorum, ut dicit Augustinus, et non e converso : ideo per intellectum reflexum in sensum vel imaginationem sicut in signum, cognitio accipi potest.

1.1. object.4. Ad 10 quod objicitur per rationem, solvitur eodem modo. Conceditur enim, quod solo sensu vel sola imaginatione formae simplices non accipiuntur : sed in intellectu reflexo in sensum vel imaginationem nihil prohibet accipi formas simplicium, sicut ex operibus charitatis et ex operibus sapientiae charitatem et sapientiam cognoscimus.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, Qua vi Ad quest. animae notitia Dei accipiatur ?

Dicendum, quod ratio multipliciter dicitur. Dicitur enim aliquando ratio totum id quod simplices formas habet, hoc est, a materia vel materiae appendiciis depuratas accipit. Et sic ratio dicitur mens : et sic comprehendit intellectum et intelligentiam. Et sic accipitur ratio in Glossa super Psalmum iv, 7 : Signatum est : et in libro de Libero arbitrio ab Augustino : sic enim per rationem Dei notitiam accipimus.

Dicitur etiam ratio potentia animae rationalis collativa cujus actus est ratioc inatio. Et sic ab Isaac dicitur ratio, et ab Aristotele. Et sic iterum per rationem habetur notitia Dei et quia est, et quid est infinite : conferendo enim effectus ad causam,et eminentiam causa et proprietates causa ad causatum et defectum causati et proprietatum ejus, quia causa est cognoscitur, et quid non est et quid est infinite, sicut cognoscitur pelagus infinitum cujus littora non videntur.

Tertio modo dicitur ratio quae colligit ex phantasmate essentialiter similia vel dissimilia. Et sic accipitur a Boetio in libro de Consolatione philosophiae : talis enim collectio sine collatione fieri non potest. Et hoc modo ratione non cognoscitur Deus, sed universale quod ex particularibus colligitur.

Ad 10 quod de Augustino objicitur in libro de Libero arbitrio, dicendum quod ibi tertio modo accipitur ratio. Intellectus autem per convenientiam ad Angelum, qui intelligibilis dicitur esse substantia, eo quod sensu et imaginatione non comprehenditur, sed intellectu. Intelligentia autem : quia secundum nomen aliquid simplicius dicitur appropriatum Deo.

Ad 10 quod dicit Boetius de intellectu et intelligentia, per eumdem modum respondendum est.Et fundatur dictum illud super verbum Aristotelis in VI Ethicorum, ubi dicit, quod « secundum similitudinem et proprietatem scibilis ad sci-

<--- Page Split --->

bile cognitio existit cognoscenti. » Et ideo simplicissimi cognoscibilis simplicissima erit potentia cognoscitiva, et hoc est, quod est nec compositum, nec componibile. Minus autem simplicis, non compositi quidem, sed componibilis, erit

intellectus. Compositi autem actu et componibilis, erit ratio. Compositi vero sub conditione materiae cui componitur, erit phantasia vel imaginatio. Compositi autem immersi in materia cui componitur, erit sensus.

QUESTIO XV.

De medio cognoscendi Deum.

Deinde quæritur de medio cognoscendi Deum.

Et quæruntur quatuor.

Primo, An medium scilicet sit?

Secundo, Quale vel quid sit medium in cognitione naturali?

Tertio, Quale vel quid sit medium in cognitione per gratiam?

Quarto, De comparatione unius ad alrum.

MEMBRUM I.

Utrum in cognoscendo Deum sit vel esse possit medium naturaliter?

Quæritur ergo primo, An medium sit vel esse possit in cognitione divina naturali ?

Et videtur, quod non.

  1. Dicit enim Augustinus, quod « Deus lux est vel lumen mentium, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 1 : et glossat, « in hunc mundum intelligibilem. » Sicut autem

se habet lux corporalis ad visum corporalem, sic lux spiritualis ad visum spiritualem. Lux autem corporalis seipsa videtur sine medio. Ergo et lux spiritualis sine medio videtur.

  1. Adhuc, Prima non habent medium, aliter enim iretur in infinitum : sed Deus omnium intelligibilium primus est : ergo non habet medium.

  2. Adhuc, Augustinus dicit, et est Glossa super epist. II ad Corinth. xii, 1, quod cum tria sint genera visionis, in tertio genere, visionis scilicet intellectualis, videntur ea quae non habent similitudinem, sed seipsis videntur. Constat ergo, quod in tertio genere visionis videtur : ergo seipso, et non per mediam similitudinem videtur.

  3. Adhuc, Dicit Augustinus, quod « inter mentem nostram et Deum nihil mediat : » nulla enim interposita natura, ipsa prima veritate formatur ad intelligendum : ergo non potest habere medium.

  4. Adhuc, In disciplinis sic est, quod omnia quae intelliguntur per medium, quod medium est notius quam ea quae intelliguntur per ipsum. Si ergo Deum cognoscimus per medium, medium illud

<--- Page Split --->

notius est Deo : quod est impossibile, cum Deus sit primum intelligibile quod super omnia intelligibilia irradiat, sicut vult Aristoteles, et sicut ex prædictis palet.

  1. I. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. I. 1. 1. 1. 1. 1. I. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. I. 2. 2. 2. 2. 2. I. 3. 3. 3. 3. 3. 3. I. 3. 3. 3. 3. 3. I. 4. 4. 4. 4. 4. 4. I. 4. 4. 4. 4. 4. I. 5. 5. 5. 5. 5. 5. I. 5. 5. 5. 5. 5. I. 6. 6. 6. 6. 6. 6. I. 6. 6. 6. 6. 6. I. 7. 7. 7. 7. 7. 7. I. 7. 7. 7. 7. 7. I. 8. 8. 8. 8. 8. 8. I. 8. 8. 8. 8. 8. I. 9. 9. 9. 9. 9. 9. I. 9. 9. 9. 9. 9. I. 10. 10. 10. 10. 10. I. 10. 10. 10. 10. 10. I

  2. I ad Corinthum est quod dicitur : 1. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate. Glossa, « Videmus enim aliquas creaturas, in quibus aliqua similitudo Dei relucet. » Ergo videtur, quod nunc non videtur Deus nisi per medium speculi vel ænignutis.

  3. Adhuc, Dionysius in libro de Cælesi hierarchia : « Non est possibile nobis imperlucree divinum radium, nisi sacris voluminibus circumvelatum 1. » Videtur ergo, quod radius divinæ cognitionis non habeatur nisi per medium.

ULTERIUSquæritur , SipermediumcronosciturDeus , oportetquodilludmediumsitcreatum : quiaaliterme - diumessetsibiipsimedium : quodessenompotest . Creatumautemessenonpotest , utvidetur .

  1. Medium enim convenientiam habet cum extremis : nulla autem convenientia est inter creatum et increatum : ergo creatum non est medium ad cognoscendum increatum.

  2. Adhuc, Super illud epist. ad Roman. 1, 20 : Invisibilia Dei, dicit Glossa, quod « Philosophi ductu rationis per ratiocinationem Deum cognoverunt. » Omnis autem ratiocinatio per aliquam habitudinem est : sed nulla habitudo est inter creatum et increatum, vel increati ad creatum : ergo viditur, quod per medium creatum cognosci non potest in tali processu rationis.

Deum non est nisi Filius et Verbum, et non mundi creatura.

  1. Idem habetur per illud Matthæi, x1, 27 : Nemo Patrem novit nisi Filius. Ubi dicit Glossa, « Pater declaratur per Verbum. »

  2. Adhuc, In primo libro Sententiarum, distinctione quinta, cap. Huic autem, dicit Magister ex verbis Augustini, quod « Deus Pater qui verissime « se indicare animis cognituris et voluit « et potuit, hoc ad seipsum indicandum « genuit, quod est ipse qui genuit 1. » Filius ergo medium est quo Pater indicatur.

  3. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio : « Fortis acies mentis cum multa et commutabilia perspexerit, dirigit se in summam veritatem, qua omnia monstrantur, eique inhaerens obliviscitur caetera. » Sed ubi est cognitio per medium, cognitio medii manet cum cognitione extremi : sicut enim medium primo inducit extremum, ita post cognitionem inductam, medii cognitio tenet cognitionem extremi. Cum ergo tunc in cognitione Dei deficiat cognitio creaturae, videtur quod creatura non possit esse medium ad cognoscendum Deum.

In contrarium est illud quod dicitur, sed contra. ad Roman. 1, 20 : Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta, conspí- ciantur.

Adhuc illud quod ante habitum est, quod dicit Ambrosius : « Ut Deus qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit, quod visibilitate sui opificem manifestavit, ut per certum incertum possit sciri, et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc facit quod ab hominibus impossibile est fieri. »

  1. Adhuc, Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ergo videtur, quod medium ad cognoscendum

SOLUTIO. Dicendum, quod in præsenti sola solutio. vita cognitio Dei sine medio esse non potest : quod medium effectus Dei est in natura, vel gratia, in quo Deus mon-

<--- Page Split --->

stratur. Talis enim cognitio per medium ad viam pertinet, et cognitio via vocatur. Unde Augustinus super Joannem : « Utimur nunc in praesenti vita dispensatione similitudinum. » Et Dionysius ad Gaium monachum : « Qui dicit se vidisse Deum, si cognovit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt ab ipso, et quae sunt ejus. » Modo ergo videtur per medium, in futuro autem facie ad faciem. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem videbimus facie ad faciem.

Notandum tamen est, quod medium est duplex : ex parte visibilis, et ex parte videntis. Ex parte visibilis formaliter et effective medium est, quod ut actus visibilium, invisibilia potentia actu facit esse visibilia. Ex parte videntis medium duplex : commune scilicet, et speciale. Commune est illud, quod sub uno vel duplici situ formam visibilis ad visum est deferens. Speciale est, quo utitur visus ad excellens, sicut ad solem in rota videndum. Et hoc est excellentiam visibilis visui contemperans, sicut in Astronomicis docetur, quod si quis vult considerare solem, panno subtili extenso ante oculos consideret, vel speculo in vase nigro et obscuro posito et directe soli opposito. Sic enim consideratur qualiter luna soli incidens facit eclipsim solis. Et hoc modo nobis necessarium est medium propter divinae lucis excellentiam, in qua mentis humanae acies invalida non figitur, nisi in tali medio diffusa nobis contemperetur. Dicit enim Philosophus, quod « dispositio nostri intellectus ad manifestissima naturae, est sicut dispositio oculorum vespertilionum ad lumen solis. »

et aliquando non. Si enim consideretur visio intellectualis secundum species manifestantes, sub quibus et in quibus manifestatur Deus, pro certo medium ejus sunt species intelligibiles, quae thecria vel theophaniae vocantur. Si autem consideretur id quod illis speciebus celatur, et quod attingitur intellectu, referendo species illas ad id cujus sunt species, propter quod etiam in ipso intellectu factae sunt : tunc in visione illa est quod sine medio per seipsum videtur. Unde illa visio sic per seipsum, non est viatoris, nisi viator per raptum superioris naturae excedat in aliquid quod comprehensoris est, ut accidit Paulo in raptu, ut in antehabitis dictum est.

Ad 1 et 2. Et per hoc patet solutio ad duo prima : illa enim non concludunt nisi de medio quod formaliter et effective facit visibile actu visibile : et tali medio impossibile est uti ad cognoscendum Deum. Ad aliud dicendum, quod in tertio genere visionis aliquando est medium,

Ad 1 et 2. Et per hoc patet solutio ad duo prima : illa enim non concludunt nisi de medio quod formaliter et effective facit visibile actu visibile : et tali medio impossibile est uti ad cognoscendum Deum. Ad aliud dicendum, quod in tertio genere visionis aliquando est medium,

<--- Page Split --->

quod increatum est dupliciter considererar, in se scilicet sive secundum se, et in habitudine qua creatum se habet ad increatum. In se non cognoscitur nisi ultimite, ut dictum est. In habitudine qua creatum se habet ad ipsum, coknoscitur ut causa vel efficiens, vel formulis idealis, vel finalis. Efficiens, ut producens essentiam effectus et finiens eam. Formalis idealis, ut exemplariter determinans et finiens esse effectus. Finalis, ut effectum in substantia et esse perfectum convertens ad se participandum. Dicit enim Philosophus, quod « omnia appetunt esse divinum, et propter illud agunt quidquid agunt. » Et sic est et ante rem, et cum re, et post rem. Et hoc modo aliquam convenientiam, non generis, vel speciei, vel differentiae, vel proprii, vel accidentis, sed analogiae sive proportionis habet ad creatum, ut dicit Dionysius, per relationem similitudinum ad dissimiles proprictates : ut sicut increatum se habet ad effectum vel ad opus proprietate increati secundum facere, sic creatum ad idem opus se habet secundum proprietatem creati et secundum fieri. Et hoc modo creatum medium est quoad nos ad creatum cognoscendum.

Eodem modo solvitur id quod objicitur de Matthæo.

OMNINO eodem modo dicendum est ad id quod objicitur de Sententiis.

Ad aliud quod Augustinus in libro de Libero arbitrio dicit, dicendum quod Augustinus vocat ibi oblivisci non intendere vel curare creaturae, sicut intenditur ei cujus indigentia est et utilitas ad aliquid. Cum enim ad incommutabilem veritatem venitur, non intenditur creatis ut mediis ad perveniendum : sicut tenens solium, scalis ad ascendendum non intendit, ut dicit Bernardus, licet postea de solio scalas conspiciat. Sicut et comprehensores post comprehensionem in lumine primae causae creata conspiciunt, admirando summam sapientiam in ipsis, quamvis non attendant ad ea ut per illa veniant ad incommutabilem veritatem.

ILLA quae objiciuntur in contrarium, Ad object. concedenda sunt, ut dictum est, intelligendo.

MEMBRUM II.

Ad aliud dicendum est, quod talis habitudo analogiae qualis dicta est, suflicit ad ratiocinationem argumentationis qua syllogizatur causa eminens per effectum suum non convertibilem cum ipsa.

Ad aliud dicendum, quod in declaratione causae per effectum non convertibilem, nihil prohibet multa esse media. Unde licet Pater optime declaretur per Verbum, et sicut in plena luce totius suae deitatis, sicut dicit Christus ad Philippum, Joan. xiv, 9 : Qui videt me, videt et Patrem, scilicet meum : nihil tamen prohibet, quin etiam obscure declaretur per effectum non consubstantialem, sicut per vestigium, et etiam per Scripturas, ut dicit Damascenus, mystice vel symbolice loquentes ipsum.

Quale et quid sit medium in cognitione naturali ?

SECUNDO quaeritur, Quale vel quid sit medium in cognitione naturali?

Et quaeruntur duo, scilicet de medio quod est vestigium, et de medio quod est imago.

De vestigio quaeruntur tria.

Primo, An vestigium Creatoris in creatura sit?

Secundo, Quid sit vestigium?

Et tertio, An in omni creatura ?

<--- Page Split --->

stigatur et cognoscitur per similitudinem partis, eo quod figura partis propria est sicut figura totius. Et regulariter verum est, quod ex proprio cognoscitur proprium, sive sit similitudo partis, sive sit similitudo totius. Deus autem ex creatura perfecte investigari non potest secundum propria essentiae et personarum. Psal. lxxvi, 20 : Vestigia tua non cognoscentur. Ergo videtur, quod vestigium Dei in creatura non sit.

  1. Adhuc, Vestigium cum in tribus distinctis sit, quae sunt substantia unum, relatione differentia, similitudinem videtur ponere ad distinctionem personarum. Trinitas ergo in creaturis per vestigium investigabilis est : Philosophi ergo per creaturas potuerunt cognoscere Trinitattem, quod improbatum est.

  2. Adhuc, Ex contactu aliquo inducitur vestigium : contactus autem inter causam primam et effectum nullus est : quia dicit Philosophus in libro de Causis, quod prima causa regit res omnes, praeterquam quod commisceatur cum eis. Ergo videtur, quod vestigium in creaturis non relinquit Deus.

  3. Adhuc, Infinite distantium nulla est proportio neque impressio : Deus autem infinite distat a quolibet suo effectu : ergo nihil impressionis relinquit in illo : vestigium ergo Dei non relinquitur in creaturis. Et hoc videtur sentire Apostolus, ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles via ejus !

  4. Adhuc, Videtur vestigium non esse in naturalibus sive substantialibus creaturae, sed in gratuitis : quia, super illud Job, xi, 7 : Forsitan vestigia Dei comprehendes, dicit Gregorius : « Vestigia sunt benignitas visitationis, qua viam nobis ostendit ut mundum visum sequamur, donec ad contemplandum perveniamus. » Haec nequeunt comprehendi : quia ubi et unde quibusve modis dona

MEMBRI PRIMI

De medio quod est vestigium.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA I.

An vestigium Creatoris sit in creatura ?

Ab primum objicitur sic :

  1. Augustinus in libro XI de Civitate Dei : « Per omnia opera sua significationis sua» sparsit indicia '•. » Indicium autem significationis signum est. Ergo vestigium Dei est in creaturis.

  2. Adhuc, Job, xi, 7 : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies. Hoc incassum diceretur, nisi vestigium esset in creaturis.

  3. Adhuc, Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus. Quod non diceret, nisi vestigium in creaturis cognovisset.

Sed contra.

IN CONTRARIUM est, quod

  1. Vestigium dicit similitudinem aliquam imperfectam ejus cujus est vestigium. Dicit enim similitudinem plantapedis secundum numerum digitorum pedis, et dispositionem planta. Propter quod, ut dicit Augustinus, proprie in pulvere fit, vel in via molli. Sicut autem investigatur homo et cognoscitur per imaginem, eo quod propria similitudo ad figuram est, quae sibi propria est : ita inve-

<--- Page Split --->

Spiritus ejus veniant, nescimus. In gratuitis ergo est vestigium ut videatur.

Solutio . Vestigiumdupliciterdicitur : propriescilicet , etpertranslationem . Proprieestimpressiopedisinpulverevelviamolli . Etquiaomnisimpressiosecundumtactumfit : omnisautemta - clussecundumultimumtangentis : ideovestigiumsimilitudoestadultimumquodestinpede : ethocestplantapedisetdigitorum . Quiaautemhocimperfecterepræsentatpedem , etimperfectiuseumcujusestpes : spissitudinemenimpedisumrepræsentat , nequelineamentaetfi - gurassuperiorumpedisnecinteriorum : ideosubhacsimilitudineadsignumquodcumquetransferturquodcumcausaumsitconvertibile , secundumquoddicitAristotelesinIIPriorum , q u o d « exico - tibusetsignisprocediturindialecticisetrhetoricisargumentationibus : » icosenimveliconiasimilitudoestimperfecta . Etextalibusetiamnaturærerumcogno - scuntur , utibidemdicit , quodsiquiscon - celatsimulmutarecorpusetanimamquæcumquesuntnaturalespassiones . EtsecundumhocdiciturvestigiumDeiinreaturis , signumscilicetquoprobabiliteraliquidDeicognoscitur . Etdeficitabima - gineinhoc , quodimperfectaestsimilitu - doexteriorumetsecundumpartem . C o n - venitautemcumeademinhoc , quodali - cujusexteriorisestsimilitudo , etducitinaliquidejuscujusestsimilitudo , etetiamaliquomodoindistinctionempartisil - liuscujussimilitudoest , quamvisconfuseetimperfecte .

Primaergoduoobjectaconceduntur .AdTERTIUMdicendum , quodibipertranslationemsimilitudoaccipiturasignononconvertibili , etnihilprohibetsignumaddiversareferri . Undesicuteaquæsuntdebonocreaturæ , vestigiasuntcau - sæcreantis : siceaquæsuntdebonogratiæ , vestigiasuntbonitatisdivinæpergratiamopussuumreparantis : etvesti - giumunivoceprædicaturdeillis , veladminusperanalogiam . Bonumenimgra -

tiæsimiliusestbonitatidivinæ , quambonumnaturæ .

Adinquodincontrariumobjicitur , d i - Adobject . 1 . cendumquodhocsequereturquodinfort , sivestigiumdiceretpropriamsimilitu - dinemetperfectam . Dictumestautem , quodnondicitnisiconfusametimperfe - c t a m : dicitenimsimilitudinemadpedisultimumetextremum : undenonducitinquidDeussitsecundumse : sicenim , utdictumest , pelagusestinfinitum : sedducitinhabitudinemquasecausaprimahabetadcausatum , quæquasiextremumetulitumestDei : nonenimcognosci - turexeanisiquiaest , etquidnonest , sicutexfacturafactor , exspeciepulcher , exmagnitudinemolisetvirtutisimmen - s u s , extemporalitatecreaturææternus .

AdALIUDdicendum , quodlicetvesti - Adobject . 2 . giumintribussitquæsubstantiasuntunum , differentiarelatione : tamenquianecpersubstantiamunam , necpertriadifferentiareferturadpropriaetintrin - secaessentiædivinæ , necadpropriapersonarum , sedconfuseadappropriataetattributa , quæperhabitudinesquasiexterioresattribunturessentiæetperso - nisdivinis : ideopereaquæsuntvestigii , Trinitassubpropriispersonarumnonpotestcognosci .

AdALIUDdicendum , quodcontactusAdobject . 3 . essentialisvelcommixtiononestprimæcausæadaliquodsuumcausatum , sedcontactusmetaphoricus , quiestinpro - portioneduorumsimiliterseadinvicemhabentium , velsimilitersehabentiumadunumtertiumveladduo , secundumquodproportionesdistinguunturabEu - clideinVGeometriæ , potestessecausæadsuumcausatum : etsicinaffecture - linquiturvestigium .

AdALIUDdicendum , quodlicetcausaAdobject . 4 . primaininfinitumacausatodistetperessentiametperomnesproprietateses - sentiales , tamenperhabitudinemcau - sandiethabitudinemoperisnondistatininfinitum , sedcontingitcausatumprodu - cendo , adessedeterminando , etadfinemconvertendo .

<--- Page Split --->

Ad object.5. Ad ultimum patet solutio per ea quae in principio solutionis dicta sunt.

operationem nisi habeat virtutem ad operationem ; et sic propria virtute non destituitur : in omni ergo est substantia, virtus, et operatio.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA II.

Quid sit vestigium ? et, Penes quid vestigii assignationes diversificentur 1 ?

Secundo quaeritur, Quid sit vestigium ?

Et videtur, quod

  1. Numerus, pondus,et mensura uniuscujusque rei, propter illud Sapientiae, xi, 21 : Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.

  2. Adhuc, Augustinus in libro de Natura boni, distinguens vestigium, dicit, quod « modus, species, et ordo in omnibus rebus creatis inventa, vestigium sunt : 2 » et sic videtur, quod triplex sit vestigium.

  3. Adhuc, Augustinus in lib. LXXXIII Quæstionum, tertio modo inducit vestigium dicens, quod « in omni re invenitur quod est, quod discernitur, et quod congruit : » et sic videtur, quod multa sunt vestigia.

  4. Adhuc, In commento libri Causarum ponuntur ista tria : ens, verum, bonum. Et dicitur ibidem, quod in omnibus inveniuntur ut causæ formales prime.

5 Adhuc, Dionysius in Cælesti hierarchia, cap. 11, videtur ista ponere, substantia, virtus, et operatio. Unaquæque enim res est id quod est et subsistens : et sic substantia est, sive quid. Dicit etiam, quod nihil destituitur propria operatione : non autem aliquid habet

De prima autem istarum assignationum quaeritur.

  1. Quid dicatur numerus ? Communis enim animi acceptio apud Philosophos est, quod ab uno primo non est nisi unum. In creato ergo primo quod immediate est a primo creante, non est nisi unum : non ergo numerus : quia unum non est numerus.

  2. Adhuc, Pondus non est nisi corporum, proprie loquendo, et est inclinatio ad motum rectum : circulariter enim mota sunt nullius ponderis. Multa etiam sunt, quae nec corpora sunt, nec motus recti sunt. In his ergo non invenitur pondus : in quibus tamen est vestigium : pondus ergo non est pars vestigii.

  3. Adhuc, Mensura proprie non est nisi quantitatis. In his quae non sunt quanta, etiam vestigium invenitur. Mensura ergo generaliter non est pars vestigii. Et sic videtur, quod nullum eorum quae in libro Sapientiae ponuntur, proprie loquendo est vestigium, vel pars vestigii.

Adhuc, Ea quae ponuntur in secunda assignatione, videntur non esse de vestigio.

  1. Modus enim non est infiniti. Unde infinitum sicut potentia naturalis nullum habet modum. Et sic videtur, quod materia prima modo careat, quae tamen creatum aliquid est.

  2. Adhuc, Augustius in lib.XII super Genesim ad litteram : « Verum est informitatem primam speciem non habere.» Ergo nec speciem habet : et cum unumquodque ordinetur specie sua, videtur quod nec ordinem habeat. Cum ergo vestigium similitudo sit in omnibus inventa, videtur quod illa tria non sint vestigium.

<--- Page Split --->

Ad assignationem quam ponit Augutinus in libro LXXXIII Quæstionum, dubitatur sic : quia

  1. In omni re sicut est quod est, sic est quo est : videtur ergo, quod quo est sit pars vestigii sicut ipsum quod est, et sic quatuor sunt de vestigio.

  2. Adhuc, Quod discernitur, est aliud ab eo quo discernitur : quia quod est, et quo est, non fundatur in eodem : ergo sicut quod discernitur est de vestigio, ita et quo discernitur.

  3. Adhuc, Quod congruit, aliud habet quo congruit uni, et aliud quo congruit alteri : non enim in uno omnibus congruere potest : multa ergo intelliguntur in eo quod congruit : et sic non tantum tria sunt de vestigio.

Adhuc objicitur de illa assignatione, « Ens, verum, bonum : » ista enim convertuntur super idem : omne enim ens verum est et bonum : haec ergo non ad tria, sed ad unum referuntur, et videntur esse synonyma.

In ultima etiam assignatione dubium est.

  1. Non enim omnia creata substantia sunt : quia accidentium magna est multitudo, ut dicit Aristoteles in IX primæ philosophiæ.

  2. Adhuc, Ejusdem est virtus, cujus est operatio : operatio autem tantum particularium est, ut dicit Aristoteles :ergo et virtus particularium : multa sunt in quibus vestigium est, quæ particularia non sunt : ergo substantia, virtus, et operatio, non generaliter constituunt vestigum quod in omnibus creaturis invenitur.

QUÆRITUR etiam.

  1. Adhuc, Cum multa sint attributa creatori, sicut essentia, potentia, bonitas, virtus, et hujusmodi, videtur quod multa debeant esse in vestigio omnia ista manifestantia, et non tria tantum.

SOLUTIO. Dicendum, quod in tribus quæ sunt partes vestigii, assignatur perfectio boni natura omnis creati.

Et ut ad tria ultima primo respondeaAd quæst, tur, dicendum, quod assignationes vestiAd 1. gii diversæ sunt, propter diversam creaturae in qua sunt considerationem. Creatum enim potest considerari in fieri, et in esse, et in perfecto esse. Potest etiam considerari prout cognoscibile est, et prout disponitur ad operationem. Et penes ista quinque, quinque assignationes accipiuntur quæ inductæ sunt.

Si enim consideratur in fieri, sic ponitur illa de libro Sapientiæ, « Numerus, pondus, et mensura. » Cum ergo in omni creato sit et quod est, et quo est : sive id quod est, et esse, ut dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, omne creatum numerum habet principiorum ex quibus constituitur, sicut et Boetius dicit in proemio Arithmetica, inducens Pythagoram dicentem, quod omnia Deus in numeris disposuit. Et in libro de Causis probatur, quod in omni creato a primo plura sunt de necessitate constituentia ipsum. Est enim in ipso quod est, secundum quod nihil est, et potentiale est. Et est in ipso esse quod habet ex causa prima. Et est in ipso conversio ad causam primam per quam accipit esse. Et est in ipso habitudo ejus quod est ad esse, et e converso habitudo esse ad id quod est : qua habitudine unum dependet ad alterum, et e converso. Et est in ipso habitudo constituentium totum ad constitutionem totius sine augmento et diminutione, et e converso est in ipso habitudo totius ad principia constituentia, ut sub forma totius terminentur, in qua terminatione non effluat forma totius ad plura, nec sistat ad fauciora. Propter numerum ergo

<--- Page Split --->

principiorum dicitur numerus. Propter habitudinem principiorum ad invicem, quae habitudo est inclinatio ad motum intelligibilem, quo unum tendit ad alterum ut creatum ex ipsis fiat, diciturpondus : quia pondus inclinatio rei est ad motum. Propter habitudinem autem constituentium ad totum, et e converso, ut sine superfluo et diminuto constituant totum, et ipsa sub forma totius terminentur, dicitur mensura. Et sic omnia Deus in numero et pondere et mensura disposuit 1.

Si autem consideretur creatum in esse constituto, iterum tria sunt in ipso. Sienim consideretur constitutum sub forma constuente, modum habet et proprium, quo in se modificatum ab omnibus aliis distinguitur : et hic vocatur modus. Si autem consideretur formaliter constituens, non constituet ipsum nisi per hoc quod deducit ipsum ad formam et ad speciem : et haec vocatur species. Cum autem omne quod constituitur in forma et in specie et esse, ordinetur ad finem et ad primum quod semper influit esse, et a quo semper esse accepit in fieri, ut dicit Avicenna, hoc vocatur ordo. Et sic omne quod est, modum habet, speciem, et ordinem.

Si vero in perfecto esse consideretur, non perficitur nisi communi et indeterminato, et determinante. Et si consideretur commune indeterminatum, hoc est ejus entitas. Et si consideretur determinans ad hoc vel illud, hoc est vera natura ejus et ejus veritas. Præter hoc ipsum autem si consideretur forma et finis quem adipiscitur in perfecto esse, in quod intenditur in fieri et in esse, hoc est ejus bonitas. Et sic omne quod est perfectum, est ens, verum, et bonum.

Si autem consideretur res ut cognoscibilis est : tunc aliquid in ea est cognitum, et aliquid cognitionis principium, et illud idem ut determinate cognoscatur secundum convenientiam et differentiam,

refertur ad alia. Per primum ergo est. Per secundum habet quo discernitur. Per tertium quo congruit vel opponitur : per unum enim oppositorum intelligitur reliquum.

Si autem consideretur in perfectone ad opus : tunc necesse est in eo aliquid esse quod est operans ut potentia opus faciens : et hoc dicitur substantia. Et necesse est in ipso aliud esse, quod potens in ultimo suæ potentiae constituat ut operari possit : et hoc vocatur virtus. Et necesse est operationem essentialem egredi inseparabiliter, ut dicit Damascenus, ut ab intellectu intelligere, secundum quod intelligere intelligentis est esse, a sensu sentire, a vegetabili vegetare, a luce lucere, ab homine hominare, ab asino asinare, secundum quod asinare est asini esse, et sic est in omnibus aliis. Et sic in omni creato est substantia, virtus, et operatio.

Ad PENTULTIUM dicendum, quod licet tantum duo sint in creatura ut partes essentiales, tamen ex duobus illis secundum quod partes sunt, resultant habitudines partis scilicet ad partem et partium ad totum, penes quas tertium accipitur quod est in vestigio.

Ad ULTIMUM dicendum, quod sicut multa sunt attributa causæ primæ, ita sunt multa consequentia esse causati, penes quæ illa attributa accipi possunt propter excellentiam et eminentiam, sicut ex magnitudine intelligitur infinitus, ex speciositate pulcher, ex temporalitate æternus, et hujusmodi. Sed non assignantur in vestigio, quia non sunt de bono essentiali creaturæ, sed consequuntur ad ipsum.

His HABITIS, respondendum est ad primum, quod licet ab uno sit unum, tamen eo ipso quod secundum, est (secundum id quod est) in potentia ad primum, et a primo distinguitur, et esse accipit a primo, et accipiendo esse refer-

<--- Page Split --->

tur ad ipsum est. Et sic quamvis per esse sit unum, tamen per rationem habentis esse, et ad esse possibile, non est unum: et sic accipitur in ipso vestigio.

Ad aliud dicendum, quod licet proprie pondus sit in corporalibus inclinatio ad motum rectum, tamen per translationem etiam inclinatio qua unum motu intelligibili inclinatur ad alterum, dicitur pondus : sicut etiam dicitur, Proverb. xvi, 2 : Spirituum ponderator est Dominus.

Eodem modo respondendum est ad sequens. Mensura enim proprie dicta in quantitate est : per translationem tamen etiam transmutur ad ea quae commensurationem intellectualem habent in invicem.

Ad in quod objicitur de secunda assignatione, dicendum quod primae materiae informitas per primae formae inchoationem in ipsam, modus est dependens ad omnem formam.

Et quod dicit Augustinus, quod speciem non habet, intelligendum est de specie determinata et consueta : speciem tamen habet imperfecti : aliter enim in esse in formis non determina retur : sicut nec caecum in specie determina retur, si nihil haberet eorum quae inchoant visum, quae sunt aptitudo 'ad visum. Et sicut habet speciem imperfecti, sic habet ordinem imperfecti.

supposita : tamen non convertuntur secundum esse et rationem. Ens enim dicitur per comparationem ad causam efficientem, verum ad causam formalem, et bonum ad causam finalem : et per talem diversitatem sunt de vestigio non synonyma.

Ad in quod de ultima assignatione objicitur, dicendum quod sicut quid dupliciter dicitur, ita dicitur substantia dupliciter, scilicet in se existens, et non in subjecto, vel a subjecto esse habens : et sic unum genus dicitur substantia, quod est subjectum omnium aliorum.

Dicitur etiam quid et substantia res ex principiis sui generis et suae coordinationis constituta : et sic substantia et quid circumeunt omne genus, et sunt in omni genere : et sic accipitur a Dionysio.

Ad aliud dicendum, quod operatio dupliciter dicitur. Operatio enim dicitur actus elicitus de potentia circa objectum extra : et sic operatio non est nisi particularis : sic enim operans est hoc aliquid, et res perfecta in natura quae agere potest. Et sic intelligit Philosophus. Dicitur etiam operatio actus essentialis quo est in id quod est : qui actus est esse : quia, ut probat Avicenna in prima phisiosophia sua, esse omnis creati, est fieri continue a causa ipsius esse. Et hac operatione nihil existentium destitutur, et praeponit sibi virtutem haec operatio in eo quo est. Etenim quo est dicitur secundum quod simpliciter formale est : virtus autem secundum quod convertitur in principium agendi actum substantialem.

Ad in quod objicitur de tertia assignatione, dicendum quod fallacia æquivocationis est in omnibus illis : ex eo quod hæc dictio, quod, potest esse nomen, vel conjunctio. Et in sensu quo est conjunction, accipitur in libris Augustini. Unde sensus est : Aliud est quia est, aliud quia discernitur, aliud quia congruit. In sensu autem quo est nomen, procedunt objectiones : unde non valent.

Ad in quod de quarta assignatione objicitur, dicendum quod licet ens, verum, bonum, convertantur secundum

<--- Page Split --->

ARTICULI PRIMI

PARTICULA III.

An vestigium sit in omni creatura ' ?

Tertio quaeritur, An sit vestigium in omni creatura ?

Juxta idem quaeritur de eorum ordine, Qu Ultrum scilicet secundum sit ex primo, et tertium ex secundo et primo, sicut videtur Filius ex Patre, Spiritus sanctus ex utroque ?

ADHUC quaeritur, Cum modus, species, Qu et ordo, quaedam creata sunt, utrum modi sit modus species et ordo, et speciei sit modus species et ordo, et ordinis similiter ? Si enim hoc concedatur : tunc modi erit modus, et speciei species, ordinis ordo, et hoc abibit in infinitum, quod est impossibile.

Et videtur, quod non.

  1. Quaedam enim creata sunt imago : imago autem et vestigium ex diverso dividunt hoc commune, similitudo Dei in creatura : ergo videtur, quod in his quae sunt ad imaginem, non sit vestigium, cum tamen sint creata quaedam.

  2. Adhuc, Ambrosius in libro Hexameron dicit, quod « lucis natura non est in pondere, numero, et mensura, sicut aliorum creatorum 2. »

  3. Adhuc, Bernardus in libro de Diligendo Deum : « Causa diligendi Deum Deus est, modus sine modo diligere. » Potissimum ergo creatum quod est charitas, non habet modum : ergo non habet vestigium.

Sed contra. In contrarium hujus est quod dicit Augustinus in libro de Natura boni, quod « ubi hæc tria magna sunt, magnum bonum est : ubi parva, parvum : ubi nulla, nullum . »

Quæst. 1. Et grætia hujus ulterius quaeritur, Si intensionem et remissionem suscipiunt, sicut videtur dicere Augustinus. Cum enim in essentialibus fundentur, et penes essentialia non est intensio et remissio, videtur quod ista intensionem et remissionem non recipiant.

SOLUTIO. Dicendum, quod hæc in omni creato inveniuntur, quod creatum est terminus actus creatis vel secundum fieri vel secundum esse.

Ad illud autem quod primo objicitur, dicendum, quod imago ut est res terminata per actum creatis, in se habet vestigium.Et quando dicitur similitudo Dei per imaginem et vestigium, non datur divisio per oppositas res, sed per oppositos modos et rationes : per hoc scilicet, quod imago est similitudo perfectior, vestigium autem imperfectior.

Ad aliud dicendum, quod lucem est considerare dupliciter, scilicet secundum quod res est constituta per actum creantis : et sic sunt in ea tria quae sunt de vestigio. Consideratur etiam secundum potentiam emittendi radios et reflectendi et illuminandi : et sic non est in aliquo numero certo, vel pondere, vel mensura, quae sunt numerus, pondus, et mensura alicujus corporeæ naturae.

Ad aliud dicendum, quod modus charitatis est sine modo creato et finito : eo quod diligibile est infinitum : modum tamen habet, quia infinite diligere est modus ejus : et ideo determinatur per infinitum, quod est super omnia diligere.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad obje

1 Cf. Comment. B. Alberti in I Sententiarum Dist. III, Art. 15. Tom. XXV hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->

concedendum est. Sed magnum dicitur per accessum similitudinis ad primum bonum, parvum per distantiam, nullum per privationem.

Ad m quod quaeritur ulterius, dicendum quod ubi intensio est in eo quod participatur univoce, tenet objectio : ubi autem est intensio fundata in eo quod participatur per analogiam, objectio non valet. Intellectualis enim natura essentialis est Angelo et homini : et tamen Angelus intellectualior est homine. Et sic est de bono creato : participatur enim a creatis per analogiam, ut dicit Dionynius : et ideo in uno est majus, et in altero minus.

Ad ultimum dicendum, quod modi Aqquesi. 3. creati non est modus, nec speciei species, nec ordinis ordo : et ideo non procedit objectio. Sed sicut dicit Augustinus, quod Deus et sapientia divina et bonitas per potentiam est modus increatus, omni rei modum praefigens : per sapientiam est species, omni rei speciem praebens : per bonitatem est ordo, omnem rem ad finem producens. Et sic non abibitur in infinitum : statur enim in primis increatis. et divinis attributis.

MEMBRI PRIMI

Ad aliud quod ulterius quaeritur de ordine, dicendum quod haec procul dubio ordinata sunt, ut dicit objectio. Bonum enim quod constituitur ex his, constituitur ut totum potestativum, quod in parte habet similitudinem cum toto universali, et in parte cum toto integrali. Cum toto universali convenit, in quantum per essentiam est in qualibet parte : bonum enim est modus, et bonum est species, et bonum est ordo. Cum toto autum integrali convenit, in quantum per partem suae potestatis est in uno, et per aliam partem est in alio, et per tertiam in tertio, et per totum suae potestatis non est nisi in omnibus simul et in nullo sigillatim. Et hoc modo secundum proredit de primo ut actus de potentia, et tertium procedit de duobus simul : et in tertio supponitur secundum et primum, quia non est ordo nisi habentis speciem et modum : et in secundo supponitur primum, quia non est species nisi ejus quod habet modum. Et sic modus attribuitur Patri, in quo est principium totius processionis personarum : species Filio, in quo est processus Spiritus sancti : ordo Spiritui sancto, in quo stat processio. Unitas autem substantiae in qua sunt haec tria, respondet unitati essentie divine in tribus personis.

ARTICULUS II.

De medio quod est imago.

Deinde quaeritur de secundo medio quod est imago.

Et quia dupliciter assignatur : primo in potentiis, secundo in actibus : ideo duo quaeruntur.

Primo, Quaeritur de imagine secundum quod est in potentiis : secundo, De imagine secundum quod est in actibus.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA I.

De imagine secundum quod est in potentiiis.

Circa primum quaeruntur tria. Primo enim quaeritur de mente secundum quam inest imago. Secundo, De partibus imaginis. Tertio, Qualiter partes se habent ad invicem et ad essentiam ?

<--- Page Split --->

PARTICULE PRIME

SUBPARTICULA I.

antequam sit particeps Dei, ejus imago reperitur. Etsi enim amissa Dei participatione deformis sit, imago tamen Dei permanet. Eo enim ipso imago Dei est mens, quo capax ejus est, ejusque particeps esse potest 3. » In mente ergo secundum intellectum et rationem videtur esse imago.

Quid sit mens secundum quam inest imago 1 ?

Primo ergo quæritur, Quid vocatur mens secundum quam inest imago?

  1. Cum enim mens dicitur a metior,metiris, ut dicit Damascenus, videtur, quod mens non dicatur nisi ratio, vel compositus intellectus : secundum hoc enim solae res mensurantur. Et hoc concordat dicto Pythagoræ, qui dicit, quod « sapiens homo mensura est omnium intelligibilium per intellectum, et sensibilium per sensum. »

  2. Adhuc, Augustinus in libro XIV de Trinitate : « Anima eo imago Dei est, quo ejus capax et particeps esse potest 2. » Sed non potest esse capax et particeps, nisi secundum id in quo sigillatur et imprimitur a Deo ad mensuram ejus quod capit. Non autem imprimitur nisi secundum rationem et intellectum. Ergo secundum rationem et intellectum mens attenditur : quia secundum id quod recipit a Deo, Deo commensuratur.

  3. Adhuc, Imago et similitudo expressa est in commensuratione et figura : non autem configuratur Deo nisi secundum rationem et intellectum mens accipienda est in qua Dei imago est.

  4. Adhuc, Augustinus in libro XIV de Trinitate : « Imago illius quo nihil melius est, ibi quaerenda et invenienda est, quo natura nostra nihil habet melius, id est, in mente. In ipsa enim mente etiam

  5. Adhuc, Augustinus in lib. XII super Genesim ad litteram : « In illo homo dicitur ad imaginem in quo excellimus bruta. » Secundum totum autem quod est rationis et intellectus excellimus bruta. Ergo totum id dicitur mens secundum quam inest imago.

  6. Adhuc, Augustinus in libro XI de Trinitate : « Cum in natura mentis humanae quærimus Trinitatem, non separamus actionem rationalem in temporalibus a contemplatione æternorum, ut tertium aliquid jam quæramus quo Trinitas impleatur 4. » Ergo videtur, quod totum illud quod est rationis et intellectus, sive sit ad contemplanda æterna, sive ad temporalia disponenda, sit illud in quo est imago. Cum ergo secundum mentem insit imago, ut dicit Augustinus, totum illud dicitur mens.

  7. Hoc idem videtur per rationem : Homo enim dicitur ad imaginem secundum quod est homo. In omnibus ergo humanis ad imaginem est : humana autem sunt ratio et intellectus : ergo secundum totum hoc quod est rationis et intellectus, imago Dei est in homine.

  8. Adhuc, Quod in parte configuratur, non dicitur esse imago, sicut patet in statuis : configuratum enim pedi Petri, non dicitur imago ejus : sed configuratum omnibus membris ejus, dicitur imago ejus. Ergo similiter in homine non dicitur imago secundum partem, sed omnia quae humana sunt, et hominem in quantum homo est, constituunt.

<--- Page Split --->

1. In contrarium est,

  1. Quod dicit Augustinus quod « imako Dei quaerenda est in eo quo in homine nihil excellentius est : » et hoc dicit esse superiorem portionem rationis, quae contemptlandis aeternis inhaerescit. Videtur ergo, quod secundum solam portionem superiorem mens accipi debeat.

  2. Adhuc, Augustinus in lib. XIV de Trinitate, cap. 3, etiam in oculo exterius secundum visum imitationem ponit Trinitatis. Sunt enim in oculo tria : res scilicet exterior per formam visibilem, imako rei in oculo recepta sicut in speculo animato, et intentio quae est in anima videntiis. Et haec tria sunt unum : sunt enim visus formalis : non ergo secundum ncentem tantum est.

  3. Adhuc, Damascenus in similitudine libertatis arbitrii ponit imaginem : libertus autem illa nec mens est, nec aliquid mentis.

  4. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. 4, dicit, quod « Angelus est imago Dei. » Quod etiam dicit Gregorius 1. Itaque, Ezechielis, xxviii, 12, dicitur signaculum similitudinis Dei 2. Et dicit Gregorius 3, quod eo dicitur signaculum quo imago Dei magis in eo est impressa : quia signaculum dicitur sigillum profundatum.

  5. Adhuc, Genes. 1, 26, super illud : Paciamus hominem, etc., dicit Glossa, quod « eo est ad imaginem homo, quo principium est omnium creaturarum sicut Deus : » et ideo dicitur, ibidem : Et praesit piscibus, etc. Non ergo secundum ncentem tantum attenditur imago.

Solutio. Dicendum, quod mens procul dubio est a metiendo dieta secundum quod Pythagoras dicit, quod « sapiens homo per intellectum mensura est intelligibilium. » Cum enim actus praevii sint potentiiis, ut dicit Aristoteles, non potest

hoc intelligi nisi de potentiiis passivis, quae species suorum objectorum ab ipsis objectis agentibus in eas recipiunt ut actus se determinantes et finientes, et in actu eas esse facientes. Et quia potentiae rationalis animae sive intellectualis per nullam materiam determinantur, ut dicit Anaxagoras, et nulli nihil habent commune, ideo determinabiles sunt omnibus quae sunt, hoc est, omnium specierum susceptibiles. Et cum omne esse et quidditas sua specie et ratione definitiva mensuretur, tamquam eo quod sui generis est simplicissimum et minimum, ut dicit Aristoteles in I primae philosophiae, inde fit, quod potentiae intellectuales omnium rerum sunt mensurativae prout sunt in esse per principia ipsius esse constitute : et ideo illae omnes proprie dicuntur mens, vel mentis partes.

Hoc habito, notandum est quod imago est repræsentatio sufficiens in exterioribus, quantum possibile est illi quod figuratur in imagine, ad id cujus est imago, quod Joannes Damascenus vocat prototypum. Hoc autem dupliciter est : actu scilicet, et potentia. Potentia, quando in se habet ea omnia quibus configurari potest ad prototypum, sicut metallum potentia dicitur idolum. Actu autem dupliciter : scilicet immediate, et mediate. Immediate, quando non configuratur alii nisi prototypo, et configuratio ejus est per figuram et formam prototypi in ipsa receptam. Mediate, quando configuratur alicui quod non est prototypus, sed simile prototypo. Sicut narratur ab Eusebio Caesariensi, quod mortuo Jesu Christo, et post ascensionem in cœlum, quidam ex devotione desiderantes imaginem Christi habere, fecerunt imaginem et similitudinem Jacobi minoris, qui similior in imagine dicebatur Jesu Christo.

His notatis, dicendum quod imago tripliciter dicitur. Potentia scilicet, et sie

1 S. GREGORIUS, Super Job, cap. 24, et Homil. 34.

2 Ezechiel. XXVIII, 12 : Tu signaculum similitu-

<--- Page Split --->

mens ipsa secundum seipsam dicitur imago : habet enim in se quibus configuratur unitati et trinitati. Actu autem et immediate dicitur imago, quando per conceptum veri et boni configuratur ei quod simile est Deo uni et trino : et hoc est, quando concipit seipsam in tribus viribus quae sunt partes ejus, ita quod meminit sui, intelligit se, vult se. Et hoc modo videtur Augustinus in libro XIV de Trinitate loqui de Dei imagine. Omnibus autem dictis modis semper imago est in mente : nihil enim est in anima, quod totum toti commensaretur objecto nisi mens, non sensus, nec aliqua pars sensitivi : nec vegetativum, nec aliqua pars ejus. Et haec est causa quae compulit Augustinum imaginem ponere in mente.

Per ea quae dicta sunt, patet solutio ad tria prima, et patet intellectus auctoritatum inductarum.

Ad QUARTUM autem dicendum, quod in omni eo quo excellimus bruta, imago est, si potentia dicatur imago. Si autem dicatur actu, tunc mens in qua imago est, est id quod excellentius est vel excellentissimum in ea parte animæ qua bruta excellimus. Et ideo dicit Augustinus, quod « imago Dei quærenda est in anima, in eo quo nihil habet melius vel excellentius. »

Per hoc patet solutio ad duo sequentia, quintum scilicet, et sextum. Potentia enim imago secundum totum est, scilicet quod est actionis, et quod contemplationis in ratione. Actu autem imago est secundum id quod contemplationis est. et affectionis, quae est circa contemplatum : haec enim sequitur contemplationem secundum quod contemplatio se extendit de vero in bonum contemplati.

Ad SEPTIMUM et octavum dicendum, quod cum dicitur, « Imago est configuratio in totum, » intelligitur in totum prototypi : et ideo etiam secundum partem ejus quo homines sumus, potest esse imago, si totum prototypum imitetur.

Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod proprie loquendo

imago secundum actum accepta, nec in superiori parte rationis est, nec in inferiori. Utraque enim refertur ad opus, et non ad Deum trinum et unum, nec ad imaginem Dei trini et unius. Cum enim dicat Augustinus, quod superior portio rationis contemplandis æternis inhærescit, ipsemet exponit, quod inhærescit accipiendo per contemplationem rationes operum divinas et sapientiales, ad quas referuntur rationes et reguæ scientiales operum humanorum, quæ sunt inferioris partis rationis. Hoc autem modo non est imago in ratione : quia sic non imitatur trinum et unum, sed potius commensurat se rationibus operum divinis vel humanis : et ideo secundum hoc non est imago, nisi secundum potentiam dictam.

Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus Adolq in multis docet invenire simile aliquid Trinitati, et in oculis, et in aliis, sicut dictum est in quaestione de vestigio : sed propter convenientiam majorem quæ potest haberi in rebus creatis, non invenitur nisi in mente.

Ad ALIUD dicendum, quod DamasceAd obj nus large sumit imaginem pro quacumque convenientia.

Ad ALIUD dicendum, quod Dionysius Adobj et Gregorius accipiunt imaginem pro similitudine, quæ expressior est in Angelo quam in homine, secundum quod similitudo, ut dicit Boetius, est rerum differentium eadem qualitas essentialis vel accidentalis. Sic enim intellectuale quod est in Deo essentialiter, in Angelo est per analogiam propinquiorem, et in homine per analogiam remotiorem. Sed si imago dicatur ab imitando trinum et unum secundum originem et ordinem naturae, quæ sunt trinum in uno, expressius est imago in homine quam in Angelo : tria enim in uno, et ortus unius ex alio, et ordo magis invenitur in homine quam in Angelo : eo quod intellectualis natura simplicior et deiformior est in Angelo quam in homine, et ideo minus distinguibilis.

Ad ULTIMUM dicendum, quod AugustiAd objec

<--- Page Split --->

nus aliter loquitur in libro super Genesim, de imagine, quam hic quaeratur de ipsa. Vocat enim ibi imaginem convenientiam in ratione principii : quia sicut ex Deo sunt omnia, et propter ipsum, sic ex Adam sui generis sunt omnia : ex ipso enim Heva, et omnes ex Adam et Heva generati, et propter ipsum creata sunt omnia. Et hoc modo propriissime solus Adam est ad imaginem Dei. Et sic dicit Apostolus, I ad Corinth. quod mulier imago viri est : vir autem imago Dei 4. Minus autem proprie quilibet vir imago est : quia activum in generatione factivum et propagativum est imaginis primi generantis. Minime autem proprie dicitur mulier imago : eo quod ad imaginem viri refertur sicut ad id quod est prototypo simile, secundum hanc maximam : Quaecumque uni et eidem sunt similia, ipsa sunt similia. Vir autem Deo est similis, et mulier viro. Ergo Deus et mulier sunt similia.

PARTICULARÉ PRIMÉ

SUBPARTICULA II.

In partibus imaginis, utrum scilicet memoria, intelligentia, et voluntas sint partes ejus ?

Secundo, Quæritur de partibus imaginis, quæ dicuntur esse memoria, intelliçentia, et voluntas.

Et videtur memoria non esse de imagine.

  1. Dictum est enim ab Augustino,

quod imago inest secundum id quod non est nobis commune cum bestiis : memoria autem nobis communis est cum bestiis, ut dicunt Augustinus et Aristoteles. Dicit enim Augustinus, quod « capræ revertuntur ad caules per memoriam. » Ergo memoria non est pars imaginis.

  1. Adhuc, Potentia accipiens cum appendiciis materiae, ut dicit Avicenna, pars animae sensibilis est : differentia determinati temporis appendicia materiae est : ergo potentia accipiens cum differentia determinati temporis, pars animae sensibilis est. Memoria accipit cum differentia praeteriti temporis, sicut dicit Aristoteles in lib. de Memoria et reminiscentia, quod oportet memorantem dividere quæ prius vidit. Ergo memoria pars animæ sensibilis est. Hujus signum est, quod nullus umquam Philosophus de natura animæ tractans posuit memoriam esse partem animæ rationalis. Ergo secundum memoriam non attenditur imago.

  2. Adhuc, Dicit Avicenna, quod memoria actus reflexivus est in id quod prius per sensum acceptum est : imaginis autem actus ductio directa est in prototypum : ergo memoria actus non potest esse imaginis actus. Et hoc confirmatur per Augustinum in libro XI Confessionum, sic dicentem : « Memoria est præsens acceptio de præteritis 3. »

  3. Adhuc, Augustinus dicit , quod si anima mortalis esset et mortis termino clauderetur, non esset imago. Anima autem incorruptibilis non est nisi secundum partem intellectualem, ut dicit Philosophus, et per hoc solum a sensibili et vegetabili separatur sicut incorruptibile a corruptibili. Cum ergo memoria secundum sensitivam insit partem, nul-

<--- Page Split --->

lius incorruptibilis erit capax. Ergo ad imaginem non refertur : quia dicit Augustinus, quod « homo ad imaginem non est, nisi in his secundum quæ incorruptibilium capax est. »

Talem autem similitudinem et indifferentiam homo cum Deo habere non potest, nec in parte animæ, nec in tota anima. Ergo videtur, quod nec secundum unum, nec secundum duo, nec secundum tria potest esse imago.

Objicitur etiam de intelligentia.

Et videtur, quod non sit pars imaginis.

  1. Dionysius in libro de Divinis nominibus, dividens entia dicit, quod « entia sunt aut rationabilia, aut intellectualia, aut sensibilia, aut simpliciter existentia 1. » Cum ergo divisio sit per opposita, rationabilia sub intellectualibus non comprehenduntur. Homo autem de numero rationabilium est. Ergo intelligentia non convenit ei.

  2. Adhuc, Si est intelligentia, non videtur differre a memoria : potentie enim distinguuntur per actus, et actus per objecta. Idem est autem nosse quod intelligere, nisi quod nosse dicit in habitu, intelligere autem in actu. Cum ergo, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, iidem sint habitus et actus, ejusdem potentie est nosse cujus est intelligere. Dicit autem Augustinus, quod « memoriae est nosse, intelligentiae autem intelligere. » Ergo eaedem potentiae sunt memoria et intelligentia, et sic non sunt duae partes imaginis.

Objicitur etiam de voluntate.

Voluntas enim principium operativum est, ut dicunt Gregorius Nyssenus et Damascenus. Dicit autem Augustinus, quod « imago est in potentia cognoscendi. » Ergo voluntas pars imaginis esse non potest.

ADHUC, Videtur quod imago secundum hæc tria inesse non possit.

Dicit enim Hilarius in libro de Synodis, quod « imago est rei ad rem coequandae imaginata et indiscreta similitudo. » Vel, « rei cum re species indifferens. »

Si forte aliquis velit dicere contra hoc quod objectum est de memoria, quod animæ rationalis sit quædam memoria, propter hoc quod dicit Aristoteles in III de Anima, quod « anima est locus specierum, præter quod non tota, sed intellectus. » Videtur, quod hoc proveniat ex prava intelligentia Aristotelis. Intendit enim Aristoteles ibi dicere, quod sicut in tota natura generatum per formam generantis movetur ad generans, et generans est locus ejus et salvativum generati : sic est in intellectu et sensu et vegetabili. Generans autem intelligibile intellectus agens est : et ideo intelligibile generatum in forma intelligibilis, movetur ad regionem luminis agentis quæ est intellectus possibilis : sicut visibile generatum in actu visibilis, statim movetur ad regionem luminis generantis, quæ est perspicuum non terminatum sive transparens. Et sicut cibus per digestionem animæ vegetativæ recipiens formam vegetantis, statim movetur ad regionem vegetabilis quæ est natura corporis vitæ potentiam habentis. Non ergo dicitur locus a potentia tenendi ut memoria tenet : hæc enim potentia tenendi, ut dicit Avicenna, sicco et frigido perficitur : calido autem miscetur et confunditur : humido autem destruitur.

SOLUTIO. Dicendum quod sicut Augustinus dicit, in memoria et intelligentia et in voluntate est imago, nec plures potest habere potentias, nec pauciores. Ex memoria enim informatur intelligenta : nec aliud est ex quo formetur intelligentia nisi memoria, secundum quod memoria est notitiam rei apud se habere. Nisi enim apud animam sit notitia, non

<--- Page Split --->

est quo formetur intelligentia. Intelligentia autem extendente se et notitiam recipiente de eo quod verum est in ratione boni et conveniens, statim ex memoria et intelligentia sic extensis formatur appetitus qui est voluntas. Primus enim impetus animae in bonum convenimus est voluntas. Et sic intelligentia ex memoria formatur, sicut ex Patre dante formatur Filius. Et voluntas ex memoria et intelligentia extensis et quasi spirantibus bonum, sicut Spiritus sanctus a Patre et Filio uno principio existentibus spirandi bonum quod est Spiritus santus. Et in hoc stat processio.

An PRIMUM ergo dicendum, quod memuria æquivoce dicitur, ut dicunt Damuscenus et Gregorius Nyssenus, ad thesaurum formarum sensibillium. Anima enim rationalis in quantum tertium creatum est a prima causa, et Angelus in quantum secundum est, ex sui natura, hoc est, secundum id quod sunt, perceptiva sunt illuminationum quae sunt a primo, ut dicit Alexander nequam in libro de Motu cordis : et secundum quod sunt perceptiva retentiva, sicut omne perfectibile receptivum est sua perfectionis quando secundum esse perficitur. Et huc est etiam causa, quod haec potentia retentionis quae dicitur memoria, proxima et prima est juxta substantiam animae, et immediate ex substantia exorta, secundum quod substantia dicitur id quod est, et non habet in ordine personarum a quo sit. Propter quod Patri attribuitur, cui proprium est ab alio non esse in ordine personarum.

Ad ALIUD dicendum, quod sic dicta memuria abstrahit ab omni appendicia matria, et ab omni differentia temporis : num enim est nisi potentia vel thesaurus temendi illuminationes et species intelligibilcs. Philosophi autem accommodata significatione memoriam non vocaverunt nisi thesaurum formarum sensibilium : et idro hanc partem animae sensibilis esse dixerunt.

Ad ALIUD dicendum, quod memoria

sensibilis non habet nisi actum reflexivum : quia recordatio est prius accepti. Memoria autem quae mentis est, actum paternum habet ex se formandi intelligentiam,qui est actus rectae ductionis in prototypum. Augustinus etiam in libro XI Confessionum, aliter accipit praeteritum,quam Philosophi.Accipit enim praeteritum respectu accipientis, et non prout est conditio recepti.Unde praeteritum dicit secundum ordinem naturae prius habitum: et hoc ex praeteriti one sua non praeterit, sed manet praesens. Propter quod utrumque conjungit dicens, quod memoria est acceptio praesens de praeterito, hoc est,de prius habito secundum naturae ordinem.

Ad ULTIMUM solvendum est per æquivocationem. Memoria enim prædicto modo dicta incorruptibilis est, et incorruptibilis animæ pars prima et proxima, et incorruptibilium capax. Nec hoc est contrarium Philosophis : quia etiam Philosophi dixerunt et maxime Stoici, dignitates disciplinarum et principia semper manere in anima : quod etiam Peripatetici dixerunt, ita quod etiam scre per intellectum dixerunt esse ex tali præexistenti cognitione.

Ad m quod objicitur de intelligentia, dicendum quod Dionysius vocat intellectualia quæ per essentiam, hoc est, per formam essentialem et convertibilem intellectualia sunt. Et hoc modo rationabilia non sunt intellectualia. Et hoc non impedit, quin rationabilia possunt esse intellectualia per participationem et intellectum adeptum sive possessum. Per hoc enim quod anima rationalis per aliquid naturae intellectualis participatum stramentum est luminis intelligentiae, substantialiter .adipiscitur et possidet intellectum, et ab essentialibus ejus fluit. Et haec potentia quæ intelligentia vocatur, est pars imaginis secunda. Memoria enim immediate fluit ab eo quod est intellectualis anima : intelligentia autem ab eo quod est anima participans intellectualem naturam.

<--- Page Split --->

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod nosse et intelligere differunt, sicut aptitudo videndi et oculus sive visus. Aptitudo enim videndi formata et perfecta visus est : et sic potentia tenendi notitias formata et distincta ad actualem notitiam, quae est presens rerum notarum intuitus, et intellectus. Sic enim una potentia radicatur in alia. Per esse autem et per actum distinguuntur.

imaginis habeant ad invicem, et ad essentiam animæ ?

Unde duo quæruntur.

Primo, Qualiter se habeant ad essentiam animæ ?

Secundo, Qualiter se habeant, ad invicem.

Ad in quod objicitur de voluntate, dicendum quod voluntas sumitur proprie et communiter. Proprie voluntas est finis : est enim appetitus in fine requiescens : et sic est pars imaginis, secundum quod dictum est, per extensionem memoriæ et memorati et intelligibilis. Communiter autem voluntas est motor ad omnia quae sunt ad finem, per quae finis potest adipisci : et sic voluntas est principium operativum, et non est pars imaginis.

PARTICULE PRIME

SUBPARTICULA III

ET QUESITUM PRIMUM.

Qualiter partes imaginis se habeant ad essentiam animæ 1 ?

Ad object. Hilarii.

Ad in quod objicitur de Hilario, dicendum quod penitus unita et indiscreta similitudo per æqualitatem dicta, non potest esse creati ad increatum, sicut nec secundi ad primum, ut probatur in libro de Causis. Similitudo autem cujuscumque vel exiguæ imitationis, ut dicit Magister in Sententiis, libro primo, distinctione tertia, potest esse creati ad increatum.

PARTICULE PRIME

SUBPARTICULA III.

Qualiter partes imaginis se habeant ad invicem, et ad essentiam animæ ?

Tertio quaeritur, Qualiter se partes

Ad primum sic objicitur :

  1. In I Sententiarum, distinctione tertia, dicitur ex verbis Augustini, quod hæc tria sunt una mens, una vita, una anima 2 : scilicet memoria, intelligentia, et voluntas. Ergo memoria est mens : aut ergo est prædication substantialis, aut accidentalis. Si accidentalis, abstractum de abstracto non prædicatur : licet enim album sit homo, tamen albedo non est homo. Et in accidentalibus per se similiter est : risibile enim est homo : risibilitas autem non est homo. Hæc autem prædication fit de abstracto cum dicitur, memoria est mens, vel intelligentia est anima, vel voluntas est vita : ergo substantialis est prædication, sicut cum dicitur, homo est substantia.

  2. Hoc videtur per id quod dicitur in libro de Spiritu et anima, sic : « Anima dicitur anima dum vegetat corpus, spiritus dum contemplatur, sensus dum sentit, etc. 3 » Ista tamen non diffe-

1 Cf. Comment. B. Alberti in I Sententiarum, Dist. III, Art. 34. Cf. etiam infra IIam Part. Summ. Theol., Quæst. LXX, membr. 2. 2 Cf. I Sententiarum, Dist. III, cap. G in

fine : « Hæc ergo tria, etc. » 3 S. AUGUSTINUS, Lib. de Spiritu et anima, cap. 13.

<--- Page Split --->

runt in substantia, quia omnia ista una anima est.

  1. Adhuc, Ibidem, « Simplex substantia est anima, nec aliud nec minus est ratio in substantia quam anima, sed una et eadem est substantia. »

  2. Adhuc, Ibidem, « Deus est omnia sua, et anima quaedam sua : habet enim quaedam naturalia, et ipsa anima est ipsa omnia : potentiae namque ejus et vires ejus idem sunt quod ipsa. »

  3. Adhuc, Augustinus in sermone de Imagine : « Sicut Deus Pater est, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, et non sunt tres dii, sed unus Deus habens tres personas : ita est in anima, quod intellectus anima, et voluntas anima, et memoria anima non sunt tres anima, sed in uno corpore una anima habens tres dignitates. »

  4. Adhuc, Bernardus in sermone super Cantica : « In anima tria intueor : rationem, voluntatem, et memoriam : et haec tria ipsam esse animam. » Ex omnibus his videtur, quod anima est suae potentiae, non tantum simul, sed quælibet potentia sigillatim.

  5. Si forte aliquis dicat, quod haec dicuntur per causam, scilicet quod anima est voluntas sicut dies est sol lucens super terram, quia per lucem causat diem sol : ita anima per aliquid sui causa est voluntatis, et per aliquid sui causa est intelligentiae, et per aliquid sui causa est memoriae. Hoc stare non potest : quia praemissum est in libro de Spiritu et anima, quod « Deus est omnia sua, et anima quaedam sua. » Et vult dicere, quod anima non est sua accidentia, sicut scientia et virtus, sed est suae potentiae. Si autem per causam esset locutio, ita esset sua accidentia sicut suae potentiae : est enim causa accidentium.

  6. Hoc idem probatur per rationem : Idem enim est principium esse et operationis : quod patet per hoc quod Aristoteles in II de Anima dicit, quod « anima est actus corporis sicut vigilia, et non sicut somnus tantum. » Vigilia autem

operatio est. Ergo per hoc ipsum actus est principium per quod est : ergo potentia substantia est.

  1. Adhuc, Accidentalis forma minus nobilis est quam substantialis. Et accidentalis forma aliquid per se agit absque potentia media, quae diversa sit ab ipsa, sicut caliditas et frigiditas. Ergo multo magis forma substantialis haec faciet. Anima autem substantialis forma est, et substantia est : ergo per seipsam suas perficit operationes : et si dicatur potentiiis perficere, ipsa erit illae potentiae.

  2. Adhuc, Objiciunt quidam supponentes, quod materia prima est sua potentia, et deinde procedunt sic : Sicut materiam primam sequitur potentia passiva, sic formam sequitur potentia activa. Sed materia prima sua potentia passiva est, ut dicunt. Ergo forma est sua potentia activa.

  3. Adhuc, Id quod. non est de essentia rei, accidens est : sensus autem et vegetativum et ratiocinativum potentiae sunt animae : si ergo dicantur non esse essentia animae, accidentia sunt, sed ab his sumuntur differentiae essentiales substantiales, vegetabile scilicet sensibile et rationale : ergo differentiae substantiales sumuntur ab accidentibus, quod est absurdum.

Sed quia hoc multi antiquorum consed contra cesserunt, objiciendum est in contrarium.

  1. Primo per auctoritates. Dicunt Hilarius et Augustinus, quod in solo Deo idem est habens, et quod habetur. Hoc ergo non convenit animae. Anima habet suas potentias : ergo non est suae potentiae.

  2. Adhuc, Magis differt quod est habens potentiam ab ipsa potentia quam habet, quam quod est et quo est : sed in omni eo quod est citra primum, quod est et quo est differunt : ergo multo magis in omni eo quod est citra primum, potentia differt ab habente potentiam.

  3. Adhuc, Constat quod omne illud quo aliquid est natum facere vel pati

<--- Page Split --->

aliquid facile vel difficile, est in genere qualitatis secundum illam speciem quae dicitur naturalis potentia vel impotentia, ut vult Aristoteles in Prædicamentis: sed per potentias anima nata est facere vel pati : ergo potentiae sunt in specie qualitatis : substantia autem animae in genere substantiae est : ergo substantia animae non est suae potentiae, sed differt ab ipsis specie et genere.

  1. Adhuc, Abusio quaedam sequi videtur si anima dicatur esse suae potentiae: quaecumque enim uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem. Si ergo memoria est idem cum substantia animae, et intelligentia, et voluntas, sequitur quod memoria et intelligentia et voluntas sint idem : et sic non sunt tria, nisi forte per accidens.

  2. Adhuc, In II de Anima dicit Aristoteles : « Quod est in toto, oportet in partibus accipere. » Unde sicut anima est actus corporis, ita partes sive potentie animae sunt actus partium corporis. Unde si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Sed actus substantialis proportionatur ei cujus est actus, sicut visus oculo, et auditus auri. Impossibile est autem, quod idem secundum idem proportionetur diversis : auris autem et oculus diversa sunt forma et figura : ergo idem in substantia non proportionatur eis ut actus : visus ergo et auditus non sunt unum in substantia : et eadem ratione nec aliae potentiae : ergo non sunt una substantia animae.

  3. Adhuc, In secundo primae philosophiae probat Aristoteles, quod omnes causae reducuntur ad primam in genere illo : eo quod primum per suam essentiam est causa: sicut omnia calida ad caliditatem : et caliditas per suam essentiam causa caloris est. Si ergo anima per suam essentiam agit, sequitur quod anima vel in genere vel simpliciter sit causa prima : secundum enim non agit nisi participatione primi, et non per suam essentiam. Eodem ergo, hoc est, seipsa agit memorari, intelligere, velle, ratioci-

nari, et sentire, quod absurdum est. In secundo enim deGeneratione et Corruptione probatum est, quod « idem secundum idem eodem modo se habens, non facit nisi idem. »

  1. Adhuc, In sexto de Naturalibus dicit Avicenna distinguens animam a natura, quod « anima rationalis est quadam substantia, a qua quaedam potentiae fluunt conjunctae corpori, quaedam autem non conjunctae. » Quod autem fluit ab aliquo et ex essentialibus suis, proprietas ejus est, non substantia. Potentiae ergo animae proprietates ejus sunt, et non substantia ipsius.

SOLUTIO. Hoc quod ultimo conclusum solv est, concedendum est.

Et ideo dicendum, quod potentiae animae proprietates sunt consequentes esse et substantiam animae, sicut rectum et curvum consequuntur esse lineae, et par et impar esse numeri : et ideo in genere qualitatis sunt vel qualis, secundum illam speciem quae dicitur naturalis potentia vel impotentia. Et dicere oppositum absurdum est, et vicinum haeresi. Redundat enim ad hoc, quod creatum aliquid cum Deo sit ejusdem simplicitatis, et quod in aliquo creato idem sit esse et id quod est.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum Ad dictur, memoria est anima, vel vita, vel mens, praediatio semper est per se, sed non substantialis : et reducitur ad secundum modum dicendi per se, quando scilicet subjectum est in ratione praedicati ut causa, et non ut substantia ejus, sicut cum dicitur nasus simus, vel simitas nasi concavitas. Ita memoria est anima : quia est proprietas fluens ex essentialibus animae. Et ideo anima vel secundum se vel secundum essentialia quibus causat memoriam, praedicatur de memoria, sicut id quod est de ratione alicujus praedicatur de ipso. Est enim anima, ut dicit Boetius, totum potestativum ex particularibus potestatibus ordinatis fluentibus ab ipso, constitutum et perfe-

<--- Page Split --->

ctum, quod nomine et substantiali ratione a quo fluit proprietas, est in qualibet parte, sicut nasus in simo secundum omnem simitatis differentiam, et numerus in pari et impari secundum omnem paritatis et imparitatis differentiam. Et talis praedicatio, subjecti scilicet de proprietate, sufficit ad imaginem Trinitatis : quia omnia quae in Deo sunt, eminent his quae sunt in creatis. Unde quod in creatis est unum substantia vel subjecto, in Deo est unum essentia vel natura.

AD ALIUD dicendum, quod si verum est quod dicitur in libro de Spiritu et anima, dicto modo intelligendum est, scilicet quod anima per substantiale sibi est in vegetante et contemplante et in sentiente, et nomine praedicatur de ipso per se, sed secundum modum dicendi per se : quae praedicatio non est sine substantiali, quia non nisi per substantiale, quod causa passionis est, et in ipsius passionis ratione. Propter quod dicit Philosophus in septimo primae philosophiae, quod in talibus rationibus, nomen subjecti pro differentia ponitur, et essentia passionis pro genere. Et ideo talis praedicatio non est omnino accidentalis : nec proprietas omnino accidens est, eo quod in intellectu ejus est aliquid substantiale subjecto. Haec autem subtiliter determinare pertinet ad metaphysicum.

AD ALIUD dicendum, quod licet simplex substantia sit anima, eo quod molis quantitatem non habet: tamen simplex essentia non est, cum habet quod est et esse, ex quorum habitudine diversa, diversae fluunt proprietates. Et cum dicitur, quod non est aliud vel minus ratio quam anima, intelligitur, quod non secundum diversam substantiam loco et subjecto fluit ab eo ratio et alia potentia, et quod non secundum diversam substantiam loco et subjecto est in intellectu rationis et alterius potentiae.

AD ALIUD dicendum, quod hoc verum est, quod Deus est omnia sua substantialiter et essentialiter. Sed quod dicitur,

quod anima est quaedam sua, intelligitur quod praedicata est de suis quibusdam : eo quod est in intellectu ipsorum per aliquid substantiale quod loco et subjecto est divisum ab ipso. Et hoc sufficit ut sit imago unitatis in tribus personis, sicut unitas secundum aliquid, imago est unitatis simpliciter.

AD ALIUD dicendum, quod haec tria ab Augustino dicuntur una anima: quia anima praedicatur de ipsis, sicut subjectum per aliquid substantiale praedicatur de pluribus. Et hoc notat Augustinus, quando addit, « Una anima habens dignitates. »

AD ALIUD dicendum, quod cum haec tria dicuntur anima, praedicatio est per causam, quae aliquo suo substantiali causa est et de intellectu causati, ut dictum est.

AD ALIUD dicendum, quod non est simile de accidentibus et propriis. Licet enim subjectum sit causa communiter accidentium : non tamen est causa eorum per aliquid substantiale sibi, quod sit de intellectu ipsorum, sed per occasionem, ut dicit Avicenna : et ideo non conversim praedicatur de subjecto. Propriarum autem passionum causa est per aliquid sibi substantiale, quod ut forma perfectiva sive differentia est in intellectu passionis.

AD ALIUD quod per rationem objicitur, dicendum quod idem per seipsum non est principium operationis, nisi operatio sit essentialis. Et talis operatio non est animae nisi vita. Vita enim secundum quod est actus animae, est actus ab ente quieto, ut dicitur in libro de Causis. Ad operationes autem quae sunt circa objecta, non est anima principium nisi per potentias : secundum autem operationem essentialem quae est vita, indesinenter se ingerit anima corpori : et ideo dicitur actus ut vigilia. Vigilia enim expansio est caloris et spiritus in organa sensus. Et quando expanditur spiritus, expanditur vita sensitiva : cujus vector est spiritus : et quia anima sic semper se

<--- Page Split --->

expandit, vivificans id quod vitam participat, dicitur actus ut vigilia.

Ad 9. Ad aliud dicendum, quod non est ex nobilitate, quod accidentalis forma agit actione physica per seipsam, sed potius ex hoc, quod ipsa est potentia ejus agentis quod est substantia, ut ignis vel alterius elementi. Forma autem substantialis non est potentia, sed essentia cujus actus est esse.

se in actibus vitæ : sicut lux quando lucet, exercet se in actibus lucendi : quia per tales exercitationes refertur in similitudinem trini et unius Dei in actibus vitæ mentalis. Ideo hæc tria potius dicuntur una mens, una vita, una anima, quam aliquod aliorum quæ sunt in anima.

Ad aliud dicendum, quod falsa est suppositio quæ dicit, quod materia prima est sua potentia. In quantum enim materia est in potentia, imperfecta est : et in quantum imperfecta, desiderat formam, ut dicit Aristoteles in fine primi Physicorum. In quantum autem desiderat, habet aliquid formæ, ut dicunt Porphyrius et Boetius super idem verbum. Nihil enim desiderat aliud, nisi per id quod habet simile illi quod desiderat : et ideo potentia materiae in inchoatione confusa formæ fundatur, quæ non est idem cum ipsa materia.

PARTICULÆ PRIMÆ

SUBPARTICULA III

ET QUÆSITUM SRCUNDUM.

De comparatione partium imaginis ad invicem

Secundo, Quæritur de comparatione istorum ad invicem.

Ad ultimum dicendum, quod non est inconveniens ab accidentibus per se sumi differentias substantiales: non enim sumuntur ab ipsa natura accidentis, sed a substantiali quod est in intellectu talis accidentis.

Quest. JUXTA hoc iterum quæritur, Cum multa sint in anima, quare hæc tria dicuntur potius una mens, una vita, una anima, quam aliquod aliorum?

Ad hoc dicendum, quod hæc tria referuntur ad mentem sicut ad subjectum proximum. Mens enim a metiendo dicitur, ut habitum est : per ista autem tria commensuratio fit ad prototypum. Dicuntur autem vita secundum quod vita est in causa vitæ, et non secundum quod est participata a vivo : et quod memorari, intelligere, et velle, actus vitæ sunt. Dicuntur autem anima : eo quod anima dicit principium et substantiam exercens

Si enim attribuntur ista tria Trinitati, tunc videtur quod memoria attributur Patri, Filio intelligentia, voluntas Spiritui sancto.

CONTRA :

  1. Eecli. XVII, 1 : super illud : Deus creavit de terra hominem, Glossa : « Sicut ex Patre Filius, et ex utroque Spiritus sanctus : ita ex intellectu voluntas, et ex utroque memoria. »

  2. Adhuc, Augustinus in sermone de imagine : « Sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus : ita per intellectum generatur voluntas, et ex his ambobus procedit memoria. »

  3. Adhuc, Videtur quod non nisi duæ potentiae debeant esse de imagine. Potentia enim in genere dividitur in duo, in apprehensivam scilicet, et motivam. Apprehensiva quidem cognitiva est, motiva autem operativa. Sed imago, ut dicit

<--- Page Split --->

Augustinus, in cognitiva est. Dicit enim Augustinus, quod « homo factus est ad ad imaginem in potentia cognoscendi, ad similitudinem vero in potentia diligendi. » Voluntas ergo cum non sit potentia cognoscendi sed diligendi, non ad imaginem refertur.

■ ■ ■ ULTERIUS , Videturfalsumessequoddi - citAugustinusdeaequalitateistarumpo - tentiarumettotalitate .

  1. Cum enim dicit, quod totam memoriam meam simul memini et semper, et quod nihil est adeo in memoria mea sicut ipsa memoria, videtur esse falsum. Ad hoc enim quod res memoretur, vel intelligatur, vel volita sit, non sufficit quod sit in memoria vel intelligentia vel voluntate ut natura, sed oportet, quod sit in eis ut objectum : quia aliter omnes qui habent animam, scientiam perfectam haberent de anima sua, quod aperte falsum est. Ergo videtur, quod non sit verum, quod memoria semper meminit se totam, et intelligentia intelligat se semper et totam, et voluntas velit se semper totam.

Adhuc, Secundum hoc falsum est quod memoria capiat se totam, et intelligentiam, et voluntatem : et intelligentia capiat se totam, et memoriam, et voluntatem : et voluntas capiat se totam, et memoriam, et intelligentiam.

  1. Si forte aliquis dicat, quod intelligitur respectu objecti et non respectu potentiarum, quod capiant se totas. Hoc expresse falsum est : quia multorum menimirus, et multa intelligimus, quae non volumus, sicut nos peccasse : et multa volumus quorum nec meminimus, nec intelligimus, sicut nos immortales.

  2. Si autem aliquis dicat, quod intelligitur respectu actuum, sic scilicet quod quorumcumque memor sum, intelligo me memorari, et volo me memorari : et quaecumque intelligo, volo intelligere : et quaecumque volo, memini me velle, et intelligo me velle. Hoc parum est : nec ex hoc sequitur, quod totam memoriam meam memini simul, nec totam intelli-

gentiam, nec totam voluntatem, nec quod simul ista intelligam tota, vel velim simul et tota, sed secundum partem et secundum quid.

Solutio . Dicendumadhoc , quodaliusAd 1 e t 2 . estordoistarumpotentiaruminacqui - rendohabitumacquisitum , etaliusinconversioneistarumpotentiarumsuperseipsas , etaliussecundumhabitumcon - creatumsiveinnatum . Secundumenimgerantionemhabitusacquisiti , cumvo - luntasspeciemacquisitinonhabeatexse , sedaccipiatapotentiadenuntiantesibi , quæestintellectusextensusinproxi - m u m , utdicitAristotelesinIIIdeAnima . Nonenimpotestvelle , quodnullomodonotumest . Sicprimaestvoluntas , quæintelligentiametmemoriamadidobje - ctumconsiderandumconvertit : sedhæcestvoluntas , quæomniumpartiumani - mæadactummotorest . Ethocordinesecundaestintelligentia , ettertiamemo - r i a . EthocmodovoluntasattribuiturPatri , intelligentiaFilio , etmemoriaSpi - rituisancto . EtdehocordinenonfecitmemoriamAugustinus .

Secundumautemquodvoluntasadintellectumrefertur , etnonvultnisiquodaliquomodonovitperintellectum :sicintelligentiaestprimaquæannun - tiatvoluntatiquiddiligatetrationemsecundumquamdiligat . Ethocmodointelligentiaestprima : etexeapro - ceditvoluntas . Etquiaquodintelligi - turetdiligitur , inthesauromemoriære - ponitur , secundumquoddicitTulliusinsecundaRhetorica : quiaidquodcumdelectationevelabominationeaccipitur , fortiusmemoriæcommendatur . Sicin - telligentiaprimaest : etexipsacausa - turvoluntas , etexutraquememoria . EtsicintelligentiaattribuiturPatri , voluntasFilio , etmemoriaSpirituisancto . Etsiclo - quiturGlossasuperEcclesiasticum , x v r i , 1 , etAugustinusinsermonedeimagine .

Siautemiistareferanturadhabi - tusconcreatosvelinnatos , quipræci - pueduosunt , scilicetbonietveriquod

<--- Page Split --->

Deus est, et boni et veri quod ipsa anima est : dicit enim Aristoteles in III Ethicorum, quod nullus ignorare potest seipsum. Sic notitiam Dei et sui ipsius apud se habere primum est : et hoc memoria est, et attribuitur Patri. Secundum est in notitia apud se habita, id quod notum est intueri : et hoc est intelligentiae, et attribuitur Filio. Tertium est quod notum et intuitum est, velle sive diligere : et hoc est voluntatis, et attribuitur Spiritui sancto. Et sic loquitur Augustinus in libro XIV de Trinitate.

de Causis, quod omnis intelligentia reflexa supra se, redit ad essentiam suam reditione completa : sic enim rediens, accipit se ut objectum in lumine suiipsius : et sic memoria efficitur memoratum, et intelligentia intellectum, et voluntas volitum, et voluntas intellectum et memoratum, et intelligentia memoratum et volitum, et memoria intellectum et volitum.

Ad sequens et ultimum patet solutio Ad 2 per ea quae dicta sunt in principio solutionis.

Per hoc patet solutio ad duo prima. Ad adi. Ad alud dicendum, quod licet imago sit in potentia cognoscendi, voluntas tamen ab imagine non separatur : quod enim non separatur a potentia cognoscendi,non separatur ab imagine. Dictum est autem, quod voluntas ex intelligentia procedit, secundum quod intelligentia in proximum extenditur, et sic a potentia cognoscendi non separatur.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA II.

In quo differt imago in actibus ab imagine quae est in potentiiis 1 ?

Ad adi quod ulterius quaeritur de aequalitate, sine praejudicio dicimus, quod non potest intelligi nisi de memorabili et intelligibili et voluntabili, quod Deus est vel anima : sic enim reocincidunt haec tria. Sic enim quidquid memini, intelligo et volo de Deo et anima. Et quidquid intelligo,memini et volo : et quidquid volo, memini et intelligo. De aliis vero meo judicio non est verum.

Ad i. Ad id quod objicitur, dicendum quod in veritate id quod est secundum naturam in memoria vel intelligentia vel voluntate, non de necessitate est notum vel intellectum vel volitum, sed quod inest ut objectum vel objecti species. Nec Augustinus intendit dicere hoc : quia hoc falsum esset, sicut de necessitate probat objectio. Sed dicere intendit, quod in notitia sui, et intellectu sui, et in voluntate. sui, anima non indiget abstractione sicut in aliis : quia dicit Philosophus in libro

Deinde quaeritur de imagine secundum quod est in actibus.

Dicit enim Augustinus in libro IX de Trinitate, cap. 4 : « Mens et notitia ejus et amor tria quaedam sunt. Mens enim novit se, et amat se : nec amare se potest, nisi etiam noverit se. »

Et quaeritur, In quo ista imago differt a praecedenti ?

Si dicitur, quod hoc est in habitibus vel actibus.

CONTRA:

  1. Dicit Augustinus, ibidem : « Mens in hac trinitate accipitur non pro anima, sed pro eo quod in anima excellentius est. » Ergo mens accipitur ut prius, non pro habitu, vel actu, sed pro potentia.

  2. Adhuc, Nullus habitus vel actus substantialis est animae. Deistis autem dicitur in libro primo Sententiarum, distinctione

<--- Page Split --->

tertia, cap. Potest etiam : « Hæc tria « cum sint distincta a se invicem, dicun- « tur tamen esse unum : quia in anima « substantialiter existunt 1. » Unde Augustinus in lib. IX de Trinitate, cap. 12 : « Ipsa mens est quasi parens : et notitia ejus quasi proles ejus. Mens enim cum se cognoscit, notitiam sui gignit, et est sola parens suæ notitiæ. Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognoscit se et diligit se 2. »

  1. Adhuc, Ista sunt æqualia sicut et illa. Unde Augustinus, ibidem : « Nec minor est proles parente, dum tantam se novit mens quanta est : nec minor est amor parente et prole, dum tantum se diligit mens, quantum se novit, et quanta est 2. »

  2. Adhuc, Ista circumincedunt et capiunt se. Unde Augustinus, eodem libro, cap. 5 : « Sunt etiam hæc singula in seipsis ad invicem : quia et mens amansin amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente est. »

Relinquitur ergo quaestio, In quo differat a prima imagine ?

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Solutio. Dicendum, quod hæc imago differt a præcedenti in eo quod mens in præcedenti imagine pro tota illa parte animæ sumitur, in qua tres radicantur potentiae. Hic autem sumitur specialiter pro subtilissimo quod in anima est, quo anima non convertitur nisi ad verum et bonum quod Deus est, et ad verum et bonum quod ipsa est in quantum imago Dei est. In præcedenti autem imagine pro omni eo sumitur, quo Deum capit, vel capax esse potest. Et in hoc differt mens hic sumpta, et mens in præcedenti sumpta.

Notitia autem dicitur notitia habitualis, vel actualis, quæ est in tali mente ex conversione sui super seipsam, qua se noscit in lumine quo sibi præsens est et suiipsius objectum. Et sumitur materiali-

ter notitia pro mente nota. Et sic notitia substantialiter est idem menti, quamvis secundum quod nota est ut objectum per speciem objecti, sit substantialis habitus ejus. Sic enim habitus potest esse substantialis menti, sicut species ligni substantialis est ligno. Apprehendentis enim in quantum apprehendens est, habitus est : apprehensio autem est substantia.

Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur, quod habitus non est substantialis. Extendente se autem mente et dicente id quod apprehensum est, bonum esse sibi, de necessitate causat amorem. Omne enim amat quod bonum est sibi, ut dicunt Socrates et Plato et Empedocles. Et sic de mente et notitia amor procedit. Quia vero mens sic nota et amata est, et mens idem et æqualis est sibi, sequitur quod notitia et amor ex parte noti et amati cum mente æqualia sint et idem in substantia noti et amati.

Ex hoc etiam sequitur ulterius, quod invicem se capiant. Mens enim ut potentia, totam capit notitiam ex parte noti. Et notitia ex parte noti, totam capit mentem. Et amor ex parte amati, totam amabit mentem et notitiam. Unde hæc trinitas expressior est, quam prima. Est enim ex parte mentis, noti, et amati, vera consubstantialitas : ex parte vero relationis, qua scilicet unum ex altero est, distinctio. Et ideo dicit Augustinus, quod ex hoc utcumque potuit cognosci Trinitas, quæ unum est in tribus personis, et tres in uno neutraliter accepto.

Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

MEMBRUM III.

Quale vel quid sit medium in cognitione per gratiam ?

DEINDE quæritur, Quale vel quid sit medium cognitionis per gratiam ?

Et quæruntur tria.

Primo, Quid sit medium cognitionis per gratiam in genere ?

Secundo, De comparatione cognitionis per gratiam ad comparationem cognitionis per naturam.

Tertio, An in omni cognitione Dei necessarium sit medium per gratiam ?

MEMBRI TERTII

ARTICULUS I.

Utrum fides sit medium ad cognoscendum Deum ?

Quæritur ergo primo, Quale vel quid sit medium cognitionis per gratiam ?

Si dicatur, quod hoc est fides.

Videtur contrarium :

  1. Fidei enim credere proprius actus est : cognitionis autem divinae proprius actus est videre vel scire vel cognoscere, quorum nihil est credere : ergo videtur, quod fides non sit medium in cognitione divina.

  2. Adhuc, Augustinus in libro de Videndo Deum ad Paulinam : « Inter videre et credere hoc distare dicimus, quod videntur præsentia, creduntur ab-

sentia. Medium autem principium est. » Dicit enim Aristoteles in fine primi Posteriorum : « Qui omnes causas medias videns cognovit et ultimas. » Quicumque ergo vidit medium, cognoscit principaliter ultima, hoc est, extrema : per fidem ultima non cognoscuntur : ergo fides non est medium.

  1. Adhuc, Ad Heb. xi, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Si ergo est argumentum, non est medium.

  2. Eodem modo ulterius arguitur, quod si non est apparentium, erit absentium secundum intellectum et sensum. Medium autem præsentia facit extrema : in medio enim conjunguntur. Est enim medium in potentissima argumentatione in toto primo, et postremum in toto medio, ut dicit Aristoteles in I Priorum. Videtur ergo, quod nullo modo fides possit esse medium.

  3. Adhuc, Scientia non est medii, sed extremorum in conclusione conjunctorum : sed fides est scientia : ergo non potest esse medium. PROBATIO minoris. Augustinus in libro de Videndo Deum, tractans illud I Joan. ui, 2 : Scimus, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, sic dicit : « Scire se dicit quod nondum factum fuerat, nec videndo, sed credendo cognoverat. » Ergo videtur, quod fides est scientia : si enim credere est scire, a conjugatis sequitur, quod fides est scientia.

  4. Adhuc, Augustinus in libro de Videndo Deum : « Scientia nostra constat ex rebus visis et creditis. » Acceptatio autem animæ ex rebus creditis est fides : ergo est scientia : non ergo est medium inducens scientiam.

IN CONTRARIUM est quod dicitur : sed

  1. Isa. vii, 9, secundum aliam translationem : « Nisi credideritis, non intelligetis *: » Per fidem ergo venitur ad intellectum sicut per medium. Intelle-

<--- Page Split --->

rtus autem scientia est : ergo fides medium est ad scientiam.

  1. Adhuc, I ad Corinth. xm, 12 : Videmus nunc per speculum in ænignate, tunc autem facie ad faciem. Glossa vult, quod per speculum et in ænignate videre, fidei sit : quæ enim sic videntur, quasi alieno testimonio sed idoneo traduntur, cum præsto non sint vel intus ad intellectum, vel extra ad sensum. Unde Augustinus in libro de Videndo Deum : « Credita, quamvis absint a nostris sensibus, videri tamen mente ea dicimus, si videatur idoneum testimonium quod eis perbibetur. » Et dat exemplum : « Lux corporea sensui præsto est, et testimonio non indiget : voluntatem autem meam, quæ numquam præsto fuit sensibus, indicanti mihi per vocem credo, dummodo vocem indicantis pro teste accipiam idoneo, hoc est, quod credam eum non mentiri qui indicat. »

  2. Adhuc, Apud Philosophos distinguitur inter credulitatem et scientiam. Scientia enim est per causam certam, credulitas autem per probabilia et opinabilia : ergo videtur, quod nec fides media sit ad scientiam, nec e converso scientia ad fidem, sed utrumque sibi habeat aliud et aliud determinatum medium.

  3. Adhuc, Alia media cognitionis divine ponti Dionysius, theoriam scilicet et theophaniam. Theoriam vocat lumen in corporalibus similitudinibus acceptum, quod ducit ad Dei cognitionem, sicut hic totus mundus in modo, specie, et ordine, a Magistro Hugone de sancto Victore mundana dicitur theolologia vel theoria, et sicut in ritibus sacramentorum in elementis corporalibus theoriae sunt divinorum. Theophanias vero vocat lumina a Deo emissa et spiritualia sive intellectualia, in quibus aliquid divinum cognoscitur, sive illa sint gratia, sive gloriae, sicut fit in visionibus propheticis, sive angelicis illuminationibus, secundum quod dicitur, Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.

SOLUTIO. Dicendum, quod fides mesolutio. dium est in cognitione via, sive sit fides informis, sive formata. Sed in hoc est differentia, quod informis non est nisi ut medium testificans : formata autem ut testificans et informans conscientiam, et trahens eo modo quo virtus trahit et inclinat ad ea quæ sunt virtutes, ut natura ad ea quæ sunt naturalia. Et cum supra multiplex medium est distinctum, fides est medium ducens in scientiam crediti, et coadjuvans credentem ad intelligendum : per quod medium quæritur et invenitur intellectus crediti. Unde, ad Galat. v, 22 et 23, super illud : Fructus autem spiritus, ubi Apostolus infert et dicit, Fides, modestia : dicit Glossa, quod « fides ibi dicitur invisibilium certitudo : » quod esse non potest, nisi quia ducit ad certitudinem invisibilium. Adhuc super illud Apostoli, ad Hebr. xi, 1 : Est autem fides speranrandarum substantia rerum, dicit Glossa, quod « est substantia sicut fundamentum, quod substare facit res sperandas in nobis : » actus medii est : et, sic fides est medium. Anselmus etiam librum suum Prosologion vocavit de fide

ULTERIUS quæritur, Si generaliter verum sit quod dicitur, quod fides est absentium acceptio ?

  1. Si enim hoc est verum, cum imaginaria visio et memorialis sint absentium acceptiones, videntur imaginaria et memorialis vel fides esse vel aliquid fidei.

  2. Adhuc, Non videtur verum esse, quod fides sit quaedam scientia. Dicit enim Aristoteles in III de Anima, quod triplex est acceptio intellectus : opinio, fides, et scientia. Cum ergo ista tria per opposita dividant acceptionem intellectus, nullum eorum prædicabitur de altero : et sic fides non est scientia.

<--- Page Split --->

quaerente intellectum : eo quod in ipso per ea quæ sunt fidei, intellectum et scientiam quaerit sic crediti : quod non faceret, nisi fides medium esset ad scientiam et intellectum.

Ex his omnibus patet, quod fides medium est in scientia Dei quæ est in via. Sicut enim in visione sensibili et imaginaria ad hoc quod divinæ sint, necessaria est visio intellectualis, sic in omni acceptione speculi vel ænigmatis vel cujuscumque similitudinis necessaria est credulitas fidei ad hoc quod vera Dei cognitio in ipsis accipiatur. Hujus signum est, quod hujusmodi similitudines considerantes sine fide, in multis aberrant a veritate. Unde, II ad Corinth. x, 4, de fide loquens Apostolus dicit : In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi : et cum maxime, ut dicit Damascenus, per sermonem eloquiorum divinorum ducatur homo in scientiam et cognitionem Dei, Apostolus, ad Hebr. iv, 2, dicit de quibusdam : Non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod si credere stricte capiatur, tunc creditur id quod in seipso non cognoscitur vel videtur, sed alterius testimonio cui mens inhaeret tamquam vero accipitur : et ideo medium est. Oportet enim, quod alterius testimonio inducamur ad accipiendum hoc quod in seipso non apparet. Unde ex illo magis probatur propositum, quam oppositum.

Ad ALIUD dicendum, quod ex illo non sequitur, nisi quod medium quoad nos sit certius quam extremum : et ideo non oportet, quin simpliciter sit incertius. Medium enim quoad nos certius : simpliciter autem incertius, et in omnibus illis argumentationibus est, quæ simpliciter certum probant ex nobis certo.

Ad ALIUD dicendum, quod medium

quod simpliciter notius est, simpliciter facit.cognosci ultima, et praesentia facit in cognitione. Et hoc est ideo, quia tale medium est causa et propter quid et quid dicens. Medium autem quod non est nisi adminiculans, non facit simpliciter praesentia extrema, sed secundum quid, secundum cognitionem scilicet umbrosam et tenebrosam, quæ absentium in se, praesentium autem in speculo et ænigmate potest esse. Et hoc est quod dicit Psalmus xvii, 12 : Posuit tenebras latibulum suum. Unde Glossa ibidem : « Tenebras posuit,ubi per fidem ambulamus, et non per speciem. »

Ad ALIUD dicendum, quod fides est argumentum effective et inductive, hoc est, arguens mentem et informans de non apparentibus ut mens illis innitatur, et ideo est medium coadunans. Et hoc modo nihil prohibet medium esse argumentum : quia sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Fides est lumen, locans credentes in veritate, et veritatem in ipsis credentibus1. »

Per hoc etiam patet, quod fides habitudinem loci habet ad non apparentia, et sic medium est : quia habitudo loci ad medium syllogisticum reducitur. Quod autem extrema conjungit, et qualiter praesentia facit, patet per praedicta.

Si autem aliquis objiciat, quod dicit Boetius, quod « argumentum est ratio rei dubiæ faciens fidem : » et sic fides est effectus argumenti, et non argumentum. Patet, quod æquivocatio est in argumento. Fides enim argumentum dicitur per similitudinem : quia sicut ratio in qua extrema medio conjunguntur, mentem arguit, sic et fides. Et sicut ratio mentem arguens, fidem facit conclusionis quæ dubia fuit : sic fides mentem de non apparentibus arguens, assentire facit non apparentibus. Unde, ad Hebr. xi, 7, de fide Noe loquens

<--- Page Split --->

Apostolus dicit : Fide Noe, responso arrupto de iis quae adhuc non videban- tur, metuens aptavit arcam, etc. Et infra, §. 27, de Moyse dicit, quod in- risibilem tamquam videns sustinuit. Unde Augustinus : « Argumentum in logicis facit fidem : in theologicis autem fides facit argumentum : quia mentem arguens facit assentire non apparenti- bus. »

Ad aliud dicendum, quod fides proprio loquendo non est scientia, sed potius est credulitas testimonio aliorum accepta. Aliquando tamen dicitur scientia propter certitudinis similitudinem in fide et scientia : quia scilicet utrumque certa est acceptio mentis.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad duo prima quae objiciuntur in contrarium, concedendum est.

Ad tertium dicendum, quod aliter acripitur fides et credulitas in philosophicis et in theologicis. In philosophicis enim, ut dicit Aristoteles in III de Anima, « opinio juvata rationibus fit fides. » Et dicitur fides habitus haerens uni parti contradictionis, tremens tamen et timums de altera parte propter rationis debilitatem, et ideo actum non ponit nisi credulitatis, et non est via vel medium ad sciendum, sed in diverso ordina scientia : scientia enim non fit nisi per causam, et non per probabile medium. In theologicis autem fides lumen est certissimam faciens adhaesionem et amensum : dicit enim Augustinus, quod credere est cum cognitione et admiratione assentire : » et ideo est via et medium ad scientiam veritatis divinorum.

ginatio autem et memoria absentium est in præsenti, quæ tamen fuerunt et esse possunt præsentia secundum sensum.

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles Ad 2. dividit acceptionem secundum divisio- nem medii per quod aliquid accipitur ab intellectu composito, qui subjecto idem est cum ratione. Hoc enim me- dium vel est causa essentialis, vel pro- xima : et tunc acceptio est scientia. Aut non est causa, sed est signum proba- bile : tunc autem inclinatur ad unam partem contradictionis plus quam in aliam : et acceptio illius erit fides. Aut cum ipso est via in alteram partem con- traditionis : et sic acceptio est opinio, secundum quod etiam Boetius in Topi- cis dividit medium rationis in dubium ambiguum, et opinionem. Dubium enim dictum est quasi divinum, hoc est, dua- rum viarum : eo quod apud Latinos b pro v ponitur frequenter. Et est motus rationis interminatæ ad utramque par- tem rationis declinans et ad neutram rationem habens. Ambiguum autem ambas partes contradictionis ample- ctens est per æquales rationes : propter quod et ambiguum vocatur. Opinio autem motus rationis est in alteram par- tem per media probabilia : formidans tamen oppositum propter medii debili- tatem. Et hoc si multis et probabilibus rationibus juvatur, fides efficitur, sed non scientia : quia verum et essentiale medium et convertibile non habet. Fi- des autem in theologicis non est talis fides quæ per medium fit, sed lumen est quod ut medium non habens medium quo probetur, credentes locat in pri- ma veritate per assensum et certitudi- nem.

Ad id quod ulterius quaeritur, Si fides sit absentium ?

Dicendum, quod fides absentium diritur, non apparentium, quae in seipsis non suut, nec umquam fuerunt, nec erunt aliquando, nec possunt esse praesentia secundum cognitionem viae. Ima-

Ad ultimum dicendum, quod medium Ad 3. theoriae et theophaniae ad medium quod est fides, reducitur. Similitudines enim sunt, quibus oportet, quod homo innitatur per fidem. Omnes autem similitudines in quibus cognoscitur Deus, speculum di- citur et ænigma. In omnibus enim hu-

<--- Page Split --->

jusmodi non in se, sed in alio et tamquam alio testimonium perhibente de ipso cognoscitur Deus. Et hoc non est scientia, nisi scientia valde large accipiatur pro quibuscumque creditis, sive credantur propter causam propriam, sive credantur propter alienum infallibile testimonium.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS II.

De comparatione cognitionis per gratiam ad comparationem cognitionis per naturam.

Secundo, Quæritur de comparatione cognitionis per gratiam ad cognitionem per naturam.

Videtur autem, quod non sit comparatio : eo quod fides excedit in infinitum.

  1. Ea enim quæ supra rationem sunt, et rationem excellunt et incomparabilia sunt his quæ sunt sub ratione. Quæ autem fidei sunt, supra rationem sunt, ut dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia, cap. de resurrectione : quæ de naturali cognitione sunt, sub ratione sunt. Ergo incomparabilis est cognitio per fidem ad cognitionem per naturam.

  2. Adhuc, In cognitione per fidem innitimur non apparentibus et divinis propter se et super omnia : in cognitione autem naturali innitimur divinis propter aliud et non propter se, et super omnia : ergo incomparabilia sunt media : et sic sequitur, quod cognitiones incomparabiles sunt, quia media incomparabilia sunt.

  3. Adhuc, In cognitione fidei fides est argumentum probans non probatum : in cognitione naturali fides est habitus probati, non probantis : probans autem non probatum, et probatum non probans sunt

incomparabilia : cognitio ergo per fidem, et cognitio per naturam, sunt incomparabiles.

  1. Adhuc, Quod certificat per informationem et ut natura, magis certificat quam id quod per modum artis : quia dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod « virtus arte certior est, eo quod magis imitatur naturam. » Fides autem per informationem certificat : cognitio autem naturalis per modum artis : incomparabiliter ergo certior est fides, quam cognitio naturalis.

  2. Adhuc, Augustinus super illud Genesis, 1, 7 : Divisit aquas quæ erant super firmamentum, dicit, quod « major est scripturæ hujus auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. » Certificatio autem fidei per auctoritatem est : quia dicit Augustinus, quod « credere debemus auctoritati, quod intelligimus rationi, quod opinamur errori. »

IN CONTRARIUM est :

Certius enim est illud quod videtur in lumine, et de quo cognoscitur quia est, et quid est, et propter quid est : quam illud quod videtur in tenebris, et de quo non cognoscitur nisi quia est, et quid est infinite, et quid non est. Per cognitionem autem naturalem ad minus creatura cognoscitur in lumine suorum principiorum et cognoscitur quia est, et propter quid est : de Deo autem non est cognitio nisi in tenebris, et quia est, et quid est non nisi infinite. Videtur ergo, quod per naturalem rationem certius cognoscatur aliquid, quam per fidem.

ULTERIUS quæritur, Si cognitio naturalis aliquid valet ad fidem ?

Et videtur, quod nocet.

  1. Dicit enim Gregorius, quod « fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum : » ergo evacuat cognitio per rationes naturales meritum fidei.

  2. Videtur etiam, quod inutilis sit : per dictum enim Augustinus super Genesim patet, quod nihil est certius fide :

<--- Page Split --->

incertius autem ad probationem certioris inducere, inutile est.

In contrariumhujusestquoddicitRi - chardusinlibrodeTrinitate : « Credosinedubiocuicumquequodnecesseesse , nontantumprobabilia , imoetiamnecessariaargumentanondeesse . » C r e - dendaautemnecesseestesse . Ergoadcredendasuntrationesprobabilesetne - cessariæ , quasutileestpropterstudiuminvestigare .

per gustum, sicut fit in raptu : et sub illa cognitio fidei, infima vero per rationem naturalem.

HisHABITIS , facilesolvereestobjecta . Patetenimjamsolutioadquinquepri - m a . Illaenimquatuorprimaproceduntexeoquodcertificatexnotiorisimplici - t e r , etquoadhocverumestquodcon - cluditurinomnibuseis . Quintumautemproceditexeoquodnotificatexnotioriperinformationem , etquoadhocverumconcludit .

« Solutio. Certitudo multiplex est. Est enim certitudo simpliciter et certitudo quoad nos : et certitudo quoad nos duplex, scilicet certitudo inclinantis ad actum, et certitudo rationis quasi arguentis. Et quaelibet istarum certitudinum ducit ad alterum minus certum. Certitudine ergo simpliciter nihil est adeo certum sicut Deus et divina. Ut enim dicit Augustinus in libro Soliloquiorum, « Deus in seipso est sol fulgens, splendens per virtutem, et fidem, et per scientiam, consilium, intellectum, et sapientiam donatam in cordibus credentium. » Unde ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae. Hoc modo certissima cognitionum est cognitio divinorum facie ad faciem, et sub illa cognitio per fidem, infirna vero cognitio per naturalem rationem. Est enim haec cognitio per certissimum secundum seipsum. Certitudo autem quae est quoad nos, ex notioribus est quoad nos, secundum quod animales sumus enutriti sensibus, ut dicit Augustinus. Et hoc modo nihil prohibet cognitionem per naturales rationes esse certissimam, et post hoc cognitionem fidei, et minime certam eam quae est facie ad faciem. Iterum certitudine informationis mentis vel conscientiae, certior est fides et cognitio quae per fidem est, quam aliqua cognitio quae est per naturales rationes, quae non nisi per modum persuasionis aliquid ostendit de credito sive de divinis. Et hoc modo certissima est cognitio

Adinquodobjiciturincontrarium , Adobject . dicendumquodhocproceditdecogni - tionequæestexprioribusquoadnos , etpermodumpersuasionis , noninforma - tionis : ethocmodoverumconclu - d i t .

Adinquodulteriusquæritur , satisAdquæst , beneresponderuntantiquiPræpositivusetGuileimusAltisiodorensis . Tresenimrationesassignaveruntpropterquasbo - numestquærererationescredendorum . Unaestutmeliuscognoscaturcreditum . Meliusenimcognoscitur , quodduabusviiscognoscitur , quamquoduna : etsicquodfideetrationecognoscitur , meliuscognosciturquamquodcognosciturfidesola . Secundaestpropterinductionemsimpliciumadfidem , quifaciliusindu - cunturperrationempersuasivam . AdRoman . x , 7 : Fidesexauditu , auditusautemperverbumChristi . Tertiaestproptercontradictioneminfideliumcon - vincendam , quinonpossuntconvincinisiperrationem , utdicitAugustinus , quodcumtalibusverbisetrationibusli - tigandumest : quiascripturamnonre - cipiunt . IPetr . i n , 1 3 : Paratisemperadsatisfactionemomniposcentivosra - tionemdeeaquæinvobisest , fideetspe . PropterhasrationesdicitPsalmusciv , 4 : QuæriteDominum , etconfirma - m i n i : quæritefaciemejussemper .

Angregoriumdicendum , quodsiali - quisinnitereturcreditopropterrationem , tuncevacuareturfideimeritum : sedquiahocnonest : sedsiinnititurcreditopro -

<--- Page Split --->

pter se, et rationem quaerit ad adminiculum, non evacuatur fidei meritum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non est inutile quaerere rationem : quia licet fides ex certioribus sit secundum se, tamen quoad nos utilis est ratio adminiculans. Ad object. Ad dictum Richardi dicendum est, quod nihil prohibet ad quodlibet creditum rationes esse necessarias : sed ille divinae sunt et nobis ignota, et ideo inquiri non possunt.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS III.

Utrum in omni cognitione Dei necessarium sit medium per gratiam ?

Tertio quaeritur, An in omni cognitione Dei necessarium sit medium per gratiam ?

Et videtur, quod sic.

  1. Intellectus enim intelligibile non accipit nisi per illustrationem intelligentiae, quae (sicut dicit Avicenna) illustrat super animas nostras, per cujus illustrationem potentia intellectualia fiunt actu intellectus. Si hoc ergo est in intellectis naturalibus quae sunt proportionata intellectui, videtur quod multo magis sit in his quae sunt supra naturam. Oportet ergo aliquod lumen descendens esse, per quod elevetur intellectus ad cognoscendum id quod supra se est : et sic in omni cognitione divina aliquod lumen oportet esse quo perficiatur intellectus : quod cum non sit naturae, videtur esse lumen gratiae.

  2. Adhuc, In dispositione oculorum sic est, quod oculus minus adunatum habens visum, solem non respicit in rota.

Herodii autem oculus, qui magis adunatum habet visum, respicit. Ergo in oculo spirituali sic est, quod oportet in ipso aliquid recipi quo adunetur visus ejus ad videndum quod supra se est.

  1. Adhuc, Nulla potentia receptiva recipit illud quod improportionabile est sibi, nisi per aliquod illi proportionetur. Intelligibile quod Deus est, improportionatum est intellectui nostro. Ergo non recipitur ab ipso nisi per aliquod quod intellectum nostrum intelligibili facit proportionabilem.

  2. Adhuc, Videtur dicere Origenes in libro περὶ ἄρχον, tractans illud : Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Dicit enim, quod obumbratio illa est imago virtutis Altissimi in Virgine, sicut umbra forma quae est in speculo. Parva quidem in se imago est maxima rei, cujus illa umbra est. Et sicut parvus infans secundum omnia lineamenta figura est patris, etiamsi ponatur quod pater esset infinitus. Si ergo intellectus cognoscendo concipiat Deum, videtur quod in omni cognitione divina necessarium sit aliquod simile cognito, quod perficiat intellectum ad concipiendum cognitum.

  3. Adhuc, Aristoteles in III de Anima vult, quod non ex eodem formali intellectus noster accipit naturalia, metaphysica , et divina : ex formali tamen aliquo semper accipit. Divinissima autem sunt credenda. Formale ergo aliquid oportet esse per quod intellectus accipiat ea. Hoc etiam videtur dicere Psalmus xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen.

In contrarium est, quod in corporalised bus per se visibilia sine omni alio illuminante videntur. Ergo in intellectualibus similiter est, quod per se intelligibilia seipsis intelliguntur.

SOLUTIO. Ad hæc secundum prædieta s non est difficile solvere. Concedendum enim est, quod sine lumine illustrante intellectum nullius cogniti intellectus no-

<--- Page Split --->

iter possibilis perceptivus est. Per hoc enim lumen efficitur intellectus possibibilis oculus ad videndum : et hoc lumen ad naturalia recipienda, naturale est : ad credenda vero, gratuitum est : ad beatitientia autem, gloria est. Totum tamen gratuitum est, secundum quod gratia diritur omne illud quod superadditum est naturae. Hoc autem lumen sic descendens, non est aliquid conferens cognitio ut cognoscibile sit, sed est conferens cognoscentu ut cognoscere possit, et assimilatio est quadam cognoscentis et cogniti, sicut dicitur, I Joan. ii, 2 : Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicut est. Et sicut dicit Augustinus in lib. IX de Trinitut, quod « in omni cognitione cum Deum novimus, fit aliqua similitudo Dei in nobis. »

Ert de tali lumine recepto in intellectio nostro concludunt prima tria argumenta.

Ad 12 quod dicit Origenes, dicendum quod adaptatio est, quae satis congruit intellectui concipienti secundum rei veritatem : tamen ostendere intendit qualiter parvus in carne et temporalis commensuratus Virginis utero, imago est immensi et aeterni Patris, æquans ipsum secundum omnia, secundum quod dicitur,

Isaïe, x, 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam.

Ad 5.

Ad 10 quod objicitur in contrarium, Ad object. dicendum quod tale medium non obstat, nec interstat : quia non est nisi medium coadjuvans et disponens intellectum ad intelligendum. Unde non impedit, quin intelligibilia per se, et primo per se et sine medio intelligantur.

QUÆSTIO XVI.

Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Hcinde quaeritur, Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Et videtur, quod sic.

  1. Quod enim contingit intelligi, contingit significari : Deum autem, ut habitum est, contingit intelligi : ergo contingit significari per nomen et locutionem.

  2. Adhuc, Voces sunt notæ earum quæ sunt in anima passionum, ut vult Aristoteleſ in lib.I Perihermenias.Ergo quidquid habet passionem in anima per quam intelligitur, contingit significari per vocem, cum omne quod intelligitur, non intelligitur nisi per passionem quam ha-

<--- Page Split --->

bet in anima : ergo omne quod intelligitur, contingit significari per nomen sive sermonem : Deus autem intelligitur : ergo nominatur.

  1. Adhuc, Palam est, quod nominatur hoc nomine, Deus, et Qui est, et multis aliis nominibus. Ergo nominabilis est, Deus.

Sed contra. In CONTRARIUM est quod dicitur, 1. In libro de Causis, propositione sexta : « Causa prima superior est narratione : et ideo deficiunt linguæ a narratione ejus, propter excellentiam esse ejus, hoc est, quia esse ejus secundum quod est, narrari non potest. » Ergo videtur, quod nominari non possit.

  1. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit, quod « innominabilis est Deus : et cum ad divina venitur, perfecta invenitur inenarrabilitas vel irrationabilitas 1. » Ergo videtur, quod nominari non possit.

  2. Adhuc, Si nominaretur : tunc etiam vel diffiniretur, vel describeretur : hoc autem impossibile est : ergo videtur, quod nominari non possit.

  3. Adhuc, Ambrosius : « Impossibile est mihi generationis narrare secretum : silet vox, non mea tantum, sed Angelorum etiam. » Sicut autem de generatione impossibile est narrationem fieri, sic et de omnibus divinis. Ergo videtur, quod secundum nihil divinorum nominari possit.

  4. Adhuc, Ad Philip. ii, 9 : Donavit illi nomen quod est super omne nomen. Nomen autem quod est super omne nomen, nullum est. Ergo videtur, quod divinorum nullum nomen sit.

  5. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Quomodo de divinis nominibus divinus a nobis tractabitur sermo, invocabili et innominabili supersubstantiali deitate demonstrata 2?» Quasi dicat : Cum deitas sit demonstrata innominabilis et invocabilis, quomodo tractabitur de nomine ejus ?

Solutio. Secundum Dionysium in lib. de Divinis nominibus, cap. 1,Theologi et sicut innominabilem Deum laudant, et ex omni nomine. Quod enim innominabilis, probant ex illo verbo Genesis, xxxii, 29, ubi cum Jacob Dei nomen quaereret, ab Angelo sibi apparente increpatus est, cur quaereret nomen Dei quod esse mirabile. Super quod dicit Dionysius : « Numquid autem non hoc est vere mirabile nomen, quod est super omne nomen, quod est innominabile, quod est collocatum super omne nomen quod nominatur, sive sit in sæculo isto, sive in futuro. » Sic ergo innominabilis est.

Multorum autem nominum laudant eum, sicut quando ipsum inducunt dicentem, Exod. ui, 14 : Ego sum qui sum : et vita, lumen, Deus, veritas, et hujusmodi multa alia. Et qualiter nominetur ex istis, post pauca subjungit : « Ita igitur omnium causa et super omnia existenti, et innominabile convenit et omnium existentium nomina. In quantum enim est segregata substantia divina ab omnibus, excellenter eminens et infinite, innominabilis est. In quantum autem praebabet ut causa omnium bonitates, quae fluunt ab ipsa, et praebabet eas, ita quod sunt in ipsa per modum causa, et non per modum effectivum : sic omnium nominibus nominatur. Et sic dicitur essentia, substantia, vita, intellectus, ratio, sensus, vegetatio, virtus, lumen, regnum, et hujusmodi. Omne enim quod habet aliquid, etiamsi per modum causa habeat, et non per modum suiipsius, quando habet illud idealiter sive formaliter, et nominari potest ex illo. Et sic omnium nominibus nominatur vel mystice vel symbolice. Sic enim ex omnibus intelligitur quoad nos : et sicut intelligitur, ita nomine significatur. » Et hoc est quod dicit Philosophus in libro de Causis : « Causa prima est

<--- Page Split --->

■uper omnem causam, et non narratur nisi per causas secundas, quae illuminiantur a lumine prime causae. »

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod bene conceditur, quod illud quod intelligitur, etiam nominatur per modum quo intelligitur. Jam autem habitum est, quod de Deo non intelligitur nisi quid est infiniti: sed definite intelligitur quid non est: et ideo definite non nominatur. Et cum omne nomen definite significat substantiam ejus quod nominat, quia aliter nonum et definitio non dicerent idem differens per explicitum et implicitum, patet quod simpliciter innominabilis est Deus, et nominabilis secundum aliquid.

Ad ALIUD eodem modo dicendum est. Voces enim significative ad placitum licet prima relatione referantur ad passionem quae est in anima, ut dicit Plato in Timaeo, et Basilius in sermone de fide divinitatis (sermo enim est ad hoc, ut affectus et passiones nostras nobis invicem pandamus) tamen per passiones ad res referuntur : quia passiones non sunt in anima, nisi a rebus conceptis. Et ideo quando res perfecto intellectu incognoscibilis est, sequitur quod simpliciter innominabilis est : et si nominatur, secundum aliquid suorum nominatur. Quamvis enim secundum se infinite distet a suis effectibus, et sic sit in tenebris, ut dicit Dionysius, et a nullo intellectu creato possit comprehendi vel cognosci : tamen per habitudinem causalitatis qua se habet ad effectus, non distat in infinitum, sed attingit quemlibet eorum effectuum. Et sic est causa efficiens omnia producns, formalis omnia determinans et in speciem ponens, finalis omnia finiens : et ex his omnibus nominatur secundum aliquid. Materialis autem non est, nec privativa, nec materialibus nec privativis nominari potest : quia non praebabet illa sicut causa praebabet effectum. Et si aliquo tali nominetur nomine, sicut aliquando dicitur petra, vel dormiens, vel

latus, symbolica erit nominatio, et sicut (dicit Dionysius) per proportiones dissimilium similitudinum exponenda est.

Ad ALIUD dicendum, quod talibus non nominatur nisi secundum quid : simpliciter autem non significatur quid est, sed infinite, secundum quod dicit Damascenus de hoc nomine, Qui est, quod non significat quid est, sed pelagus substantie infinitum.

Ad EA quae objiciuntur in contrarium, jam patet solutio. Simpliciter enim innominabilis est Deus, secundum aliquid autem nominabilis. Et omne nomen quod nominatur, mystice vel symbolice dicitur : cum non possit in Deum transferri, nisi supereminenter et excellenter super omne quod intelligimus vel significamus, omne nomen ejus manet in admiratione infinitum, ut patet in hoc nomine, Qui est. Est enim, quia super omnia est, et ab ipso omnium esse est, et omnium esse in seipso praebabet excellenter et eminenter per excellentiam et eminentiam infinitam. Similiter cum dicitur Deus a 6eup6w-eiç, quod est video, vides, dicitur sicut omnia videns, et sicut omnia providens, et sicut omnium providentias in se habens et praebabens, et ab omnium providentiis segregatus excellenter et eminenter. Propter quod quolibet nomine significatus, in admiratione remanet suspensionis infinite. Unde merito corripuit eum qui quæsivit nomen ejus definitum, dicens : Cur quæris nomen meum 1, quod est mirabile ? admiratione scilicet qua suspenditur intellectus in infinitum. Eccli. xlui, 29 : Multa dicemus, et deficiemus in verbis. Consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. Et ibidem, y. 30 : Gloriantes ad quid valebimus ? Ipse enim Omnipotens super omnia opera sua. Et post pauca, y. 32 : Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.

<--- Page Split --->

Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.

Ad object.3. AD TERTIUM dicendum, quod si definite nominaretur, tunc sequeretur quod infert objectio : sic autem non nominatur.

Ad object.4. AD DICTUM Ambrosii dicendum, quod intelligit, quod nomine simpliciter dicente quid est, nominari non possunt divina, nec a nobis, nec ab Angelis.

Ad object.5. SIC ETIAM respondentum est ab se-

quens, quod nomen ejus proprium est super omne nomen quod nominatur vel nominari potest, sive a nobis, sive ab Angelis, sive in hoc sæculo, sive in futuro : et ideo, sicut dictum est, admirabile.

Ad ULTIMUM dicendum, quod simpliA d citer innominabilis est : secundum autem aliquid nominabilis.

Et sic tractatur de nominibus divinis.

QUESTIO XVII.

Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum¹?

Deinde quaeritur, Si demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum ?

Quod enim demonstrabile non sit, videtur.

  1. Deum enim esse articulus est fidei : articulus autem supra omnem rationem est : quod autem demonstratur, sub ratione est : ergo Deum esse non demonstratur.

  2. Adhuc, Omne quod demonstratur, perfecto intellectu comprehenditur : Deum esse perfecto intellectu non comprehenditur : ergo non demonstratur. PROBATIO minoris : Gregorius super illud Job, xi, 7 : Et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? dicit sic : « In futuro reperietur Omnipotens per speciem, sed non ad perfectum : quia essentia ejus a nullo plene videbitur. » Et sic habetur propositum.

  3. Adhuc, In demonstratione medium dicit quid et propter quid : quid autem et propter quid nec habet Deus nec habere potest : ergo nec demonstrari pot-

est Deum esse. Si enim demonstraretur esse de Deo, oporteret quod medium esset definitio dicens quid et propter quid, vel esse divini et Dei, secundum duas opiniones, quarum una dicit, quod talis demonstratio sit per definitionem passionis : altera, quod sit per definitionem subjecti. Neutrum autem in Deo definibile est demonstratione dicente quid vel propter quid. Ergo Deum esse non est demonstrabile.

  1. Si quis dicat, quod non est demonstrabile Deum esse demonstratione propter quid, sed demonstratione quia. CONTRA : Demonstratio quia non fit nisi duobus modis, scilicet per causam remotam, vel per effectum convertibilem. Per causam autem remotam non potest demonstrari : quia talem non habet. Causa enim remota per coarctationem fit proxima : et si Deus vel esse Dei talem causam haberet, sequeretur quod ipse non esset causa prima, quod falsum est. Similiter per effectum non potest demon-

<--- Page Split --->

Irari : nullumenimhabeteffectumronvertibilemetessentialem . Licetenimpositoeffectuponaturcausaquiaest , t a - mencausapositanondenecessitatepo - nitureffectus : ideopereffectumnonpolestdemonstrari .

venerintinprimo , scilicetquodDeusest . Sienimnonest , sequiturquodincelononest . Etsiinceloest , sequiturquodest . Sedhocpersenotumest , inquoomnesconveniunt . ErgoDeumessepersenotumest .

  1. Si forte aliquis dicat, quod demonstratur per signum, secundum quod Augustinus dicit, quod « per omnia opera significationis suae sparsit indicia 1. » CONTRA : Demonstratio per signum si debeat certificare sicut vera demonstratio, oportet quod fiat per signum convertibile cum causa : nullum autem tale signum est in effectibus Dei : ergo per tale signum demonstrari non potest Deum esse.

  2. Adhuc, Jam habitum est, quod Deus est principium intelligendi primum. Ergo omnes qui intelligunt, principium intelligendi primum ponunt esse tanquam per se notum : hoc autem est Deum esse: ergo Deum esse per se notum est.

Incontrariumhujusest : quiasidi - Sedcontragnitasestquamquisqueprobatauditam ,nonpotestaliquidcontrariumconcipidignitatipersenotae : sedcontrariumconcipiturcontraDeumesseinPsalmoxiu , 1 : Dixitinsipiensincordesuo : NonestDeus . Ergovidetur , quodDeumessenonsitpersenotum .

Incontrariumvideturessequoddici - t u r , adRoman . 1 , 2 0 : Invisibiliaipsius , vilicetDei , pereaquæfactasunt , i n - trilecta , conspiciuntur . Nonautemcon - piceretur , nisipereaquæfactasuntdemonstraretur . ErgoDeumessede - monstrabileestpereffectus .

Solutio . Adprimumquæsitumdicen - d u m , quoddemonstrabileesseduobusmodisdicitur , scilicetlarge , etstricte : velcommuniter , etproprie . Communiterdemonstratur , quodquacumqueosten - tioneostenditur , sivesitinse , siveinalio . EthocmododemonstrabileestDeumesse . UndeetiamAristotelesinmultislocisPosteriorumetTopicorumnominedemonstrationispronomineostensionisutitur . Ethocmodofacilede - monstraturDeumesse . Stricteautemvelpropriediciturdemonstratiosyllogismuspermediumessentialeetconvertibileconcludens , sivehocmediumsitcausa , siveeffectus , sivealteriillorumæquiva - lensutsignumconvertibile . Ethæcde - monstratioduplexest , ostensivascilicet , etadimpossibile . Dicimusergo , quoddemonstrationeostensivanonestde - monstrabileDeumesse , sicutbenepro - batumestobjiciendo . Seddemonstra - tioneadimpossibiledemonstrabileestDeumesse , sicutAristotelesinIVprimæphilosophiædemonstratprincipiade - monstrationumcontraHeraclitum . S i

Fortedicetaliquis , quodDeumessedemonstrabilenonest , sedpersenotum . Quaritur , Anhocsitverum ?

Et videtur, quod sic.

  1. Per se enim nota sunt, quæ insunt nobis a natura. Dicit autem Damascenus, quod « notitia existendi Deum, omnibus per naturam inserta est. » Ergo per se natum est Deum esse.

  2. Adhuc Dicit Boetius in libro deHrbdomadibus , quod « dignitas est pernotaquamquisqueprobatauditam : » quaretiamcommunisanimæconceptiovoratur : eoquodscitisterminis , statimarquiesciturei . Deumautemesseabom - nibusponitur , quisciuntquidsignificatHous , etquidsignificatesse . Videturrego , quodpersenotumsit .

  3. Adhuc, In II de Cælo et Mundo dirit Aristoteles quod « omnes conveniunt in hoc, quod Deus in cælo est. » Sed non puteant convenire in secundo nisi con-

<--- Page Split --->

enim detur Deum non esse, multa sequuntur impossibilia.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod Deum esse, non proprie loquendo est articulus, sed antecedens ad omnem articulum. Unde, ad Hebr. xi, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est. Si tamen dicatur esse articulus : tunc non simpliciter erit articulus, sed hoc modo Deum esse quo fides ponit, articulus erit.

  1. Ad aliud dicendum, quod perfecto intellectu intelligere dicitur duobus modis, scilicet perfectione comprehensionis : et sic a nullo creato intellectu Deus perfecte intelligitur. Dicitur etiam perfecte intelligi perfectione modi intelligendi : quia scilicet in seipso et non in alio medio videtur per intellectum : et sic perfecte vident beati. Et quia demonstrabile exigit priorem perfectionem quæ est comprehensionis, patet quod non est demonstrabile ostensive Deum esse.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod objectio illa procedit de potissima demonstratione ostensiva : sed ex hoc non sequitur, quod nullo modo demonstrabile sit.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod illa objectio procedit de necessitate de demonstratione ostensiva, sive demonstret quid, sive quia : alio tamen modo ostensibile, demonstrabile est.

Ad 5. Ad aliud quod objicitur de signo, dicendum quod illa objectio de necessitate procedit : quia tali signo demonstrari non potest Deum esse. Sed ex hoc non sequitur, quin quibuscumque signis alio modo ostendi potest : non ostensione demonstrationis, sed persuasionis sufficientis.

Ad object. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur conspectione ostensionis sufficientis, et non conspectione demonstrationis ostensiva.

Ad quest. Ad id quod quaeritur, Utrum sit per se notum ? Dicendum, quod per se notum dicitur tribus modis. Primo quidem

ex parte noscentis per se notum est, cujus notitia in noscente est per habitum extrinsecum non acquisita : et sic Deum esse per se notum est. Sed ex hoc non sequitur, quin via possit haberi per rationem ad ostendendum ipsum. Secundo dicitur per se notum ex parte noscibilis, ad quod medium non habetur quod si prius ipso per quod cognoscatur : et sic demonstratio dicitur ex per se notis. Sed non sequitur ex hoc, quin ex posterioribus quæ sunt priora quoad nos, via habeatur ad ipsa cognoscenda : et sic principia dicuntur per se nota. Tertio modo per se nota dicitur propositio, quæ ex terminis in se positis, omnibus se manifestat quibus noti sunt termini : hoc enim per doctrinam non accipitur. Et hæc duplex est. Est enim verum per se in quod conveniunt vel omnes vel sapientes. Et secundum hoc distinguit Boetius duo genera dignitatum. Unum est quod dignitas est, quam quisque probat auditam, sicut totum majus sua parte esse. Notis enim terminis propositionis, qui sunt totum et pars, quilibet statim acquiescit. Secundum est propositio, quam ex habitudine terminorum probat quilibet sapiens, ut spiritualia sive incorporalia in loco non esse. Primo ergo modo et tertio per se notum est Deum esse, secundo autem modo non est per se notum. Dico autem tertio modo quoad sapientes, quibus notum est quid Deus significet, et quid esse, et quod Deus secundum quod Deus est, principium et fons est esse.

Et per hoc patet solutio ad tria prima. Ad aliud dicendum, quod in divinis non sequitur : hoc est notum secundum hoc vel illud : ergo notum est simpliciter, licet idem sit supposito et substantia. Unde non sequitur, si est notum secundum quod est principium intelligendi : ergo est notum secundum quod est Deum esse. Sed est ibi fallacia accidentis, sicut hic : tu cognosci Coriscum : Coriscus est veniens : ergo tu cognosci venientem. Sub alio enim modo signi-

<--- Page Split --->

ficandi significatur Deum esse et primam causam esse : et ideo quod cognoscitur sub uno modo, non oportet quod cognoscatur sub alio.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod haec falsa est, quod nullus concipit contrarium principiorum vel dignitatum : falsigraphus enim procredit ex contrariis principiorum. Sed

haec est vera, quod nullus sapiens concipit contrarium principiorum. Unde cum diceret, Psal. xiii, 1 : Non est Deus, praemisit, insipiens. Insipiens enim est, ut dicit Aristoteles in IV Ethicorum, qui ignorat seipsum. Si enim seipsum secundum ea quae ipsius sunt sciret, Deum non esse non diceret, neque cogitare posset, ut dicit Anselmus.

QUÆSTIO XVIII.

De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Omnibus his habitis, scilicet quod Deus cognoscibilis sit, nominabilis, et demonstrabilis : quaerendum est, quibus viis Philosophi naturali ductu rationis cognoverunt Deum esse.

Et secundo, Utrum unus perfectius coknovit alio ?

Et tertio, Utrum aliquis cognovit vel cognoscere potuit cognitione comprehensionis ?

MEMBRUM I.

Quibus viis Philosophi naturali ductu rationis cognoverunt Deum esse 1 ?

Ad primum Magister in Sententiis 2

quatuor vias dat: primam quidem Ambrosii, alias autem Augustini.

AMBROSII via sumitur per causam efficientem, quae etiam in antecedentibus a nobis per Aristotelem posita est in libro de Natura deorumDicit enim Ambrosius*, quod Deus fecit opus, quod visibilitate sui opificem manifestavit, ut ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit quod nulla creaturarum facere vel destruere potuit. « Accedat quaecumque vis creatura, et faciat tale cœelum, talem terram : et dicam quia Deus est. Sed quia nulla creatura talia facere valet, constat super omnem creaturam esse illum qui ea fecit, ac per hoc illum esse Deum humana mens cognoscere potuit. »

Haec ratio fundatur super ordinem causae efficientis sic, quod in omnibus

1 Cf. Infra in Opp. B. Alberti IIam Partem Summ. Theol. quest. II et III. Tom. XXXII hujusce nostræ editionis.

2 Cf. I Sententiarum, Dist. III, capp. B, C, D, E.

3 En verba Ambrosii, in comm. cap. I Epist. ad Romanos : « Ut Deus qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri : et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit quod ab homine impossibile est fieri. Potuerunt ergo

cognoscere, sive cognoverunt ultra omnem creaturam esse illum qui ea fecit quae nulla creaturarum facere vel destruere valet. Accedat quaecumque vis creatura, et faciat tale cœelum et terram, et dicam quia Deus est. Sed quia nulla creatura talia facere valet, constat super omnem creaturam esse illum qui ea fecit, et per hoc illum esse Deum humana mens cognoscere potuit. »

<--- Page Split --->

partibus factum est quod in totum factum esse oportebat, et quod nihil est factivum sui ipsius: sequeretur enim, quod idem esset potentia et actu, et quod idem esset et non esset simul: quod est impossibile: quia aliter contradictoria simul essent vera. Ex quibus tertio accipitur, quod sicut pars causam habet efficientem particularem, ita totum causam habet universalem efficientem: et quod causa universalis nec factiva sui est in toto vel in parte. Ex his sequitur, quod cum omnis creatura facta sit, quod nulla creatura universaliter potest esse factiva mundi. Ergo factor mundi creatura non est. Est autem creatura vel creator sive Deus. Relinquitur ergo, quod creator et Deus sit.

Simili ratione probant Augustinus et Chrysostomus contra Arium, quod Verbum quod erat in principio, Deus sit : omnia enim per ipsum facta sunt 1 : et ideo ipsum factum esse non potest : sed relinquitur, quod ipse factor sit omnium. Et haec ratio non probat, nisi quod Deus est per modum causae.

SECUNDAviaestAugustiniinlib . VIIIdeCivitateDei 2 : etestperablationemsic : Omnequodest , velcorpusest , velnoncorpusest . Corpusergononpotestesseprimum : cumsitcompositum , etnullumcompositumestuniversaliteractivum : quiaaliidebetquodest , compo - nentibusscilicet . Etideotranscendentescunctacorpora , etauferentesaDeo , Deumnoncorpusessedixerunt . V i d e - runtetiam , quodomnequodest , velmutabila , velimmutabileestveladesseveladlocumTertioetiamviderunt ,

quod omne quod mutabile est vel ad locum, in potentia est ad id quod mutat ipsum vel movet. Et ex his arguerunt, quod nec corpus, nec mutabile, sicut anima vel Angelus, universaliter motivum esse potest, nec universaliter activum. Deum autem universaliter esse activum posuerunt et cognoverunt.Deus igitur aliqua substantia est, quae nec corpus, nec Angelus est, sed est quid universaliter activum et motivum. Haec ratio plus certificat, quam prima.

TERTIAviaestadhucAugustinis , etestaliquidprimae , etestexcomparationecausæparticularisagentisadcausameffi - cientemuniversalem , etesthæc : U n i - versaliterfactivumnonpotestessefactumabaliquo : sedDeusabomnibusponituruniversaliterfactivum : ergoanullofa - c t u s , sedfactoromnium . EthæcrationoncertificatdeDeoutDeus , nisiexconsequenti . Certificatenim , quodali - quidsitfactivumomnium , ethocsitDeus .

QUARTAviaestejusdemAugustini : etestpercomparationemreiadremsecundumformametpræeminentiamsic : Corpusestperspeciemcorporissensibilesensucommunivelparticularivelperaccidens . Speciessivesubstantiaincor - poreaestperspeciemintelligibilem . Etnihilpotestessenisiperspeciemquaetsitetcognoscatur . Siautemhæspeciescomparentur , sensibilisscilicetetintelli - gibilis , præeminetilludquodestperspeciemintelligibilem . Sedinunoquo - quequodmeljusest , Deoattribuendumest . Deusergonihilsubstantiarumsen -

<--- Page Split --->

mihilum est, sed aliqua substantiarum intelligibilium. Inter intelligibilia autem mcciosiora sunt quae sunt intelligentia et intellecta, quam ea quae sunt intellecta tantum : et inter intelligentia speciosisinum est quod est omnis intelligentiae rusa et non causatum : hoc ergo Deo attribuendum est, quod sit substantia intelligibilis intelligens, omnis intelligentiae rusa per intellectum omnium universaliter factiva. Super hanc rationem fundat se Plato, tractans in Timaeo de naturali justitia et ordine factorum, qualiter omnia producuntur ex paterno intellectu qui est mundus archetypus, et matricula quae est materia.

QUINTAM viam innuit Magister in Sententiis, ex verbis Augustini super illud epist. ad Roman. 1, 20 : Invisibilia Dei, etc. 1. Et est sumpta per eminentiam proprietatis creatoris ad proprietatem creaturae, sicut dicit Aristoteles in I de Celo et Mundo, quod creator eminet proprietatibus eorum quae sunt creata, et sic durationem temporis quae in creatura non est nisi ex creatore, non potest extendere nisi aeternitate, sicut Boetius in libro de Consolatione philosophiae dicit :

Qui tempus ab ævo Ire jubes.

Et magnitudinem molis et virtutis in creatura non potest extendere, nisi inlinitate omnipotentiae, et sic ex magnitudine creatura intelligitur creator omnipotens. Similiter species est in creatis ex creatore. Et cum omnia creata per speciem ad creatorem se habeant, sicut omnia artificialia opera ad intellectum artificis, et ex artificialium specie intelligatur artifex sapiens, sequitur quod ex dispositione et specie creaturarum

creator summe sapiens intelligatur esse, et supereminen s omnem sapientiam.

Et iterum : Unumquodque bonum est in eo quod attingit finem : tam moralia quam naturalia et rationalia et artificialia diriguntur in finem, et gubernantur : et haec gubernatio non est in ipsis nisi ex creatore, et est bonum in ipsis : cum ergo ex eodem emineat creator, ex hoc ipse creator intelligitur summe bonus, et summum bonum eminens bonitatibus omnium. Et haec via manifestat Deum secundum attributa diversa, quae differunt secundum connotata in creaturis, quorum connotatorum speciem praebabet et eminenter habet, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2.

His vus ego addo duas. Una quae sumitur ex octavo Physicorum, in cujus principio probatur, quod motor primus non potest esse motus ab aliquo. Deinde probatur, quod movens motum nec movere, nec moveri habet nisi a motore primo. Similiter motum tantum, moveri non habet nisi per influentiam a primo per omnia media moventia et mota usque ad ultimum quod est motum tantum. Propter quod si cessaret motus in primo secundum quod est actus moventis, cessaret in omnibus mediis in quibus est actus moventis et mobilis, et cessaret in ultimo in quo est actus mobilis tantum. Destruatur ergo consequens : quia videmus, quod non cessat in mediis, nec in ultimo. Ad sensum enim patet esse multa mota, et multa esse moventia et mota : ergo necesse est esse unum primum movens, in quo non cessat motus, secundum quod est actus moventis et non mobilis. Hanc rationem supponit Augustinus, sed non deducit eam in libro de Civitate Dei, dicens quod « Apuleius Philosophus propter istam rationem definiens Deum

<--- Page Split --->

dixit, quod Deus est anima, motu et ratione mundum gubernans. » Et addit, quod « si Deum animam non dixisset, sed spiritum vel substantiam intellectualem, nihil in ratione peccasset. »

Secunda quam addo, est haec, quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, et per se notum est, quod omne quod habet esse et quod hoc est, ab alio habet esse, et quod hoc est. Omne quod est in mundo, habet esse, et quod hoc est. Ergo ab alio habet esse, et quod hoc est. A causa autem determinata habet, quod hoc est : ergo non ab eodem habet esse : omnis causa secunda determinata est : ergo a nulla causarum secundarum habet esse quod hoc est. Est autem aliqua causa ejus quod est esse in entibus factis. Cum autem non sit nisi causa prima, vel secunda, oportet quod esse causatum sit a prima causa in onnibus quæ sunt. Causam autem primam vocamus Deum. Et haec ratio fundatur super quartam propositionem libri Causarum, quæ dicit quod « prima rerum creatarum est esse. » Et ex eadem via probatur, quod esse est effectus primæ causæ in omnibus his quæ sunt. Et est Aristotelis in quadam epistola quam fecit de principio universi esse. Sola enim causa prima simplex in fine simplicitatis existens, et nullo determinante ad secundum contracta, potest esse causa secundum quod est esse.

Iste sunt viae ad veniendum in notitiam creatoris per creaturas.

Una autem adhuc via est per quam venerunt Philosophi in cognitionem unitatis et trinitatis : et hoc est per vestigiurn et imaginem. Et hanc viam ponit Augustinus in lib. VI de Trinitate 2, et fundatur super duas propositiones, quarum una est, quod nihil quod ad nobilitatem pertinet, invenitur in creaturis, quod non supereminenter et exemplariter inveniatur in creatore. In creaturis

autem invenitur unum in tribus, et tria in uno in vestigio et in imagine. Ergo tria in uno et unum in tribus supere minenter invenitur in creatore. Per hoc ergo aliquam potuerunt habere cognitionem trinitatis et unitatis.

Et huic viae addo ego istam, quod omne operans per intellectum proprium et non per habitum aliunde conceptum, operari non potest nisi formando ex se rationem operis et speciem. Deus autem sic operans est per intellectum universaliter agentem. Ergo format ex se rationem operis et speciem, quæ est sicut proles ipsius intellectus per omnia intellectui agenti similis in quantum agens est. Scitur autem, quod species operis est, et ratio in opus ab agente non procedit nisi vehente spiritu agentis, quem necesse est simplicem esse et ejusdem substantiæ cum agente primo, si primum agens tantæ simplicitatis sit, ut esse et quod est et actio ejus in ipso unum sint. Cum ergo hoc in creaturis esse non possit, nisi per exemplar creatoris, in quo haec primo sunt et eminenter, ex creaturis cognoscere potuerunt in Deo esse aliquid simile formanti in speciem et rationem, et aliquid simile formato, et aliquid simile spiritui vectori formæ, quem necesse fuit a primo formante procedere, et formæ quam defert connaturalem esse. Et sic trinitatis et unitatis aliquod, licet exiguum, potuerunt habere judicium. Non enim deferret spiritus formam primi formantis, nisi a primo formante procederet, nec iterum deferret formam cui connaturalis non esset. Super hanc rationem fundat Anselmus intentionem suam in hoc quod dicit, quod « processio personarum ut causa præcedit processionem creaturarum a Deo. »

<--- Page Split --->

MEMBRUM II.

l' irum cognoscentium Deum unus perfectius cognoscat alio per viam rationis ?

ECUNDOquæritur , Utrumcognoscen - tiumDeumunusperfectiuscognoscatalioperviamrationis ? quiadevisionepergratiamnonestdubium .

Videtur autem, quod omnes æqualiter cognoscant.

  1. Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum dicit, quod « unam rem non putest alius alio plus intelligere. » Deus autem una res est ductu rationis cognita. Ergo unus non potest alio perfectius cognoscere.

  2. Adhuc, Nullus cognoscentium Deum ductu rationis, cognoscit de Deo nisi quid non est, et quia est, et quid est infinite, et hoc omnis cognoscens Deum cognoscit : ergo videtur, quod æqualiter cognoscant.

  3. Adhuc, Ex uno cognoscentes, æqualiter videntur cognoscere : ductu autem rationis cognoscentes, ex uno cognoscunt, quia ex mundi creatura : ergo videtur, quod æqualiter cognoscant.

In contrabitum est, quod

  1. De Deo sic cognoscentes eum, inæqualiter significaverunt per sermonem, sicut patet in Trimegisto et Apuleio et Platonę et aliis multis. Non autem signiticaverunt nisi sicut cognoverunt. Ergo unus alio perfectius cognovit.

  2. Adhuc, In Sententiis dicitur, tertia distinctione, quod duobus juvabantur ad cognitionem Dei. A natura quæ rationalis erat : et ab opere, quod visibilitate sui Deum ostendit 4. Sed nec natura æqua-

liter rationalis, si potentia comparatur ad actum, nec studio æqualiter disposita, nec in actu considerationis æqualiter perfecta : nec opera sunt æqualiter ostendentia, sed unum plus et alterum minus. Ergo videtur, quod æqualem cognitionem generare non possunt.

Quod concedendum est.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod Augustinus loquitur de his quæ ambo per idem intelligunt et ex eodem habitu : quia aliter falsum esset quod dicit. Potest enim unus unam et eamdem rem cognoscere per medium demonstrationis, et alter per medium opinionis, et tertius per medium conjecturationis : et constat, quod primus perfectius intelligt quam secundus, et secundus quam tertius.

Ad ALIUD dicendum, quod licet non cognoscant de Deo nisi tria quæ dicta sunt, tamen quodlibet eorum contingit perfectius et imperfectius intelligi propter differentiam ingenii, et habitus medii, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod licet ex uno cognoscant in communi, tamen illud in speciali multas habet differentias, imaginis scilicet, vestigii, speculi, ænigmatis, et secundum Dionysium, similitudinis, et obscuræ resonantiæ. Et in his ipsis multi sunt gradus repraesentationis divinæ, ex quibus necesse est differentem generari cognitionem.

MEMBRUM III.

Utrum aliquis cognoverit vel cognoscere possit Deum cognitione comprehensionis ?

TERTIO quaeritur, Utrum aliquis co-

1 Cf. I Sententiarum, Dist. III, cap. A, in line : « A duobus juvabatur (homo), scilicet, a

natura qua rationalis erat, et ab operibus a Deo factis, ut manifestaretur hominis veritas. »

<--- Page Split --->

gnoverit vel cognoscere possit Deum cognitione comprehensioni?

Et videtur, quod sic.

  1. Probat enim Aristoteles in VI Physicorum, quod si simplex tangit simplex, totum tangit : et eadem ratione si simplex mente attingitur, totum quod est Dei attingitur, comprehenditur : dicit enim Augustinus in libro de Videndo Deum, quod « illud comprehenditur, cujus nihil latet, et cujus fines circumspiciuntur. » Ergo videtur, quod Deus a quolibet qui cognoscit Deum, comprehendatur.

  2. Adhuc, Ut in antehabitis dictum est, comprehensio est contactus intellectus super terminos rei : Deus autem terminos non habet, cum simplex sit, et terminus non est terminatus. In termino autem omnis captio per intellectum, comprehensio est. Constat autem, quod qui cognoscit Deum, capit Deum, et capiens comprehendit. Ergo qui cognoscit, comprehendit.

  3. Adhuc, Comprehensio non videtur repugnare cognitioni via. Ad Philip. III, 12 : Sequor, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum.

Item, I ad Corinth. ix, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Si ergo comprehensio potest esse in cognitione viae, tunc videtur, quod in ductu rationis comprehendi potest.

Sed contra. In contrarium est quod dicit,

  1. Augustinus in libro de VidendoDeum ad Paulinam, quod « videre Deum possumus, comprehendere vero minime. » Deus ergo comprehendi non potest.

  2. Adhuc, Gregorius super illud Job, xi, 7 : Usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? « In futuro reperietur Omnipotens per speciem, sed non ad perfectum : quia ejus essentia a nullo plene videbitur. » Sed hoc quod comprehenditur, plene videtur. Ergo a nullo nec hic nec in futuro comprehenditur.

  3. Adhuc, Jerem. xxxii, 18 et 19 : Fortissime, magne, et potens, Dominus

exercituum nomen tibi. Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu. Ergo incomprehensibilis est.

  1. Adhuc, In symbolo Athanasii : « Immensus Pater, immensus Filius, « immensus Spiritus sanctus. » Dicit autem Damascenus, quod immensum sive infinitum nec loco, nec tempore, nec intellectu finitur. Ex hoc sic arguo : Nullum infinitum intellectu cognoscentis finitur : omne quod comprehenditur, intellectu cognoscentis finitur : ergo nullum infinitum comprehenditur : Deus est infinitus essentia et virtute : ergo nec essentia nec virtute comprehenditur.

  2. Adhuc, Gregorius vult, quod nihil sit intra quod sit Deus, ita quod Deus sit inclusus. Comprehensum in intellectu inclusum est. Ergo Deus a nullo comprehensus esse potest, sive cognoscat eum per naturam, sive per gratiam, sive per gloriam.

Et hoc concedendum est.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod id quod dicit Aristoteles, verum est de simplici positionem habente in continuo, sicut est punctum : hoc enim aliquo modo refertur ad tactum, quia ipso fit tactus. De simplici autem intelligibili non est verum : de illo enim dicit Avicenna et Aristoteles, quod quanto simplicius est essentia, tanto multiplicius est virtute et relatione. Et ideo mente attingi potest quoad unum vel duo vel plura, sed non quoad omnia, nec quoad unum mente potest contingi secundum infinitatem qua in seipso est, sed secundum proportionem qua se habet ad causatum et effectum. Propter quod dicitur, I ad Timoth. VI, 16 quod nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Et, Job, xxxvi, 25 : Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.

Ad ALIUD dicendum, quod simplicitas et infinitas non repugnant in eo quod ut principium est simplex, licet repugnent in eo quod positione simplex est. Unde cum Deus dicatur terminus vel

<--- Page Split --->

fini, et non terminatus neque finitus : est tamen terminus et finis sicut principium omnium primum et omnium ultimum : et ideo infinitus essentia, virtute, et relatione : propter quod attingi potest intellectu, sed non comprehendi.

cumpsicit, et totum intelligibile quoad omnia quae in illius sunt essentia, virtute, et operatione, et proprietate, et attributo, in se claudit. Et hoc modo nullus creatus intellectus Deum comprehendit.

Ab alud dicendum, quod in hoc arkumento est fallacia æquivocationis. Comprehendere enim æquivocum est ad multæ comprehensionem et intellectus. Multam apprehendit cursor, quando attingut eam. Et sic loquitur Apostolus, ad Philip. ut, 12, et I ad Corinth. ix, 24. Intellectus autem comprehendit intellikibile, quando omnes terminos ejus cir-

Sic ergo de cognitione Dei naturali, quae ductu rationis fit, quo quasi palpando quærimus Deum, ut, Act. xvii, 27 1, dicit Paulus, determinatum sit. Cognitio enim Dei per gratiam et gloriam alterius est inquisitionis.

Et de his in sequentibus in locis opportunis Domino concedente tractabimus.

1 Act. xvii, 27 : Quærere Deum, si forte attra-

<--- Page Split --->

QUÆSTIO XIX.

De essentialitate Dei.

MEMBRUM I.

Utrum solus Deus vere et proprie sit 2

QUÆRITUR ergo primo, Utrum solus Deus vere et proprie est.

Et videtur, quod sic.

  1. Nomine enim proprio non nominatur aliquid, nisi nomen significet illud quod sibi soli et proprie convenit. Dicunt autem Dionysius et Damascenus, quod hoc nomen, Qui est, proprium nomen Dei est. Exod. ii, 14 : Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Ergo esse proprium solius Dei est.

  2. Adhuc, Esse quoddam perfectum est : nec proprie esse est, quod sui extra se aliquid habet. Omne autem creatum sui esse aliquid extra se habet : aliter enim non esset extensum per durationem. Verum ergo esse quod potentiae et privationi impermixtum est, solius illius est, quod totum esse intra se hahet : hoc autem non est nisi esse essentie divinae : ergo esse vere essentiae divine proprium est.

  3. Adhuc, In libro de Causis, propositione secunda, probatur quod esse pri-

mae causae ante aeternitatem est, eo quod non est acquisitum : et ideo esse se habet ad aeternitatem ut prius natura : et vocat aeternitatem aeviternitatem. Acquisitum ergo esse secundum hoc non est simpliciter esse, sed quoddam esse est : nec est purum esse sive verum, quod nihil de non esse admixtum habeat : quia omne acquisitum secundum se et secundum rationem prius natura in potentia est acquirendi quam acquisitum sit. Quod autem in potentia est acquirendi, in quantum tale est, non est. Ergo vere et proprie non est nisi esse illius quod nullo modo acquisitum est : hoc autem esse tantum Dei est : ergo esse vere et proprie solius Dei est.

  1. Adhuc, Esse in Deo per causam est. Est enim causa omnis esse, et esse, ut dicitur in libro de Causis, primum causatum ejus est. Dicit autem Aristoteles in II Physicorum, quod causa posita ponitur effectus. Est autem Deus continentiae causa, et non nunc causans, et postea non causans. Ergo continentiae causans esse est, et a quo est omne esse, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. 3. Omne autem quod in secundis est a primo, a secundis non percipitur in veritate et puritate qua in primo est : ergo quod in primo est, et in secundis, secundum veritatem et puritatem non convenit nisi primo.

  2. Adhuc, Ille cujus omnia sua esse

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. II, Art. 13. Tom. XXV hujusce

<--- Page Split --->

suum sunt, vere est : illud autem quod tale est, quod nihil suorum esse suum est, non est vere esse, sed est esse ad aliud, quod non est nisi secundum quid et non simpliciter. Solus Deus est, cujus omnia sunt esse suum. Ergo solus Deus simpliciter est : solius ergo Dei simpliciter proprium est esse.

  1. Adhuc, Constat, quod omne esse creatum participatum est : omne participatum secundum aliquid participatum est, et non simpliciter esse : ergo simpliciter esse, est non participantis : nihil autem participans solus Deus est : esse ergo simpliciter solius Dei est. Ex his videtur, quod vere et proprie esse solius Dei sit. Et super hoc videntur fundare Augustinus et Hieronymus intentiones suas. Dicit enim Augustinus quod « ipse vere et proprie dicitur esse, cujus essentia non novit præteritum vel futurum. » Et hoc scribit Agustinus in libris de Trinitate. Et Hieronymus : « Deus solus qui exordium non habet, vere, essentiae nomen tenuit. »

Et hoc modo procedunt omnes objecciones primæ, et concedendæ sunt hoc modo.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad, dicendum quod esse quod omnibus commune est, est esse commiscibile et participabile, secundum communitatem analogiæ dictum de omnibus : et hoc non est esse simpliciter, sed secundum quid : nec est esse vere, sed cum non esse permixtum : verum enim in naturis opponitur permixto, sicut in sermonibus opponitur falso, et in operibus opponitur vano, et in apparentibus ad sensum vel intellectum opponitur phantastico.

MEMBRUM II.

Utrum Deus possit non esse, vel cogitari non esse ?

Ad contra. In contrarium hujus est, quod esse vere hoc est, secundum quod esse est omnibus existentibus commune : quod autem commune omnibus est, uni proprium non est : ergo esse non proprium Deo est.

Quæst. Juxta hoc quæritur quod ex verbis Augustini dicitur, quod Deus vere et proprie esse dicitur : quare dicitur vere, et quare dicitur proprie ?

Solutio. Solutio. Vere et proprie esse dicitur, ita quod proprie referatur ad ens, sive ad id quod est, et referatur vere ad esse. Et tunc vere esse est, quod simpliciter esse est, et quod nihil umquam habuit, vel habet, vel habebit de non esse admixtum : sicut verum aurum dicitur, quod nihil alienæ naturae habet admixtum. Proprie autem est, in quo est idem quod est et esse. In quo enim diversum est quod est et esse, per aliud est quam ipsum sit. Et hoc modo proprie et vere soli Deo convenit esse.

SECUNDO quæritur, Utrum Deus non esse possit, vel cogitari non esse ?

Et videtur, quod non possit non esse vel cogitari non esse : quia

  1. Quod per naturam insitum est et intellectui impressum et inscriptum, semper præsens est : Deum autem esse, ut dicit Damascenus, per naturam omnibus inditum est et cordibus inscriptum : ergo semper præsens est. Cum hoc autem quod Deum esse præsens est intellectui, non stat Deum non esse, vel cogitari posse non esse : ergo necesse est Deum esse, et non posse non esse, nec cogitari posse non esse.

  2. Adhuc, Posito uno contradictoriorum in esse, cum hoc non potest poni reliquum nec intelligi : sed per nuturalem cognitionem ponitur Deum esse : ergo cum hoc non potest poni Deum non esse nec etiam intelligi.

  3. Adhuc, Quidquid nobilitatis et veritatis et bonitatis in creaturis est, hoc præhabet et eminenter habet creator, ut

<--- Page Split --->

dicit Dionysius. In creaturis autem verius est, quod sic est quod non potest non esse, quam id quod sic est quod potest non esse. Exemplum Avicennae de eo quod necesse est esse, et possibile est esse. Verissime autem est quod sic est, quod non potest non esse, et non potest cogitari non esse. Minus vere autem, quod sic est, quod non potest non esse, potest tamen cogitari non esse. Verissimum autem esse Dei est. Ergo esse Dei tale est, quod non potest non esse, et non potest cogitari non esse.

  1. Adhuc, Non est cogitatio secundum actum quae non sit cogitabili aliquo informata : Deus autem est ens necesse in omni cognitione : ens necesse nihil in se habet quo possit cogitari non esse : ergo divinae essentiae tale est esse, quod non potest non esse, et non potest cogitari non esse.

  2. Adhuc, Est Anselmi objectio in Prosologio, quod Deo quidquid majus est, attribuendum est. Majus autem est esse quod sic est, quod non potest non esse, nec cogitari non esse, quam id quod potest cogitari non esse. Ergo hoc esse Deo attribuendum est.

  3. Adhuc, Aristoteles et Averroes dicunt, quod primum principium intelligendi, intellectus divinus est : sed in quolibet secundorum supponitur primum secundum naturam et secundum intellectum : quidquid ergo hoc intelligit, in hoc et Deum esset intelligit : quod autem in omni intellectu et intelligibili intelligitur esse, et non posse non esse, nec potest cogitari vel intelligi non esse : ergo cogitari non potest Deum non esse.

  4. Adhuc, Non potest cogitari, quod esse simpliciter non sit ante non esse : quia quando cogitatur negatio, statim cogitatur causata ab affirmatione. Esse autem tale etiam supponitur ab eo qui negat esse. Si enim quaeratur ab eo, quid negat, quando dicit non esse ? respondebit, quod negat esse : et sic ponit

esse antequam negat esse. Primum ergo esse et simpliciter esse Dei solius est. Ergo non potest non esse.

In contrarium hujus est quod dicitur sed contra. 1. In Psalmo xiii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. In corde autem dicere, est mente cogitare. Ergo mente cogitavit Deum non esse.

  1. Adhuc, Job, xxi, 14, dicunt impii ad Deum : Scientiam viarum tuarum nolumus. Et cum non possit cognosci nisi per vias ejus, scientiam Dei non habent : et cujus scientiam non habent, cogitare possunt non esse : ergo cogitare possunt Deum non esse : ergo cogitari potest Deus non esse. I ad Corinth. xv, 34 : Ignorantiam Dei quidam habent.

SOLUTIO. Quidam distinxerunt, quod est cogitatio per rationem in habitu, et per rationem in actu. Per rationem autem in habitu dupliciter, scilicet in habitu naturaliter impresso, et in habitu acquisito. Et in actu dupliciter, scilicet motu inferioris partis rationis quae disponit terrena, et motu superioris partis quae contemplandis aeternis inhaerescit. Dicunt ergo, quod in habitu innato et actu superioris partis rationis Deus sic est, quod et non potest non esse, nec cogitari non esse : habitu autem acquisito qui frequenter erroneus est, et actu inferioris partis rationis qui serpentina sensualitate frequenter avertitur, Deus sic est, quod non potest quidem non esse, sed potest cogitari non esse, si scilicet inferioris dispositio ad superiora actualiter non referatur.

Sed haec solutio mirabilis esse videtur. Boetius enim in libro de Hebdomadibus secundum superiorem partem rationis motus secundum actum dicit : « Intellecto paulisper primum non esse bonum, adhuc multa sunt et alba et dulcia. Intelligibile ergo est secundum partem rationis, primum non esse bonum. Sed ad negationem boni sequitur negatio primi : quia in intellectu primi est quod sit optimum, et sicut dicit Aristoteles,

<--- Page Split --->

xalováya6ov, hoc est, bonum bonum. Ergo etiam secundum superiorem partem rationis secundum actum motus, contingit intelligi vel cogitari Deum non esse. Et propter hoc dicimus, quod haec distinctio inducta nihil facit ad propositum.

Sed dicendum, quod actus rationis, sive sit in parte superiori, sive inferiori, dupliciter consideratur. Comparatur scilicet ad libertatem rationis sive potentiae a qua elicitur : et sic dicit Avicenna, quod nihil affirmat quod non negare possit, et nihil negat quod non possit affirmare, nec aliquid cogitat a quo non possit averti. Et si trahitur passionibus vel errore, afficitur sicut oculus stans in fumo, ut dicit Aristoteles, et non videt quemadmodum oportet eum videre. Unde tunc frequenter dicit non esse quod est, et esse quod non est. Et hoc modo in corde dixit insipiens Deum non esse.

Est etiam actus rationis sive superioris sive inferioris comparatus ad formam sive quidditatem intelligibilis de quo cogitando ratiocinatur. Et haec comparatio duplex est, scilicet comparando eum ad rationes communes, vel ad rationes proprias. Si comparatur ad rationes communes (communia sunt quae in pluribus inveniuntur), tunc licet in universali non erret, tamen in proprio frequenter errabit : sicut qui cognoscit mel per croceum et humidum fluidum, quamvis sciat mel tale quidem esse in communi, tamen saepe putabit fel esse mel, eo quod est croceum humidum fluidum. Et hoc modo errant qui non noscunt Deum nisi per rationes communes, scilicet quod creator est, quod primum principium est : quamvis non errent in ponendo Deum esse, tamen frequenter errant in ponendo hoc vel illud Deum esse, sicut et Alexander erravit dicendo primam materiam Deum esse, cum hoc motu rationis, Deus sic est quod non potest non esse, nec cogitari non esse. Si autem fit per

propria motus rationis : tunc intelligibile cogitat in propria natura, et tunc cogitabit Deum verissime et nobilissime esse, et maxime non posse non esse nec cogitari posse non esse. Et sic procedunt prime septem rationes.

Ad id quod contra objicitur, dicenAddum quod Anselmus hoc solvit, quod insipiens ideo dixit : Non est Deus, quia insipiens est, hoc est, quia sapientiam ejus quod dixit non habuit. Dixit enim non intelligendo dicibile, sed convertendo se ad cor proprium : per quod etiam dicitur in corde suo, malitia scijicet errorum et concupiscentiarum cecantium.

Ad sequens de Job et ad dictum ApoAdstoli eadem est responsio. Unde, Sapient. ii, 21 : Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim eos malitia eorum. Et si sciverunt, non nisi per communia sciverunt, et non per propria. Et ideo sequitur, §. 22 : Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Et est exemplum Boetii et Tullii : quia omnes appetunt beatitudinem : et si appetunt, sciunt eam esse : tamen quia nesciunt nisi per communia, sicut quod beato omnia ad volitum succedunt, propter hoc in propriis errant, et unus ponit eam esse in divitiis, alter in voluptatibus, tertius gratiatur honores in dignitatibus, ut dicit Aristoteles in I Ethicorum. Et universaliter quod quisque sibi putat summum esse bonum.

MEMBRUM III.

Utrum alia in comparatione Dei sint per se vel per accidens, hoc est, utrum accidat eis esse, vel per se conveniat ?

Tertio quaeritur, Utrum alia in compa-

<--- Page Split --->

ratione ejus sint per se, vel per accidens? Et hoc est quaerere. Utrum accidat eis esse, vel per se conveniat?

Quod autem omnibus accidat, et solus Deus per seipsum sit, sic probatur :

  1. Omne quod est, creatum est : omne creatum, ante se causam habet : omne quod sui esse causam habet, secundum esse dependens est ad causam et esse non habet a seipso : ergo illud quod est et quod creatum est, esse habet ab alio, et secundum quod est esse non habet. Cui autem aliquid convenit habere ex dependentia ad aliud et non convenit ei secundum seipsum et secundum id quod est, per accidens convenit, secundum quod per accidens opponitur ei quod est secundum ipsum vel per se. Omni ergo creato convenit esse per accidens, et non secundum ipsum, sive secundum quod est. Vult enim Aristotele in I Posteriorum, quod hoc convenit secundum ipsum, cujus illud cui convenit tota sufficiens et sola causa est, sicut triangulo rectilineo convenit, tres angulos habere æquos duobus retis.

  2. Adhuc, Illud quod est et creatum est, ante se non esse habet, et negative, quia nihil est : et privative, quia potentia est et non actu. Si ergo esse suum quo in effectu est, haberet secundum ipsum et per se, oporteret quod radicaretur in ipso, secundum quod ipsum reducitur ad sui originem. Non autem habet ante se nisi nihil esse et potentia esse. Vel ergo radicaretur in eo secundum quod ex nihilo est, aut secundum quod potentia est. Si primo modo : tunc esse in effectu conveniret alicui secundum quod ex nihilo est secundum ipsum, hoc est, in quantum ex nihilo est : quod esse non potest, nec etiam intelligi : quia secundum quod ex nihilo est, nihil est. Et sequeretur, quod secundum idem res esset in effectu, et nihil, quæ abhorret intellectus. Si autem radicaretur in ipso secundum quod potentia est, hoc stare non potest : qui

secundum quod in potentia est, non est in effectu : secundum esse autem et secundum principium ipsius esse in effectu est, et sic secundum idem per se et secundum ipsum et esset in effectu et non esset in effectu : quod stare non potest. Relinquitur ergo, quod esse non conveniat ei secundum id quod est, sed ex dependentia ad alterum, quod est fons esse et principium. In Deo autem opposito modo se habet. Esse enim divinum ante se non habuit non esse, nec in potentia est ad aliquid vel fuit : sed est in eo idem id quod est et esse : et idcirco non convenit ei esse per aliud, sed secundum seipsum : et ideo non convenit ei esse per accidens, secundum quod accidens opponitur ei quod est secundum ipsum. Et hoc est quod dicit Hilarius in lib. VII de Trinitate, quod esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas : eo quod convenit ei secundum id quod est. Nulli autem alii secundum id quod est convenire potest : quia nihil aliorum secundum nihil quod est, nullo modo in potentia est, et nihil aliorum est semper, ita quod esse suum non esse non praecesserit.

In contrarium hujus est, quod

  1. Esse praedicatum est de omnibus quae sunt. Aut ergo praedicatur ut accidens, aut praedicatur essentialiter, sive substantialiter, sive ut quid ejus de quo praedicatur. Si ut accidens, sequitur quod omnia quae sunt, accidentia sunt in quantum sunt, quod est absurdum. Si autem ut quid ejus de quo praedicatur, sequitur quod esse convenit his quae sunt substantialiter, et non secundum accidens : et hoc est contra hoc quod ante probatum est.

  2. Adhuc, Cum dico, homo est animal, constat quod quæcumque de prædicato per se dicuntur secundum primum modum dicendi per se, omnia de subjecto dicuntur, secundum illud principium quod etiam Aristoteles-ponit in

<--- Page Split --->

principio Prædicamentorum : « Quando alterum de altero prædicatur ut de subjecto, quæcumque de prædicato dicuntur, omnia de subjecto dici necesse est. » Dicitur autem animal substantia. Ergo homo substantia est : et est prædicatio essentialis, sive in quid, et non per accidens. Et dicitur substantia ens vel esse, sequitur, ergo homo et animal et ens et esse est in prædicatione essentiali et in quid. Non ergo esse secundum accidens convenit his quæ sunt, sed potius ut manens causa et subsistens veritas, sicut et in Deo.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod primæ rationes de necessitate procedunt, et sicut in philosophicis diximus, ubi de primo principio locuti sumus, trahuntur ab Aristotele in quadam epistola de principio universi esse, et Avicenna in metaphysica sua, ubi loquitur de primo principio.

Ad object.1. Ad in autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod multa sunt per accidens quæ non sunt accidentia secundum sui naturam, sicut animali accidit, quod sit homo : nec tamen est accidens, vel animal, vel homo. Et albo accidit quod sit homo, vel lignum : nec tamen accidens est homo, vel lignum : hoc enim modo accidit, quod secundum ipsum non convenit. Et hoc modo esse accidit his quæ sunt et creata sunt : quia secundum id quod sunt, non convenit eis, sed secundum hoc quod dependent ad alterum : secundum enim id quod sunt, ut dictum est, et nihil sunt et ex nihilo sunt, quæ ipsius esse non possunt esse principia. Et ex hoc sequitur, quod si de Deo quæratur, an est? quæstio per causam terminari non potest : quia nihil habet ante se. Si autem de creato quæratur, an est? quæstio terminabilis est : quia habet ante se id quod est causa esse.

Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, homo est animal, prædicatio est per se et in quid. Similiter cum dicitur, animal

est substantia. Cum autem dicitur, substantia est ens, prædicatio nec est per se, nec in quid, ut dicunt Avicenna et Algazel. Esse enim non prædicatur de substantia ut genus, vel differentia, nec ut potentia ejus, nec ut actus, sed prædicatur ut creatum primum ab alio participatum. Et ex hoc sequitur de necessitate, quod -esse accidit omni ei quod est et quod creatum est, et quod nec genus, nec differentia, nec potentia, nec actus est de quo prædicatur. Et si sic est, non est subsistens veritas ejus, nec manens causa in ipso quod est radicata, nec naturalis generis proprietas, sed in solo Deo hoc sequitur. Et quando fit resolutio usque ad ens, non stat resolutio in ente ut in genere, vel differentia, vel specie, vel sicut in prima potentia, vel in primo actu,sed stat in ipso sicut in primo creato per aliud participato ab omnibus quæ creata sunt. Et hoc est quod dicit Philosophus in libro de Causis, quarta propositione,quod « prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud. »

Ex hoc etiam ulterius sequitur, cum nullum secundorum aliquam bonitatem quæ est a primo, participare possit in ea puritate quæ est in primo, quod nihil creatorum esse omnimode purum et verum habet, sed solum primum habet esse purum et verum et omnino et omnimode.

MEMBRUM IV.

Utrum non posse cogitari non esse, sit Deo proprium, aut etiam possit aliis convenire ?

Quarto quæritur, Utrum hoc ipsum, non posse cogitari non esse, sit Deo proprium, vel etiam aliis conveniat ? Et videtur, quod conveniat etiam aliis.

<--- Page Split --->

mat, statim periret id quod generatum est. Et similiter se habet in causa esse, quae simpliciter causa est esse : et si ad modicum non influeret esse, periret omne quod est. Per quod probat Avicenna, quod omnium esse fieri est præter esse primi, quod ab alio esse non habet, sed ipsum secundum id quod est, suum esse est. Propter quod de ipso non potest cogitari, quod non sit : quia nullam ad non esse habet potentiam vel relationem. De omni autem creato hoc cogitari potest : quia omne creatum et potentiam et relationem habet ad non esse.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet quantum est de facultate cogitabilis, non possit cogitari simul esse et simul non esse : tamen utrumque contradictoriorum per se acceptum, et a relatione oppositionis quæ secundum contradictionem est separatum, potest cogitari non esse. De Deo autem hoc nullo modo potest cogitari, propter causam quæ dicta est, scilicet quia non habet potentiam vel relationem ad non esse.

Ad ALIUD dicendum, quod necessarium est tripliciter. Duobus modis secundum quid, et uno modo simpliciter. Secundum quid necessarium est, quod positione necessarium est aliquo posito, ut si video te ambulare, necesse est te ambulare, non tamen te ambulare simpliciter contingens est. Secundum quid necessarium est, quod ex cohaerentia terminorum necessarium est, ut hominem esse animal necessarium est, eo quod unum clauditur in intellectu alterius :

cum tamen esse hominem simpliciter, et animal esse simpliciter, utrumque contingens sit. Simpliciter autem necessarium est, quod est ens necesse, et hoc est, quod nullam habet potentiam vel relationem ad non esse, quod soli essentiæ divinæ convenit : et ideo hoc solum non potest cogitari non esse. Necessarium enim positionis si secundum separatum a positione accipiatur, contingens est, et cogitatur non esse. Similiter necessarium quod est ex cohaerentia terminorum, si separatim a cohaerentia terminorum accipiatur, cogitatur non esse.

Et quod dicit Aristoteles 1, quod necessarium est æternum, non est dictum de substantia necessarii, vel de esse suo, sed de eo quod est necessarium secundum quod stat sub forma suæ necessitatis : potest tamen secundum substantiam cogitari non esse. De hoc autem quod est ens necesse, non esse nullo modo potest cogitari.

Ad ALIUD dicendum, quod potentia ad semper esse, et potentia ad aliquando non esse, simul esse non possunt in uno subjecto, sicut dicit Philosophus : subjectum tamen utriusque potentiae secundum substantiam acceptum, et a consequentia oppositionis separatum (oppositionis dico quæ est inter necessitatem ad semper esse, et potentiam aliquando non esse) potest cogitari non esse, ut jam habitum est. Et sic relinquitur, quod soli Deo proprium est esse, et non posse non esse, et non posse cogitari non esse.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO XX.

De simplicitate essentiae divinae.

Deinde quaeritur de simplicitate essentiae divinae. Et quaeruntur quinque. Primo, An sit simplex? Secundo, Qualis sit simplicitas ejus? Tertio, Quanta sit simplicitas ejus? Quarto, Utrum Deo proprium sit esse in line simplicitatis? Et quinto, Utrum comparatione divini simplicitatis alia simplicia sint composita?

MEMBRUM I.

Utrum Deus sit simplex 1 ?

Pumo ergo quaeritur, An sit simplex? Et videtur, quod non.

  1. In omni enim natura in qua sunt mprosita distincta, et natura una communis, compositio est ex particulari et universali, et ex principiis constituentibus particulare in esse particularis, et rnstituentibus universale in esse universulis. In natura divina sic est. Pater enim est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanrtis est Deus : et hi tres unus in natura Deus, sicut dicit Porphyrius, quod parti- riptione speciei plures homines sunt unus homo. Ergo videtur, quod in es- rnitia divina sit compositio.

  2. Adhuc, Cum dicitur Pater, sequitur, si Pater est, Deus est : non e converso, si Deus est, Pater est. Ergo in Deo est quoddam ut antecedens, et quoddam ut consequens, ut videtur. In omni autem tali natura compositio est ex natura antecedente et natura consequente. Videtur ergo, quod in divinis est talis composito.

  3. Adhuc, In Deo constat, quod est distinctum et indistinctum : distinctum autem et indistinctum ad unum et idem non possunt reduci : sequeretur enim, quod idem esset communicabile et incommunicabile, et idem incommunicabile et communicabile, et sic contradicteria essent vera de eodem, quod es inconveniens. Videtur ergo, quod illud in quo est distinctum et indistinctum, sit compositum.

  4. Adhuc, Constat, quod in Deo est aliquid quod de alio quod etiam in Deo est, non prædicatur, sicut innascibilitas est in Patre, et paternitas, et innascibilitas non est paternitas. In quocumque autem multa sunt, quorum unum non est alterum, composita sunt. In Deo videtur sic esse. Ergo in Deo compositio est, ut videtur.

  5. Adhuc, Quidquid secundum aliquid comprehenditur, et secundum totum comprehendi non potest, habet hoc et hoc et est compositum. Deus, ut dicit Augustinus, secundum aliquid comprehenditur, sive videtur, et non secundum to-

<--- Page Split --->

tum. Ergo videtur, quod in Deo sit compositio.

  1. Adhuc, Negari non potest quin in Deo relativa sint. Dicit autem Augustinus in libris de Trinitate, quod omne relativum aliud est quam relatum : aliud enim habet quo relativum est, et aliud quo est. Ergo videtur quod in Deo compositio sit.

  2. Adhuc, In quocumque sunt diversa discreta, necesse est esse diversa discernentia. In Deo diversa discreta sunt. Ergo videtur, quod diversa discernentia sunt. Sed in quocumque sunt diversa discernentia, compositum est. Ergo in Deo compositio esse videtur.

  3. Adhuc, In quocumque sunt diverse res diversorum praedicamentorum, compositum est. In Deo res diversorum praedicamentorum sunt, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, ut substantiae, et relationis, et utriusque proprie : ergo videtur, quod in Deo sit compositio.

Sed contra. CONTRA :

  1. Boetius in libro de Trinitate : « Quod non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, id vere est id quod est, et est pulcherrimum fortissimumque, quia nulli innititur. Quocirca hoc vere est unum, in quo nullus numerus. » Et loquitur de Deo : ergo in Deo nullus est numerus. In omni autem composito componentium numerus est. Ergo Deus compositus non est.

  2. Adhuc, Deus primum principium est in efficientibus : sed primum principium in efficientibus simplex est : ergo Deus simplex est essentiae simplicitate : essentia ergo divina simplex est.

  3. Adhuc, Primum in ratione sui habet, quod simplex sit : quia si detur, quod compositum sit, tunc sequitur quod aliquid habeat ante se sicut componentia : et ex hoc sequeretur, quod primum non esset principium, quod esse non potest, quia contradictoria verificarentur de eodem. Omnes autem conveniunt, quod Deus primum est. Ergo necesse est, quod Deus simplex sit.

  4. Adhuc, Ens necesse non est nisi quod nullam causam habet : Deus solus nullam causam habet : ergo Deus solus est ens necesse. Ens necesse nullo modo in potentia est : omne compositum in potentia est ad sua componentia : ergo ens necesse compositum non est. Solus Deus ens necesse est : ergo in Deo compositio non est.

  5. Adhuc, Sic arguit Boetius in libro de Trinitate : « Id quod solum et essentialiter est forma, nec per se, nec per accidens subjectum esse potest. Deus solum et essentialiter forma est. Ergo nec per se, nec per accidens subjectum fieri nec potest.» Inde ulterius arguit Boetius : « Quod nec essentialiter, nec per accidens subjectum fieri potest, nullius compositionis est susceptibile. Deus nec per se, nec per accidens subjectum fieri potest. Ergo nullius compositionis susceptibilis est. »

Si objiciatur contra majorem primi argumenti, quod formae per hoc quod sunt in materia, subjiciuntur accidentibus, sicut cum dicitur, homo est albus: et substant superioribus, ut cum dicitur, homo est animal. Respondet Boetius quod formae in materia secundum seipsas et secundum id quod sunt, formae non sunt, sed formarum imagines, hoc est, ad ea quae sunt formae secundum se formatae imagines: et ratione ejus in quo formantur, subjici possunt, et substare tam accidentibus quam etiam suis superioribus: quia quanvis formae sunt, tamen materiales sunt. Sed separatae quae secundum seipsas formae sunt, subjici nullo modo possunt. Deus autem et essentia divina omnino est forma separata, et omnia ad formam terminans effective. Ergo essentia divina nullo modo subjectum esse potest. Dicit enim Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum, quod « Deus est species, omni rei speciem praebens. » Relinquitur ergo, quod sit simplex et non compositus.

SOLVITO. Firmiter credendum et te-

<--- Page Split --->

nendum est, Deum esse simplicem et compositum, et secundum fidem, et secundum philosophiam, sicut conclu- dunt ultimae rationes.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod supposita in natura divina non distinguuntur suis distinguentibus ad esse substantiale distinctum, ita quod in esse subtantiali et absoluto aliud secundum esse divinum sit Pater, et aliud Filius, et aliud Spiritus sanctus, sicut Socrates et Plato distinguuntur sub homine, sed relationibus ad originem pertinentibus ad quemdam essentiae modum, quo alius secundum originem sit ex alio, et non aliud ab ipso. De relationibus vero serundum originem dicit Boetius, quod nihil diversae essentiae adjicit relatum, nec mutat. Quod autem nihil adjicit vel mutat, compositionem non facit. Relatio ergo talis compositionem non facit : quin potius, ut dicit Avicenna, quo aliud simplicius est,eo multiplicius est in relationibus. Et ideo modus existentiae per relationem, compositionem non inducit : quia nec naturam communem particulat in diversa, sed eamdem in numero in tribus relinquit et in uno esse divino.

Ad ALIUD dicendum, quod in Deo non est natura antecedens, et natura consequens : quia in omni eo in quo? natura est antecedens et natura consequens, per aliquid essentiale distincta est natura antecedens a natura consequente : propter quod diversa est natura antecedens a natura consequente. Unde talis natura simplex esse non potest. Et hoc in Deo non est : quamvis sit ibi aliquid per modum antecedentis, et aliquid per modum consequentis : in quo tamen omnino et omnimode idem est res quae antreedit, et res quae consequitur : quamvis modus existendi secundum relationem solam, quae nihil adjicit vel mutat de absolutis, aliud sit antecedentis, et alius consequentis. Et super illum modum consequentia fundatur, cum dicitur, Pater est, ergo Deus est. et non sequitur e converso : idem enim est in ante-

cedente et consequente, tamen secundum modum significandi diversum : propter quod illud quod attribuitur uni, non attribuitur alteri. Et haec etiam est causa, quare non convertibiliter se habent ad invicem.

Ad ALIUD dicendum, quod distinctum esse in divinis, est per relationem originis, quae nihil affert vel variat vel mutat de esse substantiali vel absoluto. Et ideo in divinis esse distincti idem est cum esse indistincti, diversum tamen secundum existendi modum, super quem existendi modum diversum fundatur hoc quod dicitur, quod unum est communicabile vel incommunicabile, et alterum incommunicabile vel communicabile : unde communicabile est idem ei quod est incommunicabile, sed modus existendi sive significandi diversus.

Ad ALIUD dicendum secundum Anselmum, quod innascibile et Pater, et innascibilitas et paternitas, non dicunt quid existens, sed quemdam existentiae modum, sicut ab alio non esse, et alium ab ipso esse, quae sunt relationes principii ab ante et post. Jam autem habitum est, quod tales relationes nihil addunt, nihil variant, nihil mutant in esse simplici. Propter quod etiam Gilbertus Porretanus tales relationes potius dixit assistentes, quam inhaerentes : et ideo nullam conferunt compositionem. Innascibilis enim secundum omne esse absolutum est idem cum eo qui est Pater, et e converso : quamvis innascibilitas quemdam modum dicat quem non dicit paternitas : sicut in puncto quod est finis et principium, alium modum dicit esse finem et alium modum dicit existendi principium esse : qui tamen modi nullam in puncto quantitatis faciunt compositionem.

Ad ALIUD dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod Deus secundum aliquid videtur, et non totus videtur, partitiva constructio est quae importatur in hac oratione secundum aliquid. Partitur enim in attributis et connotatis, et non

<--- Page Split --->

in partibus essentialibus vel integralibus divinae essentiae. Et ideo hoc non impedit simplicitatem : quia in quantum aliquid simplicius est, eo plura habet attributa sicut relatum ad plura.

ejus hoc modo non dicit diversam rem a re quæ est substantia, quamvis diversum modum significandi, qui nihil affert compositionis, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod in creaturis sic est, ut dicit Augustinus, quod omne relativum est aliud quam est relatum : quia in creaturis relationes ex motu et mutatione innascuntur : et oportet, quod aliud sit id quod ex motu suo in ipso efficitur. In divinis autem, ubi relatio non dicit diversam existentiam, sed tantum diversum existendi modum, idem penitus est relativum habitu vel actu relatum, et suppositum quod refertur per relationem, nec differt ab eo nisi secundum existendi modum qui dictus est.

Ad aliud dicendum, quod ubi discernentia forma sunt absoluta, vel res facientes discretionem, ibi necesse est quod discreta secundum esse absolutum diversa sint. Ubi autem discernentia non faciunt nisi existendi modum secundum relationem originis, ibi discernentia non faciunt nisi modum discernendi diversum in quibus esse discretorum absolutum idem est, sicut prius in exemplo puncti ostendimus.

Ad ultimum dicendum, quod in relatione duo sunt : unum ex genere, et alterum ex specie. In genere accidentis est et suum esse est inesse, et quoad hoc non manet in divina prædicatione res relationis. Quia omne quod est in essentia divina, est idipsum quod divina essentia substantialiter : et omne quod est in divina persona, est idipsum quod divina persona substantialiter. Unde relatio quæ est in persona, est ipsa persona. Ex specie autem habet sive ex speciali genere, quod ad alterum est : relativum enim hoc quod est, ad alterum esse est : et hoc modo non dicit nisi existendi modum. Et hoc modo, ut dicit Boetius, recipitur in divina prædicatione : quia res

MEMBRUM II.

Qualis sit simplicitas Dei 1 ?

SECUNDO quaeritur, Qualis sit simplicitas ejus ?

Est enim simplicitas multiplex, scilicet unitatis puncti in genere quantitatis, simplicitas etiam corporis homogenii, simplicitas principiorum substantiae, sicut materia et forma simplicia dicuntur : et simplicitas componentium quodcumque compositum : nisi enim illa essent simplicia, abiretur in infinitum. Et est simplicitas intelligibilium : quia non intelligitur nisi simplex.

Quæritur ergo, Qualis sit simplicitas divina ?

Et videtur, quod sit ad modum unitatis simplex.

  1. Simplex enim, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, unitas formaliter una est in pluribus unis materialiter numeratis. Et similiter videtur in unitate essentiae quae una et simplex est in tribus personis.

Quod si concedatur, contra est, quod unitas simplicitatis in unitate est simplicitas determinata ad genus entis : ergo est in ea et quod determinatur, et quo determinatur, et unum illorum non est alterum. Simplicitas autem divina non admittit diversitatem determinati et determinantis. Ergo simplicitas divina non est ad modum simplicitatis unitatis.

Similiter videtur, quod non sit ad modum simplicitatis puncti : quia dici

<--- Page Split --->

Aristoteles : « Punctum est substantia posita in continuo, hoc est, quid positum. » Quod autem quid positum est, ab alio habet quod quid est, et ab alio quod positum est. Dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod omne quod est, et hoc est, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est. In Deo autem idem est quod est, et quod hoc est. Ergo simplicitas divina non est ad modum simplicitatis puncti.

Adhuc, Nullo modo potest esse ad modum corporis homogenii, quod simplex dicitur. Corpus enim homogenium duplex est, scilicet elementum, et elementatum. Elementum autem non est simplex nisi secundum formam : quia sicut dicit Isaac in libro de Elementis, elementum est, quod secundum formam non resolvitur ad formam aliam. In partibus autem materialibus et integralibus multimodam et quantitativam habet compositionem. Homogenium autem elementatum, quamvis partes cum toto in forma dissimiles non sint, nec pars etiam cum parte, sicut quælibet pars carnis est caro, tamen componitur ex his quæ diversæ sunt essentiae, et in ipso composito essentialem retinent diversitatem. Simplicitas autem divina talis est, quæ nihil diversitatis essentialis admittit.

Objiciunt tamen quidam contra hoc : quia Scriptura dicit Deum esse petram,et locum, et aliquando aquam, et hujusmodi quæ corpora homogenia sunt. Sed hoc nihil est : quia talia symbolice de Deo dicuntur, ut dicit Dionysius : et ideo per dissimiles similitudines proportionum ad aliquid, et non per naturam simplicis vel compositæ essentiae in Deum referuntur.

ponibilitatem non admittit. Si enim cum alio posset componi, tunc cum alio possibilis esset ad tertium, quod est inconveniens, et haberet aliud æquipotens sibi ad componendum, quod majus est inconveniens quam primum. Et hoc tam in partibus essentialibus verum est, quam in partibus formalibus essentialibus. In essentialibus enim una pars ut actus est, et alia ut potentia. In formalibus autem essentialibus ultima differentia ut actus est, et ad omnes ante illam ordinatur in potentia generis. Horum autem nihil admittit simplicitas divina, quæ tota agens actus purus est, nihil habens in potentia.

Si vero dicatur, quod est simplex ut componentia simplicia sunt, non videtur esse verum. Componentia enim secundum diversitatem suæ essentiae numerantur in composito, et sic in composito est aliquis numerus. Dicit autem Boetius, ut præhabitum est, quod « in vero uno et simplici nullus est numerus. »

  1. Adhuc, In talibus componentibus unum innititur alteri. Potentia enim innititur actui, et partes componentes innituntur formæ totius. Dicit autem Boetius, quod « illud quod verum unum est et simplex, nulli innititur. » Simplicitas ergo divina non est ad modum simplicitatis componentium.

  2. Adhuc, Secundum hoc Deusintraret in compositionem omnium existentium et commisceretur omnibus existentibus, quod est contra Philosophum in libro de Causis, propositione decima nona, ubi sic dicit : « Causa prima regit res creatas omnes, præterquam quod commisecatur cum eis. » Simplicitas ergo Dei non est ad modum simplicitatis componentium.

Similiter non videtur esse talis simplicitas, qualis est principiorum substantiae. Quia principia substantiae quamvis ex essentis diversis non sint composita : tamen componibilia sunt ad invicem in toto et ad formam totius, quia terminantur sub esse totius compositi. Simplicitas autem divina in esse divino talem com-

SIMILITER, Non videtur esse ad modum simplicitatis intelligibilis.

  1. Intelligibile enim simplex dicitur : quia a materia et appendicis materiae depuratum est, eo modo quo universale abstrahitur a particulari et particularibus : nihilominus tamen universale ad-

<--- Page Split --->

mittit compositionem diversarum essentiarum : sicut species sive specialissima sive subalterna cum sit universale, composita tamen est ex genere et differentia. In Deo autem, ut dicit Boetius, nulla potest esse essentiarum compositio. Ergo simplicitas divina non est ad modum simplicitatis intelligibilis.

  1. Adhuc, Intelligibile secundum id quod est, constitutivum est intellecti : aliter enim non essent eadem principia intelligendi et essendi, quae eadem vult esse Aristoteles in I Physicorum. Et si sic esset simplex Deus, tunc non esset separatus ab entibus secundum esse, sed potius immixtus eis, quod est contra Philosophum in libro de Causis in jam dicta propositione decima nona.

Ex his videtur relinqui, quod simplicitas divina exemplum non habeat vel simile in aliqua simplicitate.

Sæt contra. In contrarium hujus est, quod ea quae sunt in creaturis, et pertinent ad nobilitatem earum, exemplificata sunt a creatore. Et sic videtur, quod sicut exemplum similitudo est exemplaris, ita debeat esse similitudo inter exemplatam similitudinem et exemplarem, et simplicitas quae in exemplis non invenitur, videtur etiam non esse in exemplari.

de sequitur, quod nihil secundorum vere simplex sit.

Et hoc etiam dicit Boetius in libro de Trinitate, quod vere unum est, in quo nullus est numerus, nullum in eo aliud præter id quod est. In omni autem quod est citra primum, aliud est id quod est, et aliud quo est, et propter hoc non vere simplex est, sicut patet in simplicibus quantitatis. Unitas enim in id quod est indivisibile, est potentia ad formam distincti existens : quo autem unitas est, forma distinctionis est. Et ex his duobus constituitur unitas in specie unitatis.

Similiter punctum in id quod est indivisibile, est possibile ad formam positionis vel situs in continuo. Formam autem positionis dico, ut ante, retro, supra, infra, in dextro, vel sinistro. Ab hac enim forma punctum habet quod punctum est : et ideo aliud est in eo quod est, et aliud quo est : propter quod ad modum divinae simplicitatis non potest esse simplex.

In corpore autem homogenio licet una in partibus et in toto forma sit, tamen illa distensa per quantitatem et situm partium, dividitur divisione continui : et ideo perfectionem divinae simplicitatis non imitatur.

Solutio. Dicendum, quod simplicitas divina non habet exemplum eo modo quo divina est. Et hujus causa est, quia nihil secundorum potest participare aliquam bonitatum quae influitur ei a primo secundum puritatem et veritatem qua est in primo. Unde in libro de Causis super propositionem decimam nonam sic dicit commentum : « Causa prima et prima bonitas influit bonitates super res influxione una : verumtamen unaquaeque rerum recipit ex illa influxione secundum modum propriæ virtutis et sui esse. » Unde cum causati esse et virtus inferior sit, quam esse et virtus primi, omnes bonitates receptæ a secundo, inferioris valde nobilitatis sunt in secundo quam fuerunt in primo. Un-

In principiis etiam substantiæ non potest esse simplicitas : quia licet ex aliis principiis substantiæ non componantur, tamen aliud habent hoc quod sunt, et aliud quo principia substantiæ sunt : hoc enim quod sunt, res quædam et substantiæ sunt : quia ex non substantiis non fit substantia, ut dicit Philosophus. Eo autem quo principia substantiæ sunt, utrumque principiorum dependentiam habet ad alterum. Materia enim dependet ad formam ut ad actum, et forma ad materiam ut ad id in quo habet esse distinctum et esse in effectu. Unde et in his et quod est, et quo est principium, non idem est : et ideo talia principia modum simplicitatis divinæ non habent, nec attingunt.

<--- Page Split --->

Similiter dicendum est de componentibus. Componentium enim unumquodque id quod est aliud habet, et aliud quo est componens. Quo enim est componens, dependens est ad id quod secum componit : et omnia simul composita dependentia sunt ad formam compositi quod componunt : et non est in eis idem quod sunt, et quo sunt : et ideo ad simplicitatem Dei non perveniunt.

Similiter intelligibile quod simplex est quodammodo, a particularibus scilicet segregatum per intellectum tantum, hoc quod est in ipso, natura quaedam est possibilis ad esse in rebus, et ad esse intellectu, licet secundum aliud sit esse

in intellectu, et secundum aliud in rebus : unde aliud est in ipso quod est, et aliud quo intelligibile vel universale est. In prima autem causa, quae Deus est, ut dicunt Avicenna et Algazel, omnino et omnimodum idem est esse, et quod est, et quo est.

Et ex his relinquitur, quod divina simplicitas in creaturis nullum habet exemplum.

Ad in quod objicitur, dicendum quod Ad object. est exemplum imitationis, et exemplum perfecte aequalitatis. Et simplicia in creatis exempla sunt simplicitatis divinae secundum qualemcumque imitationem : sed exempla esse non possunt secundum aequalitatem perfectam.

QUÆSTIO INCIDENS.

Utrum Deus sit forma vel materia omnium 1 ?

JuxTa hoc quaeritur, Utrum Deus sit forma omnium, vel sit materia omnium ?

Et videtur, quod forma.

  1. Dicit enim Dionysius in libro de (calesti hierarchia, quod « esse omnium est super esse deitas 2. »

  2. Adhuc, Augustinus : « Verbum Dei forma est non formata : » verbum autem Dei Deus est : ergo Deus forma omnium est.

  3. Quidam etiam fuerunt, qui Deum animam mundi posuerunt, quae ad se idealem formam existentem omnia format, secundum quod etiam Aristoteles videtur dicere de principio universi esse

quod in creatione sua actus est ex actu, sicut in operante per artem medicinae plaga est ex plaga, sanitas ex sanitate, domus ex domo.

  1. Adhuc, Intellectus practicus per hoc quod est practicus, est forma omnium suorum operatorum : res autem creatae in Deo sunt eodem modo quo artificiata sunt in intellectu artificis, sicut dicunt omnes Philosophi tam Peripatetici quam Stoici : ergo videtur, quod Deus sit forma omnium suorum factorum.

  2. Alexander etiam in quodam libello quem fecit de Principio incorporeæ et corporeæ substantiæ, quem secutus est

<--- Page Split --->

quidam David de Dinanto in libro quem scripsit de Tomis, hoc est, de divisionibus, dicit Deum esse principium materiale omnium. Quod probat sic : quia vovc, hoc est, substantia mentalis primum formabile est in omnem substantiam incorpoream. Primum autem formabile in res alicujus generis, primum materiale est ad illa : vovc ergo primum principium est ad omnes incorporeas substantias : materia autem possibilis ad tres dimensiones, primum formabile est in omnes corporales substantias : ergo est primum materiale ad illas. Quero ergo, Si vovc et materia prima differunt, an non ? Si differunt : sub aliquo communi a quo illa differentia egreditur, differunt, et illud commune per differentias formabile est in utrumque. Quod autem unum formabile est in plures, materia est, vel ad minus principium materiale : propter quod in nono prime philosophiae dicit Philosophus, quod quaecumque sunt in genere uno, eorum est materia una. Si ergo dicatur una materia esse materiae prime, et vovc erit prime materiae materia : et hoc ibit in infinitum. Relinquitur ergo, quod vovc et materia prima sunt idem.

Similiter Deus et materia prima et vovc aut differunt, aut non. Si differunt, oportet quod sub aliquo communi a quo differentiae illae exeunt, differant : et sequitur ex hoc, quod illud commune genus sit ad illa, et quod hoc genus materialis principii sit notitia ad illa, et quod hoc genus materialis principii sit notitia ad illa, et quod primorum materialium sit materia, quod inconveniens est, sicut prius habitum est. Et ex hoc videtur relinqui, quod Deus et vovc et materia prima idem sunt secundum id quod sunt : quia quaecumque sunt, et nulla differentia differunt, eadem sunt : Deus autem et vovc et materia prima sunt, et nulla differentia differunt, ut jam probatum est : ergo eadem sunt, dicente Aristotele in IX Topicorum, quod idem est, a quo non dif-

ferunt differentia : et sic videtur, quod Deus sit materia omnium.

In contrarium dicendum, quod Sed *

  1. Hoc absurdissimum est : primum enim non commiscetur cum aliquo, ut dicitur in vicesima propositione libri Causarum : materiale autem principium commiscetur cum omnibus principiatis suis sive materialis.

  2. Adhuc, In II Physicorum dicit Aristoteles quod tres causae coincidunt in unam rem, quarta vero numquam in eamdem rem coincidit cum tribus : efficiens enim, formalis, et finalis saepius coincidunt in unum, quod est efficiens univocum cum effectu, et ad faciendum formatur, et movetur a fine, qui finis forma est effectus et terminus actionis efficientis. Materialis autem cum tribus his numquam coincidit in idem : quia non potest esse idem re faciens et factum, et movens et motum,et in potentia existens et in actu. Habitum enim est, quod Deus est primum efficiens : non ergo potest esse idem in re cum materia.

SOLUTIO. Dicendum, quod Deus nec solv forma essentialis, nec materia alicujus est, nec esse potest.

Ad DICTA Dionysii et Augustini dicenAd I dum, quod sicut dicit Bernardus in Canticis, « Deus est esse omnium, non materiale, vel essentiale, sed causale. » Et est causale secundum efficientem et formalem et finalem causam : quia est efficiens et formans et finiens esse rei, sicut paradigma a quo fiunt, et ad quod formantur, et ad quod finiuntur : cum tamen intrinsecum sit extra facta formata et finita existens, et nihil sit de esse eorum : sicut lignum ad figuram pedis formatum, paradigma est ad omnes calceos qui fiunt ad ipsum. Et quia hoc quod paradigmaliter forma est, ab eo quod essentialiter forma est quidam nescierunt distinguere, sicut Anaximander et Democritus, sicut narrat Aristoteles in I Metaphysicorum, ideo dixerunt om-

<--- Page Split --->

nia esse unum in forma. Et quia Deus prima forma est, dixerunt omnia esse Deum, quod est erroneum, sicut probatum est. Paradigma enim de suo esse essentiali nihil dat formato, sicut sigillum de metallo nihil dat cere : sed figuram quae extrinsecus terminus ejus est, dat ei : ita tamen, quod totam retineat quae secundum esse est in metallo. Sic dicitur dare, eo quod simile imprimit in cera : quae tamen non est similis nisi per imitationem, et non per aequalitatem : deficit enim a figura sigilli in hoc, quod virtutem sigillandi non habet ulterius sicut figura sigilli quae multa valet sigillare. Id autem quod sic facit quod quoad omnia sua manet extrinsecum facto, et nihil de essentialibus suis largitur facto, non potest esse forma essentialis factorum.

Ad aliud dicendum, quod cum Deus causa prima sit, animæ alicujus rationem habere non potest, nec cœli, nec mundi, sicut in Physicis determinatum est. Anima enim quantumcumque perfecta sit, non nisi vitæ et motus localis potest esse principium in eo cujus est anima, ut in libro de Causis probatum est : Deus autem universi esse principium est.

Adhuc, Anima essentialis est ei cujus est anima, hoc est, in quo facit vitam et motum, et est conjuncta ei cujus est anima. Deus autem principium est separatum, nulli essentiale et nulli conjunctum. Unde Hermes Trismegistus in libro qui dicitur Delphora ad Æsculapium : « Solus Deus, et merito solus ipse : ipse enim in se est, et a se est, et ipse totus est plenus atque perfectus : hujusque sua summa stabilitas est, nec alicujus impulsu, nec loco moveri potest : cum in eo sint omnia, et in omnibus ipse sit solus. » Non negatur tamen, quin Deus idealiter se habeat ad facta : omnia enim facta sunt ad ipsum sicut ad ideam.

Ad 10 quod objicitur de intellectu, practico et operatis ab ipso, conceden-

dum est : sed ex hoc non sequitur nisi quod Deus idealiter sit causa formalis omnium.

Ad 10 quod quaeritur de materia, dicendum quod sicut probatum est, Deus non potest esse materia rerum. Unde error ille et contra fidem et contra philosophiam est.

Et quod objicitur de vot et materia, dicendum quod si vos; primum formale est ad incorporeas substantias, et materia primum formabile ad materiales : quidam concedunt, quod vos; et materia prima id quod sunt idem sunt : hoc enim necesse est concedere omnes illos qui corporalium et incorporalium dicunt esse materiam unam. Super quam positionem videtur esse fundatus liber qui dicitur Fons vitae, quem dicunt quidam factum fuisse ab Avicebron Philosopho. Quod tamen ego non credo esse verum. Puto enim corporalium materiam esse unam primam : incorporalium autem nullam, ut expresse in libro de Trinitate dicit Boetius. Esse tamen in ipsis in corporalibus, in quantum facta sunt, primum subjectum, quod quasi fundamentum est eorum quibus ad esse perfectum determinatur, quod cum materia nec idem specie, nec idem genere est, sed similitudinem habet ad ipsam secundum proportionem. Sicut enim materia ad formas quibus determinatur se habet, sic ista se habet ut primum subjectum ad determinantia. Sed de his in sequentibus propria erit intentio quaerendi.

Processus autem et Alexandri et David non valet : procedunt enim ac si omnia distincta et differentia sub aliqua communitate generis distinguantur et differant : quod patet esse falsum. Ens enim per se et ens per accidens distinguuntur : similiter ens actu et ens potentia : et tamen sub nulla communitate generis distinguuntur. Genus enim substantialiter praedicatur de sibi subjectis. Ens autem substantialiter non praedicatur de ente per accidens, et de ente in potentia : quia ens in potentia secundum id

<--- Page Split --->

quod est, non est, nec habet esse nisi secundum quod dependet ad actum. Similiter ens per accidens secundum id quod est, non est: esse autem habet secundum quod aliqualiter se habet ad substantiam, scilicet ut mensura ejus, vel dispositio, vel respectus. Et sic distincta sub communi secundum analogiam, non necesse est differentiis distingui constitutivis, sed modis quibus plura habent analogiam ad unum: et sic distincta non necesse est unum principium potentiale per modum generis vel materiae habere ante se.

Ex hoc ulterius patet, quod non procedit ratio qua probari videtur, quod Deus et vos; et materia prima unum sint.

MEMBRUM III.

Quanta sit simplicitas Dei 1 ?

TERTIO quaeritur, Quanta sit simplicitas divinae essentiae?

In libro enim de Causis dicitur, quod sit in fine simplicitatis. Et hoc non videtur esse verum.

  1. Non enim in fine simplicitatis est, in quo est aliud quod est et esse. In Deo autem videtur, quod aliud sit quod est et esse. Dicimus enim, quod in Deo est essentia sive natura divina. Dicit autem Philosophus in quarto Physicorum, quod nihil est in seipso. Ergo videtur, quod in Deo essentia sit sicut aliud in alio : et sic videtur in eo differre quod est et esse.

  2. Adhuc, Esse cui nihil additur ut determinans ipsum, esse commune est ut de omnibus praedicatum. Si ergo esse in Deo nihil addit: tunc esse divinum commune esse est quod de omnibus

prædicatur: et sic redit Anaximandri error qui in præcedentibus reprobatus est.

  1. Si quis dicat, quod in his quæ sunt sine materia, individuatio et determinatio sit per se ipsa. Hoc esse non potest : si enim determinaretur se ipso aliquid, tunc idem esset determinans et determinatum, et communicabile et incommunicabile, et ens in potentia et ens in actu : quæ omnia abhorret intellectus. Ens enim indeterminatum, in potentia ad ens determinatum est, sicut genus se habet ad speciem ut potentia ad actum. Ex eodem ergo non videtur esse in Deo esse et determinatum esse ad esse divinum : et sic aliud videtur esse in Deo quod est, et quo est : et ita non est in fine simplicitatis.

  2. Adhuc, Major est simplicitas et indifferentia in natura quæ non admittit distinctionem personalem, quam in ea quæ admittit : divina essentia admittit distinctionem personarum et pluralitatem : ergo videtur, quod non sit in termino simplicitatis.

  3. Adhuc, Cum dicitur, Pater est Deus, Pater est pater, quæro, Utrum eo sit Deus, quo Pater est, et e converso ? Et videtur quod non, quia paternitate est Pater, deitate Deus : et si paternitate esset Deus, sequeretur quod non esset Deus in quo non esset paternitas, et sic Filius non esset Deus, et Spiritus sanctus non esset Deus : ergo aliud est in eo paternitas, et aliud deitas : et sic in Patre videtur esse numerus : sequitur ergo, quod non sit vere unum,et vere simplex, secundum dictum Boetii ante introductum.

  4. Adhuc, In Deo videtur esse multitudo accidentium. Dicit enim Aristoteles in primo primæ philosophiæ, quod substantia nulli est accidens : et quod accidens est in uno, in nullo potest esse substantia : sed sapientia, virtus, et hujusmodi in creatis sunt accidentia : ergo

<--- Page Split --->

non possunt in Deo esse substantiae : et sic videtur, cum sapientia, justitia,et hujusmodi multa sint in Deo, quod non sit in fine simplicitatis.

  1. Adhuc, Negari non potest quin in Deo proprie duo sint praedicamenta salvata secundum modum suae praedictionis, substantia scilicet, et relatio. Hoc enim supponit Catholica fides, et dicit Hoetius in libro de Trinitate. Et sic sunt ibi duo, quorum unum non est alterum : ergo numerus : et per consequens sequi videtur, quod non sit in fine simplicitatis, ut dicit Boetius.

  2. In contrairem hujus est quod dicit

  3. Augustinus in libro VI de Trinitate 1, quod « Deus vere et summe simplex est : » non autem est vere et summe simplex, nisi per abnegationem omnis compositionis et omnis componibilitatis, et quod nullo modo contingat compositioni : ergo nec compositio in Deo est, nec componibilitas, nec est contingens compositioni. Dico autem compositionem, quae est uniens multa in unum, sive unione naturae, ut essentialia uniuntur in unum compositum ut ex potentia et actu : sive per modum congregationis in unum, sicut accidentia uniuntur in subjecto uno. Componibilitatem autem dico, sicut componentia aliquid non sunt tantum id quod sunt, sed conjunctam habent habitudinem qua se habent ad invicem ut potentia et actus, et omnia ad compositum componentia ut stantia et determinata sub forma compositi. Et dico contingens compositioni, quod non est nisi compositi, sicut universale praedicabile de sibi subjectis (hoc enim non praedicatur per verbum substantivum, quod nota compositionis est, nisi in quantum totum esse est) oportet quod dicat formam quae non contingit nisi compositioni : aliter enim non diceret totum esse compositi, et esset praedictio falsa, et sequeretur, quod non esset idem esse formale universalis et particularis,

quae omnia absurda sunt. Deus ergo summe simplex est per negationem compositionis essentialis et accidentalis, et per negationem componibilitatis, et per hoc quod non contingit compositioni.

  1. Adhuc, In omni genere quod prius est, simplicius est, dummodo sit prius per naturam : ergo quod omnium primum est, simplicissimum est. Deus autem omnium primum est : ergo simplicissimus est : sed superlativus rem suam dicit in termino : ergo omnium simplicissimum est in fine simplicitatis.

  2. Adhuc, Omne quod quocumque modo compositum, vel componibile, vel compositioni contingens est, alii innititur vel quoad esse in actu, vel quoad constitutionem. Primum impossibile est alii inniti : sequeretur enim, quod primum non esset primum si alii inniteretur. Deus autem omnium primum est. Ergo impossibile est alii inniti Deum. Ergo nec compositus, nec componibilis, nec compositioni contingens est.

SOLUTIO. Concedendum et firmiter solutio. credendum, quod Deus in fine sive in termino simplicitatis simplex est, ut probant ultimæ rationes. Et dicitur simplex per abnegationem compositionis, et componibilitatis, et quia non contingit compositioni. Et hujus causa est, quia Deus primum est, et ideo non compositus : compositum enim posterius est componentibus. Et quia compositum causatum est : primum autem causatum esse non potest. Et quia in omni composito est potentia et actus, et sic aliquid imperfectum : in Deo autem nihil imperfectum esse potest. Et quia omne compositum est agens non per seipsum, sed per aliquid quod in ipso est, quod est vel forma substantialis vel accidentalis : Deus autem causa est per seipsam agens.

Ad primum ergo dicendum, quod in Deo idem est esse et quod est, sive quod est et quo est. Et hoc non solum

<--- Page Split --->

dicit fides, sed etiam in philosophia probatum est. Quia quod est, in quantum est hoc quod est, nihil est et in potentia est, et esse non habet nisi ex dependentia ad alterum, sicut in libro Physicorum probatum est. Et ideo in Deo sicut in primo universi esse principio totum est esse quod in ipso est. Et si signatur ut id quod est, oportet quod illud quod est, idem sit cum esse. Et quod Aristoteles dicit, quod « nihil est in seipso, » dicit propter hoc, quod praepositio, in, diversitatis nota est, sive transitionis, et notat diversitatem continentis et contenti secundum omnem modum. Et haec diversitas vera est in omnibus in quibus est diversum esse et quod est. In quo autem idem est esse et quod est, diversitatem notare non potest, nisi illo modo significandi per locutionem quam theologi diversum modum attribuendi appellare consueverunt. Et hujus causa est inopia sermonis nostri et intellectus: quia de simplicissimo esse, cui multa propter perfectionem suam attribuuntur, loqui non possumus nisi modo nostro, hoc est, ut de composito.

Ad aliud dicendum, quod esse divinum cum dicit divinum, non determinatur ut aliud ab alio, sive ut confusum a determinante confusionem suam, sed ut idem per idem aliter et aliter significatum.

Ad aliud dicendum, quod esse in divinis non est alterius receptibile, eo quod non est componibile, sed excessu suo determinatur ad unum : omnia enim quae in ipso sunt ut bonum, sapiens, simplex, et hujusmodi, per superabundantiam conveniunt ei : et ideo est unum solum quod seipso ut primum ab aliis omnibus habet distinctionem. Et si determinari videtur per aliquid, hoc non est nisi secundum modum significandi. Propter quod, Sapient. xiv, 21 : Incommunicabile nomen dicitur Deus : quia secundum seipsum incommunicabilis quid est.

Et ideo id quod objicitur de determi-

nato et indeterminato et ente potentia et ente actu, locum non habet nisi in his in quibus diversum est determinans et determinatum.

Ad aliud dicendum, quod haec propositio falsa est, quod major est simplicitas in natura quae pluralitatem personarum non admittit, quam in ea quae admittit. Habitum est enim in prædictis, quod quo aliquid simplicius est, eo plures habet habitudines: quia quo simplicius est, eo pluribus modis multa referuntur ad ipsum. Et ideo cum habitudinibus relationum originalium distinguantur persenae, simplicissimum est esse, quod hoc modo in pluribus distinctis est unum, et majoris virtutis in simplicitate, quam id quod in se unum est et in uno tantum unum et in pluribus non unum. Et ideo dicit Richardus de sancto Victore in libro de Trinitate, quod simplicitas essentiae non obviat distinctioni personarum, sicut nec simplicitas personæ obviat distinctioni notionum, et e converso. Habitum est enim in prioribus, quod tales existendi modi nihil addunt vel demunt, nihil variant in eo in quo sunt.

Ad aliud dicendum, quod eodem modo realiter Pater est pater, et Pater est Deus : quia Pater est Deus, et paternitas est Deus, et Pater est deitas, et paternitas est deitas, et e converso. Differunt tamen in modo prædicandi. Et hujus causa est quæ superius assignata est : quia scilicet relativum secundum inesse quo comparatur ad subjectum, in divinis modum prædicandi proprium non retinet, sed modum prædicationis substantiae accipit : et ideo in eo in quo est, nihil addit, nihil demit, nihil variat. Sed secundum quod relativum est, hoc est, secundum quod ad alterum est, in divinis retinet proprium modum prædictionis : et sic non inest, sed ad alterum est, hoc est, non prædicat aliquid inesse absolute, sed prædicat modum quo alter ex altero est : et sic iterum nihil addit, nihil demit, nihil variat. Et ignorantia hujus distinctionis introduxit Arianam hæ-

<--- Page Split --->

resim. Et ex hoc sequitur, quod primum vive Deus tantae simplicitatis sit, quod substantialiter omnia est quae in ipso sunt. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod « Deus est omnia sua. »

Ad ALIUD dicendum, quod haec propositio falsa est, Quod in uno est accidens, in alio non potest esse substantia, nisi addatur, quod in uno sit per eumdem modum quo est in alio. Et in hoc sensu ponit eam Aristoteles. Probatur enim in libro de Causis, quod causatum est in causa per modum causae, et non per modum causati. Unde sapientia, justitia, bonitas in Deo sunt per modum primae causae et per modum simplicitatis primae, et ideo sunt in eo per indifferentiam substantiae. In causatis autem eo quod causatae bonitates sunt a primo, in ea nobilitate et simplicitate non percipiunt qua sunt in primo, sed unumquodque recipit modo suo, et modo sua simplicitatis : propter quod accidentia efficiuntur in causatis.

Ad ULTIMUM dicendum, quod relatio in divinis non retinet modum praediationis proprium, ut jam dictum est, sed secundum hoc tantum, quia ad alterum est. Jam autem habitum est, quod talis habitudo in eo cujus habitudo est, nihil addit, nihil demit, nihil variat, et sic nullam affert compositionem.

Ex His relinquitur quasi ex corollario, quod Deus nec genus, nec in genere sit 1.

Genus enim cum determinatum ens dirat, compositum est : Deus autem compositus non est.

  1. Adhuc, Genus omne confusum est, et in potentia ad alterum est : Deus autem perfectissime déterminatum est, et non est in potentia ad aliud.

  2. Adhuc, Si in genere esset : tunc aut esset contentum in genere, aut reductum ad genus. Si contentum in genere, esset

species vel individuum. Et si diceretur species specialissima sive subalterna, sequeretur quod esset quid compositum ex potentia et actu. Si autem individuum, sequeretur quod esset quid compositum ex subjecto et accidentibus : quae omnia inconvenientia sunt.

  1. Praeterea, Si esset in genere, ens esset genus ejus. Ens autem genus esse non potest, ut probatur in tertio primae philosophiae. Omne enim quod constituitur in ratione generis, ab aliquo communi exit per oppositas differentias, quarum altera non participat naturam illius generis. Sed non potest esse differentia quae non participet ens : quia non entis nullae sunt differentiae et nullae species : ergo ens in naturam generis et rationem determinari non potest per aliquam differentiam, quae sit opposita differentiae alii non participanti ens : non ergo ens de Deo praedicatur ut genus, sed de eo praedicatur ut de simpliciter ente, a cujus entitate omnia entitatem accipiunt.

  2. Adhuc, Quae in genere sunt, participant naturam generis : et sunt aliud secundum id quod sunt, et aliud secundum esse generis : sicut homo et equus, aliud sunt secundum id quod sunt, quia sic distincta sunt in diversas species : et aliud secundum esse generis, quia sic communicantia et non distincta sunt. In Deo autem idem est esse et quod est, ut jam habitum est. Nec est in genere per reductionem : reducta enim sunt vel ut privatio, vel ut principia. Non ut privatio : in Deo enim nihil est privativum, sed totum quod in ipso est, actus est. Nec ut principia : principia enim generis non extendunt se ultra principiata. Punctum enim quod principium quantitatis continuae est extra continuum non invenitur, sicut nec unitas extra discretum. Deus autem excedit omnia, et in nullo ita includitur, ut dicit Gregorius, quod extra ipsum non inveniatur.

<--- Page Split --->

Si forte aliquis dicat, quod non est in uno genere, sed circumit omne genus ut ens, unum, verum, bonum. CONTRA est, quod id quod circumit omne genus, in substantia est substantia, in quantitate quantitas, in qualitate qualitas, et sic de aliis. Sic autem Deum circumire omne genus absurdum est. Deus ergo nullo modo est vel genus vel in genere.

Et si objicitur, quod dicitur esse substantia et homo substantia : et prædicatur substantia de Deo sine conversione : et ideo videtur esse genus. Dicendum, quod non prædicatur ut genus, sed prædicatur ut commune secundum analogiam, quod secundum perfectionem sui esse et rationis est in uno, et in aliis secundum omparationem ad aliud.

Patet ergo, quod Deus propter excessum suæ simplicitatis neque genus est, nec in genere per aliquem modum simplicitatis.

formarum, nec accidentium diversitas est. Ergo non soli Deo convenit esse simplicem in fine simplicitatis.

  1. Adhuc, In Sex principiis dicitur, quod forma est simplici et invariabili essentia consistens : et sic non soli Deo convenit esse simplicem in fine simplicitatis : quia si forma non esset in fine simplicitatis, aliquid variaret esse ejus.

  2. Adhuc, Boetius in libro de Hebdomadibus dicit, quod « esse est habere aliquid aliud præter quod ipsum est : » esse vero nihil habet admixtum : ergo esse in fine simplicitatis est : non ergo soli Deo convenit.

Si dicat aliquis, quod licet quod est et quo est simplicia sint, tamen componibilia sunt et sic non sunt in fine simplicitatis. Non videtur instare : quia etiam divina natura et composita et componibilis est cum humana in una persona : tamen in fine simplicitatis est.

SOLUTIO. Dicendum, quod soli Deo convenit esse in fine simplicitatis simplicem.

MEMBRUM IV.

Utrum Deo sit proprium esse in fine simplicitatis 1 2

QUARTO quaeritur, Utrum Deo proprium sit esse in fine simplicitatis ?

Et videtur quod non.

  1. In primo enim libro Sententiarum, distinctione octava, cap. Eademque, ex verbis Augustini in libro contra Maximinum dicitur, quod « proprie et vere « simplex, est ubi nec partium, nec ac- « cidentium, nec quarumlibet formarum « ulla est diversitas, sive variatio vel « multitudo 2. » Hoc autem in multis est. In materia enim prima si non conjuncta quantitati intelligatur, nec partium, nec

Et quod objicitur de materia, quod non habeat partium vel formarum vel accidentium compositionem. Dicendum, quod tamen omnium illorum habet susceptibilitatem : et sic esse suum concretum est habitudinibus inhaerentibus sibi, quæ ut inhaerentes non transeunt in modum substantiæ sicut in Deo, sed remanent accidentaliter inhaerentes : propter quod in fine simplicitatis esse non potest.

AD ALIUD dicendum, quod forma universalis compositioni est contingens : et ideo aliud habet quo forma est sive essentia vel natura, et aliud quo compositioni contingens est : sicut universale per aliud quoddam natura simplex est, et per aliud quo in multis est, et per aliud quo de multis est : et ideo in fine sim-

<--- Page Split --->

plicitatis non est, sed quodammodo simplici et invariabili essentia consistit, et non simpliciter.

Adaluddicendum, quod esse licet nihil habeat admixtum ex quo sit, tamen miscetur ei cui componitur, et in quo est. Quod est enim et quo est non possunt dici componi ex quod et ex quo est : quia sic iretur in infinitum. Nihilominus tamen utrumque illorum componibile est, et habitudinibus componibilium realiter concretum : et ideo in fine simplicitatis non est. Quia licet Pater et Filius et Spiritus sanctus realibus differant relationibus et non secundum intellectum tantum, ut dicit Sabellius, tamen ut praebabitum est, relationes illæ non retinent proprium modum relationis, nisi in quantum ad alterum sunt, et ideo nihil diminuunt de simplicitate. In creatis autem habitudines diversæ sunt ab eo cujus sunt habitudines, et ideo ibi diminuunt simplicitatem. Et hoc est quod dicit Hilarius in lib. VII de Trinitate : « Non ex compositis subsistit Deus qui vita est atque inanimis. Nec qui virtus est, ex infirmioribus continetur : nec qui lux est, ex obscuris coaptatur : neque qui spiritus est, ex disparibus formabilis est. » Et intendit, quod vita quæ est actus simplex, de Deo prædicatur substantialiter : quod non posset esse si compositus esset : tunc enim vivus et non vita diceretur : vita enim vivi est actus vivificans in vivum. Et quod virtus de Deo substantialiter prædicatur : quod non posset esse si esset compositus : componentia enim infirma sunt. Similiter quod lux in abstracto substantialiter de Deo prædicatur : compositum enim non est lux, sed lucem participans, cum in se obscurum sit.

MEMBRUM V.

Utrum comparatione divinae simplicitatis omnia alia sint composita ' ?

Quinro quæritur, Utrum comparatione divinæ simplicitatis alia simplicia sunt composita ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Hoc expresse dicit Augustinus.

  2. Adhuc, In libro de Causis probatum est in prima propositione, quod omne secundum per aliquid additum secundum est : omne autem creatum secundum est : ergo omne creatum respectu creatis compositum est, etiamsi in se simplex sit.

  3. Adhuc, Quod non est in termino simplicitatis, aliquid intereipit de compositione, propter quod in termino simplicitatis esse non potest : sicut quod non est in termino albedinis, aliquid intercipit de nigredine, propter quod in termino albedinis esse non potest. Habitum autem est, quod nullum creatum in termino simplicitatis est. Ergo omne creatum comparatum ad increatum aliquid habet compositionis.

Er hoc meo judicio est verum, ita quod aliquid compositionis large sumatur, sic quod componibilitas, et contingere compositioni, aliquid compositionis dicatur. Omne enim creatum habitudinibus ad causas sui esse concretum est, et ideo in quantum creatum est, sine compositione non est. Increatum autem nec ad intrinseca constituentia, quæ nulla habet, nec extrinseca ex quibus sit, essentiales habet dependentias vel habitudines. Et ideo concretum habitudinibus

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. VIII, Art. 24. Tom. XXV, no-

<--- Page Split --->

essentialibus non est, sed in termino simplicitatis simplex.

Et quamvis hoc verum sit et fides Catholica teneat, tamen Tertulliani haeretici Deum ex corporalibus dicunt esse compositum, et animam habere et

materiam : eo quod Scriptura attribuit ei manus, et caput, et pedes, et iram et hujusmodi : nescientes quod hoc symbolice secundum effectus eorum per liguram quae dicitur 8v6pwn6sxa6o; Deo attribuit.

QUÆSTIO XXI.

De incommutabilitate Dei.

Deinde quæritur de incommutabilitate Dei.

Et quia incommutabilitas causa æternitatis est, quæritur consequenter de æternitate.

Circa incommutabilitatem quæruntur tria.

Primo, An essentia divina sive Deus sit incommutabilis ?

Secundo, Utrum aliquis motus vel mutatio Deo conveniat ?

Tertio, Utrum incommutabile esse sit proprium essentiae divinae ?

MEMBRUM I.

Utrum divina essentia sive Deus·sii incommutabilis 1 ?

QUÆRITUR ergo primo, Utrum divina essentia incommutabilis sit ?

Quod autem incommutabilis sit, probat

  1. Richardus in libro de Trinitate, sup-

ponens hoc, quod omne quod mutatur, vel mutatur in melius, vel in pejus, vel in æquale. In melius mutari non potest quod omnino perfectum est : quia si habet melius ad quod mutatur, sequitur ipsum perfectum non esse. In pejus mutari non potest, quod verissime est : quia si in pejus mutatur, admixtam habet privationem qua meliori privetur : et admixtam habens privationem, non verissime est. Ad æquale mutari non potest, quod a seipso est : quia enim mutans semper æquale est, et omne mutans mutat ad suam speciem, id quod a seipso est, si mutat, mutat ad idem : sed non mutat, quia in omni eo quod est mutans, aliud est mutans, et aliud mutatum : quod autem a seipso est, non habet aliud quo sit, et quod sit : si ergo mutaret se de statu in statum, sequeretur quod a seipso non esset. Cum ergo Deus perfectissime et verissime et a seipso sit,sequitur quod nec in melius, nec in pejus, nec æquale mutari possit, et sic penitus incommutabilis est.

  1. Adhuc, Augustinus, et ponitur a Magistro in octava distinctione libri primi Sententiarum : « Quod mutatur,

<--- Page Split --->

« non servat ipsum verum esse : et quod « mutari potest, etiamsi non mutetur, « potest quod fuerat non esse. Ideoque « illud solum quod non tantum non mu- « tatur, verum etiam omnino mutari non « potest, verissime dicitur esse, id est, « substantia Patris et Filii et Spiritus « sancti.» Hæc Augustinus scribit in libro V de Trinitate 1. Ergo videtur, quod Deus omnino sit incommutabilis.

  1. Ahduc, Omne quod nullo modo in potentia est, nullo modo mutabile est : quod verissime est, nullo modo in potentia est : Deus verissime est : ergo nullo modo mutabilis est. Omnis enim mutatio de potentia est ad actum : potentia autem permixta privationi est : et quod permixtum privationi est, non verissime est : ergo quod verissime est, commutabile esse non potest : ergo Deus commutabilis esse non potest.

  2. Fortius objicitur per hoc quod dicit Aristoteles, et confirmat Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram 2, et Boetius in libro de Consolatione philosophiae, quod « omnis motus ab immobili est. » Si ergo hic motus ab hoc immobili : et motus simpliciter a simpliciter immobili : sed Deus est a quo omnis motus : ergo Deus simpliciter immobilis et incommutabilis est. Et hoc sequitur ex conclusione Aristotelis in fine octavi Physicorum, ubi dicit, quod « motor primus est indivisibilis et impartibilis, non habens magnitudinem penitus. » Omne enim quod movetur, divisibile est, sicut dicitur in libro de Causis, propositione septima, quae dicit, quod « intelligentia est substantia quae non dividitur. » Quod exponens dicit : « Omne divisibile non dividitur, nisi in multitudinem, aut magnitudinem, aut motum suum. Cum ergo res est secundum hanc dispositionem, quod scilicet aliquo modo sic dividitur, est sub tempore : sed intelligentia

non est sub tempore, sed cum æternitate : ergo intelligentia est substantia quæ non dividitur. » Si autem hoc convenit intelligentiae, multo magis causæ primæ, quæ sicut ibidem dicitur, ante æternitatem est. Hoc est quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae :

Stabilisque manens das cuncta moveri.

Amplius, In hymno Ambrosii:

Rerum Deu tenax vigo, Immotus in te permanens, Lucis diurna tempora Successibus determinans.

Hoc etiam innuitur in principio VI Physicorum : « Si enim primus motor esset mobilis, sequeretur quod motus esset ante primum motum. » Et sequeretur, quod motus alterationis esset primus in genere motus : quæ absurda sunt. Probatum est enim, quod primus in genere motus, est localis motus, et primus inter locales motus est motus cœli, et ante illum nihil est quod moveatur vel mobile sit.

Adhuc, Jacobi, 1, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

Adhuc, Malach. iii, 6 : Ego Dominus, et non mutor.

Adhuc, Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur.

Ex his omnibus concluditur, quod Deus incommutabilis est penitus et omnino.

In contrarium est quod

  1. Dicit Augustinus in lib. VIII super Genesim ad litteram 2, quod « spiritus creator movet se, sed nec per tempus, nec per locum. » Quod autem movet se, aliquo modo mutabile est. Ergo Deus aliquo modo mutabilis est.

1 S. AUGUSTINUS, Lib. V de Trinitate, cap. 2. Cf. I Sententiarum, Dist. VIII, cap. C, post initium. Tom. XXV nostrae editionis, pag. 243.

2 S. AUGUSTINUS, Super Genesim ad litteram, Lib. VIII, cap. 21. 3 Idem, Ibidem, cap. 20.

<--- Page Split --->

  1. Item, Videtur per dictum Apuleii quod inducit Augustinus in libro de Civitate Dei, quod Deus est motu et ratione mundum gubernans. Constat autem, quod non est gubernans nisi motu sui : videtur ergo, quod aliquo modo mutabilis sit.

  2. Adhuc, Appropinquari et elongari motus sunt: et hi de Deo dicuntur, Jacobi, iv, 8: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.

  3. Adhuc, Sapient. vii, 23: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Sapientia autem divina Deus est. Ergo omnibus mobilibus mobilior Deus est.

  4. Adhuc, Movere est aliter se habere quam prius, ut dicit Aristoteles in III Physicorum : sed Deus aliter se habet modo quam ab aeterno : modo enim se habet ad creaturam ut creator, gubernator, et conservator : et hoc modo ab aeterno se non habuit ad creaturam : ergo videtur, quod Deus sit mutabilis.

  5. Adhuc, Aristoteles in III Physicorum et in secundo de Anima vult, quod duplex sit motus alterationis. Unus qui est de potentia ad actum, sive qui est de contrario in contrarium, ut cum de albo fit nigrum, vel de ignorante sciens. Alius motus quo quis de otio sive de habitu mutatur ad actum, ut cum quis de non considerante fit considerans, vel de habitu actualiter agens. Dicit enim Averroes super II de Anima, quod habitus est quo quis aliquid agit cum voluerit. Tali autem modo videtur Deus alterari : quia de non creante fit creans (hoc constat), de non gubernante fit gubernans, et sic est in multis aliis. Unde Augustinus in lib. I super Genesim ad litteram dicit, et ponitur in Glossa super illud Genesis, ii, 18 : Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum hominem esse solum. Ibi quærit Augustinus, Quare ibi vocat Dominum Deum, cum ante non dixerit nisi simpliciter, Deus ? Et respondet, quod Dominus dici non poterat, cum servum non habe-

ret cui imperaret : homo autem servus est : unde in factura hominis Deum Dominum vocat. Ex quo relinquitur, quod ex non Domino factus est Dominus. Ergo mutatus est.

  1. Adhuc, Constat, quod ex non volente aliquid, factus est volens illud. Vult enim aliquem non esse quando moritur, quem prius voluit esse cum non moreretur : ergo voluit aliquid quod ante non voluit : de non volente ergo factus est volens, et sic secundum voluntatem mutatus est.

  2. Adhuc, In primo libro Sententiarum, distinctione VII, ponuntur verba Augustini contra Maximinum libro primo de Trinitate, cap. 1 : « Si Spiritus sanctus « nasci potuit, potuit esse Filius, et ita « mutabilis esse potuit '. » Ergo a simili si creator esse potuit, et factus est creator, potuit esse mutabilis.

Ex his omnibus videtur, quod Deus omnino non sit immutabilis.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod et sesolum quidem philosophiam et secundum fidem Deus est penitus incommutabilis et immobilis. Est enim mutatio secundum substantiam proprie, motus autem secundum accidens. Dicit enim Aristoteles in V Physicorum, quod mutatio vel est de non subjecto ad subjectum, vel de sub-jecto ad non subjectum : motus autem de subjecto ad subjectum. Unde cum Deus nec in substantia, nec in formis accidentalibus in potentia sit, sequitur quod omnino incommutabilis sit. Si enim mutabilis esset in his quæ sibi insunt, quæ Joannes Damascenus vocat assequentia substantiam, sequeretur quod commutabilis esset in substantia : quia quidquid in Deo est, Deus est substantialiter.

Unde ea quæ primo ad hoc inducta sunt, concedenda sunt.

Ad id autem quod primo in contraAdobjæ rium objicitur, dicendum quod Deus se

<--- Page Split --->

movere dicitur per effectum naturae, vel gratiae, vel gloriae, quando scilicet per effectum aliquem incipit in aliquo esse, per quem prius in illo non fuit, qui serundum se ubique est et in omnibus. Unde talis motus ad Deum non refertur, sed ad ejus effectum. Et hoc innuit Augustinus cum dicit, quod « nec movet se per tempus, nec per locum. » Si enim motus in ipso esset, oporteret quod vel per tempus, vel per locum moveretur. Similiter dicitur, Sapient. vn, 27, de spiritu sapientiae, quod per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.

Ad aliud dicendum, quod Deus motu mundum gubernat, qui ab ipso est, non qui in ipso est. Dicit enim Aristoteles in III Physicorum, quod « motus est actus moventis, et actus mobilis. » Sed est actus moventis, secundum quod est actus perfectus qui a perfecto est, quod est movens : omne enim movens perfectum est, et in actu : et primus motor perfectissimus est, et ipse actor est. Secundum autem quod est actus imperfectus, sic est in mobili sicut in subjecto, et sicut in imperfecto quod motu perficitur. Et ideo ibidem dicit Aristoteles quod « motus dicitur actus imperfectus, qui est imperfecti actus : » et sic non cadit in Deum. Et quando dicitur incommutabilis Deus, praepositio in, non privat potentiam movendi active, sed privat potentiam mobilitatis passivae.

Ad aliud dicendum, quod motus appropinquationis et elongationis non referuntur ad Deum, nisi secundum effectum, ut paulo ante dictum est. Et hoc probat Dionysius in libro de Divinis nominibus 1, de virtute orationis, ponens duas similitudines. Unam de multi luminis catena de cœelo dependente, in qua manus mutans per ansas et ansas ascendendo, a terra quidem exaltatur et cœelum sibi appropinquat, non cœeli depositione, sed sui ad cœelum exal-

tatione. Secundam ponit in rupe vel petra immobiliter stante juxta aquam, ad quam cum quis trahit navim vel impellit, ad ipsam appropinquat vel ab ea elongatur, non motu petra, sed motu navis.

Ad aliud dicendum, quod mobilior diAdobjecit. citur esse sapientia per effectum : quia sicut ibidem dicitur, Sapient. vii, 24, attingit ubique, et omnia disponit : quod nulli aliarum causarum convenire poterit.

Ad aliud dicendum, quod non aliter se Adobjecit. habet nunc Deus quam ab aeterno. Et quod dicitur creator et conservator, per relationem dicitur, quae non per mutationem sui fit in ipso, sed per mutationem creaturae, quae nunc fit ut creata, conservata, gubernata, ex cujus relatione ad creatorem oportet quod cointelligatur correlatio creatoris ad ipsam, quae nihil novi dicit in ipso, sed aliquid novi dicit ab ipso : et hoc importatur in hoc nomine, creator. Jam enim in tractatu de simplicitate Dei determinatum est, quod relatio secundum hoc quod est accidens, et suum esse est inesse, non manet in divina praedicatione, sed suum modum praedicandi mutat in modum praedicandi substantialem. Secundum autem quod relatio est,esse suum ad aliud est, et nihil praedicat per modum inhaerendi : sed hoc quod praedicat, praedicat per modum ad se habendi. Tales autem habitudines ex uno mutato secundum veritatem, in multis innascuntur secundum intellectum. Et hujus exemplum dant Boetius et Avicenna in statua alicubi stante a dextris, quo recedente ad oppositum, statim eadem statua sine sui mutatione efficitur a sinistris. Augustini autem exemplum in libro de Trinitate est de nummo, qui sine sui commutatione ex commutationibus ejus cujus est, aliquando est pretium, et aliquando est pignus, per relationem nummi ad id pro quo commutatur. Melius omnibus exemplum est quod Euclides in libro de Fallacia visus a Platone acceptum ponit de re-

<--- Page Split --->

flexione quæ fit ad speculum planum, ubi dextera eodem modo manentia efficiuntur sinistra, et sinistra dextera. Sic eodem modo manens Deus per respectum creaturae ad ipsum, creator dicitur, et non creator, sine sui mutatione.

per actum voluntatis, et super actum exterius : qui fieri possunt sine mutationagentis, ut dictum est, in his in quibus actum dependet ad agens per suam substantiam, sed agens non dependet ad actum.

Ad object. 6. Ad aliud dicendum, quod sicut objectum est, alteratio duplex est : sed de otio ad actum, sive de habitu ad actum non mutantur nisi ea quæ agunt passibilia existentia. In his autem quæ non sunt passibilia, sed uno modo se habent et per essentiam agunt, de non agentibus fiunt agentia sine mutatione. In talibus enim agens uno modo se habet, et non dicitur agens nunc, et non prius, nisi per hoc quod actum nunc est et non prius. Et exemplum in sole, qui semper eodem modo se habet in illuminando : nec dicitur ceram liquefaciens et lutum condensans nunc et non prius, nisi per hoc quod cera liquefacta et lutum condensatum est nunc et non prius : talia enim uno modo se habentia non mutatione sui, sed mutatione acti faciunt ea quæ faciunt.

Ad object. 7. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, voluit nunc quod non prius, in his quæ impossibiliter agunt per voluntatem tales determinationes determinant voluntatem sive eum qui voluit respectu voliti, et non respectu volentis : et ideo mutationem dicunt in volito, et non in volente. Ab aeterno enim voluit ut nunc fieret, sed volitum nunc est, et non ab aeterno.

Ad object 8. Ad ultimum dicendum, quod non est simile de relatione personali qua persona procedit de persona, et de aliis relativis quæ ad creaturam sunt. Relationes enim personales super actus sunt fundatae substantiales, quibus persona accipit substantiam et omnia quæ substantiæ sunt. Et ideo si mutatio esset in talibus relationibus, sequeretur quod mutatio esset in substantia. In relationibus autem quæ ad creaturam sunt, fundatur relatio su-

MEMBRUM II.

Utrum motus vel mutatio aliqua conveniat Deo 1 ?

SECUNDO quaeritur, Utrum motus vel mutatio aliqua Deo conveniat ?

Et videtur quod sic.

Multipliciter enim aliquid refertur ad motum vel mutationem : quaedam enim ut subjectum mutationis : quaedam ut terminus mutationis. Et hoc dupliciter, scilicet a quo, et ad quem. Et videtur, quod omnia ista Deo conveniant.

  1. Sicut enim quamvis Deus sit simplex, multiplex tamen dicitur in effectu : ita quamvis secundum substantiam sit immutabilis, tamen dici potest mutari in causalitate, quia aliquando causatum est a Deo, aliquando non.

  2. Iterum constat, quod mutatio est ad ipsum, ut dicit Augustinus in I Confessionum : « Fecisti enim nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec ad te perveniat 2. » Et mutatio est ab ipso : quia, Lucæ, xv, 13, filius prodigus a patre abiit in regionem longinquam, qui Deum designat. Item, Mutatio est in ipso. Act. xvii, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus.

De omnibus autem his dicit Aristoteles, quod aliquo modo moventur, vel sicut ea quæ moventur, vel sicut ea ad quæ est motus aliquis. Ergo modus aliquis motus potest Deo attribui.

<--- Page Split --->

Solutio . NullusmodusmotuspotestIlooattribui , necseundumfidem , necsecundumphilosophiam . Ethocideocst , quiasicutprobaturinlibrodeCau - s i s , creaturasivecreatumnonpotestconsiderarinisiduobusmodis , scilicetsecundumidquodest , etsecundumesse . Secundumidquodest , nihiletexnihiloest , utdicitAvicenna . S e - cundumesseautemaprimacausaest . Mutabilitasautemcreaturæacciditse - cundumidquodest : etideomutabilitasalidquodest , referrinonpotest : nonenimacciditcreatosecundumquodabipsoest , sedsecundumidquodest , etsicexnihiloetnihilest : propterquodcreatornullomodomutabilisessepot - e s t .

potest referri ut aliquo modo mobile sit. Si enim motus dicatur ad ipsum, ille motus est in appropinquante ad ipsum. Si dicatur ab ipso, motus est in defere nte, sicut paulo ante monstratum est. Mobilitas autem in ipso non per iterationem ipsius est, sed per continentiam, ut dictum est. Sed in Deo nullo modo poni potest mutabilitas : et ideo penitus im mutabilis est.

MEMBRUM III.

Utrum incommutabile esse proprium sit divinæ essentiae 1 ?

Anmautemquodobjiciturincontra - r i u m , dicendumquodunitasetmultipli - critasineffectuconsequunturessecrea - t u r æ , inquantumabaliquoestetinquantumest : etideoillæcumperfe - ctumessecreaturæconsequantur , inDeumaliquomodoreferripossunt .

Anmquodobjicitur , quodmultiplici - teraliquidreferturadmotum , dicendumquodDeusnonreferturadmotumsicutterminusadquemquemincluditmotus . Necreferturadmotumsicutterminusaquoquiabjiciturinipso . Necinipsoestmutatiosicutineoquodestmensuramotusvelmobilis : sicenimiterareturinmobilivelmotusecundumesse : l o - cuseniminquoestmotus , secun - dumessealiquoditeraturinmobili : quiaexipsoetadipsumestmotus . Tempusautemsecundumnunc , quodestsubstantiamotus , iteraturinmotu : quiasicutdicitAristotelesinIVPhysi - rorum , tempusestnumerusmotusse - cundumpriusetposterius . Deusautemnulloistorummodorumreferturadmo - t u m , sedsicutmovensimmobileetcon - tincnsomnequodmovetur .

Adhuc autem, Nullus modus motus

TERTIOquæritur , Utrumincommuta - bileessepropriumsitdivinæessentiæ ?

Et videtur, quod non.

  1. Dicuntur enim incommutabiles Angeli, et immutabiles intelligentiae, et immutabiles animae beatae. Ergo non soli Deo convenit immutabilitas : quia proprium est quod convenit omni et soli.

  2. Si dicatur, quod incommutabilitas Deo convenit per naturam : Angelis autem et animabus beatis per gratiam, vel per aliquam bonitatem fluentem a primo immutabili, sicut videtur Plato dicere in Timæo : « Di deorum quorum opifex paterque ego : natura quidem mutabiles, voluntate autem mea permanentes. » In CONTRARIUM est quod Angelus et intelligentia secundum sui naturam signacula sunt divinae incommutabilitatis, et anima secundum sui naturam imago incommutabilitatis ejusdem. Dicit enim Cassiodorus, quod « temporale per hoc quod incipit et desinit, non est æterni nisi vestigium : quia non convenit cum eo nisi in confusa et indeterminata quadam dura-

<--- Page Split --->

tione. » Æviternum autem quod incipit et non desinit, et stat in esse substantiali uno modo, imago est æternitatis : quia cum ea convenit et in modo durationis in substantia, et in carentia finis : licet deficiat ab ipsa, quia æternum non habet principium, æviternum autem habet. Unde dicit idem Cassiodorus, quod « si anima fine clauderetur, imago Dei non non esset. » Ergo et Angelus et intelligentia et anima per naturam immutabilia sunt, et non solum per gratiam. Non ergo soli Deo convenit immutabile esse per naturam.

Sed contra. In contrarium hujus est adhuc,

  1. Quod dicit Apostolus, I ad Timotheum, vi, 16: Qui solus habet immortalitatem. Super quod dicit Augustinus in primo de Trinitate : « Cum anima quodammodo immortalis esse dicatur et sit, non diceret Apostolus : Solus Deus habet immortalitatem, nisi quia vere immortalitas incommutabilitas est, quam nulla creatura potest habere, quoniam solius creatoris est 1. »

  2. Adhuc, David dicit in Psalmo ci, 27 et 28: Mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es. Quod tractans Augustinus super Genesim ad litteram : « Deus solus recte immutabilis est, qui nec per tempora mutari potest. » Unde solus dicitur habere immortalitatem.

  3. Adhuc, Augustinus contra Maximinum : « In omni mutabili natura nonnulla mors est ipsa mutatio : quia facit aliquid in ea non esse quod erat et esse quod non erat. » Hoc autem in Angelis et in intelligentiis et in animabus est. Angelus enim et anima mutantur secundum gratiam et peccatum. Intelligentiae autem secundum influentias bonitatum a primo, et secundum influentias illuminationum, purgationum, et perfectionum, et a primo, et a se invicem, ut dicit Dionysius, secundum quod purgantur a dissimilitudinis habitu, et assimilantur per illuminationem acceptam,

quam prius non habuerunt, et perficiuntur secundum reductionem inferioris in superiorem secundum aliquod intelligibile secundum quod prius reducti non fuerint.

Solutio. Ad hoc solvendum est per dictum Augustini in libro contra Maximinum dicentem, quod « cuicumque creaturae rationali praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae. » Et ideo solus Deus, ut ait Apostolus 1, habet immortalitatem qui non cujusque gratia sed natura sua propria nec potuit nec potest aliqua conversione mutari. Et ideo soli Deo convenit omnino et penitus incommutabilem esse. Cujus probatio efficacissima sumitur a dicto Boetii in libro de Hebdomadibus, ubi dicit, quod « quod est, habere potest aliquid praeter ipsum quod est, esse vero nihil habet admixtum. » Ex quo relinquitur, quod omne id quod mutatur, diversum habet quod est, et esse. Unde id in quo est idem quod est et esse, immutabile est penitus et omnino. Et causa hujus est, quia esse nullius rei potest esse subjectum, nec per se, nec per accidens, nec aliquo modo referri potest ad motum, quamvis hoc esse referri possit ad motum ut terminus. Ex hoc ulterius relinquitur, quod omne causatum eo quod aliud habet esse et quod est, mutabile est : quia sicut dicit Damascenus, « quod a versione incipit, versioni subjacet et mutationi. » Est autem mutatio duplex, ut dicit Damascenus, ad esse scilicet, et in esse : et hoc est dictum, ad esse hoc, et in esse hoc. Ad esse, sicut generatio, et opposita ei corruptio. In esse salvato duplex est mutatio, scilicet in esse substantiali, et in esse accidentali. In esse substantiali mutari convenit temporalibus, quae non immediate sed per motum corporis quasi per instrumentum exeunt ab aeterno. Et in his dicimus, quod secundum esse sub-

<--- Page Split --->

tantiale fuit, est, et erit. In esse accidentali mutantur etiam ea quæ immediate sunt ab æterno, sicut Angeli et intelligentia et animæ, quæ per affectiones et recepliones bonitatum et malitiarum mutantur. Per loca autem mutantur corpora. Dicit enim Aristoteles in libro de Cælo et Mundo, quod « omne corpus secundum locum mutabile est. » Omnino autem immutabile esse, proprium est esmentiæ divinæ.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod Ankelis, intelligentiis, et animabus, non convenit immutabilitas, nisi illa sola quæ est ab esse substantiali, et non convenit eis immutabilitas illa quæ est ad esse, nec illa quæ est in esse accidentali per naturam, sed per bonitatem contimentis : quia pro certo per affectiones mutabiles sunt, et de contrario in contrairum mutarentur, nisi bonitate creatoris in bono confirmarentur : et in esse substantiali mutarentur, et in nihilum tenderent, nisi manu et bonitate creatoris continerentur, ut dicit Gregorius.

quod verum est, quod temporale in paucioribus imitatur æternum, quàm æviternum : et ideo temporale vestigium, æviternum autem imago. Et propter idem Angelus signaculum, anima imago, corpus vestigium Dei dicitur. Et hoc habent in natura, non nisi quantum ad illam immutabilitatem quæ est in esse substantiali : et quia creatum opus voluntatis est, ut dicit Damascenus, et non naturae : ideodicit Plato : « Voluntate mea sic permanentes. » Immutabilitatem autem quæ est ad esse, nullo modo habet, nec per gratiam, nec per naturam : hæc enim sic soli Deo convenit, quod nulli creato penitus communicabilis est. Similiter incommutabilitatem in esse substantiali et accidentali quædam creata habent, sed per gratiam, non per naturam. Et hoc verum est et secundum fidem et secundum philosophiam. Esse enim, ut in libro de Causis probatum est, continuus fluxus est ab ente primo in omne quod causatum est vel creatum est.

AD DICTUM autem Cassiodori dicendum,

<--- Page Split ---> QUESTIO XXII.

De nunc quod est substantia faciens æternitatem.

MEMBRUM I. Quid sit nunc æternitatis ?

AD PRIMUM sic proceditur. 1. Boetius in libro de Trinitate : «jTantum inter nostrarum rerum præ-

sens, quod est nunc, interest ac divinarum rerum, quod nostrum nunc quasi tempore currens facit sempiternitatem : divinum nunc permanens, neque movens sese atque consistens, æternitatem facit. » Videtur ergo, quod substantia æternitatis æternitatem seipsam faciens, sit nunc stans et sese non movens.

  1. Adhuc, Gilbertus : « Sicut est una singularis et individua et simplex et solitaria mora, qua Deus ipse fuit, est, et erit æternus. Ipse namque et est, et est

<--- Page Split --->

Dius, et est aeternus : sed est et est Deus aenntia, et est aeternus mora. » Ex hoc accipitur, quod simplex mora qua non potest esse nisi nunc, est substantia aeternitatis : et inde accipitur ut prius, scilicet quod unum indivisibile non se movens, tota substantia est aeternitatis.

  1. Adhuc, Sicut se habet nunc temporis ad temporis constitutionem, sic nunc aeternitatis ad constitutionem aeternitatis. Cum ergo tempus sit duratio successiva, aeternitas vero duratio stans et indivisibilis, oportet quod nunc quod constituit tempus et est substantia temporis, successionem constituat : et cum aeternitas sit duratio stans et manens et indivisibiliter, oportet quod nunc substantialiter constitucns aeternitatem, sit manens et stans indivisibiliter : et ex hoc sequitur idem quod prius.

  2. Adhuc, In IV Physicorum Aristoteles vult, quod sicut id quod fertur vel movetur, se habet in toto motu, ita nunc temporis se habet in toto tempore. Nunc enim est quod adjacet ei quod fertur in motum secundum acceptionem animae. Sed id quod fertur in motum, numquam accipitur stans hic vel ibi in tota magnitudine per quam movetur, sed semper accipitur partim hic, et partim ibi, ut protensum de ubi in ubi, et iterato per totam magnitudinem per quam movetur. Anima ergo accipiens ipsum secundum id quod adjacet ei, secundum id quod movetur, accipit ut nunc ut fluens de priori in posterius continue : et hoc est nunc non stans, sed sese continue movens. Per oppositum ergo si anima accipit id quod est indivisibiliter stans in substantia, esse, virtute, et operatione, et accipiat nunc adjacens illi, non accipiet nisi nunc stans, et nullo modo fluens de priori in posterius, et nihil accipiet in ipso quod sit prius et posterius, sed idem ipsum stans indeficienter : nunc ergo quod adjacet ei, stans est in scipso, non fluxu, sed indeficientia constituens aeternitatem.

  3. Adhuc, Aristoteles vult in X pri-

mae philosophiae, quod secundum quod mensurata differunt, ita mensurae formales et essentiales differunt mensuratis. Mensuratum autem aeternitate nihil habet extra se quod acquirat per motum, neque secundum esse, neque secundum virtutem, neque secundum operationem, neque secundum ubi. Ergo mensura adjacens ei quod est aeternum, non accipitur ut extensa ad aliquid. Mensura autem accepta adjacens ei, est acceptio ipsius secundum esse aeterni prasens sive prasentialiter accepti. Cum ergo omne esse aeterni totum simul accipiatur, propter hoc quod indivisibile est, relinquitur quod prasens acceptio quae est acceptio ipsius nunc, sit acceptio secundum nunc indivisibile, et nunc indivisibile constitutivum est aeternitatis.

  1. Adhuc, Anselmus in Monologio dicit, quod sicut se habet nunc temporis ad omnem locum, ita se habet nunc aeternitatis ad omne tempus : sed nunc temporis non dividitur secundum loci divisionem, sed est una prasens acceptio animae omnis loci in nunc : ergo similiter nunc aeternitatis non dividitur ad quodlibet tempus, sed una prasens acceptio totius temporis et cujuslibet partis : in nunc aeterno autem nunc nihil præteriit, et nihil futurum est, et sic prasens nunc stans aeternitatem facit.

Is contrarium est, quod

  1. Aternitas duratio est : omnis autem continua duratio constituitur ratione continui, hoc est, multis continuatis ad unum continuans : ergo et sua substantia continuum faciens, oportet quod non accipiatur ut unum, sed ut principium unius et finis alterius, et semper fluens ab esse ratione principii, et in esse ratione finis : quia aliter non esset continuum. Exemplum est hujus in continuo et discreto. Quia enim punctum fluens ab esse, et ratione finis in esse et ratione principii continue facit lineam, et continuum, ideo linea est continuum, et continuum est continuum : et punctum in tota linea substantia lineæ est, et id

<--- Page Split --->

quod est : esse autem lineæ vel continui a continuo fluxu puncti est, et hoc est quo continuum est : et quia omne fluens divisibile est, et divisum est semper in finem et principium, sive in ante et post, ideo omne continuum secundum esse continui semper divisibile est. Cum ergo æternitas manens duratio sit et continua, videtur quod ab uno indivisibili stante constitui non possit. In discreto autem sic non est : discretum enim licet indivisibili constituatur secundum id quod est, tamen a discreto immobili non continuante finem unius in principium alterius constituitur, ut accepto scilicet in hoc et in illo : ideo secundum esse discretum est, ut patet : quia, ut dicit Pythagoras, unitas est, qua quælibet res est una : et unitas et unitas discrete accepta et sub forma discretionis stantes, faciunt binarium : et unitas et unitas et unitas faciunt ternarium, et sic de aliis numeris. Unde unitas substantia numeri est secundum id quod est : discretio autem unitatis facit discretionem et esse et numeri secundum quod in esse discretorum est. Et secundum hoc est in elementis orationis : et ideo oratio discretorum est. Elementa enim orationis sub forma discreti stantia, constituunt orationem. Si ergo sic est in æternitate, quod nunc in unum discrete et indivisibile acceptum, constituit æternitatem, videtur quod æternitas discretorum sit, et non continuorum : ergo a destructione consequentis, cum sit continuorum, non erit nunc unum stans indivisibiliter et non movens sese constituens æternitatem.

  1. Adhuc, Non videtur esse intelligibile, quod unum nunc non extensum de priori in posterius, indeficienter sit in omni praeterito, et in omni futuro continua duratione : quia si idem est, tunc non erit nunc et nunc et postea, nisi sub forma discretionis acceptum : quia forma discretionis exprimitur quando dicitur semel et iterum et tertio : et tunc non potest intelligi, quod constituat

continuum. Si autem est unum de praeterito in præsens, et de præsenti in futurum extensum : tunc quidem constituet continuum, sed non potest intelligi, quod non sit motum : tunc enim fuisse et non esse et in futuro fore motum dicunt ejus quod transit a præterito in præsens, et a præsenti in futurum : et ita relinquitur, quod nunc stans et non movens sese non facit æternitatem. Dicit enim Gilbertus in auctoritate præallegata, quod æternitas est mora.

  1. Si aliquis dicat, quod indeficientia stantis nunc facit continuam moram. Hoc non potest esse : quia si indeficientia indivisibilis faceret continuum in uno indivisibili, faceret continuum etiam in alio : et sic cum unitas indeficiens sit in omni numero, omnis numerus esset continuus, quod falsum est : ergo etiam quod indeficientia indivisibilis faciet continuum : quia falsum non sequitur nisi ex falso.

SOLUTIO. Dicendum, quod primam quaestionem oportuit esse de nunc æternitatis : quia æternitas id quod est, et id quo est, non potest cognosci nisi ex cognitione ipsius nunc constituentis eam : sicut et tempus cognosci non potest, nisi ex nunc constituente ipsum : nec numerus cognosci potest, nisi ex unitate constituente ipsum : nec motus cognosci potest, nisi ex eo quod fertur, quod latione sua constituet ipsum. Unde cum Boetio dicendum, quod æternitatem nihil constituet secundum id quod est et secundum esse, nisi nunc stans sub forma omnimodaè immobilitatis. Et secundum quod est nunc, est substantia æternitatis secundum id quod est : secundum autem quod est stans et in forma stantis, constituit eam secundum esse indeficientiae et mensurae : secundum autem quod est indivisibile stans sub forma indivisibilitatis, constituit eam sub esse mensurae indivisibilis, quae tota simul est, non partem et partem, nec post partem partem habens.

<--- Page Split --->

Unde sex primæ rationes procedunt et necessariæ sunt.

  1. Ad 10 quod objicitur in contrarium, dicendum quod quaedam attribuuntur æternitati secundum se, et quaedam attribuuntur ei secundum relationem ad aliud, et quaedam secundum relationem ad æternum. Si accipiatur secundum se : tunc impossibile est, quod sit in genere continuorum. Similiter si referatur ad æternum quod indivisibile est secundum substantiam et esse, sic iterum impossibile est, quod sit in genere continuorum. Sed quia sine animæ acceptance, ut dicit Aristoteles, nec est ut nunc temporis, nec nunc ævi, nec nunc æternitatis, si consideretur in anima accipiente ipsum, et ipsum per indeficientiam referente ad omne tempus et ad omne quod in tempore est, sic mora continua est et indeficientis, et sic in genere continuorum est. Et causa hujus continuationis est protensio accipientis animæ et protendentis ipsum nunc per omne præteritum, et omne præsens, et omne futurum : et hæc causa continuitatis non in ipso nunc est, sed in accipiente. Unde per se indivisibile est, per aliud autem et per accidens divisibile : et forma divisibilitatis in ipso non est, sed in accipiente ipsum et ad divisibile referente.

etiam expresse dicit Augustinus in libro XI Confessionum.

Ad aliud dicendum, quod indeficientia Adobject.3. sola non est causa ad hoc sufficiens, quod æternitas sit mora continua, sed indeficientia cum protensione animæ accipientis ipsum nunc, et referentis ad tempus et ad ea quæ sunt temporis secundum prius et posterius per indeficientiam.

MEMBRUM II.

Utrum idem nunc sit constitutivum æternitatis et temporis ?

SEGUNDO quæritur, Utrum idem nunc sit constitutivum æternitatis et temporis?

Et ad hoc intelligendum oportet quærere, Qualiter nunc æviteritatis constituit æviternitatem ?

Et secundo, Qualiter nunc temporis constituit tempus ?

MEMBRISECUNDI

ARTICULUS I.

Qualiter nunc æviteritatis constituit æviternitatem 1 ?

  1. Ad aliud dicendum, quod nunc æternitatis idem nunc est protensum a præterito in præsens, et a præsenti in futurum, non protensione ipsius nunc vel ejus cui adjacet nunc, sed protensione animæ referentis ipsum ad tempus et ad ea quæ sunt in tempore, præteritum scilicet, præsens, et futurum. Et ideo dicitur, Apocal. 1, 8 : Qui est, et qui erat, et qui venturus est, Omnipotens. Talia enim quæ moram dicunt secundum totum suum esse, vel secundum maximam partem esse, ut videtur velle Aristoteles et commentator suus Averroes in II Physicorum, non sunt nisi in anima. Et hoc

  2. Cum autem unumquodque illorum æternitas et ævternitas et tempus sit mora, ut dicit Gilbertus, et tunc constitutivum sit illius moræ secundum quod est unum manens in tota mora : non

<--- Page Split --->

potest esse nunc aeternitatis, nisi quod intelligitur adjacere aeviterno eidem manenti in tota mora illa. Æviternum autem est indivisibile per essentiam : expansum autem et divisibile per actum sive per operationem : et sic unum et idem manens in tota mora. Quod ergo sibi sic intelligitur adjacere ut mensurans esse ejus, hoc ipsum est nunc æviternitatis : et sic nunc æviternitatis aliquo modo divisibile est secundum esse, licet per substantiam sit indivisibile. Videtur ergo, quod non differat a nunc temporis.

  1. Adhuc, Differentiæ nunc æternitatis sunt, quod est indivisibile per substantiam et esse, et non fluens, sed simul existens substantia, potentia, et operatione. Si ergo æviternum deficiat ab æterno, et superabundet super tempus : et supponatur, quod uniuscujusque esse sit propria mensura, respondens sibi secundum suam naturam : cum inter rem stantem secundum substantiam, potentiam, et operationem : et rem fluentem secundum substantiam, potentiam, et operationem, non sit nisi res stans secundum substantiam, expansa autem secundum potentiam,et vicissitudinata a priori in posterius secundum operationem : et supponatur, quod mensuræ differant secundum mensurata : videtur, quod nunc ipsius æviternitatis constitutivum, sit nunc indivisibile per substantiam, protensum autem secundum quod adjacet potentiæ, sive potenti secundum quod potens est, et vicissitudinatum, secundum quod intelligitur adjacens operanti secundum quod operans est. Tale enim nunc in ultima sua conditione attingit nunc temporis, in prima autem nunc æternitatis, in media autem inter utrumque est extensum ab uno in alterum.

  2. Adhuc, Hoc modo in tota mora quæ dicitur æternitatis, unum et idem manet æviternum, scilicet indivisibile per substantiam, extensum per potentiam, ordi-

natum ad operationem, et vicissitudinatum per operationes : ergo sibi adjacens secundum quod est ens operans et putens, unum et idem est nunc illius moraquæ dicitur ævternitatis constitutivum.

  1. Adhuc, Aliter intelligi non potest id quod dicitur in libro de Causis, propositione trigesima, quod inter rem cujus substantia et actio sunt in momento æternitatis, et inter rem cujus substantia et actio sunt in momento temporis, est medium, et est illud cujus substantia est in momento æternitatis, et operatio in momento temporis. Sicut enim ibidem dicit commentum, res cadens sub tempore, in omnibus suis dispositionibus sejuncta est a re cadente sub æternitate in omnibus suis dispositionibus. Continutio autem non est nisi in rebus similibus. Cum ergo æternitas et tempus sint quædam extrema, inter quæ est medium, oportet quod medium continuans sit res, quæ aut substantia est sub momento temporis, et actione sub momento æternitatis : aut e converso res quæ substantia cadit sub momento æternitatis, et actione sub momento temporis. Sed primo modo esse non potest : quia non potest esse res cujus actio sit sub uno momento æternitatis, et substantia sub momento temporis : quia quando substantia in esse suo sequitur fluxum temporis, non potest ab illa substantia egredi virtus et operatio, quæ fluxum temporis non sequantur. Relinquitur ergo, quod sit ibi medium, scilicet res, cujus substantia sit in momento æternitatis, et operatio in momento temporis. Et cum potentia sit inter substantiam et operationem unius scilicet substantiæ indivisibilis, et multarum sibi succedentium operationum, oportet quod potentia extensa sit ab uno in multa : tale ergo nunc ævternitatis est constitutivum.

  2. Adhuc, Aliter non potest intelligi quod dicit Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram 4, quod « Deus

<--- Page Split --->

spiritualem creaturam sive incorpoream movet per tempus : creaturam autem corpoream per tempus et locum. » Si enim creaturam spiritualem movet per tempus, oportet quod sit mobilis et mota per tempus, sed secundum substantiam nullo modo mobilis est vel mota. Relinquitur ergo, quod secundum virtutem sit mobilis, et secundum actionem mota. Dicit enim Dionysius in Calesti hierarchia, quod « creatura spiritualis non dividitur nisi per substantiam, virtutem, et operationem. » Cum ergo creatura spiritualis una sit et eadem in tota mora qua est aeviternitatis, substantia indivisibili, virtute autem extensa, et operatione vicissitudinata, relinquitur quod nunc sibi sic, ut dictum est, adjacens per intellectum, constitutivum sit illius mora qua dicitur aeviternitas.

In contrarium autem hujus est, quod secundum hoc aeviternitas non videtur esse mora continua. Dicit enim Aristotetes, quod tempus non esset continuum, nisi continuus esset motus : et motus non esset continuus, nisi continua esset magnitudo qua per se continuorum est : hoc autem nihil per se continuum est : nec enim substantia, nec virtus, nec operatio continuorum in aeviterno : mora ergo totius aeviternitatis continua esse non potest.

in anima secundum Aristotelem et Augustinum. Et ideo dicit, quod praesens de praeterito memoria est, praesens de praesentis sensus sive sensibilis acceptio, praesens de futuro exspectatio est sive speratio. Et hoc dicit Augustinus in libro XI de Civitate Dei. Et in idem sentiunt Aristoteles et Averroes in IV Physicorum, et Avicenna in Sufficientia. Et ideo anima accipiens aeviterno adjacens nunc, et protendens ipsum per indefcientiam ad omne tempus et temporale, facit continuam moram, quae dicitur aeviternitas : et non potest imaginari aliquid aliud quod faciat contiunitatem. Omne enim continuum quod non ex se continuum est, oportet quod continuum sit ex relatione sui ad aliquid quod per se continuum est : hoc autem non est nisi tempus et temporale : aeviternitas ergo relata ad hoc per indefiicientiam mora non interrupta, accipit contiunitatem.

Ad aliud dicendum, quod in aeviterAd quest nitate substantia est et esse, sive quod est et quo continuum est. Unde nunc secundum se acceptum, constituit substantiam sive id quod est aeviternitas : acceptum autem sub esse indefiicientis protensi secundum potentiam in operationes non continuas, sed vicissitudinatas, constituit esse aeviternitatis secundum quod mora continua est.

Quaeritur etiam, Qualiter tale nunc constitutivum est aeviternitatis secundum substantiam et esse ejus?

MEMBRI SECUNDI

Solutio. Dicendum, quod quinque prima rationes de necessitate procedunt, et ideo concedenda sunt.

Ad eam autem qua itur in contrarium, solvendum est per ea qua dicta sunt in praecedenti quaestione de nunc aeternitatis, quod scilicet omnium talium qua in genere mora sunt, esse secundum totam vel maximam sui partem, est

ARTICULUS II.

Qualiter nunc temporis constituit tempus 1 ?

Ulterius quaeritur, Qualiter nunc temporis constituit tempus?

<--- Page Split --->

Nunc enim temporis est, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum, quod adjacet ei quod fertur, quod unum et idem est in tota latione : divisum tamen secundum motum, secundum esse hic et ibi, sive ante et post. Et ideo nunc illud unum in substantia est, sicut id quod fertur continuans inter prius et posterius, et sicut id quod fertur, continue extenditur ab ante in post in magnitudine per quam movetur. Et sic dicitur nunc instans, hoc est, non stans : quia continue fluit a priori in posterius. Ex hoc patet, quod alias differentias constitutivas habet nunc temporis, et alias nunc aeviternitatis, et alias nunc aeternitatis. Nunc enim aeternitatis totum simul est et stat in substantia, virtute, et operatione ejus quod est æternum. Nunc autem aeviternitatis stat quidem et simul est in substantia aeviterni, sed secundum quod adjacens est potenti, cujus potentia aliquid sui extra se habet ad quod extendatur, non potest intelligi totum esse simul.

Item, Secundum quod intelligitur adjacere operanti quod numeratur in operibus suis, non potest intelligi esse unum et idem, sed intelligi tur esse in numero. Nunc autem temporis, nec adjacet stanti, nec multas operationes vicissitudinatas facienti, sed unam continuam, cujus primum medium et ultimum non sunt simul : cujusmodi operatio motus est, secundum quod motus est actus mobilis et non moventis. Oportet ergo, quod nunc temporis sit in numero numerante primum et medium et ultimum in motu, et secundum quod est in hoc numero, non simul sit, sed continue procedens a priori in posterius.

Ex hoc sequitur determinatio quaestionis quae primo quaesita est, scilicet utrum sit idem nunc aeternitatis, aeviternitatis, et temporis constitutivum secundum esse et substantiam ?

Patet enim, quod hoc impossibile est : eo quod Aristoteles determinavit in X primae philosophiae, quod unumquodque

mensuratur sui generis minimo et simplicissimo. Dico autem minimo, positione vel natura : positione, ut in ponderibus vel magnitudinem habentibus : in illis enim natura minimum accipi non potest : et ideo oportet, quod quoad nos accipiatur, ut in ponderibus minimum dicitur quod quoad nos certissimae est quantitatis vel ponderis, ut in ponderibus dicitur esse granum hordei, in magnis digitus, in aridis modius, in liquidis lagena. Et haec iterata per numerum, totam certificant quantitatem vel pondus. In mensura autem essentiarum minimum accipitur per naturam, quod vel est stans per indeficientiam, vel protensum ad aliquid extra se per virtutem, vel numeratum in operatione vicissitudinaria vel continua, cujus primum medium et ultimum non sunt simul, totum esse mensurat substantiae virtutis et operationis. Et hoc modo nunc mensurans esse substantiae, virtutis, et operationis aeterni : et nunc mensurans esse substantiae, virtutis, et operationis aeviterni : et nunc mensurans esse substantiae, virtutis, et operationis generabilium et corruptibilium, nullo modo potest esse idem.

Objiciunt tamen quidam in contrarium per hanc locutionem : Quando Deus est, angelus est, et motus est : haec igitur tria simul sunt. Simul autem sunt quae in uno nunc sunt et eodem. Deus autem non est nisi in nunc aeternitatis. Ergo Angelus est in eodem nunc, et motus in eodem, ergo in nunc aeternitatis sunt aeternum et aeviternum et temporale. Sed sicut se habet aeviternum et temporale ad aeternum, ita se habent nunc aeviternitatis et temporis ad nunc aeternitatis. Ergo idem nunc quod est aeternitatis, est aeviternitatis et temporis.

Adhuc, Dixerunt quidam, quod nunc aeternitatis est in nunc aeviternitatis et in nunc temporis, sicut causa in causato, et sicut exemplar in exemplo similiori et dissimiliori. Similius enim ad nunc aeternitatis, est nunc aeviter-

<--- Page Split --->

nitatis, et dissimilius nunc temporis. Et ponunt simile ad hoc, sicut creatio est in creatis per imaginem et vestigium similius et dissimilius.

Per rationem etiam ostendunt hoc ipsum. Dicunt enim in re mota tria esse, essentiam scilicet, et substantiam ejus quod fertur, et id quod fertur, secundum quod fertur, et tria illis adjacentia. Et cum essentia secundum suum esse stet tota, simul dicunt illi adjacere nunc aternitatis. Et cum substantia ejus quod fertur, potentiam habeat extensam, sed stantem secundum esse et actum, dicunt illi adjacere nunc aeviternitatis. Et cum id quod fertur secundum quod fertur, actu sit protensum ab ante in post, dicunt illi adjacere nunc temporis. Et sicut ab essentia ejus quod fertur, procedit substantia ejus quod fertur, et a substantia ejus quod fertur, procedit latio ejusdem : ita dicunt, quod nunc aeternitatis paulatim procedit in nunc aeviternitatis per defectum hujus differentiae, quod est stare substantia simul, virtute, et operatione. Et ulterius per defectum ejus quod est stare, deficit in nunc temporis. Et hoc dicunt esse quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae :

« Qui tempus ab ævo Ire jubes.

Sed hoc videtur mirabile, quamvis nubile sit, et quamvis sit verum pro ultima parte. Quia non quaeritur hic, Qualiter nunc fluat a nunc ? Sed quaeritur, Utrum idem nunc sit aeviternitatis, aternitatis, et temporis ? Nec quaeritur, Qua-

liter unum exempletur ab altero, vel qualiter unum sit in altero ut exemplar in exemplato ? Sed quaeritur, Utrum om nia tria nunc sint idem per substan tiam ?

SOLUTIO. Unde dicendum sicut prius, quod non sunt unum, sed diversa.

Ad argumentum autem quod inducunt, dicendum quod peccat secundum fallaciam æquivocationis. Cum enim in prima dicit, Deus est nunc, et Angelus est nunc, et motus est nunc : nunc est adverbium, et significat quando, quod ex adjacentia præsentis temporis relinquitur. Cum autem infertur in conclusione ergo idem est nunc æternitatis, æviternitatis, et temporis : nunc est nomen, et significat substantiam constitutivam æternitatis, æviternitatis, et temporis.

Si autem quaeritur, Utrum hoc quando quo dicitur, quando Deus est, Angelus est, vel motus est, sit æternitatis, æviternitatis, vel temporis ?

Dicendum, quod est quando æternitatis. Quia quorumcumque mensura est temporis ut adæquata, eorumdem est mensura æviternorum ut concomitans, et eoruindem est mensura æternitatis supereminens et excellens. Sed non convertitur : quia non omnium æternorum concomitans mensura est æviternitas, nec adæquata tempus : eo quod æternitas excellit æviternitatem secundum principium, et tempus secundum principium et finem, æviternitas autem excellit tempus secundum finem.

<--- Page Split --->

QUESTIO XXIII.

De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Deinde quaeritur de aeternitate.

Et quaeruntur quatuor.

Primum est, De aeternitate.

Secundum est, De aeviternitate sive de aevo.

Tertium, De tempore secundum quod spectat ad considerationem theologiae.

Quartum, De comparatione horum trium ad invicem.

Primo quaeritur, Quid sit aeternitas ?

Et quaeruntur duo, scilicet de aeternitate, quid sit nomine et definitione ?

ARTICULI PRIMI

PARTICULA I.

Quid sit aeternitas nomine i ?

Secundo, Quid sit aeternum, et qualiter comparetur ad aeternitatem ?

Primo ergo quaeritur, Quid sit aeternitas ?

Et sumatur definitio data a Boetio in libro de Consolatione philosophiae : « Aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio. »

MEMBRUM I.

De aeternitate.

Objicitur autem contra singulas illius difinitionis partes.

Videtur enim, quod non omne aeternum interminabile sit, nec e converso omne interminabile aeternum.

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS I.

Quid sit aeternitas ?

  1. Dicit enim Aristoteles in VI Ethicorum, quod si aliquid est necessarium, hoc est aeternum. Multa autem sunt necessaria principium et finem habentia, sicut ea quae ex cohaerentia terminorum sunt necessaria, sicut si homo est, animal est. Et in omnibus categoricis propositionibus, in quibus praedicatum est in ratione subjecti. Et in omnibus hypotheticis, in quibus consequens per intel-

<--- Page Split --->

Iectum est in antecedente, sive in quibus ab antecedentibus sumitur consequentia. Et in omnibus in quibus a repugnanti. bus sumitur consequentia oppositi antecedentis ad oppositum consequentis : sicut enim sequitur, homo est, ergo animal est : sic sequitur, non animal est, ergo non homo est. Constat autem, quod ista habent terminos principii et finis. Non ergo æternum est interminabile, ut videtur : nec e converso interminabile videtur esse æternum. Boetius enim dicit, ibidem, exponens eamdem definitionem, quod « si mundus poneretur non habere principium nec finem, sicut nonnulli Philosophorum posuerunt, adhuc non sequeretur, quod esset æternus, sed temporalis : per hoc enim non auferretur motus a mundo. Motus autem semper in tempore est. » Videtur ergo quod interminabile non sit essentiale æternitati : non ergo debet poni in definitione : nihil enim debet poni in definitione, nisi quod essentiale est definito.

  1. Adhuc, Philosophi quamvis duratione mundum ponerent æternum, et non habere principium generationis nec finem : non ponebant tamen propter hoc esse mundum increatum. Dicebant enim quod effectus per se æterni, æternus est : cum non possit dici, quod per se agens et primum agens, aliquando destitutum sit ab actione : et sic quando est Deus, mundus est : ab æterno ergo mundus est : et tamen propter motum temporalis est, quamvis non habeat durationis suæ principium.

ante æternitatem, est causa prima : quoniam est causa ei. » Quod autem causam habet, principium esse habet : et quod habet principium esse, non est interminabile ex parte principii. Æternitas ergo non est interminabilis ex parte principii. Male ergo diffinitur per interminabile.

Adhuc, Objicitur de hoc quod dicit, Vitæ.

  1. Omnis enim duratio sive mora mensura est esse primo, et non vitæ, nisi per consequens. Deberet ergo definiri per interminabile esse, et non per interminabile vitæ.

  2. Adhuc, Prima mensura æternitas est. Prima autem mensura primi mensura est. Esse autem primum est, ut dicit Philosophus in prima propositione libri Causarum, ibidem, et vita secundum est, non primum. Æternitas ergo potius mensura esse est, quam vitæ : ergo debet per esse et non per vitæ diffiniri.

SIMILITER objicitur de hoc quod dicit, Tota.

Totum enim est, quod habet partes : habitum autem est in prædictis, quod æternitas simplex mensura simplicis est : ergo videtur, quod tota non est.

Si forte quis dicat, quod totum dicitur ibi perfectum cui nihil deest, secundum quod dicit Aristoteles in II Physicorum : « Totum et perfectum idem dico. » Hoc videtur non esse de intentione Boetii : quia in definitione ponitur et totum et perfectum. Unde oportet, quod ad aliud referatur totum, et ad aliud perfectum.

  1. Adhuc, In libro de Causis, propositione secunda : « Omne esse superius, aut est superius æternitate et ante ipsam, aut est cum æternitate, aut est post æternitatem et supra tempus. » Ergo est aliquid ante æternitatem. Quod autem aliquid habet ante se, non est interminabile per carentiam principii. Non ergo æternitas per interminabilitatem debuit definiri.

  2. Adhuc, Exponit Philosophus ibidem sic dicens : « Esse vero quod est

Objicitur etiam contra hoc quod dicit, Simul.

Simul enim non convenit nisi his quæ plura sunt, relata per associationem ad unum tempus, vel ad unum locum. In æternitate autem nulla plura sunt, nec aliqua relata ad aliud mensurans per modum loci vel durationis : quia sic primæ mensuræ esset mensura, et hoc abiret in infinitum.

<--- Page Split --->

ULTERIUS obiicitur de hoc quod dicit, Perfecta.

Perfectum enim non est, quod non est factum : perfectum enim est, quod attingit ultimum terminum facti, et includit ipsum, in quo quiescit actio facientis. Alternitas autem facta non est. Ergo non est perfecta.

SIMILITER de hoc quod dicitur, Possessio, obiicitur.

Sicut enim dicit Hermes Trismegistus in libro de Causis,« Possessio est prioris in posterius sesso. » In aeternitate autem non est prius et posterius. Ergo nec possesso.

Si dicatur, quod possessio metaphorice sumitur ex eo quod habetur ad nutum. Hoc videtur inconveniens : metaphoricis enim non est definendum, sed propriis essentialibus, ut dicit Philosophus in VI Topicorum.

SOLUTIO. Dicendum, quod sex quae ponuntur in definitione aeternitatis, ponuntur ad hoc, quod separent eam ab omni eo quod non est vere aeternum.

Et primum secundum intellectum est possessio, non secundum interpretationem possessionis quam ponit Hermes, sed secundum hoc quod dicitur possessum, quod a se et intus est habitum. Nihil autem creatum habet a se esse, nec intus habet esse secundum dependentiam ad aliud, nec ad nutum habet sive ad libitum proprium, sed exspectat et accipit ab alio, quod est prima causa et fons esse. Et ideo nihil creatum habet esse possessum, sed mendicatum et mutuatum.

Secundum autem quod est interminabile esse, quod est differentia esse possessi prima quae separat ipsum ab esse creati, quod esse secundum quod est, et extra se terminos habet, scilicet prioris a quo est, et finis in quem deficit secundum se : et si stat et permanet, hoc est per accidens et per aliud, ut dicit Gregorius, quod « omnia in nihilum tenderent,

si ea manus Omnipotentis non contineret. » Et idem probant Philosophi. Esse enim est fieri et continua influentia primi principii esse. Unde quod non finitur, ex causa efficiente est agente continue, et non ex ipso. Unde omne esse creatum terminabile est, et ex parte principii et ex parte finis. Esse autem possessum non ab alio mutuatum, oportet quod interminabile sit, et ex parte principii, quia seipso est : et ex parte finis, quia sibi causa est : et ideo deficere non potest. Defectus enim causa, ut dicit Aristoteles, est distare a principio : nihil autem potest distare a seipso. Et ita cum principium sui sit, numquam deficere potest : nec cogitari potest delicere, sicut nec cogitari potest incipere : eo quod sui causa est : et quod incipit esse, ab alio incipit esse. Ad hoc ergo significandum dicit : Interminabilis vite, et non interminate vitae : quia etsi secundum actum vita creata alicujus interminata ponatur, nihilominus tamen sequitur, quod interminabilis non est.

Vitæ autem dicit secundum illam vitæ definitionem qua diffinitur in commento Aristotelis libri Causarum, quod « vita est actus ab ente quieto. » Omnino enim quietum non est, nisi causa prima : et illa est vita in seipsa : et actus ejus in omne quod est secundum influentiam esse, vigor esse est in omnibus quæ sunt. Et sic vigere in esse, dicitur vita sive vivere. Et sic dicitur, Joan. 1, 3 et 4, secundum expositionem Chrysostomi et Ambrosii : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat. Et hoc modo dicit Aristoteles in VI Physicorum, quod « actus quem ingerit primus motor in primum mobile, et per motum primi mobilis in omnia quæ substantia sunt primo mobili, est tamquam vita quædam existentibus omnibus. » Et quia vita talem vigorem plus nominat secundum nomen suum, quam nominat secundum esse ipsum, propter hoc dicit, Interminabilis vitæ.

<--- Page Split --->

Tota autem dicit, secundum illam significationem totius, quod totum et perfectum idem est. Perfectum enim ex parte agentis est : propter quod motus in movente actus perfectus est. In recipiente autem sive in eo quod movetur vel agitur, est, actus imperfectus. Et ut significetur, quod vita in primo sicut in agente est, in quo simpliciter tota est secundum omnem vitæ totalitatem, dicitur tota. Quod enim recipit vitam secundum continuam influentiam vitæ, totam vitam non recipit, sed (ut ita dirum) quamdam vitæ partem. Sicut et motus secundum totum et perfectum esse motus in movente est, in mobili autem secundum partem.

Simul vero dicit : quia non est distinguere vitam vel motum secundum quod in movente est, secundum distensionem et distantiam primi, medii, et ultimi : sed in eo quod recipit vitam, prinum, medium, et ultimum vitæ distenduntur a seipsis, et ad unum colligi non possunt. Unde Boetius seipsum exponens dicit in libro de Consolatione philosophiae : « Nihil est in tempore constitutum, quod totum vitæ suæ spatium possit complecti : sed crastinum quidem nondum apprehendit, hesternum vero jam perdidit. » Quod ergo interminabilis vitæ plenitudinem totam pariter comprehendit et possidet, cui nec futuri aliquid absit, nec præteriti fluxerit, id æternum jure perhibetur. Dicit ergo simul, ut talem fluxum vitæ separet ab æterno. Æternitas enim ab eo diffinitur secundum esse in æterno. Unde cum dicitur, quod « æternitas est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio : » sensus est, quod æternitas possidet vitam quæ est interminabilis tota simul et perfecta. Sicut et movens, et maxime primum, possidet motum interminabilem prout in ipso est, totum simul et perfectum.

Dicitur autem, Perfecta, ad excludendum recipiens vitam. Quod enim recipit vitam ab alio, vel esse, recipit eam se-

cundum potentiam privationi permixtam. Et ideo vita ejus et esse sunt imperfecta, quia imperfecti actus. Æternum autem nihil recipit : quia totum actus est, et secundum rationem perfecti vitam et esse habet, quæ aliis influit. Et hic est verus intellectus definitionis inductæ. Propter quod etiam dicit Philosophus in VII Ethicorum, quod « id quod una et simplici operatione gaudet, quæ vita est et esse, una et simplici gaudet felicitate quæ nihil habet contrarium. »

Et ex his habitis facile est respondere ad argumenta.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod æternum est necessarium, secundum quod necessarium dicitur ens necesse, nihil sui habens in potentia : et sic ens necesse et æternum convertuntur. Necessarium autem quod per positionem, vel dependentiam ad aliud, vel per cohærentiam terminorum, vel ex necessitate consequentiae necessarium est, quemdam modum entis habet quod secundum se necesse est. Et sicut participat modum entis necesse, sic denominatur ab ipso, et dicitur necessarium, et per consequens participat modum æterni, et denominatur ab ipso æternum. Et ut hoc intelligatur, ponantur exempla singulorum. Necessarium positione est, ut ponis, quod si video te ambulare, tu de necessitate ambulas : quia tali positione facta manente, necessarium est te ambulare : et sic dicitur æternum, quia incommutabile a positione : simpliciter tamen necessarium non est, nec æternum. Necessarium autem ex cohærentia terminorum, simpliciter necessarium non est, nisi in habitudine terminorum : et hoc modo incommutabile est et æternum : neutrius tamen termini significatum incommutabile vel æternum est. Idem est de habitudine consequentiarum Et non sequitur, quod in habitudine aliqua necessarium est, quod simpliciter est necessarium : fluxus enim rivi si continuatur ad fontem, necessarius est, simpliciter tamen necessarius non est. Similiter illuminatio domus

<--- Page Split --->

si aperta fenestra directe objiciatur soli, necessaria est : simpliciter tamen contingens est, et non necessaria. Similiter est de esse perpetuorum, quod ex una parte, et eadem et simili habitudine ad primam causam, esse necessarium et interminabile est : tamen simpliciter et secundum se nec necessarium nec interminabile est, nec incommutabile nec æternum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod impossibile est, quod id quod esse habet ab alio, sit æternum. Et quamvis secundum intellectum aliquid durationis suæ non habeat principium extra, sicut dicit Augustinus, quod vestigium esset æternum, si pes in pulvere esset æternus : et illuminatio esset æterna, si sol esset æternus : et hoc est quod extra nihil habet, in quo sicut in mensura incipiat ejus duratio, tamen infra se habet suæ durationis principium. Per hoc enim quod incipit esse et initium habet esse, ab ipso eodem initiatur duratio esse, secundum quod duratio forma et dispositio est durantis. Et sic non potest intelligi, quod illud quod habet principium in esse, durationis suæ etiam non habeat principium : propter quod non potest intelligi interminabile. Quod autem simpliciter interminabile est, nec habet terminari motus, vel quo extra incipiat, vel in quo deficiat. Propter quod mundus hac ratione non potest esse æternus duratione : insuper quia cum motu est, temporalis est. Sicut enim dicit Priscianus, « tempus est mensura motus mutabilium rerum. » Unde necesse est et mundum non esse æternum, et esse temporalem, secundum quod temporale est quod toto tempore, vel parte quadam temporis mensuratur.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in libro de Causis Philosophus accipit æternitatem extenso nomine pro ævternitate, et pro duratione quæ est extra durans, et quasi extrinsecus adjacens duranti. Et verum est, quod hæc principium habet a causa prima, sicut omnia alia creata, et non est interminabilis. Definitio autem prædica

data est de æternitate quæ est in æterno, et idem æterno, hoc est, quod potissime æternum est et simpliciter : et ideo sicut esse illius interminabile est, ita et æternitas. Et si quis objicit, quia interminabile dicit privationem : definientia autem dicunt quid vel quale definitum est essentialiter : et sic interminabile non potest esse definiens. Dicendum, quod nihil valet. Primorum enim non potest vera esse definitio : quia prima priora a quibus definiantur non habent : sed quodammodo definiuntur per orationem, quæ majoris est declarationis quam nomen, ut dicit Aristoteles. Et in tali definitione bene ponuntur privativa. Privativa enim per hoc quod excludunt opposita, aliquo modo determinant nomen, sicut in primo Euclidis dicitur, « punctum est cujus pars non est. »

Per hoc etiam patet solutio ad sequens. Æquivocatio enim in argumento est, secundum quod analogum æquivocæ dicitur.

Ad aliud dicendum, quod vita ibi elargata significatione sumitur pro actu esse habente quiete, sicut dictum est in explanatione definitionis. Et dicitur vita : quia talis actus secundum principium vita est, et non secundum principium esse in agente. Omne enim quod seipso principium motus est, vivit, et vita est actus ejus, ut probat Aristoteles in VIII Physicorum. In aliis autem principium motus et esse, est a generante et non in seipsis.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de his in quibus esse separatur a vita : in illis enim vita ex additione se habet ad esse. Unde in talibus dicit Philosophus, quod esse ex creatione est vita per informationem : in talibus enim vita est esse conformatum et distinctum. Hoc autem non competit prima causæ, in qua esse et vivere idem est, non differens nisi per modum significandi, qui modus est quo vita dicitur ut actus ab ente inquieto, cujus principium in seipso est et a

<--- Page Split --->

wcispo : esse autem non dicitur nisi secundum quod simpliciter est.

Ad aliud dicendum, quod totum dicitur hic, quod totum in uno simplici amploctitur, ita quod de toto nihil deest. Et hoc modo diximus motum esse in movente : quia nihil deest ei de motu. Et ex hoc totum idem est quod non secundum partem participare sive habere, secundum quod abnegatio unius oppositorum affirmationem subinfert alterius. Sic enim habere aliquid et non secundum partem, infert illud secundum totum hahere : et secundum partem habere, infert secundum totum non habere. Et iste est intellectus Boetii. Dicit enim ibidem, quod « quia accipientia esse et vitam, totam suam vitam simul amplecti non possunt, secundum partes primas medias et ultimas accipiunt, quam totam simul capere non queunt. » Et sic non superfluit quod postea ponitur perfecta.

Ad aliud dicendum, quod simul dicit associationem totius vitae in uno complexu primi simplicis, quod est primum principium et causa vitae et esse : quod in se complectitur omne principium, medium, et finem esse et vitae omnium quae sunt et vivunt : sicut motus principium, medium, et finis, in uno complexu sunt in primo movente. Quod quia facta et accipientia esse et vitam, facere non possunt, deficiunt in successionem, ut medium post primum, et ultimum post medium accipiant, quae simul accipere non valent. Unde plura quae in uno complectuntur, non sunt ut plura in interno, sed ut unum : ut plura autem sunt in creatis et secundis, quae a simplicitate primi deficiunt in successionem. Unde sensus est, quod simul in uno complectitur, quod alia per partes et successionem accipiunt. Et ideo dicit Philosophus, quod una et simplici gaudet operatione.

citur, quia perfecti, secundum quod dicit Philosophus, quod « perfectum est cui nihil deest ad esse et vitam. » Et hoc necesse est simplex esse, et non factum. Omne enim cui est aliud esse et quod est, deest aliquid ad vitam et esse, quod non habet in seipso : ex dependentia enim ad aliud accipit vitam ad esse. Et non accipitur perfectum secundum rationem nominis, sed ex ratione ejus quod sequitur ad perfectum. Quando enim perfectum attingit ultimum suae perfectionis : tunc sequitur, quod nihil deest ei de constituentibus ipsum, sed omnia habet intra seipsum. Et per hanc similitudinem translationis, nomen perfecti transfertur in omne id cui nihil deest, quamvis non perfectum, nec compositum sit, sed simplex et æternum.

Ad aliud dicendum, quod possessio sumitur, secundum quod dictum est in explanatione definitionis, pro eo scilicet quod in se et intus et ad nutum habetur : in illo enim immobiliter et quiete sedet ille qui hoc possidet, ut dicit Hermes Trismegistus.

Et quod objicitur, quod metaphorici non est definiendum. Dicendum, quod hoc verum est de veris definitionibus : sed de orationibus quae sunt majoris declarationis quam nomen, non est verum : illae enim non indicant esse rei, sed quocumque modo ad intellectum audientis declarant nomen definiti.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA II.

De definitione æternitatis secundum Richardum.

Ad aliud dicendum, quod perfecta di-

<--- Page Split --->

prout est in æterno, ideo juxta hanc de alia definitione hic quæritur, quam dat Richardus in libro de Æternitate, sic dicens : « Quid est æternitas, nisi diuturnitas sine initio et sine fine, carens omni mutabilitate ? » Quod consonat ei quod dicit Gilbertus Porretanus, qui dicit, quod « æternitatis nomine intelligitur una singularis et individua, simplex et solitaria mora, in qua neque collatio neque collectio est. » Quod explanans dicit : « Hoc nomen quod est perpetuitas sive ævitemitas, sine collatione collectio est : hoc vero nomine quod est sempiernitas, cum collatione collectio intelligitur : nomine autem æternitatis neutrum, hoc est, neque collatio, neque collectio. »

Quæritur ergo, Si æternitas secundum essentiam est diuturnitas ?

  1. Diuturnitas enim derivatur a die, sicut et mensuritas a mense : æternitas autem simplex est : videtur ergo, quod diuturnitas non est.

  2. Præterea, Hoc quod Richardus vocat diuturnitatem, Gilbertus vocat moram : et videtur, quod nulla sit una et simplex mora. Mora enim dicit durationem extensam a longo præterito in præsens, quod sine divisione partium esse non potest. Videtur ergo, cum æternitatis partes nullæ sint, quod nec mora sit, nec diuturnitas.

  3. Præterea, In æternitate videtur esse et collectio multorum et collatio. Daniel, xii, 3 : Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates. Æternitates autem sine collectione et numero esse non possunt. Ergo æternitas non est sine collectione collationum, et per consequens non est sine mutabilitate.

  4. Adhuc, In Psalmo lxxvi, 6 : Amos æternos in mente habui. Item, Psal. c1, 28, et ad Hebr. i, 12 : Anni tui non deficient. Et, Michææ, v, 2 : Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.

  5. Adhuc, Ad Roman. xvi, 25 : Secundum revelationem mysterii temporibus

æternis. Ergo in æternitate sunt dies, anni, et tempora, quæ nec sine collectione nec sine collatione esse possunt : ergo in æternitate est et partium collatio et collectio.

  1. Adhuc, Cum sicut habetur, Daniel. xii, 3, perpetue sunt æternitates, videntur esse plures æternitates quam una.

  2. Adhuc, Cum de æterno dicatur, fuit, est, erit, quæ non nisi variabili accidunt, videtur quod æternitas sine va- ratione non sit, nec sine commutabilitate.

SOLUTIO. Ad omnia hæc solvere non est difficile, si ad memoriam revocentur quæ dicta sunt de nunc æternitatis, et de æternitatis definitione. Æternitas enim re et rei quidditate nihil aliud est, nisi diuturnitas vel mora una et singularis et simplex, hoc est, unius et indivisibilis et singularis secundum substantiam, esse, virtutem, et operationem : et simplicis, hoc est, sine omnibus partibus componentibus, et sine motus dividentis ipsum variatione. Motus enim dividit id quod movetur, in partim esse a quo, et in partim esse ad quem. Et tale unum singulare et simplex et indivisibile et indeficiens non potest esse nisi mora vel diuturnitas unica, singularis, simplex, et invariabilis, sive incommutabilis. Una : quia pluralitatem partium non habet. Singularis : quia non conjuncta sive copulata alicui pluralitati substantiae, esse, virtutis, et operationis, secundum quod operatio in operante est et non in operatis. Simplex : quia secundum se penitus indivisibilis. Sine variatione : quia nihil penitus extra se habet, quod per motum accipiat, et intrinsecorum sibi nihil per motum perdere potest : et ideo nec præteritum, nec futurum habere potest, sed præsens stans et non se movens indeficienter. Et hoc sonat nomen æternitatis, quod componitur ab ex vel extra, et terminus : quia extra terminationem est positum, quia scilicet terminatur intra se pars ad partem, sicut præteritum ter-

<--- Page Split --->

minatur ad præsens, et futurum incipit a præsenti, et communis terminus est præsens ad quem copulantur præteritum et futurum, et extra terminum ad quem totum vel ante vel post copulatur. Tale quid igitur est æternitas secundum rem et secundum modum.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod diuturnitas et mora dicitur æternitas, non per extensionem ejus quod est substantia et quid æternitatis, sed per extensionem animæ extendentis ipsam per indeficientiam excellenter super omnem durationem quæ sub ipsa est. Et ideo non dividitur secundum substantiam et partes quæ in ipsa æternitate sunt, sed secundum substantiam et partes quæ sunt in duratione durantium sub ipsa. Et hæc divisio virtutis, non quantitatis est, qua dividitur in ea secundum ea quæ virtualiter continet : sicut dicit Augustinus in libro de Quantitate animæ, quod virtus Herculis dividitur, quia potest in unum, duos, tres, et excellit. Et virtus animæ est, quia potest in visum, auditum, gressum, et excellit. Et virtus æternitatis est, quia per indeficiendam continentiae potest in perpetuum, et excellit secundum principium : et potest in omne tempus et temporis partes, et excellit secundum principium et finem.

sub se excellenter et eminenter : in omnibus enim his numquam deficit. Et hoc notat in modo loquendi. Non enim dicit, Anni non deficiunt, sed anni tui : qui non tui sunt per mobilitatem, sed per continentiam. Nec dicit, A diebus, sed a diebus æternitatis, hoc est, qui continentur ab æternitate. Et hoc notat Anselmus dicens, quod « sicut unum nunc temporis simplex est, et simpliciter continet omnem locum et omnia quæ in loco sunt, nulli eorum deficiens : ita unum nunc æternitatis continet omne tempus, et omia quæ in tempore sunt, nulli eorum deficiens. »

Ad aliud dicendum, quod tempora æterna dicuntur propter eamdem rationem. Dicunt tamen quidam, quod tempora æterna sunt in mente divina ab æterno disposita. Et per hoc denominativum, æternum, tempus extrahitur extra suam rationem, et pro ævternitate accipitur, sicut cum dicitur, causatum in causa est causa.

Ad aliud dicendum, quod non sunt plures æternitates quæ simpliciter æternitates sunt : sed sunt plura æternitatem participantia secundum illam proprietætem æternitatis quæ carentia est finis : et secundum pluralitatem talium plures dicuntur æternitates.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens de Richardo.

Ad aliud dicendum, quod sicut Damascenus dicit, quod unum sæculum Dei, quod est æternitas, continet multa sæcula quæ sunt spatia durationis singulorum, et ideo dicitur sæculum sæculorum : ita una æternitas et simplex, quæ simpliciter est æternitas, continet multas æternitates, quæ per participationem dicuntur, quæ nihil aliud sunt quam duratio singulorum finem non habens. Et hoc notat quando dicit in perpetuas æternitates.

Ad aliud dicendum, quod anni indeficientes, et dies æternitatis, et hujusmodi omnia, non dicuntur propter divisionem æternitatis in se, sed propter divisionem perpetuitatis et temporis, quæ continet

Ad ultimum dicendum, quod in æternitate nulla est variatio, nec mutabilitas. Et quod verba cujuslibet temporis dicuntur de æterno, ut dicit Magister in libro I Sententiarum, distinctione octava, ex verbis Augustini de Civitate Dei, est propter variationem temporalium, quæ continet, nulli eorum deficiens. Et ideo sic exponit ea : « Fuit quod numquam defuit, erit quod numquam deerit, est qui semper est. » Secundum hoc nihil collectionis partium, vel collationis prioris et posterioris, vel mutabilitatis, vel variationis est in æternitate.

Ex his enim, ut dicit Gilbertus in commento super Boetium, accipitur, quod differentia est æternitatis et sempiternitatis. Sempiternitas enim dicitur,

<--- Page Split --->

quam facit nunc sese movens indeficienter, et sine fine collectio ipsius nunc collatione priorum et posteriorum. Unde Boetius : « Nunc stans et permanens æternitatem facit, nunc currens in tempore facit sempiternitatem. » In cursu enim et motu collectio et collatio est : et sic dicitur sempiternitas.

Aliquando autem dicitur improprie æternitas, quasi semper æternitas, et tunc sonat indeficientiam ipsius nunc stantis. Et hoc est quod dicit Boetius in lib. de Trinitate: « Divinum nunc permanens, nec movens se se, atque consistens, æternitatem facit : cui novum si adjicias semper, facies ejus quod est nunc jugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum, quod est sempiternitas. » Et dicitur jugis cursus, non quod ipsum currat, sed quia non deficiat currentibus sub ipso.

MEMBRII

ARTICULUS II.

Quid sit æternum ?

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA I.

Quid sit æternum æternitate mensuratum 1 ?

Secundo quaeritur, Quid sit æternum ? Et non quaeritur, Quid sit definitione,

sed quid sit æternum æternitate mensuratum ?

  1. Et communiter dicitur, quod Deus est æternus, eo quod solus habet substantiam, esse, virtutem, et operationem, secundum quod est in operante stantem indeficienter, et nullo modo sese moventem, sicut et in Psalmo ci, 28, dicitur : Tu autem idem ipse es. Et alibi, Psal. iv, 9 : In pace in idipsum. Nihil autem secundorum hæc habere potest. Unde si secundum mensuras differunt mensurata, videtur quod solus Deus æternus sit. Et ita videtur dicere Athanasius : « Æternus Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus. » Et quod ratione essentiae loquitur, patet per consequens : « Non tres æterni, sed unus æternus. »

  2. Adhuc, Isa. l.vii, 15 : Hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem. Non dicitur habitare æternitatem, nisi quia æternus : videtur ergo, quod solus Deus sit æternus.

  3. Adhuc, Æternitati convenit sine fine et sine principio esse, et sine omni variatione et mutabilitate : hæc autem soli Deo conveniunt : solus ergo Deus æternus est.

  4. Adhuc, Boetius dicit, quod « nunc stans non movens sese, æternitatem facit : » sed nunc non est stans in se, nisi quia per intellectum illud stans est cui adjacet. Cum ergo nihil sit stans penitus, nisi divinum esse, videtur quod nihil sit æternum nisi esse divinum tantum : ita quod etiam proprium sit ei esse æternum, et non possit hoc nomen, æternum, creaturis communicari.

  5. Adhuc, Nisi solus Deus esset æternus, non distinguerentur æterna a temporalibus et æviternis. Omnia enim facta, aut æviterna, aut temporalia sunt, sicut præhabitum est : quia quod habet principium, non potest esse æternum : relinquitur ergo, quod solus Deus æternus sit.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Anselmus in Monologio : Vel hoc solo veram æternitatem soli inesse illi substantiæ quæ sola non facta, sed factrix inventa est esse, aperte percipitur, quoniam vera æternitas principii finisque meta carere intelligitur, quod nulli rerum creatarum convenire eo ipso quod de nihilo factæ sunt, convincitur 1. » Ex hoc relinquitur, quod solus Deus æternus sit, et quod proprium sit sibi æternum esse, et quod nomen æterni incommunicabile nomen sit, uni soli conveniens.

In contrarium hujus videtur esse, quod Scriptura de multis æternis loquitur, sicut in Psalmo cxlivii, 6 : Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi. Et loquitur de sole et luna et aliis cælestibus.

Adhuc, Dicitur supplicium æternum, et dicitur vita æterna. Matth. xxv, 46 : Hlunt hi in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam.

Dicitur etiam anima æterna, si beatitudinem consequatur. Augustinus in lib. I.XXXIII Quæstionum, quæst. 23 : « Anima æternitatem consequi creditur. »

Videtur ergo, quod plura sunt æterna, et quod æternum esse non sit proprium Dei, et nomen æterni communicabile sit,

St hoc aliquo modo conceditur : tunc quaeritur, Utrum nomen æternum univoce dicatur de creatore et creaturis ?

Et videtur, quod non.

Nihil enim univoce dicitur de creatore et creaturis, sicut nec de causa et causato : quod enim in causa est, est in ea per modum causæ : et quod est in causato, est in eo per modum causati, ut dicitur in libro de Causis : hæc autem eisi quandoque habeant idem nomen, ad unam tamen rationem substantiæ non possunt reduci.

Sed contra hoc esse videtur, quod

  1. Id quod dicitur per participationem, univoce dicitur, ut dicit Aristoteles. Ho-

mo enim participat animal, et inferius suum participat superius, et univoce dicitur de illo. Dicit autem Augustinus in lib. LXXXIII Quæstionum, quæstione 23, quod « anima æterna fit æternitatis participatione. » Non ergo æquivoce dicitur æternum.

  1. Adhuc, Denominativum non est æquivocum : denominationate autem dicitur Angelus et anima æterna : non ergo æquivoce.

Solutio. Dicimus, quod hoc solvere solutio. non est grave. Dicitur enim æternum duobus modis, per essentiam scilicet, et per participationem. Per essentiam solus Deus æternus est, et sibi proprium est esse æternum, et incommunicabile est hoc nomen aliis. Participatione autem dicitur æternum esse, quod æternitatis aliquam proprietatem participat. Participare enim dicitur aliquid duobus modis, scilicet naturam aliquam communem secundum totam essentiam accipere, et secundum ambitum suæ potestatis ad partem suæ communitatis determinare : et hoc modo species participat genus, et omne inferius essentialiter participat suum superius. Alio modo dicitur participare, non naturam secundum veritatem essentiae accipere, sed naturae proprietatem, et illam ad quemdam modum essendi determinare. Et tale commune sic participatum a diversis, nec univoce, nec æquivoce dicitur de illis, sed per analogiam, sicut ens dicitur de substantia et accidentibus. Et hoc modo participantia æternitatem per prius et posterius dicuntur æterna.

Sunt autem duæ proprietates in æternitate, quæ maxime participantur a creaturis, scilicet incommutabilitas, et carentia finis. Est enim aliquid simpliciter incommutabile in substantia, esse, virtute, et operatione : et hoc primo et per se incommutabile est, ut Deus. Est etiam aliquid per substantiam incommutabile,

<--- Page Split --->

tamen commutable virtutibus et accidentibus et operatione ut Angelus et anima beata. Et est incommutabile ab esse, commutabile tamen ad esse, et commutabile motu et virtute et operatione, sicut corpora cœlestia. Et ideo participatione hujus proprietatis Deus primo æternus, secundo Angelus, tertio anima, et quarto corpora cœlestia. Ista enim simpliciter incommutabilia non sunt, sed incommutabilitatis quemdam habent modum secundum plus et minus, et prius et posterius.

Similiter est de carentia finis. Quædam enim carent fine, ita quod non habeant potentiam qua finiantur in se, nec in alio superiori, ut Angelus, et anima, et substantia circuli cœlestis, et etiam substantia elementorum quantum ad materiam primam quæ est in eis. Materia enim prima manet ut subjectum mutationis, et ut relicta post mutationem. Et hoc modo dicuntur æterna : quia numquam finienda, non habentia potentiam finiendi in se, nec in alio superiori quod faciat ipsa finiri : eo quod quiescit operatio ejus in ipsis et influxus ad esse. Quædam vero ex carentia finis dicuntur æterna : eo quod non habeant potentiam quæ finiantur in seipsis, quamvis habeant rationem in alio propter quod sunt, qua finiri debeant et finiantur. Et hoc modo æternus dicitur cœlestis motus et generatio et corruptio in mundo, et successio noctis et diei. Psal. cxLVIII, 6 : Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi. Hæc enim sunt ad complendum numerum electorum, qui determinatus est in præsentia Dei : et completo illo quiescent et finientur : quia tunc primus motor non influet amplius motum : et sic cessabit motus in mobili. E converso dicitur aliquid æternum, eo quod habet potentiam ad finem in seipso, et non in alio : sicut simplicia dicuntur æterna, quia superius potentius est ad tenendum ea in esse, quam potentia quæ ipsis est ad finitionem eorum. Et secundum quod ista participantur, sic plus et

minus,prius et posterius dicuntur æterna. Unde plus sunt æterna quæ carent potentia finiendi et in se et in alio, quam illa quæ carent potentia altero modo tantum. Et plus æterna sunt quæ carent potentia finis in alio, quam quæ carent in seipsis : quia, sicut dictum est superius,potentius est ad tenendum ea in esse, quam principium intrinsecum ad finiendum vel non finiendum. Secundum ergo hunc modum per prius et posterius dicuntur æterna : et prædicatur æternum de ipsis non univoce, sed secundum analogiam.

Et per hoc patet solutio ad omnia.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA II.

Qualiter æternitas comparetur ad æternum ?

Quæritur etiam, Qualiter æternitas comparetur ad æternum ?

Et ibi quæruntur duo : quorum primum est, Utrum æternitas essentialiter sit æternum, vel adjaceat æterno extrinsecus, ita quod aliquo modo est essentia æterni, et aliquo modo adjacet ei sicut mensura adæquata esse ejus ?

Secundum est, Si conceditur, quod aliquo modo est essentia æterni, et aliquo modo adjacet ei sicut mensura esse ipsius, utrum aliquid aliud possit esse mensura adæquata æternitati, quod etiam mensuret esse æterni, vel non ?

<--- Page Split --->

est prima causa, quæ est ante æternitatem, quia est causa ei ut sit. »

PARTICULE SECUNDE

SUBPARTICULA I.

Ultum æternitas comparetur ad æternum per essentiam, vel per rationem mensurae extrinsece adjacentis 1 ?

Primo ergo quæritur, Utrum æternitas comparetur ad æternum per essentiam, vel per rationem mensuræ extrinsecus adjacentis ?

Et videtur, quod per essentiam.

  1. Anselmus, « Æternitas ejus rei est quæ nihil aliud est quam ipsa, immutabile ens et sine partibus. » Videtur ergo, quod æternitas essentiali prædicatione dicitur de Deo æterno.

SMILITER videtur, quod non comparetur ad ipsum ut mensura extrinsecus adjacens esse ejus : quia

  1. Immensi nulla est mensura. Dicit autem Athanasius, quod « non sunt tres immensi, sed unus immensus. » Unde ratione essentiae immensus est, et sic immensi non est mensura. Videtur ergo, quod esse divinum æternitate non mensuratur.

  2. Adhuc, Mensura certificat quantitatem vel molis, vel virtutis, vel ponderis. Cum ergo quantitas non certificatur, videtur non habere mensuram. Sed quantumcumque de esse divino accipiatur, plus remanet extra accipientem quam acceptum sit. Mensura ergo nulla certificari potest esse divinum : infinitum enim est. Infinitum enim accipienti semper relinquitur extra aliquid accipere, ut dicit Aristoteles in II Physicorum.

  3. Adhuc, Constat, quod æternitas ab æterno est et sine principio : et Deus ab æterno et sine principio est. Si ergo æternitas non sit Deus, plura erunt ab æterno : quod non recipit Catholica fides, et ratio non admittit : eo quod factum est omne quod Deus non est. Dicit enim Philosophus Mellissi esse rationem, quod factum est habere principium, et quod sui esset principium, non posse esse infinitum.

mrn. In CONTRARIUM videtur esse

  1. Quod dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quæstione 23, quod « Deus est auctor æternitatis, et sic æternitatis causa : » causa autem et effectus per essentiam numquam idem possunt esse.

  2. Idem probatur per secundam propositionem libri Causarum, ubi dicitur, quod « esse quod est ante æternitatem,

SOLUTIO. Dicendum, quod æternitas solutio, principaliter et proprie dicta, duo habet in se, scilicet permanentiam esse, et extensionem esse permanentis, quam facit anima extendens esse sine principio in omne præteritum, et sine fine in omne futurum. Et per primum horum æternitas est in Deo, et est essentia divina. Et sic essentialis est prædicatio cum dicitur, Deus est æternus. Unde Deus est sua æternitas, et æternitas Dei est Deus. Et quoad hoc procedunt duræ rationes prime.

Quoad secundum vero æternitas est mora et diuturnitas quæ secundum acceptionem animæ ut mensura adjacet esse divino. Et hoc est in intellectu accipiente respectu præteriti per memoriam, respectu præsentis per intellectum, respectu futuri per prudentiam : ut dicit Au-

<--- Page Split --->

gustinus in libro XI Confessionum, cap. 20. Et quia quoad hoc esse in anima est æternitas, quoad hoc esse non est Deus, et quoad hoc esse Deus est auctor æternitatis, ut dicit Augustinus, et causa ei ut sit, ut dicit Philosophus, et est ante æternitatem sicut causa est ante causatum.

Ad hoc autem quod objicitur, quod immensi non est mensura, dicendum quod cum dicitur : immensum mensuratur, obligatio est ad insolubile. Talia autem omnia solvuntur per fallaciam secundum quid ad simpliciter. Immensum enim simpliciter non mensuratur : secundum quid tamen mensuratur per extensionem infinitam, quae modum habet mensuræ ut extrinsecus adjacendo ipsi esse, sed actum mensuræ non habet in numerando et certificando quantitatem.

Et per hoc patet solutio ad totum quæsitum.

PARTICULE SECUNDE

SUBPARTICULA II.

Utrum aliquid aliud possit esse mensura æternitati adæquata, quod etiam mensuret esse divinum ?

Secundo quæritur, Utrum aliquid aliud possit esse mensura æternitati adæquata, quod etiam mensuret esse divinum ?

Et videtur, quod sic.

  1. Augustinus in libro XI Confessionum : « Si præsens tempus semper esset præsens, jam non esset præsens, sed æternitas1 : » sed præsens semper potest intelligi præsens sine principio et sine fine : et tunc videtur æquari æternitati,

et esse mensura adæquata ei quod est æternum : et ita aliquid videtur æquari æternitati.

  1. Hoc idem videtur velle Boetius in libro V de Consolatione philosophiæ, ubi dicit : « Vitæ immobilis præsentem statum, id est, æternitatem, infinitus ille temporalium rerum motus imitatur. Cumque eum effingere atque æquare non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate præsentiae decrescit in infinitam futuri ac præteriti quantitatem : et cum totam pariter vitæ suæ plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo numquam esse desinit, illud quod implere atque exprimere non poterit, aliquatenus videtur æmulari : alligans se ad qualemcumque præsentiam illius exigui momenti. Et quoniam manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit. » Cum igitur sub hoc genere quod est duratio, omnia infinita accepta, æqualia sint, eo quod nullum excedit alterum, vel exceditur ab ipso : et cum tempus infinitum sit et æternitas, tempus videtur æquari æternitati.

  2. Adhuc, Perpetua finem non habentia non excedit æternitas quantum ad finem : ergo ad minus quoad hoc æquiparantur æternitati, et quoad hoc possunt esse mensura æterni.

  3. Si dicatur, quod nihil æquatur æterno, nec æternitas scilicet, nec perpetuitas, nec tempus : eo quod scriptum est, Exod. xv, 18 : Dominus regnabit in æternum et ultra. Hoc nihil est. Æternum enim ibi dicitur spatium sæculi, quod non dicitur æternum, nisi per illam participationem æterni, quod non habet principium finitionis in seipso, licet habeat in alio. Et ultra hoc æternum verum est, quod Deus regnat.

  4. Adhuc, Philosophus habet pro inconvenienti in VIII Physicorum, quod Plato dicit, « gigni tempus et incipere. » Et per eamdem rationem inconveniens est, si quis dicat tempus desinere. Ergo

<--- Page Split --->

videtur, quod tempus extensionis infinitu sit sine principio et sine fine, et sic per hanc extensionem possit æquari æternitati : ergo aliquid æquatur æternitati.

IN CONTRARIUM est, quod

  1. Æternitas continens est et æviternitalem et tempus : contentum numquam adæquatur continenti : ergo nec æviternum, nec tempus, æquari potest æternitati.

  2. Adhuc, Tullius dicit, quod « tempus est pars æternitatis : » pars autem non adæquatur toti : ergo tempus non adæquatur æternitati.

Solutto . Dicendum , quodetiamsitem - pusponereturæternumesse , æternitatinonæquaretur . Ethocideoest , quiatempusadæternitatemsehabetutcau - satumadcausam , etutcontentumadcontinens : etutidquodinsehabetprincipiumdeficiendi , adidquodnonnisiprincipiumexistendiinfiniteetanteetpost : etsicutstansadmotumseha - b e t , quodestprincipiummotusejus : etitautcausasehabetæternitasadtem - p u s : etideoæternumadtempushaberesenonpotestutmensuratumadmensu - r a u s , necsicutcontentumadcontinens . Etcumdicitur , Deusinomnitemporeest , intelligeinomnitemporeesse , s i c - utinomnilocoesse : esteniminomnilocosicutcontinensomnemlocum , etsicestinomnitemporeesicutcontinensomnetempus . Estenimregulariterve - r u m , quodquotiescumquemagisforma - leetmagisspiritualediciturinesseinminusformalietminusspirituali , conti - nentiaactivaestineoquodinest , etcontinentiapassivaestineocuiinest : etsicformadiciturinmateria , etanimaincorpore : eoquodformacontinetma - teriam , etanimacorpus . Etcumdici - turintalibus , quodinsunt , habitudopræpositionisnotatpenetrationemconti - nentisincontentum , utundiqueconti - neatinlongum , latum , etprofundum .

ADPRIMUM ergo dicendum, quod Au-

gustinusloquiturperimpossibile . Sienimtempuspræsensessetsemperpræ - s e n s , nonessetparstemporis , nectem - p u s , sedessetnuncæternitatis : staretenimetmoveretse , necadjacereteiquodferturinmotu : etsitaleponereturperimpossibile , essetæternitas .

Adaliuddicendum , quodBoetiussim - pliciterdicitverum . Deficiensenimabimmobiliadmobile , etasimpliciadcompositumexpartibus , etasimulstanteetomniasuacomplectenteetpos - sidenteininfinitumcursumpriorisinposterius , tempusest , quodnonæquatæternitatem , etiamsiinfinitumsit . Nonenimdiciturinfinitumactu , sedpotentiasolum , scilicetsecundumquoddiciturinfinitumquodprivatumestpotentiafiniendiintus , sicutetmotusdiciturin - finitus . Etquoddicitur , quodinfinitasubunogenereaccepta , æqualiasunt , intelligiturdeinfinitisactu , nondeinfi - nitispotentia .

Adaliuddicendum , quodlicetperpe - tuasiveæviternafinemnonhabeant , etideosecundumdiuturnitatemnonexce - danturabæternitate : tamennonæquanteaminmodononhabendifinem , etincausa : potentiamenimhabendifinemhabentintussicutomnecreatum : quodautemsecundumactumnonfiniuntur , abinfluxuhabentsuperiorum , nonaseipsis .

. Adaliudquoddeeodemdicitur , d i - cendumquodillaresponsionullaest , sicutprobatobjectio .

Adaliuddicendum , quodtempusinse , secundumquodadjacetmotuicirculicælestis , nonhabetprincipiumquoinci - p i a t , velquofiniatur : extrasetamenhabet , sicutetipsemotus . Etextraseprincipiuminceptionistemporisestfa - ciensetdeterminansmovensprimum , etmobileprimum , etmotumprimumadcausamgenerationisetcorruptionisin - quietæ . Principiumautemfinitionisestcompletusnumerusgeneratorum , p r o - pterquemestmotuscælestis , inquosic - utinultimointentopermotumjamha -

<--- Page Split --->

bito quiescit movens a movendo, et mobile ne moveatur ultra, et cessat motus. Sic enim cessat omnis motus sapientis fabri, architecti, latomi, et omnium qui motu instrumentorum operantur ad aliquod intentum ultimum: habito enim illo, nec ulterius ipsi movent, nec instrumenta moventur.

MEMBRUM II.

De aeviternitate sive aevo.

Quod autem Philosophus pro inconvenienti habet, quod Plato gignit tempus et motum, ideo est, quia principium gignitionis suae et destitionis suae non habet in seipso : eo quod de tempore nihil est nisi nunc fluens : et ideo semper accipitur ut finis praeteriti, et principium futuri. Si ergo in nunc inciperet tempus, cum sit finis praeteriti, et principium futuri, sequeretur quod tempus esset ante primum tempus, quod est inconveniens. Et si nunc deficeret tempus, cum sit principium futuri, sequeretur quod tempus esset post ultimum tempus, quod iterum inconveniens est. Et inconveniens non sequitur nisi ex inconvenienti dato vel posito. Inconveniens ergo est, quod tempus habeat in se principium incipiendi vel deficiendi.

Deinde quaeritur de aeviternitate sive de aevo.

Circa quod quaeritur, Quid sit?

Et secundo, De proprietatibus ejus, quibus distinguitur ab aeternitate et tempore.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS I.

Quid sit ævum 1 ?

Quæ incontrarium objiciuntur, concedenda sunt.

Ad dictum tamen Tullii dicendum, quod Tullius non intelligit, quod tempus sit pars integralis vel essentialis aeternitatis proprie dicte, sed quod habet quamdam proprietatem partis ad moram sive diuturnitatem, quae per intellectum extensa intelligitur sine principio et fine, in hoc quod sicut pars minor est toto, et extenditur a toto : ita tempus tota illa mora vel diuturnitate minus est, et extenditur ab ipsa secundum principium et finem. Secundum hoc esse autem aeternitas non est in aeterno ut mensura adaequata ei, sed in anima, ut prædictum est.

Quid sit ævum ?

Extrah i potest a Dionysio in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit Dionysius : « Proprietas ævi est antiquum et invariabile, et totum secundum totum metiri. » Alia translatio sic habet : « Proprietas ævi est antiquum et immutabile et universale metiendo 2. » Unde secundum communem usum ævi, ævum est mensura eorum quæ facta sunt, sed finem non habent. Et hoc modo quaeritur de ævo.

Videtur autem, quod talis mensura esse non sit, sed talia participative sint aeterna :

  1. Quod autem participative est aliquid, non secundum rationem propriæ mensuræ convenit illi : videtur ergo,

<--- Page Split --->

quod ævum propria mensura non sit alinujus.

  1. Adhuc, Dionysius distinguit ævum, dicens quod multipliciter dicitur. « Etenim non omnino et absolute ingenita et vere æterna, ubique Scriptura dicit, sed et incorruptibilia et immortalia et invariabilia et eodem modo existentia, sicut quando dicit : Elevamini, portæ æternales 1 : et similia. » Ex hoc accipitur, quod increata æterna sunt, et facta finem non habentia.

Item, Dionysius : « Multoties autem et antiquissima ævi nominatione figurat. »

Tertio, Dicit Dionysius : « Et totam rursus temporis dispositionem secundum nos quandoque ævum Scriptura appullat, secundum quod ætates mundi distinguuntur. »

  1. Adhuc, Dionysius dicit, quod ævum dicitur uniuscujusque vita, maxime si longa, secundum quod dicitur, Job, xxxii, 9 : Non sunt longævi sapientes. Aliquando dicitur, quod participabimus post hunc vitam, ut dicit Dionysius. Et hæc sunt verba ejus : « Et nos hic secundum tempus terminatos, ævo participaturos theologia dicit, quando incorruptibile et semper eodem modo habens ævum consequemur. » Ex hoc relinquitur, quod ævum est mensurans esse beatorum : quod quidem factum est, finem tamen non habens.

  2. Hoc idem accipitur ex alio verbo Dionysii, ubi dicit sie : « Et quandoque in eloquiis et temporale ævum glorificatur et æternum tempus : quamvis scimus ipsis (hoc est, ex ipsis eloquiis) magis et magis proprie existentia ævo (supple, participare), et ea quae sunt in generatione et tempore. » Ex hoc accipitur, quod ævum proprie est incommutabiliter existentium : tempus autem mutabilium generatorum et corruptorum. Et ex hoc relinquitur idem quod prius, scilicet quod ævum non sit mensura, sed participatio quaedam proprietatis æterni.

  3. Adhuc, Idem accipitur ex alio verbo Dionysii ubi sic dicit : « Æterna quidem et sine tempore secundum cognitos sibi subaudire modos : media autem existentium et factorum quæcumque secundum aliquid quidem ævo, secundum aliquid vero tempore participant. » Ex hoc accipitur, quod ævum non est nisi quaedam participatio proprietatis æterni, quantum ad illam proprietatem scilicet, quod incommutable secundum esse.

  4. Hoc idem videtur esse per beatum Augustinum in libro LXXXIII Quæstionum, ubi dicit sie : « In hoc distat tempus ab ævo, quod illud stabile, istud autem mutabile est. » Videtur ego, quod ævum non sit nisi participatio proprietatis æterni.

  5. Hoc etiam videtur per rationem. Nunc enim non potest intelligi nisi stans, vel non stans : quia inter contradictoria non est medium : nunc autem stans æternitatem facit, ut dicit Boctius : non stans autem facit tempus : et sic nullum est quod faciat ævum : sed videtur relinqui, quod ævum sit quaedam participatio proprietatis æterni.

  6. Hoc idem videtur ex libro de Causis, propositione tertia, ubi sic dicit : « Inter rem cujus substantia et actio sunt in momento æternitatis, et inter rem cujus substantia et actio sunt in momento temporis, est medium : et est illud cujus substantia est in momento æternitatis et operatio in momento temporis. » Ex hoc accipitur, quod nullum est momentum ævi vel ævternitatis constitutivum.

In contrarium hujus est quod dicit Sed contra.

  1. Dionysius in libro de Divinis nominibus, sic : « Deum et sicut ævum et sicut tempus laudare convenit, sicut temporis omnis et ævi causam 2. » Si ergo Deus est et temporis et ævi causa, et causatum differt a causa secundum essentiam et esse, sequitur, quod ævum sit essentia

<--- Page Split --->

quaedam causata, differens ab æternitate et tempore.

  1. Adhuc, Eccli. 1, 1 : Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante ævum. Ex hoc relinquitur, quod Deus et quæ in Deo sunt, ante ævum sunt. Relinquitur ergo, quod sit duratio inter æternitatem et tempus media existens.

  2. Adhuc, Per rationem probatur idem. Mensuræ enim differunt secundum mensurara. Differt autem esse quod nec incipit nec desinit, ab esse quod incipit sed non desinit, et ab esse quod incipit et desinit. Ergo sicut esse differunt, ita mensuræ differunt. Sicut ergo propriam mensuram habet esse quod nec incipit et desinit, et propriam esse quod incipit et desinit : ita propriam habebit esse quod incipit, sed non desinit : et hanc dicimus esse ævum vel ævternitatem.

dum quod inter contradictoria quandu negatio est extra genus non est medium: sed quando negatio est in genere, tum relinquit aliquid, et negat aliquid, et si dicitur in divisione nunc, quod est num stans, et nunc non stans : et tale est num ævi quod est stans secundum esse substantiae, non autem stans secundum esse virtutis et operationis, sicut satis in pracedentibus determinatum est.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

De duabus proprietatibus ævi.

Solutio.

Ad auctoritates.

Solutio. Hoc videtur esse concedendum.

Ad ea quæ objiciuntur, quod non sit nisi quædam participatio proprietatis æterni, unica est responsio, quod scilicet quia ævum est media duratio inter æternitatem et tempus, oportet quod in aliquo conveniat cum æternitate, et in aliquo cum tempore. Non enim est medium per abnegationem, sed per participationem. Participatio autem duobus modis est. Aliquando enim extrema per essentiam constituunt medium, ut in mixtis. Et de illis aliquo modo potest dici, quod non omnino separantur essentialiter ab extremis. Aliquando extrema constituunt medium, non per essentiam, sed proprietatis alicujus participatione, sicut anima dicitur media inter intelligentiam et naturam, et intelligentia media inter primam causam et animam. Et tunc medium secundum totam essentiam diversum est ab extremis.

Ad 7 et 8. Ad 10 quod objicitur de nunc, dicen-

Juxta hoc quæritur de proprietatibus ævi : et maxime de duabus, quarum una est, Utrum ævum totum secundum totum metiatur, ut dicit Dionysius ?

Et secundo, Utrum ævum in omnibus ævternis sit mensura una, sicut æternitas est mensura una, et sicut tempus est mensura una ?

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA I.

Utrum ævum totum secundum totum metiatur 1 ?

Videtur, quod non sit proprietas ævi, totum secundum totum metiri.

  1. Quod enim simul et in uno suum esse non possidet totum, uno simplici totum

<--- Page Split --->

metirinonpotest : nullumfactuminuno simplicisuumessepossidettotum : e r g o nullumeorumunosimplicitotumsecun - dumtotumpotestmetiri . Probatiome - dimestquoddicuntBoetiusinlibrode Triuitate , etAnselmusinProsologio . DicitenimBoetius , q u o d « cumfactato - tumsuumessesimulhaberenonpossint , perpartesaccipiunt , primasscilicet , m e - d i u s , etultimas . » Anselmusautemdicit , q u o d « avterintiasfactorumtotasimul aternopræsensest : cumtamenavterna ipsadesuaavterintiatenondumhabent quodfuturumest , sicutjamnonhabent quodpræteritumest . » Ergovidetur , quodnonconveniateitotumsecundum totummetiti .

  1. Adhuc, In libro de Causis probatum est, quod nihil secundorum accipit bonitatem quae fluit a primo secundum illum modum simplicitatis quo in primo est. Prima autem bonitatum est esse. Nihil ergo secundorum habet esse secundum modum simplicitatis primi. Primi autem est iste modus, totum secundum totum habere in uno simplici. Et hoc est ideo, quia primum est in fine simplicitatis: et non potest cogitari major simplicitas, quam quod quidquid habet totum, secundum totum habeat in uno simplici. Nihil ergo secundorum hoc habere potest: esse igitur secundorum non est simul in uno possessum: ergo nec uno toto simplici indivisibili mensuratum: non ergo convenit ei totum secundum totum metiri.

est mobiliter suscipit esse, nec quo est mobiliter perficit ipsum. Quamvis autem hoc sic sit, tamen principia habent extra se quibus videntur posse mutari. Quorum unum est habitudo ad nihil ex quo facta sunt. Dicit enim Gregorius, quod « illa quae ex nihilo facta sunt, in nihilum tendunt. » Secundum est habitudo ad causam primam ex qua esse accipiunt: et cum non possent accipere esse totum ut totum, relinquitur quod accipiant ipsum in fieri secundum partes et partes : et sic videtur, quod non habeant totum esse simul et perfecte possessum. Quamvis ergo secundum id quod sunt, mobiliter non habeant esse, nec etiam secundum id quo sunt : nihilominus tamen quia secundum influentiam non simul habent, hesternum suum et crastinum cum præsenti non habent simul.

Er hoc concedendum est.

Erquodobjiciturdecontinuetenden - tibusadnonesse , dicendumquodhocestverumdehisquæhabentprincipiatendendiadsuinonesseintrasuæcau - sæprincipiaetproxima . EtideodicitAristotelesinprimoCælietMundi , quoddenecessitatecorrumpentur . Æviternaautemtaliaprincipianonhabent : etideofinemnonhabebunt : quamvispro - ptercausamquædictaest , totumessesimulinunopræsentihaberenonpos - s u n t .

Erstquæritur , Adquiddistinguanturhesternum , præsens , etfuturum ?

Dicendumsecundumprædicta , quodadpartestemporis , adquasperindefi - cientiamextendituresseæviternum , etadquasetiamperindeficientiamexten - dituresseæternum , seddifferenter . Illudenimquodestæternum , nondividiturnisidivisionevirtutis , insemanenssimplexomninoessentia , virtute , etope - ratione . Esseautemæviternumextendi - turmanensunomodoimmutabilequoadprincipiaintra : sedessenecsimplexest , quianonuniusinfluentiæ , sedmultarum

<--- Page Split --->

bonitatum, quae non ut una influuntur : nec est unius virtutis, nec unius operationis. Et quod dicit Dionysius, quod « proprietas ævi est antiquum et invariabile et totum secundum totum metiri, » loquitur de ævo secundum illam acceptionem ævi, qua pro perpetuo ponitur. Unde alia translatio sic habet : « Proprietas æterni est antiquum et immutabile et universale metiendo. »

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA II.

Quidam tamen aliter dixerunt, concedentes, quod ævum omnino invariabile est, et totum secundum totum metiens, et quod esse æviternorum indivisibile est secundum esse, etsi dividatur secundum operationem, scilicet quod intensius et minus intense contemplatur : quae operatio esset in Angelis etiamsi tempus non esset : et dicunt, quod quoad hanc operationem comparatur ad momentum temporis.

Et dicunt iterum, quod ævum accipitur duobus modis : communiter, et proprie. Proprie invariabile est penitus et invariabilium. Communiter autem dicit extensionem communicantem tempori, et sic aliquo modo est variabilium secundum actionem. Sed prima solutio magis concordat cum dictis Sanctorum. Cum enim æternitas simplex sit, et in unitate consistens et secundum substantiam et secundum esse, et ævum deficiat ab ea : omne autem deficiens ab aliquo, deficit in oppositas proprietates : necesse est, quod ævum deficiat a simplicitate æternitatis in aliquam compositionem, sicut æviternum in aliquam compositionem deficit ab æterno.

Utrum ævum in omnibus æviternis sit unum vel plura 1 ?

Ulterius quæritur, Utrum ævum in omnibus æviternis sit unum vel plura ?

Et videtur, quod plura.

Mensura enim quae est in mensuralis pluribus, quae nec unum sunt, nec ordinata in unum quod est causa et mensura aliorum, plures est, et non una. Æviternitas sic est in multis quae nec unum sunt, nec ordinata ad unum quod sit mensura et causa aliorum. Ergo in æviternis secundum multitudinem æviternorum sunt æternitates multæ. PRIMA per se patet. SECUNDA probatur ex hoc, quod æternitas est una : quia æternum est unum cujus est duratio. Tempus autem : quia licet temporalia multa sint, tamen omnia ordinantur ad motum primi mobilis : quod est causa et numerus omnium motuum temporalium. Quod ex hoc patet, quia ex ordine et numero situs solis in circulo, numerus et ordo incipit horarum : ut si prima est hora, sole tangente hemisphærium, in quo contactu prima hora incipit, secunda incipiet post elevationem quindecim graduum, et sic semper ad perfectionem quindecim graduum una hora determinatur : secundum quem motum et horam omnem motum mensuramus et numeramus, et dicimus motum esse horarum vel duarum vel trium horarum, et sic deinceps. In æviternis autem nec unum est æviternum, nec ad unum sunt ad causam et mensu-

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. IX, Art. 3. Tom. XXV. Cf. etiam

I Partem Summae de Creaturis, Quæst. IV, Art. 2. Tom. XXXIV hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

ram ordinata. Videtur ergo, quod nullo modo habeant æviternitatem unam, sed multas secundum multitudinem æviternorum.

Adhuc autem, Sic enim dicitur in apocryphis Esdræ : « Majestas et potestas ævorum est apud te, Domine. » Ergo videtur, quod æva sint plura.

Si quis dicat, quod dicit Aristoteles : « Si plures essent cæli, quod adhuc tamen esset unum tempus, et non plura. » Hoc non solvit. Hoc enim dicit Aristoteles propter uniformitatem numeri quo numeratur motus per numerum distantiarum situs ejus quod movetur in spatio in quo movetur : quæ uniformitas non variatur propter pluralitatem eorum quæ moventur : et ideo unus esset numerus motus quo numeraretur omnis motus, et per consequens unum esset tempus. Sic autem non videtur esse in æviternis. Non enim uniformis est duratio in æviternis omnibus : et sic videtur, quod non possit esse unum ævum.

In contrarium est, quod ævum ab omnibus auctoribus videtur dici unum. Boetius,

Qui tempus ab ævo I re jubes.

Non dicit, ab ævis. Eccli. 1, 1 : Est ante ævum. Et, ibidem, 3. 4 : Intellectus prudentiæ ab ævo. Eccli. xl.ii, 6 : Luna... signum ævi 1.Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. 10 : « Proprietas ævi est. » Et nullus universaliter de ævo loquitur nisi sicut de uno.

Solutio. Duratio quæ est ævum, dupliciter considerari potest, scilicet ut quantitas durantis virtualis vel dimensionalis, vel ut mensura reddens et certificans quantitatem ejusdem. Et primo quidem modo considerata, multiplicatur secundum multitudinem durantium, et aliquando incipiens in uno, non incipiet

in alio : sicut incipiens in cœlo, vel in Angelo, non incipiet in hac anima. Considerata autem ut mensura reddens et certificans quantitatem durantis in ævo, sic est unum ævum, sicut mensura una est in omnibus continuis, licet multæ sint continuitates secundum esse : una tamen ratio est certificandi et mensurandi per palmam et ulnam. Et licet diversa sint numerata, ut canes, et oves : tamen una est ratio certificandi et mensurandi per numerum : et ideo unus numerus. Et virtutes Herculis et Achillis quamvis diversæ sint, una tamen ratio est certificandi utramque, scilicet posse in unum, vel in duos, vel in tres, et sic deinceps. Et hujus ratio est, quia hujusmodi formæ mathematicæ vel quasi mathematicæ, licet esse habeant in materia, tamen in ratione diffinitiva materiam non concipiunt, et ideo univoce et non æquivoce sunt in omni materia.

Et si quæritur, Quid facit unitatem illam? Dico, quod unitas rationis ipsius nunc, quod est immutabile secundum esse substantiæ, mutabile et divisibile virtualiter secundum quod adjacet virtuti et operationi.

Et quod dicunt quidam, quod hæc unitas rationis ejus est, quia in omnibus caret fine, sed non principio, non videtur verum. Hoc enim accidit ævo ex comparatione ad aliud, et non de ratione substantiæ ipsius.

Quod autem iterum quidam dicunt, diversam virtutem ævi esse in æviternis, eo quod de se Angelus minus tendit ad non esse quam substantia cœli et animæ, et anima minus quam substantia cœli si sibi relinquerentur : et ideo diversas esse æviternitates eorum : non perspecie satis dictum est : hoc enim accidit æviternitati secundum quod est in æviterno, et non est de substantia rationis ejus secundum quod est mensura æviterni.

<--- Page Split --->

MEMBRUM III.

De tempore secundum quod est de consi- deratione theologi.

DEINDE quaeritur de tempore secundum quod est de consideratione theologi.

Et quaeruntur duo, scilicet primo quid sit?

Et secundo An unum sit vel plura ?

MEMBRI TERTII

ARTICULUS I.

Quid est tempus secundum definitionem 1 ?

Primo ergo quaeritur, Quid sit tem- pus ?

  1. Et si accipitur definitio quæ est in quarto Physicorum, quod « tempus est numerus motus per prius et posterius. » Sed secundum prius et posterius non erit tempus passio omnis motus primo et per se : quia prius et posterius sunt in motu ab ante et post in magnitudine sive spa- tio, ut dicit Aristoteles. Et si debeat nu- merari aliquis motus in quo primo prius et posterius non est, primo numerabitur per eum in quo prius et posterius est. Hic autem est localis motus. Inter loca- les autem circularis primus est, et inter circulares motus primi cœli, maxime quem vocant Philosophi aplanes, hoc

est, sine errore, eo quod inter omnes simplicior, uniformior, et regularior est. Et sic competit, ut ipso et sua passione mensurentur et numerentur omnes alii motus. Et si hoc ita concedatur : tunc tempus non fuit ante opus quartæ dici. Et hoc videtur valde inconveniens : quia prima et secunda et tertia dies dicunt partes temporis.

  1. Si autem dicatur, sicut dicunt nunc Magistri in sententiis et in historiis, acci- pientes hoc a Beda, quod primo motus cujusdam nubeculae lucidae ex qua postea factum est cœlum, distinxit horas et nu- meravit noctes et dies : hoc figmento si- mile est : scitur enim ab omnibus Phi- losophis ratione philosophantibus, quod motus localis consequens est speciem et formam : et quod non perfecte attingit speciem et formam, non habet perfectum motum. Unde quod non est in specie ignis non recte ascendit, sed nutat in ascen- dendo. Et quod non perfecte est in specie terrae, vel gravis, non recte sive perpen- diculariter descendit, sed dubium habet de- scensum et nutantem. Similiter ergo nu- becula illa cum non perfecte attigerit for- mam et speciem cœli, motum circularem perfecte habere non potuit uniformem et simplicem, et sic distinguere horas et tempus non potuit. Nihil enim irregula- riter motum, numerus et mensura pot- est esse alicujus rei.

  2. Si propter hoc dicatur, quod tem- pus in theologia non accipitur secundum determinationem Philosophi, sed secun- dum quod loquitur de ipso Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi sic di- cit : « Tempus vocant eloquia, quod in generatione et corruptione et variatione metitur 1 : » videtur sequi inconveniens multipliciter. Sic enim omnem genesim mensurabit tempus. Et cum creatio tem- poris sit genesis temporis, erit tempus mensura creationis temporis. Sed creatio

<--- Page Split --->

cujuslibet creati est ante ipsum, et similiter mensura creationis ante ipsam rem creatam. Ergo tempus erit ante tempus. Et iterum illud tempus creatum est : et sic videtur sequi, quod infinitum tempus est ante tempus : quod absurdum est dicere.

  1. Adhuc, Augustinus vult, quod quatuor sint coaequaeva, materia scilicet quatuor elementorum, natura angelica, et tempus, et coelum. Et si hoc est : tunc non generaliter est verum quod Dionysius dicit : quia si tempus est quod in generatione metitur, cum creatio celi et angelica naturae et materiae primae sit ante ipsa creata, tempus erit ante ipsa : et sic non est coaequaevum eis.

  2. Adhuc, Secundum hoc tempus esset ante ævum. Ævum enim Angeli cum ipso Angelo incipit, sicut omnis duratio cum durante. Creatio autem Angeli ante Angelum est, sicut omne fieri ante factum : et cum mensura creationis sit tempus, tempus erit ante ævum secundum hoc : et sic falsum dicit Boetius qui dicit :

Qui tempus ab ævo Ire jubes.

  1. Præterea, Falsum erit quod ante probatum est, scilicet quod nunc æternitatis per defectum aliquem sit causa nunc ævi, et nunc ævi per defectum aliquem sit causa nunc temporis.

  2. Adhuc, Priscianus : « Tempus est nuora motus mutabilium rerum. » Et hoc idem fere est quod dicit Dionysius. Mutabiles enim res sunt, quæ generationi vel corruptioni vel variationi subjacent. Et si hoc est verum : tunc tempus aliqua mutabilium rerum erit pars, et temporis erit tempus, et abibit hoc in infinitum.

divisibile est indivisibile : quod esse non potest. Factio enim et fieri divisibilia sunt, ut vult Aristoteles : dicunt enim exitum de potentia ad actum.

Si autem dicatur, quod in nunc æternitatis vel ævi incipit, vel etiam in ipsa æternitate vel in ævo : sequitur, quod æternitas vel ævum aliis adjacet ut mensura quam æternis vel æviternis : quod in præcedentibus improbatum est.

ULTERIUS quæritur adhuc, Si tempus Quæst. 2. unius rationis sit in temporalibus, vel non ?

Et videtur, quod non.

  1. Tempus enim non est continuum nisi a continuitate motus : ergo ubi motus non est continuus, non erit continuum tempus. Creatio autem non est continuus motus. Mensura ergo illius non erit continuum tempus.

  2. Præterea, Non est aliquid continuans creationem unius cum creatione alterius : non enim ordinantur ad unum motum qui sit causa utriusque et regula : tempus ergo quod est mensura unius, non continuatur cum tempore quod est mensura alterius. In his autem quæ moventur secundum naturam, unum continuum est tempus. In his ergo et in illis diversarum rationum est tempus. Et si hoc concedatur, valde absurdum esse videtur : quia illæ diversæ rationes, aut colliguntur in uno genere, aut non. Si colliguntur in uno, illud non potest esse nisi mora constituta ex nunc currente. Et tunc sequitur, quod genus est idem cum specie penitus : mora enim constituta ex nunc currente, tempus est secundum totum esse temporis. Si autem non colliguntur in unum genus : tunc oportet, quod plures specie et genere sint durationes, quam æviternitas, ævum, et tempus.

ULTERIUS quæritur, In quo incipiat tempus sicut in mensura ?

Si enim dicatur, quod in nunc : tunc sequitur, quod in nunc quod est indivisibile sit factio temporis sive fieri : et sic

SOLUTIO. Dicendum, quod tempus dupliciter consideratur, communiter scilicet, et proprie. Communiter tempus non est nisi simplex passio et mora motus vel

<--- Page Split --->

mutationis : et sic accipitur tempus a Prisciano. Proprie autem accipitur dupliciter : proprie scilicet, et magis proprie. Proprie, quando accipitur ut passio et mensura ejus cujus est passio : et sic accipitur a Dionysio. Magis proprie et in ultima sui determinatione ad esse temporis, quando est passio primi motus : et per eum mensura et numerus omnium motuum qui sunt ab ipso, ut causati et regulati et numerati ab ipso : et sic accipitur ab Aristotele.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod illa objectio procedit de tempore propriissime dicto.

Ad SECUNDUM dicendum, quod illa objectio est necessaria qua: est contra dictum Bede. Nec intendit Beda, quod motus nubecula: certam horarum fecerit distinctionem, sed motus ejus quamcumque confusam distinctionem fecit lucis a tenebris : qua: distinctio vocatur distinctio noctis et diei : quam tamen confusam necesse fuit esse in tribus diebus primis, quando nubecula formam solis non attigerat, nec ex illo motu certa distinctio horarum haberi poterat, sicut habetur ex motu solis.

Ad ALIUD dicendum, quod genesis temporis sive creatio non est in tempore : prout enim in creante est, omnino non refertur ad tempus, nec ad nunc temporis. Prout autem in creato est ipso, non est a primo in ultimum cum interceptione medii. Et hujus causa est, quia nec motus est, nec finis motus, in quo motus sit in motum esse. Motus non est : motus enim primo est in medio quam in extremo : propter quod successivus est et imperfecti actus. Quod est in medio, nec simpliciter est, nec simpliciter non est : sed secundum quid est et secundum quid non est : et sic non potest dici de creaturis, quod in medio sint, et sic non sint simpliciter. Similiter finis motus non est : quia nullus motus praeedit qui in creatione terminetur, et sit in motum esse : sicut generatio et corruptio fines sunt alterationis : et illuminatio hic vel

ibi, finis motus localis ipsius illuminantis : sed simpliciter est inter contradictoria, scilicet non esse, et esse : qua: ne: medium habent quod intercipere possint. nec motum ante se cujus fines sint. Et cum dicitur, quod creatum vel creatio facit esse post non esse, hoc verbum. facit, non dicit nisi esse facti quod numquam fuit in fieri : et hoc propter infinitam potentiam facientis, quod de extremo venit in extremum sine transitu medii. Et praepositio, post, non dicit nisi ordinem absque successione et transitu per medium ad extrema : et ideo creatio est in nunc temporis secundum quod est in creato : et illud nunc temporis est, a quo incipit tempus continue, non in quo tempus est secundum esse. Sicut punctum quod est principium linea, est a quo incipit continue linea: extensio, non in quo linea est secundum esse linea. Et sic creationis temporis non est aliud tempus quam ipsum nunc : quia in ipso nunc creationis incipit extensio temporis : et propter hoc non vadit in infinitum.

Per PREDICTA patet solutio ad illud quod objicitur de coequaevis. Fieri enim per creationem, non est ante factum, nisi tantum ordine causa et causati : et ipsum fieri est in nunc indivisibili, quod continue fluens facit tempus : et sic remanet, quod quatuor coequaeva sunt coequaeva.

Per HOC etiam patet solutio ad sequens : patet enim, quod tempus secundum esse temporis, non est ante aevum : sed ordine causa ad causatum post ipsum, sicut et temporale post aeviternum.

Per HOC etiam patet, quod vera sunt qua: in antehabitis probata sunt, et secundum quem modum vera sunt.

Ad DICTUM Prisciani dicendum, quod licet de rebus mutabilibus sit tempus, non tamen est de mutabili primo. Cum enim passio sit motus, et motus passio mobilis, mobile primo susceptivum est passionis qua: est motus, et mora motus

<--- Page Split --->

est passio mobilis ipsius per motum. Et ideo illius more non est alia mora in esse, sed seipsa mora est: et ideo temporis non est aliud tempus. Et hoc non procedit in infinitum, sed statur in primo.

M 1. Ad id quod ulterius quaeritur, In quo incipiat tempus ?

Dicendum, quod est principium duplex, intrinsecum scilicet, et extrinsecum. Intrinsecum est, quod est aliquid temporis, licet non sit aliquod tempus : et hoc est nunc a quo incipit tempus : quia illius nunc fluxus constituit tempus, sicut diximus de puncto in quo incipit linea. Principium autem extrinsecum temporis est, quod est causa temporis. Et hoc quidem principium est nunc aeternitatis, proximum autem nunc avi : neutrum tamen est aliquid temporis vel tempus.

Et quod objicitur, quod secundum hoc aeternitas aliis adjacet. Dicendum, quod aeternitas ut mensura adaequata non adjacet nisi aeternis, et aeviternitas sive aevum nisi aeviternis : sed ut mensura excellens adjacet temporalibus.

una ratione sit in omnibus, per hoc quod omnis motus (ut dicunt) ordinatur ad unum immobile, quod dicunt esse primum subjectum : sicut omnia transmutabilia ad materiam primam, quam dicunt esse immobilem : et cœelum ad substantiam cœeli, quam dicunt esse immobilem : et Angelus qui movetur per tempus, ad angelicam naturam, quam dicunt esse immobilem : et ex comparatione illius immobilis ad totum motum dicunt esse unam rationem temporis in omnibus temporalibus : eo quod nunc adjacens ei, quod unum est in toto motu, facit tempus sese movendo. Error est : eo quod dicit Philosophus, quod esse in tempore, est esse in numero : et ideo oportet reduci omnia temporalia quae una ratione temporalia sunt, ad unum quod non sit causa tantum, sed etiam numerus aliorum.

Praeterea, Falsum est quod dicunt subjectum primum motus esse immobile : quod enim subjectum motus est, illi motus dispositio est : et quod disponitur motu, non potest intelligi non moveri.

Per hoc solutum est sequens.

tyemat . 2 . Adidquodulteriusquaeritur , Utrumtempusuniusrationisest , velnon ?

Dicendum, quod non perfecte est unius rationis : communiter tamen unius rationis esse potest. Si enim sumatur ut adjacens, mensurans, et numerans esse temporalis : sic non est nisi in motu primi cœeli, et motibus ordinatis ad illum non solum ut ad causam, sed etiam ut ad numerum. Et hoc modo considerant Philosophi tempus. Si autem communiter consideretur tempus, secundum quod est simpliciter passio vel mora durantis in esse motus vel mobilis vel quietis ejus quod ordinatur ad motum : sic una ratione est in omnibus temporalibus.

Quod autem quidam dicunt, quod

MEMBRI TERTII

ARTICULUS II.

An tempus sit unum vel plura ?

Secundo quaeritur, An tempus sit unum vel plura ?

Videtur enim, quod aliquod tempus sit plura.

  1. Est enim tempus per quod Deus movet creaturam spiritualem, ut dicit Augustinus, quae non movetur nisi se-

<--- Page Split --->

cundum affectiones et conceptiones, in quibus nihil est continuans. Et est tempus in quo movetur corpus de forma in formam, vel de ubi in ubi, in quo aliquid est continuans. In primo est vicissitudo : quia vices affectionum vel conceptionum non sunt simul : sed sicut in numero unitas est post unitatem, ita in talibus movetur creatura spiritualis una vice post aliam : ergo videtur, quod unum sit tempus discretum, et alterum continuum : et sic duo tempora.

  1. Hoc idem videtur, Jabobi, 1, 17: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Hæc duo incassum a Deo excluderet, nisi utrumque in agentibus temporalibus inveniretur. Cum ergo inveniatur transitio in temporalibus, vicissitudo in spiritualibus secundum affectiones et conceptus invenitur.

  2. Adhuc, Si in motu inter prius et posterius non esset continuans, tempus non esset continuum, sed discretum. Sed in motu spiritualis creaturae quae movetur secundum effectum vel concepta, nihil est continuans. Ergo talis motus discretus, et non continuans : tempus ergo mensurans ipsum, discretum est, et non continuum.

  3. Adhuc, Motus in quo mobile non continue est partim in termino a quo et partim in termino ad quem, sed perfecte in termino a quo et in termino ad quem, non est continuus : omnis motus intelligentis unum post aliud, perfecte est in quolibet intelligibili, et non in aliquo secundum quid in uno et secundum quid in altero : ergo omnis talis motus discretorum est : ergo et tempus mensurans ipsum, discretorum est, et non est nisi nunc post tunc.

  4. Adhuc, Motus non potest esse continuus, nisi in eo in quo motus est actus imperfectus. In agente autem motus est actus perfectus : tamen in agente est agere una vice post aliam, ita quod agere interruptum est, et non continuatum unum agere cum alio. Ergo videtur,

quod non sit ibi tempus mensurans nisi nunc et nunc sine continuatione ipsorum nunc : ergo tale tempus videtur esse simplex multum, et non unum, sicut numerus. Videtur ergo, quod plura sint tempora, et non unum.

  1. Adhuc, Talis videtur esse et motus omnis numerantis. Dicit enim Philosophus, quod « numerum cognoscimus divisione continui. » Unde numerus dicitur compositus a nutus et memeris : et numerus est nutus memeris, hoc est, divisionis. Cum enim numerans innuit ad unum et nutum facit ad alterum, non est aliquid in medio in quo partim nutum faciat ad unum et partim ad alterum. Talis ergo nutus et actus discretorum est : et tamen tempore mensuratur : ergo videtur, cum mensura et mensuratum sunt proportionabilia, quod tempus ejus discretum sit, et non continuum : Est autem per aliud tempus continuum : ergo plura sunt tempora : quia discretum et non discretum, et continuum et non continuum, non possunt esse unum et idem.

In contrarium est, quod inter primum et sed c. ultimum in talibus actionibus est quadam mora non interrupta, successionem tamen habens medii ad primum, et ultimi ad medium : talis autem mora continuum tempus est : talium ergo actionum continuum tempus est mensura. Eadem objectio est de transitu creaturae spiritualis per concepta vel affecta. In omnibus enim transitibus talibus una continua mora est non interrupta, quae continuum tempus est.

Adhuc, Objectio Avicennae est: Si plura sunt tempora : aut sunt simul, aut non simul. Si sunt simul : sed simul sunt quae sunt in eodem tempore : ergo tertium tempus est, in quo sunt simul. Iterum illa tria sunt simul, vel non simul : et ita ibit in infinitum. Si non sunt simul, erit tempus medium in quo non sunt simul : et sic iterum erunt tria tempora. Et de illis iterum quaeritur, si simul sint, vel non sint simul: et ita ibit

<--- Page Split --->

in infinitum. Infinitum autem fugit omnis intellectus. Ergo oportet, quod non sit nisi unum tempus.

Solutio . Adhocdixeruntquidam , quodtempusdiciturtripliciter . Diciturenimtempusnunc , quodestaliquidtem - poris , licetnonsitaliquodtempus . SicutdicitRichardus , quodomnequodcepit , crepitextempore : quiaccepitexeoquodestaliquidtemporis , scilicetnunc . Secundodiciturtempustransitusdenuncinnuncsinecontinuantemedio . Ithoctempusdicuntessevicesipsiusnunc : ettaletempusdicuntessenume - rummensurantemmotumspiritualiscreaturæperintellectavelaffecta . T e r - tiomododiciturtempusmensuranstrans - itumaprimonuncadultimumcumcontinuantemedio . Ethocdicuntessetempuscontinuum . Ethæcdistinctiosa - tisprobabilisest , sednaturaliphiloso - phiænonconcordat , etillamobjectio - nemquæestdemoracontinuiaprimousqueadultimum , solverenonpotest .

Præterea , InlibrodeCausisnonpo - nunturnisiduoextrema , etunumso - lummedium , scilicetrescujussubstan - tiaetactioestinmomentoæternitatis . Itrescujussubstantiaetactioestinmo - nentotemporis . Etmediumponit , cujussubstantiaestinmomentoæternitatisetactioinmomentotemporis , etnondis - tinguitdiversitatemtemporis .

Præterea , Hæædistinctiosupponittempusesseintemporali , etvariarise - cundumvariationemtemporalis : quodnaturalisphilosophianonadmittit , quædicit , quodeaquæsuntintempore , suntintemporesicuteaquæsuntinnume - r o , nonsicutinnumeronumerato , sedsicutinnumeroquonumeramus : i n n u - meroautemquonumeramussunt , nonquæcausanturtantumanumero , sedctiamquænoncausantur , dummodomensurenturnumero . Etsicinmotucculitamquaminnumerosunttamcau - sataamotucceli , quamnoncausata , dummodomotuccelimensurentur : i t a

quoddicamusipsasecundumtempusesseindivisibilia , utnunc : velextensio - nisdivisibilis , uthoraria , veldiurna , etsicdealiis , secundumquoddividiturquandoinSexprincipiis , inquandosim - p l e x , etinquandocompositum .

Undevideturessedicendum , quodnonestnisinunumtempus . Etquodtrans - itusperaffectaetconceptaspiritualiscreaturæ , ordinaturadmotumcceli , nonutadcausam , sedutadnumerumquonosmensuramusetnumeramusipsum . Diximuseniminpræhabitis , quodtalisextensiotransitusaprimoinultimum , maximeinanimaest : etideoctinunaestcontinuitateejusadquodextendimuseam , quodestmotuscceli : etsicnonestnisinunumtempus , sedquandononestunum : etideoquæincipiunt , omniaquidemextemporeincipiunt , sedquæ - daminquandosimplici , etquædaminquandocomposito . Etquandosimplexest , quodrelinquiturexadjacentiasim - plicisnunc . Quandocompositumest , quodrelinquiturexadjacentiatemporiscompositi . Undecreatioestinnunc , etsimilitercorruptio , etilluminatiosecun - dumquodestfinismotuslocalisinnunc : tamentransitusdenuncinnuncintemporecontinuoest , nonquodsem - percontinuanssitintemporetranseunteveltransitu , itaquodsitdeessentiaejus : sedquiasempercontinuansestinprimomotuquonumeramusetmensu - ramusipsumtransitumaprimoadul - timum : etcujustempussicutpriminu - merantisestpassio .

Etsecundumhocsolutasuntquæcum - quequæsitasunt .

<--- Page Split --->

MEMBRUM IV.

De comparatione aeternitatis, aeternitatis, et temporis ad invicem.

DEINDE quæritur de comparatione aeternitatis, aeviternitatis et temporis adinvicem.

Et quæruntur duo, scilicet primo, An sit aliqua duratio præter æternitatem, æviternitatem, et tempus?

Et secundo,Utrum mensuratum æternitate et æviternitate mensuretur tempore?

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS I.

Utrum perpetuitas sit aliqua mensura præter æternitatem, æviternitatem, et tempus?

AD PRIMUM proceditur sic :

In Papia sic dicitur: « Perpetuum est, quod caret fine et caret principio, sed non motu. » Perpetuitas igitur cum sit mobilium et variabilium, non potest esse aeternitas : et cum caret principio, non potest esse aeviternitas : et cum caret principio et fine, non potest esse tempus. Et sic videbitur esse aliqua mensura præter prædictas tres.

  1. Adhuc, Gilbertus : « Hoc nomine quod est perpetuitas, intelligitur sine collatione collectio : hoc vero quod est sempiternitas, cum collatione collectio : aeternitatis autem nomine neutrum, hoc est, neque collatio neque collectio. »

Quæritur ergo de hoc, Si enim in perpetuitate est collectio, cum collectio non sit nisi diversorum, videtur quod diversa secundum variationem diversorum sint in perpetuis : et ita perpetuitas variabilis est : ævum autem non variabilium est : et sic videtur perpetuitas non esse ævum. Et eadem ratione non est aeternitas, neque tempus, cum in tempore sit collection cum collatione. Videtur ergo, quod perpetuitas sit quarta mensura.

  1. Adhuc, Constat, quod Angeli variantur et vicissitudinantur secundum intellectum et affectum : intelligunt enim unum et unum, et unum priusquam alterum. Similiter afficiuntur circa unum et unum, et circa unum priusquam circa alterum. Et tamen intellectus isti vel affectiones ad nihil continuum vel continuans referuntur,quamvis habeant principium et finem temporis, eo quod tempus est continuum. Et cum habeant collectionem, et ut videtur collationem (habent enim prius et posterius, quæ sine collatione non sunt, nec esse possunt) videtur esse mensura quædam alia præter tempus, in qua sit cum collectione collatio, quæ non potest esse aeternitas, vel æviternitas : et sic quatuor erunt mesuræ.

  2. Adhuc, Quædam est mensura habens principium, et non finem : videtur ergo, quod quædam debeat esse opposita illi quæ non habet principium, sed finem.

SOLUTIO. Ad hæc et similia dicendum, quod in veritate secundum Auctores antiquissimos, ut Aristotelem et Platonem, secundum rem non sunt nisi duæ mensuræ, scilicet æternitas et tempus : et medium mensuræ non secundum rem, sed secundum rationem participationis proprietatum istarum duarum mensurarum accipitur. Et ideo dicit Proclus in propositione nonagesima nona quod « non sunt nisi duæ mensuræ, scilicet æternitas, et tempus. » Et Aristoteles vult, quod inter er m cujus substantia et actio est in

<--- Page Split --->

momento temporis, et inter rem cujus substantia et actio est in momento aternitatis, non sit nisi unum medium, sciliret res cujus substantia est in momento internitatis et actio in momento temporis. Et quod non possit esse aliud medium, scilicet res cujus actio sit in momento internitatis et substantia in momento internitatis et substantia in momento temporis : quia cum substantia sit a qua procedit operatio sive actio, si substantia sit in momento temporis, oportet quod etiam actio sit in momento temporis.

Sed si quis tamen ista subtiliter intuetur, distinguet, quod mensura ista dupliciter capi possunt, scilicet ut extrinsecus adjacentes: sicut lignum quod vocatur ulna, vel cubitus, adjacet panno, et numerus quo numeramus, adjacet numeratis: et ideo una ulna multa mensuramus diversa, et uno numero multa numeramus et diversa. Et hoc modo antiqui consideraverunt, et non nisi duas mensuras ipsius esse dixerunt. Et causam assignaverunt: quia omne esse cujuscumque entis, aut est essentia tantum, aut generatio tantum, aut ens et generatio simul. Et dabant exemplum, quod esse quod est ens tantum, est simplex et immobile: et totum seipsum simul in uno possidens secundum substantiam, virtutem, et operationem. Et non potest intelligi, quod hujus mensura sit divisibilis, sed indivisibilis aternitas. Ens autem quod est generatio et secundum substantiam et secundum virtutem et operationem, non potest intelligi indivisibile secundum esse: habebit ergo mensuram divisibilem quae est tempus. Ens autem medium secundum esse, esse habebit aliquo modo indivisibile, et aliquo modo divisibile. Esse enim illud duorum actus est, scilicet ejus quod est quo est, et ejus quod est quod est: sicut esse hominis est esse animalis rationalis, sicut quo est, et esse hujus hominis sicut quod est. Et si referatur ad id quo est, refertur ad simpliciter uno modo se habens et stans, et in uno

totum possidens simul. Et hoc modo si verbaliter ut actus significetur, per tempora declinari non potest : ut dicatur, est, erat, fuit, fuerat, erit. Si autem referatur ad id quod est : tunc nec indivisibile est, nec simplex, nec stans, nec simul in uno possessum : et sic declinabitur per omnia tempora si verbaliter significetur. Et sic consideratum principium est virtutis et operationis : et ideo virtute et operatione mensuratur tempore. Et cum non possit pluribus modis considerari, dicebant non esse nisi duas mensuras et duorum et trium secundum quod diversa participant utramque.

Posteri autem considerantes mensuras has secundum quod intrinsecae sunt mensuratis, secundum quod duratio intrinseca est duranti, et forma inhaerens sibi quae ad aliud referri non potest. Videntes etiam, quod esse durans tripliciter diversificatur et in se, et secundum causam, tres mensuras esse dixerunt. Est enim esse durans indeficienter, quod est causa tantum et non causatum, simplex, stans, se totum in uno possidens et in essentia et in eo quod est, quia sibi idem est esse et quod est. Et hoc dixerunt esse aeternale simplex et secundum se. Et est esse creatum : et ideo non habens esse nisi secundum conversionem ad primum. Propter quod non totum simul habet esse, nec in uno possidet : quamvis secundum hoc quod habet se ad primum, habeat esse immobile et stans. Et hoc erit esse variatum virtute et operatione, sed non substantia : propter hoc quod in ipso differunt esse et quod est. Et hujus mensuram propriam dixerunt esse aevum, dicentes aevum habere principium sicut creatum, sed non finem sicut stans secundum substantiam. Et est esse quod nec simplex est secundum se, nec in principiis suis, nec stans, sed fluens, nec simul in uno possidens seipsum, sed successive esse post esse apprehendens. Et hujus mensuram dixerunt esse tempus.

<--- Page Split --->

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod perpetuitas non simpliciter caret principio et fine, sed caret principio et fine intra : sicut motus circuli cœelestis principio caret. Si enim haberet principium univocum in genere suo, illud principium non posset esse nisi motus vel moventis vel mobilis vel utriusque, hoc est, quod movens efficeretur movens per generationem vel alterationem, cum ante non esset movens : et quod motum efficeretur per generationem vel alterationem, cum ante non moveretur. Et hoc modo motus cœelestis non potest habere principium propter inconvenientia quae ponit Aristoteles in VIII Physicorum. Et eadem ratione non potest habere finem intra se : oporteret enim, quod movens et motum vel alteraretur vel corrumperetur ab eo quod est movere et moveri secundum actum, in non movere et non moveri : et sic sequeretur, quod generatio et alteratio essent non existente motu locali, quod est impossibile. Et hoc modo dicit Papias et etiam Gilbertus, quod perpetuitas est carentium fine et principio, sed non motu. Si autem motus accipitur ut motus sapientis, qui ad aliquem finem a se intentum movet et non ultra (sapientis enim non est movere ut semper moveat infinite : quia sic inutile et vanum esset in operibus sapientis, quod valde absurdum est) sic motus cœelestis habet principium et imperium sapientis : et finem ad quem stat, intentum scilicet ultimum a sapiente per motum. Et sic perpetuum sub aevo continetur, secundum distinctionem Dionysii supra positam, quod aevum dicitur tota temporis appositio.

Ad 2. Ad ALIUD dictum Gilberti dicendum, quod Gilbertus aeviterna vocat perpetua. Et quia talia variantur secundum vices operationum, dicit in talibus esse collectionem : quia cum collecta non conti-

nua sint sicut in motu partes continue collectae sunt, dicit talem collectionem esse sine collatione. Collata sunt enim proprie quae ad unum collata sunt, quod est unum copulans et continuans. Collecta vero simul sunt sub forma discretorum. Et haec satis patent per ea quae in praehabitis de tempore dicta sunt.

Ad ALIUD dicendum, quod secundum vices variantur operationes Angelorum, et secundum intellectum et affectum : et hanc variationem admittit aevum secundum quod est media mensura inter aeternitatem et tempus, quamvis non admittit eam secundum quod aevum pro aeternitate accipitur.

Ad ULTIMUM dicendum, quod mensura carens principio et habens finem, esse non potest : quia quod caret principio, est a seipso, ut dicit Anselmus : et quod est a seipso, sibiipsi deesse non potest, ut dicit Proclus, et sic principium suiipsius est : et cum numquam distet a seipso, numquam distabit a suo principio. Cum autem omnis corruptionis et finitionis secundum esse causa sit propria et per se, distare a suo principio, id quod sine principio est a seipso, numquam potest finiri vel corrumpi secundum esse : et ideo talis mensura esse non potest, quae non habeat principium, sed habeat finem.

Et tantum de illo dubio.

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS II.

Utrum mensuratum aeternitate et aviternitate, etiam mensuretur tempore 1 ?

Secundo quaeritur, Utrum mensura-

<--- Page Split --->

tum aeternitate et aeviternitate, etiam mensuretur tempore ?

Et videtur, quod sic :

  1. Dicimus enim .Deum esse in omni tempore, et Angelum similiter.

  2. Adhuc, Dicimus Deum et Angelum heri fuisse, et hodie, et cras fore : et ita etiam differentiae temporis videntur dici de Deo et Angelo.

IN CONTRARIUM hujus est quod dicit Philosophus in IV Physicorum, quod in tempore esse, est quadam parte temporis mensurari : et propter hoc dicit, quod omne quod est in tempore, excellitur a tempore : Deus autem et Angelus non sic in tempore sunt : ergo non sunt in tempore.

PRÆTEREA quaeritur juxta hoc, Qualiter verbo diversorum temporum dicuntur de Deo et de Angelo ?

Dicunt enim Aristoteles et Boetius, quod « præteritum abiit in non esse, præsens est, futurum nondum est. » Quod ergo nihil abjicit in præteritum, nihil acquirit vel exspectat in futurum, sed tantum est, illi non conveniunt in verbo substantivo nisi verba præsentis temporis et non præteriti vel futuri.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod aliter dicitur Deus esse in omni tempore et Angelus, et aliter motus. Motus enim dicitur esse in tempore sicut numeratus et mensuratus tempore : et cujus nihil est extra tempus : et verba diversorum temporum dicuntur de motu sicut de

abjiciente aliquid sui in præteritum, et acquirente aliquid sui in futurum, et habente aliquid sui in præsenti. Angelus autem et aeviternum dicuntur esse in tempore sicut concomitantia tempus : et verba diversorum temporum referuntur ad ipsa sicut ad concomitantia omne præteritum, et omne futurum, et existentia in omni præsenti. Æternum autem dicitur esse in omni tempore sicut causans et continens omne tempus, et excellens ipsum : et idcirco totum est in omni tempore, et totum est in qualibet parte temporis, et excellens totum tempus et quamlibet partem : seipso enim causat et continet tempus totum et quamlibet partem temporis : et quia seipso est in omnibus non inclusum, ut dicit Gregorius, seipso excellit omne tempus et quamlibet partem temporis : et verba diversorum temporum referuntur ad ipsum sicut ad id quod est causans, continens, et excellens in omni præterito et in omni præsenti et in omni futuro : et a causando, conti nendo, et excellendo numquam deficit, defecit, vel deficiet.

Ad DICTUM Philosophi quod objicitur Ad object in contrarium, dicendum quod intelligitur de his tantum quæ sunt in tempore sicut in numero, vel mensura : hæc enim suum esse coarctatum habent ad tempus, vel ad temporis partem, et nihil de suo esse habent extra tempus : ideo nec sunt concomitantia, nec excellentia, sed in tempore sunt, et a tempore excessa.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO XXIV.

De uno.

Uti jam supra diximus, quia unum m ultipliciter dicitur, quaeremus,

Primo, De multiplicitate unius.

Secundo, De intentione ejus in comnuni, secundum quam de primis intentionibus esse dicitur.

Tertio, De oppositione unius ad multa.

MEMBRUM I.

De multiplicitate unius 1.

PRIMO ergo quaeritur de multiplicitate unius.

Et accipiatur primo multiplicitas Dionysii quae ponitur in libro de Divinis nominibus, ubi dicit sic : « Ea quae sunt multa partibus, sunt unum toto : et quae sunt multa accidentibus, sunt unum subjecto : et quae sunt multa numero aut virtutibus, sunt unum specie : et quae sunt multa speciebus, sunt unum genere : et quae sunt multa processibus, sunt unum principio : et nihil est existentium quod non participet secundum aliquid unum ». » Ex hoc accipitur, quod unum dicitur toto, subjecto, specie, genere et principio.

Aristoteles autem in V Metaphysicae multiplicitatem unius distinguens, sic dicit : Unum dicitur aliud secundum accidens, aliud secundum se. Secundum accidens quidem tribus modis, scilicet secundum quod subjectum et accidens est unum, ut Coriscus musicus. Alio modo, secundum quod duo accidunt uni, ut album et musicum Socrati. Tertio modo, secundum quod unum accidit duobus, quae sunt unum in illo, ut albedo Socrati et Platoni. Unum secundum se dicitur multis modis, et secundum magis et minus. Dicitur enim continuatione unum, sive artificiali, sive naturali. Artificiali, sicut colligata vel conglutinata. Naturali, sicut membrum dicitur unum, ut manus una, pes unus, quae composita sunt ex multis. Et in talibus magis unum est, quod naturaliter est unum, quam quod artificialiter est unum.

Adhuc, Dicuntur unum genere, quorum genus est unum, differens tamen oppositis differentiis. Et dicuntur unum specie, quae sunt unum secundum formam specificam : secundum quem modum bos dicitur unus, et homo unus, et hujusmodi quae non dividuntur secundum formam. Et haec sunt quorum totale esse formale est unum : secundum quem modum linea circuli magis est unum, quam aliae lineae angulosae. Angulosae enim divi-

1 Cf. Opp. B. Alberti, Comment. in I Sententiarum, Dist.: XXIX, Art. 1. Tom. XXV hujusce nova editionis. Cf. etiam Comment. in III Sententiarum, Dist. VII, Art. 4 et 5. Tom. XXVIII. Et adhuc, Comment. in IV Sententia-

rum, Dist. VIII, Art. 13. Tom. XXIX. Et in eodem libro Sententiarum, Dist. XXIX, Art. 8. Tom XXX nova editionis nostrae. 1 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. ultimo.

<--- Page Split --->

duntur in diversas formas, acuti scilicet, et recti, et hebetis. Et hoc modo linea recta magis dicitur una, quam linea curva vel circularis : quia hæc duarum formarum est, scilicet convexi et concavi : recta autem non nisi unius, Et secundum hunc uodum etiam quæ sunt homogenia in toto et partibus, sunt magis unum toto, quam ea quæ sunt heterogenia.

Dicuntur etiam per essentiam unum numero, quorum scilicet subjectum et materia est unum, et (sicut dicit Algazel) quorum accidens proprium est unum.

Redit ergo ad hoc, quod unum per essentiam dicitur multipliciter, scilicet continuatione, subjecto, toto, genere, specie,et numero : et unumquodque istorum multipliciter, secundum quod possunt uniri genere propinquo vel remoto, vel specie propinqua vel remota, vel subjecto proprio vel communi. Sicut Socrates et album unum sunt subjecto proprio : quia Socrates subjectum proprium est albi, per seipsum substans ei. Album autem et musicum unum sunt subjecto communi, quando album et musicum accidunt eidem, quod tamen albo non substat per hoc quod est musicum, nec musico per hoc quod est album, nec secundum idem substat musico et albo. Unde hæc minus unum sunt subjecto. Et sic facile est videre in multis quæ magis et quæ minus unum sunt et toto, et subjecto, et genere, et specie, et numero : quæ enim magis uniuntur, magis unum sunt.

His etiam a beato Bernardo in libro V de Consideratione ad Eugenium 1, adduntur quatuor, scilicet unum uniformitatis quo homo dicitur unus semper in una habitudine se habens. Et unum conjugale, sicut dicitur conjugale unum quo vir et mulier dicuntur esse individue vitæ. Et unum sacramentale, sicut aqua et verbum unum sacramentum dicuntur : quod tamen reducitur ad unitatem compositi ex materia et forma : quia in sanctificatione sacramenti verbum formale est, elementum autem materiale. Et unitas dignitiva, qua limus noster in unam personam unitur in Filio Dei. Et ut generaliter dicatur, quotiescumque diversa in unum conveniunt, quo formaliter uniuntur in unum actum, vel in unum finem, vel in unam bonitatem, vel in unum intellectum, vel in unum uniendi modum, vel in unam similem habitudinem ad diversa, toties unum dicitur, quod videre et diversificare nihil est difficile.

Unde omnibus his rationalius distinguit unum Algazel, dicens quod unum est simpliciter, et unum secundum quid. Simpliciter unum tribus modis, scilicet in quo non est multitudo nec actu nec potentia, ut unitas una, punctum unum, Deus unus. Secundo, in quo est multitudo potentia, sed non actu, ut aqua una, aer unus, caro una, continuum unum. Tertio, in quo est multitudo actu et potentia, ut homo unus, manus una, caput vnum.

His additur ab Avicenna et Algazele unum proportione, qua scilicet una similitudine habitudinis rector civitatis se habet ad civitatem, ut rector navis ad navem. Et dicuntur hæc unum habitudine unum.

Additur etiam unum aggregatine a Boetio in libro de Unitate et uno, quæ non sunt unum simpliciter, sed per accidens : quia scilicet aggregantur in locum unum.

In omnibus his considerandum quod dicit Proclus, quod aliud est unum, et aliud est unitum. Unum enim vere est, quod essentialiter est unum : hoc enim ita unum est, quod non participat aliquid quo aliud sit a se quo unum fiat, sicut est unitas. Dicit enim Euclides, quod « unitas est, qua quælibet res est una. » Unde alia participatione unitatis unum sunt. Si qua vero res est, cujus unitas est ipsa sua essentia, hoc partici-

<--- Page Split --->

pative non est unum, sed essentialiter, et hoc verissime unum est : et alia minus unum et magis unum, secundum quod magis et minus participant formam unientis. Unde quae participatione formae totius unum sunt, magis unum sunt si participant formam totius nomine et ratione et partium terminatione sub forma, quam si participant eam terminatione tantum. Et quae unum sunt subjecto, magis unum sunt si subjectum uniens per se et proprium est, quam si per accidens est et per aliud. Et quae unum sunt genere vel specie, magis unum sunt si participant formam generis vel speciei propinquam, quam si remotam. Et quae unum sunt numero, magis unum sunt si nec intellectu nec esse nec essentia invenitur in eis numerus : et hoc magis est unum, quam ea in quibus invenitur numerus et intellectu et esse et essentia. Et primo quidem modo unum numero est definitio et definitum. Secundo modo proprium, et id cujus est proprium, hoc est, species. Tertio modo individuum cum accidentibus suis. Et haec omnia sunt unum participatione unientis quod est intra ipsa, et ideo vere unum sunt. Et hoc modo unum dictum maxime consideraverunt Philosophi. Hoc enim accipitur secundum differentias rerum, secundum quod res considerantur ut in scipsis, et per ea quae essentialiter in scipsis sunt.

Si autem uniens participatum, non sit uniens ad aliquid intra, tunc talis participatio unionis non facit unum per. se. Et tunc accipitur secundum unitatem, vel secundum metaphoram.

Si secundum unitatem, et est uniens diversa : tunc est unitas proportionis diversorum ad unum, vel ad diversa similia, quae in quantum similia, sunt unum : sicut habitudo rectoris civitatis, una dicitur cum habitudine rectoris navis.

Si autem secundum metaphoram accipitur : aut accipitur secundum metaphoram individuitatis unius, et erit unum conjugale. Aut per metaphoram ad unam

formam generis vel speciei : et est unitas duplex, scilicet quam Bernardus vocat votivam, et quam vocat consentaneam. Secundum primam dicitur, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Uniuntur enim uno amore qui in utroque est, sicut forma una. Secundum secundam dicitur, Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, ab una scilicet consensione religionis et virtutis quae in omnibus erat. Si autem accipitur per metaphoram ad formam compositionis, haec non potest esse nisi duplex. Est enim forma materiae et continens, et uniens partes materiae, et est forma compositionis sive totius denominans totum compositum. Et per metaphoram ad primum dicitur unitas dignativa, in qua persona aeterna univit sibi hominem ut totus esset Deus, et omnis actus ejus, Dei esset, et similiter omnis passio : salva tamen utriusque naturae distinctione : sicut anima unit sibi corpus, ut totum et undique animatum sit, et omnis actus ejus et passio, actus sit et passio animati. Si autem accipitur per metaphoram ad formam compositionis respectu totius : tunc est unitas sacramenti, in qua nec aqua sacramentum est, nec verbum, sed constitutum ex utroque.

Et hae omnes unitates accipiuntur per metaphoram ad aliquid uniens intrinsecum, et ideo propinquiores sunt ad unum per se. Remotissime autem unum est, quod non participat uniens intrinsecum, aut aliquid simile illi, sed extrinsecum, ut est locus, vel tempus, vel sicut acervus lapidum dicitur unus.

Sic ergo patet distinctio unius, et penes quid accipiuntur membra distinctionis.

Unum autem principio, est multa processibus, quod Dionysius ponit esse unum et in uno simpliciter et vere, et non in aliis nisi secundum modum quemdam. Et hoc est unum analogiae, in quo principium non est nisi in uno quod non unit alia ut in ipsis existens, sed

<--- Page Split --->

quia per respectum ad ipsum quidam modi sunt, sicut ens unum est in substantia et accidente, et potentia et actu : et sicut dicitur de uno simpliciter et uno secundum quid, et uno per se et uno per accidens.

MEMBRUM II.

De intentione communi unius secundum quam de primis intentionibus esse dicitur.

SECUNDO, Quæritur de intentione communi unius, secundum quam in primis intentionibus esse dicitur.

Sic enim tripliciter describi a Philosophis invenitur.

Dicit enim Aristoteles in lib.III Physicorum, quod « unum est indivisum in se, et divisum ab aliis. »

Euclides autem dicit, quod « unitas est, qua quælibet res est una. »

Boetius autem dicit, quod « illud vere unum est, in quo nullus numerus, quod nulli innititur. » In idem videtur Proclus consentire in quarta propositione sui libri, ubi dicit, quod « omne unitum, alterum est a per se uno. » Ubi vult, quod per se unum est, cujus essentia non est nisi unum, et non est ex uno et quodam alio productum : hoc enim esset unum participatione unius.

VIDETUR autem secundum primam assignationem, quod unum sit idem quod integrum.

  1. Integrum enim est, quod nihil sui divisum habet a seipso, et quod terminis suis essentialibus dividitur ab omnibus aliis, secundum quod etiam definitionem dicimus esse terminum, quia in constituendo concludit omnia quae sunt de essentia, et in distinguendo dividit ab omnibus quae sunt : et sic prima assigna-

tio videtur potius esse integri quam unius.

  1. Adhuc, Indivisum in se est ab alio divisum ab aliis : et sic in ipso videtur esse numerus : in quo autem numerus est, divisio est : dicit enim Philosophus in III Physicorum, quod « numerum cognoscimus divisione continui : » et sic videtur notificatio contraria notificato.

  2. Adhuc, Dicit Damascenus, quod « differentia est causa numeri : » sed differentia sunt idem esse in se, et divisum esse ab aliis : haec ergo constituunt numerum, et non unum : videtur ergo, quod mala sit assignatio unius : ex describentibus enim potius intelligitur numerus, quam unum.

SIMILITER objicitur de secunda assignatione.

  1. Cum enim dicitur, « Unitas est, qua quælibet res est una, » fit assignatio per causam formalem : et sic videtur esse diversitas inter causam, et effectum causæ, et id in quo efficit effectum : et sic unum non videtur esse unum sine numero nec sine diversitate : quod est inconveniens : quia sicut unum in substantia facit idem, ut dicit Aristoteles, ita diversa faciunt diversa : et ita videtur male esse dictum, quod unitas est, qua quælibet res est una.

  2. Adhuc, Cum dicitur, « Unitas est, qua quælibet res est una, » ex modo loquendi transitio est inter ablativum et nominativum : et secundum hoc videtur, quod nihil seipso sit unum : et sic sequeretur, quod unitas seipsa non esset una : quod falsum est : sic enim esset abire in infinitum. Quia si unitas alia quidem unitate esset una : tunc illa unitas iterum quadam unitate alia esset una : et abiret hoc in infinitum.

SIMILITER objicitur de assignatione quam ponit Boetius, quod « illud vere unum est, in quo nullus numerus est. »

  1. Si præpositio in notat transitionem, est aliud ab uno, et videtur participatione

<--- Page Split --->

unius esse unum. Aliud est enim specie participans, et aliud participatum : sicut aliud est habens formam, et ipsa forma : et haec ponunt in numerum : et sic videtur, quod nihil sit in quo nullus numerus sit, et quod nulli innitatur : in omni enim quod unum est, aliud videtur esse unitas, et aliud quod habet sive participat unitatem.

  1. Adhuc, Cum in omni eo quod est citra primum, sit hoc et hoc, ut dicit Boetius, videtur secundum hoc, quod nihil citra primum sit vere unum. In omni enim eo quod est citra primum, est numerus : quia in ipso est hoc et hoc.

SOLUTIO. Ad haec et similia dicendum, quod unum cum dicitur indivisum in se et divisum ab aliis, communiter notificatur ad unum per se, et ad unum participatione. Sed sicut unum per prius et posterius dicitur de per se uno, et de eo quod per se unum est : ita notificatio unius per prius convenit uni per se, et per posterius ei quod est unum per participationem.

Ad ILLUD autem quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod haec definitio non est integri secundum hoc nomen quod est integrum. Integrum enim ex diversis constituitur, quorum nullum habet quantitatem totius, sive molis, sive virtutis. Indivisum autem esse in se et divisum ab aliis, ab eodem sunt, et non a diversis : et utrumque habet virtutem utriusque. Eo enim ipso quo res indivisa est in se et constituta in esse, habet quo dividitur ab aliis : quo enim constituitur in se, ex ipsa disparatione vel oppositione constituentis eam in se ad constituentia alia, dividitur et separatur ab omnibus aliis. Et per hoc patet, quod haec notificatio non est integri, sed unius.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia cum ad idem referatur indivisum esse in se et divisum esse ab aliis, constat quod unum cum alio non ponit numerum : et sic notificatio non erit con-

traria notificato. Ab eodem enim habet homo, quod homo est, et quod' non est asinus : sed unum habet primo, et alterum ex consequent i : et unum absolute, et alterum ex relatione unius ad alterum : quod non facit diversitatem, sed diversum modum unius.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens. Indivisum enim esse in se et divisum ab aliis, non est differentia rerum, sed differentia modorum in una et eadem re.

Ad SECUNDAM assignationem dicendum, De assignaquod unitas et unum formaliter acceptum non differunt nisi in modo tantum, scilicet concretionis et abstractionis. Unitas enim dicit formam : unum autem dicit formae diffusionem in eo quod est. Et sic patet, quod haec ad diversa non pertinent, nec numerum faciunt nisi in modo tantum. Sicut in omni nomine significatur substantia cum qualitate : et dicitur substantia id quod nomen significat, qualitas autem id a quo nomen imponitur, quae non in re diversa sunt semper, sed tantum in modo significandi. Et sic non oportet, quod diversa sint re unitas qua res dicitur una, et res quae una dicitur.

Per hoc patet solutio ad sequens : quia secundum hoc unitas seipsa est una : sed una ut designata per unum, et unitas ut forma sive qualitas designans unum : et haec non referuntur nisi ad modos diversos. Sic etiam non contingit abire in infinitum : in uno enim et eodem ut est designans et designatum, modi diversi accipiuntur : qui modi sunt potius modi existendi et intelligendi, quam modi rerum diversarum.

Ad in quod objicitur de Boetio, dicenDe assignationem. ad 3. dum quod praepositio in non notat transAtionem rei, sed in modo significandi tantum. Unde sensus est, « in quo nullus est numerus, » hoc est, in cujus significato vel supposito nullus est numerus. Significans enim in modo significandi

<--- Page Split --->

continentiam habet ad significatum, sicut et supponens ad suppositum : quam continentiam notat præpositio, cum dicitur, « in quo nullus est numerus. » Et propter hoc non sequitur, quod sit ibi diversitas rerum in numerum ponentium.

Ad alud dicendum, quod cum dicitur, quod « in omni eo quod est circa primum, est hoc et hoc, » intelligitur de perfectis in esse constitutis, et non de simplicibus : aliter enim esset abire in infinitum : quia si in quo est, esset iterum quo est et quod est, iretur in infinitum : nisi forte diceretur, quod in hoc differunt ut designatum et designans, sicut paulo ante dictum est : sic enim unum et idem potest esse designans et designatum in modis diversis existendi et intelligendi.

MEMBRUM III.

De oppositione unius ad multa 1.

Tertio quaeritur de oppositione unius ad multa.

Et videtur primo, quod non sit oppositum.

  1. Oppositum enim non reducitur ad formam oppositi. Probatur autem in II Arithmeticæ, quod omnis multitudo reducitur ad unum. Ergo unum et multitudo non sunt opposita.

  2. Adhuc, Unumquodque mensuratur sui generis minimo, et non opposito. Est autem numerus, ut dicitur in X primæ philosophiæ, multitudo mensurata per unum. Ergo unum et multa non opponuntur, sed ejusdem sunt generis.

  3. Adhuc, Oppositum non constituitur ex opposito : multitudo autem constituitur ex unitatibus : unum ergo et multitudo non opponuntur.

  4. Adhuc, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. ultimo, quod « nihil est existentium non participans uno. Sed sicut omnis numerus unitate participat, et unus binarius et denarius dicitur, et dimidium unum, et tertium, et decimum unum : ita omnia et omnium partes uno participant. » Et post pauca subjungit : « Neque enim est multitudo non participans unum. » Oppositum autem non participat opposisitum. Ergo unum et multa non opponuntur.

  5. Adhuc, Proclus in propositione prima : « Omnis multitudo participat aliqualiter uno : aliter enim neque totum esset unum, neque constituentia essent unum, sed quælibet multitudo esset ab aliquibus multis, et illa multa ab aliis multis : et hoc abiret in infinitum, quod est inconveniens. » Oportet ergo, quod aliqualiter participet uno et in toto et in partibus omnis multitudo. Ergo cum oppositum non participet opposito, unum et multa non erunt opposita.

  6. Adhuc, Hoc probatur per singulas species oppositorum. Non enim possunt esse contraria : contrariorum enim unum destruit aliud, si in eodem sint subjecto : unum autem in eodem cum multitudine existens, non destruit, neque destruitur ab eo.

  7. Adhuc, Contraria sunt, quæ maxime distant in eodem genere, et non expellunt se mutuo ab eodem susceptibili. Unum autem et multa non maxime distant, nec expellunt se mutuo : quia unum in multis est, et multa participant uno. Ergo non possunt esse contrarie opposita.

  8. Similiter non possunt esse opposita ut privatio et habitus. Habitus enim nec constituit privationem, nec constituitur ab ipsa. Multitudo autem constituitur ex unitatibus salvatis in ipsa. Sive ergo unum dicat habitum, et multitudo priva-

<--- Page Split --->

tionem, sive e converso, non possunt unum et multa opponi ut privatio et habitus.

  1. Sic etiam probatur, quod non opponuntur relative. Relativa enim ad convertentiam dicuntur, et non potest unum intelligi sine altero : sunt enim coequaeva secundum intellectum quidditatis eorum et rationis definitivae, secundum quem unum dependet ad alterum, et secundum quem unum est in altero secundum intellectum : quia si sic opponerentur unum et multa, tunc posito uno ponerentur multa, et non esset unum ante multa, et destructo multo destrueretur unum,et essent unum et multa coequaeva : quae omnia impossibilia sunt. Dicit enim Proclus in quinta propositione, quod « omnis multitudo secunda est ab uno, et sic non possunt esse coequaeva. »

  2. Sic etiam probatur, quod non opponuntur ut affirmatio et negatio : eo quod nec unitas negat multitudinem, nec e converso : sed unitas constituit multitudinem, et in multitudine salvatur unitas.

  3. Adhuc, Aristoteles in primo Topicorum dicit, quod « unum uni opponitur uno genere oppositionis. » Multum autem opponitur pauco. Ergo non opponitur uni. Quia duo opposita habere non potest : unum enim non est paucum.

SOLUTIO. Dicendum, quod unum et multa diversimode possunt considerari, scilicet secundum suas causas, et secundum seipsa. Dupliciter enim potest multitudo considerari. Absolute, prout dicit quamcumque pluralitatem. Vel cum excessu : et tunc ponit respectum ad id quod excedit. Si considerentur secundum causam : tunc cum divisio sive differentia sit causa numeri, multum erit divisum secundum communem suam intentionem : unum autem indivisum. Et hoc modo unum et multa opponuntur ut privatio et habitus : et multum dicit privationem, et unum ha-

bitum. Et hoc videtur dicere nomen numeri, quod est nutus memeris, hoc est, divisionis. Est autem unum habitus, prout habitus est forma uniens et terminans et ambiens totum quod informat. Hanc enim unionem, terminationem, et ambitum tollit et privat divisio : non tamen totum : quia nulla privatio tollit totum, sed relinquit sujectum et aptitudinem, et tollit esse secundum actum.

Et quod objicitur in contrarium, solvidur. Illa enim objectio [procedit de his qua secundum se, hoc est, secundum suas formas opponuntur ut privatio et habitus, ut caecitas et visio, ut nudum et vestitum. Sed non tenet in his qua secundum suas causas ut privatio et habitus opponuntur. Cujus exemplum est in albo et nigro, qua si secundum causas considerentur, ut privatio et habitus opponuntur. Causa enim albi est, ut dicit Philosophus in libro de Natura cololorum, diffusio luminis in superficie clara, cujus nulla pars obumbrat alteram per aliquid opaci quod sit in ipsa. Et causa nigri est privatio hujus diffusionis. Sed in hoc est dissimile, quod in albo et nigro causa accipiuntur generantes ipsas formas contrarias. In multo autem et uno causa accipiuntur non generantes ipsas formas, sed actus formarum. Actus enim formae unius, est unire et terminare ad unum, et ambire et concludere sub uno id quod unit : et hos actus privat divisio. Si autem secundum se ista considerentur, iterum dupliciter possunt considerari, scilicet in se prout unum separatur ab altero, vel relata ad invicem prout unum principium est alterius et alterum principiatum. Si primo modo : disparatorum habent oppositionem, qua ex oppositis differentiis constituitur. Talium dico disparatorum, sicut disparatae sunt formae eorum qua constituta sunt ex principiis, et forma principiorum constituentium, sicut est forma elementi et elementati, et forma syllaba et forma littera. Et quantum ad hoc ad nullum genus oppositionis pos-

<--- Page Split --->

sunt reduci. Si autem accipiantur in respectu principiati et principii : tunc oppositionem habent relativam, sicut pars et totum.

Ad 3. Ad hoc autem quod objicitur, quod non sunt opposita, dicendum quod proprie loquendo non sunt opposita, sed disparata per modum qui dictus est : et non disparata simpliciter, sed sicut constitutum et principium constituens habent formas disparatas. Constituens autem dico actu stans sub forma discretionis : quia sic unum sub forma discretionis acceptum, constitutivum est multitudinis, et remanet in ipsa stans sub forma discretionis : propter quod etiam ipsa multitudo est in genere discretorum.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod unum acceptum ut principium discretionis, est unum in genere quantitatis : et hoc non est unum quod est de primis intentionibus, sed est unum discretam multitudinem constituens : talis enim multitudo est aggregatio numerata per unum. Et quia omne numerans mensurat, ideo ex consequentia talis aggregatio est multitudo mensurata per unum. Et sic accipiendo unum et multum, oppositionem habent eorum quae sunt relativa secundum dici, et non secundum esse, quae in genitivo casu ad convertentiam non dicuntur : eo quod unum dependet ad alterum, et non e converso. Et ideo non tenent objectiones factae contra hoc. Illa enim sunt de relativis in genitivo casu ad convertentiam dictis, ut pater filii, filius patris. Non autem sic est in scibili et scientia. Licet enim scientia sit scibilis, tamen scibile non est scientiae, sed scientia scibile; Et sic est principium et principiatum. Principiatum enim principii est, sed principium principiati non est. Et ideo in talibus unum est ante multa, nec posita se ponunt unum et multa, nec ad convertentiam secundum eumdem casum dicuntur.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod oppositum non constituit oppositum per hoc quod oppositum : unum autem et multa non

sunt opposita per hoc quod sunt : sed sunt opposita sive disparata per intentiones formarum oppositarum ab oppositis causis factarum, quae sunt divisio et unio sive divisio et indivisio. Et ideo secundum hoc quod sunt et aliquid sunt, unum potest esse constitutivum alterius.

Per idem pater solutio ad sequens. Unum enim oppositorum non participat alterum in quantum opposita sunt : sed per hoc quod sunt, unum participat alterum : sicut in elementaliter compositis compositum participat simplex : et tamen simplex et compositum in quantum hujusmodi, opposita sunt. Sic dicit Dionysius, quod non est quid existentium quod non participat uno, et quod omnis multitudo constituitur ex uno, et reducitur ad unum, et quod denarius est unum, et totum est unum, et dimidium est unum, et tertia pars est unum, et binarius unum, et ternarius unum. Unum enim per id quod est, multitudinis constitutivum est : per id autem quod sub forma discreti accipitur, per oppositum nominatur et dicitur unum : quia unum principium est discretionis per hoc quod indivisum est in se et divisum ab aliis. Et sic dicitur denarius unum forma denarii ens in se indivisum et ab aliis divisum : et sic dimidium unum sub forma dimidii ens in se indivisum et ab aliis divisum, et sic est in omnibus aliis. Propter quod etiam dicit Aristoteles in V primae philosophiae, quod denarius non est bis quinque, nec septem et tria, nec sex et quatuor, nec octo et duo, nec novem et unum. Et ratio est : quia ab eodem habet denarius, quod denarius est, et quod unum est in forma denarii. A forma autem denarii habet, quod denarius est, et ab eadem forma habet, quod unum est ab omnibus aliis discretum.

Per hoc patet solutio ad dictum Procli.

Ad in quod ulterius objicitur de contrariis, quod non opponuntur ut contraria, dicendum quod illae objectiones non procedunt nisi de vere contrariis. Et be-

<--- Page Split --->

ne concedimus, quod unum et multa non sunt contraria hoc modo.

Ad aliud quod de privatione et habitu objicitur, dicendum quod objectio illa non procedit, nisi de privative oppositis secundum se : taliter enim non opponuntur unum et multa, ut dictum est : quamvis causas habeant privative oppositas, in quibus licet unum describatur per indivisionem, quod privationem sonare videtur, tamen dicit habitum. Privatio enim significata per indivisionem, secundum rationem consequens est positionem unius : sicut negatio oppositi sequitur positionem propositi : et sic est hic, quia stans sub forma unius, per consequens indivisum est.. Quod autem quidam dicunt, quod indivisio privatio sit, et privatio non neget totum : et quod aliter sit in ente quando privatur et dicitur non ens, quam in aliis privationibus : aliae enim privationes non ponuntur in suis habitibus, sed tantum relinquunt subjectum et aptitudinem, et totum tollunt habitum et actum : et quod ita non sit in ente cum dicitur non ens, eo quod privatio termini infiniti, cum dicitur non ens, ponitur in ente. Error est : termi-

nus enim infinitus secundum se infinitari non potest. Infiniti autem termini sunt res, unum, aliquid, ens : et ideo infinitari non possunt. Sed negatio addita non infinitabit, sed totum negabit: propter quod dictum nullum est.

Ad m quod objicitur, quod non oppo- nuntur ut relativa, dicendum quod non opponuntur ut relativa quae secundum eumdem casum ad convertentiam dicuntur, et quae vere relativa sunt. Sed per hoc non excluditur, quin unum possit habere respectum ad alterum sicut principiatum ad principium : per talem enim respectum non concluditur, quod unum non sit ante multa.

Ad m quod objicitur de affirmatione et negatione, concedendum est.

Ad ultimum dicendum, quod unum uni opponitur quod accipitur ut unum. Si autem accipitur ut plura, nihil pro- hибet habere plura opposita, ut patet per Aristotelem in II Topicorum. Unde multitudo non simpliciter accepta, sed cum excessu, opponitur uni ut multitudo est, et opponitur pauco ut excessus est : et est oppositio relationis inter multum et paucum hoc modo.

QUÆSTIO XXV.

De vero.

Deinde quaeritur de vero.

Et quaeruntur tria, scilicet de multiplicitate veri : eo quod quid sit determinari non potest, nisi sciatur multiplicitas ejus.

Et circa hoc quaeruntur duo, Quid s cilicet sit verum, 'et de propriis passionibus ejus, quae sunt mutabilitas vel immutabilitas, aeternitas vel temporalitas, unitas vel pluralitas.

Secundo, Quid sit verum secundum unumquodque de quibus multipliciter dicitur ?

Tertio, Quaeritur de oppositione veri et falsi.

<--- Page Split --->

MEMBRUM I.

De modis quibus dicitur verum 1.

PRIMO ergo quæritur de modis quibus dicitur verum.

Et ab Aristotele accipitur tam in libro de Anima, quam in libro Prædicamentorum, quod est verum signi, et est verum rei.

Et verum signi dicitur dupliciter, scilicet complexi, et incomplexi.

Signi incomplexi, ut dicit Anselmus in libro de Veritate, veritas est, quando directe significat hoc quod significare accepit in prima veritate. Et hoc duobus modis, scilicet implicite, et explicite. Implicite, sicut nomen : explicite, sicut definitio.

Et utrumque istorum est duplex, scilicet realiter, et secundum vocem. Realiter, secundum quod res signum est intellectus causae primae : quia sicut se habent artificiata ad intellectum artificis, sic se habent omnes res ad intellectum primae causae. Unde sicut in rebus artificiatis vera domus est, quae illius domus quae est in mente artificis est verum signum, vere exprimens ipsam et designans : ita quælibet res vera est, quando ideae quae est in mente Dei, vere est designativa. Secundum vocem autem est, secundum quod dicit Aristoteles in I Perihermenias, « Voces sunt notae passionum quae sunt in anima. » Unde tunc vera vox est, quando passionis quae est in anima, vere est designativa.

Et hæc est essentialis veritas ejus secundum Anselmum.

Complexi autem sermonis veritas est secundum Isaac in libro de Definitionibus, affirmatio rei de qua vere prædica-

tur, vel negatio rei de qua vere negatur. Et secundum hanc veritatem dicit Aristoteles in Prædicamentis, quod singulum incomplexorum neque verum neque falsum significat. Et in III de Anima, quod intelligentia est indivisibilium, in quibus non est verum : in quibus autem verum et falsum est, jam compositio quaedam intellectuum est. De hac etiam veritate in fine quinti primæ philosophiae dicit Philosophus, quod verum et falsum non sunt in rebus, sed in anima : quia compositio prædicati cum subjecto, vel divisio ejusdem ab eodem, in re sine medio est, et notam compositionis quae media est, facit intellectus, dicens hoc inesse huic, vel hoc dividi ab hoc. Et secundum hoc primo et principaliter veritas signi est adæquatio signi et intellectus vel primae causæ, vel ejus qui utitur signo ad designandum id quod est intellectu. Secundaria autem veritas signi est adæquatio signi ad rem quam intendit designare ille qui utitur signo, sicut quod Petrus sedet, significat Petrum sedere. Propter quod dicit Anselmus, quod « veritas prima in signo est essentialiter, secunda autem per accidens. »

Veritas autem rei dividitur secundum modos de quibus per prius et posterius dicitur, ut dicit Avicenna. Uno enim modo verum opponitur permixto, secundum quod dicimus verum aurum, alienæ naturae impermixtum. Et hoc modo veritas est, ut dicit Isaac in libro de Definitionibus, quod veritas non est nisi quod est, et quod res vere est. Et in hoc consentire videtur Augustino in libro Soliloquiorum, ubi sic dicit : « Verum est id quod est. » Aliquando dicitur verum per oppositionem ad vanum vel apparens, secundum quod dicimus, quod id quod est in re extra, vel in natura, est verum : et id quod est in opinione, non verum, sed apparens,

<--- Page Split --->

vel fictum. Et juxta hoc sumitur modus quo dicit Aristoteles in Prædicamentis, quod est animal homo, est verum animal : et quod pingitur, non verum. Aliquando dicitur verum nihil habens vel potentia vel actu de contrario veri, et hoc verissime verum est. Et secundum hoc dicit Isaac, quod « veritas est sermo quem affirmat demonstratio, vel sensibiliter, vel intellectualiter. » Sermo autem iste sic est ut definitio : quoniam definitio est enuntiativa naturae et essentiae veritatis : quoniam illud secundum quod res est, vere est. Et veritas non est nisi id quod est. Et secundum hoc possibile vel contingens non est verum. Dicitur etiam aliquando verum in oppositione ad umbratile, sicut dicimus figuram hominis in homine esse veram, in umbra autem hominis non veram. Aliquando dicitur verum nihil habens de non vero, nec possibile habere : sicut dicimus Deum verum, eo quod est essentialitas vera, nihil penitus potens habere nisi vera esset essentialitas.

unum sunt secundum quid et plura simpliciter, sicut in his quae habitudine unum sunt, vel conjugaliter unum sunt, vel votive unum sunt, ut amici, minor unitas est : quia secundum quid unum sunt, et simpliciter multa. Et sicut dicit Avicenna, quod major unitas est in simpliciter indivisibilibus, quam in his quae aliquo modo divisibilia sunt. Et in simpliciter indivisibilibus magis unum est quod naturae indivisibili nihil habet adjunctum, ut unitas, quam id quod naturae indivisibili habet aliquid adjunctum, ut punctum, quod per essentiam indivisibile est, et cum hoc est substantia posita in continuo : secundum quod dicit Proclus in propositione quarta, quod « omne unitum alterum est a per se uno. »

Ita est etiam in vero, quod verum dicitur per prius et posterius. Et verum quidem per prius est in principiis, secundo autem in principiatis secundum primam divisionem. Et secundum hoc verum primum est quo judicamus de omni vero. Unde Augustinus in libro de Vera religione : « Veritas prima est, secundum quam de inferioribus judicamus. » Et ibidem, « Veritas est lux intelligibilis. » Sicut enim in antehabitis dictum est, splendor intellectus prima causa, cujus radii sunt communes animi conceptiones intellectui concreatae, illud est verum quod per prius verum dicitur, et quo judicamus de omni vero : primo quidem per lucem prima causa : secundo autem et quasi instrumentalter per lucem principiorum, per qua cognoscimus principiata : omnia enim qua cognoscimus, probamus ad illa. In principiatis autem verum dicitur per prius de complexis : eo quod illa et vera sunt, et modo veritatis enuntiantur. Incomplexa autem licet verum participent, tamen veritatis modo non designantur actualiter, quamvis aptitudinaliter enuntiari possint, ut scilicet quod sunt apta sic ad enuntiandum : quod enim sunt, per se vel per accidens potest de ipsis

Et cum tot modis dicitur verum, quaeritur, Penes quid sumuntur isti modi ?

SOLUTIO. Ad quod dicendum, quod sicut dictum est de uno, quod multipliciter dicatur secundum prius et posterius de multis : et tamen tota illa multiplicitas reducitur ad unum per se, vel per accidens : et unum per se ad unum secundum quid, vel simpliciter. Et differunt haec secundum differentiam eorum in quibus uniuntur, ut diximus, sicut patet in toto et partibus. Forma enim uniens in partibus homogeniis, magis est uniens in partibus heterogeniis. Et in his quae continuatione sunt unum, forma uniens in planis uno modo se habentibus, quam in angulosis magis est uniens. Et in his quae perfectione sunt unum, naturaliter copulata ad unum, magis sunt unum quam quae per artem uniuntur, ut homo magis est unum quam arca. In his autem quae

<--- Page Split --->

enuntiari, et sic aptitudinaliter vera sunt. Et hoc attendens Philosophus dicit, quod in indivisibilibus sive incomplexis non est verum, intendens quod in talibus non est verum actu, et modo veri designatum.

Tale autem verum multipliciter dicitur, sicut dictum est, et sicut patet ex oppositis veri. Verius enim est, quod alienæ naturae impermixtius est : et sic prima causa verissima est, et alia magis et minus vera, secundum quod in tali permixtione magis et minus accedunt ad primam causam : et secundum hoc magis vera sunt necessaria quæ semper sunt, et minus vera quæ frequenter, et minime vera quæ raro. Et sic est etiam in gradibus eorum quæ vera sunt simpliciter, et quæ vera sunt secundum quid. Et universaliter dicit Avicenna, « Sicut se res habet ad esse, sic se habet ad veritatem. » Unde verius est id quod est in natura, quam id quod est in opinione sola : et verius est id quod est in natura, quam id quod est in similitudine tantum, ut figura hominis in homine et in umbra, et in homine vero, et in homine picto. Et verius est quod nec actu nec potentia habet contrarium veri, quam id quod potentia vel actu habet contrarium veri.

Et secundum hoc planum est invenire modos veritatis.

Er st quærarur, Utrum verum vel veritas de omnibus his dicatur univoce, vel æquivoce ?

Dicendum, quod nec univoce, nec æquivoce, sed per analogiam. Et primo quidem et principaliter est in luce divini intellectus, qua de omni vero complexo et incomplexo judicamus. Secundo in his quæ sunt ut instrumenta judicii istius : hoc enim est in principiis. De his enim duobus dicitur in Psalmo iv,

7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Tertio vero in principiatis, et in his etiam magis et minus, secundum quod luci primæ causæ et luci principiorum magis et minus propinqua sunt.

MEMBRUM II.

Quid sit verum secundum unumquodque eorum de quibus dicitur multipliciter 1 ?

SECUNDO quæritur, Quid sit verum secundum unumquodque eorum de quibus dicitur multipliciter ?

Accipiantur ergo rationes veritatis.

Dicit enim Isaac, quod « veritas est id quod est res. »

Vel secundum aliquos, « Veritas est sermo quem confirmat demonstratio. »

Videtur, quod neutra istarum definitionum conveniat.

  1. Prima enim potius videtur convenire entitati, quam veritati. Et cum ens esse sit per creationem, verum autem per informationem, ut dicitur in libro de Causis, quod est notificatio entis, non erit notificatio veritatis.

  2. Adhuc, Augustinus in libro II Solitoquiorum : « Verum est, quod ita est ut videtur 1. » Et colligitur ex suo opposito, quod haec sit vera definitio : quia falsum est, quod aliter videtur quam est. Sed secundum hoc si nulli videatur, nec secundum sensum, nec secundum intellectum, non erit verum : et hoc est falsum : quia quod verum est, sive videatur, sive non, semper verum est.

  3. Adhuc, Secundum Isaac et secundum Augustinum, « verum est id quod

<--- Page Split --->

est. » Id autem quod est, sive videatur, sive non, semper est id quod est.

  1. Adhuc, Id quod est secundum id quod est, non est susceptivum prædicati ejus quod non est : verum autem susceptivum est falsi : et sic videtur, quod verum non bene definitur per id quod est. Enuntiatio enim una quæ est id quod est, secundum rei mutationem susceptiva est veri et falsi, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis. Videtur ergo, quod hæc definitio non sit conveniens.

  2. Adhuc, Dicitur communiter, quod « veritas est adæquatio rerum et intellectuum. » Et contra hanc objicitur : quia secundum hoc verum non est, quod in intellectu non est.

  3. Item, Dicit Avicenna, quod « veritas est indivisio esse et quod est. » Et contra hanc objicitur : quia secundum hanc negationes non sunt veræ, quod est falsum. Hæc enim vera est, homo non est asinus : et tamen notatur ibi indivisio esse et quod est.

  4. Adhuc, Augustinus in libro de Vera religione, dicit, quod « verum est sive veritas qua ostenditur id quod est esse '. » Et Hilarius in libro V de Trinitate : » Verum est manifestativum et declarativum esse. » Et hæc videtur esse contraria illi quæ dicit, quod veritas est id quod est : quia nihil est manifestativum sive declarativum suiipsius.

  5. Adhuc, Augustinus in libro de Vera religione dicit, quod « veritas est summa similitudo principii, quæ sine ulla dissimilitudine est unde falsitas oritur vel oriri potest. » Sed secundum hoc quæ principio carent, ut essentia divina, vel Pater : vel quæ omnino principio similia sunt, ut omnes creaturæ, veritatem nullam habent, quod est falsum.

  6. Adhuc, Ponitur definitio veritatis ab Anselmo in libro de Veritate, quod « veritas est rectitudo sola mente perceptibilis 2. »

Contra quam ipse disputat ibidem, quod

  1. Si rectitudo sumitur proprie, tunc secundum hoc non erit veritas, nisi in quantitate, quod falsum est. Si autem sumitur metaphorice : tunc quæ non habent similitudinem, non habent aliquid veritatis. Cum ergo rectitudo sit in his in quibus medium non exit ab extremis, ut dicit Plato, quæ non habent principium, medium, et finem, ad rectitudinem non habent similitudinem : et sic nullam habent veritatem. Punctum ergo et unitas et hujusmodi nullam habent veritatem. Si vero dicatur accipi rectitudo pro justitia, secundum quod dicitur recte fieri quod juste fit ut debet, secundum hoc in Deo nulla veritas est : quia Deus nulli aliquid debet.

  2. Adhuc, Secundum hoc veritas, justitia, et bonitas,sunt unius definitionis : quia unumquodque istorum est rectitudo sola mente perceptibilis.

  3. Adhuc, Quorumdam rectitudo perceptibilis est et sensu et mente, ut corporalium : secundum hoc illa non habent veritatem, quod falsum est.

SOLUTIO. Ad hæc et similia dicendum, quod parum valent disputationes tales. Multæ enim definitiones assignari possunt veri secundum diversam veri considerationem. Hoc enim potest considerari secundum verum esse rei absolute, vel secundum quod sui declarativum est in intellectu habitu vel actu, secundum quod etiam Aristoteles dicit in primo Physicorum, quod « eadem sunt principia essendi et cognoscendi. » Et si accipitur in re absolute secundum modum vere essendi : tunc est definitio Avicennæ quæ dicit, « Veritas est indivisio esse et quod est. » Et esse accipitur prout est actus essentiae, quod per modum prædicati est et compositionis : quod est autem, accipitur pro eo in quo est illud

<--- Page Split --->

esse sicut in subjecto. Et haec sive sit data definitio de veritate rei, sive de veritate signi, in eamdem reducitur, quae dicit : « Veritas est id quod est : » quia id dicit illud quod est per modum subjecti : quod autem dicit id quod inest per modum essentiae. Est vero nota indivisionis sive compositionis ejus quod inest, cum eo cui inest, secundum quod intellectus dicit hoc esse hoc, et illud esse illud, sive essentialiter, sive accidentaliter : et sive quod est et quo est differant realiter, sive secundum modum intelligendi tantum, ut in divinis.

Si autem definiatur verum prout verum ex principiis esse habitualiter vel actualiter facit cognitionem de seipso : tunc sunt tales definitiones, ut illa, quod « verum est quod ita est ut videtur secundum aptitudinem vel actum. » Et sicut illa Hilarii, quod « verum est declarativum vel manifestativum sui vel esse. » Et in eamdem reducitur illa Philosophi, quod « verum est adæquatio rerum et intellectum, » et per consequens signi et signati : quia intellectus ponit signum ad rei designationem, et tunc est verum, quando adæquat et implet signum.

Consideratur etiam verum per essentiam respectus qui est inter verum et illud de quo est, sive sit signum, sive sit principium constitutivum esse et rei. Et sic veritas definitur, quod « est adæquatio principii et principiati quæ in nulla dissimilitudine est. »

Potest etiam considerari veritas generaliter ad omnia haec. Et sic « est rectitudo sola mente perceptibilis. » Rectitudo enim generalis qua unumquodque est ut debet, sive ad essendum, sive ad cognosecundum, non sensu, sed solo intellectu perceptibilis est, etiamsi sit in sensibus.

Et sic patet quomodo omnes diferentiae definitionum accipiantur.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicitur, « Verum est id quod est, » complexio habitualis notatur in sermone quo idem de se, vel alterum quod essentialiter vel accidentaliter sibi inest, prædica-

tur, sicut patet paulo ante in reductione istius definitionis factæ per eam quæ est. « Indivisio esse et quod est. » Et sic patet, quod intentio entitatis non est intentio veritatis.

Ad in quod ulterius objicitur, quod « verum est, quod ita est ut videtur, » dicendum quod intelligitur, ut videtur habitualiter vel actualiter. Dico autem habitualiter quantum est de habitudine rei visæ, non de habitudine videntis : hoc enim est sive videatur secundum actum, sive non.

Et si quis objiciat, quod Augustinus disputat contra hanc definitionem. Dicendum, quod disputat non quin vera sit et generalis : sed ne male intellecta falsa esse videatur. Si enim intelligeretur de visione secundum actum, falsa esset, ut objectum est.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, « Verum est id quod est, » definitio data est de veritate rei et essendi absolute : et quoad haec vera et generalis est.

Ad aliud dicendum, quod « id quod est secundum id quod est, non est susceptivum prædicati ejus quod non est : » quia aliter contradictoria verificarentur de eodem. Et cum additur, quod « enuntiatio una quæ est id quod est, secundum rei mutationem susceptiva est veri et falsi, » transit de veritate rei ad veritatem signi : et sic peccat secundum fallaciam figurae dictionis.

Ad aliud cum dicitur, quod « veritas est adæquatio rerum et intellectum, » dicendum quod vera et generalis est, si adæquatio sumatur ab habitudine rei æquabilis intellectui: eo quod intellectui nihil est æquabile nisi verum. Falsum enim dissonat intellectui, sive sit in re, sive in sermone, sive in signo. Objectio autem procedit ac si sumatur ab actu.

Ad in quod dicitur de definitione Avicennæ, dicendum quod vera et generalis est, sicut expositum est.

Ad objectum contra hoc dicendum, quod veritas negationis sicut in causa consistit in veritate affirmationis. Per

<--- Page Split --->

hoc enim quod aliquid prædicatur de aliquo, ex consequenti oppositum vel disparatum ab illo, negatur ab eodem : et ideo omnis veritas sive affirmative sive negative consistit in indivisione esse et quod est. Dico autem in indivisione essentiali, vel causali, sive primo et ex consequenti.

Ad in quod ulterius dicitur de definitione Augustini et Hilarii, dicendum quod ab habitudine sumuntur omnes tales definitiones, et sic generales sunt : quia eadem principia quæ sunt essendi principia, sunt etiam manifestativa rei per definitionem et cognitionem et per causam, cum sint intrinseca sicut id quod est res, eo modo quo paulo ante exposita est hæc definitio, « Verum est id quod est. »

AdsecundamquæestAugustiniinli - brodeVerareligione , dicendumquodsigeneralisestilladefinitio , similitudosu - miturproadæquationeveritatisinessen - dovelsignificandovelintelligendoreiprincipiatæadprincipia , quæinessendovelsignificandovelintelligendotalemveritatemprincipiant , ettalibusprinci - piisnihildestituitur . Etsicveritasessen - tiædivinæetPaterprincipiahabentse - cundummodumintelligendi . SecundumhuncenimmodumPaterestPater , etPaternonestFilius , etessentiadivinaestessentiadivina , etnonestcre - a t a .

Et si obiicitur, quod essentia divina et Pater non habent principium : ergo non habent similitudinem principii cum principiatò. Est ibi processus a simpliciter ad secundum quid : non enim oportet si aliquid negatur ab aliquo simpliciter, quod ab eodem negetur secundum quid.

Et quod obiicitur de creatura, dicendum quod veritas creaturæ principiis suæ veritatis æquatur proximis, et nulla ex parte dissimilis est, quia dissimilitudo causa falsitatis est : quamvis non æquetur principio suæ creationis secundum omnem potestatem et virtutem principii creantis. Et in argumento est proces-

sus ab eo quod est secundum quid ad simpliciter.

Si autem non simpliciter, sed appropriate accipiatur definitio : tunc soli veritati Filii convenit, qui solus essentialiter et notionaliter perfecta similitudine adæquat Patrem. Est enim æqualis in natura, quod etiam convenit Spiritui sancto : et est æqualis in notione, quia est persona de qua alia sicut Pater, quod non convenit Spiritui sancto. Sed tamen Spiritus sanctus non propter hoc minor est Filio, vel dissimilior Patri : quia modus existendi de alio in Spiritu sancto, non dicit minorationem, sed similitudinem vel æqualitatem.

Ad hoc quod obiicitur contra definitionem Anselmi, jam patet solutio in explanatione definitionis ejusdem. Rectitudo enim ibi sumitur generaliter, qua res est ut debet, sive in essendo, sive in significando : et hæc rectitudo sola mente perceptibilis est, et non sensu.

Et per hoc patet solutio ad tria sequentiaargumenta : laæcenimrectitudoet in Deo est, et in creatis.

Ad hoc quod obiicitur, quod Deus nulli aliquid debet, dicendum quod est debitum obligationis, et est debitum ordinis naturae. Et de debito quidem obligationis Deus nulli aliquid debet : debito autem ordinis naturae unumquodque debet esse sicut est : tale enim debitum non dicit obligationem, sed esse, secundum quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiæ, quod « esse est quod ordinem retinet servatque naturam. »

MEMBRUM III.

De tribus passionibus propriis veritatis.

Circahocquæriturdepassionibusve - ritatis , quæsunttres , scilicetimmutabi -

<--- Page Split --->

litas vel mutabilitas, unitas vel pluralitas, aeternitas vel temporalitas.

nibus. Relinquitur ergo, quod supra mentem sit. Quod autem supra mentem est, non est nisi aeternum vel immobile. Videtur ergo relinqui, quod veritas rerum qua judicamus de ipsis, et aeterna et immobilis sit.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS I.

An veritas sit mutabilis vel immutabilis 1 ?

Primo ergo quaeritur, An veritas sit mutabilis, vel immutabilis ?

Et videtur, quod veritas immutabilis sit.

  1. Idem enim quod principium est quo judicamus de omnibus, utrum vera vel non vera sint, necesse est immobile esse : veritate judicamus de omnibus, et similia veritati probamus esse vera, dissimilia vero reprobamus ut falsa : ergo veritatem necesse est immobilem esse.

  2. Adhuc, Hoc idem probatur per deductionem ad impossibile. Detur enim quod mobilis sit veritas qua judicamus de omnibus, sequitur quod mota dissimilis erit sibi. Quod autem dissimile sibi est, vel esse potest, non potest esse regula judicandi de omnibus veris : sequitur ergo, quod veritas non est quo judicamus de omnibus veris, quod falsum est : quia sicut bonitate judicamus de omnibus bonis, ita veritate judicamus de omnibus veris.

  3. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio dicit, quod « veritas nec sub mente est, nec æqualis menti. » Si enim sub mente esset, mente judicaremus de ipsa, quod falsum est. Si autem esset æqualis menti, proficeret et deficeret sicut mens et alteraretur, quod esse non potest, cum sit regula judicii de om-

  4. Adhuc, Anselmus in libro de Veritate 2, arguit sic : Quod eodem modo se habet in rectitudine sola mente perceptibili, re existente in natura et non existente, immobile est in veritate. Et ponit exemplum sicut me sedere, quod accepit significare, quod ego sedeo, æquali reetitudine significat hoc dum sedeo,et dum non sedeo. Et si veritas ejus est rectitudo significationis illius, eo quod sola illa mente perceptibilis est, videtur immobilis esse veritas ejus quod est me sedere, sive sedeam, sive non sedeam. Unde Anselmus dicit sic : « Omnino video ipsam rectitudinem immutabilem permanere. » Et similiter dicit esse in aliis, sicut de omni forma auri, asini, hominis, quæ in lumine prime sapientiæ significare accepit id cujus est forma, semper erit verum signum ipsius, sive res sit, sive non sit. Et sic sequitur, ut videtur, quod veritas immutabilis sit.

  5. Adhuc, Anselmus, ibidem : « Non existente significatione ex parte significati, non perit rectitudo ejus quod est signum qua rectum est, et qua exigitur ut quod significandum est signiflectur: » Ex quo accipitur, quod sive res significata recte applicetur signo, sive non, rectitudo non perit a signo. Similiter ex hoc quod nunc scilicet re existente recte significat, et re non existente non recte significat, non accipit signum rectitudinem significandi, nec etiam amittit, sed mutationes quædam fiunt in re significata. Relinquitur ergo, quod rectitudo significandi sola mente perceptibilis, in signo immutabilis sit. Sed sicut homo in domo et in theatro non est mutatus secundum substantiam, sed quæ-

<--- Page Split --->

dam de circumscriptione loci procedentia mutata sunt circa ipsum : ita circa rectitudinem signi mutationes rerum quaedam factae sunt, ipsa rectitudine, quae est veritas ejus, immobili permanente. Et sic relinquitur, quod veritas ejus immobilis sit et immutabilis.

  1. Adhuc autem idem probat Anselmus in veritate praeteriti, praesentis, et futuri. Praeteritum enim accipitur ad praesens, praesens autem in seipso, futurum autem per successionem a praesenti : et sic omnia ista in uno fundantur quod est praesens, quod secundum substantiam acceptum, idem est in toto tempore, et immutabile secundum substantiam : licet mutatio praeteritionis, praesentialitatis, et futuritionis, fiant circa ipsum. Et sic planum est, quod id quod fuit verum in praeterito, fuit, est, et erit verum : et quod est verum, ante hoc fuit verum fore ipsum et erit verum : licet ipsae enuntiationes veri variantur secundum praeteritum, praesens, et futurum : et sic veritas videtur esse immutabilis.

  2. Hoc idem videtur per id quod dicitur, III Esdræ, iv, 38, ubi dicitur : Veritas manet, et invalescit in æternum, et vivit, et obtinet in sæcula sæculorum.

1. IN CONTRARIUM EST,

  1. Quod dicitur in Psalmo xi, 2 : Diminuta sunt veritates a filiis hominum. Quod enim diminuitur, mutatur : et sic veritas mutatur.

  2. Adhuc, Quod susceptibile est contrariorum, secundum contraria mutabile est : signum quod est omnino significans verum, susceptibile est contrariorum. Dicit enim Aristoteles in Praedicamentis, quod « oratio secundum mutationem rerum susceptibilis est contrariorum veri et falsi. » Ergo rectitudo ejus quae est veritas ejus, mutabilis est secundum verum et falsum : ergo veritas est mutabilis.

SOLUTIO. Est in rebus veris triplex veritas secundum omnem modum diversitatis veri.

Et proxima quidem est adhaerens ipsi rei verae. Et haec est forma et ratio quidditatis ipsius, secundum quam cadit in notitiam, quod est regulatum quidem regula veritatis, sive sit signum, sive sit res : sicut dicimus Petrum verum hominem vera forma et vera ratione hominis, quibus regulatur ad humana. Et dicimus me sedere, verum signum esse ejus quod ego sedeo : eo quod habet formam et rationem hoc significantis : et sic est de quolibet. Et haec est proxima veritas rei vera : et ideo est incorruptibilis in incorruptibilibus et immutabilis, et corruptibilis in corruptibilibus et mutabilis.

Est alia veritas quae separata est a re, applicabilis tamen rei per contractionem et appropriationem, sicut commune appropriabile est particulari, sicut docet Aristoteles in Posterioribus. Et haec est veritas principiorum primorum, quae veritas semper est apud intellectum, quia, sicut dicit Boetius in libro V de Consolatione philosophiae, communia retinet et singula perdit : intendens per communia, principia prima, sicut quod non contingit simul affirmare et negare, et quod totum majus est sua parte, et hujusmodi. Et haec est veritas, qua judicamus habitualiter de omnibus veris, contrahendo communia ad singula : et similia quidem illis dicimus esse vera, dissimilia autem falsa. Et haec veritas quodammodo mutabilis est, et quodammodo immutabilis. Immutabilis quidem per necessitatem, mutabilis autem in quantum creata est, et in quantum determinabilis et indeterminabilis. Et haec est regula habitualis, qua judicamus de omnibus veris.

Tertia est veritas, quae est exemplar et paradigma harum veritatum duarum dictarum in mente divina. Et haec est veritas divina lumine suo resplendens in omnibus veris secundis, quae in hoc formam veritatis habent, quod lumen primae veritatis participant : et quo plus participant, veriora sunt : et quo minus participant, minus vera. Et hac veritate

<--- Page Split --->

non sicut habitu, sed sicut exemplari et paradigmate judicamus de omnibus verris. Et haec veritas simpliciter est incorruptibilis et immutabilis, licet multae variationes fiant in his quae sunt sub ipsa.

Hæc est solutio quaestionis. Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod veritas qua judicamus de omnibus, tertio modo dicta, simpliciter immutabilis est, et uno modo se habens quantum est de se ad omnia vera : sed non omnia vera uno et eodem modo se habent ad ipsam : et ideo ex dissimilitudine participantium eam dissimile fit judicium. Sed secundo modo dicta veritate judicamus de omnibus : sed quia hoc non omnibus eodem modo appropriabile est, ideo per dissimilitudinem appropriatorum iterum diversum fit judicium. Et hæc mobilitas non est in veritate ipsa, sed in his quibus appropriatur.

Ad aliud dicendum, quod per hoc non probatur, nisi quod veritas secundo et tertio modo dictæ secundum seipsas immutabiles sunt : et hoc concedundum est.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur ibi de veritate prima quæ est primum, qua sicut exemplari et paradigmate judicamus de omnibus. Et hæc quantum est de se, nec proficit, nec deficit, sed est æterna et immutabilis : participatio tamen ejus varia est et mutabilis.

Ad aliud dicendum, quod Anselmus non probat, nisi quod veritas signi quæ est rectitudo significandi ut debet, immutabilis est a signo manente signo : sed si non maneat signum, mutabitur etiam ipsa rectitudo significandi ut debet. Et ulterius nihil potest haberi ex verbis Anselmi. Unde patet, quod veritas et adæquatio rei vere mutabilis est propter mutabilitatem principiorum ejus proximorum.

Ad aliud dicendum, quod rectitudo signi dupliciter potest considerari, scilicet in adæquatione ad causam, a qua ra-

tione significare accipit. Et sic verum dicit Anselmus : sic enim rectitudo ejus manet manente signo. Potest etiam considerari rectitudo signi in adæquatione ad signatum. Et sic proprie accipitur : quia signum dicitur ad signatum, et signi est certificare signatum. Et hoc modo ex mutatione signati mutatur signum : quia hoc modo relativa ad convertentiam dicuntur. Et hoc modo non loquitur Anselmus.

Ad aliud dicendum, quod id quod inducit Anselmus de præterito, præsenti, et futuro, simile est secundum aliquid et non simpliciter. In hoc enim simile est, quod sicut secundum substantiam unum nunc manet in omni præterito, præsenti, et futuro, et non variatur nisi fluxu præteritionis, præsentialitatis, et futuritionis : ita una rectitudo, quæ est adæquatio signi ad causam conferentem sibi significare ut debet, manet una secundum substantiam, et non variatur nisi secundum rectitudines quibus adæquatur rei significatæ vel non adæquatur. In hoc tamen dissimile est : quia nunc quod unum manet, unitatem habet ab eo quod unum manet in toto motu : sed veritas signi non tota causatur ab illa rectitudine quæ est adæquatio 'signi ad causam conferentem sibi significare ut debet : quinimo cum signum sit ad aliquid, ratio signi et veritas simpliciter est ab adæquatione signi ad signatum, et non nisi secundum quid, et quodammodo ab adæquatione ad causam a qua accipit significare ut debet. Et hoc modo verum est ut dicit Anselmus.

Ad ultimum patet solutio per distinctionem primo inductam : dictum enim Zorobabel tenet de secundo et tertio dicta veritate.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad obj dicendum quod dictum Psalmi intelligitur de propria et proxima veritate creatorum, quæ sicut principia ipsius proxima et propria, diminuuntur, augentur, et mutantur.

Ad aliud dicendum, quod illa objectio Ad obj

<--- Page Split --->

procedit de adæquatione signi ad signatum : et de hac non loquitur Anselmus, sed de rectitudine quæ est de adæquatione signi ad causam a qua accepit signifirare ut debet.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS II.

Utrum una sit veritas omnium rerum, vel plures 1 ?

Secundo quæritur, Utrum una sit veritas omnium rerum, vel plures ?

  1. Eadem enim sunt principia esse et veri, et sicut se habet res ad esse, sic se habet ad veritatem : quia veritas est indivisio esse et quod est, ut dicit Avicenna. Et hoc generaliter verum est tam in esse incomplexorum, quam in esse complexorum. In incomplexis enim esse est actus formæ in eo quod est, et secundum quod attingit esse, sic attingit veritatem. Cujus exemplum est secundum Avicennam, quod argentum vivum et sulphur sunt id quod est aurum secundum materiam, et secundum quod attingunt actum formæ auri quæ est esse auri, sic attingunt verum esse auri et auri veritatem : et quando nihil divisum est vel dividens inter id quod est aurum secundum subjectum, et esse quod est actus formæ auri, ita quod forma totum terminavit in esse auri : tunc dicitur esse verum aurum, et veritas auri. Similiter est in complexis : in his enim esse compositionis est, et id quod est, subjectum est : ipsum autem esse, actus prædicati in subjecto : propter quod etiam compositio

in prædicato includitur, ut cum dicitur, homo currit, hoc est dicere, homo est currens. Et quando inest omnino indivisum ab ipso secundum esse, propositio tunc simpliciter et essentialiter est vera. Quando autem inest secundum esse accidentale, propositio per accidens est vera. Et quando inest secundum esse secundum quid et non simpliciter, propositio secundum quid est vera.

Ex omnibus enim his patet, quod veritas est indivisio esse et quod est, et quod unumquodque sicut se habet ad esse, sic se habet ad veritatem.

Ex hoc proceditur ulterius, quod si esse secundum principia ipsius esse multicipatur in entibus, verum multiplicatur in eis et veritas. Multorum ergo verorum multæ sunt veritates.

  1. Adhuc, Nihil cognoscitur in rebus nisi verum : verum autem, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, non cognoscitur nisi ex principiis et causis et elementis uniuscujusque rei : cum ergo diversorum diversæ sunt causæ, principia, et elementa, diversa erunt vera, et diversæ veritates.

  2. Adhuc, Hoc idem videtur dicere Anselmus in libro de Veritate 2. Dicit enim, quod « sicut color est in corpore, sic veritas est in veris. » Constat autem, quod color multiplicatur secundum multiplicationem corporum. Ergo veritas multiplicatur secundum multiplicationem verorum.

  3. Si forte aliquis dicat, quod hoc sequeretur si veritas esset in eo quod est verum ut in subjecto, sicut color est in corpore : sed hoc non est verum : quia dicit Augustinus in libro Soliloquiorum, quod « quidquid est in alio, non potest manere si non maneat id in quo est. » Rebus autem veris intereuntibus manet veritas. Non est igitur veritas in rebus mortalibus sic. Et cum non sit in ipso vero ut in subjecto, non oportet quod

<--- Page Split --->

multiplicetur ad multiplicationem verorum.

Adhuc, Hoc idem probare videtur Augustinus in libro de Vera religione. Dicit enim, quod inter mentem nostram qua Deum intelligimus Patrem, et veritatem, lucem illam scilicet interiorem per quam Deum intelligimus, nulla interposita creatura est : propter quod ipsam veritatem nulla ex parte dissimilem in ipso et cum ipso Deo veneramur. Ex hoc accipitur, quod veritas qua intelligimus Deum esse Deum, et unumquodque verum esse verum, veritas increata est : aliter enim non deberetur ei veneratio divina. Constat autem, quod haec veritas non multiplicatur ad multiplicationem verorum.

5.Adhuc,Hoc idem confirmatur perhoc quod dicit Glossa super primam canonicam Joannis, n, 4, ubi dicitur, quod « veritas est lux intelligibilis. » Ex quo elicitur, quod sicut lux sensibilis non est nisi in sensibilibus, ita lux intelligibilis non nisi in intelligibilibus : et sic non est in subjecto, nisi in intelligibilibus quae non intereunt. Non ergo multiplicatur ad multiplicationem verorum. Si, inquam, sic dicatur, in contrarium est, quod veritas est rectitudo sola mente perceptibilis : rectitudo autem illa multiplicatur secundum multiplicationem rectorum. Alia enim est rectitudo intellectus, et alia rectitudo voluntatis, et alia significationis, et alia naturae, et haec multiplicatur secundum multiplicationem naturailum.

Videtur ergo, quod non omnium verorum una sit veritas, sed multae veritates.

in Psalmo ci, 28 : Tu autem idem ipsa es, et anni tui non deficient. Et hoc non multiplicatur ad rerum multiplicationem. Ergo nulla veritas multiplicabitur ad vera.

  1. Adhuc, Anselmus in libro de Veritate 4 dicit, quod « sicut est unum tempus omnium temporalium, ita una veritas omnium verorum. » Sed tempus non multiplicatur ad temporalia. Ergo veritas non multiplicabitur ad vera.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut praehabitum est, triplex est mensura esse, tempus scilicet, aeviternitas, et aeternitas : et quorumcumque tempus mensura est adaequata, horum est mensura aeviternitas ut concomitans, et aeternitas [ut excellens. Ita triplex est veritas : proxima scilicet, quae sumitur ex principiis esse proximis : eadem enim secundum Aristotelem sunt principia esse et cognitionis veri in omnibus. Et est veritas quasi media, quae est lux principiorum concreata intellectui habitualiter existens in ipso, quae quasi instrumentum est quo intellectus accipit scientiam, et ad quam examinat omne scitum an sit verum, an non verum. Et est veritas prima, quae est lumen causae prime, extendens se per omnia, ut dicit Dionysius : et secundum Augustinum et Anselmum est lumen et rectitudo intelligibilis, attribuens uniciuque ut sit secundum quod vere et recte debet esse : et ad quam unumquodque mensuratur, et secundum quod plus participat veritatis et rectitudinis ejus, sic verius et rectius est : et secundum quod minus participat per declinationem ab illo, sic est minus vere et minus recte.

Sed contra. In contrarium hujus videtur disputare Augustinus in libro de Vera religione, et Anselmus in libro de Veritate.

  1. Dicit enim Augustinus, quod « veritas radicatur in permanente, et non in non permanente. » Solum unum autem permanens in'est omni re, de quo dicitur

Dicendum ergo, quod veritas primo modo dicta, multiplicatur secundum multificationem verorum et genere et specie et numero. Veritas autem secundo modo dicta, quodammodo multiplicatur, quodammodo non. In primis enim principiis non multiplicatur, sicut quod nomina

<--- Page Split --->

rerum sint signa, et quod signa non significent infinita, sed finita et determinatu, et quod non significent contradictoria, et de quolibet quod sit affirmatio vel negatio, de nullo vero simul. Hæc enim prima principia sunt invariabilia ad omnia. Quæ quia negavit Heraclitus, inductus est ad hoc, quod dixit, quod nihil contingit scire, et quod non contingit dicere verum de aliqua re. In mediis autem principiis multiplicatur veritas genere et specie, secundum quod trahuntur ad genera et species rerum. Sed tertio modo dicta veritas, quæ prototypus est et exemplar omnis veritatis, una et indivisa manet in omnibus. Et hoc est quod dicit Anselmus in libro de Veritate, sic : « Si rectitudo non est in rebus illis, quæ debent habere rectitudinem, nisi cum sunt secrundum quod debent : debent autem esse secundum quod exigit prima rectitudo, quæ est prima veritas : ergo hoc illis est veras et rectas esse, quod est secundum primam rectitudinem et veritatem esse 1. » Est ergo una rectitudo et veritas qua omnia vera recta et vera sunt. Et intellicitur, qua scilicet exemplari et prototypu, et non sicut forma adhærente rebus. Omne enim verum creatum sic se habet ad primam veritatem ut diminutum quod non implet et adæquat eam in totum, sed excellitur ab ipsa, sicut esse temporale se habet ad æternum, et sicut esse circumscriptum se habet ad incircunscriptum.

His itaque suppositis, respondendum est objectis.

DICENDUM ergo ad primum, quod hoc non probat, nisi quod veritas primo modo dicta multiplicatur in veris : et hoc concedendum est.

Ad aliud dicendum est, quod Aristotelus non loquitur nisi de vero quod est ex propriis, et de veritate quæ ipsi vero adquata est et causata ex propriis princiis esse et causis et elementis : hoc enim est considerare naturalis Philosophi.

In prima autem philosophia, ubi loquitur de primo principio quod est lumen causae primae, dicit, quod domus est ex domo, et plaga ex plaga, et sanitas ex sanitate : et sequitur ex hoc, quod etiam verum sit ex vero, et quod una veritas sit ad quam mensuratur omne verum, et quod haec non radicetur in veris causatis, sed in lumine causae primae, quod dat esse veri omnibus veris, et conservat omnia in esse veri, et reducit ad seipsum, et mensurat ut in tantum vera sint et veritatis esse habeant, in quantum suae rectitudinis et veritatis participant.

Ad aliud dicendum, quod dictum Anselmi intelligitur de veritate primo modo dicta. Posset tamen dici, quod sicut in pluribus coloratis una lux est quæ diffenditur, quæ est coloris hypostasis, ut dicit Aristoteles, sed sunt multi modi diffusionis, qui modi non causantur ab ipsa luce quæ diffunditur, sed ex diversa dispositione superficierum in quibus diffunditur lux : ita est unum lumen primae veritatis, in quo sicut in hypostasi radicatur omne verum : sed diffusio ipsius in his quæ vera sunt, multiplex est, et variatur secundum varietatem principiorum esse uniuscujusque veri : quæ tamen varietas nullam inducit varietatem in ipsa prima veritate, sed tantum in veris secundis a prima veritate constitutis. Et hoc dictum est secundum Dionysii determinationem, qui hoc expresse dicit, et tales modos vocat diversos gradus entium et verorum.

Ad to quod objicitur contra responsionem quorumdam, dicendum quod Augustinus et Anselmus loquuntur de veritate qua de veris judicamus : et haec non est nisi duplex, scilicet prima et lumen principiorum : et haec non radicatur in veris corruptibilibus quæ secundum primam intentionem veritatis vera dicuntur, et ideo non interit ipsis intereuntibus.

Hæc etiam veritas secundum Augustinum in libro de Vera religione, lumen

<--- Page Split --->

divinum est, quo judicamus Deum esse Deum,et omne verum esse verum, et essentialiter extendit se per omnia, et (sicut dicit Dionysius) maxime per omnes intellectuales vultus. Et quia hoc essentialiter est Deus, ideo venerationem habet divinam.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens: hoc enim dicitur lumen intellectuale vel intelligibile : quia quamvis se extendat per omnia sensibilia et intellectualia, tamen in simplicitate et veritate sui non percipitur nisi ab intellectualibus. Et hoc est quod dicit Anselmus, quod est rectitudo sola mente perceptibilis : quae recitudo triplex est sicut et ipsa veritas. Rectum enim est, ut dicit Plato, quod recto applicato undique tangit rectum. Unde rectum est secundum primum modum veritatis, quod applicatum propriis principiis et causis et elementis esse, undique per adæquationem tangit ea. Rectum etiam est, quod adæquatum principiis primis attingit ea, nusquam descendens ab ipsis : sic enim conclusio adæquatur præmissis. Rectum est etiam tertio modo, quod comparatum ad exemplar primæ recitudinis, formam suæ rectitudinis undique contingit in quantum potest. Unde rectitudo licet numeretur et multiplicetur ex parte rectorum, ita quod alia est intellectus, alia voluntatis, et alia naturae : tamen rectitudo ipsa prima, cui quodlibet rectorum applicatur, manet indivisa. Et hanc vocavit Plato formam separatam, ex qua sicut ex uno etivagio sive sigillo omnia secunda formantur.

artificiata sunt in lumine intellectus artificialis. Unde, Sapient. vni, 1, de ipsa dicitur : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Anselmi secundum aliquid est verum. In hoc enim verum est, quod sicut tempus mensura est temporalium non multiplicata in illis, eo quod adjacet eis per extrinsecum temporis, quod est motus carli : ita prima veritas mensura est omnium verorum ,non multiplicata in ipsis, eo quod adjacet eis per lumen divinum essentialiter per omnia extensum et nulli commixtum. In hoc autem non est verum, quod tempus per partes motus divisum adæquata mensura est temporalium : lumen autem divinum in quo radicatur prima veritas, indivisum in se manens, mensura est non adæquata, sed excellens omnium verorum.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS III.

De æternitate vel temporalitate veritatis.

Tertio, Quæritur de æternitate vel temporalitate veritatis. Hoc autem est, utrum veritas sit temporalis vel æterna?

Et circa hoc quæruntur duo.

Primo, An omnis veritas sit æterna ? Et secundo, An omnia sint vera prima et æterna veritate ?

Ad id quod per beatum Augustinum in contrarium objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur de veritate qua sicut primo judicamus de omnibus veris. Ad hanc enim sicut ad primum mensurans mensurantur et æstimantur omnia vera. Et de hac verum est, quod non radicatur nisi in permanente : radicatur enim in lumine divino, quod extendit se per omnia : hoc enim est lumen divinæ sapientiae operatricis omnium, in quo sunt omnia naturalia, ut dicit Avicenna, sicut

<--- Page Split --->

quod continue ante hoc non essent verae, quod falsum est. Similiter non est assignare tempus in quo non erunt verae. Et sic videtur, quod sint sine principio et sine fine. Quod autem caret principio, æternum est. Veritates ergo talium æternae sunt.

ARTICULI TERTII

PARTICULA I.

An omnis veritas sit æterna 1 ?

CIRCA PRIMUM objicitur sic :

  1. Quidquid abstractum est a motu et a materia, æternum est : rationes mathematicorum et eorum de quibus considerat prima philosophia, abstracta sunt a motu et a materia : ergo æterna sunt, ut ratio circuli, et ratio paris vel imparis numeri, et ratio substantiae in eo quod substantia est, et talia multa sunt.

Videtur ergo cum veritas in talibus sit præcipue, quod æterna sit veritas in illis. PRIMUM probatur per Dionysium in libro de Divinis nominibus, qui dicit, quod « tempus est, quod in generatione et corruptione metitur 2. » Unde cum hæc abstracta sunt a motu et a materia, videtur quod tempus non est mensura eorum, sed æternitas : et ideo omnium talium veritates æterna e sunt.

  1. Adhuc, Idem videtur dicere Augustinus in libro Soliloquiorum, qui dicit, quod « nihil est magis æternum quam ipsa veritas, ut ratio circuli. » Non enim est assignare aliquod tempus in quo hæc inceperit esse vera, circulus est figura plana, una linea contenta, in cujus medio est punctum, a quo omnes lineæ ductæ ad circumferentiam, sunt æquales. Nec est assignare tempus in quo hæc inceperit esse vera, duo et tria sunt quinque, vel quod substantia sit ens per se. Si enim aliquod tale tempus esset, in quo tales inciperent esse veræ, sequeretur,

  2. Adhuc, Hoc idem videtur sequi in generabilibus et corruptibilibus, ut patet. Mundum enim fore, aut fuit verum ab æterno, aut non. Constat, quod sic : cum enim factus sit mundus, constat quod ante hoc verum fuit mundum fore : nec est assignare aliquod instans vel nunc in ante sumendo, in quo inceperit esse verum, ita quod ante hoc non fuisset verum, Similiter etiam si fiat enuntiatio de præsenti, ut si dicatur, mundus est. Si enim mundus est, ante hoc præsens verum fuit mundum fore : et numquam est assignare in ante sumendo instans in quo non fuit verum. Similiter si accipiatur enuntiabile de futuro, ut hoc, Antichristus erit, non est accipere in ante sumendo instans in quo incipiat hoc esse verum, Antichristus erit. Si enim Antichristus erit, Deus præscivit Antichristum fore : et cum scientia non sit nisi verorum, si ab æterno præscivit, ab æterno verum fuit, quod Antichristus erit. Similiter est de hac, Petrus erit, vel Paulus erit, et sic de aliis. Et sic videtur, quod omnis veritas talium enuntialbium ab æterno sit. Sic enim sumendo, præteritorum non erit finis, et futurorum non erit principium. In post enim sumendo numquam erit accipere tempus vel instans in quo hoc non sit verum, mundus fuit. In ante autem sumendo non erit accipere tempus vel instans in quo hæc non fuit vera, mundus erit. Et sic videtur veritas enuntialbium esse æterna et ab æterno.

  3. Eodem modo videntur probare Augustinus ibidem 8, et Anselmus in libro

<--- Page Split --->

de Veritate', quod impossibile est veritatem incipere, vel interire, et quod necesse sit semper esse, fuisse, et fore, sic : Si enim veritas aliquando non fuit et incepit esse, verum est veritatem non fuisse : et si verum est veritatem non fuisse, aliquid est verum : et si aliquid est verum, veritas est: ergo si verum est veritatem non fuisse, veritas est. Idem sequitur si detur oppositum. Si enim veritas aliquando non fuit : tunc haec est falsa, veritas fuit ab initio sive ab aeterno. Et si haec est falsa, ejus contradictoria est vera, haec scilicet, veritas non fuit ab initio. Et si haec est vera, aliquid est verum : et si aliquid est verum, veritas est: ergo si non est veritas, veritas est. Et ideo dicit Augustinus, quod veritatem esse, resurgit ex suo opposito.

Idem erit si dicatur veritas interire sive deficere in futurum. Si enim veritas interit, tunc postquam interiit, veritatem interiisse est verum. Et si hoc est verum, aliquid est verum. Et si aliquid est verum, veritas est. Ergo postquam interiit veritas, veritas est. Propter quod dicitur, III Esdræ, iv, 38, quod veritas manet, et invalescit, et vivit, et obtinet in secula sæculorum.

Sedcontra . Incontrariumhujusest : q u i a

  1. Si hoc concedatur, plura erunt ab aeterno, sicut mundum fore, Petrum fore, Antichristum fore, et hujusmodi quae multa sunt : et unum eorum non est alterum. Quod autem multa sint ab aeterno, non recipit Catholica fides, ita scilicet quod per essentiam multa sint.

  2. Adhuc, Contra disputationem Augustini et Anselmi videtur esse, quod est veritas contingentium, et veritas necessariorum. Et veritas contingentium et incipit et desinit : et ideo non generaliter debuit dici veritatem esse aeternam.

Sed hoc eliditur per hoc, quod etiam veritas contingentium de præterito necessitatem accipit. Licet enim contingens fuerit me fuisse Parisiis, tamen postquam

fui, necesse est me fuisse, et numquam erit tempus vel instans in quo hoc non sit necessarium. Similiter licet quaedam de futuro sint contingentia, sicut te fori Episcopum : tamen si ponantur esse futura, necessitatem accipiunt suppositionis, et numquam erit accipere tempus vel instans in quo non sint lutura, etiamsi extendantur in omne præteritum ab aeterno.

Si forte aliquis velit dicere, quod in talibus argumentis est fallacia figurae dictionis. Si veritas non fuit ab aeterno,verum est veritatem non fuisse ab aeterno : et si hoc est verum, aliquid est verum : et si aliquid est verum, veritas est, etc. : eo quod ibi fit processus a veritate rei simpliciter, ad veritatem dicti : et sic mutatur modus prædicandi. Hoc non solvit, nec impedit processum Augustini et Anselmi. Augustinus enim et Anselmus opponunt de veritate enuntiationis vel enuntiabilis : talis autem veritatis subjectiva partes sunt et species,et affirmatio vera quæ dicit esse quod est, et negatio vera quæ dicit non esse quod non est. Unde tamquam ex subjecta parte concludit Augustinus, quod si affirmatio vel negatio vera est, quod veritas est : et hoc sequitur de necessitate.

Solutio . SecundumCatholicamfidemdicendum , quodveritasestabaeterno : sedhæcestveritasluminisdivinideter - minantisunumquodqueidealiteretra - tionabiliteradessequodest , etadnonessequodnonest , etsimiliteradfuisseetnonfuisse , adforeetnonfore . Sedinhoclumineantequammundusessetettempus , nonerantveraquædistinctasuntinmundoperveritatemsignificatio - nisetrei , etperveritatemcontigentisetnecessarii , etperveritatemcomplexietincomplexi , etperveritatemsensibi - lisetintelligibilis , nisipermodumillumquoeffectusestinsuacausaprimaan - tequamsitineffectu . Hocautemmodo ,

<--- Page Split --->

ut dicit Anselmus, creatura in creatore existens non est creatura, sed creatrix essentia. Et hoc modo idem dicit Philosophus in libro de Causis, quod scilicet causatum est in causa per modum causae, et non per modum causati. Et hoc etiam vult Dionysius, dicens quod « temporalia in Deo sunt intemporaliter, et mobilia immobiliter, et materialia immaterialiter, et composita simpliciter, et differentia indifferenter, et opposita sine oppositione. »

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod rationes mathematicorum aeternae non sunt secundum veram rationem aeternitatis et definitionem: sed a Philosophis dicuntur aeternae, sicut immobilia perpetua dicuntur aeterna, quia participant conditionem aeternitatis quae est immobilitas.

Per PREDICTA jam patet solutio ad sequens, scilicet ad dictum Augustini.

Ad rationem autem quae videtur hoc confirmare, dicendum quod licet non sit accipere tempus in quo tales rationes non sint verae, tamen ante tempus (ita quod ante dicat ordinem aeternitatis ad tempus, quando non erant rationes, neque res quarum sunt rationes) nec erant vera, nec erant veritates earum secundum rem. Et si dicitur, quod erant in prima causa. Jam solutum est: quia tunc non erant ut rerum rationes, sed ut creatrix essentia.

Ad ALIUD dicendum, quod per illud argumentum non probatur, nisi quod propositione et enuntiabili sub aliqua differentia temporis positis, veritas in communi, nec incipit, nec deficit ab ipsis: quia si deficit in uno, resurgit in opposito. Si autem propositio et enuntiabile ponantur non esse, tunc nihil valet talis processus. Si enim nullum sit enuntiable et nulla propositio : tunc non erit hoc enuntia bile, mundum fore : nec haec propositio, mundus erit : nec erit opposita sua : et si non erit opposita sua, non erit contradictoria : nec erit una falsa, et altera vera : quia ante mundum non

fuit, nec enuntia bile, nec propositio in actu.

Et si dicatur, quod fuit in aptitudine sive in potentia. Constat, quod haec aptitudo non fuit enuntiati nec propositi : cum nihil esset subjectum de quo enuntiat retur aliquid, et nihil enuntia bile sive praedicabile quod enuntiat retur de ipso. Aptitudo autem enunt iabili s radicatur in enuntiat o et in eo de quo enuntiatur. Nec poterat esse in enuntiat e illa aptitudo : quia nec homo nec Angelus erant qui enuntiationem facere possent, vel aliquis componens, vel dividens intellectus, vel communis sensus, vel aestimatio.

Si dicatur, quod fuit in aptitudine causa prime. Tunc non fuit nisi idealiter in aptitudine causa prime. Sic autem in Deo sunt multa unite et plura singulariter : et sic non sequitur, quod plura sint ab aeterno. Ideae enim non dicuntur plures secundum essentiam, nec differentes : sed significantur, cum dicitur, ideae, quia sunt plurium. Et alia ratione refertur ad ipsas unum, et alia ratione alterum.

Et sic patet, quod illa disputatione non probatur plura esse ab aeterno.

Ad DISPUTATIONES Augustini et Anselmi eodem modo dicendum est. Haec enim, Veritas fuit ab initio, si in communi accipiatur ad veritatem prout est in causa prima, et ad veritatem rei, et ad veritatem signi, vera est pro veritate causae : sed non fuit ab initio propositio nisi per habitudinem causae prime. Et secundum hunc modum nec compositionem habuit, nec oppositum, nec contradictorium. Nec Augustinus nec Anselmus probant per hoc quod dicunt, nisi quod propositione vel enunt iabili posito sub aliqua differentia temporis, veritas in communi nec incipit nec interit : quamvis veritas haec quae est hujus enunt iabili s, vel illius, incipiat vel intereat.

Ad ID quod objicitur in contrarium, Adobjest.1, dicendum quod non sunt plura ab aeterno : enunt iabilia enim non sunt ab aeter-

<--- Page Split --->

no ut plura, sed ut unum et idem, ut dictum est.

Adobject . 2 . AninquodquidamobjiciuntcontradictumAugustinietAnselmidicendumquodnonvalet , sicutprobatumest .

Nec videtur multum valere quod dicitur de fallacia figuræ dictionis. Argumentantur enim a specie ad genus : qui processus semper necessarius est.

Sunt autem qui adhuc fortius objiciunt, dicentes, quod

  1. Patrem generare Filium, enuntiabile verum est ab aeterno : et Filium generari a Patre, aliud est enuntiabile verum ab aeterno : et Spiritum sanctum procedere ab utroque, tertium enuntiabile verum ab aeterno. Et similiter Patrem esse innascibilem, et Filium esse nascibilem, et Spiritum sanctum ab utroque procedentem : et Patrem esse principium non de principio, Filium esse principium de principio, Spiritum sanctum esse principium de utroque principio : et multa alia enuntiabilia hujusmodi possunt formari, quæ omnia vera sunt ab aeterno. Et si vera sunt ab aterno, sunt ab aeterno : quia verum quod apponitur, non est determinatio diminuens rationem essendi, sed potius complens : et sic videtur, quod plura sint ab aeterno.

  2. Adhuc, Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, dicit, quod « res quibus fruendum est, sunt tres res, Pater et Filius et Spiritus sanctus 1. » Tres autem illæ res sunt ab aeterno : et tres sunt plura : ergo plura sunt ab aeterno.

Undehocenuntiabile , PatremgenuraFilium , resolutumadrem , idemestqui - PatremessePatrem . Etcumdicitur , I ' - terestDeusvelessentiadivina , idemu - inprædicatoetinsubjecto , etnondill - runtnisisecundummodumquemTlu - logivocantsupponendivelattribuendi - quiascilicetaliquidattribuituruniqual - nonalteri : ettalismodusnonfacitplu - ralitatemnisisecundumquid , q u i - timodussignificandivelenuntiandi . S i m - literdicendumestdeista , nasciFilium - aPatre , etSpiritumsanctumabutroque - procedere , etdealiisenuntiabilibusdi - c t i s . Undeexhocnonsequitur , quodplu - rasintabaeterno , sedquodunumsital - aeternopluribusmodissignificable - enuntiabile .

Ad id quod objicitur de Augustino, antiqui Theologi satis bene responderunt, dicentes, quod cum dicit Augustinus. Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres res, dictio numeralis quae ponitur, scilicet tres, non ponitur adjective, sed substantive. Si enim adjective poneretur, formam numeralem et discretionis ponuret circa suum substantivum quod est res: et sic numeraretur res essentiae in tribus personis, quod falsum est. Unde ponitur substantive: et res conjungitur ut prædicatum commune consequens sub hoc sensu, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres quidem qui sunt res. Et cum ipsi tres sint una res, non sequitur quod plures res sint ab aeterno. Et in processu est fallacia figurae dictionis: quia fit mutatio substantivi in adjectivum.

Sed ad hæc hujusmodi non est difficile solvere.

Solutio . Constatenim , quodhujusmodienun - A d 1 . tiabiliainactuenuntiandinonsuntabaeterno , necetiaminhabitudineenun - tiantis , sedinhabitudinereienuntiatætantum : inreautemessentiænullamhabentdistinctionemvelpluralitatem .

<--- Page Split --->

ARTICU I TERT I

PARTICULA II.

  1. Adhuc, Verum convertitur cum ente : et si istum fornicari est verum a veritate prima : tunc quod iste fornicatur et est fornicator in actu, est a prima veritate : quod valde absurdum est : quia dicit Glossa Gennadii super epist. ad Roman. i, 18, quod « Deus illius rei non est auctor, cujus est ultor. »

An omnia vera sint vera, prima et a terna veritate i ?

Secundo quaeritur, An omnia vera sint vera, prima et æterna veritate ?

Et videtur, quod sic.

  1. Dicit enim Anselmus in libro de Veritate, quod « prima rectitudo causa est omnium veritatum et rectitudinum, et nihil est causa illius. » Sed veritas est rectitudo sola mente perceptibilis. Ergo prima veritas causa est omnium vertatum et rectitudinum.

  2. Adhuc, Sicut omne ens est a primo ente, et temeritas est dicere, ut dicit Anselmus, aliquod ens esse quod non sit a primo ente : ita omne verum necesse est esse a prima veritate : vel oporteret ponere, quod duo essent principia eorum quae sunt in uno genere, quod non potest esse, nec etiam intelligi.

  3. Adhuc, Philosophus vult in secundo primae philosophiae, quod quaecumque sunt in multis et per unam rationem existentia in illis, reducuntur ad aliquod unum quod est causa omnium illorum : verum est in multis per unam rationem existens in illis, et reducibile ad unam sicut analoga reducuntur ad unum : ergo est in uno primo quod est causa omnium illorum.

In contrarium est quod

  1. Obijcit Anselmus, quod istum fornicari est verum, posito quod iste fornicetur : ergo est verum a veritate prima : veritas ergo prima causa est, quod iste fornicetur, quod falsum est.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut bonum primum causa est omnis boni exemplar, efficiens, et finalis : ita verum primum sive veritas causa est omnis veri et efficiens et formalis et finalis.

Unde rationes concedenda sunt.

Ad hoc quod objicitur de hac, Istum Ad object. fornicari est verum : solvunt Augustinus in libro de Libero arbitrio, et Anselmus in libro Praescientiae et liberi arbitrii, quod cum dicitur, Istum fornicari est verum, potest esse de re, vel de dicto. Si de dicto est : tunc quia absoluta veritas est in dicto, veritas dicti simpliciter est a veritate prima. Sensus enim est, quod veritas prima facit hanc veritatem, et est forma ipsius et finis. Tunc enim istum fornicari subjectum est, et dictum est istius propositionis, Istum fornicari est verum : quia res hujus infinitivi, fornicari, simpliciter inest huic accusativo, istum : et hoc facit prima veritas quando res infinitivi inest accusativo, quod dictum sit verum. Et hoc modo omne verum causaliter et exemplariter et finaliter est verum veritate prima. Cum ergo infertur : ergo quod iste fornicatur, est a Deo, proceditur a veritate dicti ad veritatem rei. Et cum res non sit vera simpliciter, eo quod actus debita careat rectitudine, mutatur praedicatum, et fit fallacia figurae dictionis. Sicut enim claudicatio non est verus actus in genere gressus : et ideo ad veram causam efficientem reduci non potest, sed reducitur in causam deficientem, quae est vis gressibilis in curva tibia : ita formatio actus deficiens in ge-

<--- Page Split --->

nere voluntariorum, et ideo in causam quae est efficiens solum et formalis et finalis, secundum defectum qui est in ipso, reduci non potest: sed quidquid est de esse in ipso, reducitur in primam causam, esse autem sub defectu, in causam proximam deficientem. Exemplum hujus est secundum Augustinum, quod claudicatio gressus est cum defectu rectitudinis: et quidquid est in ea de gressu, reducitur ad virtutem gressibilem quae est in musculo movente tibiam: gressus autem sub claudicatione non reducitur in hanc virtutem, sed in tibiam sub curvitate existentem, quae est causa instrumentalis deficiens a virtute gressibili quae est in musculo tibiam movente: deficit enim curva tibia a rectitudine motus moventis virtutis primi quae est in musculo. Et similiter est in libero arbitrio et voluntate quando deficit a rectitudine prime veritatis, quod efficitur causa actus perversi: et tamen quidquid est de esse actus, est a prima causa: sicut quidquid est de gressu in claudicatione, totum est a virtute gressibili: et quidquid est de fornicatione, non est a causa prima, sed a libero arbitrio deficiente: sicut quidquid est de claudicatione, non est a virtute gressibili prima, sed a curvitate.

MEMBRUM IV.

De oppositione veri et falsi.

Hic communiter quaerendum est secundum primo inductam divisionem de oppositione veri et falsi.

Et quaerenda sunt quatuor.

Primo enim quaerendum est de modis quibus falsum multipliciter dicitur.

Secundo, In quo sit falsum sicut in causa?

Tertio, De oppositione quae est inter verum et falsum.

Quarto, An prime veritati sive primo vero opponatur aliquod falsum?

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS I.

De modis quibus falsum multipliciter dicitur.

Ad PRIMUM sumendum est dictum Aristotelis ante finem quinti primae philosophiae, ubi sic dicit, « Falsum dicitur uno modo ut res falsa. » Et hoc subdividit subdens : « Et hujus hoc quidem per non componi, secundum actum scilicet, aut per impossibile componi. » Et dat exemplum, sicut dicitur diametrum commensurabilem esse, aut sicut dicitur te sedere cum non sedes. Hoc est dicere, quod quaedam sunt falsa sicut impossibilia, et quaedam sunt falsa sicut contingentia : haec enim non sunt eadem nec eadem falsitate falsa. Secundo modo dicuntur falsa apta nata videri (aliquid, supple) sed non sunt qualia nata sunt videri, aut quae nata sunt videri, ut sciagraphia, et somnia, hoc est, ea quae videntur in somniis. Sciagraphia autem sunt picturae vel umbrae descriptione figurae alicujus, facientes similitudinem cujus non exhibent veritatem. Et ideo dicit Philosophus : « Ea namque sunt aliquid : quaedam enim sunt simulacra, sed non sunt ea quorum faciunt phantasiam sive apparitionem. » Et epilogans subdit : « Res ergo falsa dicuntur, aut quia non sunt (supple, composita vel componibles) aut quia ab eis phantasia non entis est, » id est, quia apparitionem faciunt alicujus quod non est secundum veritatem. Dicit enim Augustinus, quod « qui non vivit, non loquitur, non tenetur, falsus homo est, sed vera pictura et verum simulacrum. » Istos

<--- Page Split --->

duos modos dicit esse modos falsi in rebus.

Alium modum ponit in definitione direns sic : « Oratio vero (supple, definitiva) dicitur falsa quae non est entium in quantum falsa. » Hoc est dicere, quod oratio definitiva quae datur ex his quae non sunt essentialia rei definita in quantum hujusmodi, sicut si circuli ratio datur de trigono, falsa est. Falsa enim oratio nullius definitiva est definitio cui attribuitur.

Tertium modum ponit, sicut dicitur homo falsus, qui secundum prohaeresim sive eligentiam et voluntatem amator est falsitatis, et fietor orationum falsarum sive mendaciorum : quos nos usu nostro consuevimus dicere libidinosc mentientcs. Hos enim falsos vocamus, quia amatores sunt falsi : sicut turpes vocamus, qui amatores sunt turpium. Ab his excipiuntur poeta, qui non libidine falsitatis, sed tegmentis mirorum et prodigiorum multa, ut dicit Aristoteles, mentiuntur cantantes, ut persuadeant quae utilia sunt secundum mores, vel vera secundum philosophiam.

Cum igitur his modis dicatur falsum, quaeritur, Penes quid sumunturisti modi, et si sunt plures quam isti ?

tur quod secundum actum est compositum. Et isti sunt duo modi primi. Si autem est in re secundum apparentiam, tunc est tertius modus, scilicet quando videtur componi quod dividitur, vel dividi quod componitur, propter similitudinem aliquam a veritate deficientem : eo quod non implet, ut dicit Augustinus, totum illud ad quod ponit similitudinem : sicut pictura quamvis sit similitudo figurea hominis, tamen non implet totum quod est in homine per repraesentationem : homo enim verus non tantum habet figuram hominis, sed vivit, loquitur, et tenetur : quorum nihil repraesentat pictura vel umbra. Si est in oratione definitiva, non potest esse nisi uno modo, scilicet quod definitio detur per extranea, non essentialia. Hoc enim nullo modo est in re : omnis enim res ex suis essentialibus consistit. Unde definitio quae per extranea est, non nisi in sermone est, non a re causata, sed ficta ab aliquo male definiente : et ideo hoc falsum Philosophus non dicit esse nisi in oratione, secundum quod oratio est orantis ratio. Si autem est in homine, sicut dictum est, non potest esse secundum intellectum, sed secundum affectum, cujus homo dominus est et causa : et tunc est falsum, sicut amator falsi falsus dicitur.

SOLUTIO. Ad hoc autem dicendum, quod secundum philosophum isti modi falsi accipiuntur secundum causam falsi. Causa enim falsi, vel est in re, vel in oratione, vel in homine. Et si est in homine, non potest esse nisi secundum affectum : quia affectus solius dominus et causa est homo : intellectus enim in actu qui est in homine, causatur a rebus. Si autem est in re, non potest esse nisi duobus modis, scilicet secundum existentiam, et secundum apparentiam. Secundum existentiam dupliciter, scilicet per impossibile componi quod componitur, vel dividi quod dividitur. Vel secundum actum, scilicet quod componitur quod divisum est secundum actum, vel dividi-

Ad aliud quod quaeritur, scilicet si Ad quest. plures sint modi falsitatis ?

Dicendum quod in particulari plures sunt, omnes tamen reducibiles sunt ad istos. In particulari enim secundum Anselmum, est verum rei, quo dicimus verum hominem esse verum hominem, et verum aurum esse verum aurum, et sic de aliis, sicut dicit Philosophus in quinto primae philosophiae, quod esse significat veritatem rei : quia cum dicimus aliquid esse, monstramus ipsum esse verum : et quando non est, monstramus hoc non esse verum, sed falsum. Et similiter est in affirmatione et negatione. Et est verum sermonis, ut in enuntiabili vel propositione : sed hoc verum sermonis re-

<--- Page Split --->

ducitur ad verum rei : quia causa sermonis in oratione res est : « quia, sicut dicit Hilarius in libro IV de Trinitate, non sermoni res,sed rei est sermo subjectus.»

Similiter falsum quod dicunt Augustinus et Anselmus, quod est quando apparet res quod non est, sicut stannum quod apparet esse argentum, et non est argentum verum, sed falsum, reducitur ad id quod vocat Aristoteles apta nata quidem videri non qualia sunt, aut quae non sunt : quia non est dictum nisi secundum modos communes, utrum falsum videatur esse verum per apparentiam artis, vel per apparentiam nature, dummodo phantasiam ponat in sensu vel in æstimatione alicujus quod cum sensibili percipitur.

Et sic omnes alios modos quos ponunt Augustinus et Anselmus, facile est reducere.

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS II.

In quo sit falsum sicut in causa, scilicet an sit in re, vel in rei similitudine?

Secundo quaeritur, In quo sit falsum sicut in causa, scilicet an sit in re, vel in rei similitudine?

Et videtur, quod in rei similitudine.

Dicit enim Augustinus in libro II Solioquiorum : « Apparet in omnibus sensibus similitudine lenocinante nos falli. Et eas res nos falsas nominamus quas (verisimiles) deprehendimus 1. » Ergo videtur, quod in similitudine sit falsitas.

Adhuc, Augustinus in libro de Vera

religione: « Prima veritas summa similitudo primi principii est, in qua nulla dissimilitudo ex qua falsitas oriri possit ». » Ex his ergo videtur, quod et similitudo sit causa falsitatis et dissimilitudo : quod esse non potest : quia opposita non possunt esse per se causa ejusdem.

Adhuc, Augustinus in libro II de Solioquiorum 3 disputando probat, quod similitudo non est causa falsitatis, sed dissimilitudo. Imago enim quæ est in speculo, vel etiam in somniis, ex hoc non est falsa, quod imitatur eum cujus est imago, sed ex hoc, quod deficit ab ipso, scilicet quod nec vivit, nec loquitur, nec tenetur, et in omnibus his dissimilis. Ergo dissimilitudo non est causa falsitatis.

De hoc autem non est dignum diu disputare : quia res facilis est.

DICENDUM enim, quod similitudo causa deceptionis est, dissimilitudo autem causa falsitatis. Nec similitudo in quantum similitudo causa deceptionis est, sed similitudo deficiens in quantum deficiens est, sicut de omnibus fallaciis secundum causam apparentiæ et secundum causam non existentiæ in primo Elenchorum determinat Aristoteles. Sic enim auricalcha videntur aurea, et litargyria argentea : et quidam mel putant esse fel, eo quod similitudinem habent hæc ad illa deficientem, hoc est, quæ convenit in uno, et in multis deficit.

Et per hoc solvitur omne quod objectum est et quod quaeritur.

Solvitur etiam ulterius quod quidam secundum Augustinum et Anselmum quaerunt, utrum falsum sit in sensu, sive etiam in intellectu, vel in re ipsa ?

Et ponitur exemplum in sensu quod Anselmus ponit in libro de Veritate 4,

<--- Page Split --->

quod ramus vel palus in aqua videtur ad sensum, nec sensus in proprio objecto errat: et tamen denuntiat ramum fratrum qui integer est, et palum fractum qui non est fractus. Et multa hujusmodi ponuntur ab Euclide in libro de Fallacia visus. Omnium enim talium causa falsitatis est in re quae proxime sensui objicitur, quamvis non sit in re quae primo sensui est objecta. Falsitas autem est in sensu communi componente et dividente ea sensata quae proxime sensui proprio objiciuntur.

Quod ut melius intelligatur, notandum quod ramus cujus pars sub aqua est, et pars super aquam, est primum sensatum et unum : tamen pars super aquam exitens, a visu accipitur in proprio colore et propria figura et propria continuitate. Pars autem sub aqua existens, non accipitur per se, sed in idolo quod generat in aquae superficie tamquam in corpore pervio et terso et polito : et ideo accipitur ut extensum super aquam. Et in neutro decipitur sensus proprius : quia utrumque videt sicut est. Sed sensus communis qui componit extensum cum erecto quod componi cum ipson non potest, nisi in angulo est qui accipit ramum fratum esse cum non sit fractus. Et sic patet, quod in sensu particulari falsum non est, sed in sensu communi.

Eodem modo patet, quod in intellectu non est falsum secundum quod intellectus est simplex et simplicium. Ille enim intellectus quidditatis rerum vel implicite vel explicite, et ut generaliter dicatur, intellectus principiorum rei est, quae principia non ducunt nisi in ipsam rem vel rei essentiam : et ideo in tali intellectu falsum esse non potest. Unde dicit Aristo, teles in III de Anima, quod « intelligentia est indivisibilium in quibus non est falsum. » Sed in intellectu componente et dividente falsum est sicut in efficiente et subjecto. Quando enim componit quae non componenda sunt, falsus est componendo : et quando dividit quae divisa non sunt, falsus est dividendo. Et haec

falsitas non potest esse in re sicut in causa, nisi apparenter et non vere.

Et si objicitur, quod idem causa efficiens et subjectum simul non potest esse, eo quod in II Physicorum dicit Aristoteles, quod « materia non coincidit in idem cum efficiente. » Dicendum, quod haec objectio provenit ex pravo intellectu Philosophi. Hoc enim dicit Aristoteles de materia ex qua, quae subjicitur motui vel mutationi, et non de materia circa quam, sicut sunt intelligibilia circa quae est intellectus, et volita circa quae est voluntas. Illa enim et materia sunt et species et finis et intellectuum et voluntatum.

Ex hoc iterum patet, quomodo omne falsum imitatur verum, sicut dicit Augustinus. Si enim falsum sit in re secundum apparentiam, per ipsam similitudinem ponit imitationem. Si falsum sit in oratione complexa, per hoc ipsum quod in oratione quiddam subjicitur ut cui componibile est aliquid, et aliud praedicatur ut quod componibile alii, veram imitatur compositionem, et in hoc imitatur verum. Et similiter dicendum est de divisione quae falsa est. Exemplum primi est, homo est asinus. Exemplum secundi, homo non est animal.

Ex hoc ulterius patet, quod verum compositionis et divisionis in anima est sicut in subjecto et efficiente, et similiter falsum, et non est in rebus nisi sicut in causa circa quam est verum et falsum, quae est causa ut objectum. Et hoc expresse vult Philosophus in VI prima philosophiae.

<--- Page Split --->

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS III.

De oppositione quæ est inter verum et falsum.

Tertio, Quæritur de oppositione quæ est inter verum et falsum.

Videtur autem, quod non opponantur ut contraria.

  1. In contrariis enim utrumque est forma in actu existens. De vero autem et falso dicit Augustinus, quod si verum est id quod est, falsum convincitur esse quod non est: et sic falsum nulla forma est: contraria autem ambo sunt formæ in actu existentes: ergo videtur, quod falsum contraria forma non potest esse.

  2. Adhuc, Unum contrarium non est in alio: sed falsum est in vero, ut dicit Augustinus in libro II Soliloquiorum 1, quod tragedus non esset falsus Hector, nisi esset verus tragedus. Et similiter pictura non esset falsus homo, nisi esset vera pictura: et sic videtur falsum semper esse in vero.

Videtur etiam, quod non opponantur ut privatio et habitus. Privatio enim semper ponit aptitudinem ad habitum, et relinquit subjectum sicut cæcum ponit aptum natum videre, quod secundum naturam est subjectum visus. Falsum autem non ponit de necessitate aptitudinem ad verum, nec semper relinquit subjectum veri.

Similiter, Videtur quod non opponantur ut contradictoria, sive ut affirmatio et negatio : eo quod utrumque, verum scilicet et falsum, dicitur per affirmationem.

Similiter, Non opponuntur ut relativinec enim verum refertur ad falsum, infalsum ad verum : nec dicuntur ad convertentiam.

Si forte aliquis velit dicere, quod uj ponuntur ut contraria : eo quod Aristote les dicit in primo Perihermenias, quom opinio vera contraria est opinioni falsa sicut opinio, quod Socrates est homu, contraria est opinioni, quod Socrat non est homo. Hoc stare non potest. Iste enim opiniones non sunt contrari in quantum opiniones sunt: quia in ho conveniunt. Si ergo sunt contraria, in hoc contraria sunt, quod contraria sun circa qua sunt, sive de quibus sunt. scilicet quod Socrates sit homo, et quod Socrates sit non homo. Sed hoc non stat: quia haec opponuntur ut affirmatio et negatio, non ut contraria. Nec pos sunt haec duo objecta oppositioni dar oppositionem quam non habent.

Adhuc, Per dictum Aristotelis nihil probatur. Sciunt enim omnes qui inspexerunt in libris logicis, quod Aristoteles saepe in illo libro et in aliis contrarietatem ponit pro oppositione, speciem ponens pro genere.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut dicit Aristoteles in V primæ philosophiæ, verum et falsum opponuntur sicut esse et non esse. Et hoc confirmat Augustinus in libro de Vera religione, dicens quod « verum est id quod est, falsum autem id quod non est. »

Si autem aliquis objiciat, quod si aliquid omnino nihil est, hoc falsum esse non potest : quia falsum aliquid est : falsum enim radicatur in aliquo ente, sicut malum radicatur in bono. Dicendum, quod duplex est oppositio contradictionis, in genere scilicet, et extra genus. In genere oppositio in parte negativa aliquid relinquit. Extra genus oppositio in parte negativa nihil relinquit. Exemplum hujus est homo et non homo, ita quod non homo

<--- Page Split --->

sit terminus infinitus, et negatio sit in ipso per compositionem : propter quod minoris est potentiae quam si non sic per compositionem esset posita, sed per se poneretur in oratione ut explicita. Unde cum dicitur, non homo termino infinito, relinquitur ens non homo. Cum autem dicitur, non est homo, nihil relinquitur vel ponitur. Et talem oppositionem habet falsum et verum. Unde falsum est ens non verum secundum Augustinum : licet enim longe sit a similitudine veri, tamen aliquam habet ad verum imitationem, sicut prius dictum est.

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS IV.

An primæ veritati sive primo vero opponatur aliquid falsum?

nullo habet consortem nec comparem nec contrarium : prima veritas sicut non habet consortem nec comparem, sic non habet contrarium nec oppositum.

  1. Adhuc, Summo bono non est contrarium, vel oppositum : ergo a summo vero non est oppositum falsum.

  2. Adhuc, Summum verum nihil est habens de falso : si ergo habet oppositum falsum, illud nihil habebit de vero : et cum verum convertatur cum ente, sequitur quod nihil habebit de ente : et sic nihil est : et sic non erit summe falsum : omne enim falsum radicatur in ente.

  3. Adhuc, Cum summe falsum habeat se ad summe verum, sicut falsum simpliciter ad verum simpliciter, sequitur quod sicut falsum simpliciter destruit verum simpliciter, ita summe falsum destruit summe verum, et per consequens aliquid esset destructivum summae veritatis: quod est impossibile, cum etiam cogitari non possit primam veritatem non esse, qua secundum Augustinum judicamus de omnibus, et sine qua de nullo potest fieri judicium.

Quarto quaeritur, An primæ veritati sive primo vero opponatur aliquid falsum ?

Et videtur, quod sic.

Jerem. viii, 5 : Apprehenderunt menducium, et noluerunt reverti. Similiter, in Psalmo iv, 3 : Ut quid diligitis vanitutem, et quaeritis mendacium? Isa. xxvii, 13 : Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Et, Isa. xliv, 20 : Neque dicet : Forte menducium est in dextera mea.

In omnibus his dicunt Glossæ, quod mendacium vocatur idolum quod est falsus Deus : et ita videtur primæ veritati quæ est Deus, aliquid esse contrarium : falsus enim Deus opponitur vero Deo, sicut non homo opponitur ad id quod homo.

«. In contrarium est quod 1. Determinatum est in metaphysica Avicennæ et Algazelis, quod primum in

Juxta hoc ulterius quaeritur, Utrum creaturæ sint falsæ ?

  1. Superius enim habitum est, quod umbræ et simulacra dicuntur falsa : umbræ autem et nutus primæ veritatis dicuntur creaturæ : et sic videtur, quod falsitates sint a prima veritate deficientes: sicut etiam, Sapientiæ, xii, 5, dicitur, quod a magnitudine speciei creaturarum in hanc falsitatem deducti sunt, quod creaturas dixerunt esse deos. Et hoc idem dicitur, ad Roman. i, 23 : Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Videtur ergo, quod creatura. falsum quoddam sit.

  2. Adhuc, Objicit Manichæus in epistola fundamenti, quod sicut est principium lucis, ita necesse est esse principium tenebrarum : quia contrariorum contraria sunt principia. Cum ergo prin-

<--- Page Split --->

cipium omnis lucis, ut dicit Augustinus super Jqannem, sit lux intelligibilis, quae est veritas prima qua de omnibus veris judicamus, oportet quod aliquid sit principium tenebrarum, quo de omnibus tenebris judicamus. Et fundat intentionem super propositionem Empedoclis, quae ponitur in primo de Anima, quod scilicet simile simili cognoscimus, non oppositum opposito.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod prime veritati secundum seipsam accepte, nihil est oppositum vel contrarium. Si enim esset aliquid contrarium, cum unum simplex contrarium nihil sui habeat in alio simplici suo contrario permixtum, oporteret quod falsissimum nihil haberet de vero: et hoc esse non potest, cum omne falsum ad verum aliquam habeat unitionem. Si autem esset oppositum ut privatio et habitus: tunc oporteret, quod circa idem esset: et sic habitus summae veritatis, habitus esset diminuibilis et etiam privabilis per summe falsum: quod non admittit fides, nec prima philosophia: quia hoc est contra omnem rectum intellectum. Unde prime veritati et summae nihil potest esse contrarium, vel privative oppositum in se considerate. Considerata tamen in participatione secundum quod a secundis participatur, potest habere oppositum: sicut veritati quae est lux principiorum primorum existentium in intellectu, exemplata a prima veritate, contrariatur ignorantia male dispositionis sive tenebra, qua aliquis disponitur ex oppositis principiorum. Et hoc modo errores multi inciderunt contra primam veritatem, ut creatura sit credita esse Deus: et sic inventum est idolum.

Ad primas ergo auctoritates Jeremiae, Psalmiste et Isaie dicendum, quod mendacium dicitur idolum : quia sicut mendacium figmentum veritatis est, cum tamen a veritate deficiat, sic idolum figmentum est numinis, cum tamen nihil de veritate numinis habeat : propter quod

etiam fictus deus dicitur, qui nec natura, nec participatione Deus est : quia licet in idolo materiam Deus creaverit et aliquid sit, tamen numen quod dicitur ei presidere, nihil est nisi in figmento hominis, et nihil est in rebus mundi quas Deus creavit : a praesidentia tamen illius numinis sic ficti vocatur idolum Deus. Unde, I ad Corinth. vni, 4: Scimus quia nihil est idolum in mundo. Ponit tamen Hermes Trismegistus in libro quem de causis fecit, super omnem scientiam, scientiam esse idololatriae, qua docetur, qua arte animae daemonum de inferno evocentur et praesideant imaginibus et dent responsa in illis. Quod si verum est secundum quosdam, et docetur in illa parte astronomiae quae est de imaginibus, ut est de capite Saturni, et de aliis : tamen non est verum, quod daemon praesidens aliquid numinis habeat. Nec dicuntur animae daemonium, nisi intransitive, hoc est, daemones qui dicuntur animae. Sicut etiam in vitis Sanctorum legitur, quod idola dabant responsa per daemones. Unde idolum falsus Deus dicitur. Sic etiam figmentum falsum quoddam dicitur, ut in prehabitis dictum est. Sicut pictura dicitur falsus homo : quia fictus homo, qui licet nomen hominis habeat, nihil tamen habet de hominis ratione : propter quod aequivocc dicitur homo, ut dicit Aristoteles in Praedicamentis.

Ad alia quatuor quae objiciuntur in A contrario, concedendum est : illa enim procedunt de necessitate.

Ad id quod ulterius quaeritur de creaturis, dicendum quod creaeturae falsa non sunt secundum aliquod genus falsi : sed habent similitudinem imitationis ad creatorem, non totam veritatem aequantem, sed deficientem ab ipsa, ex qua, ut dicit Augustinus, potest incidere falsum in aliquo per consensum vel intellectum componentem et dividentem judicantem de ipsis : nihilominus tamen ipsa similitudo imitationis non est fal-

<--- Page Split --->

sitas, ut in pahabitis ratione hujus similitudinis dicuntur umhre et nutus divina veritatis.

Er quod dicit Philosophus, quod umbra est falsum, dicendum quod non est in hoc falsum quin umbra sit umbra, et nutus nutus : sed in hoc falsum, est, quod umbra sit homo verus. Unde patet, quod imitatio similitudinis in creatura ad Deum, non falsum est, neque falsitas, nisi per occasionem : quia male disposita, qui imbutus est oppositis principiorum veritatis potest inducere ad judicium falsum : et haec falsitas non est in creatura, sed in judicante.

Ad m quod objicit Manichaeus, dicendum quod ratio Manichaei haeretica est, et simpliciter contra philosophiam. Non enim per opposita judicamus de oppositis, ut dicit Aristoteles. Rectum enim est judex sui et obliqui formaliter. Eadem

enim ratione recti et rectum cognoscimus et obliquum : rectum, quia recto conformatur : obliquum, in quantum discordat a recto et deficit : qui defectus non est aliqua forma, nec potest habere principium formale et essentiale : et ideo cognoscitur per defectum a principio primo. Sicut una et eadem arte de operatis secundum artem recte judicamus, et de vitiis sive vitiosis ab arte deficientibus.

Empedoclis autem propositio intelligitur de oppositive cognitis. Haec enim non cognoscuntur nec sensibiliter nec intelligibiliter, nisi per suas formas secundum esse animale generatas in sensu vel intellectu, quibus sensus et intellectus efficiuntur similes rei cognite. Privationes autem et defectus cognoscuntur per hoc quod a tali forma deficiunt.

QUESTIO XXVI.

De bono secundum se.

Deinde quaeritur de bono.

Et quaeruntur duo, scilicet de bono secundum se, et de oppositione boni ad malum.

Primo scilicet de multiplicitate boni : quia non potest determinari intentio boni nisi prius determinetur multiplicitas ejus.

De bono autem secundum se quaeruntur duo, de bono scilicet in communi, et de bono determinato quod dicitur summum bonum.

Secundo, De communi intentione boni.

Tertio, De singulis differentiis bonorum.

De bono in communi quaeruntur tria :

<--- Page Split --->

optimum in quo consistit virtus ejus. Bonum autem quod multiplicatur se, eundum genera praedicamentorum, non accipitur nisi secundum unam differem tiam boni, quae est bonum naturae: ergo alia est multiplicitas boni, et multiplicitas entis.

Adhuc, Unum et verum cum enticonvertuntur, sicut et bonum. Cum ergo alia sit multiplicitas unius, et alia multiplicitas veri, et alia multiplicitas entis, sicut patet in distinctionibus praehabitis, erit etiam alia multiplicitas boni diversa ab entis multiplicitate.

Adhuc, Proclus aliam innuit multiplicitatem. Innuit enim, quod bonum est quod attingit sui ultimum et optimum, quod etiam vocat avraçxec hoc est, per se sufficiens. Dicitur etiam bonum factivum illius, et conservativum et salvativum illius, et indicativum sive significativum. Et haec est alia divisio boni, de qua multipliciter dicitur bonum. Sicut sanum multipliciter dicitur de medicina, dieta, urina, et animali.

Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio 2, distinguit bonum in maxima, media, et minima bona. Maxima dicens esse, quae non utuntur : quibus recte vivitur et nemo male utitur, ut sunt virtutes et gratiae. Media dicens esse quae utuntur, sine quibus non recte vivitur, quibus tamen aliquis male utitur, ut potentiae animae, praecipue intellectus et voluntas. Minima bona dicens esse, quae non utuntur, quibus tamen et bene et male contingit uti, ut sunt bona temporalia sive corporalia ad usum hominis deputata.

Cum ergo tot sint multiplicitates boni, quaeritur, Penes quid accipiuntur?

ULTERIUS etiam quaeritur, An bonum univocce vel æquivocce vel secundum analogiam proportionis dicatur de omnibus illis ?

MEMBRIM I.

MEMBRII PRIMI

ARTICULUS I.

De multiplicitate boni. Et, Penes quid sumatur ?

PRIMO ergo quaeritur de multiplicitate boni.

Videtur autem, quod multiplicetur secundum genera entis. Dicit enim Aristoteles in primo Ethicorum contra Platonem loquens, quod bonum in substantia, substantia est, in quantitate quantitas, in qualitate qualitas, et in relatione relatio, et sic de aliis 1. Ergo multiplicitas boni est multiplicitas entis.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod bonum distingui consuevit, et a Proclo distinguitur in bonum quod non est nisi bonum quod est omnium bonorum causa, et in bonum quod per participationem bonum est. Et hoc distinguitur in bonum naturae, quod est idem quod natura bona : et in bonum naturae superadditum, quod est in adjutorium, ut dicit Gregorius, et perfectionem potentiae. Et hoc distinguitur in bonum in genere, in bonum circumstantiae, in bonum virtutis politicae, in bonum gratiae, et in bonum gloriae. His enim per ordinem bonis perficitur potentia ad actum ultimum et

<--- Page Split --->

Si enim dicitur univoce : tunc aliquid univoce prædicatur de bono creato et increato, quod est inconveniens. Sequeretur enim, quod bonum increatum per aliquid additum communi, specificaretur sub bono communi, et sic bonum increatum esset compositum et esset in genere determinatum : quorum neutrum admittit intellectus. Si autem equivoce dicitur : tunc distinctio boni non esset distinctio vocis in significationes, et esset ratio naturae penitus diversa, quod falsum est. Dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod bonum in creatura dicitur, quod est a bono formali transfusione. Et sic magis imitatur univocum quam æquivocum : sic enim album est, quod est ab albo, et homo ab homine, et sic de aliis. Si autem secundum analogiam proportionis dicitur : tunc dicitur per similitudinem habitudinis ad actum aliquem : et sic æquitur, quod bonum in Deo non dicatur per essentiam, quod est inconveniens. Dicit enim Augustinus, quod bonitas Dei est essentia ipsius. » Sequitur etiam, quod nomen boni non imponitur ab aliqua forma, sed ab habitudine consequente formam aliquam : quod est inconveniens : quia dicit Philosophus in commmento libri Causarum, quod « bonum est per informationem dictum, ens autem per creationem. »

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut ens, unum, et verum, eo quod prime intentiones sunt, nec uno genere, nec una differentia dicte, de entibus omnibus necesse est multipliciter dici : ita bonum cum de primis intentionibus sit, nec uno genere, nec una differentia dictum, de omnibus necesse est multipliciter dici. Cum autem in omni nomine aliud sit suppositum, et aliud intentio a qua imponitur nomen, potest attendi multiplicitas boni ex parte suppositi materialiter : et sic multiplicatur secundum differentias entis, ut dicit Aristoteles.

Potest etiam attendi secundum communem intentionem qua bonum, quæ secundum Philosophiam et beatum Dionysium conjunctio est uniuscujusque ad sui ultimum et finem, in quo est virtus ejus. Et sic dividitur bonum aliter quam ens : eo quod intentionem talem addit super ens, sicut et unum et verum proprias intentiones addunt super ens.

Et hæc multiplicitas dupliciter consideratur. Potest enim considerari in his quæ gradatim potentiam conjungunt ultimo, et perficiunt in eo quod est virtus ejus. Et sic accipitur illa divisio, quod bonorum aliud est bonum in genere, aliud bonum circumstantiae, aliud bonum virtutis politicæ, aliud bonum gratiae, et aliud bonum gloriæ. Si enim adjuvantia potentiam in facultate naturæ rationalis consistant, tunc primum subjectum sive primum genus formale ad bonum est, quod omnen actum liberi arbitrii debite conjungat materiae, sicut est pascere esurientem, vestire nudum. Hic enim actus qui est pascere vel vestire, nullam debitam materiam potest habere circa quam sit, nisi esurientem, vel nudum. Hoc ergo est in omni actu voluntario primum subjicibile formæ boni : et cum determinatur formis boni, efficitur bonum perfectum : et si deficit ab illis, privatur bono perfecti. Prime autem formæ addibiles sunt circumstantiae actus, ut scilicet faciat hic qui debet, quantum debet, ubi debet, et quando debet, et sic de aliis. Accedens his formis perfectio est, ut faciat hoc ex habitu in modum naturae rationi consentaneo, ut dicit Tullius. Tunc enim facit ex propria et connaturali operatione non impedita, et ita delectabiliter et cum gaudio. Et hoc est bonum virtutis politicæ : et ideo virtutes politicæ a Sanctis connaturales virtutes vocantur. Si autem bonum ad quod est potentia, sit elevatum super facultatem naturae rationalis : tunc est aut ad agere, aut ad esse. Si est ad agere, est ad meritum, et sic est bonum gratiae. Gratia enim sic consuevit defi-

<--- Page Split --->

niri, quod gratia est habitus gratum faciens habentem et opus ejus gratum reddens. Si est ad esse : aut ad esse bene simpliciter in natura, aut ad esse optime in optimo. Et si primo modo est : tunc est bonum naturae. Si secundo modo : tunc est bonum gloriae, cujus particeps esse non potest nisi creatura intellectualis.

Sic ergo accipitur secunda divisio.

Tertia autem Procli divisio, quam licet non ponat, tamen innuit, sumitur secundum diversitatem modorum respiciendi ad ultimum et optimum quod est virtus uniuscujusque. Hæc enim vel sunt ultima et optima per essentiam : et sic est bonum finis. Vel factiva horum, vel salvativa, vel indicativa : et sic diversimode respiciunt ultimum et optimum in quo est virtus uniuscujusque, vel secundum esse; vel secundum agere. Et penes hanc diversitatem multiplicat Proclus bonum.

Divisio autem Augustini in libro de Libero arbitrio, quae maxima, et media, et minima ponit bona, nec accipitur penes suppositum boni, nec penes formalem intentionem boni, sed penes usum instrumentalem boni, relatum ad actum rationalis creaturae. Sic enim maxima bona dicuntur, quorum usus non est nisi bonus, et nullus ad malum abusus. Media sine quibus non potest esse usus, cum quibus tamen non de necessitate est usus bonus. Minima vero, quae ad bonum usum non nisi organice deserviunt, et quae sunt frequenter occasio abusus.

Et per hoc patet solutio totius primae partis hujus articuli.

Ad quest. Ad id quod quaeritur in secunda parte, Qua communitate bonum dicatur de modis bonorum ?

Dicendum, quod triplex est communitas prædicationis qua prædicatur aliquid de pluribus, scilicet univoce, sicut genus et species prædicatur de suis inferioribus. Et hoc modo prædicatur bonum

honestum de partibus honesti, et bonum utile de particularibus utilibus, et delctabile secundum sensum de delectanti bus in sensu. Non tamen simpliciter delectabile de quolibet delectante. Ali qua enim est delectatio vera, quae est naturalis et proprii habitus operatio non impedita. Et aliqua est communis delctatio non propria, quae est habitus communis ex genere naturalis operationis non impedite, et haec est delectatio secundum quid et non simpliciter. Et aliqua est aegritudinalis delectatio, qua est naturae corruptae operatio non impedita, sicut comestio carbonum, et delectari in non sua, quae est fornicationis delectatio. Et haec est delectatio alicui, et non simpliciter. Et bonum quod dicitur delectabile, de his prædicatur simpliciter, et secundum quid, et alicui. Delectabile enim in sensu non est simpliciter bonum, sed quando : et delectabile aegritudinale non est simpliciter bonum, sed alicui. Et cum dividitur bonum ab Aristotele in lib. Ethicorum, in bonum honestum, utile, et delectabile, non prædicatur bonum univoca prædicatione de illis, sed secundum analogiam. In qua communitate id quod prædicatur, simpliciter est in uno, et et non in aliis : nisi secundum modum quemdam. Unde honestum simpliciter est bonum : utile autem non simpliciter est bonum, sed bonum ad hoc. Et delectabile non simpliciter est bonum, sed bonum quando et alicui. Et habent se ad invicem haec, ut dicit Tullius in libro de Amicitia, ut totum virtuale ad partes se habet. Quia bonum honestum quod est bonum per se, si ad actum et usum referatur, multam habet utilitatem adjunctam. Sicut dicitur, Sapient. viii, 7 : Sorbictatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Si autem referatur ad operationem proprii et connaturalis habitus, qui, ut dicit Tullius, in modum naturae rationi consentaneus est, tunc multam habet delectationem

<--- Page Split --->

adjunctam. In tali enim operatione, ut dicunt Aspasius et Michael Ephesius, natura diffunditur et floret et dilatatur ad delectationem : eo quod hoc est ultimum bonitatis ejus. Et ideo dicit Ambrosius super illud epist. ad Galat. v, 22 : Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, etc., quod has virtutes Apostolus vocat fructus, quia sincera et sancta delectatione delectant suos possessores. Quia ergo bonum honestum omnem virtutem boni habet, ideo simpliciter bonum. Utile autem et delectabile non habent nisi boni virtutem quamdam : ideo non simpliciter, sed ad quid vel cui bona dicuntur. Et hic est quidam modus analogie.

Est alius modus analogie, quo id quod praedicatur, in uno est excellenter et eminenter, et in aliis non est nisi ab illo. Sicut ens eminenter et excellenter est in substantia : in generibus autem accidentium non est nisi quia sunt in substantia et a substantia. Et hic modus consuevit vocari per prius et posterius. Et hoc modo praedicatur bonum de prima causa boni, et de bonis creatis quae bona sunt per participationem. Prima enim causa a se et secundum ipsam bonum est, et essentia sua est bonitas sua, ut dicit Augustinus. Bonum autem creatum participatione primi boni bonum est, et non a se : et bonitas sua non est essentia sua.

Tertium genus analogie est, in quo commune praedicatum in uno est primo, et in aliis per quemdam respectum ad illud : sicut sanum primo et simpliciter est in animali, in cibo autem, medicina, et urina non est nisi per respectum ad illud : respectum dico significantis, facientis, vel conservantis. Et hac communitate dicitur bonum in divisione Procli, qui dicit, quod bonnm est id quod est bonum et salvativum et indicativum boni.

Et per hoc patet solutio secundae partis hujus articuli.

cendum quod praedicatio boni de creato et increato non est praedicatio univoci, nec simpliciter æquivoci, sed analogiæ, ut dictum est. Et ideo non sequuntur inconvenientia inducta.

Et quod objicitur de similitudine habitudinis ad actum, non sequitur : quia non est tantum unus modus analogie, ut dictum est. Dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « bonum pertinet ad naturam, justum autem ad actum. » Et ideo quæ a bono sunt, non autem quæ a justo sunt, justa sunt : Unde ea quæ dicuntur de creatore et creatura, tripliciter se habent. Quædam enim dicunt naturam, ut bonum, essentia, et intellectus, et hujusmodi : et hæc dicuntur per prius et posterius de creatore et creatura secundum primum modum analogiæ paulo ante determinatum. Quædam dicunt habitudinem ad actum, et hæc dicuntur de creatore et creatura per similitudinem habitudinis ad actum illum. Quando enim de creatore dicuntur, connotant effectum in creatura, qui est similitudo talis habitudinis. Unde illa etiam significant talem habitudinem ad actum in Deo secundum modum significandi in nomine, et talem connotant effectum in creatura. Quædam autem sunt, quæ hoc quidem in Deo non significant, sed tantum effectum connotant. Exemplum prioris est, ut cum dicitur, Deus justus vel sapiens. Exemplum secundi, cum dicitur, Deus punit vel irascitur : nihil enim punitionis in Deo est, vel iræ : sed per figuram quæ est anthropospathos, hæc dicuntur. Et ideo talia non connotant nisi effectum, quia scilicet in creatura facit quod facit puniens vel iratus. Et ideo si a tali habitudine quæ est ad actum, imponeretur nomen boni, tunc sequeretur inconveniens quod objicitur : tunc enim a posteriori imponeretur nomen boni, et diceretur per essentiam : sed quia a tali non imponitur, non sequitur inconveniens.

Ad hoc autem quod objicitur, quod si

<--- Page Split --->

bonum est quod est a bono, videtur esse univoca prædicatio : dicendum quod hoc non sequitur nisi de causis agentibus univoce, sicut homo generat hominem, et album album. In causis autem agentibus æquivoce non sequitur. Dicit enim Aristoteles in II Physicorum, quod homo generat hominem et sol : homo sicut generans univocum, et sol sicut generans non univocum, influens tamen influentia formali super generans univocum. Et sic est de omnibus causis non essentialibus causato : et ideo id quod diffunditur a tali causa in effectum, non potest prædicari univoce de causa et effectu : quia in talibus causatum numquam perfecte consequitur causam, nec aliquam bonitatem causæ, nisi secundum modum causati, et non secundum modum causæ.

MEMBRU PRIMI

ARTICULUS II.

De communi intentione boni.

Secundo, Quæritur de communi intentione boni.

Et circa hoc quæruntur quatuor.

Primum est, Cum bonum non sit determinabile per communitatem generis unius, utrum sit determinabile per intentionem causæ unius, vel plurium?

Secundum est, Quæ sit determinatio boni secundum intentionem communem?

Tertium, Utrum bonum et pulchrum secundum intentionem communem sint idem, vel diversa?

Quartum, An notitia et amor boni et exstasis ejusdem et zelus, impressa sint

omnibus per naturam, sicut videntur di cere Dionysius et Ierotheus.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA I.

Utrum bonum cum non sit determinabile per communitatem generis unius, sit determinabile per intentionem causæ unius vel plurium 1 ?

Primo ergo quæritur, Utrum bonum cum non sit determinabile per communitatem generis unius, sit determinabile per intentionem causæ unius vel plurium ?

Et videtur, quod per intentionem plurium causarum : quia

  1. Dicit Aristoteles in primo Ethicorum, quod « omnis ars, et omnis elecrio, et omnis operatio, boni alicujus operatrix esse videtur. » In II autem Physicorum dicit idem, quod cum ars operatur bonum, considerat bonum secundum omnem intentionem causæ, ut in fabrili. Oportet enim, quod operator boni forma boni dispositus sit : quia alias efficiens esset per accidens. Oportet etiam, quod materiam quærat ad hoc utilem : sicut operator terræ non quærit lanam pro materia, sed ferrum : lana enim inutilis esset, ferrum autem propter duritiem utile. Utile autem, sicut præhabitum est, in ratione boni determinatur. Similiter quærit inducere formam ad actum utilem, sicut quod dentata sit et rigida, ad actum enim inutilis esset nisi sic formaretur : et sic formam determinat in ratione boni. Constat autem per se, quod finem in ratione boni considerat, qui est actus. Et sic bonum

<--- Page Split --->

quod omnia exoptant, per intentionem omnium causarum habet determinari : quia quaecumque harum omittatur, statim deficit a ratione boni.

  1. Adhuc, Boetius in commento super Topica Marci Tullii generaliter loquens dicit : « Cujus causa bona, ipsum bonum est. » Ergo videtur, quod generaliter per intentionem omnis causae determinetur.

  2. Adhuc, Hoc idem videtur velle Dionysius in libro de Divinis nominibus 1. Dicit enim, quod « bonum est, ut eloquia dicunt, ex quo omnia subsistunt et sunt sicut ex causa perfecta deducta, et in quo omnia consistunt sicut in potenti plantativo custodita et contenta, et ad quod omnia convertuntur quemadmodum ad proprium singula finem, et quod omnia desiderant, intellectualia quidam et rationalia cognitive, sensibilia autem sensibiliter, experientia vero sensus naturali motu vivifici desiderii, carentia autem vita et tantum existentia aptitudine ad solam substantiae participationem. » Ex hoc accipitur, quod bonum determinatur secundum omnem causam : quia ex quo omnia subsistunt, est determinatio secundum causam efficientem. In quo omnia consistunt sicut in potenti plantativo constituta, est determinatio secundum causam formalem. Et ad quod omnia convertuntur, est determinatio secundum causam finalem. Et quod omnia desiderant, cum desiderium sit materiae prout imperfecta, aliquo modo determinatio est secundum causam materialem.

super caput quartum libri de Divinis nominibus, quod dicit sic : « Hoc quod est bonitas non aliunde originem ducit nisi a verbo Græco quod est βάσω-δ, id est clamo clamas. Βάσω enim et χάλεω sive clamo et voco unum sensum possident : etenim qui vocat, sæpissime in clamorem prorumpit. Deus ergo non inconvenientter dicitur bonus, et bonitas : quia omnia de nihilo in essentiam venire intelligibili clamore vocat et clamat.

  1. Idem videtur per id quod ibidem dicit Dionysius, quod « bonum est diffusivum esse et sui. » Diffusivum enim esse et sui efficiens causa est.

In contrarium hujus est quod dicit Aristoteles in principio Ethicorum, quod « bonum est quod omnia optant. » Quod enim omnia optant, finis est. Bonum ergo ex ratione finis determinatur.

  1. Hoc idem accipitur a verbo Boetii in Consolatione philosophiae, ubi sic dicit : « Omnium expetendorum summa atque causa est bonum. »

  2. Hoc etiam confirmat Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit, quod « bonum est, quod omnia desiderant et propter quod agunt 2. » Quod enim omnia desiderant, non est nisi bonum in ratione finis uniuscujusque.

Sed adhuc contra hoc videtur esse quod communiter dicitur, quod bonum est indivisio actus a potentia. Actus enim forma est : et sic videtur, quod bonum determinetur per intentionem causae formalis.

In contrarium hujus est

  1. Quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « bonum est quod est a bono. » Videtur ergo, quod determinetur secundum causam efficientem tantum.

  2. Hoc etiam videtur per commentum

Sed adhuc videtur, quod primum uniuscujusque bonum per materiam sit determinandum. Dicit enim Aristoteles in fine primi Physicorum, quod « materia appetit formam sicut turpe bonum : » et quod non appetit bonum in quantum materia est, sed in quantum turpis, quia

<--- Page Split --->

sic est imperfecta. Imperfectum autem aliquid secundum inchoationem habet perfecti et boni. Dicit enim Boetius, quod nihil appetit aliud nisi in quantum est simile illi. Si enim esset diversum vel contrarium omnino,numquam appeteretur. Et sic primum bonum quod in omnibus facit boni appetitum, videtur determinari in materiae imperfectione.

Solutio. Dicendum, quod bonum dupliciter consideratur, scilicet bonum per se et secundum se, et bonum ad aliud. Bonum per se et secundum se, est quod ab omnibus expetitur, ut dicit Dionysius: ab intellectualibus quidem intellectualiter, a sensibilibus vero sensibiliter, et a vitalibus secundum vitalem motum, et ab existentibus secundum suae existentiae aptitudinem et ordinem. Et in quo quiescit appetitus uniuscujusque,et nihil appetit ultra, non potest determinari nisi ex causa finali. In nullo enim quiescit appetitus nisi in ultimo, quo adjecto et incluso stat appetitus. Et ideo hoc est bonum uniuscujusque secundum se et per se : quia non potest intelligi aliquid adjici ultimo. Finis autem est in exsecutione ultimum, licet in intentione sit primum. Bonum autem ad hoc determinatur per alias causas, sicut verbi gratia, quod sit efficiens boni per se et non per accidens : oportet igitur, quod bono disponatur : quia dicit Dionysius quod « boni est bona adducere. » Et Boetius in libro de Consolatione philosophiae :

Forma boni livore carens, tu cuncta superno Ducis ab exemplo.

Et sic determinatur per causam efficientem. Et hoc modo dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « bonum est quod est a bono. » Et sic dicitur bonum in efficiente : quia disponitur a fine. Finis enim movet efficientem, et est movens immobile : efficiens autem movens motum.

Similiter forma non habet rationem

boni nisi in quantum induit rationem finis : est enim forma finis motus nu ventis : finis autem est intentionis : et ideo forma quodammodo est finis et nu simpliciter. Propter quod Aristoteles in II de Anima duplicem distinguit actum : actum scilicet ut somnus, et actum ut vigilia : ut figura ensis, et inscinder. Figura enim ensis in acuto superficiei angulo, est actus ut somnus quiescens in ense, in quo quiescit motus efficientis ensem : inscindere autem finis est intentionis ejus qui facit ensem. Et ideo figura ensis non est bonum ensis simpliciter, sed ad hoc.

Similiter materia sive subjectum boni inducit rationem per aptitudinem ad bonum et appetitum. Nihil enim habet aptitudinem ad bonum nisi per boni intentionem quae est in ipso, ut dicit Dionysius. Habens autem intentionem boni, bonum est. Et sic patet, quod bonum in quocumque est, sive simpliciter, sive ad hoc per intentionem finis est : quia ubi unum propter alterum, ut dicit Philosophus in Posterioribus, utrobique tantum unum est : quia in eo quod est propter aliud, non est intentio boni nisi per illud quod est per se bonum. Propter quod dicitur finis causa omnium causarum : quia per intentionem disponit efficientem, per aptitudinem ordinat materiam, et per propriam rationem denominat formam quae est finis, ut somnus.

Per hoc patet solutio ad tria prima. Sic enim determinatur bonum per omnem causam prout causa disponitur a causa finali, et prout ipse finis causa causarum est. Minus tamen est in materia, prout minus habet de ratione et intentione causae, secundum quod movetur tantum, et nihil movet.

Ad TRIA sequentia dicendum, quod ibi determinatur bonum prout est in efficiente, et non bonum simpliciter : est autem in efficiente per hoc quod finis ultimus disponit et movet efficientem : quia aliter causaliter operaretur.

Ad sequentia tria jam patet solutio.

<--- Page Split --->

Illa enim concludunt de bono per se, hoc est, quod per se et non propter aliud expetitur: hoc enim non nisi ratione finis determinatur.

Ad aliud dicendum, quod bonum determinatur per formam non secundum se, sed secundum quod forma est finis et ad finem qui est ut vigilia et non ut somnus. Sic enim inducit bonum. Inductivum autem boni bonum est, ut dicit Proclus. Finis enim ultimus est actus ut vigilia.

fusa. Sic enim turpe dicitur mutilatum, vel privatum pulchritudine debita. Et sic appetit turpe bonum sive pulchrum per aliquid pulchri vel boni quod est in ipso: sicut in omni fœdo sive turpi aliquid est pulchri et boni.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULI SECUNDI

Ad in quod ultimo de materia objicitur, patet solutio per ante dicta. Conceditur enim, quod licet materia secundum seipsam sit materia et essentia quaedam sive natura: tamen in quantum est subjectum motus hujus ad hoc, et in quantum appetit hoc et non aliud, oportet quod sit disposita ad hoc: quia aliter non plus appeteret hoc quam aliud et aliter non educeretur hoc de ipsa sicut de potentia: sed omnia vel darentur ab extrinseco datore, sicut dicit Plato: vel fierent ex nihilo sui generis, quod ab omnibus Philosophis semper negatum est. Hoc tamen bonum determinatum secundum materiam, non est primum substantia, vel ratione, vel tempore: sed in eodem potest esse primum tempore, et non substantia, vel ratione: et ideo ab ipso non potest determinari bonum. Id enim a quo est determinatio boni, primum est substantia, ratione, et tempore. Dicit enim Aristoteles in IX primae philosophiae, quod actus qui simpliciter est actus, potentiam praecedit substantia, ratione, et tempore. Unde bonum in materia determinatum, non est bonum simpliciter, sed ad hoc. Et bene concedendum est, quod materia in quantum materia non appetit formam nec bonum, sed in quantum turpe, secundum quod turpe dicitur, ut in commento Porphyrius dicit, carens ultimae perfectionis decore: sicut facies dicitur turpis, nasum et genas et caetera membra non habens distincta, et ad decorem figurae, coloris, et positionis educta, sed in unum con-

PARTICULA II.

Quæ sit determinatio boni secundum intentionem communem ?

Secundo quaeritur, Quæ sit determinatio boni secundum intentionem communem ?

Inveniuntur enim multæ determinætiones.

Dicit enim Aristoteles, quod « merito enuntiunt bonum quod optant omnia. »

Et in idem consentit Boetius in Consolatione philosophiae dicens, quod « omnium expetendorum summa et causa est bonum. »

Alii ex Avicennae verbis dicunt, quod « bonum est indivisio actus a potentia. »

Anselmus dicere videtur, quod « per se bonum est, quod omnibus melius est esse quam non esse. »

CONTRA PRIMAM determinationem objicitur sic :

  1. Si bonum est quod appetitur ab omnibus: tunc videtur sequi per contrarium, quod malum est quod a nullo penitus appetitur vel appeti potest. Sed ab aliquo appetitur malum: ab interficientibus enim se appetitur non esse, quod malum est. Ergo a destructione consequentis bonum non est quod desideratur ab omnibus.

  2. Si forte aliquis diceret, sicut videtur

<--- Page Split --->

Augustinus in libro de Libero arbitrio dicere, quod non esse non est appetibile, et quod interficiens se ut non sit, potest quidem non esse habere in erronea opinione et intentione, in sensu tamen, hoc est, in appetitu sensibili desiderium habet esse quieti carentis inquietudine, propter quam se interficit. Hic enim est intellectus solutionis Augustini: sic enim redit, quod bonum est quod naturali appetitu desideratur ab omnibus, et quod malum et non esse non appetitur ab aliquo. Sed hoc videtur esse contra Evangelium, Matth. xxvi, 24, ubi dicitur a Domino: Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille 1. Quod enim optabile est, appetibile est: non esse autem dicitur optabile esse.

  1. Adhuc, Contra hoc est quod dicitur, Job, nu, 3: Pereat dies in qua natus sum. Et multa talia : omnes enim maledictiones ille causantur ex detestatione esse et appetitu non esse.

  2. Adhuc, Contra hoc dicitur, Jerem. xx, 14 : Maledicta dies in qua natus sum! dies in qua peperit me mater mea, non sit benedicta! Ex his enim sequitur, quod non esse quod malum est, sit appetibile: et sic videtur falsum esse, quod bonum est quod omnia optant.

  3. Adhuc, In peccatoribus manifesta est instantia, ut videtur. Quidam enim appetit fornicari, quidam furari, quidam occidere, et sic de aliis: quae omnia mala sunt et per se mala, secundum quod per se mala dicuntur ab Aristotele in III Ethicorum, quae mox cum nominata sunt, mala sunt. Et secundum quod dicit Augustinus, quod secundum se mala sunt, quae non possunt fieri bene.

  4. Adhuc, Dictum est in antehabitis, quod bonum quod omnia optant, determinatur per intentionem ultimi finis : eo quod in illo est bene et optime esse uniuscujusque. Videmus autem, quod multi hoc non optant vel appetunt,

vel divitias, vel voluptates, vel corporis sanitatem, vel pulchritudinem.

SIMILITER objicitur contra secundam determinationem quae dicit, quod « bonum est indivisio actus a potentia. »

  1. Hoc enim est esse perfectum ex forma, et non ex fine, et haec est potius determinatio veri quam boni.

  2. Adhuc, Boetius in libro de Hebdomadibus determinans bonum dicit, quod « bonum est quod est a bono : » et sic determinat bonum ex causa efficiente. Hoc autem, ut dicit Philosophus in libro de Causis, determinatio entis est: dicit enim determinans esse quod est creatum primum, et non est ante ipsum creatum aliud: et sic videtur eadem esse determinatio boni et entis: quod est inconveniens: cum alia sit intentio entis, et alia boni: et, sicut dicit Philosophus in libro de Causis, « ens fit per creationem, bonum autem per informationem. »

Adhuc obiicitur de dicto Anselmi.

Si enim ea simpliciter bona sunt quae omnibus melius est esse quam non esse : tunc nihil videtur esse bonum auri, vel lapidis : quia multis melius est non esse aurum quam esse aurum, sicut oculo, vel cordi hominis : non ergo bonum est secundum hoc quod melius est esse quam non esse.

SOLUTO. Dicendum, quod omnes ins. s. ductæ determinationes satis bonæ sunt : sed convenientior inter eas est prima : quia hoc directe secundum ultimum finem sive causam finalem est, ex cujus adjectione bonum est omne quod bonum est, et ex ejusdem subtractione fœdum remanet et turpe et diminutum et per consequens malum : quia (sicut dicit Aristoteles in fine primi Physicorum) privatio prout est altera pars contrarietatis, multoties imaginatur ad maleficium ab aliquo protendente intellectum. Sic enim dicit Aristoteles in primo

<--- Page Split --->

Ethicorum 1, quod virtus uniuscujusque est in ultimo actu boni ipsius : et quod in illo quod est ultimus actus boni ipsius secundum naturalem habitum et proprium non impeditum, est optimum esse ipsius et umbra quaedam beatitudinis et felicitatis. De quo dicit Tullius in Hortensio dialogo, quod « omnia appetunt beatitudinem, et propter eam agunt quidquid agunt. » Ultimum autem, ut diximus, est actus ut vigilia, et est virtus boni uniuscujusque.

  1. Et quon objicitur in contrarium, perfecte solvit Augustinus. Appetens enim non esse, non appetit illud nisi in quantum est terminatum inquieti et turbati esse cui subjacet : et per hoc convincitur, quod in naturali appetitu habet esse non turbatum.

  2. Et similiter respondetur ad id quod objicitur de Job et de Jeremia. Ille enim maledictiones non oriuntur ex detestatione esse vel boni, sed ex detestatione infelicitatis cui subjacebant, quae impedimentum fuit ne essent in operatione boni sui esse secundum virtutem naturalis et proprii habitus non impediti. Hae enim infelicitas est uniuscujusque, et umbra sive imago quaedam infelicitatis aeternae.

  3. Ad in autem quod a Domino dicitur : Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille : dicendum quod hoc dictum est ex comparatione boni ad bonum : et ideo non tollit naturalem appetitum ad esse et ad bonum. Non enim intendit dicere, quod bonum sit non esse, et quod comparatio quae est inter bonum et melius, plus de bono ponat in non esse quam esse : sed quod melius esset illi non esse quam esse : eo quod non esse ad felicitatis actum non ponit impedimentum nisi ex possibilitate naturae, sic autem esse impedimentum ponit ad felicitatis actum ex pessima et infelicissima dispositione, eo modo quo solemus di-

cere meliorem esse ignorantiam purae negationis, quam ignorantiam contrarie dispositionis.

Ad 15. Ad 15. Ad 15. Ad 15. Ad 15. Ad 15.

Ad aliud dicendum, quod talia bona Ad 6. commutabilia non appetuntur nisi in quantum sunt umbra et nutus veri boni : et ideo non appetuntur nisi propter verum bonum quod resultat in ipsis : quia sicut saepius dictum est, ubi unum propter alterum, utrobique tantum unum.

1 Aristoteles, in I Ethicorum, text. et comm. 35.

<--- Page Split --->

Ad 1. Ad aliud quod objicitur de secunda determinatione, « bonum est indivisio actus a potentia, » dicendum quod bona est : sed intelligitur de indivisione actus quae est secundum virtutem ultimam boni uniuscujusque naturalem et propriam non impeditam in operatione perfecta, et sic redit ad primam : et sic intelligendo non determinatur per formam, sed per finem ultimum.

Ad 2. Ad id quod objicitur de Boetio, dicendum quod bonum non est a bono per causam efficientem solum, sed per causam efficientem in fine secundum intentionem dispositam : sic enim efficiens boat et clamat ad bonum et ad esse. Sicut dicitur, ad Roman, iv, 17 : Qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Quia ea quae non sunt in seipsis, vocat ad esse tamquam ea quae jam sunt in intentione ipsius. Et de omnibus ad esse sic vocatis dicitur, Genes. 1, 31 : Vidi Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Sic enim, ut dicit Dionysius, boni est bona adducere. Et, Matth. vii, 18 : Non potest arbor bona fructus malos facere. Ex quo accipitur, quod etiam bonum in efficiente determinatur ex fine. Et patet, quod eadem non est determinatio boni et entis. Ens enim determinatur per causam efficientem simplicem, bonum autem per causam finalem quae movet efficientem.

Ad dictum Anselmi dicendum, quod Anselmus intendit distinguere inter vere bona, et alicui vel secundum quid bona. Vere bona dicit esse, quae omnibus et semper melius est esse quam non esse. Alicui autem et secundum quid bona dicit, quae alicui et aliquando melius est esse quam non esse, sed non omnibus, aut semper. Unde de communi intentione boni nihil loquitur.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA III.

Utrum bonum et pulchrum secundum intentionem communem sint idem vel diversa ?

Tertio quaeritur, Utrum bonum et pulchrum secundum intentionem communem sint idem vel diversa ?

  1. Dionysius enim ubi agit de bono, in libro de Divinis nominibus 4, adjungit pulchrum, sic dicens : « Bonum laudatur a cunctis theologis, et sicut pulchrum, et sicut pulchritudo. » Et infra in eodem : « Pulchritudo quidem dicitur, propter traditam ab ipso omnibus existentibus juxta proprietatem uniuscujusque pulchritudinem : et sicut universorum consonantiae et claritatis causa, ad similitudinem luminis cum fulgore innitens universis pulchrificas fontani radii ipsius traditiones. » Unde et xaXa^c dicitur. K^a^v enim per unum ^ in Graeco dicitur bonum, xaXa^c per duo ^ dicitur pulchrum. Et sicut nomen a nomine formatur, sic videtur res a re formari : et ita videtur, quod bonum et pulchrum sint idem.

  2. Adhuc, Dionysius ibidem : « Pulchrum dicitur bonum sicut ipsum secundum seipsum pulchrum, cum seipso uniforme et semper existens pulchrum : sicut omnis pulchri fontanam pulchritudinem excedenter in seipso praebabens. » Ex quo accipitur, quod secundum idem determinatur pulchrum et bonum.

  3. Adhuc, Propter hoc ut idem ostendat pulchrum et bonum, bonum attribuit luminii. Lumen enim est quod omnibus

<--- Page Split --->

attribuit venustatem et pulchritudinem. Et sic iterum sequitur, quod idem sit pulchrum et bonum.

  1. Adhuc, Dionysius ibidem : « Pulchrum secundum omnem causam cuncta desiderant : et non est aliquid existentium, quod non participet pulchro et bono. Audebit et hoc dicere sermo, quod et non existens participat pulchro et bono. » Ex hoc accipitur, quod secundum idem determinatur pulchrum et bonum, scilicet quod omnia desiderant. Idem ergo est pulchrum et bonum.

  2. Hoc idem accipitur a Boetio. Si enim bonum est quod est a bono, et hoc est determinatio boni, secundum idem videtur determinari pulchrum. Dicit enim sic in libro de Consolatione philosophiae :

Mundum mente gerens pulchrum pulcherrimus ipse, ........ similique imagine formans.

Ex quo accipitur, quod pulchrum est quod est a pulchro, sicut bonum quod est a bono.

  1. Hoc idem videtur dicere Plato in ultima parte Timaei, ubi dicitur, quod mundus xo^mo^ dicitur, Graece, quod Latine sonat decor vel ordinatus : eo quod a pulcherrimo exivit exemplari. Et sic iterum pulchrum est quod est a pulchro, sicut bonum quod est a bono.

  2. Adhuc, Psal. xlix, 11 : Pulchritudo agri mecum est. Non autem secum est, ut dicit Dionysius, nisi quia omnium pulchrorum omnem pulchritudinem praehabens est causa et non est pulchrum nisi per hoc quod est imago bonitatis primae. Et sic iterum videtur, quod eadem sit determinatio pulchri et boni.

  3. Hoc idem videtur per rationem. Turpe enim est quod aliquo ad perfectionem pertinentium est privatum. Hoc enim habet maculam, et quasi mutilatum est. Et per contrarium pulchrum

est, cui nihil deest ad perfectionem pertinentium. Nihil autem deest quando includitur finis ultimus salvatis omnibus quae sunt ad finem. Ultimus ergo finis additus complet rationem pulchri : et idem complet rationem boni, ut praehabitum est : per idem ergo determinatur pulchrum et bonum.

  1. Adhuc, Quorum est unum et idem privative oppositum, eorum est determinatio per unum : sed habitus pulchri et boni idem est privative 'oppositum : ergo pulchrum et bonum dicunt eumdem habitum. Media probatur per'id quod habetur in fine primi Physicorum, ubi dicit Aristoteles, quod « materia appetit formam sicut turpe bonum. » Ex quo accipitur, quod turpe dicit privationem boni. Constat 'autem, quod etiam dicit privationem pulchri. Eumdem ergo habitum dicunt pulchrum et bonum.

In contrarium est quod dicit AugustiSed contra. nus in libro XII de Civitate Dei sic : « Pulchritudo est quaedam congruentia partium cum suavitate colorum '. » Ex quo accipitur, quod pulchritudo non est nisi in corporibus : bonum autem etiam est in spiritualibus, et plus quam in corporalibus : non ergo idem sunt pulchrum st bonum.

SOLUTIO. Dicendum, quod idem sunt Solutio. pulchrum et bonum secundum supposita, non autem idem secundum nominis rationem : et per idem determinatur pulchrum et bonum, quia per finem, sed non per idem secundum rationem. Et ideo Dionysius bonum assimilat lumini et diligibili : quia sicut lumen expandens se super illuminata, trahit ad se et congregat homogenia sibi sui luminis participia, et trahendo ad se ea imbuit et format et venustat lumine suo et pulchrificat : ita bonum quod per se bonum est, expansum super omnia bona, trahit et congregat ad se omnium appetituum intellectualium, rationalium, sensibilium,

<--- Page Split --->

vivorum, et existentium, et imperfectorum appetitum bono illo participantium, et trahendo ad se immittit se illis, et format et venustat et depellit ab ipsis privationis defectum, qui solus turpitudinis causa est. Et inducit Dionysius id quod dicitur, Genes. 1, 3 : Dixit Deus : Fiat lux, dicens, quod lux illa qua? omnibus superferebatur, antequam quarto die per luminaria distingueretur, lumen significabat bonitatis divina? omnibus superexpansum ad omnium formationem et venustatem.

Differunt tamen secundum rationem pulchrum et bonum : quia pulchrum sive decorum dicit bonum secundum relationem congruentiae eorum quae exiguntur ad perfectionem esse in comparationem ad ordinem sapientiae divinae. Bonum autem eumdem ordinem dicit in comparatione ad bonitatem. Sicut et in corporalibus pulchrum dicitur splendens in visu, bonum autem in ultimo fine perfectum.

Et per hoc patet solutio primae partis objectionum.

Ad object. Ad in quod in contrarium per Augustinum objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur ibi de pulchritudine corporali, secundum quod typus quidam est pulchritudinis spiritualis. Sicut enim in corporibus decor sive pulchritudo est (ut dicit Philosophus in Topics) commensuratio partium elegans, sive (ut dicit Augustinus) commensuratio partium cum suavitate coloris : quae commensuratio attenditur in debita quantitate, et debito situ, et debita figura, et debita proportione partis cum parte et partis ad totum : ita in essentialibus commensuratio est constituentium et ad se invicem et ad formam totius, et in spiritualibus commensuratio est virium quae sunt partes potestativae et ad se invicem et ad totum. Et in hac commensuratione consistit pulchritudo spiritualis. Propter quod Augustinus in libro LXXXIII Quæstio-

num dicit, quod « bonum per se quod est honestum, pulchritudo est intelligibilis. »

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA IV.

An notitia et amor boni, et exstasis ejusdem, et zelus, impressa sint omnibus per naturam, sicut videntur dicere Dionysius et Ierotheus ?

Quarto quaeritur, An notitia et amor boni, et exstasis ejusdem, et zelus, impressa sint omnibus per naturam, sicut videntur dicere Dionysius et Ierotheus ? Et videtur, quod sic.

  1. Dicit enim sic Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Omnibus igitur pulchrum est et bonum et delectabile et amabile et diligibile, et propter ipsum et ipsius gratia, et minora meliora convertendo se ad ea amant : et communicative sive sociative ordinatata amant coordinata, et meliora minora amant provisive, et ipsa singula seipsa contentive amant, et omnia pulchrum et bonum desiderantia faciunt et volunt omnia quaecumque faciunt et volunt 1. » Ergo omnibus amor summi boni impressus est.

  2. Adhuc, Augustinus in libro secundo de Libero arbitrio : « Antequam boni simus, impressa est nobis notio bonitatis, per quam sine ulla dubitatione scimus nos esse velle bonos. » Ergo videtur, quod etiam malis amor boni impressus est.

  3. Adhuc, Boetius in Consolatione philosophiae : « Omnes homines boni et mali indiscreta intentione ad bonum

<--- Page Split --->

pervenire nituntur. » Sed nullus nititur ad hoc indiscreta intentione, nisi quod insertum est per naturam. Notio ergo et amor boni omnibus inserta sunt per naturam.

  1. Similiter, Objicitur de exstasi sive extrapositione. Dicit enim Dionysius : « Est autem et exstasim faciens divinus amor, non dimittens suipsorum amatores esse, sed amatorum. »

  2. Quæritur etiam ulterius de zelo. Secrundum Dionysium enim, « zelus est fortis amor cum indignatione contrarii. » Hoc enim facit bonum et summum bonum maxime. Hoc enim in se trahit desiderium, et sic facit amorem. Hoc non sinit idem remanere in seipso, sed uniuscujusque amantis affectum extra amantem transponi in amatum, et sic facit exstasim. Et inducit illud Apostoli ad cialat. ii, 20, ubi Paulus exstasim passus et in amatum totus transpositus dicit : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Zelus etiam qui est fortis amor cum indignatione contrarii, Canticorum, vni, 6, exprimitur : Fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus æmulatio.

hoc, quod fortiter facit pendere ad amatum.

  1. Adhuc, Maximus Episcopus : « Amor est connexio et vinculum quo omnium rerum universalitas ineffabili amicitia insolubilique unitate constat. » Ex quo accipitur, quod amor quo omnia bonum desiderant, naturaliter impressus est omnibus.

  2. Adhuc, Joannes Episcopus : « Amor est naturalis motus omnium rerum quae in motu sunt, finis quietus et statio, ultra quem nullus creaturae progreditur motus. » Cum ergo creatura moveatur in bonum, et propter illud agat quidquid agit, oportet quod amor boni impressus sit omnibus per naturam.

In contraRium hujus esse videtur quod sed contradicitur, I ad Corinth. xv, 34, quod ignorantiam Dei quidam habent. Et si habent ignorantiam Dei, habent ignorantiam summi boni. Et quod ignoratur, amari non potest. Non ergo per naturam amor summi boni impressus est omnibus : quia quod per naturam impressum est, numquam naturam derelinquit nisi corrumpatur.

Ejusdem enim moris est secundum Philosophum in Topicis et Ethicis, fortiter condescendere ad amicum, et fortiter indignari inimico sive contrario.

Idem accipitur ex verbis Ierothei, quae Dionysius ponit sic dicens : « Amorem sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalem, sive naturalem dicamus, unitivam quamdam et concretivam intelligemus virtutem, superiora quidem moventem ad providentiam minus habentium, coordinata autem rursus ad communicativam alternam habitudinem, in extremis vero subjecta ad meliorum et superpositorum conversionem. » Ex hoc accipitur, quod amor omnibus impressus est et superioribus, et mediis, et inferioribus : et quod ille amor exstasim facit in omnibus et zelum : et exstasim in hoc, quod transponit unum in alterum, zelum autem in

Solutio. Dicendum ad primam partem hujus particulæ, quod sicut in motibus necesse est esse aliquod primum movens immobile, quod per virtutem et formam in omnibus est secundis moventibus et motis, et in ultimis quæ sunt mota tantum : et sicut est in intelligibilibus, quod primum intelligendi principium, quod est intellectus divinus, per lumen suum necesse est esse in secundo, quod est principium intelligendi appropriatum, et in ultimo quod conclusio intellectus est : ita est in motu desiderii, quod necesse est esse bonum unum quod principium omnis boni est, et quod per imaginem summi boni in omni bono movet, et in desiderio et in appetitu est sicut in moto tantum : cujus motus secundum quod motus actus est moventis, est in eo quod movetur ab ipso : secundum autem quod est in moto, et est actus moti,

<--- Page Split --->

actus ille amor est naturalis secundum Dionysium et Ierotheum. Et secundum quod idem amor convertit et transponit amans in amatum, facit exstasim : secundum autem quod actus primi moventis totum obtinet et intra vires suas violenter tenet desiderium amantis, facit zelum. Unde exstasis et zelus effectus amoris sunt. Et ideo conceditur, quod haec per naturam impressa sunt omnibus : intellectualibus quidem et rationalibus secundum appetitum cognitivum, sensibilibus autem secundum sensibilem, vitalibus secundum vitalem, et existentibus secundum naturalem, et non existentibus sive privativis secundum quod habent ad bonum et pulchrum aptitudinem. Et hoc intendunt Dionysius et Ierotheus et Maximus Episcopus. Propter hoc oportet, quod notitia et amor boni omnibus impressa sint per sensum et appetitum naturalem eo modo secundum quod sensum naturalem definit Isaac in libro de Elementis dicens, quod « planta sensus naturales habent non animales, quibus percipiunt, non quibus dijudicant convenientiam alimenti. » Nisi enim perciperent naturali sensu suavitatem et convenientiam summi boni, non moverentur ad ipsum : quia dicit Aristoteles in III de Anima, quod « non fit motus, nisi fiat nuntium ei quod movetur de eo quod movendum est. »

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod est ignorantia secundum sensum cognitionis, qui est dijudicativus sensibilium et scibilium, et secundum Damascenum est sensus consiliativus et electivus vel aestimativus. Et secundum hunc modum multi ignorant quid sit summum bonum et quid Deus, propter opiniones erroneas quae sunt in ipsis.

Et est ignorantia secundum sensum naturalem. De quo dicit Augustinus in libro secundo de Libero arbitrio, quod « habens in erronea opinione non esse, habet quietum esse in sensu, qui non est nisi perceptio naturalis ejus ad quod

secundum naturam movetur. » Et hoc sensu nihil est quod ignoret summum bonum, quin percipiat ipsum vel in se, vel in typo ipsius, vel (ut dicit Diony sius) in aliqua ipsius obscura resonantia. Et sic solvitur a Boetio in Consolationi philosophiae, quod multi objiciunt, di centes, quod si omnia ad bonum con tendunt, et propter illud agunt quidquid agunt, et ad bonum naturaliter sunt omnis autem actus et voluntas et appen titus cum contendit ad hoc quod natura liter est, rectus est : tunc voluntas omnis et omnis appetitus et omnis actus recta sunt : quod manifeste falsum est. Omnia enim quae appetunt appetitu et sensu na turali, bona et recta sunt : quae autem sensu et appetitu consiliativo et electi vo, aliquando sunt recta, aliquando non recta. Justi enim consilio recto quaerunt summum bonum officio virtutum : mali autem decepti vanitate cupiditatum, quaerunt summum bonum ubi non est, in divitiis, deliciis, et honoribus dignita tum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS III.

De singulis differentiis bonorum.

Tertio,Quaeritur de singulis differentiis bonorum.

Sed quia de bono in genere, et de bo no nature divisim agitur, et similiter de bono circumstantiae, et divisim de bono virtutis et bono gratiae, et bono gloriae ideo hic quaeremus de bono naturae, et de bono in genere, differentes tractatum de bono circumstantiae, et bono virtutis, et bono gratiae et gloriae usque ad loca specialia, in quibus quaeretur de virtute, gratia, et gloria.

<--- Page Split --->

De bono igitur natura quaeremus quatuor, quorum primum est, An eadem bonitate omnia sint bona ?

Secundum est, Si non sunt eadem bonitate bona, in quibus consistat bonitas naturae ?

Tertium, An bonitas naturae possit auferri a naturaliter existentibus, vel intendi vel remitti in eis ?

Quartum, Utrum aliquid possit intelligi bonum non intellecta prima bonitate ?

ARTICULI TERTII

PARTICULA 1.

An eadem bonitate omnia sint bona ?

Primo ergo quaeritur, An eadem bonitate omnia sint bona ?

  1. Hoc enim videtur per Augustinum in libro VII de Trinitate, ubi sic dicit : « Bonum est hoc, bonum est illud : tolle hoc, et tolle illud : et vide ipsum si potes. Ita Deum videbis non alio bono bonum, sed bonum omnis boni bonum. » Et multa his similia dicit ibidem Augustinus, sicut est illud : « Cum caetera non amentur nisi quia bona sint, quod pudeat ipsum quod per se bonum est, et non nisi bonum non amare, cum hoc sit ratio amoris in omnibus quae amantur. » Videtur ergo, quod in omnibus bonis non sit nisi una bonitas prima, qua bona dicuntur, et quod haec bonitas sit Deus.

  2. Idem videtur probari per rationem. Sicut enim vult Dionysius, bOum dividitur in participantia, et participationes. Et omne creatum participat bono : participationes autem praebabet et excellenter prima causa habet, ut idem dicit Augustinus. Sed non possumus dicere, quod

alia albedine album sit album, et alia albedo sit albedo, sed eadem. Ergo similiter eadem bonitate bonum est bonum, et bonitas est bonitas. Bonitas autem prima una et simplex est, quae per essentiam et non per participationem bonitas est : et haec una est qua omne bonum bonum est : ergo videtur, quod omnia sint bona una et simplici bonitate.

  1. Hoc idem probatur per deductionem ad impossibile. Detur enim, quod aliquid sit bonum, sicut facies, et terra, ut dicit Augustinus 1. Facies enim bona est congrua dispositione oculorum nasi, genarum, et frontis, cum suavitate coloris debiti. Terra bona planitie camporum, et elevatione montium. Aut ergo eadem et prima bonitate, aut diversa bonitate bona sunt. Si diversa : tunc alia est bonitas qua facies bona est, et qua terra bona est : tunc quaero de illa bonitate : illa enim creata est, et bona est aut prima bonitate, aut diversa. Si diversa : iterum quaero de illa bonitate qua illa bona est, utrum sit prima, vel non prima : et hoc ibit in infinitum, vel dabitur, quod bonum prima bonitate bonum sit. Et sic cum prima bonitas sit una et eadem, videtur quod omnia bona una et eadem bonitate sint bona.

  2. Hoc idem videtur per principium quod dat Aristoteles in II Metaphysicae. Dicit enim, quod « omne quod est in pluribus per unam rationem in illis existens, reducitur in unum primum quod est causa omnium illorum, sicut omne calidum in caliditatem quae per essentiam caliditas est. » Ergo a simili omne bonum sicut in causam formalem reducitur in primam bonitatem, quae per essentiam bonitas est, et illa omne quod bonum est, formaliter bonum est. Nulla autem bonitas essentialiter est bonitas nisi prima, quae est Deus. Ergo videtur, quod nulla bonitate nisi prima unumquodque sit bonum.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Proclus distinguit bonum in id quod non est nisi bonum, quod est bonum primum : et in id quod est aliquid aliud quam bonum, quod est bonum factum per participationem illius. Ipsum autem bonum unum est, et non multiplicatum. Et quod unum est non multiplicatum, idem est in omnibus. Ergo videtur, quod una et simplici bonitate omnia bona sint bona.

Sed contra. In contrah um hujus est, quod

  1. Omne bonum eo bonum est quod bonitate informatum est. Constat autem, quod numerato et multiplicato subjecto secundum esse, numeratur et multiplicatur forma quae in ipso est, tam in corporalibus quam in spiritualibus. Cum ergo plura sint subjecta bonorum, plures erunt bonitates quibus informantur.

  2. Adhuc, Bonum non per unam intentionem bonitatis dicitur de omnibus bonis : et quae non per unam intentionem bonitatis sunt bona, non eadem bonitate sunt bona : non ergo omnia bona eadem bonitate bona sunt.

  3. Adhuc, Quod est in omnibus per genera diversa et differentias diversas determinabile in illis, non idem numero est in illis, sed per esse diversum et essentias diversas numero et ratione. Bonum sic est in omnibus. Ergo bonum nec per idem esse, nec per eamdem essentiam est in omnibus. Media probatur per id quod dicit Aristoteles in I Ethicorum, quod e bonum in substantia est, et in qualitate qualitas, et sic de aliis. »

  4. Adhuc, Si omnia bona sunt bonitate prima et increata, cum haec bonitas sit essentia sua, videtur quod omnia sunt essentia prima et increata : quod valde est absurdum et haereticum. Sequeretur enim, quod omnia essentialiter essent Deus : quod fuit haeresis quorumdam Philosophorum, quorum positionem improbat Aristoteles in I Physicorum.

solutio.

Solutio. Fuerunt quidam qui dicerent, quod in omnibus in quibus praedicatur hoc verbum, est, unam habet predica-

tionem non æquivocam : supponenti quod in omnibus prædicat esse divinum Et ratio eorum fuit, quod illud divinum est esse quod non est nisi esse. Omni enim quod ab alio est, non est simpliter, sed est hoc. Constat autem per Botium, quod esse quod est hoc, ab alihabet quod est, et ab alio quod hoc est Unde cum ab hoc quod ab alio est, habeat quod hoc est, esse non habebit ab hoc quod ab alio est, sed habebit ab luquod ab alio non est. Et hoc est esse increatum, quod (ut dicunt) univoce pradicatur per hoc verbum, est, cum dicitur, hoc est, vel illud est. Et hic fuit error Anaximenis et Mellissi, et postea etiam Alexandri, et aliorum quorumdam. Et similiter dicebant de bono, quod ab alio habet quod hoc est, et ab alio quod bonum est. Ab hoc enim quod ab alio est, habet quod hoc est : a bonitate autem prima quae ab alio non est, habet esse boni. Esse enim (ut dicit Boetius in libro de Hebdomadibus) nihil habet admixtum. Ideo dicunt, quod omne bonum esse boni habet a bonitate quae nihil habet admixtum : haec autem non est nisi bonitas prima : et ideo dixerunt, quod sicut omne ens est ens entitate prima, et sicut omne verum est verum veritate prima : ita omne bonum est bonitate prima, et quod bonum univoce prædicatur de bonis, sicut verum de veris, et ens de entibus.

Hic autem error pessimus est, et derivatus est ab antiquis Hesiodistis, qui in secta Epicureorum theologizando philosophantur, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum. Tangitur etiam a Gilberto Porretano in commento super librum de Hebdomadibus. Est autem error periculosus non solum contra veritatem philosophiæ, sed etiam contra veritatem fidei.

Unde aliter dicendum est, quod non una bonitate et prima formaliter et essentialiter omnia bona sunt bona, nisi ablativi isti, una bonitate, construantur in habitudine causæ formalis exemplaris :

<--- Page Split --->

tunc enim verum est, quod omnia una bonitate bona sunt exemplariter : quia bonitas in omnibus exemplum est primae bonitatis et imago : et ipsa prima bonitas forma et exemplar omnis bonitatis. Et, sicut dicit Plato, omnis bonitas cujuslibet boni sicut ex quodam ethivagio sive sigillo procedit a bonitate prima, quae est forma exemplaris formans et exemplificans se in bonitatibus omnium bonorum : separata tamen per esse et essentiam ab omnibus, sicut sigillum per esse et essentiam separatur ab omnibus formis sigillatis. Et sicut omne sigillatum per rationem imitationis ducit in sigillum, nec absolutum habet intellectum, sed ad sigillum relatum : ita omnis bonitas cujuslibet boni ducit in bonitatem primam, nec absolutum habet intellectum, sed ducentem in illum, sicut imago vel exemplar ducit in exemplar sive in formam primam. Si autem ablativi isti cum dicitur, una bonitate omnia sunt bona, construantur in habitudine causae formalis simpliciter, falsa est locutio : quia diversa numero specie et genere, sunt bona diversis bonitatibus numero specie et genere.

AD PRIMUM quod objicitur ex Augustinus dicendum, quod cum dicitur : «Tolle hoc, et tolle illud, » intelligit Augustinus ablationem simul quae est per resolutionem particularis in universale, et posteriorum in prius, et causati in causam, et compositi in simplex : haec enim in quatuor simul faciunt hoc et illud : et sicut vult Dionysius, faciunt participatum de participatione. Et si talis fiat resolutio usque ad primum, stabit resolutio in bonitate divina sive in bono divino, quod est prima causa formalis, exemplaris, simplex, et universalis omnis boni in eo quod bonum est. Et hoc vocavit Plato universale et formam quae est ante rem. Et ex hoc non sequitur, quod una sit forma in omnibus bonis, nisi causaliter et exemplariter.

Similiter respondendum est ad auctoritatem secundam.

Ad aliud dicendum, quod si fiat resolutio bonorum particularium sub una specie contentorum, erunt illa bona una bonitate in specie, quae species secundum esse multiplicatur in particularibus. Et si fiat resolutio specierum in genus, erunt bona una bonitate in genere, quae bonitas secundum esse multiplicatur in speciebus. Si autem fiat resolutio causati in causam primam et in exemplar primum, quod exemplar vocavit Plato formam : et omne quod formatur ad eo in secundis et causatis, vocavit imaginem, sicut etiam testatur Boetius in libro de Trinitate : tunc stat resolutio in uno quod non multiplicatur in sequentibus nec secundum esse, nec secundum essentiam, sicut sigillum non multiplicatur in sigillatis. Et hujus causam dicit esse Eustatius in commento Ethicorum, quia talis forma est extra rem, et ante rem, nec esse nec essentiam a re ipsa accipiens. Et hoc solummodo verum est, quod omnia bona sunt una et eadem bonitate.

Ad aliud dicendum, quod si diversa bonitate bona sunt, non procedit hoc in infinitum : quia cum omnis multitudo stat in uno, multitudo bonorum in numero bonorum stat in una bonitate speciali, multitudo specialium bonorum stat in uno generali bono, et multitudo bonorum in genere stat in uno quod ad genera entis se habet sicut principium. Et hoc bonum est quod convertitur cum ente. Et licet hoc bonum non sit nisi bonum et essentia bonitatis, tamen est in eo diversum esse et quod est, et multiplicabile per esse est et essentiam in omnibus bonis bonitate illa participantibus. Et ideo non sunt bona una bonitate simpliciter, nisi unum et idem intelligatur de eodem numero.

SIMILITER dicendum est ad sequens. Absque dubio enim resolutio omnis causati stat in uno primo, quod per essentiam causa est : hoc tamen primum non remanet idem per esse et essentiam in creatis, sed multiplicatur in illis. Sicut calor per esse et essentiam multiplicatur

<--- Page Split --->

in calidis. Et hoc intendit Aristoteles et nihil plus. Sed si secundum Platonem fiat resolutio ad primum quod est ante rem et extra rem : tunc stabit resolutio in uno quod in sequentibus non multiplicatur, ut dictum est. Et hoc solummodo verum est, quod omnia bona sunt una bonitate. Et hoc dicit Augustinus in libro VII de Trinitate, quod est bonum omnis boni bonum, et quo judicamus de omni bono, si illud utcumque videre possumus, sicut etiam supra de prima veritate dictum est.

ARTICULI TERTII

PARTICULA II.

Si non omnia eadem bonitate sunt bonu, in quibus consistat bonitas naturae ?

Secundo quaeritur, Si non omnia eadem bonitate bona sunt, in quibus consistat bonitas naturae ?

Ad aliud quod de Prolo objicitur, dicendum quod et secundum Dionysium et secundum Proclum duplex est participatio. Dicitur enim participatio proprie, quando particulare totum capit universale secundum essentiam, sed non secundum potestatem, sed partem accipit suae potestatis et suae communitatis, sicut homo participat animal. Secundo modo dicitur participatio ad hujus similitudinem dicta, quando imago accipit simile forme prime secundum partem potestatis illius, sicut sigillatum formam accipit sigilli, non secundum totam potestatem sigillandi quae est in sigillo, sed secundum partem, licet totam similitudinem sigilli recipiat. Et hoc modo a Dionysio et Proclo accipitur participatio. Et hoc modo participans non accipit participationem secundum esse et essentiam quam habet in prima causa. Sicut enim probatur in libro de Causis, nulla bonitatum fluentium a prima causa, participari potest a secundis in ea puritate et simplicitate qua est in prima causa. Et ideo bonitas participata multiplicatur in participantibus, licet in prima causa sit una et simplex.

Et dicitur communiter per Augustinum, quod in modo, specie, et ordine : ita quod modus omni rei sit modum praefigens, species omni rei speciem praebens sive formam, ordo omnem rem ordinans et ad quietem deducens, et ut dicit Augustinus, ad stabilitatem trahens. Quae in libro Sapientiae, xi, 21, dicuntur numerus, pondus, et mensura 1.

Dicit enim Augustinus in libro IV super Genesim ad litteram, quod « numerus est omni rei speciem praebens, pondus omnem rem ad quietem et stabilitatem trahens, mensura omni rei modum et quantitatem praefigens, » secundum quod etiam dicit Aristoteles in II de Anima, quod « omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti. »

QUÆRITUR ergo, Si hæc sint in omni re creata et increata ?

Et videtur, quod non.

  1. Modus enim quaedam res creata est : et si in omni re creata esset, esset modus modi : et hoc abiret in infinitum.

Omnia quae in contrarium objecta sunt, conceduntur.

Eadem est objectio de specie, et ordine.

  1. Adhuc, Hæc non videntur convenire nisi corporalibus, secundum quod eadem cum illis sint quae Sapientiae, xi, 21, di-

<--- Page Split --->

cuntur : quia mensura non est nisi corporalium. Similiter dicit Aristoteles, quod « quæcumque differunt numero, differunt materia. » Cum igitur sint multa spiritualia, non videntur hæc tria esse in omnibus rebus.

1 ULTERIUS quæritur, Si hæc tria differentiam habeant, quod unum non incidat rationem alterius ?

Et videtur quod non.

  1. Dicit enim Boetius, quod « bonum est quod est a bono : » et sic videtur, quod solum per ordinem determinetur bonum. Oportet ergo, quod alia vel non dicant conditiones boni, vel ordinis accipiant rationem.

  2. Adhuc, In praehabitis determinatum est, quod bonum determinatur per causam finalem, et respectu illius est ordo. Alia ergo duo videntur esse superflua.

  3. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Totum nomen mali de speciei privatione repertum est. » Sed malum et bonum sunt circa idem sicut privatio et habitus. Ergo videtur, quod totum nomen boni circa positionem speciei repertum est. Alia ergo duo videntur superfluere, vel accipiens rationem speciei.

  4. ULTERIUS quæritur, Utrum ista insint omni rei creatae secundum esse substantiale ?

  5. Dicit enim Boetius, quod « omne quod est, in quantum est, bonum est. » Ergo videtur quod nihil existentium sit vel possit esse sine illis : et sic secundum esse substantiale videntur hæc esse in omnibus.

  6. Adhuc, Omne quod vere est, per sua substantialia est : et bonum convertitur cum ente : ergo videtur, quod per sua substantialia sit bonum. Si enim daretur, quod per accidentalia : cum possit intelligi sine accidentalibus, eo quod accidentalia sunt consequentia esse sub-

stantiale, posset intelligi perfectum ens in esse quod intelligetur non esse bonum, et sic esset hæc falsa, quod omne quod est,in quantum est, bonum est.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Quælibet res prius est in se quam sit in ordine ad alterum. Et sic videtur, quod res in quantum est, non continentia habet ordinem. Ex ordine autem habet quod est bonum. Videtur ergo, quod ex hoc quod consequitur esse, rationem boni habet. Quod autem consequitur esse, accidentale est. Ex accidentalibus ergo habet quod bonum est, et non ex essentialibus.

  2. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Non corrumpitur quid existentium, sed circa existens modi, commensurationes, et harmoniae 4. » Modi autem, commensurationes, et harmonie, consequentia sunt esse existentis. Ergo corruptio, quae malum est, est circa id quod consequitur esse existentis. Sed circa idem sunt bonum et malum. Ergo circa id quod consequitur esse existentis, est bonum : non ergo est circa essentialia, sed circa accidentalia.

ULTERIUS quæritur, Si hæc sint circa totum esse rei tantum, vel etiam circa partes tam in spiritualibus quam in corporalibus, ut aliud sit bonum hominis, aliud bonum pedis hominis, et aliud bonum animæ, et aliud voluntatis ?

Et videtur, quod sint tantum circa bonum totius : quia si sint circa partes, tunc eadem ratione erunt circa partes partium : et hoc in divisione continui abiret in infinitum : et non mathematico tantum, sed in corpore etiam naturali : quia corpus mobile secundum quod mobile est, dividitur in infinitum, sicut probat Aristoteles in VI Physicorum. Infinitum autem secundum quod hujusmodi, nec habet modum, nec speciem, nec ordinem : nec est dispositum in numero, pondere, et mensura.

<--- Page Split --->

Quæst. 5. ULTERIUS quæritur, Si hæc sunt conditiones boni tantum, vel etiam mali ?

Et videtur, quod etiam mali. Est enim malus modus, et mala species, et malus ordo, ut dicit Augustinus, et per se patet, et ab illis dicitur malum. Et sicut dicit Dionysius, malum dicitur immodificatum, eo quod malum modum habeat. Videtur ergo, quod hæc tria sint conditiones mali sicut boni.

Quæst. 6. ULTERIUS quæritur, Si hæc tria conveniant materiae primæ ?

Et videtur, quod non.

  1. Hæc enim nec modum habet, nec speciem, nec ordinem. Omne enim quod ordinatur, aliquo modo et aliqua specie ordinatum est : eo quod omnis ordo penes modum et speciem attenditur : quia in illis ratio ordinis consistit.

  2. Adhuc, In quibusdam idem videtur esse modus et species, sicut in figuratis, in quibus mensura quantitatis sive modus est ad terminum figurae : et idem videtur esse species eorum.

Quod enim in corporalibus quantitatis vel mensura molis, hoc est in spiritua bus quantitas vel mensura virtutis. modus principiorum constituentium tum in corporalibus, respondet partium potestativarum constituenti totum potestativum in spiritualibus. pondus quod in corporalibus inclin est ad locum, in spiritualibus vel resp det affectui, vel inclinationi in debit finem, in quo stat et quiescit omnis ita quod non inclinat ulterius ad den dum in aliud. Et ordo qui in cor ra libus est positio partium in loco, spiritua respondet ordini potent rum in debito actu ad totum potestati vum perficiendum, sicut vult Boetius libro Divisionum. Et sic hæc tria in on nibus sunt tam spiritualibus, quam cor poralibus, sicut præhabitum est in qua stione de vestigio. Unde id circa quod sunt, unitati divinae essentiae respondet tria autem quae circa quodlibet sunt, trinitati respondent personarum.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod si attendantur prædica, ad hæc et hujusmodi non erit difficile solvere.

Ad quæst.1. AD PRIMUM ergo quod quæritur, dicendum, quod hæc tria quae a sanctis diversimode assignantur, in omni re sunt diversimode considerata, sicut supra in antehabitis in quaestione de vestigio determinatum est 4. Ibi enim dictum est, quod hæc tria, modus, species, et ordo, conveniunt rei secundum quod in esse perfecto est. Et ideo nulla objectio est inferens, quod modi modus est. Modus enim non est creatura quae in se sit, sed semper alicujus est. Et similiter est de specie et ordine.

Ad alud dicendum, quod hæc tria proportionaliter sunt in omnibus rebus, tam corporalibus, quam spiritualibus,

Ad 10 quod ulterius quæritur, dicendum 1 quod sicut bonum ipsum determinatur per causam finalem et per alias causas in quan tum intendunt rationem finis, ita conditiones boni per ordinem determinantur qui est pondus locans in fine, et per modum et speciem in quantum respectum habent ad finem. Modus enim rei non præfigi tur, nisi quo ad finem deveniat, nec pon dus nisi quo ad finem inclinetur, nec species nisi quae terminus est et finis ef ficientis, et quae habitus est connaturalis et proprius non impedite perficiens ad ultimum et finalem actum sive operatio nem. Et ideo istorum nihil superfluit : sed (sicut in præhabitis dictum est) ordi nem habent partium totius potestativi, et perfectionem habent in ultimo. Modus enim est in specie, et modus et species in ordine : quamvis differentes habeant rationes secundum differentiam poten

<--- Page Split --->

tiarum ad proprios actus relatarum.

Ad m quod dicit Augustinus, quod totum malum circa 'privationem speciei repertum est, dicendum quod hoc non dicit Augustinus de specie simpliciter considerata, sed. de specie secundum quod praesupponit modum et induit rationem finis : sic enim corrupta specie corrumpitur modus, et ordo corrumpitur.

4.3. Ad m quod ulterius quaeritur, utrum conveniant haec omni rei per essentialia vel accidentalia ?

I Dicendum, quod haec manant de essentialibus. Et in hoc sunt accidentalia vel modum accidentis habent, quod sunt sequentia esse uniuscujusque quod est, sicut dicunt Avicenna et Boetius de propria passione, quae (ut dicit Aristoteles)' per se et secundum ipsum inest subjecto, et est de omni et semper. Et ideo id quod est, secundum quod est et semper et omne, est bonum modo, specie, et ordine. Sicut triangulus rectilineus secundum id quod est omnis et semper, habet tres angulos aequos duobus rectis, per hoc quod constituitur ex lineis oblique tractis inter duas parallelas, quae de necessitate faciunt angulos altrinsecos aequales, et quoslibet duos super alteram parallelogram descriptos aequales duobus rectis. Similiter id quod est in esse constitutum, de ipsis principiis esse in modo qui est mensura principiorum ad finem, et specie dante esse, et ordine in finem ponente, habet boni esse et rationem. Sic enim cum Deus disposuit mundum, vidit cuncta quae fecerat, et erant valde bona '. Et hoc modo bonum consequitur ens, et omne et semper.

Ad m autem quod objicitur, quod secundum hoc esse essentiale potest intelligi sine bono, dicendum, quod intellectus esse duplex est. Potest enim intelligi esse secundum quod est actus essentialium principiorum esse illud constituentium. Et sic numquam potest in-

telligi esse, nisi cointelligatur bonum. Non enim potest intelligi, quod a principiiis esse constituatur, nisi in modo, specie, et ordine : sicut non potest intelligi esse trianguli secundum quod constituitur a principiis esse, nisi cointelligatur habere tres aequales duobus rectis. Potest etiam intelligi esse secundum quod est simplex conceptus et primus et prima rerum creatarum, ut dicit Philosophus in libro de Causis. Et sic esse potest intelligi non intellecto bono. Sic enim dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « intellecto paulisper primo ente et non bono, quae sunt ab eo, entia erunt, et non bona. » Et ideo in prehabitis dictum est, quod ista tria, species, modus, et ordo, sunt in re secundum quod in esse est constituta.

Ad hoc quod objicitur, quod res prius Ad object.1. est in esse quam in ordine vel in modo, dicendum quod duplex est ordo : scilicet rei constituta ad alterum : et de hoc verum est quod objicitur. Et est ordo principiorum constituentium esse ad esse constituendum : et de hoc falsum est : quia prius est res in ordine, quam in esse constituta.

Ad ultimum quod objicitur de DionyAd object.2. sio, dicendum quod modi et commensurationes et harmoniae quaedam sunt ante rem, quaedam in ipsa rei constitutione, et quaedam post rem. Ante rem sunt rationes, modi, commensurationes, et harmoniae, quae sunt in ipsa sapientia Dei, sicut dicit Augustinus super Genesim ad litteram, « cum Deus omnia disposuit in pondere, numero, et mensura, quod disposuit in seipso qui est numerus sine numero, et pondus sine pondere, et mensura sine mensura. » In ipsa autem re constituta sunt modi, quibus conveniunt principia ad esse constituendum, et commensurantur potentiiis ut constituere possint, et proportionis habent harmoniam in esse constituto. Et haec sunt quae corrumpuntur. Existentia autem

<--- Page Split --->

principiorum absolute considerata non corrumpitur : quia illa simplex est et incorruptibilis, nisi per accidens. Et sic corruptis modo, commensuratione, et harmonia, corrumpitur bonum quod est in re : quia hoc totum consistit in modo, commensuratione, et harmonia, sicut dictum est. Modi autem, commensurationes, et harmoniae, quae sunt post esse rei, sunt modi, commensurationes, et harmoniae, quibus se habet res ad alterum : et bonum quod est in illis, non sequitur ens in quantum ens in esse constitutum, sed sequitur bene esse rei in esse ad alterum.

Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicendum quod haec proprie sunt in toto. Est enim uniuscujusque rei, ut dicitur in primo Ethicorum, aliquod bonum proprium, et virtus, et ultimum in bono illo, ut aliud bonum hominis, aliud bonum asini, et aliud bonum Angeli, et aliud bonum terræ, et aliud aquæ, et sic de aliis. Refertur tamen per posterius hoc bonum ad partes non materiales, sed organicas sive officiales. Sicut dicit Aristoteles, quod aliud est bonum hominis, et aliud bonum civis, et aliud bonum militis, et aliud bonum manus, et aliud pedis, et sic de aliis. In omni enim bono cujuscumque sit, secundum principia illius boni modus est veniendi ad ultimum, et species qua terminatur ad ultimum, et ordo sive pondus quo locatur et tenetur in ultimo. Et sic aliud est bonum voluntatis ut voluntas est, et aliud hominis ut homo est. Et ideo diversa haec bona habent diversos modos et ordines. Et sic non procedit objectio ducens ad infinitum : divisio enim in infinitum non procedit nisi secundum partes materiales tantum.

Ad 1D quod ulterius quaeritur, Utrum haec sint conditiones mali sicut et boni ? Dicendum, quod hoc non est nisi per accidens : quia haec praesentia in re sunt

conditiones boni : absentia autem v. 1 corrupta, conditiones mali. Sic enim d. cit Aristoteles in II .Physicorum, q. 1 « praesentia gubernatoris navis est c. 1 salutis navis, et ejusdem absentia c. 1 causa periculi. » Et ideo dicit Aug. 1 nus in libro de Natura boni, quod « u. 1 haec tria magna sunt, magnum bonum est : et ubi parva, parvum bonum : et u. 1 nulla, nullum bonum 1. »

Ad 1D quod objicitur in contrarium d. malo modo, et mala specie, et malo ur dine, dicendum quod nullus est malumodus per se, sed dicitur malus, ut di cit Augustinus, quia indebite attribuitur ei cui attribuitur, vel tempore indebito. vel loco indebito : et sic per accidenest malus, et non per se. Et similiter dicendum est de specie et ordine. Et sic etiam efficitur modus non proprius ejus cujus dicitur esse modus : et sic efficitur potius corruptio modi, quam modus. Et sic intendit Dionysius, quod « malum immodificatum est, nec habet speciem, nec ordinem. » Et cum dicitur malus modus, oppositio est in adjecto. Et hoc intendit Horatius in Arte poetica dicens :

Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

Ad 1D quod ulterius quaeritur de maAti\A teria, dicendum quod materia non perfecte est bona bonitate naturae : et ideo haec tria in illa perfecte non sunt : habet tamen ordinabilitatem ad bonum per appetitum, et ad speciem per inchoationem speciei in ipsa, et aliquid ponderis sive ordinis per hoc quod intendit ad bonum, licet omnia haec habeat imperfecte. Et ideo modum habet sine modo, et speciem sine specie, et ordinem sine ordine. Aliquid ergo bonum habet, licet non habeat bonum determinatum.

Ad aliud dicendum, quod licet idem sint in quibusdam per subjectum species et modus, sive numerus et mensura :

<--- Page Split --->

numquam tamen idem sunt per essentium et rationem. Licet enim mensura sive modus sint quantitas molis vel virtutis terminata ad ultimum, tamen modus talis terminationis vel talis, non est idem quod quantitas sic vel sit terminata. Et ideo Aristoteles in Prædicamentis figuram ponit in genere qualitatis, quantitatem autem sic vel sic terminatam in genere quantitatis. Et sic etiam ad diversa entis prædicamenta referuntur figura et quantitas : figura enim prout est quantitas terminata, in quantitate est : prout autem est determinatio quantitatis, in qualitate est : et sic differunt modus et species et numerus et incnsura.

ARTICULI TERTII

PARTICULA III.

Utrum bonitas naturae possit auferri a naturaliter existentibus, vel intendi vel remitti in eis ?

Tertio quaeritur, An bonitas naturae possit auferri a naturaliter existentibus, vel intendi vel remitti in eis ?

Et videtur, quod sic.

  1. Dicit enim Augustinus in libro de Natura boni, quod « ubi tria de quibus dictum est, magna sunt, magnum bonum est : et ubi parva, parvum bonum : ubi nulla, nullum bonum 1. » Quod autem magnum et parvum est, augmentabile et diminuibile est : et quod diminuibile est, corruptibile et auferibile est. Haec autem omnia accidunt bono creato secundum Augustinum. Ergo bonum creatum et diminuibile et auferibile est in creatura.

  2. Adhuc, Quidquid capit intensionem

et remissionem per accessum ad terminum vel recessum a contrario, est augmentabile et diminuibile et corruptibile ab eo in quo est : bonum et malum sic capiunt intensionem et remissionem : ergo bonum et malum augmentabilia et diminuibilia sunt in his in quibus sunt.

  1. Adhuc, Quorum causales conditiones intenduntur et remittuntur et corrumpuntur, illa intenduntur et remittuntur et corrumpuntur. Causales conditiones boni, quæ sunt modus, species, et ordo, intenduntur et remittuntur et corrumpuntur, ut dicit Augustinus. Ergo bonum intenditur et remittitur et corrumpitur in eo in quo est.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Bonum in creatura dicitur, vel quia est bonum summum et primum, vel quia est a summo bono et primo. Sed haec cum sint ratio et causa boni in creatura, nec intensibilia sunt, nec remissibilia, nec corruptibilia in creatura : semper enim creatura æqualiter est a bono primo, et æqualiter est ad bonum primum, et non modo plus, et modo minus. Ergo videtur, quod omnis creatura æqualiter sit semper bona. Bonum igitur quod est in ipsa, nec intendi, nec remitti, nec corrumpi potest.

  2. Adhuc, Si in aliquo remissa esset bonitas naturae vel corrupta, in dæmonibus esset hæc passa : sed in dæmonibus hæc passa non est : quia dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. 4 de malo dæmonum : « Data illis naturalia dona nequaquam eis mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima, quamquam ipsi non videant, claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes. » Ita nec in aliis bonitas naturae aliquid passa est remissionis vel corruptionis.

  3. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Similitudo ex nulla parte dissimilis est potest : sequeretur enim, quod similitudo non esset similitudo. » Sed in bono similitudo est

<--- Page Split --->

inter creaturam et creatorem. Ergo dissimilis esse non potest. Si autem intenditur et remittitur et corrumpitur bonum in creatura, similitudo inter creaturam et creatorem potest fieri dissimilis. Ergo cum hoc non potest fieri, bonum in creatura non potest intendi, nec remitti, nec destrui.

missio, quamvis subjectum intendatur et remittatur. Cum enim dicitur, Albedo est color, quamvis albedo intendatur et remittatur, tamen in esse coloris non intenditur et remittitur : remissa enim non est magis vel minus color, quam intensa. Videtur ergo, cum virtus est bona vel bonitas, quod esse boni non intenditur vel remittitur, licet esse virtutis intendatur vel remittatur.

Quest. 1. ULTERIUS quaeritur. Utrum ea quae essentialiter bonitates sunt, ut dicit Aristoteles in Magnis moralibus, dicens, quod temperantia, fortitudo, prudentia, justitia, et caetera virtutes, bonitates sunt : boni autem temperati, fortes, prudentes, et justi. Quaeratur ergo, Utrum in talibus diminuibilis sit bonitas ?

Et videtur, quod sic.

Dicit enim Damascenus, quod « omne quod a versione incipit, versioni subjacet : » bonitates autem illa creatae sunt ex nihilo : ergo versioni subjacent. Omne autem quod versioni subjacet, vel ab imperfecto vertitur in perfectum, vel e converso a perfecto in imperfectum. Omne autem quod continue procedit sic vertendo se, est secundum plus et minus, et intenditur et remittitur vel secundum accessum ad terminum, vel recessum ab eodem. Ergo videtur, quod etiam in bonitatibus ipsis, hoc est, in virtutibus bonum intenditur et remittitur et corrumpitur. Et hoc argumentum generaliter probat, quod omne quod est creatum, in ipso esse intenditur et remittitur.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est.

  1. Quod dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod « omne necessarium est æternum : » sic enim arguit : est necessarium, æternum ergo : quae consequentia non valeret, nisi omne necessarium esset æternum. Quod autem æternum est, immobile est. Videtur ergo, quod necessaria licet sint creata, nulli subjacent versioni.

  2. Adhuc, Hæc est per se, Virtus est bona, et virtus est bonitas, et prædicatum est de essentia subjecti. In essentialibus autem non est intensio neque re-

ULTERIUS quaeritur de eo quod dicit Dionysius, quod « bonum in causa prima dicitur per essentiam, in causatis autem per participationem. »

Hoc enim videtur falsum esse : quia si in causatis dicitur per participationem : cum (sicut idem dicit Dionysius) participationes et participantes differunt, non potest dici bonum per participationem nisi quod partem capit divinae bonitatis. Sed divina bonitas non habet partem, cum simplicissima sit. Ergo nihil erit bonum per participationem.

SOLUTIO. Ad primum quaesitum dicendum, quod procul dubio bonum naturae quod formaliter inest omni ei quod creatum est, et augetur et minuitur, sicut dicit Augustinus. Sed numquam in toto destruitur manente re creata. Et hoc ideo est, quia posita re creata, de necessitate cointelligitur poni habitudo rei creatae ad primum bonum a quo est et ad quod est, et hoc est bonum ipsius. Unde licet per elongationem a primo bono et appropinquationem intendatur vel remittatur, tamen numquam destructibile est, nisi ad nihilum redigatur hoc quod creatum est. Et hoc modo intelligitur quod dicit Augustinus, « Ubi nulla sunt, nullum bonum est. » Quamdiu enim manet res creata, habet modum sive mensuram habitudinis ad summum bonum, et speciem sive numerum quo determinatur ad ipsum, et pondus sive ordinem quo naturaliter tendit in ipsum : et sic in quantum est, est bona bonitate modi, speciei, et ordinis. Et sic

<--- Page Split --->

procedunt tres primae rationes quantum ad intensionem et remissionem, sed non quantum ad destructionem sive corruptionem propter causam quae dicta est.

Ad 1D quod objicitur in contrarium, dicendum quod in relatione ad primum bonum creatum non recipit intensionem et remissionem, in quantum relatio in genere est : sed in modo relationis est, in quantum scilicet per majorem imitationem summi boni vel minorem refertur ad ipsum. Nihil enim intenditur vel remittitur per formam generis, sed per formam speciei. Quamvis enim grammatice dicatur, albus, albior, albissimus : tamen grammatice non dicitur, qualis, qualior, qualissimus.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius loquens de daemonibus, intendit de mutatione in contrarium. Sic enim naturalia data non sunt mutata, ut mala sint per essentiam in quantum sunt mala : sed non negat quin sint depravata et minus bona per peccatum.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de similitudine quae inter Patrem et Filium est, quae quia identitutis essentiae est, ex nulla parte potest esse dissimilis. Nihilominus tamen etiam ipsa similitudo formaliter loquendo, non potest esse dissimilis ex aliqua parte vel dissimilitudo. Et hoc solo modo procedit objectio. Sed id in quo est similitudo, potest participari secundum plus et minus.

ejus quod vere est, retineatur. Et hoc est idem, quod probatum est in philosophia in libro de Causis, quod causatum secundum id quod est, ex nihilo et nihil est, et quod habet esse ex habitudine ad ens primum et ex influentia illius. Prima ergo mutatio in necessariis non est : sed secunda in omnibus est causatis, sive necessariis, sive contingentibus : et secundum illam coaccidit illis esse propinquiora et longinquiora : quia quo longinquiora sunt, minus habent de modo, specie, et ordine : et quo propinquiora primo, plus habent.

Et per hoc patet solutio fere ad totum quod de illo quaesitum est.

Quod enim objicit, quod secundum hoc esse in omnibus intenditur et remittitur. Dicendum, quod non est simile : quia ens et esse absolutum habent intellectum : et ideo ens et esse non intenduntur, nisi causae proxime intenderentur et remitterentur : quod non contingit in essentialibus causis. Bonum autem non dicitur absolute, sed quia a bono, vel quia ad bonum : et ideo per elongationem et propinquitatem ad illud potest intendi vel remitti. Sic etiam dicit Augustinus in libro XII Confessionum : « Duo fecisti, Domine : unum prope te, quod est angelica natura, per naturale bonum divino bono simillima : alterum prope nihil, quod est materia prima, sive informitas a perfectione divina remotissima 4. »

Ad 1D quod ulterius quaeritur, non est difficile respondere, si advertantur ea quae in antehabitis de immutabilitate et aternitate dicta sunt. Est enim duplex mutabilitas, essentiae scilicet secundum materiam, sive secundum id quod est, et originis. Prima est, qua res mutatur secundum essentiam, sive secundum id quod est. Secunda est qua res vertitur : 10 quod versio ejus origo est, et continue tendit in non esse, nisi influentia

Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicenAd uest. 2. dum quod sicut praebabitum est, participatio dicitur multis modis. Per se tamen est in substantialibus, ut vult Aristoteles in intrinsecis, et Plato etiam in extrinsecis et separatis. Per accidens autem dicitur in accidentalibus, secundum quod subjectum accidentis capit secundum partem potestatem accidentis. Potestas enim accidentis communiter dicti est, huic et alii inesse posse, et nunc et

<--- Page Split --->

alio tempore inesse posse. Quod ergo capit ipsum ut nunc et huic inhaerens, accipit ipsum secundum partem potestatis, et sic participat ipsum. Sicut ergo prius dictum est, licet divina bonitas simplex sit et impartibilis, tamen potestas ejus est ad multos effectus, et a creatura participatur in simili, prout est ad non tot ad quot est in creatore, sicut cera participat formam sigilli. Et hoc modo participans sive bonum dictum per participationem, non excludit quin bonum dicatur essentialiter bonum, eo modo quo essentiale dicitur, quod de essentialibus causatur, ut passio causatur de essentialibus subjecti. Sed excludit bonum per essentiam dictum, cujus essentia nihil est nisi bonitas : et cui est idem esse bonum et id quod est. Et ita intelligit Dionysius, quando dividit bonum in bonum per participationem, et bonum per essentiam.

telligi bonum creatum non intellirel bonov divino.

  1. Adhuc, Non potest intelligi lumni sine luce : quia lumen est reflexio luci et diffusio, ut dicit Avicenna. Talit autem se habent, ut dicit Dionysius, divinum bonum et creatum, ut lux et lumen. Ergo videtur, quod bonum crea tum non possit intelligi sine bono in creato : cum bonum creatum non sit nisi diffusio quaedam et reflexio boni in creati.

In CONTABRUM est, quod

  1. Unumquodque absolutum potest intelligi sine altero : eo quod absolutum habet intellectum. Bonum autem creatum absolute dicitur de creatura. Ergo videtur, quod possit intelligi non intellecta prima bonitate.

  2. Adhuc, Ens creatum potest intelligi sine ente increato, et verum creatum sine vero increato, et unum creatum sine uno increato : ergo et bonum creatum sine bono increato.

ARTICULI TERTII

PARTICULA IV.

Utrum aliquid possit intelligi bonum, non intellecta prima bonitate 1 ?

Quarto quaeritur, Utrum aliquid possit intelligi bonum non intellecta prima bonitate ?

Et videtur, quod non.

  1. Determinatum enim sive definitum sine distinctione non intelligitur, nec effectus sine causa. Bonum autem determinatur, quia est a bono et ad bonum et in bono plantatum, ut dicit Dionysius. Ergo cum hoc sit divinum bonum a quo est et ad quod et in quo, non potest in-

ULTERIUS quaeritur de hac propositione quam ponit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « unumquodque in quantum est, bonum est, » utrum vera sit vel non ?

Videtur enim non vera esse.

  1. Si enim unumquodque in quantum est, bonum est : tunc unumquodque per essentiam bonum est : et sic nulla est divisio quam dant Boetius et Dionysius, quod bonum aliud est per essentiam, aliud est per participationem : et quod per essentiam bonum non est nisi primum bonum quod est Deus, per participationem autem creatum bonum bonum est.

Si quis dicere velit, ut Porretanus in commento super Boetium dicit, quod sicut humanum dicitur dupliciter : per essentialia, et per habitudinem causæ ad effectum, vel e converso : sicut dicitur

<--- Page Split --->

animal humanum rationali differentia formatum, eo quod hoc per essentialia hominis et esse humanum est : et sicut dicitur opus humanum domus vel palatium, eo quod hoc non indicat nisi hominis opus, per hoc quod artis opus est : nullum autem animal particeps artis est nisi homo. In contrarium est, quod secundum hoc bonitas creata nullam formam poneret in creatura, sed tantum poneret aliquid quod indicium esset divine bonitatis. Et si hoc esset verum, male assimilaret Dionysius bonum increatum lumini sive luci. Lumen enim sive lux formam suam ponit in illumiinato. Igitur taliter dici non potest.

Si forte adhuc aliquis dicat, quod causa prima increata magis essentialis est suo causato, quam causa creata : et ideo sui aliquid relinquit in effectu, quod non facit causa creata. Hoc penitus contra rationem est. Cum enim conjuncta magis est essentialis, quam causa separata : et causa univoca magis essentialis est, quam æquivoca : et causa convertibilis magis essentialis, quam causa non convertibilis : causa vero increata et separata et æquivoca et non convertibilis est cum effectu, conjuncta vero et univoca et convertibilis : et ideo plus ponit conjuncta in effectu, quam separata. Et ideo dicit Aristoteles in primo Metaphysicae, quod cum artifex facit domum, domus est ex domo, et dolatio ex dolatione, et contignatio ex contignatione, et sic de aliis. Cum autem Deus facit aliquid, non possumus dicere, quod Deus sit ex Deo sicut homo ex homine : quamvis dicamus, quod Deus facit omne quod facit per naturalem et essentialem potentiam, et non per accidentalem.

  1. Adhuc, Si unumquoque in quantum est, bonum est : et omne quod in quantum est, per speciem est : tunc illud quod nulla specie determinatur, videtur non esse bonum in quantum est. Hyle autem sive materia prima (quam Augustinus vocat primam informitatem in libro super Genesim ad litteram :) nulla

specie determinatur, ut dicit Augustinus in libro de Natura boni. Ergo videtur, quod hyle in quantum est, non bonum sit. Quia, ut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Malum ex speciei privatione determinatur, sicut et bonum ex speciei adeptione. » Hyle autem nullam habet speciem.

  1. Adhuc, Sunt antiquorum objectiones. Si enim unumquodque in quantum est, bonum est: sed fornicatio in fornicante est, et homicidium in occidente, et sic de aliis peccatis, peccatum enim in peccante est: ergo videtur, quod peccatum in peccante bonum est: quod falsum est: quia in peccante malum est et culpa est.

Solutio. Ad primum quaesitum disolutio. cendum, quod bonum creatum dupliciter potest intelligi, scilicet ut creatum, vel simpliciter ut bonum. Si intelligitur ut creatum: tunc intelligitur ut bonum per participationem. Sic enim voluit Plato et Aristoteles, et probatur in libro de Causis, quod nihil habet nisi participationem bonitatis quae fluit a primo. Et in hoc sensu dicit Aristoteles, quod domus est a domo, et sanitas a sanitate, et quælibet forma quæ est in materia, a forma quæ est extra materiam, quas Plato vocavit separatas et vere formas : eas autem quæ sunt in materia, vocavit imagines. Unde sicut non contingit intelligi imaginem sine eo cujus est imago, et exemplum sine exemplari: ita non contingit intelligi bonum per participationem dictum secundum quod est per participationem bonum, non intellecta prima bonitate : eo quod omnis talis causa sicut est prima causa, causatum suum efficit et plantat in imagine suæ forme, et convertit ad seipsam. Et propter hoc ex triplici causa Dionysius determinat bonum. Sicut enim artificiata sunt in intellectu artificis, sic omnia secunda causata sunt in prima causa. Et ideo sicut in artificialis domus est ex domo plantata in forma domus quæ est

<--- Page Split --->

in mente artificis, et relata ad ipsum sive conversa per imitationem, et perfecte bona, quando perfecte imitatur: sic in omnibus secundis bonum est ex bono plantatum in forma ipsius, et relatum et conversum ad imitationem ipsius, et perfecte bonum, quando perfecte imitatur. Et hæc est vera causa propter quam vera determinatio boni est, quando per participationem dicitur, quod bonum est quod est a bono et in bono et ad bonum.

Quando autem per essentiam dicitur bonum, a βάζω-ῶ derivatum, tunc recta determinatio ipsius est, quod est diffusivum esse et boni. Sic enim, ut dicit Dionysius, bonum exstasim facit etiam in prima causa, et non sinit ipsam solam sine germine permanere, et facit ipsam diffusivam esse et boni.

Si vero accipiatur intellectus boni ex principiis proximis, quæ sunt modus, species, et ordo in ipsa re accepta : tunc nihil prohibet intellectum boni esse absolutum,et intelligi bonum non intellecta prima bonitate.

Et per hæc patet solutio ad duo prima. Hæc enim procedunt de bono secundo, ut dictum est, et ut per participationem dictum est.

Similiter patet solutio ad duo sequentia in contrarium adducta. Hæc enim procedunt secundum quod intellectus boni est ex principiis proprie acceptis : sic enim intellectus boni absolutus est.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum hoc sit verum, quod unumquodque in quantum est, bonum est?

Dicendum, quod duplex est propositio illa, in eo quod hæc dictio, in quantum, syncategorematice sumpta, potest notare conditionem entis : et sic propositio falsa est. Alia est enim conditio entis, et alia boni: sicut alia est intentio entis, et alia intentio boni. Vel potest notare conditionem suppositi entis: et sic est vera: quia per idem quod est suppositum entis, est etiam bonum. Suppositum enim entis est per hoc, quod

primum ens participat secundum hoc quod est ex ipso et in ipso et ad ipsum, et secundum idem est bonum. Nec sequitur, si in quantum sic est ens, est bonum, quod essentia sua est bonitas sua, et nihil aliud: et ita non sequitur, quod sit bonum primum per essentiam dictum.

Responsiones autem Porretani et aliorum meo judicio non sunt convenientes, sicut probatum est.

Si autem quaeratur, Si hoc modo bonum ex bono est, quare non justum quod est ex justo (et est quaestio Boetii) et rectum quod est ex recto?

Egregie respondet Boetius dicens, quod « bonum ad naturam pertinet, justum vero ad actum. » Sicut enim dictum est, diffusio esse et boni proprius est actus boni prout exstasim facit in prima causa. Justum autem ad determinatae potentiae pertinet actum. Pertinet enim ad actum rationis mensurantis opera sua ad circumstantias et finem, et non ad naturae alicujus diffusionem. Unde sicut omnis potentia determinata per habitum naturae, formam illius habitus diffundit in opus, ut statuarius in statuas, domificator in domos, medicus in medicantes : ita bonum quod est propria forma diffundentis esse et naturas, formam sui facit in diffusis et naturis. Sic enim ea quae diffunduntur, plantat in bono, et est bonum ex bono, in bono, et ad bonum: et forma bonitatis primae est in bono secundo, sicut forma domificatoris est in domo facta: eo quod forma domificatoris diffusiva est domorum, quia propria causa domus domificator est in quantum dominificator, ut dicit Aristoteles in II Physicorum.

Ad id quod objicitur de hyle, in antehabitis responsum est. Hyle enim sicut se habet ad formam, ita se habet ad bonum. In hyle enim, sicut dicit Augustinus in libro de Natura boni, ipsa capacitas formarum nonnulla forma est, et modus se habendi ad formas nonnullus

<--- Page Split --->

modus et ordo, et ita nonnullum bonum. Sed in quantum sic est, non est bonum determinati modi, nec determinatae speciei, nec perfecti ordinis : tamen in quantum est sic, aliquod bonum est, quod est participatio primae bonitatis.

MEMBRUM II.

Ad in quod ulterius objicitur de pecetis, responderi consuevit, quod quaedam nomina dicunt ens completum, vel ad minus in ipso nomine non important privationem entitatis, sicut materia secundum quod est altera pars compositi, nihil privationis ad suam entitatem importat : et haec omnia in quantum sunt, bona sunt. Sunt etiam quaedam, quae mox nominata, conjuncta sunt malo, ut dicit Aristoteles in III Ethicorum : eo quod in ipso nomine sui proprii esse et perfectionis important privationem, sicut fornicatio, homicidium, et furtum, quae dicunt actum voluntatis cum privatione speciei et finis debiti, et in ipso nomine important malum. Et ideo illa in quantum sunt, mala sunt et non bona : quia illorum esse non simpliciter est esse, sed esse privationis quod simpliciter est non esse : et secundum quid est esse, scilicet secundum quod ponit subjectum. Et talia secundum hujusmodi esse non sunt a causa efficiente aliqua quae perfecta sit ad efficiendum, sed sunt a causa deficiente, ut dicit Augustinus in libro II de Libero arbitrio. Sunt enim a libero arbitrio avertente se et deficiente a regula recti habitus regulantis liberum arbitrium in actibus suis : sicut etiam pecratum in arte contingit intellectu practico deficiente et avertente se a regula artis. Et haec solutio satis bona est. Sic etiam peccata contingunt in natura, quando formativa deficit propter aliquam causam a regimine concepti ad formam qua formandum est.

De bono determinato sive de summo bono.

Deinde quaeritur de summo bono.

Et quaeruntur tria, scilicet quid sit summum bonum, et unde dicatur summum ?

Secundo, Quis sit proprius actus summi boni ?

Tertio, Si malum potest esse a summo bono per aliquem modum ?

MEMBRU SECUNDU

ARTICULUS I.

Quid sit summum bonum? et, An summum dicatur per intensionem bonitatis, vel per differentiam hoc commune quod est bonum contrahentem 1 ?

Primo ergo quaeritur, An summum bonum, summum dicatur per intensionem, vel per differentiam contrahentem hoc commune quod est bonum ?

Et videtur, quod primo modo.

  1. Summum enim bonum optimum bonorum est : optimum autem bonorum respectu melioris et boni dicitur : ergo videtur, quod summum per intensionem bonitatis in ipso dicatur.

  2. Adhuc, In gradibus comparationis sic est, quod a positivo ad superlativum non est devenire nisi per comparati-

<--- Page Split --->

vum : sicut in motu non est devenire a primo ad ultimum nisi per medium. Videtur ergo, quod summum bonum non est summum nisi ex bono et meliori.

  1. Adhuc, Constat, quod summum respectum dicit relativi : qui respectus comparationis est, et determinari non potest nisi per sua relativa opposita : opposita autem sunt melius et bonum : videtur ergo, quod sine meliori et bono non potest esse summum.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod

  1. Omne quod summum est secundum gradum superlativum, bonitatem habet receptivam intensionis et remissionis : quod a grammaticis mobile et non fixum vocatur, eo quod habet bonitatem fluentem et mobilem. Talis autem bonitas non competit summo bono : quia dicitur, Jacobi, i, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Ergo per intensionem non dicitur primum bonum summum bonum.

  2. Adhuc, Comparatio non est nisi inter univoca : bonum autem in summo bono et in aliis bonis non est univocum : ergo summum bonum non potest dici summum per comparationem aliorum bonorum.

  3. Adhuc, Proclus in octava propositione sic dicit : « Omnia qualitercumque participantia bono, praecedit quod primo bonum est, et quod nihil aliud est quam bonum. » Sed quod primo bonum est, et nihil aliud quam bonum est, est bonitas pura, ut dicitur in libro de Causis. Bonitas autem pura in termino est, et intensionis et remissionis nullo modo potest esse particeps. Ergo non dicitur summum bonum per intensionem.

  4. Adhuc, Nihil comparatur ad aliud nisi per id quod est idem in utroque. Si ergo summum bonum diceretur summum et melius per comparationem ad bona creata, oporteret quod bonum ejusdem rationis et speciei esset in utrisque : quod aperte falsum est : quia nihil ejusdem speciei est in creatore et creatura, sive in causa prima et causatis.

St PROPTER hoc dicatur, quod per com parationem non dicitur summum b o num, sed hoc quod dico summum, qui differentia est determinans et specii cans primum bonum sub hoc commi n quod est bonum : sicut dicitur summi causa prima causa, quae est cardo causa rum in quo volvuntur omnes causae ali quid causalitatis habentes : quia sicut dicitur in libro de Causis, causa secund habet a causa prima quod est, et quod causa est. In contrarium est, quod tum bonum dicitur summum per additionum alicujus ad bonum, sicut animal rati nele dicitur homo per additionem alicu jus ad animal.

  1. Et si sic dicitur : tunc quaeratur. Utrum summum quod additur bono, ad dit idem bono, aut diversum ab eo ? Non idem : quia nihil idem additur sibi : ne hoc etiam potest intelligi. Si diversum : tunc summum bonum compositum est ex diversis : quod inconveniens est : quia secundum Dionysium et Boetium et Pro clum et librum de Causis, summum bo num est, quod non nisi bonum est, et purissimum et simplicissimum est et in fine simplicitatis.

  2. Adhuc, Secundum hoc bonum genus est commune ad summum bonum, et ad alia bona quae per participationem bona sunt. Ex hoc sequeretur, quod summum bonum esset diffinibile, et esset determinatum in genere univoco cum aliis bonis : quae omnia valde inconvenientia sunt.

Ulterius quaeritur : quia, sicut dicunt Dionysius et Boetius, summum bonum est, quod per essentiam bonum est, et quod non est nisi ipsum bonum et bonitas sua. Et videtur, quod ipsa bonitas cujus participatione omnia formaliter bona sunt, sit summum bonum. Haec enim per essentiam bona est, et nihil aliud est nisi bonitas, et bonitatis esse est suum esse. Quod si concedatur, sequitur inconveniens, scilicet quod summa bonitas communicabilis est, et quod summa

<--- Page Split --->

bonitate formaliter sit bonum omne quod per participationem est bonum. Quod est contra Proclum propositione quarta quae sic dicit : « Omne àvtaçyçs simpliciter bono deterius est. » 'Avtaçyçs autem idem est quod per se sufficiens in bono participato. Simpliciter autem bonum est, quod non nisi bonum est et summum bonum. Secundum hoc bonum et summum multiplicabile esset secundum subjecta bonorum, et non haberet esse separatum, sed esset in bonis tantum.

Solutio. Dicendum, quod summum bonum per rationem causalitatis dicitur summum : et sic dicitur summum, quia est summa et universalis causa omnis boni, praebabens in se virtualiter et eminenter et simpliciter omne bonum, sicut in antehabitis dictum est de forma boni per similitudinem sigilli. Et hoc vocavit Plato formam, caetera vero imagines. Et hoc est quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae :

Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiæ fluitantis opus : verum insita summi Forma boni livore carens : tu cuncta superno Ducis ab exemplo.

Talis enim causa per se existens bonum, virtute boni bonum summum est, quia summae virtutis. Et si intelligatur hoc modo de intensione virtutis, prout intensissimum dicitur eminentissimum et in fine sive in termino bonum, nihil prohibet per intensionem dici summum bonum, sicut probant primae rationes.

ad. 1. Ad n quod objicitur in contrarium, dicendum quod duplex est comparatio, scilicet in forma accidentis, et in forma substantiali. In forma accidentis, sicut dicitur album, albius, albissimum. Et haec duplex est : est enim accidens commune, et accidens proprium. Accidens autem proprium licet in hoc sit accidens, quod est consequens esse substantiale, tamen fluit ex essentialibus quae

uno modo se habent. In forma autem substantiali non est comparatio, nisi forma comparetur ad actus, secundum quod aliquis dicitur rationalis, rationalior, rationalissimus. Nec tunc fit comparatio, eo quod forma ipsa intendatur vel remittatur, sed quod virtus forma efficacior est ad actum in uno quam in alio. In his ergo solis intensio est et remissio qua« motus sunt, qua« comparantur per accidens commune quod est in eis : quia in illis esse et forma« intenduntur et remittuntur. In his autem qua« comparantur secundum accidens proprium,non est comparatio nisi ad actum, sicut dictum est de forma substantiali. Passio enim fluit a substantialibus, et radicatur in illis : et quia illa non possunt intendi nec remitti, nec potest intendi nec remitti passio, nisi eo modo quo dictum est, per comparationem ad actus, et non eo modo quo alteratio fiat in ipsa essentia passionis.

Ad n quod objicitur, quod non est Adobject. 2. comparatio nisi inter univoca, dicendum quod verum est de comparatione qua« est cum intensione et remissione forma« in qua fit comparatio : haec enim non est nisi inter denominativa. Sed potest fieri inter alia per comparationem forma« ad actum : sicut prima causa dicitur magis influens quam causa secunda : quia etiam per formam substantialem prima« causa«, qua« nec intenditur, -nec remittitur, efficacior est ad influendum.

Ad dictum Procli patet solutio per hoc Ad object. 3 quod jam dictum est.

Ad n quod objicitur, quod nihil comAdobject. 4. paratur nisi per id quod idem est in utroque, dicendum quod hoc verum est : sed non oportet quod idem univoce sit in utroque, sed sufficit quod sit idem per analogiam. Intellectualis enim natura in homine est et in Angelo : et intellectualior Angelus, quam homo : sive (ut dicunt Philosophi) intellectualior est intellectus per essentiam, quam intellectus adeptus.

<--- Page Split --->

Ad quest. 1. Ad in quod ulterius quæritur, Utrum per additionem determinationis ad determinatum dicatur summum bonum ?

Dicendum, quod duplex est additio, scilicet rei ad rem, et modi significandi ad modum prædicandi. In summo bono non est additio rei ad rem : sed cum bonum dicatur communiter per analogiam de summo bono et aliis, per modum significandi determinatur ad primum bonum quando additur summum bonum. Et per hoc quod dico summum, nihil additur ad bonum primum, sed aliter significatur, et per talem modum contrahitur ad significandum primum bonum.

Et per hoc patet solutio ad totum illud quod quæsitum est de illo. Ex hoc enim nihil sequitur inconveniens : secundum hoc enim bonum non est genus ad summum bonum et ad alia, nec univocum, nec diffinibile.

Ad quest. 2. Ad ultimum dicendum, quod bonum

essentialiter dicitur dupliciter, scilicet de bono quod essentia bonitatis formaliter bonum est : et hoc non est primum bonum efficienter et formaliter et finaliter. Et est bonum quod essentialiter bonum est, et cujus esse et quod est, bonum est, et nihil aliud, et hoc est summum bonum, et hoc non est multiplicabile per subjecta, et est bonum in seipso et separatum a participantibus bonum, et est prima et summa causa omnis boni, in seipso existens, et per se existens : et ideo dicitur summum bonum.

Et de hoc non tenent objectiones inductæ.

Et per hoc patet solutio.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II

Quis sit actus proprius summi boni ?

Secundo quæritur, Quis sit proprius actus summi boni ?

Et videtur, quod producere bona. 1. Dicit enim Dionysius, quod summum bonum per rationem causæ determinatur : eo quod omnis boni causa est, a qua omne bonum est in bono plantatum, et ad bonum conversum. Si autem ab ipso est, effectus ejus est. Si in ipso plantatum est : tunc omne quod est a bono, bonum est : quia aliter non esset plantatum in ipso. Et si conversum est ad ipsum : tunc omne quod ab ipso factum est, desiderat ipsum : et quod desiderat bonum, bonum est, ut dicit Boetius : et sic omne quod a summo bono est, in quantum ab ipso est, bonum est, et formam boni desiderat, et habet bonum.

  1. Adhuc, Maximus Episcopus dicit, quod bonum dicitur a βάσω-δώ : quia vocat ea quæ non sunt tamquam ea quæ sunt. Non autem vocat, nisi quibus imprimit formam suam tamquam per naturalem quæmdam auditum : et sic videtur, quod proprius actus boni est, bona ad esse deducere, et quod nihil causatorum sit nisi habeat causam boni.

Et ex hoc ulterius sequitur, quod omne quod est, in quantum est, bonum est : eo quod ad esse nihil vocat nisi bonum. Hoc idem videtur dicere Dionysius. Dicit enim, quod « boni est bona adducere, et optimi optima. »

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, In praehabitis ostensum est, quod boni sicut moventis primi proprius actus est amor, et quod effectus amoris est exstasis, et quod haec etiam in Deo est non siniens ipsum sine germine esse. Amor autem est velle bonum, ut dicit Augustinus. Ergo summum bonum non producit creando nisi quibus vult bonum. Et, ad Roman. ix, 19, dicitur : Voluntati ejus quis resistit? Ergo omne quod creat, format boni forma. Omne ergo creatum in quantum a summo bono creatum est, bonum est. Sed omne quod est post primum et summum bonum, creatum est. Ergo omne quod est post primum, in quantum est, bonum est.

  2. Hoc etiam probatur, Sapient. xi, 25, ubi sic dicitur : Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae feristi. Si enim diligit, vult eis bonum : et si vult, fit. Psal. cxiii, 3 : Omnia quaerumque voluit, scilicet Dominus, fecit. Sic ergo omne quod est a bono, bonum est. Et hoc expresse dicit Boetius in libro de Hebdomadibus : « Nec potest intelligi, quod factum a prima causa non sit bonum, nisi paulisper intelligatur prima causa esse ens et non bonum in creando. Tunc enim erunt alba et rubea et calida et frigida, quae non necessario intelliguntur bona. Sed tunc non erit creans : quia sicut habitum est, non movet ipsum ad creandum nisi exstasis,

  3. Adhuc, Plato causam generationis mundi ponit primum bonum, a quo invidia longe relegata est. Videtur ergo, quod non sit communicativus esse vel boni nisi per bonum. Ens enim vel esse secundum quod hujusmodi, exstasim non facit, et per consequens non facit germinare : sed quantum est de se, in solo est, non diffundens se in aliud, nec multiplicans se in participativa sui.

  4. In contraRium hujus est, quod 1. Patens est, quod multa a bono pri-

mo sunt, quae mala sunt, ut daemones, et mali homines.

  1. Adhuc, Si bona sunt, quae a bono sunt, eo quod boni est proprius actus bona facere : tunc videtur, quod sapientia sunt quae a sapiente sunt, et potentia quae a potente, et justa quae a justo : quia sapientis est sapienter facere, et potentis potenter facere, et justi juste.

  2. Si dicatur, ut dicit Boetius, quod bonum pertinet ad naturam, justum autem ad actum, et quod bonum est generale, justum autem speciale. Videtur non valere responsio : quia sicut in Deo bonum prædicat naturam, ita et justum. Dicit enim Boetius in libro de Trinitate, quod « cum genera accidentium in divinam assumuntur prædicationem, omnia mutantur, et modum prædicandi accidentalem mutant in modum prædicandi substantialem. » Justum ergo in divina prædicatione prædicat substantiam, sicut et bonum : non ergo bonum pertinet ad naturam, et justum ad actum.

Solutio . Quamvisdicatur , quoduni - versæviæDominisintmisericordiaetveritas 1 , etquodmisericordiaejussuperomniaoperaejus : etveritatemillamquidamexponantprojustitia , etjusti - tiamillamdicantessedecentiamdivinæbonitatis , quamnondecetessesolam : eoquoddicitPlato , q u o d « invidialon - gerelegataestaDeo : » amorautemcommunicationissuibonietexstasispropriasibisuntetdecentiabonitatemejus . EtsicjustusestDominusinomni - busviissuis 2 : misericorsautemconser - vandoidquodexnihiloest , neinnihi - lumdecidat . Tamennihilestinomnibusattributisdivinisquodpersemoveatadcommunicandumseetadbonumsuum , nisibonum , sicutprobantprimoindu - ctæauctoritatesetrationes . Etideoso - liusboniformaest , inquaplantaturomnequodabipsoestinquantumab

<--- Page Split --->

ipso. Unde Boetius dicit, quod bonum est quod a bono est.

Unde quæcumque primo objecta sunt, concedenda sunt.

A1 object.1. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod dæmones et mali homines non sunt a summo bono in quantum mali sunt : sed boni creati mali facti sunt per aversionem electionis a summo bono : et ideo in quantum sunt, boni sunt : per electionem autem mali.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS III.

Utrum malum possit esse a summo bono per aliquem modum 1 2

Ad object.2. Ad aliud dicendum, quod potentia et sapientia modum agentis bene determinant in opere et demonstrant : sed non dicunt id quod movet et vocat ad esse et communicationem sui, quod est in creante : et ideo denominant bene agentem, quod potenter fecit et sapienter, sed non dicunt formam quæ communicatur operi ab opifice : bonum autem dicit illam. Et ideo non sequitur, quod potens sit vel sapiens quod factum est a potente vel sapiente : et tamen sequitur, quod bonum est quod factum est a bono : quia non est simile quod inductum est pro simili.

Ad object.3. Ad id quod objicitur de justo, dicendum quod Boetius bene solvit : nec intendit dicere Boetius, quod justum in divina praedicatione praedicet aliud quam substantiam : sed vult dicere, quod justum in Deo aliud connotat quam bonum : significat enim divinam essentiam, et connotat in creatura redditionem qua redditur unicuique quod suum est. Et hæc est quaedam specialis bonitas ad actum justitiæ determinata. Et sic justum pertinet ad actum et speciale est. Bonum autem in Deo etiam significat divinam essentiam, et in creatura connotat diffusionem esse et boni, non hujus, sed totius generaliter : et sic bonum pertinet ad naturam quæ diffunditur, et generale est. Et iste est intellectus Boetii.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Tertio quaeritur, Si malum possit esse a summo bono per aliquem modum ?

Et videtur, quod sic.

  1. In ordine enim causarum sic est, quod quidquid est a secunda causa, est etiam a prima. Constat autem, quod malum est a voluntate hominis et Angeli. Videtur ergo, quod sit a prima causa : quia secunda causa a prima causa habet et quod est, et quod causa est.

Quod autem malum etiam culpæ ab Angeli et hominis sit voluntate, dicit Augustinus in Enchiridion : « Nequaquam dubitare debes rerum quæ ad nos pertinent bonarum causam non esse nisi bonitatem Dei : malarum vero ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, Angeli primo, hominis postea. » Ergo malum etiam culpæ videtur esse a prima causa, licet non immediate.

  1. Adhuc, In libro de Causis super primam propositionem dicitur, quod « prima causa subtrahente causalitatem, deficit causalitas in secunda. » Si ergo a prima causa non esset operatio mali, videtur quod a secunda esse non possit.

  2. Si forte dicatur, quod operatio mali vel malum a causa deficiente est : et causa deficiens non ordinatur ad causam non deficientem : quia dicit Augustinus in libro LXXXIII Questionum : « Omne quod deficit, ab eo quod est, deficit in non esse. » Causa autem ad quam non

<--- Page Split --->

pertinet non esse, non potest esse causa deficienti : et sic malum non est a prima causa. CONTRA est, quod etiam exemplum Augustini est, 1 quia claudicatio malus gressus est : et tamen cum ibi sint duae causae ordinatae ad claudicationem, et una per aliam, scilicet vis motiva sita in femore vel genu, et tibia curva, nihil est de claudicatione in tibia curva, quod non sit a vi gressibili quae est in femore et quae est in genu. Videtur ergo a simili, quod nihil influente prima causa, non possit esse malum ab Angeli et hominis voluntate.

  1. Adhuc, Si non sit voluntas, non erit in actu voluntatis. Ergo a destructione consequentis, si est in actu voluntatis, voluntas-est : et si voluntas est, oportet quod prima causa influat esse. Ergo si est actu voluntas, oportet quod prima causa influat esse, et quo voluntas est, et quo in actu est : sed quo in actu est, causa mali est. Ergo quo causa mali est, a prima causa est : et sic videtur, quod malum quod ab ipsa fit, ad primam causam referatur.

3. contra. In contrarium est

  1. Quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « bonum causa mali esse non potest, sicut ignis sive caloris non est infrigidare ' ». Deus autem bonum est. Ergo non potest esse causa mali.

  2. Adhuc, Contrarii non est contraria adducere, sed destruere, sicut patet in albo, quod non adducit nigrum, et in omnibus aliis. Ergo cum, sicut dicit Dionysius, boni sit bona adducere, non erit boni adducere malum, sed destruere. Deus autem per se bonum est, et non nisi bonum, et nihil aliud nisi bonum.

  3. Adhuc, Matth. vii, 18: Non potest arber bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere. Et, ibidem, xii, 33: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite

arborem malam, et fructum ejus malum. Ex his omnibus accipitur, quod a bono non potest esse malum, nec e converso a malo bonum.

Si hoc conceditur, ulterius quaeritur, Utrum malum penea possit esse a summo bono ?

Et videtur, quod non.

Malum enim penea defectus est, ut dicit Dionysius. Dicit enim, quod nec in corpore, nec in anima malum est, hoc est, habet esse. Et jam habitum est per Augustinum in libro LXXXIII Quastionum, quod « causa quae non novit non esse, sive cujus non est non esse, non potest esse causa deficienti 2. » Cum ergo omnis penea defectus sit, nulla penea potest esse causala a primo bono.

In contrariumhujus est,

  1. Quod dicitur, Amos, iii, 6: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? Isa. xlv, 6 et 7: Ego Dominus, et non est alter: formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Ergo malum penea ad minus a summo bono est.

  2. Adhuc, Augustinus dicit, quod « omne quod justum est, bonum est. » Et arguit ulterius a nomine ad casum, quod « omne quod juste fit, bene fit. » Et quod justum est, et bene fit, a summo bono est. Ergo cum penea juste fiat peccatoribus, penea a summo bono est.

ULTERIUS quaeritur, Si haec penea quae est corruptio boni naturalis, sive pronitas ad malum, a summo bono est?

Et videtur, quod non.

  1. Dicit enim Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Julianum Pelagianum, quod « ex hac penea tamquam ex filia peccati, peccatum originale innascitur in nobis parvulis. » Quod autem ex malo est, et ex quo malum est, a summo bono esse non potest :

<--- Page Split --->

et sic poena a summo bono esse non potest.

  1. Adhuc, Generaliter dicitur, Sapient. 1, 13 et 14, quod Deus mortem non fecit,... sed sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Et, ibidem, 11, 24 quod invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Et, ibidem, 1, 16 quod impii manibus et verbis accersierunt illam, scilicet mortem. Ergo videtur, quod Deus nullum malum fecerit, et quod nullum malum possit esse a summo bono. Ergo nec hoc malum quod maxime causa mali est, quod est pronitas ad malum.

Sed contra. In contrarium hujus est,

  1. Quod dicit Gregorius, quod per justitiam Dei fit, quod peccatum quod per pœnitentiam citius non deletur, suo pondere ad aliud trahit. Non autem habet pondus nisi pronitatem. Videtur ergo, quod pronitas illa per justitiam Dei fiat : et sic fit a summo bono.

  2. Adhuc, Augustinus in libro Confessionum : « Jussisti, Domine, et sic est : ut poena sit sibi omnis inordinatus actus. » Non autem poena est nisi pondere trahente ad malum et diminuente bonum. Cum ergo hoc jussu Dei fiat, sequitur quod a summo bono fiat.

  3. Adhuc, Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Ex hoc expresse accipitur, quod pronitas ad malum et difficultas ad bonum infligitur a Deo : et sic malum hoc a summo bono est.

Solutio. Dicendum est, quod a summo bono effective nullo modo potest esse malum. Cujus causa est, quia summum bonum non est nisi bonum : et licet operatio sua quae est creatio, voluntaria sit, ut dicit Damascenus, quod creatio est opus voluntaris existens : tamen voluntas ab essentia non separatur. Et ideo una est voluntas trium, si una est es-

sentia trium : et tres sunt unum summum bonum. Et ideo bonum non potest esse nisi boni diffusivum et vocati vum : et omne quod vocatur ab ipso ad esse, in bono plantatum est, et ad bonum conversum, sicut in antehabitis probatum est. Aliter sequeretur, quod essentiali operatione bonum esset a malo : quod nullus accipit intellectus. Quia, sicut dicit Dionysius, sicut ignis sive caloris non est infrigidare, ita boni non est malum facere. Et licet calidum accidentali operatione aliquando faciat ad citius infrigidandum, vel fortius infrigidandum, sicut de nube grandinis in libro Meteororum dicit Aristoteles, tamen operatione essentiali non facit hoc. Et ideo a primo et summo bono, quod non nisi bonum est, nullo modo malum esse potest. Sed, sicut dicit Proclus, ab eo quod aliud quam bonum est, quod bonum participat, et non est per essentiam bonum, potest fieri malum. Hoc enim vel naturali perversione corruptum, vel electiva aversione depravatum, potest averti a bono ad quod naturaliter est, et in quo naturaliter plantatum est, et sic egredi in opus et esse causa mali : eo quod sic summo bono privatum est, et malum, ut dicit Augustinus, non nisi privatio boni est.

Ad primum ergo dicendum, quod in causis ordo est. Et verum est, quod si tertium est a secundo eo ordine quo secundum est a primo, sequitur quod tertium sit a primo : si autem tertium est a secundo eo defectu quo secundum deficit a primo, tunc non sequitur : quia secundum deficit a primo in eo quod non habet a primo. Et ita est de Angeli et hominis voluntate. Aversionem enim ab incommutabili bono, et etiam potentiam aversionis non habent a primo, sed ex seipsis in quantum sunt ex nihilo. Malum autem est quod fit per aversionem ab incommutabili bono. Et ideo non procedit argumentum.

Ad aliud dicendum, quod si prima causa omnino subtraheret causalitatem,

<--- Page Split --->

secunda non esset, nec operaretur. Sed quando prima causa influit causalitatem quoad aliquid, scilicet quoad esse, et quoad potentiam operandi: et secunda causa vertibilitate propria avertitur ab influentia prime causae, quae est bonitas quam influit causa prima: tunc incidit corruptio boni, quae est malum: et tunc illud malum est a secunda causa, et non a prima. Et est simile, quod ars architectonica manui secantis influit secare ad lineam rectam. Si autem manus tremat, vel contracta sit, vel lignum nodosum, secatio non fiet ad lineam rectam. Et tunc sectio non recta, quae malum est, a manu vel ligno nodoso fit, et non ab arte: eo quod tunc non secat secundum quod ei influitur ab arte, sed secundum id quod manus vel lignum deficit ab arte.

Ad aliud dicendum, quod sicut jam habitum est, si nihil influeret prima causa in secundam, secunda nihil penitus esset. Sed hoc non est verum. Et est bonum simile quod ponit Augustinus de claudicatione. Sed sicut in claudicatione claudicatio quae malum gressus est, non potest referri ut ad causam ad virtutem gressibilem quae in genu vel femore sita est, sed ad solam tibiae curvitatem. Item, sicut gressus sub curvitae acceptus, non potest referri nisi ad curvitatem, et non ad virtutem gressibilem ut ad causam. Sic malum in opere non potest referri nisi ad aversionem, et opus sub forma mali acceptum, referri non potest nisi ad voluntatem aversionis, et non ad summum bonum ut ad causam. Sicut tamen in claudicatione quidquid gressus est, et existentiam habet sive substantiam, non refertur ad causam nisi ad virtutem gressibilem primo, et secundo ad tibiam ut tibia est: ita quidquid in opere sive in motu voluntatis essentiae vel substantiae est, ad primum bonum refertur ut ad causam primam, et ad voluntatem ut voluntas est, ut ad secundam causam. Et ideo malum dicitur nulla esse substantia vel essentia in Glossa super illud Psalmi lxvni, 3: Infi-

xus sum in limo profundi, et non est substantia. Et dicitur esse nihil in Glossa super illud Joannis, 1, 3: Sine ipso factum est nihil quod factum est. Sicut enim Boetius in Consolatione philosophiae dicit : « Esse verum uniuscujusque est, quod ordinem retinet servatque naturam. » Malum autem est, quod ab esse recedit, et corruptio est ordinis naturae : et quod hoc modo ut corruptio ab esse recedit, nihil est. Et si dicatur, corrupti o est: ergo aliquid est : est fallacia secundum quid simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod consequentiae ista bona sunt usque ad illam, secundum quod in actu voluntatis est, causa mali est: haec est enim falsa simpliciter proposita: non enim causa mali est secundum quod in actu voluntatis est, sed secundum quod in actu tali est aversio ab incommutabili bono.

In quod in contrarium est, concedenAd object. dum est.

Tamen hoc quod de Matthaeo induciAd object.3. tur, quod generaliter probare videtur, quod a nullo bono possit esse malum : cum Augustinus dicat, quod malum non sit nisi a bono, hoc est, a bona Angeli vel hominis natura. Dicendum, quod arbor bona dicitur ibi per similitudinem ad liberum arbitrium, vel voluntas cum conversione habituali et actuali ad summum bonum. Illa enim ut talis egrediens in actum, non facit nisi fructum bonum. Sicut arbor quae actualiter concepit succum bonum et plene digestum in organis arboris, sole movente et impragnante arborem, non potest facere nisi fructum suavem. Et sicut arbor mala quae concepit sucuum malum ad plenum non digestum calore solis, sed (sicut dicit Philosophus in IV Meteororum) molinsim sive indigestionem passum, non potest facere fructus bonos. Ita voluntas sive liberum arbitrium conversa ad commutabile bonum, et nullo calore amoris ordinata ad primum bonum, tentatur a concupiscenia sua, illecta dulcedine boni commutabilis, et abstracta ab amore boni

<--- Page Split --->

incommutabilis : ideo fructum bonum non potest facere in quantum talis. Et ideo. dicitur, Jacobi, i, 13 et 14 : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur... Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Et sicut dicit Augustinus, hoc est totum rationalis naturae malum : quia tunc fruitur utendis, et utitur fruendis. Sicut tamen innuit in Littera, cum dicit : Aut facite arborem bonam, etc. 1, una voluntas quae per naturam bona est, per aversionem vel conversionem potest esse causa boni et mali : et sic ab eo quod est bonum, est malum.

Et si dicas, quod talis natura potest esse bona et mala. Dicendum, quod falsum est. Natura enim in eo quod natura, non potest esse nisi bona : quia a bono est. Unde Dionysius dicit, quod « data naturalia etiam in demonibus bona sunt. » Et quamvis possit esse mali causa, non propter hoc tamen mala est. Quia probat Aristoteles in IX Metaphysicae, quod propter potentiam mali nihil malum est : quia potentia mali nihil ponit de actu sive forma mali. Et natura bona se habet ad voluntatem bonam et ad voluntatem malam, sicut bona terra se habet ad arborem bonam et ad arborem malam : radicantur enim bona e et mala e voluntates in una natura bona, sicut arbores bona e et mala e in una bona terra.

Adquest.

Ad id quod ulterius quaeritur de malo pene, dicendum quod hoc est malum : quia est contrarium naturae bona, ut dicit Augustinus ; et in quantum contrarium, peneale est in dissensu naturae. Et hoc est ideo, ut dicit Dionysius, quia destitutio et corruptio est modi, commensurationis, et harmoniae, in quibus natura consistit. Et hoc quidem malum in inferente sive agente aliquid est, sed in sufferente non nisi corruptio est. Sicut decollatio in decollante percussio est, in

decollato autem tantum interitus. Et hoc modo quo est sic, a summo bono est : quia sic justum est, et juste fit. Justum enim est, quod fiat retributio pro meritis. Hoc autem modo quo corruptio et dissolutio est penea, est contraria naturae bona, et in natura bona est, et sic causam efficientem non habet, sed deficientem potius, ut dicit Augustinus : causatur enim a perversitate malae voluntatis, et non est a Deo, nisi sicut dicitur tenebra esse a sole quando lumen non influit. Et sic penea inferni ordinando et infligendo est a Deo et a bonitate Dei, instrumentaliter autem ab igne : sed sicut in subjecto est, in bona natura est dissolutio ipsius.Et subtiliter loquendo non habet esse vel essentiam veram, sed est dissolutio et corruptio modi, commensurationis, et harmoniae, qua conservant bonam naturam in vero esse. Hoc tamen fit ordine justitiae divinae, quae ordinat culpa malum per peneam, et redigit ad bonum ordinis quod in seipso bonum esse noluit.

Et sic intelliguntur dicta Amos et Isaie.

Ad dictum Augustini patet solutio per haec quae dicta sunt.

Ad id quod ulterius quaeritur de penea Ad qua pronitatis ad malum, leve est solvere. Est autem talis penea triplex consideratio, scilicet secundum comparationem ad naturam cujus penea est. Et secundum comparationem ad causam meritoriam, quae est culpa, cujus ordinatio est. Et secundum comparationem ad justitiam, cujus inflictio est Et primo quidem modo inobedientia est inferiorum virium ad rationem, quae inobedientia non est ex aliquo existente vel substante secundum quod hujusmodi est : sed fundatur in corruptione boni naturalis secundum dissolutionem modi, commensurationis, et harmoniae, quibus se deberent habere inferiores vires ad

<--- Page Split --->

obediendum rationi. Et sic non est à Deo, nisi sicut tenebra a sole retrahente lumen, et defectum influxionis modi, commensurationis, et harmoniae, pro causa habet. Secundum autem compararationem ad causam demeritoriam, causam efficientem non habet, sed deficientem, ut superius dictum est. Sed in comparatione vero ad justitiam divinam, quae bonitas Dei est, quae infligendo

eam ordinat culpam, a summa bonitate est, secundum quod summa justitia summa bonitas est. Sic justum est, ut dicit Gregorius in Dialogis, ut qui non vult cum potuerit, infligatur ei non posse cum voluerit.

Et sic intelliguntur auctoritates Gregorii, Augustini, et Isaïæ super his inducæ.

QUÆSTIO XXVII.

De oppositione mali ad bonum

Deinde quæritur de oppositione mali ad bonum.

Et circa hoc quæritur duo, scilicet si opponatur? Et,quo genere oppositionis ?

Et primo quæruntur quinque.

Primo enim quæritur, Utrum universaliter omni bono opponatur malum ?

Secundo, Si malum habeat esse in bono universaliter ?

Tertio, Si malum sit corruptio boni universaliter ?

MEMBRI PRIMI

Quarto, Si malum est corruptio boni, quomodo corrumpat illud, et quod sit bonum illud ?

Quinto, Si malum in omnibus corporalibus et spiritualibus sit per unam rationem, vel diversas ?

ARTICULUS I.

Utrum omni bono opponatur malum ?

Quæratur ergo, An omni bono opponatur malum ?

Et videtur, quod sic.

MEMBRUM I.

Utrum universaliter omni bono opponatur malum ?

Primo ergo quæritur, Utrum universaliter omni bono opponatur malum ?

  1. Opposita enim secundum rationem formæ opposita sunt : subjectum enim, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, nulli opponitur. Quæcumque autem ratione formæ opponuntur, universaliter opponuntur. Ergo omni bono ubicumque sit, opponitur malum. Et sic sequitur, quod etiam divino bono opponitur malum.

  2. Adhuc, Universaliter opponuntur,

<--- Page Split --->

quorum rationes universaliter opposita sunt : boni et mali opposita sunt rationes in omnibus : ergo bonum et malum opponuntur in omnibus.

  1. Adhuc, Si aliqua opponuntur gratia forma, inter ea in quibus simplicius et verius est forma illa, major est oppositio : eo quod magis distant illa ab invicem. Bonum et malum opponuntur, hoc constat : ergo ubi simplicius est forma boni et verius, illud magis opponitur malo. Simplicissime autem et verissime forma boni in summo bono est. Ergo in illo maxime opponitur malo.

  2. Hoc etiam videtur velle Augustinus in libro XI de Civitate Dei, ubi didicit, quod « vitium contrarium est Deo. »

  3. Si forte dicat aliquis, quod ista rationes tenerent, si bonum et malum opponerentur contrarie : sed hoc non est verum, sed opponuntur ut privatio et habitus.

OBJICITUR in contrarium, quod multo magis hoc tenet de oppositis ut privatio et habitus : quia privatio non potest definiri nisi per habitum : et ideo ubi habitus simplicior est, magis apparet oppositio privationis.

Præterea , I n V I I I Metaphysicæ vultAristoteles , quodetiamcontrariasecun - dumoppositionis distantiam reducanturadoppositionem privationis e t habitusetiamsecundum s u a s causas essentiales , u t patetinalboetnigro . S i enimalbumcausatur e x diffusione luminis i n clarasuperficie , nigrum e x privatione talisdiffusioniscausabitur . Etsicalidumcau - satur e x m o t u a centro a d circumferen - t i a m , frigidum ( u t dicit Avicenna ) exabcsissione s i v e privatione talismotuscausabitur . Etsic videtur , q u o d magistenet i n privative oppositis , q u a m incontrariis .

  1. Adhuc, Videtur quod summo bono opponitur malum : quia quod corruptivum est alterius, opponitur ei et est contrarium illi. Malum autem boni

summi est corruptivum. Ergo videtur ei esse oppositum. Habitum enim est in praehabitis, quod summum bonum relucet in omnibus bonis quae participativbona sunt. Et constat, quod illa resplendentia summi boni privatur per malum : est enim malum privatio primaforma boni in qua plantatum est bonum quod est a bono, et per quam bonum creatum convertitur ad bonum primum. Et sic videtur, quod malum privatio sit et corruptio primi boni.

  1. Adhuc, Constat, quod secundum bonum nec est nec intelligitur sine forma primi boni, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod a forma boni corrumpi non potest nisi corruptione formae primi boni : illa enim manente in ipso, semper et est et intelligitur et dicitur esse bonum, et non malum. Et est simile de forma exemplaris in exemplato, quando exemplatum plantatum est in forma exemplaris : illius enim corruptio non potest esse, nisi corruptione forma exemplaris corrumpatur.

Si autem hoc concedatur, contrarium est quod probatur in philosophia, quod

  1. Si primum bonum, nec habet oppositum, nec simile : et sic bono primo nihil est oppositum.

  2. Adhuc, Si oppositum sibi esset aliquid : tunc ipsum et suum oppositum nata essent fieri circa idem : et sic malum posset cadere in primum bonum : quod omnino absurdum est.

ULTERIUS quæritur , Quale malum o p - ponitur b o n o naturæ ?

Si enim hoc sit malum culpæ : cum illud etiam opponatur bono gratiae, tunc videtur unum opponi duobus uno genere oppositionis : quod est contra Aristotelem in primo Topicorum. Si autem dicatur, quod hoc sit malum pænæ quod opponitur bono naturæ : tunc videtur, quod malum culpæ non corrumpit vel vitiat bonum naturæ : quod est contra omnes sanctos, Dionysium, et Augustinum, et alios : et contra Evangelium

<--- Page Split --->

Lucee', ubi incidens in latrones spoliatus est (ut dicit Glossa) gratuitis, et vulneratus in naturalibus. Et constat, quod utrumque istorum non est factum nisi per peccatum. Ergo per peccatum vulnerantur naturalia. Malum ergo culpae contrarium est bono naturae, vel oppositum : quia nisi esset oppositum, non esset corruptivum ipsius, ut dicit Dionysius.

Solutio . Dicendum , quodsicutinphilosophiaprobatumest , primumbo - numinseconsideratumetabomnibusparticipantibusipsumseparatum , nechabetconsortem , necsimilem , neccom - parem , necoppositum , neccontrarium , necadversarium . Ethocexproprietatibusprimiinphilosophicisirefragabiliterprobatumest , etabAvicennaetabAlgazeleinmetaphysicissuis , etinlibrodeCausisanobis . Siautemprinumconsidereturinparticipantibusipsum , aquibusnonsecundumprimametpurambonitatemparticipatur , utinlibrodeCausisprobatumest : tuncrecipitplusetminus , etsimileetcontrarium .

Unde cum quaeritur, Utrum universaliter omni bono opponatur malum? Dicendum, quod non : quia primo bono in se considerato nullum opponitur malum.

Si autem quaeritur, Utrum bonum participative dictum, universaliter habeat malum oppositum? Dicendum, quod sic. Quod patet ex verbis Dionysii, qui ostendit malum esse privationem boni tam in daemonibus quam in animabus rationalibus et sensibilibus et vegetabilibus, et in corporibus secundum omnes differentias corporum, et etiam in multum vulgata materia malum, et in nullo habere aliquid vel dicere, sed esse privationem boni quod consistit in modo, commensuratione, et harmonia ordinis. Quae probatio nihil valeret, nisi omni bono per participationem dicto malum esset oppositum.

Adobjectaautemprimumetsecun - dumdicendum , quodoppositioquidemestsecundumformametsecundumra - tionesformales . Sedcommunitasformæinparticipantibusformamnonestuna . Sedquædamestcommunitasunivoci : etdehacproceduntobjectiones . Etquædamestcommunitasanalogiæ , inquaidquodveresecundumformamdicitur , estinuno , etnoninaliisnisisecundummodumquemdamhabitudinisadillud : etdetalicommunitatenonproceduntrationes . Illienimquodsicsecundumformamcommunedicitur , multaacciduntinunoquænonacciduntinalio . Etestexemplumdenecessario , quoddiciturdeeoquodestensnecesse , etdeeoquodnonpotestalitersehabe - r e : eteiquodestensnecesse , nullumopponiturcontingensvelpossibile : eitamenquodestimpossibilealitersehabere , peraliquemmodumopponituretcontingensetpossibile : sienimcom - parareturadcausamperquamexivitinesse , etcontingenseritetpossibile . Etsicestdebonoquodpercommunitatemanalogiædiciturdecreatoetincreato : etsimpliciterestinbonoincreato , inaliisautemsecundummodum , quiasci - licetsuntabono , etinbono , etadbonumillud , utdicitDionysius . Etideoacciditeioppositiomalisecundumquodparticipativedicitur , quænonacciditeisecundumquodinseaccipituretutprimumbonum , quodessentialiterbo - numestetcausaboni .

Adaluddicendum , quoddeformisunivocedictisbeneproceditobjectio : deformisautemperanalogiamcommunibusnihilvalet . Ethujuscausadictaestinpreahabitisdebono . Ibienimprobatumest , quodmalumnonpotestessenisiabonoetinbono , quodavertipotestaprimobono .

AddictumAugustinidicendum , quodvitiumsivemalumnonestcontrariumDeoinseutprimobono : quiailludnec

<--- Page Split --->

vitiat, nec vitiare potest, illi enim nocere non potest : sed dicitur contrarium large, quia vitiat et corrumpit bonum quod est ab ipso, et in ipso, et ad ipsum.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod si privatio et habitus acciperentur secundum formam univoce dictam, tunc valeret ratio introducta : sed hoc non est, ut jam habitum est.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod forma summi boni non est essentialiter forma boni per participationem dicti : et ideo essentialiter non corrumpitur, sed rependentia vel imitatio vel similitudo ad ipsum, hoc est, per accidens, scilicet corruptione boni in quo respondet, et quod imitatur ipsum, et simile est ei : hoc enim susceptibile est mali, et non primum bonum.

Ad 7. Per hoc patet solutio ad sequens. Concedimus enim, quod licet bonum secundum nec sit, nec intelligitur sine forma primi boni : tamen corrupta forma boni secundi, per accidens corrumpitur resplendentia formæ primi boni, sed ipsa in se manet incorruptibilis.

Ad object. Quod in contrarium objicitur, concedendum est.

Ad quest. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum, quod in omni culpa pœna est, ad minus pœna damni, quæ etiam culpabilis est, quia voluntaria est. Ipsa enim aversio a bono incommutabili, privationem dicit boni incommutabilis, quæ pœna maxima est, et contrarium naturae boni : quod innuit Psalmus vii, 1, secundum Hieronymi translationem : « Conserva me, Domine, quoniam speravi in te : et bene mihi non est sine te 1. » Joan. xiii, 5 : Sine me nihil potestis facere. Et per hanc pœnam malum culpæ opponitur etiam bono naturae. Et hoc modo unum opponi duobus nihil est

inconveniens, propter duo quæ sunt in illo, sicut dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod « voluntarium propter diuquæ sunt in ipso, opponitur duobus, scilicet involuntario per ignorantiam, « involuntario per violentiam. »

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS II.

Quo genere oppositionis opponitur malum bono ?

Secundo quaeritur, Quo genere oppositionis opponitur malum bono ?

Videtur autem, quod non opponitur contrarie.

  1. Contrarium enim non est in contrario, nec potest esse. Dicunt autem omnes sancti Doctores, Augustinus, et Dionysius, et alii, quod malum est in bono : ergo malum et bonum non possunt esse contraria.

  2. Adhuc, Utrumque contrariorum est in actu : sed quod nihil est existentium, et nihil in existentibus, actu esse non potest : ergo nulli est contrarium. PRIMA patet per inductionem in omnibus contrariis. SEGUNDA probatur a Dionysio in libro de Divinis nominibus, ubi omnia inducendo probat, quod malum nec est aliquid existentium, nec aliquid in existentibus 3. Ergo malum et bonum non possunt esse contraria.

Nec possunt opponi ut privatio et habitus, ut videtur.

  1. Privatio enim on salvatur in habitu, nec e conv rs. habitus in privatione :

<--- Page Split --->

malum autem substantivatur in bono, ut dicunt Augustinus et Dionysius : ergo malum et bonum non opponuntur ut privatio et habitus.

  1. Adhuc, De privatione non est regressio in habitum, ut patet in caecitate, et surditate, et aliis : de malo autem regressus est ad bonum : ergo bonum et malum non opponuntur ut privatio et habitus.

. Videtur etiam, quod non opponantur ut relativa.

Relativa enim posita se ponunt, et perempta se perimunt, et secundum eumdem casum ad convertentiam dicuntur. Et sic se non habent ad invicem bonum et malum : non enim si bonum est, malum est, nec bonum mali bonum est, nec malum boni malum est. Bonum ergo et malum non opponuntur ut relativa.

Nec opponuntur ut affirmatio et negatio. Non enim alterum negat quod ponit reliquum. Et sic videtur, quod nulla generis oppositione opponuntur.

w. In contrarium hujus est quod dicit Augustinus in Enchiridion, quod « in his duobus contrariis quae sunt bonum et malum, fallit illa regula dialecticorum, quae dicit contraria simul in eodem esse non posse 1. » Ergo sunt contraria.

1. Et GRATIA hujus ulterius de verbo Augustini.

  1. Dicit enim, quod malum non coalescit nisi in bono : et sic malum in bono est : et sic regula dialecticorum fallere videtur.

  2. Adhuc, Dionysius dicit, quod malum non est nisi mixtum bonum. Mixta autem licet in excellentiis virtutum suarum non habeant miscibilia, tamen actu simul habent ea, ut dicit Avicenna. Si ergo malum est mixtum bonum, in illo mixto actu est et bonum malum, quamvis

nec bonum sit in excellentia virtutum nec malum.

  1. Adhuc, Dionysius dicit, quod malum non est nisi diminutum bonum. Sed in omni diminuto aliud est diminuens, et aliud diminutum. Illud ergo diminuens aut est bonum, aut malum. Non bonum : quia bonum non diminuit bonum. Ergo malum. Ergo malum est mali : et hoc abibit in infinitum, ut dicit Aristoteles. De illo enim malo iterum quaeritur : si enim est diminutum bonum, aliud erit diminuens, et aliud diminutum : et non eritstare, nisi detur aliquod esse primum malum quod omnis mali malum est, sicut datur primum bonum quod omnis boni bonum est. Et ex hoc sequitur, quod aliquod est principium mali, sicut aliquod principium boni. Et hoc negat Dionysius, dicens, quod « malum nec principium est, nec ab aliquo principio. » Si enim principium est, aliquod existentium est : et si est, in quantum est, bonum est : et non potest intelligi, quod bonum mali sit productivum.

In contrarium dicti Augustini est, sed contra quod

  1. Non potest intelligi, quod contraria simul sint in eodem. Contraria enim sunt, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis, et Boetius in Topicis, quae posita sub eodem genere maxime a se distant, et mutuo se expellunt ab eodem susceptibili. Quæ autem talia sunt, simul esse intelligi non possunt.

  2. Adhuc, Augustinus videtur dicere opposita. Dicit enim, quod malum non est nisi corruptio boni : et sic videtur malum esse boni privatio : et si est boni privatio, non potest esse contrarium. Quæritur ergo, Quomodo sit contrarium, et quomodo privatio ?

  3. Adhuc, Contraria videntur esse directe : si enim accipiantur duo opposita, et duo ad hæc sequentia, sic propositum dicitur de proposito, et oppositum de opposito secundum doctrinam Aristo-

<--- Page Split --->

telis. Sunt autem duo contraria, avaritia et largitas : et duo directe contraria, malitia et bonitas. Sequitur ergo, si largitas est bonitas, avaritia est malitia. Dicit autem Aristoteles in Magnis moralibus, quod virtus est bonitas, et quod vitium est malitia : virtus autem et vitium contrarie opponuntur : ergo denominative dicta ab eis, contrarie opponuntur : ergo bonum et malum opponuntur contrarie : simul ergo in eodem esse non possunt : quod est contra Augustinum.

Quæst. 2. ULTERIUS quæritur, Si, sicut dicunt Dionysius et Augustinus, malum est in bono substantivatum, non potest esse in bono nisi sicut in subjecto : quomodo ergo potest esse contrarium vel oppositum, cum dicat Aristoteles in primo Physicorum, quod subjectum neutri contrariorum est contrarium, sed utriusque susceptibile et salvativum ?

Videtur enim esse mirabile et contra philosophiam, quod malum sit boni corruptivum sicut contrarium contrarii, et quod boni sit salvativum et substantivum, et dans ei virtutem pugnandi contra bonum : quae omnia de malo et bono dicit Dionysius.

litteræ Dionysii) malitia est : quia sic est boni privatio, et sic cadit in malum quod vocatur demens concupiscentia. Ut autem conversio est ad bonum commutabile, obscura resonantia est primi boni, quod omnes appetunt, et propter quod agunt quidquid agunt. Et sic subjectum est malitiae, quæ corruptio est modi, commensurationis, et harmoniae. Et hoc modo est contraria castitati : sic enim aliquid existentium est, et aliquid in existentibus, et actu est, in quantum autem est privatio ordinis ad rationem in modo, commensuratione, et harmonia, neque existentium est aliquid, neque in existentibus, neque actu est, nisi sicut corruptio dicitur esse actu quando corrumpit : cum tamen corrumpi non sit nisi deficere et privari. Et iste est verus intellectus Dionysii et Augustini. Sic ergo opponuntur malum et bonum, et ut privatio et habitus, et ut contraria.

Nec valet argumentum : quia non ut contraria sunt in eodem, nec unum in alio, sed ut privatio est in subjecto, quod retinet aliquid aptitudinis ad habitum et ad actum. Aliter enim cæcitas non esset deformitas in oculo, sicut nec est deformitas in lapide. Et propter hoc cæcitas dicitur malum oculi, et non malum lapidis.

SoLUTIO. Dicendum, quod bonum et malum secundum sua nomina opponuntur ut privatio et habitus, sed secundum suas essentias quas nominant, sive secundum qualitates quas servant, opponuntur ut contraria.

Ad 1 et 2. AD PRIMUM ergo dicendum, quod malum nomen impositum est a privatione : sed id cui impositum est, dispositio est, vel dispositum est dispositione cui annexa est privatio. Et est exemplum Dionysii, fornicatio et castitas. Fornicatio enim dispositio est et qualitas a qua dicitur fornicator, quae dispositio in quantum est privans ordinem concupiscibilis in modo et commensuratione et harmonia ad rationem rectam (ut ibidem dicit Maximus in scholio, quod appositum est

Et sic patet solutio ad ea quae objecta sunt de contrarietate.

Ad 10 quod objicitur de oppositione privationis et habitus, dicendum, quod privatio duplices habet considerationes. Potest enim considerari ut privatio est, et ut deformitas sive malum est. Et primo quidem modo non privatur in habitu : quia sic nihil est. Cæcitas enim, ut dicit Anselmus, non est plus aliquid in oculo quam in lapide. Secundo autem modo considerata fundatur in aliquo quod est habitus : et sic cæcitas oculi est fœditas et malum et turpitudo, et non lapidis.

Ad 10 quod objicitur de regressu, dicendum quod duplex est privatio : perfecta, et imperfecta, ut dicit Aristoteles in

<--- Page Split --->

V Metaphysicae. Perfecta est, quae privat et potentiam et habitudinem ad actum et habitum. Et talis privatio est mors, et cavitas perfecta : et de hac non est regressus ad habitum. Et est privatio imperfecta, quae non privat nisi habitum et habitudinem in parte, et non in toto : et talem privationem dicit malum in moribus. Et ideo a tali privatione potest esse regressus ad habitum.

Ad id quod objicitur de relativis, concredendum est. Bonum enim et malum non sunt relativa nisi secundum genus.

SIMILITER concedendum est, quod non opponuntur ut affirmatio et negatio, sive ut contradictoria.

Ad DICTUM Augustini in Enchiridion, jam patet solutio. Etenim contraria non sunt in eodem, sed ut opposita ut privatio et habitus, eo modo quo dictum est. Habitudo enim potentiae ad actum boni, quae est habitudo inferiorum potentiarum ad rationem sive rationis ordinem, disposita dispositione mali, diminuta et imperfecta et corrupta est ad bonum. Et secrundum hoc potentia cum habitudine substrata est malo, secundum quod refertur et radicatur in substantia animae secundum partem inferiorem. Et sic nec opponitur malo, nec opponitur bono. Est tamen bonum secundum id quod habitudinis habet esse ad bonum : quia quod est ad bonum, bonum est. Et sic opponitur malo, et non est subjectum ejus. Nec in inconveniens oppositum esse in opposito, quod uno modo est subjectum et alio modo oppositum.

Et sic verum est dictum Augustini : et tamen non fallit regula dialecticorum. Regula enim dialecticorum intelligitur sic, quod opposita ut opposita non sunt in eodem. Dictum vero Augustini instat de his quae uno modo sunt opposita, et alio modo subjecta. Sic enim omnis privatio imperfecta est in aliquo sui

habitus, secundum quod malum et fecdum est.

Ad id quod dicit Dionysius, quod malum est mixtum bonum, dicendum quod large sumit mixtum, secundum, scilicet quod in mixto virtus miscibilium remissa est et diminuta et fracta. Et est locutio per similitudinem et translationem. Bonum enim virtute sua destitutum et remissum et privatum in parte, dicitur mixtum, propter similitudinem destitutionis et remissionis virtutum miscibilium in mixto. Unde in argumento illo peccatum est, quod in secundo Topicorum vocat Aristoteles peccatum in problematibus, quod est transferre positam locutionem. Non enim sequitur, si aliqua per translationem similia sunt in uno, quod similia sunt in omnibus.

Ad id quod loquitur de dicto Dionysii, si malum sit diminutum bonum, dicendum quod sic, sicut probatum est.

Ad hoc autem quod objicitur, quod aliud est diminuens et aliud diminutum, dicendum quod si aliud intelligitur in ratione, falsum est : diminutum enim bonum est diminuens bonum per actum suum. Liberum enim arbitrium cum aversione ab incommutabili bono, est diminuens bonum per suum actum quod est bonum naturale. Elongat enim ipsum ab incommutabili bono, et facit ipsum minus habile. Si autem quaeritur de diminuente illud bonum, dicendum quod ipsum per seipsum, hoc est, per aversionem propriam est diminuens : et sic est status in illo, et non procedit ulterius.

Quod in contrarium objicitur, jam solutum est. Malum enim in actu et habitu contrarie opponitur bono in actu et habitu. Malum autem secundum rationem mali, et bonum secundum rationem boni, ut privatio et habitus opponuntur, sicut jam saepius determinatum est. Et sic in eo quod est contrarium, alia est ratio contrarii, et alia oppositi ut privatio et habitus : et hoc non est inconveniens.

<--- Page Split --->

Ad quest. 2. Ad id quod ulterius quaeritur, Quomodo aliquid possit esse subjectum et contrarium ? solutum est in antehabitis. Non enim secundum idem potest esse subjectum et contrarium. Dictum enim est in antehabitis, quod uniuscujusque naturae bonum est, quod ultimatum ad proprii et connaturalis habitus operationem, est virtus ejus et statim in optimo. Hoc autem in homine quantum ad inferiores potentias a ratione suasi biles est habitudo ad rationem. Et si habitudo illa in habentibus se potentiis ad rationem consideretur, subjectum erit boni et mali, utriusque salvativum et substantialitativum. Si autem consideretur ad ultimum actum ad quem est, erit bonum malo oppositum, sicut naturale innaturali, et habitus privationi, et bonum malo, et perfectum imperfecto. Et sic bonum imperfectum virtutem tribuit malo pugnandi contra bonum perfectum, sicut gressus sub claudicatione conceptus, virtutem habet pugnandi contra gressum rectum : quam virtutem claudicatio secundum se totam accepta non habet, quia secundum se nihil esset.

Et per hoc patet solutio ad totum.

MEMBRUM II.

Utrum malum habeat esse in bono universaliter ?

DEINDE quaeritur, Si malum habeat esse in bono universaliter ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Dicit Augustinus, quod malum non coalescit nisi in bono : et loquitur universaliter : ergo videtur, quod malum non sit nisi in bono.

malum est regio boni, tunc bonum est in malo : ergo et malum in bono.

  1. Adhuc, Malum fundatur in culc. quod constat. Aut ergo fundatur in ipso secundum quod est ens, vel secundum quod est unum, vel secundum quod est verum, vel secundum quod est bonum Non secundum quod est ens : fundatur enim in illo quod corrumpit, et non corrumpit ens. Eadem ratione non fundatur in eo quod est verum, vel in eo quod est unum. Relinquitur ergo, quod fundatur in eo quod est bonum.

  2. Adhuc, Corruptio non est nisi in corrupto : malum autem est corruptio boni: ergo malum est in bono.

IN CONTRARIUM est, quod oppositum non est in opposito, nec potest esse : quia licet nata sint esse circa idem, tamen unum non potest esse in alio.

SOLUTIO. Sicut dictum est in praehabitis, bonum uniuscujusque est secundum actum connaturalem et proprium ad quem terminatur virtus ejus, ut in I Ethicorum vult Aristoteles : et est in modo, commensuratione, et harmonia ad illum. Et haec tria habitudinem potentiae dicunt ad ultimum et optimum, quod propter hoc quod ultimum est potentiae, et extremum in bono, est virtus ejus : et ratione horum trium dicitur unumquodque bonum. Et si quaeritur subjectum mali universaliter, dicimus quod tam in corporalibus quam in spiritualibus, ut dicit Dionysius, potentia determinata modo, commensuratione, et harmonia ad ultimum et optimum, sive secundum esse, sive secundum bene esse, subjectum est mali. Sicut patet in cecitate, quae est malum oculi : hoc enim ut malum non est in oculo, nisi secundum quod potentia oculi modo, commensuratione, et harmonia se habet ad visum : eo quod visus est ultimum et optimum a quo determinatur virtus oculi.

  1. Adhuc, In XII primae philosophiae dicit Aristoteles, quod Pythagorici dixerunt malum boni regionem esse : et si

UNDE malum est in eo quod est bonum, quamvis non sit in ipso secundum quod stat sub actu et habitu boni : quia aliter

<--- Page Split --->

opposita essent in eodem simul : quod esse non potest. Et iste est verus intellectus Augustini.

PYTHAGORICI autem eadem ratione privationem vocabant malum. Et quia privatio relinquit malum cum modo, commensuratione, et harmonia ad formam secundum quam materia receptibilis est formae quae est bonum materiae, dicebant malum esse boni regionem : non peccantes in alio, ut dicit Aristoteles, nisi quia eamdem receptibilitatem dixerunt esse loci et materiae. Hoc enim non est verum, cum locus contineat id quod recipit, et sic formaliter se habeat ad ipsum : materia autem ab eo quod recipit, contineatur. Et ideo dicebant aequale bonum : eo quod hoc ad aequum terminat modum, commensurationem, et harmoniam. Inaequale autem dicebant malum : eo quod secundum modum, commensurationem, et harmoniam ad aequum non respondet, et ideo indeterminatam relinquit potentiam.

AD ALIUD dicendum, quod malum fundatur in ente secundum habitudinem ad bonum, ut jam dictum est : sed non fundatur in ipso secundum quod stat sub habitu et actu boni.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc modo corruptio omnis fundatur in corrupto, ut dicit Dionysius : quia non corrumpitur quid existentium : sed circa existens corrumpuntur modi, commensurationes, et harmoniae, quibus se habet existens ad optimum.

«1. Quod objicitur in contrarium, jam solutum est.

MEMBRUM III.

Utrum malum sit corruptio boni universaliter 1?

TERTIO quaeritur, Si malum sit corruptio boni universaliter ?

Et videtur, quod non.

  1. Non enim corrumpit id quod relinquit : relinquit autem ens : ergo non est corruptivum entis. Relicto autem ente, sequitur quod sit bonum in quantum est ens. Dicit enim Dionysius, quod « omnia existentia et non existentia participant bonum. » Ergo videtur, quod bonum non corrumpit ad minus universaliter.

  2. Adhuc, Si visus sequeretur ad subjecti positionem, caecitas non posset esse corruptio visus : quia aliter opposita essent simul in eodem. Ergo a simili, quia bonum sequitur ad positionem entis, malum non potest esse corruptio boni : sequitur enim, si malum est, est : et si est bonum, est. Ergo si malum corruptio boni est : et quod corruptum est, non est : sequitur, quod idem sit bonum et malum, et quod idem est et non est, quod esse non potest.

  3. Si forte quis dicat, quod malum non est in toto corruptum bonum, sed in parte. Videtur, quod hoc sit derisorium. Est enim bonum simplex habitus : simplex autem si corrumpitur, in toto corrumpitur. Si ergo malum est corruptio boni, videtur et universaliter et in toto corrumpi.

  4. Adhuc, Hoc videtur in demonibus et damnatis, in quibus nihil boni videtur : nec relinquitur ibi potentia ad bonum, nec habilitas, nec habitus et actus

<--- Page Split --->

boni. Et sic videtur, quod non in parte, sed in toto corruptum sit et privatum.

  1. Adhuc, Quod impossibile est ad bonum, nullam habet potentiam vel aptitudinem ad bonum, nec habitum, nec actum boni. Dæmones impossibiles sunt ad bonum. Ergo nullam habent potentiam, nec aptitudinem, nec habitum, nec actum boni. Quod autem sic se habet universaliter est privatum bono. Ergo videtur, quod malum ad minus aliquod universaliter sit privativum boni.

  2. Adhuc, Si malum in parte privaret bonum, et non in toto : tunc malum nihil aliud esset nisi diminutum vel particulatum bonum. Bonum autem diminutum vel particulatum, ut dicit Dionysius, non opponitur malo : et si non opponitur, non corrumpit ipsum : et tunc sequeretur, quod malum non esset corruptio boni : quod est contra Dionysium et contra Augustinum. Non ergo potest dici, quod malum in parte corrumpit bonum, sed universaliter.

  3. Adhuc, Nulla privatio sic opponitur habitui, quod in parte privet, et in parte non privet. Si enim sic opponeretur, privatio intenderetur et remitteretur : et sic unus esset cæcior alio, et unus surdior alio : quæ absurda sunt omnia. Ergo si malum privative, opponitur bono, videtur quod universaliter privet ipsum, et non secundum partem.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod secundum comparationem dicitur malum, pejus, pessimum : quod non posset esse si malum in toto privaret bonum : tunc enim positivus diceret rem suam in termino, et sic non haberent locum comparativus et superlativus : ambo enim illi gradus excessum dicunt super positivum.

Solutio. Dicendum secundum Augustinum et Dionysium, quod malum universaliter non potest esse privatio boni in aliquo existentium. Et hujus causa dicta est in objiciendo : quia ex quo relinquitur ens, et ens et bonum convertuntur secundum supposita, sequitur quod sit

bonum : et si est bonum, non universaliter est boni ratione privatum. Et hujus causa est, quod bonum dicit intentionem communem, et est de transcendentibus omne genus sicut et ens : et ideo ab ente separari non potest. Secus autem est in aliis privationibus et habitibus, in quibus habitus non ponit nisi particulare ens et determinatum, ut visus : et illi possunt privare privatione particulari, sicut ens in genere determinatum et specificatum privari potest genere remanente. Bonum enim, ut dicunt Aristoteles et Dionysius, est ex una tota et sola causa, malum vero omnifariam. Unde ex particularibus et diversis causis est malum : et ideo non potest privare bonum universaliter : sed privat quoad hoc, vel quoad illud. Et quoad hoc quod privat, non est : simpliciter tamen est : sicut cæcus vel mancus, quoad hoc quod cæcus est, nihil est, simpliciter tamen est : ita privatum habitu, vel actu boni, vel aliqua conditione boni, in quantum tale, non est, simpliciter tamen est, ut dicit Dionysius. Et hoc modo malum nihil est, et privatio est.

Et per hoc patet solutio ad duo prima. Ex quo enim bonum ex universali et tota causa est et sola et perfecta, malum autem ex particulari corruptione, sequitur quod nihil universaliter est malum. Et ex quo bonum intentio communis est ab ente inseparabilis, non erat simile de bono et visu, et de malo et cæcitate.

Er quod dicitur, quod malum non in toto corrumpit bonum, verum est.

Et ad objectum in contrarium, dicendum quod licet bonum sit simplex habitus, non tamen est ex una et simplici causa, et una et simplici conditione : et ideo dicitur esse ex una et tota et universali causa. Tota autem et universalis est, quæ ex omnibus ad boni rationem facientibus est congregata. Et ex illa parte defectus potest esse in parte, et non in toto : et sic incidit malum. Sicut est videre in visu, qui est bonum oculi, et fit ex una et tota et universali causa visus, quæ

<--- Page Split --->

constitut a est ex bona dispositione spiritus visivi clari, non commixti, et ad pupillam directi, et optima dispositione nervi optici, et debita figura et positione et claritate miringarum oculi, et debito ordine humoris crystallini. Ex toto enim illo sic congregato fit bonum oculi. Malum autem oculi omnifariam fit ex quolibet particulari defectu, licet visus sit simplex habitus.

dum quod privat a bono quod est ultimum et optimum potentiae. Bonum enim est indivisio actus a potentia, sicut in antehabitis dictum est.

MEMBRUM IV.

Ad in quod objicitur de damnatis et dæmonibus, dicendum quod non tùniversaliter privati sunt bono, ut dicit Dionysius.

Si malum est corruptio boni, quomodo corrumpat illud, et quod sit bonum illud 1 ?

Et quod objicitur, quod impossibiles sunt ad bonum, dicendum quod impossibilitas illa dupliciter consideratur, scilicet secundum comparationem ad naturam in qua radicatur, et secundum comparationem ad actum, ut scilicet actu boniformes fiant, ut dicit Dionysius. In prima consideratione non est in eis impossibilitas ad bonum : natura enim intellectualis quantum est de se, ordinabilis est ad bonum. In secunda autem consideratione est impossibilitas ex alia causa, scilicet ex ordine justitiae condemnationis finaliter.

PATETetiamperhocsolutioadse - quens : nonenimhabentomnimodamimpossibilitatemadbonum .

ADALIUDdicendum , quodmalumidquodest , estdiminutumetcorruptumbonum : nontamenextrahitrationemoppositionis , sedarationeprivationis : etexhocpugnatcontrabonumquoddeficitabonoperfecto . Inantehabitisenimjamprobatumest , quodbonumsubdefectucausamaliest .

ADALIUDdicendum , quodlicetprivatioinquantumestoppositahabitui , nonintendaturetremittatur : tameninquan - tumprivatcausamhabitus , intendipot - estetremitti . Sicenimnontantumdicitprivationemhabitus , sedelongationemabhabituvelapotentiahabituali , secun -

QUARTOquæritur , Simalumestcor - ruptioboni , quomodocorrumpatillud , etquodsitbonumillud ?

Videtur autem, quod hoc bonum quod corrumpitur a malo,

  1. Non sit bonum gratiae : hoc enim totum tollitur per quodlibet malum mortalis culpae : bonum autem quod corrumpitur a malo, corrumpitur plus et minus per iterationem peccatorum.

  2. Si dicatur, quod hoc sit bonum naturae, quaero quae sit illa natura ? Non enim videtur esse natura intellectus, vel voluntatis, vel liberi arbitrii : haec enim non corrumpuntur in malis : quod patet, quia Dionysius de damnatis et demonibus dicit, quod « data illis naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima. » Ergo videtur, quod malum talium non sit corruptio.

  3. Si forte dicatur, quod tria sunt in anima, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, potentiae, passiones, et habitus. Et potentiarum non est corruptio malum, sed passionum quae sunt affectiones ad bonum, et habituum naturalium virtutum : ita quod naturales virtutes dicantur ex naturalibus acquisitae, secundum quod dicit Glossa super Matth. ix, 1 et seq., quod paralyticus ille naturales habuit

<--- Page Split --->

virtutes, quibus portabatur ad Dominum. Videtur non esse verum. Affectiones enim ad bonum et virtutes naturales sepe sunt in malis in peccato mortali existentibus incorruptæ remanentes : malum ergo non erit corruptio talium affecctionum et talium habituum.

  1. Adhuc, Constat, quod multi Stoicorum fidem non habentes, et in gratia non existentes, qui virtutem ponebant summum bonum, et omnia alia referenda dicebant ad virtutem, affectiones optimas habebant, et virtutes non solum morales, sed etiam heroicas : cum tamen non essent in gratia : videtur ergo, quod malum etiam mortalis peccati, talium affectionum et talium habituum non sit corruptio.

  2. Si forte quis dicat, quod bonum quod dicitur naturae bonum, non est ipsa animae natura, nec potentia, nec affectio, nec passio, nec habitus : sed est habitudo potentiae ad bonum et habilitas, quae magis corrumpitur per peccati iterationem. Haec enim est responsio communis. Videtur hoc non esse verum. Habitudo enim haec comparatio et relatio est, et non est nisi in comparato et relato : nec potest corrumpi, nisi secundum esse quod habet. Non ergo potest corrumpi, nisi in comparato et relato. Comparatum ergo corrumpitur per se, et habitudo illa non nisi per accidens, corruptione scilicet comparati sive relati. Malum autem corruptio est boni per se. Non ergo malum videtur esse corruptio talis habitudinis sive habilitatis.

translatio, non puniet Deus bis in idip sum. Unius ergo mali sive peccati non est nisi unica ademptio boni.

In contrarium autem hujus est,

  1. Quod dicunt Dionysius etAuzustinus, quod malum scilicet est corruptio modi, commensurationis, et harmoniae sive modi, speciei, et ordinis : ergo videtur, quod unum malum plures inferat corruptiones : plurium enim corruptiorum plures sunt corruptiones.

  2. Adhuc, Hoc videtur per Augustinum in libro de Natura boni. Dicit enim, quod homo ex peccato inobedientiae quatuor incidit in pœenas : et hoc idem etiam dicit Beda, scilicet impotentiam sive infirmitatem, ignorantiam, concupiscentiam rerum noxiarum, et malitiam sive malignitatem, hoc est, ad malum pronitatem, secundum quod dicitur, Genes. viii, 21 : Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Ista enim plures corruptiones sunt : et tamen ex uno oriuntur peccato : corruptio ergo peccati non est una, sed multa.

ULTERIUS quaeritur, Si bonum naturae quod corrumpitur per peccatum, in toto sit auferibile ?

Et videtur, quod sie.

Finitum enim est : si ergo peccatum unum aliquotam tollit illius boni partem, secundum peccatum aequale primo, tantam tollit, et tertium simile, et quartum : tot ergo possunt esse peccata quae totum auferunt bonum.

ULTERIUS quaeritur, Si corruptio haec sit una, vel plures ?

Videtur autem, quod una.

  1. Unum enim uni opponitur : unum ergo malum unam solam infert corruptionem : est autem una corruptio unius solius corruptio : unum ergo malum corrumpit unum solum.

Nec valet solutio quam quidam ponunt, scilicet quod secundum peccatum non tantam tollit quantam primum, sed tollit aliquotam residui, sicut est in divisione in infinitum in continuo. Dicit enim Aristoteles, quod « nihil per aliquotas dividitur in infinitum, sed stat divisio acceptis aliquotis per divisionem. »

  1. Hoc etiam videtur per hoc quod dicitur, Nahum, 1, 9 : Non consurget duplex tribulatio : sive, sicut dicit alia

Praeterea, Non est ratio quare secundum minus tollat quam primum : cum bonum naturae magis debile sit ad resi-

<--- Page Split --->

• stendum secundo quam primo,et peccatum secundum tantæ virtutis sit in corrumpendo quantæ primum. Unde dictum istorum figmento est simile.

  1. ULTERIUS quaeritur, Cum peccatum sit mortale et veniale, utrum quodlibet istorum faciat istam corruptionem?

Et, videtur quod non.

Veniale enim compatitur secum bonum gratiae et non corrumpit ipsum : ergo multo magis compatitur secum bonum naturae, ita quod non corrumpit ipsum.

  1. SOLUTIO. Sicut in antehabitis dictum est, unumquodque existentium, ut dicit Aristoteles in I Ethicorum, habet connaturale et proprium naturae suæ bonum, quod ad ultimum per dispositiones et habitus et organice deservientia et condecorantia ipsum deductum est in naturae suæ optimo: et actus non impeditus secundum illud quasi felicitas ejus. Propter quod etiam felicitatem hominis in optimo et non impedito actu rationis ponimus secundum felicitatem activam : secundum felicitatem autem contemplativam in optimo et simplicissimo actu intellectus. Ex hoc autem relinquitur, quod uniuscujusque habitudo sit ad sui optimum, quæ quidem habitudo per dispositiones, habitus, organice deserventia et condecorantia perficitur ad optimum : et quaecumque corrumpunt dispositiones, habitus, et organa condecorantia, sunt malum illius : corrumpunt enim habitudinem ad bonum, quæ est bonum uniuscujusque. Et hoc modo peccatum est corruptio boni naturae : quia adimit et corrumpit habitudinem naturae et potentiae ad optimum. Et per hoc patet quid est illud bonum, et qua corruptione corrumpitur.

4 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod bonum gratiae non est illud bonum : bonum enim gratiae in toto auferibile est: bonum autem quod corrumpitur malo, ut dicit Augustinus, non in toto est auferibile.

4 2. AD ALIUD dicendum, quod natura in-

tellectus vel voluntatis dupliciter consideratur, simpliciter scilicet, et secundum quod substrata est habitudini ad optimum. Et primo quidem modo non corrumpitur, sicut dicit Dionysius. Secundo autem modo corrumpitur per peccatum per corruptionem talis habitudinis in ipsa : quia illa est bonum ejus.

Ad aliud dicendum, quod potentiae, affectiones, et habitus ex naturalibus acquisita simpliciter considerata non sunt bonum naturae quod corrumpitur per peccatum : sed potentiae sub habitudine ad optimum acceptae, et affectiones et dispositiones ad optimum, et habitus ut rationi in modum naturae consentanei ad optimum, secundum quod etiam dicit Philosophus, quod virtus est dispositio perfeeti ad optimum, ut coadjuvantia habitudinem ad bonum, sunt aliquid boni naturae : et contraria istorum sunt mala. Et hoc modo quo sunt aliquid boni naturae, adimuntur et corrumpuntur per peccatum, et non sunt in malis nisi diminuta et corrupta. Et quod dicit Glossa, quod paralyticus habuit virtutes naturales, dicendum quod cum dicitur, virtus naturalis, adjectivum naturalis diminuit rationem boni in virtute. Dicit enim Aristoteles, quod virtus in bono est extremum, licet in passionibus et operationibus in quibus est, sit medium.

E T PER HOC etiam patet solutio ad sequens. Et ideo dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana, quod « si virtutes nobis persuadent, ut eas propter se amemus, etiam ipsas virtutes amare desistimus : quia cum sint ad aliud in eo quod virtutes sunt, illo non amato ad quod sunt, etiam ipsae amari non possunt: tamen tota ratio amoris ejus quod propter aliud diligitur, fit in eo propter quod diligitur. » Unde patet, quod Stoicorum et aliorum virtutes sunt imperfectae, et diminutum et ademptum est in eis bonum habitudinis ad optimum.

Ad aliud dicendum, quod in veritate habitudo illa per se accepta non corrumpitur, sed in comparato : sed compara-

<--- Page Split --->

tum secundum se non est oppositum malo peccati : et ideo non corrumpitur hoc modo a peccato : sed vere loquendo et proprie potentia naturalis secundum quod substat habitudini ad optimum, per corruptionem habitudinis corrumpitur, sicut oppositum corrumpitur ab opposito. Dicit enim Aristoteles in V Physicorum, quod id quod in motu corrumpitur, duplex est, scilicet quod corruptioni subjicitur, et quod in motu abjicitur ut contrarium. Potentia ergo corrumpitur ut subjectum : habitudo autem ut contrarium.

Adquest. 1. Ad id quod ulterius quaeritur, Si corruptio haec sit una, vel plures ?

Dicendum, quod in veritate una est, eo quod unius est. Est autem plurium ad constitutionem unius convenientium, sicut modi, speciei, et ordinis, quæ sunt unius, et ad unum conditiones. Et sic dicitur in libro de Causis, quod intelligentia plures per influentiam a prima causa accipiens bonitates, non multiplicatur, sed unitur : quia per omnes illas magis ordinatur ad unum et simplificatur in illo. Ita habitudo ad unum multis ad unum juvantibus eam non multiplicatur, sed potius unificatur. Et sic intelligitur quod dicitur Nahum, 1, 9, quod non consurget duplex tribulatio. Una enim ab uno et unius tribulatio est, licet secundum plura fieri possit.

Ad object. 2. Ad id quod objicitur de Augustino et Beda de quatuor pœnis, dicendum, quod illæ quatuor ex uno sunt et unius in communi, licet secundum plura ordinabilia secundum aliud in quatuor dividantur. Bonum enim animæ est, ut dicit Dionysius, secundum rationem esse, et malum ejus est esse contra rationem. Corruptio enim potest esse in obedibili ad rationem secundum facultatem obediendi : et sic corruptio ejus est infirmitas, quæ est difficultas ad bonum agendum. Potest esse in participando æqualiter ratione, sive ordine rationis : et sic corruptio ejus erit ignorantia. Potest esse ex movente

contra rationem : et sic corruptio erit concupiscentia. Potest esse ex privatione ordinis ad finem rationis : et sic erit malitia. Et quia hæc quatuor in omni peccato sunt secundum aversionem ab incommutabili bono, et conversionem ad commutabile bonum, propter hoc hæc quatuor pœnæ sunt omnis peccati, et sunt pœnæ unius et ab uno : sed secundum diversa quæ sunt in uno, multiplicantur in quatuor. Et quod quidam dicunt, quod ista accipiuntur secundum aversionem ab incommutabili bono in quo sunt potentia, scientia, bonitas : et quod per aversionem a potentia incidimus in infirmitatem, per aversionem vero a scientia vel sapientia in ignorantiam, per aversionem vero a bonitate in malitiam, et per perversitatem appetitus abstracti a bono incommutabili incidimus in concupiscentiam : secundum aptationem quidem satis bene dictum est, sed non dicit veram causam. Vera enim causa est, quia ordinabile ad bonum rationis dictis quatuor modis a quolibet peccato vitiatur.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Ad qu. bonum naturae in toto sit auferibile ?

Dicendum, quod non. Et causa quam assignat Augustinus, bona est, scilicet quod remanente subjecto semper remanet ordinabilitas ad bonum, sine qua nec esse nec intelligi potest subjectum, et infinite se habet ad ipsum secundum virtutem. Malum autem quantumcumque multiplicetur, relinquit subjectum, et per consequens relinquit ordinabilitatem ad bonum, quæ est bonum naturae : et ita non universaliter tollit bonum. Et ideo dicit Aristoteles in III Ethicorum, quod malum si universaliter malum sit, etiam seipsum destruit. Ratio tamen inducta de secundo et tertio malo, de necessitate procedit. Et solutio quam dixerunt antiqui, figmentum est : et causa vera est quæ dicta est, scilicet quod malum subjectum relinquit, et ad bonum ordinabilitatem. Unde sicut in continuo

<--- Page Split --->

vera causa divisionis in infinitum est, quod omnis divisio quantumcumque multiplicetur, relinquit formam continui in divisis : ita vera causa est, quod numquam adimi potest universaliter bonum per malum, quia omnis ademptio boni per malum quantumcumque multiplicetur, semper formam boni relinquit in adempto. Iste est intellectus Augustini.

Ad 19 quod quaeritur de veniali, dicendum quod non corrumpit bonum. Et hoc est ideo, quia non proprie est malum, sed dispositio ad malum : et ideo disponit ad hoc, ut facilius per mortale sequens, bonum corrumpatur, et sic aliquid facit ad corruptionem.

uniuscujusque bono,quo, secundum quod ante habitum est, promovetur et disponitur ad ultimum in quo est virtus ejus. Et extremum in bono malum esse non potest, nisi infirmitas ad illud per corruptionem modi, commensurationis, et harmoniae ad ipsum. Videtur ergo, quod una ratione malum sit in omnibus.

  1. Adhuc, Una est ratio boni in omnibus : videtur ergo, quod per oppositum una ratio sit mali in omnibus. Dicitur enim bonum generaliter indivisio actus a potentia. Malum ergo in commun rationem habebit, quod est corruptio modi, commensurationis, et harmoniae potentiae ad actum : et per hanc communem rationem videtur esse in omnibus malum : ergo per unam rationem est in omnibus.

INCONTRARIUMhujusest , quodSedcontra .

MEMBRUM V.

Utrum malum in omnibus corporalibus et spiritualibus sit per unam rationem, vel diversas ?

QUINTO quaeritur, Utrum malum in omnibus corporalibus et spiritualibus sit per unam rationem, vel diversas ?

Et videtur, quod per unam.

  1. Dicit enim Dionysius, quod malum Angeli est contra deiformem intellectum esse secundum corruptionem modi, commensurationis, et harmoniae. Malum animae contra rationem rectam esse : et iterum secundum corruptionem modi, commensurationis, et harmoniae ad rectam rationem. Dicit adhuc, quod bonum corporis terminatio partium est ad formam corporis : cujus malum est turpitudo, vel infirmitas, vel defectus : et hoc iterum non est nisi corruptio modi, commensurationis, et harmoniae ad formam. Et generaliter considerato

  2. Sicut dicit Augustinus, malum in universitate est ad decorem universi, et ut eminentius commendentur bona. Quod autem est ad decorem, et ut eminentius commendentur bona, non potest esse corruptio modi, commensurationis, et harmoniae ad optimum : sed potius perfectissime habet modum, speciem, et ordinem : non ergo per unam rationem malum dicitur in omnibus.

  3. Adhuc, Objiciunt quidam per Dionysium dicentem in libro de Divinis nominibus : « Erit malum ad omnis completionem conferens, et toti non imperfectum esse per seipsum largiens 1. » Quod autem per seipsum perfectum esse largitur, non potest esse corruptio modi, commensurationis, et harmoniae. Per unam ergo rationem non dicitur de universo et de unoquoque.

ADHUC quaeritur, Si bonnm possit esse Quest. 1. sine malo ?

Et videtur, quod non.

  1. Virtus enim sive monastica sive politica, sive etiam heroica, media semper est duarum malitiarum : medium autem

<--- Page Split --->

sine extremis esse non potest : ergo bonum virtutis sine malo esse non potest.

  1. Adhuc, Si bonum est indivisio actus a potentia, bonum est terminativum potentiae exeuntis de privatione ad actum, et sine tali potentia esse non potest. Privatio autem, ut dicit Aristoteles in fine primi Physicorum, semper imaginatur ad maleficium ab aliquo protendente intellectum. Dicit enim privationem actus qui est bonum potentiae. Quod autem dicit privationem boni, malum est : et sic bonum universaliter sine malo esse non potest, ut videtur.

  2. Adhuc, Aristoteles in XII primae philosophiae ex Pythagora inducit, quod boni regio malum est, sicut et locus mali bonum. Ergo non est receptio boni nisi malum sit : bonum ergo ad minus secundum participationem dictum, non potest esse sine malo.

Quest. 2.

ULTERIUS quaeritur, Si universitas sive mundus esset melior, si nullum esset malum, sed omnia essent bona et æqualiter bona ?

Et videtur, quod non.

Si enim careret mundus eo quod eminentius commendat bona, sive commendabilia facit, pejor esset quam habens illud : malum autem, ut dicit Augustinus in libro de Natura boni, eminentius commendat bona : ergo mundus carens malo pejor esset, quam habens malum. Et hoc dicit Glossa super illud Psalmi vii, 2 : Domine Deus meus, in te speravi, quod de singulis, Genes. 1, 10, 12, 18, 23, dicitur : Vidit Deus quod esset bonum. De omnibus autem simul, ibidem, y. 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Non enim simpliciter bona, sed valde bona sunt, ut dicit Glossa, in quibus etiam malum positum eminentius commendat bonum.

IN CONTRARIUM hujus est.

  1. Quod dicit Dionysius de malo, quod est incausale, non habens causam, involuntarium, non intentum, infecundum, et pigrum. Tale autem ad nullius completionem conferre potest, vel decorem, vel commendationem. Malum ergo nihil confert ad commendationem universi.

  2. Adhuc, Superius habitum est ex Aristotele et Dionysio, quod bonum est, quod omnia desiderant. Ergo per oppositum malum est, quod omnia fugiunt et abhorrent. Quod autem omnia fugiunt et abhorrent, ad nullius valet perfectionem, vel pulchritudinem. Malum ergo ad universi perfectionem et pulchritudinem nihil valet.

  3. Adhuc, Dionysius dicit, quod « omnia ad bonum respicientia volunt quidquid volunt, et agunt quidquid agunt, et appetunt quidquid appetunt : et nihil est quod respiciens ad malum aliquid velit, vel appetat. » Et hoc probat ex eo quod nihil vult corruptivum sui, cum esse appetatur ab omnibus. Quod autem tale est, ad nullius facit pulchritudinem et commendationem : quod enim facit ad pulchritudinem, pulchrum est : et quod facit ad commendationem, bonum est. Habitum autem est a Dionysio, quod omnia pulchrum et bonum desiderant : et sic malum esset desideratum, quod valde inconveniens est.

ULTERIUS quaerit Dionysius, Quomodo Quest providentia existente in Deo, permittitur malum fieri, ex quo ipsum corruptio boni et pulchri est 1 ?

Artifex enim homo provisiva virtute artis sua non permittit malum fieri, quod corrumpit pulchrum et bonum in his qua fiunt ab arte sua. Cum ergo Deus sit omnipotens, cui nihil est impossibile, videtur quod non deberet permittere malum, quod est corruptio pulchri et boni qua sunt in operibus suis.

<--- Page Split --->

solutio. Ad primum quaesitum dicendum, quod in veritate una ratione communi communitate analogiae dicitur malum de omnibus malis, sive sit malum culpae, sive malum poene. Et haec est illa ratio, quod malum est corruptio modi, speciei, et ordinis, ut dicit Augustinus : sive corruptio modi, commensurationis, et harmoniae, ut dicit Dionysius. Sicut et bonum, secundum quod est perfectum modo, specie, et ordine ad actum optimum, sive modo, commensuratione, et harmonia, communi ratione dicitur de omnibus bonis. Speciales tamen rationes diversae sunt, sicut in omni analogo rationes speciales diversae sunt, sicut patet. Ens enim communiter dictum de substantia, quantitate, et qualitate, speciales habet rationes : dicitur enim substantia ens vere et per se ens. De quantitate dicitur ens, quia mensura entis. De qualitate dicitur ens, quia dispositio entis, et sic de aliis. Sic etiam in malis differt ratio specialis secundum quod est illius, vel illius boni corruptio secundum esse, vel secundum bene esse uniuscujusque. Et haec est intentio Dionysii, quam probat per inductionem in omnibus, et ex qua sicut ex corollario concluditur, quod malum nihil existentium est, nec aliquid in existentibus.

seipsum dat generato formam et esse, ita corruptio boni erit generatio mali, et secundum seipsum dabit formam et esse unicuique malo, et erit malum secundum se existens, sicut nigrum, et sicut frigidum, et toti generato largiens esse non imperfectum, sed perfectum et plenum : quod impossibile est, cum malum sit corruptio esse, secundum quod esse definitur a Boetio in Consolatione philosophiae : « Esse est quod ordinem retinet servatque naturam. » Sic enim esse est uniuscujusque essentiae proprius actus in eo quod est, et est bonum ejus quod est.

Ad id quod ulterius quaeritur, Si boAd quest, 1. num possit esse sine malo? Dicendum, quod esse et essentia boni penitus separata sunt a bono.

Et ad id quod objicitur de virtute Ad 1. morali quae media est duarum malitiarum, dicendum quod medium duplex est, scilicet in ratione medii tantum existens, et hoc medium est vel per aeque distantiam, vel per participationem extremorum potentia vel actu existentium in medio, sicut in fusco et pallido aliquid est albi et nigri. Et tale medium non potest esse sine extremis. Et est medium quod secundum quid medium est, secundum esse tamen et essentiam extremum est. Et tale medium est virtus, quae non est medium, nisi secundum quod est ordinatrix passionum et operationum : secundum esse tamen et essentiam extremum est, nihil de esse vel essentia habens de extremis : et tale potest esse sine extremis, sicut aequale sine inaequali.

Ad aliud dicendum, quod cum diciAd 3. tur, « Bonum est indivisio actus a potentia, » potest esse indivisio tribus modis. Vel sic, quod idem sit esse et quod est, sicut in Deo. Vel quod simul sint semper, et potentia non antecedat actum, sicut in generalibus, et in corruptibilibus, et in mobilibus. Vel sic, quod per conjunctionem actus ad poten-

<--- Page Split --->

tiam perficiatur potentia secundum esse et bonum. Et quocumque modo dicatur, esse boni semper est secundum intellectum et actum sine privatione, et nihil accipit ab ipsa : et sic bonum semper est sine malo. Sed malum nec est, nec intelligitur sine bono. Et hoc est dictum Aristotelis de protensione intellectus : quia privationem non imaginamur, nisi per boni maleficium : et ideo etiam privatio proprium principium entis non est, licet per potentiam in qua est, principium quoddam motus sit. Omnis enim motus maxime ad esse et formam, maleficio privationis permixtus est.

Ad aliud dicendum, quod malum non est regio boni, nisi cujusdam, scilicet quod in materiam recipitur : et tamen ab illa receptione receptum nec trahit esse, nec essentiam, nec rationem, sed secundum haec omnia separatum est ab illo.

Sicut etiam dicit Aristoteles in II primæ philosophiæ, quod non solum debemus gratias his quorum opinionibus communicavimus de veritate, sed etiam his qui superficialiter aliquid enuntiaverunt de ea : eo quod habitum nostrum præinstruxerunt, et ad quærendum præexercitaverunt.

Quarta est ratio ordinis, quæ maxima est, et est justitiæ. Si enim non esset malum, non esset pœna comprimens et ordinans malum : quod est maximum bonum ordinis justitiæ politicæ. De quo dicit Ambrosius, quod fur in patibulo, et Judas in inferno pulchri sunt ordine justitiæ, sicut gemmula carbunculi in auro. Et ideo dicit Augustinus, quod « sicut melodia ornatur antithetis, hoc est, contrapositionibus silentii et toni : ita mundi diversitas ornatur contrapositionibus boni et mali ».

Ad quest. 2. Ad in quod ulterius quaeritur, Si mundus esset melior si non esset malum ?

Omnes tamen iste rationes non probant, quod per se malum operetur ad bonum, sed per accidens tantum.

Dicendum quod melius dicitur duobus modis. Dicitur enim melius, quod pluribus rationibus est bonum, quam quod paucioribus. Et dicitur melius, quod intensiorem et summo bono similiorem habet bonitatem. Et hoc secundo modo procul dubio mundus melior esset si non esset aliquod malum in ipso : tunc enim similior esset summo bono, in quo nihil mali est. Primo autem modo melior est mundus cum malo, quam sine malo. Et de hoc a Sanctis assignantur quatuor rationes :

Prima est, quod eminentius elucescit bonum et commendabilius efficitur.

Secunda est probatio boni : hoc enim non probatur nisi in impugnatione mali, sicut patientia Laurentii probata est malo persecutionis Decii.

Tertia est exercitium boni, sicut malo hæreticorum exercitatum est studium sanctorum Doctorum et provectum ad magnam subtilitatem indagatae veritatis.

Et per hoc patet solutio ad omnia quæ quaesita sunt de hoc.

Ad dictum Dionysii quod in contraAd obje-1 rium adducitur, dicendum quod malum dicitur incausale : quia non potest causam efficientem habere, sed potius deficientem : nec finalem, quia a privatione finis dicitur : nec formalem, quia forma est finis : et si habet materialem ut subjectum, talis materia causa non est : ex hoc enim quod subjectum est, potius deficit a virtute causandi, quam causet. Involuntarium autem dicitur : quia cum bonum sit quod desideratur ab omnibus, et voluntas desiderium quoddam sit, nihil respiciens ad malum potest aliquid velle. Non intentum autem dicitur : quia cum intentio præstituat finem, et malum sit corruptio modi, et speciei, et ordinis ad finem, non potest esse intentio de malo in quantum malum est. Infæcundum autem dicitur : quia nullius esse generativum est, sed potius corruptivum. Pro-

<--- Page Split --->

prium enim boni est, quod sit diffusivum esse, mali autem quod sit esse privativum. Pigrum vero dicitur: quia a motu est retractivum, sicut frigus dicitur pigrum, quia ligat membra motiva.

Et si objicitur, quod Aristoteles dicit in III Ethicorum, quod ridiculum est dicere, quod nos bonorum nostrorum simus causa, et malorum non simus causa : et sic malum causam habet.

Dicendum, quod Aristoteles dicit ibi malum id quod est malum sicut malus actus et mala delectatio, in quibus movet efficientem, ut dicit Dionysius, obscura resonantia boni, quæ est in bono commutabili cum aversione ab incommutabili bono. Malum autem in quantum malum, nihil movere potest nisi deficientem, ut in præhabitis dictum est.

Per hoc jam patet solutio ad duo sequentia. Malum enim non confert ad pulchritudinem universi, nisi per accidens, et per se quidem horribile est et fugiendum. Et si desideratur aliquando, hoc est valde per accidens, scilicet quod alicui resonantiae boni conjunctum est, quæ conjuncta mala vocat Aristoteles in II Ethicorum, sicut in adulterio, in quo movet delectari in aliena : cui conjunctum est quod fit cum injuria proximi, et cum corruptione legis et ordinis : et ideo talia dicuntur mox nominata mala: quia in ipso nomine suo concipiunt corruptionem.

dum quod malum secundum influentiam potentiae quae a Deo est in creatum, ab ipso non fit. Sicut nec claudicatio in quantum est claudicatio, non fit a vi gressibili, ut præhabitum est : sed si potius a tibiae curvitate vel dislocatione divertente se a rectitudine motus virtutis gressibilis.Et prohibere hoc vel impedire, esset auferre commutabilitatem a creato : et hoc esset auferre naturam vel naturalem defectum ab eo quod creatum est : et hoc esset creatum facere increatum : quod esset contra ordinem universi. Et hoc non est summi boni proprium. Nec artifex pulchrum et bonum faciens in arte, aufert a ligno in quo operatur quod scissibile est vel frangibile : cum tamen per hoc artificiatum saepe divertat a bono et pulchro artis : sed cavet, ne ex arte fedum et malum in artificiato proveniat. Sic etiam Creatora nullo aufert naturam propriam, sed omnibus largitur pulchrum et bonum secundum propriam uniuscujusque analogiam, ut dicit Dionysius. Et si incidit malum, ordinat illud modis qui præhabiti sunt, ne fedum omnino remaneat, sed ad pulchritudinem conferat universi.Et hoc est quod dicitur, Eccli. xlii, 23 et seq: Quam desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla quae est considerare. Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obediunt ei. Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.

...«.i. Ad in quod quaerit Dionysius, dicen-

QUÆSTIO XXVIII.

De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Deinde quaeritur de comparatione istorum trium ad invicem et ad ens.

Dicitur enim communiter, quod ista convertuntur.

<--- Page Split --->

Et videtur hoc esse falsum : quia

  1. Quæ convertuntur ad invicem,æque prima sunt : et utrumque est antecedens et consequens ad reliquum. Sed unum et ens ad invicem ita se habent, quod unum est antecedens ad ens, et non e converso. Videtur ergo, quod non convertuntur. PROBATIO autem hujus est, quod sequitur, si unum est, ens est : sed non e converso, si ens est, unum est : quia multum est ens, et non est unum. Ergo non convertuntur ens et unum.

  2. Adhuc, Philosophus in libro de Causis : « Prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud. » Videtur ergo, quod ens sit ante unum, verum, et bonum.

  3. Adhuc, In libro de Causis dicitur, quod ens sit per creationem, unum autem, verum, et bonum per informationem : et quæ sic se habent, non convertuntur ad invicem : ergo ens, unum, verum, et bonum, ad invicem non convertuntur. Et ratio dicti Philosophi est, quod id quod nihil ponit ante se ut sui principium, necesse est si fit, quod fiat ex nihilo : et quod fit ex nihilo, creatum est : ens autem nihil ponit ante se : ens ergo creatum est, et est primum quod fluit a prima causa : unum autem, verum, et bonum, determinant ens, et dicunt ens forma unitatis, veritatis, et bonitatis determinatum et formatum : oportet ergo, quod fiant per informationem : et sic videtur, quod non convertantur.

  4. Adhuc, Quod habet oppositum, forma oppositionis est determinatum et etiam specificatum. Unum, verum, et bonum, habent opposita, multum scilicet, falsum, et malum. Ergo unum, verum,et bonum, forma oppositionis determinata sunt. Ens autem indeterminatum est, cum nec diversum nec oppositum habeat. Ergo unum, verum, bonum, cum ente converti non possunt.

  5. Similiter, Objicitur de uno et vero, et de uno et bono. Quæcumque enim diversa forma oppositionis determinantur, ad invicem converti non possunt. Unum

et verum diversa forma oppositionis determinantur : quia unum formam oppositionis habet ad multum, verum formam oppositionis habet ad falsum, et bonum formam oppositionis habet ad malum. Ergo videtur, quod non convertuntur.

IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicit Boetius in Consolatione philosophiæ, quod « quidquid contendit ad esse, contendit ad hoc quod unum sit. » Idem ergo est esse, et esse unum. Per eamdem rationem probatur, quod verum sit, et bonum : quia quidquid contendit ad esse, contendit ad hoc quod verum sit, et ad hoc quod bonum sit : et sic videtur, quod idem sit esse, et verum esse, et esse unum, et esse bonum.

  2. Si quis dicat, quod hæc convertuntur secundum supposita, et non secundum intentionem. Videtur falsum esse: unitivum enim et uniens est faciens esse: et sic unum est in intentione entis, sine quo non est id quod est. Unde omne quod est, ideo est, quia unum est, ut dicit Boetius.

Similiter videtur verum in intentione unius et entis esse. Omne enim quod est, et quod unum est, ideo est et unum est, quia verum est et verum esse habet: ergo in intentione entis et unius videtur esse verum. Quod ex opposito probatur: quia falsum nec est, nec unum est. Et ex hoc eodem sequitur, quod verum sit ante unum et ens secundum intellectum.

Eodem modo objicitur de bono. Bonum enim, ut dicit Dionysius, diffusivum esse est et vocativum : diffusivum autem est ante diffusum : et sic bonum videtur esse ante ens et unum et verum, et non convertitur cum ipsis.

  1. Adhuc, Proclus dicit, quod unitivum salvativum est, salvativum autem bonum : unum autem unitivum est, et uniendo salvat : ergo unum principium est, quo unum est id quod bonum est, et sic unum erit ante bonum.

  2. Adhuc, Non contendit ad bonum nisi quod est ens, unum, et verum : vide-

<--- Page Split --->

tur ergo, quod ante bonum sit ens, unum et verum.

SOLUTIO. Dicendum, quod ista quatuor, ens, unum, verum, bonum, convertuntur secundum supposita, sed non secundum intentiones nominum : quamvis unumquodque ipsorum aliquo modo inducat rationem alterius secundum modum existendi quem habet. Unde etiam unum,verum, et bonum, non addunt super ens nisi modos quosdam existendi, vel qui consistunt in negatione vel in effectu consequente. Tamen primus intellectus est entis, circa quem ut modi quidam essendi ponuntur intellectus aliorum, scilicet unius, veri, et boni. Est enim primum ens ut objectum est. Esse autem entis potest accipi ut absolutum, aut relatum ad ipsius esse principium. Si accipitur ut absolutum : tunc est intellectus esse et entis. Si accipitur ut principium esse relatum : aut refertur ad principium formale, vel finale : licet enim hoc unum sit, tamen intentiones principiandi non sunt unum. Si refertur ad principium formale : aut refertur ad ipsum secundum actum proprium formalis principii, aut secundum actum consequentem. Si primo modo : sic est intellectus unius : proprius enim actus principii formalis est terminare id quod est : terminatum autem esse indivisum est in se, et ab aliis divisum per hoc ipsum, quod in esse terminatum est. Et sic patet, quod proximus intellectus ad ens, est intellectus unius. Si vero referatur ad actum consequentem formalis principii, intellectus consequens est, quo discernitur in esse. Et iste est intellectus veri. Et quod dico, quo discernitur, secundum habitum intelligitur hoc quod discernibile est in esse : et ideo intellectus veri consequitur intellectum entis et unius. Si autem referatur ad principium finale : tunc est intellectus boni. Et quia ista quatuor in omni sunt quod est, et in causa, et in causato, et in universali, et in particu-

lari, nec potest aliquid intelligi esse nisi statim occurrant ista quatuor inesse ipsi : ideo ista quatuor convertuntur secundum supposita : et ideo dicit Dionysius, quod « non est aliquid existentium quod non participet uno, et quod non participet bono. » Et per eamdem rationem non est aliquid existentium quod non participet vero : quia esse uniuscujusque sive causae sive causati, sive principii sive principiati, sive particularis sive universalis, sive substantiae sive accidentis, sive potentiae sive actus, secundum modos essendi significatur per unum, verum, bonum : absolutum autem significatur per ens.

His habitis, facile est respondere ab objecta.

AD TRIA enim prima jam patet soluAt 1, 2 et 3. tio. Unum enim, verum, bonum, non antecedunt ad ens, nec sunt secunda creata, nec sunt per informationem dicta propter naturam aliquam suppositam quam addant super ens, sed propter modum essendi quem procul dubio ponunt circa esse entis.

AD ALIUD dicendum, quod eo quod addunt super ens, forma oppositionis determinantur. In hoc autem est modus essendi, et non natura aliqua, ut jam dictum est.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad 10 quod objicitur in contrarium, Ad object. 1. dicendum quod dictum Boetii non probat, quod convertantur secundum intentiones, sed secundum supposita tantum : modi enim illi essendi a nullo esse separabiles sunt.

Ad 10 quod ulterius quaeritur de dicto Ad object. 2. quorumdam, dicendum, quod licet ista non convertantur secundum intentiones, tamen secundum aliquem actum ipsorum unumquodque istorum se habet ad alterum ut principium : sed hoc est in aliquo esse, et non inesse simpliciter. Unde unum constitutivum est alicujus esse, sed non esse simpliciter : sicut verum in principio constitutivum est esse

<--- Page Split --->

in principiato, et bonum in causa diffusivum est esse in causato : esse tamen simpliciter est ante quodlibet istorum.

tunc convertuntur ad invicem secundum supposita, et unum per actum illum et nomen et rationem boni induit.

Ad object. 3. Ad dictum Procli dicendum, quod unum per actum quemdam est ante bonum. Si autem modi essendi considerentur quos dicunt unum et bonum,

Ad ultimum concedendum est. Intel- 4 4 lectus enim entis et unius et veri sunt ante intellectum boni, ut paulo ante dictum est.

QUÆSTIO XXIX.

Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Deinde quaeritur, Secundum quam intentionem unumquodque istorum de Deo dicatur ?

Et quia jam habitum est de ente et vero in quaestionibus de essentialitate et veritate divina, ideo hic quaeremus de unitate divina primo, et de bonitate divina secundo.

De unitate divina quaeremus duo, scilicet an Deus unus sit ?

Et secundo, An unitas ejus compatiatur aliquam secum pluralitatem ?

MEMBRUM I.

De unitate divina.

MEMBRII PRIMI

ARTICULUS I.

Utrum Deus sit unus, vel plures dii' ?

Primo ergo quaeritur, Utrum Deus unus sit ?

Et videtur, quod sic.

  1. Deuteron. vi, 4 : Audi, Israel : Dominus Deus noster, Dominus unus est. Et, Exod. xx, 2 et 3 : Ego sum Dominus Deus tuus... Non habebis deos alienos coram me. Ergo videtur, quod Deus unus sit.

Adhuc, Deuter. xxxii, 39 : Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me.

Adhuc, I ad Corinth. viii,5 et 6 : Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Adhuc, Sapientiae, xiv, 21 : Incommunicabile nomen, scilicet, divinitatis, lignis et lampidibus imposuerunt. Si incommunicabile est nomen, uni soli convenit : ergo videtur Deus non esse nisi unus.

  1. Idem probatur ratione. Sicut enim essentia divina et esse divinum et similiter bonitas est major quam cogitari potest : ita unitas divina major est quam cogitari potest. Unitas autem major, ut

1 Cf. Opp, B. Alberti. Comment. in I Sentenliarum, Dist. II, Art. 41 et 22 Tom. XXV

hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

dicit Avicenna, est, quæ nec actu, nec potentia, nec opinione communicabilis est. Talis ergo unitas erit unitas divinæ naturae. Est enim aliquid actu unum, potentia tamen plura, ut continuum divisibile, et ut sol, et luna, et cætera incorruptibilia cœlestia, quæ sunt ex tota materia sua. Et aliquid est actu plura, ut homines, et cætera quæ participant unam speciem, secundum quod dicit Porphyrius, quod « participatione speciei plures homines sunt unus homo. » Aliquid actu nihil est, et tamen opinione multiplicabile est, ut domus heptangula quæ forte nulla est, opinione tamen et arte multæ fingi possunt. Et sic procedit ratio inducta, quod Deus unus est, ita quod nec actu, nec potentia plures esse possunt.

  1. Adhuc, Boetius in libro de Trinitate : « In Deo nulla est diversitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo. Deus enim a Deo nullo differt, nec accidentibus, nec substantialibus differentiis.» Ubi ergo nulla est differentia, nulla diversitas, quare nec numerus. Si nullo modo numerus, nec numerus realis, nec potentialis, nec secundum opinionem numerus esse potest : et ita videtur, quod Deus sit unus solus.

  2. Adhuc, Ratione ducente ad inconveniens probatur idem. Divinitatis nomen aut communicabile est, aut incommunicabile. Si incommunicabile est, sequitur quod unus solus Deus sit. Si communicabile, detur quod communicetur pluribus : tunc plures erunt dii substantialiter, in quibus divinitates plures erunt secundum esse et essentias. Aut ergo differunt ab invicem, aut non. Si differunt, aliquid habet unus quod non habet alter, et est bonitatis et perfectionis. In nullo ergo eorum summa perfectio est, quod est contra rationem nominis : nomen enim Dei omnis perfectionis perfectissimum. Si dicatur, quod unus est ab alio, sicut poete finxerunt. Contra : Unum esse ab alio nisi in divisibili sub-

stantia intelligi non potest. Si ergo unus Deus est ab alio, sequitur quod indivisibilis substantia intelligi non potest. Si ergo unus Deus est ab alio, sequitur quod divisibilis substantia sit quilibet ipsorum : et ex hoc sequitur, quod hoc nomen, Deus, non dicat simplicissimum et primum principium : et hoc est inconveniens. Omnes enim primum principium et simplicissimum dixerunt esse Deum et causam primam esse. Relinquitur ergo, quod unus sit solus Deus, et quod unitas ejus nullam admittat pluralitatem.

  1. Adhuc, Omne quod agitur in numerum, aptitudine divisionis agitur in numerum : quod dicit Aristoteles in III Physicorum : quia numerum cognoscimus divisione continui. Et Damascenus dicit, quod « differentia divina est causa numeri. » Si ergo plures dii possunt esse vel opinari, oportet quod divinitas sit talis natura quæ dividi possit aliquo materiali diviso : et ex hoc sequitur, quod Deus esset compositus ex materia et forma, et ex universali et particulari, quod est contra intellectum Dei : sic enim sequeretur quod nec primum esset, nec principium, nec Deus, nec prima causa omnium. Ex intellectu ergo est nominis Dei, quod nec intellectu, nec potentia, nec actu, nec opinione plures sint, sed unus solus Deus. Si enim opinione plures essent, cum opinio non formetur nisi ex opinabili, quod aptitudine sua probabilitatis habet rationem, sequeretur quod aptitudine naturae haberet pluralitatem : quod falsum est.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Etiam Scriptura sacra in hoc nomine, Deus, designat pluralitatem. Genes. iii, 5 : Eritis sicut dii. Incassum autem consignificatum ponitur circa consignificatum, quod non est susceptibile consignificati illius. Unde circa proprium nec qualitas communis ponitur, nec pluralis numerus, nec etiam signum distributivum. Et haec omnia ponit Scriptura circa hoc nomen, Deus. Psal. xcv, 5 : Omnes dii Gentium daemonia.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Hermes Trismegistus in libro suo de Causis, de Ægyptiis dicit, quod in tanta communitate deorum, dii speciales tam a diis quam a deabus inventi sunt. Ergo Philosophi opinati sunt plures esse deos. Et constat, quod Philosophorum opinio non fuit sine opinabili ratione : ergo ad minus opinabile est plures esse deos : et hoc ex aptitudine divinae naturae.

  2. Adhuc, Fides ponit et similiter philosophia, quod in Deo idem sunt substantia, virtus, et operatio. Ergo a destructione consequentis, si divisae sint operationes in aliquibus, divisae erunt virtutes, et divisae essentiae. Dicit autem Augustinus in libro IV de Trinitate, quod non dicimus Trinitatem descendisse super Christum in columbae specie, sed solum Spiritum sanctum. Nec Trinitatem sonuisse super Filium in voce qua dictum est: Hic est Filius meus dilectus, sed solum Patrem. Nec Trinitatem missam in carnem ut carnem sibi uniret, sed solum Filium 1. Operationes ergo ista divisae sunt. Videtur ego, quod virtutes divisae sunt et essentiae divisae. Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus tres dii sunt, et non unus Deus. Et haec fuit fortior objectio Arianorum, et Nestorianorum, et Eutychianorum,et Paulisamosatenorum.

Solutio. Solutio. Procul dubio unus solus Deus est essentialiter, nec actu, nec potentia, nec opinione sapientis multiplicabilis in plures essentialiter. Et si aliquis plures esse dixerit deos essentialiter, dixit hoc non intelligens quid diceret, sicut dicitur in Psalmo xiii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus 2 : quod non diceret nisi insipiens esset, ut dicit Anselmus.

Dicitur tamen hoc nomen, Deus, dupliciter. Per prius et posterius, scilicet essentialiter. Et sic dicitur primo parti-

cipative de participantibus aliquam proprietatem divinam, sive per naturam, sive per gratiam. Per gratiam, sicut Sancti dii dicuntur. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis. Per naturam, sicut poeta et quidam Philosophi corpora ceclestia, et virtutes cœelestium, et quasdam virtutes terrestrium, et quasdam virtutes infernalium deos esse dicebant participatione virtutis divinae. Propter quod (ut dicit Apuleius in libro de Deo Socratis) deos dividebant in incorporeos, et corporeos. Corporeos autem dividebant in cœelestes, subcelestes sive terrestres, et infernales. Et accipiebant deos participative dictos, numina scilicet, virtutes, et operationes divina influentia participata. Sicut etiam in libro de Causis dicitur, quod anima nobilis tres habet operationes, scilicet divinam, intellectualem, et animalem. Omnem enim virtutem creatricem sive productricem rerum dicebant esse divinam : et a tali participatione hoc nomen, Deus, dictum plurale habet, et multi sunt dii, ut dicit Apostolus, ad Corinth. viii, 5 : Siquidam sunt dii multi, et domini multi.

Dicitur etiam Deus nuncupative, sicut statua ficta ab homine dii dicuntur : cum nihil habeant divinitatis, nec per essentiam, nec participationem : sed opinio erronea finxit ob venerationem eorum qui participative dii dicebantur. Et hoc nomen, Deus, dicitur de illis omnino equivoce,et non per prius et posterius, sicut animal equivoce dicitur de homine, et de eo quod pingitur, sive de idolo quod non habet nisi hominis figuram et nullam hominis virtutem vel operationem. Ideo, Sapientiae, xiv, 21, dicitur : Incommunicabile nomen, scilicet divinitatis. Et, Jeremiae, x, 8, dicitur, quod pariter insipientes et fatui probabuntur, scilicet statuentes plures esse deos : doctrina vanitatis eorum lignum est, hoc est, per doctrinam.

<--- Page Split --->

Auctoritates autem et rationes primo inductae ad hoc, concedendae sunt.

Ad 10 quod objicitur in contrarium, dicendum, quod consignificatum plurale non ponitur circa Deum essentialiter dictum, sed participative. Unde etiam, cienes. III, 5: Eritis sicut dii : statim determinative dictum additur, scientes bonum et malum, hoc est, divinitatem participantes in hoc quod habebitis omnium scientiam. Unde etiam dicit Augustinus, quod non est credendum, quod homo divina ratione praeditus putaverit se esse aequalem Deo in natura : sed aliquid altum petiit in participatione divinae proprietatis, ad quod (sicut dicit Anselmus) pervenisset si stetisset.

Ad DICTUM Trismegisti et aliorum Philosophorum dicendum, quod illi ponebant Deum deorum, sicut dicitur in secunda parte Timaei Platonis, qui opifex et pater esset aliorum. Et illum singularem posuerunt : eo quod ille solus per naturam essentialiter Deus est, de quo Plato et Trimegistus dicunt, quod vir mente attingitur ab homine, cum maxime a carne avertitur : nec cognoscitur ab ipso nisi quia est, et infinite quid est, ut in antehabitis probatum est. Aliter enim omnipotentia non esset in uno, nec providentia omnium esset in uno, nec universitas factorum et multitudo reduci posset in unum sicut in principium, nec bonum universitatis esset in uno sicut in duce exercitus : quae omnia valde inconvenientia sunt apud Philosophos.

Ad ALIUD dicendum est, quod opera Trinitatis indivisa sunt : sed nihil in opere prohibet quod commune est tribus, aliquid esse proprium propter quod referatur ad unum. Sicut in columba, cujus apparitio trium fuit opus commune : sed quod dicitur Spiritus sanctus in columba, est Spiritus sancti proprium, et sic solius est Spiritus sancti. Similiter quod vox insonuit, trium fuit opus commune : sed ratione hujus quod dicitur, Hic est Filius meus dilectus, exprimitur

quod Patris est proprium, et ratione hujus attribuitur Patri, et non Filio, nec Spiritui sancto. Similiter incarnatio, prout est opus et factio incarnationis,opus commune est trium : in illo tamen significatur, quod incarnatio unitio est humanae naturae in personam Filii. Et ratione hujus est proprium Filii, et non Patris, nec Spiritus sancti. Et quia hanc distinctionem inter commune et proprium significatum in communi cognoverunt haeretici, ideo in haeresim lapsi sunt.

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS II.

An unitas divina aliquam admittat pluralitatem ?

Secundo quaeritur, An unitas divina aliquam admittat pluralitatem, sicut est unitas universalis, quod totum est in quolibet suorum particularium, et totum extra ipsum ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Quidquid est ens, nulla differentia entis ab aliquo distinctum, essentialiter praedicatur de omnibus : Deus unum est ens, nulla differentia entis distinctum : ergo est in omnibus entibus essentialiter praedicatum de illis. Et ex hoc sequitur, quod Deus sit omnia. Et hoc videntur dicere quidam Philosophi, sicut Alexander, et Anaximenes, et quidam alii.

  2. Adhuc, Probatum est in libro de Causis, et ab Avicenna, et ab Algazele, quod proprietas praecipua primi est, quod est in eo idem esse et quod est. Et hoc dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, et in libro de Trinitate. In ente quod est primum praedicatum de omnibus, idem est esse et quod est. Ergo ipsum est primum. Prima probatur ex hoc, quod

<--- Page Split --->

resolutio stat in ente : resolutio autem non stat in ultimo nisi in simplici. In simplici autem oportet, quod idem sit esse et quod est : quia aliter non esset simplex. Cum ergo in ente stet resolutio, videtur quod ens sit simplex : et sic videtur, quod ens universale prædicatum de omnibus sit Deus : et cum hoc admittat pluralitatem magnam, cum tamen unum sit, videtur quod unitas divina pluralitatem admittat.

  1. Adhuc, Huic universali quod est ens, convenire videtur quod dicit Gregorius, scilicet quod est intra omnia non inclusum, et extra omnia non exclusum. Patet enim, quod intra omnia est, et per hoc non excluditur quin extra omnia sit totum secundum esse et potentiam. Videtur ergo cum sibi conveniat proprietas essentiae divinae, quod ipsum sit esse divinum : proprium enim convertibile est cum suo subjecto : et cui convenit proprium, convenit etiam subjectum.

  2. Adhuc, Omne causatum in sua causa formali est per modum causæ, et non per modum causati. Cum ergo Deus omnium causa sit formalis et efficiens et finalis, omnia sunt in ipso per modum causæ, et sic unitas ejus aliquam admittit pluralitatem.

  3. Adhuc, Sunt etiam quidam haeretici, dicentes Deum et materiam primam et vosv sive mentem idem esse 1. Quod sic probant : Quæcumque sunt, et nullam differentiam habent, eadem sunt. Idem enim est, ut dicit Aristoteles in VII Topicorum, quod non differt differentia. Deus, vosc, et materia prima sunt : et nullam differentiam habent. Ergo eadem sunt. Quod autem hæc tria sint et plura principia rerum, ex hoc volebant probare, quod res sint triplices, scilicet materiales, spirituales, et divine, nec ex uno principio proprio formabiles. Primum ergo principium formationis

materialium est materia, ut dicunt : et primum principium formationis spiritualium in quibus principium vitæ est, dicunt, quod est vos, sive mens. Dicunt enim, quod omnia quæ sunt in uno genere ex uno aliquo principio simplici formantur, ut patet in omnibus generibus entis, scilicet substantia, quantitate, qualitate, et sic de aliis. Similiter divinum esse multiplex est, ut dicunt : et necesse est, quod ex aliquo uno formetur principio : et hoc dicunt esse Deum. Hæc ergo tria sunt simplicia prima : et si sunt simplicia, nullam differentiam habent : quæcumque enim habent differentias, sunt composita. Et sic suam volunt probasse intentionem. Et in hoc errore fuit David de Dinanto.

Videtur ergo, quod unitas divini esse pluralitatem maximam admittat.

ULTERIUS quæritur, Si admittat pluralita,em personarum, et si hoc possit intelligi 2 ?

Et videtur, quod non.

  1. Communis enim animi conceptio est omnem naturam communem distincta habentem supposita, secundum esse dividi in illis : quia aliter suppositum non esset principium distinctionis et individuationis, quod est contra omnem intellectum : quia nihil est principium distinctionis et individuationis nisi suppositum : cum hoc solum distinctum sit per proprium, et quod sit principium distinctionis in natura una et non in alia, hoc non est intelligibile, cum idem eodem modo se habens semper facit idem.

  2. Adhuc, Distinctum in supposito, distinctum est in esse suppositi. In divina natura distincta sunt supposita. Ergo distincta sunt in esse suppositorum. Distincta in esse, distincta sunt in essentia, cujus actus est. In divina natura distincta sunt supposita. Ergo distincta in esse suppositorum : ergo distincta in

<--- Page Split --->

essentis. Et ita videtur, quod tres personæ sicut distinctæ sunt in esse personali, ita distinctæ sint in essentìis : et sic divina unitas pluralitatem suppositorum sive personarum non admittit.

vina autem natura idem est esse et quod est. Unde sicut ibi non impedit communionem quo est, ita nec id quod est : et sic divina unitas pluralitatem admittit personarum sive suppositorum.

1. IN CONTRARIUM :

  1. Objicit Richardus in libro de Trinitate, supponens, quod in omnibus modis essendi perfectius Deo attribuendum est, et imperfectius removendum ab eodem. Modus autem essendi est modus essendi particulariter, et modus essendi universaliter : et particulare secundum esse nihil ambit extra se, universale autem ambit multa : et hic est nobilior modus essendi, quia communicabile melius est incommunicabili. In universali autem sunt duo, scilicet quod est in multis, et de multis. Et hoc quod est in multis, nobilitas est : quia per hoc communicabile est. Quod autem est de multis, ignobilitatis est : quia per hoc efficitur determinati esse et de esse particularis et forma totius : aliter enim non predicaretur de ipso particulari.Quod ergo nobilitatis est, est esse in multis. Hoc ergo attribuendum est Deo. Unitas ergo divinae essentiae erit unitas in multis, et non in uno solo.

  2. Adhuc, Idem sic objicit : Constat, quod omnis essentia communicabilis est de se, et unitas ejus -communicabilitati non repugnat. Aut igitur reducitur in actum in divina essentia, aut non. Si sic, habeo propositum, quod est una in pluribus. Si non : tunc aptitudinem habet ad aliquid quod non erit in actu, et sic imperfecta est, quod est inconveniens.

  3. Si dicatur, quod secundum hoc inconveniens esset, quia omnis natura incorruptibilis non communicaretur in plura supposita. Patet, quod non est simile. Hoc enim in Angelis et in corporibus incorruptibilibus, in quibus est quod est et quo est, non ex natura fit quae semper communicabilis est, sed ex eo quod est, sive supposito, quod indivisibile est, et non potest natura communicari nisi per divisionem suppositi. In di-

  4. Adhuc objicit, supponens hanc propositionem, quod dicit Boetius, quod « nullius boni sine communione jucunda est possessio. » Supponit etiam hanc, quod non est communio ejusdem ad seipsum. Cum ergo Deo optimum sit attribuendum, omne bonum suum quod possidet, habet in communione ad alterum. Non potest autem esse perfecta communio nisi inter æquales : unicuique enim attribuendum est secundum propriam dignitatem. Oportet ergo ad hoc quod omnis boni divini jucunda sit possessio, quod communio sit plurium et æqualium in natura una : et sic divina unitas pluralitatem admittit personarum.

  5. Adhuc, Objicit idem in eodem, quod summa bonitas summo amore destitui non potest, cum natura sit intellectualis. Amor autem semper ad alterum est, si amor amicitiae est, ut dicunt Aristoteles, Tullius, et Gregorius. Summus autem amor, si rationabilis est, non est nisi ad summe bonum. Amor igitur exigit, quod plures sint personae : summus autem amor, quod sit quælibet persona summum bonum, et quod personæ inter se æquales sint : et sic divina unitas tali pluralitate destitui non potest.

  6. Adhuc, Idem objicit, quod divina unitas est unitas maximæ virtutis. Majoris autem virtutis est unum esse in pluribus et plura uniens, quam unum esse in uno et uniens ipsum : hoc enim facit quælibet quantumcumque parvæ virtutis sit. Cum ergo unitas divina maximæ virtutis sit, erit in pluribus uniens plures in persona, non plures in natura. Inter plura enim natura nulla est unitas, nec ex parte naturae, nec ex parte suppositorum.

Si autem objicitur sibi, quod est unum in uno, et unum in pluribus, et plura in uno, et plura in pluribus : et plura in

<--- Page Split --->

pluribus est maxima pluralitas, et illi opposita est maxima unitas. Est autem illi opposita unitas quæ est unum in uno esse. Hoc ergo est attribuendum unitati divinæ. Divina ergo unitas est unum in uno, et non unum in pluribus. Ipse Richardus respondet et dicit, quod non est verum : quia unum esse in uno, minimæ virtutis est : unum autem esse in pluribus, maximæ virtutis est et per- fectionis : et ideo hæc major est, quam unum esse in uno.

Et istae sunt objectiones Richardi.

  1. Adhuc, Objiciunt ex Boetio. Dicit enim Boetius in libro de Trinitate, quod « in Deo nulla est differentia. » Ubi autem nulla est differentia, nulla est pluralitas. Ergo videtur, quod in divinis nulla est pluralitas personarum : quia pluralitas personarum est aliqua pluralitas.

omnibus, et aliquid omnium existens. Ens autem creatum et increatum diversa sunt : et ens quod est omnium aliquid eorum de quibus prædicatur, et permixtum omnibus, et ens quod nihil est onunium essentialiter et impermixtum omnibus, necesse est esse diversa.

Et si quæritur, Quo differant sicut distinguente ? Dicendum, quod essentia divina seipsa differt ab omnibus : et sua simplicitas et perfectio non permittunt ipsam alicui esse permixtam, ita quod sit de esse ipsius : et istae sunt differentiae nihil realiter addentes ad ipsam, sed secundum modum significandi tantum.

Et quod obijicitur de resolutione, dicendum quod resolutio non venit ad primum simpliciter quod extrinsecum est, sed venit ad primum intrinsecum quod aliquid est de esse omnium.

Solutio. Dicendum, quod unitas divinae essentiae in nullo repugnat pluralitati personarum. Hujus autem causam assignat Boetius, quod relatio et maxime relatio originis qua alterum est ex altero, non prædicat nisi quod esse suum ad alterum est : et propter hoc nihil dividit, ut dicit Anselmus, nisi ad quod ponit oppositionem. Nullam autem ponit oppositionem ad essentiam. In essentia ergo nullam facit divisionem. Et ideo sequitur, ut dicit Boetius, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus : ergo hi tres unus Deus : quia unitas essentiae et unitas esse in essentia manet in eis, cum nullo dividatur, nec dividi possit. Et hæc est vera causa.

Ad PRIMUM ergo quaesitum dicendum, quod licet unitas essentiae divinae admittat pluralitatem personarum, quae oppositione jrelationis originis et constituuntur, opponuntur et distinguuntur, tamen non admittit pluralitatem naturarum, sicut ante probatum est. Ens autem prædicatum de omnibus, non est natura increati : quia id quod prædicatur de omnibus, prima rerum creatarum est, ut dicit Philosophus, et ens est commixtum

Et quod objicit, quod in illo idem est esse et quod est, dicendum quod falsum est. Sunt enim in quibusdam esse et quod est distincta secundum actum, sicut in compositis. In quibusdam autem distincta secundum potentiam, sicut in ipso esse creato. Hoc enim potest esse alicujus quod non est ipsum. Proprium autem divini esse est, quod idem est esse et quod est secundum actum, et non potest aliter esse. Unde patet, quod esse creatum non participat proprium divini esse.

Ad in quod objicitur de Gregorio, dicendum quod esse creatum non est in aliquo nisi inclusum in illo : sed hoc non impedit quin etiam sit extra illud secundum essentiam, et non secundum idem esse. Esse autem divinum est intra omnia ut causas et continens et præsens, et secundum idem esse est extra omnia in seipso. Unde non convenit dictum Gregorii enti creato.

Ad ALIUD dicendum, quod ex illa ratione potius deberet inferri oppositum. Si enim omnia causata sunt in causa per modum causæ, et causa est unica, omnia causata sunt in causa ut unum et non ut plura. Et sic patet, quod unitas di-

<--- Page Split --->

vina nullam naturarum admittit pluralitutem : admittit tamen pluralitatem personarum propter causam quae dicta est.

AD ERROREM Alexandri et David de Dinanto et quorumdam aliorum, dicendum quod maximus est error, et contra fidem, et contra philosophiam : tum quia positio falsa est. Nos, enim non est, ex quo formentur sicut ex materiali principio omnia spiritualia vitam participantia : nec esse divinum materiale principium est ad omnia divinum esse participantia : sed talia secundum philosophiam sunt ex splendore causae prime et intelligentiae magis et minus obumbrata in essentia aliena quae est immaterialis vel materialis, secundum quod dicit Dionysius et etiam Isaac, quod summum naturae rationalis est in imo intellectualis naturae, et summum naturae sensibilis in imo rationalis, et summum vegetabilis in imo sensibilis, et summum naturae corporis corruptibilis in imo corporis incorruptibilis. Unde positio illa secundum philosophiam falsa est, nec est positio, sed figmentum. Dicit enim Aristoteles in XII prime philosophiae, quod fictum est, quod coactum est ad positionem. Et si detur, quod vera sit : tunc adhuc falsum est quod dicunt, quod nullo modo differant. Maxime enim differunt prima simplicia, scilicet rationale, et irrationale, quae seipsis differunt et omnibus aliis differre tribuunt. Unde etiamsi essent prima, Deus, vos et materia, seipsis differrent. Impossibile enim est, quod idem sint. Materia enim numquam coincidit in idem cum efficiente, ut probat Aristoteles in II Physicorum. Omnes autem qui Deum esse dixerunt, posuerunt eum esse efficiens primum. Similiter materia non coincidit in idem cum forma. Et omnes qui vos ponebant, dicebant ipsam esse primam formam. Unde patet, quod omnibus modis illi dicunt falsum, et quod ratio eorum non concludit. Non ergo sequitur ex hoc, quod divina unitas naturarum admittat pluralitatem.

Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod admittit pluralitatem personarum : cujus causa jam dicta est.

Ad id quod primo objicitur, dicendum quod hoc est verum de suppositis et naturis in quibus non est idem esse et quod est. In illis enim per incommunicabilitatem suppositi, esse naturae efficitur incommunicabile. In his autem in quibus est esse idem et quod est, non efficitur natura incommunicabilis per esse quod habet in supposito, nec differunt supposita per aliquid absolutum, sed tantum per oppositionem relationis. Et cum oppositio relationis non sit inter supposita, et non ad naturam, sequitur quod supposita distincta sunt, et esse naturae in ipsis penitus manet indistinctum : et ideo pluralitas suppositorum unitati naturae in nullo præjudicat.

Et ad hoc quod dicitur, quod suppositum est principium distinctionis et individuationis, dicendum quod hoc est verum in omni natura in qua suppositum diversum est a natura cui supponitur. Hoc autem non est in divina natura, imo idem est cum natura : et ideo nullam in eo facit distinctionem.

Ad id quod objicitur, quod distincta in suppositis, distincta sunt in esse suppositorum, dicendum quod duplex est esse suppositi, esse scilicet ex ratione quod est esse respectivum et relativum : et de hoc verum est quod probat objectio : et hoc est esse ad alterum, et non absolutum. Et est esse naturae cui suppositum substat. Et de hoc non est verum : quia ad illud esse relatio nullam ponit oppositionem, et per consequens nullam ponit in ipso distinctionem. Et quia hoc ignoravit Arius, ideo dixit differre personas in esse naturali sicut differunt in esse personali. Et quia Sabellius putavit, quod sicut unitas naturae præjudicat pluralitati naturarum, ita præjudicaret pluralitati personarum, putans quod esse personale sit esse absolutum, ideo cecidit in oppositam hære-

<--- Page Split --->

sim, dicens quod sicut est una essentia, ita una persona.

Ad object. Richardi.

PROBATIONESRichardiincontrariumadductæ , licetperadaptationemfactæsint , tamenconcedendæsunt , etpiæetbonæsunt , etCatholicæ .

Ad object. Boedi.

Ad id quod ulterius objicitur de Boetio, dicendum quod intelligit de differentia communi, propria, et magis propria. Iste enim sunt omnes in esse substantiali, vel in esse accidentali absoluto : relatio autem originis nihil prædicat absolute inhaerens : sed quod secundum esse quod est, ad alterum est : et ideo nullam facit differentiam.

MEMBRUM II.

Utrum possunt esse plura summe bona : vel plura quorum unum sit summe bonum, et alterum summe malum,sicut Manichæi dicunt 1 ?

DEINDEquæritur , Quaintentionebo - numdeDeodicatur , sivedebonitatedi - v i n a ?

Et quia jam habitum est per verba Dionysii, quod dicitur de Deo bonum secundum intentionem causæ efficientis, formalis, et finalis, et quod dicitur per essentiam, quemadmodum dicit Proclus in octava propositione, « Omnia qualitercumque participantia bono, præcedit quod primo bonum est, et quod nihil aliud est quam bonum. » Hoc enim totum, quia jam in præhabitis declaratum est, non restat quærendum, nisi utrum possint esse plura summe bona : vel plura quorum unum sit summe bonum, et alterum summe malum ?

Et quod plura summe bona non possunt esse,

  1. Ostendit Boetius sic: Si summa bona sunt plura : aut differunt in aliquo ab invicem, aut non. Si non differunt in aliquo : tunc eadem sunt, et sic plura non sunt. Si differunt : tunc aliquid quod est in uno, deest alteri, et sic summe bona non sunt.

  2. Adhuc, Cum boni sit vocare ad esse, et bonum, ut præhabitum est, alia vocabit ad esse bonum unum, et alia ad esse alterum, quæ participative bona sunt. Participative ergo bona, aut secundum unam rationem participant bono, aut secundum diversas. Si secundum unam rationem, sequitur quod ab uno solo bono sunt. Effectus enim rationis quantumcumque multiplex sit, non potest esse nisi ab una sola causa prima, sicut patet per illud principium quod dat Aristoteles in II primæ philosophiæ, quod « omne quod est in multis, per unam rationem existens in illis, est ab uno solo primo quod est causa omnium illorum. » Si autem participative bona, secundum diversas rationes sunt bona, cum participative bonum sit, quod est a bono plantatum in bono, et conversum sive ordinatum ad bonum : alterum nec a bono erit, nec plantatum in bono, nec conversum ad bonum : et sic sequitur, quod bonum participative dictum non sit bonum : et per consequens sequitur, quod bonum quod est principium illius, non sit bonum : quæ vâlde absurda sunt : quia sic contradictoria simul verificarentur de eodem.

  3. Adhuc, Secundum hoc universalitas bonorum quæ est ab uno, non erit universalitas bonorum existentium ab alio : et sic ducæ erunt universitates, et duo mundi : et sequeretur abusio ponentium infinitos mundos, quam Aristoteles improbat in primo de Cælo et Mundo.

  4. Adhuc, Sequeretur, quod bonum mundi sive universitatis non erit in uno sicut in duce exercitus : quod est contra

<--- Page Split --->

omnem philosophiam, et reprobatur ab Aristotele et in VII et in IX primæ philosophiæ.

  1. Adhuc sequitur, quod due secundum unam intentionem causalitatis vel plures erunt causæ æque primæ : quod nec intellectus capit, nec illa quæ probata sunt in libro de Causis, admittunt.

Et quia haec omnia constant immobili veritate et demonstrative, ideo hoc supponendum est secundum Catholicam fidem et etiam secundum philosophiam.

Nec est contra hoc nisi una quorumdam objectio dicentium, quod summe bonum est summe communicativum sui : non potest autem summe se communicare nisi comparì in bonitate : oportet ergo, quod compar in bonitate habeat : et sic erunt plura summe bona. Si autem hoc verum esset, per eamdem rationem probaretur, quod infinita essent summe bona : quia infiniti boni summa communicatio non est nisi ad infinita bona comparia : quod jam superius improbatum est. Improbatum est etiam a nobis in libro de Causis, ubi demonstratum est, quod primus non habet comparem nec æqualem, nec contrarium, nec adversarium. Propter quod pro constanti relinquendum est, quod in diversitate essentiae nullo modo possunt esse plura bona : sed ad summam communicationem sufficit, quod sit pluralitas in personis et unitas in essentia, sicut paulo ante dictum est.

J. m.

Istris igitur suppositis quaerendum est de errore Manichæorum 1, Utrum possibile sit, quod sint duo principia, unum boni, et unum mali, ita quod unum sit summe bonum, et aliud summe malum, sicut narrat Augustinus in libro contra epistolam fundamenti dixisse Manichæum ?

Hoc enim sic probant auctoritate primo, et rationibus secundo.

AUCTORITATE :

  1. Mathæi, xii, 33: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. Et, ibidem, vii, 18: Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere. In aliud ergo principium bonum reducitur, et in aliud principium malum reducitur, nec in idem principium reduci possunt duo : ergo principia sunt, unum bonum et boni, et alterum malum et mali.

  2. Ad idem inducunt illud Matthæi, xv, 13: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. Ex hoc arguunt, quod est aliqua plantatio quam non plantavit Pater cælestis, et illam necesse est reduci in aliquod illius plantationis principium : et non potest reduci in principium boni, sive summe bonum : reducetur ergo in principium summe malum et mali.

  3. Ad idem inducunt illud Matthæi, xiii, 23: Cum dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania. Summum autem bonum non potest esse inimicum, nec zizaniorum seminativum. Necesse ergo est, quod hoc sit summe malum : nec enim potest esse generaliter seminativum, nisi summum sit et primum mali principium.

  4. Adhuc inducunt illud Joannis, viii, 44: Ille homicida erat ab initio. Si enim homicida erat ab initio, numquam erat bonus, et sic semper malus. Quod autem semper malum est, essentialiter malum est: quia si accidentaliter esset hoc malum, posset esse bonum, et sic non semper esset malum. Est ergo mali primum principium, sicut id quod est per essentiam bonum, primum boni est principium.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc inducunt illud Joannis, ibidem : Mendax est, et pater ejus. Si enim pater mendacii est, principium mendacii est primum, et eadem ratione primum principium est aliorum : et sic mali est aliquod primum principium, quod non potest esse nisi summe malum.

  2. Ad idem inducunt illud Apostoli, II ad Corinth. iv, 3 et 4: Quod si opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum, in quibus Deus hujus saeculi exceca vit mentes infidelium, ut non fulgeat in eis illuminatio Evangelii gloriae Christi. Ergo est Deus hujus saeculi, qui principium est tenebrarum excecans mentes hominum, sicut est Deus hujus luminis, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Duo ergo principia sunt : unum lucis, et unum tenebrarum.

  3. Ad idem dicunt facere quod dicitur, Joan. xii, 31: Princeps hujus mundi ejicietur foras. Si enim princeps est, principium est. Princeps enim motivum principium est eorum quibus principatur. Ejiciendus autem foras non potest esse nisi malum omnis mali principium.

  4. Ad idem dicunt facere illud Joannis, xiv, 30: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Quod enim nihil in bono habet et boni principio, universaliter est malum, nihil habens boni : et sic est per essentiam malum, et mali principium, et summe malum.

  5. Ad idem inducunt illud Sapientiae, xii, 10: Non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Dicunt enim, quod naturalis malitia participative dicta non potest esse dicta nisi a principio quod per essentiam malum est: sicut bonum participative dictum non potest esse nisi a principio quod per essentiam bonum est.

Haec enim sunt quae ex auctoritate inducere possunt.

Rationes etiam inducunt dicentes, quod

  1. Si aliqua simpliciter dicta opponuntur, ut bonum et malum : tunc sequitur, quod melius opponitur ad pejus, et optimum ad pessimum. Pessimum autem est in termino malum : et quod in termino malum est, est summum malum : ergo aliquid est summum malum. Summum autem malum est, in quo nihil boni est, nec essentia, nec virtus, nec opcratio : quia aliter non esset summum, cum posset esse pejus : ergo aliquid est quod essentialiter malum est, et secundum essentiam, et secundum operationem. Hoc autem principium mali et malum est. Ergo quoddam principium mali et malum est.

  2. Adhuc, Contrariorum contrariae sunt causa. Bonum autem et malum contraria sunt in operibus mundi. Ergo a contrariis causis. Resolvantur ergo causae usque in primas : stabit ergo resolutio in primo principio boni, et in primo principio mali. Duo ergo sunt principia : unum boni, et alterum mali.

  3. Si quis dicat, quod malum est non ens et privatio, et ita non est principium. CONTRA : Pugnare non est non entis, nec privationis : malum autem repugnat bono, ut dicit Dionysius : ergo malum aliquid entium est : et sic habetur propositum.

IN CONTRARIUM est,

  1. Quod dicit Aristoteles in III Ethicorum, quod malum universaliter etiam destruit seipsum. Ergo si aliquid est summe malum, sequitur quod ipsum non est : et ita non est principium.

  2. Adhuc, Bonum et malum opposita sunt : sed omne quod est, in quantum est, bonum est ut in antehabitis probatum est. Si ergo malum est, sequitur quod in quantum est, bonum est : et sic sequitur, quod summe malum non est.

  3. Adhuc, Habitum est, quod nihil existentium vel in existentibus est malum. Hoc enim probavit Dionysius per inductionem in omnibus. Videtur ergo,

<--- Page Split --->

quod omne quod est, per essentiam bonum est : nihil ergo per essentiam est malum : et sic nihil est summe malum, et non potest intelligi summe malum esse : quia statim cum ponitur esse, ponitur esse bonum : quia bonum et ens convertuntur.

sunt : sed bonum non potest esse causa mali : sequitur ergo, quod mala in quantum mala, nec facta sunt, nec sunt. Et hoc est quod supra dictum est, quod malum est incausale, non intentum, et infecundum, et pigrum.

  1. Adhuc, Summum bonum summam potentiam boni ponit, et summum affectum ad bonum : sed ad summum affectum ad bonum sequitur summi mali detestatio. Si ergo duo sunt, unum summe bonum, et alterum summe malum : aut bonum non vult et potest destruere malum, aut vult et non potest. Si non vult et potest, sequitur quod non summe detestatur, et ita non est summe bonum. Si autem vult et non potest : cum potentia destruendi mali sit bonitas et virtus boni, sequitur quod aliqua bonitatum deest sibi, et iterum non est summum bonum. Ad hoc ergo quod summum bonum sit, oportet quod possit et velit destruere summum malum : et ita si sumnum bonum est, summum malum esse non potest.

  2. Hoc idem habetur per auctoritatem, cines. 1, 31 : Vidit Deus cuncta quae feerrat : et erant valde bona. Ergo nihil in entibus est, quod non sit bonum : malum ergo nihil est existentium. Et haec est ratio Dionysii.

Solutto . HocfacitManichæiserrorem , solutio . quod deprivationibussicutdepositioni - busjudicabant , etputabantessecausamefficientemprivationis , sicutestpositio - nisethabitus . EtestderivatushicerrorabantiquoPythagora , quiduassisticiasponebatprincipiorum , unambonorum , etalterammalorum : sedinsisticiama - lorumprivationesposuitproprincipiis , sicutmalum , tenebram , feminam , alterapartelongius , inæquale , ethujusmodi : attendens , quodprivatioincausavirtutisdebitæ , causaestprævaricationisineffe - c t u : sicutprivatiovirtutisdebitæinfor - mativa , quæestinsemine , privatumfa - citpartum , quiestfemina . PropterquoddicitAristotelesinlibroXVIdeAnimalibus , quodfæminamasoccasio - natusest , hocest , occasionemprivatio - nispassus . Manesautem , aquoMani - chæidicitsunt , accepitomniaquæpositasuntinsisticiamalorom , positiveessedicta : etideoerrabat .

Ultima ergo positio istius disputationis concedenda est.

  1. Adhuc, Ut dicit Dionysius, bonum lumen est, quod primum dictum est bonum in principio Genesis 1 : malum autem tenebra : ergo sicut se habet tenebra ad lumen, ita malum ad bonum. Tenebra autem nihil est nisi luminis privatio ubi lumen esse deberet. Malum ergo nihil est nisi boni privatio ubi bonum esse deberet. Quod autem nihil est, principium efficiens non habet. Ergo nihil est principium mali.

  2. Adhuc, Joannis, 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Quæcumque ergo facta sunt, per ipsum facta sunt. Si ergo mala facta sunt, et sunt, per ipsum facta

Ab auctoritatem autem quam primo inducunt, Matth. xii, 39, dicendum est, quod ex illa auctoritate non probatur, nisi quod proximum principium mali, quod est liberum arbitrium, malum est : hoc enim proximum est principium, secundum quod stat sub deformitate aversionis a bono : et ideo malum est, sicut in antehabitis dictum est. Et ideo non oportet, quod reducatur in aliquod principium primum quod sit causa efficiens, sicut supra dictum est de claudicatione, quæ ad tibiam reducitur, et non ad virtutem gressibilem.

<--- Page Split --->

Ad 2. Ad id quod objiciunt de Matthaeo, xv, 13, de plantatione, dicendum quod Pater cœlestis in quantum est Pater, non plantat nisi permanens et bonum plantarum : tamen ex hoc quod plantatum est, ver­tibile est in malum. Et hoc dicitur plantatio, eo quod in plantato est : et hoc eradicabitur, quando corruptio mundi a creatura tolletur, ut dicitur, ad Roman. vim, 21 1. Et ex hoc non sequitur, quod aliquid ut efficiens sit mali plantativum, sed potius ut deficiens : et non primum, sed secundum a summo bono plantatum, quod ex seipso patitur defectum,et non in quantum est a primo : ex seipso enim nihil et ex nihilo est, et per consequens vertibile est : ex primo autem et est, et bonum est,ut in libro de Causis probatum est.

Ad 3. Per hoc jam patet solutio ad id quod inducunt, Matth. xm, 23. Malum enim seminativum non est, nisi bonum per naturam aversionis quam habet in seipso, secundum quod actualiter stat sub aversione a bono. Et haec est mala voluntas hominis et daemonis, qui seminant omne malum.

Ad 4. Ad id quod inducitur, Joan. vim, 44, dicendum, quod cum dicitur, Ab initio, praepositio ab, quia transitiva est, diversitatem notat inter initium et esse homicidam : et sic sensus est, Ab initio, hoc est, statim post initium. Et tunc in initio creationis fuit bonus, nec umquam per essentiam malus.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod pater mendacii est : quia principium, et prius invenit mendacium quo decepit Hevam. Et hoc fuit per aversionem et defectum a veritate et bono : et hoc notat Christus cum dicit : Et in veritate non stetit.

Ad 6. Ad aliud quod inducunt ex Apostolo, II ad Corinth. iv, 3 et 4, dicendum, quod Deus hujus saeculi non dicitur, quod creator saeculi sit, se quia in saecularium cordibus quamdam sibi usurpat simili-

tudinem divinitatis per superbiam, sicut jactando dicit, Isa. xiv, 13 et 14 : Super astra Dei exaltabo solium meum : sedebo in monte testamenti : similis ero Altissimo. Nec hoc saeculum dicitur universitas creatorum, sed diligentes hoc saeculum in deliciis, divitiis, et honoribus, et aversi ab incommutabili bono dicuntur ho c saeculum,privati lumine veritatis per suggestionem diaboli.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : dicitur enim princeps eorum quos suggestione movet ad malum.

Ad id autem quod dicunt de Joanne, xiv, 30 : In me non habet quidquam, dicendum quod non ideo dicitur quod nihil boni habeat : sed quia nihil potestatis et juris habuit in Christo, eo quod immunis erat ab omni peccato.

Ad id quod objicitur de Sapientia, xii, 10, dicendum, quod dicitur naturalis malitia, sicut ab Aristotele in III Ethicorum dicitur naturalis ira, hoc est, a progenitoribus deducta ad posteros. Et quod dicitur, Non poterat mutari, hoc est, vix poterat mutari. Consuetudinalis enim habitus in modum naturae movet, ut dicit Tullius, et Aristoteles in libro de Reminiscentia, quod « consuetudo in naturam transponit. »

Ad primam rationem quam inducunt, dicendum quod regula haec dialecticorum, Si simpliciter opponitur ad simpliciter, et magis ad magis, et maximum ad maximum, in omnibus vera est, sed non eodem modo. Sicut enim dicitur in libro Sex principiorum, duplex est intensio. Quædam per accessum ad terminum, et quædam per recessum a termino sive per elongationem. Ut in his quorum utrumque contrariorum ponit formam, est intensio per accessum ad terminum, sicut album, albius, albissimum : nigrum, nigrius, nigerrimum, hoc est, in termino album, et in termino nigrum. Et istius causa est, quia utrumque dicit

<--- Page Split --->

formam positivam sub eodem genere maxime ab alia distantem : quod non potest esse nec intelligi, nisi utraque sit in termino : quia aliter maxime non distarent a se.In privatione autem et habitu non est sic : in his enim non est nisi una forma, et per privationem elongatio ab illa, quae elongatio potentia est infinita, sed non actu : nulla enim tanta est, quin possit esse major : licet aliqua tanta sit, quod non sit major, sicut patet in curvo et recto, nihil enim tam curvum est quin possit esset curvius, licet aliquid sit rectum in summo quod non possit esse reetius. Et ideo probatum est in Geometricis, quod si polygonium inscribatur in circulo, in infinitum multiplicatis angulis polygonii ad quantitatem circuli non devenient. Exemplum etiam Augustini est in claudo, quod est privatio recti in tibia. Licet enim claudum et claudius per infinitam elongationem multiplicetur, numquam tamen stabit in aliquo quod non possit esse claudius, licet stet in aliquo quo non sit claudius secundum actum. Et ita est de malo et bono. Unde quamvis sit summum bonum quo non possit esse melius, et quod per essentiam bonum est : tamen cum malum dicatur per recessum a bono, et pejus quod magis recedit, non est devenire ad summum malum quo non possit esse pejus, et quod per essentiam sit malum.

sint in eodem genere, unam naturam generis habent communem, et causa illius in utroque contrariorum est una, et sic est in omnibus oppositis : omnis enim oppositio est circa unum et idem : et quando intenduntur opposita, intensio fit secundum causas proximas, et non secundum primas : unda album et nigrum non intenduntur in eo quod color sunt. Et ideo illa propositio quae dicit, quod « contrariorum contrariae sunt causae, » non impedit quin bonum et malum possint esse ab una causa sicut a principio, unum positive, et alterum per recessum ab illo.

Ad 19 quod objiciunt de pugna mali contra bonum, dicendum quod sicut dicit Dionysius, quidquid pugna habet de actione, hoc totum habet a bono in quo est malum : sed in quantum est contra bonum, hoc habet a seipso, in hoc quod privatio boni est. Contra bonum enim esse nihil est, nisi privatum bono esse : et hoc est esse malum. Exemplum Augustini est de hoc : quia claudicatio contraria tur gressui recto : et quidquid claudicatio habet de gressu, totum habet a virtute gressibili quae est in tibia : contrariationem autem ad rectum gressum habet a defectu qui est in tibia : et nisi bonum gressus ibi esset, etiam ipsa claudicatio non esset. Et ideo dicit Dionysius, quod malum non substantivatur nisi in bono, et quod non repugnat bono, nisi virtute boni in quo est : unde nihil est summe malum quod nihil boni habeat : et nihil est ita summe malum, quod non possit esse pejus.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO XXX.

De generatione Filii.

rantis natura divisibilis est. Ens divinum penitus indivisibile est. Ergo ens divinum generationis susceptibile non est.

MEMBRUM I.

Utrum in divinis sit generatio 1 ?

PRIMO ergo quaeritur, An in divinis sit generatio ?

Probant enim quidam Philosophorum, quod generatio non potest esse in divinis.

  1. Generatio enim non est nisi in his in quibus divinum bonum in uno non est perfectum, et nititur naturam tenere in successione multorum, quod in uno simul et totum possidere non potest : propter quod generatio motus est. In esse autem divino in uno totum esse divinum possessum est, et perfectissimo modo, ut in quaestione de aeternitate probatum est 2. Ergo in divinis generatio esse non potest.

  2. Adhuc, Quod omnino et penitus actus est, nullo modo in potentia esse potest. Ens divinum omnino et penitus actus est et primus, Ergo nullo modo potest esse in potentia. In omni generatione generantis aliquid in potentia est. Ergo in divinis generatio esse nullo modo potest.

  3. Adhuc, In omni generatione gene-

  4. Adhuc, Tres sunt causæ assignatæ a Philosophis, propter quas aliquid ingenerabile est, scilicet si immobile est : si id quod est in ipso, indivisibile est : et si est ex materia sua tota. Et hoc ultimum exponitur a Philosophis, si totum illud in quo possibile est formam suam esse, intra ipsum est. Hæc omnia tria conveniunt in esse divino : hoc enim immobile est, hoc est id quod indivisibile est, et totum in quo possibile est formam divinam esse, intra ipsum est. Ergo generationis susceptibile non est. Exemplum primi secundum Philosophos, est causa prima quæ re immobilis est, et movens sicut immobile. Exemplum secundi est intelligentia secundum Philosophos, et Angeli secundum Theologos, in quibus licet sit quod est et quo est, tamen quia quod est indivisibile est, generationem non suscipiunt nec Angelus nec intelligentia. Exemplum tertii est sol et cætera cœlestia, quæ licet mobilia sint, tamen quia sunt ex materia sua tota, et totum in quo possibile est esse formam, intra est, generationem non suscipiunt.

  5. Adhuc, Videtur quod generatio repugnet rationi divini esse. Generatio enim, ut dicit Philosophus in II Physicorum, est via de non esse in esse. Et

<--- Page Split --->

hoc repugnat divino esse. Si enim illud de non esse venit in esse, jam non est esse divinum : sequitur enim, quod non sit purum et primum.

Istis rationibus et similibus quidam philosophantes negant generationem esse in divinis.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod

  1. Generatio communicatio est nature : illi ergo maxime convenit, quod maxime communicabilis naturae est : sed summum bonum maxime communicativum est sui, ut in prehabitis probatum est : ergo sibi maxime convenit generatio. Hujus probatio est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « exstasis amoris summi boni non sinit ipsum sine germine esse ' . » Germinare autem generare est.

  2. Si forte aliquis dicat, quod divinum generat æquivoce, in diversitate formæ scilicet et naturae. Contra : Ex quo generatio est communicabilis naturae diffusio, et hæc est actus boni ipsius, sicut præhabitum est, quod boni est bona adducere, et optimi optima, consequens est, quod optimæ naturae communicabili optima attribuitur communicatio : hæc autem est per generationem univocam : Deo ergo secundum naturam attribuetur generatio univoca.

  3. Adhuc, Constat, quod in tota natura corruptibilium et incorruptibilium, boni proprius actus est communicare esse et bonum per diffusionem. Hoc enim videmus in intelligentiis per influxionem superiorum in inferiora. Hoc videmus in Angelis per purgationem, illuminationem, et perfectionem. Hoc videmus in stellis per applicationem inferioris ad superiorem ut formetur ab ipsa, et quasi conceptio luminis superioris ad boni diffusionem impraegnetur. Et videmus hoc in generabilibus, in quibus bonum naturae per generationem diffunditur. Quod ergo sic generaliter

est in omnibus proportionabiliter unicuique inhaerens, secundum doctrinam Aristotelis in secundo primæ philosophiae, oportet quod sit in uno primo quod sit causa et exemplar omnium aliorum. Est autem probatum in philosophia, quod æquivocum non potest esse primum, oportet ergo quod primo, quod causa generationis est omnis et exemplar, attribuatur generatio univoca.

  1. Hoc expresse vult Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, tractans illud Apostoli ad Ephes. ut, 14 et 13 : Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. Dicit enim, quod ex hoc accipitur, quod « omnis paternitas et omnis filiatio, ex qua et deorum patres et deorum filii, sive in caelo, sive in terra, est ex patriarchia et filiarchia omnibus praeposita. »

  2. Hoc expresse probatur per illud Isaiae, Lxvi, 9 : Si ego qui generationem cæteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus.

  3. Adhuc Aristoteles in quinto primae philosophiae dicit, quod « natura est ex qua pullulat pullulans. » Vis ergo principalis naturae et generalis pullulare est : hanc enim accipit a prima omnium et generali causa. Oportet igitur, quod hæc vis sit in causa prima. Quod enim dicit philosophus in libro de Causis, quod secunda causa, et quod est, et causa est, habet a prima causa, generaliter verum est in omni causarum ordine. Vis ergo pullulandi unum ex alio secundum analogiam sibi convenientem erit in Deo qui causa prima est. Et propter hoc est, quod Dionysius in libro de Divinis nominibus, Filium et Spiritum sanctum vocat divinos flores, et divina luminaria : quia ex Patre pullulant ut flores et lumina. Unde etiam Boetius

<--- Page Split --->

dicit, quod « natura est vis insita rebus, ex similibus similia procreans. »

  1. Adhuc, Philosophus, « Unumquodque perfectum dicimus, cum potest facere alterum quale ipsum est. » Si hoc est actus et signum perfecti, 'attribuetur summe perfecto maxime quod est Deus : non autem facit tale alterum quale ipsum est nisi per generationem : 1 ergo Deo convenit generare.

Solutio. Dicendum, quod in creaturis duplex est generatio : materialis, et formalis. Materialis est cum motu, et est finis motus et forma semper, et est cum divisione materiae, quae potentia est ad formam : et ideo est exitus de potentia ad actum, et de non esse ad esse, nec convenit alicui, nisi ei in quo divisibile est id quod est, et quod non est ex materia sua tota. Et talis nullo modo est in divinis, nec potest esse. Formalis autem duplex est, scilicet creaturae corporalis, et 'creaturae spiritualis. Creaturae corporalis, 'sicut, videmus lucem in corpore luminoso quod est sol, cx se gignere globos lucis et radios, quorum 'globorum quilibet tantus est, quantus est 'sol, quos ex se gignit sine sui divisione et mutatione : et formaliter ejusdem sunt essentiae lucis cum sole. Tamen quia procedendo a sole distant ab ipso, pyramidaliter enim descendunt et illuminant hemisphaerium, aliquam similitudinem habent cum generatione divina, sed non perfectam. In divinis enim Pater est in Filio, et Filius in Patre per unitatem essentiae, nec aliqua distantia potest esse inter eos. In hoc tamen aliqua similitudo est, quod sine sui mutatione et divisione tantos ex se gignit globos lucis, quantus ipse est sol, et quod globus genitus ex sole coaevus est soli, et quod inter generantem solem et genitum globum non est spatium, quo alter sit prior altero, sed tantum ordo naturae, quo alter ex altero, hoc est, globus ex globo.

In creatura autem spirituali duplex

attenditur generatio, scilicet secundum intellectum possibilem, et secundum intellectum agentem. Secundum intellectum possibilem fit generatio in ipsum intellectum possibilem. Per hoc enim quod forma efficitur in lumine intellectus agentis per abstractionem, generatur in possibili intellectu : sicut forma visibilis in actu lucis accepta, generatur in visu. Et talis generatio quamvis sine motu sit proprie loquendo, et sit tota formalis, eo quod receptio possibilis intellectus non est receptio materiae, ut dicit Aristoteles contra Theophrastum disputans, tamen quia est ex alio quodam agente in aliud, non habet similitudinem cum divina generatione. Ea autem generatio quae est secundum intellectum agentem, duplex est. Est enim agens imperfectum, et agens ex seipso perfectum. Agens imperfectum est, quod non agit nisi secundum virtutem quam per inventionem et doctrinam, et generationem et augmentum accipit in ipso : sicut est activus intellectus in nobis, qui per artem agit, quam per inventionem et doctrinam et studium et generationem et augmentum accipit. Et hoc etiam quia aliena virtute fit et quasi forma aliena generata in agente, habet quidem aliquam similitudinem cum divina generatione, sed non perfectam. Et ideo in Glossa super principium Joannis, tam Augustinus quam Beda ad generationem Verbi ponunt similitudinem de forma arcea, quae ex mente generatur artificis, et vivit in ipsa.

Et est generatio secundum intellectum agentem qui est ex seipso, et lumine essentiali suo profert formas quas producit in actum et in opus, quae formate ex ipso et indistanter in ipso accepte, sunt omnium quae operantur rationes indistantes ab ipso per essentiam et locum, et tamen formate ex ipso et sibi coaequaeve et coessentiales. Et haec generatio inter omnia majorem similitudinem habet cum divina generatione,

<--- Page Split --->

quamvis non perfectam : eo quod in creaturis nihil perfecte simile invenitur creatori. Et ad hoc respiciens Plato, posuit paternum intellectum, et formam ex ipso formatam dixit esse archetypum ad omne opus ejus. Non enim negari potest, quin formatum ex intellectu distinctum sit ab ipso relatione originis : et cum non formetur nisi ab ipso, negari non potest quin sit coessentiale et indistans ab ipso. Et ad hoc videtur respicere Augustinus, dicens quod « Filius est ars Patris plena ratione omnium viventium. » Non enim dicitur plena ratione, nisi quia in ipsa sunt rationes operum. Nec dicuntur viventes, nisi quia sunt vita Patris. Nobilissima enim vita est intelligere, et maxime intelligere secundum universaliter agentem intellectum. Ad hoc etiam respiciens Augustinus, exponens illud Genesis, 1, 3 : Dixit Deus : Fiat lux : sic dicit, Dixit, hoc est, Verbum genuit, in quo erat ut fieret. Dicit enim Damascenus, quod « verbum dividitur in endiadentum, hoc est, interius dispositum sermonem, et in verbum prolatum exterius, quod est augelus, sive nuntius intelligentiae 4. » Verbum igitur interius dispositum et ex intellectu agente formatum, procedens et generatum ab intellectu, similiorem habet inter omnia generationem cum generatione divina : non tamen idem est omnino, vel perfecte simile, sicut patebit in sequentibus. Et ideo dicit Augustinus in libro VI de Trinitate, quod « eo est verbum quo est Filius, et eo Filius quo verbum 5 ?

His habitis, planum est respondere objectis.

Quod enim in divinis sit generatio et perfectissima et prima, concedendum est.

Et rationes ad hoc inductae procedunt de necessitate, ex modo^ quo dicit Anselmus, quod « omne conveniens Deo, est

necessarium : et omne inconveniens, impossibile. »

PRIMA autem philosophica argumenta quinque non removent ab esse divino, nisi materialem generationem quae cum motu est et materia : et haec generatio imperfecta est,et imperfecti actus. Et haec difinitur in II Physicorum. Generatio autem secundum quod est actus perfectissimi communicantis bonum naturae quod est in ipso, per illa argumenta non removetur a Deo : quinimo maxime convenit Deo et primo. Non enim, sicut dicit Philosophus, motus esset actus imperfecti et imperfectus, nisi prius natura ratione, et tempore esset actus perfectus et perfecti. Est enim actus moventis prius, quam mobilis. Et similiter generatio non posset esse actus imperfecti, nisi prius natura, ratione, et tempore esset actus perfectissimi.

Et per hoc patet solutio ad totum.

MEMBRUM II.

Qualis sit generatio in divinis ?

SECUNDO quaeritur, Si in divinis est generatio, qualis sit illa generatio?

Et videtur per praehabita, quod sit talis, qualis est generatio primae intelligentiae agentis per seipsam et ex seipsa.

  1. Hoc enim intelligitur in principio Joannis, 1, 1 : In principio erat Verbum. Ibi enim, ut dicit Chrysostomus, per principium intelligitur intellectus primae causae et Patris. Ille autem intellectus cum intelligit se, speciem suam, et similitudinem indistantem et perfectam, et imaginem per omnia similem et coaequalem et coessentialem formando et principiando producit seipso et in seipso. Haec au-

<--- Page Split --->

tem generatio Filii est, ut dicit Chrysostomus. Ergo generatio æterna non est nisi generatio primæ intelligentiæ, quando endiamento ad seipsam conversa, principiat et format ex seipsa.

  1. Adhuc, De tali generatione Verbi dicitur, Joan. i, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Nullum autem est quod sit ars et virtus ad omnia facienda, nisi solum endiandetum primæ intelligentiæ. In sola ergo tali generatione distinctum profertur verbum, quod est Filium generari a Patre, ut dicunt Chrysostomus et Augustinus. Propter quod etiam Augustinus dicit, quod « Filius est forma qua facta sunt omnia. »

  2. Adhuc, Idem Joannes 1, 4, dicit, quod quæ facta sunt, in ipso Verbo sunt vita et lux 4. Nullum autem est verbum, in quo omnia sint vita et lux, nisi quod procedit ex intelligentia prima et causa prima. In illa enim omnia splendent ratione veritatis, et omnia vivunt ratione vitæ intellectualis. Ergo generatio æterna talis intellectualis, intellectualis est verbi formatio et productio.

  3. Adhuc, Hæc sola intelligentia quæ prima est omnium, et causa prima, sic speciem suam et similitudinem simpliciter format ex seipsa, et in nullo distat a seipsa. Omnis autem alia intelligentia cujuscumque ordinis, sive humani, sive cælestis, ex se similitudinem non format, nisi per influentiam luminis superioris : et sic inclinata ad aliud distat a seipsa. Generatio ergo æterna non est aliud, nisi primam essentiam intellectualem sic intellectualiter ex seipsa producere speciem et similitudinem.

  4. Si forte quis dicat, quod talis intellectualis speciei et similitudinis ab intelligentia processio, per similitudinem appropriabilis est divinae generationi, sed non est ipsa. CONTRA : Istud est primum quod intelligi potest in processibus qui fiunt a prima intelligentia agente. Ergo

non est appropriabile ad aliud, sed alia possunt ad ipsum appropriari. Primum enim necesse est, quod sit proprium, et non appropriatum. Omne enim appropriatum ante se ponit proprium secundum intellectum : omnis enim appropriatio fit per convenientiam ad proprimum. Videtur ergo, quod generatio divina non sit aliud, quam tallis processio speciei et similitudinis ab intelligentia agente, quæ est omnium prima et universalis causa.

  1. Adhuc, Hoc videtur ex verbis Anselmi in Monologio. Dicit enim, quod « essentia prima cum intelligit se, dicit se. » Et intelligentiam divinam dicere se, est, Patrem generare, et Filium generari.

  2. Hoc etiam videtur sentire Augustinus in libro super Genesim ad litteram. Dicit enim, quod « Deum dicere verbum, est Patrem generare Filium. » Et constat, quod non loquitur de dictione exteriori et corporali, sed spirituali et intellectuali quæ est in verbo, quod endiadentum dicitur.

In contrarium est, quod

  1. Intelligere in divinis non dicit nisi essentiam, et absolutum est secundum intellectum : generatio fit secundum intellectum relativum et ad aliquid dictum : ergo generatio in divinis, nec est intelligere se, nec dicere se.

  2. Adhuc, Intelligens sic intelligit seipsum ut dicit seipsum. Nihil sive in Deo sive in creaturis generat seipsum, ut dicit Augustinus, nec hoc potest intelligi, quod aliquid generet seipsum. Ergo sic intelligere vel dicere non est generare.

  3. Adhuc, Quælibet persona sic intelligt se et alias : solus autem Pater generat Filium : ergo sic intelligere vel sic dicere non est generare.

SOLUTIO. Dicendum, quod procul dubio generare proprie loquendo in divinis, nec sic intelligere, nec sic dicere est :

1 Joan. 1, 4 : In ipsa vita erat, et vita erat lux

<--- Page Split --->

tamen cum tali intelligere, et cum tali dicere, et est prius eis secundum naturam et secundum rationem intelligentiae, sicut proprium est prius appropriato. Generatio enim substantialem naturae communicabilis dicit diffusionem, et ideo numquam est sine pluralitate personarum in intellectuali natura. Intelligere autem sic vel dicere, secundum ipsam rationem nominis vel vocis nec dicit substantialem diffusionem naturae communicabilis, nec ponit personarum pluralitatem. Et ideo vere loquendo intelligere sic et dicere, non est generare, tamen unum non est separatum ab altero, et sicut dictum est, generare aliquid illius est, sed non est illud.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod per hoc non probatur, nisi quod simile est generationi aeternae et appropriabile: sed cum nullam dicat oppositionem inter intelligentem et intellectum, et dicentem et dictum, cum sola oppositionis relatio multiplicet Trinitatem, ut dicit Boetius, non per propria determinat generationem, secundum quod ipsa generatio est transfusio et communicatio naturae a generante in genitum, per quam transfusionem oppositis relationibus determinantur generans et genitus, ut unus est Pater, et alter Filius. Talia enim relativa secundum rationem intelligentiae, non fiunt nisi ex tali naturali operatione, qua unus naturam communicabilem producit in alterum: ex tali enim actione unus est Pater, et alter Filius.

Ad ALIUD dicendum, quod per hoc non probatur, nisi quod Filius est Verbum : tamen processus proprius verbi ab intellectu, qui est sic intelligere se, vel dicere se, secundum intentionem vocis non dat ei quod sit Filius: sed emanatio substantialis Filii a Patre secundum naturae communicabilitatem in perfecta similitudine speciei et formae, dat ei quod sit Filius, et quod generans ipsum sit Pater. Quodcumque enim horum trium desit, scilicet quod aut non sit ex alio, aut non sit substantialis emanatio, aut non sit ad per-

fectam similitudinem speciei et formae et naturae secundum omnem naturae potestatem : tunc deficit a generationis perfeccta ratione. Et per hoc patet, quod intelligere se, et dicere se non dicunt rationem perfectae generationis, sed aliquid simile appropriabile illi.

Ad ALIUD dicendum, quod Verbum non est nisi Filius : quia, sicut dicit Augustinus, « eadem ratione relationis dicitur Verbum qua dicitur Filius : » sed cum omnia dicuntur esse in Verbo vita et lux, hoc attribuitur Verbo in quantum est ars universalis, plena 'rationibus omnium factorum 'et fiendorum splendentibus et viventibus in ipsa. Et quamvis Verbum sit proprium, tamen artem talem esse, est appropriatum et essentiale et commune tribus : non enim possumus dicere, quod rationes factorum non sint lux et vita in Patre, sicut in Filio, et in Spiritu sancto. Similiter, licet hoc per convenientiam majorem attribuatur Filio, sicut et sapientia attribuitur Filio, licet Pater et Filius et Spiritus sanctus sint una sapientia, sicut una essentia.

Ad ALIUD dicendum, quod talis production sue speciei ex prima intelligentia, simillima est generationi, et est semper cum ipsa : sed non dicit totum esse generationis : sic enim prima intelligentia dicit se : nihil autem, ut dicit Augustinus, generat seipsum ut sit.

Ad ALIUD dicendum, quod aliud est primum in processibus simpliciter et generaliter, et aliud primum in processu substantiali. Et licet conversio sui ad se, et productio sue similitudinis ex seipso, sit primum in ordine causantium intelligentiarum, quo ordine causantur res creatae ab ipsa intelligentia : tamen in emanatione substantiali, qua in natura communicabili alter est ex altero, non alter prior altero, non est prima, sed omnium emanationum secundum causam intelligentiae in tali ordine naturae prima est generatio : sicut communicare substantiam et naturam, secundum modum intelligendi prius est, quam ad se conver-

<--- Page Split --->

ti per lumen intellectus, et ex se producere speciem et similitudinem in intelligendo se.

Ad DICTUM Augustini et Anselmi est una solutio, scilicet quod dicere se per intellectum dicitur duobus modis, communiter scilicet, et proprie. Communiter dicere per intellectum, est manifestare in lumine intellectus. Et sic Pater dicit se, Filius dicit se, et Spiritus sanctus dicit se, in lumine intellectus se manifestans. Et sic Spiritus sanctus dicit Patrem et Filium, et dicitur ab eis, et Filius dicit Patrem, et e converso : quia sic dicere est essentiale : et sic dicere non ponit aliquam proprietatem in dicente vel dicto.Proprie autem dicere per intellectum, est ex se formatum et distinctum ab intellectu dicente proferre sive producere verbum, quod sui similitudo sit secundum speciem, et imago perfecta secundum substantiam et omnia substantialia. Et sic dicens principium est verbi dicti, et verbum dictum principiatum a dicente : et est inter ea oppositio relationis. Unde hoc modo solus Pater dicit Filium, et nulla persona dicit seipsam, et nulla dicit aliam, nisi Pater solus dicit Filium : quia sic dicere est notionale, et non essentiale, et soli convenit Patri. Et soli Filio convenit esse verbum : quia sic eadem relatione est verbum et Filius, et eadem relatione dicens et Pater. Sic enim dicere est generare. Et iste est intellectus verborum Anselmi et Augustini.

MEMBRUM III.

Cujus sit generare et generari, utrum essentiæ, vel personæ, vel utriusque ?

generari, utrum scilicet essentiae, vel personae, vel utriusque ?

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo, Utrum aliquo modo concedi possit quod dixit abbas Joachim, quod scilicet essentia divina generat et generatur, sive in se, sive in persona accepta ?

Secundo, Si hoc nullo modo concedi potest, cui personæ conveniat generare, et cui generari, et qualiter ?

MEMBRIT TERTII

ARTICULUS I.

An divinæ essentiae sit generare, vel generari 1 2

Primo ergo quaeritur, An essentiae divine sit generare, vel generari ?

Et videtur, quod non :

  1. Per probationes Augustini, quas ponit Magister in libro I Sententiarum, distinctione V. Et est una probatio : quia si divina essentia generaret vel generaretur, divina essentia relative diceretur : et quod relative dicitur, non significat substantiam, ut in quinto libro de Trinitate dicit 2. Et ex hoc ulterius concludit, quod secundum hoc divina essentia sive natura nec esset, nec Deus esset, sed ad alterum tantum esset. Secundum quod concludit, est quod si natura divina generaret, vel generaretur, cum divina natura sibi causa sit secundum rationem intelligendi quod est, ab eo quod generaretur ab ipsa, causaliter esset : et hoc non capit intellectus, quod aliquid causaliter sit ab eo quod generatur ab ipso : natura ergo divina nec generare nec generari potest.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Omne generans et generatum in divinis distinctum est relatione originis : natura divina penitus indistincta est, sed semper tribus communis : natura ergo divina nullo modo generatur.

  2. Adhuc, Omne generans et generatum tam in divinis quam in creatis, est existens per se solum secundum singularis existentiae modum : natura numquam est existens per se solum, sed semper in communicatione alterius accepta, et ab illo nec divisa, nec separata, ut existentie simpliciter modum habere possit : ergo impossibile est essentiam divinam sive naturam vel generare vel generari.

  3. Adhuc, Communi secundum quod commune est, non convenit determinari proprio : aliter enim opposita essent in eodem, scilicet communicabile esse, et incommunicabile esse. Natura sive essentia divina semper communis manet : igitur nulla proprietate determinabilis est. Omne generans et generatum singulari proprietate determinatum est : ergo natura divina numquam potest esse generans vel generata.

  4. Adhuc, In omni generatione, sicut vult Aristoteles in V Physicorum, hic generat hunc per se : et quia hic generat, est pater : et quia hic generatur, est filius. Si ergo essentia divina vel natura generaretur vel generaret, primo sequeretur, quod essentia divina esset hic vel hoc singulare, et non commune. Secundo sequeretur, quod esset pater vel filius. Et ex hoc ulterius per divisionem sequeretur, quod esset pater vel filius suiipsius vel alterius. Si suiipsius : idem sibi esset pater vel filius, quod nullus capit intellectus : nec exemplum hujus vel simile invenire potest aliquis in tota natura secundum omnem modum generationis naturae, sive corporalis sive spiritualis, sive materialis sive immaterialis. Si autem alterius esset pater vel filius : aut alte-

rius in natura, aut alterius in persona. Non alterius in natura : quia pater et filius semper sunt unius naturae in omnibus. Nec alterius in persona : quia tunc sequeretur, quod natura divina esset persona, et communicabile et incommunicabile, et distinctum et indistinctum, et multa alia inconvenientia.

  1. Adhuc, Actus in omnibus particularium sunt : generare autem et generari actus sunt : ergo particularium. Nulla persona particularis est in 'quantum natura est : nullius ergo naturae in quantum est natura, generare vel generari est : divina ergo natura nec generat, nec generatur.

IN CONTRARIUM hujus videtur esse,

  1. Quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate, quod « Pater et Filius simul sunt una sapientia : quia una essentia, et sigillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia. » Sed cum dicitur, essentia de essentia, praepositio de notionalis est : ergo notat habitudinem generantis ad genitum : essentia est ergo generans et essentia genita.

  2. Adhuc, Augustinus in libro de Fide ad Petrum : « Sic Christum Dei Filium unam in Trinitate personam Deum verum crede, ut divinitatem ejus de natura Patris naturam esse non dubites1. » Ex hoc accipitur expresse, quod divinitas est generans, et divinitas nata : ergo natura est generans, et natura genita.

  3. Adhuc, Augustinus in libro XV de Trinitate : « Dicitur Filius consilium de consilio, et voluntas de voluntate : sicut dicitur substantia de substantia, et sapientia de sapientia2. » Si autem substantia de substantia, et praepositio de notat habitudinem generantis ad genitum, tunc substantia est generans, et substantia genita.

  4. Adhuc, Hilarius in libro IV de Trinitate : « Nihil nisi natum habet Filius. » Sed habet naturam divinam. Ergo habet

<--- Page Split --->

eam natam sive genitam : natura ergo divina genita est.

  1. Adhuc, Hilarius in libro IX de Trinitate : « Ex Patre ejusdem generis genitam naturam in Filio naturaliter in se gigmentem habuisse naturam prædicamus. » Hic expresse dicit Hilarius naturam gigmentem et naturam genitam.

  2. Adhuc, Hilarius, ibidem, « Ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistit. » Hic expresse dicit naturam esse unigenitam : «x quo sequitur genitam : quia omne unigenitum, genitum est.

  3. Per rationem probatur idem : Generatio inferiorum et perfectorum animalium, sicut hominum, exemplata est a generatione divina : sed in hominibus generatis generatur natura, et quidquid est naturalium in ipsis : ergo in divinis similiter est, quod generato Filio, natura divina generatur in ipso.

  4. Adhuc, Constat, quod potentia generandi naturalis potentia est tam in divinis quam in humanis. Potentia autem naturalis id natura radicata est. Ergo potentia generandi naturae est divinae. Et generaliter verum est quod dicit Philosophus, quod cujus est potentia, ejus est actus. Ergo et actus generandi naturae est : et sic natura generat.

  5. Adhuc, Natura divina est Pater, et e converso Pater natura divina est, et non est prædication per accidens : et Pater generat, nec haec prædication per accidens est : videtur ergo sequi, quod natura divina generat.

  6. Adhuc, Videtur sequi inconveniens, si dicatur, quod divina natura nec est gignens, nec genita. Secundum hoc enim in Trinitate res est gignens non genita, quia Pater : et est ibi res genita, quia Filius : et est ibi res procedens, nec gignens, nec genita, quia Spiritus sanctus : et est ibi res nec gignens, nec genita, nec spirans, nec spirata, quia essentia sive natura divina : ergo in Trinitate

sunt quatuor res : et sic quaternitas debet dici, non Trinitas.

  1. Adhuc, Est objectio abbatis Joachim : Conceditur enim haec, Deus Deum genuit : et tamen Deus nomen essentiae est sive naturae. Quæratur ergo, aut se Deum genuit, aut alium Deum. Si se : tunc aliquid dicitur generare se : et sic essentia potest dici generare essentiam. Si alium Deum : tunc generans et genitus non sunt unus Deus, sed duo essentialiter differentes, quod est hæresis Arii.

SOLUTIO. Prima pars hujus disputationis concedenda est : quia hæc est Catholica fides, quod natura divina, nec generans, nec genita est, nec spirans, nec spirata.

Et rationes ad illam partem inductæ, procedunt.

Ad intelligentiam autem eorum quae sequuntur et in contrarium adducuntur, intelligendum regulariter, quod essentia divina secundum modum significandi per nomen tripliciter designari solet. Aliquando enim abstracte et absolute designatur et simpliciter prout est in seipsa, sicut cum dicitur, essentia. Aliquando autem quasi per modum concretionis designatur, sive per modum ejus quod est. Et hoc dupliciter, scilicet secundum intellectum et inclinationem ad actum substantialem, qui proprie est suppositi et non essentiae, sive naturae per se, sicut cum dicitur, substantia. Aliquando autem per ipsum actum suppositi substantis, quod sicut id quod est, substat natura communi, sicut cum dicitur, hic Deus, sicut, Deuter. xxxii, 4, secundum translationem Septuaginta dicitur : « Hic Deus noster, in quo non est iniquitas 1. » Et, Baruch, iii, 36 : Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Hic enim de essentia communi non satis convenienter dicetur. Non enim demonstrabile est per hoc nisi suppositum. Hoc enim secundum modum significandi de-

<--- Page Split --->

monstrat aliquid formatum et suppositum sub natura communi. Aliquando significatur ut relata ad actum, ut cum dicitur, natura, vel virtus, vel vita, vel lumen, vel sapientia. Et quando istorum modorum aliquo significatur, praeter per primum, per notionalem praepositionem designantem ordinem naturae, secundum originem trahitur ad standum per persona. Et hoc est ideo, quia nihil in divinis, nec etiam in aliis supponibile est, vel etiam substans actu, nisi hypostasis, vel persona : et nihil proprie agit sive actum habet, nisi particulare vel personale. Et ideo in dictis Sanctorum frequenter invenitur, substantia de substantia, Deus de Deo, lumen de lumine, vita de vita, natura de natura, virtus de virtute, sapientia de sapientia, et hujusmodi : eo quod haec naturae non primo secundum se conveniunt, sed natura secundum quod est in hypostasi. Rarissime autem invenitur, essentia de essentia : eo quod essentia absolute significat commune quo est, et non per modum hypostasis sive subsistentis, nec significat naturam ordinatam ad actum, sed absolute in simplicitate consistens. Et quando invenitur a Sanctis, essentia de essentia, ex causa dictum est, et sub figura locutionis quae dicitur emphasis, hoc est, expressio. Ex causa quidem, quia propter haereticos, praecipue Arianos et Nestorianos, qui dixerunt Patrem et Filium esse diversae essentiae. Et tunc Sancti occurrentes illi haeresi, in oppositum extendendo locutionem dixerunt essentiam de essentia, ut unam essentiam Patris et Filii significarent : quia sicut una est essentia in omni generatione univoca genitoris et geniti, una (dico) et communis secundum rationem et esse in una re, si tanta esset simplicitas, quod in natura illa non esset universale et particulare : ita in divinis, ubi maxima simplicitas est, ne-

cesse est unam re et numero esse essentiam genitoris et geniti, sive Patris et Filii. Et ad hoc respicientes dixerunt essentiam de essentia. Emphatice autem dico, quia sic propter expressionem aliquando dicimus et ponimus abstractum pro concreto, et in bono et in malo. In malo, sicut, II ad Thessal. ii, 3, Antichristus dicitur filius perditionis : eo quod nihil in eo apparet nisi perditio : et Judas etiam dicitur filius perditionis 1. Et dicitur adhuc diabolus 2, non quod perditio habeat filium vel diabolus, sed quod perditio et diabolus eum totum traxerunt in formam suam. In bono, sicut usitate dicimus, Rogo paternitatem tuam, vel bonitatem, vel clementiam, hoc est, rogo te patrem, bonum et clementem, quem paternitas, bonitas, et clementia, totum in formas suas traxerunt. Et in hoc Sancti, ut dicit Aristoteles in III Ethicorum, aliquid simile fecerunt his qui tortuosa lignorum dirigunt. Illi enim non tantum tortuosum lignum dirigunt ad rectum, sed incurvant ad oppositum, ut amissa curvitate indebita, per naturam in rectum redeat. Unde tales locutiones non sunt extendendae per exemplum, sed (sicut dictum est) excusandae. Unde cum dicitur essentia de essentia, sensus est, Filius qui est essentia, est de Patre qui est eadem essentia. Et sic excusatur illud dictum Augustini in libro de Fide ad Petrum : « Deus Pater qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad seipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit 3. »

Si objicitur de dicto Augustini qui dicit in libro IV de Trinitate, quod « Pater est principium totius divinitatis : non autem potest esse principium nisi generando vel spirando : et sic divinitatem vel genuit, vel spiravit 4. » Dicimus, quod loquitur contra Arianos et Nesto-

<--- Page Split --->

rianos. Ariani enim dixerunt Filium non esse in divinitate Patris, Nestoriani autem negaverunt hoc de Spiritu sancto. Volens autem Augustinus elidere hunc errorem, dixit quod est principium totius divinitatis in Filio, prout dicit Philosophus in III Physicorum, « Totum et perfectum idem dico. » Et est sensus, Pater est principium, quod divinitas perfecte sit in Filio, et quod divinitas perfecte sit in Spiritus sancto : ita quod principium sit respectu Filii per generationem, et respectu Spiritus sancti per spirationem, et non respectu essentiae vel divinitatis, a qua non distinguitur Pater. Sed divinitas in obliquo ponitur ibi, ut notetur ibi communicatio naturae divinae, in qua perfecte communicant Pater et Filius et Spiritus sanctus : quamvis enim respectu creaturarum essentia sit principium et causa agendi sicut persona, eo quod essentia divina agit et creat : tamen respectu actuum personalium non potest esse principium : unde nec generandi, nec spirandi potest esse principium. Et hujus causa est, quia generare et spirare proprietates personales dicunt ut actus : proprietates autem personales per oppositionem relationis distinguunt personas et determinant : essentia autem divina vel natura nec ad seipsam, nec ad personam aliquam distinguitur vel determinatur : et ideo talium proprietatum nullo modo potest esse causa susceptibilis. Causa autem et causatum licet dicant relationem, tamen in intellectu suo non ponunt tales proprietates : et ideo non distinguunt. Et haec eadem est causa, quod quamvis oppositio contradictionis major sit quam relationis, tamen in divinis non facit distinctionem sicut oppositio relationis. Est enim persona ens distinctum proprietate, et essentia ens non distinctum : et tamen essentia est persona, et persona essentia : et Pater est persona proprietate distincta, scilicet paternitate : et Filius persona distincta opposita proprietate, filiatione scilicet : et ideo

Pater non est Filius, nec Filius Pater. His itaque suppositis, facillimum est respondere ad objecta.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod saAd object.1. pientia dicitur de sapientia, et essentia de essentia propter indifferentiam et indistinctionem sapientiae et essentiae in Patre et Filio. Et sensus est : Filius qui est sapientia et essentia, est de Patre qui est sapientia et essentia : ita quod notio quam [importat praepositio, notat habitudinem personae ad personam, et habitudo inter nominativum et ablativum notat consubstantialitatem.

Sic etiam ad secundum respondendum Ad object.2. est : quia Filius qui est divinitas, natus est.

Ad TERTIUM jam patet solutio. In omAd object.3. nibus enim substantialibus substantiale trahitur ad personam virtute praepositionis, et habitudo ablativi ad nominativum notat consubstantialitatem, quam negabant haeretici. Consilium enim et sapientia relationem dicunt ad actum, qui personae est proprie : nomen autem substantiae ab actu substandi imponitur, quod proprie convenit hypostasi.

Ad PRIMUM quod objicitur de Hilario, Ad object.4. antiqui satis bene responderunt. Cum enim dicitur, « Nihil nisi natum habet Filius, » sensus est, nihil habet Filius nisi quod nascendo accepit : licet enim divinitas non distinguatur proprietate generationis, tamen Filius proprietate generationis distinctus, habet eam a Patre ut communem Patri et Filio, sicut dicitur, Joan. x, 29 : Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est. Ad Philip. n, 9 : Donavit illi nomen quod est super omne nomen. Glossa : « Æterna generatione dedit illi, ut verus Deus sit et nominetur. »

Ad SECUNDUM dicendum, quod natura Ad cbject.5 dicitur genita esse modo qui prius dictus est, scilicet quia per generationem Filii est accepta.

Sic etiam ad tertium dicendum : diciAd object. 6. tur enim nativitas sive natura unigenita, quia ab Unigenito accepta.

<--- Page Split --->

Ad object. 7. Ad PRIMUM quod per rationem objicitur, dicendum est, quod aliter est in humanis, et aliter in divinis. In humanis enim natura non repugnat distinctioni et divisioni : quinimo in generante et genito realiter et secundum esse distinguitur et dividitur. Quod nullo modo potest esse in divinis, propter hoc quod natura divina est in fine simplicitatis.

di : quia scilicet supposito uno non supponitur alterum : et aliquid attribuitur uni quod non attribuitur alteri : Deus enim significat aliquid indistincte, Pater autem distinctum proprietate paternitatis.

Ad ALIUD dicendum, quod cum dici- 4 tur, potentia generandi, triplex est locutio, ex hoc quod gerundivum generandi potest sumi a verbo personali activo, vel a verbo personali passivo, vel potest sumi a verbo impersonali. Si sumatur a verbo personali activo : tunc potentia generandi est potentia qua quis generat : et hoc non radicatur in natura, sed in Patre. Si autem sumatur a verbo personali passivo : tunc potentia generandi est potentia qua quis generatur : et hoc nec in Patre nec in natura radicatur, sed in Filio. Si sumatur a verbo impersonali : tunc potentia generandi est, qua potentia ab aliquo fiat generatio : et hoc solo modo radicatur in natura, quantum ad hoc, quod natura communicabilis est per generationem. Et tunc eadem potentia generandi est in Patre et in Filio. Et quod dicit Philosophus, quod « cujus est potentia, ejus est actus, » verum est de primo et secundo modo dicta potentia generandi : sed de tertio modo non est verum : quia verbum impersonale a quo sumitur, non determinat potentiam cujus sit actus, cum tamen omnis actus certe personae sit.

Ad ALIUD dicendum, quod licet in diAd 8 vinis non sit prædication per accidens, ut dictum est, tamen modus supponendi diversus est, et attribuendi et significandi. Unde cum dicitur, Pater generat : Pater est natura divina : ergo natura divina generat : incidit fallacia figuræ dictionis : mutatur enim quis in quid, ac si idem attribuatur ei quod est quid, quod attribuitur ei qui est Deus.

Ad ALIUD dicendum, quod ab insuffi- 4 10 cienti procedit : deberet enim addere, quod res nec gignens nec genita, nec spirans nec spirata, non est eadem : sed in numerum ponit cum re gignente non

<--- Page Split --->

genita, et cum re genita non gignente, et cum re spirata nec gignente nec genita. Et hoc falsum est : eadem enim est essentia cum personis. Unde in argumento incidit fallacia consequentis.

Ad hoc autem quod ulterius objicitur, satis respondet Magister in I Sententiarum, distinctione IV. Cum enim dicit, aut se Deum genuit, aut alium Deum, relativum diversitatis quod est, alium, potest esse substantivum, vel adjectivum. Si substantivum : tunc non notat diversitatem nisi inter duo supposita generantis et geniti : et tunc concedendum est, quod alium Deum, hoc est alium qui est Deus. Si autem sit adjectivum : tunc ponit formam diversitatis quam significat circa substantivum quod est Deus : et tunc locutio falsa est : quia idem Deus, neutraliter accipiendo idem, non masculine, ut dicit Augustinus, sunt Pater et Filius. Et sub hoc sensu dicit Augustinus, quod Deus Pater de se genuit alium se, hoc est, alium qui est idem sibi.

Et sic patet solutio ad totum.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS II.

Cujus personae sit generare, utrum scilicet Patris, et qualiter?

Secundo quaeritur, Cujus personae sit generare, utrum scilicet Patris, et qualiter ?

Propter quaestiones Augustini contra Felicianum, quas ponit Magister in libro I Sententiarum, distinctione VI, quae sunt istae : An Pater genuit Filium voluntate, vel necessitate ?

Et, distinctione VII : An potuerit vel voluerit gignere Filium ?

Et propter tertiam quam ponit in distinctione V : An Pater de sua substantia, vel de nihilo, vel de aliquo genuerit Filium ? Quam quaestionem Augustinus tractat in libro contra Maximinum.

Ex his quaestionibus probare volebant haeretici Patrem non gignere Filium.

QUANTUM ad primum scilicet, An Pater genuit Filium voluntate, vel necessitate ? sic objiciebant :

  1. Pater aut voluntate, aut necessitate genuit Filium. Si necessitate, necessitas cadit in Deum : quod miseria est : et hoc absurdum est, quod miseria cadat in Deum. Si autem voluntate : cum omnis voluntas praecedat volitum, voluntas Patris praeiret generationem Filii : quod esse non potest : quia secundum hoc generatio esset opus voluntatis. Sed sicut dicit Damascenus distinguens inter generationem et creationem, quod « generatio est opus naturae existens, creatio autem opus voluntatis, non naturae, » sequeretur quod Filius esset factus per creationem, sicut dixit Arius, et non esset Patri coaeternus.

  2. Adhuc, Objicitur de responso Augustini qui dicit, quod nec necessitate, nec voluntate : quia necessitas in Deo non est, et voluntas sapientiam praeire non potest : et cum Filius sit sapientia Patris et verbum, voluntas praeire generationem Filii non potest. Hoc enim falsum videtur. In omnibus enim in quibus sapientia nascitur per acquisitionem, vel considerationem, praeedit voluntas quaerendi et inveniendi, et sic voluntas praecedit sapientiam. Unde Augustinus in libro IV de Trinitate : « Partum mentis praeit quidam appetitus quaerendi et inveniendi : et sic proles nascitur, quae es mentis notitia. »

  3. Adhuc, Anselmus dicit, quod « vo-

1 Cf. Opp.B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. VI, Art. 1. Tom. XXV hujusce

<--- Page Split --->

luntas non tantum potentia est ad actum specialem, sed generalis motor omnium aliarum potentiarum ad actus suos. » Unde cum dicitur, Possum ambulare, intelligitur, si volo : possum loqui, si volo : possum intelligere, si volo. Falsum ergo est, quod voluntas sapientiam praeire non possit. Et sic videtur stare objectio haeretici, quod scilicet generatio Filii sit opus voluntatis, et non naturae.

  1. Adhuc, Objicit Arius et discipuli sui, Maximinus, et Eunomius, et Felicianus : Pater aut voluntarie genuit Filium, aut involuntarie. Si involuntarie : cum involuntarium, sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum, et Joannes Damascenus 1, et Gregorius Nyssenus in libro de Anima, non sit nisi dupliciter, scilicet per violentiam, et ignorantiam, sequeretur quod in Deum vel violentia vel ignorantia caderet, quod absurdum est. Si autem genuit voluntarie, putant sequi sui erroris propositum, quod scilicet generatio Filii opus sit voluntatis, non naturae, et quod Filius creatus sit et Patri non coaeternus.

Adhuc, idem volunt habere ex alia divisione, quaerentes scilicet, An Pater potuerit, vel voluerit gignere Filium 2 ?

  1. Si enim voluit, concludunt statim, quod Filius est opus voluntatis. Si potuit : cum omnis potentia praecedat actum, ut dicit Aristoteles in IX Metaphysicae, sive sit activa, sive passiva, dummodo potentia et actus in eodem accipiantur, concludunt iterum propositum errorem, quod scilicet Filius de potentia exivit ad actum, et sic coaeternus Patri esse non potest.

  2. Si dicatur haereticis, quod divisio non est sufficiens, probant suam intentionem per hoc quod dicitur ab Aristotele in II Physicorum, quod « omne

quod fit, aut fit a proposito, aut a natura. » Et vult, quod haec duo principia sunt agendi, et non plura. Et si fit a proposito: cum propositum, ut dicit Avicenna, et omnis potentia propositi sit ad opposita, scilicet ad agere, et ad non agere: quod autem per naturam fit, de necessitate fit: volunt propositum habere, quod aut necessitate, aut voluntate genuit Filium: et sic sequentur ea quae supra conclusa sunt.

  1. Adhuc errorem suum confirmant : quia omne quod fit, aut contingenter fit, aut ex necessitate fit. In divinis autem nihil est contingenter, et sicut habitum est, necessitas in Deum non cadit : generatio ergo Filii a Patre, nec contingener fit, nec ex necessitate : et sic generatio Filii a Patre esse non potest.

IDEM volunt habere per aliam divisionem, quaerentes, Si Filius generatur a Patre, aut de aliquo generatur, aut de nihilo 3 ?

Si de nihilo : tunc Filius de nihilo factus est, et creatura est : et sic habetur propositum. Si de aliquo : aut de materia, aut de substantia generantis. Si de materia : tunc sequitur, quod de materia factus est Filius, et sic iterum creatus est, et non genitus a Patre.

Si autem dicatur natus de substantia Patris, quaerunt dividentes, utrum de tota substantia, vel de parte. Si de tota : tunc nihil substantialium est in Patre quod non sit in Filio : et hoc falsum est, ut dicunt : quia sic dicitur, Joan. xiv, 28 : Pater major me est : quod non posset dici, nisi aliquid esset in Patre, quod non esset in Filio.

Adhuc, Hoc esset contra habitudinem praepositionis de, quae participationem notat. Si autem est de parte : tunc substantia Patris patibilis est : et tunc non

<--- Page Split --->

est summæ simplicitatis, et non ejusdem substantiæ sunt Pater et Filius.

Propter hæc et similia sophismata dixit Arius, sicut in libro Arii legitur, quem ipse ad confirmationem erroris sui scripsit, quod Filius est creatura et opus voluntatis sicut cætera creata : sed est creatura in qua est virtus, verbum, et sapientia primæ causæ. Dicit enim, sicut ego ipse in libro Arii legi, quod Filius est intellectus sive intelligentia ante mundum creata, et ante omnem ordinem intelligentiarum, quae ordinibus ecclesibus mobilibus sunt attributæ : in quem intellectum sive intelligentiam influxit Deus mentale verbum, quod est forma, et virtus, et sapientia, et ars omnium creatorum. Et hoc dixit esse quod dicitur, Joan. i, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Et hoc est quod dicitur, Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Et dixit, quod ideo dicitur Filius, quia in similitudine formæ et speciei est divinæ, per potentiam inclinationis ad corpus a simplicitate et forma Dei non dissimilis.

Et in libro illo omnes rationes quae inductæ sunt, inveni conscriptas.

Solutio. Ad hoc quod objiciunt hæretici, non est difficile solvere.

Ad hoc enim quod prima quaestione quaerunt, Utrum Pater voluntate vel necessitate genuerit Filium ? satis responderunt antiqui, Magister scilicet in Sententiis, Praepositivus, et Gulielmus de Altisiodoro, distinguentes voluntatem, et distinguentes necessitatem, quod scilicet est voluntas praecedens, et est voluntas concomitans. Voluntate praecedente non genuit Pater Filium : quia sic sequeretur, quod esset opus voluntatis. Voluntas autem concomitans duplex est, scilicet concomitans actum interiorem substantialem et naturalem, qui involuntarius esse non potest in Deo, et actum exteriorem, qui concomitatur actum crea-

tionis, qui in diversitate essentiae est, et terminatur ad opus creatum. Voluntate igitur concomitante actum interiorem generationis in eadem substantia genuit Pater Filium, sed non voluntate concomitante actum exteriorem qui est in diversitate essentiae. Et ex hoc non sequitur, quod Filius sit opus voluntatis, sed opus naturae quod concomitatur voluntas.

Similiter distinguebant necessitatem, quae multiplex est, secundum omne genus causæ. Est enim necessitas coactionis, secundum causam efficientem. Et est necessitas obligationis, secundum causam materialem, secundum quod dicit Philosophus in IV de Cælo et Mundo, quod « id in quo vincit terra, de necessitate descendit a tribus elementis, igne scilicet, aere, et aqua. » Et est necessitas inevitabilitatis dicta, secundum causam formalem, sicut necesse est lucem illuminare, et intellectum intelligere. Et has tres necessitates in Deum, qui summe liber est et libera causa omnium operum suorum, impossibile est cadere. Ex prima enim necessitate sequeretur, quod cogi posset : ex secunda, quod obligatus esset : ex tertia, quod coarctatus ad unum : quæ omnia præjudicium facerent summæ libertati. Dicitur quarto modo necessitas secundum causam finalem, quam Boetius vocat necessitatem suppositionis, secundum quam dicimus, si fæmina honesta esse debeat, necesse est castam esse : et secundum quam dicitur, Luc. x, 42 : Unum est necessarium : et, Joan. ix, 4 : Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est. Et hoc modo dicimus, quod Pater necessitate genuit Filium : quia si summum bonum esse debeat, necesse est quod summa et perfecta diffusione seipsum diffundat et communicet. Summa autem diffusio est per generationem : quia nisi sic se diffunderet, deficeret a ratione summi boni, et sic esset mutabilis. Unde hæc etiam necessitas dicitur necessitas immutabilitatis ad finem.

<--- Page Split --->

Similiter distinxerunt potentiam in eodem acceptam cum actu, scilicet in potentiam praecedentem, et in potentiam concomitantem. Et cum dicitur, quod Deus potuit generare Filium, conceditur hoc de potentia concomitante : et ex hoc non sequitur, quod Filius sit potentiae Filius, et quod generatio opus sit potentiae praeuntis, sed quod sit opus naturae quod concomitatur potentia. Ex hoc etiam non sequitur, quod Deus sit impotens si non habet potentiam actum praeeuntem.

Per hoc patet solutio ad omnia quae inducunt haeretici ad primas duas quaestiones confirmandas.

Ad id quod quaerunt, An Deus Pater Filium de aliquo, vel nihilo genuerit ?

Respondendum est per Hilarium in libro XII de Trinitate, ubi sic dicit : « Unigenitus Deus cum natus sit, Patrem testatur auctorem : cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo : et cum ante tempus natus est, omnem sensum praevenit nascendo. » Distinguendum ergo, quod propositio de, vel ex, cum dicitur, hoc est ex nihilo, triplicem notat habitudinem, scilicet originis secundum quod initiata est res illa post nihil, sicut dicit Philosophus : Ex his sive ludis olympia, hoc est, post hos ludos sunt olympia. Et sic notat habitudinem nullius ex quo fiat praesuppositi. Et hoc secundum Philosophos dicitur creatum, secundum quod ens dicitur creatum primum. Aliquando notat habitudinem negationis principii materialis tantum, sicut animam et Angelum dicimus facta ex nihilo. Nullo istorum modorum vel Pater vel Filius vel Spiritus sanctus est ex nihilo. Non enim sunt post nihil, nec sunt creata prima, nec per abnegationem principii materialis hoc modo sicut anima et Angelus dicuntur esse ex nihilo : quia quod hoc modo ex nihilo est, initium habet esse et durationis.

Similiter cum dicitur hoc esse de aliquo, praepositio de in triplici est habitudine, scilicet originis tantum : et sic Filius et Spiritus sanctus sunt de aliquo, et Pater non de aliquo. Sed ex hoc non sequitur, quod Pater sit ex nihilo propter habitudinem ordinis quae remanet in praepositione, cum dicitur, hoc est ex nihilo, hoc est, post nihil.

Notat etiam habitudinem causae materialis, sicut cum dicitur cultellus de ferro. Et tunc aliquando est partitiva praepositio, et aliquando notat indistinctionem substantiae materialis in materiato. Et nullo istorum modorum dici potest, quod Pater vel Filius vel Spiritus sanctus sint de aliquo.

Aliquando simplicem notat habitudinem substantiae ad habens substantiam illam. Et sic dicitur Filius de substantia Patris, et Spiritus sanctus de substantia Patris et Filii, secundum quod diximus, quod habitudo originis quae est in praepositione de, notat habitudinem personae ad personam : et habitudo obliqui ad rectum, cum dicitur Filius esse substantia de substantia, vel Filii substantia de substantia Patris, non notat nisi indistinctam coessentialitatem. Et sic dicimus Filium esse de tota substantia Patris, et non de Patre, hoc est, totam habere Patris substantiam, et Spiritum sanctum de tota substantia Patris et Filii.

Et quod Filius dicit : Pater major me est 1, secundum Augustinum et Hilarium non refertur nisi ad auctoritatem principii quae est in Patre, et non ad substantiae particularitatem. Unde non sequitur, si Pater major est, quod Filius minor sit : quia generatio et etiam processio naturae ponunt aequalitatem in eo a quo procedunt Filius et Spiritus sanctus, et in eis qui procedunt. Natura enim cum simplicissima sit, quando communicatur per actum substantialis processionis, necesse est, quod tota communicetur. Unde per majoritatem illam non notatur nisi au-

<--- Page Split --->

etoritas quae est in Patre, qui est principium non de principio : quae in Filio esse non potest, cum sit principium de principio : nec in Spiritu sancto esse potest, cum sit principium de utroque principio. Minor tamen non potest esse Filius vel Spiritus sanctus : quia generatio et processio non sunt productiones, quibus quis ex se proferat minus, sed aquale per omnia, sicut probatur verbis Augustini in libro XIV de Trinitate 1, quae ponit Magister in I Sententiarum, distinct. III, ubi loquitur de aequalitate mentis et intellectus et voluntatis, ex quibus vult probare coessentialitatem Trinitatis et aequalitatem.

Et per hoc patet solutio ad totum hoc quod adducunt ad tertiam quaestionem pro sui erroris confirmatione.

MEMBRUM IV.

Utrum uni vel pluribus personis in divinis conveniat generare ? et, Utrum semper, vel aliquando ?

Quarto quaeritur, Si personae convenit generare, cui personae conveniat, utrum uni, vel pluribus, et utrum semper, vel aliquando ?

Et hoc est quaerere, Utrum necesse sit generationem divinam inquietam esse et infinitam per successionem.

Quam quaestionem tractat Augustinus in libro contra Eunomium haereticum, et Magister tangit eam in libro I Sententiarum, distinct. VII.

Et iterum, Utrum generatio divina continue fiat secundum omne tempus, vel et facta sit aliquando, et aliquando futura, vel praesens ?

Ad PRIMAM partem quaestionis 4 obijicitur sic :

  1. Nulla potentia est in Patre, quae non sit in Filio : potentia generandi est in Patre : ergo potentia generandi est etiam in Filio : ergo "sicut" Pater potest generare, ita etiam et Filius. Sed dicit Philosophus in IX primae philosophiae, quod in rebus perpetuis sive aeternis idem est esse et posse : si ergo Filius habet potentiam generandi, generat Filium, et ille Filius alium, et sic in infinitum per successionem, et ita non finitur generatio.

  2. Adhuc, Generatio humana 'exemplata est a divina : generatio autem humana non stat in filio, quinimo filius generat sicut et pater : Filius ergo in divinis generabit Filium, et ille alium, et non stabit generatio per successionem, sicut quidam poetarum videntur dicere.

In CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Si Filius generabit filium alium, ille erit nepos primi Patris : non ergo conjungetur avo nisi per filium : et sic per medium : et tamen erit persona divina : non ergo summa germanitas et propinquitas est inter personas divinas : quod est inconveniens.

  2. Adhuc, Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti contra Graecos, volens probare Spiritum sanctum procedere a Filio sicut a Patre, supponit illud Boelti in libro de Trinitate, quod « sola oppositio relationis distinguit Trinitatem : et ubi non est oppositio relationis, manet unitas et identitas. » Spiritus autem sanctus per hoc quod procedit a Patre, relative non opponitur Filio. Ergo cum Filio manet unus et idem, nisi etiam a Filio procedere dicatur, ut relativam ad ipsum habeat oppositionem.

  3. A simili arguitur sic : Nepos per

4 S. AUGUSTINUS, Lib. XIV de Trinitate, cap. 8.

2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Senten-

tiarum, Dist. VII, Art. 5 et 10. Tom. XXV hujusce novae editionis.

<--- Page Split --->

hoc quod generatur a Filio, relativam oppositionem nec ad Patrem habet, nec ad Spiritum sanctum : a neutro ergo distinguitur in persona : unus ergo erit et idem cum Patre et Spiritu sancto : quod absurdum valde est et omni intellectui contrarium : sic ergo Filius generando Filium, generaret Patrem et Spiritum sanctum.

  1. Adhuc, Si Filius generaret filium, ille filius proprietate filiationis erit filius, et persona divina : et similiter primus filius proprietate filiationis erit filius et persona divina : quaero, secundum quid differant iste filiationes ? Constat, quod non differunt per materiam in qua individuentur : quia materia in divinis nec esse potest, nec est : Nec differunt per essentiam : quia proprietas in divinis ab essentia nullam facit distinctionem. Nec formaliter differunt : quia unius speciei sunt, et definitionis, et forma, sicut omnis albedo cum omni albedine. Ergo eaedem sunt filiationes istae : quia dicit Philosophus in VII Topicorum, quod « eadem sunt,in quibus non est differentia : » sed eaedem proprietates personales easdem constituunt personas : ergo primus filius cum secundo erit una persona et eadem erit per eamdem rationem : et si in infinitum multiplicentur, idem sequetur : et sic sequitur, quod idem generat seipsum : quod dicit Richardus esse contra omnem intellectum, quod scilicet ille de quo aliquis est, sit ille qui est de ipso, vel sit ab eo qui est de ipso.

noster est sapientia Dei : sapientia vero est splendor æternaœ lucis 2. » Ad Hebr. 1, 3 : Qui cum sit splendor gloria: Splendor autem non semel nascitur, et desinit : sed quoties ortum fuerit lumen ex quo splendor oritur, toties etiam oritur splendor claritatis. Unde ait in libro Proverbiorum, viii, 25 : Ante omnes colles generat me Dominus : non, ut quidam male legunt, generavit me 3. Ex his verbis accipitur, quod continue per temporis successionem generetur Filius : et sic infinita et inquieta sit ejus generatio.

In contrarium hujus est.

  1. Quod dicit Gregorius in Moralibus, super Job sic dicens : « Dominus Jesus in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est : vel potius quia nec cœpit nasci, nec desiit, dicamus verius, semper natus : non autem possumus dicere, semper nascitur, ne imperfectum esse videatur. At vero ut æternus designari valeat et perfectus, et semper dicamus, et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad æternitatem 4. »

  2. Ad idem, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum de semper nato disserens sic ait : « Melior est semper natus, quam qui semper nascitur : quia qui semper nascitur, nondum est natus : et numquam natus est, vel natus erit si semper nascitur. Aliud enim est nasci, aliud natum esse. Ac per hoc numquam Filius est, si numquam natus est. Filius autem est, quia natus : et semper Filius : semper igitur natus. »

Ad in quod secundo quæritur 1, sic proceditur :

Videtur enim, quod Filius non semel, sed continue nascitur de Patre : et sic generatio ejus sit inquieta et infinita. Origenes super Jeremiam : « Salvator

SOLUTIO. Ad primam quaestionem di- 5n cendum, quod sicut probant rationes inductæ, Filius non generat alium filium : et secundum quod dicit Anselmus, quod

<--- Page Split --->

omne inconveniens Deo impossibile est : impossibile est ergo Filium generare alium filium.

AD PRIMMU autem quod objicitur contra hoc, dicendum quod quaecumque potentia est in Patre, est in Filio, sed non ad idem, nisi in genere : et potentia generandi, secundum quod gerundivum sumitur a verbo impersonali, eadem est in Patre et in Filio. Sed in Patre est ad hoc quod generet, in Filio autem ad hoc quod generetur. Et haec solutio est Magistri in primo Sententiarum, distinct. VII, et ratio solutionis.

Innuit tamen etiam aliam solutionem. Cum enim dico, potentia generandi, duo dico, scilicet potentiam, et hoc naturae est : et generandi, quod secundum Donatum verbum est, quia actionem significat et agere : secundum Priscianum autem nomen verbale : et sic iterum refertur ad actionem et ad agere : et hoc est notionis sive proprietatis. Unde quod naturae est, scilicet potentia, unum est in Patre et Filio : sed quod notionis sive proprietatis est, est in Patre et Filio diversum : Patri enim proprium est ut generet, Filio autem ut generetur.

AD ALIUD dicendum, quod in generatione hominis vel animalium, potentia generandi a patre transfunditur in filium hac de causa : quia in tali generatione pater imperfectum esse largitur filio per generationem : quod quia per se imperfectum est, et deficit in seipso, non in uno et simul possidens se totum, oportet quod apprehendat et teneat se per successionem in esse divino, quod desiderare omni naturae est inditum. Secus autem est in divinis, ubi Pater perfectum esse largitur Filio, quod se totum in uno possidet et simul : et ideo successio esset ibi inconveniens. Nec generatio humana exemplificare potest generationem divinam in omnibus : sed in hoc exemplificat, quod ex potentia naturali est, et in simile speciei et forma.

dum, quod Sancti non intendunt dicere, quod generatio divina temporibus vel differentiis temporum subjaceat, sed quod aeterna sit, et nulli desit differentiae temporis, ut dicit Hieronymus. Unde proprie loquendo verba motus temporales significantia, ad esse resolvenda sunt : quia in differentiis temporum secundum esse duo invenimus perfecta, praeteritum scilicet, et praesens : praeteritum enim necesse est esse, praesens autem non totum. Est autem cavendum, quia duplex est praesens, scilicet impartibile, et partibile. Impartibile totum simul est, de quo dicit Aristoteles in III Physicorum, quod de tempore non est accipere nisi nunc temporis : et hoc est substantia temporis. Et aliud praesens de quo dicit Priscianus, cujus pars praeteriit, pars in instanti est, et pars futura : et hoc est accidens verbo quod agere et pati significat : quia probat Aristoteles in VI Physicorum, quod quidquid movetur, movebatur, et movebitur. Et sic est de omnibus successivis passionibus et actionibus. Unde nihil talium est, nisi dum fit : et dum fit, est imperfectum. Et hoc praesens a divina generatione intendunt excludere Gregorius et Augustinus. Unde Gregorius : « Non dicamus, semper nascitur, ne imperfectum esse credatur. » Et Augustinus : « Quod semper nascitur, numquam natum est. » Praesens autem impartibile quod totum est simul, intendit adstruere Origines de divina generatione : et ideo dicit : « Non semel oritur et desinit, » intendens, quod in ortu continue est.

Similiter loquentes de praeterito, non accipiunt praeteritum in hoc quod praeteriit, quia in hoc non est : sed accipiunt praeteritum in hoc quod perfectum, quia in hoc ex praeteritione sua non praeteriit,ut dicitur in Sex principiis, sed in necessitate manet et stat. Et hoc innuit Gregorius dicens : « Et semper dicamus, et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad aeternitatem. »

<--- Page Split --->

Futurum autem quia totum in potentia est, ad generationem divinam referri non potest, nisi per abnegationem oppositi, ut dicit Augustinus, quod « erit, quia numquam deerit 1. »

Propria enim verba de tam excellenti re habere non possumus, ut dicit Gregorius : sed ut possumus balbutiendo potius quam loquendo divina resonamus.

Et Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Cum ad divina venimus, perfectam invenimus irrationabilitatem 2. » Et Ambrosius : « Ego non possum scire generationis secretum : silet vox non mea tantum, sed etiam Angelorum. » Unde, Isa. lii, 8 : Generationem ejus quis enarrabit ?

Et per hoc patet solutio ad totum.

QUÆSTIO XXXI.

De processione æterna Spiritus sancti.

Deinde quaeritur de processione Spiritus sancti.

Et quia duæ sunt processiones ejus, una scilicet æterna, et altera temporalis : primo de æterna, secundo de temporali quaerendum est.

De æterna quatuor inquirenda sunt.

Primo, An procedat a Patre et Filio Spiritus sanctus ?

Et secundo, Qualiter procedat ?

. Et tertio, A quo procedat, sive a quibus, utrum simul procedat a Patre et Filio ?

Et quarto, Cujus sit proprium procedere ?

MEMBRUM I.

Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio s ?

tas ponit Richardus in libro de Trinitale, quæ omnes sumuntur ex ratione summi boni, cujus est optima adducere.

  1. Et prima quidem est : quia sicut summo bono deesse non potest diffusio naturae per generationem, ita dulcedini summi boni deesse non potest diffusio boni per voluntatem : quia aliter non esset in eo summa delectatio. Intima autem et dulcissima diffusio per amorem est. Amor ergo diffunditur a summo bono. Sed regulariter est verum, quod procedens a Deo, manens in Deo Deus est. Et per hoc quod est ab alio, existendi modum habet proprium quo distinguitur ab eo a quo est. Ergo amor ille sic procedens et Deus est, et persona personali proprietate distincta' ab eo a quo est : ergo persona divina est, et sic Spiritus sanctus procedit, et processio sua est.

Ad PRIMUM rationes convenientiae mul-

  1. Adhuc, Omne bonum in Deo, in summo est, quando in summa diffusione

<--- Page Split --->

est. Summa autem diffusio est, quod ex se per generationem producat æqualem sibi : quia diffundere se, definitivum est boni, et essentialis actus ejus. Ergo etiam ex parte voluntatis summum bonum summo affectu et optimo erit diffusivum sui, et productivum sibi æqualis : quia aliter non esset summum. Product ergo amorem, qui ex hoc quod est ab alio, proprium habebit existentiæ modum : per hoc autem quod in Deo est, et ei a quo producitur, æqualis, oportet quod Deus sit : et per hoc quod non per generationem producitur, sed per voluntatis affectum, oportet quod non Filius sit. Talis igitur amor sic procedens ab amante, et distinctus est personali proprietate, et Deus est, et Pater non est, neque Filius, sed utrique æqualis : et talem processionem vocamus processionem Spiritus sancti.

  1. Adhuc, Constat, quod summum bonum summe largum est : sive (ut proprie loquamur) magnificum. Dicit autem Philosophus in IV Ethicorum, quod largi et magnifici est in amore et delec tatione dare. Oportet ergo, quod ante omne donum quod dat, amor et delec tatio procedant ab ipso : quia aliter non esset commendabilis largitas et magnificentia ejus, nec essent secundum optimum bonum. Ergo a summe largo et magnifico ante donum ejus procedit amor et delectatio. Unde etiam Augustinus dicit, quod amor est donum, in quo omnia alia dona donantur. Et inde arguatur ut prius, scilicet quia procedit ab alio, singularem habet existentiæ modum : et quia amanti intrinsecus est, necesse est esse Deum : quia nihil est in Deo nisi Deus : et quia summus est, de necessitate ei a quo est, æqualis est.

  2. Adhuc, Dicit Richardus : « A summo bono summa et perfecta charitas deesse non potest. » Summa autem charitas non est ubi privatus amor. Oportet ergo ad hoc quod perfecta sit charitas, ut in dilecto velit habere condilectorem. Aut igitur potuit habere et voluit talem

condilectorem, et sic profecto habuit. Aut voluit, sed non potuit : et sic impotens esset summum bonum. Aut potuit, sed non voluit : et sic sequeretur, quod esset invidum. Impotentia autem et invidia longe a summo bono relegata sunt, ut dicit Plato. Cum igitur Pater diligat Filium, et Filius Patrem, uterque, ut perfecta sit sua charitas, in dilecto vult habere condilectorem, qui tantum diligat eumdem, quantum ipse diligit : quia sic et non aliter perfecta charitas erit. Et sic tres sunt, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, unus scilicet diligens eum qui ab ipso est, et alter diligens eum a quo ipse est, et ipsa dilectio, quæ persona est propter existendi modum proprium : et Deus est, eo quod divinitati intrinseca est.

  1. Adhuc, Aristoteles in IX Ethicorum consummationem sive perfectionem dilectionis ponit in tribus. Quod autem perfectionis amicitiæ est, summo bono attribuendum est. Maxime ergo amicitia boni summi in tribus est, in uno scilicet qui dilectionis principium est, in alio qui dilectionem rependit diligenti, et in tertio qui vinculum et nexus est utriusque.

  2. Adhuc, Duæ diffusiones boni inveniuntur in natura rationali, naturae scilicet per generationem, et amicitiæ per voluntatem. Quarum altera, ut in VIII Ethicorum dicit Aristoteles, scilicet amicitia, tam utilis et tam dulcis est, quod maxime necessaria est in vita. Sine amicis enim nullus utique eligeret vivere habens reliqua bona omnia. Utraque ergo istarum a summo bono exemplata est, et naturae rationali indita : ergo in summo bono talis amicitiæ diffusio est, et summi boni summa amicitia est : et hæc est inter tres, ut dictum est : ergo in divinis præter Patrem qui ingenitus est, et Filium qui genitus est, est alia processio ejus qui est tertius et duorum nexus.

  3. Adhuc, Objicit Richardus, quod dilectione nihil dulcius est. Et hoc idem

<--- Page Split --->

dicit Augustinus in libro Confessionum : « Nihil dulcius quam amare et amari. » Dulcedinis autem charitatis, est velle habere condiligentem in amato : et infirmitatis est et amaritudinis, in amato non posse pati condilectorem. Quod autem optimum est, Deo attribuendum est. Summae ergo charitati attribuendum est, quod sit inter tres, scilicet inter diligentem, et dilectum, et condilectorem.

Ex omnibus his rationibus convenientiae probatur, quod Spiritus sanctus procedit in divinis, et est persona distincta.

In contraRum autem hujus est, quod 1. Iste rationes non videntur de necessitate concludere. Quia si dicatur summi boni esse diffundere seipsum : tunc videtur, quod quanto in plures se diffundit, tanto major est diffusio et nobilior : et sic diffusio illa non staret tribus.

  1. Adhuc, Cum constet Spiritum sanctum esse summum bonum, videretur secundum istas rationes, quod et ipse deberet se diffundere in alium, et ille in alium, et sic in infinitum multiplicarentur personae.

  2. Adhuc, Quod dicitur charitas esse amor communis, falsum videtur esse. Cum enim dicat, Maith. xxi, 39 : Diliges proximum tuum sicut teipsum, dicit Glossa, quod « datur nobis principalitas, ut nosipsos plus diligamus : » videtur quod aliquis seipsum diligit charitate : et sic charitas est in uno solo.

  3. Adhuc, Si divina essentia intelligatur absque personis, adhuc diliget seipsam charitate, et summe et summa charitate diliget seipsam : et sic summa charitas non exigit pluralitatem personarum.

SOLUTIO. Rationes præcipue quibus probatur Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere, sumuntur ex verbis Dionysii in libro de Divinis nominibus 1, ubi dicit, quod etiam in Deo exstasim

facit divinus amor, non sienes ipsum sine germine esse. Si enim non sinit eum sine germine esse, consequens est ut non sinat ipsum esse sine germine perfecto : germen autem perfectum non est, quod non procedit ad æquale genuranti in substantia et virtute sive potæstate.Et si facit hoc amor in germine naturae, consequens est, ut etiam faciat hoc in germine voluntatis sive actus. Et ideo dicitur, quod Filius et Spiritus sanc tus ex Patre sunt sicut divini flores et divina germina. Hoc etiam consonat verbis Augustini in libro XV de Trinitate, quia in imagine similitudinis mens gignendo notitiam sui, quæ est sicut verbum intrinsecum, statim in ipsum verbum diffundit amorem tantum quanta est mens et quanta est notitia : et quod est in imagine, necesse est quod sit in primo exemplari, quod Joannes Damascenus vocat prototypum. Et ideo necesse est in divinis procedere Spiritum sanctum, sicut generari Filium.

Præterea, Supra de summo bono inquirentes, ex rationibus Richardi ostendimus, quod ex convenientibus summo bono est, quod admittat personarum pluralitatem. Et ideo concedimus, quod Spiritus sanctus procedit sicut Filius in divinis : quod et hoc convenientissimum est : et secundum hoc quod dicit Anselmus, quod « quod conveniens Deo necessarium est, etiam necessarium potest dici. »

Unde rationes ad hoc inductæ procedunt.

Ad PRIMUM ergo quod contra hoc est, Adtoi, dicendum quod diffusio in multa, propter naturae est imperfectionem : sed diffusio in tot quot exigit ordo naturae, quo alter est ex altero, non quo alter est prior altero, est naturae perfectæ. Et hic ordo ulterius non potest multiplicari formaliter nisi in tres, quorum unus sit non ab alio per abnegationem principii, alius qui ab alio a quo alius, ac alius

<--- Page Split --->

qui ab alio a quo nullus. Cum enim principium sit secundum completam rationem principii quod non ab alio, quod ab alio a quo alius, et quod ab alio a quo nullus. Non potest multiplicari ultra tres : ut secundum completam rationem sit in uno Patre, secundum diminutam autem sit in duobus : et secundum quod deficit ab eo quod est non esse ab alio, est in Filio : secundum autem quod deficit ab eo quod est alium esse ab ipso, est in Spiritu sancto. Nec sunt plures differentiae positae in ratione principii : et ideo pluribus modis non potest multiplicari formali multiplicatione. Hoc autem dictum est de principio quo persona dicitur esse principiata a persona, non de principio quo tota Trinitas principium est creaturarum.

Si quis autem dicat, quod posset multicipari materialiter. Jam dictum est, quod materialis multiplicatio non est nisi naturae deficientis, et ideo perfectissimae naturae non convenit.

et.2. Ad aliud dicendum, quod ex modo existendi proprio Spiritus sanctus non potest diffundere alium a se : est enim in termino ordinis sui secundum suum proprium existendi modum, qui est esse ab aliis a quo nullus.

et.3. Ad aliud dicendum, quod nemo diligit seipsum solum nobilissimo modo dilectionis : possidet enim privatim quod jucundius aliorum societate possidetur.

et 4. Eodem modo respondendum est ad sequens. Si enim divina essentia sine personis intelligeretur, non jucundissime suo bono frueretur per se solitaria.

MEMBRUM II.

Qualiter Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio 1 ?

SECUNDO quaeritur, Qualiter procedat? Videtur autem, quod procedat per generationem : quia

  1. In inferioribus persona non procedit a persona nisi per generationem. Dicit autem Augustinus in libro I de Trinitate, quod « haeresis est credere de Deo, cujus exemplum in nulla natura invenitur. » In nulla autem natura invenitur, quod persona procedat a persona nisi per generationem : ergo hoc de Deo non est credendum.

  2. Adhuc, Definitio generati est, quod productum sit in similitudine speciei et forma et substantiae : Spiritus sanctus producitur in similitudine speciei et formae substantiae et naturae : ergo videtur, quod per generationem producitur.

  3. Adhuc, In nulla natura est, quod si duo per omnia similes producuntur ab uno, quod unus uno modo producatur, et alius alio modo : Filius et Spiritus sanctus per omnia sunt similes in substantia et natura : ergo videtur, quod per unum modum procedunt a Patre.

  4. Adhuc, Queratur causa, quare Spiritus sanctus non dicatur esse genitus ? Si dicitur, quod per hoc, quod a Filio procedit, et Filius simiiior est Patri quam Spiritus sanctus a quo non procedit aliquis. Contra : Non oportet, quod genitus similis sit generanti, nisi in naturalibus et quaecumque naturam consequuntur, et non in existentiae modo : quia hoc est impossibile : numquam enim unum existentiae modum habent genitus

<--- Page Split --->

et generans. Videtur ergo, quod hoc non impediat, quin Spiritus sanctus possit dici genitus : quod enim dicitur, a quo nullus, ad modum existendi pertinet, et non ad naturam secundum intelligentiae rationem.

  1. Adhuc ulterius quaeritur, Cum communiter dicatur, quod Spiritus sanctus spirando procedat, et non generando, quid sit hoc dictum?

Videtur enim, quod talis processio non sit constitutiva personæ in esse personæ, sed potius productiva ejus quod est in persona una in personam aliam, sicut amoris, vel affectus, vel alicujus hujusmodi.

  1. Adhuc, Si propter hoc dicatur spirando procedere, quia per modum amoris procedit, videtur non esse conveniens : dicit enim Augustinus : « Nescio quare sicut sapientia dicitur Pater, sapientia Filius, sapientia Spiritus sanctus, et simul omnes non tres sapientiae, sed una sapientia : ita non dicitur, charitas Pater, charitas Filius, charitas Spiritus sanctus, et simul omnes non tres charitates, sed una charitas. » Non ergo proprium est Spiritus sancti per modum charitatis procedere : quia charitas communis est toti Trinitati.

  2. Adhuc, Si alicui personæ appropriatur charitas sive amor, illi appropriabitur cujus est amor magis gratuitus : sed dicit Richards, quod « in Patre est amor gratuitus, in Filio autem amor debitus, in Spiritu sancto amor ex gratuito et debito permixtus : » maxime ergo appropriatur Patri, et minus Filio, et minime Spiritui sancto : existendi ergo modus per modum amoris non videtur convenire Spiritui sancto.

Si dicatur, quod ideo dicitur Spiritus, quia spirando datur ut primum donum a quo omnia generantur. Non videtur esse verum, nec proprium : quia sapientia primum donum est quod in spirando datur. Job, xxxii, 8 : Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Spirando ergo magis datur intelligentia vel sapien-

tia, quam amor : et sic nullo modo vi detur convenire Spiritui sancto primi. etiamsi dicatur amor.

  1. Adhuc, Si trinitatem imaginis re feramus ad Trinitatem increatam : tum primum quod spirat mens, est notitia : et in illam secundo spirat amorem : et sic videtur, quod spirari magis conveniat Filio, quam Spiritui sancto.

  2. Adhuc, Si secundum Philosophos, Platonicos scilicet, generationem Filii sumamus a generatione verbi intellectus universaliter agentis, formantis in se similitudinem suæ speciei, spiritus processionem accipiemus a spiritu vehente verbum in omnia quæ per verbum fiunt, sicut per artem operativam : sic Spiritus sanctus non procedit per modum amoris, sed per modum vectoris formæ verbi et virtutis : et sic non est ratio quare Spiritus sanctus dicatur per modum amoris procedere.

  3. Adhuc, Spiritus sanctus ab Augustino in libro VI de Trinitate dicitur unitas Patris et Filii, sive communio consubstantialis et coaeterna, sive nexus. Videtur ergo procedere ut communio, sive unio, sive nexus. Et sic videtur multos habere existendi modos : et cum per existendi modum multiplicentur personæ, videntur esse multi Spiritus sanctus : quod non est verum.

In contrarium hujus est, quod

  1. Pater et Filius seipsis natura una uniuntur : videtur ergo, quod unio eorum non sit Spiritus sanctus, vel nexus.

  2. Adhuc, Nexus vel vinculum semper in ratione medii est : jam autem habitum est, quod ordine naturae quo alter est ex altero, Spiritus sanctus extremum est, et Filius medium : procedere ergo per modum nexus et vinculi magis convenit Filio quam Spiritui sancto.

SOLUTIO. Dicendum est, quod procul subito et Spiritus sanctus procedit per modum vectoris verbi, et per modum amoris, et per modum doni, et per modum nexus sive vinculi a Patre et Filio :

<--- Page Split --->

quæ in principio hujus solutionis dicta sunt : et quod talis modus constitutivus est personæ, hoc est naturæ quæ est in fine simplicitatis : quia negari non potest, quin procedens existentiae suæ proprio modo distinguatur ab eo a quo procedit : et propter simplicitatem negari non potest, quin sit in eadem natura cum ipso.

Ad 16. Ad 19 quod quæritur de amore, antiqui responderunt satis convenienter, distinguentes duplicem amorem, fruitionis scilicet, et amicitiæ. Fruitionis amor in gustu proprii boni est, qui nec tendit in alterum procedendo, nec citat nec multiplicat spiritum, sed delectatione diffunditur in gustu boni. Amor autem amicitiae semper procedit in alterum, et per modum processionis suæ, proprium et singularem accipit existentiae modum. Et a similitudine illius processio amoris dicitur processio Spiritus sancti. Ad similitudinem amoris fruitionis in divinis, dicitur amor essentialiter, et convenit toti Trinitati. Ad similitudinem amoris amicitiæ, dicitur amor notionaliter, et convenit soli Spiritui sancto.

Ad 7. Ad ALIUD dicendum, quod diversis conditionibus nihil prohibet charitatem sive amorem diversis appropriari personis : sicut ex hoc quod gratuitus est, appropriatur Patri : ex hoc quod debitus est, appropriatur Filio : ex hoc quod mixtus, Spiritui sancto, ut dicit Richardus. Sed si attendatur modus existentiae, per processionem notionalis erit amor et proprius Spiritui sancto, ut patet per antedictum.

Ad 8. Ad ALIUD dicendum, quod licet spirando notitia procedat a mente, tamen amor faciens est primam spirationem, et procedens amor amicitiae secundum ordinem naturæ quo alter sit ex altero, spirando procedit amor jam generata notitia, qua per exstasim amoris diligens ponatur in dilecto. Notitia enim non dicit processum, sed vel motum ad noscentem, vel conversionem noscentis super notum : quorum neutrum dicit exi-

stentiae modum vel processionem. Et iste est etiam intellectus Trinitatis increatæ : quia modum Trinitatis increata accipimus ex modo trinitatis creatæ in mente.

Ad ALIUD dicendum, quod procul dubio quidam Philosophorum sic acceperunt spiritum. Distinxerunt enim duplicem spiritum, corporeum scilicet, et incorporeum. Corporeum, qui movetur ad modum luminum in mundo, sicut dicit Constabenluce, quem quidam Constabulum vocant, in libro de Differentia spiritus et animæ. Incorporeum autem dixerunt esse intellectualem voluntatem, sive amorem puræ bonitatis et primæ producendi bona, ducendo formas archetypi in operata quæ per inielectum agentem fiunt. Et hoc vocat exstasim amoris beatus Dionysius, qui non sinit summum bonum sine germine esse. Unde patet, quod etiam secundum illos spiritus procedit per modum amoris. Amor enim intimus et simplicissimus et primus spiritus est intellectualis naturæ, qui procedit ab ipsa, et modo processionis proprio singularem accipit existentiae modum, ac per hoc accipit esse personale.

Ad ALIUD dicendum, quod Spiritus sanctus, sicut dictum est, propter hoc quod amor est, ex conditionibus amoris multa habet sibi appropriabilia, sicut quod nexus est et vinculum amantium, et unio consensus amantis et amati, et quia complacent sibi in seipsis, et dilectio est in complacito.Est etiam dilectio utriusque. Tamen licet haec habeat causaliter, ex his non accipit proprietatem personalem, sed tantum ex modo excessionis, quo scilicet procedit ex alio in alium, hoc est, a Patre in Filium, et a Filio in Patrem essentialis amoris diffusione: et sic procedendo ordine naturæ distinguitur ab utroque a quo procedit, et singularem accipit existentiae modum in intellectuali natura, eo modo quo dicit Richardus, quod nec natura patitur, nec intellectus admittit eum qui est ab alio,

<--- Page Split --->

esse eumdem cum illo a quo est. Amorem autem illum esse aliquem ex hoc necesse est, quod ex Deo procedit et Deus est. Ex processu enim singularem habet existentiae modum : ex communicatione autem naturae divinae habet, quod est naturae divinae suppositum. Existenta autem naturae intellectualis suppositum, vera persona est. Unde Spiritus sanctus notionali amore procedens persona est.

MEMBRUM III.

A quo procedat Spiritus sanctus, sive a quibus, utrum simul procedat a Patre et Filio 1 ?

Ad ut quod objicitur, quod Spiritus sanctus non sit unio, vel nexus, dicendum per Hilarium, quod Pater et Filius praeter unionem essentialem qua in essentia uniuntur, habent unionem Spiritum sanctum tribus de causis. Prima est, quia Spiritus unus quem spirant Pater et Filius, ostendit unitatem essentiae in ipsis. Si enim diversarum essent essentiarum sive naturarum, impossibile esset spirare Spiritum unum et eumdem. Secunda est, quod unus Spiritus signum est unionis Patris et Filii in spirando : quamvis enim daretur, quod unius nature essent Pater et Filius et non unum essent in spirando, non posset unus Spiritus ab utroque procedere. Et ista unio notionalis est : una enim spiratione quae est in Patre et Filio, sunt Pater et Filius spiratores Spiritus sancti. Tertia causa est, quod ostendit unionem consensuum, ut dicit Hilarius. Quod etiam dicit Tullius in libro de Amicitia, quod « amicorum est idem velle et idem nolle. » Dissentientes enim diversos spirant spiritus.

Ad ultimum dicendum, quod ordine naturae nihil prohibet Spiritum sanctum extremum esse : quia sic ab aliis est, a quo nullus est : et stat in ipso personarum multiplicatio : et tamen cum hoc in quantum amor est, nihil prohibet esse medium, in quantum unio et nexus est duorum, significans tribus modis unionem duorum, sicut jam dictum est.

Tertio quaeritur, A quo Spiritus sanctus procedit, sive a quibus, utrum simul procedat a Patre et Filio ?

Et videtur, quod non.

1.Joan. xv, 26 : Spiritum qui a Patre procedit. Cum enim Evangelium integram fidem contineat, et non dicat, quod a Filio procedat, videtur quod non procedat nisi a Patre.

  1. Adhuc, In vita beati Andreae, quam, sicut dicitur in prologo ejusdem, discipuli ejus descripserunt, dicitur, quod audierunt eum dicentem, quod Spiritus sanctus a Patre procedit, et in Filio requiescit. Ergo non est dicendum, nisi quod procedat a Patre.

  2. Adhuc, Joannes Damascenus dicit de Spiritu sancto, « a Patre procedentem et in Filio requiescentem.» Videtur ergo, quod non procedat a Filio.

  3. Adhuc, Hoc Graeci trahere volunt de Evangelio Joannis, 1, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Et paulo post, 3. 34 : Et ego vidi, scilicet Spiritum descendentem, et manentem super eum. Constat autem, quod descensus processionem significat a Patre, sicut spirituale significari potest in corporali, et aeternum in temporali. Mansio autem requiem Spiritus significat, non processionem. Si ergo recte ex Evangelio instruimur ad fidem, videtur quod a Patre procedit, et in Filio requiescit.

  4. Adhuc, In Nicaeno symbolo, quod

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XI, Art. 6. Tom. XXV hujusce

<--- Page Split --->

præcipue contra hæreticos qui negabant Spiritum sanctum esse Deum, editum est, quod et Leo Papa propter reverentiam Catholicæ fidei in tabulis argenteis exarari fecit, et ad altare sancti Pauli Romæ affigi ob perpetuam memoriam (ut dixit) Catholicæ fidei, et omni dominica et præcipuo festo in missa cantari, non est positum, nisi quod « a Patre procedit, » et quod « cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur. » Et quod additur, Filioque, a Latinis additum est, non a concilio. Propter quod etiam Græci dicunt Latinos anathema incurrisse : quia concilium anathematizavit omnes aliquid addentes, vel minuentes.

  1. Adhuc, Per rationem probatur idem : quia nihil unum simplex potest intelligi esse a duobus principiis æque immediatis, et secundum unum modum causalitatis causantibus. Dicit autem Augustinus in primo de Trinitate, quod « hæresis est attribuere Deo, cujus exemplum in nulla creatura, sive corporali, sive spirituali, invenitur. » Cum ergo Spiritus sanctus sit unum simplex, a Patre simul et Filio et secundum unum modum principiandi et æque immediate videtur non posse procedere.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Spiritus dicitur Filii. Ad Roman. viii, 9: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Et iterum, y. 11: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Et quaeratur de habitudine quam notat nominativus regendo genitivum. Illa enim est alicujus causæ : et constat, quod non est causæ materialis : Spiritus enim non est materia Filii. Nec est habitudo causæ formalis : quia Spiritus non est forma Filii. Nec est habitudo causæ finalis : quia Spiritus non est ad hoc, quod sit

Filius. Relinquitur ergo, quod sit habitudo causæ efficientis : et sic sensus est, Spiritus Filii, Spiritus a Filio : et non potest esse nisi processive : ergo Spiritus procedit a Filio.

  1. Adhuc, Joan. xv, 26: Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre. Constat, quod non mittitur, nisi qui ab alio est. Omnis enim missus, ab alio quodam mittente est missus : et per ipsam missionem cognoscitur, quia ab alio est, et ab alio procedit, ut dicit Augustinus in libro IV de Trinitate 1, et non nisi a mittente eum. Ergo cum a Filio mittatur, a Filio procedit. Licet enim aliquis a seipso detur, sicut Pater dat se, Filius dat se, Spiritus sanctus dat se: tamen impossibile est aliquem a seipso mitti : quia mitti dicit processionem missi a mittente : et sic mittere et mitti eidem convenire non possunt.

  2. Si dicatur, quod temporali processione non negatur, quin Spiritus sanctus procedat a Filio : sed æterna processione non procedit ab eo. CONTRA : Temporalis processio, ut dicit Augustinus de columba loquens in qua visibiliter Spiritus sanctus processit, propria est Spiritui sancto : et hoc non potest esse, nisi in temporali intelligatur æterna : ergo sicut designat temporalis, sic est intelligendum de æterna : designat autem temporalis Spiritum sanctum procedere a Filio : ergo de æterna processione credendum est, quod Spiritus procedit a Filio.

  3. Adhuc, Objicit Anselmus, supponens idem quod dicit Boetius in libro de Trinitate, quod personæ divinæ in omnibus eaedem sunt, nisi ubi distinguit inter eas oppositionis relatio. Constat autem, quod paternitate et filiatione non distinguitur Spiritus sanctus a Patre et Filio : quia illæ relationes non dicunt oppositionem ad Spiritum sanctum. Nec spiratione activa qua Spiritus sanctus spiratur a Patre, distinguitur a Filio, sed a Patre : quia per illam non habet oppo-

<--- Page Split --->

ationem nisi ad Patrem. Relinquitur ergo, quod nisi sit oppositio relationis inter Filium et Spiritum sanctum, eadem persona sunt Filius et Spiritus sanctus. Oppositio autem relationis non potest esse inter Filium et Spiritum sanctum, nisi vel Filius sit a Spiritu sancto, vel Spiritus sanctus a Filio. Nullus autem umquam dixit Filium esse a Spiritu sancto. Relinquitur ergo dicendum Spiritum sanctum esse a Filio.

in Spiritu sancto non generatione, sed processione. Secundum inconveniens est, quod si Pater et Filius in quantum sunt Pater et Filius, spirarent Spiritum santum, tunc unus et idem simplex Spiritus spiraretur a duobus in quantum oppositi sunt, quod nullus capit intellectus. Tertium autem inconveniens, quod dicit Anselmus, quod ridiculum est credere vel dicere, quod per relationem Patris ad Filium, et Filii ad Patrem, divina natura sit in Spiritu sancto.

  1. ULTERIUS quaerit Anselmus 1, Secundum quid Pater et Filius spirant Spiritum sanctum?

Aut enim spirant eum in quantum sunt unus Deus,aut in quantum sunt Pater et Filius? Si primo modo : tunc cum Spiritus sanctus sit cum Patre et Filio unus Deus, sequetur etiam, quod Spiritus sanctus spiret Spiritum sanctum, quod est haereticum.

Praeterea, Secundum hoc deitas in Patre et Filio spiraret Spiritum sanctum : et cum spirare relationem originis includat in se, qua spirans distinguitur a spirato, sequeretur quod essentia divina in Patre et Filio distingueretur a Spiritu sancto : et sic Spiritus sanctus non esset essentia divina quae in Patre est et Filio : quod ponitur absurdum esse, et Catholice fidei contrarium.

Si autem in quantum Pater et Filius sunt, spirant Spiritum sanctum, tria inconvenientia sequuntur. Quorum uuum est, quod in quantum sunt Pater et Filius, unus est genitor, et alius genitus : et quod sic procedit ab eis, natum est, et non spiratum : Spiritus ergo sanctus natus esset, quod falsum est. Hieronymus enim dicit Spiritum sanctum esse ingenitum, hoc est, non genitum. Et Hilarius, quod natura viventis et subsistentis Patris est in Filio generatione, et est

ULTERIUS quaeritur de verbis quae poQuest.2. nit Magister in 1 Sententiarum, distinct. XII, utrum scilicet Spiritus sanctus prius vel plenius procedat a Patre quam a Filio 2 ? ubi inducit Augustinum in libro XV de Trinitate 3 dicentem, quod « Spiritus sanctus principaliter procedit de Patre : » Hieronymum in expositione Catholicae fidei Nicaenique symboli dicentem, quod « Spiritus sanctus vere ac proprie de Patre procedit. » Et paulo post inducit Hilarium dicentem sic in libro XII de Trinitate ad Deum Patrem : « Ante tempora unigenitus tuus ex te natus manet, ita quod ex te per eum Spiritus stans tuus est. « Et ibidem in oratione dicit : » Conserva, oro, hanc fidei meae religionem, ut quod in regenerationis meae symbolo professus sum, semper obtineam, te Patrem scilicet et Filium tuum una tecum adorem : Spiritum sanctum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear.

Quaeritur ergo, Quis sit intellectus horum verborum, si Spiritus sanctus æqualiter a Patre et Filio procedat ?

SOLUTIO. Ad primam partem quaestionis Solutio. dicendum, quod indubitanter Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, sicut objiciendo contra Græcos probatum est.

1 S. ANSELMUS, Lib. de Processione Spiritus sancti, cap. 20. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XII. Art. 2 et 3. Tom. XXV hujusce

novae editionis.

3 S. AUGUSTINUS, Lib. XV de Trinitate, cap. 17.

<--- Page Split --->

Ad 1. Ad PRIMUM pro Græcis inductum, respondet Magister in Sententiis, quod « Filius dicit, quod a Patre procedit : » quia ad Patrem solet referre etiam quod suum est : eo quod esse Filio a Patre est. Unde, Joan. vn, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me : cum tamen non dubitaret suam doctrinam esse suam : sed hoc ipsum quod sua est, habet a Patre. Et similiter hic dicit Spiritum a Patre procedere, et non negat quin etiam a se procedat, sed vult referre ad Patrem hoc ipsum quod ab ipso procedit.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod doctrina beati Andreæ non intendit significare, quod Spiritus sanctus non procedat a Filio, sed quod non recedat a Filio, sed requiescat in ipso, sicut frequenter ab aliis hominibus recedit. Et idem modus loquendi est Isaiæ, xi, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod si verum est dictum Damasceni, oportet quod per eumdem intellectum sit verum. Dixerunt tamen aliqui antiquorum ad hoc, quod potest 'sumi spiritus procedens ad verbum interius, et spiritus procedens ad verbum exterius quod dicitur angelus intelligentiae. Si sumatur primo modo, dicit Augustinus in libro X de Trinitate, quod « verbum quod insinuare intendimus, cum amore notitia est '. » Ex mente enim gignitur et formatur notitia, in quam statim mens spirat amorem, et notitia amorem reflectit in mentem. Et hac similitudine inducti, quae vera et prima et propria est, Latini dixerunt, Spiritum qui amor est, a Patre et Filio procedere. Si secundo modo comparetur spiritus ad verbum exterius sonans : tunc spiritus a mente procedit ut in ipso corporaliter formetur verbum, et sic verbi vehiculum est. Et sic a solo dicente procedit spiritus, et in verbo est

sicut in termino. Et hac similitudine inducti dixerunt Græci, quod a solo Patre procedit Spiritus. Sed hæc sententia mihi non placet : quia secundum hoc significatur Verbum generari in Spiritu et ex Spiritu, quod omnino fidei contrarium est

Præterea jam habitum est, quod primus et intimus amor, est unio et nexum Patris et Filii et delectatio, ad quæ nihil convenientiae ponit spiritus exterior : et ideo illa sententia non valet.

Per idem patet solutio ad id quod objicitur de Joanne, i, 33. Per mansionem enim voluit significare coessentialitatem Spiritus cum Filio, per quam ab ipso recedere non posset, sed fontali plenitudine in ipso maneret, et non sicut in his in quibus aliquando est per inhabitantem gratiam, et aliquando recedit ab eis.

Ad id quod de concilio objicitur, sufficienter respondet Anselmus dicens 1 quod in illo primo symbolo non omnia credenda continentur explicite : quia non continetur ibidem, quod descendit ad inferna Christus : quod tamen continetur in symbolo Apostolorum : et similiter quod Spiritus sanctus procedit a Filio, nec affirmatur, nec negatur in symbolo illo.

. Et ad idem quod adducitur de anathemate addentium, respondet Magister in Sententiis 3, et etiam Anselmus, dicentes quod non est addere, quando id quod per intellectum intus est, extrinsecus per interpretationem apponitur. In hoc autem, quod Filius dicit a se mitti Spiritum, intelligitur Spiritum a Filio procedere, sicut objiciendo probatum est. Et ideo hoc in necessitate licuit Latinis addere. Quanta autem necessitas expostionis hujus fuit, ipsi probant Græci, qui hoc negant. Addere autem proprie, est alienum quod per intellectum intus non

<--- Page Split --->

omt, de novo apponere. Et eos qui sic addunt, involvit anathema synodi.

Ad RATIONEM ultimo inductam, dicendum quod a duobus quae a nullo unum sunt, quamvis secundum eumdem modum causalitatis causent, unum simplex procedere non potest. Et hoc modo Pater et Filius non sunt principium Spiritus sancti, sicut statim patebit in solutione sequentis partis quaestionis, sed potius in quantum sunt unus Deus principium inspirationis.

Et quæ in contrarium hujus adducta sunt, procedunt.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Pater et Filius non spirant Spiritum sanctum in quantum Pater et Filius. Nec sufficienter ratio redditur, cum dicitur, quod spirant eum in quantum unus Deus, sicut probant inconvenientia adducta. Sed spirant eum in quantum sunt unus Deus, unum spirandi principium, ita quod unus Deus dicatur propter naturae communicabilitatem, quae in Spiritum sanctum spirando transfunditur, ut dicit Hilarius : et unum principium dicatur, propter proprietatem relativam una oppositione distinguentem personas Patris et Filii a persona Spiritus sancti. Unde licet duo dicantur esse spiratores Spiritus sancti, eo quod actus spirandi geminatur secundum quod est in spirantibus : tamen unum principium sunt spirandi, et unus simplex Spiritus est qui spiratur ab ipsis. Et sic ex illis duobus, scilicet quod sunt unus Deus, et unum principium spirandi, sufficiens ratio habetur de eo quod quaeritur, Secundum quid Pater et Filius spirant Spiritum sanctum ?

Et per hoc patet solutio ad omnia quae objecta sunt contra hoc.

Ad id quod in tertia parte quaestionis quaeritur, dicendum quod Spiritus san-

ctus nec prius nec plenius procedit a Patre quam a Filio. Non prius : quia ab utroque procedit ab aeterno. Non plenius : quia inter Patrem et Filium nulla est inaequalitas. Tamen quia hoc ipsum, quod Spiritus sanctus procedit a Filio, habet Filius a Patre, et sic originaliter auctoritas processionis in Patre est, et a Patre : propter hoc dicit Augustinus, quod principaliter procedit a Patre, et Hieronymus, quod proprie. Non tamen addunt, quod a Filio procedit secundario, vel improprie : eo quod hoc non referunt ad essentiam divinae naturae, sed ad originis auctoritatem, ut dictum est.

Et ad dictum Hilarii dicendum, quod ex modo loquendi Hilarius vocat principium medium, vel quasi medium esse Filium ad processionem Spiritus sancti. Media enim causa est, quae causatur ex alia causa quam ante se habet. Et hac similitdine loquitur Hilarius Pater enim principium Spiritus sanct est, et hoc habet a seipso. Filius principium ejusdem est, et hoc habet a Patre : et sic quasi medium est principium, quod a Theologis vocatur principium de principio.

Et per hoc patet, quis est intellectus verborum Augustini, Hieronymi, et Hilarii.

MEMBRUM IV.

Cujus sit procedere 1 ?

Quarto quaeritur, Cujus sit proprie procedere ? quia jam habitum est, secundum quid procedat a duobus.

Videtur autem, quod Filii proprie sit procedere, et magis proprie quam Spiritus sancti.

<--- Page Split --->

  1. Propriissima enim processio quae in aliqua natura esse potest, est secundum naturae diffusionem : et haec est per generationem : et illa procedit Filius : Filii ergo magis est procedere, quam Spiritus sancti.

  2. Adhuc, Si quis dicat, quod processio Filii non est simplex processio, sed specificata per generationem, et sic in genere Spiritui sancto convenit procedere, et non Filio. Non solvit : quia sicut Filius procedit per generationem, ita Spiritus sanctus procedit per spirationem : et ita specificatur processio Spiritus sancti sicut Filii : et redit eadem quaestio, quare scilicet spiratio Spiritus sancti simpliciter dicatur processio, et non generatio Filii ?

  3. Adhuc, Si quis dicere velit, quod Spiritus sanctus procedit a duobus, Filius autem ab uno : et sic Spiritui sancto magis convenit procedere, quam Filio. Frivolum esse videtur : quia procedere ab uno vel duobus, nihil auget de ratione processionis. Et sic videtur, quod non propter hoc procedere convenit magis Spiritui sancto, quam Filio.

  4. Adhuc, Sunt quidam qui dicunt processionem Spiritus sancti ex hoc quod procedit a duobus, magis esse similem generationi, quam processionem Filii : eo quod in perfectis animalibus, sicut est homo, leo, et hujusmodi, processio quae est ad multiplicationem nature, semper est a duobus, quorum unum est generans in alio ex substantia et virtute propria, aliud vero generans in seipso ex substantia et virtute aliena. Et simile est, ut videtur quod dicitur de Spiritu sancto : procedit enim a Patre qui habet hoc a seipso, et ab alio qui habet hoc ab alio : et sic similior videtur esse generationi processio Spiritus sancti, quam Filii.

Solutio. Dicendum, quod spiritus in quantum est spritus, sive sit corporeus, sive incorporeus, proprium est semper procedere. Et ideo incorporeus spiritus etiam secundum Philosophos procedendo ab intellectu agente per voluntatem, omnibus operatis invehit formas agentis intelligentiae, sicut spiritus artificis procedens a mente artificis, formas artis continue procedendo invehit manibus securi, dolabra, et lapidibus, et lignis. Et ad hanc similitudinem dictum est illud Sapientiae,1,7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. Et, Job, xxvi, 13 : Spiritus ejus ornavit caelos. Et illud Psalmi xxxn, 6 : Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

Similiter amoris, sive spiritualis, sive carnalis, semper est procedere et emanare et numquam stare. Et propter hoc dicit Chysostomus, quod « cum Spiritus sanctus in cor hominis intravit, omni fonte magis manat : et non stat, sed proficit. » Et, Joan. vii, 38 : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aqua vivae. Et subdit Evangelista, 3. 39 : Hoc autem dicit de Spiritu. Et ideo etiam dicit Dionysius, quod est exstasim faciens divinus amor, hoc est, transpositionem : transponit enim amantem in amatum, et non sinit eum manere in seipso. Et ideo est, quod etiam apud grammaticos hoc verbum,amo, vehementis dicitur esse transitionis. Quia ergo Spiritus sanctus, et est spiritus, et est amor spiratus, proprium ejus est simpliciter procedere : et geniti secundum quod est genitum, non est proprium procedere, sed existere in natura accepta.

UNDE quod primo objicitur, jam solutum est : processio enim sonat dilatationem et quasi motum in alterum, quod non dicit generatio : et ideo generatio non simpliciter est processio, sed processio quaedam. Et spiratio licet processio sit specificata sicut generatio, tamen

<--- Page Split --->

simpliciter est processio : quia spiritus et amoris proprius actus est procedere. Et bene concedimus, quod procedere ab uno vel duobus nihil facit ad rationem processionis.

tum simpliciter procedere convenit Spiritui sancto : quia et a voluntate, et quasi processive procedit amor et etiam spiritus. Et tunc processio non convenit Filio, nisi sub determinatione.

Et quod dicitur de similitudine ad generationem quae est a masculo ad feminam, dicimus quod nihil valet, et tantamunditia valde incongruum est exemplum, et certe temerarium videtur : quia in tali generatione, ut dicunt Philosophi, gutta maris comprehendit guttam feminae, et intrat in eam sicut spiritus in corpus : et per formativam quae est in gutta maris, formatur gutta feminae : et valde temerarium esset et immundum cogitare vel credere, quod virtus spirativa in Filio haberet se ad virtutem spirativam quae est in Patre, sicut se habet virtus fecminae ad virtutem masculi in generatione. Unde ratio illorum nihil valet.

Si autem dicatur processio ad similitudinem processus causati de causa, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus ', quod « quae sunt multa processibus, sunt unum principio : » tunc elargato nomine dicitur processio, et tunc communiter convenit generationi Filii et spirationi Spiritus sancti : et tunc nihil prohibet, quod secundum aliquem modum conveniat Filio et secundum alium conveniat Spiritui sancto : et quod modus secundum quem convenit Filio in natura creata, in qua potest esse prius et posterius, principalior sit, quam modus secundum quem convenit Spiritui sancto : quia processus per generationem est in esse, processus autem amoris in tali natura non est nisi in bene esse. Sed hoc in divinis nihil est : quia nihil est ibi principale et secundarium : et sicut Filio per generationem est esse a Patre, ita Spiritui sancto per spirationem est esse a Patre et Filio : et ideo processio per hunc modum dicta, sub diverso modo aequaliter convenit Filio et Spiritui sancto.

Ad id quod quaeritur, Si procedere dicatur æquivoce, vel univoce ?

Dicendum, quod si simpliciter accipiatur procedere : tunc dicit motum secundum locum ab uno in alterum, et motum voluntarium. Propter quod etiam animalia per appetitum mota et voluntatem, motu processivo moveri dicuntur in III de Anima. Et secundum hunc mo-

QUÆSTIO XXXII.

De processione temporali Spiritus sancti.

Deinde quaeritur de processione temporali. Et quia personae quae est ab alia, con-

venit procedere : persona autem quae a duobus est et a qua nulla, magis est ab alio, quam persona quae sic ab alia est,

<--- Page Split --->

quod alia est ab ipsa : ideo quaeremus primo de processione Spiritus sancti temporali.

Secundo, De missione Filii temporali.

Tertio, De nominibus personalibus quae secundum rationem processionum aternarum et temporalium personis conveniunt.

De temporali autem processione Spiritus sancti tria quaeremus.

Primo, Quid sit procedere ?

Secundo, Quid sit mittere et mitti ?

Tertio, Quid sit dare et dari Spiritum sanctum ?

MEMBRUM I.

Quid sit procedere temporaliter ?

PRIMO ergo quaeremus, Quid sit procedere temporaliter ?

Videtur autem, quod nihil sit : quia

  1. Dicit Augustinus, quod temporales motus in Deo non sunt : temporalis autem processio temporalis motus est : ergo in Deum cadere non potest. Spiritus sanctus est Deus : ergo Spiritui sancto non convenit processio temporalis.

  2. Adhuc, Qui ubique est, ad id ubi non est, procedere non potest : quia nusquam non est. Spiritus sanctus ubique est, ut dicit Ambrosius, et per hoc etiam probatur esse Deus. Ergo Spiritus sanctus temporaliter procedere non potest.

  3. Adhuc, Procedere ab alio potest esse dignitatis : sed procedere in aliquod inferius se, indignitatis est. Nihil quod est indignitatis, attribuendum est personæ divinæ. Cum ergo procedere in aliquod temporale et temporaliter, sit procedere Spiritum sanctum in inferius se, non est attribuendum personæ Spiritus sancti.

  4. Adhuc, Prima causa est, cujus substantia et actio in momento aeternitatis est, ut in libro de Causis probatur. Spiritus sanctus causa prima est. Ergo nulla actio ejus est temporalis. Nihil ergo est dictum, quod temporaliter procedat Spiritus sanctus : quia processio ejus est actio ejus.

  5. Adhuc, In divinis substantia et actio et virtus ejus idem sunt. Si ergo actio Spiritus sancti est temporalium, sequitur quod substantia ejus temporalis est : quod absurdum est.

  6. Si quis ad hoc velit dicere, sicut habitum est, quod processio hic dicitur sicut causa procedit in effectum, et ad similitudinem hujus Spiritus sanctus dicitur procedere in hoc in quo per novum apparet effectum. Videtur hoc frivolum esse : quia causa quando ab ea procedit effectus, secundum substantiam et secundum id quod est, non procedit in effectum, sed separata manet ab effectu et loco et subjecto, ut dicit Aristoteles, et probatur in libro de Causis. Propter quod etiam quamvis generaliter concudatur, quod omnis effectus procedit a causa : tamen non est verum, quod causa procedit in effectum. Si ergo processio temporalis Spiritus sancti ab hac similitudine diceretur, processio non referretur nisi ad dona et non ad Spiritum sanctum.

  7. Adhuc, In donis apparet Spiritus sanctus ut opifex et dator, et non de necessitate existens in ipsis vel cum ipsis. Ita enim est in humanis quod artifex apparet in artificialis, et largus sive magnificus in munere : non tamen de necessitate secundum id quod sunt, in artificiato sunt, vel in munere. Secundum hoc ergo non procederet Spiritus sanctus, nisi in quantum sicut in signo demonstratur ut opifex et largitor muneris.

ULTERIUS quaeritur, Si in omnibus do-

<--- Page Split --->

nis et gratis datis et gratum facientibus debeat dici procedere Spiritus sanctus 1 ? Videtur, quod sic.

  1. In omnibus enim, ut dicit Gregorius, manifestatur ad utilitatem. I ad Corinth. xii, 7 : Unicuique datur manifetatio Spiritus ad utilitatem. Et dicit Gregorius, quod etiam in donis gratis datis non gratum facientibus manifestatur et Spiritus in operatione boni. I ad Corinth. xii, 11 : Hex omnia operatur unus atque idem Spiritus. Et manifestatur sanctus in demonstratione sanctitatis, vel personae in quam procedit, vel Ecclesiae cujus sanctitas hoc meretur. Per miracula enim quorum operatio est domum gratis datum, sanctitas Ecclesiae demonstratur. Et ita videtur, quod tam in gratis datis, quam in gratum facientibus debeat dici procedere Spiritus sanctus.

  2. Adhuc, Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Super quod dicit Dionysius in Celesti hierarchia, quod « omnis a Patre mota manifestationis luminum proc essio, in nos optime et large proveniens, nos replet, et ut vivifica virtus convertit et congregat ad pacis unitatem et deificam super simplicitatem . » Lumina autem Patris sunt Filius et Spiritus sanctus, ut ipse dicit Dionysius : et quodlibet bonum sive naturale, sive gratuitum, sive gratis datum, sive gratum fac iens, est manifestatio processionis luminum, Filii scilicet, et Spiritus sancti. Videtur ergo, quod in quolibet dono quod ex amore summi Patris impenditur, procedat Spiritus sanctus : est enim quodlibet donum manifestatio processionis ejus, ut habetur ex auctoritate inducta.

ULTERIUS quæritur, Si a viris sanctis ministris Ecclesiæ procedat Spiritus sanctus 3 ?

Ad hoc enim obiicit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XIV : Procedit enim Spiritus sanctus ab eis a quibus datur. Sed a ministris Ecclesiæ datur. Act. viii, 18 : Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, etc. Ergo videtur, quod procedat ab ipsis.

INCONTRARIUMhujusest : Sedcontra .

  1. Quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate 1 : Non aliquis discipulorum Christi dedit Spiritum sanctum. Obrabant quippe ut veniret in eos quibus manus imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon magus offerens Apostolis pecuniam, non ait : Date et mihi potestatem hanc, ut dem Spiritum sanctum : sed cuicumque, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum 2 : quia nec Scriptura superius dixerat : Videns autem Simon quia Apostoli darent Spiritum sanctum : sed dixerat : Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus 3 .

  2. Adhuc, Sicut Magister objicit in Sententiis : « Creator a creatura non « potest procedere : » Spiritus sanctus creator est, ministri autem Ecclesiæ creati : ergo a ministris Ecclesiæ nec procedit, nec datur Spiritus sanctus.

SOLUTIO. Dicendum, quod processio Spiritus sancti per effectum immediatum in quo ipsum Spiritum sanctum necesse est esse, processio (dico) temporalis, manifestativa est processionis æterna. Unde in quantum manifestativa

<--- Page Split --->

est illius, dicitur processio : in quantum autem effectus ille ex tempore incipit, et aliquando ex tempore desinit, dicitur temporalis : et sic ab alio habet, quod dicitur processio, et ab alio habet, quod dicitur temporalis : et quia utrumque horum claudit in intellectu, composito nomine dicitur processio temporalis.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod talis processio non est motus temporalis, licet signum manifestans eam temporale sit. Sic enim Deus qui aeternus est, et attributa ejus aeterna, multis indiciis temporalium manifestantur.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc argumentum procedit ac si processio localis motus sit : et hoc non est verum, cum jam dictum sit, quod non sit nisi manifestatio aeternae processionis per effectum novum, per quem non manifestabatur prius vel alibi. Sicut et Filius de seipso dicit, Joan. VII, 42 : Ego ex Deo processi et veni. Per quod non intelligitur, quod Filius destiterit a Patre, vel ab aliquo loco secundum divinitatem : sed quod apparuerit hic per carnis assump'ionem, secundum quem modum non erat apud Patrem, vel in loco alio nisi in illo, sicut dicitur, Baruch, II, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Ad ALIUD dicendum, quod procedere in aliquid inferius ut illud in superius reducatur, non est indignitatis, sed dignatitis. Et talis est processus amoris, ut dixit Ierotheus. Amor enim superiora movet ad inferiorum provisionem, et inferiora ad superiorum conversionem, et æqualia ad connexionem socialem. Et hoc habetur ex auctoritate inducta, quod luminum processio in nos optime ac large proveniens, convertit et congregat nos ad Patris unitatem : quæ operatio maximæ dignitatis est, et ideo dignissimo attribuitur.

Ad ALIUD dicendum, quod si operatio large sumatur, ita quod generatio et spiratio etiam operationes dicantur : tunc duplex in prima causa est operatio. Una

scilicet intrinsecus manens in divinitate, et haec ex parte operantis, et ex parte operationis, et ex parte operati in numento est aeternitatis. Et vocatur natur* operatio a Damasceno. Sed talis modus loquendi improprius est : quia generatio et spiratio non sunt operationes, sed actus perfecti ad perfectum. Alia vero operatio secundum Damascenum est voluntatis, quae est creatio, et est circa hoc quod est extrinsecum divinitati. Et hoc secundum quod est in voluntate operantis, in momento aeternitatis est : secundum autem quod est in eo circa quod est ut circa subjectum, necesse, est cum esse in momento temporis. Et talis opurario est processio temporalis, ut patet per ea quae dicta sunt in principio hujus solutionis.

Ad ALIUD dicendum, quod actio in divinis quae est eadem virtuti et substantiae, est actio accepta in agente. Processsio autem non solum dicit hoc quod est processio in procedente, sed cum hoc consignificat et connotat effectum in eum in quem fit processio : et ille effectus non est idem cum substantia et virtute procedentis. Et ideo non sequitur, si effectus sit temporalis, quod substantia sit temporalis : per illum enim effectum habitudo aliqua et modus habendi se specialis ad Deum in creatura generatur, ex quo modo habendi processio Spiritus manifestatur.

Ad ALIUD dicendum, quod illa responsio nulla est, et reprobata in primo Sententiarum, distinct. XIV, per multas auctoritates. Quinimo, Spirius procedit aeterna processione : et processio ejus manifestatur per effectum donorum, in quibus essentialiter, potentialiter, et praesentialiter est Spiritus sanctus. Et hujus ratio est, quia operatio talium donorum est virtutis infinitae : virtus autem infinita nulli creato convenire potest : et ideo dona sine Spiritu sancto virtutem infinitam non habent. Negari autem non potest, ut dicit Damascenus, quin operans sit ubi per propriam virtu-

<--- Page Split --->

tum operatur. Unde ubi apparet infinitus artus, ibi necesse est esse virtutem inlinitam et operationem virtutis infinitæ. Est autem infinitus actus conjungere hominem Deo ad beneplacitum voluntatis, et posse mereri æternum præmium. Unde non potest esse nisi virtutis infinitæ, quæ non est nisi divinæ personæ essentialiter, potentialiter, et præsentialiter operantis : ad quod dona ex parte nostra disponunt, sed actum nec ex se, nec ex nobis elirre possunt sine Spiritu sancto. Et ideo erraverunt, ut dicit Magister in Sententis, qui dixerunt Spiritum sanctum non in scipso, sed in donis suis dari vel mitti vel procedere.

Ad aliud dicendum, quod in creaturis in effectibus artis vel naturae, virtus artificiandi divisa est a virtute artis et opificiis : et propter hoc non oportet, quod artifex vel opifex procedat in opus. Sed in gratuitis ad hoc fit processio Spiritus, ut in eo in quo procedit, operetur operationem virtutis infinitæ. Et ideo necesse est procedere Spiritum in ipso, et cum ipso dono. Procedit enim, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, ad sanctificandam et reducendam creaturam rationalem 1. Quæ sanctificatio et reducrio fieri non potest, nisi per actum virtutis infinitæ : quia Deus et creatura rationalis non reducta distant in infinitum.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, dicendum quod processio Spiritus sancti dupliciter dicitur, scilicet simplex manifestatio processionis æternæ per signum,et sic procedit Spiritus sanctus in donis gratuitis gratis datis. Et est etiam manifestatio processionis æternæ, simul et procedentis Spiritus per proprium ejus actum, quem non operatur nisi in illis in quibus habitat per inhabitantem gratiam. Et hoc modo non procedit nisi in donis gratum facientibus. Et per hoc patet solutio ad omnia quae quaesita sunt

de illo. Sub hac enim distinctione intelligitur dictum Apostoli, I ad Corinth. xn, 7 et 11, et dictum Jacobi, 1, 17, et dicta Gregorii et Dionysii.

Ad 10 quod ulterius quaeritur de miA d quæst. 2. nistris Ecclesiæ, dicendum quod cum processio temporalis sit manifestatio processionis æternæ, et ipsius procedentis æterna processione, non potest processio temporalis Spiritus sancti esse a ministris Ecclesiæ : quia si hoc esset, non manifestaret æternam processionem et procedentem, et sic caderet a nomine et ratione processionis. Unde ministri Ecclesiæ non dant, nec mittunt, nec procedit ab eis Spiritus sanctus : sed solus Deus dat et mittit eum, et a solo Deo procedit. Ministri tamen per modum supplicationis aliquid faciunt, in quo et propter quod infallibiliter procedens a Deo Spiritus sanctus datur et mittitur eis in quos procedit. Et hoc expresse accipitur ex verbis Augustini superius inductis.

Si objicitur, quod secundum jura qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur : et sic cum ministri Ecclesiæ faciant hoc quo datur Spiritus sanctus, videntur dare Spiritum sanctum. Dicendum, quod illud dictum juris non intelligitur, nisi ad reputationem judicis, quo punitur damni dans occasionem, non ideo quod dederit damnum, sed ut alii terreantur, ne damni dent occasionem. Et similiter est in divinis : quia per negligentiam et devotionem ministri punitur vel præmiatr minister judicis providentia.

<--- Page Split --->

Trinitate : « Mitti, est cognosci quod ab alio sit 2. » Sed non cognoscitur quod ab alio sit, nisi per notionem sive relationem ad originem pertinentem. Ergo missio et mitti talem dicunt relationem : verbum igitur est notionale.

In contrariumest, quod missio con n o - tat effectum in creatura. Omne autem connotans effectum, essentiale est : quia omnis effectus creatus communis est tribus personis : ergo videtur, quod missio essentiale nomen sit.

ULTERIUS quaeritur, Cui conveniat mittere 3 ?

Et videtur per verba Augustini posita in distinctione XV primi libri Sententiarum, quod Spiritui sancto.

  1. Ibi enim sic dicitur, quod Spiritus sanctus et Deus est, et donum sive datum : et ideo dat et datur. Dat quidem in quantum Deus : datur in quantum donum. Ex quo objicit Magister, quod dari Spiritum sanctum a Patre et Filio, est ipsum temporaliter procedere ab utroque vel mitti. Si ergo datur a se, et procedit et mittitur a se. Et paulo post : « Cum donatio Spiritus sancti sit operatio Dei, et communis et indivisa sit trium personarum, sequitur quod donatur Spiritus sanctus non tantum a Patre et Filio, sed etiam a seipso. » Et ex hoc arguit iterum, Si autem seipsum dat, tunc a seipso procedit et mittitur. Et consentit in hoc, subdens quod utique verum est : nam processio temporalis Spiritus sancti vel missio, ipsius est donatio : et ipsa donatio est Dei operatio : procedit ergo Spiritus sanctus temporaliter a se, et mittitur a se.

  2. In eadem etiam distinctione multis verbis Augustini et Ambrosii ostendit, quod mittere convenit Spiritui sancto respectu Filii : inducens hoc quod dicitur,

DEINDE quaeritur, Quid sic sit mittere et mitti ?

Et hoc quaerendum est propter intellectum verborum Sanctorum, quae ponit Magister in distinctionibus XV, XVI et XVII primi libri Sententiarum.

Quæremus autem circa hoc duo, scilicet de missione secundum se in communi, et de modis missionis.

De missione secundum se, quia difficile non est, simul tria quaeremus, scilicet quid sit, utrum scilicet essentiale, vel notionale, et cui conveniat mittere, et cui mitti ?

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS I.

Quid sit missio, et cui conveniat mittere, et cui mitti et dari, utrum scilicet Patri 1 ?

  1. Dicit enim Gregorius, quod eo mittitur Filius, quo generatur. Ergo a simili eo mittitur Spiritus sanctus, quo procedit a Patre et Filio : et sic missio notionem dicit, et non essentiam.

  2. Adhuc, Augustinus in libro XIV de

20

3 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sentetiarum, Dist. XV, Art. 2. Tom. XXV hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->

Imuic, LXI, I : Spiritus Domini super mr, propter quod unxerit Dominus me : ut annuntiandum mansuetis misit me. Hiidem etiam dicit ex verbis Augustini, quod « Pater solus nusquam legitur missus, sed Filius et Spiritus sanctus. » Et ex verbis illis accipitur, quod cuirumque convenit dare, illi convenit et mittere : et cuicumque convenit dari, illi convenit et mitti, sive respectu sui, sive respectu alterius.

dicere, et maxime de personis divinis, præter ea quæ in sacris eloquiis nobis sunt manifestata. »

  1. Adhuc, Quidam objiciunt per rationes humanas, quod in missione auctoritas importatur mittentis ad missum. Nullius autem personæ auctoritas est aliqua ad seipsam vel ad aliam personam de qua ipsa est. Ergo nulla persona mittit se, nec mittitur a se, nec mittit eam de qua est.

INCONTRARIUMhujusestquodpriusinductumestdeGregorioetAugustino . SienimeomittiturFilius , quogenera - t u r : sedasenongeneratur : ergoasenonmittitur . EteademrationenonmittituraSpiritusanctoFilius : quianongeneraturabipso . Etsimittiestcugnosciquodabaliosit , nonpotestmittiFiliusnisiaPatre , etnonase , necaSpiritusancto : n e c . Spiritussan - ctuspotestmittiase , sedaPatreetFilio : quianonpotestcognosciquodFiliussitaSpiritusancto , nequeaseip - s o : neccognoscipotestquodSpiritussanctussitaseipso , sedaPatreetFilio .

  1. Adhuc dicunt, quod dare non est mittere : quia dare non ponit distinctionem ad dantem : potest enim aliquis seipsum dare. Et ideo concedunt, quod Spiritus sanctus dat se, et datur a se : sed nolunt concedere, quod mittit se, vel mittitur a se.

SEDCONTRAhocestquodineademdistinctioneexverbisAugustinidicitur , q u o d « donumsivedatumreferturaddantem , etsæperepetitur , quodeomittiturquodatur : » ettuncvidetur , quodnihisitquoddicunt .

SOLUTIO . ProculdubiosiverbaAu - Solutio . gustiniattendantur , tuncprocederetem - poraliter , etmitti , etdari , sicidemsunt , quodinecodemsuntetcircaidem , sedsecundumdiversasrationes . Cumenimdicitur , Patermittit , velFiliusmittit , velSpiritussanctusmittit , verbum , mittit , dicitactumegredientemapersonasicutasubstantia : etcumactusillefitoperatio ( utdicitAugustinus ) circacrea - turam , ettalisoperatiosempersitcom - munistribus , oportetquodillaoperatioadpersonasreferaturgratiaessentiæquæcommunisest .

ULTERIUSquæritur , UtrumPatricon - venitmittietdari 1 ?

Et videtur, quod sic.

AttributumenimPatrispotentiaest , quæoperationeTrinitatissæpefitunsanctis . CumergoperattributumFiliiFiliusdicaturmittiinmentem , etperattributumSpiritussanctioperatuminmentibusSpiritussanctusmittidicatur , consequensestutperattributumPatrisatotaTrinitateoperatuminmentibussanctorum , etiamPatermissusdicatur .

  1. Quod dicit Augustinus in libro II de Trinitate, quod « solus Pater nusquam legitur missus 2. » Et sicut dicit Dionysius, « non est nobis audendum aliquid

Similiter cum operatum a Trinitate, appropriabile sit uni personæ, et omnis operatio secundum rationem appropriati debeat fieri, et secundum relationem ad proprium, oportet quod in operato illo sit ratio et signum alicujus unius personæ.

<--- Page Split --->

Adhuc etiam, cum in omni operante et operato intelligitur habitudo operantis ad operatum, oportet quod in habitudine illa, habitudo personalis proprietatis et notio significetur sicut in signo : et sic oportet, quod verbum missionis et dationis secundum Augustinum tria importet, scilicet quod commune est, et quod personae est, et quod habitudinis significativum est. Sed in hoc differentia est, quod donatio sive dato non refertur nisi ad datum, et non refertur ad dantem, nisi habitudine rationis, secundum quod dicit Augustinus, quod « dat in quantum Deus, et datur in quantum donum. » Et ideo dato est essentialis primo, et proprie : et si aliquid rationis importet, hoc est ex consequentia.

Propter quod etiam expresse dicunt Sancti, quod Pater dat se, Filius dat se, Spiritus sanctus dat se. In cujus doni ratione est, quod nihil attribuitur Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto per aliquam convenientiam appropriati ad proprium. Sicut potentia attribuitur Patri : eo quod potentia proprie principii est. Pater autem solus ita principium est, quod non de principio est. De principiis autem dicit Aristoteles in IV primae philosophiae, et in pluribus aliis locis, quod minima sunt quantitate, et maxima potestate. Et Filio appropriatur sapientia : quia verbum est, et verbum est sapientiae manifestativum. Et Spiritui sancto appropriatur bonitas : quia amor est. Dictum enim est in praehabitis, quod amor est actus boni ut moventis, et est actus amantis ut moti. Et hoc modo operatum a tota Trinitate, acceptum ut appropriabile signum, dicit personae proprium : et ideo per se et primo essentiale est, ex consequentia autem personale. In mittere autem et mitti e converso est. Missio enim activa vel passiva in ipsa substantiali ratione sua auctoritatem et distinctionem dicit mittentis ad missum, et dicit processionem missi a mittente : unde primo et per se notionale est. Sed quia missio fit ad aliquid facieudum in creatura, quo

sanctificetur et reducatur, et haec operatio communis est tribus, ideo ex consuquenti, scilicet quod missio comparatur ad eum ad quem mittitur, dicit id quod est essentiale.

Unde omnes locutiones quae dicunt, quod eo datur quo mittitur, intelliguntur de eodem quoad rem, non quoad rationem significatam per nomen : et tunc eo et quo non ponuntur in vice adverborum, sed vice pronominum vel nominum. Si autem in vice adverbiorum ponerentur, locutiones essent falsae.

Et per hoc patet solutio ad primo quaesitum, et ad omnia quae ad hoc inducta sunt.

Ad m quod ulterius quaeritur, dicenA4* dum quod si mittere secundum propriissimam significationem sui accipiatur, non eidem convenit mittere et dare, nec secundum idem : quia mittere auctoritatem dicit mittentis respectu missi, et processum missi a mittente : quod non dicit dare. Sed si secundum communem accipiatur significationem, secundum quod missio et datio in eadem sunt operatione doni convenientia, quae fit in mentibus fidelium sanctificandorum vel reducendorum, tunc circa idem semper sunt missio et datio, et tunc non importatur distinctio mittentis ad missum. Et sic potest concedi, quod Spiritus sanctus mittit se, et Filius mittit se. Et hoc est quod dixerunt antiqui, quod mittere et mitti, aliquando sumuntur proprie et stricte secundum propriam ipsius significationem : aliquando communiter et large : et tunc est idem quod dare. Et hoc dicit Magister in Sententiis, et videtur intellectus esse verborum Augustini.

Ad dicta Augustini et Gregorii quae in contrarium inducuntur, dicendum quod Gregorius loquitur non secundum actum, sed secundum aptitudinem. Unde sensus est verborum Gregorii, quod in eo quo generatur a Patre, missibilis

<--- Page Split --->

esse cognoscitur : quia missio secundum strictam significationom ut signum et nota ostendit aeternam generationem, qua ab alio est, non quidem in specie secundum quod generatio est, sed in genere, secundum quod ad genitum esse, consequitur ab alio esse. Et sic etiam mittere et mitti dicitur de Spiritu sancto. Et si separaretur id quod proprie missionis est, ab eo quod communiter est missionis et dationis : tunc quando dicitur, Spiritus sanctus mittit se, vel Filius mittit se, resolvenda est locutio in hanc, Spiritus sanctus ostensus ut existens ab alio, dat se. Et eodem modo intelligenda est ista, Filius mittit se.

Ad m quod quaeritur ulterius, Utrum mittere vel mitti Patri conveniat ?

Dicendum, quod secundum strictam significationem ejus quod est mittere vel mitti, mittere maxime convenit Patri, sed mitti nullo modo. Pater enim est, qui non ab alio a quo alius : et ideo si demonstretur esse ab alio, false demonstratur. Propter quod mitti non convenit ei : quia mitti est cognosci per effectum, quod ab alio sit : quod nullo modo convenit Patri.

Ad objectum dicendum, quod potentia ab bonum a Deo multis sanctis datur, etiam ad divina opera, sicut ad miracula, et hujusmodi. Sed potentia non est donum quo demonstretur aliquis ab aliquo esse, sed potius 'per quod demonstretur, quod alius sit ab ipso : potentia enim secundum quod potentia, est a qua aliud, non quod sit ab alio.

Et per hoc patet, quare solus Pater legitur non esse missus.

Ad id quod objicitur ratione quorumdam, dicendum, quod in veritate mitti secundum principalem significationem non est dari, sicut dicunt, sed ex additione se habet ad illud. Dari enim est

per effectum in creatura factum, divinam personam accipere, et ex.largitate divina habere ad actum virtutis infinita, qui a virtute doni creati et accepti sine virtute divina elici non posset, sicut dictum est. Unde inter dantem et donum non est nisi relatio rationis, et non distinctionis secundum originem, scilicet quod dat in quantum est Deus, et datur in quantum donum, ut dicit Augustinus. Et in hoc differunt secundum rationem, ut dicit Augustinus : quia apud se semper Deus est secundum actum : donum autem secundum actum non semper est, sed quando datur. Mitti autem addit ad hoc, quod in dono dato et in modo donandi demonstretur, quod dans ab alio sit, quod Patri convenire non potest. Et ideo quod saepe repetitur, quod eo mittitur quo datur, jam solutum est, quod eo secundum rem, sed non secundum modum significandi. Si enim in dono non daretur persona divina ut operans, caderet a fine datio et missio : finis enim dationis et missionis est sanctificatio et reductio creaturae rationalis, quam solum donum facere non potest, nisi dispositive : sed oportet, quod persona divinà in dono operetur. Unde, Joan. xiv, 23, dicitur : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

De modo missionis Filii et Spiritus sancti 1.

Secundo, Quæritur de modo missionis passivæ Filii et Spiritus sancti.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XIV, Art. 9, et Dist. XVI, Art. 5

et 7. Tom. XXV hujusce novæ editionis nostræ.

<--- Page Split --->

Dicit enim Magister ex verbis Augustini in libro primo Sententiarum, distinct. XIV, quod « gemina est processio Spiritus sancti, sicut et gemina processio vel missio Filii, scilicet visibilis, et invisibilis. » Visibilis, sicut quando linguis igneis apparuit super Apostolos 1, et quando visibiliter descendit in columba 2. Invisibilis autem, sicut quando per donum charitatis procedit in mentem.

Dicit etiam Magister, quod iste processiones sunt præter æternam processionem, qua ab æterno ineffabiliter procedit a Patre et Filio.

Et quæritur, Penes quid iste processiones distinguantur? Non enim variat vel numerat processionem, si in se est processio et in alio significatur : unum enim et idem est, quod in se est, et quod in alio significatur.

sanctificationem et reductionem operari non potest. Unde, Joan. xx, 22, ut abundantiam Spiritus notaret ab ipso in alios procedere, insufflavit et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum.

SOLUTIO. Dicendum, quod una et cadem est processio æterna et temporalis geminata per modum. Æterna enim significatur in temporali. Sed æterna est emanatio Spiritus sancti de Patre et Filio ut sit divina persona, et non est ad aliquid extrinsecum divinitati. Temporalis autem est ejusdem emanationis significatio, et est ad extrinsecum divinitati : quia est ad rationalem creaturam sanctificandam et reducendam et instituendam per effectum et modum effectus de æterna processione Spiritus sancti a Patre et Filio.

Et per hoc patet solutio ad primum, quomodo scilicet temporalis processio sit præter æternam, et quomodo ponat in numerum cum æterna.

ULTERIUS quæritur, In quo conveniant processio visibilis, et processio invisibilis ?

  1. Nullam enim sanctificationem vel reductionem Spiritus sanctus operatus est, vel in igne, vel in columba : quia ignis et columba non sunt creaturae rationales.

  2. Si quis dicat, quod in columbam et in ignem non est missus Spiritus sanctus, sed in columba et igne in hominem. Tunc cum hæc processio sit invisibilis, non est gemina processio, sed una, ut videtur : donum enim quod operatur in homine et in quo mitti significatur, invisibile est.

  3. Adhuc, In missione alius est mittens, et alius missus, et alius ad quem mittitur : et si hoc ita est, tunc non debuit mitti visibiliter ad Christum : quia Filius est mittens Spiritum sanctum,qui ab ipso est, et non est ad quem mittatur. Ille enim ad quem mittitur, est indigens Spiritu : quia sine Spiritu

Ad id quod quæritur de gemina processione temporali, dicendum quod in fine una sunt : utraque enim est ad instruendam, sanctificandam, et reducendam creaturam rationalem, sed geminantur in hoc per quod instruunt. Invisibilis enim instruit per invisibilis doni experimentum et receptum, et instructio ejus est ad intellectum. Visibilis autem instruit per speciem corporalem ad sensum ordinatum ad intellectum : sicut sensibilis visio sive corporalis, ut dicit Augustinus in libro XII Confessionum, ordinatur ad imaginariam, et imaginaria ad intellectualem.

Ad aliud dicendum, quod visibilis processio non fuit ad Christum, ut eum instrueret, vel sanctificaret, vel reduceret, sed ut significaret aliis in ipso et ab ipso esse abundantiam Spiritus, cujus operatione sacramentali alii instrue-

<--- Page Split --->

rentur, sanctificarentur, et reducerentur : propter quod etiam visibili signo facta est : quia dicit Dionysius in Celesti hierarchia, quod « impossibile est nobis superlucree divinum radium nisi sacris velaminibus circumvelatum 1. » Unde, I ad Corinth. xv, 46 : Non prius quod spirilate est : sed quod animale, deinde quod spirilate. Necesse enim est animalitatem nostram ex sensibilibus instrui, ut ex similitudine eorum proportionabiliter accipiat spiritualia.

MEMBRUM III.

Quid sit dare et dari Spiritum sanctum? et, Quomodo dare et dari se habeant ad mittere et'mitti et procedere1?

DEINDE quaeritur, Quid sit dare et dari Spiritum sanctum? quod jam quidem per ea quae dicta sunt facile manifestum est.

Sed hoc solum quaerendum est, quomodo dare et dari se habeant ad mittere et mitti et procedere?

Conceditur enim, quod essentia divina dat se, et quod tota Trinitas dat se : non tamen conceditur, quod essentia divina procedit a se, vel mittitur : nec conceditur, quod Trinitas mittit se, vel procedit a se.

SOLUTIO. Ad hoc dicendum est, quod sicut praehabitum est, dantis ad datum non est relatio originis, quae aliquam ponat distinctionem inter dantem et datum, sed tantum secundum Augustinum, relatio habitudinis secundum rationem, quae fundatur in hoc, quod per effectum

in creatura rationali causatum, aliter se habet nunc creatura rationalis ad Deum quam prius quando illum effectum non habuit in se causatum : et ideo aliter est in ea Deus nunc, quam prius. Et illa alteritas non ponitur in Deo, sed in creatura. Deus enim in quantum est de se, uno modo se habet ad omnia : quamvis non omnia uno modo se habeant ad ipsum. Et ideo dare in Deo non ponit nisi largitatem, quae est communis tribus : et ideo essentiale verbum est. Mitti autem et mittere principaliter dicit notionem, et consequenter essentiam, propter effectum connotatum. Procedere autem e converso primo significat essentiam, secundario notionem, propter effectum qui designat aeternam processionem.

Si objicitur, quod Spiritus sanctus procedit ab aeterno. Procedit enim ut amor, et amor est donum in quo omnia alia dona donantur, ut dicit Augustinus, et ita procedere ut donum non debet esse processio temporalis.

Ad hoc dixerunt antiqui, quod donum dupliciter dicitur, scilicet ab aptitudine donandi, et ab actu. Si ab aptitudine dicatur : tunc dicunt, quod ab aeterno processit ut donum : processit enim ut donabilis ab aeterno. Si ab actu dicatur : tunc dicunt, quod non refertur nisi ad processionem temporalem : quia licet ab aeterno processit ut donabilis, donatus tamen non est nisi ex tempore. Et hoc quamvis satis bene dictum sit, tamen si quis inspiciat naturam vocabuli, tunc donum ab actu donandi dicitur. Unde per nomen verbale quod actum significat, definitur ab Aristotele in IV Topicorum, dicente, quod « donum est datio irreddibilis 2. » Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus. Et ideo Sancti donum referunt ad processionem temporalem.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO XXXIII.

De temporali missione Filii.

Deinde quæritur de missione Filii tem- porali.

Et de hoc tria quæruntur sub una ta- men quaestione.

Primo, An Filio conveniat mitti vel procedere in creaturam?

Et secundo, Secundum quid conveniat ei, si convenit?

Et tertio, Si distinctam a Spiritu san- cto habet missionem vel processionem temporalem?

Quest 1. Ad primum 1 obiiciunt Augustinus et Ambrosius.

  1. Augustinus in secundo libro de Trinitate 2: « Uterque, scilicet Filius et Spiritus sanctus, legitur missus. De spi- ritu sancto enim legitur, Joan. xiv, 26: Quem mittet Pater in nomine meo. Et, ibidem, xvi, 7: Si autem abiero, mit- tam eum ad vos. Filius autem de se di- cit, ibidem, y. 28: Exivi a Patre, et ve- ni in mundum. Et Apostolus dicit, ad Galat. iv, 4: Misit Deus Filium suum, factum ex muliere. Ubi satis ostendit eo ipso missum Filium, quo factum ex mu- liere. Proinde mitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit: quia Pater legitur misisse cum fecit ex femina: quod uti- que non fecit sine Spiritu sancto.»

  2. Adhuc, Ambrosius in III libro de

Spiritu sancto: « Quis est qui dicit, Isaia, xLVIII, 16: Nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus: nisi qui venit a Patre, ut salvos faceret peccatores, id est Christus»? » Ex his verbis Augustini et Ambrosii accipitur, quod Filius mittitur a Patre, mittitur a seipso, et a Spiritu sancto.

  1. Adhuc, Ambrosius in eodem libro, cap. 2: « Datus est a Patre Filius, ut Isa. ix, 6, dicitur: Parvulus natus est nobis, et Filius datus est nobis. Datus est, audeo dicere, et a Spiritu, quia et a Spiritu sancto missus est. Dicit enim Filius Dei, Isaia, xxi, 1: Spiritus Do- mini super me, eo quod unxerit Dominus me. Quod cum de libro Isaia legeret Dominus, Luc. iv, 17 et seq., ait in Evan- gelio: Quia hodie impleta est haec scri- ptura in auribus vestris, ut de se dictum esse signaret.»

In contrarium hujus est quod dicit sed con Gregorius, quod « eo mittitur, quo ge- neratur. » Non autem generatur a se, nec a Spiritu sancto. Ergo nec procedit nec mittitur a se, nec a Spiritu sancto.

Ulterius quæritur, Secundum quid mitti dicitur?

Visibiliter enim non est missus nisi se- mel, in carnem scilicet: invisibiliter au-

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Senten- tiarum, Dist. XV, Art. 7 et 8. Tom. XXV hu- jusce nova editionis.

2 S. Augustinus, Lib. II de Trinitate, cap. 5.

3 S. Ambrosius, Lib. de Spiritu sancto, cap. 1.

4 Cf. Opp. B. Alberti Comment. in I Senten- tiarum, Dist. XVI, Art. 3. Tom. XXV hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

tem in mentem saepius mittitur. Et hoc non potest esse, nisi cum dono sapientiae, vel intellectus, vel consilii, vel scientiae, vel alicujus ad illuminationem intellectus pertinentis. Et hoc non videtur : talia enim dona non sunt gratum facientia : et jam habitum est, quod persona divina non mittitur nisi cum dono gratum faciente. Ad actum enim infinitae virtutis agendum, qui nulli creaturae convenire potest, necesse est mitti Deum et dari. Deus autem ut hunc actum operans, non est nisi cum dono gratuito gratum faciente. Non ergo mittitur Filius nisi cum talibus donis quae pertinent ad illuminationiomintellectus .

in quo ipsius causae habitudo demonstratur et significatur, sicut proprium significatur in appropriato. Et sic procedere et mitti, et dare et dari, nullam originis dicunt relationem vel auctoritatem. Et hoc modo cum opera Trinitatis indivisa sint, qui procedit vel datur vel mittitur ab uno, procedit et mittitur et datur a duobus aliis.

Et hoc attendentes Sancti dicunt, quod hoc modo Filius procedit, mittitur, et datur a se et a Spiritu sancto sicut a Patre. Et ideo cum dicitur : Exivi a Patre, et veni in mundum 3 : licet exeuntis a Patre notetur distinctio, tamen exeuntis ad mittentem in quantum hujusmodi,non notatur distinctio : quia Filius et Spiritus sanctus communiter cum Patre id in quo significatur exitus ille, perfecerunt : cum exitus ille nihil aliud sit, nisi quod visibilis in carne apparuit.

    1. ULTERIUSquæritur , SimissioFiliidi - stinctasitamissioneSpiritussancti 1 ? Etvidetur , quodnon : quiaexquomissiodivinæpersonænonestnisiingratiagratumfaciente , etgratiagratumfaciensdemonstratSpiritussanctipro - cessionem , videturquodnonmittiturFiliusnisicumeomittaturSpiritussan - c t u s : etitaistæmissionesindistinctæsunt .

Et similiter est in processione invisibili in mentem, de qua dicitur. Proverb, vn, 31, et loquitur sapientia : Ludens in orbe terrarum : et deliciae meæ esse cum filiis hominum. Exitus enim in orbem terrarum, quo sicut dicit poeta :

Juxtahoc quaeritur. Cum tam missio Filii quam Spiritus sancti gemina sit, visibilis scilicet et invisibilis, quomodo sit, quod Filius missus visibiliter assumpsit et sanctificavit creaturam in quam missus est : Spiritus sanctus autem creaturam in quam missus est, nec assumpsit, nec sanctificavit 2 ?

Ludit in humanis divina potentia rebus :

perficitur in dono pertinente ad illuminationem orbis terrarum, cujus perfectio communiter est Trinitatis. Et ideo tali missione Filius mittitur, procedit, et datur et a seipso et a Spiritu sancto.

Si autem mitti secundum propriam et strictam significationem accipiatur : tunc principaliter notionale est. Et hoc modo, sicut prius habitum est, non mittitur Filius nisi a Patre. Et sic dicitur, Joan. viii, 43 : Neque enim a meipso veni, sed ille me misit.

Solutio . Sicutprædictumest , mittiet - procederediciturdupliciter , etetiamdareetdari , communiterscilicet , etproprie . Communiterprocedensabeoaquopro - cedit , etmissusrelatusadeumaquomittitur , etdansaddatumnondicuntnisirelationemrationis , quæfundatarinhabitudinecausæefficientisadeffectum ,

Et per hoc patet solutio ad omnia ea quae adducta sunt contra primum.

Ad in enim quod per dictum Gregorii Ad object.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum . Dist. XVI, Art. et 4. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Senten-

<--- Page Split --->

objicitur; quod « eo modo mittitur, quo generatur, » in praecedenti quaestione responsum est. Eo enim et quo non dicunt nisi eamdem rem qua scilicet proprium manifestatur in appropriato : verbum enim quod est proprium, cum sit manifestativum sapieniae, in dono sapientiae intelligitur et significatur ut dans sapientiam et mittens eam in nos : sicut dicitur, Sapient ix,10 : Mitte illam decealis sanctis tuis, a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret.

licet unum sit, tamen duo sunt in ipso secundum actum et operationem. Actus enim notitiae proprius, est illuminatio intellectus : et actus amoris proprius, est accensio affectus. Quamvis sicut etiam in exteriori lumine ab illuminatione procedit calor, ita in interiori calor amoris procedit ab illuminatione veritatis : et ideo loco et tempore separari non potest processio Spiritus sancti a processione temporali Filii.

Ad quest.2. Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod sapientia, intellectus, consilium, et scientia aliter accipiuntur secundum se apud Philosophos, et aliter prout sunt dona Spiritus sancti. Prout enim sunt dona, in primo dono quod est amor, intelliguntur esse donata et formata. Amor autem ille charitas est. Et hoc concordat verbis Augustini, ubi loquitur de imagine et dicit : « Verbum quod insinuare intendimus, cum amore notitia est. » Unde et sapientia quæ est donum, et similiter intellectus, et consilium, et scientia secundum quod procedunt in mentem et a mente, notitiæ amatae sunt charitatis amore. Et sic cum eis mittitur Filius, qui est Deus complens actum infinitæ virtutis, ad quem dona disponunt.

Ad quest.3. Ad m quod quaeritur ulterius, Si distinctæ sint processiones Filii et Spiritus sancti, vel semper simul sint?

Dicendum, quod secundum ea in quibus sunt, distinctæ sunt : tempore autem simul sunt. Cum enim dico, notitia amata vel cum amore, dico quiddam quod

Ad m quod juxta hoc quaeritur, dicenAd quæ Ad quod juxta hoc quaeritur, dicenAd quod juxta hoc quaeritur, dicenAd quod juxta hoc quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam ad quam

<--- Page Split ---> QUÆSTIO XXXIV.

De nomine patris.

MEMBRUM I. Utrum Pater est Pater, quia genuit : vel genuit, quia est Pater'?

PRIMO ergo quaeritur, Utrum Pater est,

quia generat : vel generat, quia Pater est? Hoc est quaerere, Utrum Patrem esse, ratio sit ejus quod est generare : vel quod est generare, ratio sit ejus quod est Patrem esse ?

Et videtur, quod quia generat, Pater est.

  1. Dicit enim Augustinus in libro de Fide ad Petrum : « Quia generat, Pater est. »

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXVII, Art. 2. Tom. XXVI hujusce novæ editionis.

2 S. AUGUSTINUS, Lib. de Fide ad Petrum, cap. 10.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, In inferioribus sic est, quod termini generationis sunt primi, et consequentes, et utrique per se. Et sunt termini per accidens. Per se sunt, ut dicit Gilbertus in sex principiis, in quibus natura operatur manifeste, vel occulte. Manifeste, sicut hic generat hunc. Occulte, sicut homo generat hominem : quia enim hic est homo qui generat, ideo generat hunc hominem, ut potentia generandi sit hominis per naturam qua homo est homo : actus autem generationis sit hujus. Per accidens autem termini sunt termini illi, qui denominantur per proprietates advenientes per generationem, sive sint proprietates absoluta, sive respectiva. Accidens enim est accidens, et non de esse existens. Propter quod Philosophus dicit in VII prima philosophia, quod accidens et subjectum unum est ut aggregatum, et non simpliciter unum. Termini tales sunt pater et filius : quia enim generat, accidens, et accidit sibi quod est pater : vel potius quia genuit, accidit sibi patrem esse : et quia genitus est, accidit sibi filium esse. Et sic videtur quod Pater est, quia genuit.

  2. Adhuc, Ponamus, qued non genuisset, constat quod tunc pater non esset. Dicit autem Philosophus 1, quod causa est et ratio qua posita ponitur et res, et qua destructa destruitur. Posita generatione activa, ponitur patrem esse : et destructa eadem, destruitur patrem esse: ergo genuisse causa et ratio est ad patrem esse.

  3. Adhuc, Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti : « Non quia Pater est, spirat : nec quia Filius est, spirat 2. » Ergo eadem ratione nec quia Pater est, generat.

  4. Adhuc, Anselmus ibidem dicit, quod « ridiculum est dicere, quod per relationem divina essentia sit in Spiritu sancto. » Ergo a simili ridiculum est dicere, quod per relationem paternitatis

essentia divina sit in Filio. Sed per generationem Pater dat Filio divinam essentiam, et Filius accipit eam per generalionem, hoc modo quo dare et accipere potest esse in divinis. Et ad hoc quod Pater dat, consequitur esse Patrem : ad hoc autem quod Filius accipit, consequitur esse Filium. Ergo quia generat, Pater est : et non quia Pater, generat.

  1. Adhuc, Aristoteles in IX Ethicorum rationem assignat, quare pater magis diligit filium, quam diligatur ab ipso : et dicit, quod causa hujus est, quia pater aliquid sui, quod tamen virtute totum est, habet in filio : filius autem nihil sui habet in patre. Et idem dicit Aspasius in commento. Pater ergo est, qui tale aliquid habet in filio : et nisi tale aliquid habeat in filio, non est pater : sed aliquid in filio non habet nisi generationem activam : ergo a generatione activa habet quod sit pater : et non e converso per esse patrem habet quod genuit.

  2. Si dicas, quod hoc non est in divinis, in quibus substantia generantis non dividitur. CONTRA : Augustinus in epistola ad Maximinum : « Pater ut haberet Filium de seipso, non minuit seipsum : sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus, quantus et solus. » Ergo in divinis magis est quam in humanis.

Adhuc, VisestinverbisAugstini , quoddicit , « uthaberetFilium , genuit . » Perhocenimsignificataperte , quodgenera - tioetratioetcausaestpaternitatis , etnoneconverso .

INCONTRARIUMhujusest , q u o d

  1. Generare actus est distinctae personae. Persona autem Patris non est distincta nisi personali proprietate, quae est paternitas. Distinctam autem esse personam, est ante agere personam. Cum ergo esse Patrem, distinctam sit esse personam, generare autem sit agere personam, videtur, quod esse Patrem sit

<--- Page Split --->

ante generationem secundum intelligentiu rationem.

  1. Adhuc, Cum dicitur, Deus Pater, circumscripta paternitate non remanet nisi Deus : et si Deo attribuitur generare, tunc videtur, quod Deus in quantum Deus generat : et si Deus in quantum Deus generat, tunc etiam Deus Filius generat, et Deus Spiritus sanctus, quod falsum est : ergo circumscripta paternitate Deo non attribuitur generare : paternitas ergo secundum rationem intelligentiae ratio et causa est ejus quod est generare, et non e converso.

  2. Si quis dicat, quod nec quia generat, Pater est : nec quia Pater est, generat, sed quia Deus innascibilis. Hoc videtur irrationabile esse. Innascibilis enim sive innascibilitas proprietas permona est sive notio, qua persona non ordinatur ad generationem, nec antecedenter, nec consequenter. Ergo videtur, quod non generat, quia Deus inascibilis.

  3. Adhuc, Videtur Anselmus dicere in libro de Processione Spiritus sancti, quod non quia Pater, generat, sed quia Deus. Dicit enim, quod Pater et Filius, non unde Pater, et non unde Filius, sed unde unus Deus, spirant Spiritum sanctum. Ergo a simili non unde Pater, generat Filium, sed unde Deus : et ideo generat Filium Deus. Si sic dicatur, quod unde Deus, generat, tunc generare attribuitur Deo : Deus autem dicit divinam naturam in habente : ergo divinae naturae in habente attribuitur generare : sed cuicumque attribuitur generare, hoc per generationem distinguitur a genito, ergo videtur, quod per generationem divina natura distinguatur in Patre, et natura divina in Filio : quod falsum est et etiam haereticum : quia Pater et Filius sunt idem Deus, et eadem natura divina et indistincta.

  4. Si quis velit dicere, quod Pater non unde Pater, nec Filius unde Filius, generat, sed unde potens et volens generare : quod videtur Anselmus ibidem dicere. Sic nullatenus Patris et Filii secundum

ipsas proprietates, ut secundum paternitatem et filiationem, est potestas et voluntas generandi. Potestas autem et voluntas generandi est secundum naturam. Ergo secundum naturam est potestas et voluntas generandi : secundum enim idem attribuitur generare, secundum quod est potestas et voluntas. Hoc iterum videtur mirabile : quia una est potestas trium et una voluntas trium. Unde ratione voluntatis et potestatis nulli personae potest attribui generare. Si enim uni attribueretur, tunc etiam attribueretur et alteri. Si autem ratione ejus quod est generare, cum dicitur potens et volens generare : tunc cum generare et esse Patrem idem sunt, ut dicit Augustinus, idem attribueretur gratia suspius : quod secundum intellectum esse non potest, nisi in his quae propter se volumus et ad aliud non referimus : et sic se non videntur habere ad invicem generare, et esse Patrem : quia dicit Augustinus,quod quia generat, Pater est.

SOLUTIO. Ad hoc quidam alii satis convenienter dederunt solutionem, dicentes quod paternitas dupliciter consideratur, scilicet ut proprietas personae distinctiva et secundum rationem positiva : et sic in divinis non habet comparationem, nec prædicandi modum ad extra, sed intra. Et cum omnis prædicandi modus sit inhærentis, et ut ita dicam, insistentis, ut dicit Boetius, vertitur in prædicandi modum substantiæ, et non vertitur in modum prædicandi substantiæ nisi illius cui intelligitur inesse : cui autem intelligitur inesse, proprietas est : hypostasis vertitur et accipit modum prædicandi substantiæ quæ est hypostasis.Cujus signum est, quod hoc modo accepta paternitas est pater. Sic enim dat paternitas ei in quo est, intellectualis naturae singularem existentiæ modum : et hoc est esse personam. Unde per hunc modum considerando, esse Patrem, vel paternitatem esse, est personam distinctam esse. Et hoc secundum rationem intelligentiæ est

<--- Page Split --->

ante generare, quod est actus proprius ejusdem personæ distinctæ. Et hoc modo considerando, quia Pater est, generat. Si autem paternitas consideretur ut relatio concepta et non ut exercita (in hoc enim differunt paternitas et pater : quia paternitas dicit relationem ut conceptam, pater autem ut exercitam) tunc modus prædicandi est ad extra per comparationem et relationem, hoc est, ad correlativum. Et cum relativa posita se ponant, sic filio posito, ponitur esse patrem. Filius autem poni non potest, nisi per generationem ponatur ut sit, ut dicit Augustinus. Hoc enim modo non est comparatio vel relatio nisi positarum et jam existentium personarum. Ethoc modo procul dubio esse Patrem, consequitur ad generare sive genuisse. Et hoc modo quia generat, Pater est.

Si quis autem subtiliter velit ista intueri, erit idem esse Patrem, quod generare in divinis : et re non differunt, sed ratione tantum : quia scilicet esse Patrem, paternitatem dicit ut proprietatem, et generare dicit eamdem ut actum. Et sic simul sunt generare et esse Patrem, et neutrum antecedit vel consequitur ad reliquum. Et hoc secundum Catholicam fidem securius dicitur.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod non est simile in divinis et in inferioribus. In divinis enim nihil est per accidens. Quia cum relatio in inferioribus sit et accidens, et relatio, utrumque modum prædicandi retinet. Propter quod dicit Augustinus in libro I de Trinitate, quod « omne relativum est etiam aliud quam relativum : eo quod omnis relatio est in subjecto aliquo, quod denominatur ab ipsa, sicut a paternitate pater 1. » Unde in talibus pater et quodlibet aliud relativum est adjectivum. In divinis autem modus ille prædicandi, quem habet relatio ex hoc quod accidens est, mutatur in modum

prædicandi substantiæ. Et hoc patet per resolutionem. Paternitas enim est pater, ita quod pater prædicatum de paternitate cum articulo intelligatur præpositivo, loco cujus nos articulari pronomine utimur, dicentes quod paternitas est ille qui est pater : quod esse non posset, nisi proprietas quæ est paternitas, amisso modo prædicandi accidentis, mutaretur in modum prædicandi substantiæ. Unde in divinis uno modo Pater per se terminus est generationis sicut a quo est generatio. Et sic secundum rationem intelligentia Pater est ante generationem, et quia Pater est, generat.

Ad aliud dicendum, quod per hoc non probatur, quod ex generatione pater sit, nisi secundum quod pater est relativum et adjectivum.

Et hoc etiam probatur per dictum Anselmi in sequenti argumento. Cujus ratio est, quia non generat, nisi sit aliquis : aliquis autem non est, nisi singulari existentiæ modo : singulari autem existentiæ modo non est, nisi personali proprietate quæ est paternitas.

Ad aliud dicendum, quod in veritate si quis totum principium generationis in generante determinet : tunc cum, sicut Damascenus dicit, generatio sit opus naturæ existens, et generans sit hic, et non sit hic nisi paternitate, sic dicet, quod Pater generat in quantum est hic Deus Pater. Et hoc intelligit Anselmus dicens, quod si per relationem solam divina natura sit in Filio, ridiculum est dicere, quod paternitas ut relatio est, solum secundum modum intelligendi consequitur actum generationis, et non antecedit ipsum. Et iste terminüs, pater, sic a paternitate denominatus, est adjectivum : dictus autem a paternitate secundum quod est proprietas personalis, substantivum est.

Ad aliud dicendum, quod per dictum Philosophi non probatur, quod quia genuit, est pater, nisi secundum quod pater

<--- Page Split --->

Videtur, quod non substantiam :

  1. Secundum regulam Boetii in libro de Trinitate. Si enim substantiam significaret, et de singulis et de omnibus diceretur singulariter, ut hoc nomen, Deus. Dicitur enim Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus : et hi tres unus Deus. Et ita diceretur, Pater est Pater, Filius est Pater, Spiritus sanctus est Pater : et hi tres unus Pater : quod falsum est : ergo ad aliquid dicit.

  2. Adhuc, Augustinus dicit, quod « ea quae in divinis substantialiter prædicantur, ad se dicuntur. » Pater autem ad se non dicitur, sed ad aliud : dicitur enim pater alicujus pater : ergo Pater non prædicatur in divinis secundum substantiam.

  3. Adhuc, Damascenus : « Deitas naturam manifestat, Pater autem hypostasim. » Hypostases autem in divinis distinguuntur secundum ad aliquid. Ergo videtur, quod pater non substantiam, sed ad aliquid dicat.

  4. Adhuc, Si secundum substantiam diceretur, oporteret, quod substantiam secundum ipsum diceretur alicujus substantia : quod omnino falsum.

  5. Adhuc, Pater paternitate pater est. Si ergo secundum substantiam diceretur pater, substantia paternitate pater esset. Sed quidquid paternitate pater est, paternitate distinguitur et determinatur ut sit pater. Ergo substantia paternitate distinguitur et determinatur. Si autem determinatur et distinguitur, non distinguitar nisi a substantia Filii : et sic sequeretur, quod Pater et Filius non essent una substantia deitatis : quod est haeresis Arii. Dicitur ergo non secundum substantiam.

Sed conra. In contrarium est, quod

  1. Essentia divina est Pater, et Pater essentia divina : quod negari non potest: quia aliter summa simplicitas non esset in divinis : et constat, quod prædicatio non est per accidens : videtur ergo, quod Pater secundum essentiam de essentia prædicetur.

  2. Adhuc, Pater dicit hypostasim, ut dicit Damascenus : hypostasis autem est substantia : ergo pater in divinis secundum substantiam dicitur.

Contra hoc etiam tamen objicitur : quia si substantia est Pater, vel essentia divina : et Pater est hypostasis generans per se et non per accidens, videtur sequi, quod essentia divina sit hypostasis generans : et sic ulterius, quod essentia divina distinguitur generatione, sicut dixit Arius, et quod non sit una essentia trium personarum.

  1. Si quis ad hoc velit dicere, sicut dicitur in libro de Regulis fidei, quod hoc nomen, pater, etiam in divinis dicitur multipliciter.

Aliquando enim prædicat personam, ut quando dicitur, essentia divina est Pater : tunc enim Pater substantivum est et cum articulo intelligitur, ut sit sensus, divina essentia est ille qui est Pater.

Aliquando prædicat hypostasim cum proprietate, sicut quando dicimus, Pater est Pater, hoc est, persona generans.

Aliquando prædicat relativum, sicut quando dicitur, Pater est Filii pater.

Aliquando prædicat relativum ad creaturas communiter secundum generationem, sicut in symbolo Nicæno : « Credo in Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ. » Et sumitur, Matth. xi, 23 : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ. Et, Sapient. xii, 3 : Sciant quanto his dominator eorum speciosior est : speciei enim generator hæc omnia constituit : ergo pater est. Unde etiam in secunda parte Timæi Platonis dicitur : « Quorum opifex paterque ego. »

Aliquando prædicat relativum ad homines factos ad imaginem Dei per recreationem. Matth. vi, 9 : Pater noster, quis es in cœlis.

Contra hoc esse videtur, quod cum dicitur, essentia divina est Pater, per illam prædicationem non accipit pater aliam significationem quam prius habuit : secundum se autem semper significat hypostasim cum proprietate : in illa

<--- Page Split --->

ergo significatione prædicatur de essentia : et tunc sequitur idem quod prius, quod scilicet si essentia est pater, est alicujus pater : et si pater est generans, quod essentia est generans.

  1. Idem est si dicatur, quod cum dicitur, essentia est pater, quod pater prædicat hypostasism et non proprietatem sive relationem. Hoc enim prædicat quod significat : significat autem hypostasism cum proprietate : videtur ergo, quod proprietas referatur ad essentiam.

  2. Si dicatur, ut quidam dicunt, quod in divinis est res naturae, et suppositum sive hypostasis sive substans, et individuum, et persona, et haec non re, sed ratione sint differentia, ut scilicet res naturae dicatur, in quo sicut in naturato natura consistit. Hypostasis autem sive suppositum est tamquam inferius. Individuum autem, quod ex individuantibus existens per se solum secundum singularem existentiae modum constituitur. Persona autem dicit individuum distinctum proprietate ad dignitatem pertinente. Et si hoc, demonstrato generante vel genito, res naturae est, suppositum ex additione se habet ad illud: addit enim respectum inferioris ad superius: est enim suppositum res naturae stans, sive posita sub natura communi. Individuum autem addit ad hoc individuantia. Est enim individuum quod ex accidentalibus et substantialibus constitutum, singularem accipit existentiae modum. Persona autem adhuc addit ad hoc, quod distinguatur in singulari sub natura dignitatem habente, et proprietatem ad dignitatem pertinente. Unde Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, in definitione personæ ponit individuum et substans sive suppositum, dicens, quod « persona est rationalis creaturae individua substantia. » Si, inquam, sic dicatur, ut dicatur, quod cum dicitur, essentia est pater, quod pater stat pro supposito sive hypostasi : hoc stare non potest. Hoc enim vocabulum quod est pater, secundum re-

ctam et totam suam significationem significat hypostasism cum proprietate et singularitate : et non potest assignari ratio quare secundum partem suæ significationis prædicetur de essentia, et secundum partem non.

SOLUTIO. Dicendum, quod hoc nomen, Solutio. pater, a generatione activa impositum, quantum ad ipsum vocabulum significat existens per se solum secundum singularis existentiae modum, paternitate ad eumdem modum determinatum : et ideo hypostasis sine proprietate non significat : quamvis quidam dicunt, quod appellare possit hypostasism. Terminus enim aliud significat, et aliud appellat. Appellat enim eum qui est pater : significat autem singulare paternitate ad singularitatem determinatum. Sicut et Socrates appellat Socratem, hoc est, eum qui est Socrates : significat autem singulare accidentalibus et substantialibus individuatis et individuantibus in esse singularis determinatum. Pater autem potest accipi dupliciter, substantive scilicet, et adjective, sicut in præcedenti quaestione determinatum est. Si substantive accipitur : tunc formam qua ad esse singularis determinatur, ponit circa proprium suppositum, et non refert eam ad aliud. Si autem adjective sumitur : tunc formam quam significat, circa aliud ponit, quod est suum substantivum, cui subjicitur, vel de quo prædicatur, et ponit eam ut illi inhaerentem et illud determinantem. Unde cum dicitur, essentia est pater, vel pater est essentia : si substantivum est pater, vera est locutio : et paternitas quæ proprietas distinguens est, non refertur ad essentiam, sed ad patris hypostasism sub hoc sensu, essentia est hypostasis paternitate determinata : et hoc est verum. Si autem sit adjectivum, formam suam ponit circa essentiam et determinat eam, et est sensus, essentia est pater, hoc est, essentia est generans, et ideo paternitate determinata : et hoc falsum est, et est error abbatis Joachim.

<--- Page Split --->

Et his visis, facile est, respondere ad objecta.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod pater ad aliquid significat : supponit tamen secundum quod substantivum est, hypostasim, cui significat proprietatem relationis inesse : et ideo de tribus non dicitur, sed de uno.

Ad 2. PER HOC etiam patet solutio ad secundum.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod iste est intellectus Damasceni. Hypostases enim quae sunt supposita divinae naturae ad hoc ut tres sint, relationibus quae in ipsis sunt ad oppositionem pertinentibus distinguuntur : et propter identitatem hypostasis ad naturam divinam, in qua propter sui simplicitatem nihil diversum ab ea potest esse, de essentia praedicantur.

Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod hoc argumentum procedit ac si pater adjective dictatur : tunc enim proprietas poneretur inesse vel inhaerere essentiae : et tunc sequeretur, quod essentia pater esset alicujus pater : sed sicut dictum est, pater praedicatum de essentia, non sumitur adjective : quia nunc intelligitur cum articulo, sicut dictum est superius. Articulus enim praepositivus non preponitur nisi substantivo.

Ad 5. AD ALIUD dicendum, quod essentia est pater, et pater est paternitate pater, et tamen essentia paternitate non est pater, sed potius identitate simplicissimae naturae. Cum enim dicitur, pater paternitate est pater, paternitas ut determinans refertur ad hypostasisn patris, et non ad naturam. Sicut in logicis dicitur, quod determinatio explicite vel implicite circa praedicatum posita, sive circa rem praedicari, ad subjectum non habet referri. Explicite, sicut cum dicitur, iste est novus miles, novitas refertur ad militiam quae est res praedicati, et non ad subjectum : et ideo non sequitur, quod iste sit novus. Idem est si dicatur, iste est bonus clericus, vel est bonus civis. Implicite autem, si dicatur, iste est tyro :

tyro enim est novus miles. Et similiter est hic cum dicitur, essentia est pater paternitate, ablativus qui determinatio praedicati est, rem praedicati determinat, et ad subjectum quod est essentia, non refertur : et ideo essentia paternitate non distinguitur.

AD ALIUD quod objicitur in contrarium, AD dicendum est, quod licet nihil per accidens sit in divinis, nihilominus tamen quae eadem sunt re (sicut dixerunt antiqui) non semper eadem sunt suppositione, ita quod supposito uno, supponatur alterum : nec eadem sunt attributione, ita quod quidquid attribuitur uni, attribuatur alteri. Et hoc est propter diversum modum significandi. Unde licet essentia sit idem quod pater, tamen significatur ut communis re, pater autem ut singularis : et ideo distingui attribuitur patri, et non essentiae : et pater praedicat substantiam quae est hypostasis, et non substantiam quae est usia sive essentia.

AD DICTUM Damasceni patet solutio.

AD ALIUD dicendum, quod hoc argumentum non procedit, impediente fallacia figurae dictionis. Essentia enim quid, hypostasis autem quis : et praedicatur quis de quid ratione identitatis et simplicitatis naturae. Cum autem dicitur, hypostasis est generans, ergo essentia est generans : procedit ac si in supponendo et attribuendo idem sint quis et quid.

Ad 10 quod objicitur de libro de ReAlde gulis fidei, dicendum quod distinctio bona est.

Et ad objectum in contrarium, dicendum, quod pater non accipit novam significationem : hypostasis enim cum proprietate praedicatur de essentia : sed (sicut dictum est) proprietas non determinat essentiam, sed hypostasism.

'AD ALIUD dicendum, quod pater praeAdo dicat quod significat, sed non eodem modo : significat enim proprietatem ut determinantem hypostasism propriam, et non ut determinantem essentiam de qua

<--- Page Split --->

predicatur, sicut patet per antedicta. 1. AD ALIUD dicendum, quod res naturae bene est in divinis, et suppositum sive hypostasis, et etiam persona, licet non eodem modo quo in humanis. In humanis enim res naturae a re naturae distinqui tur naturae divisione : in divinis autem non, sed relatione ad originem pertinente. Similiter suppositum in humanis est stans sub natura communi, ita quod sit ibi natura universalis et natura particularis : in divinis autem non : quinimo natura communis est re, non ratione tantum, et suppositum non est particularem naturam sed totam habens. Individuum autem nullo modo est in divinis secundum propriam individui rationem : quia individuum non est nisi ubi dividuum, hoc est, ubi natura communis per esse dividitur : in divinis autem na-

tura communis non dividitur per esse substantiale in personis : unum enim est esse substantiale trium personarum.

Similiter persona est in divinis: sed (ut dicit Richardus) non proprie est substantia individua sicut in humanis: quia substantia individua non est nisi naturae dividuae sive divisibilis : in divinis autem persona est existens per se solum secundum singularem existentiae modum in natura intellectuali, quae non dividitur, sed a singulis tota possidetur. Unde pater personam dicit cum proprietate et personalitate: et proprietas et personalitas ad essentiam non refertur, sicut saepius antedictum est. Ex hoc autem patet quid significet nomen genitoris: hoc enim significat idem quod pater adjective sumptum, et a generatione imponitur.

QUÆSTIO XXXV.

De nominibus Filii.

Secundo, Quæritur de nominibus Filii, quæ sunt tria, ut dicit Magister in primo Sententiarum, distinctione XXVI, scilicet Filius, imago, et verbum : et ideo tria quæremus.

Primo, de Filio. Secundo, De imagine. Tertio, De verbo.

MEMBRUM I.

Quid sit in divinis esse Filium ?

Primo ergo quæritur, Quid sit in divinis esse Filium ?

  1. Natura enim non differunt Pater et

Filius, nec substantia, sed sola relatione. Diversitas autem relationis non facit alium et alium. Mutatio enim accidentis est mutatio de subjecto ad subjectum, ut dicit Aristoteles in VI Physicorum, et talis est, quando manente eodem subjecto mutatio est in passionibus : et ita videtur esse hic : et sic Filius non videtur differre nisi per accidens : et hoc veritatem personæ non facit, nec filii veritatem.

  1. Adhuc, Essentia divina in Filio non est nata, nec proprietate Filii distincta : et cum nihil sit in Filio, nisi essentia divina et proprietas, videtur, quod sola proprietas determinatione sit Filius, et non natura. Talis autem non est filius vere. Et sic videtur, quod Filius Dei non sit vere filius.

<--- Page Split --->

Sed contra. Quod est contra Hilarium et Augustinum.

  1. Unde Hilarius sic dicit, et ponitur a Magistro in primo Sententiarum, distinctione XXVI : « Cum et homines filii Dei dicantur et sint, secundum illud Psalmi LXXXI, , 6 : Filii Excelsi omnes, et secundum illud quod, Exod. iv, 22, ad Moysen Dominus de populo Israel ait : Filius meus primogenitus Israel. Quæritur quomodo proprium sit nato Deo, quod sit Dei Filius ? » Et solvit sic subdens : « Sed magna est distantia. Homines enim filii Dei sunt factura, non nativitatis proprietate : Deus autem Filius originis proprietate Filius est, et veritate nativitatis, non factura, vel adoptione. Et illi quidem ante sunt quam filii Dei sunt : fiunt enim filii Dei, quamvis non nascantur filii. »

  2. Adhuc, Nasci ex aliquo in similitudine formæ et speciei generantis, facit esse verum filium. Cum ergo Filius in divinis et ex alio sit per nativitatem, et simillimus sit forma et specie generanti, ipse maxime est filius, et hoc nomen habet proprium.

  3. Adhuc, Hilarius in libro XII de Trinitate : « Unigenitus Deus nec fuit aliquando non filius, nec fuit aliquid antequam filius, nec quidquam ipse nisi filius. Atque ita qui semper est filius, nascibilitatis proprietate ac veritate filius est. »

Quæst. ULTERIUS quæritur, Utrum æquivoce vel univoce dicatur filius de Filio Dei, et filiis hominum, et filiis Dei per adoptionem ?

Solutio. SOLUTIO. Dicendum, quod Filius Dei vere filius est naturali et substantiali nativitare a Patre, eo modo quo hypostasis substantiali dicitur.

cundum partem, magis vere facit eum esse filium. Non enim vere et perfecte demonstraret Patrem si aliquid minus esset in Filio quam in Patre. Unde, Joan. xiv, 9 et 10, Philippum arguens dicit : Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Et supra, y. 9 : Qui videt me, videt et Patrem meum.

Similiter secundum Richardum de sancto Victore in libro de Trinitate, quod Pater et Filius in eadem numero natura sunt, non officit, sed proficit ad hoc, quod vera persona sit Filius et verus filius : ex hoc enim magis connaturalis et consubstantialis est Patri, et in omnibus substantialibus et naturalibus similis.

Ad hoc autem quod objicitur, dicen- : Ad dum quod nihil in Deo est per accidens, ut dicit Augustinus. Nihil enim in Deo est nisi æternum : et quod æternum est, per accidens esse non potest : et ipsa proprietas in divinis substantia est. Quamvis autem nihil sit ibi per accidens, tamen non omnia quæ sunt in divinis, dicuntur substantiæ modo : quia relatio est in divinis, et non dicitur modo substantiæ, sed modo ejus quod est ad aliquid. Substantia autem dicitur modo ejus quod est absolutum, et ad se dictum, ut dicit Augustinus.

Et quod dicitur, quod Filius differt a Patre sola proprietate, verum est, quod ut distinguente proprietate sola differt, sed ut distinctum differt etiam hypostasi : et ideo verissime Filius est ut alius in hypostasi a Patre genitus. Plura enim non exiguntur ad hoc quod aliquis sit vere filius, nisi quod in hypostasi originis proprietate sit discretus, et in naturalibus omnibus per omnia generanti sit similis.

Ad i et 2. AD PRIMUM ergo dicendum, quod generatione hypostasis quæ res naturae est, filius est filius : et quod ejusdem naturae est Filius cum Patre et ejusdem substantiæ secundum totum, et non se-

Ad 10 quod ulterius quæritur, Si Filius Ad qua univoce vel æquivoce dicatur ?

Dicendum, quod per analogiam. Et primo quidem convenit Filio Dei. Secundo autem filiis hominum, qui in simi-

<--- Page Split --->

litudine formae et speciei et non in ejusdem numero naturae identitate genitores uios demonstrant. Tertio, filiis adoptionis, qui patrem non demonstrant nisi per consensum voluntatis quem facit in eis spiritus adoptionis : facit enim participes filiationis divinae per filiationem haereditatis, sicut dicitur, ad Coloss. 1, 13 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit nos in regnum Filii dilectionis suae. Haec autem translatio non fit nisi per adoptionem.

quod alius est a Filio sicut a Patre, a Spiritu autem sancto nullus. Videtur esse non causa : quia et in Patre est aliqua notio in qua dissimilis est Filio, sicut innascibilitas : et tamen Filius dicitur imago Patris : ergo et Spiritus sanctus non proptes hoc minus imago est, quod deficit in hoc quod alius non sit ab ipso.

  1. Adhuc, Imago ab imitando dicitur, ut dicit Philosophus in libro de Reminiscentia. Spiritus autem sanctus qui est a Patre, imitatur eum et coequat eum per indiscretam similitudinem. Ergo est imago ejus, ut dicit definitio secunda.

MEMBRUM II.

Secundum quam rationem hoc nomen, imago, conveniat Filio 1 !

Secundo, Quæritur de imagine, quod nomen Hilarius dicit convenire Filio per hoc quod filius est.

Quæritur ergo primo, Secundum quam rationem convenit Filio ?

  1. Hilarius enim duas dat definitiones imaginis in libro de Synodis. Prima est haec : « Imago est ejus ad quem imaginatur, species indifferens. » Secunda haec : « Imago est rei ad rem coequandae imaginata et indiscreta similitudo. » Secundum utramque istarum diffinitionum videtur Spiritus sanctus imago esse Patris sicut et Filius. Est enim species indifferens ad Patrem. A Patre enim est per spirationem, et specie naturae essentiae per omnia indifferens. Est et similis Patri sicut et Filius, et sola proprietate originis sicut distinguente, et sola hypostasi sicut distincto discretus a Patre sicut et Filius.

  2. Si quis velit dicere, quod Filius in hoc dicitur imago,et non Spiritus sanctus,

IN CONTRARIUM est, quod Sed contra. 1. Ad Coloss. 1, 13, de solo Filio dicitur : Qui est imago Dei invisibilis. Videtur ergo, quod soli Filio conveniat esse imaginem.

  1. Adhuc, Augustinus in libro VII de Trinitate : « Eo est imago, quo Filius 2. » Sed Filium esse, nullo modo convenit Spiritui sancto. Ergo imaginem esse Spiritui sancto convenire non potest.

  2. Adhuc, Omnis generans univoce, ut dicit Aristoteles, generat filium ad imaginem et similitudinem suam. Pater autem in divinis maxime generat univoce. Maxime ergo producit Filium in imaginem et similitudinem suam. Hoc ergo convenit soli Filio, et non Spiritui sancto.

  3. Adhuc, Secundum Philosophum in libro de Animalibus, si per generationem non producatur omnino simile patri : cum omne generans intendit producere sibi simile in specie, figura, et in sexu. In specie, ut ejusdem speciei sit cum generante. In figura : quia dicunt Aristoteles et Boetius, quod figura sequitur speciem : unde ea quae sunt diversarum specierum, sunt diversarum figurarum in animalibus. In sexu : quia si producat feminam, dicit esse generationem occasionatam, hoc est, in materia

<--- Page Split --->

generationis passam : propter quod ad perfectam similitudinem generantis pervenire non potuit. Sed nihil tale potest esse in divina generatione, quae simplex et æterna existens, sine motu est et materia. Filius ergo eo ipso quod genitus est, imago Patris est : et hoc ex genitura habet proprium, et non Spiritus sanctus qui genitus non est.

Quæst. 1. ULTERIUS quæritur, Quæ sit illa imago de qua dicitur, Genes. II, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ?

Si enim illa imago est Filius : tunc non deberet dici, nostram, sed meam : quia Filius imago solius Patris est. Si autem est unitas essentiae in tribus personis, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, tunc videtur, quod male dicatur imago. Imago enim dicitur quasi imitago : quia imitando refert ad alterum quod est ante se. Unitas autem essentiae in personis nihil habet ante se quod imitetur.

Quæst. 2. ADHUC quæritur ulterius, Cum imago dicatur multipliciter, de homine, de Filio, et de unitate essentiae in tribus personis, utrum univoce, vel æquivoce dicatur ?

Et videtur, quod æquivoce.

Augustinus in libro de Decem chordis : « Aliter est imago regis in filio, et aliter in solido aureo. » Et intendit, quod aliter sit imago Dei in Filio, et aliter in homine. Sed imago regis in solido et in filio est æquivoce : quia animal homo, et quod pingitur, ut dicit Aristoteles in principio Prædicamentorum, æquivoce sunt. Ergo dicta de homine et de Filio Dei æquivoce dicitur.

est, ut dicit Richardus, quia Pater qui totius divinitatis principium est, in hori configuratur ei, quod principium divinitatis est, totam divinitatem in alium transfundendo sicut Pater : in quo non configuratur ei Spiritus sanctus, qui in nullum transfundit divinitatem, eo quod nullus ab ipso est : nec a Patre naturae transfusione secundum rationem ipsius transfusionis transfunditur, sed potius transfusione voluntatis et amoris, qua transfusio secundum propriam sui rationem et generalem non ponit, quod transfusum sit imago transfundentis : et si contingit, quod est, hoc est in aliquo, et non in omni : nec ex ratione ipsius transfusionis, sed ex natura transfundentis, in qua nihil nisi perfectissimum emanare potest vel transfundi. Perfectissimum autem est, quod hypostasis est ab hypostasi : et ideo necesse est amorem in divinis a voluntate transfusum, esse hypostasim : quod tamen ex ratione emanationis non habet. Et quia in divinis proprium est, quod secundum proprietatem originis personæ convenit, proprium est Filio esse imaginem : quia illi convenit secundum proprietatem originis. Spiritui sancto proprium esse non potest : quia illi secundum proprietatem suæ originis nullo modo convenire potest. Sic enim dicitur imago notionaliter et non essentialiter. Et ideo dicit Augustinus, quod « eo imago est quo Filius : » intelligens eo quo, hoc est, eadem proprietate originis.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicit Hilarius, species indifferens, non intelligitur species tantum natura, sed etiam ratio proprietatis secundum originem : et talem indifferentiam speciei non habet Spiritus sanctus. Filius enim ex hoc quod Filius est per nativitatem, accipit a Patre, quod divinitatem transfundit in alium : quia quæ potest Pater, potest et Filius naturae transfusione : quod non est proprium amoris transfusi in amante.

Similiter ad secundam diffinitionem

<--- Page Split --->

dicendum est. Cum enim dicit Hilarius, quod « imagoest rei ad rem coæquandam et imaginandam indifferens et indiscreta similitudo : » non intelligitur similitudo tantum in naturalibus et substantialibus, sed etiam in proprietate et ratione proprietatis ad originem pertinentis : et hoc cum Spiritui sancto non conveniat, non indistantem neque indiscretam cum Patre habet similitudinem.

AD ALIUD dicendum, quod non est simile : quia ex hoc ipso quod Pater est innascibilis, nullum habet quem imitetur : et sic cum imago, dicatur ab imitando, nomen imaginis ex ipsa proprietate Patris Patri convenire non potest. Filius autem ex eo quod ab alio est, hahet quem imitetur, et ex ipsa nativitate tamquam ex proprietate originis habet quod imitetur et repraesentet Patrem : et sic proprie imago dicitur. Et hoc secundum eamdem rationem Spiritui sancto convenire non potest.

Ad aliud jam per antedicta patet responsio.Spiritus enim sanctus ex ratione originis non habet, quod sit indiscreta similitudo. Dicit enim Damascenus, quod « Spiritus sanctus est imago Filii. » Sed hoc intelligitur effective : quia scilicet inhabitando in nobis per gratiam, facit nos imaginem Filii per recreationem. Sicut, 1 ad Corinth. xv, 49, dicit Apostolus : Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.

una in tribus personis. Imago autem ut exenplatum est anima rationialis in tribus potentiis : et est imago quae imitatur, et non quam imitatur aliquid : et ideo illam oportet habere aliquid ante se quod imitetur.

AD ULTIMUM dicendum, quod nec uniAd quest. 2. voce, nec æquivocæ dicitur, sed secundum analogiam. Et prima quidem imago Patris, Filius est natura et ratione proprietatis secundum originem. Secundo, quantum ad esse, imago est unitas essentiæ in tribus personis, sicut imago prius est in facie quam in speculo. Tertio, est in homine sicut in eo qui imitatur per aliquid quod est in ipso.

Ad DICTUM Augustini dicendum, quod Augustinus non intendit nisi, quod verius est imago Patris in Filio, eo quod sit ejusdem naturae cum Patre, quam in nobis qui diversæ naturae sumus : cum tamen in nobis sit impressa ex illa quæ est una natura in tribus personis, et non tantum extrinsecus picta, sed in ipsis naturalibus et essentialibus impressa, non potest esse omnino æquivocæ dicta imprimens et impressa, nec omnino univoce, sed (sicut dictum est) per analogiam dicitur de ea quæ imitatur, et de ea ad quam refertur imitans.

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

MEMBRUM III.

De hoc nomine, verbum.

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

Ad id quod contra hoc objicitur, dicendum quod imago dupliciter dicitur, exemplar scilicet, et exemplatum : sive prototypus, et typus, ut dicit Damascenus. Exemplar quidem et prototypus non oportet, quod aliquid habeat ante se quod imitetur. Et sic imago est essentia

TERTIO, Quæritur de hoc nomine quod est verbum.

Et quæruntur quinque.

Primo enim quæritur de multiplicitate verbi.

Secundo, De ratione verbi secundum quam dicitur in divinis.

Tertio, Utrum sit essentiale vel notionale in divinis ?

<--- Page Split --->

Quarto, Utrum sit unum, vel plura in divinis ?

Quinto, Utrum in divinis referatur ad dicentem tantum, vel etiam ad creaturas ?

MEMBRI TERTII

ARTICULUS I.

De multiplicitate verbi 1.

Primo ergo quaeritur de multiplicitate verbi.

  1. Dicit enim Hieronymus in Proemio galeato, quod λόγος Græce multa significat. Nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscujusque rei, per quam sunt singula quae subsistunt, quae universa recte intelligimus in Christo.

  2. Anselmus autem in Monologio 2, triplex dicit esse verbum, scilicet quo loquendo sensibilibus signis utimur, et hoc est verbum vocis. Vel quo loquendo intus cogitando apud nos volvimus quibus sensibilibus signis exprimamus : et hoc est verbum imaginationis. Et quo loquendo intelligibiliter, antequam imagines vocis volvamus intellectu, utimur : et hoc est verbum rei quod concepimus ut de ipso loquamur. Et in hoc concordant verba Augustini in libro XV de Trinitate 3, ubi sic dicit : « Quisquis igitur potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum ejus imagines cogitatione volvantur : hoc enim est quod

ad nullam pertinet linguam, earum scilicet quae linguae appellantur gentium, quarum nostra lingua Latina est : jam potest videre per hoc speculum et in illo ænigmate, aliquam verbi illius similitudinem de quo dictum est : In principio erat Verbum 4. » Et ex hoc accipitur, quod triplex est verbum, sonans scilicet, cum imaginibus soni cogitatione volutum, et verbum quod ante imaginem soni est. Unde Augustinus, ibidem : « Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est quod in corde dicimus, quod nec Græcum est, nec Latinum, nec linguæ alicujus alterius. »

  1. Basilius autem sic dicit : « Filio Dei attribuitur sensus, sapientia, virtus, lumen. Hæc enim omnia competunt Filio prout verbum. »

  2. Damascenus sic inquit : « Verbum tripliciter dicitur, scilicet secundum quod movetur intellectus, et cogitat quod in corde disponitur, et hoc est endiadentum, hoc est, interius dispositum, et Angelus, hoc est, nuntius intelligentiae 5. » Adhuc dicit Damascenus, quod « verbum Dei non est ἀναπόστατον, sed subsistens intellectivum et operativum. »

Quæritur ergo penes quid omnia hæc in verbo accipiuntur ?

SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod ea quae dicit Hieronymus, multiplicitatem ejus quod est λόγος in Græco, vel verbum in Latino, determinant. Hoc enim dupliciter accipi potest : vel prout loquitur rem indistincte et implicite in primo principio rei, vel prout loquitur rem in se. Si primo modo : tunc est causa per quam subsistunt singula quae sunt. Et illud est sapientia sive ars primi intellectus universaliter agentis omnia, qui a

<--- Page Split --->

Platoniciis dicitur mundus archetypus. Secundum illud enim verbum intellectus universaliter agentis est mundus, et ars in qua sunt ea quae facta sunt, antequam fiant, et causa formalis et effectiva est singulorum quae fiunt per artem illam, sicut ars in mente artificis causa forma- lis et effectiva est omnium quae facit per artem. Et sic dicit Aristoteles in septimo primae philosophiae, quod domus est ex domo, tectum ex tecto, paries ex pa- ricte, fundamentum ex fundamento, et volumna ex columna. Et explanat sub- dens : « Formae quae sunt in lapidibus et lignis, sunt ex his quae sunt in anima artificis. » Sic verbum per appropriatio- nem convenit Filio, secundum quod Fi- lius est sapientia et ars Patris. Psal. cum, 24 : Omnia in sapientia fecisti : impleta est terra possessione tua. Et hoc modo verbum dictum implicite ponit respe- ctum ad creaturas.

Si autem loquitur rem in se : aut implicite, aut explicite. Si implicite : tunc verbum est nomen rei. Et sic vere dicitur verbum quo significatur omne quod significatur. Et attribuitur Filio Dei secundum relationem ipsius tantum ad dicentem, quo scilicet Pater perfecte dicens se (sicut superius dictum est in quaestione de generatione Filii) de sua substantia format similitudinem suam in natura et specie, per quam dicendo se perfectissime manifestat. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate : « Non enim se perfecte dixisset, si aliquid minus esset in verbo sive in Filio, quam in dicente sive in Patre. » Job, XXXIII, 14 : Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. Glossa Gregorii : « Loqui Dei, est Filium generare : quem dum semel genuit, secundo idipsum non repetit. » Joan. I, 1 : In principio erat Verbum, Glossa : « Hoc est in Patre Filius. » Si autem explicite loquitur rem : vel loquitur eam prout definitionia sunt unum in ultimo, quod est actus respectu omnium precedentium : aut loquitur eam prout sunt

in ordine ad illud. Si primo modo : tunc verbum est ratio rei definitiva.· Et sic verbum convenit Filio, prout ipse est ars, ut dicit Augustinus, plena rationibus idealibus rerum, quae omnes in ipso sunt vita et lux. Joan. I, 3 et 4 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Si autem loquitur rem explicite prout sunt definitionia in ordine ad unum : tunc supputatio est, et convenit Filio Dei per appropriationem, prout ideales rationes quae sunt in ipso, non solum ad rem, sed ad singula rei constitutiva referuntur.

Sic ergo accipitur divisio Hieronymi. Divisio autem Anselmi accipitur secundum gradus quibus verbum pronuntiatur a nobis. Ad hoc enim exigitur, quod primo per intellectum concipiatur, et sit quasi conceptus cordis sive scientia. Secundo, ut cogitando quasi coagitando, soni quibus exprimi potest, vel imagines sonorum volvantur et aptentur. Tertio, quod sono sensibili vestiatur et enuntietur, ut ad aures audientium venire possit. Et hoc verbum Filio Dei attribuitur, secundum quod est signum Patris, et quasi conceptus cordis ejus processit in carnem, et sensibilis factus est, et habitavit in nobis. Et hæc sunt verba Augustini : et ponuntur in Glossa super epistolam I Joannis, ii, 1, super illud : Sed et si quis peccaverit, etc. Et ratio similitudinis ponitur ibidem : quia sicut sonus vestiens verbum, non mutat intentionem verbi quod est conceptus cordis, sed defert ab alios, sic caro assumpta nihil mutavit in Filio Dei, sed sensibilem fecit et visibilem inter homines. Unde etiam caro habitus Filii dicitur, ad Philip. ii, 7 : In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Primum horum verborum dicitur verbum rei, et est quod formatur in mente, et a mente fluit sicut scientia ipsius, quando mens novit se, vel dicit se. Quia sicut dicit Anselmus in Monologio, « di-

<--- Page Split --->

cere summo spiritui, nihil aliud est quam per intellectum videndo intueri 1. » Secundum verbum est cogitationis cum imaginibus insensibilibus vocis. Tertium autem verbum vocis, sensibilibus signis vestiens verbum rei. Unde patet, quod sublalato verbo rei, quod est scientia in mente, non remanet verbum secundum, neque tertium : quia nihil esset ad quod aptarentur imagines vocum, et nihil quod ipsa voce pronuntiaretur. Et sublato secundo, non remanet tertium : sublato autem tertio remanet secundum et primum, et sublatis tertio et secundo remanet primum. Unde Augustinus in libro XV de Trinitate : « Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est quod in corde dicimus, quod nullius linguæ est. »

Id autem quod dicit Basilius, quod Dei Filio attribuitur sensus, etc., accipitur secundum ordinem verbi ad nos, et secundum effectus verbi. Unde ipse Basilius dicit, quod « sensus est quo cognoscitur, hoc est, quo movet cognoscentem, sapientia qua ordinatur, virtus qua operatur, verbum quo pronuntiatur, lumen quo clarescit. » Verbum enim seipso movet ad sui sensum sive cognitionem, in quantum est intellectus Patris. Sapientia vero est, in quantum (ut dicit Augustinus) genita manat de sapientia ingenita. Virtus autem, in quantum artis primæ virtus operativa in ipso et ipsum est, secundum quod dicitur, Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Verbum vero, secundum quod loquitur Patrem omnis formæ per verbum datorem. Unde dicit Augustinus in primo super Genesim ad litteram : « Filius est forma omnium, hoc est, ad quam fiunt omnia. » Lumen autem est, secundum quod forma omnium lux est : et secundum quod lumen quod est forma prima, ut dicit Dionysius, ad illustrationem per omnia expandit se naturalis rei vultus.

In idem fere coincidit divisio Damusceni. Verbum enim quod movet intellectum ut intelligat, verbum rei est, quod est scientia mentis et conceptus. Verbum autem interius dispositum, est quod cogitando volvitur cum insensibilibus vocis imaginibus. Verbum autem quod est angelus intelligentiae, est quod sensibiliter sonat : et aptatur verbo quod de sinu Patris processit, et caro factum est, et habitavit in nobis 1. Quod vero dicit Damascenus : Verbum Dei non est àvæpósætov, etc., ut supra, attribuitur Verbo Dei per differentiam ad verbum nostrum. Nostrum enim est transiens : Dei autem in quo nihil transit, est hypostasis subsistens. Nostrum obligatum est, non liberum : Dei autem ad electionem liberum. Isa. lv, 11 : Faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ musi illud. Nostrum non operativum est, sed operatum in nobis : Dei autem operativum est sæculorum. Ad Hebr. xi, 3 : Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Glossa, « Sicut exemplum ab exemplari. » Boetius in Consolatione philosophiæ :

Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus [ipse Mundum mente gerens, similique imagine [formans.

Unde etiam verba Christi Filii in carne existentis, instaurativa fuerunt creaturarum in caecis, claudis, mutis, leprosis, et mortuis, in signum, quod ipse primum verbum esset, quod primo creaturas instauravit, ut dicit Ambrosius.

Et sic patet de omnibus divisionibus superius inductis.

Ad cujus autem verbi similitudinem dicatur Verbum Dei increatum, in praehabitis determinatum est in quaestione de generatione Filii.

<--- Page Split --->

MEMBRI TERTII

ARTICULUS II.

De ratione verbi secundum quod dicitur in divinis1.

Secundo, Quæritur de ratione verbi secundum quod dicitur in divinis.

Et videtur, quod eadem ratione qua dicitur filius.

In I Sententiarum, distinctione XXVII, dicit Magister ex verbis Augustini in libro VII de Trinitate2. « Eo dicitur verbum sive imago quo filius. » Et exponit subdens : « Id est, eadem proprietate sive notione dicitur imago et verbum qua filius : sed non eo modo quo verbum, dicitur sapientia, vel essentia : quia non notione qua dicitur verbum, dicitur sapientia vel essentia. Nam sapientia dicitur secundum essentiam, sed non secundum relationem. » Hic habetur, quod eadem relatione dicitur verbum qua filius.

—mtrn.

Sed contra hoc est, quod

  1. Verbum dicitur ad creaturas. Ad Hebr. xi, 3 : Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei. Augustinus : « In verbo tibi coaeterno fecisti omnia3. »

Hoc non potest esse verum, nisi verbum respectum ponat ad creaturas. Filius autem non dicit respectum ad creaturas. Non ergo eo dicitur verbum quo filius.

  1. Adhuc, Augustinus in libro VII de Trinitate : « Verbum secundum quod

sapientia est et essentia, hoc est quod Pater : secundum quod verbum, non hoc est quod Pater, quia verbum non est Pater, et verbum relative dicitur filius4. » Ex hoc accipitur, quod verbum non dicit respectum nisi ad dicentem. Non ergo potest respectum ponere ad creaturas. Et hoc est contra prædicta.

  1. Adhuc, Anselmus in Monologio : « Verbum quo creaturam dicit, non est verbum creaturæ, dicit enim creaturam non verbo creaturæ : sed suo verbo quod est ejus similitudo5. » Videtur ergo, quod verbum non dicat respectum ad creaturam, sed ad dicentem tantum. Et hoc est iterum contra prædicta.

ULTERIUS quæritur hic : quia verbum a sapientia procedit sive notitia, sicut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, quod « mens gignit notitiam sui dum cognoscit se . » Et sic videtur, quod Pater noscens se, dicit se.

Quæritur, Utrum illa notitia sit contemplativa, vel operativa ?

Et videtur, quod operativa. Joan. i, 3 : Omnia per ipsum facta, sunt. Et supponitur verbum.

IN CONTRARIUM videtur esse quod dicised contra. tur, Amos, in, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Revelatio autem pertinet ad contemplationem, et non ad opus : et ita videtur verbum esse notitiae contemplativae.

SOLUTIO. Sicut in præhabitis de generatione Filii dictum est, et dicitur in Glossa super Genesim, i, 3, super illud : Dixitque Deus : Fiat lux. Et, Joan. i, 3, super illud : Omnia per ipsum facia sunt, ubi ponit Beda exemplum

<--- Page Split --->

de arca quae in mente artificis vivi . Et Gregorius Nazianzenus dicit, quod « primum excogitavit Deus coelestes essentias : et excogitatio ejus fuit opus ejus. » Et hoc recitat Joannes Damascenus in libro suo secundo de Fide orthodoxa.

Ex quibus omnibus accipi tur, quod aliud est in verbo proprie, et aliud appropriate. Proprie est in ipso, quod ipsum est similitudo dicentis perfectissima. Et cum similitudo deficiat in creatura, eo quod non adaequat et implet eum cujus similitudo est, non ostendit potentiam perfectissimam producentis ex se sibi simile. Et ideo dicit Augustinus, quod « non se perfecte dixisset, si aliquid minus esset in verbo quam in seipso.» Et hoc modo proprie Pater dicit verbum. Et hoc modo verbum non refertur nisi ad dicentem. Et tunc verbum non habet respectum ad creaturas. Et de illo verum est quod eadem ratione, hoc est, eadem proprietate dicitur verbum qua filius, et non habet relationem nisi ad dicentem : et sicut generantis in quantum generans, propria et perfecta similitudo est filius : ita dicentis se hoc modo per intellectum propria et perfecta similitudo est verbum. Et ideo eadem proprietate est verbum qua est filius.

Sed quia Pater dicens dicit in verbo omnia quae sunt in ipso : in ipso autem non est tantum potentia productionis sibi simile in essentia per generationem, sed etiam potentia productionis creaturarum : consequens est, ut in verbo dicat productionem creaturarum, secundum potentiam productionis, quae est efficiens et formalis et finalis. Sic enim verbum per appropriatum, non proprium, est ars Patris, et quasi medium inter operantem et opus, non medium quod secundum aliquid factum sit, et secundum aliquid faciens, sicut dixit Arius : sed medium sicut regulans in opere medium est, sicut ars medium artificis, quae tamen non nisi faciens est in artifice, et nihil ipsius est factum. Et hoc modo

verbum in appropriato sibi intellectu respectum ponit ad creaturas : quod non facit filius. Sic enim alia ratio est nominis filii, et alia ratio nominis verbi : non tamen alia proprietas : quia aliquem respectum habet verbum quem non habet filius : quia verbum respectum ponit ad creaturas, filius autem non.

Cavendum tamen est cum dicitur, quod Deus cogitando se, dicit se, et dicit verbum : quod est verbum Anselmi et Gregorii Nazianzeni. Quia cogitatio duobus modis dicitur, proprie scilicet, et communiter. Proprie cogitatio est cogitatio eorum quae in mente sunt, et revolutio conceptuum mentis. Et hoc modo cogitatio non est in Deo : quia in Deo non sunt cogitationes volubiles : tales enim cogitationes sive motus imperfecti sunt, quae Deo non conveniunt. Cogitatio etiam communiter dicitur intuitio sive visio per intellectum, quando mens vel intellectus conversa ad se intuetur se, et formans ex se suam similitudinem, dicit se, et dicit suum proprium verbum, quod est verbum rei, quae est in ipsa, et in verbo dicit quidquid est in ipsa : sed primo dicit verbum, et oblique et ex consequenti omnia quae in ipsa sunt, dicit in verbo. Et primo modo dicere verbum concomitatur generatio filii : et ideo verbum eadem proprietate dicitur qua filius. Secundo autem modo connotatur respectus ad creaturam per appropriatum, non per proprium.

Et attende, quod in verbo hoc modo intelligitur sapientia contemplativa, secundum quod verbum est manifestativum veritatis : et sic verbum est notitiae contemplativae, et fit per ipsum revelatio, et est speculum in quo viderunt Prophetae : et spiritus ejus revelans est mysteria. I ad Corinth. ii, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Joan. xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem :... et quae ventura sunt annuntiabit vobis.

<--- Page Split --->

Secundum autem quod est Patris per appropriationem, non per proprietatem, sic est verbum notitiae practicae : sic enim omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 1. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, id est, initium omnis operis verbum. Psal. xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt. Augustinus : « Hoc est, verbum genuit, in quo erant ut fierent. » Et Glossa super Genesism, dicit, quod omnia erant primo in verbo, deinde in materia, et postea tertio in propria natura distincta per creationem, dispositionem, et ornatum. Et hoc modo verbum est formata notitia mentis, et eorum quae in mente sunt contemplative, vel practice.

Ex quo accipitur, quod notitia, sive contemplativa, sive practica, secundum rationem intelligendi antecedent se habet ad verbum. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate, quod « formata de mente notitia verbum est. » Eccli. 1, 4 : Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab vero. Eccli. xxiv, 5, dicit Sapientia : Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. In acceptione autem sapientiae a nobis e converso est. Nobis enim fit revelatio sapientiae per verbum. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Sic enim verbum lux veritatis est, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 2. Augustinus in Glossa super illud Psalmi xi, 2 : Diminutae sunt veritates a filiis hominum.« Una veritas quae illustrat omnes alias, quae tamen multae sunt in hominibus illustratis : sicut una facies est, quae pluries apparet in reflexione ad multa specula. »

Et ex his soluta sunt omnia quae quaesita sunt de hoc.

MEMBRT TERTII

ARTICULUS III.

Utrum verbum sit essentiale vel notionale in divinis 3 ?

Tertio quaeritur, Utrum verbum sit essentiale, vel notionale in divinis ?

Et videtur, quod notionale tantum.

  1. Primo enim Sententiarum, distincione XXVII, ponitur inter nomina significantia hypostases cum proprietate. Talia autem omnia notionalia sunt. Ergo verbum notionale est, non essentiale.

  2. Adhuc, Augustinus in libro VI de Trinitate : « Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tamquam ambo sint unum verbum 4 : » Nomina autem quae uni soli conveniunt, notionalia sive personalia sunt. Verbum igitur notionale est.

  3. Adhuc, Verbum numquam est ipse dicens verbum, etiamsi seipsum dicat : semper enim est alia proprietas verbi, et alia dicentis. Talia autem quae proprietatibus suis distinguunt inter personas, notionalia sunt, vel relativa. Verbum igitur relativum est.

  4. Adhuc, Verbum ipso nomine aliquid dicit quod est a dicente et procedens ab ipso. Habitum autem est ab Anselmo, quod nec natura permittit, nec intellectus admittit, quod is qui ab alio est, sit ipse a quo est. Ergo nomen verbi ipsa proprietate processionis quam dicit, distinguit inter dicentem et verbum. Et talia omnia sunt notionalia, sive persona-

<--- Page Split --->

lia. Verbum igitur notionale est. Ipso enim nomine verbi processionis proprietate quam dicit, nascitur persona procedens ab alia.

  1. Si quis dicat, quod aliud est in processione verbi, et aliud in processione Filii. Filius enim dicit procedentem ab alio in diversitate hypostasis : verbum vero hoc non dicit, sed dicentis manifestationem tantum. Hoc stare non potest : quia supra habitum est ex verbis Damasceni, quod verbum Dei non est àvàvàstàtov sicut verbum nostrum, sed ùpàstàtov, hoc est, in hypostasi subsistens, electivum, et operativum.

  2. Adhuc, Cum verbum intellectuale essentialiter sit inter dicentem et intellectum, si non esset hypostasis, quæ sola perfectissimum esse habet, nec esset usia sive essentia, oporteret quod aliquid esset imperfectum secundum esse, et sic aliquid imperfectum esset in esse divino, quod omnino absurdum est. Verbum igitur cum proprietate dicit hypostasim.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod 1. Qualibet personarum dicit se, et quamlibet aliam : quod esse non posset si diceret esse notionale : nihil enim, ut dicit Augustinus in VI de Trinitate 1, refertur ad seipsum : et quod ad seipsum dicitur, essentiale est. Si autem dicere essentiale est, tunc oportet verbum dictum quod sit essentiale : et sic verbum essentiale videtur.

  1. Adhuc, Idem est dicere summo spiritui quod per intellectum intueri, ut praehabitum est : intellectus autem unus est trium personarum : ergo intuitio per intellectum est, una : ergo et dicere unum : ergo et dictum unum : et dictum idem est quod verbum : ergo et verbum unum. Sed dicit Augustinus in libro V de Trinitate, quod « quæcumque nomina de singulis personis singulariter dicuntur, essentialia sunt 2. » Verbum igitur est essentiale.

  2. Adhuc, Omne quod connotat « f fectum in creatura, cum omnis effectus in creatura communis sit tribus persunis, essentiale est. Verbum connotat effectum in creatura, sicut prius habitum est. Ergo verbum essentiale est.

Solutio . Dicendum , quodverbumpropriesumptumnotionaleest , sicutprobantauctoritatesetrationesprimoinductae . Sedperhocquodverbumestnoscentisse , etexprimentissuamnoti - tiamperverbum , sicverbumnotitiaali - cujusest , etsicverboappropriatursa - pientia . UndeabAugustinodicitursa - pientiagenita 3 . Etquiainitiumsiveprincipiumoperisest : eoquodestver - bumnotitiaepracticaesiveoperativae : sicverbuminitiumoperisest , utdicitEc - clesiasticus : etoperativumest , utdicitDamascenus . Etsicappropriaturei , quodsitarsPatris . Ethujusratioest , quiadicensverbumdupliciterdicerepotest . Unomodo , quodsimpliciterdicatverbum , itaquodnihilaliuddicatnisiformatamnotitiamsuamquaever - bumest : etsicverbumnonreferturnisiaddicentem . Aliomodo , quodnondicatverbumsimpliciter , seddicatali - quidinverbo , sicutartifexinverbosuodicitdomum , velaliquidaliudartificia - t u m , quandoverbummentissuaemen - teproceditinimaginationemetsensum , etabimaginationeinmanum , quandomovetmanumadopusartis , etamanuindolabramutrectesecet , etadolabrainlignaetlapidesutrecteaptenturetcomponanturadfiguramdomus . Sicenimprimumetsimplexverbummentisprocedensetassumensquædam , efficiturprincipiumoperis : etsicinipsoprimusintellectusuniversaliteragensdicitcrea - turas , quastameninipsosecundumquodsimplexmanifestatioestdicentis , nondicit .

ADPRIMUM e r g o q u o d i n contrarium Adoby

<--- Page Split --->

objicitur, dicendum quod dicere illud quo quilibet trium dicit se et quemlibet alium, procul dubio essentiale est, et dictum ab eo una et eadem essentia est : sed dictum illud non est verbum : et ideo non sequitur quod ulterius infertur. Ut enim dicit Augustinus, formata notitia in similitudinem dicentis verbum perfectum est. Unde in libro XV de Trinitate dicit, quod « sic mens de se gignit notitiam suam, et diligit eam tamquam placitam prolem 1. » Et taliter formata notitia hypostasis est. Et talem formationem non dicit dictum, sed dictum dicit qualemcumque intellectualem manifestationem. Unde dicere dictum tribus convenit, dicere verbum soli Patri.

  1. AD ALIUD dicendum, quod unus est intellectus trium : sed dupliciter contingit intueri per intellectum. Aut enim intuendo format id quod intelligit, in imaginem et similitudinem et speciem intuentis : et sic solus Pater intuetur se per intellectum. Aut intueri per intellectum, est id quod intelligitur lumine intellectus declarare et simpliciter perlustrare : et sic intueri se et quemlibet alium per intellectum, essentiale est, et convenit tribus.

  2. AD ULTIMUM dicendum, quod sicut jam patet, verbum de sua proprietate qua verbum est, non dicit respectum nisi ad dicentem : sed ex appropriato sibi, ex modo suae processionis, quia scilicet verlum notitia alicujus est : et sic sapientia et ars est, et potest dicere respectum ad creaturas : et tunc effectus communis est : attribuitur tamen verbo specialiter, quia per proprium verbi magis approximat ad appropriatum quam alia persona.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS IV.

Utrum verbum sit unum vel plura in divinis ?

Quarto quaeritur, Utrum verbum sit unum vel plura in divinis ?

Et videtur, quod unum solum.

  1. Augustinus in libro VI de Trinitate : « Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tamquam ambo sint unum verbum 2. »

  2. Adhuc, Augustinus in libro XV de Trinitate : « In hac trinitate nihil dicitur verbum nisi Filius, nec donum nisi Spiritus sanctus . »

  3. Adhuc, Anselmus in Monologio : - Mirum video, unumquemque trium pariter dicere se et alios, et unum solum ibi esse verbum : nullatenus tamen ipsum verbum potest dici verbum omnium trium, sed tantum unius eorum cujus est filius et imago 4. »

In CONTRARIUM est, quod

  1. Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt unus dicens, sed tres dicentes : et ad numerum dicentium multiplicantur verba eorum : ergo plura sunt verba in Trinitate.

  2. Adhuc, Natura formans loquelam in inferioribus, exemplata est a natura divina primo loquente. Sed in inferioribus unus dicens multa dicit verba. Ergo et in natura divina ab uno dicente multa debent fluere verba.

  3. Adhuc, Verbum divinum, ut habitum est, verbum notitiae est tam contemplativae quam practicae : sed notitia

<--- Page Split --->

contemplativa et practica uno verbo dici non possunt, nec in unam formam verbi redigi possunt. Cum ergo, sicut dicit Augustinus, verbum sit notitia formata, videtur quod necesse est in divinis esse pl ra verba.

Solutio , Solutio , Solutio , S o l u - r o . Dicendum , quodindivinispersonisnonestnisiunumverbum , etunusloquensveldicenshocverbum : etLocnotionaliter , etnonessentialiterdi - citur . Ethujusratioest : quiaverbum , utdicitAugustinus , deearequamsci - m u s , formatanotitiaest : etiterumno - titiaDeiDeusest : q u i a , utdicitAugu - stinus 1 , Deoidemestnossequodesse . EtiteruminDeonihilformatumestnisihypostasissivepersona . Hæcenimdistinctaestproprietate , etsicformata . Ethocessentiænonconvenit , utpræha - bitumest . NecSpirituisanctoconvenirepotest : quiailleaduobusest . Necindivinisautem , necinhumanisintelligipotest , quodaduobusutduosunt , unumverbumsit . U n d e , J o a n . x v i , 1 3 , abEvangelistadeSpiritusanctodicitur : Quæcumqueaudiet , loquetur . Audireenimquispotestaduobus . Etcum , sicutdicitAugustinus , audireillisitesse , potestesseunusaduobusinquantumunumsuntspirando . Verbumautemaduobusessenonpotest , cumunicanoti - tiaformatasit . NecPatriconvenirepotest , quodsitverbum : omneenimverbumabalioest : Paterautemabaliononest . Etsicrelinquitur , quodsoliFilioconveniatverbumesse , etsoliPatridicerehocverbum . Q u i a , sicutha - bitumestinquæstionedegenerationeFilii , sicdicereseperintellectumfor - matanotitia , velestgenerare , velconco - mitaturgenerare .

lectumintueri , oportetquodhocdierrisitessentiale , etnonnotionale : etidicidictumabeisestessentia : quæquiaproprietateformarinonpotestetdistin - g u i , verbumessenonpotest , etsihocmododicipossit : etsicdictumcumverboinnumerumnonponit , quiaver - bumestessentiadivina . U n d e , J o a n . 1 , 1 , dicitur : InprincipioeratVerbum . significansinPatreesseFiliumperuni - tatemessentiæ . Etaddit : EtVerbumeratapudDeum , significansdistinctio - nempersonæ . Etaddit : EtDeuserutVerbum , notans , quodverbumabes - sentiadivinainnullodistinguitur .

Adaliuddicendum , quodininferio - ribusabunodicentemultasuntverbaproptersuiverbiimperfectionem : quiascilicetunumverbumnonestquosectomniaaliadicerepossit . Etpropteropositamcausamindivinisnonestnisiunumverbum : hocenimsufficiensest , quoPatersufficientersedicerepossitctomniaalia . UtenimdicitAugustinusinepist . 6 6 adMaximum , « gignendofliumdese , gignitaliumse , » hocest , aliumquiesthocquodipse , utinpræhabitisdictumest , etdeterminatuminprimoSententiarum , distinctionequarta . EtinhoceodemverboutvirtusetsapientiaestPatris , utdicitur , IadCorinth . 1 , 2 4 2 , Paterdixitomniaquæsuntgenerata . U n d e , Genes . 1 , 3 : DixitDeus : Fiatlux . Glossa , « hocest , verbumgenuit , inquoeratutiferent . »

Adaliuddicendum , quodinhumanisAd . . . aliaestformacontemplativænotitiæ , etaliapracticæ : eoquodintellectushuma - nuspotentialisest , etformaipsiussci - bilisperficituradactum , etexseipsononestactus , quisitcausascibilisetnotitiæ : divinusautemintellectusper - fectissimusestactus , etsecundumse , etlucepropriaomnisnoscibilisetnotitiæcausatamcontemplativæquampracticæ : etideoinipsonondiffertcontemplati -

<--- Page Split --->

vum et practicum : et dum dicit se, de se non procedit nisi unum verbum, quod est lux operabilium et contemplabililum.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS V.

Utrum verbum in divinis referatur ad dicentem tantum, vel etiam ad creaturas 1 ?

Quinto autem quaeritur, Utrum verhum in divinis referatur ad dicentem tantum, vel etiam ad creaturas ?

Videtur enim, quod ad dicentem tantum : quia dicit Augustinus in libro VII de Trinitate 2 et ponitur in primo Sententiarum, distinctione XXVII, quod eadem proprietate est verbum qua filius. Sed proprietate qua filius est, non refertur nisi ad Patrem. Ergo proprietate qua verbum est, non refertur nisi ad dicentem Patrem.

In contrarium hujus est, quia

  1. Verbum notitiae verbum est, quia verbum notitia formata est. Filius autem secundum hoc nomen non notitia filius est. Et ita videtur, quod non eadem proprietate dicatur verbum qua filius.

  2. Adhuc, Cum filius referatur ad solum patrem, non oportet quod verbum ad solum patrem referatur : quia, sicut dicunt Sancti et Philosophi, notitia sive scientia Dei causa creaturarum est : et ita necesse est, quod ad creaturas referatur : quia verbum notitia formata est. Unde, Psal. xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt.

  3. Quamvis iterum contra hoc objiciatur per deductionem ad impossibile. Si enim dixit, et facta sunt, id est, verbum genuit, in quo erat ut fierent : et p osito antecedente, de necessitate ponitur consequens : et ab aeterno dixit, hoc est, verbum genuit : ergo ab aeterno fa eta sunt.

SOLUTIO. Sicut in praecedentibus dictum est,si verbum accipiatur in proprietate illius, qua Pater dicit se, verbum suum producendo ex seipso, Psal. xliv, 2 : Erructavit cor meum verbum bonum : procul dubio non refertur nisi ad dicentem tantum, sicut filius ad patrem. Si autem accipitur ut notitia verbum, sic Pater non dicit verbum tantum, sed omnia quae sunt in notitia, dicit in verbo : et sic verbum refertur ad creaturas sicut et notitia.

Ad m quod objicitur, quod Filius non est notitia, sed verbum : dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod eadem ratione dicitur verbum qua filius, non intelligitur de eadem ratione nominis, sed de eadem ratione quae est relatio et proprietas personalis, quae alio modo significandi significatur per nomen filii, et per nomen verbi : et ideo non potest dici filius notitia sicut verbum notitia : quia filius dicit exitum a patre per emanationem naturae, verbum autem eumdem exitum dicit a patre per emanationem intellectus : et ideo aliud attribuitur verbo, et aliud filio.

Ad m quod objicitur de scientia, dicendum est, quod hoc non convenit verbo in quantum dicentis verbum est : sed convenit ei in quantum notitia verbum, hoc est, non convenit ei in quantum pater dicit verbum, sed in quantum alia dicit in verbo.

Ad m quod objicitur, quod ab aeterno dixit : ergo ab aeterno facta sunt : dicen-

<--- Page Split --->

dum est, quod antiqui facili responsione solverunt hoc, dicentes quod ab aeterno dixit, sed non dixit ut ab aeterno facta essent, sed ab aeterno dixit ut tunc fierent, vel tunc facta essent, quando scilicet in initio temporis mundum creavit. Et hoc dicunt significari in sequenti verbo : Mandavit, et creata sunt 1. Mandatum enim dirigitur ad distans.

Si quis tamen subtiliter inspiciat hoc : tunc activum non infert passivum, nisi ubi activum et passivum secundum virtutes agendi et patiendi proportionata sunt. In illis enim sequitur, quod quando iste faciat hoc, tunc istud fit ab illo.

Agens autem divinum et factum creatum non sunt proportionata. Agens enim divinum incommutabiliter agit : et cum vera incommutabilitas sit vera aeternitas, sequitur quod aeteme agit : Deus enim est solus vel maxime cujus substantia et actio in momento aeternitatis est, ut dicit Philosophus. Non tamen sequitur hoc de eo quod fit. Omne enim factum, ut dicit Joannes Damascenus, mutabile est : omne mutabile est in tempore. Unde non sequitur, si Deus ab aeterno agit, quod actum ab ipso sit ab aeterno : sed eo ipso quod actum vel factum est, sequitur quod sit in tempore.

QUÆSTIO XXXVI.

De nominibus Spiritus sancti quæ ex modo suæ processionis conveniunt ei.

Deinde, Quæritur de nominibus Spiritus sancti quæ ex modo suæ processionis conveniunt ei, quæ sunt tria, scilicet primum, Spiritus sanctus. Secundum, donum. Tertium, amor.

MEMBRUM I.

Utrum Spiritus sanctus sit proprium nomen Spiritus sancti sive tertiae in Trinitate personae 2 ?

PRIMO ergo quæritur, Utrum Spiritus

sanctus sit proprium nomen Spiritus sancti sive tertiae in Trinitate personae ? Et videtur, quod non.

  1. Dicit enim Augustinus in libro V de Trinitate, quod « Pater spiritus est, et Filius spiritus est, et Spiritus sanctus spiritus est 3. » Nomen ergo spiritus commune est tribus personis. Dicitur enim de tribus singulariter et non pluraliter. Tres enim sunt unus spiritus. Joan. iv, 24 : Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Quod autem omnibus commune est, nulli proprium est : quia per propria distinguuntur personæ. Ergo nomen spiritus non est proprium personæ in Trinitate.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Hilarius in libro VIII de Triuitate, dicit in spiritu Dei aliquando significari Patrem, ut cum dicitur : Spiritus Domini super me 1. Aliquando significari Filium. Matth. xii,28 : In spiritu Dei ejicio daemones, ubi nos habemus, In digito Dei 2. Hoc enim sic exponit Hilarius : « In spiritu Dei dicit, naturae sua potestate ejicere se daemonia demonstrans. » Aliquando significari Spiritum sanctum, ut Joel,ii,28 : Effundam spiritum meum super omnem carnem. Ex hoc accipitur, quod spiritus nomen commiune est tribus personis conveniens : et deinde arguitur, quod non est nomen proprium tertiae personae in Trinitate.

Pater. In contrarium est quod dicit Augustinus, quod hoc retinuit nomen proprium Spiritus sanctus, quod erat utrisque, scilicet Patri et Filio commune.

«. ULTERIUS quaeritur, Per quid appropriatur ?

Non enim videtur appropriari posse per hoc quod dicitur spiritus sanctus : quia et illud commune est.

  1. Est enim Pater sanctus, Filius sanctus, et Spiritus sanctus : et hi tres unus sanctus, et non plures sancti. Ex duobus autem communibus non fit proprium. Ex additione ergo ejus quod est sanctus, non videtur posse fieri proprium.

  2. Adhuc, In his omnibus Spiritus sancti nulla importatur relatio. Per relationes autem distinguitur Trinitas, ut dicit Boetius in libro de Trinitate. Videtur ergo, quod Spiritus sanctus non possit esse nomen proprium alicujus personae.

« — inter. In contrarium hujus est, quod

  1. Spiritus omnis spiratus est. Spiritus autem ad spirantem dicitur sicut verbum ad dicentem. Spiritus ergo originis relationem importat. Relatione autem originis distinguuntur personae sicut per proprietates. Et sic spiritus proprium nomen importat personae.

  2. Adhuc, Richardus in libro de Trinitate: « Spiritus hominis ab homine procedit, sine eo omnino homo non vivit. In eo ergo quod Spiritus sanctus Dei dicitur, aeterna de eo qui aeternus est, processio demonstratur : et in eo quod aeterna processione procedit, intelligi datur, quod Deo consubstantialis sit: quia de Deo procedere et aeternitatem habere non potest quod Deus non est. » Cum ergo processio ponit relationem, videtur quod Spiritus sanctus alicujus personae sit proprium : et non Patri proprium, nec Filio : ergo relinquitur, quod proprie conveniat Spiritui sancto.

  3. Adhuc, In libro de Regulis fidei dicitur, quod haec circumlocutio Spiritus sancti in divinis aliquando praedicat personam, ut cum dicitur, divina essentia est Spiritus sanctus, et e converso. Personalem autem proprietatem praedicat, quando respondetur ad interrogationem factam per quis: ut cum quaeritur, Quis est in Trinitate tertia persona? et respondetur, Spiritus sanctus. Aliquando relationem, ut cum dicitur, Spiritus sanctus est spiritus Patris: ac si dicatur, Pater spirat Spiritum sanctum.

SOLUTIO. Dicendum cum Augustino, Solutio. quod spiritus nomen commune est Patri et Filio, secundum quod spiritus nomen essentiale est, appropriabile tantum Spiritui sancto per notionem propriam sive relationem quam significat. Et ad hoc intelligendum, sciendum, quod spiritus potest dici is qui active spirat: et sic Pater dicitur spiritus, et Filius, et etiam Spiritus sanctus. Potest etiam dici passive is qui spiratus est ut amor Patris in Filium, et Filii in Patrem, secundum quod Augustinus in libro VI de Trinitate dicit, quod « Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto 4 : » ita quod ablativus, Spiritu sancto, in vi quasi causae formalis constituatur cum hoc verbo,

<--- Page Split --->

diligunt: et accusativus se, in construetione retransitiva construitur in vi quasi causæ materialis. Est enim spiratio amoris unius in alterum forma dilectionis, et Pater et Filius objecta in quæ transit et retransit dilectio. Et hoc modo spiritus spiratus, per hoc quod semper ab alio procedit in alium, relationem importat originis, et sic est nomen proprium Spiritus sancti.

Et primo modo loquitur Augustinus et Hilarius de Spiritu sancto. Et sic non notat relationem, sed operationem divinam in nobis. Secundo modo autem loquitur Richardus ; quia sic spiritus notat relationem ad eum a quo spiratur. Et hoc modo etiam tripliciter accipitur spiritus, sicut dicitur in libro de Regulis fidei, scilicet pro persona, et pro personali proprietate, et relativo.

Et per hoc patet solutio ad quæsita pro utraque parte.

Sed in auctoritate Hilarii cavendum est, quod cum dicitur : Spiritus Domini super me 1 : quod præpositio super, non notat eminentiam dignitatis vel excessus alicujus, sed tantum auctoritatem originis. Propter quod dicit Hilarius, quod « licet Pater major sit Filio, non tamen Filius minor Patre : » quia in omnibus univoce natis et perfecte, natus in æqualitate substantialium et naturalium potestatum et virtutum et actionum nascitur gignenti. Et ideo nativitas tollit minorationem, et ponit æqualitatem in omnibus, solum reliquens auctoritatem gignentis respectu nati : quæ tantum prædicat quod ad alterum est, et nihil absolutum quod in Patre sit et non in Filio, et quo minor sit Patre.

Ad quæst. Ad id quod ulterius quæritur de additione ejus quod est, sanctus, dicendum sine præjudicio, quod ad hoc additur, ad coarctandum communitatem hujus

nominis, spiritus. In philosophicis enim spiritus est in omnia quorum est spiritus procedens, penetrans, comprehendens, formans, distinguens, et virtutis invehens, et singula operans, sed non sanctus, quia commiscibilis est his in quæ penetrat. Sed Spiritus divinus idem spiritus dicitur, quia, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, « sanctitas est ab omni inquinamento libera et perfecta munditia »: » et quia propter sui munditiam, ut dicitur, Sapient. vii, 23, nihil inquinatum in eam incurrit, scilicet in Spiritum sansanctum. Dicitur sanctus, Sapient. vii, 22 : Est enim in illa Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, inconquinatus, etc. Et hoc modo accepto sancto coarctatur hoc quod dico, spiritus, ad Spiritum spiratum a Patre et Filio : et hoc totum, Spiritus sanctus, circumlocutio est tertie in Trinitate personæ.

Ad objectum dicendum, quod a duobus communibus sumptis ut communibus, non fit proprium : sed a duobus communibus coarctatis ad propria, fit unum quod est circumlocutio proprii.

MEMBRUM II.

De hoc nomine, donum, qualiter scilicet Spiritus sanctus donum dicatur ?

SECUNDO, Quæritur de hoc nomine, donum, qualiter Spiritus sanctus scilicet donum dicatur?

Et videtur, quod hoc nomen specialiter Spiritui sancto non conveniat.

  1. Jam enim in præmissis habitum est, et ponitur in I Sententiarum, distinct.

<--- Page Split --->

XIV, quod Pater dat se, Filius dat se, et tota Trinitas dat se: donum autem est quod datur nobis, ut dicit Augustinus: donum ergo esse non specialiter convenit Spiritui sancto.

  1. Adhuc, Isa. ix, 6: Filius datus est nobis. Ergo Filius donum est.

1. IN CONTRARIUM :

  1. Ait Augustinum in libro XV Trinitate: « In Trinitate non est verbum nisi Filius, et non est donum nisi Spiritus sanctus 1. » Ergo donum esse specialiter convenit Spiritui sancto.

  2. Adhuc, Spiritus sanctus secundum suam proprietatem amor est. Amor autem est in ratione primi doni. Quod enim ex amore datur, donum est : et si ex amore non datur, donum dici non potest, sed debitum, vel alio nomine vocatum. Donum enim, ut dicit Aristoteles in IV Topicorum, datio irreddibilis est.

Solus autem amor redditionem non quaerit, sed gratis impendit.

  1. ULTERIUS quaeritur, Utrum Spiritui sancto conveniat donum esse ab aeterno? Et videtur, quod non.

  2. Augustinus in libro XV de Trinitate : « Eo est donum quo datur alii 2. » Sed ex tempore, non ab aeterno datur alicui. Ergo ex tempore, non ab aeterno donum est.

  3. Adhuc, In I Sententiarum, distinct. XVIII, ex verbis Augustini dicitur, quod « eo est donum quo processit ut donabilis : » donabile autem dicit respectum ad creaturam : non ergo ab aeterno videtur esse donum, sed ex respectu ad creaturam.

  4. IN CONTRARIUM est :

  5. Quod dicit Augustinus in libro

V de Trinitate 3, et ponitur in I Sententiarum, distinct. XVIII : « Aliter intelligitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse etiam antequam detur, donatum autem nisi datum fuerit, nullo modo dici potest. Sempiterne ergo Spiritus sanctus donum est, temporaliter vero donatum. »

  1. Adhuc, Augustinus in libro V de Trinitate : « Semper Spiritus sanctus procedit et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit 4. » Sed quia sic procedebat, ut esset donabile, jam donum erat antequam esset cui donaretur. Ergo ab aeterno donum est.

ULTERIUS quaeritur de hoc quod quaerit Quaest. 2. Magister in I Sententiarum, distinct. XVIII, Utrum Spiritus sanctus ex eo quod datur nobis, noster dicatur 5 ?

Et videtur quod sic.

  1. Augustinus in libro V de Trinitate : « Quod datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit 6. » Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster dicitur qui accepimus.

  2. Adhuc, Ibidem, Scriptum est de Joanne, 1, 17, quod in spiritu Eliae veniret 7. Ecce dictus est Eliae spiritus quem accepit Elias, scilicet Spiritus sanctus. Et ait Dominus Moysi, Numer. xi, 17 : Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, scilicet septuaginta viris, hoc est, de Spiritu sancto quem jam dedi tibi. Et concludit 8 : « Patet igitur, quod Spiritus sanctus noster dicitur spiritus, quia nobis datus : sed quia nobis datus et datus utique ad hoc, ut sancti essemus. » Similiter de Patre invenitur, quod noster est. Matth. vi, 9 : Pater noster, qui es in

<--- Page Split --->

cœelis. Isa. LXV, 8 : Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum. Similiter de Deo, Psal, XLV, 2 : Deus noster refugium et virtus. Item, Psal. CXLIII, 2 : Benedictus Dominus Deus meus... Misericordia mea, et refugium meum, etc.

Quæritur ergo, An sicut dicitur spiritus noster, dicatur Spiritus sanctus noster ?

Et videtur, quod non.

Magister dicit in I Sententiarum, distinct. XVIII : « Cum in Scriptura dicatur spiritus noster, vel spiritus tuus, vel illius (ut dictum est supra de Elia vel Moyse) nusquam tamen, in Scriptura occurrit ita dici, Spiritus sanctus noster, vel tuus, vel illius : quia Spiritus sanctus eo dicitur quo donum : et utrumque relative dicitur ad Patrem et Filium, et hoc sempiterna relatione. Si tamen aliquando dicitur donum nostrum, donum accipitur pro donato vel dato. »

Quæritur etiam, Si Filius dicatur noster, quia datus est nobis sicut Spiritus sanctus ?

Sed contra.

I. N CONTRAIRUM EST :

  1. Quod dicit Augustinus in libro V de Trinitate : « Quod de Patre natum est, ad Patrem solum refertur cum dicitur Filius. Et ideo Filius Patris est, et non noster 1. »

  2. Adhuc, ibidem, « Filius sub hac appellatione non potest dici noster, ita ut dicatur Filius noster : sicut nec dicitur Spiritus sanctus noster. Et tamen de Filio dicitur, panis noster : et de Spiritu sancto, spiritus noster. Ille noster panis : quia nos reficit, nobis datus. Iste noster spiritus : quia nobis inspiratur a Patre et Filio, et in nobis spirat sicut vult. »

Quæst. 4. ULTERIUS quæritur, Si donabilitas proprietas sit distinctiva Spiritus sancti a Patre et Filio ?

Et videtur, quod sic : quia jam habitum est, quod dicit Augustinus, quod in

Trinitate non est donum nisi Spiritus sanctus. Et iterum dicit, quod eo donum est quo Spiritus sanctus est.

In CONTRARIUM est, quod proprietas 1 4 1 Filii qua distinguitur a Patre, non refertur nisi ad Patrem, et non ad creaturas. Ergo a simili et proprietas Spiritus sancti qua distinguitur a Patre et Filio, non debet referri nisi ad Patrem et Filium, et non ad creaturas. Donum autem refertur ad creaturas, ut habitum est. Ergo donum notionem non dicit qua Spiritus sanctus distinguatur a Patre et Filio.

SOLUTIO. Ad primum quæsitum notandum est, quod donum dicitur dupliciter, materialiter scilicet, et formaliter. Materialiter quod quocumque modo datur, dicitur donum. Formaliter non dicitur donum, nisi quod in forma doni datur et ratione. Materialiter ergo donum esse commune est toti Trinitati : formaliter autem proprium est Spiritus sancti. Solus enim in ratione doni procedit. Voluntatis enim liberæ, et charitatis sive amoris communicatio proprie donum est. Et ad illud quod dicitur, Isaie, IX, 6 : Filius datus est nobis : materialiter donum dicitur. Ex ratione enim processionis non habet quod donum sit : generatio enim communicatio naturae est et naturalis esse, non communicatio voluntatis et amoris sub hac appellatione quæ est generatio : et ideo donum dici proprie non potest secundum formam et rationem doni.

Et per hoc patet solutio ad omnia quæ quæsita sunt circa primum.

Ad SOLUTIONEM ejus quod ulterius Ad quæst quæritur, notandum quod donum dicitur tripliciter, potentia scilicet, habitu sive aptitudine, et actu. Potentia, quod quocumque modo dari potest, sive sit in ratione doni, sive non. Et sic ab æterno Filius processit ut donum, hoc est, qui quocumque modo dari posset.Habitu sive

<--- Page Split --->

aptitudine solus Spiritus sanctus ab æterno processit ut donum, hoc est, qui ex aptitudine suæ processionis, quæ communicationem voluntatis dicit et amoris, donari posset. Actu dicitur donum donatum, quod non nisi ex tempore potest convenire. Unde donum Spiritus sanctus ab æterno est : quia quod donum sit, ab æterna habet processione : quod donatum vel datum, a temporali habet datione. Et hoc ex ipso modo significandi accipitur. Donum enim nomen est, et in quiete sub ratione habitus dicit significatum suum, et ideo donum est etiam antequam detur. Datum autem vel donatum, participium est, cum tempore et motu rem suam designans, et ideo sine actuali datione et tempore esse non potest.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita circa secundum.

  1. Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Spiritus sanctus noster dicatur ?

Considerandum est in nominibus divinis omnibus. Quædam enim non dicunt respectum nisi ad æternum. Quædam autem dicunt respectum et ad æternum et ad temporale, sed non connotant effectum in creatura. Quædam autem cum his duobus connotant effectum in creatura, ut spiritus, et donum. Quædam etiam solum connotant effectum et significant essentiam divinam, ut Deus, quando ab operatione divina imponitur, ut dicunt Dionysius et Damascenus. Dicitur enim Deus a eòs, vel a eioùv, quod est ardere, vel a eàsaìa: quod est currere vel circumire, eo quod omnia circumit providentia et cura : vel a eàwpeàw-eìç, quod est video vides, quia omnia videt ac considerat. Quæcumque ergo connotant effectum in creatura, etiamsi cum hoc respectum ad æternum significant, recipiunt meum, tuum, suum, nostrum. Quæcumque autem dicunt solum respectum ad æternum, vel solam essentiam divinam ut abstracta est et æterna, nullo modo recipiunt hujusmodi

pronomina possessiva. Et ideo dicitur pater noster, secundum quod pater dicitur per creationem vel recreationem. Et dicitur panis noster, redemptor noster, spiritus noster, spirans in nobis prout vult : et dicitur misericordia mea, refugium meum, protector meus, Deus meus, salus mea, virtus mea, sapientia mea, patientia mea. Sed non dicitur Deus essentia mea, vel natura : nec dicitur Filius meus, vel noster : quia sub hac appellatione quæ est filius, non refertur nisi ad Patrem qui æternus est, et non ad creaturam, neque effectum connotat in creatura.

Similiter non dicitur Spiritus sanctus noster : quia, sicut dictum est, hæc circumlocutio inventa est ut non designet nisi proprietatem qua Spiritus sanctus refertur ad Patrem et ad Filium. Et hujus ratio est, quia sicut in quaestione de processione temporali Spiritus sancti habitum est, Spiritus sanctus non dicitur mitti vel haberi, nisi in dono gratuito gratum faciente : et ideo nisi sub appellatione nominis talem connotet effectum qui sit donum gratuitum, non dicitur haberi, vel noster esse.

Et per hoc patet solutio ad omnia quae quaesita sunt circa tertium.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quest.4. dum quod donum esse a donabilitate habitualiter et secundum aptitudinem dicta, eamdem proprietatem dicit qua Spiritus sanctus distinguitur a Patre et Filio, quam dicit hæc circumlocutio Spiritus sanctus, quamvis non sub eodem modo significandi per nomen : sicut verbum eamdem signat proprietatem quam Filius, quamvis non sub eodem modo significandi per nomen.

Ad objectum contra dicendum, quod non oportet quod eodem modo desigmentur proprietates distinctivæ personarum. Unde licet donum referatur ad creaturas, et filius non, præter hoc quod refertur ad creaturas, relationem etiam habet qua refertur ad donantem vel do-

<--- Page Split --->

natoрем, quaе est relatio sicut filiatio, in hoc quod utraque est aeterna et personae distinctiva.

Et per hoc patet solutio ad totum quod quaeritur circa quartum.

MEMBRUM III.

Utrum Spiritus sanctus sit charitas et amor, quo nos invicem et Deum diligimus 1 ?

TERTIO, Quaeritur de hoc nomine quod est amor.

Et quia de charitate tractandum erit, cum de virtutibus agetur, et de amore qui Spiritus sanctus est, supra in processione Spiritus sancti multa dicta sunt, non remanet hic quaerendum, nisi utrum Spiritus sanctus sit charitas et amor quo nos invicem et Deum diligimus ?

Hoc enim multis auctoritatibus probat Magister in primo Sententiarum, distinct. XVII, quarum potissima est illa prima canonicae Joannis, iv, 7 et 8 : Charissimi, diligamus nos invicem, quia eharitas ex Deo est : et omnis qui diligit, scilicet fratrem suum, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est.

Super hoc Augustinus arguit sic in libro VIII de Trinitate 2 : « Dilectionem quantum commendat Joannes, diligenter attendamus : Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est 3. Manifestum est, quod justitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit. Nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. Et tamen videtur

dilectionem Dei tacuisse : quod num quam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intelligi Deum. Aperitissi me enim in eadem epistola, paulo post ait ita : Dilectissimi, diligamus nos invicem, quia charitas ex Deo est : et om nis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est 4. Et paulo post concludit sic Augustinus : « Ista contextio satis aperte declarat eamdem ipsam fraternam dilectionem (nam fraterna dilectio est, qua diligimus invicem) non solum ex Deo, sed etiam Deum esse. » Et, ibidem, « Cum ergo didilectione diligimus fratrem, de Deo diligimus fratrem : nec fieri potest ut eamdem dilectionem non praecipue diligamus qua fratrem diligimus, quoniam Deus dilectio est. Et, ibidem, « Qui non diligit fratrem, non est in dilectione : et qui non est in dilectione, non est in Deo, quia Deus dilectio est.

  1. Adhuc, Augustinus in libro XV de Trinitate : « Si in donis Dei nihil majus est charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus, quid consequentius est, quam ut ipse sit charitas, quae dicitur et Deus et ex Deo esse 5 ? »

  2. Adhuc, In eodem sic arguit Augustinus : « Joannes volens de hac re apertius loqui : In hoc, inquit, cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis 6. Spiritus itaque sanctus de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere, et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio. Ipse est ergo Deus dilectio. »

  3. Si quis velit dicere, quod dicitur Deus dilectio per causam, sicut dicitur sapientia mea, misericordia mea. Obviat Augustinus ibidem 7 dicens : « Hunc sensum facile refellit Scripturarum ipsa

<--- Page Split --->

locutio. Tale est enim, Tu es patientia mea 1, quale est, Domine, spes mea 2, et, Deus meus, misericordia mea 3 : et multa similia. Non est autem dictum, Domine, charitas mea, aut, tu es charitas mea, aut Deus meus charitas mea : sed ita dictum est, Deus charitas est 4, sicut dictum est, Deus spiritus est 5.

  1. Adhuc, In eadem distinctione, scilicet XVII 6, objicit Magister in contrarium et solvit. Quia si charitas augetur et minuitur per diversa tempora in homine : et si Spiritus sanctus charitas est, consequens est ut Spiritus sanctus augeatur vel minuatur. Et respondet, quod Spiritus sanctus vel charitas penitus immutabilis est, nec in se augetur, vel minuitur, nec in se recipit magis vel nuinus, sed in homine, vel potius homini augetur et minuitur, et magis vel minus datur vel habetur. Et confirmat solutionem per Augustinum in nona homilia super epistolam Joannis, ubi sic dicit : « Probet se quisque quantum in illo profecerit charitas, vel potius quantum ipse in charitate profecerit. Nam si charitas Deus est, nec proficit, nec deficit. Sic ergo in te proficere dicitur charitas, quia tu in ea proficis. » Et sic patet, quod Augustinus intendit, quod charitas qua diligimus Deum et invicem, sit Spiritus sanctus. Et dicit hoc Joannem intendere, cujus commendans auctoritatem dicit, quod « major est hujus scripturae auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. »

tum, quod abhorret omnis intellectus.

  1. Adhuc, Si nihil diligitur nisi cognitum, ut dicit Augustinus, diligens dilectionem, cognoscet dilectionem : et sic aliquis scit se habere charitatem, et sic sciet se amore esse dignum, quod est contra illud Ecclesiastæ, ix, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit.

  2. Si quis dicat, quod melius cognoscuntur quæ per essentiam præsentia sunt in anima, quam quæ per similitudinem sunt in anima : et sic charitas quæ præsenter est in anima, melius cognoscitur quam lapis qui per similitudinem. Hoc falsum est : quod enim res cognoscatur, non causatur ex hoc quod præsens sit in anima per essentiam : quia aliter quilibet haberet scientiam eorum quæ sunt in anima sua, quod expresse falsum est. Sed oportet, quod sit in anima ut objectum cognitivæ potentiae, circa quod est intellectus vel ratio secundum principia et causas et elementa ipsius : ex quibus contingit intelligere et scire circa omnes scientias, ut dicit Aristoteles in principio Physicorum. Et sic charitas non est in anima charitatem habente, nec anima est in anima hoc modo. Videtur ergo, quod illud dictum nihil sit.

In contrarium est, quod dilectio a dilised contra gente procedit, ut dicit Augustinus. Dilectio ergo qua diligimus Deum et proximum, a nobis procedit. Si ergo Spiritus sanctus illa dilectio est essentialiter, sequitur quod Spiritus sanctus essentialiter procedit ab homine : quod et hæresis est, et intellectus non capit : quod enim ab homine procedit, spiritus humanus est, non divinus, neque Deus.

Ulterius quæritur de verbis Augustini, qui dicit, quod diligat ipsam dilectionem, et tunc diligit Deum 7.

  1. Si enim dilectio dilectione diligitur: tunc illa dilectio iterum alia dilectione diligitur, et illa alia, et ibitur in infini-

SOLUTIO. Prænotandum est, quod aliud solutio. est amor, et aliud dilectio, et aliud charitas : et licet hæc tria idem supponant,

<--- Page Split --->

non tamen idem significant, nec eodem modo. Amor enim non dicit nisi simpliciter fluxum amantis in amatum. Unde etiam secundum Ierotheum et Dionysium etiam irrationabilibus convenit : et secundum Ierotheum dividitur in divinum, angelicum, intellectualem, sensibilem et naturalem. Dilectio autem discretionem electionis ponit in dilecto, et ideo non convenit nisi rationabilibus, et dividitur per pulchram dilectionem et fœdam. Eccli. x x i v , 2 4 : Egomaterpulchrædile - ctionis . Charitasautemest , quædile - ctumvelmagnovelinæstimabilipretioæstimat : sicutdictiurcharuminaliis , quandomagnipretiiæstimatur . Undecharaannona , charumvinum . UndeabeatoBernardodicturdulcis , sapiensetfortis : dulcis , utamor : sapiens , utdilectio : fortis , utcharitas : tantienimpretiiæstimatamatum , quodnecmortederelinquit .

His visis, sciendum est, quod sicut supra determinatum est in quaestione de veritate, unum lumen est extensum super omnes animas, quo sicut primo et exemplari de omni vero judicamus. Et sicut unum bonum est primum ad quod omne bonum referimus, et quantum bonum sit, illo judicamus : ita est una charitas diffusa per omnes animas sanctas per Spiritum sanctum qui datus est eis, ut dicitur, ad Roman. v, 5 : ad quam sicut exemplar omnis amor et omnis dilectio, et omnis charitas nostra refertur, ut comparatione illius et assimilatione charitas dici mereatur : et quo fuerit illi simiilor, major est charitas : quo dissimiilor, minor. Et illud est Spiritus sanctus, quo sicut primo et causativo et exemplari et primo quasi formali Deum diligimus et proximum. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod per charitatem Spiritus sanctus habitat in nobis, et quod non oportet nos longe ire quaerendo Deum : quia inspiciendo charitatem, qua

Deum diligimus et proximum, et invenimus et habemus Deum. Habitus tamen et affectus et passio et actus charitatis, quibus diligimus Deum et proximum, essentialiter non sunt Spiritus sanctus. Habitus enim est qualitas in modum naturae formalis perficiens potentiam diligendi, ut diligere possit quando voluerit cum tempus sit. Dicit enim Averroes super secundum de Anima, quod « habitus est quo quis aliquid agit cum voluerit. » Et dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quod « habitus est quo quis agit cum tempus sit. » Et dicit Tullius, quod « virtus est in modum naturae rationi consentaneus habitus. » Affectus etiam in affectiva potentia dicit passionem, qua anima movetur ad diligendum. Et hoc notat Augustinus in libro Confessionum, dicens, quod « nihil dulcius est quam amare et amari. » Sensus autem dulcedinis passio est. Et dicit Aspasius in libro de Passionibus animæ, quod « passio est qua movetur anima, ut ira, concupiscentia, et amor, et hujusmodi. » Actus autem est, qui elicitur de potentia ad quam facultatem dat habitus, et cujus intentionem vel remissionem facit passionis affectus : et hæc non est essentialiter Spiritus sanctus.

Quod ergo inductum est de canonica Joannis, et de Augustino, intelligitur de charitate primo modo dicta, et sic verum est. Et quod in contrarium est, verum est de secundo modo dicta charitate. Et sic solutum est quod primo quæsitum est. Et hæc est causa, quod non potest intelligi, quod per causam sit locutio cum dicitur, Deus patientia mea, vel Deus spes mea. Primo enim modo dicta charitas Spiritus sanctus est ut primum formale dilectionis, diffusum per omnes animas sanctas, quod in se nec proficit, nec deficit : sed nos in illo proficimus, vel defici mus quanto plus vel minus per assimilatio-

<--- Page Split --->

nem habitus et affectus et actus appropinquamus.

lectionem in corde cogn oscat, sed nesciat quantum assimiletur ad primam formam dilectionis.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de verbis Augustini, dicendum, quod cum dicitur, « diligat ipsam dilectionem, » dilectio ut objectum dilectionis accipitur : materialiter enim accipitur, hoc est, diligat id quod dilectio est, hoc est, quod est prima forma dilectionis in nobis : hoc enim, ut dictum est, Spiritus sanctus est : et nostra dilectio in habitu, affectu, et actu, imago illius dilectionis est, sicut dicit Boetius in libro de Trinilate, quod formae separatae verae formae sunt formantes alias, et foris manentes, ut dixit Plato : et sunt formae quae sunt ante rem : formae autem impressae in materiam, non verae formae sunt, sed imagines formarum.

Ad id quod ulterius inducitur, dicendum quod proprie loquendo nihil praesenter est in anima, nisi quod est in lumine cognitionis animae : sicut nihil praesenter in sensu est, nisi quod est in lumine cognitionis sensibilis. Lumen autem ad discernendum utrum amor qui est in nobis, sit amor charitatis per quam nos inhabitat Spiritus sanctus, non est lumen cognitionis naturalis, sed oportet, quod adsit lumen revelationis : frequenter enim contingit deceptio ex similitudine naturalis amoris ad gratuitum, sicut decipiuntur secundum consequens putantes mel esse fel. Et ideo nemo nisi per revelationem scit, utrum odio vel amore dignus sit : cum tamen suam di-

Ad id quod objicitur contra solutioad 3. nem quorumdam, dicendum quod illa objectio procedit, nisi sic intelligatur, ut dictum est, scilicet quod per essentiam potenter sunt in anima, quae per lumen principiorum, causarum, et elementorum suorum, sunt in lumine cognitionis animae. Nec valet quod quidam dicunt, quod ea quae essentialiter sunt in anima, cognoscibiliora sunt secundum se quam ea quae per similitudinem sunt in anima solum, sed non quoad nos. Hoc enim non solvit. Quæstio enim quaerit de cognitione quoad nos, et non quid cognoscibilius sit secundum se.

Et quod inducunt, quod Philosophus dicit in II de Anima, quod actus sunt prævii potentiiis, et objecta actibus secundum rationem : contra mentem Auctoris inducum est. Hoc enim de potententiis passivis dictum est. In illis enim forma objecti agens est, et distinguens potentiam sive determinans, et dans formam et speciem actui : et sicut dat formam et speciem, sic dat rationem diffinitivam. Unde quod dicit, secundum rationem, non intelligitur quoad nos, sed simpliciter.

Ad id quod in contrarium objicitur, ad object. jam solutum est per distinctionem duplicis dilectionis, quarum una est prima forma dilectionis, altera autem est imago illius.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO XXXVIII.

An in divinis sit relatio '

Primo ergo quæritur, An in divinis sit relatio ?

Quam quæstionem tractat Magister in I Sententiarum, distinct. XXVI.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXVI, Art. 6. Tom. XXVI hujusce

novæ editionis.

<--- Page Split --->

Et videtur, quod non.

  1. Dicit enim Augustinus in libro V de Trinitate 1, quod nihil in Deo secundum arcidens dicitur : quia nihil ei accidit : omnis autem relatio accidens est : et negato consequente negatur antecedens : ergo in Deo non est relatio, nec aliquid dicitur secundum relationem.

  2. Adhuc, Boetius in libro de Trinitate sic dicit : « Prædicamenta quæ sunt secundum accidens, cum quis in divinum prædicationem verterit, cuncta mutantur quæ prædicari possunt. » Sed relatio prædicamentum accidentis est. Ergo in divinam prædicationem versum mutatur. Mutatum autem non remanet relatio : quia nulla substantia relatio est, et nulla relatio substantia. Videtur ergo, quod relatio non maneat relatio sumpta in divina prædicatione.

  3. Adhuc,Augustinus dicit : « Quod dicitur ad alterum, non substantiam significat. » Sed immediata divisio est, quod omne quod de altero dicitur, aut secundum substantiam dicitur, aut secundum accidens. Omne enim quod est, aut est ens per se nullo indigens ut ens sit, aut ens non per se, sed per aliud et in alio et alio indigens ut sit, et nitens alii, cum non possit esse in scipso. Et si est ens per se, substantia est et substantiam prædicat. Si autem est in alio et per aliud, alio indigens et alii nitens, de necessitate accidens est et prædicat accidens quando dicitur de aliquo. « Cum ergo ad aliquid non prædicet substantiam, » ut dicit Augustinus, videtur sequi de necessitate, quod prædicet accidens : et sic ut prius arguitur, cum accidens non sit in Deo, relatio non erit in Deo.

  4. Si quis ad hoc solvere velit, sicut solvit Augustinus in libro V de Trinitate, sic dicens : « Nihil in Deo secundum accidens dicitur, quia nihil ei accidit. Nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur. In rebus enim creatis atque mutabilibus, quod non secun-

dum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur. In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur , quia nihil in eo mutabile est aut amissibile. Nec tamen omne quod dicitur, secundum substantiam dicitur 1 dicitur enim ad aliquid, sicut pater ad filium, et filius ad patrem : quod non est accidens : quia ille semper pater est, et ille semper filius 2. » Et ad hoc redit dictum Augustini, quod relatio in divinis ideo non dicitur accidens, quia semper adest et immutabiliter. Et videtur non solvere : accidens enim naturam accidentis non habet ex hoc quod mutabile est, vel separabile, sed ex hoc quod inest. Ergo relatio ex hoc quod inest, licet inseparabiliter et ab æterno, nihilominus tamen accidens est. Et inde objicitur ut prius, quod scilicet in Deo non sit relatio : quia accidens in Deo non est.

  1. Adhuc, Inter genera accidentis relatio imperfectius est : eo quod id quod est, ad alterum est, et nihil est absolute. Quod autem imperfectum est, maxime removendum est a divinis. Relatio ergo maxime erit removenda a divinis.

  2. Adhuc, Omne quod secundum veritatem est in aliquo, si ipsum est et inest, addit aliquid ei cui inest, et subtractum minuit aliquid ab eo : et si aliquando insit, et aliquando non, mutat, vel mutationem quæ secundum ipsum est, inducit. Relatio ei in quo est, nihil addit, et subtracta nihil minuit, et existens aliquando et aliquando non, nullam inducit mutationem in eo in quo est. Aristoteles enim in V Physicorum, dicit, quod in ad aliquid non est motus. Ad aliquid ergo entis alicujus non habet veritatem. Nihil autem in Deo est nisi secundum essentiae veritatem. Ergo relatio in Deo secundum veritatem esse non videtur. PRIMA pars patet per se. SECUNDAM scribit Boetius in libro de Trinitate : dicit enim, quod « relatio nec addit, nec minuit, nec mutat id in quo est. »

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Omne quod simplicissimo nullam affert compositionem, quantumcumque multiplicetur in ipso, nullam habet entitatis veritatem. Relatio simplicissimo addita et in eo multiplicata, nullam affert compositionem. Ergo nullam entitatis habet veritatem. PRIMA probatur ex hoc, quod si haberet veram entitatem, haec addita simplicissimo induceret compositionem. SECUNDA scribitur ab Avicenna in prima sua philosophia, ubi loquitur de relatione. Dicit enim, quod « quanto aliquid simplicius est, tanto pluribus relationibus ad plura refertur. Et quod simplicissimum, omnimodis relationibus refertur ad omnia. » Et sicatet, quod relatio nullam veram habet entitatem secundum veritatem. Ergo in divinis esse non videtur : ens enim et verum convertuntur. Et sicut dicit Aristoteles in V primæ phylosophiæ, « siciut se habet res ad esse, ita se habet ad verum. »

Sed contra.

In contrarium hujus est,

  1. Quod dicit Boetius in libro de Trinitate, quod « substantia continet unitatem in divinis, relatio vero multiplicat Trinitatem. » Constat autem, quod Trinitas vere multiplicatur in tres personas. Ergo id quod multiplicat eam, relatio scilicet, vere est in divinis, et secundum veram entitatem.

  2. Adhuc, Damascenus dicit, quod « Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt nomina significantia substantiam, sed nomina habitudinis, qua personæ se habent ad invicem secundum existentiae modum. » Sed existentiae modus verissime est in Trinitate, quo quælibet persona secundum seipsam existit. Ergo et relativum et relatio verissime significant modum illum : et ita secundum veritatem sunt in divinis.

  3. Adhuc, Quod assumptum in divinam prædicationem omnino non mutatur a modo prædicandi quod prædicat, verissime manet in divinis. Relatio assumpta in divinam prædicationem, omnino non mutatur a modo prædicandi

quod prædicat. Ergo verissime manet in divinis. PRIMA patet per se. SECUNDA scribitur a Boetio in libro de Trinitatr.

  1. Adhuc, In præindusta Augustini auctoritate habetur, quod « id quod dicitur ad aliquid, non dicitur secundum substantiam. » Aut ergo vere dicitur, aut non. Si non : tunc false diceretur : quod inconveniens est : tunc enim haec esset falsa, pater est filii pater. Si autem vere dicitur, sequitur quod vere est in divinis ad aliquid et relatio.

ULTERIUS quæritur, Si ea quæ dicuntur in divinis, secundum substantiam possint dici?

Et videtur, quod non.

  1. Substantia enim, ut dicit Aristotles in Prædicamentis, a substare dicitur : eo quod substat accidentibus et fundat ea in esse per hoc quod sunt in ipsa et de ipsa. Dicit autem Augustinus in libro VII de Trinitate, quod « nefas est dicere ut substet Deus et subsiit bonitati suæ, tamquam illa bonitas non substantia sit, sed in illa sit tamquam in subjecto. » Ergo videtur, quod nihil in Deo secundum substantiam dicatur.

  2. Adhuc, Substantia quæ maxime substat, est prima substantia, quæ sic subjectum est, ut dicit Aristoteles, quod ab ipsa nulla exit prædication, et rationem prædicati nullo modo suscipere potest, ut in Logici s determinatum est. Unde illa dicitur, quæ primo et principaliter et maxime substat : eo quod omne quod substat, compositum est ex eo quod substat et cui substat. In divinis ergo nihil secundum substantiam potest prædicari.

  3. Adhuc, Omne quod prædicatur de aliquo, prædicatur ut de subjecto, sive prædicetur modo substantiæ, sive modo accidentis. In divinis nihil est subjectum, vel in ratione subjecti : eo quod simplicissimum est omne quod est in divinis. Ergo videtur, quod in Deo nihil prædicetur secundum substantiam, vel secundum accidens.

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Ad primam partem quaestionis prænotandum est, quod multi philosophi propter rationes superius inductas relationem dixerunt non esse entis prædæcamentum, sed aliquid per rationem in omnibus existens, ex hoc scilicet, quod ratio comparat unum ad alterum sicut superius ad inferius, vel sicut partem ad totum, vel sicut partem ad compartem : vel par ad compar vel dispar : rationem accipientes ex hoc, quod dicunt Alexander et Boetius in commento libri Prædicamentorum, quod si accipiantur ea quae secundum dici et esse ad aliquid sunt, ut duplum et dimidium, quae secundum eumdem casum, genitivum scilicet, ad convertentiam dicuntur, per hoc quod dicitur dimidium, nihil additur ei quod entitatis sit, sed sola divisione per medium efficitur dimidium : divisio autem nihil addit, nec minuit ab utroque divisorum, nec mutationem inducit quae sit in ipsis dividentibus : et ideo dimidium super id quod est dimidium, nihil videtur addere quod veram habeat entitatem.

Ili tamen decepti sunt secundum Aristotelem. Constat enim, quod modus comparationis in ipsis comparatis est aliquid, ut proportio et habitudo, etiamsi numquam comparentur ad invicem secundum actum : et ille modus aliquid entitatis est, et sic cadit in modum prædicandi specialem divisum ab omnibus aliis modis prædicamentorum, qui prædicant ens absolutum : et tales modi secundum coordinationem taliter prædicabilium sub uno communi coordinati, unum speciale faciunt prædicamentum. In hoc tamen quod nihil apponunt, vel minuunt entitatis absoluta, maxime rompetit summae simplicitati distingui per relationes, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, et si quis diligenter advertat, secundum rationem procedit omne prædicamentum, tam substantiae, quam accidentis. Principia enim prædicamenti prima sunt potentia et actus. Statim autem nominata potentia, in nomine

concipitur et cointelligitur comparatio potentiae ad actum, et in ipso nomine actus cointelligitur comparatio actus ad potentiam, et comparatio utriusque ad totum : et sic relatio. Unde intellectus relationis est ante intellectum substantiae, eo modo quo substantia prædicamentum est et genus : quia sic composita est ex esse et determinante esse ad substantiam et ad id quod est : et sunt isti tres intellectus primi consequentes se, esse scilicet, et esse hoc, et determinatum ad genus. Et ante-hunc secundum intellectum est esse : ad hoc enim cointelligitur in habitudine principiorum facientium hoc esse hoc et distinctum in esse.Et postistos tres intellectus non consequitur,sed accidit intellectus ejus quod est inesse, qui est intellectus accidentis : accidentis enim esse est inesse.Unde intellectus ejus quod est esse ad aliquid, antecedit intellectum accidentis. Et propter hoc dicit Augustinus, quod « aliquid potest esse prædicamentum ad aliquid, quod non est prædicamentum secundum accidens. » Prius enim natura est esse ad, quam esse in. Et ideo non sequitur, quod prædicatum secundum aliquid prædicetur secundum accidens : prius enim natura non infert posterius natura, sed posterius natura infert prius natura.

His ita quam prænotatis, facile est respondere ad objecta.

Duo enim prima nihil concludunt : Ad 1 et 2. eo quod intellectus ejus quod est esse ad aliquid, est ante intellectum accidentis : et ideo ablato accidente, non aufertur intellectus ejus quod est esse ad aliquid.

Ad aliud dicendum, quod in creaturis bene sequitur, quod non prædicatur secundum substantiam, prædicatur secundum accidens, dummodo accidens large sumatur, ita quod commune sit ad proprium. Sed in creatore non valet, etiam secundum Philosophos : quia illi propter nimiam simplicitatem nihil accidit : et sicut non est in genere substantiae per hoc quod substantia est, ita non est in

<--- Page Split --->

genere accidentis per hoc quod ad aliquid est. Est enim per hoc quod substantia est, ante omnem substantiam : et per hoc quod relativum est, ante omne accidens. Nec prima divisio entis est in substantiam et accidens, sed secunda : sed prima divisio est in ens ab alio, et ens non ab alio : et postea entis ab alio divisio est in substantiam et accidens. Substantia enim quae dividit ens cum accidente, est substantiae subjectum. Ens autem non ab alio nullius potest esse subjectum : est enim per intellectum ante substantiale, et ante accidendale. Et ideo non sequitur in illo, quod non prædicatur ut substantia, quod prædicetur ut accidens.

Ad 4. Etexisto patet intellectus verbi Augustini.

Et ad objectum contra, dicendum est, quod hoc verum est, quod accidens est : et sive mobiliter sive immobiliter insit, semper accidens est. Sed in divinis relatio non inest ut accidens, sed inest ut idem, non differens ab eo cui insit, nisi secundum modum intelligendi vel significandi. Sicut enim habitum est in superioribus, ex illa parte prædicandi modus relativi mutatur in modum prædicandi substantiæ : paternitas enim in Patre idem est quod Pater.

Ad 5 et 6. Adaliuddicendum , quodadaliquidsuomodoperfectumest , sicutetaliaprædicamenta . Estenimformarespecti - v a , quæsiabsolutesignificaretur , jamadaliquidnonesset . Undesuomodoproutperfectionemhabet , indivinamreferturprædicationem . EtquoddicitBoetius , quodnonaddit , necminuit , velmutat , hocfacitrelationemmagiscon - veniremaximæsimplicitati , utinprinci - piosolutionisistiusdictumest .

EtPERHOCpatetsolutioadsequens . Adaliuddicendum , quodadaliquid , nullamhabetabsolutamentitatem : etideosimplicissimonihiladditvelmi - n u i t : etpropterhocmaximecompetitdistinctioniquæestindivinis .

dicendum est, quod relatio in divinis verissimo modo est, sed modo relationis, hoc est, quod non prædicat aliquid quod insit modo formæ substantialis vel accidentalis, universalis vel particulariis, ut dicit Boetius : sed totum quod est, dicit et prædicat ad id quod extra est, hoc est, ad oppositum correlativum : quia ad ipsum se habet sicut terminus et finis ad quem determinatur respectus oppositionis ejus. Et ideo dicit Philosophus, quod relativum est hoc ipsum quidquid est, ad alterum, et alterius est. Et secundum hanc veritatem verissime est in divinis. Secundum hunc enim modum nihil addit, vel minuit, vel mutat : quia hoc ipsum quod est, totum ad alterum est, et nihil sui est ad id in quo est. Propter quod etiam Porretanus dicit, quod forma relationis potius est forma assistens quam inhærens, sicut in Logicis in libro qui dicitur Sex principiorum, determinatum est. Et hæc est causa propter quam nulla ei in quo est, affert compositionem secundum esse : quia cujus esse totum ad alterum est, nihil addit ei in quo est.

AdDICTUMDamascenidicendum , A d quodPaleretFiliusetSpiritussanctussuntnominahabitudinis : sedhabitudi - nisilliusessoinhocest , quodadalte - rumest , etnoninhocquodinestalicui : hocenimestesseaccidentis , quodindi - vinisnonest . Habitumenimest , quodintellectusrelationisseparatusestabintellectuaccidentisinomnibusinqui - busnonfundaturrelatiosuperaliquodaliudaccidens , sicutincreaturis . Undecumdico , similis , similitudofundatursuperunamqualitatem . Cumdico , p a - t e r , paternitasfundatursuperactumge - nerationis , quiestaccidensgenerantis : etitaestinomnibuscreaturis . Etideorelatioincreaturisinsuointellectupo - nitaccidens . Sedindivinissubstantia , virtus , etoperatio , idemsuntsubdi - versomodosignificandietideorelatiofundatainhisetcausatainipsis , nullumponitintellectumaccidentis .

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum, quod cum dicit Buctius, quod « ad aliquid omnino non mutatur, » intelligit, quod negatio formaliter signum distributivum respiciat, ut sit sensus, non omnino mutatur. Cum enim in creaturis duos habeat modos praedicandi, scilicet accidentis quod in intellectu suo ponit, et eo quod id quod causatur ab accidente, non potest esse nisi accidens: alterum autem quem habet in quantum relatio est : qui est ad extra, assumptum in divina praedicatio, mutat primum et retinet secundum, quo quod in divinis ex accidente non causatur : et ideo dicit, « non omnino mutatur. »

Ad aliud dicendum, quod vere dicitur in divinis ad aliquid, et verissime. Et hunc conceditur, quod in divinis verissime est relatio veritate relationis, non veritate accidentis : quia in divinis non potuit esse accidens : eo quod non causatur ab accidente : non enim habet esse accidentis relatio nisi secundum quod ab accidente causatur, ut dictum est.

Ad m quod ulterius,quæritur, scilicet utrum aliquid secundum substantiam prædicetur in divinis ?

Dicendum, quod substantia dupliciter dicitur, scilicet secundum rationem no-

minis quod ab actu substandi imponitur : et sic solum substantia est, quod omnium et primum subjectum est : et sic in Deo substantia non est : nec aliquid prædicatur secundum substantiam. Alio modo dicitur per se ens, quod est causa et occasio omnibus subsistendi in ipso : et sic substantia dicitur de Deo maxime, et de aliis posterius. Ab ipso enim sicut a conficiente, et in ipso sicut in continente, subsistit omne quod est. Et hoc modo aliquid secundum substantiam dicitur de Deo, sicut id quod dicitur absolute, et non ad aliquid.

Ad aliud dicendum est, quod omne quod prædicatur per inhaerentiam, prædicatur ut de subjecto, et omne tale compositum est : et hoc modo nihil prædicatur in divinis. Sed id quod prædicatur per identitatem, non prædicatur per inhaerentiam : quia inhaerens non est id cui inhaeret. Et ideo in divinis ubi est prædicatio per identitatem, non prædicatur aliquid per inhaerentiam : et quod prædicatur in divinis, non prædicatur per inhaerentiam, sed ut idem : et ideo non prædicatur ut de subjecto secundum rationem subjecti, sed prædicatur ut de eo quod per se existit, et ut idem illi : et ideo prædicatur secundum substantiam, sed non ut de subjecto.

QUÆSTIO XXXVIII.

Quæ et quot relationes sint in divinis ?

Secundo quæritur, Quæ et quot relationes sint in divinis ?

tatem et quantitatem, ut similis, dissimilis, æqualis, et inæqualis.

Sunt enim relationes superpositionis et suppositionis, ut dominus et servus.

Et sunt relationes fundatae super scientiam ab alio acceptam, vel non acceptam, ut magister, et discipulus.

Et sunt relationes fundatae super aliquod dictum absolute, sicut supra quali-

<--- Page Split --->

æquiparantiæ, ut amicus : est enim amicus amici amicus, frater, soror, et hujusmodi.

Et sunt relationes fundatæ super diversitatem situs, ut dexter et sinister, et hujusmodi.

Et sunt relationes fundatæ super oppositionem originis, et multa alia genera sunt relationum.

tur idem. Licet enim hoc fundetur super unitatem substantiæ, tamen idem ei cum est idem non dicitur, nisi quod jam sucundum intellectum est singulare : et tu dicitur idem, quod jam secundum intellectum habet esse singulare : et idem secundum intellectum posterius est illo quod dat esse secundum modum existentiae singularem.

Quæritur ergo, Secundum quas istarum distinguuntur personæ?

Et videtur quod non secundum primas, scilicet superpositionis et suppositionis. Nihil enim talium est in personis divinis. Fides enim non admittit aliquam personam alii superponi vel supponi. Et si dicatur, quod Pater major Filio est secundum Hilarium, tamen addit Hilarius, quod Filius non est minor.

Similiter videtur, quod non distinguantur per relationes fundatas super qualitatem, et quantitatem, vel super substantiam : quia illæ quantum est de suo intellectu, non causant modum existendi singularem, sed consequuntur esse existentis secundum singularem existentiae modum. Similis enim non est similis simili, nisi qui etiam est singulariter, et cum alio qui etiam est singulariter, eamdem participat qualitatem. Dicit enim Boetius, quod « similitudo est rerum differentium eadem qualitas. »

Et eadem est ratio de relatione æqualitatis. Æqualia enim ab æqualitate non accipiunt existere per se sola secundum singularem existentiæ modum : sed jam existentia singulariter, per participationem ejusdem qualitatis dicuntur æqualia. Distinguentia autem ipsas personas, ab ipsis distinguentibus sive per seipsa habent, quod dant et causant esse personale ei quod est existens per se secundum singularem existentiæ modum : et ideo ista secundum rationem intelligendi consequuntur esse personale, et non dant ipsum.

Et eadem ratio est de hoc quod dici-

Similiter non possunt distingui personæ per relationes super scientia fundatas. Licet enim Filius sit sapientia genita, et Pater sapientia ingenita, tamen per hoc quod Pater est sapientia ingeniita, non habet esse et modum esse singularis existentiæ, nec etiam Filius per horquod est sapientia genita, sed potius per hoc quod Pater est existens per se solum, et Filius existens per se solum, Pater nodo ingeniti, Filius modo geniti habent, quod ille est sapientia ingenita, et iste est sapientia genita. Intellectus autem non admittit, quod id quod sequitur distinctum esse personale secundum intellectum, sit dans vel causans esse personale distinctum.

Et si objiciatur quod dicitur, Joan. xvi, 13, de Spiritu sancto, quod quarcumque audiet, loquetur. Occurrit Augustinus dicens, quod audire illi esse est. Et vult, quod cum dicitur : Non enim loquetur a semetipso 1, consequatur ad hoc, quod non est a semetipso, sed a Patre et Filio. Singulare ergo esse, quo Spiritus sanctus sic est, quod non a scmetipso, sed a Patre et Filio est, ab aliqua relatione est, quae secundum rationem intelligendi est ante audire, et illa causat distinctum esse personale : quae tamen per indifferentiam simplicitatis idem est ei quod est audire non a semetipso. Nulla enim diversitas secundum rem est in prima simplicitate.

Similiter relationes fundatæ super æquiparantiam, non possunt distinguere Trinitatem, propter eamdem causam. Illæ enim nihil dicunt quod sit causa esse

<--- Page Split --->

singularis in esse personali, sed potius id quod est consequens esse personale et singulare. Jam autem antehabitum est, quod id quod est consequens esse, non potest dare esse distinctum et singulare : et ideo fraternitas in divinis personis esse non potest.

originis, vel alias non possit esse distinctio personalis.

SOLUTIO. Antequam procedamus ad quaerendum, quae in specie, et quot numero sunt relationes, ista quae de genere relationis quaesita sunt, solvenda sunt.

Eodem modo probatur, quod non distinguuntur personae per relationes fundatas super diversitatem. In primo enim simplicissimo nec fides permittit, nec intellectus admittit aliquam esse situs differentiam.

Et si objicitur, quod Filius dicitur sedere ad dexteram Patris. Occurrit Augustinus dicens, quod dextera symbolice dicitur. Per dexteram enim vel aequalitas, vel potissima bona intelliguntur.

Quod etiam non distinguantur per relationes fundatas super oppositionem originis, videtur ex hoc probari, quod omne quod distinctum esse accipit secundum modum esse individui singularis, accipit illud per aliquod absolutum quod est causa individuationis ejus. Et relatio qua refertur ad aliud, est illud distinctum. Ergo esse non accipit a relatione.

Et si dicatur, quod hoc non tenet in divinis, ubi nihil est per accidens. In contrarium videtur esse quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate, quod « omne relativum est etiam aliud quam relativum'. » Et ex hoc innuit, quod ab alio sit distinctio esse individui, et ab alio quod relativum sit, sive illud individuum sit persona, sive non sit. Isti enim intellectus consequuntur se, et non sunt simul, hoc esse ab hoc per generationem, et hic est pater, et hic est filius : et ideo hunc esse patrem, et hunc esse filium consequitur hoc esse ab hoc. Et ideo esse patrem, et esse filium, neutri confert hunc esse hunc. Distinctio ergo in esse personali non potest esse a paternitate vel filiatione.

Et sic videtur, quod per relationes

Dicendum ergo, quod nulla relatio multiplicat Trinitatem, ut dicit Boetius, nisi in qua tria sunt, scilicet quod nihil addit super substantiam : quia si adderet, compositionem induceret. Et quod de suo intellectu ordinem naturae ponat et causet. Et quod distinctum det esse personale per oppositionem quam consignificat. Et ista sunt relationes qua importantur per non esse ab alio, et esse ab alio, et esse ab aliis per duplicem modum communicationis sive emanationis, naturae scilicet, et voluntatis. Cum enim in Deo idem sit substantia, virtus, et operatio, praecipue secundum quod est in operante, ab aliis nihil potest esse quod diminuat simplicitatem. Et ideo dicit Augustinus, quod « idem est Patrem generare, quod Patrem esse patrem : » nec unum addit supra alterum, sed differunt in modo intelligendi, et non in re. Cum enim dicitur, Pater est pater, significatur relatio ut proprietas, vel habitus. Cum autem dicitur, Pater generat, significatur ut actus, vel actio : nec est ibi motus, propter aeternitatem quae est in divinis : nec est ibi diversitas, propter simplicitatem. Significatur etiam necessario ordo naturae, quo alter est ab altero : quia in ipso nomine quod est Pater, significatur, quod alius ab ipso sit : et in ipso nomine quod est Filius, significatur quod alio sit : et in oppositione ipsa significatur, quod in esse personali distincti sunt : non enim potest esse, quod idem aliquis sit qui ab alio est, et qui non ab alio est : quia sic contradictoria verificarentur de eodem, et secundum idem, quia secundum eamdem relationem.

<--- Page Split --->

Adhuc, Non ab alio esse, et ab alio esse secundum propriam rationem dicunt id quod antecedit secundum intellectum, et causat et confert esse secundum modum existentis, quod existit per se solum secundum singularis existentiae modum : et ab hoc habet, quod distinguit personam secundum esse personale. Et ideo sola relatio originis habet tria quae dicta sunt, scilicet quod simplicitatem non adimit, quod in ordine naturae ponit, quod per oppositionem distinguit in esse personali.

Ad OBJECTUM contra hoc, dicendum est, quod non procedit, nisi in his in quibus relatio dicit accidens, sicut probatum est in antecedentia membro istius ejusdem quaestionis.

Ad dictum Augustini dicendum, quod verum est, quod omne relativum est aliud quam relativum : sed in inferiorem bus est aliud secundum essentiam, in quibus relatio est accidens. In divinum autem sufficit, quod sit secundum inum dum significandi vel supponendi. Est enim hypostasis sive suppositum, quod est aliud in significando vel supponendo quam sit relativum : quia aliud attribuitur supposito, aliud relativo : suppositum enim absolute dicitur, relativum ad aliud.

Omnes autem aliae argumentationum quae contra alios modos relativorum inductae sunt, procedunt.

QUÆSTIO XXXIX.

De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Juxta hoc ulterius quaeritur, Quae in specie sint, et quot relationes distinguentes personas?

Et circa hoc duo quaeruntur, scilicet quae sint in specie, et quot in numero?

Et secundo, Quae differentia inter notiones, et relationes, et proprietates personales, et proprietates persona?

MEMBRUM 1.

Quæ et quot sint specie et numero relationes distinguentes personas in divinis 1 ?

PRIMO enim videtur, quod inrascibili-

tas, quae in libro I Sententiarum, Distinct. XXVIII, dicitur esse relatio, non ponat aliquam personam in ordine nature.

  1. Non enim dicit quem a quo esse, vel a quo alium esse. Per haec enim solum determinatur ordo naturae, scilicet quod quis a quo sit, vel quod quis sit a quo alius sit. Innascibilitas enim nihil horum dicit, sed dicit quis a quo non sit per generationem.

  2. Adhuc, Quis a quo non sit, non dicit singularem existentiae modum : quia per negationem modus singularis existentiae non determinatur, sed potius per affirmationem aliquam. Videtur ergo, quod innascibilitas non sit proprietas vel relatio ad personam Patris pertinens.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, De verbo Hilarii quæritur, qui dicit, quod « innascibilem esse, est non ab alio esse : » cum hoc non importetur per nomen, sed tantum non ab alio esse per generationem. Et hoc modo innascibilem esse etiam convenit Spiritui sancto : Spiritus enim sanctus non ab alio est per generationem : et sic non esset proprium Patri innascibilem esse.

  2. Adhuc, Videtur quod potius deberet vi attribui improcessibilem esse : per hoc enim notaretur, quod ab alio non esset per generationem, nec per spirationem.

  3. Adhuc, Si Patri attribuitur proprium, quod innascibilis sit, quæratur, l'trum innascibilis dicatur privative, vel negative ? Si negative, videtur inconveniens : quia per negationem simplicem nulla proprietas determinari potest. Omnis enim proprietas aliquid est de aliquo, ut vult Aristoteles in Topicis 1, qui proprium ponit inter prædicata quæ subjecto probantur inesse. Si privative : cum nihil sit susceptibile privationis, nisi quod susceptibile est habitus : nihil enim dicitur injustum, nisi quod susceptibile est justitiae, sicut nihil cæcum, nisi quod est susceptibile visus : nihil erit susceptibile innascibilitatis, nisi quod nascibile est : Pater autem nascibilis non est : ergo proprium ejus non potest esse, innascibile esse.

  4. Si dicatur, ut quidam dixerunt, quod innascibilis dicitur Pater, eo quod nullo modo referatur ad aliquid consequens generationem, sive genitum : et quod ingenitum esse, per se antecedat tilium sive genitum : et quod per spirationem ab alio esse, referatur ad genitum et per medium genitum ad generationem, eo quod procedit a genito : et ideo innascibilis dicitur solus Pater, et non Spiritus sanctus. Hoc non videtur esse

conveniens. Plus enim et vicinius se habet ad generationem cujus proprius actus est generare, quam ille cui nullo modo convenit, nec active, nec passive. Generatio, Patris proprius actus est : generare, Spiritui sancto nullo modo convenit, nec active, nec passive. Ergo Spiritus sanctus plus est innascibilis quam Pater.

  1. Adhuc, Quæritur de verbis Magistri in libro I Sententiarum, distinct. XXVIII, qui dicit quod « ingenitus sive innascibilis sit relatio. » Hoc enim videtur falsum. Si enim relatio est, per ipsam Pater refertur ad aliquem, et non nisi ad nascibilem : et hoc stare non potest : per oppositum enim refertur ad nascibilem, scilicet per generativum esse : et sic videtur, quod innascibilitas non sit in prædicamento relationis.

ULTERIUS quæritur de paternitate 2.

  1. Hæc enim abstracte significatur : abstractio autem non fit nisi a composito. In divinis autem compositio nulla est. Videtur ergo, quod paternitas in divinis non sit. Et eadem objectio est de filiatione, et de communi spiratione.

  2. Adhuc, Videtur quod quælibet duæ correlationes oppositæ sint una. Dicit enim Philosophus 3, quod eadem est via de Thebis ad Athenas, et de Athenis ad Thebas. A simili ergo idem est respectus Patris in Filium, et Filii in Patrem. Sed respectus Patris in Filium significatur paternitate, respectus autem Filii in Patrem significatur filiatione. Idem est ergo quod significatur paternitate et filiatione: non ergo duæ relationes sunt paternitas et filiatio.

Eadem objectio est de spiratione passiva, et de spiratione activa in Patre et Filio.

<--- Page Split --->

Quæst. 2. ULTERIUS videtur, quod relationum nullus sit numerus 1.

Quæcumque enim uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : eo quod dicit Philosophus in I primæ philosophiæ, « Unum in substantia facit idem. » In divinis autem paternitas est Deus et essentia divina : similiter filiatio et communis spiratio. Iste ergo tres relationes idem sunt cum essentia divina : ergo ad invicem sunt idem. Idem autem cum eodem non facit numerum : ergo videtur, quod in Deo non sit numerus relationum.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus videtur, quod infinita sunt relationes in Deo.

Dicit enim Avicenna, quod quanto aliquid simplicius est, tanto multiplicius est in relatione. Primum autem simplicissimum est : quia ad omnia refertur quae sunt, vel esse possunt : haec autem infinita sunt, non enim est accipere aliquid quod a Deo sit, quin possint esse plura. Infinitæ ergo relationes sunt in Deo.

Solutio. Solutio. Ad primum quaesitum dicendum est, quod inmascibilitas sive ingenitum esse sic convenit Patri, quod nulli alii, et convertitur cum ipso, ita quod in praedicatione et subjectione antecedit Patrem et sequitur ipsum. Est enim Pater innascibilis, et innascibilis est Pater. Et ideo proprium sive proprietas ejus dicitur, fluens de his quae essentialia sunt paternitati ejus, sive personalitati. Non enim Pater dicitur communi ratione paternitatis : sed, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, « patriarchia, ex qua omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur 2. » Et haec non potest esse nisi prima paternitas, ante quam nec est, nec esse potest, nec intelligi potest alia paternitas. Et ex hoc

sequitur, quod sit innascibilis. Si enim detur, quod nascibilis sit, sequitur ante primum patrem esse patrem, quod in possibile est etiam secundum intellectum Unde innascibilitas proprietas est prim patris, qui (sicut dicit Augustinus in h bro IV de Trinitate 2) est principium non de principio totius divinitatis, non tum tum Filii, in quo est tota divinitas, ne tantum Spiritus sancti, in quo re tota divinitas, sed etiam totius proce sionis sive emanationis Filii a Patr. et Spiritus sancti a Patre et Filio. Qui quod Spiritus sanctus procedit a Fili, hoc Filius habet a Patre, et habet illud per æternam generationem. Et hoc nu do oportet, quod innascibilis sit Pa ter. Et per hoc quod innascibilis est oportet quod sit non ab alio. Amor enim æqualis amanti, si rationalis sit, ut dicit Richardus de sancto Victore, non est nisi in eum qui procedit ab amante, ut per omnia similis et æqualis amanti. Hi autem non est nisi genitus. Et haec est causa propter quam genitus in ordine naturae est ut medius, generans autem ut principium, et procedens per modum amoris ab utroque, est ut terminus in quo stat ordo naturae : et ideo a Spiritu sancto non est alius, sicut in praehabitis in quaestione de processione Spiritus saueti dictum est. In omni autem tali ordine negato principio, negatur principiatum. Si enim non sit Pater, non erit Filius : et si non sint Pater et Filius, nec erit amborum nexus, sive Spiritus sanctus. Similiter si sit Pater et non sit Filius, sequitur non esse amborum nexum, qui est Spiritus sanctus. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod « unus est diligens eum qui ab ipso est, et unus diligens eum a quo est, et ipsa dilectio : et sic tres sunt personæ. » Et ex hoc sequitur de necessitate, quod ablata generatione

<--- Page Split --->

passiva, simul auferatur spiratio amoris a kenerante et genito. Ex quo sequitur, quod innascibilis est etiam inspirabilis, nec potest esse ab alio : quia si esset ab alio, ille alius a quo esset, spiritum amoris spiraret in ipsum, quod esse non potest. Et haec est causa quare innascibilis universaliter est non ens ab alio. Inspirabilis autem non tollit alium a quo sit : Filius enim inspirabilis est, et tamen habet alium a quo sit, scilicet Patrem.

His itaque notatis, facile est respondere ad objecta.

Ad PRIMUM ergo dicendum est, quod innascibilitas, quamvis primo intellectu non dicat quis a quo sit, tamen modum principii dicit a quo alius sit per generationem, et in quem alius procedit per amorem. Generanti enim statim per hoc ipsum quod generans est, proprium est diligere placitam prolem, ut dicit Augustinus, et a placita prole diligi. Et ita determinat rationem principii de principio : et hoc est primum in ordine nature : et hoc modo quo primum est non dignitate, vel tempore, vel loco, sed ordine naturae, quo, ut dicit Augustinus, alter non est prior altero, sed alter ex altero. A tali enim principio secundum rationem intelligendi incipit ordo naturae.

Ad ALIUD dicendum, quod licet quis a quo non sit, non dicat singularem existentiae modum, tamen dicit simpliciter existentis modum : et ideo non est proprietas personalis, sed proprietas personae : dicit enim modum ejus qui est principium non de principio : et hic est primus pater, ut dictum est, qui patriarchia pater est, ut dicit Dionysius.

Et quod objicitur, quod negatio non determinat modum ut sit aliquid, sed ut non sit. Dicendum, quod hoc falsum est : omnia enim prima determinantur per negationem, et simplicia simpliciter, sicut patet in primo Euclidis, qui determinans primum et simplex in continuo dicit : « Punctum est cujus pars non est. »

Talia enim nihil habent a se per modum generis, vel differentiae vel per modum causae, per quod affirmative determinari possint : et ideo necesse est, quod per esse quo accipiuntur ab intellectu, determinentur. Hoc autem esse per negationem significatur in genere, non per negationem simpliciter, sicut patet cum dicitur, punctum est cujus pars non est : negatio relinquit genus, ens scilicet positum, sive positionem habens in continuo, et negat participans formam continui. Omne enim quod participat formam continui, divisibile est et partem habet : et hoc negatur ad esse punctum, cui esse est poni tantum in continuo, et non participare formam continui. Et similiter cum dicitur Pater inascibilis, sive non existens ab alio, ponitur Pater existere, et modus esse ejus in ordine naturae determinatur per innascibile sive non existere ab alio : eo quod omnis primi esse nullo modo accipi potest nisi sit determinatum.

Et iste est intellectus verbi Hilarii. Et hoc modo non potest convenire Spiritu sancto. Esse enim principium quod est Spiritus sanctus, qui (sicut dicit Augustinus) est principium de utroque principio, non potest esse per abnegationem principii de quo sit : eo quod ipse est innotescens per oppositum, scilicet per esse de principio. Generatio autem quae negatur, quando dicitur innascibilis, non est generationis negatio simpliciter, sed negatio placita prolis, sive negatio notitiae amatae, ut dicit Augustinus : et haec generatio cum qua spiratur amor a parente in prolem, et a prole in parentem : quae generatio primo patri convenire non potest, ut dictum est : et negata hac generatione, negatur et nascibilitas et spirabilitas, et relinquitur non esse ab alio, vel (ut melius dicatur) esse non ab alio, nec per modum generationis, nec per modum spirationis. Et haec est solutio secundum Augustinum in libro XV de Trinitate, qui dicit, quod « sicut est in mente, et notitia, et amore, ita est in

<--- Page Split --->

quens in distincto, licet idem sint secundum esse rei.

Ad aliud dicendum, quod illa objectio non valet, nec est simile quod inducitur. Licet enim eadem sit via inter duos terminos prout via continua est, sicut et motus continuus ut inter duos terminos : tamen respectus unius termini ad alterum non est respectus alterius ad istum. Differunt enim penes terminos, et per differentias situs terminorum : et ita relationes, cum nihil sit in medio, sed tantum in extremis relatis ad invicum, differentes et opposita sunt penes differentiam et oppositionem extremorum correlativorum ; et cum unum ponitur in diffinitione alterius, non ponitur ut aliquid illius sive esse ejus, sed ponitur ut finis ad quem determinatur dependentia respectus ejus : et nisi poncrctur, non esset finitus, sed infinitus et confusus intellectus ejus.

est communis spiratio : una in Spiritu sancto, quae dicitur spiratio passiva, qua scilicet spiratus est Spiritus sanctus vel spiratur.

Et sic patet quae et quot sunt relationes. Quae, quia innascibilitas, paternitas, communis spiratio activa, filiatio, spiratio passiva. Quot, quia quinque quae enumeratae sunt, duae scilicet Patris, una singulariter Filii, et una communiter Patris et Filii, una Spiritus sancti.

Ad id quod in contrarium objicitur, Ad object, quod infinitae sunt relationes in Deo dicendum quod duplex est relatio.

Una scilicet dicta proprie, quae scilicet in utroque est relativorum secundum esse et dependentiam. Altera autem non proprie, quae scilicet in altero est secundum esse et dependentiam, in altero vero secundum rationem tantum, sicut scilicet finita ad ipsum, et non secundum esse et dependentiam ad reliquum. Exemplum est in scibili et scientia, et in omnibus quae secundum casum genitivum non dicuntur secundum convertentiam ad invicem. Dicitur enim scientia scibilis scientia : eo quod scientia secundum esse et dependentiam est ad scibile, et non scientia nisi scibilis. Scibile autem non dicitur scientiae scibile, sed scientia scibile : eo quod scibile non dependet ad scientiam, sed aptitudine propria scibile est, et ad scientiam non dicitur nisi secundum rationem et non secundum rem. Relationis autem quae in utroque extremorum secundum esse dependet ad reliquum, exemplum est pater qui filii pater est, et filius qui patris filius est. Cum autem primum quod est causa omnium et simplicissimum, refertur ad omnia causata sua, hoc est secundum esse et dependentiam quae in altero extremorum est. Causatum enim sive creatum secundum esse et dependentiam est ad [creatorem sive ad causam. Creator autem et causa secundum esse et dependentiam non sunt ad creaturam et causatum, nisi secundum rationem : quia scilicet creator et causa

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum numerus sit in relationibus divinis ?

Dicendum, quod sicut inferius probabitur, non simpliciter numerus, sed numerus quidam est in divinis relationibus et personis. Sicut enim dicit Damascenus, differentia est causa numeri : et ita secundum quod differunt, ita numerantur : non autem differunt re, sed modo significandi et attribuendi : et sic ponunt in numerum una cum alia, una et alia cum tertia. Et quod dicitur, Quaecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : non probat, nisi quod una et eadem res quae est essentia. Et ex hoc non sequitur, quin propter diversos modos attribuendi et significandi quemdam habeant numerum, ut inferius patebit. Et sic tres sunt relationes sive proprietates Patris : duae soli Patri convenientes, scilicet innascibilitas, et paternitas : tertia Patri et Filio communis, in quantum unum sunt in spirando, quae dicitur communis spiratio activa : duae convenientes Filio : una propria Filio, filiatio scilicet, alia communis Filio et Patri, quae dicta

<--- Page Split --->

secundum rationem finiunt dependentiam causati et creaturae. Et hoc modo non est inconveniens, quod infinite relationes conveniant prima causa simplicissimae : quia talium relationum multiplicitas in crealore non est secundum esse et dependentiam essentialem, sed secundum rationem tantum. In creaturis autem quae sunt vel esse possunt, est secundum esse et dependentiam essentialem.

Et sic patet quae et quot sunt in numero relationes in personis.

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS I.

Quæ sint notiones, relationes, proprietutes personæ, et proprietates personules ?

MEMBRUM II.

ARTICULI PRIMI

Quæ sit differentia inter notiones, et relationes, et proprietates personales, et proprietates personæ ?

PARTICULA I.

Quomodo notio, relatio, proprietas personæ, et proprietas personalis distinguuntur ab invicem ?

ULTERIUS quaeritur circa idem, Quæ sit differentia inter notiones, et relationes, et proprietates personales, et proprietates personæ ?

Et circa hoc tria quaeruntur, scilicet quae sint notiones, relationes, proprietates personæ, et proprietates personales?

Secundo, Quæ comparatio eorum ad essentiam divinam ?

Tertio, Quæ comparatio eorum ad personam ?

CIRCA PRIMUM istorum duo quaeruntur, Quæ scilicet sit differentia horum ad invicem ?

Et secundo, Quæ comparatio horum ad invicem ?

Primo ergo quaeritur, Quæ sit differentia horum quatuor ab invicem, notio, relatio, proprietas personæ, et proprietas personalis ?

Et dicitur communiter auctoritate Boetii, quod notio est conceptus mentis per quem innotescit persona in esse personali proprio. Et si hoc est notio : tunc videtur, quod non sunt quinque notiones, sed tantum tres.

  1. Esse enim proprium personæ pluribus innotescere non potest, quam sunt distinguentia personas et esse personale conferentia. Haec autem non sunt nisi tria, scilicet paternitas, filiatio, et spiratio passiva. Tres ergo erunt notiones, et non plures.

  2. Adhuc, Nullum est proprium quod innotescat per commune : communis spiratio activa non est propria unius

<--- Page Split --->

personae : ergo per ipsam ut per notionum non innotescit aliqua persona singulariter in esse personali : ergo non est notio, ut videtur.

  1. Adhuc, Per innascibilitatem nulla persona innotescit : non enim convenit Spiritui sancto, ut habitum est : nec convenit Filio, ut dicit Augustinus : nec videtur convenire Patri in quantum Pater est : dicit enim Augustinus, quod « multi sunt patres qui non sunt innascibiles. » Et sic per innascibilitatem in notitiam non ponitur Pater in quantum Pater est : et sic videtur, quod innascibilitas non sit notio.

  2. Adhuc, Notio non videtur differre a relatione. Quia ex quo notio est per quam noscitur persona in esse distincto, et, sicut dicit Aristoteles in principio l'physicorum, intelligere et scire circa omnes scientias contingit ex eisdem principiiis ex quibus constituitur res in esse : tunc etiam ex relationibus innotescit persona in esse personali : et sic sunt idem relatio et notio.

ULTERIUS quaeritur similiter de proprietute personae, Utrum illa sit notio et relatio?

Et videtur, quod notio sit.

Dicit enim Aristoteles in libro V Topicorum, quod « proprium causa innotescendi assignatur. » Et quod causa innotescendi assignatur, per hoc cognosciitur res : et per quod cognoscitur persona in esse personali, est notio, ut jam habitum est : ergo idem est notio quod proprietas personae.

Quod si concedatur, in contrarium videtur esse, quod in diverso sunt numero proprietates personae et notiones : notiones enim dicuntur esse quinque, proprietates autem Patris dicuntur esse tres, Filii duae, Spiritus sancti una, quae sunt sex. Et sic videtur, quod notio et proprietas personae non sunt idem.

ULTERIUS de hoc ipso sequitur. VidenQuest. 2. tur enim plures esse notiones, et plures proprietates personae .

  1. Sicut enim Pater innotescit per non esse ab alio, ita innotescit Spiritus sanctus per non esse alium ab ipso in ordine naturae : et sic non esse alium ab ipso, notio et proprietas est Spiritus sancti.

  2. Adhuc, Videtur esse communis spiratio non proprietas personae : sed oppositio videtur esse in adjecto, cum dicitur commune proprium esse : commune enim est, quod pluribus convenit, proprium autem quod uni soli. Communis autem spiratio et Patri et Filio convenit, et ita pluribus. Non ergo est alicujus personae proprium.

  3. Adhuc, Proprietas per modum formae dicit hoc quod significat : forma autem multiplicatur ad multiplicationem suppositi in quo est. Cum ergo duo supposita sint Pater et Filius, videtur quod una numero proprietas non possit esse in eis : et sic communis spiratio non est ipsa proprietas una, sed duae.

  4. Adhuc, Non conceditur ista, quod Pater et Filius sunt unus spirator, vel unus spirans, vel idem principium Spiritus sancti 2. Ergo videtur, quod etiam non debeat concedi, quod una et eadem spiratione spirent Spiritum sanctum : et sic videtur, quod non bene assignantur proprietates personarum.

ULTERIUS quaeritur de his quae dicuntur Quest. 3. proprietates personales.

Illae enim dicuntur esse, quae constituunt personas in esse personali. Et hoc videtur esse inconveniens.

  1. Constituens enim in esse personali, principium est esse. Proprium autem sive proprietas secundum rationem intelligendi est post esse ejus cujus est proprium. Non ergo potest esse, quod proprietas personalis personam constituat

<--- Page Split --->

in esse personali : et sic videtur, quod nulla proprietas sit personalis.

  1. Adhuc, Cum proprietas personae sit in persona sicut proprietas personalis, videtur quod eadem ratione constituat in esse personali, sicut et proprietas personalis.

  2. Adhuc, Cum esse personale sit esse distincti, et proprietas personae distinguat sicut proprietas personalis : communis enim spiratio Patrem distinguit a Spiritu sancto, et etiam Filium : et tamen in Patre et Filio proprietas personae est et non personalis. Per locum ergo ab effectu videtur sequi, quod proprietas personae sit proprietas personalis. Idem enim per se et immediatus effectus vult habere unam et eamdem numero causam, maxime si est effectus causae formalis, sicut principii formalis est effectus per distinctionem ponere in esse personali.

quantum ad unitatem essentiae. Et subdit quod pertinet ad proprietates personarum : « Ut in confessione verae, sem- « pternaeque Deitatis, et in personis pro- « prietas, et in essentia unitas, et in « majestate adoretur aequalitas. » Non enim capit intellectus, quod secundum modum significandi idem sit distinguem et distinctum, vel quod aliquid sit distinctum sine distinguente, vel quod plures sive plura supposita unum sint sine uniente. Et ideo posuit fides personae esse unum in natura uniente eas, et personas distinctas esse proprietatibus qua sunt in ipsis : quamvis Gilbertus Porretanus dixerit, quod non est aliud proprietas quam persona distincta. Sed de hoc inferius erit disputatio, ubi inquiretur de comparatione proprietatis ad personam.

His ita prænotatis, sciendum quod in divinis ponuntur notiones, proprietates personæ, proprietates personales, et relationes : et hæ differunt non secundum esse, sed secundum rationem intelligendi, sive secundum rationem supponendi et attribuendi, ut antiqui dixerunt. Aliquid enim attribuitur uni quod non attribuitur alteri : et uno istorum supposito, non necessario supponitur alterum. Si enim uno supposito supponeretur alterum : cum sicut dicit Boetius, talia sint prædicata sive attributa, qualia subjecta admiserunt sive supposita, maxime in per se suppositis et prædicatis : oporteret, quod quidquid prædicaretur de uno, prædicaretur de altero, quod falsum est in divinis. Essentiae enim attribuitur unum facere esse in divinis, et nec distinguere, nec distingui : personæ autem discretam esse, non unam cum alia, sed distingui ab alia : proprietati autem non unam esse, nec distinctam, sed distinguere, et seipsa discretam esse ab alia proprietate, sicut in omnibus generibus entium, primæ differentiæ quibus alia differunt, seipsis differunt, quia aliter

Solutio. Solutio. Dicendum, quod cum persona sit singulariter existens secundum singularis existentiæ modum, et essentia divina communis sit re, et non susceptibilis distinctionis, vel divisionis, vel appropriationis per esse quod dat personis, sicut dicit Augustinus in libro V de Trinitate quod « idem est Patris esse, et Filii esse, et Spiritus sancti esse : quamvis non sit idem esse Patrem, et esse Filium, et esse Spiritum sanctum 1 : » et sic personæ distinctæ sant, cujus distinctionis essentia nullo modo potuit esse causa,cum ipsa potius sit causa communitatis et indistinctionis et indivisionis et identitatis in esse substantiali vel essentiali, compulsi sunt Sancti ponere proprietates in personis, quæ principia sint hujusmodi distinctionis. Et hoc videtur velle Gregorius in præfatione de Trinitate, cum dicit : « Quod de tua gloria, « revelante te, credimus, hoc de Filio « tuo, hoc de Spiritu sancto, sine diffe- « rentia discretionis sentimus. » Et hoc

<--- Page Split --->

irctur in infinitum in differentiis. Unde in hoc notio differt a proprietate : quia notio dicitur id quod innotescit persona in esse personali distincto : proprietas autem dicitur per hoc, quod uni soli convenit, vel distinctum esse facit personule : unde distinctum est proprium et uni soli convenit. Et si quidem distinctum esse facit in ordine naturae, dicitur proprietas personalis. Si autem distincto convenit, eo quod sic vel sic distinctum est, dicitur proprietas personae. Si autem dicit relationem distincti ad distinctum, sive modum quo unum distinctum refertur ad alterum : tunc dicitur relatio. Tunc enim dicit modum originis sive principii quo unum est ex altero, non quo alter prior fit altero. Propter quod ab antiquis inventi sunt tres modi praedicandi, quid scilicet, quis, et quomodo. Si enim in divinis quaeratur per quid, ut quid est Pater ? Respondentur, Deus vel aliud nomen essentiale. Si autem quaeratur per quis, ut cum quaeritur, quis Deus est principium non de principio ? Respondentur, persona Pater. Si autem quaeratur per quomodo, ut quomodo se habet Pater ad Filium ? Respondentur, relatio, vel proprietas, vel notio, vel paternitate vel generatione. Et quoties mutatur unus modus praedicandi in alterum, incidit fallacia figurae dictionis.

Adhuc notandum, quod ipsæ notiones significantur quatuor modis, scilicet confusc, et determinate, ut principium non de principio, et paternitas quæ determinatum principium significat. Similiter principium de principio, ut filiatio. Et similiter principium de utroque principio, ut spiratio passiva. Unde si aliquis sic arguat : Pater per hoc quod est principium non de principio, est innascibilis : et Pater est paternitas per hoc, quod alius generando est de ipso : et est Pater : ergo paternitas est innascibilitas : ergo innascibilitas est paternitas. Incidit fallacia figurae dictionis a confusa ad determinatam. Si autem sic arguatur : Quidquid est Pater, est Filius : sed Pater

est Pater : ergo Filius est Pater. Incidit fallacia figurae dictionis ex hoc, quod mutatur quid in quis. Pater enim est Pater per hoc, quod quis est, et non per hoc quod quid est. Si vero sic arguatur : Quomodocumque se habet Pater ad Filium, communicando sibi naturam et naturalia, sic se habet ad Spiritum sanctum, sibi communicando naturam et substantiam : sed ad Filium se habet generando : ergo ad Spiritum sanctum se habet generando. Incidit eadem fallacia ex mutato modo in modum, vel ex eo quod mutatur quis in quomodo. Significantur etiam ut abstractæ et quasi ut adjectæ et denominantes id in quo sunt ut distinguens in distincto, et non ut accidens in subjecto. Cum enim dicitur, paternitas est Pater, eadem notio significatur, sed diversis modis, scilicet ut abstractum et concretum : nec per abstructum significatur ut abstractum esse habens extra Patrem, sed ut separatum modum significandi habens, quando accipitur ut principium distinctionis, a modo ejusdem, quando dicitur et accipitur ut indistincto distinctum denominans.

His ita notatis, facile est respondere ad objecta per ordinem : quaestio enim hujus particulae soluta est.

Ad PRIMUM ergo quod objicitur de notionibus, quod non sint nisi tres, dicendum est, quod hoc argumentum procedit si persona in esse personali non innotescat nisi per proprietatem personalem : et hoc falsum est. Innotescit enim etiam per proprium in persona inventum et personæ attributum : et illa sunt quinque : et ideo notiones quinque sunt, tres scilicet in Patre, una in Filio propria, una in Filio et Patre, quæ secundum quod est in duobus, non facit numerum, et sic in Patre et Filio non sunt nisi quatuor, et una in Spiritu sancto.

Ad ALIUD dicendum, quod communis spiratio licet communis Patri et Filio, et per hoc communis dicatur, quia convenit utrique : tamen ad singulare esse

<--- Page Split --->

in esse notionali determinatur per singulare oppositum. Regulariter enim verum est quod dicit Aristoteles in primo Topicorum, quod « tantum unum uni oponitur uno genere oppositionis. » Unde cum spiratio passiva tantum unum sit in Spiritu sancto, relinquitur, quod spiratio activa tantum una sit in Patre et Filio. Hoc enim maxime est verum in oppositis relativis : in illis enim utrumque oppositorum finitur ad reliquum. Et cum impossibile sit unum ex eadem parte et secundum idem ad duo vel plura finiri, sequitur, quod impossibile sit quod unum et idem et secundum idem relativum referatur ad duo vel plura. Exemplum hujus est quod ponit Euclides in libro de Visu : Si enim secundum reflexionem speculi una forma a pluribus videatur a dextris vel a sinistris, vel supra vel infra, oportet quod omnes illi in una et eadem differentia situs se habeant ad speculum. Unde ex quo Spiritus sanctus est unus spiratus et idem a Patre et Filio, oportet quod Pater et Filius una spiratione activa spirent Spiritum sanctum, et sint unum principium Spiritus sancti : et sic spiratio communis efficitur propria per proprium oppositum, licet non sit propria per suppositum, et sic habet rationem proprietatis. Quidam tamen dixerunt, quod communis spiratio dicit proprietatem confusam : sed de dicto illo non videtur mihi esse curandum.

Si autem aliquis sic arguat: Quidquid est in Patre, est Pater: et quidquid est in Filio, est Filius: et sic communis spiratio est Pater, et communis spiratio est Filius: ergo Pater est Filius. Secundum prædicta constat, quod incidit fallacia figuræ dictionis, ex hoc quod mutat quid in quomodo. Non enim spiratio est in Patre ut quid secundum modum significandi, sed ut quomodo se habens ad Spiritum sanctum: et eodem modo est in Filio.

Pater ex patriarchia Pater est et primu paternitate. Et hujus ratio jam habita est in quaestione de inmascibilitate.

Ad aliud dicendum, est quod relatio et notio secundum essentiam non dilirunt, sed secundum modum significandiut dictum est. Et hoc et nihil ampliuprobat objectio.

Ad id quod ulterius quaeritur de diffirentia notionis, proprietatis, et relationis, jam solutum est : differunt enim nonre, sed modo significandi.

Ad id quod contra objicitur, dicendum est, quod non sunt sex, sed quinque : quia communis spiratio quae est in Filio, non ponit in numerum cum ea quae est in Patre, sicut paulo ante probatum est: et sic proprietates personae sunt quinque, sicut et notiones.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum alium nou esse a Spiritu sancto, sit proprietas vel notio? Responderi consuevit, quod non.

Persona enim nomen dignitatis est : et ideo nihil innotescit in esse personali nisi quod innotescit per aliquid ad dignitatem pertinens. Aliquem autem esse ab alio dignitatis est : sed alium non esse ab ipso non dignitatis est : et ideo innascibilitas notio et proprietas est : alium autem non esse ab ipso, nec notio, nec proprietas esse potest.

Ad aliud jam patet solutio. Commune enim esse pluribus suppositis, non excludit existentiae singularem modum in relativis ex relatione ad unum singulare oppositum.

Ad aliud dicendum, quod est proprietas, quae absoluta est forma : et illa multiplicatur ad multiplicationem suppositi. Et est proprietas, quae est forma respectiva : et illa non multiplicatur multiplicatione suppositi, sed oppositi, ut dictum est.

Ad aliud dicendum est, quod innascibilitas est notio, et ponit Patrem in notitiam in esse personali in quantum

Ad aliud dicendum, quod spirator et spiratio secundum quod dicunt actum spirantis, nomina verbalia sunt : spirans

<--- Page Split --->

autem participium retinens vim verbi. Et talia dicunt actionem vel passionem secundum quod ex supposito egreditur. Dicit enim Priscianus, quod « agere et pati substantiae est proprium, vocans substantiam suppositum. » Et quia supposita plura sunt Pater et Filius, propter hoc non potest concedi, quod sint unus spirator vel unus spirans, sed plures spiratores et plures spirantes. Principium autem habitudinem dicit ad principiatum et in quiete. Et cum illa sit respectus qui, ut probatum est, ex supposito non multiplicatur, sed ex opposito determinatur ad esse singulare, oportet quod Pater et Filius sint unum principium, quamvis non sint idem principium : eo quod idem cum sit ejus quod est idem, idem etiam dicitur ad suppositum : suppositum autem Patris non est suppositum Filii.

Et licet haec perfecta solutio sit, tamen ad declarandum eam, oportet rememorari eorum quae dicta sunt superius de Patre, scilicet quod aliquando est adjectivum, et aliquando substantivum. Et quando est substantivum, tunc intelligitur cum articulo : et tunc quia Pater est, generat. Quando adjectivum est, tunc sine articulo accipitur : et tunc quia generat, Pater est.

Similiter intelligendum est de hoc nomine, principium, quod si substantive sumatur et cum articulo, non potest Pater et Filius esse unum principium Spiritus sancti : tunc enim sequeretur, quod duo qui sunt principium, ita quod uterque est principium, essent unum : et hoc falsum est. Si autem adjective sumatur : tunc quia spirant Pater et Filius, sunt unum principium : et non quia sunt unum principium, spirant : et ex hoc non sequitur, nisi quia sunt unum proprietate spirationis. Et si objicitur : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti : aut ergo unum quod est Pater, aut unum quod non est Pater. Si unum quod est Pater, sequitur quod Pater est Filius, et Filius est Pater, quod

falsum est. Si unum quod non est Pater, sequitur quod Pater non est Pater, quod etiam falsum est : hoc enim non tenet nisi principium substantivum sit, et cum articulo acceptum. Si autem adjective sumatur, non sequitur nisi quod sint unum in forma et proprietate spirandi. Et quod dicunt quidam, quod nec unum quod est Pater, nec unum quod non est Pater, sed quod est uterque, scilicet Pater et Filius : licet verum sit, tamen non solvit argumentationem, sed ex distinctione substantivi et adjectivi perfecte solvitur.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de Ad 1. personali proprietate, dicendum quod duo sunt in personali proprietate, unum scilicet quo est proprietas, alterum quo est relatio : quae duo licet non sint duo secundum rem, sunt tamen duo secundum modum ,significandi. Quod autem est proprietas, non dicitur a modo proprii in inferioribus : quia, ut dicit Boetius, hoc est de genere accidentium, et in Deo nihil est per accidens, sed est per modum ejus quod sicut ultimum quod soli convenit et est convertibile cum eo cujus est actus, sicut Aristoteles in septimo primae philosophiae dicit de differentia ultima. Unde etiam Aristoteles vult, quod definitio per ultimam talem differentiam convertibilis sit et propria. Et talis proprii actum habet proprietas personalis, et non illius quod est unum de quinque prædicabilibus. Et ideo non procedit objectio, sed fallit secundum æquivocationem.

Ad aliud dicendum est, quod proprietas personæ differenter est in una persona, et proprietas personalis : proprietas enim personæ in persona est, sive in eo quod habet esse distinctive : personalis autem proprietas est in persona sicut in eo cui confert esse distinctum. Et sic non procedit objectio, sed fallit secundum accidens.

Ad ultimum dicendum, quod proprietas personalis distinguit personam sicut

<--- Page Split --->

principium distinctionis, distinctum esse conferens : proprietas autem personae ostendit distinctionem non sicut principium distinctionis, sed sicut consequens distinctum esse secundum rationem intelligendi, et sicut notificans distinctum esse et distinguens ad hoc, et non simpliciter.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA II.

Quæ sit comparatio horum ad invicem ?

Secundo quæritur juxta hoc, Quæ comparatio horum sit ad invicem ?

Diversimode enim videntur significari relationes.

Augustinus enim in libro de Fide ad Petrum, sic significat eas : « Paternitas, filiatio, et processio 1. »

Hilarius autem in libro XII de Trivitate, sic : « Proprium est Patri quod semper Pater est, et Filio quod semper Filius est, et Spiritui sancto quod semper Spiritus sanctus est, » sicut ponit Magister in primo Sententiarum, distinctione XXVI.

Si enim hoc verum est : tunc cui convenit unum, convenit et reliquum : sed essentiae convenit esse Patrem : videtur igitur essentiae convenire semper genuisse Filium, quod falsum est. Et hoc videtur maxime sequi ex hoc, quod Hilarius dicit, quod Patri semper convenit genuisse Filium.

  1. Adhuc, Patri convenit paternitate determinari ad esse personale, si etiam convenit ei semper genuisse Filium, et convenit ut proprietas : tunc videtur, quod ista aut ex æquo conveniunt, aut secundum prius et posterius. Non ex

æquo. Duæ enim proprietates ex æquo determinantes personam ad esse personnale, esse non possunt : quia cum essi personale unius personæ sit unum et simplex, non potest esse a duobus ex æquo constituentibus ipsum. Si autem secundum prius et posterius ad hoc se habent : tunc oportet, quod prius in putentia sit ad posterius, et ut confusum ad determinantes se habeat, ut probat Aristoteles in VI Metaphysicæ, ubi ostendit quare definitio est unum et non multa, cum ex multis constituatur : quia ex duobus quorum utrumque potentia est, non fit unum esse : nec ex duobus quorum utrumque actus est, fit unum secundum esse : sed ex duobus quorum unum est potentia, et alterum actus, unum fit esse quod dicit definitio. Cum ergo unum esse personale sit unius personæ, et duo constituant ipsum, ut præconcessum est, oportet quod illa duo sic se habeant, quod unum sit potentia, et reliquum actus ad minus secundum rationem intelligendi.

Et tunc quæritur, Quod sit per prius ad alterum ?

Et videtur, quod paternitas sit prius : non enim convenit genuisse Filium, nisi Patri jam determinato in esse personali. Generare enim Filium actus personalis est, qui nec convenit essentiae, nec proprietati : et hic actus secundum rationem intelligendi præsupponit personam distinctam. Non ergo generat nisi quia Pater est : Pater autem est paternitate : ergo videtur, quod paternitas vera proprietas sit Patris, et antecedenter se habeat ad generare. Non ergo verum est quod dicit Hilarius, quod proprium sit Patris genuisse Filium : et sic assignatio Hilarii inconveniens est.

  1. Videtur etiam assignatio Augustini inconveniens. Simplicissimo enim quod est in fine simplicitatis, non potest intelligi simplicius. Persona autem divina simplicissima est et in fine simplicitatis.

<--- Page Split --->

nihil adoratur nisi quod Deus est et essentia divina.

Et utraque assignatio bona est, et Augustini et Hilarii. Sed quia dupliciter dicitur proprium, appropriatum scilicet, et approprians : ideo duplex est assignatio. Hujus exemplum est : quia Socrates dicit proprium sicut appropriatum. Socraci tas autem, quae est collectio omnium appropriantium Socratem, est proprium sicut approprians. Augustinus igitur in assignatione sua ponit propria quae sunt sicut appropriantia, secundum modum significandi posita. Hilarius vero ponit propria quae sunt sicut appropriata, nec sunt diversa inter se, nisi secundum modum intelligendi, et non secundum rem. Et cum dicitur, Pater est qui genuit, vel qui semper Pater est, hoc idem est secundum rem, Pater semper paternitate Pater est, et paternitate genuit : nec differunt nisi sicut dictum est, quod unum dicit proprium appropriatum, et alterum approprians. Et haec re in divinis non differunt : quia semper propter indifferentiam simplicitatis quae est in divinis, approprians est appropriatum, et e converso.

Et per hoc soluta est quaestio hujus particulae.

Ad 1. Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod fallit secundum accidens. Non enim necesse est idem subjecto et accidenti esse, sicut dicit Aristoteles in II Elenchorum. Propter diversum enim modum attribuendi licet essentia semper sit Pater, tamen non necesse est, quod quidquid attribuitur Patri, attribuatur essentiae. Unde cum generare attribuitur Patri, non oportet quod attribuatur essentiae.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod illa ratio teneret si proprium univoce sumeretur in assignatione Hilarii, et in assignatione Augustini, et utrumque diceretur sicut constituens in esse personali proprio et singulari : hoc autem falsum est, sicut jam habitum est : et ideo argumentatio non habet locum : proprium enim in uno

accipitur sicut approprians, in alio autem sicut appropriatum. Et ideo prius determinatum est, quod cum dicitur : Quia genuit, pater est, pater ibi est adjectivum : et cum dicitur : Quia pater est, genuit, substantivum est. Propter hoc non valet divisio : quia nec ex æquo, nec sicut prius et posterius habent se ad esse personale, sed ut idem secundum modum intelligendi diversificatum, secundum quod unum est ut approprians, alterum autem ut appropriatum.

Ad id quod objicitur de assignatione Augustini, jam responsum est in praehabitis. Non enim significatur talis abstraction, ut ita significetur esse in re. Propter quod taliter abstrahentium non est mendacium. Sed fit ut ostendatur diversus modus esse in attribuendo ejus quod distinguitur, secundum quod unum accipitur in ratione distinguentis, et alterum in ratione distincti.

Ad aliud dicendum, quod si secundum rem poneretur distinctio inter distinguens et distinctum : tunc verum esset quod objicitur. Nunc autem non fit ad hoc, sed ad diversum modum intelligendi tantum vel significandi. Nec tamen est vanus : in re enim ipsa secundum rei veritatem diversa attribuuntur uni et alii, et diversum habent modum prædicandi : unum enim prædicatur ut quis, alterum autem ut quomodo se habet quis ad aliquem. Et ideo talis modus intelligendi non est vanus.

Ad aliud dicendum, quod quamvis in Alqu inferioribus actus generationis qui naturalis est, finitus sit et desinat in generante : tamen in genito quamdiu genitum est, numquam desinit secundum Aristotelem. Id enim quod patris est in genito, continue format illud quod formabile est. Sicut enim formavit id quod a matre est in utero, sic format id quod a matre est ab uberibus post exitum de utero, et sic format id quod a nutrimento est post ablactationem. Et sic, ut dicit Aristoteles, non generatur caro nisi in carne, nec

<--- Page Split --->

nervus nisi in nervo, nec os nisi in osse. Sed hoc verum est, quod est generans a genito distinctum subjecto et loco, sicut pater, et in illo cessat generatio. Et est generans genito unitum, sicut id quod est de patre in genito, sicut dicit Aristote les in libro de Animalibus, quod sunt nexus distincti, sicut in gallo et gallina, et generaliter in patre et matre : et sunt nexus uniti, sicut in ovo, et generaliter in partu qui constituitur ex hoc quod est maris et ex hoc quod est feminae : et in illo numquam cessat actus generantis manente genito. In divinis tamen non sic est : ibi enim formalis generatio est, vel ad modum formalis : sicut radius generatur a luce, et illi proprium est semper generare radium. Et in hac similitudine loquitur Hilarius dicens, quod « Patri semper proprium est generare Filium sive genuisse Filium : sic enim ab aeterno genuit, et numquam generando defecit. » Et hoc modo Dionysius dicit, quod « Filius et Spiritus sanctus sunt divina lumina, et divini flores, qui ab aeterno in eadem natura manentes cum Patre, pullulant ex ipso. »

Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod sine praejudicio loquendo, absurdum videtur mihi dicere, quod proprietas non sit in persona. Et licet in divinis quod est et quo est, idem sint, et quod hoc non sit nisi in divinis, sicut probatur in libro de Causis, et in aliis locis a multis Philosophis : tamen etiam in divinis in modo significandi differunt, et secundum modum illum significandi significant quo est esse in eo quod est, vel in eo quod quis est. Et sic, sicut jam habitum est, intellectus ille non est vanus : quia aliquo modo refertur ad rem. Et sic etiam distinguens est in distincto, sicut probat sequens objectio.

non prædicat aliquid intrinsecum ut inhærens essentiae vel inhærens personæ : eo quod relatio secundum suum esse est ad aliud se habere, et sic prædicat ut extrinsecus existens. Propter quod dixit, quod proprietas nec essentia est, nec persona, nec est proprie res, sed ratio ex comparatione rei ad rem sumpta. Sed quia ex hoc sequitur, cum secundum Augustinum personæ non differant nisi proprietatibus, et quæ sunt relationes et proprietates non sunt nisi in ratione ut dicit, necessario (inquam) sequitur ut personæ non differant nisi ratione tantum, ut dixit Sabellius : videtur mihi, quod temerarium sit ita dicere. Si enim personæ differunt re : cum non differant nisi proprietate, oportet quod proprietas sit res. Dicit enim Damascenus, quod « personæ in omnibus idem sunt, præterquam in ingeneratione, generatione, et processione. » Et ideo etiam Gilbertus in concilio Remensi hoc suum dictum revocavit. Sed hoc verum est, quod re non differunt ab ipsis personis in quibus sunt : sed hoc non est nisi propter indifferentiam simplicitatis, et non propter hoc quod non sint res, sed rationes tantum. Et ideo Præpositivus dixit, quod personæ seipsis differunt : quia differunt proprietatibus quæ sunt hoc quod ipsæ personæ. Omnia enim prima simplicissima seipsis differunt, ut in antehabitis probatum est : quia aliter iterut in infinitum in differentiis.

Ad in autem quod objicitur de distinguereetdistingui , dicendumquodoppo - sitirespectussunt , etquodindiversissunt : sedaddiversitatemillamsufficitoppositusmodussignificandietattri - buendi , etdiversusmodusprædicandi . Personaautemprædicaturutquis , r e l a - tioutquomodosehabens .

Ad in quod ulterius quaeritur, dicenAd quest, 3. dum quod sicut in Logiciis determinatum est, quod ex una communitate quae secundum rem est, multæ causantur communitates tam secundum affirmationem

<--- Page Split --->

quam secundum negationem, quae sunt modi communitatis secundum quid, et non simpliciter, sicut cum dicitur, Socrates et Plato sunt homo : ex hoc enim quod participatione hominis sunt homo, vere commune est eis homo : et ex hoc quod participant hominem, vere efficiuntur supposita hominis, et est eis commune hoc quod dico, suppositum : et quia suppositum non est suppositum nisi quia determinatum est et singulare sive individuum, efficitur eis commune hoc quod uterque determinatum individuum et singulare est : et quia uterque singulare est, efficitur eis commune hunc non esse illum, quod utrique convenit, et est commune secundum negationem. Et omnes isti modi sunt modi communis primi quod vere commune est. Et ita est in divinis, quod nihil ibi vere commune nisi natura divina. Modi autem habendi naturam divinam, sunt modi existentiae singularis proprietate determinati, et illi sunt modi secundum negationem quo unus non est alter.

Et si inferatur ex hoc, quod tale commune est simpliciter, patet quod incidit fallacia secundum quid ad simpliciter. Natura enim commune est simpliciter in divinis, communitas autem quae causatur ex modis habendi naturam, est communitas secundum quid : et praecipue in eo quod est commune secundum negationem.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

De comparatione notionum ad essentiam divinam, utrum scilicet sint essentia divina, vel in essentia divina 1 ?

Deinde quaeritur de comparatione istarum notionum ad essentiam divinam, et quaeritur, Utrum notiones sive proprietates sint essentia divina, vel in essentia divina ?

QUÆRITUR ergo primo, Utrum proprietates sint essentia divina, vel Deus ?

Videtur, quod sic.

  1. Dicitur enim in praefatione Gregorii, quod « in personis adoretur proprietas : » nihil autem adoratur nisi Deus adoratione latrie : ergo proprietas sunt Deus. Si autem sunt Deus, sunt essentia divina.

  2. Adhuc, Octava distinctione primi libri Sententiarum ponitur verbum Augustini ex libro XI de Civitate Dei acceptum, quod « ideo Deus dicitur simplex, quia est hoc quod habet, excepto hoc, quod quælibet persona relative ad alteram dicitur, nec est ipsa 2. » Cum igitur in Deo Patre sit paternitas, et aliae proprietates in aliis personis quæ Deus sunt, sequitur quod proprietates sunt Deus et essentia divina.

  3. Adhuc, Arguit beatus Bernardus contra Gilbertum Poretanum. Si paternitas vel alia proprietas non est Deus, vel essentia divina : tunc vel est major Deo, vel æqualis, vel inferior Deo, aut nihil. Non nihil : quia nihilo non distin-

<--- Page Split --->

guitur persona a persona. Nec inferior : quia Pater inferiori se non est pater : paternitate autem pater est : similiter Filius filiatione, et Spiritus sanctus processione : proprietas ergo non est inferior Deo. Nec aequalis : quia non possunt esse duo nqualia principia, sicut in antehabitis determinatum est et probatum in tractatu de Bono. Nec major : quia, sicut dicit Anselmus, non potest cogitari majus Deo. Ergo relinquitur, quod proprietas sit Deus et essentia divina : quia aliud esse non potest.

1. IN CONTRARIUM VIDENTUR,

  1. Quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate : « Substantia Patris ipse Pater est, non quo est Pater, sed quo est. 1 » Pater idem est cum Patre : et haec est proprietas Patris. Ergo proprietas videtur non esse substantia Patris.

  2. Adhuc, Arguunt quidam, quod si proprietas essentia est, tunc supposita essentia supponeretur proprietas, et e converso. Sic enim est in his quae convertuntur secundum supposita, quo supposito uno supponitur reliquum : sequitur enim, si homo currit, risibile currit : si Socrates currit, crispus musicus Sophronici filius currit. Sed supposita essentia non supponitur proprietas. Ergo a destructuree consequentis, proprietas non est essentia.

  3. Adhuc, Essentia est uniens personas : proprietas autem distinguens. Uniens autem et distinguens non possunt esse idem, Dicit enim Aristoteles in I de Generatione et Corruptione, quod idem eodem modo se habens, semper facit idem. Cum ergo omne divinum semper eodem modo se habeat, si essentia et proprietate essent idem, sic essentia semper uniret, et proprietas semper uniret, et numquam distingueret.

  4. Adhuc, Deducendo ad inconveniens : Si proprietas est essentia : tunc aut est in Patre, aut non est in Patre. Si

est in Patre : aut per eumdem modum quo essentia est in Patre, aut per alium. Si per eumdem : sed essentia est in Patre uniens Patrem cum Filio et Spiritu saneto : ergo proprietas est uniens Patrem cum Filio et Spiritu sancto : quod absurdum est : quia proprietate distinguitur Pater a Filio et Spiritu sancto. Si per alium : tunc cum alietatis illius causa non possit esse Pater, quia ille eodem modo se habet : nec essentia, quia etiam illa eodem modo se habet : nec identitatis proprietas cum essentia, quia identitas non est causa diversitatis sive alietatis. Relinquitur, quod alietatis illius causa non est alia, nisi quia proprietas non est essentia.

ULTERIUS quaeritur, Si proprietas sit in Quest. 2. essentia 2 ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Secundum hoc essentia substaret proprietatibus, quod est contra Boetium in libro de Trinitate, qui dicit, quod nulli substat.

  2. Adhuc, Secundum hoc essentia determinaretur proprietatibus et distingueretur, quod esse non potest. In praecedentibus enim deierminatum est in quastione de generatione Filii, quod essentia nec distinguit, nec distinguitur, nec aliqua proprietate determinatur.

  3. Adhuc, Si proprietas esset in essentia : tunc proprietate denominaretur essentia, sicut album ab albedine. Hoc autem non videtur : proprietas enim non denominat nisi quod determinat : essentiam autem non determinat : ergo nec denominat.

  4. Adhuc, Si proprietas esset in essentia : tunc esset in ea sicut in hypostasi sive in supposito, et sic omnis proprietas esset in ea : esset ergo ut una hypostasis omnium proprietatum, sive ut unum suppositum, quod expresse contra fidem est : ex hoc enim sequeretur, quod esset

<--- Page Split --->

una persona sicut una essentia, quod fuit hæresis Sabellii.

  1. Adhuc, Ex hoc sequeretur, quod illa hypostasis esset quina propter quinque notiones : et sic Deus deberet dici quinus, et non trinus : esset enim quinque unus, non trium unus.

Quæst. 3. ULTERIUS quæritur. Si sicut proprietas essentia est, ita recipiat tam substantiva quam adjectiva prædicata de essentia, sive nominaliter, sive verbaliter, sive participialiter prædicentur : ut si dicatur, quod sicut essentia est uniens tres personas, sic uniens proprietates : et sicut essentia est creans, ita proprietas creans : et sicut Deus est regens mundum, ita proprietas regens et gubernans : et sicut est Deus de Deo, sic proprietas sit de proprietate ?

Et videtur, quod sic : quia in his quæ omnino eadem sunt, quod convenit uni, convenit et alteri. Si ergo ista attribuuntur essentiae, attribuuntur et proprietati.

Sed contra. Si vero ad hoc aliquis velit respondere, quod non propter diversum modum significandi proprietatis et essentiae. Hoc nihil est : quia etiam persona et essentia habent diversum significandi modum : et tamen quæ attribuuntur essentiae, attribuuntur in talibus etiam personæ. Persona enim creans est et regens mundum, et persona de persona, et persona etiam communiter et pluraliter prædicatur de personis, licet singulariter non prædicetur.

Solutio. SOLUTIO. Dicendum, quod propter indifferentiam simplicitatis quæ est in divinis, eo quod quidquid in divinis est, in fine simplicitatis est, et (sicut dicit Augustinus) Deus est quidquid habet, nulla potest esse in eo diversitas : eo quod omnis diversitas rei inducit compositionem, in tantum quod Præpositivus dixit, quod proprietates non essent in persona, sed essent ipsa persona : eo quod Aristoteles probat in IV Physicorum, quod nihil est

in seipso. Præpositiones enim, ut dicit Priscianus, transitivæ sunt et diversitatem notant. Et si diceretur proprietas esse in persona, notaretur diversitas inter proprietatem et personam, quæ nulla est.

Et si objicitur Præpositivo illud præfationis, « In personis proprietas. » Respondet dicens impropriam esse locutionem, et sensum esse hunc : In personis proprietas, hoc est, in personis quæ sunt proprie, adoretur æqualitas. Propter hanc ergo causam necessarium est ponere, quod proprietas sit essentia et Deus.

Unde adducta ad hoc in prima parte articuli, concedenda sunt.

Ad 1D quod objicitur in contrarium, A4 dicendum quod non est intentio Augustini dicere, quod proprietas non sit essentia divina : sed cum duo secundum modum intelligendi sint in Patre, scilicet quod est absolute, et quod est Pater determinatus quis in esse personali : quod Pater est absolute, habet ab essentia : quod autem Pater est Pater determinatus quis in esse personali, secundum modum intelligendi non habet ab essentia, sed a proprietate. Cujus exemplum est, si dicatur, iste albus est : ab alio habet quod est, et ab alio quod albus est : ab essentia enim habet quod est, ab albedine autem quod albus est. Hoc tamen non est simile usquequaque : quia in inferioribus non est idem quod est et quo est : in divinis autem idem est re, differens tamen secundum modum significandi. Unde cum dicit Augustinus, Essentia est qua est, vel quod est Pater, essentia est ablativi casus : sic enim essentia est, quod Pater est : et sic proprietate non est, quod Pater est. Et eodem modo proprietate est, quod Pater est : et proprietate non est, quod Pater est, hoc est, esse absolutum habet : et est constructio ablativi in vi causæ formalis cum hoc verbo, est. Et non intendit dicere Augustinus, quod proprietas non sit essentia. Et essentia non est nominativi casus. Et in argumento est fallacia amphibologice, vel æquivocationis secundum quosdam alios.

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum, quod in divinis ad hoc quod supposito uno non supponatur reliquum, magis operatur diversus modus significandi, quam identitas rei possit operari in opposito. Et causa hujus est : quia quilibet terminus in divinis potius, modum significandi habet a seipso, sive a suo proprio significato : identitatem autem rei non habet a seipso, sed a summa simplicitate quae est in divinis. Propter quod non sequitur, si hoc est idem illi, quod supposito hoc supponatur illud : vel quod illud quod attribuitur uni, attribuatur alteri : identitas enim rei non excludit diversum modum signi ficandi.

cari non possunt : quia alietatis illius causa non est diversitas rei, sed diversitas propriorum modorum significandi essentiam et proprietatem.

Ad m quod ulterius quæritur, dicenAd quest. 2. dum est, quod proprie loquendo proprietas non est in essentia 1.

Et concedendæ sunt rationes ad hoc inductæ.

Ad hoc quod cbiicitur, quod Deus deberet dici quinus, solvendum est non propter argumentum quod nullum est, sed propter quaestionem quae consuevit fieri, Quare non dicitur quinus, sicut trinus ?

Ad aliud dicendum, quod uniens et distinguens in summe simplicibus sunt idem re : summe enim simplicia seipsis distinguunur, sicut etiam distinctum et simplicissime unum idem sunt, ut patet in persona et essentia, quod idem sunt re.

Ad dictum autem Aristotelis dicendum, quod idem non eodem modo se habens sed secundum diversum modum significandi, non est inconveniens, quod diversa faciat, sicut paulo ante dictum est.

Ad aliud dicendum, est, quod proprietas est essentia, et est fin Patre, et non per eumdem modum. Et si quaeritur, Quis sit modus ille ? Dicimus, quod est modus significandi, et non est modus alterius rei et alterius rei. Modus enim significandi, ut jam dictum est, non ex re sumitur, sed ex modo significandi per terminum, sicut patet. Albus enim, albi, albo, vel albus, alba, album, idem nomen est, et eamdem rem significat : tamen secundum diversum modum significandi per terminum, aliqua conveniunt uni quae non conveniunt alteri. Et per hoc patet, quod quia proprietas est in Patre et per modum proprietatis, et essentia est in Patre per modum essentiae : ideo uno modo significandi signifi-

Dicendum, quod cum dicitur trinus, sensus est, trium unus : et cum dicitur trium, intelligitur, quod quilibet trium est per se existens, sive subsistens in seipso. Dicit enim Richardus, quod persona est existens per se solum secundum singularis existentiae modum. Et propter tales tres in una natura existentes,dicitur Deus trinus et unus. Proprietas autem secundum modum significandi proprietatem, non dicit existens per se solum, sed, ut ita dicam, insistens in quodam : et ideo non dicit unum, nec duos, nec tres : sed dicit quoddam quod est unius, vel duorum, vel trium, et non ponit numerum per se existentium. Plures enim proprietates sunt in una persona, et non faciunt numerum personarum sive per se existentium. Et haec est causa quare propter personas dicitur Deus trinus, et non propter notiones dicitur Deus quinus. Haec est etiam causa, quare propeti notiones quae sunt in Patre, non dicitur Pater trinus : et propter notiones duas quae sunt in Filio, non dicitur Filius binus. Relatio enim sive proprietas non multiplicat hypostasim in qua est, ut una fiat plures : sed oppositio relationis unam distinguit ab alia, et sic multiplicat Trinitatem, ut dicit Boetius :

<--- Page Split --->

eo quod opposita correlativa in uno esse non possunt. Et talis multiplicatio non est ex proprietate secundum quod proprietas est, sed ex proprietate personali, secundum quod oppositionem habet ad correlativum sibi oppositum.

Ad quest.3. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum est, quod modus significandi proprietatem attendendus est. Sicut enim jam dictum est, proprietas non potest significari ut existens per se solum : et quia nihil agit nisi quod est existens per se solum, non potest significari ut agens.

Adhuc, Quia relatio existentium est quæ per se sola sunt, non potest significari modo relativi quod exercitam habet relationem, licet significetur modo relativi quod conceptam habet relationem.

Adhuc, Cum proprietas in aliquo sit et singulariter conveniens, non potest significari modo essentiae quæ semper communis est, et plures uniens, licet significetur ut hoc in eo qui habet naturam. Et ideo secundum modum signifificandi non possunt convenire ei illa quæ repugnant modo significandi proprietaetem, sed ea quæ non repugnant. Et ideo unire vel uniens, quod modum essentiae dicit, non potest convenire proprietati : et Deus de Deo, quod modum relativi dicit, proprietati non convenit. Similiter creans, regens, gubernans, et cætera, quæ modum agentis dicunt, proprietati non conveniunt. Et similiter est de his quæ appropriantur per se existentibus, ut potens Patri, sapiens Filio, amans vel diligens Spiritui sancto : quæ proprietaeti convenire non possunt, eo quod proprietas non significatur ut per se existens,sed ut in quodam. Sed quæcumque significant essentiam absolute dictam et ab omnibus his modis separatam, dicuntur etiam de proprietate. Unde paternitas deitas est, essentia est, Deus est. Vel si dicantur de essentia per abnegationem ejus quod essentiae non convenit secundum seipsam, sicut increatam esse,

immensam esse, æternam esse, ubique esse, simplicissimam esse : hæc quia nuodo significandi proprietati non repugnant, dicuntur etiam de proprietate. Propter quod etiam proprietas, sive puternitas, sive alia, increata est, immensa est, æterna est, ubique est, simplicissima est.

Et per hoc patet solutio quaestionis.

Ad obiectum in contrarium, dicendum quod diversas modus significandi proprietatem et essentiam causa est : sed hoc non impedit in persona : quia non est idem modus significandi proprietatem et personam. Persona enim significatur ut per se existens : et ideo conveniunt ei tam adjectiva quam substantiva existentis per se. Proprietas autem non sic significatur, sed ut in quodam existens : et ideo talia prædicata, sive adjecctive, sive substantive prædicata, ei non conveniunt. Cujus ratio potest esse : quia ea quæ sunt in intellectu alicujus, per se prædicantur de ipso, ut de homine animal et substantia, et ea quæ conveniunt animali et substantiæ per se similiter. Quia persona de intellectu suo ponit essentiam, persona enim suppositum essentia est, ideo prædicata de essentia prædicantur de persona. Proprietas autem quantum est de intellectu suo, nec ponit essentiam in recto, nec in obliquo : et ideo proprietas non recipit prædicata de essentia quæ modum essentia dicunt : proprietas enim non est essentia, sed personæ.

Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

vinis enim, nec in inferioribus essentia de intellectu notionis est vel proprietattis. Proprietas enim per subjectum definitur, ut dicit Aristoteles in VIII primae philosophiae. Essentia autem, ut dicit Boetius, nulli subjectum est. Cum ergo essentialia quaedam dicuntur de proprietate, ut jam habitum est, propter identitatem proprietatis ad essentiam, multo magis personalia dicentur de proprietattibus propter identitatem proprietatis ad personam. Cum enim dicitur proprietas in intellectu suo habere personam ut in qua est, vicinior est intellectui proprietatis persona, quam essentia.

Quæ sit comparatio notionum sive proprietatum ad personam 1 ?

Tertio quaeritur, Quæ sit comparatio harum notionum sive proprietatum ad personam ?

Videntur enim non esse persona.

  1. Si enim paternitas est Pater, sequi videtur, quod si Pater generat, quod paternitas generat. Hoc autem falsum est, ut jam habitum est. Quod enim generat, per se existens est : paternitas autem non significatur ut per se existens.

  2. Similiter, Si filiatio Filius est, videtur sequi, quod filiatio est ille qui est genitus. Sed in divinis genitus est in generante per indifferentiam essentiae, sicut Filius in Patre, et Pater in Filio : et sic sequeretur, quod filiatio esset in Patre : et in quocumque est filiatio, est Filius : ergo Pater est Filius : quod valde est inconveniens : quia dicit Augustinus, et idem dicit Richardus, quod nec fides permittit, nec intellectus admittit, quod ille qui est ab aliquo, sit idem masculine cum eo a quo est, licet neutraliter idem sit cum ipso, quod admittunt et fides et intellectus. Eodem modo sequitur, quod Filius est Pater : quia Pater est in Filio : et paternitas est Pater : ergo paternitas est in Filio.

  3. Adhuc, Vicinius se habent persona et notio, quam persona et essentia. Notio enim sive proprietas ad minus in obliquo dicunt personam de intellectu suo : essentiam autem non dicunt : nec in di-

  4. Adhuc, Si definio simum adjective dictum, aliter definio quam similatem substantive dictam. Simum enim dico, quod est nasus curvus : et sic simum et nasus curvus sunt idem : et quod attribuitur uni, attribuitur alteri. Si autem definio simitatem substantive dictam, dico quod simitas est nasi curvitas : et sic simitas et curvitas non sunt idem : quia sic curvitas est genus, et simitas est species : et per hoc quod additur, nasi, contrahitur per differentiam. Genus autem et species non sunt idem. Et sic videtur esse inter paternitatem et Patrem. Unde si paternitas omnino ponatur idem esse cum Patre, videtur quod quidquid attribuitur uni, attribuatur alteri : et sic si Pater generat, paternitas generat. Si autem non omnino ponantur esse idem, sicut curvitas et simitas : tunc verum est, quod non quidquid convenit uni, convenit alteri.

  5. Adhuc, Objiciunt quidam quod prima simplicissima reflectuntur super se, sicut unitas seipsa est una : sed paternitas simplicissimum est : cum ergo determinet ad generandum, et sit proprietas activae generationis, videtur, quod seipsa generat : et sic actus notionalis personae attribuitur proprietati.

<--- Page Split --->

Solutio. Solutio. Diceudum, quod secundum Catholicam fidem est proprietas persona illa cujus est proprietas : et hoc est propter indifferentiam simplicitatis et identitatem ejus quo est ad id quod quis est, sive quod est, secundum quod suppositum quod est esse dicitur. Proprietas enim dicitur quo est persona a persona : eo quod proprietas determinans est esse personale ut sit haec substantia, vel illa. Hypostasis autem sive suppositum est sicut determinatum, ut sit haec persona, vel illa. Sed si proprietas substantive per abstractionem significetur, et non adjective, et quasi per contractionem : tunc nullo modo adjective notionalia quae conveniunt persona, vel nominaliter, vel verbaliter, vel participialiter possunt attribui proprietati substantive significata. Et hujus causa paulo ante dicta est. Talia enim adjectiva quaerunt et innituntur substantivis non solum per se existentibus, sed etiam significatis ut per se existentibus, sicut est hypostasis, sive suppositum singulare. Proprietas autem ut proprietas, licet idem sit cum tali supposito realiter, tamen non significatur ut per se existens, nec tali modo significari potest, quia non significaretur ut proprietas. Et ideo adjectiva per se existentis ut per se existentis, proprietati qua et proprietas abstracte significatur, attribui non possunt. Et ideo paternitas nec est generans, nec generat, nec filiatio generatur, nec processio procedit.

Ad 1. Ad primum patet solutio ex dictis : quia propter diversum modum significandi non oportet si Pater generet, quod paternitas generet.

Ad 2. Ad alicui dicendum est, quod licet verum sit quod concludit, tamen ex virtute argumenti non sequitur. Quia licet in divinis genitus sit in generante, et e converso : hoc non dicitur propter hoc, quod proprietas geniti ut proprietas sit in generante, quia hoc est impossibile : sed dicitur propter indivisionem et genito. Primo autem modo procedit argumentum, et ideo non valet.

Ad aliud dicendum, quod vicinitas vel longinquitas ab intellectu proprietatis, non est causa quare id quod attribuitur uni, vel attribuatur, vel non attribuatur alteri : sed potius repugnantia ad modum significandi unum, et ad modum significandi alterum. Id enim quod non potest esse nisi per se existentis et perfuctum esse habentis in seipso, nullo nuodo potest convenire vel attribui ei quod non potest significari ut in seipso existens et in quodam esse habens.Et sic se habet proprietas ad personam, ut rotunditas ad circulum, et simitas ad nasum. Et ideo adjectiva significantia actus vel passiones talium subjectorum, talibus proprietatibus abstracte significatis, nullo modo attribui possunt, sicut patet in exemplis. Emungere enim vel emungi non attribuitur simitati, sed naso simo. Similiter inficere anhelitum, non simitati, sed naso simo attribuitur, licet simitas nasum ad hoc determinet. Similiter tangere in puncto planum non attribuitur rotunditati, sed rotundo, licet rotunditas rotundum ad hoc determinet.

Ad aliud dicendum, quod non sunt omnino eadem qua e realiter sunt eadem : sed oportet, quod etiam modo significandi essent eadem : et ideo non procedit argumentum, sicut patet ex praedictis.

Ad ultimum dicendum, quod ad hoc quod simplicissima seipsa determinent, oportet quod idem sit in subjecto et praedicato adjective et substantive significatum : sicut cum dicimus, unitas est una, et differentia seipsa differt. Sic autem non est hic, paternitas generat, et filiatio generatur : et ideo non est simile quod inducitur pro simili.

Ex omnibus his quae dicta sunt, quasi ex corollario patet etiam, quod una notio de alia non potest praedicari per hoc verbum, est, etiamsi proprietates sint in eadem persona, propter scilicet oppositos vel diversos modos significandi hanc notionem vel illam. Dico autem opposi-

<--- Page Split --->

tos, ut paternitas, et filiatio : diversos autem, ut paternitas, et innascibilitas. Sicut enim unitas essentiae non excludit diversitatem personarum, sed admittit eam : ita unitas personae non excludit diversitatem notionum, sed admittit eam.

Et si fiat tale argumentum : Pater innascibilitas est : paternitas non est innascibilitas : ergo paternitas non est Pater : fallacia accidentis est, sicut hic : animal est genus : homo non est genus : ergo homo non est animal.

QUÆSTIO XL.

De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus.

Quarto, Quæritur de nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus.

Et quæruntur duo. Primo enim quæritur de nominibus quæ per se distinctionem personarum significant, sicut alius, discretus, distinctus, et hujusmodi.

Secundo, De his quæ secundum intellectum suum talia excludunt, ut solus, tantum : dicimus enim solus, non alius : et dicimus tantum unus, non duo vel tres.

MEMBRUM I.

An nomina diversitatem notantia sicut alius, discretus, distinctus, etc., possint esse in Trinitate, propter distinctionem quam faciunt proprietates personales 3 ?

Primo ergo quæritur, An nomina diversitatem notantia possint esse in Tri-

nitate, propter distinctionem quam faciunt proprietates personales ?

Et videtur, quod sic.

  1. Dicitur enim in symbolo Athanasii : « Alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. »

  2. Adhuc, In primo Sententiarum, distinctione V, dicitur ex verbis Augustini, quod « Pater non genuit se Deum, sed alium qui est Deus. »

  3. Adhuc, Ibidem, « Pater de se genuit alium se. » Et exponit Magister, hoc est, genuit alium qui est hoc quod ipse.

  4. Adhuc, In primo libro Sententiarum, distinctione IV, saepe ostenditur, quod nulla res seipsam generat ut sit. Si ergo Pater genuit Filium, constat quod alium a se genuit. Et si alium : ergo diversum et differentem a Patre et distinctum. Et quæcumque alia diversitatem notant, videntur ex hoc inferri.

In contrarium hujus est, quod sed contra.

  1. Cum dicitur, Alius est in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus : ille terminus, alius, qui est relativum diversitatis, novam significationem non

<--- Page Split --->

ccipit (aliter enim æquivocus esset in divinis et in aliis) sed communiter notat diversitatem substantiæ. Cum enim dicimus, Alius est Petrus a Paulo, non diversitatem colorum, vel alterius qualitatis notamus, sed diversitatem substantiæ. Cum ergo dicitur, Alius Pater, alius Filius, diversitas substantiæ videtur notari : et hæc est hæresis Ariana.

  1. Adhuc, Idem et diversum opponuntur, sicut vult Aristoteles in X primæ philosophiæ et in VII Topicorum : ergo sunt circa idem. Est autem idem in substantia. Unde ibidem in X primæ philosophiæ dicitur, quod « unum in substantia facit idem. » Ergo videtur, quod diversum et aliud etiam in substantia sit. Ubicumque ergo ponitur talis terminus, videtur substantiæ referre diversitatem. Nulla autem substantiæ diversitas est in divinis. Ergo videtur, quod talia nomina diversitatem notantia non possint poni in divinis.

  2. Adhuc, Hilarius in libro VII de Trinitate dicit : « Sicut in Patre et Filio credere duos deos impium est, ita Patrem et Filium singularem Deum prædicare sacrilegum est. Nihil in his novum, nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile est. » Ex hoc accipitur, quod in Deo relativa talia, alius, diversus, separativus, alienus, poni non possint.

  3. Adhuc, Augustinus in libro Quæstionum veteris ac novæ legis, quest.122 : « Unus est Deus, non singularis. » Constat, quod hoc nomen, unus, formaliter accipitur, ut sit sensus, unus Deus, hoc est, unicus : et sic unus est idem quod idem, et idem et diversum opponuntur, alius autem sequitur ad diversum : si ergo unus Deus est, alius et diversus in Deo poni non possunt.

  4. Adhuc, Ambrosius in libro V de Trinitate dicit : « Quod unius est substantiæ, separari non potest, etsi non sit singularitatis, sed unitatis. Deus unus

cum dicitur, nequaquam Trinitatem duitatis excludit : et ideo non quod singularitatis sed quod unitatis est, prædicatur '. » Videtur ergo, quod quæcumque notant separationem substantiæ, sicut alius, et diversus, in divinis poni non possint.

ULTERIUS quæritur de hoc nomine, 4 differens, utrum in divinis poni possit ?

Et videtur, quod sic.

Dividitur enim differentia a Porphyrio in communem, et propriam, et magis propriam. Ad communem autem diffirentiam sufficit, quod differat propritate. Cum ergo una persona ab alia proprietate differat, videtur quod differentia et differens et hujusmodi, sive substantive, sive adjective sumpta, in divinis admittantur.

In CONTRARIUM est quod dicitur in præ- 1 s fatione : « Quod de tua gloria, revelante « te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de « Spiritu sancto sine differentia discre- « tionis sentimus. »

ULTERIUS quæritur, Quæ differentia 1- sit inter ea quæ dicit Hilarius, solitudo, singularitas, novum, diversum, alienum, separabile ? quæ omnia dicit excludi a Trinitate.

SOLUTIO. Ad hoc ultimum primo reAd 1- spondendum est, et dicendum, quod diversitas significationum horum nominum partim ex significato, et partim ex consignificato accipitur. Si enim significatum attenditur, solitudo sive solitarius dicit exclusionem consortii a loco : et quia Deus ubique est, ita quod quælibet persona est ubique, Deus solitarius esse non potest, nec solitudo cadit in Deum. Singularitas autem et singularis dicit individuationem per accidentia quæ uni soli conveniunt : et ideo ex consequenti dicit exclusionem plurium : singularis enim est, non plures : eo quod dicit Al-

<--- Page Split --->

Inzelinlogicasua : « Singulareperac - edientiaincommunicabileefficitur . » Etquiaindivinisnecindividuatioest , necaliquidprædicaturutaccidens , utdicitAugustinus , etjaminantehabitisdeter - minatumest : n e c ( sicutdicitAnsel - m u s ) unitasconsortiumpluriumexclu - d i t , etideounitasillasingularitatisnonest : ideosingularitasadivinisexcludi - t u r . Alienumautemestidemquodalte - riusgeneris : etgenusnonpotestibiac - cipinisipronatura : etquianullaaliaestnaturaindivinis , ideoalienumexclu - dituraprædicationededivinis . Novumautemmutationemdicit . Inomnienimnutatione , sivesubstantiali , siveacci - dentali , sivelocali , idquodmutatur , continuenovumfit : estenimtalismu - tatiovelrenovatioformæ , velrenovatiositus : etquianihiltaliumindivinisest , ideodicitHilarius , quodnovumaDeoremovetur . Diversumautemdiciturqua - siinduoversum , velnonidemcumeoaquodiversumdicitur : etideodiversumindicatnaturam , etetiamcompositio - n e m : etquianeutrumillorumindivi - nisest , ideoHilariusetiamhocsipro - prieaccipiatur , adivinaexcluditprædi - catione . Discretumautemexmodosi - gnificandipercompositionem , dicitpervisumsingulariteracceptumabaliose - paratum . SicutdicimusnosdiscreteviderePaulum , quandononincommu - n i , inhominescilicet , sedabaliisdis - tinctumsingularitervidemuseum , insuispropriiscognoscentes . Etideoquialocfitvisuinteriorietexteriori : etinteriorivisufideietintellectusinsuispropriisaccipimusPatremsineFilio , etFiliumsinePatre , etSpiritumsanctumsineutroqueistorum , ideohocadivinaprædicationenonremovetur : quiainillamagisproprieconvenit . Discretumenimest , quoddiscernitur : discerniturautemquoddistinctumest , etabaliisinsuispropriiscernitur .

Et quod objicitur de præfatione, dicendum est, quod non intendit dicere, quod personæ sint sine personali discre-

tione inter se, sed quod nulla sit discretio inter personas et gloriam majestatis divinae. Distinctus autem et distinctio ex modo suæ compositionis dicit diversum in tactu : distinctum enim est in tactu ab aliis separatum. Et quia tactus duplex est, scilicet corporalis, secundum quem tangere ea dicimus, quorum ultima sunt simul, ut in VI Physicorum dicit Aristoteles. Et tactus spiritualis, secundum quem tangere dicimur, ut dicit Augustinus, quorum veritatem sine medio accipimus, ita quod accipimus veram personam Patris, veram personam Filii, veram personam Spiritus sancti : et alio tactu contingimus Patrem, alio Filium, alio Spiritum sanctum : ideo distinctum esse et distinctio secundum prædicationem a divinis personis non removetur : quinimo, sicut dicitur, Act. xvii, 26 et seq., ab hominibus omnibus quaeritur tangi. Dicit enim sic Paulus : Definens statuta tempora, et terminos habitationis hominum, quaerere Deum, si forte attractent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Alius autem alietatem substantiae quidem dicit, sed non alietatem substantiae quae semper in prædicamento substantiæ est, sed alietatem etiam accidentium quæ ut substantia significatur. Unde dicimus, alius color est albus, et alius niger : et alia est albedo, et alia nigredo. In divinis tamen substantia quæ est suppositum, Græci substantiam vocant : quia aliud est suppositum sive hypostasis Filii, et alia hypostasis Spiritus sancti. Propter hoc dicitur, alius in persona Pater, et alius Filius, et alius Spiritus sanctus, licet unius sint naturae.

Et sic patet quae istorum et qua ratione ad divinam prædicationem admittantur, vel removeantur ab eadem.

PERHOCpatetsolutioadprimaqua - A d 1 , 2 , 3 e t 4 . t u o r . QuiaenimaliaesthypostasisPa - t r i s , aliaFilii , aliaSpiritussahcti . H y - postasisenimdicitsuppositumcum

<--- Page Split --->

proprietate distinctum, secundum quod substantia dicitur a substando, non a communi natura quae substantia est : eo quod vere substat, et res perfecta est in seipsa. Ideo vere est alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti : et tamen non differunt nisi proprietate : quia proprietas ipsa tale suppositum, sive talis hypostasis, sive etiam talis substantia est.

Ad object. 1 Ad in quod objicitur in contrarium, dicendum est, quod novam significationem hoc nomen alius non accipit : significat enim alietatem suppositi vel hypostasis : quia hoc modo substantia dicitur. Nec est haec haeresis Ariana. Arius enim dixit aliam esse substantiam Patris, et aliam Filii, secundum quod substantia communis natura dicitur, et quae absolute prædicatur, et non ad aliud : et non dixit esse substantiam quae ad aliud dicitur, ut Pater quando Pater ut substantivum accipitur. Pater enim ad aliud dicitur : et (sicut dicit Damascenus) Pater non est quid àvàròsàvàvò, hoc est, sine hypostasi existens, sed hypostasis in seipsa perfectum esse habens.

Ad object. 2. Ad aliud dicendum est, quod ex hoc non probatur, quod aliud vel alia notant diversitatem vel alietatem, nisi substantiae quae est hypostasis, et non illius quae natura est communis. Et sic est quando dicimus Petrum alium a Paulo. Non enim notatur, quod aliud sit in natura humana, sed idem : sed notatur, quod alius sit in persona. Et hoc patet, quia quotiescumque alius ab alio dicitur, proprie diversitas sive alietas illorum in aliquo communi designatur. Non enim dicitur homo alius ab asino, nisi in hoc communi quod est animal, in quo communi non ponitur alietas, sed in suppositis illius communis. Nec dicitur Petrus alius a Paulo, nisi per hoc commune quod est homo. Et sic dicitur alia persona Patris, alia Filii in hoc communi quod est Deus, quod commune est re, et non ratione tantum. Similiter diversum non significat diversitatem naturae com-

munis, sed hypostasis tantum : et hoc sufficit. Nisi diversitas valde stricte acciperetur, ut solum illa diversa dicerntur, quae diversam habent substantiam quae ad se et absolute dicitur. Sic enim dicit Augustinus, quod nulla in Deo diversitas est. Et hoc probat Magister in primo Sententiarum, distinct. VIII : « Si enim talis esset in Deo diversitas, vel tale esset diversum, non posset in eo esse summa simplicitas. »

Ad dictum Hilarii jam patet solutio per A explanationem paulo ante dictam. Ne separatio in divinis est. Separata enim proprie sunt loco et subjecto distincta et divisa : et hoc in Deum non cadit. Joan. xiv, 11 : Ego in Patre, et Pater in nu est. Aliquando tamen separatio large sumitur : et tunc quocumque modo distincta, separata dicuntur, sicut dicit Boetius, quod ea quae natura non separantur, intellectu dividuntur et separantur. Ut si intelligam Deum, et non intelligam eum esse bonum. Et in idem concordat Damascenus, qui dicit subtilibus intelligentis dividi quae per naturam unum sunt. Sic discreta et distincta separata esse dicuntur, hoc est, separatim accepta. Et sic posset concedi separatus esse Pater a Filio : sed hoc non est proprium : et ideo non est extendendum, etiamsi in auctoritate inveniatur.

Et per hoc idem patet ad dictum AuAli, gustini quod sequitur solutio. Oppositio enim quae est inter idem et diversum, non requirit nisi diversitatem hypostasis, et non naturae : et quando dicitur unus Deus, intelligitur unus in natura, et unitas in natura non excludit diversitatem hypostasis.

Ad dictum Ambrosii dicendum est, Ali, quod sicut paulo ante dictum est, unitas singularitatis per individuationem est, et excludit pluralitatem hypostasisum : et ideo in divinis non prædicatur. Unum autem unitatis essentiae dicit unitatem unientis personas : et ideo non excludit pluralitatem personarum, nec Trinitattem : et ideo in divinis prædicatur.

<--- Page Split --->

  1. Ad m quod ulterius quaeritur de hoc nomine, differens, dicendum quod procul dubio in divinis differens non proprie admittitur, sicut nec differentia : quia nec per substantialem differentiam, nec per accidentalem differunt personæ. Et si inveniatur in auctoritate, dicendum est, quod per translationem dictum est, ut ostendatur, quod non eædem sunt personæ, sicut dicit Sabellius, secundum quod etiam Aristoteles dicit, quod « idem est, a quo non differt differentia. » Et in VI Topicorum : « Quantulamcumque differentiam assignantes, ostendentes erimus, quoniam non idem. » Ibi enim differentia dicitur quidquid unum ab alio distinguit : et quia proprietates distinguunt personas, translato nomine proprietatis differentiæ dicuntur.

  2. Ad m quod objicitur in contrarium, jam solutum est, et similiter ad ultimum.

Ideo necesse est duo quaerere circa hoc.

Quorum unum est, Quam exclusionem notet dictio exclusiva circa terminum cui conjungitur, ut cum dicitur solus Pater est, vel solus Deus.

Secundum est, Quid circa idem a quo fit exclusio dicant nomina numeralia circa talia posita, sive talibus adjuncta, ut unus, duo, tres, sive unus, una, unum, sive etiam plures, pauciores, et hujusmodi? Ut cum dicimus, unus solus est, duo soli sunt, tres soli sunt: vel duo sunt pauciores tribus, vel tres sunt plures duobus.

MEMBRII SECUNDI

ARTICULUS I.

Utrum possit dici, Solus Pater est Deus t.

MEMBRUM II.

De dictionibus exclusivis in prædicationibus divinis.

SECUNDO, Quæritur de his quæ secundum intellectum suum talia excludunt, ut tantum, unus, solus. Dicimus enim solus, non alius, et tantum unus dicimus, non duo, vel tres. Et quia talia nomina terminos numerales supponunt et excludunt, secundum quod denominant ea a quibus exclusionem faciunt. Cum enim dicimus, solum unus, vel solum duo, vel soli tres, non solum excludimus alios, sed etiam eos qui sunt in diverso numero, ut soli tres, non quatuor, non quinque, non sex, non plures.

Primo ergo quaeritur, Utrum possit dici, Solus Pater est Deus.

  1. Hoc enim videtur per Augustinum in libro VII de Trinitate non posse dici. Dicit enim sic: « Quoniam ostendimus quomodo posset dici solus Pater, vel solus Filius, consideranda est illa sententia qua dicitur, Non esse solum Patrem Deum verum solum, sed Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum 2. » Ex hoc accipitur, quod Pater vel Filius vel Spiritus sanctus non potest dici solus Deus.

  2. Adhuc, I ad Timoth. 1, 17, super illud: Soli Deo honor et gloria in sexcula saeculorum. Amen. Dicit Glossa, « quod non potest hoc intelligi de solo Patre, nec de solo Filio, nec de solo

<--- Page Split --->

Spiritu sancto, sed de Trinitate. » Et innuit, quod si de solo Patre intelligeretur, excluderetur Filius et Spiritus sanctus.

  1. Adhuc, I ad Timoth. vi, 15: Beatus et solus potens. Et, ad Roman. xvi, 27: Solisapienti Deo. Et, I ad Timoth. 1, 17: Invisibili, soli Deo. Dicit Augustinus in libro III contra Maximinum 1, quod haec non de solo Patre accipienda sunt, ut dicebant haeretici, sed de Trinitate, sicut illud: Qui solus habet immortalitatem 2.

Adhuc, Deuter. XXXII, 39 : Videte quod ego sim solus. Et intelligitur Deus. Quia Pater ibi loquitur, videtur quod sequitur, quod Pater est solus Deus.

Sed contra. In contrarium hujus est,

  1. Quod dicitur in hymno Angelorum de Filio: « Tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus. » Cum ergo isti termini, sanctus, dominus, altissimus, sint termini essentiales et non notionales de tribus personis dicti singulariter et in communi, eadem ratione potest dici solus Deus.

  2. Adhuc, Augustinus dicit in libro III contra Maximinum 3, quod « etsi de solo Patre diceretur, quod solus Deus esset, non tamen excluderetur Filius vel Spiritus sanctus : quia hi tres unum sunt. »

Adhuc quaeritur, Si haec concedenda sit, Trinitas est solus Deus?

Videtur, quod sic : quia

  1. Jam habitum est ex verbis Augustini, quod solus verus Deus est Deus ipsa Trinitas.

  2. Adhuc, Iste terminus, solus Deus, substantialis est, et non habet modum prædicandi relative. Si autem est essentialis terminus, hoc est, secundum essentiam de omnibus simul in singulari

prædicatur et de quolibet per se, videtur quod debeat concedi, quod Trinitas sit solus Deus, et Pater solus Deus, et Filius solus Deus, et Spiritus sanctus solus Deus.

  1. Adhuc, Constat, quod ille terminus, Deus, essentialis est : et per hoc quod adjungitur ei dictio exclusiva quæ est solus, non efficitur nisi essentialis : ergo sicut prius poterat dici, Trinitas est Deus, et Pater est Deus : ita post potest dici, Trinitas est solus Deus, et Pater est solus Deus.

In contrarium est quod Hilarius disat - cit 4, quod sacramentum Dei nec in solitudine, nec in diversitate consistit. Et ita videtur, quod nec Trinitas sit solus Deus, nec Pater solus Deus : videtur enim secundum Hilarium excludi pluralitas personarum cum dicitur, solus Deus.

Adhuc, Ulterius quaeritur de hoc quod dicitur, Matth. xi, 27: Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius. Hoc enim quod dicit, nemo nisi tantum valet quantum solus : et sic videtur, quod non nisi solus Filius novit Patrem : sed Pater et Spiritus sanctus se noscunt 5.

SOLUTIO. Ad haec difficile non est respondere : sophismata enim sunt. Cum enim dicitur, Solus Pater est Deus, dictio exclusiva potest sistere circa subjectum, et sic excludit oppositum subjecti, et est sensus, qui non est Pater, non est Deus : et hoc falsum est : quia Filius non est Pater, est tamen Deus. Potest etiam referri ad compositionem quæ est in prædicato, et sic excludit oppositum prædicati : et sic dicunt quidam, quod est vera sub hoc sensu, Pater est Deus, et non est aliud quam Deus. Posset ta-

<--- Page Split --->

men dici, quod adhuc duplex est: eo quod potest excludere oppositum predicati, sicut dictum est, et vera est: vel ipsum prædicatum sive communitatem prædicati a participatione plurium subjectorum, ut sit sensus, Pater est Deus, et non sunt plures dii, sed unicus Pater: et sic est fallacia, sicut distinguitur ista in sophismatibus, iste comedit solus: non enim sensus est, quod non aliud faciat quam comedere, sed quod alius non comedit secum. Antiqui tamen aliter dicebant sic, quod quando dicto exclusiva, ut solus, et tantum, adjungitur nomini substantivo, virtutem suam exercet in genus rei, et non in rem generis, ut cum dicitur, tantum homo currit, vel solus homo currit, hoc nomen, homo, indeterminate supponit pro homine: et licet sequatur, tantum homo currit, vel solus homo currit: ergo non asinus: tamen non sequitur: ergo Socrates vel Plato: esset enim processus ab indeterminata suppositione ad determinatam, qui processus fallit secundum consequens. Et ideo etiam dicunt non concedi has, solus Deus solum Deum genuit, ita quod solus cum articulo intelligatur et substantive: et sic indeterminatam habet suppositionem. Et si dicatur, unus unum genuit, ita quod hoc nomen, unus, formaliter accipiatur et substantive, ut sit sensus, unicus unicum genuit, dicunt non esse concedendum. In Trinitate enim nec solus Deus est, nec unicus: et ideo prædicatum quod est Deus, nec a pluribus potest excludi, nec indeterminate supponens determinatum suppositum generationis potest inferre.

litarius Deus. Si autem excludat oppositum prædicati, locutio vera est, et sensus est, Trinitas est verus Deus, et non est aliud quam verus Deus.

Et per hoc patet solutio ad quatuor prima.

Ad in quod in contrarium objicitur, Adobject.1 dicendum est, quod dictio exclusiva cum dicitur, « Tu solus Dominus, » non excludit ab opposito subjecti, sed ab opposito prædicati.

Ad dictum Augustini dicendum, quod Adobject.2. Augustinus considerat, quod subjectum non participat prædicatum, nisi ratione essentiae : et ideo quod essentialiter unum est cum subjecto, a participatione prædicati non excluditur.

Ad in quod ulterius objicitur, quod Adquest.1. solus et solus Deus sunt termini essentiales,dicendum, quod termini essentiales duplices sunt: quidam enim in intellectu suo claudunt pluralitatem, vel affirmative, vel negative : et hi dicuntur de pluribus, et non de uno divisim, sicut duo, et tres, quando substantive ponuntur : sic enim Pater et Filius non sunt unus, sed duo : et Pater et Filius non sunt tres,sed duo. Solus autem et aliae dictiones exclusivae quando ponuntur circa terminum numeralem vel distinctivum, excludunt pluralitatem : et talis exclusio in divinis esse non potest: quia plures sunt qui sunt unus Deus. Et ideo dicit Hilarius, quod Deus nec singularis est, nec solitarius: et ideo nec Pater est solus Deus, nec Filius solus Deus, nec Spiritus sanctus solus Deus, nec Trinitas hoc modo solus Deus. In hoc enim sensu sequeretur, quod Trinitas esset solitarius Deus: quod falsum est. Et hoc est quod dicit Hilarius.

Et per hoc patet solutio ad sequens etiam, scilicet ad id quo quaeritur, An Trinitas sit solus Deus verus ? Duplex est enim sicut et aliae. Si enim dictio exclusiva excludat communitatem prædicati a pluribus qui supponuntur in subjecto, falsa est : Deus enim Trinitas non est so-

<--- Page Split --->

butivum nemo, vel nullus, si dicatur, nullus novit, supponit communiter pro omni ente creato et increato quod est cognoscitivum Patris vel Filii: et ab hac communitate hæc dictio nisi, excipit Filium propter coessentialitatem cum Patre, per quam plene cognoscit Patrem et plene cognoscitur a Patre: et ideo non excluditur Pater, nec Spiritus sanctus: sed fit exclusio eorum qui in eadem coessentialitate non cognoscunt Patrem et Filium, sicut homo, et Angelus.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

De significationibus nominum numeralium cum dictionibus exclusivis1.

Secundo quaeritur juxta idem, Quid circa id a quo fit exclusio, dicant nomina numeralia circa talia posita sive talibus adjuncta, ut unus, duo, tres, sive unus, una, unum, sive etiam plures, pauciores, et hujusmodi? Ut cum dicimus, unus solus est, duo soli sunt, tres soli sunt, vel duo sunt pauciores tribus, vel tres plures duobus.

Videtur, quod talia substantiam significant, et non personam, vel notionem.

  1. Omne enim quod est in divinis, ut dicit Boetius, prædicatur secundum substantiam, vel secundum ad aliquid : constat autem, quod hæc non prædicantur secundum ad aliquid : ergo secundum substantiam.

  2. Adhuc, Hæc prædicantur de qualibet persona : Pater enim est unus, Filius unus, Spiritus sanctus unus : et, sicut dicit Athanasius, « non sunt tres dii, sed unus Deus. » Similiter Pater et

Filius duo sunt, et Pater et Spiritu sanctus duo, et Pater et Filius et Spiritus sanctus tres : quod autem prædicatur de omnibus, secundum substantiam dicitur : ista ergo nomina secundum substantiam dicuntur.

  1. Si forte dicat aliquis, sicut dicit Magister in Sententiis, quod isti termini negative, et non positive habent exponi, ut cum dicitur unus, intelligatur non plures : et cum dicitur duo, intelligatur non tres : et tres, hoc est, non quatuor. Videtur hoc non esse verum : quia non est ratio quare tales termini in inferioribus dicant proprietatem qua una res est una, et duæ duæ, et tres tres, et in divinis non dicant.

  2. Adhuc, Si numerus non dicitur nisi privatione unitatis, et minor numerus privatione majoris, videbitur circulatio esse, et utrumque cadere in intellectu alterius, ut unum non plura, et plura non unum.

  3. Adhuc, Aliqui dixerunt, quod isti termini, unus, duo, tres, unus, una, unum, officiales sunt, et nihil in re significant nisi nutum ad aggregationem divisorum : unde dicunt, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, hoc est, divisionis. Sed hoc videtur non posse stare : quia sicut vanus est intellectus, qui ad rem referri non potest, eo quod intellectus est similitudo rei : ita nutus animæ vanus est, qui ad nihil rei innuit : et sic vanus esset intellectus istorum in divinis.

ULTERIUS quaeritur de omnibus hujusmodi nominibus, unus, duo, tres, unus, una, unum, utrum significant rem de aliquo prædicamento ?

Et videtur, quod

  1. Si dicunt rem de prædicamento quantitatis, quod tunc prædicatione mutatur in prædicationem substantiæ, ut dicit Boetius in libro de Trinitate.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Isti termini non habent modum, nec rationem ejus quod est ad aliquid. Cum ergo praedicentur in divinis, relinquitur, quod praedicentur secrundum substantiam, et dicant rem in genere substantiae.

te, quod « Deus a nullo differt Deo : » et sic conjungit hoc signum, 'nullum, quod distributivum et partitivum est, cum Deo, quod est substantivum essentiale.

Ulterius quaeritur, Cum adjectiva alia, omnipotens, aeternus, immensus, quando substantivantur per intellectum articuli, dicantur de tribus in singulari, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus non tres omnipotentes, sed unus omnipotens : non tres aeterni, sed unus aeternus : non tres immensi, sed unus immensus : utrum similiter hoc nomen, unus, substantivatum possit dici de duabus vel tribus personis, ut dicatur sic, Pater est unus, Filius est unus, et Pater et Filius sunt unus, non duo uni, ut ita liceat dicere?

Si enim essentiam significat : tunc non excluditur, cum dicitur unus, nisi pluritas personarum : et sic Pater et Filius sunt unus.

In contrarium hujus est, quod unus est indivisus in se, et divisus ab aliis : dividi autem ab aliis non convenit essentiae, sed personae : et sic cum dicitur, Pater et Filius sunt unus, intelligitur unitas personae : hoc autem modo falsum est, quod Pater et Filius sunt unus.

Ulterius adhuc quaeritur, Cum omnis partitio et distinctio fiat sub aliquo communi habente partes plures actu vel potestate vel natura, sicut dicimus, aliquis homo, quidam homo, unus homo, solus homo : aliquis phœnix, quidam phœnix, unus phœnix, solus phœnix : aliquis sol, unus sol, quidam sol, etc. : cum in divinis sub communi quod est Deus, nec actu, nec potentia, nec intellectu, nec natura sint plura, utrum ibi possint poni plura talia, ut dicamus, aliquis Deus, quidam Deus, unus Deus, solus Deus ?

Et videtur, quod sic.

Boetius enim dicit in libro de Trinitat-

SOLUTIO. Sicut in praehabitis dictum solutio. est, tria sunt praedicamenta in divinis, scilicet quis, quae, quod : et quis quaerit personam, quae proprietatem, quid vel quod essentiam sive naturam. Masculnum enim et femininum genus formatum et particulatum quid significant : neutrum autem quod dicitur per abnegationem utriusque, significat essentiam inarticulatam et informatam. Unde adjectivum quando in neutro genere substantivatur, substantivatio significatur per hoc nomen, res, quod informe est, ut album, alba res. Si substantivatur in masculino vel feminino, substantivari non potest, nisi per articulum appositum, vel dictionem articularem nominis vel pronominis, cujus virtute stat pro supposito, ut hic albus, hujus albi. Et propter hoc trahitur tunc ad personam. Articulus enim distinctivus est : quod non nisi personae convenit.

Unde cum quaeritur, Quid significent ista nomina, unus, duo, tres, per tria genera variata ? dicimus, quod in neutro genere significant substantiam : et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum, et non duo, vel tria. In masculino autem genere etiam si substantivantur per articulum subintellectum, quia trahuntur ad personam, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres, non duo, nec unus. In feminino vero si articulata et substantivala intelligantur, determinatas dicunt proprietates, sicut una persona una proprietate distincta, duae personae duabus proprietatibus distinctae, tres proprietatibus distinctae. Et sic in inferioribus quodlibet quod est unum, suis terminis intra se contentum est, et ab aliis determinatum et divisum : et hoc significat haec dictio, unum, et duo significat aggregationem

<--- Page Split --->

talium duorum unorum, et similiter tres ad summam determinatam. Et ideo unitas rei forma rei est, sub alia et alia ratione. Forma enim est, secundum quod dat esse, unitas autem secundum quod esse terminat et distinguit. Unde in divinis hæc nomina adjuncta essentialibus, significant essentiam : adjuncta personalibus, personam : et adjuncta notion alibus, notionem.

Et per hoc patet solutio partis articuli primæ.

Ad 1D autem quod primo objicitur, dicendum est, quod prædicari secundum substantiam, vel secundum ad aliquid, dupliciter dicitur, scilicet materialiter, et formaliter, ut scilicet prædicet id quod est substantia, vel id quod est persona, vel id quod est notio, vel prædicet substantiam modo substantiæ, et personam modo personæ, et notionem modo notionis. Licet enim Deus prædicet substantiam, hoc est, id quod est substantia : tamen cum dicitur Deus de Deo, prædicat modo personali, et non substantiali, propter notionalem præpositionem adjunctam.

Item, Licet paternitas dicat relationem, tamen modo relationis non dicit : quia dicit eam ut conceptam, et non exercitam, sicut dicit eam Pater.

Item, Aliquando dicit notionem vel personam : dicit tamen eam confuse et indeterminate in quodam communi, sicut aliquis, et unus, et duo, et tres, et hujusmodi. Et tunc illud dicit personam non personaliter, et notionem non notionaliter. Et quando dicit Boetius, quod in divinis non sunt nisi duo prædicamenta, substantia scilicet, et ad aliquid, et quæ non prædicantur secundum ad aliquid, quod prædicantur secundum substantiam : intelligit de his quæ prædicant ad aliquid ut ad aliquid, et ad aliquid non ut ad aliquid, sed ut conceptum et confusum : quæ enim non prædicant sic ad aliquid, pro certo prædicant substantiam.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod ea quæ

prædicantur de omnibus in singulat. et dicunt substantiam ut substantiam, ut non notionem, vel personam ut concep tam vel confusam, illa dicuntur de om nibus simul in singulari. Ista autem non sunt talia, nisi in neutro genere sub stantivata : sic enim tres personæ sunt unum, non tria.

Ad 1D quod quæritur in expositione Magistri in Sententiis, dicendum quod prima intentione non dicuntur negativæ, sed ex consequenti : quia scilicet minor numerus excludit majorem, licet major non excludat minorem, si materialiter sumatur numerus, prout est summa ex unitatibus aggregata. Si enim formaliter accipiatur, eo modo quo dicit Aristoteles in prima philosophia, quod decem non sunt bis quinque, nec septem et tria, et nec sex et quatuor : tunc et major excludit minorem, et minor majorem. Septenarius enim non est senarius, nec octonarius, sicut animal non est lapis, et homo non est asinus. Prima intentione enim et propria isti termini dicunt nutum memeris, vel divisionis ad aggregationem ad id quod vere est unum in se terminatum et indivisum, et ab aliis divisum vel re vel modo significandi. In terminatis enim a se invicem et distinctis, vel seipsis, ut proprietates distinguuntur, vel proprietatibus, ut distinguuntur personæ, numerus est in divinis, quo non re sed modo differunt significandi : qui tamen modus significandi vanus non est, sicut in antehabitis de notionibus dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc procedit.

Ad ALIUD dicendum, quod illi qui hoc dicebant, ponebant numerum non esse nisi in numerante : et hoc modo verum dicebant : sic enim numerus non est nisi in anima numerantis. Sed quia nulla res numerata cadit in numerum quo numeramus, nisi per proprietatem, quæ indivisa est in se, et ab aliis divisa prout aggregabile est unum cum alio, oportet quod numerus aliquid ponat in

<--- Page Split --->

numerato per quod in numerum cadat : et ideo insufficienter dixerunt.

I Ad nq quod ulterius quaeritur, dicendum, quod in divinis et in aliis unitas est qua quaelibet res est una, ut dicit Euclides : et cum una sit sic terminata in se, et ab aliis determinata, et hoc sit essentialibus propriis, quae vel terminus ejus sunt determinatus ab altero vel seipso determinatus, eo quod simplicia prima seipsis differunt, oportet quod unum et talis terminus esse secundum suppositum unum et idem sint, differentia tantum in modo significandi. Et ideo vult Aristoteles, quod unum substantiae substantia est, et unum qualitatis qualitas, et sic de aliis. Et ita dicimus in divinis, quod unum cum substantiali dicione positum, substantiam significat, cum notionali notionem, et cum personali personam. Et similiter est de hoc quod numerum dicit, ut duo, et tres : non enim addit super unum nisi aggregationem, quae secundum potissimum sui esse in anima numerantis est.

Ad ALIUD dicendum, quod quando isti termini ponuntur cum notionibns vel personis, supponunt notionem vel personam unam vel plures : sed quia supponunt confuse, et non determinate, dicunt notionem non notionaliter, et personam non personaliter : et ideo modum ejus quod est ad aliquid, non habent. Et hoc patet ex paulo ante dictis.

nomina discretionem notantia, ut hic, iste, ille. Et quia in divinis non distinguitar nisi persona, haec ad personam referri necesse est : et talia etiam si substantiventur, singulariter de pluribus dici non possunt in genere masculino vel feminino. Et ideo Pater et Filius non sunt unus, sed duo : et Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt duo, sed tres : nec sunt quis, sed qui : nec sunt hic, sed hi, secundum quod demonstratione ad intellectum demonstrantur in lumine fidei.

In quo in contrarium objicitur, proAd object. cedit.

Ad nq quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. 3. dum, quod procul dubio in divinis loquendo ut in divinis, improprie ponuntur nomina partitiva, particularia vagum vel signatum designantia, et improprie ponuntur discretiva. Et hujus causa est, quia omne particulare sub aliquo communi accipitur, quod plura potentia vel actu habet appropriata : et hoc nullo modo in divinis est : sequeretur enim, quod in divinis esset universale et particulare et compositio ex naturis diversis, quod nullo modo esse potest. Similiter etiam quod discernitur per pronomen demonstrativum, sub discreto esse et singulari ponitur, et ab aliis realiter determinatur : et illud etiam non potest esse in divinis propter eamdem causam. Discretio enim talis non potest esse nisi sub aliquo communi, sicut ostendit ipsa locutio quando dicitur, hic homo, vel iste homo. Propter quod non conceditur, quidam Deus genuit quemdam Deum, vel aliquis Deus genuit aliquem Deum, vel hic hunc, vel iste istum.

Et si objicitur quod, Exodi, xv,2, dicitur : Iste Deus meus, et glorificabo eum. Vel secundum aliam translationem : « Hic Deus meus. »

Dicendum, quod hoc pronomen, hic, vel iste, non ponit discretionem sub hoc communi quod est Deus, tamquam sub communi univoco, sed tamquam sub

<--- Page Split --->

communi æquivoco ad unum significatum discreto. Vult enim dicere, quod tali actu miraculi discernitur verus Deus ab aliis qui dii non sunt nisi nuncupative. Sicut enim terminus æquivocus potest distribui, sic per pronomen demonstrati-

vum potest determinari, sicut cum dico, omnis canis est mordax : iste, demonstrato cœelesti, est mordax per influentiam effectus : iste, demonstrato latrabili, per dentium latrationem.

QUÆSTIO XLI.

De intentione principii et ordine naturae in divinis.

Deinde, quia per distinctionem personarum ex relatione originis causatur ordo naturae in divinis, ideo hic quaerendum est de ordine naturae quo alter est ex altero.

Sed quia ordo talis causatur ex hoc, quod Pater est principium non de principio, Filius autem principium de principio, et Spiritus sanctus principium de principio utroque : ideo quaerenda sunt hic duo.

Primo scilicet, de intentione principii.

Secundo, De ordine naturae.

De intentione principii quaerenda sunt duo : quorum unum est, Utrum univoco de Deo dicatur respectu creaturae quando dicitur principium omnis creaturae, et respectu personae quando dicitur Pater principium Filii, et Filius principium Spiritus sancti ?

Secundum est, Quid significet in divinis ?

MEMBRUM I.

De intentione principii.

ARTICULUS 1.

Utrum principium æquivoce dicatur quando dicitur de Deo respectu creatura et essentialiter, et quando dicitur respectu persona et notionaliter 1 ?

Primo ergo quaeritur, Utrum principium æquivoce dicatur quando dicitur de Deo respectu creaturae et essentialiter, et quando dicitur de personis,et dicit rationem ordinis in ipsis ?

Et videtur, quod non.

Æquivoca enim sunt, ut dicit Aristote-

<--- Page Split --->

l« in Prædicamentis, quorum solum nomiien commune, et ratio substantiæ diversa. Ubi autem ratio substantiæ diversa est, ibi substantia diversa est : sed essentia et persona non sunt diversæ substantiæ : si ergo nomen commune dicatur eis, secundum unam rationem substantiæ convenit eis, et ita univoce.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Principium dictum notionaliter, quod ordinem naturæ dicit in personis, convenit ab æterno. Principium autem dictum essentialiter, quo principium est creaturæ, ut dicit Magister in primo Senteniarum, distinct. XXIX, convenit ex tempore. Nihil autem univocum est sub uno nomine conveniens temporali et æterno. Principium ergo non dicitur univoce, essentialiter dictum et notionaliter.

  2. Adhuc, Principium notionaliter dictum, dicit notionem sive relationem, quæ secundum esse relationis in persona divina est, et in Deo est etiam secundum rationem. Principium autem essentialiter dictum, dicit relationem quæ secundum esse relationis in creatura est, et secundum rationem tantum in Deo. Ergo non dicitur secundum unam rationem substantiæ notionaliter et essentialiter : quia substantia non est una.

  3. Adhuc, Principium dictum notionaliter, relatum ad principiatum est, quod secundum esse est ad aliud. Pater enim est Filii principium, Filius a Patre principium, ita quod uterque alterius. Sic autem non est quando dicitur principium creaturæ. Creatura enim dependet ad creatorem, et secundum esse et secundum dici. Creator autem ad creaturam secundum esse dependere non potest, sed secundum dici tantum. Videtur ergo, quod non univoce dicatur principium.

  4. Si forte aliquis dicere velit, quod dicitur secundum communitatem analogiæ, et ita nec univoce, nec æquivoce principium. Hoc videtur non esse verum : quia tunc de uno diceretur simpliciter, et de alio non nisi secundum quid,

sive secundum aliquem modum sicut ens de substantia dicitur simpliciter, et de accidente secundum aliquem modum : et sanum de animali simpliciter, et de urina secundum aliquem modum. Sed principium quod Pater est principium Filii, simpliciter est principium secundum perfectam rationem principii : similiter cum dicitur, Deus est principium creaturæ, simpliciter est principium secundum perfectam principii rationem. Videtur ergo, quod non dicatur per prius et posterius sive secundum analogiam.

Adhuc, Si conceditur aliquo modo secundum analogiam dici : tunc quæratur, De quo dicitur per prius ?

Et videtur, quod de notionali : quia hoc est ab æterno : essentiale autem dicitur ex tempore : æternum autem est ante temporale.

IN CONTRARIUM autem hujus esse videsed contra. tur, quod secundum rationem intelligendi essentia est ante personam et ante notionem : et sic videtur sequi, quod essentiale est ante personale et ante notionale.

SOLUTIO. Sicut dicit Magister in primo Sententiarum, distinct. XXIX, principium est nomen multiplicem nominans relationem, et sine præjudicio loquendo, est nomen significans essentiam. Et ideo Pater est principium, Filius est principium, Spiritus sanctus est principium, et hi tres unum principium. Sed virtute præpositionis notionalis sibi adjunctæ trahitur ad standum pro persona, et efficitur notionale, notionem consignificans in persona, ut cum dicitur, principium non de principio, stat pro Patre, consignificans notionem paternitatis et innascibilitatis : paternitatis in eo quod dicitur, principium : innascibilitatis, in eo quod dicitur, non de principio. Et cum dicitur, principium de principio, stat pro persona Filii, significando notionem filiationis in eo quod dicitur, de principio : et notionem spirationis in hoc

<--- Page Split --->

quod dicitur, principium. Et cum dicitur, principium de utroque. stat pro persona Spiritus sancti, consignificando notionem a Patre et Filio, et consignificando relationem ad creaturam in hoc quod dicitur, principium, et hoc habet ex unitate essentiae quam habet cum Patre et Filio, sic unum principium est cum Patre et Filio universae creaturae. Et sic. patet quomodo multiplicem notat relationem.

AD PRIMUM ergo quaesitum dicendum est, quod nec simpliciter univoce, nec simpliciter æquivoce dicitur, sed secundum modum analogiæ.

Et sic patet solutio ad primam partem quaestionis et ad secundam. Identitas enim rei sive substantiæ significatæ per nomen quæ in divinis est, propter indifferentiam simplicitatis non sufficit ad faciendum simpliciter univocum in divinis, nisi adsit etiam identitas modi significandi per terminum. Et similiter diversitas modi significandi per terminum, non sufficit ad faciendum simpliciter æquivocum, nisi adsit diversitas rei ex cujus diversitate sit ratio substantiæ diversa.

Ad object.4. Ad m quod objicitur ad hoc quod non dicatur secundum analogiam, dicendum est, quod non est tantum unus modus analogiæ, sed plures. Unde argumentum procedit ab insufficienti enumeratione, et peccat secundum fallaciam consequentis. Est enim analogia quando aliquid convenit alicui simpliciter, et aliud convenit ei non nisi ex adjuncto, ut hoc nomen, Deus, simpliciter essentiale est, notionale autem ex adjuncto, et ita sub uno nomine commune est ad essentiale et notionale : sed unum convenit ei ex se, alterum autem ex adjuncto : et sic nec univoce, nec æquivoce, sed per analogiam : et tamen simpliciter est Deus de Deo, et simpliciter Deus essentia divina, et neutrum secundum quid.

Ad quest. Ad id quod quaeritur, De quo dicatur secundum prius ?

Dicendum, quod-est prius quoad nos,

et prius quoad naturam rei. Quoad me turam rei prius dicitur de notionali : qui dicit Anselmus, quod « processio per sonarum est ante processionem creatura rum, sicut causa ante causatum. » Quoad nos autem, hoc est, quoad nostrum intellectum, tunc prius dicitur de cernitiali quod per se principium est, et postrius de notionali pro quo stare habet r adjuncto.

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS II.

Quid principium significet in divinis ?

Secundo quaeritur, Quid principium significet in divinis ?

Cum enim dicitur principium, videtur non significare personam Patris : principium enim non dicit relationem secundum intellectum, nisi ad post et ad unum. Pater autem est duorum principium, et illi respectus non importantur in nomine principii : sed in nomine Patris non importatur nisi principium Filii, et non Spiritus sancti : et sic per hanc circumlocutionem, principium non de principio, non sufficienter exprimitur Pater secundum quod ipse est principium. Similiter cum dicitur Filius principium de principio, filiatio non dicit nisi principium esse de Patre, et non importatur communis spiratio : et sic perfecte non circumloquitur Filium hoc quod dico, principium de principio. Similiter cum dicitur Spiritus sanctus principium de utroque principio, videtur non convenire Spiritui sancto : quia Spiritus sanctus nullius est principium, licet sit de utroque principio.

Adhuc, Cum dicitur, de utroque principio, videtur male dicere : quia hoc

<--- Page Split --->

blgnum, utroque, distinguit principium in plura, cum Pater et Filius non sunt nisi unum principium Spiritus sancti.

SOLUTIO. Dicendum est, quod principium in divinis dicit notionem qua proedit persona a persona, et distinguitur in ordine naturae. Sed dupliciter contingit dicere notionem, scilicet determinate et distincte, et indeterminate et confuse. Determinate, ut Pater et paternitas, Filius et filiatio, Spiritus et spiratio. Confuse autem et indeterminate, sicut principium. Unde cum dicitur, principium non de principio, hoc quod dico, principium, in Patre notionem paternitatis et spirationis activae in communi dicit et confuse: notionem autem innascibilitatis dicit per hoc quod est, non de principio, ex consequentii et indeterminate: sequitur enim, si est non de principio, quod innascibilis sit etiam, secundum quod innascibilem esse universaliter negat esse ab alio per generationem et esse ab alio per spirationem, secundum quod in quaestione de innascibilitate in antehabitis determinatum est. Et cum dicitur, principium de principio, circumloquitur personam Filii: et per hoc quod dicitur, principium, communiter et confuse dicit spirationem activam Spiritus sancti. Per hoc autem quod dicitur, de principio, confuse dicit filiationem. Et ideo nec dicit notiones distinctas, sed duas in communi et confuse. Et eodem modo est cum dicitur, principium de utroque principio, principium tunc dicit in communi et confuse et processionem passivam in hoc quod dicitur, de utroque principio, et relationem ad creaturas per hoc quod dicitur principium.

Et per hoc patet solutio ad totum, nisi ad id quod objicitur de hac dictione, utroque, quae est signum distributivum, et distribuit hunc terminum, principium.

Et ad hoc dicendum, quod cum dicitur, Spiritus sanctum est principium de utroque principio, hoc quod dico, utroque, substantive tenetur : et hoc quod dico, principio, adjective : et sic significatum distributivum distribuit pro suppositis contentis in seipso, et non distribuit formam importatam per principium : et est sensus, est de utroque qui sunt unum principium.

Et sic non procedit objectio.

MEMBRUM II.

De ordine naturae in divinis ?

DEINDE, Quæritur de ordine naturae. Et quæruntur tria.

Primo, An scilicet ordo naturae sit in divinis ?

Secundo, An possibile sit esse personam in divinis quae sit sine ordine tali ?

Tertio, An non intellecto ordine in divinis, adhuc possibile sit distinctionem personarum esse in divinis ?

MEMBRII SECUNDI

ARTICULUS I.

Utrum ordo sit in divinis 1 ?

Primo ergo quæritur, Utrum ordo sit in divinis ?

Et videtur, quod non.

  1. Si enim accipiantur modi omnes quibus attenditur ordo, sive secundum

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XX, Art. 7. Tom: XXV hujusce

<--- Page Split --->

tempus, sive secundum locum, sive secundum numerum, sive secundum intellectum, sive secundum dignitatem, semper ordo ponit inaequalitatem in his quae ordinata sunt in eodem naturae ordine : quod patet per inductionem. In tempore enim ponit successionem eorum quae sunt secundum prius et posterius. In loco ponit separationem. In natura ponit inconvertibilitatem : quoniam natura superior non convertitur cum inferiori, nec est par ei in potestate. In intellectu ponit causam et causatum, quae sunt inaequalia secundum potestatem. In dignitate ponit praepositionem et suppositionem, quae inaequalia sunt. Cum ergo summa aequalitas sit in divinis, videtur quod nullus ordo possit esse in divinis.

  1. Adhuc, Si est ordo in divinis : tunc ordo ille aut dicit essentiam, aut notionem, aut personam. Non essentiam : quia ordo non est nisi distinctorum : essentia autem indistincta est omnino. Nec personam : ordo enim personarum est : persona autem personarum non est : sicut non sunt ordinata ordo, sed ordo est ordinatorum. Nec potest dicere notionem : notio enim dicit proprietaetem distinctam : ordo autem non dicit quid distinctum, sed distinctorum reductionem ad unum.

  2. Adhuc, Si dicatur, quod ibi est ordo naturae secundum principium quo alter est ex altero. CONTRA : Ad principium secundum naturam sequitur prius esse secundum naturam : si ergo Pater est principium Filii in ordine natur, sequitur quod Pater prior sit Filii servandum naturam, quod est harrasi Ariana.

  3. Adhuc, Cum natura in divinis idem sit quod substantia et essentia, si est ibi ordo naturae, videtur quod ibi sit ordo essentiae et substantiae : quod omnino absurdum est.

  4. Adhuc, Ex æquo et indifferenter et coæquæve est natura in tribus personis : ergo non secundum ordinem aliquem : et sic in divinis non est ordo naturae.

  5. Adhuc, Si est ibi ordo naturae : aut est ibi secundum ordinem ordinantem, aut secundum ordinem ordinatum. Non primo modo : quia quo alter est ex altero, secundum quod attenditur ille ordo, ut dicit Augustinus, est secundum notionem, et non secundum naturam. Nec secundo modo : quia natura in divinis nec ordinatur a persona, nec ordinatur ad seipsam : eo quod ordo differentium est, et natura non differt a seipsa, nec differt a persona.

  6. Adhuc, Augustinus in libro XIX de Civitate Dei : « Ordo est parium dispariumque sua cuique tribuens loca dispositio 1. » Si ergo in divinis non est aliqua dispositio quae distribuat loca paribus et imparibus, non erit ibi aliquis ordo, per locum a definitione. Sed non est in divinis talis dispositio. Ergo nullus est ibi ordo.

  7. Si dicatur, quod in divinis est ordo naturae, et non ordo simpliciter. CONTRA : Ubicumque est ordo naturae, intelligitur distinctio naturae : sed in divinis natura omnino indistincta est : ergo nullus est ibi ordo naturae.

ULTERIUS quaeritur, Cum ordo sit personarum, et ordo naturae, in qua ratione differenti sit naturae, et personarum?

Si quis propter haec diceret, quod in divinis non est ordo.

  1. In contrarium erit quod dicit Augustinus in libro III contra Maximinum, quod « in divinis est ordo naturae, quo alter sit ex altero, non quo alter prior altero 2. »

  2. Adhuc, Quæcumque secundum originem sic se habent ad invicem, quod unum est in ratione principii originalis, et alterum in ratione medii originalis, et tertium in ratione termini terminantis

<--- Page Split --->

luxum originis, in illis est ordo originis : Pater, Filius, Spiritus sanctus sic se habent ad invicem : ergo in divinis est ordo originis. PRIMA patet per se : quia subjectum causa est prædicati. SEGRADA probatur ex hoc, quod Pater est principium totius divinitatis, Filius ex Patre principium Spiritus sancti, Spiritus sanctus autem ut terminus communicatae divinitatis, eo quod ab ipse non fuit alter.

  1. Adhuc, In quacumque natura plurvs sunt, hos melius est esse ordinatos quam sine ordine. Cum ergo melius in omnibus attribuendum sit Deo, et in divina natura plures sint persona, necesse est, quod sint sub ordine : per consequentiam quam in libro II Perihermenias ponit Aristoteles, secundum quam necesse esse sequitur ad impossibile non esse. Dicit enim Anselmus, quod « quodlibet inconveniens de Deo, impossibile est. » Unde cum sit inconveniens plures esse sine ordine, impossibile est plures non esse sub ordine : et sic necesse est plures esse sub ordine.

vinis : et propter hoc non dicitur ordo simpliciter, sed naturae sive originis, ut per hoc quod dico, naturae, extrahatur ordo extra rationem propriam et primam, ita quod non sit ordo simpliciter, sed naturae sive originis. Sicut extrahitur aliquid extra rationem suam ex adjecto opposito, et relinquitur secundum aliquid et non simpliciter. Unde est ibi ordo aliquis, et non ordo simpliciter.

AD ALIUD dicendum, quod ordo non dicit essentiam, nec personam, sed dicit notionem in communi, qua alter est ex altero, et dicit eam confuse, sicut diximus in præcedenti quaestione de principio, et sub alio modo significandi. Notio enim dicit sub modo significandi distinctionem : ordo autem sub modo significandi reductionem distinctorum ad unum quod est principium communicationis naturae, secundum quod ab uno natura communicatur alteri in quo est, per generationem vel spirationem.

AD ALIUD dicendum est, quod Augustinus definit ordinem prout est dispositio inclinans ad locum. Et bene concedendum est, quod talis ordo non est in divinis : sed ex hoc non sequitur, quod nullus ordo sit in divinis : quia negata parte multipliciter dicti, negatur totum.

AD ALIUD dicendum, quod natura in divinis dicitur duobus modis. Dicitur enim id quod est natura : et dicitur natura unde est natura, hoc est vis ex qua pullulat pallulans, ut dicit Aristoteles in V prime philosophie. Primo modo dicitur natura absolute, et est penitus indistincta in divinis : et hoc modo non est ordo naturae in divinis. Secundo modo natura supponit pro persona, consignificando notionem determinantem modum pullulationis, quo natura communicatur persona pullulanti a persona ex qua fit pullulatio : et sic est in divinis ordo naturae. Talis enim pullulatio nature est, et talis natura distinguitur et distinguit, et est ratio distinctionis. Sicut enim in antehabitis dictum est, cum dicitur potentia generandi, si gerundivum

  1. ULTERIUS quaeritur, Si in divinis concedatur ordo esse, unde contingit hoc, quod in illo ordine non est prius et posterius, cum hoc videtur proprium ordinis, et generaliter consequens ad ipsum?

Solutio. Dicendum, sicut dicit Augustinus, quod in divinis est ordo naturae, qui dicitur ordo originis, sive secundum relationem originis, quo alter est ex altero, qui cum ordinatis habet distinctionem, sed non habet differentiae gradum, nisi differentia large sumatur pro proprietate distinguente et modum distinctionis importante in auctoritate et sub auctoritate ejus qui procedit, ad eum a quo procedit, sicut probat ultima inducta ratio, quae movit Augustinus ad hoc ut diceret, quod in divinis est ordo naturae.

  1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod nullo istorum modorum est ordo in di-

<--- Page Split --->

sumatur a verbo personali activo, tunc est potentia ut quis generet, et haec notionalis est, et non est nisi Patris. Si autem sumatur a verbo impersonali, tunc potentia generandi est ut generatio sit, et sic potentia generandi est essentialis et communis Patri et Filio, et est Patris ut generet, et Filii ut generetur, sicut dicitur in primo libro Sententiarum, distinctione quinta, et etiam quarta. Ita dicimus de potentia pullulandi, et per consequens de natura. Natura enim pullulandi si est natura ut pullulet, in Patre et Filio est, et dicit personam Patris et Filii, et confuse significat notionem paternitatis et spirationis. Si autem natura pullulandi dicitur ut pullulatio sit a verbo impersonali, tunc dicit personam Patris et Filii et Spiritus sancti, et sub uno communi nomine consignificat notionem paternitatis, filiationis, et spirationis tam activae quam passivae, et dicit eas sub modo significandi secundum reductionem eorum ad unum qui est principium emanationis divinae.

Ad 5. Ad ALIUD dicendum, quod principium secundum naturam, non sequitur prius esse secundum numerum, nisi in his in quibus principium secundum numerum est causa per motum, et principiatum secundum numerum est causatum per mutationem. Sic autem principium secundum naturam non est in divinis, sed tantum secundum esse ab alio, sive a quo alius sine motu et mutatione in eadem re quae non est prior et posterior.

Ad 6. Ad ALIUD dicendum, quod in argumento illo est fallacia accidentis. Licet enim natura et substantia sint idem in re, tamen secundum modum significandi non sunt idem : et ideo natura prout dicit pullulationem sive principium pullulationis, propter notionem quam significat, receptiva est ordinis distinctorum, quod non convenit substantiae sive essentiae.

Ad 7. Ad ALIUD dicendum est, quod hoc argumentum procedit de eo quod est natura, sed non de natura : unde natura

principium est pullulationis. Et si vult dicere, ex æquo, id est, ex eadem proprietate : tunc non est verum. In Patre enim est proprietate illa qua alius est ab eo : in Filio autem proprietate qua ipse est ab alio. Coæquævæ tamen sunt in utroque et ab æterno. Hæc autem corquævitas ordinem naturae non excludit, ut sæpius dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod neutro modo est ibi ordo naturae, secundum quod natura dicit rationem ordinis : principium enim talis pullulationis ratio ordinis est in divinis.

Ad ALIUD quod ulterius quæritur, di- 4 tendum quod ordo in personis est sicut in ordinatis, in natura autem sicut in ratione ordinis : et sic differenter est in natura et in personis.

Et quæ adducuntur in contrarium, procedunt.

Ad ELTIMUM dicendum, quod in divi- 4 nis non potest esse prius et posterius : quia omne quod est in divinis, æternum est : et ideo in uno totum simul et perfecte possessum, et in tali nihil est prius et posterius. Et causa hujus est, quia ex principio et principiato non potest intelligi sequi prius et posterius, nisi motu principium sit principium, et mutatione principiatum sit principiatum : et si motus ab utroque auferatur, et relinquatur principium et principiatum, erit ordo habitudinis principii ad principiatum, et e converso, sine priori et posteriori. Exemplum in sole et radio, ubi sol principium est radii sine sui mutatione, et radius principiatus, et absque exitu de potentia ad actum : et sol et radius sunt simul, non successive.

<--- Page Split --->

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

Au possibile sit personam esse in divinis quae sit sine ordine tali 1?

Secundo quaeritur, An possibile sit personam esse in divinis quae sit sine ordine tali?

Et videtur, quod non.

  1. Dicit enim Hilarius in libro de Symodis : « Si quis innascibilem et sine initio dicat Filium tamquam duo sine principio, et duo innascibilia, et duo innata dicens, duos faciat deos : anathema sit. » Hoc est synodus. Hanc exponit Hilarius sic : « Caput enim quod est principium omnium, Filius : caput autem quod est principium Christi, Deus : sic enim ad unum initiabile omnium initium per Filium universa referimus. Filium innascibilem confiteri, impiissinum est. Si enim duo innascibiles ponerentur; neuter eorum haberet naturam divinam ab altero, nec ab aliquo alio, et sic non haberet ordinem naturae, secundum quod importatur ordo naturae ab hoc quod dicitur, qui ab alio. Per innascibilitatem etiam non ordinatur ad post, ut scilicet a quo alius. Non enim necesse est, quod ab innascibili sit alius : quia per nomen non importatur plus, nisi quod innascibilis non sit ab alio. » Videtur ergo, quod ordo naturae non permittat duos innascibiles esse.

  2. Adhuc, Hilarius, ibidem, « Cum unus Deus sit, duo innascibiles esse non possunt. » Et quaeritur, Quae sit ratio hujus, quod ad duos innascibiles sequitur

duos deos esse secundum Hilarum ? Videtur enim hoc non esse necesse : essentia enim divina est indivisibilis et indistinguibilis : et unitas essentiae, sicut praebabitum est, non excludit pluralitatem personae sive hypostasis. Cum ergo innascibilem esse, dicat existendi modum singularem in divinis, sicut dicit existendi modum in uno, ita potest dicere existendi modum in pluribus : et sic possunt esse duo vel tres innascibiles.

  1. Si quis dicat, quod una proprietas in duobus esse non potest : quia contra rationem proprietatis est, quod duobus sit communis. Hoc nihil est : quia una proprietas distinctiva etiam est in Patre et Filio respectu Spiritus sancti.

  2. Adhuc, Dignitate et virtute personae sunt aequales. Innascibilem autem esse, est idem quod a se esse et non ab alio : et hoc libertatis est, dignitatis, et virtutis : personis ergo convenit aequaliter. Videtur ergo, quod omnes personae sint innascibiles.

  3. Adhuc, Uni essentiae et uni Deo plus competit innascibilem esse in omnibus, quam innascibilem esse in uno, et nascibilem in alio : quia nascibilem esse, ponit distinctionem, et sic videtur dividere unitatem. Cum ergo tres personae sint unus Deus, videtur quod convenientius sit omnes eas dicere esse innascibiles, quam aliquam nascibilem.

ULTERIUS quaeritur, Utrum secundum ordinem naturae duo possint esse in divinis qui ab alio, ita quod neuter eorum sit ab altero ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Hoc dicunt Graeci de Filio et de Spiritu sancto, quod scilicet uterque procedit a Patre, et neuter ab alio. Et dicit Magister in Sententiis, quod « Graeci integre sapiunt et fidem Catholicam tenent. » Ergo potest dici secundum ordinem naturae.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Ea quæ sunt in creaturis, exemplata sunt ab his quæ in divinis sunt. Et hoc probat dictum Anselmi, qui dicit, quod « processio personarum præcedit ut causa et exemplar processionis creaturarum. » In humanis autem sic est, quod ab uno procedunt plures, quorum nullus procedit ab alio, non violato ordine naturae. Ergo videtur, quod in divinis similiter possit esse.

Quæst. 2. Adhuc quæritur, Quare dicat Hilarius, quod destructo ordine ad unum innascibilem, per unum innasciibilem non potest reduci universitas creatorum ad unum omnium principium?

Hoc enim non videtur esse verum: quia

  1. Sicut est reducere per unum, ita est reducere per duos, dummodo illi duo sint ab uno. Omnis enim numerus, ut in II Arithmeticae probatur, ad unitatem reducitur per binarium : et ita potest fieri reductio ad unum per duo.

  2. Adhuc, In libro Fontis vitae dicitur, quod « post monadem est dias sive binarius. » Si ergo quæ in creaturis sunt, exemplata sunt ab his quæ sunt in divinis, videtur quod secundum ordinem naturae post unum primum innasciibilem debeant esse duo, quorum neuter est a reliquo.

Sed contra.

In contrarium hujus est, quod

  1. Si quis ponat duos innasciibles, illi non differunt proprietate : nec possunt differre essentia, quia essentia divina indivisibilis est : ergo nec essentia, nec proprietate differunt. Sed dicit Aristoteles in septimo Topicorum, quod « idem est a quo non differt differentia. » Duo ergo innasciibles unus et idem sunt.

  2. Si quis dicat, quod possunt esse duo innasciibles : unus qui non ab alio a quo nullus, alius qui non ab alio a quo aliquis. Hoc nihil est : personæ enim divinae in omnibus idem sunt, in quibus non distinguit eas oppositionis relatio, ut dicunt Anselmus et Boetius. Duo autem innasciibles non opponuntur ad invicem relative per hoc quod ab uno nullus, et

ab alio aliquis. Ergo per hoc non distinguuntur ab invicem, et sic remanent unus et idem sicut prius.

  1. Si quis dicat, quod Spiritus sanctus per hoc quod ab ipso nullus est, distinguitur a Patre et Filio, derisorium est : fundatur enim super positionem falsi : non enim per hoc distinguitur Spiritusanctus a Patre et Filio, sed potius per oppositum relationis quo ipse est a Patre et Filio : sed per hoc quod ab ipso nullus, terminus est in ordine naturae : quin stat in ipso divinitatis emanatio.

Objicitur etiam contra alteram partem quaestionis, qua dicitur duos possi esse qui ab alio, quorum neuter sit ab altero.

  1. Illi enim cum essentiam ab uno accipiant, in essentia differre non possunt, eo quod eamdem accipiunt essentiam rei : nec proprietate opponuntur, sed potius conveniunt : ergo et proprietate et essentia unus et idem sunt, et non plures.

  2. Adhuc, Richardus convenientias ponit ad hoc, quia scilicet inter eos quorum neuter ab altero est, non potest esse summa germanitas : summa enim germanitas ex prima et summa est connexione : haec autem est ex hoc, quod unus accipit ex altero, et alter dat divinam naturam : et hoc esse non potest inter eos quorum neuter est ab altero : et inter quos non est summa germanitas, non potest esse summa dilectio, et per consequens summa felicitas. Et tales convenientias plures ponit Richardus in libro de Trinitate. Sed rationes vere probantes propositum, sunt quae inductae sunt, et extrahuntur ex verbis Anselmi et Boctii.

Ulterius posset quæri de ordine naturæ qui est inter generationem Filii, et processionem Spiritus sancti : sed quia satis patet per ea quæ dicta sunt de generatione Filii, et processione Spiritus sancti, ideo dimittitur.

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Ad primam partem quaestiobri dicendum est, quod supposito ordine naturae, impossibile est dicere duos vel plures esse innascibiles. Si enim dicatur, requitur duos deos esse, vel plures. Cuju causa est, quod omnis unitas naturae in pluribus nulla potest esse causa, nec intelligi, nisi emanatio naturae ab uno principio emanationis illius. Et si natura in illo divisibilis est, fit una natura in pluribus ratione, et non re. Si autem indivisibilis est omnino, fit una natura in pluribus re et ratione. Si autem duo innascibiles sint, a neutro emanat natura in alterum, nec ab uno aliquo in ambos. Quaecumque autem sic duo sunt, quod neuter eorum refertur ad alterum secundum naturae communicationem, nec ambo ad aliquod tertium, penitus sunt diversa secundum naturam. Si ergo duo innascibiles ponantur, erunt duo dii diversi, sicut dicit Hilarius. Et quod iste sit intellectus Hilarii, accipitur ex verbis suis ibi positis sic : « Duo innascibiles esse non possunt : cum idcirco Deus unus sit, cum Pater Deus sit, et Filius Dei Deus sit, quia innascibilitas sola penes unum sit. Filius autem idcirco Deus, quia ex innascibili essentia natus existat, hoc est, ex innascibili Patre qui est essentia, in eadem essentia per nativitatem existat. »

esse potest, sicut Pater et Filius unum sunt in spirando. Sed innascibilitas non potest esse in duobus secundum aliquam communionem quam duo vel plures possint habere ad invicem : et ideo etiam haec proprietas consistit in negatione : et etiam quando convenit Patri, non convenit ei ut proprietas personalis, quae sola facit modum existendi singularem sub una natura communi, sed convenit ei ut proprietas personae, quae secundum rationem intelligendi consequens est ad hoc esse personale quod est primi patris in quantum primus est : et ideo innascibilitas esse personale non confert, quia non confert modum existendi singularem in esse personali.

Ad aliud dicendum, quod innascibilem esse in una persona dignitatis est, in pluribus confusionis et indignitatis : confusionis, quia aufert naturae ordinem : indignitatis, quia dividit et particulat naturam ut non in quolibet sit secundum totum esse et posse.

Ad aliud dicendum, quod haec objectio supponit falsum : quia plures innascibiles esse, scindit unitatem : aliquem autem esse nascibilem ab alio, ponit unitatem, dum eamdem et totam naturam secundum esse et posse natus accipit a generante.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ratio illa procedit.

Ad aliud dicendum, quod ratio hujus jam patuit per expositionem verborum Hilarii positam.

Et quod dicitur, quod innascibilem esse, modus est existendi singularis. Dicrandum, quod hoc verum est : sed in duobus vel pluribus esse non potest, propter rationem in principio solutionis dictam : quia scilicet una natura re et ratione indivisibilis, in pluribus esse non potest, nisi illi secundum originem referantur ad unum, propter causam quae dicta est.

Ad aliud dicendum, quod una proprietas in duobus in quantum unum sunt,

Ad m quod ulterius quaeritur, Si sciliAdqucst, 1. cet duo possint esse qui ab alio, quorum neuter ab altero ?

Dicendum, quod subtiliter intuendo non possunt esse. Et de hoc de processione Spiritus sancti in quaestione contra Graecos satis dictum est.

Ad id quod objicitur, quod in creaturis sic est, dicendum quod ea quae sunt in creaturis, perfecte imitari non possunt ea quae sunt in divinis. Creaturae enim dividuntur secundum esse, licet procedant ab uno, et dividuntur secundum proprietates et differentias absolutas tam essentiales, quae sunt magis propriae, quam proprias, quam etiam communes. In divinis autem nulla divisio potest esse se-

<--- Page Split --->

cundum esse substantiale, nec secundum differentias magis proprias, proprias, et communes : sed est ibi distinctio tantum secundum oppositionem relationis originis. Et ideo inter quascumque personas non distinguit oppositio talis relationis, illae propter indifferentiam simplicitatis summae remanent una et eadem, unus et idem.

Ad quest. 2. Ad aliud dicendum est, quod causa dicti Hilarii est, quod omne quod reducitur ad unum principium multorum et diversorum, per idem reducitur in ipsum quod exit ab ipso. Omnia autem quae sunt a Deo existentia per creationem, ab ipso exeunt per Verbum genitum ab eo. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Per illud ergo verbum unum et idem reducuntur. Superius autem probatum est in quaestione de verbo, quod in divinis notionaliter dictum non potest esse nisi unum verbum. Qui ergo duo nota verba ponit, destruit reductionem ad unum. Et quod hic sit sensus verborum Hilarii, patet. Sicut enim dicit ibidem, caput omnium, hoc est, principium per quod facta sunt omnia, Filius est : sed caput Filii Deus est, Pater scilicet : et ad unum, scilicet Patrem, omnia hoc gradu et hac confessione referuntur : cum ab eo, scilicet Filio, sumant universa principium, cujus scilicet Filii, ipse scilicet Pater principium sit.

Ad 1. Ad id quod objicitur de arithmetica, dicendum quod omnis multitudo reducitur ad unum per divisionem multitudinis, sicut Gilbertus ibidem ostendit in commento : et ideo non reducitur ad binarium ut ibi stet, sed ut ulterius per divisionem reducatur ad unum, quod est binarii principium. In divinis autem non potest esse talis multitudinis principium, quod aggregatione suiipsius faciat multitudinem : quia primum principium creaturarum principium est sicut intellectus practicus : et intellectus practicus non est principium, nisi per verbum practi-

cum intra se conceptum et ex se formatum : et illud est impossibile dividi secundum comparationem quam habet ad intellectum, licet plurificetur in ratione ideali secundum comparationem quam habet ad ea quae fiunt per ipsum. Quando autem fit reductio in primum principium per verbum, non fit reductio, nisi secundum hoc quod comparatur ad primum : et ideo non fit reductio per ipsum, nisi secundum quod unum est, et non secundum quod plura.

Ad aliud dicendum, quod post monadem est dias in discretis. In principiis autem primis falsum est. In illis enim est, quod ab uno primo non est nisi unum, ut dicunt Philosophi omnes recte philosophantes, et ab uno et secundo in ordine. principiorum tertium est. Et hujus exemplar est, quod a Patre Filius, et a Patre et Filio Spiritus sanctus.

TRIA QUÆ ADDUCUNTUR IN CONTRARIUM, PROCEDUNT.

Ad id quod objicitur contra alteram partem quaestionis, omnino verum est et concedendum.

MEMBRISECUNDI

ARTICULUS III.

Utrum non intellecto ordine in divinis, adhuc possibile sit distinctionem personarum esse in divinis ?

Tertio quaeritur, An non intellecto ordine in divinis, adhuc possibile sit distinctionem esse in personis divinis ?

Et videtur, quod sic.

  1. Sicut enim est in imagine, sic videtur in prototypo, sicut dicit Damascenus. In imagine autem est ordo naturae : est enim mens generans notitiam sui,

<--- Page Split --->

nolitia genita, amor ab utroque procedens. Est igitur ibi ordo naturae : et tamen non est ibi personalis distinctio. Videtur ergo, quod similiter sit in prototypo, quod licet ibi sit ordo naturae, non tamen distinctio personarum.

  1. Videtur etiam e converso, quod scilicet distinctio personarum possit esse abque ordine naturae. Distinctio enim personarum de intellectu suo non dicit nisi singularis existentiae modum, ut dicit Richardus. Singularis autem existentiae modus in multis est in quibus non est ordo naturae. In omnibus enim est quae singulariter existunt in rationali natura, sive habeant ordinem ad unum, sive non. In divinis ergo similiter potest esse, vel ad minus intelligi.

  2. Ulterius, Videtur confusus esse ordo, sicut patet in imagine. Dicit enim Augustinus in libro IX de Trinitate, quod « amorem rei cognitae praecedit voluntas rei cognoscendae 1. » Amor autem rei cognitae respondet Spiritui sancto : voluntas autem cognoscendi etiam est amor ad cognoscendum, quod attenditur quis ad inquirendum, ut dicit Augustinus.

Quæratur ergo, Cui respondeat ille amor? Videtur, quod non Spiritui sancto : ille enim præcedit generationem cognitionis. Amor autem rei cognitae, qui appropriatur Spiritui sancto, est amor procedens ex cognitione jam genita sive nata, sicut et Spiritus sanctus procedit a Filio. Videtur ergo, quod ante generationem Filii secundum ordinem naturae processus sit cujusdam amoris, qui non procedit nisi a Patre generante sive a mente, cujus processus tamen non sit secundum rationem intelligendi in similitudine speciei et natura cum generante, nec sit secundum naturae communicationem, sed secundum voluntatis communicationem, non potest referri ad generationem Filii, quia ante generationem Filii est : nec potest referri ad Pa-

trem, quia Pater non procedit ab aliquo : amor autem procedit a mente sive generante : nec potest referri ad Spiritum sanctum, ut jam habitum est : oportet ergo, quod vel quaternitas sit in Trinitate, vel sit consensus ordo naturae, ut scilicet processio Spiritus sancti secundum ordinem naturae et præcedat generationem Filii, et sequatur.

ULTERIUS quæritur, Utrum secundum Ordem naturae possit dici Pater prima in Trinitate persona, et Filius secunda, et Spiritus sanctus tertia ?

Et videtur, quod non.

  1. Dicit enim Priscianus, quod ista nomina, primum, secundum, tertium, nomina ordinalia sunt. Ordo autem in divinis, ut dicit Augustinus, non est quo alter sit prior altero, sed quo alter sit tantum ex altero propter ordinem : ergo ordine naturae non potest dici una persona prima, vel secunda, vel tertia.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Primum et simpliciter principium convertuntur in omnibus: et principiatum esse ab uno, præcedit et antecedit ad secundum esse : et secundum esse, infertur ex principiatum esse ab uno : et similiter ex principiatum esse ab uno et uno, sequitur de necessitate tertium esse, ut probant Avicena et Algazel in metaphysicis suis. Et Aristoteles etiam hoc dicit in epistola quadam de principio universi esse. Cum ergo Pater sit principium non de principio secundum ordinem naturae, Filius principium de uno principio, Spiritus sanctus de utroque principio, uno scilicet et alio, videtur de necessitate sequi, quod Pater in ordine naturae sit prima persona, Filius perona secunda, Spiritus sanctus persona tertia.

  2. Adhuc, Hunc ordinem in glorificando personas tota tenet Ecclesia. Beatus enim Hieronymus qui fecit, « Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, » et Damasus Papa qui confirmavit, et Psal-

<--- Page Split --->

Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum Pater dicatur prima persona, Filius secunda, et Spiritus sanctus tertia ?

Dicendum, quod absolute et sine determinatione non debet dici, sed cum hac determinatione, prima secundum ordinem naturae, secunda secundum ordinem naturae, tertia secundum ordinem naturae : quia tunc hoc ipsum quod dico, naturae, tollit et privat prius et posterius, quod poneret ordo si non apponeretur naturae. Natura enim ponit aequalitatem : quae enim unam habent naturam, in natura illa, et in omnibus consequentibus illam naturam, aequalia sunt, et secundum aeque et coaequaeve habent eam : et non unum primo, et alterum secundo : quia hoc dicit gradum potestatis : ista autem secundum eamdem potestatem habent eam. Dicit enim Priscianus in majori volumine, in tractatu de conjunctione, quod « ordo pars potestatis est. »

Unde quae gradum differentem habent in ordine, habent etiam differentem gradum in potestate : quod in Trinitate esse non potest.

Ad 10 quod dicitur de Algazele, AviAdobject.1. cenna et Aristotele, dicendum quod loquuntur de his quae procedunt ab uno in diversitate essentiae : inter quae est ordo simpliciter, et non ordo naturae tantum.

Ad RATIONEM autem quae inducitur, diAdobject.2. cendum, quod ex illa ratione non probatur, quod aliqua persona sit prima in ordine simpliciter, vel secunda, vel tertia, sed quod aliqua sit prima in ordine naturae. Et hoc attendentes Sancti, hoc modo docuerunt nos glorificare Trinitattem.

Ad ALIUD dicendum, quod ex illa raAdobject.3. tione non probatur amplius, quam quod dictum est, scilicet quod Pater primus sit ordine naturae, et Filius secundus, et Spiritus sanctus tertius, sive terminus.

QUÆSTIO XLII.

De numero qui est in divinis personis.

Deinde quaeritur de numero qui est in divinis personis.

Et quaeruntur tria.

Quorum primum est, An numerus sit in divinis personis ?

Secundum, Quis aut qualis numerus sit in divinis personis ?

Tertium, Quantus numerus sit in divinis personis ?

MEMBRUM I.

Utrum numerus sit in divinis personis'?

PRIMO ergo quaeritur, An numerus sit in divinis personis ? Et videtur, quod non.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXIV, Art. 1. Tom. XXV hujusce

novæ editionis nostræ.

<--- Page Split --->

  1. Boetius in libro de Trinitate : « Unum vere, in quo nullus numerus. » Cum ergo Deus verissime sit unum, nullus numerus potest esse in ipso.

  2. Adhuc, Ambrosius, in libro I de Trinitate : « In Deo numquam totalitatem ponimus : quia nec numerus, nec quantitas ibi est 1. »

  3. Adhuc, Cum numerus nutus memeris sit, hoc est, divisionis, ubi divisio non est, ibi numerus non est. In Deo autem nulla potest esse divisio. Ergo nullus numerus.

  4. Adhuc, Unum numero, est unum subjecto et substantia, quamvis multas habeat proprietates et accidentia : talis enim multitudo non præjudicat uni numero, nec facit multa numero. Quod ergo non est divisum per substantiam subjecti, non habet numerum, nec in ipso est numerus. In Deo autem per substantiam nihil divisum est. Videtur ergo, quod ibi nullus numerus sit, licet ibi sint proprietates diversæ.

  5. Adhuc, Numerus (ut dicunt Pythagoras et Boetius) est acervus ex unitatibus profusus. Ubi ergo non est profusus acervus, non est numerus, a destructione consequentis. Sed cum dicimus, Pater est unus, Filius est unus, Spiritus sanctus est unus, intelligentes, unus Deus Pater, unus Deus Filius, unus Deus Spiritus sanctus, nullus profunditur acervus : quia hi tres sunt unus Deus, non tres dii. Ergo ex unitatibus quæ sunt in divinis, nullus profunditur numerus : ergo numerus non est in divinis.

  6. Adhuc, Aristoteles dicit in I Physicorum, quod unum est indivisum in se, et divisum ab aliis, et hoc vere unum est : et intelligitur, quod sic essentialiter divisum sit ab aliis. Tale autem unum nullum est in divinis : quia nec sic unus Pater est, nec Filius unus, nec Spiritus sanctus unus. Et ubicumque non est

vere unum, ibi non est vere acervus « unitatibus profusus, qui est numerus. Ergo in divinis non est vere numerus.

Adhuc, Per se ens cum per se ente facit numerum : Socrates enim et Socratumusicus sunt unum, non duo. Relatioautem in divinis est minus quam in alio ens. Ergo multo minus facit numerum, quam accidens. Cum ergo istud non faciat, nec istud faciet, per locum a majori.

  1. Adhuc, Licet differentia, ut dicit Damascenus, sit causa numeri : tamen hoc non habet nisi differentia divisiva, et in quantum dividit. Differentia enim communis qua Socrates stans differt a se sedente, non dividit, ideo in numerum non ponit. Cum ergo per relativa nihil differat substantialiter, per relativa nihil simpliciter ponitur in numerum. Dicit autem Boetius in libro de Trinitate, quod sola relatio multiplicat Trinitatem. Cum ergo relatio non dividat simpliciter secundum essentiam, relatio hoc quod distinguit, non ponit in numerum, et sic numerus non est simpliciter in divinis.

In contrarium hujus est :

  1. Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, quod Deus est principium et causa et ordo et numerus : propter quod est unitas et supertrinitas.

  2. Adhuc, Ex prædictis constat, quod in divinis est substantia communicabilis, et incommunicabilis substantia. In inferioribus autem ubi sunt duæ substantiæ respondentes istis, verus numerus sequitur substantias incommunicabiles : et istum impedire non potest substantia communicabilis : Socrates enim et Plato et Cicero vere sunt tres : et huic numero non obstat, quod participatione speciei sint unus homo. Cum ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personæ, unitas substantiæ communis non potest obstare, quin in eis sit verus numerus.

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Dicendum, quod in Trinitate sive in divinis simpliciter non est numerus sicut in creaturis. Et hujus causa est : quia dicit Aristoteles in IV Physicorum, quod numerum cognoscimus divisione continui, sive divisione communis, quod quasi continuum unit divisa. Omne enim quod in numerum ponit, sub aliquo communi quod secundum se divisum est in numeratis, in numerum ponitur, ut Socrates et Plato duo homines sunt, homo et asinus duo animalia, homo et lapis duae substantiae, substantia et accidens duo entia. Cum enim dicat Damascenus, quod « differentia est causa numeri, » intelligitur hoc de differentia simpliciter, hoc est, de differentia substantiali, quae dividit esse substantiale : differentia enim accidentalis quia non recedit a substantiali uno, non ponit in numerum : Socrates enim et Socrates musicus substantialiter unum est, et non faciunt simpliciter numerum. Unde cum in divinis substantia uniens personas in personis numeratis non dividatur, Pater enim et Filius non sunt duo dii, sed unus, non potest in divinis simpliciter esse numerus, sed numerus quidam, scilicet numerus personarum, quae penes quoddam numerantur, et non simpliciter, penes scilicet incommunicabilem proprietatem, qua quælibet persona totam possidet substantiam, et habet indivisam : talis enim proprietas per hoc quod relatio est, et oppositionem relationis habet, nihil intrinsecorum dividit, quia ad nihil intrinsecorum habet oppositionem. Quod patet : si enim aliquis idem sit pater unius et filius alterius, quamvis habeat oppositas relationes, in seipso non dividitur, sed ipse unus et idem manens est pater et filius, sed dividitur ab extrinsecis duobus, ad quos per duas relationes habet oppositionem, per paternitatem enim dividitur a suo filio, per filiationem autem a suo patre. Per quod patet, quod Pater non distin-

guitur nisi a Filio, et non a substantia divina, et Spiritus sanctus ab utroque. Numerus autem qui simpliciter numerus est, intrinseca dividit et communia substantialiter, ut Socrates et Plato sunt duo homines : et ideo in divinis non potest esse numerus simpliciter, sed numerus quidam : qui eo modo quo distinguit, in numerum ponit : non distinguit autem nisi in oppositione ad alium : non ergo in numerum ponit nisi ad alium. Unde Pater et Filius non sunt duo, nisi in quantum Pater opponitur Filio, et Filius Patri : in omnibus autem aliis unum sunt.

PER HEC QUÆ dicta sunt, patet solutio ad primam partem quæstionis. Illa enim non probat, nisi quod simpliciter numerus sicut est in creaturis, non est in divinis : et non prohibet, quin numerus quidam qui ex oppositione relationis est ad extra, sit in divinis, sicut jam dictum est.

Ad m quod objicitur in contrarium, Ad object.1. dicendum quod Dionysius non loquitur de numero personarum, sed de numero tali qui Deus est, omnia, sicut dicitur, Sapient. xi, 21, disponens in numero, pondere, et mensura 1. Ubi dicit Augustinus, quod disponit in seipso, qui est numerus absque numero et numerus numerans effective. Sicut etiam Boetius in prologo Arithmeticae dicit, quod « Deus omnia in numero creavit. » Et sicut Plato numerum principium entis esse dixit.

Ad ALIUD dicendum, quod in inferioriAd object. 2. bus dividentia sequitur numerus propter hoc, quod commune secundum esse dividitur in ipsis, hoc est, commune quod est substantiale ipsis et uniens ea. Et hoc non est in divinis : dividentia enim in divinis sive distinguentia non dividunt communem substantiam, sed determinant et distinguunt ab alio tantum : et ideo non sequitur ea numerus simpliciter, sed numerus quidam, ut dictum est.

<--- Page Split --->

MEMBRUM II.

Quis vel qualis numerus sit in divinis personis ?

SECUNDO quaeritur, Quis vel qualis numerus sit in divinis personis ?

Et quaeritur, Quis numerus numerans ?

  1. Videtur autem per Augustinum, quod relatio est numerus numerans in divinis. Dicit enim : «In relatione personarum numerus cernitur, in divinitate naturae quid unum sit, apprehenditur. »

  2. Adhuc, Hoc videtur per rationem : Sicut enim in re divisione contiunii numeramus, et quoties unum nutum ad divisionem facimus, tantum numerum esse dicimus : sic videtur secundum analogiam esse in divinis. In his enim distinguens per modum dividentis est. Unde quoties nutum ad distinguens in esse personali facimus, tantum numerum personarum esse dicimus. Oppositione autem relationis nutum facimus ad distinctionem in esse personali. Ergo oppositione relationis numeramus : et sic videtur numerans esse proprietas personalis sive relatio.

  3. Adhuc, In divinis personis, sicut in praehabito membro quaestionis probatum est, non potest esse numerus per distinguens ad intus, sed per id quod ponit oppositionem ad extra. Nihil autem ponit talem oppositionem nisi personalis proprietas, sive relatio. Ergo nihil ponit numerum in divinis, nisi personalis proprietas per oppositionem quam habet ad correlativum.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, 1. Quod dicit Boetius in libro de Trinitate, quod « relatio nihil addit ad esse relativi. » In omni autem numero quo numeramus, unum addit alteri. Ergo re-

latio non potest esse numerus quo numeramus in divinis.

  1. Adhuc, Ex cujus unitatibus a^grrgatio non provenit, non ponit in nuurum : ex unitatibus relationum nulla congesta provenit pluralitas vel a^grrgatio : ergo relationibus non numeranuiin divinis. Prima pars patet per se, et per numeri definitionem. Secunda probatur in exemplo. Punctum enim prhoc quod principium est a quo fluit linea, et per hoc quod est finis ad quem linea terminatur, et per hoc quod est medium in quo copulantur duae lineae, nullam congestam facit aggregationem vel pluralitatem, sed remanet unum et idem. Si autem relatio hoc haberet per se, quod numerum poneret, tunc ubique haberet : et si ubique non habet, nusquam habet : relatione ergo numerus fieri non potest in divinis.

ULTERIUS ex hoc videtur, quod non numerus realis, sed rationis solum sit in divinis.

  1. Dicit enim Joannes Damascenus, quod « in creaturis commune consideratur ratione, hypostases autem re. » In divinis autem e converso est, quod in divinis commune consideratur re, hypostases autem ratione. Sed quo considerantur differre hypostases, eo numerantur et in numerum ponuntur : ratione considerantur differre : ergo ratione in numerum ponuntur.

  2. Adhuc, Punctum per hoc quod est principium, medium, et finis, non differt re, sed ratione tantum : ergo relatio differentiam non facit nisi rationis, et non rei. Et sic a simili, in divinis inter Patrem et Filium et Spiritum sanctum non erit differentia nisi rationis tantum : et per consequens nec numerus nisi rationis : quia differentia est causa numeri, ut dicit Damascenus.

  3. Adhuc, Cum dico, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, non constituo numerum realem : quia hi tres sunt una res, quae est Deus :

<--- Page Split --->

sicut enim Pater est Deus, ita paternitas est Deus : et sicut Filius Deus, ita filiatio Deus : et sicut Spiritus sanctus Deus, ita spiratio Deus : nihil enim hic est actum in aliquam pluralitatem ex repetitione istorum. Videtur ergo, quod repetitio istorum non faciat nisi pluralitatem rationis, et non rei alicujus.

  1. Adhuc, Si aliquis dicat, quod propter ordinem naturae in relatione originis est ibi numerus rei, et non rationis tantum. Videtur hoc non esse verum. In imagine enim similitudinis quae est in anima, ordo naturae est secundum relationem originis, qua ex mente est intellectus, et ex mente sive memoria voluntas : et tamen haec non differunt re, nec re numerantur, sed ratione tantum : haec enim, ut dicit Augustinus in libro X de Trinitate1, sunt una anima, una vita, una substantia, et non differunt nisi ratione.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Sthocconcedatur , videbiturhaeresisSabellianaincidere : quiasecundumhocpersonaenondifferuntnisiratione , etnonre , sedsolumsecundumintellectumnostrum : ethocdixitSabellius .

ctum numeratur in Trinitate : .ergo relinquitur, quod sola relatio numeratur.

Incontrariumhujusest , quodnonSedcontra . intellectis relationibus, adhuc sunt tres hypostases habentes divinitatem : et si tres sunt, cadunt in numerum : et sic hypostases numerantur. Hoc probatur per Augustinum in libro VII de Trinitate, ubi dicit, quod « omne relativum est etiam aliud quam relativum : est enim hypostasis in qua est relatio. »

Solutto . Adquæstionemdicendumest , quodprocertosicutprobatumest , hocmodoquoindivinisestnumerusaliquis , itaestibinumerusnumerans , etnumerusnumeratus . Etnumerusnumerans , estproprietaspersonalisperoppo - sitionemrelationisdistinguensinessepersonali , etnoninessesimpliciter , secundumquodAugustinusinlibroVdeTrinitate , dicit , q u o d « aliudestessePatrem , etaliudestesseFilium : quamvisidemneutraliter , nonmasculinedictum , sitPatremesse , etFiliumesse 2 . » Undesicutinrebuscrea - t i s , inquibussimpliciternumerusest , numerusnumeransrelatusadremestidquoddistinguitinessecommuni , etfacitunumesseindivisuminse , etdivisumabalio , perhocquodterminatipsuminse , etdeterminatabaliis : ettaleunumadditumunifacitnumeruminesseinquoponitdistinctionem , etnoninesseinquonullamponitdistinctionem , utunumquodestSocrates , etunumquodestPlato , suntduoinessehominis : quiahocdistinguiturinSocrateetPlatone : etideosuntduohomines , nonunusho - m o : itaindivinispermodumquoestibinumerus , numerusnumeransestidquoddistinguitinessepersonali , etfacitunumterminatuminse , etabaliode - terminatuminessepersonaliinquantumpersonaleest : etunumetunumfacitduaspersonas , etunumetunumet

Ulteriusquæritur , Quissitnumerusnumeratus , utrumrelatio , velhyposta - s i s ?

Et videtur, quod relatio : quia

  1. Dicit Boetius in libro de Trinitate, quod « sola relatio multiplicat Trinitattem : » non autem multiplicat, nisi per hoc quod multiplex est : multiplex autem est, quod numeratur in omni numero, cum omnis numerus multitudo quadam sit aggregata per unum.

  2. Adhuc, Quidquid absolutum est in Trinitate, ut dicit Augustinus, de qualibet persona dicitur sigillatim et in singulari, et de omnibus simul in singulari. Ergo nihil absolute dictum agitur in pluralitatem, ex hoc quod sigillatim dicitur de singulis : nihil ergo absolute di-

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum, quod ex ordine naturae numerus est in divinis, in quantum natura principium pullulationis est et emanationis substantialis unius ab alio : eo quod in divinis nihil est per accidens, ut dicit Augustinus, et nihil àvàpóstàtov, ut dicit Damascenus, sed unusquisque est secundum incommunicabilis existentiae modum in hypostasi perfectus. In anima autem non est sic. Substantiali enim emanatione non emanat mens de anima, nec intelligentia de mente, nec voluntas de utroque, sed ut potentiae naturales : et in talibus est ordo naturae secundum quid, et non simpliciter : propter quod personas efficere non potest, sed differentiam potentiarum in una persona quae est homo, et in una substantia quae est anima et vita vel essentia. In divinis autem ordo naturae est secundum perfectissimam rationem naturae, quae perfectissime principium est pullulandi et emanandi, quo alter procedit ex altero : et ideo in divinis constituit perfectissime rem naturae et hypostasisim, quae cum incommunicabili proprietate naturam possideat, perfectissime habet nomen persona et veritatem.

Ad 10 quod in contrarium objicitur, jam solutum est. Sabellius enim dixit personas differre ratione quae est actus ratiocinantis tantum, et non quae est res de qua est ratio.

4 pwr.t. 2. Ad 10 quod ulterius quaeritur, Quid numeretur in divinis ?

Dicendum, quod hypostasis in esse personali in quantum personale est et incommunicabile est : hoc enim est esse Patri per hoc quod Pater est, et esse Filii per hoc quod Filius est, et esse Spiritus Sancti per hoc quod Spiritus sanctus est.

Ad dictum Boetii dicendum, quod hoc non ostendit, nisi quod illa relatio effective multiplicet Trinitatem ut numerus numerans, et non ut numerus numeratus. Et quod dicitur, quod non multiplicat nisi in quantum est multiplex, fal-

sum est : nullum enim multiplex multiplici numeratur, sed numeratur uno, quod congregatione agitur in multitudinem. Et sic est in divinis, quod relatio in diversitate oppositorum, quae fundatur super diversum modum originis, multiplicat Trinitatem. Sic enim Pater est una persona, et Pater cum suo opposito correlativo duae persona, et Pater et Filius per hoc quod sunt unum principium spirationis, cum suo opposito correlativo sunt tres persona.

Ad dictum Augustini dicendum est, quod esse personale et persona non est simpliciter absolutum, sicut patebit in sequentibus : sed intelligitur distinctum incommunicabili proprietate, quae rationem incommunicabilitatis non habet nisi ex oppositione relationis originis. Quia, sicut dicit Richardus in libro de Trinitate, nec natura permittit, nec intellectus admittit, ut idem sit masculine ille qui est ab alio, cum eo a quo est.

Ad 10 quod in contrarium objicitur, dicendum est, quod licet verum sit quod concluditur, tamen id quod proponitur, caute intelligendum est. Non enim aliud est hypostasis et relatio re, sed modo significandi, ut saepius dictum est : et si relationes non essent in divinis quae sunt incommunicabiles proprietates, non esset ponere diversas emanationes et singulares modos existendi, ad quos secundum modum intelligendi de necessitate concomitantur incommunicabiles proprietates, determinantes eos qui procedunt ab his in quibus procedunt : et si intelligerentur sine his, impossibile esset, quod differrent ab invicem, cum hoc solo differant per incommunicabilem proprietatem.

<--- Page Split --->

MEMBRUM III.

Quantus sit numerus in divinis, utrum scilicet finitus, vel infinitus ? Et, si finitus, in quo numero stat ut in termino 1 ?

Tertio quaeritur, Quantus sit numerus in divinis personis, utrum scilicet finitus ? Et si finitus, in quo numero stat ut in termino ?

Videtur autem, quod infinitus.

  1. Si enim perfectio bonitatis et perfectio charitatis et perfectio virtutis, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, Deum non sinit esse sine germine, sed facit ex ipso pullulare ut divinos flores et ut divina lumina Filium et Spiritum sanctum : tunc quanto plures pullulant, tanto perfectior est virtus, bonitas, et charitas communior. Charitatis autem perfectio est in communitate, ut dicit Augustinus. Privatus enim amor vituperabilis est : communis autem laudabilis. Perfectissima autem charitas et incomparabilis omni charitati, est charitas divina, et est infinita. Ergo non stat nisi ad infinitos quos diligit ut seipsum. Videtur ergo, quod numerus personarum sit infinitus.

  2. Adhuc, Ad hoc videntur facere convenientiae superius adductae de Richardo in tractatu de bono, et tractatu de uno.

  3. Adhuc, Principii primi non est deficere in principiando sive producendo. Pater principium est totius divinitatis. Ergo non deficit in hoc, quin semper producat. Sempiterna autem productio est ad infinitos. Videtur ergo, quod et

Pater producat infinitos filios, et Pater et Filius infinitos spiritus.

  1. Adhuc, Hoc modo in secundo de Generatione et Corruptione probat Aristoteles generationem infinitam et inquietam esse : quia scilicet accessus solis et recessus in circulo declivi sive obliqui inquietus est et infinitus. Videtur ergo a simili cum potentia principiandi in Patre sit infinita, et similiter in Patre et Filio sit infinita, quod productio infinita sit et infinitorum.

  2. Adhuc, Unumquodque potentius est in sibi coessentialibus, quam in his qua sunt diversae essentiae ab ipso. Deus infinitus est in creando quae creata sunt in diversitate essentiae ab ipso. Ergo multo magis infinitus debet esse in producendo personas quae sunt ejusdem essentiae cum ipso.

  3. Si quis ad hoc dicat, sicut dicunt quidam, quod infinitum esse confusionis est, et non ordinis naturae : et ideo personae non possunt esse infinitae : quia confusio in divina non cadit. CONTRA hoc est : quia id quod est de demonstratione potentiae, non est confusionis, sed potius exigentiae naturalis. Dicit autem Aristoteles in primo Cæli et mundi, quod potentia activa non demonstratur perfecte nisi in ultimo et maximo in quo est virtus ejus, et ultra quod nihil potest : sicut et potentia passiva non demonstratur, nisi in ultimo et minimo in quo est virtus passionis ejus, et ex quo ut ex principio infertur omnis passibilitas ejus. Et dat exemplum : quia si aliquid patitur ab uno quod minimum est, statim infertur, quod patitur a duobus, et sic in infinitum. Et si aliquid potentia activa potest in centum quod maximum est, statim infertur, quod potest in nonaginta et in octoginta, et sic in infinitum. Cum ergo potentia principiandi in Deo sit infinita et activa, videtur, quod virtus ejus

<--- Page Split --->

non demonstratur nisi producat infinitos.

In contrariumhujusestquoddisputa - tumestsupraintractatudegenerationePilii , etintractatudeordinenaturæ , ubiostensumest , quodproductioperso - sonarumstatintribus , quorumunusestprincipium , etaltermedium , etter - tiusinrationetermini , inquostatpro - ductiononeximpotentiaquæsitinipso , sedexhocquodinordinenaturæinra - tioneterminiest , exrationeproprietatisquadistinguituraPatreetFilio .

Soluttio . Dicendumest , quodnecsunt , necessepossuntindivinisnisitresper - s o n æ . Inillisenimsufficientiaperfectio - nisest , bonitatis , virtutis , etcharitatis , delectationis , jucunditatis , etamicitiæ . Ethæcomniainpræhabitisostensasunt . Sienimattenditurordonaturæ , perfectiointribusest , inprincipio , medio , etfine . Nonenimsuntnisiduoprincipiacom - municationis , naturascilicet , etvolun - t a s . Sinaturaattenditur , multiplicarinonpotestnisiintres , scilicetineumquipullulatexseipso , etineumquipullulatenalio , etineumquipullulaintantumexaliopassive : siveineumquiproducitnonproductus , etineumquiproducitproductus , etineumquaipro - duciturnonproducens : sivesecundumverbaAugustini , « aquoaliusquinonabalio , aquoaliusquiabalio , etquiabalioaquonullus . »

Si enim dicatur, quod est quartus, qui nec est ab alio, nec ab ipso alius, ille non potest esse in communicatione naturae : in eadem enim natura non est secundum communionem, nisi qui vel dat naturam, vel accipit : non enim habet communionem in natura, nisi accipiens eam ab alio, vel dans eam alii, vel utroque modo. Si autem diceretur, quod essent duo dantes, et non accipientes, illi proprietate non differrent, sive specie : nec materia differrent, quia materia non potest esse in divinis : nec essentia differrent, quia essentia in divinis nec dividi-

tur, nec distinguitur : et sic sequeretur, quod penitus idem essent et una persona. Idem enim est, ut dicit Aristoteles in VII Topicorum, a quo non differt differentia. Penitus eodem modo probatur, quod si essent duo vel plures qui ab alio a quibus alii, quod essent una et eadem persona et proprietate et essentia. Et eodem modo probatur, quod si duo vel plures essent qui ab alio a quibus nulli, quod essent una et eadem persona.

Si autem diceretur, quod essent plures dii in diversitate essentiae, sequeretur, quod non essent in uno et eodem ordine naturae. Et ideo dixit synodus Nicaena, quod si quis dicat duos innascibiles, duos faciens deos, anathema sit. Sic enim dicens, ut dicit Hilarius, destruit ordinem naturae ad unum, et per consequens diversos esse deos ponit.

Similiter perfectio communicationis voluntatis in tribus est, et non in pluribus, scilicet in uno qui diligit eum qui ab ipso est, et in uno qui diligit eum a quo est, et in uno qui est nexus amborum : et si ponantur duo vel plures diligentes eos qui ab ipsis sunt, vel diligentes a quibus sunt, vel qui sunt nexus amborum, probabitur, quod omnes illi idem sunt, sicut prius probatum est, cum nec formalem nec materialem nec essentialem habeant differentiam. Et sic patet, quod utriusque communicationis perfectio in tribus est. Hoc enim patet per verba Augustini : « Omnis enim multitudo quae procedit ab uno principio, per eadem principia reducitur per quae exit ab ipso. Exit autem omne quod exit ab intellectu agente per principium efficiens, per formam qua fit, et per spiritum qui formam invehit ei quod fit. Si autem reducitur, oportet quod spiritu apprehendatur, et spiritu ordinetur. Dico autem spiritu, quem concepit ex primo faciente. Et oportet ut formam qua exivit, sequatur, et sic in principium unde exivit, reducatur. » Sic ergo in tribus omnis factionis et omnis reductionis est sufficientia. Communicationis er-

<--- Page Split --->

go naturae, et communicationis voluntatis, et perfectio factionis, et perfectio reductionis est in tribus. Et superfluum abjicitur a natura et ab arte et ab omnibus. Non ergo possunt esse plures vel pauciores personae quam tres, Pater scilicet formans omnia quae sunt, Filius forma omnium eorum quae formantur, et Spiritus sanctus invehens virtutes et dona formantis et forma, et reductione spiritus reducens forma, quae est Filius quam sequatur, et Pater in quem reducitur.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod infinitus numerus confusionis est et superfluitatis : et ideo esse non potest. Licet enim infinitum potentia sit in quibusdam causatis, tamen actu numquam est, et in ordine causatum nec est, nec esse potest. Quidquid autem in Deo ponitur, sicut in ordine causae ponitur, et non sicut in ordine causati,

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod convenientiae supra adductae non probant, nisi quod solitudo non potest esse in divinis, et quod sufficientia communicationis est in tribus.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod illa ratio procedit ac si Pater principium sit motu et sui divisioue et per vices temporum : et hoc falsum est. Unde ratio illa nihil probat in divinis.

Ad 4. Ad ALIUD patet solutio per idem. Sol enim non est principium generationis et corruptionis, nisi per motus accessus et recessus : quod in sphæra circuli recti fieri non potuit, qui secundum angulos rectos sphærales secaret horizontem : et

ideo oportuit, quod fieret secundum unigulos circuli obliqui, qui horizontem sucat secundum angulos acutos et obtusos. Nihil autem talium est in divinis : sed idem eodem modo se habens, semper facit idem, et ab æterno.

Ad ALIUD dicendum est, quod in hoc infinitas notatur producentis : quia de se producit alium qui infinitus est essentia et potentia sicut ipse, et non in hoc quod infinitos numero producat. Talis enim productio non sine divisione fit : divisio autem non convenit nisi materia et continuo : unde Aristoteles in IV Physicorum dicit, quod infinitum in numero causatur ex infinito et continuo. Talia autem in divinis esse non possunt : quia talis infinitas materialis est et infirmi.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum illorum bene dictum est.

Et ad objectionem dicendum, quod multiplicatio in infinitum, non demonstrat aliquam?potentiam activam vel virtutem ejus : sed cum multitudo in infinitum causetur ex divisione in infinitum, demonstrat infirmitatem et defectum materialis principii : sed actus infinitus in essentia et potentia, sicut Filius et Spiritus sanctus, qui sunt actus nihil potentiae habentes sive imperfectionis, demonstrant infinitam potentiam producentis eos. Et ideo Philosophus dicit in libro de Causis, quod « omnis virtus unita magis est infinita, quam multiplicata. »

In quod adducitur in contrarium, conA d d ceditur.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO XLIII.

De usiosi et de hypostasi.

MEMBRUM I.

De usiosi, qualiter distinguatur in divinis 1 ?

De usiosi autem primo quaerendum

est, Qualiter ipsum et alia tria secum distinguantur in divinis ?

Et ponamus primo distinctionem eorum qui fuerunt ante nos.

Dixit enim Praepositivus, quod « alia est substantia subjecta, et alia est substantia subjecti.» Substantia subjecta est prima substantia, quae est subjectum, quae scilicet primo et principaliter et ma-

<--- Page Split --->

xime dicitur, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis. Substantia subjecti, substantialis proprietas est ejusdem substantiae, hoc est, secundæ substantiæ cui substat prima. Et hæc est triplex, scilicet generalis, specialis, et individualis. Generalis, quæ tantum genus est,qua scilicet Socrates est substantia. Specialis, quae tantum species est, qua Socrates est homo. Individualis, quæ nec genus, nec speciem, sed individuum tantum constituit, ut qua Socrates est Socrates : et hæc ficto nomine dicitur Socracitas. Et pro his dicitur in Græco quatuor esse nomina, scilicet oòsía, quæ generalis substantia est. Et oòsíuosiç, quæ specialis substantia subjecti est. Hpóswov, quæ individualis est substantia. Ypóstxosiç, quæ est substantia subjecta.

Sed quia in divinis nec genus, nec species est, nec individuum proprie : ideo aliis non placuit ista distinctio. Et dixerunt, quod oòsía in Græco sive essentia in Latino, est idem quod prima forma, simpliciter faciens esse, et non esse hoc. Dicit enim Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « omne quod est, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est. » Oòsíuov sive subsistentiam dixerunt esse formam generalem vel specialem, qua id quod est hoc est, ut animalitate animal est, et humanitate homo est. Et hi dixerunt, quod oòsíuosiç sive subsistentia dicitur esse id quod est, sive subjectum, prout sua substantiali vel speciali forma est quid non indigens accidentibus ut sit : et quia subjectum dicit, ideo translatum est quandoque ad significandum personas, sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres subsistentiæ, id est, tres vere subsistentes personæ, nullo alio indigentes ad hoc quod sint. Usia vero quia subjectum non dicit, nec quod est, non translata est ad significandam personam, sed simpliciter naturam significat. Unde quamvis Pater sit usia sive essentia, Filius usia sive

essentia, Spiritus sanctus usia sive r«- sentia : tamen hi tres non sunt tres, sed una usia et una essentia. Substatiiam v«- ro dicunt, quod subjectum est, quam Græci ónóstzáv vocant, quod interpreta tur suppositum, eo quod ut res natur» sub communi natura posita est, et sicut dicit Avicenna, est ens in se completum, et alteri occasio existendi in eo : substat enim accidentibus. Et ideo hoc etiam dicunt esse translatum ad supponendum pro personis. Quia sicut substantia qua est subjectum, substat naturae communi, ita persona : et sicut substantia quæ est persona, substat accidenti, ita persona proprietati. Hpóswov autem sive persona proprie dictus est homo larvatus, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod histrionem in comediis et tragediis personas heroum sive heroicas, sive viros sive mulieres, ut Simonem, Cremetem, Hecubam sive Helenam, larvis pictis ad similitudinem facierum illarum personarum et sibi ante faciem circumligatis reprasentabant : et facta earum heroica canebant carmine. Propter quod personam dicebant transumi ad significandum hypostasim discretam proprietate dignitatis alicujus ab aliis hypostasisibus sive individuis. Et ad hoc Boetius inducit rationes duas : unam ex compositione vocabuli, aliam ex accentu. Ex compositione : quia componitur a nóóç quod est ante, et òó quod est facies, quasi ante faciem vel antefacies. Antefacies enim sive anterior laces, larva est. Accentu vero : quia in Græco dicitur nóóswov, in Latino persona, circumflexa penultima : eo quod canentes inter os proprium et os larva brevi vel acuto sono uti non poterant, sed circumflexo.

Contra hanc autem distinctionem mulsed tipliciter objicitur.

  1. Dicit enim Augustnus in libro VII de Trinitate : « Subsistere vel substare dicitur de rebus in quibus est aliquid vel aliqua quæ sunt in subjecto ut acciden-

<--- Page Split --->

sistentias confitemur. Ex hoc accipitur, quod hypostasis et subsistentia idem sunt. Hypostasis autem est substantia. Ergo subsistentia substantia est, et sic subsistentia nomen essentiale est.

  1. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Deus usia est et essentia : ipse enim maxime est a quo omnium esse proficiscitur. Est etiam usiosis, id est, subsistentia : subsistentia enim nullo indigens est. Unde etiam unam dicimus esse usiam vel usiosim, id est, essentiam vel subsistentiam deitatis, sed tres hypostases, id est, tres substantias. » Ex hoc accipitur, quod subsistentia nomen essentiale est, et quod non bene dicitur, quod tres subsistentiae sint in divinis.

Sed contra. In contrarium hujus est quod dicit Richardus in libro de Trinitate : « Subsistentia est incommunicabilis existentia. » Incommunicabilis autem existentia proprietate incommunicabili determinatur. Proprietate incommunicabili non determinatur nisi persona. Subsistentia ergo persona est, et nomen personale.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod distinctio horum nominum quolibet dicto modo satis bene potest fieri. Et ratio istorum quatuor nominum, est acceptio esse divini secundum nostrum intellectum. Natura enim divina, sicut et omnis alia natura communicabilis : aut accipitur in se, hoc est, in sua simplicitate : aut accipitur prout est in habente eam. Et hoc modo intellectus quo rem accipit, significat per dictionem. Regulariter enim verum est, quod hoc quod contingit intelligi, hoc modo quo contingit intelligi, contingit significari. Unde si primo modo intelligatur, Latine significatur nomine essentiae, et Graece nomine ousia. Si autem in habente intelligatur, cum habens determinatum sit, hoc contingit dupliciter : aut enim significatur ut determinatum sub natura communi indifferenti, quam non numerant supposita,

nec numeratur in illis, sed indifferens et indifferenti simplicitate est res in eis una secundum rem : et sic significatur nomine subsistentiae, sive ousia; Graece. Unde Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi dicit, quod « hoc subsistit quod non indiget alio, hoc est, accedente ut sit. » Et hoc est secundum compositionem vocabuli : sistit enim quod in seipso stat proprio termino, et etiam alia sistit ne fluant ulterius. Quod autem fluit ad aliud ut sit, non sistit, ut accidens. Subsistit vero, quod stans sub aliquo, sistit in illo : et hoc proprie subsistens, et modus existentiae sive subsistentia vocatur proprie. Si autem intelligatur esse divinum in habente prout illud distinguibile est et determinabile ex aptitudine suppositi proprietate communiter accepta : tunc significatur Latine nomine substantiae quae est subjectum. Per hoc enim, ut dicit Avicenna, quod est occasio alteri existendi in ipso, translatum in divinam praedicationem, significat ens completum in se, determinabile proprietate : et hoc vocaur substantia Latine, et Graece ousia : quorum neutrum dicit proprietatem aliquam singulariter designatam. Si vero accipiatur ut actu distinctum incommunicabili proprietate : tunc significatur Latine nomine persona, et Graece nomine prosoipo. Et haec est causa quare persona et distinguitur et numeratur in tribus. Actu enim distinguens facit numerum in divinis, ut in praehabitis de numero personarum dictum est. Hypostasis autem sive substantia determinabilis quidem est proprietate, et sic numerabilis : sed quia non est actu determinata, ideo non numeratur secundum Latinos, praecipue prout dicit substantiam subjecti communi proprietate, prout substantia dicitur ens in seipso. non indigens alio ut sit. Et ideo dicitur Pater substantia, Filius substantia, Spiritus sanctus substantia, et hi tres una substantia.

Et si objicitur, quod Graeci dicunt tres substantias sive tres hypostases. Dicen-

<--- Page Split --->

dum, quod Græci accipiunt hypostases pro persona.

Ad id ergo quod objicitur contra distinctionem Præpositivi, dicendum quod Præpositivus noluit, quod genus et species et individuum proprie essent in divinis : scivit enim, quod universale et particulare propter indifferentiam maximæ simplicitatis in divinis esse non posset: Sed quia in universali duo sunt : unum quidem quod est in multis, et hoc quidem nobilitatis est et perfectionis : alterum quod est de multis, et hoc ignobilitatis est, quia per hoc innititur alteri ut subjecto. Et ratione primi dicit generale Præpositivus quod in omnibus est suis suppositis : speciale autem in eo quod specie differt ab alio, sicut Pater specie proprietatis differt a Filio : individuale autem quod est in uno solo : quæ licet re non differant in divinis, differunt tamen modo significandi. Et hæc est intentio Præpositivi.

Ad DISTINCTIONEM secundam dicendum, quod satis conveniens est.

Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod Augustinus accipit proprie subsistere, scilicet quod secundum suppositum sistit aliud ens in seipso ut sit : hoc enim est accidens. Unde accidens potius est esse quam essentia, ut vult Aristoteles in nono primæ philosophiæ. Et hoc modo non est in divinis, sed potius transfertur ad divina, prout determinabile est proprietate cujus esse non sistit : quia proprietas substantia est in divinis, sed habet eam in se sicut determinatum habet determinans : et sic in divinam transfertur prædicationem.

Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur sub, sicut substantia vel suppositum, præpositio sub§non notat inferioritatem ad superius aliquid secundum rem, sed secundum modum significandi tantum, sicut commune rei dicitur supra, et discretum et determinatum dicitur sub : cum tamen re idem sint determinatum et commune. Unde per sub et supra non

notatur nisi diversus modus significandi habens et habitum. Et si objicitur, quod Augustinus dicit quod « Pater et Filius non differunt natura, sed causa et gradu. » Et, libro III contra Maximinum dicit, quod « differunt ordine naturae : nam ubi ordo est, ibi gradus est. » Dicendum, quod nullus gradus est in Trinitate, ut dicit Hieronymus. Dictum autem Augustini intelligitur de gradu secundum scilicet modum intelligendi, et non secundum rem. Inter ea enim quorum unum intelligitur sine alio, et alterum non sine alio, gradus est intelligendi. Et talis gradus in intelligendo est inter Patrem et Filium. Pater enim ut innascibilis sine Filio intelligitur. Filius autem sine Patre intelligi non potest. Causam autem vocat Augustinus auctoritatem Patris ex generatione.

Ad ALIUD dicendum, quod substantia dicitur ut substans in seipsa sive subsistens, nullo indigens ad hoc quod sit. Et hoc modo substantia una est trium personarum. Et hoc modo accipit eam Augustinus, et sic accidens non est substantia, et proprietas non significatur ut substantia. Dicitur etiam a substare proprietati determinanti : et sic trahitur ad standum pro persona : et sic dicuntur tres hypostases, et tres substantiae.

Ad DISTINCTIONEM tertiam dicendum, quod satis subtilis est et bona. Et quod dicunt ens nec distinguibile nec distinctum ex se vel ab alio, significant primum simplex, quod nullo sibi adveniente distinguitur vel determinatur, sicut et ipsum ens non determinatur ab aliquo, ita quod cum ipso in numerum ponatur : sicut et essentia divina nec cum persona, nec cum proprietate numeratur. Persona enim est essentia, et proprietas est essentia, sicut et ens se habet ad ea de quibus prædicatur. Et quod dicunt subsistentiam esse ens ex alio distinguibile, intelligunt substantiam secundam, quæ est in generibus et speciebus, quæ quidem ens distinctum est et determinatum non ex se,

<--- Page Split --->

sed ex alio, quod est differentia constitutiva sive generis sive speciei. Genus enim generalissimum quamvis non habeat differentiam extra se quae sit divisiva superioris alicujus et sui constitutiva, tamen intra se oportet, quod habeat differentiam qua ab aliis generibus determinetur et distinguatur, et ratione hujus dicitur subsistentia, quia non fluit ad aliud ut sit : et per hanc convenientiam quia substat alicui determinanti se, quando transumitur in divinam prædicationem, præpositione notionali [vel actu notionali potest trahi ad standum pro persona, ut cum dicitur, subsistentia de subsistentia, vel subsistentia generans, vel subsistentia genita. Et sic quidem distinguitur, sed in distinctis non numeratur proprie loquendo, sicut Deus de Deo, et Deus generans, et Deus genitus : sic enim dicendo, Deus qui est subsistentia, determinatur quidem præpositione notionali vel actu, non tamen numeratur in distinctis : non enim sunt tres dii, sed solum unus Deus.

Et si invenitur, tres subsistentiae, ab aliquo Sanctorum dictum, resolvenda est locutio, ut abstractum ponatur pro concreto, sicut tres subsistentiae, hoc est, tres subsistentes personae. Tales enim locutiones non sunt extendendae : emphaticæ enim sunt et figurativæ.

Et quod dicunt, substantiam significare ens ex se distinguibile non distinctum, volunt dicere, quod ex se, hoc est, ex seipso distinguibile sit, secundum quod ex se, hoc est, ex propria ratione significat ens distinguibile. Substantia enim secundum suum nomen, subjectum vel suppositum significat, quod apud Aristotelem vocatur prima substantia : et hoc est quod et substat naturae communi, et subjicibile est accidentibus. Unde substat et essentiae et subsistentiae, et ad hoc habet habitudinem, Quae habitudo si consideratur ex parte suppositorum, est plurium habitudo ad unum : et sic accipitur a Graecis qui dicunt tres substantias. Si autem consideratur ex parte naturae cui

substant supposita, et qua habent esse ipsa supposita, et habent ut sint et substantiae sint, tunc non potest numerari : quia hoc non est nisi unum : et hoc considrant Latini, qui ad vitandum haerem in Arii nolunt dicere tres substantias, ne id quo sunt et quo substant in seipsis et subsistunt personae, numerari credatur in personis, sicut numeratur in personiscreatis secundum esse natura communis. Petrus enim et Paulus et Joannes trehomines sunt, non unus homo. Undpropriissime loquuntur Latini et caule.

Quod autem dicunt de pæpænæp æiæpersona, planum est per antedicta. Illud enim significat ens distinctum discretiva proprietate.

Ad id quod objicitur in contrarium, A i 1 dicendum est, quod in divinis nihil realiter est in potentia : quia totum est actus quod ibi est. Sunt tamen quaedam nomina in divinis, quae secundum proprietates nominum secundum modum significandi quoad nostrum intellectum dicunt distinguibile, non distinctum. Dicunt enim suppositum, non cointellecta proprietate distinguente : et sic hypostasis dicit distinguibile, persona autem distinctum.

Ad aliud dicendum est, quod in creaA i 1 tis propter compositionem est universale et particulare secundum rem. Universale ex parte naturae communis, particulare ex parte rei naturae sive suppositi. Et haec in divinis propter omnimodam simplicitatem esse non possunt. Quod vero modus significandi provenit ex habitudine diversa, et non ex re diversa, qua scilicet aliquid se diversimode habet ad naturam communem, et ad proprietatem, et illa habitudo multipliciter variatur : propter hoc pluribus modis oportebat significari hoc in divinis. Et ad hoc significandum accommodata sunt ista quatuor nomina, sicut in praehabitis dictum est. Significatur enim commune ut simplex, vel ut in habente, et in habente vel per aptitudinem quam habet ad commune, vel per habitudinem quam

<--- Page Split --->

habet ad proprietatem secundum solam habitudinem vel secundum actum, qui modi significandi uno nomine vel duobus exprimi non poterant.

  1. Ad aliud dicendum est, quod licet hæc in canone Biblia non inveniantur expresse, tamen eliciuntur ex his quæ expressa sunt in canone : et necessitas importunæ instantiae hæreticorum cogit illa accommodare ad expressionem veritatis. Propter quod non reputantur profane vocum novitates.

  2. Ad id quod objicitur de Boetio in commento super Prædicamenta, dicendum est, quod Boetius ibi aliter hæc nomina accipit. Vocat enim materiam materiale, hoc est, primum genus subjectum formabile differentiis et distinguibile propriis et accidentibus, et hoc vocat ooiatv. Hoc enim in potentia est ad formationem propriorum et differentiarum. Et vocat ooiatvov differentia formarum. Hæc enim est differentia specifica, prout significatur ut universale, et non ut forma totius. 'Irootxat; autem sive substantia propter hoc dicit esse compositum : quia ambas istas habet compositiones, scilicet et primi formalis, et per differentiam formati, et individuantis et accidentis proprii : quæ quia in divinis non sunt nisi secundum modum significandi, ideo sub tali assignatione non poterant transumi ad divina. Et ideo Boetius sub alio modo significandi determinavit de his nominibus in libro de Duabus naturis sub una persona Christi.

Et per hoc patet solutio ad dictum Hieronymi et ad dictum Boetii.

Ad id quod objicitur in contrarium de Richardo, quod ipse accipit subsistentiam secundum quod praepositio sub dicit habitudinem suppositi ad proprietatem. Et sic verum est quod dicit : hoc tamen dicit subsistentia secundum proprietatem nominis : non enim dicit nisi ens in se subsistens nullo alio indigens ut sit. Unde nomen essentiale est, quod tamen ex adjuncto trahitur ad standum pro persona.

MEMBRUM II.

De hypostasi.

SECUNDO, Quæritur de hypostasi. Et quæruntur duo, quid scilicet sit hypostasis, et qualiter se habeat ad proprietatem distinguentem ?

MEMBRISECUNDI

ARTICULUS I.

Quid sit hypostasis secundum definitionem i ?

Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod nomen subsistentiæ et substantiæ nomina sunt essentialia, quæ tamen propter modum significandi possunt trahi ad hoc quod stent pro persona, sicut in præhabitis tractatu de generatione Filii dictum est, quæstione quid generet, et quid generetur.

Ad primum sumatur definitio quæ consuevit poni, hæc scilicet, « Hypostasis est substantia cum proprietate. »

Et videtur hæc definitio inconveniens esse.

  1. Cum enim dicitur, substantia cum proprietate, si utrumque illorum est de intellectu hypostasis, aut ex æquo et se-

<--- Page Split --->

cundum unam rationem, aut non. Si ex æquo : tunc ex duobus intellectibus componitur intellectus hypostasis : et hoc impossibile est. Duo enim ex æquo venientia non faciunt unum. Definitio autem vult dicere unum, ut dicit Aristoteteles in VII primæ philosophiæ. Si non ex æquo, sed proprietas accipiatur in substantia ut substantiam determinans.

  1. Et si hoc : tunc quaeratur, Quid dicat substantia? Aut enim dicit quo est, aut quod est, aut hypostasism, quae est sicut compositum.

Si quo est : tunc sequitur, quod quo esse sive essentia determinatur propritate : et si determinatur, distinguitur : et si distinguitur, ab aliquo distinguitur de quo non prædicatur. Et hoc est valde inconveniens. Ostensum est enim in præhabitis, quod commune quod est essentia, prædicatur tam de personis, quam de proprietatibus essentiali prædicatione.

  1. Si autem dicat quod est, cum in divinis non sit quod est materiale, oportebit quod illud quod est, sit idem quod qui est, et sit absolutum, et sic idem in tribus : et sic quod est cum paternitate acit personam Patris, et cum filiatione facit personam Filii, et cum spiratione personam Spiritus sancti. Idem ergo videtur substare diversis proprietatibus : quod (ut dicit Anselmus) etiam intellectus non admittit : quia sic sequeretur, quod idem masculine qui designatur per qui est, esset Pater, Filius, et Spiritus sanctus.

  2. Si autem dicatur, quod substantia dicat hypostasisn quæ est sicut compositum : tunc sequitur, quod idem ponatur in definitione suiipsius, quod iterum inconveniens est.

Adhuc, Quis est vel qui est Pater, non est qui est Filius, licet quod est Filius. Cum ergo dicitur, Pater est hypostasis, Filius est hypostasis, Spiritus sanctus est hypostasis : si hypostasis dicit qui

est, tunc nomen hypostasis non prædicatur idem in Patre et Filio et Spiritu sancto. Ergo non prædicatur univoce de ipsis hypostatibus. Univoca enim sunt, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis, quorum nomen unum, et ratio substantiae diversa.

ULTERIUS quaeritur de alia definitione quam dat Damascenus, sic : « Hypostasis est substantia cum characteristicis idiomatibus, hoc est, cum distinctivis proprietatibus ». Et ex hoc videtur, quod

  1. Hypostasis dicat essentiam aliquo addito : et sic intellectus hypostasis non est simplex.

  2. Adhuc, In humanis substantia commune est : characteristica autem sive distincta sunt particularia, ut cum dicitur, Paulus est homo, Petrus est homo, commune quod est substantia, designatur per homo : distinctum autem per Petrus et Paulus : et quia distinguens particulat distinctum, est particulare : et nisi distinctum aliquid adderet supra commune, remaneret idem omnino Petrus et Paulus. A simili ergo in divinis cum dicat Damascenus, quod in divinis commune est substantia, particulare vero hypostasis, videtur quod hypostasis aliquid addat supra commune quod est substantia : et sic dicit substantiam aliquo addito.

  3. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Substantia cum substat in particularibus, hypostasis dicitur. » Videtur ergo, quod hypostasis dicat substantiam cum substare : et sic dicit substantiam cum aliquo addito.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. In divinis sicut essentia est una in tribus personis, ita substantia una non multiplicata. Sed si hypostasis dicit substantiam, tunc sequitur, quod dicat eam in rectitudine, sicut homo dicit animal. Unum enim non dicit alterum, nisi actu

<--- Page Split --->

et intellectu sit in ipso secundum primum modum dicendi per se. Et si hoc conceditur : tunc sequitur, quod multiplicato uno, multiplicabitur reliquum, ut homo est animal, duo homines duo animalia : sed hoc falsum est : quia in divinis tres sunt hypostases, et una substantia non multiplicata.

  1. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Persona est rationalis naturae individua substantia. » Rationalis naturae in obliquo venit in definitionem personae : non ergo significatur nec dicitur nomine personae. Si enim diceretur nomine personae sicut animal nomine hominis, sicut non dicitur, homo animalis, sed animal : ita non diceretur, persona rationalis naturae, sed rationalis natura. Cum ergo substantia eodem modo se habeat ad hypostasim, quo rationalis natura ad personam, videtur quod hypostasis non dicat substantiam, sed aliquid substantiae : et sic utraque definitio nulla est : et sic non est substantia cum proprietate, nec est substantia cum characteristicis idiomatibus, nec dicit substantiam aliquo addito.

  2. Adhuc, Si dicatur, iste homo, iste dicit hypostasism, homo autem dicit substantiam quae est hypostasis : et si utrumque istorum resolvatur in sua principia, iste sive hypostasis resolvetur in corpus et animam sicut in materiam et formam, homo autem in genus et differentiam, et sic principia eorum diversa sunt. Quae autem diversa sunt, horum unum non significatur in altero, nec dicitur dicto altero. Essentia ergo non dicitur in nomine hypostasis, per locum a suo superiori.

  3. Adhuc, Si hypostasis dicit essentiam aliquo addito, id additum aut est commune, aut particulare. Si commune, commune communi additum non facit particulare : dicit autem Damascenus, quod « hypostasis particulare est : » ex illis ergo hypostasis non constituitur. Si particulare : aut dicit aliud particulare

ab hypostasi, aut idem. Si aliud ab hypostasi, hoc commune non est factum particulare, sed alio particulari et proprio : et iterum quaeratur de illo, unde factum sit particulare, et ibitur in infinitum. Si eodem : tunc idem diffinitur per seipsum, quod est inconveniens.

  1. Adhuc, Si hypostasis dicit essentiam aliquo addito : tunc supposita hypostasi supponitur essentia : et hoc videtur esse inconveniens : attribuitur enim hypostasi quod est particulare, essentiae autem quod est commune : et sic attribuitur aliquid uni, quod non attribuitur alteri : et attribuitur hypostasi quod est distinctum et numeratum, et non essentiae. Sed quando supposito uno supponitur alterum, quidquid attribuitur uni, attribuitur et alteri. Videtur ergo, quod hypostasis non dicat essentiam aliquo addito.

In contrarium tamen sunt rationes abbatis Joachim et aliorum quorumdam antiquorum : et sunt præcipue due.

  1. Una est, quod quando aliquid per predicationem attribuitur alteri per substantiam, et non secundum accidens, supposito uno, supponitur alterum. Cum autem dicitur, hypostasis est substantia, substantia attribuitur per prædicationem hypostasi, et non secundum accidens. Ergo supposita hypostasi supponitur substantia.

  2. Secunda est, quod quæcumque duo secundum omnimodam indifferentiam se habent ad invicem, supposito uno supponitur et alterum. Cum autem dicitur, hypostasis est substantia vel essentia, omnimoda indifferentia est inter hypostasim et essentiam sive substantiam. Ergo supposita hypostasi, supponitur essentia sive substantia. Et hac eadem ratione dicit abbas Joachim, quod id quod attribuitur essentiae, attribuitur hypostasi, et e converso. Unde dicit, quod sicut hypostasis generat et generatur, ita essentia generat et generatur.

  3. Adhuc, Si hypostasis dicit essentiam aliquo addito, videtur essentia ma-

<--- Page Split --->

joris esse simplicitatis, quam hypostasis: quod enim cadit in intellectu alterius, simplicius est illo : unde si hypostasis dicit essentiam aliquo addito, essentia cadit in intellectu ejus, et ita simplicior est.

In contrarium hujus est, quod secundum Philosophos major est unitas particularis, quam universalis : quia unitas universalis est in multis et de multis, unitas vero particularis est in uno et de nullo : quia dicit Aristoteles in libro de Prædicamentis, quod de prima substantia nulla erit prædicatio. Videtur ergo, quod major sit unitas hypostasis quam essentiae : essentia enim in multis est et de multis, hypostasis autem cum sit individua, ut dicit Boetius, in uno est, et de nullo. Et sic major est unitas, et per consequens major videtur esse simplicitas.

Solutio. Dicendum, quod hypostasis dicitur ab oio quod est sub, et xaix: positio : et ideo hypostasis est idem quod suppositum secundum nominis rationem, et sicut dictum est in praehabitis, cum dicitur suppositum, praepositio sub notat habitudinem inferioris ad superius sive particularis ad commune, sive determinati et distincti ad commune indeterminatum et indistinctum : et cum nihil faciat determinatum in divinis nisi proprietas, et hypostasis dicat determinatum commune, oportet quod in intellectu hypostasis sit proprietas determinans. Iterum cum intellectus non quiescat in proprietate, cum secundum modum suae significationis non dicat ens ut subsistens per se, sed ens indigens alio ut sit, hypostasis autem dicat ens in se per se subsistens, oportet quod in intellectu hypostasis sit ens per se subsistens, nullo indigens, et hoc est substantia. Dicit enim Boetius, quod « substantia est ens per se subsistens et nullo indigens : » et propter hoc hypostasis est substantia cum proprietate, et non substantia et proprietas, ut ex proprietate habeat de-

terminationem, ex substantia autem per se subsistere et nullo indigere.

Ad in ergo quod primo quaeritur, Quid dicat substantia in descriptione hypostasis posita ?

Dicendum, quod unumquodque definitur et describitur per proximum suum superius, quod substantialiter prædicatur de ipso, et quo supposito omnia substantilia prædicata consequentia ad ipsum supponuntur. Et hoc patet in definitione hominis, qui definitur per animal : quia animali supposito omnia consequentia supponuntur, ut vivum, corporea substantia, animatum, corpus, et substantia. Et similiter in definitione hypostasis cum ponitur substantia, ponitur pro prædicato substantiali, quod secundum modum intelligendi proximum est ad hypostasim : et hoc, ut dicit Hilarius, est res naturae actu naturae ad hoc quod sit, determinata, in seipsa subsistens, et naturali perfectione perfeeta : sicut enim in præhabitis in tractatu de generatione Filii determinatum est, hic producit hunc, et primi termini talis productionis designantur per hic et hunc : et quia hic et hunc dicunt ens ratum et perfectum apud naturam, ideo designantur per hunc terminum, res naturae. Unde res naturae dicit primum ens ratum constitutum opere naturae : et id quod sequitur ad illud, est proprietas determinans illud. Dico autem, proprietas incommunicabilis alii, quae licet in creatis vocetur accidens individuans, quod sic est in uno, quod impossibile est in alio inveniri : tamen quia in divinis non est individuatio, loco individuationis ponitur proprietas incommunicabilis, quae rei naturae secundum modum intelligendi confert singularem existentiae modum, quo una res naturae separatur ab alia. Et ita duo sunt in intellectu hypostasis, quae quia non sunt duo secundum rem, sed secundum modum intelligendi tantum, ideo intellectus hypostasis non simpliciter est compositus : quia non est compositi, sed simplicis se-

<--- Page Split --->

cundum rem : secundum modum autem intelligendi plura, non re sunt in intellectu nominis ejus : unde non ex æquo veniunt in definitionem ejus, sed unum ut ens subsistens ratum in natura quod est substantia, alterum ut determinans et incommunicabilis existentiae modum conferens : et ideo apta est definitio et propria.

Ad in quod quaeritur de substantia, Utrum dicat quo est, vel quod est, vel compositum ?

Dicendum est, quod non dicit quo est, nec quod est, sed dicit rem naturae prout primus et proprius terminus est actus naturae : et hoc est primum secundum modum intelligendi distinguibile proprietate incommunicabili.

Ad in quod objicitur, quod secundum idem est qui substat paternitati, filiationi, et spirationi, dicendum est, quod non sequitur : non enim idem est nisi in communi.

Si quis objiciat, quod universale et particulare non sunt in divinis : quia dicit Damascenus, quod in divinis commune re cernitur, et non ratione tantum.

Dicendum, quod hoc verum est : quia ubi universale et particulare, ibi sunt duae naturae re, quarum una est universalis, et altera particularis, et una non est alia : et hoc non potest esse nisi in compositis. Compositio autem in divinis non est. Est tamen ibi commune habitudinis, sive respectus, sive proportionis ad unum : quia sicut res naturae quae est Pater, determinabilis est incommunicabili proprietate, ita res naturae quae est Filius, incommunicabili proprietate determinabilis est, et similiter res naturae quae est Spiritus sanctus. Et tale commune ad suppositum sibi substans, sive ad suum particulare, non habet diversitatem rei, sed rationis tantum : quae ratio tamen non est vana, quia ad rem refertur secundum modum significandi, quo aliter designatur substans, et id cui substat : et hac ratione communi unum

est similitudine proportionis quod substat paternitati, filiationi, et spirationi: sed ex hoc non sequitur, quod sit unum et idem masculine quod substat : hoc enim esset idem numero et re : et hoc dicere est haeresis Sabellii. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus, ut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana, hoc modo sunt tres res, hoc est, subsistentes tres, et ens ratum apud naturam.

Ad aliud dicendum, quod hypostasis dicit subsistens singulare, et bene concedo, quod non prædicatur idem per idem, si idem masculini sit generis : sed prædicatur idem ut unum similitudine habitudinis, sive proportionis : quod quamvis non sit univocum vere, eo quod non est natura una, sicut nomen unum est in his de quibus prædicatur, tamen imitatur modum univoci, eo quod talis communitas ab univoco causatur. Ex hoc enim quod Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, secundum consequentiam necessariam causatur, quod res naturae quae est Pater, et res naturae quae est Filius, et res naturae quae est Spiritus sanctus, uno et simili respectu secundum proportionem se habet ad naturam divinam, quae designatur per hoc nomen, Deus : et tali una ratione respectus prædicatur hoc nomen hypostasis de tribus. Et ideo imitatur univocum, et causatur a prædicato univoco.

Et si quis objiciat, quod inter hypostasim et naturam nihil sit medium, et sic non est respectus medius. Patet per antedicta, quod non valet : quia licet non sit respectus medius secundum rem, tamen est secundum modum intelligendi : et hic modus distinguitur per nomen hypostasis.

Ad in quod ulterius objicitur de definitione Damasceni, dicendum quod bona est, et redit ad idem cum prima. Characteristica enim idiomata sunt distinctive proprietates : et substantia dicit ens ra-

<--- Page Split --->

tum apud naturam in se perfecte subsistens, nullo indigens ad hoc ut sit : et hoc est res naturae, ut dictum est. Hoc autem quod objicitur de compositione intellectus, jam solutum est.

Ad aliud dicendum, quod hypostasis non dicit substantiam aliquo addito : quia cum nihil sibi additur vel addi possit, oportet quod ubi est additio, ibi sit diversarum conjunctio : nihil autem diversum est in divinis, propter indifferentiam simplicitatis : tamen est ibi diversus modus significandi : et sic unam et eamdem rem sub diverso modo significandi dicit hypostasis : et hoc non facit additionem. Nec est simile in humanis et divinis. In humanis enim compositio est : et ideo potest ibi esse additio. In divinis autem est omnimoda simplicitas, quae non permittit ibi esse additionem. Unde cum dicitur, hypostasis est Deus, idem est in praedicato et subjecto sub alio modo significandi. In subjecto enim est proprietas in communi designata ut suppositum, in praedicato autem natura ut in habente designata : et haec idem sunt in modo significandi differentia, et non in re. Hic autem non est sic quando dicitur, Petrus est homo, vel Paulus est homo : proprium enim non est commune, et natura proprii non est natura communis.

Ad 3. Ad aliud dicendum est, quod cum dicit Boetius, substantia cum substat in particularibus, hypostasis dicitur, intelligit de prima substantia, quae proprie et principaliter et maxime dicitur. Haec enim non nisi in particularibus accipitur : et illa sola subsistit ut ens perfectum et ratum apud naturam. Et ab illa confertur etiam secundae substantiae substare, secundum quod est secunda substantia in prima per esse, sicut dicimus, quod homo est albus, quia Socrates est albus. Et ideo illa principaliter hypostasis, hoc est, suppositum notatur. In divinis autem tamen nulla diversitas est inter suppositum, et id cui substat sive supponitur, nisi in modo significandi.

Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod unum dicit alterum tripliciter, proprie scilicet et communitcr. Proprie dupliciter, scilicet quando unum est in intellectu alterius, et actu in ipsu ut ens de esse ejus, sicut homo dicit animal, quia animal est de intellectu hominis et de esse ipsius. Secundo, quando quidquid attribuitur uni, attribuitur alteri. Et istis duobus modis verum est, quod multiplicatio uno, multiplicetur et reliquum. Unde tres homines sunt tria animalia. Tertio modo dicitur unum dicere alterum large, sive communiter, quando scilicet proprium dicit significatum ut alterius aliquid : et tunc non dicit in recto, sed in obliquo : et sic hypostasis dicit naturam : dicit enim suppositum naturae communis, non quod est natura communis : et tunc si natura communis una et eadem est in suppositis, non sequitur, quod si numeratur suppositum, numeretur et natura communis. Et cum substantia dicat naturam communem, et hypostasis dicat formam in obliquo, non sequitur si tres sunt hypostases, quod tres sunt substantiae, sed sequitur, tres sunt unius substantiae.

Et si objicitur, quod in divinis hypostasis est substantia secundum rectum. Dicendum, quod hoc est ex modo dicendi vel significandi, scilicet quia in divinis, ubi est omnimoda simplicitas. In humanis autem non est sic : quia ibi suppositum non est natura communis per identitatem : aliter enim esset idem communicabile et incommunicabile, et verificarentur contradictoria de eodem et secundum idem.

Per hoc patet solutio ad sequens, scilicet ad dictum Boetii : quia hoc conceditur.

Ad m quod sequitur, similiter conceAd olydendum est, quia procedit : hypostasis enim non dicit essentiam, nec supposita hypostasi supponitur essentia ex communi modo significandi et dicendi per terminum.

Ad aliud dicendum, quod hypostasis Ad ebi

<--- Page Split --->

non dicit essentiam aliquo addito vel communi vel particulari: nec dicit essentiam in recto, sed dicit aliquid essentia, ut dictum est.

MEMBRI SECUNDI

PER HOC iterum patet solutio ad sequens : hoc enim procedit, sed fundatur super falsi suppositionem.

ARTICULUS II.

1 AD RATIONES abbatis Joachim dicendum est, quod non valent : oporteret enim, quod unum de altero prædicaretur non solum realiter, sed etiam quod esset idem modus significandi, et etiam quod esset omnimoda identitas, non rei tantum, sed etiam modi significandi. In divinis enim plus attenditur modus significandi, quam rei identitas, sicut in antehabitis dictum est. Unde argumentatur ab insufficienti : et incidit in utroque argumento fallacia consequentis. E converso enim valet sic : quidquid attribuitur uni, attribuitur alteri : sequitur, quod supposito uno, supponitur alterum, et inter ea est omnimoda identitas.

Qualiter hypostasis se habeat ad proprietatem distinguentem 1 ?

Secundo quæritur, Qualiter hypostasis se habeat ad proprietatem distinguentem ?

Et hoc est quærere, Utrum una et eadem hypostasis sit substans omnibus proprietatibus personalibus diversis et oppositis, vel diversæ substent diversis ?

Et videtur, quod una omnibus :

  1. Ytóçtacic enim in Græco idem est quod substantia in Latino : substantia autem una et eadem est omnibus tribus : si ergo hypostasis determinatur proprietate, videtur quod una et eadem hypostasis omni proprietate personali determinatur : et sic non sunt diversæ hypostases diversarum personarum, sicut non sunt diversæ substantiæ.

oblique cadit in intellectum hypostasis, nec cadit in diversum re, sed ut idem sub alio modo significandi : et ideo non sequitur, quod majoris simplicitatis sit essentia quam hypostasis.

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod esse in uno vel in pluribus nihil facit ad unitatem vel simplicitatem, quando id quod est in uno et quod est in pluribus, idem sunt re : tunc enim quod est in pluribus, non multiplicatur in illis, nec accipit compositionem. Dictum autem Philosophorum intelligitur in his in quibus quod est in uno, et quod est in pluribus, non sunt idem re sicut sunt universale et particulare : quinimo, ut dicit Richardus, in talibus unitas quæ est in pluribus, non multiplicata in illis, sed unum faciens plures, majoris virtutis est quam unitas quæ est in uno.

Et per hoc patet solutio ad totum.

  1. Adhuc, Hypostasis cum sit communis tribus, nomen substantiale est : est enim Pater hypostasis, Filius hypostasis, Spiritus sanctus hypostasis : ergo de tribus in summa diceretur singulariter, et non pluraliter : videtur ergo, quod tres sunt una et eadem hypostasis.

  2. Adhuc, Logice objicitur, quod inter quælibet duo extrema per affirmationem et negationem determinata, sunt duo media : sunt autem in divinis essentia nec distinguibilis, nec distincta : et est in divinis persona distinguibilis, et distincta : ergo duo media : unum quidem tenens se ex parte unius, et alterum ex parte alterius : et hæc non possunt esse

<--- Page Split --->

nisi hypostasis et substantia, et substantia magis tenet se ex parte essentiae : de se enim nec distinguibilis est, nec distin - cta : per adjunctam tamen praepositionem trahitur ad standum pro distincto, sicut dictum est in quaestione de generatione Filii, in capitulo ubi quaeritur, quid sit generans et quid genitum. Hypostasis autem magis tenet se ex parte personae : est enim distinguibile, sed nomine suo non importat distinctum. Si ergo hypostasis est medium, sequitur quod non sit extremum, et quod non conveniant ei determinationes extremi : non ergo convenit ei esse distinctum : et quod in divinis non est distinctum, manet unum : ergo hypostasis una in Patre manet, in Filio, et Spiritu sancto.

  1. Adhuc, Eadem ratio confirmatur sic : In divinis duo sunt extrema, unum quo est omne quod est in divinis, alterum qui est post quod nihil in divinis est : unum sicut commune, alterum sicut determinatum. Ergo duo media, scilicet quod est, et qui est, sicut in humanis est natura communis qua homo est homo, et est individuum particulare quod est aliquis homo, sive quis homo. Et sunt duo media, quod est, et qui est. Quod est, quod designatur cum dicitur, homo est id quod est. Qui est, quod designatur cum dicitur, qui est generans, non est qui est genitus. Hypostasis autem dicit qui est, substantia autem quod est. Videtur ergo, quod hypostasis non dicit quis est. In divinis autem non multiplicatur nisi quis est. Hypostasis ergo non est multiplicata : et sic relinquitur, quod una hypostasis sit trium personarum.

  2. Adhuc, Videtur hoc per exemplum quod multi Sanctorum inducunt : dicunt enim, quod sicut radius sive splendor est ex luce, ita Filius est ex Patre : et sicut calor ex luce et radio, ita Spiritus sanctus ab utroque. Sed nec in igne, nec in aliquo luminoso corpore splendor et calor quaerunt pluralitatem suppositi,

sed in uno et eodem supposito sunt. Ergo nec in divinis proprietates personanarum diversitatem quaerunt suppositi, sed uno et eodem sunt supposito.

In contrarium hujus est, quod

  1. Hoc directe videtur esse haeresis Sabellii, qui dixit : « Idem masculin quando voluit, fuit Pater : quando volluit, fuit Filius : quando voluit, fuit Spiritus sanctus. »

  2. Adhuc, Dicit Damascenus, quod « hypostases proprietatibus differunt : » ergo per intellectum relinquitur, quod plures sint hypostases, et per consequens plures proprietates quibus differunt. Intellectus enim suppositi est ante intellectum proprietatis : eo quod proprietas fluit a supposito.

  3. Adhuc, Quaecumque sunt in creaturis ad esse et ad dignitatem pertinentia, principalius sunt in creatore. In creaturis autem sic est, quod hic et hic, scilicet generans et genitus, prima distinctione distinguuntur ut res naturae per actum qui est naturae emanatio, quo hic est ab hoc, et per consequens distinguuntur proprietate : quia enim hic est a quo alius, ideo ille est pater : et quia hic est qui ab alio, ideo ille est filius. Ergo similiter est in divinis : et sic videtur, quod non proprietate primo hic distinguitar ab hoc, sed secundum se etiam non intellecta proprietate distincti sunt.

  4. Adhuc, Augustinus in libro I de Doctrina Christiana : « Res quae nos beatos faciunt, sunt tres res, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus 1. » Quod autem dicit tres res, non potest referri nisi ad hypostases. Ergo in divinis tres hypostases sunt, non una.

SOLUTIO. Dicendum, quod diversae sunt hypostases trium personarum determinatae proprietatibus, quae proprietaetes aliter sunt in divinis, quam in humanis, in duobus. Unum est, quod in divinis proprietas est hypostasis sub-

<--- Page Split --->

stanti aliter et essentialiter, quod non est in humanis : et hoc est propter omnimodam simplicitatem. Secundum est, quod in divinis proprietas vim habet constitutiva differentia : in humanis autem est esse constitutum consequens. Constituit enim proprietas hypostasim in determinata specie esse personalis, ut Patrem in esse Patris, et Filium in esse Filii : et ideo necesse est, quod diversa et opposita proprietates diversas determinent hypostases.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet hypostasis et substantia sint idem, secundum quod substantia a substare dicitur, tamen modum significandi non habent eumdem secundum usum nominum. Substantia enim et nomen est praedicamenti, et nomen est substantiae prima. Secundum quod est nomen praedicamenti, dicitur substantia per se ens ad aliud non fluens, nec alio indigens ut sit, ut dicit Boetius. Et a sic dicta substantia omne quod est in genere substantiae, sive ut genus, sive ut species, sive ut individuum, habet quod per se est nullo indigens ut sit : et hoc non dicit hypostasis. Secundum autem quod dicit primam substantiam, non dicit nisi substare principaliter et maxime : et cum substare non possit nisi quod per se est alio non indigens, tunc oportet, quod substantia primo modo dicta sit in intellectu substantiae secundo modo dicta : et hoc non est in intellectu hypostasis. Et ideo licet Graeci dicerent tres δποστάσεις, Latini nullo modo volunt dicere tres substantias : eo quod videbant, quod sequebatur de necessitate tres esse essentias, et secundum primum intellectum nominis, et secundum secundum. Hypostasis autem non dicit nisi suppositum in ratione suppositi : et hoc est qui est, sive res naturae.

Ad ALIUD dicendum, quod licet hypostasis nomen substantiale sit, tamen non dicit substantiam in ratione prima nominis substantiae, sed in ratione secunda, prout res naturae substantia est : et hoc est suppositum in ratione suppositi

prout designatur hoc nomine, qui est. Sic autem designatum multiplicatur in personis : et ideo non est una hypostasis trium personarum. Sicut et persona substantiale nomen est, ut dicit Augustinus : tamen de omnibus in summa non dicitur singulariter, sed pluraliter. Quod enim dicitur, quod substantiale nomen de omnibus in summa dicitur singulariter, et non pluraliter, intelligitur de his quae significant substantiam ut quo est, vel quod est : et non de his quae significant substantiam ut quis est, vel qui est. Qui est enim dicit rem naturae non in specie personali determinatam. Quis est autem eamdem rem naturae dicit determinatam in specie secundum esse personale. Propter quod substantiam dicunt in obliquo, et non in recto.

Ad ALIUD dicitur, quod in Trinitate secundum rationem intelligentiae extrema et media sunt : sed non sunt vere media per æquidistantiam, vel per æqualem participationem extremorum. Et ideo distinguibile non distinctum, non ideo dicitur, quod non sit distinctum, sed quia nomine suo non importat proprietatem quæ demonstret distinctionem. Actio enim naturae res naturae distincta est : actus enim generantis non stat nisi in distincto. Et sic hypostasis etiam distincta est ante secundum rationem intelligendi quam conveniat ei proprietas demonstrans distinctionem : est enim per intellectum qui est, sive hic, ante hunc esse Patrem.

Ad ALIUD patet solutio per idem : quia illa ratio eadem est cum priori aliis verbis confirmata.

Ad ALIUD dicendum, quod imperfectum est simile, et demonstrat processionem personarum, nisi quantum ad duo, scilicet quod incorruptibiliter procedunt persona, sicut sine corruptione ignis procedit calor et procedit splendor, et quantum ad hoc, quod plura sunt ab uno, sed non quoad hoc, quod calor et splendor sint proprietates quæ exigant diversitatem suppositorum, sicut paternitas et

<--- Page Split --->

filiatio diversitatem exigunt hypostasum sive suppositorum.

Adobject . 1 . ADALIUDdicendum , quodilludquodobjiciturincontrarium , estconceden - d u m . Sienimnonessentdiversaehy - postases , Sabelliusverumdixisset .

Adobject . 2 . ADIDquodobjiciturdeDamasceno , dicendumquodindivinisPatremessePatrem , etPatremgenerareFilium , etPatremdeterminaripaternitate , idemestre , seddifferuntsecundumrationemintelligendi : quiaPatremessePatrem , dicitproprietatemproutestdistinguensetdeterminansinessepersonalisecun - dumspeciem : Patremautemgenerare , diciteamproprietatemutactumpro - priumPatris : PatremverodistinguiaFiliopaternitate , eamdemproprietatemdicitproutestrelatiooppositionemha - bensadFilium . EtsecundumhosmodosintelligendiexprimomodoPaterestquis , exsecundoPateresthic , extertioPaternonestFilius . Etverumest , quodpropriusterminusgenerationisestresnaturæ : etsicdistinctusperactumna - turæestanteproprietatemdeterminan - temeumineoquodestquisinpersona , nonre , sedrationeintelligendi . EthocmodoloquiturDamascenus , etverumdicit : quiasicaliusmodusestdistin - guendihypostases , etaliusmodusdiffe - rendiproprietatibussuis : differuntenimhypostasesutresnaturæ , etdifferuntproprietatibussuis .

Adobject . 3 . ADALIUDdicendum , quodhocverumconcludit : sedinhocsolocavendumest : quiaquodestincreaturispriusetposteriustemporeetcausaeteffectu , hocestindivinissecundummodumin - telligenditantum : ethicmodusintelli - gendicausaturexdefectunostriintelle - c t u s , q u i ( sicutdicitDionysius ) divinanonpercipitnisiexsimilitudinehumano - r u m .

Adobjest . 4 . ADDICTUMAugustinidicendum , q u o d

hocnomen , r e s , indivinisduplicitersumitur , scilicetessentialiter , secundumquoddicitAugustinusibidem , q u o d « hitressuntunaetsummares . » Secundupersonaliter , secundumquoddicit , q u o d « PateretFiliusetSpiritussanctussunttresres , » hocest , quisuntentessivexistentesentitateratainessepersonali .

Notandumtamen , quoddehocnomine , bostasic , dicitsicHieronymusadDamasumPapam , utdicitMagisterinprimoSententiarum , distinct . X X V I : « AbArianorumpraesule , hypostasin » novellumnomenamehomineRoma - « noexigitur . Interrogamus , quidtres « hypostasesarbitrenturiintelligi ? T r e s « personassubsistentesaiunt . Respon - « demusnositacredere . Nonsufficiteis « sensus : ipsumnomenefflagitant : « quianescioquidveneniinsyllabis « latet . Clamamus , Siquistreshypo - « stases , idest , tressubsistentespersonas « nonconfitetur , anathemasit . Siautem « quishypostasimostavintelligens , n o n « tribuspersonisunamhypostasimin - « dicit , alienusaChristoest : quiscilicet « treshypostasesdicens , subnominc « pietatistresnaturasconaturasserere . » I t e m , Hieronymusadeumdem : « S u f - « ficiatnobisdicereunamsubstantiame « trespersonasperfectasæquales : t a - « ceamustreshypostases , siplacet . N o - « menhocnonbonaesupsicionisest , » cumineodemverbosensusdissen - « tiunt . » SedadhocrespondetMagi - sterinprimoSententiarum , distinct . XXVIquodinhisverbisnonnegatHieronymusutendumessenominehy - postasisinsignificationequadetermina - tumestdeipso , sedhæreticoseopraveusosostendit : contraquoscauteladistinctioneopuserat , sicutpatetinprædictadeterminatione 1 .

<--- Page Split ---> QUÆSTIO XLIV.

De hoc nomine, persona.

Deinde quæritur de hoc nomine quod est persona, quid significet vel prædicet in divinis. De quo Magister tractat in primo Sententiarum, distinct. XXIII.

Et quæruntur quatuor, scilicet de multiplicitate nominis et intentione secundum se accepta.

Secundo, De nominibus collective personas significantibus, ut trinitas, et trinus.

Tertio, De veritate personarum.

Quarto, De æqualitate personarum.

Circa primum quæruntur quatuor, quorum primum est de multiplicitate nominis.

Secundum, De definitione.

Tertium, De suppositione.

Quartum, De comparatione ejus ad essentiam.

dicitur personalis. In humanis origine et qualitate. »

  1. Adhuc, In divinis persona, ut dicit Magister in Sententiis, aliquando dicitur essentialiter, aliquando notionaliter. Essentialiter, ut cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona. Personaliter, ut cum dicitur, Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Notionaliter, ut cum dicitur, Pater in persona differt a persona Filii.

Sunt etiam diversæ sententiæ de hoc nomine, persona.

Quidam enim dixerunt, ut dictum est, Sententia 1. quod aliquando significat essentiam, aliquando personam, aliquando notionem.

Alii dixerunt, quod non significat Sentent. 2. nisi essentiam. Sed essentia significatur dupliciter, scilicet ut essentia et non gratia suppositorum : et sic designatur per hoc nomen, essentia, deitas, et hujusmodi. Secundo modo significatur prout est in suis suppositis et non gratia sui : et dicunt, quod hoc modo significatur per hoc nomen, persona : et ideo possunt ei attribui quæ et conveniunt essentiae et conveniunt personis. Quæ conveniunt essentiae, sicut dicit Augustinus in libro VII de Trinitate : « Certe quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo dicuntur tres personæ, quia commune est eis id quod

MEMBRUM I.

De multiplicitate hujus nominis, persona 1.

Primo ergo quæritur de multiplicitate nominis. Persona enim dicitur in divinis, et in angelicis, et in humanis.

  1. Et dicit Richardus, quod « in divinis distinguuntur personæ origine sola. In angelis qualitate sola : quæ distinctio

novæ editionis nostræ.

<--- Page Split --->

persona est 1. » Et illud Augustini, ibidem, « Ad se quippe dicitur persona Pater, non ad Filium, vel Spiritum sanctum : sicut ad se dicitur Deus magnus, bonus, et justus, et hujusmodi. Personalia autem attribuuntur ei : quia sic dicitur persona generans, et persona genita, et hujusmodi. »

Sentent. 3. Alii dixerunt, quod hoc nomen persona principaliter dicit essentiam, sed secundario dicit proprietatis distinctionem. Et hujus talem dabant rationem : quia dicit Isidorus, quod « persona dicitur quasi per se unum ens. » Unde quod dicitur unum, notat substantiam : quod dicitur per se unum, notat distinctionem. Ratione hujus distinctionis dicitur, Alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Ratione autem unitatis est quod dicit Augustinus, quod non est aliud esse substantiam et aliud esse personam. Sensus est, persona, id est, unum et per se, hoc est distinctus Pater et Filius et Spiritus sanctus : persona, id est, unum et per se distincti.

Sentent. 4. Adhuc alii dixerunt, quod hoc nomen, persona, originem habuit in divinis ab importunitate haereticorum. Cum enim Catholici dicerent id quod continetur, I Joan. v, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in caelo : Pater Verbum, et Spirí- tus sanctus : et hi tres unum sunt : quaesiverunt haeretici Ariani, Quid essent tres qui designantur per Patrem et Verbum et Spiritum, intendentes responderi sibi nomen designans substantiam : et cum non posset, ut dicit Augustinus, inveniri nomen aliud quod communiter de tribus diceretur, quod singulariter de unoquoque et in summa de omnibus simul pluraliter diceretur, inventum est hoc nomen persona, et dictum est, tres personae. Pater enim est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona : et hi tres non una, sed tres persona. Et ratio hujus fuit, quia persona licet dicat substantiam, non tamen dicit eam in ge-

nere consideratam vel in specie, sed in hoc individuo designatam : substantia enim in genere designat quid magis quam quis, ut dicit Richardus in libro de Trinitate. Quaerentes enim, Quid est hoc ? Dicimus, quod est substantia, vel animal, vel homo. Quaerentes autem, Quis est hic ? Dicimus, quod est Socrates, vel Plato, individuum quod a sua proprietate incommunicabile est, respondentes : et hic quidem etiam substantia est, sed substantia est, sicut suppositum sive hypostasis, quod non designatur nomine naturae communis. Et horum dictum redit ad hoc, quod hoc nomen, persona, ante quaestionem haereticorum significabat essentiam, prout essentia una et natura communis est trium personarum : sed post translatum est ad designandam hypostasism cum proprietate incommunicabili. Unde cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres persona, sensus est, hoc est, tres hypostases, sive tria supposita propriis et incommunicabilibus proprietatibus a se invicem distincta.

Et sic patet, quod omnes istae quatuor sententiae conveniunt in hoc, quod persona significet substantiam : sed in hoc differunt, quod quidam dicunt, quod significat eam per modum essentiae et naturae communis : quidam autem, quod significat eam ut in hoc singulari consideratam. Et isti etiam differunt : quia quidam dicunt, quod significat eam ut hunc aliquem qui non est quid, nisi ratione essentiae : quidam autem, quod significat eam cum proprietate determinante.

  1. Ratio autem horum, quod omnes conveniunt in hoc, quod significat substantiam, ponitur a Magistro in primo Sententiarum, distinct. XXV, ubi expresse dicit Augustinus, quod persona substantiam divinam significat et essentiam, sic : « Persona ad se dicitur, et idem est Deo esse personam, quod esse : sicut idem

<--- Page Split --->

est ei esse, quod esse Deum. Unde manifeste colligitur, quod essentiam divinum praedicamus dicentes, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctu est persona, id est, essentia : et omnino unum et idem significatur nomine personae, id est, essentia divina, cum dicitur : Pater est persona, Filius est persona, quod significatur in nomine Dei cum dicitur : Pater est Deus, Filius est Deus. »

  1. Adhuc, Ibidem, « Idem significatur cum dicitur, Deus est Deus, et Deus est persona. Utroque enim nomine essentia divina intelligitur, quia utrumque secundum substantiam dicitur. »

  2. Adhuc, Ibidem, « Eamdem significationem videtur tenere nomen persona, cum dicitur, tres personae, quam habet cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona. » « Quia, ut dicit Augustinus in libro VII de Trinitate : ideo dicitur, tres personae, quia commune est eis quod persona est 1. » Nihil autem est tribus commune nisi essentia. Persona ergo dicit essentiam.

  3. Innituntur etiam illi verbo Boetii in libro de Duabus naturis in uno persona Christi, ubi dicit, quod « persona est rationalis naturae individua substantia : » ubi ostenditur, quod substantia in recto in definitione personae cadit : nomen autem dicit id quod in recto cadit in definitione ejus : et sic persona dicit substantiam.

Tot ergo sunt opiniones de persona.

Videtur tamen aliquid esse contra singulas istarum.

Si enim persona dicit essentiam, ut dicunt primi, et dicit absolute, cum dicitur, Pater est persona : si fiat relatio, refert essentiam absolute. Sicut ergo haec est vera, Pater est essentia quae est Filius, ita haec erit vera, Pater est persona quae est Filius : et hoc falsum est.

Contra secundam autem est, quia si persona dicit essentiam prout est in suppositis, videtur persona omnino æquivoce dici in divinis et in creaturis. In creaturis enim cum dicitur, Persona est rationalis naturae individua substantia, persona nullo modo dicit essentiam communem, neque in se, neque in suis suppositis, sed suppositum dicit essentiae. Si ergo in divinis dicit essentiam suppositi, dicetur æquivoce : quia solum nomen commune est, et ratio substantiae diversa.

Contra tertiam est, quia si persona primo dicit essentiam et secundario distinctionem : tunc cum dicitur, essentia est persona, sensus erit, essentia est ens per se distinctum, quod falsum erit, et est error Arii.

Contra quartam est, quod

  1. Si persona de prima institutione dicit essentiam, falsificatur dictum Boetii, qui ostendens originem hujus vocabuli, persona, dicit quod ortum est a tragedis, qui in theatris certos et determinatos homines repraesentare volentes, larvas pictas ad similitudinem facierum illarum alligabant, et per illam sonabant carmina : propter quod etiam persona circumflexa penultima dicitur. Persona igitur a prima institutione certum aliquem significat. Essentia autem nullum certum significat aliquem, nec in divinis, nec in creaturis. A prima ergo institutione non significat essentiam.

  2. Adhuc, Boetius in libro de Trinitate : « Intelligimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum personas non substantialiter dici : quia si substantialiter diceretur, de singulis et de omnibus singulariter diceretur. »

  3. Adhuc, Ibidem, « Personae divisae sunt, substantia vero indivisa : » necesse est ergo vocabulum quod ex personis originem trahit, ad substantiam non pertinere.

  4. Adhuc, Ex Augustino in libro VII

<--- Page Split --->

de Trinitate: « Persona non significat idem quod substantia 1. » Si enim idem significaret, sicut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est Pater, sed quo est, ita et persona Patris esset quo Pater est, non quo Pater Pater est, sed quo est : quod falsum est.

  1. Adhuc, Si persona significaret essentiam, sicut dicimus tres personas, ita dicendum esset tres essentias: et sicut dicimus personam numerabilem in tribus, ita dicendum esset essentiam numerabilem esse in tribus: quod falsum est.

exprimatur, sicut fere omnia nomina divina, sic per prius dicitur de Deo. Communicabilitas enim naturae in divinis, et sub illa discretio personalis, causa et exemplar est communicabilitatis natura in creatis, et sub illa discretionis individualis, et maxime in creatura quae imago Dei est, quae est creatura rationalis sive intellectualis.

Ad aliud dicendum est, quod in divinis persona dicitur secundum unam rationem in tribus personis. Sic enim dicitur persona hypostasis personali proprietate distincta.

Solutio. Ad 1.

SOLUTIO. Ad primam partem quaestionis dicendum, quod persona dicta de divinis, et de Angelis, et de hominibus non dicitur univoce. Cum enim persona dicatur, ut dicit Isidorus, per se una, per se autem unum sit indivisum in se et divisum ab aliis divisione quae essentialis et per se divisio est, constat quod in hac perfecta ratione non dicitur de personis divinis. Illae enim essentialiter unum sunt, et simpliciter indivisae. Propter quod dicit Damascenus, quod « divinae personae secundum essentiam in se invicem sunt et inseparabiles. » Et, Joan. xiv, 11 : Ego in Patre, et Pater in me est. Unde si proprietas et compositio nominis attendantur, perfectiori ratione dicitur persona de creatis, quam de increatis. In divinis enim per se unum non est nisi propria proprietate distincta, essentialiter autem per se nullo modo ab alio divisum. Et secundum hunc modum persona translatione nominis dicitur de divinis, et non proprie. Et ideo dicit Augustinus in libro VII de Trinitate, quod « cum instanter quaererent haeretici, Quid tria, vel quid tres ? a Catholicis inventum est hoc nomen, persona, et dictum est, tres personae, non ut illud diceretur, sed ne taceretur 2. « Per translationem enim dici potuit, sed non per proprietatem. Si autem nomen personae per causam

Et quod objicitur, quod aliquando dicitur essentialiter, aliquando notionaliter. Dicendum, quod hoc non variat significationem personae principalem, sed modum significandi tantum. Unde quando dicitur, Pater est persona, persona dicit essentiam non per modum essentiae, et substantiam non per modum substantiae sed per modum quis est. Quis enim quaerit de essentia, sicut dicit Priscianus, Quis natat in mari? piscis. Et sic quis dividitur contra qualis, et contra quantus. Et hoc modo quis primo dicit quem, et secundario dicit quid. Unde dicit Richardus, quod persona tam dicit quem, quam quid. Substantia autem secundum quod persona ponitur, non tam quem, quam quid dicit. Dicit enim substantiam in habente eam. Unde cum dicitur, Pater est persona, intelligitur, quod Pater est quis perfecte ens et substantialiter personali proprietate distinctus. Cum autem dicitur, Pater est alius in persona quam Filius, cum non possit esse alius in essentia, oportet quod sit alius in personali proprietate, et sic alius in persona : et sic per relativum diversitatis cogitur ad standum pro persona. Cum vero dicitur, Pater in persona differt a Filio, cum non differat in essentia, nec differt in communi ratione, sed differt tantum in proprietate personali, quae differentia proprie et simpliciter non est, sed est

<--- Page Split --->

differentia, quaedam, quae magis proprie loquendo distinctio vocatur, per virtutem verbi differentiam notantis trahitur ad tandem pro notione sive proprietate. Haec enim omnia sunt in intellectu pernonae. Est enim persona hypostasis sive substantia substantialiter et perfecte exitens, proprietate personali determinata : et ideo per adjunctionem trahi potest ad substantiam designandam, et ad hypotasim, et ad proprietatem : et per talia variatur modus significandi ejus, et non significatio, sicut et Boetius dicit : et regulariter verum est, quod talia sunt praedicata, qualia permiserunt subjecta : et talia sunt praedicata, qualia adjuncta permiserunt.

► Ad id quod ulterius quaeritur de prima sententia, dicendum quod satis sustineri potest.

Ad id quod contra eam objicitur, dicendum est, quod cum dicitur, persona dicit essentiam, non intelligunt isti, quod dicat essentiam per modum essentiae sive per modum naturae unientis personas, sed per modum substantiae, secundum quod substantia a substando dicitur : sic enim substantia idem est quod hypostasis, sive suppositum, sicut dicit Avicenna, quod suppositum sive subjectum est ens in se substantialiter completum, occasio alteri existendi in eo quod esse non haberet nisi in eo esset : et sic translatum in divina suppositum est hypostasis occasio, quod proprietas sit in ea, quae secundum modum signilicandi non dicit esse per se existentis, sed existentis in hypostasi, et non extra ipsam. Et ideo non procedit objectio. In illa enim accipitur essentia ut uniens tres personas. Et est in argumento fallacia æquivocationis. Substantia enim prout est hypostasis, non dicit essentiam prout est uniens tres personas, sed hypostasim dicit quæ distinguitur in personis.

► Ad secundam sententiam dicendum est, quod etiam satis sustineri potest : quia pro certo persona dicit quid deter-

minatum ad quis et formatum. Unde Richardus dicit, quod non tam quis quam quid dicit. Sic autem essentia non significatur ut essentia, nec uniens personas, sed significatur ut substantia quæ omnibus confert subsistere in se, et non fluere ad aliud gratia essendi : sic enim omnibus etiam individuis substantia confert subsistere : et hoc modo est et in divinis et in humanis. Et secundum hunc actum persona dicit substantiam, sed nec in divinis, nec in humanis dicit persona essentiam ut essentiam.

Et per hoc patet solutio ad objectum contra.

Ad tertiam sententiam dicendum est, quod etiam illa satis rationabiliter sustinetur, sicut probatur ex dicto Isidori. Persona enim est substantia individua, ut dicit Boetius, vel substantia incommunicabilis, ut dicit Richardus. Et cum talis substantia in recto cadat in definitione personæ, constat quod persona dicit eam per modum substantiæ in se subsistentis, licet non dicat eam per modum essentiae communis, sed per modum suppositi sive hypostasis, quod ab essentia habet in se subsistere, et alio non indigere ut sit. In intellectu autem suo super hoc addit distinctum esse proprietate : et ita in obliquo dicit proprietatem distinguentem, et ideo per consequens et secundario.

Ad objectum contra, dicendum quod cum dicitur, persona est essentia, prædicatio fit ratione indifferentiæ simplicitatis quæ est in divinis : et hæc, ut sæpius dictum est, non tollit diversum modum significandi, qui diversas modus significandi causat diversum modum dicendi, et diversum modum supponendi, et diversum modum attribuendi, et non diversum modum rei. Dico autem diversum modum dicendi, quando quidem unum duobus nominibus vel pluribus significatur : sed ratione modi significandi cum significato principali aliquid connotatur in uno quod non connotatur in alio, sicut bonum, justum, sapiens

<--- Page Split --->

dicitur de Deo. Sed, ut dicunt Dionysius et Origenes, cum haec omnia de Deo dicantur per causam, licet haec omnia dicant essentiam divinam, et significent essentiam divinam, aliud tamen dicitur et connotatur cum dicitur sapiens, et aliud cum dicitur bonus, et aliud cum dicitur justus. Dicitur enim sapiens ut sapientis creati causa, bonus ut boni creati causa, justus ut justi creati causa : et ideo aliquid dicitur sive connotatur nomine uno quod non connotatur nomine alio. Diversus autem modus supponendi est, quando quidem quae dicuntur, eadem sunt re, tamen propter diversum modum significandi, supposito uno non supponitur alterum eisdem praedicatis : et sic persona est essentia, tamen supposita persona non supponitur essentia respectu eorumdem praedicatorum. Et ex hoc causatur quartum, scilicet diversus modus attribuendi : attribuitur enim uni quod non attribuitur alteri : eo quod licet eadem sint re, modo tamen significandi differunt. Unde non sequitur, si essentia est persona, et praedicatur persona ratione unitatis rei de essentia, quod si persona est distincta, essentia sit distincta.

Ad sententiam 4. Ad quartam sententiam dicendum est, quo illa procul dubio vera est. Persona enim suo nomine, ut habitum est, rem naturae significat, sive naturam naturatam et distinctam ut in se subsistentem et perfectam et ab aliis divisam, et per similitudinem distinctionis quam facit proprietas in esse personali, translatum est ad significandum hypostasism, cum ante significaret naturamt in esse naturati divisum : quod divinis non convenit : quia natura communis nec in se, nec in personis distinguitur vel dividitur : aliter enim personae non essent in se invicem per naturae communis indifferentiam. Nec hoc est contra dictum Boetii. Persona enim semper significabat certum et determinatum et in esse naturae divisum, sed non semper significabat certum et determinatum incom-

municabili proprietate distinctum in esse naturati secundum esse substantiale indivisum et aliis unitum : et ad hoc significandum, translatum est post quaestionem haereticorum.

Ad PRIMUM autem quod objicitur de communibus rationibus eorum, dicendum est, quod licet substantia et essentia idem sint re, non tamen sunt idem modo significandi. Substantia enim a substando dicitur, ut dicit Aristoteles. Per se autem et principaliter substat suppusitum. Essentia autem dicitur per modum essentientis et unientis supposita. Et cum dicitur, quod idem significamus cum dicimus Patrem esse personam, Filium esse personam, quod significamus cum dicimus Patrem esse Deum, Filium esse Deum, hoc est, essentiam divinam, intelligitur idem re, non idem modo significandi.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad id quod objicitur, quod nihil est eis commune nisi essentia, dicendum est, quod sicut in antehabitis dictum est, quod nihil est eis commune per modum naturae nisi essentia, et per modum rei, et per modum veri univoci. Sed sicut in antehabitis dictum est, ex uno communi secundum naturam communicato secundum actum suppositi multae consecquuntur communitates, quae licet non omnino sint communitates univoci, tamen imitantur univocum. Ex hoc enim quod Socrates est homo, et Plato est homo, et Petrus homo, et commune est eis quod homo est secundum naturam, sequitur quod isti tres supposita sunt unius naturae, et commune eis est, quod quilibet suppositum est ex respectu substantis ad id cui substat : qui licet plurium sit ad unum, tamen similis et aequalis est in eis, et per consequens unius rationis. Et similiter commune est eis, quod hi tres individua sunt, .et tres naturae sunt. Et hoc vocatur commune habitudinis sive proportionis ad unum, et imitatur univocum, licet vere

<--- Page Split --->

univocum non sit : quia univocum vere a natura una causatur, quae communis pluribus participatur a singulis. Et hoc modo in divinis commune est hoc quod persona est. Quamvis enim non ab una et eadem personalitate Pater sit persona, Filius sit persona, Spiritus sanctus sit persona, sicut ab una et eadem deitate Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus : tamen a simili respecctu hypostasis Patris ad proprietatem personalem et ad naturam communem, et hypostasis Filii ad proprietatem suam et naturam communem, et similiter hypostasis Spiritus Sancti, causatur communis praedicatio personae de tribus, quae predicatur de tribus non ut commune nature, sed ut commune habitudinis sive proportionis ad unum, quod imitatur univocum in hoc, quod in pluribus aequalem et coequaevum ad unum et idem ponit respectum.

Et si objiciatur, quod secundum hoc persona videtur praedicari ut universale et ens de ratione trium cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona.

Dicendum, quod non praedicatur ut universale, nec ut ens de ratione trium : quod enim sic praedicatur, est commune naturae, et non habitudinis : sed praedicatur ut idem sub alio modo significandi. Idem enim est, Pater est persona, quod Pater est Pater : sed alium modum habet significandi, praecipue secundum quod Pater est substantivum, non adjectivum. Et hoc patet si resolvatur. Cum enim dicitur, Pater est Pater, sensus est, Pater est hypostasis incommunicabili proprietate paternitatis determinata, divinae naturae superposita : et haec est ratio personae.

Magister Gulielmus tamen Altisiodorensis ad hoc solvendum distinguit quadruplex univocum. Primum dicebat causari a conformitate communis nature, sicut homo univocum ad omnes ho-

mines, et album ad omnia alba. Secundum dicebat causari a generali conformitate intellectus. Dicebat enim, quod intellectus in hoc imago Dei est, quia similitudinem habet cum omni re sicut Deus. Sicut etiam dicit Aristoteles in III de Anima, quod intellectus est species specierum intelligibilium : et hoc intelligitur de intellectu formali. Et hoc modo dicebat esse univocum hoc nomen, res, in divisione Augustini in libro I de Doctrina Christiana, qua dicitur : « Rerum aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum est, aliae quae utuntur et fruuntur 1. » Res enim sive sit creata, sive increata, similiter est ens ratum apud intellectum. Tertium causatur per aequalem denominationem ex parte animae acceptam, sicut intelligibile univocum ad omnia intelligibilia, et opinabile ad omnia opinabilia. Et hoc modo dicebat univocum esse hoc nomen, notio, ad quinque notiones quae sunt in divinis. Quarta univocatio, ut dicit, causatur ab aequali proportione ad effectum. Et hoc modo dicebat univocum esse hoc nomen, justum, de Deo et de homine : Deus enim dicitur justus, quia reddit unicuique quod suum est. Et a simili effectu dicitur homo justus. In his tamen modis non simpliciter est univocum, nisi in primo. Alii autem modi imitantur univocum : et ideo communitas illorum est magis communitas analogi, quam univoci.

Ad aliud dicendum est, quod substantia in definitione posita non dicitur a natura substantiae quae subsistere facit, sed ab actu substandi, et sic convenit supposito sive hypostasi, ut dictum est.

Id autem quod contra singulos inductum est, jam solutum est in praehabitis.

Ad id quod objicitur de Boetio, dicenContra sentent, 4. dum, quod Boetius in illo loco substanAd 1, 2 et 3 tiam accipit pro natura quae substare

<--- Page Split --->

vel subsistere facit in se, et non alio indigere ut sit, et non accipit eam secundum quod ab actu substandi dicitur. Et hoc modo verum est, quod porsona non dicit nec significat substantiam, nisi in obliquo.

PERHOCetiampatetsolutioaddi - ctumAugustini , quiasimiliteraccipitsubstantiam .

ADRATIONEMultimamdicendumest , quodnonsequitur , nisipersonasignifi - caretessentiaminrecto , velsubstantiamproutsubstantianondiciturabactusubstandi , sedutensinsesubsistens , aliononindigens , sicutcommuniseteademestnaturatriumpersonarum . Etsicsequeretur , quodtresessentiaeessenttrespersonae , etnumerataeintribusper - sonis .

MEMBRUM II.

De definitione hujus nominis, persona 4.

SECUNDO , Quæriturdedefinitioneistiusnominis , persona .

Etinveniunturquatuordefinitiones .

PrimaBoetii , hæcscilicet , « Personaestrationalisnaturæindividuasubstan - t i a . »

SecundaestRichardiinlibrodeTri - nitate , hæcscilicet , « Personaestintel - lectualisnaturæincommunicabilisexi - stentia . »

TertiaiterumRichardi , ibidem , « P e r - sonaestexistenspersesolumsecundumquemdamrationalisexistentiæmodum . »

Quartamagistralisest , hæcscilicet , « Personaesthypostasisdistinctaincom - municabiliproprietateaddignitatempertinente . »

Etquæriturdesingulisdefinitionibus . Videtureniminconveniensprima .

  1. Rationalis enim natura non est nisi in homine. Dicit enim Isaac in libro, Definitionum, quod « ratio est vis animæ, faciens currere causam in causatum : » et sic ratio cum collatione est et cum inquisitione. Talis autem natura non est divina, nec etiam angelica, cum tamen persona sit tam in divina quam in angelica natura. Inconvenienter ergo definitur per rationalem naturam.

  2. Adhuc, In divinis propter indifferentiam simplicitatis persona est essentia, sive natura. Obliquus autem omnis notat transitionem et diversitatem. Cum ergo dicitur, Persona est rationalis naturae, diversitas notatur inter personam et rationalem naturam : et cum sit omnimoda indifferentia, potius deberet dici, Persona est rationalis natura, quam rationalis naturae.

  3. Adhuc, Objicitur de hoc quod dicitur, Individua. Nihil enim est individuum in particulari, nisi quod dividuum est in natura. Dividuum autem in natura, est materia qua secundum esse dividitur in particularibus. Divina natura secundum esse non dividitur in particularibus sive in hypostasibus, quas Joannes Damascenus vocat particularia. Ergo personæ in divinis non convenit esse individuum.

  4. Adhuc, Non videtur convenire quod dicit, Substantia. Quod enim in definitione alicujus ponitur, multiplicato definito multiplicatur definiens, ut cum dicitur, homo animal rationale mortale, plures homines plura animalia rationalia mortalia. Ergo a simili, si persona est individua substantia, plures personæ plures erunt substantiæ individuæ, ut dixit Arius, et hoc est hæresis, quia tres personæ sunt una substantia individua sive indivisibilis secundum esse.

CONTRASECUNDAMetiamobjiciturquæesthæc , « Personaestintellectualisna - turæincommunicabilisexistentia . »

<--- Page Split --->

  1. Et quaeritur, Quae sit natura intellectualis ? Aut enim est quae intellectualitate sicut differentia in specie constituitur, aut quae intellectu utitur, aut quae intelligitur, eo quod non intelligitur nisi intellectuale, hoc est, in esse intellectuali acceptum. Si primo modo : tunc natura divina non erit intellectualis : nulla enim differentia in specie naturae constituitur. Si secundo modo, iterum non erit intellectualis : non enim intellectu utitur, sed seipso intelligit. Si tertio modo : tunc multarum naturarum erit persona : sicut enim dicit Boelius, natura quae in omnibus est, est quae quoquo modo intelligi potest : et sic omnium naturarum esset persona, quod falsum est.

  2. Adhuc, Quod dicitur, Incommuniccabilis, non videtur convenire soli personae : cum tamen sit ultima differentia in definitione posita, de qua dicit Aristoteles in VII primae philosophiae, quod convertibilis esse debet : omnia enim individua et omnia propria incommunicaebilia sunt. Dicit enim Algazel in Logica sua, quod individuum est ab accidente incommunicabili, et ideo dicitur singulare.

  3. Adhuc, Quod dicit, Existentia, videtur inconvenienter dici : existentia enim secundum rationem suorum componentium dicit ens ex alio productum : hoc autem angelicis personis non convenit, quae origine non distinguuntur : et etiam in divinis Patri non convenit, quia Pater ex alio quodam non est : et in humanis Adae non convenit, eo quod Adam secundum originem ex alio non est.

  4. Adhuc, Persona potius est existens quam existentia. Melius ergo diceretur, quod persona est intellectualis naturae incommunicabile existens, quam incommunicabilis existentia.

CONTRA TERTIAM etiam objicitur, quae est haec scilicet, « Persona est existens per se solum secundum quemdam rationalis existentiae modum. »

  1. Secundum hanc enim non videtur esse persona in divinis. Dicit enim Hilarius in libro VII de Trinitate, quod « solitudo non est in divinis, nec singularitas. » Existens autem per se solum solitarium et singulare est.

  2. Adhuc, Cum dicitur, Secundum quemdam modum, vagus est intellectus et non determinatus : quia nescitur quis sit modus ille. Definientia autem certa et determinata debent esse : quia aliter definitio non determinaret et certificaret definitum. Male ergo dicitur, Secundum quemdam modum.

CONTA QUARTAM etiam objicitur, hanc scilicet, quod « persona est hypostasis incommunicabili proprietate determinata ad dignitatem pertinente. »

1, Secundum hanc enim videtur, quod intellectus personae compositus sit, et addat super intellectum hypostasis. Compositus autem intellectus non est nisi compositi. Persona ergo in divinis videtur esse composita, quod falsum est : aeque enim simplex persona est sicut essentia.

  1. Adhuc, Secundum hoc videtur, quod abstracta personalitate per intellectum, adhuc remaneat hypostasis : et hoc falsum est : quia hypostasis est distinctum et determinatum quid, quod apud Philosophum. vocatur hoc aliquid : et si dicatur hic aliquis, tamen hic aliquis non est tam quis, quam quod, ut dicit Richardus, et sic redit in idem. Sed abstracto determinante non remanet determinatum : personalitas autem derminans est. Ergo abstracta personalitate hypostasis determinata non remanet. Si ergo remanet aliquid, non potest remanere nisi essentia determinata : et sic sequeretur, quod personalis proprietas determinaret essentiam, quod falsum est et saepius improbatum : sequeretur enim, quod sicut Pater non est Filius, ita essentia Patris non esset essentia Filii.

<--- Page Split --->

Adhuc, Contra has omnes definitiones simul objicitur.

  1. Videtur enim, quod secundum eas anima separata sit persona. Est enim substantia individua rationalis naturae, et est existens per se solum secundum quemdam intellectualis existentiae modum.

  2. Adhuc, Videtur, quod natura humana in Christo secundum hoc sit persona : est enim rationalis naturae individua substantia : et per eamdem rationem divina natura in Christo erit persona : et sic Christus est dua persona, quod falsum est.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod licet sicut dicit Aristoteles in Topicis, unius rei sicut unum est esse, sit una definitio : tamen secundum plura quae secundum modum intelligendi sunt in uno et eodem, plures possunt dari assignationes, quae non sunt verae definitiones, sed manifestationes majoris declarationis, quam nomen. Et tales sunt quae inducte sunt. Et differunt, quia illa quae est Boetii, data est de communi intentione personae, prout se communiter habet ad Deum et Angelum, et hominem. Dua vero quae sunt Richardi, corrigunt eam quae est Boetii et determinant ad divina : et ideo dantur per propria divinorum, quorum magis est esse intellectuale quam rationale, et singulare quam individuum, et existere secundum individuum persona ad personam, quam substare in seipsa. Quarta vero datur secundum nominis proprietaetem. Dictum est enim in prehabitis, quod persona est facies larvata : quod 'non fiebat, nisi ad designationem certae personae et heri, quae dignitate praecedebat, ut Priamus et Hecuba. Propter quod etiam adhuc in civilibus persona dicuntur homines dignitate praecellentes, ut imperator, praeses,episcopus, praepositus, et hujusmodi.

Ad diffinit 1. Ad ID ergo quod objicitur contra primam definitionem, dicendum quod ratio compositus intellectus est, et sie ratio-

nalis natura pro intellectuali ponitur : tamen hoc est unum propter quod corrigit eam Richardus.

Ad alud dicendum, quod in veritate respiciendo ad simplicitatem rei in divinis, unumquodque divinorum praedicatur de alio in rectitudine : et sic persona est essentia, et proprietas essentia. Itaspiciendo autem ad [modum intelligendi communem, quo divina ex humanis intelligimus, sicut dicit Dionysius, eo quod humana sunt exemplata a divinis : sic convenientius dicitur persona rationalis naturae sive essentiae, quam rationalis natura vel essentia. Dicit enim Hilarius, quod aliud est ignis, et quod ignis est: et aliud est homo, et quod hominis est : et aliud Deus, et quod Dei est : et generaliter aliud natura, et quod naturae est : et hoc quidem in creatis aliud est re, in divinis autem aliud modo significandi. Cum ergo persona res naturae sit, et rem naturae dicat in recto, naturam autem dicat in obliquo, et dicat eam ut quo est res naturae, et ideo supposita persona non supponitur natura sive essentia, convenientius dicitur rationalis naturae quam rationalis natura.

Et quod objicitur de transitione obliqui, dicendum quod transitioni quae notatur per genitivum, sufficit diversitas in modo intelligendi, sicut convenienter dicitur bonitas Dei, cum tamen bonitas Dei et Deus seipso sit bonus. Dicit tamen Augustinus in libro VII de Trinitate et ponitur in libro I Sententiarum, distinct. XXIII, quod « tres personas unius essentiae dicimus, non ex eadem essentia, ne diversitatem inter essentiam et personam notemus. » Sed hoc est ex causis duabus simul junctis, quarum una est, quia ablativus est vehementioris diversitatis quam genitivus. Alia, quod praepositio quae etiam transitiva est et diversitatem notat, habitudinem designat esse materialis ad materiatum : et ideo tres personas ex eadem essentia non dicimus, ne persona ex essentia sicut ex materia esse credatur. Hujus signum est,

<--- Page Split --->

quod dicit exclusionem ab hoc esse personali, in divinis est: sic enim solus Pater est Pater, et solus Filius Filius: et hoc modo ponitur in definitione personae secundum se. Sed est de essentia hujus vel illius personae, sicut et in definitione individui accidens ponitur incommunicabile, quod est collectio accidentium singularium quam impossibile est in alio reperiri.

Ad aliud dicendum, quod ponit quemdam modum: quia in communi definit personam, et non hanc vel illam. Unde cum dicitur, quemdam modum, licet vagum sit quoad hanc vel ad illam, non tamen vagum est quin quem determinet: dicit enim modum existendi singulariter, licet non hunc vel illum.

Ad in quod objicitur contra quartam, dicendum quod diversitas in modo intelligendi quae non causatur ex diversitate rei, sed ex impotentia intellectus nostri, qui rem ut est aliter designare non potest, nisi assignet eam per assimilationem ad humana, in nullo derogat simplicitati rei: et ideo persona simplex est, sicut et natura in divinis: quia ea quae ratione nominis addit super hypostasim, non sunt diversa ab hypostasi re, sed modo significandi tantum, sine quibus perfectum esse personae designari non potest.

quod Filius est: et ideo ablato proprio non remanet hypostasis.

Objectio autem quae dicit, quod essentia remanet indeterminata, procedit ac si personalitas determinaret essentiam, et ac si essentia substaret personalitati: et hoc non est verum.

Ad illud quod in communi objicitur contra omnes, dicendum quod individua, quod ponitur in definitione Boetii, et incommunicabile quod ponitur in definitione Richardi, omnis communionis modum excludit secundum actum et potentiam. Communicabile autem quiddam est ut pars: et hoc nec individuum, nec incommunicabile est. Et ideo anima separata persona non est quiddam ut forma. Et ideo natura divina, vel essentia, vel persona, non est quiddam ut assumptum in unionem vel societatem alterius. Et ideo natura divina in Christo vel natura humana in Christo persona non est. Nihil enim horum in se individuum vel singulare et alii non communicans est.

MEMBRUM III.

De suppositione personae.

Ad aliud dicendum , quod licet secundum communem intentionem persone abstracta personalitate per intellectum, remaneat hypostasis, quae secundum intellectum substat personalitati : tamen meo judicio in divinis abstracta personalitate, nihil remanet: essentia enim non remanet, quia proprietati personali non substat: hypostasis non remanet, quia proprietas ut proprium accepta, est ipsa hypostasis, secundum quod dicit Hilarius, quod proprium est Patri quod Pater est, et proprium Filio

TERTIO deberet quæri de suppositione personæ. Sed quia jam satis habitum est, quod persona supposita non supponitur essentia : eo quod non dicit eam in recto, nec significat eam ut essentiam : et si significat substantiam, ut dicit Richardus, non significat eam ut naturam communem in se substantem et alio non indigentem ut sit, nec significat sub proprietate generali vel speciali, sed significat eam prout dicitur ab actu significandi ut suppositum, et sub proprietate

<--- Page Split --->

individuali vel quasi individuali, prout designatur per quis, qui quis tamen est quid in esse substantiali, et talem substantiam designat tam in singulari quam in plurali. Cum enim dicitur, Pater est persona, sensus est, Pater est suppositum certa et notabili proprietate distinctum. Et cum dicitur, Pater et Filius sunt personae, sensus est, Pater et Filius sunt supposita certis proprietatibus distincta.

MEMBRUM IV.

De comparatione personæ ad essentiam 1.

Et cum hæc omnia habita sint sufficienter, non restat quærendum, nisi de quarto membro quod est de comparatione personæ ad essentiam, propter opinionem quorumdam dicentium, quod persona differt ab essentia, sed non essentia a persona.

Et ad hoc proceditur sic :

  1. Aristoteles dicit in VII Topicorum : « Quantulamcumque differentiam ostendentes erimus, ostendentes erimus quoniam non idem. » Personæ convenit generare et generari,spirare et spirari,essentia æutem neutrum. Ergo persona differt ab essentia non solum ratione intelligendi, sed re : quia realis differentia est generare et generari.

  2. Adhuc, Personæ convenit distingui : essentiae non distingui : ergo persona differt ab essentia.

  3. Si dicatur, quod cum dicitur, essentiae non convenit generare et distingui, per hoc non dicitur aliqua differentia positive, sed negative, et negatio nihil ponit : per id autem quod nihil est, nihil differt ab aliquo : quia sicut dicit

Aristoteles, non entis non sunt species, nec differentiae : et sic stat quod dicit opinio, scilicet quod persona positive differt ab essentia, sed non e converso essentia a persona. Contra : Communicabile esse positiva differentia est, uniens esse tres personas positiva differentia est : et utraque convenit essentiae, et opposita eorum privativa conveniunt personae, scilicet incommunicabile esse, et singulare sive distinctum esse, et ita non unitivum esse : ergo positivis differentiis differt essentia a persona, sicut e converso.

  1. Adhuc, Ista opinio per se inducit, quod persona dicit aliquid additum substantiae sive supposito : dicit enim relationem determinantem suppositum, sicut patet in ultima definitione personae praeinducta. Essentia autem nihil habet additum. Differt ergo persona ab essentia, et non essentia a persona per aliquam positivam differentiam.

Solutio . Dicendum , quodsecundumCatholicamfidemproterindifferentiamsimplicitatisquæestindivinis , personaestessentia , eteconversoessentiaestpersona : etreneutrumdiffertareliquo , sedmodointelligendi , etmododicendi , etmodosupponendi , etmodoattribuen - diutrumquediffertareliquo : istienimmodi , utsæpehabitumest , innullopræ - dicantsimplicitati . Qualiterverononvanisunt , sedadremreferuntur , sæpiusinpræhabitisdeterminatumest .

Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod generare et generari, et spirare et spirari, non dicunt differentiam personae ad essentiam, sed dicunt differentiam personae ad personam : et opposita ipsorum non sunt differentiae, sed negationes consequentes ex affirmatione, sicut si homo est rationale, sequitur, quod id quod non supponit hominem, nec dicit eum in recto, non sit rationale. Et

<--- Page Split --->

similiter ex quo persona non supponit essentiam, nec dicit eam in recto et ut essentiam, sequitur quod proprium per- sonæ non sit proprium essentiae, sed ne- getur ab ea propter modum significandi diversum, et propter diversum modum supponendi : et hoc non præjudicat iden- titati rei, sicut si dicam, demonstrata statua ærea, hoc est artificiale, quia sta- tua : et idem est naturale; quia æs : ergo idem est naturale et artificiale : non valet.

Ad aliud quod ultimo objicitur, dicendum, quod in divinis nulla est additio. Sicut enim dicit Boetius in libro de Trinitate, relatio nec addit, nec minuit, nec mutat, nec auget, et præcipue relatio originis : sed id quod est sine sui mutatione et additione, dicit quodammodo se habere ad aliud et esse alterius, et ideo diversitatem nullam inducit, nec realem difforentiam, sed tantum in modo significandi.

QUÆSTIO XLV.

De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Deinde, Quæritur de nominibus collective personas significantibus,sicut trinitas, et trinus.

Et quæruntur duo.

Primum est de hoc nomine, trinitas. Secundum de hoc nomine, trinus.

De hoc nomine, trinitas, duo quaeruntur, scilicet utrum sit nomen significans substantiam vel relationem ?

MEMBRII PRIMI

ARTICULUS 1.

Et secundo, Secundum quam intentionem sumatur in divinis ?

Utrum hoc nomen, trinitas, significet substantiam vel relationem i ?

MEMBRUM I.

De hoc nomine, trinitas.

Ad primum sic objicitur :

  1. Boetius dicit in libro de Trinitate : « Vocabulum quod ex personis originem trahit, ad substantiam non pertinet. » Sed hoc vocabulum, trinitas, ex personis originem trahit. Ergo ad substantiam non pertinet.

  2. Adhuc, Vocabulum quod ad substantiam pertinet, de personis singulis dicitur in singulari, et de omnibus simul

1 Cf. Opp. B. Alberti, Comment. in I Sententiarum, Dist. IV, Art. 10. Tom. XXV hijusce

nova editionis.

<--- Page Split --->

singulariter, et non pluraliter. Sed hoc nomen, trinitas, non de singulis dicitur singulariter: quia Pater non est trinitas, et Filius non est trinitas, et Spiritus sanctus non est trinitas: sed hi tres simul sunt una trinitas. Ergo ad substantiam non pertinet.

  1. Adhuc, Trinitas est distinctarum personarum : substantia autem non distinguit, nec distinguitur, ut saepius habitum est : ergo hoc nomen, trinitas, non est nomen substantiae.

In contrarium est quod dicunt Augustinus, Hieronymus, Richardus et Anselmus, personam substantiam significare. Cum ergo trinitas tres personas distincias dicat in recto in unitate essentiae, quae tali distinctioni personarum non est contraria, sed admittit eam propter excellentem virtutem suae unitatis qua realiter unit tres, necessario sequitur, quod etiam trinitas dicat substantiam et sit nomen substantiae, et non relationis.

Solutio. Ad hoc concorditer antiqui dixerunt et bene, quod trinitas nomen relativum est, et non nomen substantiae. Distinxerunt tamen, quod nomen relativum multiplex in divinis est. Est enim relativum extrinsecus, et relativum intrinsecus. Extrinsecus duplex, scilicet significans relationem ut conceptam, sicut paternitas relationem significat, et filiatio, et spiratio. Et est relativum extrinsecus significans relationem ut exercitam, sicut Pater, Filius, et Spiritus sanctus. Et hi duo modi relationis extrinsecus habent determinari, sicut paternitas dicitur ad filiationem, et Pater ad Filium. Est alius modus relativorum quae sunt relativa intrinsecus : eo quod in intellectu suo claudunt et ea quae referuntur ad invicem, et ea ad quae referuntur : et illa extrinsecus non determinantur. Unde cum dicitur, Isti sunt similes, intelligitur, iste est similis illi, et ille vice versa similis isti, et sic in intellectu ejus quod dico, Isti sunt similes, intrinsecus clauditur et relativum et id

ad quod determinatur : propter quod non dependet ad aliquid extra. Et tale relativum dicunt esse trinitatem : quia claudit in se tres personas distinctas et ad invicem relatas. Et ideo non sequitur, ut dicunt, si sic aliquis arguat, est relativum, ergo refertur ad aliquid extra se : claudit enim intra se id ad quod refertur.

Ad id autem quod objicitur, quod sit nomen substantiale, responderunt concorditer, quod substantia designatur multipliciter, scilicet ut quo est, sive ut essentia, et sic significatur per hoc nomen, deitas. Aliquando autem significatur ut quis est, qui quis substantiae est in esse substantiali. Sic significatur nomine suppositi vel hypostasis, vel personae. Aliquando significatur ut quod est : qui modus significandi quasi medius est inter modum significandi quo est, et inter modum significandi quis est. Et hoc modo significatur hoc nomine, Deus : Deus enim significat habentem divinitatem : et is qui habet, suppositum est sine hypostasi : habitum autem significat substantiam : et hoc modo persona significat substantiam ut quis est. Concedunt etiam, quod hoc nomen, trinitas, significat substantiam. Sed hoc non contrariatur ei quod sit nomen relativum : quia sic relativum dicit in rectitudine, et substantiam in obliquitate. Sic enim, ut dicit Boetius, « persona est substantia individua, vel quasi individua rationalis sive intellectualis naturae. » Et sicut dicit Richardus, « persona est existens per se solum secundum quemdam intellectualis naturae singularis existentiae modum. »

Per hoc etiam dicunt esse responsum ad sequens. Quod enim dicitur, quod substantialia nomina de singulis personis dicuntur singulariter, et de omnibus simul singulariter, et non pluraliter, intelligitur de his quae significant substantiam ut quo est vel ut quod est, et non de his quae significant substantiam ut quis est.

<--- Page Split --->

MEMBRI PRIMI

ARTICULUS II.

Secundum quam intentionem dicatur Trinitas de divinis ?

Secundo quaeritur, Secundum quam intentionem dicatur Trinitas de divinis ?

Videtur enim, quod de divinis dici non possit.

  1. Trinitas enim numerum dicit quemdam. Dicit autem Boetius in libro de Trinitate, quod « illud vere unum est, quod nulli innititur,in quo nullus est numerus.» Et constat,quod loquitur de unitate divina. Ergo unitas divina nullum admittit numerum. Cum ergo trinitas dicat numerum, trinitas in divinis non admittitur.

  2. Adhuc, In oratione de Trinitate dicitur, « Sancta et individua Trinitas. » Et videtur esse repugnantia et oppositio in verbis. Si enim individua, non est trinitas : et si est trinitas, non est individua. Dicunt autem Damascenus et Aristoteles,quod differentia dividente numerum cognoscimus. Et haec sunt verba Damasceni : « Differentia est causa numeri. » Aristoteles autem haec habet in IV Physicorum : « Numerum cognoscimus divisione continui. » Trinitas ergo esse non potest, ubi nulla est divisio. Et sic repugnantia verborum est cum dicitur, « individua Trinitas. » Et similiter repugnantia videtur esse cum dicitur, Deus Trinitas : deitas enim sive Deus est quid penitus indivisum in fine simplicitatis et unitatis consistens : trinitas autem alicujus divisi vult esse : et sic trinitas non competit divinis.

  3. Si quis dicat, quod in Trinitate est quidam numerus, sed non numerus sim-

pliciter. Et enim in Trinitate unitas essentiae, et unitas personae, et unitas notionis sive relationis : et unitas unius non est unitas alterius : unitas enim essentiae nullo modo distinguibilis est : sed unitas personae distinguibilis : personalitas enim a qua sumitur ratio unitatis personae, secundum quam dicitur, Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, et sunt unum in communi nomine et ratione personae, non repugnat distinctioni secundum quam tres personae efficiuntur tribus proprietatibus distinctae in esse personali : et sic unitas personae non est ejusdem rationis cum unitate essentiae. Similiter unitas notionis divisioni non repugnat : distinguitur enim notio a notione per oppositionem, ut paternitas a filiatione, innascibilitas a generatione : spiratio activa a spiratione passiva : et talibus differentiis determinantibus et dividentibus, hoc commune quod est notio, cadit in numerum, quod nullo modo convenit unitati essentiae.

  1. Si quis dicat etiam adhuc, quod hoc modo in divinis est prius et posterius sicut in numero : quia intellectus essentiae est ante intellectum personae, et intellectus personae ante intellectum proprietatis : et sic aliquo modo potest esse numerus in divinis, et ita trinitas. Hoc videtur stare non posse : tum ideo quia in symbolo Athanasii dicitur : « In hac Trinitate nihil prius aut posterius : » tum propter hoc quia id quod est in fine simplicitatis et unitatis, non admittit pluralitatem, neque prius, neque posterius actu vel intellectu : omne autem quod divinum est, in fine simplicitatis est : ergo nec pluralitatem, nec prius vel posterius habet actu vel in intellectu : et sic non competeret ei nomen trinitatis.

  2. Adhuc, Trinitas secundum intentionem vocabuli est trium unitas : et cum tres non uniantur unitate proprietatis personalis, nec unitate personali aliqua, relinquitur quod non uniuntur nisi uni

<--- Page Split --->

tate essentiae. Unde etiam dicuntur unum et idem neutraliter, et non dicuntur unus et idem masculine, nec una proprietate indifferentes et uniti : et secundum hanc intentionem videtur trinitas non posse recipi in divinis : quia si trium unitas est unitas essentiae, et Isidorus dicit, quod « trinitas est numerabilis et multiplicabilis, » videtur sequi, quod unitas essentiae esset numerabilis et multiplicabilis : quod Arianæ dementiae est.

Si aliquis dicat, quod cum dicitur, trium unitas, hoc nomen, unitas, dicit unitatem persona, non essentiae. Hoc stare non potest : quia nulla una singularis persona est, in qua unitar Pater et Filius et Spiritus sanctus, ut sic trinitas dicantur.

Nec valet responsio quam quidam antiqui induxerunt dicentes, quod cum dicitur trium unitas, unitas dicit unitatem persona, non prout est in hac vel in illa persona, sed prout confuse accipitur in hoc communi quod est persona : sic enim numerabilis fet multiplicabilis est in tribus personis, proprietate singulari determinante commune confusum in hanc et in illam personam et tertiam : quia secundum hoc unitas trium non esset unitas nisi rationis, et per modum universalis, sicut dicit Porphyrius, quod « participatione speciei plures homines sunt unus homo. » Et sic tres non essent una res, et una substantia sive essentia : et hoc iterum vergit in haeresim Arianam. Inde Ecclesia cantat : « Una ergo pater logos paracletusque substantia est. » Haec igitur solutio non est inconveniens.

JUXTA hoc ulterius quaeritur, Quare secundum Augustinum sicut recitat Magister in primo Sententiarum, distinct. XX : « Deus dicitur trinitas, et non triplex sive triplicitas, » et quare secundum Isidorum aliquo modo dicitur multiplex, nullo modo triplex ?

SOLUTIO. Dicendum est, quod trinitas solutio. est in divinis, et non est nisi in divinis, et hoc est divinis proprium. Quæcumque enim distinguuntur in creaturis, eo quod simpliciter et essentialiter differunt, simpliciter faciunt numerum essentiarum ad minus et numerum secundum esse : et ideo essentiae et esse non possunt habere unitatem. In divinis autem quia distinguentia non realiter nec essentialiter differunt, ideo nec realem, nec essentialem in esse faciunt differentiam : et ideo unitati non repugnant, quamvis secundum oppositionem relationis originis in esse personali notionali quemdam faciunt numerum, sicut satis in præteritis expositum est.

Unde dicendum est, quod licet in diviAd 1. nis nullus sit numerus realis, qui differentiam faciat in essentia et esse personali, tamen est ibi numerus quidam proprietatum scilicet et propriorum personalium, qui identitati substantiali non repugnat, et quemdam numerum facit et virtutem unitatis in essentia et esse demonstrat : et ideo trinitatem, hoc est, trium unitatem realem in essentia perficit et esse : quod in. nulla creatura fieri potest perfecte, quamvis in natura hujus trinitatis exigua resultent vestigium et imago.

AD ALIUD dicendum est, quod in diviAd 2. nis divisio sive differentia quaedam est, quae est proprietatis personalis in esse personali, et non in esse simpliciter : et ideo quemdam numerum et non simpliciter numerum facit : propter quod unitati reali non repugnat : et ideo divina remanent individua simpliciter, numerata ante quodam numero, hoc est, personali. Propter quod in eis solis est trinitas, et non in aliis : quod enim in eis est trinitas, in aliis triplicitas dici deberet.

AD ALIUD dicendum, quod unitas esAd 3. sentiae et unitas notionis et unitas personae in divinis realiter non differunt, propter omnimodam simplicitatem et realem indifferentiam quae est in divinis :

<--- Page Split --->

sed differentiam faciunt secundum rationem intelligendi, et modum supponendi, et significandi per terminum, qui secundum quod significatur per terminum, ad rem refertur, et ideo cassus et vanus non est : tamen in re nullam facit differentiam, et ideo unitati rei non repugnat : quia et notio est essentia, et persona est essentia : et haec duo una et eadem essentia. Propter quod unitatem essentiae non adimunt, licet quemdam perficiant ternarium in esse personali.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod in divinis nullo modo est prius et posterius secundum Catholicam fidem, et secundum rem : quia si esset prius et posterius secundum rem, oporteret, quod una natura prior esset, et altera posterior : quod nullo modo summa admittit simplicitas. Et ideo quod dicitur natura prior esse persona, et persona proprietate, hoc non est secundum rem : quia secundum rem æque simplicia sunt et æque prima : sed est secundum intellectum nostrum, qui divina intelligere non potest nisi assimilet ea terrenis. In creatis autem ita est, quod natura est ante personam, et persona ante proprietatem : et hunc modum intelligendi intellectus noster refert ad divina, eo modo quo dicit Damascenus, quod id quod est in imagine et vestigio, refertur ad prototypum.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod in veritate secundum Catholicam fidem trinitas dicitur trium unitas, et intelligitur de unitate essentiae, et non de unitate personae, vel notionis, sicut bene probat objectio, quamvis propter naturam termini numeralis, eo quod nulla numerantur nisi sub aliquo communi, quod secundum rationem unum est in numeratis, sicut tres homines, tria animalia, tria entia, exigatur unum commune sub quo personae numerantur, et hoc est persona. Et quod dicit Isidorus, dicit ratione suppositi, et non ratione naturae : et hoc patet in expositione vocabuli. Cum enim dicitur, trium unitas, adjectivum numerale quod est trium, formam suam nu-

meralem non ponit nisi circa suppositum, et non circa formam quae est unitas : aliter enim non diceretur unitas, sed trium unitates.

Et si objiciatur, quod terminus numeralis numerum ponit circa formam sui substantivi, ut cum dicitur, tres homines, tria animalia.

Dicendum, quod hoc est verum, quando in recto et in vi adjectivi numeralis terminus conjungitur suo substantivo. Hic autem non est sic. Cum enim dicitur, trium unitas, nec in recto est ibi terminus numeralis, nec in vi adjecti, sed potius in vi substantivi, eo modo quo adjectivum virtute articuli subintellecti fit substantivum. Est enim sensus, trium unitas, hoc est, unitas quorumdam qui sunt tres. Et concedendum est, quod responsio inducta non valet.

Ad 10 quod juxta hoc quaeritur, dicendum quod triplex vel triplicitas plicationem dicit : plicatio autem dicit situm partium in diversa : et quod in corporalibus est situs, in spiritualibus est ordo, qui est ad minus superioris et inferioris, vel anterioris et posterioris, qua sine diversitate essentiae intelligi non possunt : et quia nulla diversitas essentiarum est in divinis, ideo Nicaena synodus anathematizavit dicentem triplicitatem esse in divinis, et Deum esse triplicem. Concessit autem Deum esse trinum, et trinitatem : hoc enim nullam in essentia dicit veritatem.

Ad verbum Isidori dicendum, quod in veritate proprie trinitas non est multiplex. Sed quod Isidorus dicit, intelligendum est caute : eo quod multiplex dicitur genus numeri, sicut in V Euclidis et in II Arithmeticae dicitur, quod genus multiplicis numeri sub se habet species duplicis, triplicis, et sic de aliis, superparticularis, superpartientis, et non secundum quod dicitur placitio unius ad alterum vel super alterum. Et hoc modo quia genus minus ponit quam species : eo quod species addit super genus, quia

<--- Page Split --->

trinitas numerabilis est in suppositis, concessit in genere trinitatem esse multiplicem, hoc est, multitudinem quamdam continentem : tamen triplicem esse negavit, eo quod id quod triplex est in specie, triplicationem dicit in situ et ordine naturali.

MEMBRUM II.

De hoc nomine, trinus.

SECUNDO , Quæriturdehocnomine , trinus .

Et quæruntur duo, scilicet quid copulet sive prædicet cum dicitur, Deus est trinus ?

Et secundo, De quibusdam locutionibus quæ inveniuntur in Scriptura, sicut trinitas in unitate, et unitas in trinitate, et quod quidam dicunt, trinitatem esse trinam et unam.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS I.

Quid hoc nomen trinus prædicet in divinis 1 ?

culumpræpositivumsubstantivariin - telliguntur . PaterenimestunusquiestDeus , etFiliusordinenaturæestaliusquiestDeus , etSpiritussanctusordinenaturætertiusquiestDeus . Ordineau - temnaturædico , quoaltersitexaltero , nonquoalterprioraltero , utdicitAugustinus . Contraest , quodcumdi - citur , Deusesttrinus , hocnomen , t r i - n u s , estadjectivumetnumerale , n o - tansdiscretionemetaggregationem : omneautemtalenomenremponitcircaformam , utcumdicitur , triniequi , veltrinihomines , intelligiturquodsunttresequiettreshominesdiscretietaggre - g a t i , etsimilitertreshomines . Cumergodicitur , Deustrinus , velequustrinus , velhomotrinus , intelligitur , quodsinttresdiidiscreti , ettresequidiscreti , etsimilitertreshomines . Sedhæcestfalsa , Deusesttresdii . Deuter . v i , 4 : D o m i - nusDeusnoster , Dominusunusest . E x o d . x x , 3 : Nonhabebisdeosalienoscoramme . EtinsymboloNicæno : « CredoinunumDeum . » Ergoethæcestfalsa , Deusesttrinus .

  1. Adhuc, Si trinus aliquid addit super tres, non videtur addere ordinem et associationem, sicut cum dico, isti incedunt bini, vel isti incedunt trini, intelligitur, quod associati sint bini vel trini. Per hoc autem non tollitur discretio quae importatur in termino, nec tollitur quin discretio ponatur circa formam substantivi sicut ponitur per hoc adjectivum, tres. Adhuc ergo remanet, quod sicut hæc est falsa, tres dii sunt Deus unus, ita hæc falsa est, Deus unus est trinus.

ADPRIM Ŭ Mergoobjicitursic : 1 . Deusesttrinus , ettrinusquæritdiversitatemetdistinctionem : ergoestunusetaliusettertiusDeus . Sidicatur , quodhocnonestinconveniens , utdicitMagisterinlibroISententiarum , d i s - ctinct . X X V , secundumquodunusetaliusettertiuspersubintellectumarti -

<--- Page Split --->

stare non potest : quia in prædicatis oppositum vel disparatum non removetur, nisi virtute et oppositione alicujus prædicati positi, sicut cum dico, est homo : ergo non est asinus : non sequeretur, non est asinus, nisi poneretur esse homo : hoc enim demonstratum est in Logicis. A simili ergo non sequitur, non est quaternus, vel binus, vel solitarius, nisi per hunc terminum trinus, aliquis numerus ponatur, per cujus oppositionem vel disparationem majores et minores alii numeri removeantur : et sic relinquitur, quod hoc nomen, trinus, aliquem numerum ponit circa hoc nomen, Deus, cum dicitur, Deus est trinus.

  1. Adhuc, Constat, quod cum dicitur, Deus est trinus, aliquid intelligitur prædicari de Deo positive sive affirmative. Intellectus autem formalis non est nisi similitudo rei. De hoc enim intelligitur dictum Empedoclis, quod Aristoteles ponit in II de Anima, scilicet quod « simile simili cognoscimus. » Sic ergo aliquid intelligitur per propositionem cum dicitur, Deus est trinus.

  2. Si autem diceretur, ut quidam dixerunt, quod nihil intelligitur per hoc quod dico, trinus, cum dicitur, Deus est trinus. Sermo cassus et vanus esset. Sermo enim secundum Platonem ad intellectum referendus est, et secundum Hilarium referendus est ad rem. Sic autem nec ad intellectum, nec ad rem referri posset. Ad hoc quidam dixerunt, quod hoc adjectivum, trinus, in theologicis non sequitur regulam aliorum nominum numeralium. Alia enim nomina numeralia discretionem suam ponunt circa formas suorum substantivorum, ut cum dicitur, tres homines, -vel trini homines, non intelligitur unus homo tria habens supposita, sed intelliguntur tres discreti per humanitates tres perhumanitatum esse. In theologicis autem iste terminus, trinus, cum sit adjectivum

hujus nominis, Deus, discretionem ponit circa suppositum quod est persona, et non circa formam. Unde sensus est, ut dicunt, Deus est trinus, hoc est, tres personae in unitate essentiae. Et hujus dicunt esse rationem : quia dicunt, quod trinus componitur a trium et unus. In divinis autem non est unitas, nisi essentie. In persona enim non est unus Deus. Dicit enim Hilarius, quod Deus non est unus solitarius : et ideo professus est consortium cum dixit : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 1. Similiter in proprietate non est unitas, sed potius oppositio et distinctio. Et ideo dicunt, quod trinus, scilicet trium unus, numerum qui notatur per trium ,ponit circa suppositum, unitatem autem quae notatur per unum, in essentia. Hoc etiam confirmant per ea quae celebrantur ab Ecclesia, quae cantat : « Unum in substantia, trinum in personis confitemur. » Et quamvis haec solutio communis sit fere ab omnibus, tamen mirabilis videtur esse. Grammatice enim loquendo trinus non dicitur trium unus, sed ter unus, sicut et binus bis unus, et quinus quinquies unus. Et secundum Priscianum constructio refertur ad intellectum eo modo quo in voce significatur. Et ideo cum dicitur, Deus est trinus, intelligitur ter unus : sic enim significatur in voce. Nec theologica constructio tollere potest modum significandi per terminum, cum dicat Basilius in Hexameron : « Modum suae significationis in theologicis non amittunt termini. » Aut enim sumuntur mystice, aut symbolice. Si mystice, significant res suas eminentius et verius esse in Deo quam in creaturis : et ideo exponendi sunt termini tales per ablationem et eminentiam, ut dicit Dionysius. Si autem symbolice accipiuntur, primo referuntur ad rem : et deinde consideratis proprietatibus rei, et relatis ad proprietates spirituales proportionales illis, referuntur in Deum.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Si trinus est trium unus: tunc in hoc quod est trinus, intelligitur unus: et sic nugatorie dicitur Deus esse trinus et unus: quod tamen Ecclesia cantat in hymno Ambrosiano de Confessoribus:

Sit salus illi, decus, atque virtus, Qui supra cœli residens cacumen, Totius mundi machinam gubernat Trinus et unus 1.

SOLUTIO. Dicendum, quod cum dicitur Deus esse trinus, hoc nomen, Deus, dicit substantiam secundum quod significatur per quod est, et secundum quod ab actu substandi dicitur : et ideo per adjunctum quod est trinus, trahitur ad standum pro personis sive pro suppositis : sic enim dicit deitatem in habente : habens autem est suppositum. Unde tunc indefinite et communiter supponit tres habentes deitatem. Aliquando autem per adjunctum trahitur ad supponendum pro determinata persona, ut cum dicitur Deus germinans, vel Deus procedens. Et hoc confirmatur per Augustinum in libro II de Trinitate, qui tractans illud verbum Apostoli, I ad Timoth. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria, dicit, quod cum dicitur Deo, intelligitur Deus trinitas communiter, et non aliqua persona singularis: et dictio exclusiva exclusionem notat circa oppositum essentiae, non circa oppositum hujus vel illius personae. Et ex hoc accipiatur, quod hoc nomen, Deus, communiter potest supponere pro tribus personis indefinite. Idem accipitur ex hoc quod idem Augustinus dicit, ibidem, tractans illud Genesis, xviii, 2 : Apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset,... adoravit in terram. Per hoc quod non determinat,

quod aliquis sit aetate vel potestate vel honore praestantior, intelligit unum Deum trinitatem. Et ex hoc quod hoc nomen, Deus, quod dicit essentiam ut substantiam et sicut in habente, potest communiter et indefinite supponere pro tribus personis, non video quare non dicatur Deus trinus, ita quod hoc nomen, trinus, trahat hoc nomen, Deus, ad standum pro tribus personis indedinite, ita quod discretionem ponat circa suppositum, et non circa formam suppositi.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non valet : quia in praemissis haec dictio, Deus, supponit pro essentia sive pro natura : et ideo non sequitur : ergo unus Deus et alius. Et hoc modo procedit objectio. Nos autem diximus, quod trahitur per adjunctum ad standum pro persona, sive pro supposito. Et tunc non procedit objectio facta in contrarium.

Ad ALIUD dicendum, quod bene verum est, quod trinus discretionem ponit circa formam suppositi proximam : sed non oportet, quod ponat circa formam substantialem : sed sufficit ei, quod ponat circa formam communem sub qua fit divisio, quam notat discretio, sicut cum dico, Petrus, Paulus, Joannes sunt trini, non oportet nisi quod sint tres sub hoc communi quod est homo : et quod in creaturis commune est ratione, ut dicit Damascenus, in divinis est commune re. Et hoc modo dicitur Deus trinus in persona, et unus in deitate : quia una et eadem deitas est in uno, et in duobus, et in tribus.

Ad SOLUTIONEM eorum qui dicunt, quod termini materiales nihil ponunt in divinis, dicendum quod nulla est, sicut bene probant objectiones factae in con-

<--- Page Split --->

trarium : ponunt enim discretionem circa suppositum sub hoc communi quod est Deus, quod trahitur ad standum pro divina persona indefinite : et ideo nulla discretio ponitur circa formam, sed circa suppositum tantum. Unde sicut in humanis cum dicitur, Socrates et Plato et Cicero sunt trini, non sequitur, quod sint tres homines ratione differentes et specie : ita in divinis non sequitur, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sint tres dii re et numero deitatis differentes : quia quod in creatis est commune ratione et non re, in divinis commune est re.

necessitatem dictam, quae ex difficultate materiae est, dicitur esse trium unus. Et cum dicitur trinus et unus, hoc quod dico unus, emphatice additur, hoc est, ad expressionem. Fides enim expressa quaerit confessionem. Et hoc est quod saepius dictum est, quod Ecclesia cantat : « Unum in substantia, trinum in personis confitemur. » Et sic etiam intelligitur illud quod cantamus : « Monadi trinae gloriam canamus. »

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod illa objec tio de necessitate procedit. Probatur enim discretio circa supposita, sicut dictum est, sub hoc communi quod est Deus, quod est commune re, et per adjunctum trahitur ad standum pro suppositis : sicut enim dicit Boetius, talia sunt subjecta, qualia praedicata permiserunt.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

De quibusdam locutionibus quae inveniuntur in Scriptura, sicut trinitas in unitate, et unitas in trinitate, et quod quidam, dicunt, trinitatem esse trinam et unam.

Ad solutionem quam quidam afferunt, dicendum quod in veritate satis probabilis est.

Ad objectum autem in contrarium, dicendum, quod in theologicis propter materiae difficultatem saepe novam oportet fieri terminorum institutionem : quae tamen observari non potest in alia materia : quia, sicut dicit Gregorius, non est dignum, ut libertas sacri eloquii regulis subjaceat Donati. Unde quamvis trinus dicatur ter unus in aliis, et iste terminus, ter, numeret formam, ut cum dicitur, ter unus homo : tamen in divinis necesse fuit institui, ut non numeraret nisi suppositum sub una et eadem forma re communi, et non ratione tantum.

Ad ultimum dicendum, quod trinus in unitate secundum compositionem grammaticam non dicitur trium unus, sed ter unus. In theologicis autem propter

Secundo, Quaeritur de quibusdam locutionibus quae inveniuntur in Scriptura, sicut trinitas in unitate, et unitas in trinitate, et quod quidam dicunt, trinitatem esse trinam et unam.

Quaeratur ergo primo, Utrum trinitas sit in unitate, et e converso unitas in trinitate ?

  1. Hanc enim concedere videtur Gregorius in complenda de Trinitate 1. Si enim vera est : tunc cum dicitur trinitas in unitate, aliquam habitudinem notat haec praepositio in, de octo habitudinibus quas ponit Aristoteles in IV Physicorum, quibus aliquid dicitur esse in alio. Aut ergo est sicut effectus in causa, vel e converso : aut sicut locatum in loco : aut sicut forma in materia, vel e converso :

4 Praefatio de Trinitate : « Qui cum unigenito Filio tuo et Spiritu sancto unus es Deus, unus es Dominus : non in unius singularitate

persona, sed in unius trinitate substantie. »

<--- Page Split --->

aut sicut cognitum in cognoscente. Et constat, quod nullam illarum habitudinum potest notare præpositio in, cum dicitur trinitas in unitate, et unitas in trinitate : et sic videntur illæ locutiones esse falsæ.

  1. Si quis dicat, quod præpositio in, notat identitatem et indifferentiam, propter omnimodam simplicitatem quæ est in divinis, videtur stare non posse. Dicit enim Priscianus, quod « præpositiones transitivæ sunt et diversitatem notare volunt : » quæ diversitas licet secundum rem in divinis salvari non possit, tamen secundum modum salvatur. Aliter enim in divinis præpositio formari non posset, et oporteret quod præpositiones caderent ab intentione significandi vel consignificandi : et sic redit, quod istæ locutiones recipi non debeant, trinitas in unitate, et unitas in trinitate.

  2. Adhuc, Quidam dixerunt, quod cum dicitur, trinitas in unitate, emphatica est locutio, et est sensus, trinitas est in Deo qui est unitas. Dicit enim Proclus, quod Deus est unum, et non unicum, et est unum primum penitus indivisum, ad cujus expressionem dicitur unitas. Et hoc videtur stare non posse : sensus enim locutionis talis non est, sed potius quod circumiçedant se trinitas et unitas, et unitas est in trinitate sicut natura communis re in suppositis simplicibus : trinitas autem in unitate sicut supposita in natura communi : et sic patet, quod non stat solutio illa.

et prædicato : et de tali propositione dicit Boetius, quod nulla est verior eà, sicut cum dicitur, album est album, homo est homo. Et ita videtur esse hic cum dicitur, trinitas est trina. Est enim sensus, ut videtur, trinitas est ternarius theologicus personarum divinarum.

Tertia est, quia, ut dicit, hoc adjec tivum, trina, inventum est a theologis ad significandum ternarium theologicum suppositorum sive personarum : et ideo non sequitur regulam aliorum adjectivorum numeralium. Cum enim alia adjec tiva numeralia numerum quem designant, ponant circa formam substantivi, et discretionem notent circa illam, ut cum dicitur, trini homines, vel trini albi, intelligitur tres homines humanitatibus discretis numerati, et tres albi albedinibus discretis numerati. Sic non est in hoc nomine, trinus, quando in divinis accipitur : cum enim dicitur, Deus est trinus, hoc adjectivum, trinus, non ponit numerum nisi in suppositis personis, et non in forma. Propter quod non sequitur, ut dicit, Deus est trinus : ergo non est unus : nec e converso : est unus : ergo non est trinus. Ad diversa enim referuntur trinus et unus : unus ad formam, trinus ad supposita : et propter hoc non mutuo se expellunt ab eodem subjecto : licet in creaturis sequatur : homo est trinus : ergo non est unus : homo est unus : ergo non est trinus. Cum ergo sic sit, ut dicit Præpositivus, cum dicitur, trinitas est trina, sensus est, trinitas tres habet personas : et sicut hæc est vera, ita et illa, trinitas est trina : et ita concedit hanc de copulato prædicato, trinitas est trina et una.

ULTERIUSquæriturdehac , Trinitasesttrinaetuna , quamdicitPræpositivusesseconcedendam .

Et pro prima parte copulative adducit tres rationes. Quarum prima est hæc : quia cum dicitur, trinitas est trina, trinitas supponit tres personas distinctas : et hoc adjectivum numerale, trina, copulat ternarium theologicum circa illas : et sic hæc est vera, trinitas est trina, sicut hæc, trinitas est tres personæ.

Secunda est, quia idem est in subjecto

Adhuc, Ad idem adducunt quidam quartam rationem, dicentes quod ut dicit Augustinus in libro II de Trinitate, hoc nomen, Deus, aliquando habet indefinitam et communem suppositionem pro tribus personis, ut, I ad Timothy. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria. Et, Genes. xvili, 2 : Apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset,... adora-

<--- Page Split --->

vit in terram. Et paulo post, y. 22 : Abraham stabat coram Domino. Et in hac acceptione Deus est Deus trinitas. Sicut ergo dicitur, Deus trinitas est trinus et unus, ita concedi debet, trinitas est trina et una.

Sed contra. IN CONTRARIUM est, quod trinitas est una, et non plures : ergo non est trina : quia trinitas si trina esset, plures essent trinitates.

Solutio. Ad quæst. 1. Solutio. Ad primam partem quæstionis dicendum, quod trinitas est in unitate, et unitas in trinitate.

Ad 1. Et quod objicitur de habitudine præpositionis, dicendum quod procul dubio, sicut dicit Gregorius, excellentia materia theologicae dignis verbis exprimi non potest : et ideo est, quod non subjacet regulis grammaticæ. Tamen balbutiendo potius quam loquendo aliquo modo oportet nos significare quod intendimus. Et sic cum dicitur, unitas in trinitate, habitudo præpositionis notat quasi continentiam naturae communis, quæ ut forma totius non partis continet supposita, et est in eis. Cum autem dicitur, trinitas est in unitate, habitudo præpositionis notat existentiam suppositorum in natura communi uniente supposita, et est in eis : suppositum enim est in natura quasi in forma continente, natura autem in supposito sicut habitum in habente. Et hoc modo salvatur habitudo præpositionis.

Ad 2. Et puto sine præjudicio loquendo, quod non est satis dicere, quod præpositio notet indifferentiam.

Ad 3. SIMILITER non opinor, quod emphatica sit locutio.

Ad quest. 2. Ad alteram partem quæstionis sine præjudicio loquendo, videtur dicendum, quod hæc est falsa, trinitas est trina et una : et ideo hæc copulativa falsa est, trinitas est trina et una. Et hujus ratio est, quia hoc adjectivum, trina, rem suam copulat vel ponit circa significatum hujus substantivi, trinitas. Supponit autem et significat ternarium distinctarum

personarum : et hoc adjectivum, trina, sic significatum ternarium multiplicat et numerat. Unde si vera esset, oportret quod tres essent trinitates et novem personæ : quod penitus absurdum est.

Ad primam ergo rationem Præpositivi dicendum esse videtur, quod non est idem dicere, trinitas est trina, et trinitas est tres personæ : quia cum dicitur, trinitas est tres personæ, numerus distinctarum personarum prædicatur de personis distinctis. Cum autem dicitur, trinitas est trina, discretio hujus adjectivi, trina, copulatur sive ponitur circa significatum hujus nominis, trinitas, eo modo quo in voce designatur : et sic multiplicatur et numeratur in tres ternarios : et ideo efficitur locutio falsa.

Ad secundam rationem dicendum, quod licet idem sit in prædicato et subjecto in re, tamen non est idem in modo significandi : quia cum dicitur, trinitas, supponuntur tres personæ distinctæ : et illa non sic significantur in prædicato, sed potius ex modo significandi adjective intelligitur ternarius copulari circa trinitatem : et ideo numerare non personas, sed ternarium personarum. Dictum autem Boetii de propositionibus intelligitur, quando idem in re et in modo significandi est in prædicato et subjecto, ut homo est homo.

Ad tertiam rationem dicendum, quod licet ita sit sicut dixerunt Theologi, quod trina discretionem notat circa supposita : eo quod omnis discretio circa supposita est et nulla circa naturam : hoc enim generale est tam in creatore, quam in creaturis : tamen suppositum hujus nominis, trinitas, non est persona simpliciter et absolute, sed est personæ distinctæ sub ternarii discretione discretæ : et ideo si trinam rem suam ponit circa hoc et tale suppositum, suppositum multiplicabit trinarum personarum, et non personam.

Ad quartam rationem dicendum, quod verum quidem est, quod hoc nomen, Deus, aliquando communem habet suppositionem pro tribus personis, sed non

<--- Page Split --->

habet eumdem modum suppositionis cum hoc nomine, trinitas : Deus enim supponit communiter tres personas sub una et indifferenti forma deitatis : et ideo adjectivum, trina, adveniens ei, non multiplicat eas nisi secundum quod sunt substantes deitati indifferenti. Sed hoc nomen, trinitas, supponit tres personas substantes sub forma discretionis : et ideo adjectivum, trina, adveniens ei, designat eas multiplicari sub forma sub qua supponuntur in substantivo, hoc est, sub forma ternarii distincti : et ideo trina trinitas ponit tres trinitates.

Et notandum, quod cum dicitur, trinitas est una, non est sensus ut Præpositivus dicit, hoc est unius essentiae : quia sic potius diceretur trinitas unum, quam una : sed sensus est, una, hoc est, unus personarum ternarius, et non plures, hoc modo quo dicit Dionysius, quod omnis numerus monade participat. Binarius enim est unus, ternarius unus, et sic de singulis. Ex his patet, quod si diceretur, Trinitas est trina, idem denominaret seipsum, sicut cum dicitur, albedo est alba.

QUÆSTIO XLVI.

Utrum in Deo sit pluralitas personarum ' ?

Deinde quaeritur de veritate personarum.

Dicit enim Averroes, quod evadere non possumus, quin si concedamus plures personas esse in Deo, oporteat nos etiam concedere plures esse deos, vel falso vel ficto vocabulo personas vocemus. Et ad hoc inducit rationes ex definitione personae suppositas.

  1. Quarum prima est, quia ubicumque est pluralitas personarum vere, illae divisa sunt ab invicem, vel divisione materiae, vel divisione generis et differentiae. Divisione materiae, ut in hominibus Socrates et Plato, Petrus et Martinus. Divisione generis et differentiae : qualis est differentia inter homines et Angelos, quos plures personas esse dicimus. Utraque istarum divisionum differentiam facit substantialem. Si ergo in divinis vera

pluralitas est personarum, sequitur quod ibi sit vera pluralitas substantiarum. Cum ergo a destructione consequentis non sit ibi pluralitas substantiarum, sequitur quod non sit ibi vera pluralitas personarum.

  1. Adhuc, Est differentia per accidens, et est differentia per substantiam sive substantialis. Et illa quae est per accidens, est duplex, scilicet per accidens quod facit alterum in quantitate, vel qualitate : et per accidens quod facit aliquo modo se habere. Neuter autem istorum modorum facit personam aliam et aliam. Petrus enim doctus personalem differentiam non habet ad indoctum seipsum : idem enim in persona primo est inductus, et postea doctus. Similiter idem in persona primo est parvus, postea est magnus. Idem est de accidente quod facit aliter se habere.

<--- Page Split --->

Idem enim ad aliquem potest esse dexter, et ad aliquem sinister, et ad aliquem pater, et ad aliquem filius. Tales ergo differentiae differentias personales non faciunt. Si ergo personæ divinæ differunt, oportet quod differant differentia substantialiet ejus quod est hoc aliquid. Sed tali differentia non differunt, ut dicit fides Catholica. Ergo non est ibi verus numerus personarum, nec veræ personæ, cum dicat Damascenus, quod differentia est causa numeri, et quod in omnibus tres personæ idem sunt præter ingenerationem et generationem et processionem : quæ cum ad aliquid dicantur, differentiam personalem non faciunt, sed in aliquo modo habendi tantum.

  1. Adhuc, Persona substantiam significat, ut in præcedentibus habitum est. Ergo ubi plures personæ, ibi plures erunt substantiæ. Sed Arianum est dicere plures in Deo esse substantias. Ergo profanum est dicere plures esse personas secundum veritatem esse personalis.

  2. Adhuc, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : « Persona est individua substantia rationalis naturae. » Sed individua substantia est hoc aliquid per se solum, et ut dicit Algazel, per proprium accidens quod nulli alii convenire potest, ab omnibus aliis divisum : et hoc est impossibile substantialiter unum esse cum altero. Intellectus enim non capit hoc aliquid ab omnibus substantialiter esse divisum, et cum aliquo eorum substantialiter esse unum : ad hoc enim sequeretur contradictoria esse vera seu verificari de eodem. Si ergo sumuntur ibi plures veræ et individuæ personæ, erunt ibi plures et individuæ substantiæ. Sed hoc est falsum. Ergo et primum. Ergo in divinis non sunt plures veræ et individuæ personæ.

  3. Adhuc, Cum opposita nata sint circa idem fieri, in quibuscumque non est individuum substantiæ, sive divisibile, in illis non potest esse individuum substantiæ sive indivisibile. Sed in divinis dividuum substantiæ nullum est quod ac-

cedente incommunicabili divisum ad individuum deducatur et determinetur. Ergo in divinis nulla est individua substantia. Ergo nulla persona.

  1. Adhuc, In omni ordine per resoluttionem devenitur ad unum primum : et illud, ut in praehabitis probatum est, impossibile est habere parem, similem, consortem, vel contrarium. In essentiiergo necesse est devenire ad unam primam essentiam : et in his quae sunt, devenire est ad unum qui est, et qui vere est : et in his quae intellectualiter sunt, devenire est ad unum qui vere intellectualiter est, et intellectus est, et causa intellectualis est in omnibus : et illa intellectualis natura non habebit parem, nec similem, nec consortem, nec contrarium : ergo impossibile est, quod in tali ordine in prima et intellectuali natura sit pluralitas personarum. Ubicumque enim in una et eadem natura est pluralitas personarum, ibi quicumque est, habebit parem, similem, consortem, et contrarium.

  2. Adhuc, Quod generat et quod generatur, aut divisa sunt per substantiam, aut non. Si divisa sunt per substantiam : tunc utrumque est substantia individua in se, et ab alia divisa : et si sunt rationalis naturae vel intellectualis, sunt verae personae. Si autem sunt indivisa per substantiam, sequitur, quod per substantiam sunt conjuncta vel unum : et sic neutrum individuum sive individua substantia : ergo a destructione diffinitionis personae neutrum erit vera persona : persona enim est rationalis naturae individua substantia : in divinis ergo cum non dividatur substantia, nulla videtur esse persona secundum veritatem.

  3. Adhuc, Persona in Deo, in Angelo, et in homine invenitur, et non in alia natura : aut ergo in his dicitur univoce, aut æquivoce, aut medio modo secundum prius scilicet et posterius. Constat, quod non æquivoce : cum una ratio data a Boetio applicetur omnibus, et similiter una ratio data a Richardo in libro de Trinitate.

<--- Page Split --->

Tum in Deo enim, quam in angelo, quam in homine persona est rationalis naturae individua vel quasi individua substantia. Similiter tam in Angelo quam in Deo et homine persona est existens per se solum secundum quemdam intellectualis nature existentiae modum. Et si dicatur sic univoce ; cum in homine et Angelo non sit pluralitas personarum vera, nisi per divisionem substantiae, videtur quod in Deo vera pluralitas personarum non sit, nisi per divisionem substantiae : ergo a destructione consequentis, cum in Deo nulla sit divisio substantiae, nulla est in Deo vera pluralitas personarum.

  1. Adhuc, Persona in divinis aut differt a persona per substantiam, aut per relationem : haec enim sola duo praedicamenta sunt in divinis proprie, ut dicit Boetius in libro de Trinitate. Si per substantiam, sequitur quod non plures sunt personae nisi sint plures substantiae. Si per relationem solum, cum relatio non faciat differentiam, nisi in modo habendi, diversus autem modus se habendi ad aliquod possit esse in una et eadem persona, sequitur, quod non de necessitate talis modus facit numerum personarum : et sic iterum sequitur, quod in divinis non sunt verae plures personae.

. . . . In contrarium ejus est quod superius habitum est, quod

aut secundum imperfectum. Si secundum perfectissimum, perfectissimum autem esse intellectualis naturae non est nisi secundum esse personale : utrumque ergo in Deo est secundum esse personale : et sic pluralitas est in Deo secundum verum esse personale. Et hoc est quod dicit Damascenus, quod verbum Dei non est àvxóçtav, hoc est, sine hypostasi, sed veram hypostasis habens et hypostasi perfecta subsistens.

  1. Adhuc, Accidens in Deo non est. Nihil ergo in Deo facit differentiam per accidens. Sunt 'autem in Deo etiam secundum Platonem proprietates incommunicabiles, sicut generare sive formare ex se verbum, et generari sive formari ab alio. Sunt ergo in Deo non ab alio esse, et ab alio esse. Intellectus autem non capit, quod idem sit numero et supposito, qui ab alio non est, et qui est ab ipso. Ergo in Deo plures sunt, quorum alter ab alio non est, et alter ab alio, et uterque habet modum singularis existentiae et intellectualis naturae divinae. Ergo uterque habet verum esse personae. Non ergo rationi vel philosophiae repugnat in divinis plures esse personas : et has secundum ordinem naturae multiplicari in tres, et non ultra, sicut superius sufficienter ostensum est, cum ageretur de numero personarum.

  2. Vera communicatio et vera et perfecta dilectio non potest esse nisi inter plures ejusdem naturae existentes. Profanum autem est negare, quod in divinis non sit vera boni communicatio, et quod non sit ibi vera et perfecta dilectio. Ergo sunt ibi plures vere bonum suum sibi invicem communicantes, et se invicem vere et perfecte diligentes. Ergo vere plures personae.

  3. Adhuc etiam secundum Platonicos in divinis est paternus intellectus, formans ex se verbum quod ratio omnium faciendorum, quod est quasi filius et ars et mundus archetypus, hoc est, principalis mundi typus. Aut ergo utrumque est secundum perfectissimum esse in Deo,

SOLUTIO. Dicendum, quod in Deo verissime est pluralitas personarum, et secundum hoc Anselmo bene dicente, et philosophia consentiente, ordo naturae in fluxu personarum ab invicem, causa est fluxus creaturarum ab uno primo et universaliter agente intellectu. Propter quod etiam, ut dicit Augustinus in libro XI de Civitate Dei : « Trinitas opifex per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia : et relucet trinitas in operibus suis per vestigium et imaginem, sicut dicitur, Psal. xxxii, 6 : Verbo Domini cœli firmati sunt : et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Et illud Job, xxvi, 13 : Spiritus Domini ornavit cœlos,

<--- Page Split --->

et obstetricante manu ejus, educus est coluber tortuosus. Per Dominum enim notatur potentia facientis, quae resultat in facto secundum quod est ens et unum a primo ente exiens et existens. Verbum autem quod est verbum sapientiae, resultat in forma et pulchritudine rei factae. Spiritus autem spirans dulce et bonum resultat in usu et bonitate rei create '. »

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in divinis non est materia, et ideo nec divisio secundum materiam. Et hoc dicunt concorditer theologia et philosophia. Similiter in divinis nec est genus, nec differentia, nec particulare, nec universale : et hoc iterum concorditer dicunt et theologia et philosophia. Et ideo nihil differt ibi ab alio genere, specie, vel differentia substantiali : sed in divinis differens est existendi modus per esse ab alio. Et hoc tam secundum theologiam quam secundum philosophiam, ut praestensum est. Et per talem modum cum sint differentes et secundum tales existendi modos non possint esse nisi secundum esse perfectissimum hypostases habentes et in seipsis existentes, sequitur quod non possunt esse nisi in esse personali distincti per incommunicabiles proprietates, quibus alter est non ab alio, et alter ab alio per generationem, et tertius a duobus per processionem.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut dictum est, in Deo non est differentia per accidens, neque differentia substantialis, sed differentia quam facit proprietas relationis. Relationis autem dico secundum originem, quae exigit diversitatem suppositi. Opposita enim relationes secundum originem uni et eidem supposito convenire non possunt. Hoc enim nec admittit natura, nec capit intellectus, quod idem suppositum sit qui ab alio est, et is a quo ille est : et ideo talibus proprietatibus relativis distinguuntur personae in divinis : quia non tantum faciunt aliquem se ad aliquod habere, sed

consequuntur fluxum substantialem qui est inter eum qui non ab alio est, et eum qui ab alio est, qui eidem supposito convenire non potest.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut in praehabitis dictum est saepe, substantia etiam in divinis duobus modis dicitur, scilicet ab actu substandi. Et sic suppositum maxime dicitur substantia. Dicitur etiam substantia per se ens, alio ut sit non indigens : et sic natura divina maxime est substantia. Et hoc secundo modo non possunt esse plures substantiae in divinis. Primo autem modo plures substantiae sunt in divinis, sicut plures hypostases et plura supposita : et hoc modo dicitur persona substantia, et plures sunt personae sicut plures substantiae.

Ad ALIUD dicendum, quod definitio Boetii vera est : et hoc modo intelligenda quo in praehabitis exposita est. Hoc autem modo divisa est ab omnibus aliis supposito et substantia, secundum quod substantia dicitur natura communis nullo indigens ad hoc ut sit. Quia sicut in inferioribus in natura rationali res ejusdem naturae sunt communes ratione naturae communis, ita in divinis sunt communes re. Dicit enim Damascenus : « Quod in inferioribus est commune ratione, in divina natura est commune re. »

Ad ALIUD dicendum, quod in veritate illa objectio procedit. In divinis enim non est proprie individuum, nec est ibi proprie natura rationalis, sed intellecualis : si tamen proprie intellectualis esse dicitur. Et ideo Anselmus illam corrigit definitionem dicens, quod « persona est existens aliquis per se solum secundum quemdam singularis existentiae et intellectualis naturae modum. » Hoc autem quod est existens per se solum, Boetius elargato vocabulo vocat individuum. Hoc ergo modo est individuum in divina substantia.

Ad ALIUD dicendum, quod in omni natura quae per unam rationem est in plu-

<--- Page Split --->

ribus, devenire est ad unam primam, sicut docet Aristoteles in II primae philosophiae : et in illa impossibile est habere consortem, etc. Et in personis ejusdem naturae necesse est devenire ad unam primam, quae est principium non de principio : sed non est necesse, quod in illa natura non habeat consortem vel parem vel consimilem.

  1. Ad aliud dicendum, quod divisa sunt per substantiam quae est suppositum : et hoc sufficit ad esse personae. Non sunt autem divisa per substantiam quae est natura communis : talis enim divisio non exigitur ad esse personae.

• Ad aliud dicendum, quod persona secundum definitionem Richardi et Boetii non æquivoce dicitur de divina, angelica, et humana natura. Et bene conceditur, quod secundum divisionem substantiae

dicitur : sed est hæc substantia quæ est suppositum sive hypostasis, et non natura communis : et ideo non sequitur argumentum. Sicut enim dicit Richardus, nihil interest ad esse personæ, utrum natura communis eadem sit ratione tantum et non re, vel eadem ratione et non re.

Ad aliud dicendum, quod divinae personæ differunt relatione quæ est suppositum : talis enim est relatio quæ est proprietas personalis in divinis, et relatio originis : et ideo non facit solum modum diversum se habendi ad aliquid, sed etiam diversum modum existendi in una natura quæ est communis re, et diversum modum habendi naturam illam.

Quod in contrarium objectum est, simAd object. pliciter concedendum est.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO XLVII.

De æqualitate personarum.

MEMBRUM I.

An sit æqualitas in divinis personis ?

AD PRIMUM ergo sic objicitur :

  1. In symbolo Athanasii dicitur, quod « tres personæ coæternæ sibi sunt et coæquales. » Ergo coæqualitas est in divinis personis.

  2. Adhuc, Quæ sibi invicem compa-

rantur secundum quantitatem corporalem vel spiritualem, et nec se extendunt nec extenduntur, æqualia sunt. Personæ divinæ secundum quantitatem spiritualem ad invicem comparantur, nec se extendunt nec extenduntur. Ergo in eis est æqualitas.

  1. Adhuc, Magister tractans de hoc in primo libro Sententiarum, distinct. XIX, dicit sic : « Æqualis est in omnibus Patri Filius, et Patri et Filio Spiritus sanctus : quia (ut Augustinus in libro de Fide ad Petrum 1, breviter aperiens qualiter in-

<--- Page Split --->

telligatur æqualitas, docet) nullus horum alium aut præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate : quia nec Filio, nec Spiritu sancto (quantum ad naturae divinae unitatem pertinet) aut anterior, aut major est Pater, nec Filius Spiritu sancto. Æternum quippe et sine initio est, quod Filius de natura Patris existit : et æternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique procedit. »

  1. Adhuc, Ibidem dicit Magister : « Fides Catholica sicut coæternas, ita coæquales tres personas asserit. » Ergo coæqualiter est in personis.

IN CONTRARIUM est, quod

  1. Ubi est immensurans, nulla potest esse æqualitas. Si enim, ut dicit Euclides, æquale est quod in terminis nec excedit, nec exceditur, sequitur quod æqualitas non est nisi inter terminata. Immensorum autem nullus terminus est. Ergo nulla æqualitas. Unde in symbolo Athanasii dicitur : « Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus sanctus. » Adhuc Aristoteles in Prædicamentis : « Proprium est quantitatis secundum eam æquale vel inæquale dici. » In quibus autem non est subjectum, in illis non potest dici proprium. Sed in divinis nulla est quantitas, sed omnimoda simplicitas. Ergo in divinis nulla est æqualitas.

  2. Adhuc, Æqualitas supponit essentiæ diversitatem propter oppositionem relationis : æquale enim æquali diverso a se æquale est : et æqualia licet unius sint quantitatis, tamen diversæ sunt essentiæ. Sed in divinis personis nulla est diversitas essentiae : ergo nulla æqualitas.

  3. Adhuc, In divinis personis non est accipere nisi essentiam et proprietates. Si accipiatur essentia, secundum eam non potest esse æqualitas. Quia dicit Philosophus in X primæ philosophiæ, quod « unum in substantia facit idem, non æquale : unum in quantitate facit æquale, non idem : unum in qualitate facit simile, non idem nec æquale. » Si vero

attendantur proprietates quæ sunt in divinis personis, non invenitur æqualitas inter eas : eo quod in una persona sunt plures proprietates quam in alia, et plus et minus æqualia esse non possunt : eo quod minus pars est pluralis. In nullo autem genere pars est æqualis toti.

JUXTA hoc ulterius quaeritur :

  1. Quare Magister dicat ex verbis Augustini, quod nulla persona pars est trinitatis, cum constat, quod unum sit pars duorum, et duo pars trium, sicut in arithmeticis démonstratum est.

  2. Adhuc, Exodi, xvi, 39 : Gomor decima pars est ephi. Dicit Glossa : Christus est pars trinitatis : et si pars numquam est æqualis toti, Christus qui est pars trinitatis, non est æqualis trinitati : et sic per consequens non est omnimoda æqualitas in trinitate : quia unus non est æqualis omnibus tribus.

SOLUTIO. Catholica fides est, quod omnimoda æqualitas sit in Trinitate, ita quod singulæ personæ singulis personis sunt æquales, et quælibet una duabus, et quælibet una tribus.

AD PRIMUM ergo quod objicitur in conAd object.1. trarium, dicendum quod immensitas non contradicit æqualitati, si æqualitas exponitur per negationem, ut dicatur æquale quod nec excedit nec exceditur : sic enim immensum immenso æquale est.

Et ad dictum Euclidis dicendum, quod in divinis quantum ad modum significandi,quantitas non est molis, sed virtutis. Dicit enim Augustinus in libro de Qænitatæ animæ, quod cum quæritur, Quantus sit Hercules? quæstio duplex est, scilicet aut quantæ sit molis, aut quantæ sit virtutis. Unde licet in divinis non sit quantitas molis, est tamen quanlitas virtutis, quæ (ut dicit Augustinus) attenditur in æternitate, magnitudine, et potentia, in quibus omnimodam habent æqualitatem personæ : cum nulla alia sit anterior, major, vel potentior, ut dicit Augustinus in libro de Vide ad Petrum,

<--- Page Split --->

et ponitur a Magistro in primo libro Sententiarum, distinctione XIX.

Ad objeet. 2. Ad aliud dicendum, quod aequilitas secundum quantitatem molis diversitatem supponit essentiae : aequilitas autem secundum quantitatem virtutis non. Hercules enim heri et hodie aequalis virtutis est. Et sic dicimus Deum semper esse aequalis virtutis. Et sic dicitur, Isa. LIX, 1 : Ecce non est abbreviata manus Domini : manum vocans potestatem quae in Deo semper aequalis est. Et ad talem aequalitatem sufficit distinctio personarum, et in una persona relatio potestatis ad tempora diversa vel objecta diversa, sicut dicimus, quod Deo aequale est salvare in multis et in paucis.

Ad objeet.3. Ad aliud dicendum, quod in veritate in personis est essentia et proprietas. Et per essentiam est identitas et simplicitas : sed haec simplicitas non excludit aequalitatem, et identitas aequalitatem facit : quia quantitas virtutis in divinis est ipsa essentia. Dicit enim Boetius, quod « caetera praedicamenta a relatione cum quis in divinam transtulerit praedicationem, omnia mutantur et substantiam praedicant. » Unde quantitas virtutis in divinis essentiam dicit secundum modum tantum significandi ut virtutem : et secundum talem modum significandi penes essentia lia accipitur aequilitas in personis. Penes proprietates autem non attenditur aequilitas, sed oppositio.

Et quod dicitur, quod in una persona sunt plures proprietates quam in alia, et sic plus et minus. Dicendum, quod sicut in praehabitis ostensum est, in talibus non est simpliciter numerus numeratus, et sic non simpliciter plus et minus : et si est numerus ibi secundum quid, ille est numerus habitudinum secundum quod una persona pluribus habitudinibus se habet ad aliquid quam alia. In numero autem habitudinum nec in creatore nec in creaturis attenditur aequilitas vel inae-

qualitas. Dicit enim Boetius, quod « tules habitudines nec addunt, nec multaaliquid in re cui adveniunt. »

Ad 10 quod juxta hoc quaeritur, di- 4 secundum quod in divinis nulla persona potest esse pars. Omnis enim pars sive sit integralis, sive essentialis, sive potustativa, imperfecta est ad totum, et exigit comparlem ut totum constituat. Imperfectio autem et relatio ad comparlem cum qua constituatur, summae perfectioni non potest convenire :.quaelibet enim persona totum est, secundum illam rationem totius quam ponit Aristoteles in III Physicorum dicens : « Totum et perfectum idem dico. » Solus enim Pater tota essentia divina, et similiter solus Filius, et eodem modo solus Spiritus sanetus : et hi tres tota essentia divina, non constituta ex tribus tanquam ex partibus, sed tota et simplex in singulis, et tota et simplex in omnibus simul.

Ad aliud dicendum, quod locutio metaphorica est. Et est sensus : Christus signatus per partem ephi, est pars Trinitatis, hoc est Trinitatis quaedam persona, non pars constitutiva, cum sit totum quod est Trinitas. Non autem sequitur, si per partem est significatus, quod sit pars : sicut non sequitur si per petram est significatus, quod sit petra.

MEMBRUM II.

In quo attendatur aequilatis divinarum personarum 1 ?

SECUNDO quaeritur, In quo attenditur aequilitas earum ad invicem ?

  1. Et per Magistrum in primo Sententiarum, distinctione XIX, videtur, quod

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XIX, Art. 3. Tom. XXV hujusce

<--- Page Split --->

attendatur in tribus, scilicet coæternitate, magnitudine, potestate. Inducens enim Augustinum in libro de Fide ad Petrum 1, dicit sic : « Nullus horum alium aut præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate. » In his ergo tribus attenditur.

  1. In contrarium esse videtur, quod

  2. Augustinus dicit ibidem : « Ob hoc et tres unum recte credimus et Deum dicimus : quia una prorsus æternitas, una immensitas, una naturaliter trium personarum est divinitas. » Ista ergo videntur facere ad identitatem, et non ad equalitatem.

  3. Adhuc, Richardus in libro de Trinitate : « In illa summa Trinitate ea ratione personas æquales esse dicimus : quia illud summum et summe simplex esse in ea plenitudine et perfectione qua est personæ unius, in eadem plenitudine et perfectione est personæ alterius. Certe una eademque res non est magis vel minus, melius deteriusve seipsa. » Et ita videtur, quod penes omnia essentialia penes quæ perfectio et plenitudo divina attenditur, etiam attendant æqualitas divinarum personarum, et non penes hæc tria tantum.

  4. Adhuc, In Deo est scientia et bonitas : et in his oportet personas æquales esse, vel plene æquales non essent.

  5. Adhuc, Augustinus probat æquales esse personas per hoc, quod essentialiter invicem sunt. Ad æqualitatem ergo sufficit essentiae identitas in tribus personis. Non ergo requiruntur tria superius dicta.

virtutis proprie non mensuratur nisi objecto circa quod est virtus. Et dicimus eos æquales virtute, qui et in æqualia possunt objecta, sive illa virtus sit intellectualis, sive operativa. Ad modum hunc secundum rationem intelligendi æqualitas personarum divinarum dicitur attendi in tribus, scilicet penes mensuram esse in coæternitate, scilicet quod nullus trium alio anterior, vel posterior est. Et penes mensuram virtutis in potentia : quia scilicet nullus horum trium potentior est in quodcumque objectum, sive illud sit virtutis intellectualis, sive operativa : unusquisque enim horum trium omnisciens, et omnimode sciens est, et per seipsum sciens est, et unusquisque horum omnipotens ad faciendum et operandum,et omnimode potens,et per seipsum potens. Magnitudo autem molis in inferioribus per idem genus et speciem non habet respondens in Deo : sed proportionaliter respondet ei incomprehenssibilitas : quia scilicet unusquisque eorum per essentiam incomprehensibilis est loco, capacitate creatura corporalis, et capacitate creatura intellectualis : cum tamen ubique sit et omnia impleat tam corporalia quam spiritualia : et hoc vocatur magnitudo. Et cum non sint plura penes qua possit attendi æqualitas in continuis vel quasi continuis, non ponuntur plura in Deo respondentia in quibus attendant æqualitas divinarum personarum.

Et per hoc patet ratio dicti Augustini.

Solutio. Dicendum, quod in veritate quantitas in creatis, penes quam attenditur æqualitas, duplex est, scilicet magnitudinis et virtutis. Et ea quæ est magnitudinis, duplex est, scilicet intus et extra mensurans. Intus, longitudo, latitudo, profundum. Extra, locus, similiter esse rei, ut dicit Gilbertus, mora mensuratur : et hæc mora est tempus. Quantitas autem

Ad m quod primo objicitur in contraAt object. rium, dicendum quod ista faciunt et ad identitatem, et ad æqualitatem secundum diversam considerationem. Si enim considerentur secundum id quod sunt in Deo, et secundum id quod dicunt et supponunt, cum unumquodque istorum sit essentia divina et dicat eam, sic faciunt identitatem. Si autem considerentur secundum modum significandi, scili-

<--- Page Split --->

cet quo essentiam divinam significant per modum quantitatis cujusdam, sic faciunt æqualitatem.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod licet in omnibus aliis attendantur æqualitas, tamen oportet quod ipsa redigantur et referantur ad rationem virtutis : et sic ad unum terminum superius dictorum referuntur.

Ad aliud dicendum, quod per idem quod dictum est, patet responsio : oportet enim, quod scientia et bonitas ad rationem virtutis referantur quando sunt de perfectione scientis vel boni.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod identitas essentiae sufficit quantum ad id in quo est æqualitas, non autem sufficit quantum ad rationem æqualitatis.

MEMBRUM III.

An singulæ personæ singulis sint æquales, vel singulæ singulis, et singulæ duabus, et singulæ tribus ?

deret ad aliquod scibile ad quod non extenderet se scientia Filii, sequeretur quod Pater et Filius non essent æqualæ in scientia. A simili ergo si potentia P atris extendit se ad aliquod ad quod non extendit se potentia Filii, sequitur quod Pater et Filius non sunt æquales in potentia. Sed potentia Patris extendit se ad generandum, ad quod non extendit se potentia Filii. Ergo Pater et Filius non sunt æquales in potentia.

  1. Adhuc, In causis creatis sic est, quod causa primaria in ordine est majoris influentiae et majoris potentiae quam secundaria : et hoc est nobilitatis et bonitatis. Quidquid autem in creaturis est nobilitatis et bonitatis, exemplatum est a divinis. Ergo in divinis est eodem modo. Est autem in divinis principium non de principio, et principium de principio, et principium de utroque. Videtur ergo, quod principium non de principio, in quo est prima ratio principii, majoris sit potentiae quam principium de principio, vel principium de utroque principio.

TERTIO quaeritur, Utrum singulæ singulis sint æquales, vel singulæ singulis, et singulæ duabus, et singulæ tribus.

Videtur enim, quod non singulæ singulis.

  1. Joan. XIV, 28, dicit Filius de Patre : Pater major me est. Major ergo excesssum dicit : ergo privationem æqualitatis.

  2. Si quis autem dicat, sicut communiter dicitur, quod major non dicit excessum potentiae, vel æternitatis, vel magnitudinis, sed principalitatem auctoritatis. Hoc nihil valere videtur : principalitas enim auctoritatis de genere potestatis est, et attestatur potestati. Unde si principalitate auctoritatis Pater major est Filio, videtur quod potestate major sit, et non æqualis.

ULTERIUS videtur, quod Spiritus sancus non sit æqualis Patri et Filio.

  1. Est enim summa potentia ex se producere alium sine demutatione substantiae : et hoc potest Pater, potest et Filius, et non potest Spiritus sanctus. Ergo videtur, quod Spiritus sanctus non sit æqualis Patri et Filio in potentia.

  2. Adhuc, Bonum est diffusivum sui, ut dicit Dionysius. Ergo ubi est major diffusio sui, ibi majus bonum : sed major est diffusio sui in eo qui se diffundit generando et spirando, quam in eo qui spirando tantum : et nulla vel minima in eo qui nec generando, nec spirando, sed per gratiae effectum tantum se diffundit. Et ex hoc videtur sequi, quod major sit bonitas in Patre, minor in Filio, et minima in Spiritu sancto. Videtur ergo, quod in bonitate non sint æquales.

<--- Page Split --->

  1. ULTERIUS quaeritur, Si quælibet una æqualis est quibuslibet duabus, et tribus : hoc enim videtur

  2. Per hoc quod dicit Magister in primo Sententiarum, distinct. XIX, sic : « Sciendum igitur est, quod Pater non est major Filio, nec Pater vel Filius major Spiritu sancto, nec majus aliquid sunt duæ personæ simul quam una, nec tres simul majus aliquid quam duæ : nec major est essentia in tribus quam in duabus, nec in duabus quam in una, quia tota est in singulis. »

  3. Adhuc, Augustinus in libro VIII de Trinitate : « Non solum Pater non est major quam Filius, sed nec Pater et Filius simul majus aliquid sunt quam Spiritus sanctus, aut quælibet persona minus aliquid est quam ipsa trinitas 1. »

  4. In contrarium tamen hujus videtur esse, quod

  5. In omni genere pars minor est toto. Quælibet autem persona pars est trinitattis, sicut unum est pars duorum, et duo pars trium. Videtur -ergo, quod una persona non possit æqualis tribus esse.

  6. Adhuc, Si tres personas æqualis potentiae ponamus, tamen si duas æquales potentias conjungamus, illæ superabunt tertiam in dimidio potentiae conjunctae. Duplum enim superat dimidium. Ergo quamvis tres personæ sint æqualis potentiae duarum personarum, tamen potentiae conjunctæ superabunt tertiam : et sic videtur, quod non est æqualitas unius ad duas, nec unius ad tres, nec trium ad duas.

  7. ULTERIUS quaeritur de quodam corollario quod Magister concludit de æqualitate personarum in libro primo Sententiarum, distinct. XIX, dicens, quod « tanta est æqualitas trium personarum atque indifferens magnitudo, quod cum

dicimus tres personas unam esse essentiam vel substantiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis prædicamus. » Et hoc ostenditur una ratione ab Augustino in libro VII de Trinitate 2, quæ est hæc : Genus secundum esse multiplicatur in speciebus : et genus et species secundum esse multiplicantur in individuis : dicimus enim hominem et equum non animal, sed animalia, Petrum et Paulum non hominem esse, sed homines. Essentia autem divina aut substantia una et eadem non multiplicata secundum esse est in tribus personis. Ergo nec prædicatur de eis ut genus de speciebus, nec ut species de individuis.

ULTERIUS concludit Magister in eadem Quæst. 4 distinctione aliud corollarium, quod tanta est æqualitas trium personarum, quod essentia de ipsis non ut materia de ipsis prædicatur: ista utens ratione quam ponit Augustinus in libro VII de Trinitate 3. Quia in omnibus materiatis sic est, quod in duobus materiatis plus est de materia quam sit in uno : et sic unum secundum materiam inæquate est duobus. Sed in personis divinis æqualis est essentia in duabus et in una. Ergo essentia de personis non ut materia prædicatur.

ULTERIUS concludit adhuc alterum, sciQuæst. 5. licet quod tanta est æqualitas, quod essentia non prædicatur de personis ut una natura : vocans unam naturam unam proprietatem naturalem unius modi numerum consequentem, sicut una sanitas, vel una contemperatio corpora similis complexionis consequens. Ad quod probandum nititur eadem ratione : quia scilicet de talibus plus est in duobus quam in uno.

<--- Page Split --->

Quæritur ergo de omnibus his, et qualiter ista ab æqualitate causentur?

Tales enim relationes, ut dicit Boetius, nihil addunt, nihil minuunt, nihil mutant in eo in quo sunt : et ideo inæqualitatem inducere non possunt.

Solutio. Solutio. Catholica fides est, quod et singulæ singulis, et singulæ duabus, et singulæ tribus sunt æquales. Et hujus ratio est, quia unitas essentiae et identititas in omnibus essentialibus quæ non major est in una quam in alia, nec major est in una quam in duabus, nec major in una vel duabus quam in tribus, causa est æqualitatis. Ex quo de necessitate sequitur, quod æquales sunt singulæ singulis, et singulæ duabus, et singulæ tribus, et duæ tribus, et e conversö.

Ad PRIMUM ergo dicendum est, quod cum Filius dicit : Pater major me est 1, majoritas illa non dicit aliquem excessum in essentialibus, sed auctoritatem originis tantum secundum ordinem naturæ, quo alter non major vel prior est altero, sed quo alter tantum est ex altero : et ideo non dicit quid in quo alter alterum excedat, sed ad aliquid, hoc est, quo alter ad alterum se habeat secundum originem. Propter quod dicit Hilarius, quod non sequitur, Pater est major Filio : ergo Filius est minor Patre. Sed si est Filius, sequitur quod sit æqualis, cum per generationem eamdem naturam non diminutam vel demutatam accipiat.

Ad ALIUD dicendum, quod principalitas auctoritatis duplex est, scilicet ex additione potestatis, sicut principalitas potestatis est in rege, et subauctoritas in duce, et haec attestatur potestati. Et est principalitas auctoritatis ex relatione originis, non potestatis, sed potentis : sicut dicimus in patre rege principalitatem esse auctoritatis, in filio autem subauctoritatem : eo quod habet hanc a patre : cum tamen per omnia æqualis sit potestas et patris et filii, nec in aliquo diminuta. Unde talis auctoritas in nullo attestatur potestati, sed origini tantum.

Ad ALIUD dicendum, quod in scientia 4* verum est quod inducitur : quia cum scientia dicatur respectu scibilis, si scientia, Patris extenderet se ad aliquid ad quod non extenderet se scientia Filii, oporteret quod aliquod scibile esset in Patre quod non esset, in Filio. Scibile autem in sciente in creatis est per modum qualitatis : et cum in Deo non sit qualitas, nec accidens : sed quidquid in creaturis dicitur secundum qualitatem, in Deo dicitur per essentiam : ex hoc relinquitur, quod aliquid essentiale esset in Patre quod non esset in Filio : et per consequens esset inter Patrem et Filium quaedam inaequalitas. Potentia autem generandi non est talis : generatio enim processum dicit geniti, a generante secundum originem, et non dicit quid vel quale, sed tantum modum habendi unius ad alterum secundum originem. Unde in praehabitis diximus, quod cum dicitur potentia generandi, duplex est locutio. Si enim generandi sit gerundivum verbi personalis activi : tunc potentia generandi potentia est relata et conjuncta ad actum generationis, et est de praedicamento relationis, et non de praedicamento substantiae : et hoc modo potentia generandi est, in Patre, et non in Filio. Sed hoc non causat aliquam inaequalitatem : sicut inaequalitatem non causat, quod aliqua est relatio in Patre quae non est in Filio. Si autem potentia generandi a verbo impersonali trahatur, ut sit sensus, potentia qua generetur, vel fiat generatio : tunc dicit essentiam. Sed tunc eadem potentia est in Patre et in Filio : in, Patre ut generet, in Filio ut generetur. Et haec est causa æqualitatis : quia omne quod perfecte generatur et univoce in omnibus essentialibus, generatur ad æqualitatem generantis.

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum est, quod in causis creatis secus est quam in ordine naturæ personarum. In ordine enim causarum secundum gradus omnes descensus est et minoratio essentiae, quam consequitur restrictio potentiae, propter quam causa primaria majoris est influentiae quam secundaria. In ordine autem naturæ in personis divinis quo alter est ex altero, æqualis manet essentia et eadem, et esse idem, et nosse et posse idem : et ideo ex tali ordine naturæ nulla causatur inæqualitas.

ritum sanctum : et Filius diffundat se, spirando Spiritum sanctum : et Spiritus sanctus non diffundat se, nisi in donis : sequitur quidem, quod diversis modis diffundant se : et ex hoc causatur diversa relatio originis. Et cum diffusum penitus sit idem, et penitus idem, ut dicit Richardus, sibi inæquate esse non potest,sequitur quod æqualis bonitas sit in Patre et Filio et Spiritu sancto.

Ad aliud dicendum, quod illud quod Ad quest. 2. Magister dicit, et ad sequens quod dicit Augustinus, similiter concedendum est : quia hæc Catholica fides est.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad object. 1. dicendum est, quod nulla persona pars trinitatis est, propter rationem quae in antehabitis posita est : quia scilicet omnis pars imperfecta est ad totum, et dicitur ad compartem cum qua totum con - stituit : et hoc non convenit summae perfectioni.

Ad id quod ulterius quaeritur de Spiritu sancto, dicendum quod Spiritus sanctus per omnia æqualis est Patri et Filio.

Ad id quod objicitur de potentia producendi, eodem modo respondendum est sicut dictum est de potentia generandi. Si enim potentia producendi a gerundivo secundum quod est verbi personalis activi sumatur, tunc est ad aliquid : et tunc non sequitur, nisi quod aliqua relatio est in Patre et Filio quae non est in Spiritu sancto : et hoc non causat inæqualitatem. Si autem sumatur a verbo impersonali : tunc sensus est, quod potentia qua producatur aliquis, vel qua fiat productio alicujus ex aliquo : et tunc eadem potentia est in Patre quae est in Spiritu sancto ut producatur : sed in Patre et Filio ut producant, in Spiritu sancto ut producatur. Et cum nihil sit in Deo nisi secundum rationem summae perfectionis, productus ex producentibus non procedit nisi in identitate essentialium, et per consequens in æqualitate et similitudine.

Ad aliud dicendum, quod illa boni descriptio secundum Dionysium etiam de personis tenet. Dicit enim, quod bonum Patris non sinit eum sine germine esse, sed facit producere Filium et Spiritum sanctum, tamquam divina lumina et divinos flores : sed tamen non est magis diffusivum. Unde cum Pater diffundat se, generando Filium, et spirando Spi-

Et quod objicitur, quod unum est pars duorum, et duo pars trium, dicitur quod hoc verum est in his in quibus summa ternarii aggregatur ex duobus quae simpliciter plura sunt, et uno quod ex se simpliciter indivisum est et ab aliis divisum ultima et perfecta separatione quae est secundum esse et id quod est et secundum situm et essentiae divisionem. Et sic non est in trinitate, in qua idem et indivisum est quod supponitur in uno, et quod supponitur in duobus, et quod supponitur in tribus : et nullo modo multiplicatum. Et ideo in illis unum non est pars duorum, nec unum et duo pars trium.

Ad aliud dicendum, quod hoc est veAd object. 2. rum in his in quibus divisum est esse et posse : in his enim una quantitas virtutis vel molis causa est æqualitatis : et sic non est in trinitate. In personis enim unum et indifferens esse et posse causa est æqualitatis, quod simplum est in duobus sicut in uno, et in tribus sicut in duobus. Et ideo sicut in uno non diminuitur a duobus, ita in duobus non augetur

<--- Page Split --->

super unum, et in tribus nihil augetur super duos.

Ad quest.3. Ad id quod ulterius quaeritur, concedendum est, ut probat Augustinus, quod tanta est aequalitas, quod essentia nec ut genus, nec ut species, nec ut universale aliquod praedicatur de personis. Et licet Augustinus sufficientem causam de hoc assignaverit, tamen multæ sunt, quarum tres sufficiunt ad præsens.

Una et potissima est, quia omne universale secundum esse dividitur in particularibus suis sive subjectis, et essentiam numeratam habet in eis et multiplicatam : essentia autem divina nec secundum esse, nec secundum essentiam dividitur vel numeratur vel multiplicatur in personis.

Secunda ratio est, quod universale et particulare non sunt nisi in quibus differunt quo est et quod est. Universale enim est ex parte ejus quod quo est : particulare autem ex parte ejus quod quod est. In Deo autem idem est esse sive quo est et quod est, sicut etiam Philosophi probaverunt. Unde in Deo nihil potest prædicari per modum universalis et particularis, propter indifferentiam summae simplicitatis.

Tertia ratio est, quod universale est de multis et in multis, sicut dicit Aristoteles in primo Posteriorum. Et cum dicitur de multis, non intelligitur tantum inhaerentia per praepositionem, sed notatur etiam partitiva constructio, scilicet quia est aliquid de eis, et non totum. Genus enim non est totum esse speciei : species enim addit super genus. Nec species est totum esse individui : individuum enim materiam et accidentia addit super speciem. Nec differentia est totum esse speciei, nec proprium totum esse speciei, nec accidens ejus est totum esse de quo prædicatur ut de subjecto. In divinis autem omne quod est, totum esse est de quo prædicatur ut de subjecto, et nihil prædicatur ut pars esse. Unde quamvis dicat Hilarius, quod « Filius habet ejus-

dem generis naturam cum Patre, » constat quod genus aliter accipit, quam prout est universale : accipit enim genus proproprietate qua natura distinguitur ab aliis naturis, sicut dicimus naturam divinam esse alterius generis quam humanam. Et hoc modo loquitur etiam Damascenus, qui dicit, quod « natura divina communis est re, et non ratione sola bmoioeidew personarum, et personae sunt sicut particularia sive singularia. non quod proprie singularia sunt : quia particularia particulant naturam communem : quod non convenit personis divinis : singulae enim personae possident totum. » Particularia etiam proprie divisa sunt per materiam et per individuantia : in Deo autem nec materia, nec accidens est. Sed secundum modum loquendi dicuntur particularia : quia suis proprietatibus personalibus sunt discretae et ab invicem distinctae in esse personali : his enim singularis existentiae modum accipiunt sub natura divina intelligibili, cujus sunt supposita sive hypostases.

Ad id quod ulterius objicitur, quod A4, non prædicatur ut materia, concedendum est, et bona est ratio Augustini : quia in diversis per materiam impossibile est, quod id quod de materia in uno est, sit idem et eodem tempore in alio : et impossibile est, quod tantum de materia sit in uno, quantum in duobus simul. Sicut Augustinus dat exemplum de auro, de quo plus est in duabus statuis aureis, quam in una. Essentia autem divina eadem est in una et in alia persona : et eadem est æqualis in una et in duabus et in tribus : et id°o ut materia prædicari non potest.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd qudum, quod verum est, quod natura divina non prædicatur ut una natura, sive una proprietas naturalis, divisas secundum esse duas naturas vel plures, quæ tamen unum sunt specie vel genere, con-

<--- Page Split --->

sequens : quia illæ naturae dividuntur secundum esse et essentiam, divisis eis quorum naturae sunt. Essentia autem divina nullo modo dividitur prout est in una persona et in alia, et prout est in una et in duabus et tribus : et ideo ut talis natura prædicari non potest.

Ex his relinquitur, quod in divinis proprie propositio formari non potest. In omni enim propositione aliquid est subjectum, et aliquid prædicatum, et aliquid compositio, quod notat prædicatum inesse subjecto. De essentia autem divina dicit Boetius in libro de Trinitate, quod subjectum esse non potest : quia ut dicit idem in libro de Hebdomadibus, subjectum sive id quod est, habere aliquid potest præter id quod ipsum est : esse vero nihil habet admixtum. Unde cum natura divina sit in fine simplicitatis, nihil habere potest præter id quod ipsa est : sed ipsa est quidquid habet : et ideo subjectum esse non potest. Nec

prædicatum esse potest : eo quod nulli insit. Id enim quod inest, et id cui inest, essentialiter non possunt esse idem.

Præterea,Nulla compositio est in divina natura, cum sit in fine simplicitatis. Et ita proprie loquendo non potest fieri propositio in divinis. Propter necessitatem tamen loquendi de divinis potius balbutiendo quam proprie loquendo oportet proferre quod fide tenemus, sicut dicitur, ad Romanos, x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Propter necessitatem loquendi modo nostro formamus aliquid simile propositioni : et in his idem subjicitur et prædicatur sub alio modo significandi : et nota compositionis quae interponitur, non est nota inhaerentiae, sed identitatis. Quamvis enim essentia de persona prædicetur in quid et sine conversione, tamen non prædicatur ut universale et ut inhaerens, sed ut commune re et idem, ut dicit Damascenus.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO XLVIII.

De appropriatione secundum Hilarium.

MEMBRUM I.

Secundum quam rationem fit appropriatio in communi 1.

AD PRIMUM ergo sic objicitur :

Appropriatum ex modo compositionis et habitudine præpositionis, quæ accessum et recessum vicinitatis consignificat, dicit accessum ad proprium. Appropriatum ergo est, quod ratione sui nominis vicinam habet rationem cum proprio. Sicut verbum cum non sit nisi angelus (ut dicit Damascenus) intelligentiæ, et verbum sit proprium Filio, intelligentia et sapientia ex quibus formatur verbum, accedunt per rationem suam ad verbum : et ideo appropriantur Filio. Genita enim a mente notitia, sive sapientia, vel inintelligentia verbum est. Propter quod rationes suas habet juxta verbum. Eodem modo est de Patre cui attribuitur potentia. Pater enim non sonat aliquid nisi quod potentiæ est secundum propriam Patris rationem : Filius autem secundum Filii rationem propriam, licet non sonet impotentiam, tamen ipso nomine non totum quod dicit, potentiæ est. Nec Spiritus sanctus totum quod dicit ipso

nomine, designat potentiam. Propter quod Patri potentia appropriatur, non Filio, nec Spiritui sancto. Voluntas autem sive bonitas appropriatur Spiritui sancto : eo quod Spiritus sanctus procedit per modum amoris et doni : eo quod amor primum bonum est quod in communicationem et dona diffundit affectum. Et hoc modo appropriatio fit prima, quæ est ex hoc, quod significationes appropriatorum secundum modum significandi vicinæ sunt rationibus et significationibus propriorum.

Et hoc quidem concedendum est. Cum autem Deus sit causa efficiens, formalis, et finalis, secundum quod in tractatu de bono dictum est, quod bonum est quod a bono est, plantatum in bono, et ad bonum, ex adjunctis fit aliquando appropriatio ex habitudinibus præpositionum. Et quia hæc præpositio, ex, non notat nisi originem causæ, quando materialis non est, propter hoc cum dicitur, ex ipso, intelligitur Pater, in quo non designatur nisi origo et non originatum, ut per pronomen notetur discretio personalis, per adjunctam præpositionem trahatur ad Patrem, et sic per adjunctum fit appropriatio. Præpositio autem per, modum causæ mediæ denotat, et quasi causæ regitivæ in opere, sicut dicimus, quod statuarius facit statuam per artem statuariam. Et ideo cum Filius ars sit Patris, per quam omnia facit sicut per

<--- Page Split --->

virtutem et sapientiam, cum dicitur per ipsum, discretio personalis quae notatur in pronomine ex adjuncta præpositione, trahitur ad standum pro Filio, in cujus forma fit et plantatur omne quod fit : et ideo per ipsum sicut per primam formam fieri dicitur. Eodem modo hæc præpositio, in, constructionem et continentiam notat : et quia omnia conservantur et continentur bono, quod Spiritui sancto appropriatum est, ideo cum dicitur, in ipso, discretio personalis quae in pronomine est, ex adjuncta præpositione trahitur ad standum pro Spiritu sancto : ut ex eodem pronomine quod substantiam significat, intelligatur consubstantialitas, ex trina iteratione personarum trinitas, ex transitione præpositionum et modo significandi intelligatur uniuscujusque personæ proprietas.

Et hoc etiam concedendum est : hæc est enim vera traditio cognoscendi appropriata.

Sunt tamen qui objiciunt in contrarium dicentes, quod communium et appropriatorum rationes sunt oppositæ. Opposita autem in eodem esse non possunt. Essentialia autem omnia sunt communia tribus personis indifferenter convenientia. Videtur ergo, quod essentialium nihil sit appropriatum. Sed quæcumque dicuntur ab Hilario et ab Augustino, appropriata sunt essentialia. Ergo nihil horum debet esse appropriatum.

Adhuc, In appropriato intelligitur proprium : sed quod intelligitur in alieno, cogit nomen ad standum pro illo : ergo appropriatum stat pro proprio : sed quod stat pro proprio, non potest, esse commune vel essentiale : ergo appropiatum essentiale esse non potest.

quædam appropriata, et quædam appropriabilia.

Propria sunt, quæ ex incommunicàbili proprietate personali quam signilicant, vel incommunicabili proprietatpersonæ sunt imposita, ut ingenitus, innascibilis, Pater, Filius, et Spiritus sanctus.

Appropriata sunt quæ ex modo relativi quod designant, proprio de necessitate conjuncta sunt : ut imago et verbum appropriata sunt Filio : quia eadem relatione qua dicitur Filius, dicitur verbum et imago, ut dicit Augustinus. Et hoc modo principium non de principio appropriatum est Patri, et principium de principio Filio, principium autem de utroque principio appropriatum est Spiritui sancto. Eadem enim relatione qua Pater est ingenitus et Pater, dicitur principium non de principio : et eadem relatione qua Filius est a Patre, dicitur principium de principio : et eadem relatione qua Spiritus sanctus procedit de utroque ut Deus plenus, dicitur principium de principio utroque.

Appropriabilia autem sunt, quæ quidem significant essentiam, nec sunt propria, sed communia, sed ex modo significandi eadem possunt supponere pro persona. Et quis sit ille modus, satis determinatum est in tractatu de generatione Filii, in illo articulo ubi quæritur, Ex quo fit generatio 1 ? Modus enim ille significandi sumitur aliquando, quod significat essentiam ut in habente, sicut Deus. Aliquando quod significat eam ad actum, ut sapientia et virtus. Actus enim, ut dicit Aristoteles, particularium sunt.

Et hoc solo modo quæritur hic de appropriatis, quæ scilicet essentialia sunt secundum significationem : ex modo tamen significandi quo accedunt ad aliquam personarum, supponunt pro persona illa ad quam inclinantur ex modo significandi.

<--- Page Split --->

Augustinus explanans prædicta verba, sicut Magister dicit in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, cap. Et quia non mediocris *, assignans rationem quare Filio attribuit speciem : « Credo prop- « ter pulchritudinem, ubi tanta est con- « gruentia, et prima æqualitas, et prima « similitudo. » Et cum primum dicatur respectu secundi, videtur quod in Spiritu sancto sit secunda æqualitas et secunda similitudo, quod falsum est.

SECUNDO , Quæriturdeappropriatisse - cundumHilariuminspeciali , quidicitæternitatemesseinPatre , specieminimagine , usuminmunere . QuæverbatractansAugustinusinlibroVIdeTri - nitate , magnædificultatisdicitesse 2 .

Videtur enim æternitas non appropriari Patri :

  1. Adhuc quæritur, Quare usus attribuitur Spipitui sancto? Usus enim ad actum refertur. Una autem est substantia, et una virtus, et una operatio trinitatis. Et ideo non videtur plus appropriari Spiritui sancto, quam Patri et Filio.

  2. Æternitas enim æqualiter attribuitur Patri et Filio et Spiritui sancto. Unde in symbolo Athanasii dicitur : « Æternus Pater, æternus Filius, æternus Spiritus sanctus. » Et sic æternitas non videtur esse appropriata Patri.

  3. Adhuc, In libro 1 Sententiarum, distinct. VIII, dicitur, quod « æternitas est proprietas divinæ essentiae. » Quod autem proprietas est divinæ essentiae, non est appropriabile personæ. Æternitas ergo non est appropriabilis Patri.

SOLUTIO . H æ c , utdictumest , nominasolatioessentialia sunt, exmodosignificandiinclinationemhabentiaadpersonamhancvelillam : etideocumæternitasmensurasitimmutabiliumcarentiumprincipioetfine , etsicprincipiumæviettemporis , estquidemnomenessentiale , etsicconvenittribus : exmodotamensignificandiacciditadrationemPatris , quiestprincipiumnondeprincipio , quodnonconvenitFiliovelSpirituisancto , etsicappropriaturPatri .

  1. Adhuc, Quare dicitur species esse in imagine? Si enim species est ad expressam similitudinem, cum expressa similitudo sit in Spiritu sancto sicut in Filio, videtur quod Spiritus sanctus sit species Patris sicut et Filius.

  2. Adhuc, Objicitur de verbo Augustini quod dicit assignans rationem : « Imago si perfecte implet illud cujus est imago, ipsa coæquatur ei, non illud imagini suæ 3 . » Ex hoc enim videtur, quod Filius sit coæqualis Patri, et non Pater Filio, quod falsum est.

  3. Adhuc, Objicitur de hoc quod dicit

Species vero attribuitur Filio, qui est imago Patris : cujus ratio supra assignata est in quaestione de imagine, in tractatu de generatione Filii. Omne enim quod generatur, si perfecte et univoce generatur, ad speciem generantis et similitudinem in specie. Præterea, species principium cognitionis est : Filius autem procedit a Patre ut notitia sive cognitio a mente : et sic iterum inclinationem ponit ad Filium, et non ad Patrem vel Spiritum sanctum.

Quare vero usus sit in munere, sive in dono, ratio est : quia sicut dicit Au-

<--- Page Split --->

gustiuus in libro I de Doctrina Christiana, « Frui est cum gaudio uti '» Uti autem non est cum gaudio, nisi in amore, concordia, delectatione : et haec omnia attribuuntur Spiritui sancto, qui procedit ut amor et nexus et delectatio Patris et Filii.

Et per hoc patet solutio fere ad totum, praeter id quod dicitur, In Filio est prima similitudo.

Dicendum enim, quod primum non dicitur ibi respectu secundi : sed primum dicitur ibi principale sive maxime conveniens. Convenit enim Filius cum Pa-

tre in aliquo in quo Spiritus sanctus non convenit, in hoc scilicet, quod alia persona procedit à Filio sicut a Patre : propter quod imago dicitur. Et imago quidem passive coæquatur illi cujus est imago : quia per generationem ad æqualitatem ejus deducitur. Non illud cujus est imago, passive coæquatur imagini suæ : quia ad æqualitatem ejus passivè non deducitur, licet per seipsum æqualè sit. Et ideo non sequitur, Pater non coæquatur Filio : ergo non est æqualis.

QUÆSTIO XLIX.

De appropriatione secundum Augustinum 1.

Deinde, Quæritur de appropriatione Augustini, quæ est, quod unitas est in Patre, æqualitas in Filio, in Spiritu sancto autem unitatis æqualitatisque concordia sive connexio. Quam ponit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, Augustinus autem in libro I de Doctrina Christiana.

Videtur autem, quod unitas non debet appropriari Patri.

prietates sunt, in Filio duæ, et in Spiritu sancto una.

  1. Adhuc, Augustinus in libro VI de Trinitate de Spiritu sancto dicit sic : « Sive spiritus, sive unitas amborum, sive charitas dicatur, manifestum est, quod non est alter duorum, quo uterque conjungitur 3. » Ex hoc videtur, quod unitas magis appropriatur Spiritui sancto, quam Patri.

  2. Si enim unitas referatur ad essentiam, vel ad personam, æqualiter convenit tribus : tres enim æqualiter unum sunt in simplicitate essentiae, et tres æqualiter unum sunt in simplicitate personæ. Si autem referatur ad proprietatem, minus convenit Patri quam Filio et Spiritui sancto. In Patre enim tres pro-

  3. Adhuc, Ad Ephes, ii, 14, de Filio dicitur, quod ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Pax autem ad concordiam et nexum reducitur. Et sic videtur, quod Filio magis approprietur concordia et nexus quam Spiritui sancto.

  4. Adhuc, Unum et ens convertuntur :

1 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christiana, cap. 3.

2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Senten-

<--- Page Split --->

et sic videtur, quod unitas essentiae est proprietas, et non alicujus personae.

  1. Adhuc, Ubi major est indivisio, ibi major est unitas. Sed tres personae indivisae sunt propter unitatem essentiae. Ergo videtur, quod unitas approprietur essentiae et non personae.

  2. Adhuc, Æqualitas, ut habitum est, causatur ab unitate essentiae. Ergo cui attribuitur unitas, illi et æqualitas. Sed Patri appropriatur unitas. Ergo et æqualitas.

M. ULTERIUS quaeritur de verbo Augustini in primo libro de Doctrina Christiana, quod inducit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXI, in cap. Illud etiam sciri oportet 1. Ubi sic ait : « Et hæc tria unum omnia propter Pa- « trem, æqualia omnia propter Filium, « connexa omnia propter Spiritum san- « tum. » Sed propter Patrem unum est Filius, unum Spiritus sanctus : omnia etiam quæcumque creata sunt, unum sunt ab unitate quam habent a Patre. Ergo a simili omnia æqualia sunt æqualitate quam habent a Filio, et connexa connexione quam habent a Spiritu sancto. Ergo quod Pater est æqualis Filio et connexus Spiritui sancto, hoc habet a Filio et Spiritu sancto. Ergo Pater habet aliquid a Filio, et aliquid a Spiritu sancto, quod penitus absurdum est.

Spiritus sanctus per processionem 2. Et hæc ratio est una et sufficiens. Posset tamen addi, quod sicut unum si sæpius ducatur in seipsum, non multiplicabit essentiam, sed remanebit tantum unum : ita Pater communicando essentiam Filio per generationem, et Spiritui sancto per processionem, non multiplicabit essentiam, et non constituit nisi unum neutraliter. Et hoc videtur velle dicere Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, in cap. Hic dici oportet 3, ubi dicit, quod ea quæ dicuntur unum, oportet quod sint ejusdem essentiae, sicut, Joan. x, 30, dicitur : Ego et Pater unum sumus. Et sic Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur unum : quia sunt una essentia. Ea vero quæ dicuntur unus vel una, non dicuntur de pluribus, nisi addatur in quo unus. Sicut, I ad Corinth, vi, 17, dicitur : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Unitatem ergo essentiae Pater habet non ab alio, Filius a Patre habet eamdem, Spiritus sanctus eamdem ab utroque. Et ideo unitas secundum rationem auctoritatis attribuitur Patri : quia licet unitas principium numeri sit, principium tamen pluralitatis non est, sed potius binarius, ut in Arithmeticis dicit Pythagoras. Unde unitas ad unitatem essentiae refertur : appropriatur tamen Patri propter rationem quæ dicta est.

Ad aliud dicendum est, quod unitas quæ appropriatur Spiritui sancto, non est simpliciter nec primo unitas, sed est unitas quædam, scilicet consensionis et concordiæ, quam ostendit Spiritus sanctus in hoc, quod per modum amoris procedit a Patre et Filio, in quantum unius essentiae existentes unum principium sunt spirandi Spiritum sanctum.

Ad aliud dicendum est, quod Filio secundum carnem attribuitur, quod est pax nostra, et quod fecit utraque unum, parietem inimicitiarum solvens 4. Et hoc

SOLITIO. Dicendum est, sicut dicit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXI, quod unitas attribuitur Patri secundum Augustinum, sicut et æternitas secundum Hilarium : propter hoc quod unitas secundum rationem suam accedit ad proprium Patris : unitas enim principium numeri est non de principio, sicut Pater principium pluralitatis personarum non de principio. Pater enim in ordine naturae est qui de nullo, a quo Filius per generationem, et

<--- Page Split --->

est unum quoddam, et non simpliciter unum, quod simplicem et primam habet rationem unitatis.

Ad 4. Ad aliud dicendum est, quod unum et ens convertuntur secundum supposita, et non secundum rationes nominum. Ens enim habet absolutam rationem : unum autem addit rationem primi et principii : et per hanc appropriatur Patri : secundum ordinem enim naturae qui est in divinis, per hoc quod Pater est non ab alio, Pater est persona ante quam nulla in ordine naturae, in quo ante dicit auctoritatem, non durationem vel dignitatem : et est principium pluralitatis personarum per generationem et spirationem.

Ad aliud dicendum est, quod in veritate essentia indivisa est in tribus personis, et unitas essentiae causa est indivisionis : et licet prima unitas sit in essentia, tamen propter modum significandi quem unitas addit super essentiam, nihil prohibet quin unum approprietur Patri.

Ad aliud dicendum, quod aequalitas appriatur Filio duplici ratione. Una est, quia aequalitas, ut praebabitum est, supponit pluralitatem. Prima autem pluralitas incipit in secundo : secunda autem in ordine naturae persona est Filius : et propter hoc aequalitas sibi appropriatur. Secunda ratio est, quia procedit per modum aequalis. Omne enim quod generatur ab aliquo, univoce procedit ab ipso in aequali specie naturae et virtutis. Et sic procedit Filius : et ideo appropriatur ei aequalitas. Talem autem rationem non habet ex ipsa ratione processus id quod procedit ab aliquo per modum amoris, vel doni. Unde quod Spiritus sanctus est aequalis, non est ex ratione processionis, si generalis sumatur ratio, sed ex hoc quod procedens accipit a Patre et Filio unde aequalis sit.

dum sicut communiter ab antiquis dictum est, quod cum dicitur, « omnini sunt unum propter Patrem, » præpositio propter, auctoritatem notat principii in Patre. Pater enim a nullo habet, quod unum sit nisi a principio seipso, Filius quod unum sit habet a Patre, Spiritus sanctus quod unum sit a Patre et Filius. Cum autem dicitur, quod « aequalia sunt propter Filium, » præpositio propter notat habitudinem signi : quod enim Pater aequalis est Filio et Filius Patri, significatur in hoc, quod Filius per generationem procedit a Patre : accipit enim per generationem omne id unde aequalis est. Et quod Spiritus sanctus aequalis est Patri et Filio, significatur perfecte in hoc quod procedendo ab utroque totum hoc accipit unde aequalis est Patri. Et sic patet, quod non procedit objectio. Objection enim procedit ac si hæc præpositio, propter, dicat causam. Cum autem dicitur, quod « connexa sunt propter Spiritum sanctum, » hæc præpositio, propter dicit formam, quæ tamen forma procedit ab informatis, sicut est amor forma duorum se diligentium : et magis proprie dicitur nexus vel vinculum quo ad se invicem nectuntur : et in hoc perficitur trinitas. Quod enim procedit a Deo, Deus est, cum nihil sit in Deo per modum accidentis. Dum enim Filius a Patre procedit, Deus est, et distincta in divina natura persona : oportet quod amor procedens ab utroque Deus sit : et dum alius modus est processionis Spiritus sancti, perficitur trinitas, dum alius est qui non ab alio a quo alius, alius qui ab alio per generationem, alius qui ab aliis per spirationem amoris. Sicut enim in præhabitis probatum est, plures modi communicationis esse non possunt quam duo, scilicet naturae et voluntatis. Naturæ modus est generatio, voluntatis autem modus amor est.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO L.

De appropriationibus divinis.

Deinde tractandum est quod Magister tractat in libro I Sententiarum, distincione XXXII, scilicet quomodo Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto voluntas sive bonitas appropriatur ?

Et quaeruntur tria.

Primo enim in communi quaeritur, Qualiter horum trium sit appropriatio ?

Secundo, Utrum Pater sit sapiens sapientia genita vel ingenita ?

Tertio, Utrum Filius sit sapiens sapientia genita vel ingenita ?

Has enim duas quaestiones movet Magister in libro I Sententiarum, distincione XXXII.

MEMBRUM I.

Qualiter potentia, sapientia, bonitas, appropriantur personis divinis ! ?

AD PRIMUM ergo objicitur sic :

  1. I ad Corinth. I, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Virtus ergo appropriatur Filio. Virtus autem in genere potentiae est. Potentia ergo appropriatur Filio : non ergo appropriatur Patri, quod est contra Augustinum.

  2. Adhuc, Primum secundum rationem intelligendi videtur debere appro-

priari personae quae secundum ordinem naturae prior est. Cujus probatio est, quia principium in ratione intelligendi principium est ad sequens, et non convertitur, et non est de alio ut de principio, sicut Pater non est de alio, et est principium Filii. Sed haec tria, scilicet potentia, scientia, et voluntas, sic se habent in Deo, quod scientia videtur esse ante potentiam, et voluntas ante utrumque. Cujus probatio est, quia quidquid potest Deus, scit : sed non convertitur, scit enim mala, et non potest mala facere. Prius autem est secundum ordinem naturae a quo non convertitur consequentia. Ergo videtur scientia esse ante potentiam. Et quod ante est, principium est respectu secundi. Videtur ergo scientia appropriari illi personae quae est principium non de principio : et haec est Pater.

  1. Adhuc, Sapientiæ, xii, 18 : Subest enim tibi, cum volueris, posse. Hoc tractans Augustinus dicit, quod « in omnibus in quibus est voluntas et potentia ad aliquid operandum, voluntas præit potentiam, sicut cum dicitur, Possum ambularæ, præintelligitur, si volo : possum loqui, si volo. » Et ex hoc accipit Anselmus, quod « voluntas est generalis motor omnium potentiarum tam exteriorum quam interiorum, sicut patet : possum enim intelligere si volo, possum eligere si volo. » Et ex hoc videtur, quod

<--- Page Split --->

voluntas sit prior in ordine inter haec tria : et si est prior, est principium ad ea : ergo videtur, quod voluntas appropriatur Patri qui est principium non de principio, et sapientia Filio, et potentia Spiritui sancto.

  1. Adhuc, Hugo de sancto Victore in Sententiis : « Voluntas movet, sapientia disponit, potentia perficit. In omnibus autem primum movens est principium de non principio, de quo sicut de principio est disponens : et de his duobus ut de principiis procedit potentia exsequens. » Videtur ergo, quod voluntas quae principium est non de principio, approprianda est Patri qui est principium non de principio : et sapientia quae est principium de principio, approprianda sit Filio : et potentia quae est principium de utroque, approprianda sit Spiritui sancto.

  2. Adhuc, Constat, quod in omnibus in quibus est potentia, sapientia, et voluntas, finis est principium movens, quod non movetur ab alio : finis enim movet efficientem : efficiens autem materiam : et motus materiae sive sua mutatio stat in fine. Propter quod finis causa causarum est, ut dicit Aristoteles in II Physicorum. Dicit autem Aristoteles in II Ethicorum, quod « voluntas finis est, consilium vero eorum quae sunt ad finem. » Et sic voluntas primum videtur esse principium non ab alio motum. Et propter hoc voluntas videtur esse approprianda Patri, et non Spiritui sancto.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est quod objicit Richardus in libro de Trinitate, inintens illi quod dicit Aristoteles in Prædicamentis, quod prius natura et intellectu est, a quo non convertitur consequentia. Sic autem se habet potentia ad potentiam sciendi : sequitur enim, si potentiam habeo sciendi, quod habeo potentiam : quia posse scire est posse : sed non convertitur. Et sic videtur potentia

esse ante scientiam, et esse principium ad illam. Similiter posse et scire videntur esse ante voluntatem : quia velle aliquid posse est, et non convertitur. Et similiter velle bonum, præcedit eligerè bonum : eligere autem bonum cum sit ex consilio, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, aliqua scientia est : et sic velle bonum principiatur ex potentia et scientia. Et secundum hunc ordinem concluditur, quod potentia attribuatur Patri, sapientia Filio, et voluntas Spiritui sancto.

ULTERIUS quaeritur, Qualiter sapientia 1 1 attribuatur Filio ?

Videtur enim non esse appropriatum, sed proprium,

  1. Per hoc quod dicit Augustinus in libro XV de Trinitate : « Sicut proprie verbum Dei sapientia dicitur, cum tamen et Pater et Filius et Spiritus sanctus sint una sapientia : sic charitas proprie Spiritus sanctus dicitur, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus sint una charitas 1. » Sed constat, quod Spiritus proprie dicitur charitas sive amor. Ergo sapientia proprie dicitur verbum sive Filius.

  2. Adhuc, Augustinus in eodem : « Sicut unicum Dei verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus sint sapientia : sic charitas proprie dicitur Spiritus sanctus, cum tamen communiter de tribus dicatur, quod una sit charitas. » Et si est proprium, sequitur, quod non est appropriatum : proprium enim numquam convenit tribus : appropriatum autem cum sit essentiale, semper tribus convenit.

  3. Adhuc quaeratur, Quae sit causa, quod charitas Spiritui sancto et proprium est et appropriatum, et sapientia Filio est appropriatum, non proprium ? Eadem enim ratio videtur esse de uno et de alio.

<--- Page Split --->

  1. ULTERIUS quaeritur, Si sapientia secundum quod dicitur essentialiter et secundum quod dicitur personaliter, dicatur æquivocæ vel univocæ ?

Videtur enim, quod æquivocæ : quia

  1. Nihil est commune secundum rationem rei personæ et essentiae : æquivoca autem, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis, sunt quorum solum nomen commune est et ratio substantiae diversa : videtur ergo, quod æquivocæ dicitur de essentia et persona.

  2. Adhuc, Aristoteles, ibidem : « Diversorum generum et non subalternatim positorum diversæ sunt species et differentiæ. » Sed in divinis sunt duo genera prædicamentorum, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, substantia scilicet, et relatio, et non subalternatim posita : propter quod nec unum continet alterum, nec ambo continentur sub eodem : et ideo quod est in uno, non est in altero. Si ergo uno nomine nominatur quod est in uno, et quod est in altero, nomen erit æquivocum. Sed persona est in relatione, essentia in substantia. Sapientia ergo dicta de persona et essentia, æquivocæ dicitur.

Solutio. Dicendum, sicut communiter dicunt Sancti et concorditer, quod potentia appropriatur Patri, sapientia Filio, et voluntas Spiritui sancto per rationem quae inducta est a Richardo. Et hoc, ut vult Augustinus, in duplici fit causa : quarum una est, ut obvietur errori. Alia, ut instruatur veritas. Prime exemplum est : quia cum in divinis diceretur, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, audivit hoc homo, et sensu suo putabat Patrem esse in divinis sicut in humanis : in humanis autem generandorum deficit potentia genitoris, in divinis autem non. Occurrit ergo Scriptura et attribuit potentiam Patri, ne invalidus et imponens ex generatione esse credatur. Unde, Isa. lix, 1 :

Ecce non est abbreviata manus Domini, hoc est, potentia Domini. Similiter cum homo filium audivit, qui in humanis est insipiens propter fluxibilitatem aetatis, quae conceptus stabiles in juvenibus esse non permittit, ne in divinis etiam insipiens crederetur, occurrit Scriptura, et Filio attribuit sapientiam : unde, Proyerb. x, 1 : Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mæstitia est matris suæ. Similiter spiritus nomen inflationis est et iræ in humanis. Isa. ii, 22 : Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus ejus in naribus est. Et in III Ethicorum Aristoteles ex Homero dicit : « Fortes inflabant spiritum per nares, et ebullivit sanguis. » Et ne crederetur spiritus indignationis et iræ esse in divinis, occurrit Scriptura, et attribuit Spiritui benignitatem et voluntatem bonam. Sapient. i, 6 : Benignus est spiritus sapientiæ. Et, Sapient. vii, 23, dicitur, quod Spiritus sanctus est humanus, benignus, stabilis. Et hæc est ratio Augustini una in libro de Trinitate.

Secunda ratio est, ut instruatur veritas : quia cum principium in genere potentiæ sit : eo quod principia omnibus potentiora sunt : et quo priora et simpliciora sunt, eo potentiora sunt. Pater autem solus in ordine naturae habet rationem perfectam principii, sicut is in quo est principium totius divinitatis, ut dicit Augustinus in libro IV de Trinitate 1 : est enim principium non de principio, Filius autem principium de principio, et Spiritus sanctus principium de utroque principio : esse autem de principio non est de ratione principii : merito Patri attribuitur potentia, et non Filio, vel Spiritui sancto. Similiter cum Filius per generationem procedat a Patre sicut notitia a mente, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate 2 : notitia autem sapientia sit formata a mente sive intelligentia, habens in se et sapere et saporem : est enim, ut

<--- Page Split --->

dicit Augustinus, notitia amata : merito attribuitur Filio sapientia. Similiter cum Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit per modum amoris : amor autem intimus et optimus affectus sit voluntatis, quando non est privatus et est honesti : merito attribuitur voluntas Spiritui sancto. De Spiritu enim sancto dicitur, quod est amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens 4.

Istis sic habitis, respondendum est ad argumenta.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum est, quod virtus est potentia quaedam : est enim potentia in ultimo, et sic ex additione se habet ad potentiam, et sic cadit a ratione primi, et accipit rationem medii vel quasi medii : sicut virtus media est inter potentiam et actum, et sic appropriatur Filio virtus, et non potentia. Filius enim est, per quem Deus facit omnia. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt. Potentia autem ut simpliciter accepta dicit rationem primi, et non medii.

Ad 2. AD ALIUD dicendum est, quod aliud est potentia simpliciter, et aliud est potentia faciendi hoc. Potentia enim simpliciter est ante scientiam et voluntatem, et illa habet rationem principii simpliciter. Potentiam autem faciendi hoc, nihil prohibet praecedere scientiam et praecedere voluntatem : quia in talibus potentia faciendi hoc, frequenter est impotentia et potentiae defectus : potentia enim faciendi mala, ut dicit Anselmus in libro de Libero arbitrio, defectus potentiae est : quia sicut dicit Anselmus, ibidem : « Qui potest quod sibi non prodest, nec sibi expedit, quanto magis potest illud, tanto magis perversitas et adversitas possunt in ipsum. » Potentia autem secundum primam rationem attribuitur Patri, et non secundum secundam.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod est accipere ista tria simpliciter et generaliter, et ut ad hoc. Simpliciter et generaliter accipiendo potentia attribuitur Patri, ut di-

ctum est, sapientia Filio, voluntas Spiritui sancto. Sic enim ad id quod potest et per sapientiam ordinatum est, voluntas ut perfecta impetum facit : et sic fit appropriatio Sanctorum. Si autem accipitur voluntas ut ad hoc, hoc est ut finis : cum sapientis in unoquoque negatio ex ratione finis sit rationem reddere uniuscujusque ordinati ad finem istum et dispositionis, sic voluntas praeit qua est finis, et sapientia sequitur qua disponit, et potentia ultima est qua exsequitur. Hoc autem modo non fit adaptatio.

Per idem pater solutio ad sequens quod movet Hugo de sancto Victore.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens, quod eodem modo procedit.

EA VERO quaE in contrarium objiciunAl 4 1 tur, simpliciter concedenda sunt.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd 4 1 dum, quod quaedam sunt nomina essentialia, nullo modo appropriabilia uni personae, quae significant generaliter essentiam et 'simpliciter, ut essentia, deitas, divinitas et hujusmodi. Quaedam vero sunt propria, nullo modo essentiam significantia nec supponentia, ut Pater et Filius. Quaedam vero sunt media, quae licet essentiam significent, non tamen significant essentiam ut essentiam, sive ut quo est, sed significant eam ut quod est in habente. Et hoc dupliciter, scilicet quia vel significant eam concretive, vel quasi concretive : vel quia significant eam ut ad actum qui particularium est. Et haec possunt significare essentiam, et supponere personam per adjunctum. Et de his satis determinatum est in tractatu de generatione Filii, quaestione, Ex quo fit generatio ? Unde quod dicit Augustinus de sapientia, quae significat essentiam ut ad actum, et fit particulare ut in habente, dicit quoad suppositum, non quoad significationem : significat enim commune, et supponit pro proprio.

<--- Page Split --->

PERIDEMpatetsolutioadsequens : quiaomninoeodemmodoprocedit .

ADALIUDdicendum , quodratioestillius , quodaliamconstructionemhabetverbumsapiendivelsciendicumsuppo - sitosuo , etaliamverbumdiligendi . Cumenimdicitur , sapiovelscio , v e r - bumsapiovelscio , diciteffectumscibilisinanimasiveinscientevelsapiente , etsicdicitqualitatemquæefficiturasci - biliinsciente : etcumqualitasindivi - nissitessentia , utdicitAugustinus , oportetquodtalisprædicatiositessen - tialis , etnonpropriaunipersonæ . D i - lectioautemetdicithabitumquiadhæretutqualitas , etdicitactumquiadiligereprocedit . Etsicdilectiopropterduosmo - dossignificandiinquantumdicitfor - mamethabitum , essentialisestetap - propriabilis : etinquantumdicitactumadiligenteprocedentem , personalisestetpropria . Sapientiaautemquædicittantumqualitateminanimafactam , e s - sentialisestetappropriabilis , etnonpro - p r i a .

AdIDquodulteriusquæritur , dicen - dumquodsapientiadiciturunivocedepersonaetessentia . Æquivocatioenimvelunivocatiorespicitsignificationem , etnonsuppositum . Sapientiaautemidemsignificat , supponensproessentia , etsupponenspropersona : etideocumnonmutetsignificatum , semperestuni - vocum : exadjunctoenim , etnonpersesupponitpropersonaaliquando , sicutethocnomen , D e u s , sempersignificates - sentiamutquodest , licetaliquandosup - ponantpropersonaexadjuncto , utcumdicitur , DeusdeDeo , velDeusgenuitDeum .

ADFULTIMUMdicendum , quodnihilprohibetidemsecundumsignificationemesseinunoprædicamento , etsecundumsupposituminalio , utalbumquodse - cundumsuppositumestinprædicamentosubstantiæ , secundumsignificationeminprædicamentoqualitatis , etnonestæqui - vocum , sedunivocum : etitaestdesa - pientiaquætrahituradsupponendumpropersona , etsignificatessentiam .

Ad 2.

QUÆSTIO INCIDENS.

Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto ' ?

JUXTAhoculteriusquæriturdeappro - priatoSpirituisancto .

Voluntasenimetdilectioapproprian - turSpirituisancto . PropterquodMagi - sterquæritinlibroprimoSententiarum , distinct . XXXII , utrumPateretFiliusdiligantperSpiritumsanctum , velSpi - ritusancto ?

Et disputat ad utramque partem.

QuodenimdiligantseperSpiritumsanctum , velSpiritusancto , sicprobatexverbisAugustiniinlibroVIdeTrinitate : « Manifestumest , quodnonaliquisduo - rumestquoutriqueconjungitur , quoge - nitusagignentediligatur , genitoremquesuumdiligat , sitquenonparticipatione ,

<--- Page Split --->

sed essentia sua, neque dono superioris alicujus, sed suo proprio, servantes unitem pacis 1. »

Ex his arguit Magister sic : Si Spiritus sanctus amor est quo Pater et Filius se invicem diligunt, et diligunt se amore qui ab ipsis procedit, videtur consequens esse, quod diligant se per Spiritum sanctum, vel Spiritu sancto.

Sed contra. In contrarium obiicitur sic :

  1. Si Pater et Filius dicantur diligere per Spiritum sanctum : cum diligere sit esse, quia non est aliud Deo esse, et aliud diligere, sed idem, videtur consequens esse, quod si diligunt Spiritu sancto, quod sint Spiritu sancto : quod absurdum est : Spiritus enim sanctus est a Patre et Filio, et non e converso.

Hanc quaestionem dicit Magister altitudinem nimiae profunditatis habere : et ideo discutienda est. Quod enim Pater et Filius diligant se Spiritu sancto, jam in verbis Augustini habitum est.

  1. Adhuc, Hieronymus, « Spiritus sanctus est dilectio quam habet Pater in Filium, et e converso : » sed diligentes diligunt se dilectione : ergo diligunt se Spiritu sancto.

  2. Adhuc, Omnes diligentes spirant amorem ad invicem, et diligunt se dilectione spirata invicem : hic autem Spiritus sanctus est : ergo per Spiritum sanctum et Spiritu sancto diligunt se invicem.

  3. Adhuc, Constat, quod Spiritus sanctus est nexus Patris et Filii : nec potest esse nexus, nisi uno trium modorum, scilicet, quia diligit Patrem et Filium : vel quia est dilectio qua Pater et Filius diligunt se, et connectuntur ipsa dilectione : vel quia Pater et Filius diligunt Spiritum sanctum. Primus modus stare non potest : quia non est necesse, si aliquis tertius diligit duos, quod illi duo ad invicem connectantur aliqua dilectione. Nec tertius modus stare potest : quia non est necesse, si aliqui duo dili-

gunt, quod ipsi se ad invicem diligant, vel aliqua dilectione connectantur. Hclinquitur ergo, quod secundo modo dicatur nexus, scilicet quo Pater Filio, et c converso dilectione connectitur : et sic Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum.

In contrarium obiicitur : quia

  1. Diligere dicitur de tribus : ergo est essentiale. Si ergo diligit Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum Pater Filium : cum diligere sit esse, videtur quod sit per Spiritum sanctum. Sic enim arguit Augustinus a simili : « Si Pater est sapiens sapientia genita : cum in divinis sapere sit esse, sequitur, quod Pater sit sapientia genita : quod absurdum est : Pater enim principium est Filio ut sit, et non e converso Filius Patri. »

  2. Ad hoc forte dicet aliquis, quod non sequitur hoc argumentum : Pater diligit Filium Spiritu sancto : diligere est esse: ergo Spiritu sancto est. Et instantia est: Pater operatur per Filium : operari est esse: ergo est per Filium. Cum enim dicitur Pater operari per Filium, ex habitudine praepositionis notatur causa media, et non intelligitur operari creaturas, ad quas producendas Filius in quantum est virtus et ars Patris, causa media est vel quasi media : et operatio qua Pater dicitur operari, est operatio tenens se ex parte operati : et ideo cum dicitur, operatur per Filium, haec determinatio, per Filium, determinat verbum, operatur, respectu operati, et non respectu operantis. Cum autem dicitur, operari est esse, significatur operatio secundum quod est in operante : sic enim essentialis est : et sic respectu ejus haec determinatio, per Filium, nullam notat causalitatem in operatione. Et ideo non sequitur : operatur per Filium : operari est esse : ergo est per Filium. Et a simili non sequitur : diligit Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum : diligere est esse : ergo est per Spiritum sanctum. Cum enim dicitur,

<--- Page Split --->

Pater diligit Filium, significatur dilectio procedens a Patre in Filium : et haec est dilectio notionalis : et si adveniat determinatio, Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum, determinat hoc verhum, diligit, secundum quod est notionale, hoc est, secundum quod significat ad aliquid, et non quid. Cum autem dicitur, Pater diligit simpliciter, significatur dilectio consistens in ipso, quae essentialis est, et sic significat quid : et ideo si addatur determinatio, notabit causalitatem in esse et essentia Patris. Et ideo dicunt quidam et bene, quod non valet talis processus : Pater diligit Filium Spiritu sancto : diligere est esse : ergo est Spiritu sancto. Et mutatur ad aliquid in quid : et sic incidit fallacia figurae dictionis. In prima enim cum dicitur, Pater diligit Spiritu sancto, hoc verbum, diligit, copulat actum notionalem. Cum autem assumitur, diligere est esse, copulat actum essentialem, cui repugnat determinatio haec, Spiritu sancto : et ideo non valet talis processus.

Sed licet ita dicatur et bene ad impedimentum talis processus, quaestio tamen remanet non soluta dupliciter. Quaeritur enim adhuc, Si similes locutiones concedendae sunt, Pater diligit Filium Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum ? Et si conceduntur aliquo modo : tunc quaeritur, In qua habitudine ablativi Spiritu sancto, vel accusativi cum dicitur, per Spiritum sanctum, construuntur cum hoc verbo, diligit. Videtur enim non esse concedendum, quod Pater diligit Filium per Spiritum sanctum, vel e converso. Cum enim verbum, diligit, dicat actum notionalem, et haec determinatio, per Spiritum sanctum, propter habitudinem praepositionis dicat causalitatem vel quasi principium esse Spiritum sanctum illius actus, constat quod Spiritus sanctus non est principium notionis communis qua Pater et Filius spirant Spiritum sanctum : Pater enim et Filius in quantum unum sunt in spirando, principium sunt Spiritus sancti, et non

e converso Similiter Spiritus sanctus non potest esse principium actus spirationis prout est a Patre et Filio, sed potius e converso. Nec Spiritus sanctus potest esse principium amoris spirati : quia sic esset principium suiipsius. Videtur ergo, quod in nulla habitudine potest construi hoc quod dico, Spiritu sancto, vel per Spiritum sanctum, cum hoc verbo, diligit : et sic haec constructio ad intellectum referri non potest : et ideo secundum Priscianum nulla est.

  1. Adhuc, Processus Augustini non videtur valere. Si enim dicam, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus, non sequitur, ergo diligunt se Spiritu sancto : et peccat secundum accidens. Sicut hic : tu cognoscis Choriscum : Choriscus est veniens : ergo cognoscis venientem. Licet enim amor idem sit quod Spiritus sanctus, tamen non eumdem habet modum significandi. Amor enim significatur per modum vinculi connectentis : propter quod etiam hoc verbum, diligo, transitivum est, et vehementis transitionis. Spiritus autem ejus, ut dictum est in tractatu de Spiritus sancti processione, proprium actus est procedere : quod non significat per modum nexus, sed potius per modum exeuntis principiati a principio. Propter quod etiam verbum, procedo, absolutum est, nec significat transitionem in aliquod passivum : et ideo non valet : diligunt se amore qui est Spiritus sanctus : ergo diligunt se Spiritu sancto : quia, ut dicit Aristoteles in II Elenchorum, non est necesse idem subjecto et accidenti inesse.

  2. Adhuc, Etiam si concedatur quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto aliquo modo, non sequitur quod diligant se per Spiritum sanctum : quia in hac, diligunt se Spiritu sancto, determinatio nullam notat auctoritatem vel principium respectu hujus verbi, diligunt, secundum quod dicit actum Patris et Filii, sed modum tantum quemdam dilectionis. Cum autem dicitur, per Spiritum san-

<--- Page Split --->

ctum, ex habitudine præpositionis notatur principium vel auctoritas : et ideo talis processus non valet.

Ad hoc dixerunt aliqui, quod diligere in divinis duplex est, scilicet essentiale, et notionale. Essentiale, ut cum dicitur, Pater diligit se, Filius diligit se, Spiritus sanctus diligit se, Pater diligit Filium, Filius Patrem, Pater et Filius diligunt Spiritum sanctum, et e converso essentia sua, hoc est, dilectione, quae est essentia sua. Et secundum hoc conceditur, ut dicunt, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto : quia diligunt se essentia quae est Spiritus sanctus : eo quod essentia in nullo distinguitur a persona. Dicunt etiam, quod tunc non valet talis processus, diligunt se Spiritu sancto : diligere est esse : ergo sunt Spiritu sancto. Dicunt enim, quod est commutatio prædicamenti : eo quod cum dicitur, diligunt se Spiritu sancto, accipitur diligere notionaliter. Cum autem dicitur, diligere est esse, accipitur diligere essentialiter : et sic mutatur prædicamentum, et incidit fallacia figurae dictionis. Hi dicunt, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se, sensus est, Pater et Filius spirant sibi invicem Spiritum sanctum quo diligunt se. Eumdem sensum dicunt esse cum dicitur, Pater et Filius diligunt nos : sensus est, ut dicunt, hoc est, spirant in nos Spiritum sanctum quo diligunt nos.

Sed si hoc est verum : tunc sicut conceditur haec, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, ita haec concedenda est, Pater et Filius spirant Spiritum sanctum Spiritu sancto, quod falsum est.

Adhuc, Diligere idem est quod velle bonum. Si ergo haec conceditur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto : tunc etiam haec debet concedi, Pater et Filius volunt sibi bonum Spiritu sancto, quod absurdum est.

Propter hoc fuerunt aliqui qui aliquid addiderunt, dicentes quod in divinis duplex est dilectio : naturalis scilicet, et gratuita. Naturalis quae est idem quod essentia divina : quia dicit Augustinus :

« In Deo quidquid secundum qualitatem dici videtur, propter nimiam simplicitatem quae est in divinis, totum ad essentiam refertur. » Et hac dilectione Pater et Filius et Spiritus sanctus diligunt se invicem, ut dicit Augustinus. Dilectio autem gratuita est, quae procedit per nudum doni ab uno in alterum, de qua dicit Augustinus, quod « non dono suprioris alicujus, sed suo proprio dono servant unitatem spiritus in vinculo pacis : » et quod neuter eorum est quo genitus a gignente diligatur, et genitorem suum diligat. Et de hac dilectione concdunt, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

Sed contra hoc videtur esse : quia secundum hoc hujus propositionis, Pater et Filius diligunt se, sensus est, a Patre procedit donum amoris in Filium, et idem donum procedit a Filio in Patrem. Si ergo ista conceditur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto : tunc etiam illa debet concedi in quam resolvitur, haec scilicet, donum amoris procedit a Patre in Filium Spiritu sancto, et idem donum procedit a Filio in Patrem Spiritu sancto, quod falsum est : quia per hoc notaretur, quod Spiritus sanctus esset auctor vel principium processionis suae a Patre in Filium, et a Filio in Patrem : quod absurdum est.

Ideo fuerunt aliqui qui dixerunt, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, quod ablativi construuntur in ratione causae formalis, vel quasi causae formalis. Et addunt, quod isti ablativi, Spiritu sancto, hanc constructionem habent non ratione modi significandi per dictionem : quia isti ablativi, Spiritu sancto, secundum modum significandi important procedens et distinctum, et relatione oppositum ad id a quo procedit : et sic Spiritus sanctus accipitur ut tertia in Trinitate persona, et non ut nectens Patrem et Filium, sed ut distinctum ab utroque : sed habent isti ablativi hunc modum construendi, ut dicunt, a modo ejus ad cujus similitudinem pro-

<--- Page Split --->

cedit Spiritus sanctus : procedit enim ad similitudinem amoris et bonae voluntatis, non secundum quod voluntas est potentia, sed secundum quod voluntas est motus sive affectus boni ab uno in alium procedens.

SED CONTRA hoc videtur esse, quod causae formalis sive etiam formae multi sunt actus, sicut continere, unire, perficere, conservare : et nullo illorum modorum habet se Spiritus sanctus ad Patrem et Filium, prout significatur per hunc terminum, Spiritus sanctus, sed potius ut procedens, distinctus, et oppositus secundum relationem : et si constructio secundum quod designatur sub voce, ad intellectum referenda est, ut dicit Priscianus, tunc nullam habitudinem formae vel quasi causae formalis possunt isti habere ablativi, Spiritu sancto, ad hoc verbum, diligunt, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

Propter hoc alii fuerunt, dicentes quod cum Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, isti ablativi, Spiritu sancto, construuntur cum hoc verbo, diligunt, in habitudine et demonstratione signi : et est sensus, Pater et Filius diligunt se, quod significatur Spiritu sancto, qui unius, et ab uno principio concorditer procedit ab eis.

Sed hoc facile refellitur : quia non potest esse, quod diversus modus construendi sit in locutionibus similibus: sed cum dicitur, isti diligunt se dilectione quae ab uno procedit in alterum, in ablativo non notatur habitudo signi, sed forma : ergo nec in ista, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

SOLUTIO. Sine praejudicio melioris sententiae videtur dicendum, quod omnes istae locutiones, Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, Pater diligit Filium Spiritu sancto, Filius diligit Patrem Spiritu sancto, Spiritus sanctus diligit Patrem et Filium Spiritu sancto, si secundum quod sunt in voce, referuntur ad intellectum, ut dicit Priscianus, absolute

et simpliciter falsae sunt : et si inveniantur in auctoritate, non sunt extendendae, sed exponendae, sicut Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus : et Pater et Filius connectuntur ,Spiritu sancto, hoc est, nexu qui est Spiritus sanctus : Pater et Filius uniuntur Spiritu sancto, hoc est, unione vel unitate quae est Spiritus sanctus. Similiter haec, Pater et Filius copulantur Spiritu sancto, hoc est, copula quae est Spiritus sanctus. Similiter haec, Pater et Filius uniuntur Spiritu sancto, hoc est, vinculo quod est Spiritus sanctus. Et aliae similes similiter sunt exponendae. Et ratio hujus dicta est in objiciendo : quia scilicet licet idem sit amor, nexus, vinculum, unitas, pax, dilectio, quod Spiritus sanctus, tament res designata secundum quod sub voce est, non habet eumdem modum significandi, et per consequens non potest habere eamdem habitudinem constituendi : quia sicut saepius dictum est, significatum constructionis non refertur ad intellectum nisi secundum quod sub voce est.

Si autem quaeratur, In qua habitudine construitur ablativus cum dicitur, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus, eo quod amor qui est Spiritus sanctus, non potest esse causa vel principium dilectionis Patris et Filii qua se diligunt ?

Videtur dicendum, quod construitur in habitudine quasi formae. Est enim forma duplex. Una quae constituit formatum, et haec est causa et principium. Alia quae procedit a formato. Et consuevit dari exemplum, quod duo ligna conglutinantur humore qui fluit ab utroque, sicut in scientia Vegetabilium dicitur, quod fit in insertionibus. In illis enim conglutinatio fit ab humore qui procedit ab inserto in id cui inseritur, et ex humore qui procedit ab eo cui inseritur, in id quod inseritur. Et similiter dicunt esse in conglutinatione amoris, quando duorum corda conglutinantur amore, qui procedit ab uno in alterum, et e converso.

<--- Page Split --->

Unde sicut non sequitur : ego diligo te dilectione, quod dilectio sit principium vel causa, quod ego diligo te ex parte mei, sed potius, quod sit principiata a me, et sit quasi forma, et non vere forma qua ego et tu unimur in idem velle et idem nolle, quod proprie amatorum est, ut dicit Tullius in libro de Amicitia : ita non sequitur, Pater et Filius diligunt se dilectione quae est Spiritus sanctus, quod dilectio sit principium vel causa qua Pater et Filius diligunt se, sed potius, quod sit principiata ab ipsis. Et hoc volebat dicere Praepositivus, qui dixit, quod cum dicitur, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus, ablativus amore, subauctoritatem originis notat respectu Patris et Filii diligentium se. Sed quod diximus, artificiosius et melius dictum est, licet idem intenderet Prepositivus. Si autem sic arguatur, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus sanctus : ergo diligunt se Spiritu sancto. Jam in antehabitis dictum est, quod incidit fallacia accidentis per diversum modum significandi : propter quem non necesse est idem subjecto vel quasi sub-jecto, et accidenti vel quasi accidenti inesse.

Et per hoc patet solutio ad quaesita : Improbata enim, sicut improbata sunt, credimus esse falsa.

MEMBRUM II.

Utrum Pater sit sapiens sapientia genita vel ingenita 1 ?

SECUNDO quaeritur, Utrum Pater sit sapientia genita, vel ingenita ? Quam quaestionem movet Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXII, cap. Praeter-

ea diligenter investigari oportet,et disputatsic :

  1. Si Pater diligit amore qui ab ipsa procedit, cur non et sapientia vel intelligentia quam genuit, sapit vel intelligi ? Quasi dicat, una ratio est. Ergo si conceditur, quod diligit amore qui ab ipsa procedit, oportet etiam concedi, quod sit sapiens sapientia quam genuit.

  2. Adhuc, Augustinus : Scriptum est, I ad Corinth. 1, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sed propter hoc quod Christus est Dei virtus, conceditur quod Pater operatur per Filium. Ergo propter hoc quod Christus est Dei sapientia, debet concedi, quod Pater sapit per Filium.

  3. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Pater est sapiens sapientia quam genuit. » Ergo ista concedenda est simpliciter.

  4. Si quis dicat, quod Augustinus in libro Retractationem hoc retractavit. CONTRA : In libro Retractationum dicit sic Augustinus : « Dixi de Patre, quod ea ipse sapiens est quam genuit sapientia : sed melius hanc quæstionem in libro de Trinitate tractavi. » Hic nihil per hæc verba retractat. Licet enim melius dixerit in libro de Trinitate, tamen non dicit se male dixisse in libro LXXXIII Quæstionum.

  5. Adhuc, Augustinus in libro XV de Trinitate : « Pater novit omnia in seipso, novit omnia in Filio : in seipso tamquam seipsum, in Filio tamquam verbum suum. » Ergo Pater novit omnia : sed in quo aliquis novit, illud formaliter notitia vel sapientia est qua novit : ergo Pater sapientia genita quae est Filius, formaliter sapiens est : ergo Pater sapientia genita sapiens est.

  6. Adhuc, Augustinus super Joannem in principio, et ponitur in libro I Sententiarum, distinct. XXV, dicit, quod « Filius est ars Patris. » Sed unusquis-

<--- Page Split --->

que arte sua sapiens est. Ergo videtur, quod Pater Filio sit sapiens. Dicit etiam in libro XV de Trinitate, quod « Filius est sapientia genita. » Et videtur esse consequens, si Filio sapiens est, quod sapientia genita sapiens est.

■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■

  1. Disputat Magister ex verbis Augustini, in eodem capite, sic: « Si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit, sapiens est Pater : alioquin non ipsa ab ipso, sed ipse ab illa est. »

  2. Adhuc, Ibidem, « Si sapientia quam genuit, causa est ut Pater sapiens sit, etiam ut sit, ipsa eadem causa est illi : quod fieri non potest, nisi vel gignendo eum, vel faciendo : sed nec genitricem, nec conditricem Patris ullo modo quisque dixerit sapientiam genitam : quid enim est insanius ? »

  3. Adhuc, Sapientia genita ex adjuneto supponit pro Filio. Sed, ut dicit Anselmus, intellectus non capit, quod ille qui ab alio est, idem sit cum eo a quo est : vel quod ille a quo ipse est, vice versa sit ab eo qui ab illo est : quia aliter principiatum esset principium, et esset circulus non ordo naturae, et esset idem a seipso : quia principium principii est principium principiati, sicut causa causae est causa causati : quae omnia refugit intellectus : ergo non potest esse vel intelligi, quod Pater sit sapiens sapientia genita.

hoc significat qualitatem sapienti inharentem : et talis qualitas in divinis esse et substantia est. Diligere autem vel amare dicit motum a diligente procedentem : propter quod talis motus in divinis notionalis est. Et propter hoc non est simile : quia si sapere est esse, sequitur quod diligere sit esse. Quia sapere semper essentiale est. Diligere autem secundum quod dicit motum, personale est : et secundum quod dicit habitum vel formam, essentiale est : et ideo non est simile quod inductum est pro simili.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia cum dicitur, Pater operatur per Filium, opus Patris non terminatur nisi ad creaturas, quarum Filius est causa quasi media : et ideo praepositio per, auctoritatem notat in Patre, et subauctoritatem in Filio : quia Filius principium est creaturarum quas Pater operatur : et hoc Filius habet a Patre. Cum autem dicitur, Pater sapit per Filium, habitudo praepositionis non potest notare aliquam auctoritatem vel causalitatem ad quam Filius sit principium nisi respectu Patris. In Patre autem nullam habet rationem auctoritatis vel principii vel causae : et ideo locutio falsa. Sicut bene dicitur, rex regit per praepositum hanc villam : et non bene dicitur, rex regnat per praepositum. Quia in prima cum dicitur, rex regit per praepositum, notatur quod regimen praepositi principium est respectu rectoris, et non respectu regis. Cum autem dicitur, regnat per praepositum, notatur quod praepositus principium sit regnandi in rege, et non respectu rectoris.

Ad aliud dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod « Pater est sapiens sapientia quam genuit, » locutio duplex est : eo quod hoc quod dico, quam, potest facere relationem personalem, vel simplicem sive essentialem. Si facit relationem personalem, locutio falsa est. Sensus enim est, Pater est sapiens sapientia Filio, scilicet quam genuit, hoc

Solutio. Dicendum secundum Catholicam fidem, quod haec nullo modo est est vera : Pater sapit per Filium, vel Pater est sapiens sapientia genita, sicut bene probant objectiones factae in contrarium : quae objectiones omnes sunt secundum verba Augustini.

Ad primum ergo dicendum, quod in praecedentibus assignata est ratio : quia scilicet hoc verbum, sapit, alium modum significationis vel generis habet, quam haec verba, diligit vel procedit. Sapit enim dicit motum ad animam, et propter

<--- Page Split --->

est, Filio quem genuit: et hoc est falsum et hæreticum. Si autem faciat relationem simplicem sive essentialem, sensus est, Pater est sapiens sapientia essentiali, quae est essentia sua, existens eadem cum sapientia quam genuit. Et hæc est vera: quia Pater est sapiens sua essentia, quae est eadem cum Filio qui est sapientia quam genuit.

Ad aliud dicendum, quod in veritate nihil retractavit per hæc verba Augustinus: sed quia in libro de Trinitate determinavit, quod hæc dictio, quam, potest facere relationem personalem, in quo sensu falsa est locutio, quod imperitis occasionem errandi dare potuit, ideo dixit se melius dixisse.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Pater novit omnia in seipso, et Pater novit omnia in Filio, præpositio, in, non eamdem notat habitudinem. Quod patet per determinationem quam facit Augustinus. Dicit enim, quod novit omnia in se tamquam seipsum: ipse enim sibiipsi principium est et ratio cognoscendi seipsum, et Filium, et Spiritum sanctum, et omnia alia: quia omnium est principium. Cum autem dicitur, in Filio tamquam suum verbum, verbum quo dicit, non est principium cognoscendi nisi creaturas: quia illas dicit verbo: nec enim seipsum, nec Filium, nec Spiritum sanctum, sed creaturas solas dicit verbo. Et ideo cum dicit, novit omnia in Filio, quia est suum verbum, hæc distributio, omnia, non potest distribuere nisi pro creaturis. Tamen si quis subtiliter inspiciat, cum dicitur, Pater novit omnia in Filio, duplex est locutio: eo quod hæc determinatio, in Filio, potest determinare hoc verbum, novit, respectu suppositi sive nominativi ut sit sensus, Pater novit in Filio omnia: et sic locutio falsa est, et composita: quia tunc præpositio in, notat auctoritatem [u oscendi in Patre esse a Filio: et hoc est

falsum. Vel potest determinare hoc verbum, novit, in comparatione ad appositum, sive ad accusativum: et sic vera est locutio: quia sic principium noscemdi creaturas a Filio est: quia Filius est causa essendi. Unde sensus est, novit omnia in Filio, in quantum est suum verbum, hoc est, novit creaturas esse in Filio sicut in causa, in quantum est et principium et verbum creaturam.

Ad aliud dicendum, quod secus est in divinis et in humanis. Sapiens enim homo non est nisi arte quae informat ipsum: et ideo ars causa est sibi ut sapiens sit et principium. In divinis autem duplex est: quia si ars essentialiter accipiatur, tunc Pater sapiens est seipso, hoc est, essentia sua. Si autem personaliter accipiatur, tunc ars dicit sapientiam quae ab ipso procedit. Sapientia autem quae ab ipso procedit, nemo sapiens est, formaliter loquendo, sed potius sapientia quae procedit in ipsum. Unde magister vel doctor non est sapiens sapientia quae procedit in discipulum, sed potius discipulus : magister autem seipso sapiens est.

Quæ objiciuntur in contrarium, de necessitate procedunt.

MEMBRUM III.

Utrum Filius sapiens sit sapientia genita vel ingenita * ?

TERTIO quaeritur, Utrum Filius sapiens sit sapientia genita vel ingenita? Quam quaestionem Magister movet in libro primo Sententiarum, distinct. XXXII, cap. Post hæc solet quaeri a quibusdam, Utrum Filius sit sapiens sapientia genita, vel ingenita ?

<--- Page Split --->

Et disputat ad eam sic : Si non est sapiens sapientia genita, nec seipso sapiens erit : quod falsum est. Seipso enim sapiens est, qui in propria natura sive essentia habet unde sapiens sit. Filius autem in essentialibus habet unde sapiens sit. Seipso ergo sapiens est.

Quod si conceditnr, objicitur in contrarium sic : Si sapientia genita sapiens est, non videtur esse sapiens sapientia ingenita : cum sapientia genita et ingenita opponantur relative. Si autem sapientia ingenita non est sapiens, cum Pater sapiens sit sapientia ingenita, videtur non esse sapiens a Patre ; quod iterum falsum est, cum a Patre habeat omnia.

Ad hanc quaestionem respondet Magister sic : Ad quod dicimus, quod una est sapientia Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut una essentia : et tamen Filius tantum est sapientia genita, et Pater tantum est sapientia ingenita : et sapientia genita est de sapientia ingenita, vel a sapientia ingenita. Et sumit hanc solutionem ab Augustino in libro XV de Trinitate 1.

Sed haec solutio videtur mirabilis : quia si Pater est tantum sapiens sapientia ingenita et in quantum est ingenita : cum per hoc ipsum quod dico, ingenita, sapientia trahatur ad supponendum pro persona Patris in quantum est innascibilis, per innascibile autem nihil ponatur, sed privetur origo, videbitur Pater quasi formaliter sapiens esse sapientia determinata notione : et cum essentia numquam determinetur notione, videbitur non esse sapiens sapientia essentiali : quod absurdum est : quia una est sapientia trium qua sapientes sunt, et sic sapientia essentiali quasi formaliter quilibet trium sapiens est.

pientia procedens de Patre, et Filio sapientia. » Hoc enim videtur non esse verum : quia, sicut habitum est, sapientia non appropriatur nisi Filio, et sic Spiritus sanctus non potest dici sapientia : sicut enim proprium unius non est proprium alterius, ita appropriatum unius non est'appropriatum alterius.

ULTERIUS quaeritur de hoc quod moVUEST. 2. vet Magister in praehabita definitione, cap. Ex praedictis constat, An scilicet Filius sit sapiens seipso, vel per seipsum ?

Videtur enim per seipsum sapiens esse, sed non a seipso. Dicit enim Hilarius in libro IX de Trinitate : « Nature, « inquit, cui contradicis, haeretice, haec « unitas est, ut ita per se agat Filius, ne « a se agat : et ita non a se agat, ut per se « agat. Intellige Filium agentem, et per « eum Patrem agentem. Non a se agit, « cum Pater in eo manere monstratur. « Per se agit, cum secundum nativita- « tem Filii agit ipse quae placita sunt. » A simili dicunt quidam, quod per se sapiens est, quamvis non a se sapiens sit.

QUÆRIT etiam Magister ulterius, quod tamen non oporteret, An una tantum sit sapientia in divinis, vel plures ?

SOLUTIO. Dicendum, quod Filius sapients sapientia genita sapiens est, sicut dicit Magister, et ex seipso sapiens est : quia ipse est sapientia genita. Sed cum dicitur, quod sapientia genita sapiens sit, ablativus sapientia, construitur in habitudine causæ quasi formalis : et hæc determinatio, genita, circa ablativum notat positionem originis. Omni eodem modo cum dicitur, Pater sapiens sapientia ingenita, ablativus notat quasi formam : et hoc cum additur, ingenita, privationem designat originis. Cum autem dicitur, sapiens est seipso, isti ablativi se ipso pronominales designant

<--- Page Split --->

identitatem suppositi ejus qui est sapiens, et ejus quod est sapientia genita qua sapiens est qui est sapiens. Omni eodem modo dicendum est de hac, Pater est sapiens sapientia ingenita, et Pater est sapiens seipso. Et iste est intellectus solutionis Magistri.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod sapientia in divinis dicitur essentialiter et personaliter. Quando essentialiter dicitur : tunc sapientia genita quæ est Filius, est sapientia ingenita, hoc est, non genita, quæ est essentia divina : non enim est distinctio inter essentiam et personam. Quando autem personaliter dicitur : tunc sapientia genita per adjunctum participium trahitur ad supponendum pro persona Filii, et sapientia ingenita per eamdem rationem trahitur ad supponendum pro persona Patris. Et sic verum est, quod opponuntur relative ratione adjuncti. Et sic alia est sapientia genita, et alia ingenita : sicut alia est persona Patris, et alia Filii. Sed non est concedendum, quod sapientia ingenita et sapientia genita sint alia et alia sapientia simpliciter, sed potius una et eadem sapientia : quia sapientia sine adjuncto notionali participio supponit pro sapientia essentiali. Unde sicut non sequitur, alius est Deus generans, et alius Deus genitus : ergo generans et genitus sunt alius Deus, sed potius idem neutraliter : ita non sequitur, alia est sapientia ingenita, et alia sapientia genita, ergo ingenita et genita sunt alia et alia sapientia, sed potius eadem. Relativum enim diversitatis quod est alius vel alia, diversitatem suam ponit inter participia notionalia adjuncta, et non in nomine essentiali cui adjungitur, quod est sapientia.

Ad id quod objicitur, quod essentia determinatur notione, dicendum quod hoc non est verum : imo terminus essentialis ex modo significandi inclinatus ad suppositum, ex adjuncto notionali cogitur ad standum pro supposito : et istud sup-

positum intelligitur determinari notione et non essentia.

Ad id quod ulterius quæritur de dicto A.1.1. Augustini, dicendum est, quod verum est, quod Spiritus sanctus est sapientia procedens de Patre et Filio sapientia.

Ad objectum in contrarium, dicendum quod licet sapientia appropriabilis sit Filio secundum se, et non Spiritui sancto, tamen cum sit de appropriabilibus et non appropriatis, per adjunctum potest trahi ad supponendum pro Spiritu sancto, ut cum dicitur sapientia procedens : procedere enim non convenit nisi Spiritui sancto proprie.

Ad id quod ulterius fiqueritur, dicenAd 1.1.1. dum est, quod procul dubio proprie loquendo Filius per se sapiens est, sed non a se. Per se enim proprie loquendo exclusionem dicit ejus quod est per accidens. Et ideo per se agit qui per naturam propriam sapit et agit. A se autem dicit exclusionem quasi efficientis sive originis : et tunc Filius non a se agit, nec a se sapit : quia in omnibus talibus principium et originem habet Patrem : sicut ipse dicit, Joan. xiv, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Et, Joan. vii, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

Ad id quod ulterius quærit Magister, Ad quem An una sit sapientia vel plures ? Dicit Magister et bene, quod indignum est responsione. Omnibus enim etiam parum peritis in theologia notum est, quod relationes sive proprietates non distinguunt essentiam. sed personas tantum. Unde sicut una est deitas trium, ita una sapientia et una bonitas. Et per hoc quod dicitur, sapientia genita, et sapientia ingenita, non agitur in pluralitatem secundum rem, sed in plures modos significandi tantum, per quod plures modos cogitur ad supponendum pro diversis, licet res sit eadem.

<--- Page Split --->

MEMBRUM IV.

De verbo Apostoli ad Romanos, xi, 36 : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.

Deinde quaeritur de verbo Apostoli, ad Roman. xi, 36 : Ex ipso, et per ipsum, et in ipso.

  1. Ubi dicit Augustinus, quod ex ipso dicit propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum sanctum.

In contrarium autem hujus est quod dicit Ambrosius in libro de Spiritu sancto, ubi tractat idem, sic dicens : « Haec tria, Ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia, quae verbum esse diximus : eamdem enim vim habent omnia haec in ipso, et per ipsum, et ex ipso, et cum ipso, et unum in his atque simile omnino et non contrarium intelligitur.

  1. Adhuc, Si per habitudines harum praepositionum causa notatur, cum unus modus causandi sit in omnibus tribus personis, videtur quod et ex et in et per referantur ad omnes tres personas aequaliter.

SOLUTIO. Dicendum est, quod si attendatur substantia causalitatis, tunc procul dubio,sicut dicit Ambrosius, haec ad omnes tres personas referuntur aequaliter : quia sic omnia sunt ex Patre, per Patrem, et in Patre : et omnia sunt ex Filio, per Filium, et in Filio : et omnia sunt ex Spiritu sancto, per Spiritum sanctum, et in Spiritu sancto. Si autem altendatur modus causalitatis, tunc ex dicit rationem principii primi, quod non est ab alio, sed ab ipso est alius : et cum Pater in ordine naturae sit principium non de alio de quo alius, per hunc modum signi-

ficandi appropriatur ei ex. Et similiter cum per dicat habitudinem mediae causa et quasi instrumentalis, sicut dicimus, iste percutit per baculum, vel aedifica per securim : media autem causa mota sit ab alia et moveat aliud : sic accedit ad Filium, qui est ab alio a quo alius. Et cum praepositio in dicat continentiam vel conservationem : continentia autem et conservatio bonitatis sint et amoris, quae appropriantur Spiritui sancto : sic habitudo praepositionis in accedit ad Spiritum sanctum. Ideo dicit Augustinus, quod ex ipso dicit propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum sanctum.

Quod autem ipso, dicit et non ipsis, notat unitatem essentiae. Fiunt enim septem modis in Scriptura et notantur distinctiones personarum. Primo significatione, ut Pater, et Filius,et Spiritus sanctus. Secundo, suppositione per adjunctum, ut Deus de Deo, sapientia de sapientia. Tertio, consignificatione numeri pluralis, ut, Genes. iii, 5 : Eritis sicut dii, hoc est, divinae personae. Quarto, connotatione, ut in his verbis, mittere, mitti, dare, dari, in quibus per connotationem distinguitur missus a mittente. Quinto, modo loquendi, ut in Psalmo xxxn, 6 : Verbo Domini caeli firmati sunt. Ubi ex modo loquendi, quia obliqui transitivi sunt, notatur quod Domini dicit propter Patrem, et verbo propter Filium. Sexto, numero verborum, ut, Isa, vi, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus. Ubi non invenitur ratio quare ter dixerit sanctus, nisi propter tres personas. Septimo, verborum ordine, ut in Psalmo lxvi, 7 et 8 : Benedict nos Deus Deus noster ! Benedict nos Deus. Ubi ex ordine primum Deus notat Patrem qui non est ab alio, secundum Deus notat Filium qui ab alio est. Et cum subdit: Benedict nos Deus, notat Spiritum sanctum qui est a Patre et Filio. Et cum subjungit : Et metuant eum, et non eos, notat unitatem essentiae in tribus.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO LI.

De hoc nomine, Deus.

AD PRIMUM objicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Deitas est quæ omnia videt, providentia et bonitate perfecta omnia circumspiciens et continens, et in seipsa implens, et excedens omnia providentia ipsa utentia, » sive fruentia, secundum aliam translationem. Ubi dicit Maximus in commento : Hoc nomen, eos, derivatur a verbo Graeco gnosio, id est, video, sive contemplor, sive con-

sidero : vel a verbo 6 w, quod est curro : quia et omnia conspicit, et omnia providentia circumit. His addit Damascenus, quod etiam derivatur a verbo Graeco 6eiosv quod est ardere. Et inducit illud Deuteronomii, iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est.

Ex his accipitur, quod hoc nomen, Deus, ab operatione compositum est : quia scilicet providet omnibus : quæ pro-

<--- Page Split --->

visio a Philosophis cura vocatur : quae cura quia fieri non potest nisi impleat receptivas potentias creaturarum, quae vacue sunt nisi bonitatibus a Deo influentibus impleantur, et impleta conserventur et contineantur, ideo additur, quod sicut existens circumit omnia in omnibus et conservans et continens : quod quia non fit nisi ex amore et zelo, ideo additur, quod ignis est consumens malitiam creaturae. Consumit autem bonitatem immittendo, et a defectu purgando : et sic perfecta operatio a qua imponitur hoc nomen Deus, est ex ardore amoris omnibus providere, ad omnia currere ex zelo amoris, et nihil relinquere imperfactum in quantum capax est suae bonitatis. Haec autem operatio si secundum actum accipiatur, constat quod non nisi ex tempore Deo convenit. Hoc ergo nonuen, Deus, non dicitur de Deo nisi ex tempore.

Quod si concedatur,

  1. In contrarium est quod dicitur, Baruch, iv, 7 : Exacerbastis eum qui fecit vos, Deum æternum.

  2. Adhuc, I ad Timoth. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria. Et, ibidem, vi, 16 : Qui solus habet immortalitatem. Glossa, hoc est, æternitatem. Ab æterno ergo Deus est : ergo Deum esse non convenit ex tempore.

    1. Adhuc, Magister in distinctione IV primi libri Sententiarum ex verbis Augustini disputat, An ab æterno Deus Deum genuit, aut se Deum, aut alium Deum. Quæ omnia nihil essent, nisi Deus esset ab æterno. Non ergo convenit ex tempore.
  3. Adhuc, De ipsa disputatione Magister in Sententiis quaerit : objicit enim sic : Si Deus Deum genuit : aut genuit se Deum, aut alium Deum. Si se Deum : inconveniens est : dicit enim Augustinus, quod nihil seipsum generat. Si

alium Deum : ergo alius Deus est Pater, et alius Deus est Filius.

CONTRA hoc est quod dicitur, Sed contra. 1. In symbolo Athanasii : « Et tamen non tres dii, sed unus est Deus. » Unus autem Deus non est alius et alius.

  1. Adhuc objicit sic : Si Pater Deus genuit Filium Deum : aut genuit Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si genuit Deum qui est Deus Pater, sequitur quod idem seipsum genuit, quod est inconveniens. Si genuit Deum qui non est Deus Pater, sequitur quod Filius et Pater non sunt unus et idem Deus, quod etiam est inconveniens.

Adhuc, Juxta hoc quaeritur de hujusmodi locutionibus, Deus est, et ille non est triaitas.

  1. De his enim disputat Praepositivus et disputat sic : Pater est, et ille non est trinitas : ergo Deus est, et ille non est trinitas. A simili ergo, Socrates non est Plato : sequitur, ergo homo non est Plato, vel quidam homo. Ergo similiter Pater non est Filius : et Pater est Deus : ergo Deus non est Filius.

  2. Adhuc, Cum dicitur, Deus est, et ille non est trinitas : constat, quod pronomen certam vult significare personam, et pro proprio nomine poni : sed de certa persona vera est propositio : Pater enim est Deus, et ille non est trinitas : ergo videtur, quod Deus est, et ille non est trinitas : ergo ulterius Deus non est trinitas.

Quod si concedatur, contra est, Sed contra.

  1. Quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate 1 : « Recte ipse Deus trinitas intelligitur cum dicit Apostolus » : Soli Deo honor et gloria.» Ergo Deus est ipsa trinitas.

  2. Adhuc, Augustinus in libro III contra Maximinum : « In verbis illis Apostoli, I ad Timoth. vi, 15 : Beatus et solus

<--- Page Split --->

potens, unus et solus verus Deus qui est ipsa trinitas, intelligitur 1. »

  1. Adhuc, Augustinus in sermone de fide : « Credimus unum verum Deum unam esse divini nominis trinitatem. » Hæc ergo vera est, Deus est trinitas.

In contrarium tamen hujus

  1. Objicit Porretanus. Dicit enim, quod terminus positus in subjecto stat pro supposito et non pro significato, nisi secundum quod significatum accipitur in supposito : et ideo hæc est falsa, homo est omnis homo. In prædicato autem positus stat pro significato : unde hæc est vera, omnis homo est homo. A simili ergo cum dicitur, Deus est trinitas, iste terminus, Deus, pro supposito stat, et de quolibet supposito falsa est : hæc enim falsa est, Pater est trinitas, et similiter hæc, Filius est trinitas, eodem modo hæc, Spiritus sanctus est trinitas : ergo et hæc, Deus est trinitas, similiter est falsa.

  2. Adhuc, Dicunt et Boetius et Augustinus in libris suis Trinitate, quod omne nomen dictum de Deo, dicitur secundum substantiam, vel secundum ad aliquid. Hoc nomen, Trinitas, dictum est de Deo : et non est dictum secundum ad aliquid : ergo secundum substantiam : sed omne quod dicitur secundum substantiam, ut iidem dicunt, Boetius scilicet et Augustinus, dicitur de qualibet persona sigillatim in singulari, et de omnibus simul, non pluraliter, sed singulariter : ergo a destructione consequentis, si aliquod nomen substantiam significans non dicitur sigillatim de qualibet persona, falso attribuitur Deo : constat autem, quod hæc falsa, Pater est trinitas, et similiter falsa est hæc, Filius est trinitas, et hæc, Spiritus Sanctus est trinitas : ergo et hæc, Deus est trinitas.

Quæst. 3. ULTERIUS quærunt quidam de multiplicitate hujus nominis, Deus, secundum quod dicitur de eo qui per essentiam

Deus est, et de eo qui participative Deus est, et de idolo quod nuncupativDeus est, utrum sit multiplicitas univoci vel æquivoci vel analogi ?

ULTERIUS inquirunt de consignificato, utrum habeat plurale, vel non ? Sed quia in præhabitis multa sunt dicta de hoc, ideo ista quæsita sufficiant.

SOLUTIO. Dicendum, quod hoc nomen, Deus, secundum Dionysium et Damascenum ab operatione dictum est. Sed duo in nomine considerantur, scilicet substantia quæ nominatur,et qualitas a qua nomen imponitur. Propter quod etiam dicitur, quod nomen significat substantiam cum qualitate. Et si attenditur substantia quæ nominatur hoc nomine, Deus : tunc hoc nomen, Deus, significat essentiam divinam in habente, sicut hoc nomen, homo, humanitatem significat in homine : et hoc nomen, Deus, non significat nisi æternum. Si autem attenditur qualitas operationis a qua imponitur, illa potest considerari dupliciter, scilicet prout est in causa prima quæ præhabet eam, et simpliciter habet, et eminenter habet, et perfecte secundum facultatem esse et potestatem et habitum : et sic iterum non dicit nisi æternum, sicut dicimus de sole, quod lucet in seipso quamvis nulli influat lucem. Si autem accipiatur secundum actum qualitas operationis : tunc verum est, quod non nisi ex tempore Deo convenit : non enim providet et circumit secundum actum, nisi creatis jam existentibus, quæ non existunt nisi ex tempore.

Et per hoc patet solutio ad prima quæsita.

Ad m quod ulterius quæritur de disAd quærputatione Magistri in Sententiis, dicendum est, quod Magister satis convenienter solvit illam disputationem : supponit enim, quod hoc nomen, Deus, ex modo

<--- Page Split --->

significandi significat essentiam divinam, et supponit indifferenter pro persona : et ideo quandoque stat pro una persona ex adjuncto, ut cum dicitur, Deus generans, vel Deus genitus, vel Deus procedens : quandoque pro duabus ex adjunclo, ut cum dicitur, Deus est spirans : quandoque pro tribus communiter, ut cum dicitur, Deus trinitas. Supponit etiam regulam Grammatici, quod relativum identitatis refert et suppositum et significatum sui antecedentis. Unde ad veritatem hujus, Socrates et Plato sunt idem homo, exigitur, quod Socrates et Plato sint idem suppositum, et eamdem numero habeant humanitatem.

Et si objicitur quod dicit Porphyrius, quod participatione speciei plures homines sunt unus homo. Dicendum, quod hoc verum est, participatione speciei, et non simpliciter. Et si sic arguant: participatione speciei plures homines sunt unus homo: ergo plures homines sunt unus homo. Incidit fallacia secundum quid ad simpliciter. Dicit ergo Magister, quod cum dicitur, Deus genuit, ergo se, vel alium Deum genuit, quod neutrum sequitur. Se enim genuit, non sequitur: quia pronomen se quaerit identitatem suppositi: quod non potest esse: quia generans et genitus non sunt idem suppositum. Alium autem Deum genuit, non sequitur: quia relativum diversitatis quaerit diversitatem significati sicut suppositi: et hoc etiam non est verum: quia generans et genitus ejusdem sunt divinitatis. Et similiter non sequitur: ergo eumdem Deum vel alium Deum. Et ideo dicit, quod cum dicitur, alium Deum genuit, quod si hoc adjectivum, alium, accipiatur adjective, tunc rem suam ponit circa suum substantivum quod est Deus: et sic falsum est, quod alium Deum genuit: quia Pater et Filius, generans et genitus, sunt unus Deus. Si autem intelligatur substantive substantivatum per subintellectum articulum praepositivum: tunc rem suam non ponit cir-

ca hunc terminum, Deum, sed stat in seipso alietatem ponens in suppositis suis : nec construitur cum hoc nomine, Deum, ut adjectivum cum substantivo, sed cum eo habet appositivam constructionem vel quasi appositivam, ut sit sensus, genuit alium Deum, hoc est, alium qui est Deus.

Similiter dicendum est de hoc, genuit Deum qui est Deus Pater, vel qui non est Deus Pater. Vult Magister, quod si hoc quod dico, qui est Deus Pater vel qui non est Deus Pater, sit quasi circumlocutio unius termini et vice unius dictionis, ita quod quasi diction aliter stet ibi pro Patre, quod tunc affirmativa falsa sit, haec scilicet, genuit Deum qui est Deus Pater : et in eodem sensu negativa vera, scilicet haec, genuit Deum qui non est Deus Pater. Si autem hoc quod dico, qui est Deus Pater, pro oratione sumatur, vult Magister, quod adhuc sit dupliciter : quia hoc relativum, qui, cum hoc termino, Deus, potest referri ad subjectum, et cum hoc nomine, Pater, quasi appositivam habere constructionem : et sic est sensus, genuit Deum qui est Deus Pater, hoc est, qui Deus est Pater : et in hoc sensu affirmativa vera est, nec negativa falsa. Vel hoc relativum, qui, cum hoc quod dico Pater, potest ut praedicatum referri ad subjectum : et sic falsa est affirmativa, et negativa vera : sensus enim est, genuit Deum, qui Deus genitus est Pater Deus.

Ad m quod ulterius quaeritur de hac Adqucest.2. propositione, Deus est, et ille non est trinitas, sine praejudicio videtur dicendum, quod tales locutiones falsae sunt. Et hoc est ideo, quia hoc nomen, Deus, significat essentiam : sed ex modo significandi, quia scilicet significat eam ut quod est, et non ut quo est, indifferenter et in communi supponit personam, et aliquando unam, et aliquando duas, et aliquando tres, ut dictum est. Et propter hoc haec est vera, Deus est trinitas. Et

<--- Page Split --->

licet pronomen discretionem notet et certam personam, tamen ad hanc discretionem et certitudinem sufficit persona secundum quod in grammaticis accipitur ubi dicitur, prima persona est quae loquitur, secunda ad quam loquitur, tertia de qua loquitur, secundum quod quælibet res discreta et certa de qua fit sermo, persona est. Unde cum essentia significata in hoc nomine, Deus, res discreta et certa sit : et hoc pronomen, ille, referatur ad hunc terminum, Deus, prout est res discreta et certa, et non prout est rationalis naturae substantia individua : sensus hujus, Deus est, et ille non est trinitas, est idem cum hac, Deus est, et Deus non est trinitas : et propter hoc falsa est : et hoc apparet quando antecedens ponitur loco relativi.

Ad 19 quod ad improbandum inducit Praepositivus, quod in omnibus processibus illis est mutatio prædicamenti et fallacia figurae dictionis . Cum enim dicitur, Pater est Deus, et ille non est trinitas, supponit Deus ut quis : et cum infertur : ergo Deus non est trinitas : supponit Deus ut quod : et sic mutatur quis in quod. Nec potest dici, quidam Deus non est trinitas : quia non potest dici particulariter quod non est commune partitum sive participatum. Deus autem non dicit commune partitum : quia totum quod est Deus, est Pater et Filius et Spiritus sanctus : et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus quidam Deus dici non possunt. Et ideo non est simile quod inductum est de suppositione hominis et de suppositione Dei : homo enim supponit et indefinite et particulariter et discrete per adjunctum pronomen : hoc autem nomen, Deus, simpliciter supponit pro essentia divina, secundum quod est in habente, sive secundum quod significatur ut quod est. Et quia sic non repugnat ab eo hoc prædicatum, trinitas, ideo communiter dicunt Sancti, quod Deus est ipsa trinitas, et quod trinitas est unus et solus verus Deus.

Hoc modo loquuntur auctoritates in oppositum inductæ.

Ad DICTUM Porretani dicitur, quod A.1.4 Porretanus deceptus fuit in hoc, quod credidit, quod hoc nomen, Deus, similem suppositionis modum haberet sicut hoc nomen, homo, vel aliud nomen appellativum : quod non est verum, ut jam patuit. Unde si ita esset, quod una numero humanitate omnis homo esset lumo, haec esset vera, unus homo est omnis homo, et similiter haec, homo est omnis homo. Et haec est causa, quia quælibet persona indivisam et totam habet deitatem. Ideo ista vera sunt, unus solus Deus est trinitas, et Deus est trinitas. Et quando arguit sic : Pater Deus non est trinitas, Filius Deus non est trinitas, Spiritus sanctus Deus non est trinitas : ergo Deus non est trinitas : fit mutatio prædicamenti, et mutatur quis in quod.

Ad 19 quod objicit per Boetium et A.1.4. Augustinum, facile solvitur per ea qua dicta sunt in quaestione de hoc nomine, trinitas. Ibi enim dictum est, quod hoc nomen, trinitas, relativum est intrinsecus : et ideo licet sub hoc nomine, trunitas, non referatur ad aliud, tamen sub forma collationis significat personas qua referuntur ad invicem : et ideo non est nomen essentiale, sed ad aliquid, quod propter formam collationis a qualibet persona removetur sigillatim : et tamen quia una est natura deitatis in tribus, ideo prædicatur de eo quod naturam significat ut quod est.

Ad 19 quod ulterius quæritur de mulAd 19. adtiplicitate hujus nominis, Deus, dicendum, quod sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, « sanctos et reges et dominos et deos vocant eloquia in singulis principaliores ornatus, per quos secundi ex Dei donis accipientes illorum distributis simplicitatem circa suiipsorum differentias multiplicant, quorum varietatem primi provisive et deformiter ad unitatem suiipsorum congre-

<--- Page Split --->

kunt'. » Ex quo accipitur, quod si hoc nomen, Deus, a qualitate sive proprietatte singulari et incommunicabili divinae naturae imponitur : tunc hoc nomen, Deus, omnino æquivocum est ad Deum dictum essentialiter, et participative, et nuncupative, nisi hoc modo quo omnæ æquivocum ad univocum reducitur : sicut patet in hoc nomine, canis, quod æquivocum est, sed tamen quia imponens nomen commune, aliqua affectus fuit proprietate communi, quando nomen commune imposuit, et sic per respectum ad unum imposuit unum nomen, sicut ad esse mordax respiciendo, imponitur hoc nomen, canis, omnibus mordacibus : ideo æquivocum ad univocum reducitur. Si autem imponitur hoc nomen, Deus, a communi qualitate quæ communicabilis est, secundum quod præstantiores sive principaliores ornatus participantes deos dicimus :tunc nihil prohibot hoc nomen, Deus, secundum prius et posterius dici, hoc est, per analogiam.

Et sic per prius dicitur Deus essentialiter. Secundo autem dicitur Deus participative : quia scilicet participant præstantiores ornatus tales qui dii dicuntur. Et sic dicitur, Exodi. vii, 1 : Constitui te deum Pharaonis. Et, Exod. xxii, 28 : Diis non detrahes. Et secundum opinionem philosophicam in secunda parte Timæi Platonis de planetis dicitur : « Dii deorum quorum opifex paterque ego sum.» Et hoc si non secundum veritatem 2 sed secundum opinionem falsam nuncupantur, dicitur Deus nuncupative, ut idolum.

Ad 1D quod ulterius quæritur, patet Ad quæst. 4 solutio per idem : quia si a proprietate singulari hoc nomen, Deus, imponitur, impossibile est ut significetur pluraliter. Si autem imponitur a proprietate communicabili per prius et posterius, nihil prohibet habere plurale. Et hæc quidem in prioribus satis determinata sunt 3.

QUÆSTIO LII.

De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale 3 ?

Secundo, quæritur de hoc nomine, Dominus, de quo

  1. Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Dominatio est non pejor excessus tantum, sed omnis et pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio, et vera et cadere non valens fortitudo. Unde et ab eo quod est domi-

nium facere, dicitur dominatio et dominus et dominans. » Nihil continetur in hac definitione quod personæ conveniat in respectu ad personam.

Pejores enim sicut subditos excedere nulli personæ convenit respectu alterius : eo quod in præhabitis probata est inter personas omnimoda æqualitas.

<--- Page Split --->

Item, Perfecta et omnimoda possessio pulchrorum et bonorum, aequaliter convenit tribus personis. Et dicitur in hoc perfecta et omnimoda, quia simpliciter et in uno essentiali bono omnia possidet, et ad nutum habet : et hoc aequaliter convenit tribus.

Similiter tertium quod additur : « Vera et cadere non valens fortitudo, » aequaliter convenit tribus.

1 Et sic videtur, quod hoc nomen, Dominus, essentiale nomen sit.

  1. Adhuc, in Psalmo lxvni, 5 : Dominus nomen illi. Constat, quod non est nomen personarum. Relinquitur ergo, quod sit essentiale : non enim dicitur per translationem, sed per veritatem de Deo.

  2. Adhuc, Deuter. vi, 4, et in multis aliis locis : Dominus Deus noster, Dominus unus est. Quod, ut constat, non dicitur nisi ratione essentiae. Videtur ergo, quod nomen essentiale sit.

  3. Adhuc, Ambrosius : « Deus est nomen naturae : Dominus autem nomen potestatis. » Potestas autem essentialis est et una trium personarum. Ergo hoc nomen, Dominus, videtur esse essentiale.

  4. Adhuc, In symbolo Athanasii : « Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus. » Quod non esset, nisi Dominus essentiale esset nomen. Ex omnibus his relinquitur, quod Dominus nomen essentiale sit : et si essentiale est, videtur ab aeterno convenire, et non ex tempore : ab aeterno ergo convenit, et non ex tempore, ut videtur.

  5. Adhuc, Augustinus in libro VI de Trinitate : « Cum quaeritur, cujus rei ab aeterno fuerit dominus, si creatura non fuit ab aeterno? non audeo praecipitare sententiam. Nam et meipsum intueor, et recolo scriptum esse : Quis potest scire consilium Domini : aut quis potest co-

gitare quid velit Dominus 1 ? » Ex hoc relinquitur, quod Dominus sit ab aeterno, et quod hoc nomen, Dominus, sit essentiale.

Quod si concedatur, in contrarium est nisi. 1. Quod inducit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXX : « Si Dominus non dicitur nisi cum haberincepit servum, etiam ista appellatio relativa, Dominus, ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cujus ille dominus est. Ergo dominum esse non sempiternum habet, ne cognatus etiam creaturam sempiternam dicere : quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum. » Haec sunt verba Augustini de verbo ad verbum in libro V de Trinitate 2. Et ex his concluditur, quod hoc nomen, Dominus, non convenit ab aeterno.

  1. Adhuc, Augustinus facit objectionem et quaestionem in libro V de Trinitate, et dicit sic : « Quisquis exstiterit qui aeternum Deum solum dicat, tempora vero non esse aeterna propter varietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse ccepisse, quia erat tempus antequam inciperent tempora : et ideo non in tempore accidere Deo ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse cceperunt : quid respondebit de homine qui in tempore factus est? cujus utique dominus non erat antequam esset. Certe ut dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo. Et ut omnis amoveatur controversia, certe ut tuus dominus esset aut meus, qui modo esse ccepimus, ex tempore habuit. »

  2. Adhuc, Constat quod dominus est relativum superpositionis. Relativa au-

<--- Page Split --->

tem posita se ponunt, et perempta se perimunt. Ergo videtur, quod statim ut dominus est, inferiora sint quibus dominetur : sed haec non sunt ab aeterno : ergo nec dominus est ab aeterno.

ULTERIUS quaeritur de dicto Augustini qui dicit : « Quod dominus omnium rerum est, ex tempore cœpit esse. »

Hoc enim videtur falsum.

  1. Dicit enim Isidorus, quod quatuor sunt coequæva, scilicet tempus, cœlum empyreum, materia prima, et angelica natura. Si autem coequæva sunt, unum non est ex alio. Ideo dicit Augustinus, quod « ideo dominus temporis non est ex tempore, quia non erat ante tempus in quo tempus fieret. » A simili ergo si tempus et materia prima coequæva sunt, non erat prius tempus in quo inciperet esse materia prima : et sic non erat dominus prime materiae ex tempore : et sic falsum est 'quod dicit Augustinus, quod sit dominus omnium rerum creatarum ex tempore.

  2. Adhuc, Si quatuor sunt coequæva, videtur non esse magis ratio quare sit dominus cœli, et angeli, et prime materiæ ex tempore, quam e converso dominus temporis ex cœlo et prima materia et angelica natura.

  3. Adhuc, Augustinus concedit hanc, quod est dominus temporis cum tempore, et quod haec præpositio, cum, notat associationem. Videtur etiam dici debere e converso, quod tempus cœpit cum domino : et hoc videtur esse inconveniens : quia sic notaretur, quod dominus inciperet esse : quod falsum est.

■ ■ ■ 2. ULTERIUSquæriturderespectusuper - positionisquisignificaturinhocnomine , Dominus , utrumsitcreatus , velincrea - t u s ?

  1. Si enim est creatus et dicitur de Deo, videtur quod aliquid creatum dicatur de Deo, quod falsum est. Si autem est increatus, sequitur quod sit æternus : et quod est æternum, ex tempore non

cœpit : et sic falsum est quod dicit Augustinus, « quod ex tempore incepit esse dominus. »

  1. Adhuc, Quidquid incepit esse, creatum est : divinum incepit esse, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod divinum quo Deus dominus est, creatum sit. Sed sicut ab albedine is qui albus est, habet quod albus sit : sic a dominio is qui dominus est, habet quod dominus sit : et sic a creatura habet Deus, quod dominus sit, quod valde impium est dicere.

ULTERIUS quaeritur de dicto Magistri Quæst. 3. in Sententiis, ubi dicit, quod accidit Deo dominum esse, non per accidens quod insit Deo, sed per accidens quod insit creaturæ. Et sic videtur, quod respectus quo Deus dominus est, insit creaturæ ad Deum relatæ.

Quod dictum valde mirabile videtur.

  1. Ille enim respectus, aut est creatus, aut increatus. Si creatus : cum omni creaturæ respectus sit ad creatorem, illi respectui inerit alius respectus : et de illo respectu iterum quæritur, utrum creatus vel increatus sit ? Et si creatus est, habebit alium respectum : et sic ibitur in infinitum. Similiter si dicitur, quod est increatus : tunc sequitur, quod aliquid increatum formaliter insit creato, quod est hæreticum.

  2. Adhuc, Ille respectus non potest intelligi nisi cointelligatur corrspectus ejus. Relativa enim in se invicem sunt per intellectum et rationem diffinitivam. Sed cum relativa sint opposita, impossibile est, quod isti oppositi respectus sint in eodem. Si ergo famulatus vel subjectio est in creatura, superpositio et dominium est in creatore. Et sic non per accidens quod accidit creaturæ, dominus est, ut dicit Magister in Sententiis, sed per accidens quod sibi accidit, ut videtur.

  3. Ad hoc quidam dixerunt, quod omnes hujusmodi respectus creaturæ sunt et creati sunt, et de Deo non prædican-

<--- Page Split --->

t ur nisi per causam : sicut cum dicitur, medicina est sana, quia scilicet causa est sanitatis. Sed ista solutio stare non potest : quia cum dicitur, Deus est dominus, nec in principali significato, nec in connotato significatur aliquod creatum a Deo : sed potius significatum est divina essentia, connotatum autem dominium, quod est respectus superpositionis quo quasi formaliter Deus dominus est : et hoc in Deo etiam est divina essentia. Unde Boetius in libro de Trinitate : « Dominium est potestas coercendi, quæ in Deo divina essentia est. » Non ergo per causam dictum est, Deus est dominus.

  1. Propter hoc Porretani dixerunt, quod dominium dicit respectum assistentem in Deo, non insistentem : distinguunt enim inter subsistens, existens, insistens, et assistens. Subsistens dicunt esse, quod sibi ad esse sufficit et alio non indiget, sicut est divina essentia. Existens autem dicunt esse, quod alio quodam ut causa indiget ex quo sit, sicut causatum et creatum. Insistens autem dicunt esse, quod ad aliud fluit ut ad subjectum in quo insit. Assistens vero dicunt, quod non inest, sed per habitudinem alicujus extrinseci dicit respectum unius ad alterum. Sicut relativa quorum esse est ad aliud. Et tales respectus dicunt esse in his nominibus, dominus, et creator. Et ideo dicunt Boetium dicere, quod relatio non addit, nec mutat, nec minuit in eo in quo est. Et Philosophus in V Physicorum dicit, quod motus vel mutatio non est in relatione : » quod intelligunt tam de motu per se, cujus sex sunt species, quam de motu per accidens, qui in omnibus est, ut dicit Philosophus in I Physicorum. Dicunt enim, quod si relatio prædicaret aliquid inhærens vel insistens, quod motus esset ad aliud : sicut de non albo fit album, et de non causato causatum, et de non exi-

stente hic, existens hic, et de non agente agens, et de non patiente patiens, et de non cappato cappatus, et de superiori inferior : sed quia nihil insistens prædicat vel inhærens, et nihil addit vel minuit vel mutat, ideo non dicit nisi assistens extrinsecus, et hoc est respectu habitudinis ad aliud, et hoc est potius ratio quam res, et potius est in comparatione quam in comparatis.

SED CONTRA hoc est, quod licet in relatione non sit motus, tamen ex motu causatur relatio, sicut ex generatione pater, et (sicut dicit Augustinus) ex aliqua mutatione voluntatum fit, quod amicus est : cum enim amare incipit, amicus est : et similiter ex mutatione contrahentium et pactis causatur, quod nummus pretium sit vel pignus, secundum quod dicit Aristoteles in V Ethicorum, quod « nummus est fidejussor futurae necessitatis. « Cum autem dicitur Dominus Deus, tria dicuntur, superpositio scilicet, causa superpositionis, quæ est perfecta et omnimoda possessio pulchrorum et bonorum, et potestas coercendi vel continendi subjectam creaturam, qua intelligitur in hoc, quod est vera et cadere non valens fortitudo, sive (ut alia translatio habet) immutabilis firmitas. Quæ omnia in Deo sunt, et sunt essentia divina : et ideo divinum non potest dicere tantum assistentem, habitudinem, sed etiam illud quod in Deo essentialiter est et essentia divina.

Et quia circa hoc magnorum sunt diversæ opiniones, ut melius intelligatur veritas, inquiratur ulterius, Si creator refertur ad creaturam 1 ?

Videtur enim, quod non.

  1. Dicit enim Dionysius, quod in causato et causa non recipimus reciprocationem : causatum enim ad causam refertur, et non e converso. Cum ergo creator sit causa, et creatura causatum, licet

<--- Page Split --->

creatura referatur ad creatorem, non tauen e converso creator refertur ad creaturam.

spectus : si respectus servitutis est in creatura, erit superpositionis respectus in creatore.

  1. Adhuc, Quod refertur ad aliquid, dependet ad illud et non finitur nisi ad ipsum : Deus autem ad nihil dependet, nec finitur ad aliquid extra se, cum infinitus sit : ergo videtur, quod ad nihil refertur.

  2. Adhuc, Cum dicitur, Deus est dominus, relativum in recto prædicatur de Deo. Illi autem inest relatio, de quo relativum in recto prædicatur. Ergo videtur, quod relatio quæ importatur per hoc nomen, Dominus, sit in Deo et non in creatura.

SED IN CONTRARIUM est, quod

  1. Cum dico, Deus est dominus, vel Deus est creator : aut prædico aliquid absolute, aut prædico in habitudine ad aliud. Si prædico absolute : tunc falsum dicit Augustinus : dicit enim, quod dominus et creator dicunt relationem ad aliud, sicut nummus dicitur pretium ad aliud. Si autem prædico quod est in habitudine : tunc quaeratur, In quo sit illa habitudo sive respectus? Si enim dicatur esse in Deo : tunc cum ex tempore conveniat Deo esse dominum et creatorem, et non ab æterno, et incipiat esse in Deo, ut dicit Augustinus, videtur aliquid mutationis fieri in Deo, quod omnino hæreticum est. Si vero est in creatura, hoc non videtur posse stare. Oppositus enim respectus in creatura est : et oppositi respectus non possunt esse in eodem simul : oportet ergo, quod respectus qui importatur per dominum, in Deo sit.

  2. Adhuc, Augustinus in quinto de Trinitate : « Deus dominus est, sicut nummus pretium est per relationem quæ est in ipso 1. » Ergo et Deus dominus est per relationem quæ est in ipso.

  3. Adhuc, Nummus pretium est per relationem quæ accidit ei : ergo et Deus dominus est per relationem quæ accidit ei, si verum dicit Augustinus, et si simile est quod inducit pro simili.

  4. Adhuc, Habitudo relativorum talis est, quod utrumque refertur ad alterum, et respectus unius non est respectus alterius. Si ergo inter Deum dominum et subjectam creaturam tales duo sunt re-

Solutio. Notandum, quod inter Philosophos semper fuit disputatio de relativis. Quidam enim dicunt relationem non esse differentiam entis vel speciem, nec esse aliquod prædicamentum : eoquod omne prædicamentum species entis est, quod additum alii vel auget, vel minuit, vel mutat in ipso : relatio autem adveniens alicui, ut dicit Boetius, nec addit, nec mutat, nec minuit aliquid. Et est exemplum Boetii de eo qui fuit alicui sinister, qui sine mutatione sui, alio transeunte in oppositum situm, efficitur dexter. Exemplum autem Augustini est de nummo, qui sine omni mutatione sui, in possessore facta mutatione, emptionis efficitur pretium, nummo penitus eodem modo se habente ut prius. Et ideo licet ex motu sive mutatione causetur relatio, tamen non oportet, quod ex mutatione relativi relatio causetur in ipso. Et hæc fuit opinio Zenonis, sicut apparet in Logica Zenonis.

Aristoteles autem qui hæc subtilius tractavit quam alii, videns quod omne illud quod esse aliquid prædicat, differrentia et species est entis : relativum autem esse aliquod prædicat absque dubio, et esse illud specialem habet coordinationem prædicabilium, quæ non est reducibilis ad esse quod alia prædicant gætera, relativum dixit esse speciale prædicamentum. Quod ut intelligatur, notandum quod triplex est esse in genere. Est enim esse substantiæ subsistentis et nullo indigentis,et hoc est esse

<--- Page Split --->

absolutum ad nihil dependens, et nullo indigens ut subjecto ad hoc ut sit. Et est esse inhaerentis, subjecto indigentis ad hoc ut sit, et hoc est esse accidentis. Et hoc multiplicatur secundum differentias inhaerendi subjecto. Quoddam enim inhaeret ut mensura subjecti, et est quantitas. Et quoddam inhaeret ut dispositio subjecti, et hoc est qualitas. Et utrumque istorum est esse absolutum : secundum modum tamen praedicandi neutrum reducibile est ad alterum : quia esse quod praedicatur in uno, non praedicatur in altero. Tertium est esse secundum Aristotelem, quod nec est per se esse, nec est inesse, sed est ad aliud esse : et tale est esse relativorum, et nec reducibile est ad per se esse, nec ad inesse, sed habet pradicandi specialem modum. Propter quod dicit relativum esse speciale praedicamentum : et invenitur tam in substantiis quam in accidentibus, et est in habitudine substantiarum ad invicem substantia, et in habitudine accidentium ad invicem accidens. Quod patet. Non enim potest dici, quod identitas ejus quod est idem, sit accidens : nec potest dici, quod similitudo ejus quod est simile, non sit accidens. Et ideo speciale esse est, quod praedicant relativa.

Hoc autem distinguit Aristoteles in duo, scilicet quod quaedam sunt relativa secundum esse et secundum dici, quaedam autem secundum dici tantum. Secundum esse et dici relativa sunt, quorum utrique innascitur relatio ex mutatione quae fit in utroque relativorum, ut pater et filius : pater enim a generatione activa dicitur pater, et filius a generatione passiva dicitur filius. Secundum dici autem relativa sunt, quibus innascitur relatio secundum mutationem in altero relativorum tantum factam : et est exemplum Boetii ad hoc, sicut si aliquis dicatur ex sinistro habens columnam immobilem, per transitum suum ad oppositum situm, eidem columnae fieri dexter : huic enim columna dextra est

secundum dici tantum : columna enim non fit dextra per mutationem columnae quae immobiliter stat, sed per mutationem sui tantum ad oppositum. Unde cum omne dextrum dextro dextrum sit, respectus qui importatur per dextrum, secundum esse non est nisi in eo quod mutatur secundum situm : quia cum respectus dependens est ad alterum et non finitur nisi ad aliud, eo quod esse ejus est ad aliud esse et non esse simpliciter, propter hoc columna non est dextra secundum esse, sed secundum dici tantum : eo quod non potest dextrum intelligi nisi intellecto eo cui dextrum est. Et est regulariter verum, quod secundum quod contingit intelligi, sic contingit significari dictione : et idcirco non potest intelligi, quod iste sit dexter ad columnam, nisi columna conducatur esse a dextris ejus. Et in talibus relativum illud in quo relatio causatur a mutatione, refertur ad aliud secundum esse et dici. Illud autem in quo non causatur a mutatione, non refertur ad alterum secundum esse : hoc est quia illud quod nullam sustinuit mutationem, secundum dici tantum refertur ad reliquum : quia secundum dici non finitur intellectus alterius, nisi istud dicatur ad illud.

Et sic est in his nominibus, dominus, et creator, in quibus per mutationem creaturae quae est exitus in esse vel sub-jecto, famulatus respectus est in creaturis secundum esse et dici : in creatore autem non est secundum esse, sed secundum dici tantum, hoc est, secundum dici creaturae : quia scilicet serva vel creatura non intelligitur dici, nisi is cujus serva et creatura est, conducatur et cointelligatur : servus enim alicujus servus est, et non nisi domini : et creatura alicujus creatura est, et non nisi creatoris. Et sic dicit Porphyrius : « Necesse est in talibus rationibus utrorumque utrisque uti. »

Et per hoc jam patet solutio ad omnia quae objecta et quaesita sunt.

Quod enim primo quaeritur, Utrum sit

<--- Page Split --->

nomen essentiale vel non? patet quod nomen essentiale est, sed connotat habitudinem superpositionis ad creaturam famulantem : et talia nomina essentialia sunt et significant divinam essentiam, et connotant cum divina essentia quam significant, habitudinem superpositionis : et hanc non connotant ex mutatione facta in divina essentia, sed ex opposito, quod est suppositio et famulatus creature, qui nec intelligi nec dici potest, nisi cointelligatur et conducatur superpositio creatoris ex supposito. Omne enim suppositum et famulans, alicui suppositum et famulans est, et non nisi superposito et dominanti.

Et per hoc patet solutio ad sex prima quae inducuntur ad hoc. Concedimus enim, quod dominus nomen essentiale est quantum ad id quod significat, licet quantum ad modum significandi connotet respectum superpositionis, propter quem dicitur relativum ad subjectam creaturam et famulantem.

Ad id quod objicitur in contrarium secundum Augustinum et Magistrum in Sententiis, quod « dominus accidit Deo ex tempore, » dicendum quod hoc Augustinus et Magister dicunt ratione connotati. Et quod dicunt, accidit. Accidit enim dicitur ab accidendo secundum dici, et non ab accidendo secundum esse : creatura enim existente et famulante, accidit Deo secundum dici, quod dominus sit, secundum quod dominus ab actuali dominatione dicitur : quamquam habitualiter secundum possessionem pulchrorum et bonorum, et secundum facultatem virtutis immutabilis contentivae subjectorum, ab aeterno sit dominus. Et ideo dicit Augustinus, quod non fuit ausus praecipitare sententiam : quia habitualiter ab aeterno dominus est, actualiter autem ex tempore.

Per hoc patet solutio ad dictum Magistri et Augustini.

Ad aliud dicendum, quod hoc quod relativa posita se ponunt, etc., intelligitur de relativis, quae secundum esse

et dici sunt relativa. Dictum est autem, quod hoc relativum, dominus, de Deo dictum, tantum secundum dici est relativum : et ideo posito famulatu in creatura, non de necessitate ponitur dominus, nisi de actuali dominatione intelligatur.

Ad 10 quod ulterius quaeritur de dicto Ad 1 et 2. Augustini, dicendum quod dictum Augustini rationabile est. Et hujus non est causa quam quidam dicunt, scilicet quod tempus intelligitur non intellecta creatura, et sic tempus est secundum intellectum ante creaturam : sed creatura non intelligitur sine tempore : quia creatura incipit a versione, ut dicit Damascenus : quod autem in versione et generatione et corruptione metitur, tempus est : et sic creatura sine tempore intelligi non potest. Et quia posterius est ex priori secundum ordinem, ideo omnis creatura est ex tempore, et id quod accidit Deo ex hoc quod est ex tempore, dicitur esse ex tempore. Quamvis autem hoc bene dictum sit et vere, tamen haec non est causa dicti : sed potius quia mensura certificat quantitatem mensurati, et non e converso, et tempus est mensura esse rerum mutabilium, ideo esse mensurati dicitur esse ex tempore, et non e converso : ideo dominus est omnium rerum creatarum ex tempore, et non e converso : esse enim rerum creatarum non mensurat tempus, sed e converso.

Per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod cœpit esse dominus temporis cum tempore, et non ex tempore, cum dicit cum tempore, vocat tempus quidquid est essentialiter temporis, et non tantum hoc quod formaliter et substantialiter est tempus. Vocat enim tempus initium temporis, quod essentiale principium temporis est, et a quo essentialiter fluit tempus secundum diffinitionem Prisciani et Dionysii. Dicit enim Priscianus, quod « tempus est mo-

<--- Page Split --->

ra mutabilium rerum. » Et propter hoc accidit actioni et passioni, quæ semper in renovatione sunt vel formæ vel situs. Quia, sicut dicitur in libro Sex principiorum, secundum quod motus in movente est, omnis actio est in motu, et omnis motus in actione firmatur. Passio autem secundum quod in patiente est, absque dubio motus est. Et sic tempus non tantum mensura est motus primi moblis, sed mensura omnis motus et mutationis, et mensura est mutabilium. Eadem enim mensura, ut dicit Aristoteles in V Physicorum, mensurantur motus et quies. Et sic certificatio esse mutabilium est ex tempore, et non e converso.

Ad quest. 2. Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicenAd 1. dum quod respectus superpositionis qui importatur per hoc nomen dominus, si habitualiter dominus dicatur, est in Deo et est æternus, ut dictum est. Si autem dominus ab actuali dominatione dicatur, tunc respectus secundum esse est in creatura, et non est in Deo nisi secundum dici. Dico autem dici quo contingit significari dictione nostrum intellectum, quo non possumus respectum creaturarum significare dicendo, nisi condicamus primum correspectum in creatore.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod quidquid incipit esse secundum esse, est creatum : sed quod incipit esse secundum dici, non oportet quod sit creatum : eo quod non dicit aliquid quod sit vel insit, sed quod ad aliud sit : et hoc est ratione dicendi, et non in esse : et ideo non oportet, quod inceperit, nisi mutatione alterius : et ideo non incepit in esse, sed in dici tantum.

Ad quest. 3. Ad 1D quod ulterius quaeritur de dicto Magistri, dicendum quod oppositus respectus ad respectum quem dicit dominus, inest creaturae secundum esse : respectus autem dominii non inest Deo nisi secundum dici, ut supra dictum est. Et

respectus qui inest creaturae, creatus est. Sicut enim est de terminis generationis et actionis, quod quidam est terminus per se, quidam per accidens, quidam per consequens. Per se quidem hic generat hunc : et quia genitus est homo et generans homo, ideo per conscquens homo generat hominem : et quia hic est generans et hic est genitus, idem per accidens generans est pater, et gennitus filius : et sic pater generat filium. Ita est hic, quod per se creator producit creaturam : et quia creando possessione multorum bonorum superponitur, ideo creator dominus est : et quia passiva creatione creatum supponitur et exceditur, ideo ex hoc ipso quod creatur, respectus servitutis concreatur in ipso per accidens, quia ex hoc quod creatur et de nihilo producitur : et hic respectus creatus ex seipso refertur ad dominum : et ideo non deducitur ad infinitum : quia non alio respectu, sed seipso statim refertur. Nec sequitur, quod increatum formaliter insit creato : quia respectus illi concreatus est.

Ad aliud dicendum, quod respectus famulatus et subjestionis et obedientiae secundum esse inest creaturae. Dico autem secundum esse habitudinis, ut praedictum est. Oppositus autem respectus qui notatur in domino creatore, non est in Deo nisi secundum dici. Et hoc intendit Magister cum dicit, quod sit per accidens creaturae, non per accidens Dei. Accidit enim Deo ex tempore dominum esse : quia hoc accidens secundum esse non accidit nisi creaturae, et Deo tantum secundum dici : quod potius est in nobis quam in Deo : quia scilicet dominum non dicimus nec intelligimus, nisi quia habet servum, quando dominum secundum actum dominandi dicimus, et non tantum secundum habitum.

Ad aliud dicendum, quod responsio illa non est bona, sicut ibidem probatum est.

Ad dictum Porretanorum dicendum, quod licet relatio secundum quod rela-

<--- Page Split --->

tio est, non dicat aliquod inhaerens, sed ad alterum se habens : tamen secundum quod relatio dicit aliquid esse relativi, aliquid enim esse praedicatur cum dicitur, iste est dominus, iste est pater, et secundum hoc esse praedicatum est in subjecto : nec potest intelligi, quod in subjecto sit nisi secundum esse aliquod, rem enim suam ponit in subjecto : ideo relatio non est tantum assistens, sed etiam inhaerens sive insistens. Et hoc modo secundum dici dominium dicitur esse in Deo. Et ideo licet subtile sit dictum Porretanorum, non tamen est sufficiens. Et ideo concedenda sunt quae contra Porretanos inducta sunt.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 4. Ad in quod ulterius quaeritur, concedendum est sicut probatum est, quod secundum esse creator non refertur ad creaturam, sed secundum dici, ut probatum est.

Ad illa quinque quæ in contrarium objiciuntur, dicendum quod cum dicitur, Deus dominus, principaliter significatur

divina essentia : quia dominium Dei divina essentia est : quidquid enim in Deo est, Deus est : et connotatur respectus superpositionis, qui secundum quod sumitur ab actu dominandi, in Deo non est nisi secundum dici. Et propter hoc non sequitur, quod aliquid novi fiat in Deo ex tempore, vel quod aliquid accidat Deo, sed quod dictio nova sit de Deo ex tempore, et quod aliquid accidat dici de Deo : et hoc accidente quodam alio non circa Deum, sed circa creaturam quæ incipit esse in tempore : et ideo accidit ei ex tempore subjectam esse. Et dictum Augustini in hoc est simile, quod nummus fit pretium non mutatione nummi, sed commutatione emptionis et venditionis factæ circa alios. Et, sicut dicit Aristoteles in V Physicorum, mensura valorisinemptis et venditis nummus est : et in quantum est mensura valoris, dicitur pretium, et dicit relativum et respectivum ad alterum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

QUÆSTIO LIII.

De hoc nomine, Creator.

Tertio, Quæritur de hoc nomine, Creator.

Et quæruntur duo, de respectu creatoris scilicet quem ponit ad creaturam, et de respectu creaturae ad creatorem.

Respectus enim creatoris ad creaturam causa est creatio actio, et respectus creaturae ad creatorem causa est creatio passio.

MEMBRUM I.

Quid significetur per hoc nomen, Creator 1.

PRIMO igitur quaeritur, Quid signifietur per hoc nomen, Creator ?

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXX, Art. 3. Tom. XXVI hujusce

novæ editionis nostræ.

<--- Page Split --->

Et dicitur communiter, quod divina essentia, et connotatur effectus in creatura, qui est exitus rei in esse ex nihilo, causante hoc voluntate creatoris.

  1. Sic enim dicit Damascenus in primo suo libro de Fide orthodoxa, distinguens inter generationem et creationem : « Creatio enim est in Dei voluntate opus existens, non coaeterna Deo : quia non aptum natum est, quod ex non ente ad esse deducitur, coaeternum esse ei quod sine principio est et semper est 1. » Ex hoc accipitur, quod creatio est actio divinae voluntatis, non ex substantia creantis, sed ex nihilo aliquid ad esse deducentis : et ab hac actione creator dicitur creator. Ex hoc autem quod ex nihilo est ad esse deducens, quod homini non convenit, ut dicit Damascenus ibidem, videtur iste actus omnipotentiae esse demonstrativus. Et hoc dicitur, ad Roman. iv, 18 : Qui vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Videtur ergo, quod per omnipotentiam determinari deberet, et non per voluntatem.

  2. Adhuc, Dispositio voluntatis est bonum : propter quod, sicut in principio habitum est, bonum dicitur a βόαω-δ, quod est voco, as : et ideo probatum est in antecedentibus, quod bona sunt, quae sunt a bono. Et sic videtur terminus creationis esse consummatum in bono. Sed hoc falsum est : quia super illud Genesis, I, 1 : In principio creavit Deus coelum et terram, dicit Augustinus, quod per cœelum et terram informis materia intelligitur. Informe autem non est consummatum in bono.

  3. Adhuc, Augustinus in libro I Contra adversarium legis et prophetarum dicit sic : « Facere est quod omnino non erat : creare vero, ex eo quod jam erat ordinando aliud constituere 2. » Et inducit illud Isaïe, xlv, 6 et 7 : Ego Dominus... formans lucem, et creans tenebras : faciens pacem, et creans malum. Et addit

Augustinus : « Ideo hoc loco dictus est Deus creans mala : quia peccantibus ea convertit in malum, quae bonitatis ejus largitate facta sunt bona. » Ex hoc vidutur, quod creatio non est ex nihilo ad esse deducere, sed potius ejus quod ad esse deductum est, ordinatio.

  1. Adhuc, In Psalmo cxLVII, 5 : Ipsa dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Ubi praemittit factum esse, ante creatum : et sic innuit, quod facere sit ex nihilo ad esse deducere, et creare factum ordinare : et sic connotatum ejus quod est creator, non videtur esse exitus de nihilo in esse, sed potius ordinatio facti.

  2. Adhuc, Quod dicitur, quod significet essentiam divinam, videtur esse falsum : si enim hoc esset verum, creatio actio esset : Deus et divina essentia aeterna sunt, creatio autem ex tempore.

  3. Adhuc, Creatio multiplex est valde in effectibus : Deus autem et divina essentia nullam habent multiplicitatem. Alia enim est creatio hujus, et alia illius : quod nullo modo convenit divinae essentiae sive Deo.

In CONTRARIUM tamen hujus est, quod sed cert

  1. Quidquid est in Deo, Deus est : creatio actio constat, quod in Deo est quando creat, omnis enim actio in agente est quando agit : ergo videtur, quod creatio actio Deus sit.

  2. Adhuc, In solo Deo idem est quod est et quo est : sed creatione actione creator est creator : ergo creatio actio non differt ab eo quod est creator : sed quod est creator, est Deus et divina essentia : ergo creatio actio Deus est et divina essentia.

  3. Adhuc, Potentia creandi et actio quae est creatio, incommunicabilia sunt creato. Unde Damascenus : « Non similiter facit homo et Deus : homo enim nihil quidem ex non ente ad esse deducit, sed quod facit, ex materia prae-

<--- Page Split --->

jucente facit : Deus autem volens solum ex non ente ad esse deduxit universu 4. » Ex hoc accipitur, quod potentia creandi et actus qui est creatio, non sunt communicabilia homini.

  1. Si forte diceretur, quod sunt communicabilia Angelo. CONTRA : Augustinus in tertio libro de Trinitate : « Sicut nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus Dei virtus ista creando interius operatur : ita non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est pultare creatores esse 5. » Videtur ergo, quod potentia creandi et actus qui est creatio, ita sint solius Dei, quod incommunicabilia sint creaturae : quod tamen est contra opinionem tam Pelagianorum quam Judaeorum.

Ulterius quaeritur de dicto Magistri in libro I Sententiarum, distinct. XXX, qui dicit, quod « creatio ex tempore Deo convenit. »

Hoc enim videtur falsum esse. Quia quod est principium alicujus, non est ex ipso : creatio principium temporis est : ergo ex tempore non est, sed ante tempus : et sic videtur iterum, quod creatio sit aeterna et Deus, et naturae incommunicabilis.

  1. Ex hoc verbo Augustini dicentis, quod « magis est facere de impio pium, quam creare cœlum et terram. » Sed justificare impium et sic aliquo modo facere de impio pium, communicatum est creaturae : ministri enim Ecclesiæ per potestatem ligandi et solvendi operantur remissionem peccatorum. Ergo eisdem potest communicari potentia creandi.

  2. Adhuc, In Deo est omniscientia sicut omnipotentia : sed omniscientiam communicavit alicui creaturae, sicut animæ Christi : ergo etiam alicui creaturae potest communicare omnipotentiam.

  3. Adhuc, Cum infinita sit communicatio liberalitatis divinae, omne id quod est in ipso, communicat quod creaturae non repugnat : sed potentia creandi creaturae non repugnat, cum nulla sit oppositio inter creaturam et potentiam creandi : ergo videtur, quod potentiam creandi et communicavit et potuit communicare.

  4. Adhuc probant quidam cum Magistro in Sententiis, quod creatio sit extempore. Creat enim Deus nunc hanc animam quam ante hoc nunc non creavit, et post hoc nunc non creavit : quod autem fit in nunc ante se habenti aliquod nunc, et post se habenti aliquod nunc, fit in nunc continuante praeteritum cum futuro : sed omne tale fit in tempore et est ex tempore : ergo creatio hujus animæ et in tempore et ex tempore est. Et eadem ratio est de creatione omnis rei : ergo videtur, quod creatio sit ex tempore et in tempore. Sed creatione creator est. Ergo creator est ex tempore. Quidquid autem est ex tempore, temporale est. Ergo videtur, quod creator sit temporalis. Dicit enim Aristoteles in IV Physicorum, quod in tempore esse, est quadam parte temporis mensurari. Hoc autem falsum est : quia creator æternus est, et tempore non mensuratur.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate multipliciter dicitur creare, similiter et facere. Si enim creare est de nihilo aliquid facere, secundum quod multipliciter dicitur nihil, ita dicitur multipliciter creare.

Dicitur autem nihil et omnino et simpliciter nihil : et sic cum dicitur, ex nihilo, per præpositionem ex, habitudo notatur defectus principii essentialis ad id quod fit : quia scilicet id quod sic fit, ex nullo essentiali prineipio fit, et nihil entium est principium ejus ex quo deduca-

<--- Page Split --->

tur in esse. Principio dico intrinseco : quia hoc solum essentiale est facto. Et sic nihil sumitur propriissime. Unde sic ex nihilo aliquid facere, propriissime creare est. Et hoc est quod connotatur in hoc nomine, Creator. Et ideo creator quantum ad id quod significat, essentiam divinam significat : et quantum ad id quo significat, connotat in creatura talem scilicet exitum, de nihilo scilicet ad esse. Et haec est propria significatio hujus nominis, Creator.

Dicitur etiam nihil secundum quod dicit privationem esse vel negationem, secundum quod esse diffinit Boetius : « Esse est quod ordinem retinet servatque naturam. » Et sic dicitur dupliciter. Uno modo quod deficit ab ordine, et est corruptio ordinis : et hoc est peccatum culpae, sicut dicit Glossa super Joannem, 1, 3, super illud : Sine ipso factum est nihil, hoc est, peccatum quod nihil est. Et nihil fiunt homines cum peccant. Peccatum enim nihil habet de esse ordinato et servante naturam. Quia, sicut dicit Augustinus in libro de Natura boni, peccatum est corruptio modi, speciei, et ordinis. Et Damascenus : « Peccatum est recessus ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam. » Et sic dicitur in Psalmo 1, 12 : Cor mundum crea in me, Deus. Sed non est hoc creare proprie : quia hoc nihil, licet nihil habeat de esse ordinato, tamen non simpliciter nihil habet de esse. Et sic creare potius est reformare, quam creare simpliciter. Unde talis exitus de non esse ad esse non connotatur in hoc nomine, Creator, quando de eo dicitur simpliciter et sine determinatione.

Alio modo dicitur creare secundum quod nihil dicit aliquid deficiens ab esse per poenam vel corruptionem : sic enim quod de malo poenae reducitur in esse, de nihilo fieri dicitur. Malum enim, ut dicit Dionysius, in non ente fundatur. Dicit

enim in libro de Divinis nominibus, quod « malum nec aliquid existentium est, nec aliquid in existentibus '. » Et tale creare idem est quod recreare, et non est creare proprie. Unde nec hoc connotatur in hoc nomine, Creator.

Similiter facere dicitur multipliciter, proprie scilicet, et communiter. Proprie faciens dicitur, ut dicit Damascenus, qui super praejacentem materiam et ex praejacenti materia aliquid operando producit. Et hoc modo dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod « ars est factivum principium cum ratione. » Et hoc modo creare non est facere nisi in secunda et tertia acceptione. Communiter autem dicitur faciens, a quo ut movente fluit versio vel mutatio in esse simpliciter, vel in esse quodam ejus quod fit quocumque modo. Et sic creare est facere, et agere est facere : et creare hoc modo est in praedicamento actionis, quamvis actio proprie sit illatio ejus quod est actus, in id in quod agitur secundum quod est in agente, et non secundum quod est in acto : sicut intelligere actio est intellectus in intelligibile, et velle actio voluntatis in volitum. Et hoc modo dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod « prudentia est activum principium cum ratione. »

His habitis, facile est respondere ad objecta.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ratio Damasceni bona est, et ideo concedenda est. Et ad id quod infert, quod omnipotentiae demonstrativus potius est, quam voluntatis, dicendum quod utriusque demonstrativus est, Quantum enim ad eliciens actum qui libere et non ex necessitate fit a Deo, voluntatis demonstrativus est. In quantum autem nihil praesupponit coadjuvans, vel in quo fundetur, infinitae potentiae demonstrativus est: huic enim nihil convenit vel subjectum vel instrumentum quo juvetur ad actum.

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum, quod creatio est primus et principalis et nobilissimus actus Dei super creaturam : nec est tantum super uniforme, sed super totum esse. Et hoc modo dicit Augustinus in libro de Symbolo : « Rectissime creditur Deum omnia de nihilo fecisse, ut ordinatissimo Dei munere primo capacitas formatum fieret, ac deinde omnia quae formantur. » Unde licet creatio primo sit informis materiae (dico autem primo, in ordine naturae ejus quod creatur), nihilominus tamen et forma creatur in materia, et totum quod est de esse creati, in quantum de non esse ad esse producitur. Creatio enim est actus creantis in totum esse creati. Sicut enim actio perfecta est et perfecti agentis, ita est actio perfecti operis. Deuter. XXXII, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus ibi et Isaias sumunt creare in tertia ejus significatione, et non in principali : et sumunt facere communiter, quod antonomastice convenit primo facienti, qui ex arte quae verbum suum est et sapientia, omnia facit quae facit. Sicut enim supra dictum est, ars factivum principium est cum ratione. Et sic distinguet inter facere primi artificis, et creare tertio modo dictum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens. Per dictum enim, hoc est, per verbum fiunt omnia quae fiunt : et per mandatum cum requirat obedientiam, ordinantur quaecumque ordinantur.

Ad aliud dicendum est, quod creatio actio secundum quod est in Deo, absque omni dubietate Deus est et divina essentia : sed quia actio est exitus potentiae in opus, et sic opus est terminus ejus, ideo ex parte termini habet quod non est aeterna, et non ex parte agentis. In

omni enim actione principium est agens, et terminus id quod agit.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens. Creatio enim non est multiplex ex parte agentis, sed ex parti acti. In agente autem simplex est.

Et duo quae sunt in contrarium, concedenda sunt.

Ad tertium dicendum, quod pro certo potentia creandi incommunicabilis est creaturae 1, sicut bene dicit Damascenus. Et ratio hujus duplex est. Una est, quia omnis potentia creata existentis est post non esse. Potentia autem existentis post non esse, in esse fundata est, et in eo quod est esse consequens : et ideo in nullo habet respectum ad non esse, eo quod ipsa est non esse consequens : et consequens non habet posse super antecedens in tempore, sed e converso : antecedens enim duratione principium est consequentis, et non e converso : principiatum enim habet nihil in principio, sed e converso. Secunda ratio est, quia omne creatum creatione deducitur ad esse et ad posse : et quidquid est et quidquid potest, creatione est et creatione potest : et ideo nulla ratio admittit, quod aliquid possit creando, vel potentiam creantem accipere. Altioris enim potentiae est potentia creans, quam potentia creati. Et sicut potentia causati in quantum causatum, non potest esse potentia causa in quantum causa est : sic potentia creati in quantum hujusmodi, non potest esse potentia creantis, nec similis ei.

Ad m quod ulterius quaeritur de dicto Magistri, quod etiam dictum est Augustini, patet solutio.Creatio enim ex tempore non est nisi ex ratione termini.

Ad objectum autem dicendum, quod creatio principium temporis est ut causa

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. III, Art. 6. Tom. XXV hujusce novæ editionis.Cf. etiam Comment. in II Sent., Dist. I, Art. 7. Tom. XXVII. Adhuc, Comment.

in III Sent., Dist. IV, Art. 5. Tom. XXVIII. Adhuc, Comment. in IV Sent., Dist. V, Art. 4. Tom. XXIX.

<--- Page Split --->

agens : et huic non repugnat quin creatio ex parte creati ex tempore sit vel cum tempore, ita quod tempus large sumatur pro omni eo quod est de essentia temporis, sicut etiam nunc tempus est quod est substantia temporis : creatio enim primae materiae est in nunc vel cum nunc temporis.

Ad aliud dicendum, quod potentia ad quam creandi creato repugnat propter causas quae dicte sunt: propter adjuncta enim est oppositio inter ea. Potentia enim creandi potest in ens, et in non ens: potentia autem creati eo quod entis, vel post non ens, non potest nisi in ens tantum.

Ad object. 1. Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod justificare impium non dicitur majotis potentiae esse quam creare coelum et terram, nisi secundum quid, scilicet quia ad justificationem impii requiritur aliquid ex parte justificati, scilicet voluntas consentiens et non obnitiens: ad creationem autem cœeli et terrse nihil requiritur ex parte creati, et nihil reductatur. Nec ministri Ecclesiae remissionem faciunt ex parte culpae. Isa. xlui, 20: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Unde Judaei cum audirent a Christo, Matth. ix, 2 et 3: Confide, fili: remittuntur tibi peccata tua. Et non crederent eum nisi simplicem hominem, dixerunt: Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus t? Sed est remissio peccati ex parte pene in parte vel in toto dimittendi: et hoc committitur ministris Ecclesiae.

Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod in omniscientia non est sicut in omnipotentia: scientia enim est ex motu scibilis ad animam: et ideo activa potentia in scibili est in omniscientia, passiva tantum in anima: et creaturae est bene multum sustinere, sed non multum facere. In omnipotentia autem e converso est: omnipotentia enim est infinita facere: quod convenire non potest creaturae quae finite potentiae est. Et quamvis hoc bene dictum sit, tamen multi et magni dixerunt, quod omniscientia non convenit animae Christi secundum se, et in quantum est creata, sed in quantum est unita divinitati: sic enim non ex se, sed ex divinitate cui unitur, est potentiae infinite.

Ad ultimum dicendum, quod cum diad- 1. adcitur, Deus nunc creat hanc animam, creatio secundum quod est in creante, hoc est, secundum quod est actus creantis, ab aeterno est in eodem modo: ab aeterno enim Deus intellexit et scivit et voluit ut nunc esset haec anima: et nulla variatio facta est circa ipsum. Sed quod dicitur, quod nunc et non ante nec post fecit, ex parte facti est, et non ex parte factionis vel facientis: et ideo sequitur, quod factum temporale sit et ex tempore: sed non sequitur, quod creator vel creatio secundum quod est in creatore, ex tempore sit vel temporalis: sicut enim dicitur in libro de Causis, prima causa est substantia, cujus substantia et actio est in momento aeternitatis et non temporis.

Advertendum tamen, quod aliter quam dictum est, Philosophi sumunt creationem, secundum quod dicitur in libro de Causis, quod « prima rerum creatarum causata est esse. » Illi enim non dicunt esse creatum, nisi quod ante se non praesupponit aliud, sicut ens et unum: quod autem ante se supponit aliquid, non dicunt esse creatum, sed factum per informationem: creationem autem secundum quod fit ex puro nihilo, per rationem cognoscere non potuerunt. Non enim cum sit entis creati, decurrit nisi de ente in ens, de principio scilicet in principiatum, et non potest se fundare in non ente. Et ideo, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, omnes Philosophi convenerunt in hoc, quod ex nihilo nihil fit. Propter quod etiam non acceptio intellectus humani, sed

<--- Page Split --->

articulus fidei est quod dicitur in symbolo Nicæno : « Credo in unum « Deum, Patrem omnipotentem, facto- « rem coeli et terrae. »

MEMBRUM II.

Sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiant. Mutabilium autem esse, ut dicit Dionysius, mensuratur tempore. Secundum naturam autem sic est, quod nullius esse mensuratur tempore, nisi cujus fieri mutatio est. Creaturarum esse mensuratur tempore. Ergo creaturarum fieri mutatio est : ergo creatio creati mutatio est.

In respectu creaturae ad creatorem. Et Quid sit creatio passiva 1 ?

SECUNDO, Quæritur de respectu creaturae ad creatorem. Hujus enim causa est creatio passiva qua res creatur: et ideo oportet quaerere, quid sit creatio passiva ?

Quid autem non potest determinari, nisi sciatur in quid sit genere, et quae sint ejus differentiae constituentes. Et etiam quia accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, oportet determinare ejus accidentia consequentia propria.

Videtur autem, quod si in aliquo genere est creatio passiva, quod est in genere mutationis.

  1. Dicit enim Augustinus in libro I 'Contra adversarium legis et prophetarum : « Mutabilia sunt : quia non de illo, sed de nihilo facta sunt 2. » Videtur ergo, quod creari mutari sit. Mutabilitas enim in re creata non causatur nisi a mutatione quae est creatio.

  2. Adhuc, Joannes Damascenus : « Quod a versione incipit, versioni subjacet vel secundum electionem tantum, vel secundum electionem et naturam simul 3. » Sed creari est verti : verti autem mutari : ergo creari mutari : ergo creatio in genere mutationis est.

  3. Adhuc, In Psalmo c, 27 et 28 :

In contrarium hujus est, quod nihil est sed contra. in genere, quod non sit in aliqua specierum generis illius. Si ergo creatio mutatio est, vel est mutatio de non subjecto in subjectum, et erit generatio : vel de subjecto in non subjectum, et erit corruptio : vel de subjecto in subjectum, et erit alteratio, vel augmentatio, vel diminutio, vel secundum locum mutatio. Sed nihil horum est. In omni enim mutatione unum et idem est quod est subjectum mutationis. Dico autem unum et idem in termino à quo et in termino ad quem et in medio. In "generatione enim et corruptione unum et idem est, quod est materia quæ transmutatur. In aliis autem quatuor mutationibus unum et idem est, quod est subjectum salvatum in esse substantiali, et mutatum in quantitate vel qualitare vel ubi, ut docet Aristoteles in quinto Physicorum. Et propter hoc dicit in primo de Generatione et Corruptione, quod « universale est subjectum generationis et corruptionis primum. » In creatione autem nihil unum et idem est subjectum ejus quod est nihil, et ejus quod est aliquid, et ejus quod est fieri ex nihilo. Ergo creatio non est mutatio.

ULTERIUS quaeritur de differentiis constituentibus hanc mutationem, si mutatio est in esse speciali quod est creatio. Cum enim dicat Averroes super ter-

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. I, Art. 6. Tom. XXVII hujusce nova editionis.

2 S. AUGUSTINUS, Lib. I contra adversarium

legis et prophetarum, cap. 6. 3 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 6.

<--- Page Split --->

tium Physicorum, quod motus et mutatio non est nisi forma post formam, vel ubi post ubi, quod cum creatio sit mutatio ad esse ex nihilo, quod creatio non est nisi esse post esse : et sic videtur esse exitus de potentia ad actum. Esse enim post esse, et forma post formam, non est, nisi processus esse et forma e de potentia ad actum in tempore continuo, et non subito, sicut dicit Avicenna.

Quod si concedatur, in contrarium est, quod

  1. Talis processus de esse in esse, vel de non esse in esse est processus agentis, quod non potest in totum esse, et est agens imperfectum. Creatio autem est ab agente perfecto, quod potest in totum esse, et ab agente primo quod est a per se et propria causa esse. Et sic videtur, quod creatio non potest esse nisi perfecti esse collatio, quod est esse perfectum totius creati. Non ergo videtur esse mutatio, sed influxio esse perfecti.

  2. Adhuc, Creari est nunc primo esse, et ante nihil fuisse. Hoc autem non dicit exitum de potentia ad actum, sed esse perfectum ejus quod ante nec secundum potentiam, nec secundum actum fuit. Ergo videtur, quod creari non sit mutari, sed nunc primo esse a voluntate creatoris, qui solus potest dare esse: eo quod ipse est causa prima et omnis esse principium.

  3. Adhuc, Si creari diceret fieri, cum omne fieri praecedat suum factum, oporteret quod creari, esset ante suum creatum esse : et hoc est inconveniens. Creari enim est effectus et illatio actionis primi agentis, secundum quod dicitur in Sex principiis, quod « passio est effectus illatioque actionis, » Talis autem actio cum temporalis sit, et cum fieri praecedat factum, non est agentis primi : cum, sicut probatum est in libro de Causis, agens primum sit substantia, cujus substantia et actio est in momento aeternitatis. Videtur ergo, quod creatio secundum quod est creati passio, non sit nisi esse acceptio postquam non fuit.

In contrarium tamen hujus videtur «» esse : quia

  1. In rebus quæ sunt citra primum, differt quod est et quo est : sed esse creatum est quod est, creatio autem quo est : ergo creatio non est esse acceptum nunc primo.

  2. Adhuc, Creatio passio, et creatio actio, principium est ejus esse quod est nunc primo : nihil autem est id cujus est principium : ergo creatio non est esse nunc primo.

  3. Adhuc, Secundum hoc creari mudium esset inter creantem et creatum, et tunc esset medium inter creatorem et creatum : et tunc quaeritur de illo, an esset creatum, vel creator? et quodcumque dicatur, inconveniens sequitur. Si enim creatum est : tunc creatione exivit de non esse : et sic creationis est creatio, et abibit hoc in infinitum. Si autem est creator : cum creator sit ab aeterno, erit creatio quæ est creati passio ab aeterno, quod falsum est. Et sic videtur, quod per nullam differentiam poni possit in esse specialis mutationis.

  4. Si quis forte dicat, quod ponitur in speciali differentia per id cujus est creatio. Est enim exitus principium compositionis, sicut forma et materia, et non est compositi. Et sic hoc modo diffinitur, quod creatio est exitus principiorum compositi, forma scilicet et materia, de non esse in esse. Hoc enim quidam dixerunt, et ad hoc adduxerunt tres rationes. Prima est, quia quod ex principiis exit ad esse, principia sui esse habet ante se, et sic non potest fieri ex nihilo, sed ex potentia : videtur ergo, quod principiatum creatum esse non potest, nec principiato convenit creatio. Secunda est, quod principium secundum quod principium non habet ante se nisi nihil : si ergo fiat, oportet quod fiat ex nihilo : et sic sibi proprie convenit creari : sic enim omnes Philosophi locuti sunt de creatione. Tertia ratio est theologica. Super illud Genesis, 1, 1 : In principio creavit Deus coelum et ter-

<--- Page Split --->

ram, Glossa Augustini dicit, quod « per coiium et terram intelligitur materia informis. » Creari ergo proprie est materiæ informis quæ ante se non habuit nisi nihil.

SED CONTRA hoc est quod dicit Augustinus contra Manichæum, quod cum dicitur : In principio creavit Deus cælum et terram, nomine cæli et terræ universa creatura significata est, quam fecit et condidit Deus. Et sic videtur, quod creari non tantum convenit materiæ et formæ, sed etiam compositis.

  1. ULTERTUS quaeritur de opinione quorumdam dicentium, quod in omnibus, sive in naturalibus, sive in voluntariis, ultima forma non sit nisi per creationem. Et ad hoc adducunt rationes.

Quarum prima est, quod dicunt, quod natura et voluntas non possunt ultra quam disponere materiam, et quod formam dare non possunt: sed dispositione perfecta, a Deo creatur forma. Et hoc confirmant per Augustinum in libro III de Trinitate. Dicit enim sic : « Sicut matres gravidae sunt fetibus, sic ipse mundus gravidus est causis nascentium, quæ in illo non creantur, nisi ab illa summa essentia, ubi nec oritur, nec moritur aliquid, nec incipit esse, nec desinit 1. »

Adhuc, Secundo adducunt quod dicit Augustinus in libro VI super Genesim ad litteram, sic : « Consummasse ista intelligimus Deum cum creavit omnia simul, ita perfecte ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo jam in ordine causarum creatum esset 2. » Ex quo accipitur, quod omnia quæ fiunt natura sive voluntate, non nisi disponuntur a natura et voluntate ut susceptibilia sint esse et formæ. Forma autem et esse non dantur nisi a primo creante.

Tertia ratio est, II Machabæorum,

vn, 22 et 23, ubi dicit mater ad filios : Nescio qualiter in utero meo apparuistis : neque enim ego spiritum et animam donavi vobis, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam. Videtur ergo, quod omnium origo, quæ est forma et esse, sit immediate a Deo per creationem.

IN CONTRARIUM tamen hujus est quod sed contra. dicitur, Genes. II, 2 : Requievit Deus die septimo ab universo 3opere quod patrarat. Si requiescere est ab omni opere cessare, videtur quod Deus nihil de novo creavit post diem septimum.

SED QUIA haec opinio antiqua fuit StoiQuæst. 3. corum, Socratis scilicet et Platonis, qui dixerunt, quod omnes formæ sunt a datore formarum, et quod finihil facit natura nisi disponere materiam, et secundum varietatem dispositionis varias meretur formas a datore formarum, quaeratur, Utrum creatura in aliquo cooperetur creatori in creatione ?

Et videtur, quod non.

  1. Creare enim est ex nihilo facere : nihil autem quod solum præjacet creationi, dispositionibus aptari non potest : et cum creatura creatori cooperari non possit nisi disponendo, et hoc non potest : ergo in nullo potest cooperari.

  2. Adhuc, Creatio actio est ante substantiam creati secundum naturam : natura ergo creati in eo quod est ante se per naturam cooperari non potest.

  3. Adhuc, Si cooperaretur, hoc induceret imperfectionem in creante : agens enim non summe perfectum est quod indiget cooperante.

IN CONTRARIUM tamen hujus est quod sed contra. dicit Augustinus in libro III de Trinitate 3 : « Exteriores operationes sive bonorum sive malorum, vel Angelorum

<--- Page Split --->

vel hominum, sive etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum, et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum, ita rerum naturae adhibet in qua creat omnia quemadmodum terrae agriculturam. » Unde de agricultura similitudinem assumens ait Apostolus, I ad Corinth. 111, 6: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Ergo tam natura quam alia creatura cooperatur ad creationem.

Quest. 4. ULTERIUS quaeritur, Utrum accidentium sit creari?

Hoc enim videtur esse contra rationem accidentis. Accidentis enim esse est inesse, et est ex illo in quo est accidens : ergo semper ex aliquo est, et habet in ratione sua ex aliquo esse. Quod autem creatur, semper ex nihilo est. Ergo intellectus accidentis repugnat creationi, et sic creari non potest.

Sed contra. IN CONTRARIUM est, quod omne illud creatur, quod nunc primo est et ante hoc nihil fuit : accidens quod nunc primo et ante hoc nihil fuit, accidens est : ergo creatur.

esse tam composito quam principiis componentibus, et tam subjecto quam accidentibus quae in subjecto sunt. Unde haec mutatio non proprie mutatio dicitur, sed communiter. Magis autem proprie versio vocatur : quod enim creatur, vertitur in esse ex non esse. Propriissime autem vocatur creatio.

Et per hoc patet solutio ad omnia prima quaesita. Sancti enim qui dicunt mutabilia esse quae a mutatione incipiunt, elargato vocabulo vocant mutationem versionem in totum esse. Philosophi autem quorum rationes adducuntur in contrarium, non loquuntur nisi de mutatione quae est in partem esse : quia in illis aliquid mutatur quod subjectum est mutationi, et mutari illorum est ante mutatum esse, et fieri ante factum esse : tales enim mutationes mensurantur tempore. Mutatio autem quae est in totum esse, fit in momento, et fieri ejus est cum factum esse, et multari cum mutatum esse.

Et per hanc distinctionem solutum est quidquid pro prima parte et contra quaesitum est.

Solutio. Solutio. Ad primum quaesitum, in quo scilicet genere sit? Dicendum, quod mutatio duplex est, scilicet in totum esse, et in partem esse. Mutatio in totum esse non potest esse nisi ab agente quod largitur totum esse : et haec mutatio nihil supponit pro subjecto. Si enim aliquid supponeret, illi quod supponeret, esse non largiretur, et sic non esset ad totum esse : sicut generatio esse materia non largitur, nec corruptio adimit esse materiae. Propter quod Aristoteles in fine primi Physicorum probat, quod materia ingenerabilis et incorruptibilis est. Similiter est de aliis quatuor motibus, in quibus salvatur : subjectum secundum esse substantiale subjecti : eo quod non est ibi mutatio nisi ad esse accidentis, et non ad totum esse. Mutatio autem quae est ad totum esse, confert

Ad in quod ulterius quaeritur de difAd iu» ferentiis constituentibus definitionem ejus, dicendum quod creatio non est mutatio quae sit esse post esse. Et dictum Averrois non se extendit nisi ad mutationem quae est in partem esse, et non totum esse : et ideo dictum illud nihil probat de creatione.

Ad in quod in contrarium} adducitur, Ad obj, dicendum quod creatio et creari est acceptio esse nunc primo : et licet acceptio esse non sit ipsum esse secundum rationem et modum significandi, est tamen cum ipso in eodem momento, in quantum creatio est simplex actus creantis, cujus terminus est esse creati.

Ad aliud dicendum, quod licet prinAd obj, cipium non est id cujus est principium, nihil tamen prohibet quin in simplicibus quae successiva non sunt, sit cum altero in eodem momento. Et est simile, licet

<--- Page Split --->

emanatio lucis a sole quaest principium dici, non sit dies : tamen emanatio lucis a sole et esse diei, sunt simul in uno et eodem momento.

  1. AD ALIUD dicendum, quod creatio re nihil est medium inter creatorem et creatum : si tamen diceretur creatum, non iretur in infinitum : quia seipsa referretur ad creatorem, nec alia creatione crearetur nisi seipsa. Unde re non est medium, sed cum esse creati, et concreatur cum illo. Medium tamen est secundum rationem, secundum quod actio et passio media sunt inter agens et patiens.

  2. AD ID quod dicunt quidam, quod specificatur per id quod est principiorum et non principiatorum, dicendum quod nihil valet dictum illorum : sed specificatur per hoc quod est mutatio in totum esse.

Et primea duae rationes quas inducunt pro se, nihil concludunt de creatione simpliciter dicta, quae est actio primi creantis, quae est reductio entis de nihilo, sed de creatione quam ponunt Philosophi : et illa æquivoce dicitur creatio cum creatione quae est actio primi agentis : unde utraque illarum rationum peccat secundum æquivocationem.

AD TERTIAM rationem quae theologica est, dicendum quod cœlum et terra et materia prima non dicuntur in principio creata, quod per se creatio sit in illis et non de aliis : sed quia prima sunt in ordine creatorum : in hoc enim ordine prior est capacitas dispositionis et formationis et ornatus, quam sit esse dispositi formati et ornati. Et ideo materia quae per hoc quod informis est, capax formarum est, in principio dicitur : et duplici nomine nominatur, cœli scilicet, et terrae : quia secundum subtilem considerationem Philosophorum non est una materia corruptibilium et incorruptibilium : et ideo uno nomine nominari non potuit.

QUOD PER Augustinum in contrarium objicitur, concedendum est.

  1. AD ID quod ulterius quaeritur de crea-

tione forma, dicendum quod. si quaeratur de prima inchoatione forma in materia, et de esse forma inchoata : tunc videtur concedendum, quod forma talis et esse ejus non sit nisi per creationem primi esse : hoc enim esse et haec inchoatio non est nisi splendor perlustrans totam materiam, in quo splendore radicatur et inchoatur omne id quod esse et cognoscibilitatem dat materia : et hoc nihil aliud est nisi ex quo ut inchoativo et fundamentali educitur omnis forma, quae dat esse et rationem materia et ei quod est. Si autem quaeratur de forma quae dat esse actu, et quae constituit in hac specie vel illa : tunc non fit per creationem, sed per generationem, quae est reductio potentiae ad actum, ita quod potentia illa habitualis sit et confusa forma inchoatio, sicut genus, confusa est inchoatio specierum. Et ideo talis forma non fit ex nihilo sua essentiae, sed ex aliquo. Et haec est opinio Aristotelis et omnium Peripateticorum, qui omnes concorditer dixerunt, quod ex tali potentia educitur forma : aliter enim nec differentiae potestate essent in genere, nec forma in materia. Sicut enim dicit Aristoteles in VI Physicorum, et sicut probatur in libro de Causis multis rationibus, omne quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est, et non secundum potestatem ejus quod inest illi.

Etscintelligunturauctoritatesinductæ . Illa est enim originalis causa omnium quam invenit Deus, ut dixit bona Machabæorum mater : et ista est seminalis causa quam sparsit Deus in universam ateria, ut dicit Augustinus. Et si quid aliud oritur a materia ad imperium Dei, hoc non est secundum causam seminalem, sed secundum rationem obedientialem, qua quælibet creatura mirabiliter obedit Deo in omne id quod voluerit, sicut dicitur, Matth. iii, 9 : Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Et sicut dicit Anselmus, quod « Deus de trunco potest facere vitulum. »

<--- Page Split --->

Ad object.

Ad id quod in contrarium objicitur, sufficienter solvit Glossa, ibidem dicens, quod nihil post septimum diem fecit Deus quod non ante in seminali causa, vel obedientiali ratione, vel similitudine fecerit : et sic aliquo modo ante diem septimum fecit. Quatuor enim modis, ut dicit ibi Glossa, operatur ibi Deus. In verbo scilicet, rationes omnium ut in arte praeconcipiendo et generando : et propter hoc Plato vocavit verbum mundum archetypum. In materia prima rationes seminales et obedientiales. In dando et disponendo et ornando, primas species ad esse deducendo. Et unumquodque secundum speciem propriam multiplicando vel propagando, secundum quod dicitur, natura est principium ex similia procreans. Et sic dicitur, Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

cooperetur, sicut jam paulo ante probatum est. Cooperatur tamen ad hoc, quod res quae est in potentia, exeat ad actum : hoc enim non est creationis, sed generationis.

Per hoc patetsolutio ad ea quae inducuntur ad hoc, quod creatura non potest cooperari creatori in creatione.

Ad id est in contrarium, dicendum A. 1. 1. quod secundum dictum Augustini intelligitur, quod naturae operatio et alia quaedam cooperantur ad naturae actionem, quae est reductio actus de" potentia : in qua etiam operatione secunda causa habet a prima causa, quod est, et quod causa est, et quod operatur, ut dicitur in libro de Causis : sed potentiae creandi nihil cooperatur, ut probatum est : haec enim est potentia super totum esse, et de nihilo ad esse deducens, et nullo indigens.

Ad quest.3. Ad id quod ulterius quaeritur de opinione Stoicorum, dicendum quod non est vera, nisi secundum modum dictum, de prima scilicet inchoatione formarum. Tamen hoc modo non dicebant Stoici, sed potius, quod ante quamlibet formam esset forma actu, ex qua sicut ex sigillo prodirent omnes forma ejusdem speciei. Et secundum hunc modum improbat eam Aristoteles 1 : quia secundum hunc modum non essent nisi monstra et figmenta ficta ab imperitis : et non essent causae eorum quae sunt, nec principia cognoscendi ea quae sunt : quia secundum hunc modum nihil sunt in his quae sunt.

Et quod quaeritur, Utrum creatura aliquid cooperetur ad creationem? Dicendum quod impossibile est, quod in aliquo

Ad id quod ulterius quaeritur de creaAduet tione accidentium, dicendum quod aliud est de esse accidentium simpliciter, et aliud est de esse actu. Esse f enim accidentium simpliciter pro^certo ex creatione est : hoc enim est esse post non esse. Esse autem accidentis actu secundum quod accidentis esse est inesse subjecto, reducitur ad causam aliquam immediatam quae est in subjecto. Unde esse accidens simpliciter ex creatione est. Esse accidentis ut est accidens in actu, ex aliquo est : quia est ex causa quae est in subjecto. Et primum esse accidentis non repugnat creationi : secundum autem repugnat intellectui creationis.

Et per hoc patet solutio ad totum : quod enim in contrarium est, de primo esse procedit.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO LIV.

Secundum quam rationem nomen causæ conveniat Deo ?

Deinde quæritur de hoc nomine, Causa: quia etiam si ad actum referatur, temporaliter de Deo dicitur. De hoc igitur quæritur hic, primo scilicet, Secundum, quam rationom nomen causæ conveniat Deo ?

Et quia consuevit dici per Dionysium, quod Deus est efficiens causa et exemplaris et finalis : propter quod etiam versus sunt :

Efficiens causa Deus est, formalis idea, Finalis bonitas, materialis hyle.

Et accipitur hoc a Platone in fine Timæi, qui expresse ponit paternum intellectum efficientem artem qua operatur intellectus, sive sapientiam quæ mundus archetypus est, sive exemplar mundi sensibilis. Propter quod etiam dicit, quod Græce κόσμος, dicitur mundus Latine sive ornatus : quia de mundissimo sive de ornatissimo exemplari exivit. Paternus autem intellectus ut efficiens et agens per sapientiam ut per artem, ex materia ut ex matricula mundum istum sensibilem produxit nulla alia de causa, nisi ut unumquodque secundum suæ naturæ analogiam bonitatem divinam participaret : et sic totum mundum factum ad suam retulit bonitatem participandam, sicut dicitur, Proverb. xvi, 4 : Universa propter semetipsum operatus est Dominus.

Quæritur ergo, Utrum ista triplex ratio causæ in Deo sit ?

Et videtur, quod non.

  1. Deus enim est in fine simplicitatis: finis autem simplicitatis repugnat multitudini intentionum causarum. Ergo videtur, quod intentio triplicis causæ in Deo esse non possit.

  2. Adhuc, Licet Aristoteles in II Physicorum dicat, quod tres in unam coincidunt, hoc intelligitur, quod in unam rem. Impossibile enim est, quod tres secundum rationem causæ et secundum rationem causandi in unam coincidant intentionem causæ. Tres igitur non coincidunt in unam rem, nisi in illa re tria sint, secundum quæ accipiuntur intentiones trium causarum. In Deo autem qui in fine simplicitatis est, non est nisi unum et idem. Ergo videtur, quod in eo non sit intentio triplicis causæ.

  3. Adhuc, Videtur imperfectionem inducere in Deo si ita dicatur. Perfectius est enim agens quod seipso agit, non indigens exemplari sive forma ad quod respiciat, quam id quod indiget exemplari : sed Deus ponitur perfectissimum agens : videtur ergo, quod non agit ad formam sive exemplar.

  4. Adhuc, Similiter objicitur de causa finali. Nullus enim agit ad id quod habet : agere autem propter non habitum, est agere propter finem : et ideo habito fine quiescit ab actione : indigentiae ergo est agere propter finem. Nulla indigentia est in Deo. Non ergo agit finem aliquid. Videtur ergo si Deus est causa, quod non erit nisi efficiens, non exemplaris, nec finalis.

  5. Adhuc, Videtur quod istæ tres in-

<--- Page Split --->

tentiones causæ uni essentiae convenire non possunt. Quod enim non invenitur in opere exemplato, non invenitur in causa, quando causatum vestigium est vel imago causæ. Sed in opere quod est vestigium vel imago causæ primæ, non inveniuntur ista tria in una essentia. Quod patet : anima enim artificis per aliud est efficiens, et per aliud est exemplar operis, et in alio in opere habet finem. Domificator enim efficiens est per intellectum practicum, exemplar autem operis per artem : et intellectus practicus et ars non sunt ejusdem essentiae : et similiter hæc duo non sunt ejusdem essentiae cum causa finali, quæ est defendere ab imbribus et caumatibus. Ergo videtur, quod hæc in unam essentiam omnino simplicem non concurrant, quamvis concurrant in unam rem.

Adhuc quæritur, Utrum hæc secundum ordinem sint in Deo ?

Et videtur, quod sic.

Ubicumque enim hæc tria sunt, finis movet semper efficientem, et sic finis prima causarum est : propter quod etiam a Philosophis causa causarum dicitur. Exemplar autem dirigit operantem, et sic secunda in ordine causa est. Efficiens autem movetur et operatur, et sic tertia est. Cum ergo ista causæ talem ordinem in ratione sua importent, si sunt in Deo, oportet quod secundum ordinem istum sint in Deo: Ergo in Deo est aliquid prius, et aliquid posterius, quod omnino inconveniens est. Deus enim secundum substantiam et actionem est in momento æternitatis, in quo nihil est prius et posterius, sed totum simul in uno et eodem possessum.

Sed contra. Si hoc concedatur, in contrarium est, 1. Quod dicitur, ad Roman. xi, 36 : Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et ex ipso dicit propter causam formalem exemplarem quam notat præpositio ex, per ipsum propter cau-

sam efficientem quam notat præpositio per, in ipso autem propter finem cujus est continere, quod notat præpositio in : et sic videtur, quod intentiones trium causarum in Deo sint.

  1. Adhuc, In physicis in agentibus per se et non secundum accidens tres in unum coincidunt. Cum ergo simplicitas sit in divina causa, multo magis fit hoc in divinis.

SOLUTIO. Antequam quæramus, qualiter ista tres causæ sigillatim sint in Deo, solvamus inducta.

Ad quaestionem ergo dicendum est, quod Deus est efficiens causa omnium per intellectum agentem universaliter : quia ipse est primus intellectus, cujus solius est omnino et omnimode universaliter agere. Et si sunt intelligentiae quas posuerunt Philosophi in ordinibus diversis, nullius est earum omnino et omnimode universaliter agere, nec per se agere, secundum quod per se opponitur ad id quod est per aliud : sed omnes agunt virtute causæ primæ agentis in ipsis. Dicit enim Philosophus in libro de Causis, quod « secunda causa habet a prima et quod est, et quod causa est. » Et in VIII Physicorum probat, quod cessante motu in primo movente, ita quod non moveat, cessabit motus in secundo, et in omnibus aliis. Quia autem omnis intellectus movet ad formam quae est in ipso, sicut artificiatum per formam est in artifice, et hoc est ad exemplar facere, in tantum quod dicit Aristoteles in VII primæ philosophiæ, quod in talibus per se agentibus domus est ex domo, sanitas ex sanitate, plaga sive ictus ex ictu : cum Deus agat intellectu perfectissimo, oportet quod intellectus ejus agens exemplar sit omnium actorum : et sic oportet eum esse causam formalem exemplarem.

Adhuc, Sicut dicit Dionysius4, cum boni sit bona adducere, et nihil sit diffusivum

<--- Page Split --->

esse nisi exstasis boni, quae non sinit ipsum in seipso manere : bonum autem cum sit in ratione finis, oportet ipsum esse causam finalem. Et hoc est quod dicit Augustinus : « Quia bonus est, sumus 1. »

AD PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod intentio triplicis causae in Deo est in una re, et in una essentia, et per rationem relationis ad causatum triplicem accipit intentionem causae. In quantum enim producit esse totum, accipit intentionem causae efficientis. In quantum autem producit ad seipsum respiciens et non ad aliud, sicut operatur omnis intellectus sapientis, accipit intentionem causae formalis exemplaris : propter quod semper rationabile et convenientissimum est opus suum. In quantum autem non operatur nisi exstasi boni et nulla indigentia, accipit intentionem causae finalis. Et hoc est quod dicit Boetius in III de Consolatione philosophiae :

Quem non externa pepulerunt fingere causae: Materiae fluitantis opus : verum insita summi Forma boni livore carens, tu cuncta superno Ducis ab exemplo.

Argumentum autem non procedit : quia summa simplicitas non repugnat multitudini relationum. Dicit enim Avicenna, quod « quanto aliquid simplicius est, eo multiplicius est in relatione, quo ad plura refertur. » Et similiter summa simplicitas non repugnat multitudini attributorum : eo quod multitudo attributorum non fundatur in multiplicitate rei, sed in multiplicitate modi significandi.

Ad aliud dicendum, quod hoc quod dicit Aristoteles, verum est : et licet in Deo non sit nisi unum et idem, tamen illud unum et idem diversis modis significandi et referendi diversas habet attributiones. Et sic attribuitur ei quod efficiens

est et formalis et finis : et hoc in nullo repugnat summa simplicitati.

Ad aliud dicendum, quod indigentiae est respicere ad exemplar extra se, quod non est ipse agens : sed perfectionis summa est respicere ad exemplar, quod penitus indifferens est ab ipso agente. Dicit enim Aristoteles in primo primae philosophiae, quod agentes per intellectum nescientes rationem operum suorum, non agunt, sed faciunt, sicut comburit ignis. Et hanc per omnia sententiam ponit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, dicens, quod « qui negat ideas esse in mente divina ut formas exemplares et rationes operum, dicit Deum irrationabiliter agere et facere omnia quae facit 2. »

Ad aliud dicendum, quod agere propter finem non habitum in seipso, qui non est, nisi per opus acquiratur, indigentiae est : et sic non agit Deus. Agere autem ut nihil agenti acquiratur operi operato, largitatis et magnificentiae summae est. Et hoc modo Deus agit.

Ad aliud dicendum, quod ubi opus operatum perfecta est imago operantis, ibi verum est quod dicit objectio. Sed sicut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate 3, et Magister in primo Sententiarum, distinctione III : « Omne quod de creatis in Deum refertur, similitudo est exigua, et non ex æquo et perfecte implens id cui simile esse dicitur. » Et ideo quod in creatis est in una re triplicis essentiæ, in Deo est in una re unius essentiæ sub triplici ratione ad opus et sub triplici modo significandi.

Ad aliud dicendum, quod haec tria Ad quest. absque ordine prioris et posterioris sunt in Deo : quia sunt una res et una essentia. Et quod ordo est in istis, est secundum quod sunt in creatis, quæ sicut ab unitate et simplicitate creantis deficiunt et cadunt in pluralitatem essentiae et

<--- Page Split --->

compositionem, ita deficiunt ab aeternitate creantis et cadunt in prius et posterius.

Ad object. Ad id quod in contrarium adducitur, dicendum quod diversa est adaptatio verborum Apostoli, sicut patuit ex supra dictis, et ista adaptatio bona est inter alias. Ex enim non potest notare causam materialem : oportet ergo cum dicat originem, et origo non sit nisi secundum materiam vel formam, secundum quod origo est aliquid originati, quod dicat formam exemplarem, sicut etiam Boetius dicit :

Et sicut dicit Plato, quod mundus sensibilis ab archetypo procedit sicut ex quodam ethivagio sive sigillo. Per autem cum dicat causam instrumentalem quae ad efficientem reducitur, efficientem notat. In vero, quia continentiam dicit, et finis est ultimum quod additur et quod continet et conservat totum et perficit, notat causam finalem. Unde haec habitualiter in Deo accepta, faciunt quod causa est ab aeterno. Si autem in actu ut ad opus relata accipiuntur, tunc est causa ex tempore ratione causati, et non ratione causantis.

Ad ultimum concedendum est.

Tu cuncta superno Ducis ab exemplo.

QUÆSTIO LV.

De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Juxta hoc ulterius quaeritur de istis tribus causis, Qualiter sigillatim Deo conveniant ?

MEMBRUM I.

Et quaeruntur tria, secundum quod tres sunt causae, scilicet efficiens, formalis, et finalis. Oportet enim determinare, qualiter sigillatim istae causae de Deo dicantur.

De causa efficiente, utrum Deus per se agat, vel per aliud accidens sibi adjunctum 1 ?

De causa igitur efficiente primo quaerendum est.

Secundo, De causa formali.

Tertio, De causa finali.

De causa efficiente, circa quam multi sunt errores, quaerendum est, Utrum per se agat, vel per aliud sibi accidens? et, Utrum voluntate vel necessitate agat, et quid agat ?

Quod enim non per se agat, sed per

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. I, Art. 12. Tom. XXVII hujusce

novae editionis.

<--- Page Split --->

aliud vel per accidens sibi adjunctum, videtur : quia

  1. Causa universalis est secundum 80 : causa autem universalis non fit propria hujus causati vel illius, nisi per aliquod additum universali quod determinet ad hoc vel illud. Cujus probatio est : quia, sicut docet Aristoteles, universale non fit particulare et proprium, nisi determinetur aliquo quod est proprii et particularis. Animal enim non fit homo, nisi per differentiam hominis sibi adjunctam : et homo non fit Socrates, nisi determinetur a propriis Socrates, sicut quod sit crispus musicus Dionis vel Sophronisci filius, posito quod haec soli conveniant Socrati. A simili ergo causa universalis non fit propria hujus vel illius, nisi determinetur aliquo sibi adjuncto. Quod autem per adjunctum causa est, non est per se causa, sed per aliud vel per accidens. Videtur ergo, quod Deus sit causa per aliud et per accidens, et non per se.

  2. Adhuc, Idem accipitur per documentum Aristotelis in II Physicorum, ubi dicit, quod quaedam causa est remota, et quaedam propinqua sive proxima et convertibilis : et quod remota non sit proxima, nisi per additionem differentiarum appropinquantium eam ad effectum. Cum ergo Deus sit causa remota, eo quod non convertitur cum hoc vel illo effectu, videtur quod per aliud causet, et non per se.

  3. Si aliquis dicat, quod hoc intelligitur de causis formalibus et non efficientibus, sicut animal, homo, Socrates, improbatur : quia sol in circulo declivi causa efficiens est generatorum et corruptorum, et non efficitur alterius pro pria causa nisi aliquid addatur soli, scilicet accessus et recessus. Accedens enim sol vel recto vel acuto angulo radii incidentis et reflexi, lumen immittit illumiinans, quod lumen congregativum est et constans, et per consequens vivificum et generativum. Recedens vero illuminata non respicit per radium incidentem et

reflexum, nisi sub angulo obtuso sive expanso, sub quo angulo expanditur lumen et attenuatur vis. Propter quod frigiditatis mortificativa est inductivum, et sic est causa corruptionis. Cum ergo Deus sit efficiens causa universalis remota, non agit nisi per aliquid approprians, et sic non agit per se.

  1. Adhuc, In libro XVI Animalium datur regula de causis et causatis, quod si aliqua causa non tangit, non agit : et si non agit, non sequitur alteratio. Deus autem causa est, nihil causatorum secundum se et per se contingens. Ergo non agit aliquid nisi per additionem et determinationem ejus quod facit ipsum hoc vel ipsum illud causatum contingere : non ergo agit per se, sed per additionem determinantis.

In contrarium hujus est, quod sed contra.

  1. Nihil agens per aliquid additum sibi et determinans, est causa prima. Et hoc idem probatum est a nobis in libris de Causis. Deus autem causa prima est, sicut omnes testantur Philosophi et Sancti. Ergo agit per se, et non per aliquid additum sive determinans eum ad causandum.

  2. Adhuc, In causis efficientibus apud Philosophos duos invenimus ordines. Sunt enim causæ dantes esse, sicut ponit Aristoteles in libro XVI Animalium, quod calor animæ, calor cæli, et lumen intelligentiae activæ quod est in virtute formativa quæ est in semine, faciunt esse vitæ et vivi in generatis. Invenimus etiam causas efficientes facientes motum, et in his non invenimus nisi unum primum quod est movens tantum, et media multa quæ sunt moventia mota, et unum ultimum quod est motum tantum. Et si comparemus ista ad invicem, movens primum est et movens per se et secundum se. A simili ergo in secundo ordine in quod est causans esse, et causans et causatum tantum, primum causans est causans per se et secundum se. Primum autem causans per se, causans est per creationem, ut in libro de Causis

<--- Page Split --->

probatur. Propter quod dicitur ibi in tertia propositione, quod « prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud. » Ergo primum causans quod est causans tantum, est agens esse secundum se et per se, et non per additum aliquod.

Quæst. 1. ULTERIUS quæritur de secundo, Utrum scilicet causet necessitate, vel voluntate 1?

de Civitate Dei : « Satis significatur Deum nulla necessitate, nulla utilitatis suæ indigentia, sed sola bonitate sive voluntate fecisse quod factum est 3. »

  1. Adhuc, Augustinus in libro III de Trinitate : « Voluntas Dei et prima est et summa causa omnium specierum et motionum. Nihil enim fit quod de intelligibili aut interiori aula summi imperatoris egrediatur 4. »

Et videtur, quod necessitate.

  1. Necessitate enim naturae causat, cujus naturam de necessitate sequitur actio et causatum, sicut lucens sequitur lucere et illuminare. Dicit autem Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « optimi est optima adducere 2. » Videtur ergo, quod bonitati divinae necessario annexum sit per creationem adducere bona creata.

  2. Adhuc, Ibidem dicit Dionysius, quod « divinae bonitatis signativa imago est sol, et multam consonantiam habens ad ipsam. » Sed sol de necessitate illuminat. Ergo videtur, quod bonitas divina de necessitate sua natura creat.

  3. Adhuc, Aliud simile inducit ibidem Dionysius, quod « sicut ignis est calefacere, ita summi boni est producere bona et salvare : » sed ignis de necessitate sua naturae calefacit : ergo summum bonum de necessitate sua natura producit et salvat.

  4. Adhuc, Inter omnia Deus propriissime causa est : quia causa causarum est. Ergo maxime convenit sibi causa definitio. Dicit autem Boetius, quod causa est quam de necessitate sequitur aliquid, scilicet causatum. Ergo videtur, quod Deus si causa sit, de necessitate causa sit.

Sed contra. IN CONTRARIUM est, 1. Quod dicit Augustinus in libro XII

ULTERIUS quæritur, Si causa est, cujus Quæst causa sit 5 ?

Et videtur, quod esse et boni tantum.

  1. In praehabitis enim ostensum est, quod non esse et mali non est causa efficiens, sed deficiens. Deus autem in nullo causa deficiens est. Ergo non esse et mali causa esse non potest, sed esse et boni tantum. Et hoc expresse dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap.4.

  2. Adhuc, Dionysius dicit, quod signativa et multam habens consonantiam imago divinae bonitatis est sol. Sed sol non facit tenebras. Ergo videtur, quod etiam divina bonitas non facit malum et non esse.

  3. Adhuc, Communis objectio est id quod dicit Aristoteles in II de Generatione et Corruptione, quod idem eodem modo se habens semper facit idem. Deus autem idem eodem modo se habens semper est. Ergo semper facit idem : non ergo opposita. Si ergo facit esse et bonum, sicut manifestum est, non potest esse causa non esse et mali.

IN CONTRARIUM est, Sed com

  1. Quod dicitur, Isa. xlv, 6 et 7 : Ego Dominus, et non est alter : formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum.

  2. Adhuc, Eccli. xi, 14 : Bona et ma-

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XLV, Art. 8. Tom. XXVI hujusce novae editionis.

2 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 4.

3 S. AUGUSTINUS, Lib. XII de Civitate Dei,

cap. 17.

4 IDEM, Lib. III de Trinitate, cap. 4.

5 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XLVI, Art. 4. Tom. XXVI hujusce novae editionis.

<--- Page Split --->

la, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt.

  1. Adhuc, Jerem. xxxi, 28 : Sicut vigilavi super eos ut evelierem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut ædificem, et plantem, ait Dominus.

  2. Adhuc, Amos, iii,6 : Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? Sed malum facere et tenebras, est destruere esse lucis et boni,et inducere non esse. Ergo videtur, quod prima causa sit causa non esse et mali.

  3. Adhuc, Avicenna in VI de Naturalibus, dans differentiam inter causas naturales sive potentias, animales sive rationales, dicit, quod potentiae naturales faciunt unum, et non possunt facere hoc et contrarium, sicut calidum calefacit et non potest non calefacere et infrigidare. Potentiae autem^animales sive rationales nihil faciunt, quin idem possint non facere :^et nihil faciunt, cujus contrarium non possunt facere. Potens enim ratiocinari, eadem potentia potest non ratiocinari : et potens velle, potest non velle hoc et contrarium ejus. Deus autem operatur per intellectum et per voluntatem. Ergo potest esse causa esse et non esse, et boni et mali.

xime per se et secundum se causa est, et non per adjunctum vel adveniens aliquid.

Quæ ergo ad hoc probandum inducta sunt, concedenda sunt. Et hoc est quod intendit Boetius in libro III de Consolatione philosophiæ, dicens :

Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiæ fluitantis opus : verum insita summi Formà boni livore carens.

Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod causa universalis est duobus modis, essentia scilicet, et virtute. Essentia causa universalis, est universalis essentia determinabilis per specialia et propria ad hoc quod essentialiter fiat propria : et sic Deus non est causa universalis. Virtute causa universalis est, quæ propria virtute causat omnia : et hoc modo Deus causa universalis est, et non efficitur determinata per aliquid additum vel adveniens et essentialiter approprians eam, sed per voluntatem suam propriam relatam ad hoc : et sic Deus efficitur causa hujus : quia vult hoc hic et nunc, et ab æterno voluit, quod nunc et hic fieret.

PER IDEM patet solutio ad sequens : Ad 2. hoc enim procedit de illo quod essentialiter est causa remota, et per appropriantia efficitur essentia : quod Deo non convenit, nec primæ causæ : quia dicitur in lib.de Causis, quod « prima causa regit omnes res, præterquam quod commisceatur cum illis. » Unde nihil appropriat Deum nisi voluntas propria, qua scilicet vult ut hoc nunc et hic fiat.

Ad aliud dicendum, quod responsio Ad 3. illa inconveniens est. Intelligitur enim tam de causis formalibus, quam efficientibus et finalibus, dummodo in seipsis sufficienter non habeant unde causæ sint hujus vel illius. Et hoc non convenit Deo, qui ex propriæ voluntatis determinatione sufficienter est causa hujus vel illius, ut dictum est.

Ad aliud dicendum est, quod regula Ad 4.

<--- Page Split --->

malum autem culpæ dicitur a Gennadio, quod « Deus illius rei non est auctor, cujus est ultor. » Et ponitur in Glossa super epistolam ad Romanos, 1,24, super illud : Tradidit illos Deus in passiones ignominiæ. Possunt etiam considerari quantum ad ordinem justitiæ infligentis pœnam his qui de merito talem pœnam meruerunt : et hoc dupliciter, scilicet subtrahendo gratiam, vel infligendo pœnam sensibilem. Primo modo causa est non esse : quia esse non influit his qui per naturam corrupti sunt, vel per voluntatem a primo esse aversi sunt. Et sic Deus est causa mali pœnæ, sicut nauta per absentiam causa est pericillationis navis, secundum quod pœna est pœna damni, quæ est subtractio boni, et causa pœnæ sensus, secundum quod ordo justitiæ causa est suspensionis latronis.

Et per hoc patet solutio ad auctoritates consequenter inductas de Isaia, Jeremia, Ecclesiastico et Amos. Tenebras enim non creat Deus, nisi per subtractionem lucis : nec bellum creat,nisi per subtractionem pacis : nec mortem facit et paupertatem, nisi per vitæ et boni subtractionem : quæ tamen in anima creatorum sunt vel per naturalem defectum, vel per voluntarium demeritum quod talem a justo judice demeruit inflictionem pœnæ.

Ad 11 quod objicitur de Avicenna, dicendum quod hoc procedit. In libertate enim Dei est infligere pœnam vel non infligere, vel hanc infligere vel illam pœnam.

MEMBRUM II.

De causa formali.

SECUNDO, Quæritur de causa formali

quæ exemplaris dicitur : eo quod ad ipsam sicut ad exemplar omnia formantur. De qua quæruntur tria, scilicet an sit in Deo ?

Secundo, Utrum una vel plures ? Tertio, Cujus sit ?

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS I.

An Deus sit causa rerum formalis 1 ?

AD PRIMUM sic objicitur :

  1. Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit sic : « Et principia sunt, et primum sunt, et postea principia sunt 2. » Principia ergo formabilia rerum primum sunt, et postea principium sunt. Sed si sunt primum, non possunt esse nisi in arte mentis divinæ idealiter : quia illa est causa prima rerum. Ergo exemplaria omnium rerum principium sunt in mente divina. Et sic mens divina, secundum quod ars est sive factivum principium rerum cum ratione, sic enim Aristeteles diffinit artem in VI Ethicorum, est causa formalis et exemplaris rerum.

  2. Super idem verbum Dionysii Maximus in commento dicit sic : « Causæ primordiales sunt principia, quas Græci ideas vocant, hoc est, species vel formas æternas et incommutabiles rationes, secundum quas et in quibus visibilis mundus formatur et regitur. Ideoque a Græcorum sapientibus πόθιν appellanti meruerunt, hoc est, exempla principalia, quæ Pater in Filio fecit et per Spiritum sanctum in effectus suos dividit atque multi-

<--- Page Split --->

plicat. Hcipi^a^a quoque vocantur, id est, praedestinationes. In his enim quaecumque providentia divina et fiunt et facta sunt, simul et semel et incommutabiliter praedestinata sunt. Nihil enim naturaliter visibile vel invisibile oritur, praeter quod in eis ante omnia tempora et loca praedefinitum et ordinatum est. » Ex hoc accipitur, quod ideae omnium rerum in mente divina sunt, et sunt principalia exempla omnium quae in rebus oriuntur.

3.Adhuc, Ibidem Maximus post pauca : «Ideae a Philosophis divinae voluntates appellari solent, et praecipue a Platone : quoniam quae cumque voluit Deus facere, in ipsis primordialiter et causaliter fecit. » Ex hoc arguitur ut prius, quod Deus et mens divina primordialis et exemplaris causa est rerum.

4.Adhuc,Maximus,ibidem : « Has formas sive ideas Dionysius caeterique sancti appellant per seipsam bonitatem, per seipsam essentiam, per seipsam vitam, per seipsam virtutem, per seipsam sapientiam. Quae cumque enim bona sunt, participatione per se boni bona sunt : et quae cumque sunt, participatione per se essentiae sunt : et quae cumque vivunt, participatione per se vitae vivunt, et sic de aliis participationibus et participantibus. Nulla siquidem virtus sive generalis sive specialis in natura rerum invenitur, quae a primordialibus causis inestimabili participatione non procedat. » Ex hoc accipitur idem quod prius.

  1. Adhuc, Ad Hebr. xi, 3 : Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Ibi Glossa Augustini : « Ex invisibilibus significatur invisibilis mundus, qui erat in Dei sapientia, ad cujus similitudinem factus est hic visibilis mundus, hoc est, dispositio qua disposuit omnia ista visibilia ut fierent juxta invisibile exemplar quod erat in mente Dei. » Ex hoc iterum relinquitur, quod exemplaria rerum in

mente divina sunt : et sic Deus est causa exemplaris rerum et formalis.

  1. Adhuc, Idem per rationem arguitur : Omnis enim artifex sapiens apud se habet et formas et rationes operum, quas si non haberet, nec sciret opus suum, nec rationes operis dirigeret in opere, sed operaretur et fortuna et casu. Dicit enim Aristoteles in libello de Fortuna et eupraxia, quod « fortuna est natura praeter rationem et intellectum impetum faciens. » Cum ergo Deus sit artifex sapientissimus, omnium operum suorum formas et rationes habet apud seipsum : et sic est causa formalis et exemplaris omnium suorum operum, sicut artifex artificiatorum.

7.Adhuc,Hoc est quod dicit Augustinus in libro I Retractationum, sic : « Mundum intelligibilem nuncupavit Plato ipsam rationem sempiternam, qua fecit Deus mundum, quam qui esse negat, sequitur ut dicat Deum irrationabiliter fecisse quod fecit : aut cum faceret, aut antequam faceret, nescisse quid faceret, si apud eum ratio faciendi non erat 1. »

8.Adhuc, Aristoteles de causa universi esse dicit, quod in omnibus est actus ante potentiam et ratione et substantia et tempore, ita quod in talibus est domus ex domo, homo ex homine, sanitas ex sanitate. Et hoc esse non potest, nisi artifex ipse idealiter et exemplariter sit actus omnium, ad quem formatur et efficitur omne quod est in actu hoc vel illud. Artifex ergo exemplaris causa est omnium rerum.

  1. Adhuc, Aristoteles in II Physicorum dicit, quod « Polycle tus causa statuae est per accidens : statuarius autem causa statuae per se. » Ex hoc accipitur, quod causa per se non est, nisi quae praebabet causam formati : Deus autem causa per se est omnis rei quam facit : ergo causaliter praebabet et idealiter formas omnium eorum quae facit : quod autem praebabet formas causatorum, for-

<--- Page Split --->

malis et exemplaris est causa eorumdem: Deus ergo formalis et exemplaris est causa omnium creatorum.

In contrarium hujus est, quod secundum hoc videtur indici Platonis positio, quod scilicet per se formæ sint ante res, ex quibus res formentur. Quæ positio ab Aristotele improbata est : quia si extra res sunt et ante res, non valent ad esse, cum forma non conferat ad esse nisi quæ est in re : nec valent ad scire, cum eadem sunt principia essendi et sciendi, ut dicit Aristoteles in principio primi Physicorum. Et cum forma non sit nisi ut sit principium esse et scire, positio formæ quæ est extra rem et ante rem, erit inutilis.

Solutio. Ad primum quæsitum dicendum, quod ideæ sunt in mente divina, secundum quod ars est omnium creatorum. Sic enim præhabet et simpliciter habet species et rationes omnium creatorum, quæ (sicut dicit Augustinus) sunt idem quod ipsa mens divina. Non enim cognoscit Deus nisi seipso et uno et eodem, et non sicut intellectus creatus, qui medium cognitionis sive speciem accipit a cognoscibili: sed seipso cognoscit, in quantum scilicet ipse species est et ratio omnis cognitionis et omnium cognoscibilium.

rum. Necesse est enim principia esse prius natura, et prius esse principia quam principiata. Unde si formæ sunt rerum principia et esse formati, et sunt et principia sunt ante formata.

Et si quæritur, ubi sint ? Quæstio Porphyrii est, quia ita quærit de universalibus et primis principiis. Pro certo in suis principiis sunt, quæ sunt lumina et influentiae primæ causæ in intelligentias, et intelligentiarum in orbes, et orbium in elementa, et elementorum in virtutes formativas seminum et generatorum : sic enim ex mente divina formæ sive ideæ prodeunt in ideata sive formata. Et ideo dixit Plato, quod procedunt sicut ex quodam sigillo. Et hoc non negat Aristoteles, sed negat, quod formæ sunt ante rem per seipsas et secundum seipsas separatim existentes.

MEMBRII SECUNDII

ARTICULUS II.

Si exemplaria sunt in mente divina, utrum sint sub unitate vel pluralitate 1 ?

Rationes autem ad hoc inductæ, quod in mente divina sunt exemplaria rerum, concedendæ sunt hoc modo quo dictum est, quod scilicet sunt primordiales et fontales causæ creatorum.

Ad id quod objicitur in contrarium de positione Platonis, dicendum quod non talis fuit positio Platonis quam improbat Aristoteles : sed Plato posuit formas quæ sunt ante rem, et principia rei, in seipsis existere, et in ipsis sigillari res sicut ad sigillum : nec posuit eas in mente divina, sed in seipsis. Et hoc modo improbat Aristoteles eam. Et forte Plato dixit ve-

Ulterius quæritur, Si exemplaria sunt in mente divina, utrum sint sub unitate vel pluralitate ?

Et videtur, quod sub pluralitate.

  1. Dicit enim Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Ideæ sunt principales formæ quædam vel rationes rerum, stabiles atque incommutabiles, quæ et ipse formatæ non sunt, quæ in divina intelligentia continentur. Et cum ipse neque oriantur, neque intereant,

<--- Page Split --->

secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri vel interire potest, et omne quod oritur et interit 1. » Hic Augustinus consignificatum numeri pluralis ponit circa ideas : ergo videtur, quod plures sint.

  1. Adhuc Augustinus, ibidem, « Omnia Deus rationabiliter condidit. Nec ea ratione conditus est homo qua equus, et similiter est de aliis genere vel specie differentibus. » Ergo videtur, quod singula proprias ideas et rationes habeant in mente divina : proprie autem rationes et ideae sunt sub pluralitate : ergo ideae in mente divina sunt sub pluralitate, et non sub unitate.

  2. Hoc idem videtur probari per rationem differentium formatorum sive exemplatorum. Impossibile enim est esse unum exemplar : quia differentia genere et specie ab eodem per immutationem exire non possunt, sicut nec ab uno sigillo diversae genere et specie prodeunt imagines. Et haec fuit causa quare Plato posuit formas multas per se existentes. Sed creata differunt generibus et speciebus. Ergo necesse est, quod exemplaria eorum genere et specie differant : et sic sunt sub pluralitate, et non sub unitate.

  3. Adhuc, Sicut artificiala per formas exemplares sunt in mente artificis, sic secundum Augustinum et Bedam super Joannem 2, creata sunt in mente creatoris. Sed in mente artificis non secundum unum et idem exemplum est domus et navis. Ergo in mente Dei non secundum unum et idem exemplar est homo et equus. Exemplaria ergo sunt in mente divina sub pluralitate, et non sub unitate.

Sed contra. IX CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicit Dionysius in libro de Diciuis nominibus, sic : « Omnia existentia et quae quocumque modo ab esse

sunt contenta, et hoc incomprehensibiliter et conjuncte et singulariter 3. » Et hujus dat duo exempla. Unum in discretis, sic dicens : « Etenim in unitate omnis numerus uniformiter præexistit, et habet omnem numerum unitas in seipsa singulariter : et omnis numerus quidem unitur unitate : in quantum autem ab unitate procedit, tantum discernitur et in multitudinem agitur. » Secundum exemplum est in continuis, de quo dicit sic : « Et in centro omnes circuli lineæ secundum unam unionem exstiterunt, et omnes habent signum (sive centrum) in seipso lineas uniformitatis unitas, et ad se invicem, et ad unum principium a quo processerunt : et in ipso quidem centro perfecte uniuntur. Parum autem ab ipso distantes, parum et discernuntur : magis autem distantes, et discernuntur et simpliciter : et in quantum centro sunt propinquores, in tantum et ipsi et sibi invicem uniuntur : et in quantum ab ipso procedunt, in tantum a se invicem discernuntur. » Ex his patet, quod omnia quae a prima causa procedunt, in prima causa unum sunt, et in monade et non in pluralitate consistunt.

  1. Adhuc, Super idem dicit Maximus in commento : « In monade quidem vi et potestate sunt numeri, in generibus vero et formis actu et opere. Vis autem eorum substantialis, est eorum virtus qua æternaliter et immutabiliter in monade existunt : potestas vero eorum est possibilitas eis insita, qua in genera et species possunt multiplicari, et intellectibus propriis manifeste fieri certis terminorum diffinitionibus, quantitatum diversitatibus, intervallis differentiarum, proportionum proportionalitatumque mirabili æqualitate et insolubili consonantia. » Ex hic accipitur, quod sub indifferenti unitate res creatae sunt in Deo.

1 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quaestionum, Quæst. 46. 2 VENERABILIS BENA, Super Joannem : super haec verba Joannis, t, 3 et 4 : Sine ipso factum

est nihil quod factum est. In ipso vita erat, etc.

3 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 5.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Maximus ibidem dans hujus rei signum, dicit sic : « Actus intellectus in monade numeros accipientis, est motus animi purissimos in sua natura numeros absque ulla imaginatione intuentis. Opus vero quo scilicet eosdem numeros ponit in speciem, est animi motus, purissimos numeros quos in seipso considerat, phantasii veluti quibusdam corporibus incrassatos memoriae commendantis ibique ordinantis, eorumque rationes facilius tractantis, forasque quibusdam signis corporalium sensuum significatos in aliorum notitiam tradentis. Intellectuales ergo numeri ex monade se diffundunt, ut in animo quodammodo splendescant : deinde ex animo in rationem profluentes apertius se patefaciunt : mox de ratione in memoriam decurrentes, phantasticas ipsius memoriae natura excipiunt apparitiones, in quibus virtutes multiplicium formarum suarum inquisitionibus suis latenter aperiunt : deinde in sensus sive sensibiles qualitates : postremo in figuras : eo quod diversitatem figurarum exigit diversitas specierum. » Ex hoc accipitur, quod omnia creata in Deo secundum quod in Deo sunt, unum sunt, et non cadunt in numerum vel differentiam, nisi in quantum magis vel minus ab eo procedunt.

Et hoc concedendum est : quia haec est fides Catholica. In Deo enim non sunt nisi idem quod divina essentia : quia dicit Augustinus, « Quidquid in Deo est, Deus est. » Essentia autem divina sub unitate est et non sub pluralitate.

unum, non refertur ad aliud, licet res una et eadem sit, sicut optime posuit Dionysius exemplum in unitate et centro. Una enim unitas est omnis numeri principium : relatio tamen qua refertur ad unam speciem numeri et ratio, non est una et eadem cum relatione et ratione qua refertur ad aliam. Et similiter est de centro, quod est principium linearum ductarum de centro ad circumferentiam, quod alia relatione et ratione refertur ad unam quam ad aliam : quae rationes relationum, quia secundum Boetium, non addunt, nec minuunt, nec variant aliquid in re, nullam in centro inducunt pluralitatem.

ErilecestintentioAugustini . Quiatamenrelationumestpluralitasetnonrei , hancconsignificandodicit : « Ideæsuntinmentedivina : » etutremoveatpluralitatemrealem , nondicitpluresideæ , velmultæideæ : quiainDeosuntutunumetnonutmulta .

Et quod dicit, quod alia ratione fit equus, alia homo, ostendit hoc quod dictum est. Ratio enim proprie respicit finem operationis qui est opus ipsum, et diversa opera in forma ad opificem una relatione referri non possunt, et per consequens nec opifex ad ipsa. Nec est simile de artifice creato et increato : quia artif ex creatus exemplar operis non est, nisi per formam ab opere acceptam : et ideo per unam rem non potest esse exemplar duorum. Opifex autem creatus sicut seipso causat, ita seipso exemplar est : et ideo per idem re, multiplicatum relatione, causa exemplaris omnium est.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Solutio. Dicendum, quod sub unitate sunt in mente divina, hoc est, ut unum, sed non ut multa : quia quod est in causa prima, est in ea per modum causæ et non per modum causati. Unde, sicut dicitur in libro de Causis, causatum in causa est causa. Quamvis tamen unum sint in causa, relativam tamen habent pluralitatem : eo quod illud unum ad multa refertur, et formali relatione qua refertur ad

<--- Page Split --->

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS III.

Cujus idea sit causa, utrum scilicet faetorum vel fiendorum tantum, vel etiam possibilitum licet numquam fiant, et utrum sit bonorum et malorum 1 ?

Ulterius tertio quaeritur, Cujus sit, utrum scilicet factorum vel fiendorum tantum, vel etiam possibilitum licet etiam numquam fiant, et utrum sit bonorum et malorum, vel bonorum tantum?

Videtur, quod non nisi factorum, vel licendorum.

  1. Quod enim non est formam aliquam participans, non participat aliquo existente secundum se secundum Dionysium in libro de Divinis nominibus 2, qui vocat participationes prima quae secundum se sunt separata : et quod non est bonum, non participat secundum se bonitatem et quod non est, non participat secundum se essentiam : et quod non est sapiens, non participat secundum se sapientiam. A simili ergo quod non est in forma aliqua, sicut præteritum, vel præsens, vel futurum, non participat id quod secundum se forma est. Possibile autem non futurum in esse, non participat formam aliquam, quia numquam erit. Ergo respectu ejus non est aliqua quae secundum se forma est : hæc autem est idea : ergo possibilitum non liendorum non est idea.

  2. Adhuc, Dictum est in præhabitis, quod ideæ re unum sunt, et quod non consignificantur pluraliter nisi respectu

eorum quorum sunt. Si ergo illa non sint, nec ut unum, nec ut plura, respectu illorum non erit idea. Res autem in possibilitate existentes, nec sunt ut unum, nec ut multa : quia unum et multa comitantur res in actu existentes vel in præterito, vel in præsenti, vel in futuro. Ergo videtur, quod respectu possibilitum quæ cum non fierent, nulla sit idea.

  1. Adhuc, Multa sunt Deo possibilia quæ secundum naturam sunt impossibilia : et cum illa in se non sint, nec secundum actum, nec secundum potentiam, videtur quod ad ipsa nullo modo possit referri idea.

  2. Adhuc, Quod numquam est, nec fuit, nec erit exemplatum, illius nullum exemplar. Sed possibilitum Deo vel in seipsis quorum nullum factum est, nec fuit in præterito, nec est in præsenti, nec erit in futuro, nihil est exemplarium. Ergo talium, ut videtur, nullum est exemplar : ergo nec idea.

Quod si concedatur, In contrarium est sed quod dicit Aristoteles in Prioribus, quod « falso et non impossibili posito, quod accidit est falsum et non impossibile. » Ponatur ergo, quod Deus faciat aliquid taliter possibilitum, sequitur quod facit illa non respiciens ad se ut ad ideam illius. Ergo facit secundum Augustinum, non habens apud se formam et rationem operis sui. Ergo facit vel nesciens opus, vel irrationabiliter. Hoc autem falsum est et impossibile. Ergo positivo falsa et impossibilis.

ULTERIUS quaeritur. Si mala in Deo habeant ideam ?

Et videtur, quod non.

  1. Super illud enim Psalmi xxxiv, 11 : Quæ ignorabam interrogabant me, dicit Glossa : « Quomodo ars nescit vitium, sic ego qui sum ars omnipotentis Dei. Et loquitur Filius. »

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Augustinus in libro II de Libero arbitrio : « Quidquid formæ cuipiam rei deficienti remanet, ex illa forma est quæ nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium vel proficientium excedere numerorum leges non sinit 1. » Cum ergo malum non habeat formam, eo quod (sicut dicit Augustinus) est corruptio modi speciei et ordinis, videtur quod malum in Deo non habeat ideam.

  2. Adhuc, In tertio libro de Libero arbitrio : « Nature in quantum sunt, a Deo sunt. In quantum autem vitiose ab ejus a quo factæ sunt, arte recedunt. In tantum autem recte vituperantur, in quantum earum vituperator artem qua factæ sunt nature, videt, et hoc in eis vituperat quod ibi non videt 2. » Ex his patet, quod in arte prima non est idea mali.

  3. Adhuc per rationem probatur idem : Exemplar enim non est in Deo, nisi eorum quæ possibilia sunt fieri ab eo, vel fiunt, vel facta sunt. Mala autem nec fiunt, nec facta sunt, nec possibile est fieri a Deo. Ergo malorum non est exemplar in Deo sive idea.

  4. Mala puniuntur a Deo. Non bene autem punitur nec juste quod est incognitum. Ergo cognita sunt a Deo. Sed quæcumque cognoscuntur, horum ratio cognitionis est apud cognoscentem. Ergo ratio cognitionis malorum est apud Deum. Et quorum ratio cognitionis est apud Deum, idea est apud Deum, quia ratio cognitionis idea est. Ergo idea malorum est in Deo.

  5. Adhuc, Anselmus in Monologio. « Nihil aliud est summo spiritui dicere, quam quasi cogitando intueri 3. » Sed summus spiritus cogitando intuetur mala, quando condemnat et vindicat. Ergo videtur, quod dicit mala. Sed quicumque dicit, rationem dicendi et ideam

habet apud seipsum. Ergo mala et ideam et rationem habent apud Deum.

Solutio. Ad primum quæsitum dicendum est, quod sicut de necessitate probatum est, et ex verbis Augustini accipitur expresse, idea non est tantum factorum existentium et futurorum, sed etiam possibilitum Deo, etiamsi numquam fierent, sicut de necessitate probat objectio.

Ad id autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod secundum Dionysium, omne quod quocumque modo est, participat secundum se essentiam secundum suæ naturae et suæ possibilitatis analogiam. Possibile autem, sive Deo, sive in se, aliquo modo habet se ad formam et ad actum, quia possibilitier : et secundum illam analogiam participabit secundum se formam, et sic habet ideam.

Ad aliud dicendum, quod licet unum et multa comitentur res in actu existentes, tamen possibilia per hoc quod habent analogiam ad actum, etiam analogiam habent ad unitatem et multitudinem : et sic idea est respectu ipsoram.

Ad aliud dicendum, quod omnium possibilium Deo est idea. Et quod dicitur, quod hæc nullo modo sunt, nec in actu, nec in potentia, falsum est. Sunt enim in potentia divina, cujus potentiae exitus ad actum secundum rationem in mente divina est : et hæc ratio exemplar est eorum quæ fiunt a tali potentia.

Per hoc idem patet solutio ad sequens.

Ad id quod ulterius quæritur, Si mala Ad quest. habeant in Deo ideam? Dicendum, quod non. Secundum Dionysium enim 4, cujus nulla est per se existentis participatio, illius nulla est forma : mali autem

<--- Page Split --->

nulla est per se existentis participatio, quia malitia secundum se nihil est : unde malum in Deo exemplar habere non potest. Et concedenda sunt auctoritates et rationes ad hoc inductae.

Ad object 1. Ao in quod in contrarium objicitur, dicendum est, quod aliud est esse in cognitionis simplicis notitia, et aliud est esse in arte. Ars enim, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, factivum principium est cum ratione. Et quod est in arte, ut exemplar est operis et ratio, est in ea principium formale operis. Et ideo quae sunt in Deo secundum rationem ideae et exemplaris, horum Deus est vel potest esse auctor et factor. Quae autem sunt in simplici notitia, aliquando sunt in ea per formam, aliquando per formae privationem. Simplex enim notitia intellectus et est de forma, et est de privatione : de forma, quia principium cognitionis est : de privatione, quia a principio cognitionis recedit. Et sic mala sunt in simplici notitia Dei, et non in arte per ideam vel exemplar, sed potius per hoc quod recedunt, ut dicit Augustinus, ab imitatione ideae exemplaris et artis. Propter quod merito vituperantur et puniuntur non incognita : quia sunt in lumine simplicis notitia, sicut tenebra

est in lumine, ut dicit Gregorius, quia privatione luminis manifestatur.

Ad ultimum dicendum, quod procul 1 . . . dubio spiritus summus non dicit mala nisi iacrepando et detestando, sicut patet, Matthæi, xxv, 42 : Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Secundum autem quod dicere est manifestare per opus, sicut dicitur in Psalmo xxxii, 9 : Dixit, et facta sunt. Et, Genes. 1, 3 : Dixit Deus : Fiat lux. Et facta est lux. Sic non dicit mala : et si cogitando intuetur, hoc non erit nisi per cognitionem simplicis notitia, sicut privatum vel privativum aliquid intuetur. Unde dictum Anselmi intelligitur de his quae Deus cogitando intuetur notitia beneplaciti, quando scilicet placet ei quod intuetur : propter hoc quod id ad quod intuetur, formam artis implet et imitatur secundum sua possibilitatis analogiam. Sicut enim dicunt et Gregorius Nazianzenus et Damascenus 1, primum excogitavit Deus cœlestes essentias, et excogitatio ejus fuit ejus opus. Unde quod notitia beneplaciti intuetur, dicit: quod autem aversum ab arte intuetur cum indignatione et aversione vultus, ab habitu ad privationem intuetur, non dicit quod est aversum ab arte, sed (ut dicit Augustinus) vituperat et punit.

QUÆSTIO INCIDENS.

Utrum omnia in Deo sunt vita 2 ?

JUXTA hoc ulterius quaeritur de hoc quod dicitur, Joannis, 1, 4 : Sine ipso fa-

ctum est nihil quod factum est. In ipso vita erat.

1 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 3.

tiarum, Dist. XXXV, Art. 12. Tom. XXVI hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

  1. Hic enim dicitur vita ratione exemplaris et ideæ, quæ (sicut dicit Beda, ibidem) vivit in mente artificis.

  2. Adhuc, Augustinus : « Omnia antequam fierent et cum facta sunt, et cum variantur, sunt in ipso, non in eo quod sunt in seipsis, sed secundum immutabilem rationem 1. » Immutabilis autem ratio in mente artificis vita est. Et sic omnia sunt in ipso vita.

  3. Adhuc, Anselmus in Monologio: « Quidquid factum est, sive vivat, sive non vivat, aut quodcumque sit in se, in illo est ipsa vita et veritas 2. » Quæritur ergo de hoc. Si enim omnia in ipso sunt vita: cum vita Dei Deus sit, videtur quod omnia sint Deus, et sic omnia sunt unum et Deus, quod in primo primæ philosophiæ reprobatum est ab Aristotele.

  4. Adhuc, Quod dicuntur omnia in ipso esse vita: aut dicitur ratione potentiae, aut ratione sapientiae, aut bonitatis sive voluntatis. Si ratione potentiae: cum tam bona quam mala subsint potentiae, tam bona quam mala essent in ipso vita: quod absurdum est. Si ratione sapientiae, videtur falsum: quia, secundum Augustinum, sapientia non respicit tantum facta a Deo, sed etiam quæcumque possunt fieri: littera autem dicit, Quod factum est, in ipso vita erat. Si ratione voluntatis, videtur non esse verum. Voluntas enim non respicit nisi ea quæ fiunt Psal. cxiii, 3: Omnia quæcumque voluit fecit. In Deo autem vita sunt et quæcumque fiunt, et quæcumque possunt fieri, ut dicit Augustinus.

  5. Adhuc, In Verbo dicuntur esse vita. Cum enim dicitur: In ipso vita erat, hoc pronomen, ipso, refertur ad Verbum, de quo ante dixerat: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est 3. Verbum au-

tem nec ad potentiam nec ad voluntatem sive bonitatem refertur, sed ad sapientiam.

  1. Adhuc, Quod dicitur, quod omnia sunt in ipso vita: omnia autem sunt ut unum, aut sunt ut multa. Sisunt: ut unum, sequitur quod omnia sunt unum, quod falsum est. Si ut multa, sequitur quod multa sunt Deus, quod iterum falsum est.

Adhuc quæritur, Cum dicitur, Omnia sunt in ipso vita, secundum quam rationem vitæ dicatur ibi vita ?

Dicitur enim in secundo de Anima, quod vita dicitur multipliciter, scilicet vegetari, sentire, intelligere, secundum locum moveri. Et videtur, quod dicatur vita secundum intellectum: quia Beda dat exemplum, ibidem, quod arca in mente artificis vivit. et est vita: et vult, quod sic quidquid per exemplar est in arte divina et mente, vita est intellectualis in ipsa. Sed hoc exemplum videtur esse inconveniens. Forma enim in mente artificis non est vita, sed qualitas quae est dispositio vel habitus.

Adhuc ulterius quæritur, Ex quo res sunt in mente divina, et sunt in seipsis, utrum verius et melius sint in mente divina vel in seipsis 4 ?

Et videtur, quod in seipsis. Ibi enim distinctum et actuale habent esse : in mente autem divina indistinctum et potentiale. Verius autem melius est quod in se et actualiter est, quam quod in alio et potentialiter est.

In contrarium hujus est, quod

  1. Res in seipsis corruptibiliter sunt et mutabiliter: in mente autem divina sive in arte prima sunt incorruptibiliter et immutabiliter. Melius autem est et verius quod incorruptibiliter et immutabiliter est, quam id quod est corruptibi-

<--- Page Split --->

liter et mutabiliter. Ergo quod factum est, verius et melius est in mente divina quam in seipso.

  1. Adhuc, Dionysius in libro de Divini nominibus, dicit in omnibus meliores esse participationes participantibus 1. Idem dicit res factas in Deo esse secundum primas et nobilissimas participationes secundum se acceptas, in seipsis autem ut participantia et participata. Nobilius ergo sunt et verius in mente divina, quam in seipsis.

minationis, in ipso, ut sit sensus, quod factum est in ipso, vita erat in ipso : et tunc planum est, quod id quod in seipso factum est, non in seipso acceptum, sed in mente divina vita est. Est enim creatrix essentia, ut dicit Anselmus, secundum id quod dicitur in libro de Causis, quod causatum in causa causa est, et non causatum : et causa in causato, causatum est et non causa.

His habitis, facile est respondere objectis.

Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, Quod factum est, in ipso vta erat, secundum Joannem Chrysostomum, et Ambrosium, et Origenem, sic punctuanda est Littera, quod id quod dicitur quod factum est, referatur ad praecedens sub hoc sensu : Omnia per ipsum, hoc est, per Verbum facta sunt : et sine ipso, hoc est, Verbo, factum est nihil quod factum est, ut hoc quod dico, quod factum, est restringat negationem quae est in nihil, ut non referatur nisi ad facta : factorum enim nihil est, quod per Verbum factum non sit. Et excluditur error Arii et Manichaei. Arii, qui dixit Verbum esse factum. Arguit enim sic : Nihil factum est sine verbo : aliquid est verbum : ergo verbum non est factum sine verbo : ergo verbum factum est. Manichaei autem, qui dixerat multa esse facta sine verbo, a principio scilicet tenebrarum. Et occurrit Scriptura dicens nihil factorum factum esse sine Verbo : et ideo quod in Verbo est, sicut in causa tota, vita est, sicut et lux : nihil enim in seipso deficit, nisi quod factum est : et nihil est quod umbras et tenebras defectus non patiatur secundum naturam, nisi quod ex nihilo non est.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc A d 1 . . . verum est, sicut dicit Beda. Quod enim factum est, in factore dicitur vita ratione ideae et exemplaris, quod est vita factoris.

Similiter patet quod dicit Augustinus per eamdem rationem.

Similiter patet id quod dicit Anselmus. Quia omnes isti eodem modo loquuntur.

Ad id autem quod objicitur, quod A d 1 . . . omnia sint Deus, dicendum quod peccat argumentum quid et simpliciter, sicut hic : omnia secundum quod sunt in ipso, sunt Deus : ergo omnia sunt Deus. Secundum enim quod in ipso sunt, secundum quid sunt et non simpliciter. Idealiter enim et exemplariter esse, secundum quid est esse. Esse autem hoc simpliciter est esse. Sicut si dicam, res est in intellectu : ergo est.

Ad aliud dicendum, quod ratione saA d 1 . . . pientiae dicitur : exemplariter enim et idealiter sunt in Deo quae in sua sapientia sunt. Et quod dicitur, Factum est, communiter sumitur pro facto, et pro eo quod potest fieri potentia factoris et dispositione : et non dicitur ratione potentiae simplicis, vel ratione bonitatis sive voluntatis, ut probatum est.

Augustinus autem solus, et Beda secutor ejus, volunt, quod id quod dicitur : Quod factum est, referatur ad sequens. Et secundum hos oportet, quod locutio cum reduplicatione iintelligatur istius deter-

Per idem solvitur sequens.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, A d 1 . . . Omnia in ipso sunt vita, hoc quod dico, omnia, quantum ad supposita sua extrahitur a ratione sua qua omnia sunt in

<--- Page Split --->

seipsis, et cogitur stare pro esse omnium in exemplari et idea : quia non aliter omnia sunt in ipso : et sic nec ut unum sunt, nec ut multa sunt : unum enim et multa sequuntur ens existens in seipso, secundum quod unum simpliciter accipitur indivisum in se et ab aliis divisum, sic enim opponitur multo. Unde ubi non est nisi secundum esse exemplaris et ideæ, ibi proprie loquendo nec est ut unum, nec ut multa, sed est ut unius et ut multorum. Exemplar enim divinum et unius et multorum est, unum et idem existens, relatione tamen multiplicatum, ut in præhabitis dictum est.

Adquest.1. Ad id quod quæritur, Secundum quem modum vitæ vila accipiatur ibi ?

Dicendum, quod excellentiori modo quam in aliqua creatura. Si tamen per similitudinem ad creaturam accipiatur, tunc sumitur secundum modum vitæ intellectualis intellectus practici, cujus forma quæ est in ipso, est principium esse et fieri. Forma autem quæ est in intellectu speculativo non habet principium ad esse et fieri, sed ad scire tantum : et propter hoc forma quæ est in intellectu speculativo, non proprie est vita. Et ideo mala non sunt in Deo vita : quia sunt in ipso secundum speculationem tantum, et non secundum operationem. Vita enim dicit motum ad esse : et eo quod Aristoteles dicit, quod « vivere viventibus est esse. »

Adquest.2. Ad id quod ulterius quæritur, Utrum verius et melius habeat esse aliquid in causa quam in seipso ?

Dicendum, quod sicut dicit Aristoteles in V primæ philosophiæ, sicut se res habet ad esse, ita se habet ad esse verum. Unde cum quæritur, Utrum melius et verius habeat esse aliquid in causa, vel in seipso ? quæstio duplex est. Potest enim quæri de esse simpliciter, hoc est, de

esse quod habet res in participatione secundum Dionysium et Platonem : et hoc verius et simplicius et nobilius et melius habet res in causa prima : quia sic incorruptibiliter et immutabiliter et immaterialiter est. Sic loquuntur Sancti et etiam Platonici. Potest etiam quæri de esse hujus in quantum est hoc : sic et verius est quod est in seipso, quam id quod est in causa, quamvis non sit melius et nobilius. Verum enim convertitur cum ente, et a forma dicitur : et ideo quod plus attingit de forma et actu, plus attingit de veritate rei.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad object. dicendum quod illa objectio procedit de 1 et 2. esse simpliciter, et non de esse hujus : et de tali esse loquitur Dionysius.

Et per hoc solvitur sequens.

MEMBRUM III.

Utrum sit una causa finalis omnium quæ Deus sit 1 ?

Deinde quæritur, Secundum quam intentionem causa finalis dicitur de Deo ?

Quæritur ergo primo, Utrum sicut una est causa efficiens omnium quæ est Deus, et una forma exemplaris omnium quæ idem Deus est, ita sit una causa finalis omnium quæ Deus sit ?

Et videtur, quod sic.

  1. Docet enim Aristoteles in II primæ philosophiæ, quod in omni ordine causarum devenitur ad primum. Ergo in finibus devenitur ad ultimum finem, qui primus est in intentione, et qui est finis finium : et hic unus est.

  2. Adhuc, Finis et bonum eadem intentione determinantur. Sed impossibile est non esse ultimum bonum et summum

<--- Page Split --->

quod in omnibus bonis desideratur : ergo videtur, quod unus sit ultimus finis desideratus ab omnibus.

  1. Adhuc, Docet Aristoteles in II Physicorum, quod naturalia omnia ad finem sunt : et sic finis in omnibus naturalibus movet. Similiter agentia per intellectum nisi stulte agant, agunt ad finem. In his ergo etiam est finis in ratione moventis. Similiter in artificialibus omne quod fit, propter aliquod fit. In omni ergo multitudine naturalium, intellectualium, et artificialium, finis est per unam intentionem communem. Dat autem Aristoteles documentum in II prime philosophiae quod « quidquid est in multis per unam communem intentionem in illis, est in uno primo quod est causa omnium aliorum. » Ergo necesse est unum esse finem qui finis omnium aliorum sit. Hic autem non potest esse nisi summum bonum, quod est Deus : bonum ergo divinum finis est omnium.

  2. Adhuc, Aristoteles in VI prima philosophiae dicit, quod bonum universi quod desideratur ab omnibus, est in uno primo sicut in duce exercitus, quod est bonum ad quod omnia quae in exercitu aliquid agunt, respiciunt. Verbi gratia, illud bonum quod est ducis, est victoria, ad quod respiciens coquinat coquus, ut refectus sit miles pugnans ad victoriam. Ad idem respiciens gladiator facit gladium, ut instrumentum pugnae miles habeat. Ad idem respiciens sellator facit sellam, et equestris preparat equum, et loricator loricam. Propter quod dicit Aristoteles in I Ethicorum, quod omnes hujusmodi potentiae sive artes sub una quadam communi sunt, quae est militaris : quia ad finem illius omnes respiciunt, et propter illum agunt quidquid agunt. A simili ergo cum universitas creaturarum sit universitas una, et mundus sit unus, ut probat Aristoteles in I de Calo et Mundo, oportet quod unus sit finis uni-

versi, ad quem omnia et singula respiciant per intentionem, et propter quem agant quidquid agunt.

  1. Adhuc, Hoc expressc dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, sic : « Omnibus igitur est pulchrum et bonum desiderabile et amabile et diligibile, et propter ipsum et ipsius gratia et minora et meliora convertendo se ad ea amant, et communicative coordinata amant coordinata, et meliora amant minora provisive, et ipsa singula amant seipsa contentive, et omnia pulchrum et bonum desiderantia faciunt et volunt omnia quaecumque volunt et faciunt 1. » Ex his accipiur, quod ultimus finis unus est, et quod ille est ultimum et summum bonum, et quod ad illud respiciendo appetunt et faciunt omnia quaecumque appetunt et faciunt, et quod illud summum bonum re est idem quod Deus : quia aliter tres causæ in unam non coinciderent, scilicet efficiens, formalis, et finalis.

Er quamvis haec veritas sit, tamen obsed cum. iicitur in contrarium logicis rationibus sic :

  1. Ex fine determinatur ratio rei : non est una ratio omnium : ergo nec unus finis omnium.

  2. Adhuc, Forma est in intentione finis, et a forma accipitur ratio : sed non est una forma omnium. Quia dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quod « alia ratione fit equus, et alia ratione fit homo ». » Et constat, quod loquitur de primis formis, hoc est, de ideis : ergo videtur, quod nec unus finis sit omnium.

  3. Ulterius etiam videtur, quod finis ille non sit Deus. Constat enim, quod finis acquiritur ab agente et appetente : quia aliter, ut dicit Aristoteles in I Ethicorum, esset inane desiderium. Constat autem, quod non omnia agentia et appectinia consequuntur bonum divinum quod est Deus.

<--- Page Split --->

  1. Ulterius etiam videtur, quod non propter illud agunt et appetunt quidquid appetunt. Videmus enim, quod aliud appetit homo, aliud lapis, et alia irrationalis creatura : et inter homines alius voluptuosus, et alius honestus, et alius avarus.

  2. Adhuc, Ultimum et optimum bonum est beatitudo, ut dicit Tullius : et videtur, quod non omnia appetunt beatitudinem : non ergo omnia summum bonum.

Solutio. Dicendum, quod sicut Aristoteles, bonum est quod omnia appetunt : et hoc est per se bonum. Et hoc etiam dicit Dionysius in auctoritate prius inducta. Et hoc bonum, licet in se simplex sit et unicum, tamen in effectibus valde multiplex est. Nam sicut dicit Augustinus in libro II Confessionum : « Illud per se sufficiens est per se dulce et suave est, per se conservativum ordinis et naturae est, per se pulchrum et honestum est, per se perpetuum est, per se divinum et assimilativum Deo est, per se beatificativum est : et omnes has conditiones et proprietates totas simul et in uno perfecte possidet t. » Propter quod dicit Boctius in libro III de Consolatione philosophiae, quod « beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. » Et quamvis omnia illa habeat in se et per se, tamen in bonis particularibus quae participant ipsum, non resplendet secundum omnia haec simul. Secundum enim, ut dicitur in libro de Causis, non est capax omnium bonitatum primi simul. Unde in divitiis non resplendet, nisi secundum sufficientiam quae est umbra quaedam per se sufficientiae, cum divitiae numquam appeterentur, nisi tali umbra per se sufficientiae resplendente in ipsis. Per dulcedinem autem resplendet in voluptate : nec voluptas appeteretur, nisi talis umbra primae dulcedinis in ipsa resplendere. Per pulchritudinem

autem honestatis resplendet in virtute : nec virtus appeteretur, nisi umbra primae pulchritudinis in ipsa resplendere. Sic etiam per conservationem esse resplendet in his quae esse conservant singulorum, sive inanimatorum, sive animatorum. Et ideo dicit Boetius, quod lapis appetit esse unum, et similiter alia composita : quia in unitate partium ejus est conservatio ejus : et illa unitio est umbra primi conservantis, quod per se conversativum et unitivum est. Quantum autem ad esse perpetuum sive perpetuans resplendet in generantibus : quia generatio est ad conservationem et perpetuitatem speciei : nec appeteretur, nisi esset umbra primi et per se perpetuantis. Et sic est in omnibus particularibus bonis, quae numquam appeterentur, nisi umbra essent per se boni. Unde in omnibus per se bonum ratio est qua quodlibet bonum movet appetitum. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro VII de Trinitate : « Bonum hoc et bonum illud : tolle hoc et illud, et videbis bonum omnis boni bonum *. » Hoc enim est finis omnis appetitus omnis desiderii, ut dicit Dionysius.

His habitis, facile est respondere objectis.

Quod enim in primo objicitur, quod non sit unus finis omnium, dicendum quod non est unus finis proximus : finis enim proximus est ad quem terminatur actio agentis : sed hoc non impedit, quin sit unus finis ultimus, qui movens est in omni appetitu et actione.

Ad aliud dicendum, quod finis actionis est forma, et proximus terminus a quo sumitur ratio rei proxima. Ultimus autem linis est finis intentionis : et ille est unus omnium et non determinans actionem, sed quietans omnem appetitum et omne desiderium, ut dicit Dionysius, quod est in simpliciter existentibus secundum naturalem motum et appetitum, in vivis secundum vitæ motum,

<--- Page Split --->

in sensitivis secundum rationabile desiderium, in rationabilibus secundum rationabilem voluntatem, in intellectualibus secundum veritatis intellectum.

Ad object. 3. Ad aliud dicendum, quod bonum quod omnis boni possidet conditionem, non est nisi Deus. Sed bona particularia quae a singulis appetuntur, secundum conditiones specialis boni appetuntur, et non sunt Deus. Sed quia non habent rationem movendi desiderium vel appetitum, nisi in quantum sunt umbra et figura et typus per se boni, ideo in omnibus illis per se bonum appetitur quod Deus est : sic enim per se bonum secundum Augustinum est omnis boni bonum.

Ad object. 4. Ab in quod ulterius quaeritur, Si omnia appetunt illud, jam patet solutio. Constat enim, quod illud unum finis in-

tentionis omnium est : quia in particularibus bonis non stat appetitus, nec quiescit desiderium, nisi secundum quod sunt resplendentia quaedam summi et per se boni. Et ideo dicit Augustinus in libro I de Doctrina Christiana, quod « omnis humana perversitas est in hoc, quod ponit finem ubi finis non est, sicut avarus in divitiis, voluptuosus in voluptate : cum haec particularia bona sint, per quae manuduci deberet ad unum summum bonum et universale. »

Ad ultimum dicendum, quod licet non A. 1. appetant beatitudinem in ratione beatitudinis secundum veram et perfectam beatitudinis rationem, appetunt tamen omnia beatitudinem in ratione boni secundum aliquid beatificantis, ut dictum est.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO LVI.

De translatione prædicamentorum, utrum alia prædicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur'?

Primo ergo quæritur de translatione prædicamentorum, Utrum alia prædicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Et videtur, quod proprie.

  1. Augustinus dicit in libro V de Trinitate : « Genus quod ad faciendum attinet, fortassis de solo Deo verissime di-

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. VIII, Art. 31. Tom. XXV hujusce

nova editionis.

<--- Page Split --->

citur. Solus enim Deus facit, et ipse non fit, neque patitur 1. » Ergo praedicamentum actionis de Deo propriissime dicitur.

  1. Adhuc, Ibidem, Augustinus : « Non participatione magnitudinis Deus magnus est, sed seipso : quia ipse sua est magnitudo. Hoc etiam est de bonitate, et de aeternitate, et de omnipotentia Dei dictum, omnibusque praedicamentis quae de Deo possunt pronuntiari, quae ad seipsum dicuntur non translative aut per similitudinem, sed proprie 2. » Ex his accipitur, quod ea quae de qualitate et quantitate de Deo dicuntur, proprie et non translative dicuntur.

  2. Adhuc, Boetius in libro de Triuitale : « Cum dicimus, Deus, substantiam quidem singularem significare videmur, sed eam quae sit ultra omnem substantiam : cum vero justus, qualitatem quidem, sed non accidentem, sed eam quae sit substantia et ultra substantiam : neque aliud est quod est et aliud est quod justus, sed idem est esse Deo quod justum esse. Item cum dicitur magnus vel maximus, quantitatem quidem significare videmur, sed eam quae sit ipsa substantialis, qualem esse diximus ultra substantiam. Idem enim est esse Deo, quod magnum esse. » Et subjungit rationem dicens : « De forma enim Dei monstratum est, quoniam ipse Deus sit forma : et unum vere est quod nec subjectum esse potest, nec aliqua in eo pluralitas. Ergo videtur, quod ea quae dicuntur secundum praedicamenta, proprie de Deo dicantur, et maxime secundum qualitatem et quantitatem.

  3. Adhuc, Constat, quod cum Deus dicitur justus, vel bonus, vel sapiens, haec mystice de Deo dicantur secundum Dionysium et Damascenum. Quae autem de Deo mystice dicuntur, ut dicit Dionysius, omnia praebabet et eminenter habet in seipso. Quae autem eminenter habet et praebabet, propriissime de Deo dicun-

tur et magis proprie quam de creaturis. Cum ergo justus, bonus, et magnus de creaturis dicantur proprie, magis proprie de Deo dicentur.

IN CONTRARIUM est quod dicit Augustised 1. nus in libro V de Trinitate : « Intelligamus Deum quantum possumus sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientiem 2. » Videtur ergo, cum genus sit in intellectu speciei proprie, et ista cum secundum speciem transferuntur in divinam praedicationem, excludant intellectum generis, quod non proprie sed translative dicuntur de Deo.

ULTERIUS quaeritur, Si omnia praedicaQuaest menta transferantur in divinam praedicationem ?

Et videtur, quod non.

  1. Dicit enim Boetius in libro de Trinitate : « Situm et passionem in Deo requiri non oportet. » Item, Ibidem dicit, quod « caetera praedicamenta a substantia, quantitate, et qualitate, quae nec in Deo nec in creatura aliquid praedicant, in divinam praedicationem non transferuntur. » Ergo septem genera praedicamentorum, quae sunt relatio, ubi, quando, actio, passio, situs, habitus, in divinam praedicationem non assumuntur.

  2. Adhuc, Boetius, Ibidem, « Ad aliquid vere omnino non potest praedicari. » Ergo praedicamentum ad aliquid nullo modo transferendum est in divinam praedicationem : quia omnino non aequipollet ad eam nullo modo.

ULTERIUS quaeritur, Quare Augustinus Quaest. a divina praedicatione potius excludit genera quam species, et quare potius quasdam species quam alias ? Concedit

<--- Page Split --->

enim Deum esse justum et magnum, et negat eum esse album vel nigrum, vel mollem vel durum.

Adhuc, Dicit Augustinus, quod sine qualitate est bonus, et sine quantitate est magnus, et sine indigentia creator, et in creatore intelligitur praedicamentum actionis, et similiter praedicamentum relationis, quare similiter non dicit, sine relatione et actione creator?

dicamentum actionis dupliciter considerari potest, scilicet secundum quod est ab agente tantum ut est agens, hoc est, secundum quod est actio in patiens. Sic verum est, quod Deus solus proprie facit et agit : quia est agens simplicissimum et purissimum. Potest etiam considerari secundum quod comparatur ad agens et causam actionis in inferioribus in quibus indigentia causa actionis est. Primo modo non est in genere actio, sed ultra genus, et hoc modo convenit Deo propriissime : quia actio ejus est substantia ejus, et actio cadens a ratione actionis ut est accidens, praedicat in Deo substantiam ut actionem. Et hoc intelligit Augustinus quando dicit, quod non fit, neque patitur. In omni enim actione physica agens patitur : et sic fit, ut dicit Aristoteles, in V Physicorum, quod actio agentis physici sive creati in praedicamento ordinatur : quia, sicut dicitur in Sex principiis, « omnis actio in motu, et omnis motus in actione firmatur. »

Ad aliud dicendum, quod ea quae dicantur de qualitate et quantitate, de Deo non proprie, sed translative dicuntur. Quantitas enim et qualitas accidentia nominant sub dependentia ad substantiam quoad esse : et hoc modo Deo convenire non possunt. Accidens enim defectum entis dicit, quod nullo modo Deo convenire potest. Et quod dicit Augustinus, quod de Deo dicitur bonum et justum proprie, intelligitur quantum ad mutatam praedicationem : haec enim in Deo praedicant substantiam quae proprie Deo convenit, et non per similitudinem : sed quantum ad modum praedicandi qui communiter importatur in termino, non proprie praedicantur de Deo. Et ideo dicit Boetius, quod caetera mutantur cum in divinam assumuntur praedicationem.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens. Boetius enim non intendit nisi quod quantum ad mutatam praedictionem proprie de Deo dicantur : quia scilicet idem est proprium quod in Deo et de Deo praedicatur.

n. n. n.

Solutio. Dicendum, quod praedicamenta duo, scilicet substantiae et relationis proprie in divinam assumuntur praedicationem eo modo quo in praehabitis determinatum est, scilicet quod substantia non a substando dicitur, sed ab eo quod est per se esse, et propter indigentiam esse nullo indigere et ad nihil dependere. Sic enim Deus solus substantia est. Omne enim creatum propter indigentiam esse dependet ad creatorem. Et sic in seipso subsistit Deus, nullo indigens ut sit. Relatio autem, sicut in antehabitis ostensum est, eo modo quo est dependentia principiorum substantiae ad invicem : quae dependentia ipsis principiis substantiae accidentalis non est, est ante intellectum accidentis, et sic in Deo in quo nihil est secundum accidens, praedicari potest. Et haec duo praedicamenta proprie de Deo dicuntur. Secundum autem quod relatio consequens est mutabilitatem compositi, sic est in genere accidentis, et consequens quantitatem et qualitatem : et hoc modo non est in Deo. Alia autem praedicamenta, sicut quantitas, et qualitas, in Deo esse non possunt nisi per translationem, et maxime quantitatis : eo quod illa consequitur substantiam ex parte materiae, et proprie dicit dimensionem corporalem : quia si Deus dicitur magnus, non dicitur magnus quantitate molis, sed quantitate virtutis : quantitas autem de mole et virtute equivoce dicitur, cum ratio substantiae sit diversa et solum nomen commune.

Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod prae-

<--- Page Split --->

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus1, participationes omnes eminenter praebabet Deus : quia per essentiam habet et simpliciter et unite et immaterialiter. Participantia autem habent accidentaliter ab alio, materialiter, multipliciter, differenter, et mobiliter. Et ideo quantum ad rem praedicatam propriissime dicuntur de Deo, sed quantum ad modum praedicandi quem habent in participantibus, non praedicantur de Deo nisi transferantur in praedicationem substantiae.

Ad object. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod concedendum est. Vult enim Augustinus, quod propria praedicatio termini est illa quam habet ex natura generis sui : per se enim praedicabile est genus generalissimum, et ex hoc habent subalternum et species quod praedicata sunt et praedicari possunt. Et hoc modo dicit Augustinus : « Intelligamus Deum sine qualitate bonum, et sine quantitate magnum : » quia quod bonum et magnum praedicata sunt in divinis, non habent ex suis generibus generalissimis, sed potius ex mutata qualitatis predicatione et quantitatis in praedicamentum substantiae : Deus enim, cum subjectum esse non possit, ut dicit Boetius, nihil potest de ipso praedicari ut de subjecto. Unde cum quantitas et qualitas prout prima praedicamenta dicuntur, non praedicentur nisi de subjecto, de Deo predicari non possunt proprie : et quod de ipsis de Deo videtur praedicari, non potest nisi secundum mutatam praedicationem. Et hoc est quod dicit Augustinus : « Sine qualitate bonus, et sine quantitate magnus. »

Ad quest.1 Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod omnia praedicamenta aliquo modo transferuntur in divinam praedica-

tionem. Secundum substantiam enim dicitur Deus, secundum quantitatem magnus, secundum qualitatem justus, secundum agere dicitur creare, secundum pati irasci vel configi. Malach. ii, 8 : Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? Secundum quando dicitur semper esse, secundum ubi ubique totus, secundum situm sedere super Cherubim 2, secundum habere dicitur amictus lumine sicut vestimento 3. Sed quaedam illorum de Deo dicuntur proprie, ut substantia et relatio, sicut cum dicitur, Deus et Dominus universorum. Quaedam autem conversa praedicatione sive mutata, ut de his quae sunt secundum qualitatem vel quantitatem, ut paulo ante dictum est. Quaedam vero quae non dicunt inesse nec adesse, sed dicunt adesse quodam modo, ut ubi, quando, situs, habitus, de Deo dicuntur ut qui aliquo modo adsit creaturis. Sic enim dicitur secundum situm sedere super Cherubim ut regens et dirigens : quia sic adest Cherubim. Et sic dicitur secundum ubi esse ubique : quia ubique est praesentialiter, potentialiter, et essentialiter, et ubique conservans et continens. Et sic dicitur secundum quando semper esse : quia semper adest omni creaturae, et numquam deficit: adest enim ut creans, gubernans, et continens. Et sic dicitur av6pwno3n6o6, quae figura secundum grammaticos vocatur prosopopaia, secundum passionem irasci, quando facit idem quod iratus vindicando vel puniendo, vel quando in se refert quod fit sanctis, ut, Malach. iii, 8 : Si affiget homo Deum, etc. Ad Hebr. vi, 6 : Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Zachariæ, ii, 8. Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Act. ix, 4 : Quid me persequeris ? Et sic dicitur secundum habitum per eamdem figuram amictus lumine : eo quod amictum

<--- Page Split --->

luminis sanctorum refert in seipsum. Ad ALIUD dicendum, quod dictum Boetii fundatur super regulam quamdam in Logicis traditam : « Omne praedicamentum ab esse alicujus sumitur. » Est autem triplex esse, scilicet esse simpliciter, et ab hoc sumitur praedicamentum substantiae. Et est esse in, et ab hoc sumitur praedicamentum accidentis ut est accidens, ut quantitas et qualitas Et est esse ad, et hoc dupliciter. Est enim esse ad ita quod ipsum est ad aliud, et ab hoc sumitur praedicamentum relationis. Et est esse ad ab aliquo, quod procedit a comparatione unius ad alterum : et ab hoc sumuntur sex praedicamenta, ut ubi, quod est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens . Quando , quod relinquitur ex adjacenta temporis. Agere, quod sicut dicit Commentator super III Physicorum, est quod ex comparatione agentis ad patiens, in patiens fluit ab agente. Et passio, quae secundum eumdem est id quod ex comparatione ad agens, patiens suscipit ab agente. Et situs, qui nihil aliud est nisi habitudo et potentia qua se habet positum in differentia loci in qua positum est. Et habitus, qui nihil aliud est quam habitudo qua se habet vestitus ad vestimentum, vel ad vestimenti differentiam, qua cappatus vel tunicatus dicitur. Unde etiam duae accidentis definitiones ponuntur. Accidens enim est, ut dicit Aristoteles in Topicis, quod cum sit in aliquo, non est in eo velut quaedam pars, et impossibile est ipsum esse sine eo in quo est. Porphyrius autem dicit, quod accidens est quod adest et abest praeter subjecti corruptionem. Priori enim modo dicitur accidens ab inesse, secundo modo ab adesse, et sic dicitur accidens quasi accedens. Quando ergo dicit Boetius, quod « ad aliquid omnino non predicatur, » non intelligit, quod nullo modo praedicetur in divinis, sed quod non omnino praedicatur ut inhaerens vel ens : non enim praedicatur secundum aliquid quod addat, minuat, vel mutet, sed secundum

id cujus esse ad alterum sit. Et hoc proprium est in divinis uni soli personae conveniens, et nihil dicens, quod secundum modum dicendi vel significandi per esse vel inesse dicit substantiam, quae solum in divinis omnino, hoc est, universaliter de omnibus personis predicatur.

Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum Adquæst.2. quod sicut dicit Aristoteles in IX primæ philosophiæ, multitudo accidentium reducitur ad substantiam. Dico autem accidentium quæ prædicant inesse, ut quantitas, et qualitas. Unde genera illa ipso nomine dicunt dependentiam ad substantiam, et per consequens entis defectum : propter quod excluduntur secundum nomina sua a divina prædicatione. Alia autem genera quæ dicunt adesse et non inesse, quædam sunt quæ ipso nomine nihil dicunt dependentiæ nec imperfectionis, sed potius esse perfectissimum ad quod alia dependent, sicut actio : et hæc a divina prædicatione non excluduntur, sed causa quæ est in creatura. In creatura enim causa actionis est indigentia acti : et ideo causa illorum a creatore excluditur, et non ipsa res prædicamenti. Et ideo dicit Augustinus « Deum sine indignentia creatorem. » Quædam autem inter ea quæ dicunt adesse, ipso nomine secundum modum significandi prædicant quid corporale, sicut situs et habitus : et hæc in Deo non possunt esse nisi per metaphoram et symbolum, et similiter habitus. Et ideo dicit Boetius, quod situm et habitum in Deo requiri non oportet. Quædam etiam materialitatem dicunt et imperfectionem, et hæc a divina excluduntur prædicatione. Ideo dicit Augustinus « Deum nihil patientem. » Regulariter enim verum est, quod corporalia materialia privationem significantia et compositionem et mutationem, generaliter excluduntur a divina prædicatione, nec Deo attribuuntur nisi per metaphoram, sicut symbolica de Deo prædicantur, sicut docet Diouysis in Sym-

<--- Page Split --->

bolica theologia, et in epistola ad Timotheum.

Species autem praedicamentorum dupliciter sunt. Quædam enim aliquid perfectionis addunt super genus, quod simplicitati non repugnat, ut in qualitate habitus vel dispositio, ut justus, sapiens, bonus. Et haec per hoc quod addunt super genus, admittuntur in divinam praedicationem : propter quod non dicitur

sine sapientia sapiens, et sine justitia justus. Quædam vero id quod addunt super genus, in modo dicendi per nomen significant ut corporale materiale, ut ea quæ sunt in tertia vel quarta specie qualitatis, ut molle, durum, dulce, amarum, circulare vel angulare : et haec Deo non conveniunt nisi per metaphoram et symbolum.

QUÆSTIO LVII.

Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam 1 ?

Juxta hoc quaeritur de nominibus specialibus, quibus nominatur Deus nominibus specierum, maxime praedicamenti qualitatis, ut justus, virtus, sapiens, et sapientia, et hujusmodi.

  1. De quibus ait Dionysius in libro de Divinis nominibus 2. Dicit enim : « Justitia rursus laudatur Deus, sicut omnibus secundum dignitatem distribucens et commensurationem et pulchritudinem et bonam ordinationem et ornatum, et omnes distributiones et ordines segregans, unicuique secundum vere existentem justissimam delinitionem. » Et ex hoc accipitur, quod hoc nomen, justus, cum dicitur, justus Deus, significat divinam essentiam, et connotat retributiones secundum dignitatem.

  2. Adhuc, Boetius in libro de Trinitate : « Cum dicitur Deus justus vel bonus, praedicatur justitia vel bonitas quae est Dei substantia. »

  3. Adhuc, Commune argumentum est, quod justum et justitia tribus personis conveniunt in summa singulariter, et non pluraliter. Omne autem tale nomen significat divinam essentiam. Ergo justus et bonus significant divinam essentiam.

  4. Adhuc, Cum dicitur homo justus, non praedicatur justitia nisi quae inest homini : sed quod in creaturis praedicatur secundum inesse, in Deo praedicatur secundum esse, ut vult Boetius. Ergo cum dicitur, Deus justus, praedicatur justitia quae est idem Deo et essentia divina. Ergo justus significat essentiam divinam.

In contrarium hujus est,

  1. Quod videtur Damascenus dicere : « Justum et bonum et sanctum sequuntur natura, non ipsam substantiam ostendunt ».

  2. Adhuc, Damascenus, ibidem, « Si

1 Cf. Opp. B. Alberti Comment. in I Sententiarum, Dist. VIII, Art. 2. Tom. XXV hujusce novae editionis nostrae. 2 S. Dionysius, Lib. de Divinis nominibus,

cap. 8.

3 S. J. DAMASCENUS, Lib. I de Fide orthodoxa, cap. 4.

<--- Page Split --->

bonum, si justum, si sapiens, si quodcumque dixeris, non naturam Dei dicis, sed ea quæ sunt circa naturam. »

qumst 1. ULTERIUS quæritur, Si connotat effectum in creatura cum dicitur, Deus justus ?

Videtur, quod non : quia

  1. Cum dicitur homo justus, nihil prædicatur nisi justitia quæ est Deus : non enim fit mutatio prædicationis nisi qualitatis in substantiam.

  2. Adhuc, Si connotat effectum, cum ille effectus non sit nisi in creatura quæ non est nisi ex tempore, videtur quod hoc nomen, justus, sit de his quæ ex tempore Deo conveniunt : et sic Deus ab æterno non esset justus.

  3. Adhuc, Cum dicitur, Deus est ens, vel Deus est bonus, non connotatur aliquis effectus, licet ens et bonum dicant divinam essentiam supereffluentem super omne quod participat esse et bonum. Ergo a simili cum dicitur Deus justus, licet justus dicat divinam essentiam ut justitiam supereffluentem super omne quod participat justitiam, non propter hoc connotatur aliquis effectus.

qumst. 2. ULTERIUS quæritur propter hoc quod Deus est in line simplicitatis, utrum ita dicatur justitia et bonitas sicut justus et bonus ?

Et videtur, quod sic.

  1. I ad Corinth. 1, 30 : Factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sancificatio, et redemptio.

  2. Adhuc, Psal. xxxix, 12 : Misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.

vnd contra. IN CONTRARIUM hujus est quod dicit Praepositivus, quod quando copulativa conjunctio ponitur inter nomina significantia ut in subsistentia, exigit diversa supposita quæ copulet, et si non invenit, locutio est incongrua. Sed cum dicitur, Deus est bonitas et justitia, non sunt diversa supposita, sed idem. Ergo copulativa conjunctio non invenit quod exigit locutio. Ergo est incongrua.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus, Deus propter nimiam suam perfectionem uno nomine significari non potest : unde simpliciter innominabilis est, secundum aliquid vero nominabilis, et sic nominatur nominibus omnium prædicamentorum, ut prius ostensum est. Sed considerandum est in nominibus, utrum dicant quid generis in habitudine et ordine ad actum. Verbi gratia cum dicitur, Deus est, vel Deus est Deus, per hoc nomen, Deus, et per hoc verbum, est, non dicitur nisi quid generis substantiae absolute. Similiter cum dicitur, Deus magnus, non dicitur nisi quid quantitatis absolute. Cum autem dicitur, Deus est justus vel misericors, justitia vel misericordia habitus sunt perficientes potentiam ad actum determinatum. Justitia enim, ut dicit Plato, est virtus reddens unicuique quod suum est. Misericordia vero est virtus alienas miserias faciens suas in subventione miserorum. Et in talibus considerandum est, quod dicunt habitudinem ad actum determinatum in tempore, sive ad rem temporalem, ut dicunt habitudinem ad actum in communi in æternitate vel in tempore. Verbi gratia, justus et misericors sive miserator habitudinem dicunt ad actus in re temporali. Deo enim numquam redditur quod suum est in æternitate, nec subvenitur in miserendo. Cum vero dicitur, Deus est sapiens, vel Deus est bonus, licet sapientia dicat habitudinem ad actum qui est sapere, et bonum dicat habitudinem ad actum qui est se diffundere vel communicare, ut dicit Dionysius, quod bonum est communicativum sive diffusivum sui : tamen quia ab æterno se sapit Deus, et ab æterno diffundit sive communicat se Pater secundum deitatem per generationem Filio, et Pater et Filius per processionem Spiritui sancto, non sunt isti actus determinati ad rem temporalem. Regulariter igitur accipiendum est, quod nomina quæ significant quid generis, absolute non significant nisi divinam essentiam non connotando effectum

<--- Page Split --->

cum ipsa in creatura. Illa vero nomina quae notant habitudinem in re temporali, significant quidem divinam essentiam, sed ex ipso modo significandi connotant effectum in creatura, ut justus et misericors : et ideo talia ab aeterno Deo non conveniunt, nisi secundum habitum et non secundum actum. Illa vero nomina quae significant in habitudine ad actum non determinatum in re temporali, etiam divinam essentiam significant, non connotando effectum in creatura.

Ils habitis, facile est respondere ad objecta.

Ad 1,2,3et 4. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc procedit.

Similiter tria sequentia concedenda sunt. Quia cum dicitur, homo justus, praedicatur habitus justitiae : et connotatur actus qui est reddere unicuique quod suum est. Et similiter cum dicitur, Deus justus, praedicatur justitia quae est essentia Dei, et ex modo significandi connotatur effectus, qui est reddere unicuique, etc.

Ad object. t. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod dictum Damasceni intelligitur quantum ad communem intentionem importatam per nomen et in creatore et in creaturis : sic enim verum est, quod nomina sumpta a speciebus praedicamentorum accidentis, ut quantitatis, et qualitatis, non dicunt naturam sive substantiam, sed dicunt id quod sequitur, et est in substantia : hoc tamen in Deo est substantia propter indifferentiam simplicitatis : quia ipse est quidquid habet, et nihil est in Deo per accidens, excepto quod Pater habet Filium et non est Filius, Pater et Filius habent Spiritum sanctum et non sunt Spiritus sanctu s : haec enim relative dicuntur, et non secundum substantiam.

Ad object. 2. PER IDEM palet solutio ad sequens : quia in eodem sensu dictum est.

Ad quest. 1. Ad id quod ulterius objicitur, jam patet solutio : quia cum dicitur, Deus justus, et cum dicitur, homo justus, licet

principale praedicatum sit justitia quae est inhaerens homini cum dicitur, homo justus : et quae est essentia divina cum dicitur, Deus justus : tamen ex modo significandi per nomen quod significat in habitudine ad actum, cum principali significato connotatur effectus.

Ad SEQUENS patet solutio per antedicta : ab aeterno enim habitu justus est, sed distributiones et ornatus non reddit unicuique secundum actum nisi ex tempore.

Ad SEQUENS patet solutio per dicta. Ens enim et bonum non sunt similia nomina justo. Ens enim non dicit habitudinem ad actum : bonum autem licet dicat habitudinem ad actum, tamen ille actus non est determinatus ad rem temporalem.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod secundum Dionysium, omnis processio quae est a Deo, secundum divinas bonitates in Deo est ut participatio, et non ut participatio : et quod in Deo est, Deus est. Unde ipse est sua bonitas simplex et per se, et secundum se bonitas, et similiter est de sapientia, justitia, et de omnibus aliis bonitatibus, quibus manifestatur in creatura participante bonitatem ipsius processio luminis a Patre luminum, ut dicitur, Jacobi, 1, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum destruum est, descendens a Patre luminum. Et quamvis sit sic Deus justus et misericors, et justitia et misericordia : tamen, sicut dicit Praepositivus, nomen quod significat in adjacentia, ut justus et misericors et sapiens, ex modo significandi plus accedit ad compositionem et ad concreationem : et nomen quod significat in subsistentia, ut justitia et bonitas, ex modo significandi plus accedit ad simplicitatem. Propter quod cum copula ponitur in divinis inter nomina significantia in adjacenta, copulatur ibi diversitas effectuum connotatorum. Propter quod etiam tales locutiones congrue determinantur adverbiis

<--- Page Split --->

notantibus intentionem formae in subjeto. Unde dicitur : Dulcis et rectus Dominus 1, et valde dulcis et valde rectus. Cum autem ponitur copulatio inter nonina significantia in subsistentia, ut cum dicitur Deus misericordia et veritas, vel bonitas et justitia, copulativa conjunctio copulare quaerit diversa supposita, quae in divina praedicatione non invenit : idem enim est suppositum bonitatis et justitiae : et ideo minus propriae sunt tales locutiones, cum dicitur, Deus justitia et bonitas : nec tamen sunt incongruae vel false : copulat enim conjunctio diversum modum significanti.

Sicut enim diximus, quoniam Deus significatur secundum aliquid et non simpliciter, multis modis, et non uno modo oportet eum significari : et quia talia nomina non significant in adjacentia, ideo tales locutiones non recipiunt adverbia notantia intentionem formae in subjecto. Unde quamvis dicatur Deus valde dulcis, non tamen dicitur valde dulcedo : et quamvis dicatur multus, rectus, non tamen dicitur multitudo, recitudo.

Et per hoc patet solutio ad objectum in contrarium et ad totum.

QUÆSTIO LVIII.

De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Deinde quaeritur de translatione partium declinabilium orationis in divinam praedicationem.

Et quaeruntur duo, scilicet de translatione nominis, pronominis, verbi, et participii.

Et secundo, De hoc nomine : Ego sum qui sum .

MEMBRUM 1.

De translatione nominis, pronominis, verbi, et participii in divinam praedicationem.

Videtur enim, quod transumi non possit.

  1. Dicitur enim in libro de Regulis fidei : « Omne nomen datum a forma, in divinam praedicationem sumptum cadit a forma. » Cum ergo omne nomen significet formam, ut dicit Boctius et Grammaticus, qui dicit, quod nomen significat substantiam cum qualitate, et cadens ab illa, cadit a significatione propria, videtur quod nomen in divina praedicatione nihil significet, et sic non potest transumi in divinam praedicationem.

  2. Adhuc, Dionysius in Mystica theologia dicit, quod « in Deo oportet affirmare omnium praedicationes, et omnes potentius negare. » Videtur, quod quidquid aliquo nomine praedicatur de divinis, quod hoc potentius negatur quam ponatur : et sic videtur, quod nomen

  3. PRIMO ergo quaeritur de translatione nominis in divinam praedicationem.

1 Psal. xxiv, 8.

2 Exod. iii, 14.

<--- Page Split --->

prædicatum de divinis nihil significet.

  1. Adhuc, Si nomen in divina prædicatione cadit a forma, cum forma ejus sit qualitas cum qua significat substantiam, videtur quod non retineat nisi substantiam meram: et sic videtur, quod cadat in rationem pronominis et quasi pronominetur: et ulterius videtur, quod divina essentia magis proprie significetur per pronomen, quam per nomen.

tialia : cum enim dicitur, Deus est substantia sua, vel sapientia sua, non est discretio inter possidentem et possessum : videtur, quod possessiva pronomina in divinam prædicationem ad signilicandum essentiam sumi non possint : et si sumuntur, hoc non erit nisi respectu creaturae, sicut dicitur in Psalmo xlix, 12 : Meus est orbis terrae, et plenitudo ejus.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod

  1. Sicut dicit Grammaticus, proprium est pronominis pro proprio nomine poni, et certas significare personas : et videtur, quod sic essentia divina pronomine significari non potest.

Ulterius quaeritur, Utrum divina Quat. essentia apte possit significari per pronomina masculini et feminini generis substantivata per subintellectum articulum.

Et videtur, quod sic.

  1. Adhuc, Constat quod Deus ad sensum demonstrari non potest, nec etiam ad veri nominis intellectum, non enim habemus nomen quod veri nominis intellectum dicat quid est Deus, qualis, vel quantus : et sic nec ad intellectum, nec ad sensum demonstrari potest.

  2. Hæc enim est vera, sicut superius habitum est, Deus est, et ille est trinitas : et constat, quod iste terminus, Deus, supponit pro essentia : et eadem ratione hoc relativuum, ille, cum tamen sit masculini generis.

  3. Adhuc, Hoc dicitur in hymno :

  4. Eadem ratione pronomen cadit a relatione. Relativum enim refert ad antecedens sub forma sub qua significat substantiam : dictum est autem jam, quod cadit a forma quam significat, et sic incassum est relatio : pronomen igitur in divina prædicatione cadit a relatione. Sed dicit Priscianus, quod pronomen cadens a demonstratione et relatione, cassum est et vanum. Videtur ergo quod pronomen sumptum in divinam prædicationem, cassum et vanum sit.

Sit salus illi, decus, atque virtus, Qui supra cæli residens cacumen, Totius mundi machinam gubernat Trinus, et unus 1.

Ergo relinquitur pro essentia : et sic pronomen masculini generis substantivatum potest supponere essentiam.

In contrarium est, quod secundum sed c. hoc haec esset vera, Ille qui est Pater, est Filius : quia hoc pronomen, ille, supponeret pro essentia : et esset sensus, ille Deus qui essentialiter Pater est, est Filius : et hoc verum est. Cum ergo haec sit falsa et haeretica ille qui est Pater, est Filius : et causa falsitatis nulla sit, nisi quia per pronomen ma-

Quæst. 2. Adhuc, Pronomen possessivum cum discretionem notet inter possidentem et possessum, et nulla discretio sit inter Deum possidentem et sua possessa essen-

Breviarum Romanum ex decreto SS. Concilii Tridentini restitutum, etc., sic habet in communi Confessorum :

Sit salus illi, decus, atque virtus, Qui super cæli solio coruscans, Totius mundi seriem gubernat Trinus, et unus.

<--- Page Split --->

sculini generis substantivatum non potest supponi essentia : videtur, quod per pronomen masculini generis vel feminini substantia divina supponi non potest.

lum nomen habeatur quo significetur quid sit Deus, vel qualis, vel quantus, eo quod dicit Philosophus in libro de Causis, quod prima causa non nominatur nisi ab effectibus suis qui sunt ab ipsa, et est innominabilis per seipsam : sic nomen translatum in divinam praedicationem, proprietatem suam retinere non potest : sed cum significet substantiam cum qualitate, et qualitas sit forma a qua imponitur et a qua dicitur nomen, sic cadit a forma quam designat nomen impositum ab affectu, et negatur haec forma ab ipso, et ponitur supereminentia illius in infinitum. Verbi gratia, Deus est substantia, non substantia secundum quod designatur per nomen, sed eminenter super omnem substantiam existens. Similiter est cum dicitur, Deus est substantia, vel essentia, vel sapientia, vel virtus, et sic de aliis : et hoc est quod dicitur, Judicum, xm, 18 : Cur quaeris nomen meum quod est mirabile 1 ? Quod sic exponit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod hoc quod dicitur, Cur quaeris ? reprehensio est : quia quaesivit nomen ejus qui innominabilis est, quod fuit indiscrete quaerere. Hoc autem quod dicit, Quod est mirabile, innuit quod omne nomen dictum de Deo in admirabili supereminentia ponitur et infinita supra modum quo dicitur et designatur per nomen 2.

Per idem patet solutio ad dictum Dionysii.

Ad aliud dicendum, quod nomen non cadit simpliciter a forma, sed cadit a forma secundum quod designatur per nomen quantum ad modum significandi, et ita non pronominatur, ita quod pronomen efficiatur. Et quod dicitur, quod substantiam meram significat, intelligitur quod mere significat illud quod in substantia designatum per nomen, mera substantia nominis est, sine proprietatibus et formis quibus designatur per no-

  1. ULTERIUS quaeritur de verbis et participiis et maxime substantivis, utrum illa significent essentiam vel personam ?

  2. Si significant essentiam, videtur falsum esse quod dicitur, Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Quae enim significant essentiam, de pluribus dicuntur singulariter et non pluraliter, ut dicit Boetius. Idem est de hoc, Joan. xiv, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Adventus enim ille per gratiam est, quae constat, quod essentiae est : quia unus est effectus trium, sicut una est essentia trium.

  3. Eadem est omnino quaestio de isto Genesis, 1, 26: Faciamus hominem. Hoc enim est verbum Patris ad Filium et Spiritum sanctum : et facere est essentialis actus, et sicut una est essentia trium, sic unus essentialis actus trium : et sic videtur, quod deberet dici non pluraliter, sed singulariter, Faciam hominem.

Solutio. Ad iust. 1.

Solutio. Dicendum ad primum, quod nomina transumi possunt in divinam praedicationem : sed duo sunt attendenda in significationem nominis, scilicet significatum, et modus significandi. Et quantum ad significatum, in mysticis nominibus nomen magis pro prie dicitur de Deo quam de creaturis : magis enim proprium est, quod Deus est sapiens, quam quod homo est sapiens : quia magis proprie dicta sapientia sapiens est Deus, quam homo. Similiter est cum dicitur, Deus est essentia vel substantia : et similiter est de omni nomine quod essentiam divinam significat secundum beati Dionysii doctrinam. Si autem attendatur modus significandi, cum nul-

<--- Page Split --->

men quantum ad modum significandi. Unde cum dicitur, Deus est essentia mera, essentia significatur. Et similiter cum dicitur, Deus est substantia vel sapientia vel justitia, significatur mera substantia, mera sapientia, mera justitia.

Ad objecti. Ad 10 in contrarium objicitur, dicendum quod cum dicitur, quod proprium est pronominis pro proprio nomine poni et certas significare personas, dicitur proprium nomen sub propria forma rem designans, et certa persona grammatice intelligitur quaecumque res quae loquitur, vel ut loquens accipitur, vel ad quam loquitur vel fit locutio, vel de qua fit locutio. Sic enim Grammaticus distinguit personas primam, secundam, et tertiam. Et sic essentia divina potest induci ut loquens, et ad quam fit locutio, et de qua fit locutio : et ita pronominibus primae, secundae, et tertiae persona designari.

Ad objecti. 2 Ad aliud dicendum, quod pronomen in divinis neca demonstratione, nec a relatione cadit, Unde, Exod. xv,2 : Iste Deus meus, et glorificabo eum. Et, Baruch, un, 36 : Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Sed verum est, quod duplex est demonstratio ad oculum. Una est demonstratio rei in se in propria forma sensibili : et hoc modo non demonstratur Deus. Alia est demonstratio in visibili effectu, de qua dicitur, Exod. vni, 19 : Digitus Dei est hic, hoc est, demonstratio divinae potentiae : et hoc modo demonstratur Deus etiam ad sensum.

Similiter ad intellectum est duplex demonstratio. Una quae est ad intellectum qui de re accipitur secundum quod significatur per nomen rei demonstrare. Et sic non demonstratur Deus ad intellectum. Secunda est ad intellectum fide juvatum et illuminatum. Et hoc modo demonstratur Deus per pronomen demonstrativum.

Ad objecti. 3 Ad in quod objicitur de relatione, dicendum quod non. Refert enim accidens sicut invenit ipsum, nec plus exigit re-

lativum pronomen : et jam habitum est, quod nomen non simpliciter cadit a forma rei significate, licet cadat a modo formae qui significatur per nomen.

Ad 10 quod quaeritur de possessivis, Adquar i dicendum quod si pronomina propriissime et strictissime sumerentur, tunc procederet objectio : sed quia a Grammatico plus attenditur modus quam res, propter hoc omne quocumque modo habitum ab aliquo, possessum est : habet autem substantiam ut quod est, essentiam ut qua est, sapientiam ut qua sapit, potentiam ut qua potest, voluntatem ut qua vult : ideo in designationibus talium pronominibus utimur possessivis. Sicut illud est Joannis, vii, 16 : Mea doctrina non est mea. Et in multis aliis locis. Genes. 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et in talibus licet non sit discretio realis inter habentem et habitum, tamen quantum ad modum significandi discretio est : aliter enim designatur habens, et aliter habitum : et talis discretio modi sufficit ad locutionem grammaticam.

Ad 10 quod ulterius quaeritur de masculinis et femininis pronominibus substantivatis, sine prejudicio videtur dicendum, quod per talia pronomina non apte significatur divina essentia, sicut probatum est per deductionem ad inconveniens. Pronomina enim talia substantivata substantiam significant quae est hypostasis, et circa illam ponunt discretionem pronominalem, quae est singularitatis et incommunicabilitatis : et haec nullo modo essentiae divinae conveniunt : unde talibus pronominibus apte significari non potest : et si inveniantur in auctoritate, exponenda sunt, quod teneantur adjective, quorum suppositio et significatio determinanda est per substantiam, sicut in Psalmo xxxix, 14 : Complaceat tibi, Domine : Glossa determinat, « uni Deo. » Et, Isa. lxv, 1 : Ecce ego

<--- Page Split --->

ad gentes quae non cognoverunt me', adjectivitatem hujus pronominis, me, determinat Glossa subdens: « Me verum Deum. »

Ad hoc ergo quod objicitur de hac, Deus est, et ille est trinitas: dicendum quod hoc pronomen, ille, adjective sumitur, et determinatur per relationem ad hoc nomen, Deus, quod est substantivum. Unde sensus est, Ille Deus est trinitas.

SIMILITER dicendum est ad sequens: « Sit salus illi, etc : » ibi enim hoc pronomen, illi, adjectivum est, et innititur substantivo subintellecto, Deo. Unde sensus est, Illi Deo.

Faciamus hominem 2 : hoc enim verbum faciamus, copulat facere ut est actus egrediens de substantia quae est hypostasis : et cum plures sint hypostases, necesse est, quod pluraliter consignificetur actus ut est egrediens de ipsis : quia sicut dicit Hilarius in libro VII de Trinitatte : « Professio consortii tollit singularis et solitarii intelligentiam. » Quia tamen una est essentia qua agunt tres et faciunt, ideo subjungitur, ad imaginem et similitudinem singulariter.

Ad object. In autem quod objicitur in contrarium, de necessitate procedit.

MEMBRUM II.

Ad iuqest. 4. Ad iu quod ulterius quaeritur de verbis et participiis, dicendum quod pro certo essentialia sunt, et essentiam copulant sive significant ut actum, sed ratione significati pluralis trahuntur ad copulandum pro persona. Agere enim et pati, quod (sicut dicit Priscianus) substantiæ est proprium, ut de qua .egreditur actus, et ut in qua recipitur passio, non intelligitur de substantia quae est usia vel usiosis, sed de substantia quae est hypostasis, quae proprie agit vel patitur. Et cum dicitur : Ego et Pater unum sumus 3, supposita Patris et Filii praemittuntur, quibus per hoc verbum, sumus, esse copulatur inesse ut actus. Ideo cum plura sint' supposita, necessarium est propter vim grammaticæ actum qui est in eis, pluraliter significari : et ideo dicitur : Ego et Pater unum sumus, non unum sum. Et quod dicitur unum neutraliter, ostendit essentiae unitatem, et non hypostasis.

Ad 2. OMNI eodem modo dicendum ad hanc :

De hoc nomine, Ego sum qui sum, utrum sit nomen essentiale vel personale 4 ?

SECUNDO quaeritur de hoc nomine, Ego sum qui sum, de quo quaeritur, Utrum sit essentiale nomen, vel personale ?

Videtur enim, quod sit essentiale :

  1. Ex his quae dicuntur in libro I Sententiarum, distinct. VIII, et ex verbis Augustini, et ex verbis Hieronymi. Dicit enim Augustinus in libro V de Trinitate s : « Sicut ab eo quod est sapere dicitur sapientia, ita ab eo quod est esse dicitur essentia. Et quis magis est quam ille qui dixit famulo suo Moysi, Exod. in, 14 : Ego sum qui sum : et, Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. »

  2. Adhuc, Damascenus: « Principalius horum nominum quae de Deo dicuntur, est, Qui est, sicut ipse loquens in oraculo Moysi ait : Qui est, misit me ad vos, totum comprehendens in seipso ve-

<--- Page Split --->

lut quoddam pelagus substantiae infinitum et indeterminatum 1. »

  1. Adhuc, Moyses cum audivit hunc sermonem, Ego sum qui sum, ex ipso sermone non intellexit plus unam personam quam aliam : et hoc non potuit esse, nisi intelligeret de essentia divina, quae ut loquens ibi inducebatur.

  2. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus 2 : « Si non de tota aiunt divinitate laudari, cum dicitur, Ego sum qui sum : et, Qui est, misit me ad vos : sed per unam partem circumscribere conantur, quomodo audient: Qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens 3 ? »

Ex omnibus his concluditur, quod est nomen essentiale.

Sed contra. IN CONTRAHUM tamen hujus est quod dicitur, Isa. LXV, 1 : Ecce ego, ecce ego ad gentem quae non invocabat nomen metum. Ibi Glossa : « Filius loquitur qui, Exod. iii, 14, dixit Moysi : Ego sum qui sum. »

Solutio. Solutio. Satis bene responsum est ad hoc ab antiquis, Praepositivo scilicet, Gulielmo, et Alexandro. Dicebant enim, quod hoc nomen, Qui, potest accipi ut nomen infinitum et indeterminatum, vel potes accipi ut relativum. Si accipitur ut infinitum, dicit pelagus substantiae infinitum : essentialitatem enim divinam dicit non determinatam in supposito, et sic quasi in pelago infinito. Si autem accipitur relative, adhuc potest accipi duobus modis, scilicetadjectivc secundum quod determinatur antecedente quod refert, et hoc est Deus, quod nomen substantiale est: sic enim praemisit : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ?...Ait : Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos 4. Et sic sensus est : Qui est Deus vera essentialitate, misit

me ad vos. Et sic adhuc nomen est essentiale toti trinitati conveniens. Si autem accipitur substantive, et intelligitur per subintellectum articulum substantivari, dicebant, quod personale est. Articulus enim discretionem notat, et ad notitiam discretam faciendam inventus est. Et quia historia ista singulariter significat redemptionem generis humani, qui per Filium facta est, ideo dicit Glossa super Isaiam, quod Filius loquitur : sic enim appropriatione potius quam proprietate trahitur ad standum pro Filio.

PRIME ergo auctoritates Augustini A 11 : et Damasceni loquuntur de hoc nomine, Qui, prout est nomen infinitum : et in hoc sensu loquitur auctoritas Dionysii.

Ad aliud dicendum, quod Moyses si intellexit hoc nomen, Qui, ut infinitum, non intellexit unam personam plus quam aliam. Si autem intellexit ut relativum ejus quod præcessit : tunc adhuc duplex potuit esse intellectus, scilicet secundum quod simpliciter refert antecedens vel appropriatum per orationem historie, qua appropriatur hoc nomen, Deus : et quod est commune et essentiale ad personam Filii, et sic intellexit unam personam plus quam aliam. Sed tamen secundum quod simpliciter refert antecedens, de tota trinitate intelligitur secundum Dionysium.

Et si objiciatur in sensu quo Praepositivus objicit, qui est Pater, qui est Filius, qui est Spritus sanctus : ergo ille qui est Pater, est Filius et Spiritus sanctus : patet, quod non valet processus. In praemissis enim accipitur hoc nomen Qui, infinite, in conclusione autem relative : et sic incidit fallacia figurae dictionis ex mutata suppositione.

Caetera de hoc nomine, Qui est, in praehabitis dicta sunt in quaestione de essentialitate divina. Secundum Dionyssium tamen essentia divina dupliciter

<--- Page Split --->

consideratur, in se scilicet prout est pelagus infinite essentialitatis : et sic proprium nomen ejus est, Qui est. Consideratur etiam ut causa diffundens esse : et sic primum nomen quo innotescit nobis,

est bonum : bonum enim diffusivum est esse : et hoc modo Dionysius bonum ordinat ante ens : cum tamen si intentiones utriusque simplices accipiantur, intentio entis est ante intentionem boni.

QUÆSTIO LIX.

De translatione corporalium symbolicorum in divinam prædicationem.

Deinde quaeritur de translatione corporalium symbolicorum. De quibus ait Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXII, de quibus breve tradit documentum, scilicet ut ratione similitudinis considerata ex causis dicendi, dictorum sumant intelligentiam scilicet Catholicam.

De his ergo quatuor quaerenda sunt, quorum primum est, Qualiter hæc in divinam transmantur prædicationem ?

Secundum, Utrum hæc et alia de quibus dictum est, affirmative vere prædicentur de Deo ?

Tertium, De nominibus privativis.

Quarto, Utrum omnia nomina quocumque modo dicta de Deo,differant ratione et nomine, vel nomine solo ?

MEMBRUM I.

Qualiter hæc in divinam prædicationem transferantur, cum dicitur Deus lapis, vel fortis, vel vitis, vel aliquid hujusmodi 1 ?

PRIMO ergo quaeritur, Qualiter hæc in

divinam transferantur prædicationem, ut cum Deus dicitur lapis, vel fortis, vel vitis, vel aliquid hujusmodi ?

Et videtur, quod non debeant transferri : quia

  1. Jam antehabitum est, quod corporalia privativa materialia excluduntur a divina prædicatione : talia autem corporalia sunt materialia et mutabilia : ergo ista nihil nominant in Deo : nomen autem vanum est quod nihil nominat in eo cujus est nomen : hæc igitur nomina vana sunt in divinam prædicationem translata.

  2. Si quis dicat, quod per similitudines proprietatum translatio fit, et non secundum rem. In CONTRARUM est, quod non sunt similes proprietates corporalium et spiritualium, et Dei et creaturae : et sic per proprietates translatio fieri non potest.

  3. Adhuc, Cum lapis dicitur solidus, et veritas solida, et Deus solidus et immobilis, solidum hinc inde dicitur æquivoce, cum nomen solum commune sit et ratio substantiæ diversa secundum illud nomen, et est æquivocum secundum Boetium casu et fortuna. In taliter

<--- Page Split --->

autem æquivocis quod convenit uni, non convenit alteri secundum rem. Videtur ergo, quod per talium proprietates in talibus non potest lieri translatio.

  1. Si adhuc dicatur, sicut dicit Dionysius in libro de Coelesti hierarchia 1, quod secundum dissimiles similitudines fit translatio. Videtur, quod hoc nihil sit dictum : nullæ enim sunt dissimiles similitudines. Est enim similitudo, ut dicit Boetius in Topics, totum differentium eadem qualitas, et Aristoteles in IV primæ philosophiae dicit, quod unum in qualitate facit simile : et ideo unum in multis non potest esse causa dissimilitudinis : propter quod nulla videtur esse dissimilis similitudo.

Solutio. Dicendum ad hoc, sicut dicit Dionysius, quod per dissimiles similitudines lit translatio symbolicorum, hoc est, per dissimilium similitudines : et hoc non potest esse, nisi quando res comparatae dissimiles sunt, et proprietaetes earum dissimiles. Est tamen similitudo proportionis ex hoc, quod res una sub proprietate sua proportionatur ad aliquid, et ad idem specie vel genere proportionatur res alia sub alia proprietate secundum eamdem analogiam, sicut ad firmitatem lapis habet se duritia : veritas autem ad eamdem cohaerentiae firmitatem non duritia habet se, sed veri ratione : Deus autem aeternitate et immutabilitate. Et ex illa proportione dissimilium dissimili habitudine fit translatio nominis, et dicitur Deus lapis. Psal. cxvii, 22 : Lapidem quem reprobaverunt adficiantes, hic factus est in caput anguli. Et dicitur veritas lapis. Matth. xvi, 18 : Super hanc petram adficabo Ecclesiam meam. Et vocat petram solidam confessionem veritatis, quam Petro Pater revelavit, et non caro et sanguis.

poralia per propriam prædicationem de Deo non dicuntur, dicuntur tamen per translationem.

Ad aliud dicendum, quod proprietaetes dissimiles sunt, sed hoc non prohibet, quin dissimilium secundum dissimiles proprietates similis proportionabilitas possit esse ad unum : et per talem similitudinem proportionabilitatis fit translatio.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod talia sunt æquivoca, et est una species æquivocationis, sicut cum dicitur, pratum ridet : et verum est, quod proprietas quæ convenit uni, non convenit alteri, sed in talibus potest esse proportio ad unum et per diversas et dissimiles proprietates, ut cum dicitur canis latrabile, et canis cœleste sidus, quod lucet in pede Orionis, et canis marinum, per dissimilium dissimiles proprictates similis proportio fit ad unum quod est esse mordax. Ad hoc enim habet se latrabile per iracundiam et dentes lacerativos, cœleste per radiationem nocivam et peremptivam, marinum autem per similitudinem ad latrabile in dentium dispositione et organorum : et per illud in quo sic dissimilia similia sunt, fit translatio nominis : aliter enim æquivocum non reduceretur ad univocum, et hoc est contra artem logicae et contra doctrinam prime philosophiae.

Ad n quod objicitur de Dionysio, dicendum quod dicuntur dissimiles similitudines ab uno et ab alio : dissimiles enim sunt, quia dissimilium et in dissimilibus proprietatibus : similitudines autem dicuntur a simili habitudine et proportione dissimilium ad unum : et sic dissimilia esse similia non est inconveniens.

<--- Page Split --->

« Deus vere dicitur bonus 5. » Et, Marc. x, 18 : Nemo bonus, nisi solus Deus. Et vere dicitur vita, ut dicit Dionysius 6, et sapientia et virtus. Et hæc omnia affirmative dicuntur de Deo.

MEMBRUM II.

Utrum nomina symbolica affirmative vere prædicentur,de Deo 1 ?

SECUNDO quæritur, Utrum hæc et alia de quibus dictum est, affirmative vere prædicentur de Deo ?

Et videtur, quod non.

  1. Dionysius in libro de Calesti hierarchia : « Omnium negationes vere sunt in Deo, affirmationes vero incompactae 2. » Ergo videtur, quod quidquid affirmative prædicatur de Deo, non prædicatur vere.

  2. Adhuc, Dicit Damascenus, quod « quæcumque affirmative de Deo dicuntur, magis ostendunt quid non est, quam quid est 3. »

  3. Adhuc, Dionysius in Mystica theologia : « In ipsa divina natura oportet omnium existentium ponere et affirmare positiones, sicut omnium causa, et omnes ipsas magis proprie negare, sicut super omnia existente : et non negotiones oppositas opinari esse affirmationibus, sed multo prius ipsam super privationes esse quae est super omnem ablationem et positionem 4. » Et ex hoc accipitur, quod quidquid affirmatur de Deo, verius negatur : et cum contradictoria simul de eodem non possunt esse vera, si aliquid vere negatur de Deo, sequitur quod falso affirmatur.

Sed contra. In CONTRARIUM est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod

SOLUTIO. Dicendum, quod in omnibus Solutio. affirmativis quæ de Deo dicuntur, duo consideranda sunt, scilicet modus essendi qui est in significato nominis, et modus dicendi per nomen. Si consideretur modus essendi, cum nomina ista, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 7, sint præstantissimarum bonitatum, quas omnes præhabet et eminenter habet divina essentia, quæ causa est omnium bonitatum, et habet eas simpliciter et unite et immaterialiter : et hæ bonitates sunt, ut dicit Anselmus in Prosologio 8, quas cuilibet tam creatori quam creaturæ melius est esse quam non esse, ut essentia, substantia, vita, intellectus, sapientem esse, bonum esse, virtuosum esse, perfectum esse, ens esse, unum esse, verum esse, et sic de aliis hujusmodi : hæc enim omnia unicuique melius est esse quam non esse. Si, inquam, talia secundum modum essendi considerentur, per prius et verissime dicuntur de Deo, et per posterius secundum analogiam participationis uniuscujusque dicuntur de creaturis.

Si autem considerentur secundum modum dicendi per nomen, tunc, sicut dicit Boelius, nomina imposita sunt secundum nostras cogitationes : et (sicut dicit Damascenus) cogitationes nostrae sunt de rebus quæ secundum principia sua essendi cognoscuntur a nobis : tunc id quod est super omnem cognitionem et super omne quod est in infinitum eminens, non dicitur nec nominatur a no-

<--- Page Split --->

bis, nisi per suos effectus participatos secundum aliquid, et dicitur in libro de Causis, quod causa prima innominabilis est, et non deficiunt linguæ a narratione ejus, nisi per excellentiam esse ipsius. Et sic verum est, quod quidquid affirmative prædicatur de Deo, magis proprie negatur : quia illo modo quo dicitur per nomen, Deo non convenit, sed magis eminenter quam nomen significare possit.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hæc est causa quæe Dionysius dicit, quod « affirmations sunt incompactæ : » quia significatum nominis Deo non convenit sub modo quo dicitur per nomen. Alia tamen est causa quæ in antehabitis dicta est, scilicet quia prædicatum in divinis est subjectum in affirmativis propositionibus, et per identitatem conjungitur ei, et non per compositionem median : et quia in affirmativis realiter non potest esse compositio quæ compactionem notat, ideo dicit affirmations incompactas esse, et negationes veras : eo quod in negativis nihil negatur, nisi compositio unius ad alterum, hoc est, prædicati ad subjectum.

nenter existunt in essentia divina, quæ est omnium causa secundum modum essendi. Et quando dicit, quod « oportet eas omnes potentius negare : » vel, ut dicit alia translatio, verius : intendit quod negantur secundum quod significantur per nomen : et ideo etiam dicit, quod negationes non sunt opposita affirmationibus, quia in diverso sensu fiunt affirmations et negationes, et ideo non contradicunt. Si enim dicam, quod Deus est substantia secundum modum essendi, est enim præstantissimum ens per se existens, nullo indigens ad hoc ut sit : et si dicam, Deus non est substantia secundum quod ab actu substandi significatur per nomen : eo quod dicit Boetius in libro de Trinitate : « Deus subjectum esse non potest : » ista propositiones ambe sunt vere, et in nullo contradicunt.

Ad m quod objicitur in contrarium, Ad 1 dicendum quod omnia illa dicuntur vere de Deo secundum modum essendi, ut dictum est.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod Damasecnus loquitur quantum ad modum dicendi per nomen, et non quantum ad modum essendi : et ideo exponuntur sic tales propositiones, Deus est substantia, hoc est, non est substantia secundum quod substantia significatur per nomen, sed secundum esse eminenter est super omnem substantiam.

Ad ALIUD dicendum, quod cum Dionyssius dicit, quod omnium affirmations sive positiones affirmantur de Deo, per signum distributivum quod neutraliter sumitur et substantivatum, intelligit participatas bonitates omnium quae divinam participant bonitatem. Illa enim, ut dictum est, omnes praexistunt et emi-

MEMBRUM III.

De nominibus privativis, utrum prædicentur de Deo 1 ?

TERTIO, Quæritur de nominibus privativis. Hæc enim, ut dicit Damascenus in libro I de Fide orthodoxa, non quid est Deus ostendunt, sed quid non est 2. Sed ostendens quid non est, nullam notitiam facit de Deo cujus est nomen. Cum ergo nomen inventum sit causa notitiae faciendæ de re, videtur quod nomen privativum cassum et vanum sit de Deo dictum.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Damascenus : « Incorporeum, incorruptibile, immensum, increatum, et caetera hujusmodi, non quid est Deus significant, sed quid non est. Oportet autem alicujus substantiam dicenti, quid est nuntiare, non quid non est. In Deo autem quid est dicere impossibile est, familiarius autem ex omni ablatione facere sermonem. » Ergo familiarius et verius est et magis proprium negativis Deum nominare quam affirmativis.

Sedcontrahocestquodinpræce - dentimembroexpositumest , ubiproba - tumest , quodquantumadmodumes - sendipositionessiveaffirmationesperpriusDeoconveniunt .

titur, qui dicit duo esse quinque, quam ille qui dicit duo esse decem. Causa autem quare et ex affirmativis et ex privativis Deus nominatur, est, scilicet ut ex multis et ex affirmativis et negativis revelate cognoscamus illam ignorantiam (hoc est, ex se ignotum Deum) ab omnibus cognitis in omnibus existentibus circumvelatam, et supersubstantialem illam videamus caliginem et ab omni lumine in existentibus occultatam 2. Sensus est, quod essentia divina quae est in se incognoscibilis et incomprehensibilis per quid est, et ideo in ignorantia est et in caligine quoad nos, et mystice significatur in bonitatibus participatis creaturarum, si debeat cognosci a nobis aliquo modo, oportet nos mendicare cognitionem ejus ab omnibus quae vel positive vel privative dicuntur de Deo. Actuum, xvn, 23 : Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Isa. xlv, 13 : Vere tu es Deus absconditus. Hæc ergo est causa quare a multis nominibus oportet divinam notitiam mendicare.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod nomen negativum sive privativum per se nullam facit notitiam de re, sed per accidens, in quantum scilicet relinquit oppositum. Verbi gratia cum dicitur Deus increatus, non quaeritur Deus in genere creatorum : et relinquitur, quod sit in genere aeternorum. Et cum dicitur incorporeus, non quaeritur in genere corporcorum : et relinquitur, quod sit in genere spiritualium. Et cum dicitur non substantia, ostenditur quod nullum subjectum est, sed est ens eminens, et subjectum fieri non potest. Similiter cum dicitur incompositus vel simplex, ostenditur quod nulla compositio cadit in Deum nec componibilitas, sicut materia et forma componibilia sunt, licet non sint composita : et relinquitur, quod sit

Solutio . SicutdicitDionysiusinli - brodeMysticatheologia 1 , etaffirmati - visetprivativisnominibuslaudatur , hocest , laudabiliternominaturDeus : c o n - trariotamenordine . Inaffirmativisenimapræstantissimisinchoandumest , etsicdescendendumadminuspræstantes . Hujuscausaest , quiainaffirmativisquænotitiamfaciuntrei , acognitiori - businchoanus , etsicdescendendove - nimusadminuscognita . Verbigratia , dicimus , quodDeusestvitaetbonitasetsapientia : etdicimus , quodestaersivespiritus , etquodestpetra : Deusenimmagisproprieestbonitasquamaervelpetra . Innegativissiveprivati - visinchoanusaremotioribusaDeo , etsicascendimusadpropinquiora , utquodnonestpetra , quodnonestlux , quodnonestanimus , quodnonestintelle - c t u s , quodnonestvita , quodnonestsubstantia , quodnonestessentia : m a - gisenimremoveturaDeoquodsitpe - t r a , quamquodsitessentia : etquodmaximeremotumest , negaremagisconvenit , etnegationisprimumobtinetlocum . DicitenimAristotelesinVpri - maephilosophiae , quodnontammen -

<--- Page Split --->

Ergo aliquid univoce dicitur de creatis et increatis.

  1. Adhuc, Hieronymus dat hanc divisionem : « Omne quod est, aut est ingenitum sive non genitum, aut factum. Ingenitum ut Pater et Spiritus sanctus : genitum, ut Filius : factum, ut creatura. » In hac divisione divisum est omne quod est. Ergo univoce dictum de dividentibus. Dividentia autem sunt factum, sive creatum et increatum. Ergo aliquid univoce dicitur de creato et increato.

  2. Idem habetur ex verbis Augustini in libro de Natura boni, ubi dicit, quod « omne bonum aut est Deus, aut ad Deum. » Et constat, quod bonum ibi in communi accipitur ad bonum increatum et ad bonum creatum, et non in communitate nominis tantum, sed etiam in una intentione communi.

  3. Adhuc, Logice arguitur sic : In non univocis abusiva est comparatio. Sed nos quantitate virtutis Deum dicimus esse majorem omnibus, et bonitate meliorem, et sapientia praestantiorem. Oportet ergo secundum regulam logicae, quod virtus, bonitas, sapientia univoce dicantur de Deo in quo notatur excessus, et de creaturis respectu quarum notatur excessus.

  4. Adhuc, Logice objicitur sic : Regula enim est in logicis, quod dictio exceptiva non excidit nisi a termino qui univoce dicitur de excepto, et de his a quibus excipitur. Sed, I ad Corinth. xv, 26 et 27, dicit Apostolus sic : Cum autem dicat : Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecti ei omnia. Oportet ergo, quod in generalitate istius termini, omnia, contineantur et Pater exceptus et creatura subjecta. Terminus autem dicitur univoce de omnibus quae continentur in generalitate sua. Ergo iste terminus, omnia, univoce dicitur de creato et increato.

  5. Idem concluditur per hoc quod habetur, Marc. x, 18 : Nemo bonus, nisi solus Deus. Ibi enim haec dictio, nisi, tenetur exceptive, et excipit a communi-

tate istius nominis, bonus. Ergo bonum univoce dicitur de Deo et de aliis hominibus.

  1. Adhuc, Quidam objiciunt sic : Cum dicitur, Omnis substantia est : aut in generalitate hujus nominis substantia continetur Deus, aut non. Si sic, habetur propositum, scilicet quod hoc nomen, substantia, communitate univoci dicitur de Deo et aliis substantiis. Si non, tunc haec est vera, Omnis substantia est, et nulla earum est Deus : et ex hoc ulterius concluditur, quod Deus nulla substantia est, quod expresse falsum est et haereticum.

ULTERIUS quæritur, Cum multa sint nomina divina et attributa, utrum differant nomine et ratione, vel nomine tantum ?

Et videtur, 'quod nomine tantum. Res enim significata eadem est, divina scilicet essentia : et ejusdem rei simplicis et uno modo se habentis unica et eadem est ratio : videtur ergo, quod omnia conveniant ei secundum eamdem rationem.

In contrarium hujus est regula gramsed contra. maticae, quod scilicet ubicumque sunt multa nomina unius rei, secundum rationem illa nomina sunt synonyma, sive sint propria, sive appellativa. Propria, ut Marcus, Tullius, Cicero. Appellativa, ut ensis, muero, spada, gladius. Cum ergo dicitur, Deus justus, misericors, sapiens, bonus, omnia ista et similia de Deo dicta sunt synonyma, quod aperte falsum est.

SOLUTIO. Ad primum quaesitum dicendurn, quod multitudo nominum sive attributorum divinorum et secundum philosophiam et secundum theologiam provenit ex summa perfectione et eminentia substantiae divinae : haec enim accipitur ut causa universalis praebabens et eminenter habens in seipsa et ut seipsam omnes bonitates quae procedunt ab ipsa in participantia creata ab ipsa, sicut dicit Dionysius : et quia omnes praebabet

<--- Page Split --->

bonitates, ab omnibus denominatur. Bonitates autem dico secundum Anselmum, processiones a prima causa fluentes, quas omni rei et unicuique rei melius est esse quam non esse. Quia enim omnes istas praehabet, et unumquodque nominatur ex eo quod habet in seipso, ideo ab omnibus istis nominatur, et sub istis innotescit. Quia, sicut dicit Dionysius, per illas ut per lumina quaedam et radios expandit et diffundit se super omnem naturae vultum, et immittit se simpliciter existentibus secundum analogiam sua existentiae : viventibus autem vitaliter secundum analogiam qua participant vitam, sentientibus autem sensibiliter, et irrationabilibus irrationabiliter, et intellectualibus intellectualiter secundum habitudinem qua se habent ad vitam, sensum, rationem, et intellectum. Unde Deus quando secundum aliquid nominatur, non potest uno nomine nominari, sed multis : quia multis innotescit et non uno : quae cum omnia praebabet in seipso ut causa, et quae omnia est, secundum quod in ipso sunt, et sic nominatur mystice secundum Dionysium. Nominatur enim his ut species sive materia, et sic dicitur per se essentia, per se substantia, per se bonitas, per se sapientia, et sic de aliis. Nec tantum mysticis, sed etiam symbolicis affirmativis, quando corporalium proprietates ad dissimiles similitudines referuntur, ut paulo ante dictum est.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet divina essentia simpliciter sit et semper uno modo se habens realiter et in se, multorum tamen est per se causa, sicut dicit Dionysius, quod per se participationes, ut per se essentia, et per se bonitas, per se causa sunt essentiae participatae et bonitatis participatae : et ideo ab istis et secundum ista proprie nominatur, sicut dicit Plato, quod per se forma causae per se sunt formarum in materia, quas imagines vocavit, eo quod ad imitationem illarum materiae sunt impressae.

Ad ALIUD dicendum, quod licet divina

essentia simplex sit, tamen in ea verissime est in esse, et quod est, et quis est : sed haec in ea non sunt sub differentia, sed sub identitate. Idem enim est in ea quo est et quod est et quis est : et quia ista sunt in ea, ideo aliquando nominatur ut quo est, ut cum dicitur sapientia, bonitas : aliquando ut quod est, ut cum dicitur Deus sapiens, bonus : aliquando ut quis est, ut cum dicitur Pater et Filius.

Ad ALIUD dicendum, quod et proprio Ad 3 nomine et symbolico nominatur essentia divina. Secundum Dionysium enim et Platonem, qui per se formas posuerunt et participationes quas causa universalis praebabet, quae causa est per se, et non per accidens, sicut in II Physicorum dicit Aristoteles, quod statuarius per se causa est statuae, Polycletus autem per accidens. Per se enim est, quae disponitur eadem forma cum effectu : sed in causa est ut participatio, et secundum se et simpliciter existens : in participante autem ut in alio materiali. Et in omnibus talibus est duplex via cognitionis nostrae, scilicet a causa ad effectum, vel e converso ab effectu in causam. A causa in effectum, si procedimus a participatione secundum se accepta in participans et participatum. Et sic dixit Plato formarum imagines a per se formis procedere, sicut sigillata a sigillo : cum tamen formae sigillantes sint secundum se in nullo communicantes materiae sigillatarum formarum. Et hoc modo dicit Aristoteles in VII primae philosophiae, quod domus est ex domo, et sanitas ex sanitate. Et si hoc modo accipimus divinam essentiam ut causam universalem omnia suis bonitatibus imprimentem sive sigillantem et formantem, tunc multis propriis nominibus nominamus eam, quae sibi soli conveniunt et non effectibus, et sic dicimus eam per se essentiam, per se substantiam, per se bonitatem, et per se sapientiam, et sic de aliis : quae omnia soli essentiae divinae conveniunt, et non aliis. Si autem e converso ab effectibus ascendimus in

<--- Page Split --->

causam, tunc necesse est ire triplici via. Si enim manuducimur convenientia causati ad causam simpliciter, tunc non possumus nominare causam nisi nominetur effectus, ut procedit objectio : quia sic pro certo nomina translata sunt et impropria. Sic enim dicimus bonum a quo bonum, et ens a quo ens, et justum a quo justitia. Si autem manuducimur convenientia comparata inter causam et effectum, quia scilicet omne in quo convenit causa cum effectu, eminenter est in causa, et secundum analogiam propriae potestatis in effectu : sic supereminentiae nominibus nominabimus eum, ut cum dicitur, Deus est substantia, non substantia, sed super omnem substantiam, et sic de aliis quae affirmative praedicantur de Deo et creaturis. Si autem ascendimus ab effectu in causam sub differentia, tunc cum differentia sit causa oppositionis, oppositio autem causa privationis et negationis, Deum non possumus nominare nisi nominibus privativis et negativis : quia quidquid dicimus de creatura, hoc modo negamus de creatore. Et ideo dicit Dionysius, quod « in Deo oportet affirmare omnium positiones secundum primam viam convenientiae, simpliciter scilicet, et omnes potentius negare secundum tertiam viam, tamquam super omnia existente secundum mediam viam. » Et hujus causa est, quia nominationes nostrae sunt secundum cognitiones nostras, et sicut cognoscimus, ita nominamus.

Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod diversorum in hac quaestione diversae sunt sententiae, sicut patet in diversis summis Magistrorum. Praepositivus enim et sui sequaces dixerunt, quod nihil dicitur univoce de Deo et creaturis. Et isti concedunt, quod termino semel posito theologica facultas utitur æquivoce : quamvis hoc non contingat in aliis facultatibus. Et hujus causam dicunt : quia theologica supra rationem sunt, et ut possumus, ut dicit Gregorius, balbu-

tiendo excelsa Dei resonamus. Et ideo dicunt, quod quamvis in divisione Augustini : « Rerum quaedam etc., » et in divisione Hieronymi : « Omne quod est, etc., » et iterum in divisione Augustini : « Omne bonum, etc., » divisum semel ponatur cum dividentibus, reddendum est sub diversa ratione, et sic æquivoce sumendum.

Ad in autem quod logice objicitur de . . . dobject.1. comparatione, dicunt quod abusiva est prædication, et non propria : cum id in quo notatur comparatio, non insit utrique comparatorum per unam rationem.

Ad in quod objicitur de omnibus excep tivis, dicunt quod dupliciter apponitur exceptio ad terminum in quo fit exceptio. Aliquando apponitur ad excipiendum in suppositis termini respectu prædicati, quod notatur subjecto gratia suppositorum inesse, 'ut omnis homo currit præter Socratem. Aliquando apponitur ad determinandum confusionem æquivocationis tantum, ut cum dicitur, omnis canis præter cœlestem. Et sic dicunt accipi dictionem exceptivam epistolæ primæ ad Corinthios, xv, 26 et 27, et Marci, x, 18 : et ideo non oportere terminum esse univocum a quo fit exceptio. Similiter dicunt de adjectivis, quod aliquando apponuntur substantivis ad restrictionem communitatis, ut cum dicitur, animal risibile est homo. Aliquando ad determinationem confusionis quæ est in æquivoco. Convenienter enim dicitur, canis latrabilis currit : et non convenienter dicitur, homo risibilis currit propter nugationem. Inutiliter enim ponitur risibile ad hominem, cum non sit æquivocum homo : non inutiliter autem ad canem latrabile, cum per ipsum determinetur confusio æquivoca.

Sic ergo solvunt isti ad inductam quaestionem.

Sunt alii qui omnino contrario modo dicunt istis, dicentes nomina mystica univoce dici de creatore et creatura, ut cum dicitur Deus justus, propter simplicitatem notatur justitia quæ est Deus :

<--- Page Split --->

cum verò dicitur, homo est justus, notatur justitia quæ inest homini et est accidens : sed quia ratio justi secundum quod est justum, non sumitur ex eo cui inest, eo quod hoc non est essentiale justitiæ, sed sumitur ab habitudine ad actum, dicitur enim Deus justus, quia retribuit pro meritis : et dicitur homo justus, quia reddit unicuique quod suum est. Et sic una communi ratione et Deus dicitur justus, et homo dicitur justus : et si differunt in hoc, quod Deus est justitia sua, et homo non est justitia sua, dicunt quod ab hoc nomen non trahit rationem : hoc enim accidit ei in quantum est justitia Dei, et in quantum est justitia hominis : et ideo non impedit, quin una sit substantiæ ratio justitiæ cum dicitur Deus justus, et cum dicitur homo justus. Eodem modo dicunt de nominibus his, essentia, substantia, vita, bonitas, et hujusmodi. Et illi concedunt auctoritates et argumenta inducta pro illa parte.

Sed cum justitia Dei pro certo in genere non sit, et similiter essentia et substantia : justitia autem hominis essentia et substantia in genere est, eo quod omnis forma prædicabilis de aliquo creato, in genere est : et id quod est in genere, cum eo quod est extra genus, nullo modo potest intelligi esse univocum : eo quod repugnantia intellectuum esset circa idem : ideo videtur dicendum, quod nec univoce, nec penitus æquivoce dicitur idem de creatore et creatura, sed secundum communitatem analogiæ, hoc est, secundum proportionem habitudinis ad unum commune secundum rationem. Sic enim dicitur Deus essentia qua ipse est, et homo essentia qua est, et esse Deo et creaturæ commune est : et sic dicitur Deus substantia qua in se subsistit, alio non indigens creaturæ modo : et creatura dicitur substantia qua in se subsistit, alio indigens creaturæ modo. Et sic dicitur Deus justus justitia qua retribuit, et quæ ipse est suo modo : et homo dicitur justus justitia qua reddit unicuique quod suum est, et quæ ipse non est suo modo.

Et sic ista per prius et posterius dicuntur de Deo et creatura, ut supra in quaestionibus de uno, vero, et bono determinatum est.

Et secundum hoc ad objecta respondendum est,

Ad auctoritates quidem Hieronymi et Ad object 2 et 3. Augustini dicendum, quod sufficit, quod divisum secundum communitatem analogiae reddatur dividentibus, et non oportet quod omnino univoce prædicetur de illis, ut patet cum dicitur, Entium aliud substantia, aliud accidens : et, Entium aliud potentia, aliud actus.

Ad aludo dicendum, quod comparatio- 2 et 3. nes duobus modis fiunt. Uno modo per intentionem formæ quæ una ratione inest utrique. Alio modo fundantur super unam formam, quæ secundum gradus et majoris et minoris perfectionis est in comparatis : et sic sufficit communitas analogiæ : sicut dicimus, quod intellectualis est homo, intellectualior Angelus, intellectualissimus Deus. Et hæc est solutio Anselmi. Unde dicit : « Qui crediderunt aliqua univoca esse propter hoc, quod comparantur, non sufficienti crediderunt signo. » Comparationi enim sufficit, quod una aliqua forma sit in comparatis, vel secundum intensionem et remissionem, vel secundum gradus diversæ perfectionis : et sic Deus dicitur justissimus, optimus, sapientissimus, et in essentia et substantia prestantissimus.

Ad in autem quod objiciur de excepti- 5 et 6. vis, plana solutio est : termino enim a quo fit exceptio, sufficit quod communis sit secundum analogiam : ut cum dico, omne intellectuale habet intellectum deiformem præter hominem.

Ad in quod objiciunt per hanc, Omnis 2 et 3. substantia est, dicendum quod in communitate hujus termini, substantia, continetur Deus communitate analogiæ. Analogum enim et etiam æquivocum confundi et distribui possunt etiam signo universali distributivo, maxime respectu prædicati quod per eamdem analogiam redditur partibus distributi, ut est hoc,

<--- Page Split --->

prædicatum est quod non est tertium adjacens, sed alterum extremorum, ut cum dicitur, omnis substantia est.

Adinquodulteriusquæritur , respon - dendumestperdistinctionem : potestenimnomenattendipenessignificatum , etsecundummodumsignificandi : etsiratiosumaturexpartesignificati , idemsignificantomnianominadivina , ethoosignificatumejusdemrationisestsecun - dumrem . Siautemattendatursecundummodumsignificandi , cumnonsitunusmodussignificandiquosignificaturDeusutessentia , etquosignificaturutsub -

stantia, et ut justitia, et ut sapientia, et sic de aliis, si ratio sumatur ex parte modi significanti, non erit una et eadem ratio in omnibus nominibus divinis, sicut non est una ratio dicendi. Modus enim dicendi sequitur modum significanti : quia sicut intelligimus, ita significantus et dicimus. Et sic patet, quod propter diversum modum dicendi, nomina non sunt synonyma, et propter unam rem dictam non realiter sunt diversarum rationum, et propter diversum modum dicendi diversarum sunt rationum secundum quid et non simpliciter.

Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO LX.

De scientia Dei.

MEMBRUM I.

Quid sit scientia Dei ? et, Utrum pluribus nominibus appelletur ?

Primo ergo quaeritur, Quid sit scientia Dei, et quomodo multiplex sit, sicut dicit Magister in Sententiis, quod cum sit una et simplex, tamen propter varios status rerum et diversos effectus plura ac diversa sortitur nomina. Dicitur enim non tantum scientia, sed etiam praescientia vel providentia, dispositio, praedestination, reprobatio.

Videtur enim, quod unum simplex tot nominibus non debeat appellari.

  1. Nomen enim datur causa cognitionis rei : unum autem simplex uno cognoscitur : et sic plura non debet habere nomina.

  2. Adhuc, Scientia Dei essentiam divinam significat. Unde Augustinus in libro VI de Trinitate : « Scientia est ipsa sapientia, et sapientia idem quod essentia : quia in illa Trinitate non est aliud sapere, quam esse1. » Et ex hoc relinquitur, quod scientia significat divinam essentiam, et secundum hoc cum aliis essentialibus nominibus tractandum

fuit de scientia, et non in speciali tracetatu.

  1. Si dicatur, quod scientia connotat respectum, licet significet divinam essentiam, et ratione connotati exigit specialem tractatum, quaeratur quid sit quod connotat ? Si dicatur, quod respectus ad creaturam : eo quod scientia dicitur ad scibile. CONTRA : In libro primo Sententiarum, distinctione XXXV, dicitur, quod si nulla essent futura, nulla esset praescientia : esset tamen in Deo scientia. Et sic videtur, quod scientia non dicit respectum ad res futuras sive faciendas.

  2. Adhuc, Cum dicitur Deus scire se, constat quod non connotatur respectus ad creaturam. Cum ergo verbum non æquivoce sumatur cum dicitur Deus scire se, et cum dicitur Deus scire creaturas, et cum dicitur Deus scire simpliciter,videtur quod quantum est de suo modo significandi, scientia et scire nullum connotent respectum ad creaturam, sed simpliciter significent divinam essentiam.

  3. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Divina sapientia cognoscens seipsam, cognoscit omnia 2. » Eodem ergo modo cognoscit se et creaturas. Si ergo nihil connotat cum dicitur, scit se, videtur quod nihil connotet cum dicitur, scit creaturas.

  4. Adhuc, Nomina et verba connotan-

<--- Page Split --->

tia respectum ad creaturas, simpliciter dicta, et cum determinatione dicta, eumdem connotant respectum, ut patet in his, dominus, et creator. Idem enim respectus connotatur cum dicitur, dominus servi dominus, et dominus simpliciter: et cum dicitur creator creaturae, et creator simpliciter. Si ergo scientia vel verbum sciendi connotat respectum ad creaturam, tunc idem respectus connotabitur cum dicitur, Deus scit simpliciter, vel Deus est scientia: vel cum dicitur, Deus scit creaturas, vel est scientia creaturarum.

Et ex his videtur, quod scientia divina non sit nisi essentia divina.

In contrahum hujus est, quod omnis scientia refertur ad scibile.

  1. Dicit enim Aristoteles in Praedicmentis, quod scientia non est nisi scibilis scientia, quamvis non per eumdem casum scibile dicatur ad scientiam, sed dicitur scibile scientia scibile per ablativum. Dicit enim Magister Hugo de sancto Victore, quod « scientia est existentium, et quod scientia quae de nullo est, nulla est. » Talem autem respectum non importat essentia. Ergo videtur, quod scientia ex modo significandi aliquid addat super essentiam, respectum scilicet ad scita quae sunt existentia.

  2. Adhuc, Scientia assimilatio est scientis et sciti: quia scientia est per speciem et rationem formae scibilis: et assimilatio talis in intellectu suo claudit respectum ad sic scitum: scientia ergo super essentiam quam significat, talem connotat respectum.

Et hoc concedendum est.

Solutio. Dicendum est ad primum, quod diversae rationes assignatae sunt de diversitate nominum. Magister quidem in Sententiis dicit, quod sapientia vel scientia de omnibus est bonis, et malis, praesentibus, praeteritis, et futuris, temporalibus et aeternis. Praescientia autem sive providentia de futuris, sed de omnibus sive bonis sive malis. Dispositio

vero de faciendis. Praedestinatio de omnibus salvandis, et de bonis quibus et hic liberantur, et in futuro coronantur. Magister Hugo autem de sancto Victore aliter distinguit sic : « Divina sapientia et scientia vocatur et praescientia et dispositio et praedestinatio et providentia : et est scientia existentium, praescientia futurorum, dispositio faciendorum, praedestinatio salvandorum, providentia subjectorum. » Alii quidam etiam satis convenienter dixerunt, scilicet quod divina scientia consideratur dupliciter, scilicet secundum se ut abstracta a respectu ad res temporales sciitas, vel ut conjuncta respectui ad temporalia. Si primo modo: tunc dupliciter consideratur, scilicet simpliciter, et sic dicitur scientia, 'et in comparatione ad causam per quam est scientia, eo quod vult Aristoteles in primo Posteriorum, quod scientia est comprehensio per causam, et sic dicitur sapientia. Si autem consideratur cum respectu ad res temporales : aut est respectu existentium sub differentiatemporis futuri, sive bonorum, sive malorum, et sic dicitur praescientia sive providentia. Aut est respectu faciendorum, quae non possunt esse nisi bona tantum : et hoc modo tripliciter consideratur, scilicet quod aut est respectu faciendi in bono naturae et gratiae communiter, et sic est dispositio : aut respectu faciendi in bono gratiae tantum, et sic dicitur praedestinatio : aut est respectu facti, et sic est providentia. Multis etiam aliis modis potest variari, si diversitas respectuum consideretur.

Et quod objicitur, quod simplex uno modo cognoscitur, dicendum quod verum est in quantum simplex : sed, sicut habitum est, simplex non repugnat multidundi respectuum : et secundum quod tales respectus connotantur cum significato suo principali, ex diversitate modi significandi diversa sortitur nomina.

Ad aliud dicendum, quod licet scientia idem sit quod essentia divina, tamen quia existentium est ad minus in ordine

<--- Page Split --->

causæ primæ, alium modum habet significandi quam essentia divina: cum tamen realiter sit idem.

quod habitualis respectus connotatur cum dicitur, scit se : actualis autem cum dicitur, scit creaturas.

Ad aliud dicendum, quod dicere respectum ad res futuras dupliciter dicitur, scilicet respectum in ordine causæ, hoc est, ad ea quæ sunt in causa, quamvis non sunt in seipsis actu : et dicere respectum ad ea quæ sunt in seipsis actu. Et primo modo respectum ad futura dicit scientia. Cum enim Deus scit se, non sufficienter sciret se, nisi sciret se secundum id quod est, et secundum id quod principium universorum est : et ideo scientia Dei qua scit se, habitualem respectum importat ad scibilia sive scita, prout sunt in suo principio effectivo formali et finali. Et est exemplum in scientia lucis. Non enim scit lucem perfecte, nisi qui scit id quod est lux, et qui scit lucem secundum quod est principium colorum et omnium constitutorum per lucem : et hoc modo lux habitualem respectum habet ad colores. Et hoc modo dicitur a Sanctis, quod uno modo scit Deus ab æterno futura, præsentia, et præterita : nec ex differentia temporis aliqua fit variatio in scientia Dei. Quod esse non posset nisi scientia Dei etiam qua scit se, aliquem habitualem respectum poneret ad scita futura, præsentia, et præterita. Unde cum dicitur, Deus scit se, habitualis respectus connotatur ad scita creata : et hic habitualis respectus ad actualem reducitur, quando dicitur, scit præsentia, scit futura, scit præterita.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur Deus scire se, vel scire simpliciter, nullus actualis connotatur respectus : tamen quia actus verbi transit in actum cum dicitur scire vel scit se, non simpliciter, sed prout supponit Deum sicut est et prout est principium universorum, connotatur respectus habitualis ad omnia quorum principium est Deus, et quæ scit sciendo seipsum : et hunc respectum etiam connotat scientia.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia dominus et creator propter actualem respectum quem connotant, ex tempore Deo conveniunt : scientia autem non connotat nisi respectum habitualem, et idcirco Deo convenit ab æterno.

Ad in autem quod objicitur in conAdobject.1. trarium, dicendum quod procul dubio scientia scibilis scientia est, et quod existentium est : sed non oportet, quod sit existentium in actu, sed sufficit, quod sit scientia existentium in causa effectiva, formali, et finali, et non materiali. Res enim verius scitur in causa, quam in seipsa.

Ad aliud dicendum, quod scientia Adobject.2. revera assimilatio est : sed assimilatio est duplex, scilicet per formam abstractionis, quæ est per speciem a re scita acceptam, et talis assimilatio non est in divina scientia : quia sic esset ab alio accipiens scientiam. Et sicut dicit Philosophus in XI primæ philosophiæ, si intellectus divinus sic acciperet scientiam, esset possibibilis et imperfectus : et oporteret, quod haberet alium intellectum super se divinierem et agentem, per quem de potentia sciente efficeretur actu sciens, et esset aliquando sicut dormiens, qui non semper actu intelligeret : quod valde absurdum est dicere de Deo etiam secundum Philosophos. Et est assimilatio per formam artis practicam, quæ est forma ad rem constituendam procedens ab artifice, et constituens esse in quo intelligitur res : et talis assimilatio ad res scitas est in divina scientia, et talis assimilatio ponit respectum habitualem.

<--- Page Split --->

MEMBRUM II.

Utrum Deus sciat per medium vel non 1 ?

SECUNDO quaeritur, Quid scit Deus scientia divina, sive per quid scit Deus? Et hoc est quaerere, Utrum scit per medium, vel non ?

Et videtur, quod non per medium, sed per seipsum.

  1. Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Deus scit omnia tamquam in seipso existentia, et in se praesubsistentia, et non ex existentibus accipit scientiam eorum 2. »

  2. Adhuc, Idem, ibidem, « Cognoscendo se, cognoscit omnia. » Ex quo accipitur, quod non per medium, sed seipso cognoscit.

  3. Adhuc, Obijcit Philosophus in undecimo primae philosophiae, quod « si divinus intellectus scientiam acciperet per aliud ut per medium, sequeretur quod vilesceret ejus intellectus : esset enim potentialis, et perficeretur specie quorumdam vilium quae melius est nescire. » Ergo videtur, quod non per medium scit, sed per seipsum scit omnia quae scit.

  4. Adhuc, Aristoteles in primo Posterirarum dicit, quod « de principiis nobiliorem habemus habitum, quam sit scientia : principia enim seipsis scimus, scientia autem per medium. » Ex quo accipitur, quod acceptio sine medio nobilior est quam acceptio per medium : et quod nobilius est, Deo est attribuendum : ergo dicendum, quod Deus non per medium scit, sed per seipsum.

  5. Adhuc, Omne medium quod sciendi medium est, a scibili accipit scientiam : Deus, ut dicit Dionysius, a scibili nihil accipit : ergo per medium non scit.

In CONTRARIUM quidam objiciunt quod sed 1. plus est operari quam scire : et Deus operatur per creaturam : ergo etiam potest dici scire per creaturam.

ULTERIUS quaeritur, Utrum scit per Quer. 1 causam ?

Videtur, quod sic.

  1. Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Si secundum unam causam Deus omnibus existentibus esse impertitur, secundum eamdem causam singularem agnoscet omnia tamquam ex se existentia et in se praesubsistentia, et non ex existentibus accipiet scientiam ipsorum 3. » Ex hoc accipitur, quod per causam. Deus scit et omnia cognoscit.

  2. Adhuc, Dionysius, ibidem, « Secundum unicam causam scit omnia, ut in ipso existentia et in ipso subsistentia. »

  3. Adhuc, In genere scientiae nobilior est scientia per causam, quam illa quae non est per causam, sed per signum : quod nobilius est Deo attribuendum est : ergo si detur Deo scientia, danda est ei per causam.

In CONTRARIUM hujus videtur esse : Sed cum quia

  1. Deus scit mala, quorum ipse non est causa.

  2. Adhuc, Scit non entia : et quae non sunt entia, non habent causam : ergo non omnis cognitio ejus est per causam.

ULTERIUS quaeritur, Si sciat per unum, Quaest vel per multa 4 ?

<--- Page Split --->

Et videtur, quod per multa.

  1. Dicit enim Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum, quod « alia ratione facit equum, et alia hominem 1. » Sed eadem ratione scit, qua facit. Ergo alia ratione scit equum, et alia hominem : et sic per multa scit, et non per unum.

  2. Adhuc, Constat, quod ens secundum omnem differentiam in notitia divina est : ergo est ibi unum per ideam unius, et multum per ideam multitudinis. Sicut ergo scit unum per unum, ita scit multa per multa.

  3. Adhuc, Non videtur esse possibile, quod multa ut multa cognoscantur uno : omne enim quod scitur, ratione sua propria scitur : una autem propria ratio non potest esse multorum.

  4. Adhuc, Multa cognita ut unum convolutum et confusum non sciuntur ut multa, sed ut unum. Aut ergo Deus scit multa ut multa, aut non. Si scit multa ut multa. non potest ea scire uno, sed multis. Si autem non scit multa ut multa, sequitur quod non habet certam et discretam scientiam de entibus, et quod non scit res prout res sunt : et sic scientia ejus est imperfecta, quod valde est inconveniens, cum scriptum sit, ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.

ULTERIUS quaeritur, Si scit per exemplar?

Videtur, quod sic : quia per Augustinum in libro LXXXIII Quaestionum, dicimus quod scit per ideam 2 : idea autem exemplar est.

In contrarium est.

  1. Quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod omnem notitiam et scientiam praebabet et praeconpit non secundum ideam 2. Ergo videtur, quod non cognoscat per exemplar.

  2. Adhuc, Scit bona et mala. Sicut autem dicit Augustinus in libro III de Libero arbitrio, « mala exemplar in mente divina non habent. » Non ergo semper scit per exemplar.

SOLUTIO. Dicendum, quod Deus non scit per medium aliud a se, sed seipso, prout ipse ratio est qua constituuntur omnia tam in esse substantiali quam in esse accidentali : scit omnia, sicut artifex arte sua (quæ est ratio et regula constituens artificiata) omnia scit artificcialia.

Et ideo concedenda sunt quinque argumenta primitus inducta : illa enim procedunt.

Ad in quod objicitur in contrarium, Ad object. satis responderunt antiqui, quod aliud est de opere, et aliud de scientia. Operari enim dicit motum ab opifice in rem operatam : et ideo ex parte operati potest esse exigentia causæ mediæ, ut cum dicitur, Deus operatur per creaturam, vel per ministrum, Deus intelligitur prima causa operis, minister autem per habitudinem præpositionis per, intelligitur quasi media causa ex parte operati, et non ex parte operantis. Unde cum dicitur, Deus operatur per creaturam hanc rem vel illam, antiqui dicebant esse duplicem præpositionem, distinguendo eam ex hoc quod hæc determinatio, per creaturam, potest determinare verbum, operatur, in comparatione ad nominativum verbo supponentem : et sic falsa est. Sensus enim est, Deus per creaturam operatur hanc rem, ac si operationem et virtutem operationis accipiat a creatura, quod falsum est. Potest etiam determinare verbum, operatur, in comparatione ad accusativum in quem transit operatio : et sic vera est sub hoc sensu, Deus operatur hanc rem per creaturam : sic enim non significa-

<--- Page Split --->

tur nisi quod res operata aliquid sui operabilitatis habet a creatura : et hoc est verum. In verbo autem sciendi non est sic : scientia enim actum dicit in scientem, et non in rem sciam. Unde si diceretur Deus scire per medium a se diversum, significaretur quod ab illo medio acciperet scientiam, quod falsum est.

Ad quest. 1. An in quod ulterius quaeritur, dicendum quod scit per se causam. Dicit enim Aristoteles in primo Physicorum, quod eadem sunt principia essendi et sciendi. Unde cognoscens vel sciens se secundum quod est principium essendi omnibus, scit omnia, et sic se per causam scit omnia. Sed tamen cum dicitur, scit se, non notatur medium quod sit causa scientiae: sed scit per se hoc quod sibi praesens est : et sic scientia est per intuitum, et non per comparationem et ordinationem causae ad causatum. Et sic scientia Dei non potest esse per causam. Scientia enim Dei simplex mentis est intuitus : scientia autem per causam, ut dicit Dionysius, discursa disciplina est et coordinatio syllogistica causae ad causatum.

Et secundum hoc respondendum est, quod non est nobilior scientia per causam, nisi in his quae habent causam : in his autem quae non habent causam nec medium, nobilior cognitio est acceptio principiorum sine medio.

dum quod uno scit multa. Unum enim est respectu multiplex : et sic ex parte eorum ad quae refertur, efficitur multiplex ratione et ratio multorum : quae rationes quamvis multae sunt ex parte scitorum et operatorum, et sic ab Augustino dicuntur rationes multae : tamen unum sunt ex parte scientis, et sunt hoc quod ipse est. Et hujus Dionysius ponit duo exempla 1. Unum est de unitate, quae dupliciter accipi potest, scilicet secundum id quod est, et secundum quod stans sub forma discretionis iteratione sui constituit omnem numerum. Et si ponamus, quod unitas habeat intellectum suiipsius, sequitur quod unitas intelligens se in virtute iterationis intelligit et scit omnem numerum. Secundum exemplum est de centro in circulo, quod principium est omnium linearum exeuntium de centro ad circumferentiam. Et si ponamus, quod habeat intellectum, et intelligat se secundum quod perfectum et sufficiens principium est omnium linearum, sequitur quod intelligendo se, intelligit omnes lineas. Et sic unum universorum principium secundum causam efficientem, formalem, et finalem, cognoscendo se ut principium sufficiens et perfectum cui nihil deest, cognoscit omnia.

Ad aliud dicendum, quod unum ut unum non est ratio multorum, sed unum multiplex in virtute et ad multa potens, potest esse ratio multorum et idea.

Ad object. 1. An in quod objicitur in contrarium, dicendum quod mala non habent causam in se, sed in suo opposito habitu, sicut dicit Aristoteles in V Ethicorum, quod « rectum est judex sui et obliqui. » Recto enim et ipsum cognoscimus et obliquum.

Ad aliud dicendum, quod Deus cognoscit multa et distincte ut uno : sed hoc unum ex relatione ad multa, exemplar efficitur multorum, quorum omnium inconfusam habet scientiam per relationes rationum ad multa.

Ad object. 2. An aliud dicendum, quod non entia aliquo modo entia sunt in potentia cause, et prout sic sunt, sic per se scit ea Deus.

Ad in quod ulterius quaeritur, Utrum Ad quorut. 1 cognoscat per exemplar ?

Dicendum, quod sic. Idea enim quae est in mente sua, et ipse est, et exemplar est. Unde Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum : « Ideas vel rationes ubi

<--- Page Split --->

esse arbitrandum est, nisi in mente creatoris ? Non enim extra positum quidquid intuebatur, ut secundum id constitueret quod constituebat. Unde ipse est exemplar quo scit, et operatur secundum quod ipse est ars omnium scitorum et operabilium 4. »

A t . idject , 1 . AdmquodincontrariumobjiciturdeDionysio , dicendumquodDionysiusideamvocatexemplarextrinsecussiveformam , etpertaleexemplarnonscitDeus .

Adaluddicendum , quodsicutpauloantedictumest . malumquamvisnonhabeatexemplarquoconstituaturetscia - t u r , habettamenexemplarinsuooppo - sitoaquodeficitperprivationem , sicutobliquumsciturprivationerecti , e t c æ - cumprivationevisus .

erant : quomodo ergo nota Deo erant quae non erant 1 ?» Et rursus, « Quomodo faceret ea quae fieri nota non erant ? Non enim quidquam fecit ignorans. Proinde antequam fierent, et erant, et non erant. Erant in Dei scientia, non erant in sui natura. » Ex hoc accipitur, quod scientia est non existentium sicut existentium.

InCONTRARIUMest ,

  1. Quod dicit Magister Hugo in Sententiis, quod « scientia existentium est, et scientia quae de nullo est, nulla est. »

  2. Adhuc,Aristoteles in libro V primæ philosophiæ : « Unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad verum : et sicut se habet ad verum, ita se habet ad scire : quia nihil scitur nisi verum. » Sed ea quæ non sunt, nullo modo se habent ad esse. Ergo nullo modo ad verum, et sciri non possunt.

MEMBRUM III.

Ulterius quaeritur, Si scientia Dei inQuæst. 1. finitorum sit, vel finitorum tantum 5 ?

De quo sit scientia divina 2 ?

TERTIO quaeritur, De quo sit scientia divina ?

Et videtur, quod sit de existentibus et non existentibus.

  1. Dicit enim Augustinus super illud, Pulchritudo agri mecum est 3 : « Cum illo sunt omnia futura : et ei non detrahuntur jam præterita. »

  2. Adhuc, In primo Sententiarum, distinctione XXXV, cap. Propterea omnia, inducit Magister Augustinum in libro V super Genesis ad litteram sic dicentem : « Hæc visibilia antequam fierent, non

Et arguitur, quod infinitorum.

  1. Augustinus in libro XII de Civitate Dei : « Sunt quidam qui in tantam prorumpunt insaniam, ut dicant Deum non omnium habere notitiam : quia infinita sunt : quod in numeris oportet concedere : sed apud illum infinitorum certus est numerus, cujus sapientia non est numerus 6 . »

  2. Adhuc, Potentia Dei est ad infinita, et Deus scit extensionem potentiae suæ, et scit ea ad quæ extenditur : extenditur autem ad infinita : ergo scit infinita.

  3. Adhuc, Aristoteles in III Physicorum : « Infinitum est cui partes accipienti, semper est aliquid extra accipere : et hoc est in continuo per divisionem, et

1 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quæstionum, Quæst. 46.

2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXVI, Art. 8. Tom. XXVI hujusce novæ editionis.

3 Psal. xlix, 41.

4 S. AUGUSTINUS, Lib. V super Genesis ad lit-

teram, cap. 18.

5 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum. Dist. XXXIX, Art. 9. Tom. XXVI novæ editionis nostra.

6 S. AUGUSTINUS, Lib. XII de Civitate Dei, cap. 18.

<--- Page Split --->

in discreto per additionem. » Novit autem Deus perfecte divisibilitatem continui, et omne in quod dividi potest, et novit omnem addibilitatem discreti et omne quod addi potest. Ergo perfecte utroque modo dictum novit infinitum.

Sedcontra . InCONTRARIUMhujusestquoddicitAristoteles , quodinfinitumnoncontin - gitintellectupertransire : etcumdiffi - niaturperacceptionempartium , utdicitAristoteles , etnoncontingataliquidsci - requidestnisiperdiflinitionem , noncontingitipsumscirinisiintellectuper - transeuntepartes . Ergononcontingitipsumsciri : sequereturenim , quodinfi - nitumessetfinitum . Inquocumqueenimintellectuspertransit , inillofinitumest : illudenimestultimum , postquodnonestaliudaccipere : inilloenimcaditarationeinfiniti .

ULTERIUSquæriturrationecjusquoddicitMagisterinlibroISententiarum ,distinctioneXXXVI , c a p . Postprædictaquæritur , UtrumscientiaDeisitbono - rumetmalorum , velbonorumtantum 1 ?

Et videtur, quod bonorum et malorum.

Diciturenimibidem : « ScitDeusetscivitsemperomnia , tambonaquammala , etiamantequamlierent , etpræsci - vitabaternocafutura . IdeoquecumomniabonadiximusesseinDeoperpræsentiamcognitionis , cademrationevideturdicendumomniamalaesseinco , cumcademsempernoverit , etperco - gnitionemeipræsentiafuerint 2 . »

Sedcontra . InCONTRARIUMhujusest , q u o d

  1. Non habet Deus notitiam nisi ejus cujus exemplar est apud ipsum : mali exemplar non est apud ipsum : ergo mali notitia non est apud ipsum.

  2. Adhuc, Augustinus in libro III de Libero arbitrio : « Nature vitiosæ in tantum recte vituperantur, in quantum earum vituperator, artem qua factæ sunt, videt : et hoc in eis vituperet, quod ibi non videt. Vitia autem naturarum non sunt in mente divina, et sic non cognovit ea 3 . »

ULTERIUSquæritur , UtrumscientiaDeinecessariorumetcontingentiumsit , velnecessariorumtantum ?

Videtur , quodnecessariorumtantum .

  1. Necessaria enim sunt, quae sunt per causam necessariam et immobilem. Cognoscit autem Deus omnia per se causam necessariam et immobilem. Ergo non cognoscit nisi necessaria.

  2. Adhuc, Causa immobilis et stans non potest esse contingens. Dicit enim Aristoteles in libro Priorum : « Quod contingit esse et contingit non esse, si hoc cognoscitur per causam stantem, cognoscitur ut non est. » Si ergo Deus cognoscit contingens per se causam, non cognoscit ut est contingens : et qui cognoscit aliquid ut non est, non veram cognitionem habet de illo. Ergo Deus non veram cognitionem habet de contingentibus : quod valde inconveniens est : homo enim veram cognitionem habet de contingentibus : et si Deus non haberet veram cognitionem, deficeret scientia Dei a scientia hominis.

ULTERIUSquæritur , SiscientiaDeisin - Quæriturgulariumsit 5 ?

Etvidetur , quodnon . QuiadicitBoe - t i u s , q u o d « universaleestdumintelli - gitur , singularedumsentitur . » Deusau - temnoncognoscitnisiperintellectum . Ergononcognoscitnisiuniversale .

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXVI, Art. 6. Tom. XXVI hujusce nova editionis.

2 I Sententiarum, Dist. XXXVI, cap. B, post initium.

3 S. AUGUSTINUS , Lib. III de Libero arbitrio,

cap. 13.

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXVI, Art. 7. Tom. XXVI hujusce editionis.

5 Cf. ibidem, Dist. XXXV, Art. 2, et Dist. XXXIX, Art. 9.

<--- Page Split --->

4.1 contra. In contrarium est, quod scientia Dei perfectior est quam scientia hominis : et homo tam universale quam particulare cognoscit : ergo multo magis Deus.

7.1.5. ULTERIUS quaeritur, Si cognoscat opposite simul 1 ?

Et videtur, quod sic. Quia dicit Augustinus, quod videndo se, videt omnia simul. Opposita quaedam sunt de omnibus. Ergo opposita videt simul.

8.1 contra. In contrarium hujus est, quod opposita nec sunt nec possunt esse simul : et res cognoscitur sicut est : ergo opposita non simul cognoscuntur.

9.1.6. ULTERIUS quaeritur, Si Deus scit enuntiabila et propositiones 2 ?

Et videtur, quod sic : haec enim homo scit : ergo multo magis Deus.

10.1 contra. In contrarium est, quod talia non sciuntur nisi intellectu componente et dividente : intellectus autem divinus simplex est : ergo videtur, quod ea quae sunt in compositione et complexione non cognoscit.

11.1. Ad id quod primo quaeritur, dicendum quod scientia Dei et existentium est, et non existentium in natura propria, existentium tamen in causa elficiente formali et finali. Ibi enim ab aterno sunt secundum rationes ideales, quae (sicut dicit Augustinus) non oriuntur nec intereunt in mente divina : et ad ipsas fit omne quod oritur et interire potest, ut dicit Augustinus.

Et sic intelliguntur auctoritates inductae.

12.1. Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod dictum Magistri Hugonis intelligitur, quod scientia est existentium quocumque modo, scilicet vel in se, vel in causa. Ad hoc enim quod artifex sciat domum, non oportet domum esse in actu, sed sufficit, quod species

domus sit in mente artificis, quae secundum unum modum manet in mente, et antequam fiat domus, et cum fit, et postquam facta est, et cum domus interit sive destruitur. Unde per idem eodem modo se habens artifex novit domum futuram, et eam quae fit, et factam et destructam : et sic uno modo et per idem Deus scit futura et ea quae sunt praeterita.

Ad aliud dicendum, quod verum est Adobject. 2. quod dicit Philosophus, sed multipliciter res se habet ad esse : habet enim se ad esse in actu, et ad esse in causa : et sicut se habet ad esse in actu sive in natura, ita se habet ad verum in actu et in natura : et sicut se habet ad esse in causa, ita se habet ad verum in causa : et per consequens ad scire in causa : res enim vere est in causa veritate rationis idealis.

Ad quod ulterius quaeritur, Utrum Ad quest. 1. scientia Dei innitorum sit ?

Dicendum, quod ex quo scit Deus res per modum per quem sunt in causa efficiente, formali, et finali, potest intueri causam dupliciter, scilicet ut potentem, vel ut actu causantem. Si primo modo, extensio causæ est ad infinita, et Deus scit omnia ad quæ extenditur, et scit modum quo extenditur ad ea : et scit se esse efficientem, et exemplarem formam sive idealem omnium, et finem singulorum et universorum. Et hoc modo sciendo se, scientia sua extendit se ad innitorum scientiam. Secundo autem modo prout scit se in actu causantem : tunc scientia est disponens ea quæ fiunt : et quia illa finita sunt, ideo scientia sua finitorum est. Primo modo, sapientiae ejus non est numerus, ut dicit Psalmus cxLVI, 5 : et id quod dicit Augustinus, quod « quantumlibet numerorum infinita sit aggregatio, tamen innitorum illi certus est numerus, cujus sapientiae non est numerus. »

<--- Page Split --->

Et per hoc patet solutio ad duo quae sequuntur.

Ad object. An id quod in contrarium objicitur, dicendum quod in veritate infinitum in ratione infiniti non contingit accipere, nisi transitu partium : et quia hoc impossibile est, ideo infinitum refugit intellectus. Sed contingit accipere infinitum non simpliciter, sed secundum quid, scilicet prout est in extensione potentiae divinae, in qua est secundum quid et non simpliciter : et sic contingit accipi infinitum per scientiam, ita quod non accipitur intellectu transeunte partes ejus : et hoc modo Dei scientia est infinitorum.

Ad quest. 2. An id quod ulterius quaeritur, dicendum quod duplex scientia est in Deo, scilicet practica, et contemplativa. Practica est per formam artis qua fit ars : et hoc modo non sunt in Deo nisi bona. Hoc enim modo auctor est omnium eorum quae scit, ut dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XXXV. Contemplativa scientia est, qua contemplatur rem sive esse rei per privationem sive speciem : sicut nos contemplamur de luce per speciem, et de tenebris per specii lucis privationem. Et hoc modo in scientia Dei sunt bona et mala, ut dicit Augustinus, bona per speciem qua arli congruunt : mala autem per specii privationem et vitium quo ab arte recedunt, ut dicit Augustinus in libro tertio de Libero arbitrio. Quia culpa est et vitium proprium est, ab artifice merito vituperatur in eis : hoc enim nec ab artifice, nec ab arte habent, sed ex vitio proprio quo avertuntur a summo bono et ab artilice et ab arte.

Ad object. Ad 1 et 2. An ea quae objiciuntur in contrarium, jam patet solutio. Quamvis enim malum proprium exemplar non habeat, scientia tamen ipsius contemplativa est, in quantum deficit ab exemplari boni.

Ad quest. 3. Ad 1. An id quod ulterius quaeritur de cogni-

tione contingentium, dicendum quod Deus cognoscit contingentia omnia per se stabilem et necessarium. Docet enim Aristoteles in VI primae philosophiae, quod contingens frequenter sive ut in pluribus, causatur a necessario per defectum ab illo : et contingens ut a paucioribus, per similem defectum causatur a contingente ut in pluribus. Unde sicut per defectum speciei boni cognoscitur malum, ita per defectum ejus quod est actio, et in universali et in particulari, et in causa et in causato cognoscitur contingens per stans et immobile et ens necesse. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod mobilia scit immobiliter 1.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum procederet de causa proxima et essentiali, et per illam causam non scit Deus : quia si hoc esset, acciperet scientiam a rebus, quod Augustinus negat. Quia autem cognoscit per primum exemplar rerum, et primum exemplar est necessariorum per formam necessitatis, et est exemplar contingentium per necessitatis defectionem, ideo uno et eodem cognoscit necessarium et contingens : contingens in ratione contingentis, necessarium in ratione necessarii: et ideo verissimam de quolibet habet cognitionem.

Ad id quod ulterius quaeritur de cognitione singularium, dicendum quod Deus cognoscit singularia et motus et partes et actus et passiones omnium partium singulariter : aliter enim non esset verum quod dicit Apostolus, ad Hebr. iv, 12 et 13 : Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio aucipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus.

<--- Page Split --->

Ad DICTUM Boetii dicendum, quod duplex est intellectus, scilicet abstrahens, et constituens. De abstrahente intellectu verum est quod dicit Boetius. Ille enim abstrahendo denudat formam ab omnibus indi·iduantibus, et accipit eam in simplici esse intellectuali, quod est in lumine intellectuali accipere: hoc enim lumen est sine hic et nunc de se: et talis forma non afficit intellectum: quia non est in eo sicut in materia sive in subjecto, sed sicut in specie prima intelligibilium. Propter quod in tertio de Anima dicit Philosophus, quod intellectus est species specierum intelligibilium et locus, sicut lux et perspicuum illuminatum species et locus sunt colorum. Sed tali intellectu Deus nihil intelligit: quia si hoc intellectu intelligeret, scientiam acciperet a rebus, et vilesceret intellectus ejus, sicut in antehabitis probatum est, sicut dicit Aristoteles in XI primae philosophiae. Alius intellectus est, qui agens vel practicus dicitur, qui non utitur forma abstractionis, sed formam compositionis formans ex seipso, utitur corpore et motibus corporis ad inducendum eam in factum, de quo dicit Aristoteles in XIII de Animalibus, quod manus est organum organorum, universalem habens potentiam instrumentaliter ad omnes operationes, sicut intellectus universalem habet potentiam ad omnes operationes effective. Et haec forma una et eadem est ad universale et singulare: constituens enim singulare, per consequens constituit universale, sicut constituens hunc hominem, constituit hominem. Et tali forma quae est exemplar operatorum, intelligit Deus quidquid intelligit et singulare et universale.

Dicunt tamen quidam, quod intellectus etiam singularis sit. Sed hoc non video quomodo verum sit in forma abstractionis, nisi per hunc modum, quod noster intellectus conjunctus est continuo et tempori, ut dicit Aristoteles in III de Anima, et accipit formam in esse singularis, et determinat eam ad hoc per con-

tinuum quod est subjectum sensibilium, et per individuantia accepta per sensus: tali enim intellectu dicimus, quod hic homo est homo. Sed haec solutio non valet: quia tali intellectu nec Deus intelligit, nec artifex aliquis.

Ad in quod ulterius quaeritur de oppoAd quest.5. sitis, dicendum quod opposita in esse oppositionis non possunt esse simul, quia sic unum expellit aliud: sed opposita in esse intentionis simplicis simul sunt, et non se mutuo expellunt ab eodem, ut patet. Intentio enim albi et intentio nigri in eodem perspicuo simul sunt, ut dicit Commentator super tertium de Anima. Similiter species intentionales albi, et species intentionales nigri, in eodem intellectu simul sunt: quia aliter non esset contrariorum eadem disciplina: in esse enim intentionali non opponuntur. Et cum in Deo sint secundum esse intentionale, nihil est inconveniens Deum simul nonse sive videre opposita.

Antiqui tamen distinxerunt hanc, Deus simul videt opposita, ex hoc quod adverbium, simul, potest determinare hoc verbum, videt, in comparatione ad nominativum sibi supponentem : et sic dicunt, quod est vera sub hoc sensu, Deus simul, hoc est, uno simplici intuitu videt opposita. Vel potest determinare idem verbum in comparatione ad accusativum apponentem verbo, et sic dicunt, quod est falsa sub hoc sensu, Deus videt opposita simul, hoc est, quae sunt simul. Sed haec distinctio non est sufficiens ad solvendum : quia jam habitum est, quod secundum esse intentionale nihil prohibet opposita esse simul, et in medio, et in anima.

Ad in quod ulterius quaeritur de scienAd quest.6. tia enuntiabilium vel propositionum, dicendum quod quia Deus cognoscit per exemplar constitutivum et operativum rerum, intellectus divinus immediate rerum est : et ideo enuntiabilium resolutorum in res de quibus enuntiantur: per

<--- Page Split --->

habitudines enim rerum quas ipse facit, scit quid cui insit, et quid a quo dividatur : et cognoscendo effectus et actus animae circa res, scit quid enuntietur, vel imperetur, vel optetur, vel dubitative vel subjunctive proferatur : et hoc modo non oportet, quod aliqua compositio vel complexio sit in intellectu divino ad enuntiabilium cognitionem.

MEMBRUM IV.

Quomodo scientia divina se habeat ad scientem et ad scibile ?

Quarto quæritur, Quomodo scientia divina se habeat et ad scientem et ad scibile ?

Et circa hoc quæruntur duo, scilicet quomodo se habeat ad scientem ?

Et secundo, Quomodo se habeat ad scibile ?

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS I.

Quomodo scientia divina se habeat ad scientem ?

Circa primum quæritur, Quomodo omnia sint in Deo vita et lux, quomodo omnia præsenter, quomodo omnia simul, quomodo omnia immutabiliter, et quomodo scit Deus omnia perfecte ?

Hæc enim omnia sumuntur ex verbis Dionysii in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit : « Igitur seipsam divina scientia cognoscendo, cognoscit omnia immaterialiter materialia, et indivisibiliter divisibilia, et multa unitive 1. »

OBIICITUR ergo sic :

  1. Magister in libro I Sententiarum, distinctione XXXV, cap. Propterea omnia dicuntur esse in Deo, inducit Augustinum in libro V super Genesim, dicentem hæc verba : « Omnia dicuntur esse in Deo, et omne quod factum est, dicitur esse vita in ipso : non ideo quod creatura sit creator, vel quia ista temporalia æternaliter sint in Deo : sed quia in ejus scientia semper sunt, quæ vita est 2. » Hoc videtur esse inconveniens. Dicitur enim, Act. XVII, 28 quod in ipso vivimus, et movetur, et sumus. Si ergo propter hoc quod in ipso sunt, dicuntur una vita, tunc etiam debent dici una essentia.

  2. Adhuc, Anselmus in Monologio : « Omnia antequam fierent, et cum facta sunt, et cum corrumpuntur seu aliquo modo variantur, semper in ipso sunt : non quod sunt in seipsis, sed quod est idem ipse 3. » Etenim in seipsis sunt essentia mutabilis secundum mutabilem rationem creata : in ipso vero sunt ipsa prima essentia et prima existendi veritas : cui prout magis utcumque illi similia sint, ita verius et præstantius existunt.

In contrarium hujus est quod dicit : « Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVI, movens quæstionem, dicens sic : « Solet hic quæri. Cum omnia dicantur esse in Dei cognitione seu præsentia, vel in Deo per cognitionem, et ejus cognitio seu præsentia sit divina essentia : utrum concedendum sit omnia esse in divina essentia, vel in

<--- Page Split --->

Deo per essentiam ? Et respondentum est quod non. Si enim hoc diceretur, intelligerentur esse ejusdem cum Deo essentia, quod falsum est. » Et concludit sic : « Habet ergo Deus apud se in praesentia sua, quæ non habet in sua natura. »

    1. ADHUC quaeritur, Utrum idem sit esse in Dei cognitione, quod est esse in Deo cognoscente t ?

Si dicatur, quod sic, videtur sequi inconveniens, quod mali sint in Dei cognoscente. Matth. VI, 23 : Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos.

    1. ULTERIUS quaeritur, Quomodo Deus omnia scit praesentialiter ?

Quod enim praesentialiter cognoscat, 1. Probat Augustinus3] super illud Joannis, VII, 24 : Si enim non credideritis, quia ego sum, dicit sic : « Non est verum esse, ubi est esse et non esse. Praeteritum et futurum invenio in omni motu rerum : in veritate quae manet, praeteritum et futurum non invenio, sed solum praesens, et hoc incorruptum. »

  1. Adhuc, Super illud epistolæ II Petri, III,8, quod unus dies apud Dominum sunt sicut mille anni, Glossa : « In agnitione divinæ veritatis et præsentia et præterita et futura æqualiter præsentia constant. » Ergo præsenter omnia cognoscit.

    1. IN CONTRARIUM hujus esse videtur, quod præsens temporis, et præteritum temporis et futurum temporis, non stant : præsens autem æternitatis stat : videtur ergo quod præsens, præteritum, et futurum non possint esse in præsenti æternitatis : et sic ea Deus præsenter cognoscere non potest.
    1. ULTERIUS quaeritur, Quomodo cognoscat omnia simul s ?

Hoc enim dicit Augustinus in libro XV de Trinitate : « In eorum essentia, hoc est, Patris et Filii et Spiritus sancti, unusquisque eorum simul videt, non particulatim, aut sigillatim, velut alternante conspectu, hinc illuc, et inde huc, et rursus inde vel inde, in aliud atque aliud, ut alia videre non possit nisi non videns alia : sed, ut dixi, simul omnia, quorum nullum est quod non semper videt 3. »

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Non videt res nisi prout in causa sunt. Res autem in causa existens, non simpliciter est. Ergo videri non potest : quia visio transit super existens.

  2. Si quis dicat, quod videndo se causam, videt omnia : tunc etiam sequitur a simili, quod nos videntes causam, videmus effectum, quod falsum est.

  3. Adhuc, Si quidquid est in essentia Dei, videt Deus præsenter, eo quod essentia sibi præsens est semper : cum secundum Anselmum omnis creatura sit in essentia : et quidquid est in essentia Dei, Deus est, ut dicit Augustinus, videtur, quod omnis creatura sit Deus, quod hæreticum est : et est hæresis Alexandri Philosophi et quorumdam aliorum, quæ etiam ab Aristotele reprobatur in primo primæ philosophiae.

ULTERIUS quaeritur, Quomodo scit Quest. 5. Deus omnia immutabiliter : ?

Hoc enim videtur dicere Dionysius in præindusta auctoritate.

SED CONTRA est :

  1. Ponamus, quod ego sim lecturus cras : constat, quod hoc scit Deus : aut mutabiliter, aut immutabiliter. Si mutabiliter, habetur propositum. Si immutabiliter : sed quidquid scitur immutabiliter, immutabile est : ergo immutabile est, quin ego legam, quod falsum est.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXVI, Art. 2. Tom. XXVI novae editionis nostrae.

2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment in I Sententiarum, Dist. XXXIX, Art. 2. Tom. XXVI nova

editionis nostrae.

3 S. AUGUSTINUS, Lib. XV de Trinitate, cap. 14.

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXIX, Art. 3. Tom. XXVI hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Si scit me lecturum cras, cras scit me legere præsenter, post cras scit me legisse in præterito : et quod sub differentiis temporum scitur, scitur mutabiliter : ergo Deus lectionem meam mutabiliter scit.

  2. Adhuc, Antiqui sic objecerunt : Si Deus immutabiliter scit quidquid scit : ergo scit quidquid scivit : sed scivit me nasciturum : ergo scit me nasciturum : sed me nasciturum esse, est falsum : ergo scit falsum, quod est inconveniens, quia falsum non scitur.

Quæst. 6. ULTERIUS quæritur, Quomodo Deus omnia perfecte scit'?

Videtur enim hoc non posse esse : quod enim augeri potest, perfectum non est. Scientia Dei augeri potest. Ergo perfecta non est. PROBATIO MEDIÆ : Ponamus, quod ego non sum lecturus hodie, Deus scit me non esse lecturum. Potest etiam esse, quod sim lecturus : in talibus enim contingentibus quod contingit esse, contingit non esse : et quod possibile est esse, possibile est non esse : et quod possibile est me facere scit Deus. Ergo scit me esse lecturum, et scivit me non esse lecturum : ergo scit aliquid quod non scivit : et sic augetur et minuitur scientia ejus : et sic non est perfecta scientia ejus, stans in summo perfectionis.

Solutio. Solutio. Ad id quod primo quæritur, dicendum quod omnia dicuntur esse in Deo per rationes exemplares et ideales, quibus facta sunt omnia, et quibus sunt in arte divina et sapientia. Sic enim dicit Tullius in fine primæ Rhetoricae : « Ars est collectio principiorum ad unum finem tendentium. » Et quia in mente divina simul et unite sive collective in uno sunt principium efficiens, formale, et finale constitutionis et creationis omnium, ideo mens divina ars est universorum : et

quia sapientia non est nisi ut habitus, in quo colliguntur omnia talia principia creatorum, ideo sapientia vocatur, dicente Aristotele in VI Ethicorum, quod ars est factivum principium cum ratione, et quod sapiens est in unaquaque arte, qui ex consideratione finis et eorum quæ ducunt ad finem, rationem reddere scit totius operis. Sic enim dicit Philosophus, quod sapientis est ordinare, et non ordinari. Et quia ars et sapientia mentem artificis respiciunt, cujus sunt habitus, et mens una est, sicut essentia est una : ideo quamvis multa sint de quibus sunt ars et sapientia, tamen ars divina una est et sapientia.

Similiter et pluralitatem nec significatam nec consignificatam respiciunt : significatam, ut dicantur, plures artes et plures sapientiae : consignificatam, ut dicantur artes vel sapientiae : Pater enim et Filius et Spiritus sanctus sunt una res et sapientia. Et quia idea et exemplar dicunt respectum ad creaturas, qui ad diversas creaturas unus esse non potest formaliter, eo quod ex dependentia creaturae ad creatorem causatur, et non e converso, tamen in Deo realiter est unum : ideo dicunt Sancti, quod ideae sunt exemplaria, consignificatam pluralitatem attribuentes eis, non significatam, ut dicantur plura exemplaria vel plures idea. Quia vero ratio respicit finem, et finis in natura forma est, finis autem et forma diversorum diversa sunt, magis eis convenit pluralitas quam ideis vel exemplaribus. Ideo dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quod « alia ratione creatur equus, et alia homo, non una 2. » Dicuntur autem omnia in ipso lux et vita. Joan. 1, 3 et 4 : Sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Quia, sicut dicit Philosophus, vita motus est ab ente quieto, et est motus ad esse. Ideae enim et exemplaria quaer sunt ipsa mens

<--- Page Split --->

rit1. » Ita ergo Deus existentia cognoscit, et non scientia quae sit existentium, sed quae sit suiipsius.

Et hoc est quod dicunt auctoritates Sanctorum, Petri scilicet et Augustini.

Ad object. Ad m quod quod objicitur in contrarium,dicendum quod licet praeteritum et futurum et praesens temporis non stent secundum esse quod sunt, tamen rationes eorum stant, quibus illunt ab aeterno. Et est exemplum Augustini quod paulo ante positum est, quod arca vel domus in lapidibus non stat, sed continue variatur de non esse ad esse, et de esse ad non esse, tamen in mente artilicis stat et non variatur : et uno eodem modo se habente scit arcam faciendam, factam, et corruptam.

Ad quest. 4. Ad m quod ulterius quaeritur de eo quod omnia simul videt,dicit Dionysius, quod simul notat simultatem omnium in uno quod ipse est. Unde videndo se ut causam omnium et exemplar et finem, in uno videt omnia, et sic simul.

Et quod dicit Augustinus, quod unaquaque trium personarum non videt alternante conspectu hinc illuc, vel inde huc, dicit ideo, quod non est sua cognitio similis nostrae : nostra enim ideo quia est a rebus, non potest esse multorum, nisi alternetur de uno in alterum, componendo, vel dividendo. Dei autem cognitio quae est omnium unus simplex intuitus, est illius in quo omnia sunt ut in causa efficiente, formali, et finali.

Ad object 1. Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod res in causa non est simpliciter, sed secundum quid : tamen res in causa quae sufficientissimum et perfectissimum principium est et essendi et cognoscendi rem, sufficiens habet esse ad cognoscendum. Si enim causa causans, seipsam ignorare non potest, procul dubio causa cognosens seipsam ut causantem, sufficientissime et perfectissime

cognoscit omnia quae sunt in ipsa et quae sunt ab ipsa : et talis existentia rerum in causa, sufficit ad hoc quod in cas transeat cognitio sicut in existentia.

Ad adject. Ad m quod dicendum, quod non est siAd object. mile de nobis : nos enim non videmus causam, nisi per comprehensionem distinctam a comprehensione effectus : Deus autem indistincta visione effectum videt in causa, et videndo videt rationem qua effectus exit a causa.

Ad adject. Ad m quod dicendum, quod sicut paulo Ad object.1. ante habitum est, non est idem esse in cognitione Dei, et esse in essentia Dei. Esse enim in cognitione Dei est esse objecta cognitionis, et objecta cognitionis sunt in quae transit cognitio : et sic in cognoscente non sunt nisi per species intentionum et similitudines, in quibus res cognita non est nisi secundum quid : dicit enim Philosophus, quod talia non sunt entia, sed entis : et ideo non sequitur, si ideæ et exemplaria existentia in essentia divina, sunt ipsa essentia, quod res sunt essentia divina : sicut enim jam dictum est, ideæ et exemplaria non sunt res, sed rerum.

Ad quest. 4. Ad quest.

Dicendum est, quod sic. Est enim per Ad t. immutabiles rationes mutabilium, ut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quastionum 2. Nec est inconveniens secundum cum, quod mutabilium rationes sint immutabiles et aeternæ. Et hujus causa est, quod rationes illæ exemplares sunt, et non sunt in rebus mutabilibus, sed in causa immutabili : et per illas cognoscit, ut dicit Dionysius, non secundum uniuscujusque cognitionem immittens se rebus, sed cognoscendo seipsum ut causa est. Nec sequitur, quod hoc modo immutabiliter scitur, quod hoc sit immutabile : eo quod ratio idealis

<--- Page Split --->

qua scit Deus, non est re, sed ad rem : at ideo immutabilitatem scientiae non sequitur scitum. Et est exemplum Magistri in Sententiis de radio solis, qui est super illuminata quae mutabilia sunt, et tamen ipse est immutabilis : eo quod radius solis immutabilitatem non ponit circa illuminatum, nec ab illuminato tollit mutabilitatem.

Similiter immutabiliter scit me lecturum cras si cras sum lecturus : et tamen non sequitur, quod ego immutabiliter leeturus sim, sed mutabiliter : immutabilitas enim scientiae suae, non tollit mutabilitatem a voluntate mea, quae proxima causa est, quod ego legam cras. Antiqui tamen distinxerunt hanc, Deus immutabiliter scit mutabilia : ex eo quod adverbialis determinatio immutabiliter, potest determinare verbum scit, in comparatione ad suppositum : et sic est vera sub hoc sensu, Deus immutabiliter scit mutabilia. Vel potest idem verbum determinare in comparatione ad appositum : et sic est falsa sub hoc sensu, Deus scit mutabilia immutabiliter : ad hoc enim exigeretur, quod sciret mutabilia esse immutabiliter : et hoc est impossibile.

Ad aliud dicendum, quod modo scit me lecturum si sim lecturus, et cras scit me legere si ego lego, et post cras scit me legisse : et sic scitum est mutabile sub differentiis temporum. Sed non sequitur, quod mutetur sciens vel scientia : quia non accipit scientiam a scito, sed a rationibus aeternis quæ sunt in ipso, et sunt id quod ipse, ut dicit Augustinus.

Ad sorrisma quod inducunt antiqui, dicendum quod est ibi fallacia figurae dictionis. Cum enim dicitur, Deus scit quidquid scit immutabiliter, signum distributivum non distribuit nisi pro rebus scitis : et cum assumit, dicens, sed scivit me nasciturum, sub signo quod distribuit pro rebus, assumit enuntia bile, et sic commutat suppositum. Sed deberet sic procedere : Deus quidquid scivit, scit :

sed scivit nativitatem meam : quia scit illam sub omni differentia temporis, quod variari potest : ideo uno et eodem modo nativitatem meam scit sub omni differentia temporis : et ideo scit eam aliquando fore, aliquando esse, aliquando fuisse. Enuntia bilia enim secundum compositionem et complexionem et differentiam temporis quæ compositioni accidit, non sunt in Dei cognitione, sed potius per resolutionem ad res enuntiatas, ut paulo ante habitum est.

Ad 11 quod ulterius quæritur, dicenAdquæst. 6 dum quod Deus perfectissimam omnium rerum habet scientiam, si tamen perfecta potest dici : divinum enim non est proprie perfectum, sed eminens. Et hoc ex hoc probatur, quod ipse est in omni re, et intimus omnis rei continue esse influens et conservationem : nec ignorare potest quod efficit et causat : sic enim omnia portat verbo virtutis suæ 1. Ignorans enim actionem suam et effectum, ignoraret seipsum et esset insipiens, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum. Cum ergo esse et conservationem causet in omni re sicut intimum et perfectissimum principium omnis rei, nihil est quod non eminentissime scit.

Ad 11 quod objicitur, quod scientia Dei possit augeri, antiqui distinxerunt, dicentes esse triplicem scientiam divinam, scilicet simplicis intelligentiae, simplicis visionis, et approbationis. Scientiam simplicis intelligentiae dixerunt esse, qua Deus omnia scit in se potente causa efficiente, formali, et finali. Hac enim scit quidquid facere potest, et quidquid fieri potest : propter hoc quod scit extensionem potentiae suae : et haec, ut dicunt, est entium et non entium, et bonorum et malorum : et dicunt, quod haec non potest augeri secundum scita : et de hac dicunt esse verum, quod scit quidquid scivit. Scientia simplicis visionis, ut dicunt, est, qua in præsentia sua

<--- Page Split --->

videt quidquid est, sive bonum, sive malum. Et hanc dicunt posse augeri secundum scita sine sui variatione : eo quod haec scientia non transit nisi super existens, et potest aliquid esse quod prius non fuit : quod enim non est, videri non potest. Scientiam approbationis dicunt esse de bonis quae Deus approbat. Et hanc etiam dicunt posse augeri secundum scita : potest enim fieri meritorium opus quod Deus approbat, quod prius non fuit : et quando non fuit, approbari non potuit. Sed nullam variationem ponunt in scientia divina, sed in scibilibus tantum. Exemplum de radio et lunine solis, qui non minuitur nec augetur secundum illuminata, sive plura, sive pauciora sint.

tellectum contemplativum et practicum, dicit, quod intellectus contemplativus speciem contemplationis accipit a re per virtutes et potentias animae abstrahentes, quae sunt sensus et imaginatio, et praecipue intellectus agens. Intellectus autem practicus nihil accipit a re, sed potius utitur corpore ad imprimendum in rem formam operis quam habet in mente, sicut dicit Aristoteles in XIV de Animalibus, quod intellectus in homine utitur manu. Sed jam habitum est ex Dionysio et Augustino, quod Deus sciendo omnia nihil accipit a rebus, sed potius videns se ut efficientem et formam exemplarem et finem omnium et singulorum, novit omnia, et sic ad se respiciens constituit omnia. Videtur ergo, quod practicam scientiam habeat de omnibus, et non contemplativam sive theoricam.

IN CONTRAIRUM hujus est : quia

  1. In virtutibus intellectualibus, ut in VI Ethicorum dicit Aristoteles, nobilior est virtus contemplativa, quam practica. Quia igitur scientia, sapientia, intellectus, sunt contemplativa virtutes, nobiliores sunt quam ars et prudentia quae sunt practicae.

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS II.

Quomodo scientia Dei se habeat ad scibile, utrum sit practica vel theorica' ?

Secundo quaeritur, Quomodo scientia Dei se habet ad scibile ?

Videtur, quod sit practica.

  1. Adhuc, Contemplativa scientia est, qua sciuntur rationes rerum. Deus maxime scit rationes rerum. Maxime ergo habet scientiam contemplativam.

  2. Adhuc, Eminentior est Deus in scientia quam homo. Homo habet scientiam et contemplativam et practicam. Ergo multo magis Deus.

  3. Dicit enim Augustinus in libro VI de Trinitate 2, quod « scientia sua est causa rerum. » Et hoc dicit Commentator super XI primae philosophiae. Species autem sive forma quae est causa constitutionis rei, forma operationis est et non contemplationis. Ergo videtur, quod scientia Dei practica sit et non contemplativa.

  4. Adhuc, Avicenna distinguens in-

ULTERIUS quaeritur, Cum, sicut dicit Aristoteles in II Priorum, sit scire in universali, et scire in particulari, sive in propria natura, et scire in agere, quod est in collatione principiorum ad conclusionem : utrum istae differentiae sint in scientia divina 3 ?

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXVIII, Art. 1. Tom. XXVI hujusce nova editionis.

2 S. AUGUSTINUS, Lib. VI de Trinitate, cap.

3 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Senteniarum, Dist. XXXV, Art. 2. Tom. XXVI hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

Et videtur, quod non.

  1. Dicit enim Commentator super XI primæ philosophiæ, ubi Aristoteles loquitur de intellectu divino, quod intellectus divinus est causa rerum, et scire ejus nec est scire in universali, nec in particulari, nec in agere, sed simplex intuitus suiipsius, secundum quod ipse est causa rerum et principium in omnibus, ut ubique causas esse et substantiam rerum.

  2. Adhuc, Scire in universali, est scire in eo quod est universale ad scitum, et est scire imperfectum et in potentia : quia scitum in suo universali non est nisi in potentia. Deus autem scit omnia in seipso, et ipse non est universale ad scita. Ergo non scit in universali.

  3. Adhuc, Scire in particulari sive in propria natura, est scire rem secundum quod est in actu et per propriam definitionem ejus. Et Deus non est propria natura scitorum. Ergo sciendo se, non scit res in particulari sive in propria natura.

  4. Adhuc, Ut dicit Augustinus, « In Deo non est alternatio sive collatio conspectus hinc illuc, et inde huc, » ut paulo ante habitum est. Scire in agere semper est alternatio conspectus et collatio de principiis ad conclusionem, et e converso de conclusione ad principia. Ergo Dei scire non est scire in agere.

Et sic scire Dei nec scire est in universali, nec in particulari, nec in agere. Et cum omne quod scitur, aliquo horum trium modorum sciatur, et Deus nullo trium sciat, videtur quod in nihil sciat.

sunt definitio, notificatio, habitudo unius ad alterum, ut generis, vel speciei, vel causæ, et actus et potentiae, est principium veri de ipsa : relatio etiam ipsius ejusdem ad principia operis, quæ sunt constituere in esse, salvare, ad usum aptari, est principium operis. Et sic eadem forma subjecto relata ad diversa principia theoretici intellectus et practici, principium est scientiae theoricæ sive speculativæ, et scientiae practicæ sive operativæ. Et quia Deus perfectissima est species idealis omnium, qua res constituitur et scitur, perfectissimam habet scientiam de omnibus et contemplativam et practicam, in seipso habens utramque, et nihil accipiens a rebus. Et est simile, sicut si ponamus artificem qui est forma operis sui, et convertit se super formam secundum principia veri et cognitionis, et contemplatur rem secundum quod ipsa est secundum se et secundum differentias ejus, et secundum consequentia ad ipsam, et secundum ea quæ insuut ei ut passiones. Talis enim artifex una et eadem forma habet et scientiam theoricam, et scientiam practicam.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc modo quo causa rerum est, practica est, et sic refertur ad opus et ad operis principia : sed hoc non prohibet, quin alio modo relata, scilicet ad principia cognitionis, de eadem forma sit scientia theorica.

Ad ALIUD dicendum, quod Avicenna distinguit intellectum practicum et theoricum in his quae imperfecta sunt scientia, hoc est, quæ de non scientibus efficiuntur scientia. Intellectus autem divinus unus et idem est universaliter agens scita, et contemplans ea : et ideo una simplici forma secundum diversam relationem de omnibus habet et contemplativam scientiam et practicam.

Ad ID quod in contrarium objicitur, diAdobject. 1. cendum quod Deo nulla deest virtutum intellectualium. Unde de sapientia sua dicitur, Sapient. VII, 21 et 23 : Omnium enim artifex docuit me sapientia. Est

<--- Page Split --->

enim in illa spiritus intelligentiae,... omnem habens virtutem, omnia prospiciens. Quia cum intellectualis virtutis medium sit ratio recta, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, cum ipse sit ratio recta omnium scibilium et faciendorum, contemplando se, omnia scit et perfecte et contemplative.

Duosequentiaconcedendasunt .

speciem idealem sive exemplar quod Deus est, quo omnia scit, et quo omnia constituit et facit : tunc illud intuendo prout ipsum idea est universalis et particularis habitudinis rerum, scit omnia et in universali et in particulari et in agere : et haec est Catholica fides, et in nullo contrariatur philosophiae.

Ad n d quod objicitur, dicendum quod non oportet, quod ipse sit universale vel particulare, sed quod sit completum exemplar universalis et particularis.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, dicendum quod procul dubio proprie loquendo illae differentiae sunt scientiae illius quae accipitur a rebus, sicut est nostra scientia. Quod enim a re accipitur per considerantem, est universale, vel particulare, vcl singulare : et penes hoc est scire in universali, et scire in particulari : et quod considerans ponit circa rem consideratam, est collatio fundata super rerum consideratarum habitudines logicales vel syllogisticas. Et talis modus non est scientiae divinae. Et ideo dicunt Philosophi, quod illae differentiae scientiae divinae non conveniunt. Si tamen accipiamus

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad ultimum dicendum, quod sicut dit Augustinus, Deus nihil considerat alternato conspectu, sed simplici intuitu intuendo seipsum prout est exemplar omnium. Et quia ipse est exemplar omnium habitudinum rerum ad invicem, scit omnia quae ex collatione rerum inferri possunt, tam habitudine logicali, quam habitudine syllogistica : et sic habet scientiam in agere, et omnem et omnimodam omnium scibilium scientiam.

QUÆSTIO LXI.

De præscientia Dei.

Deinde quaerendum est in speciali de præscientia.

Et si colligantur ea quae Magister inquirit in libro I Sententiarum, distinct. XXXV, XXXVI, XXXVIII et XXXIX, videtur octo quaerere.

Quorum primum est, Si præscientia sit in Deo nullis existentibus futuris? Et hoc est quaerere, Utrum præscientia sit temporalis vel æterna?

Secundum est, Utrum præscientia sit causa rerum? quod quaerit Magister in

distinctione XXXVIII, cap. Videtur enim præscientia Dei causa eorum esse quae ei sub sunt.

Tertium est, Utrum sit causata a rebus? quod quaerit in illo capite, Hanc igitur quae videtur.

Quartum est, Utrum falli potest? quod in eodem capite dicit, et disputat in sequenti.

Quintum est, Utrum inferat necessitatem? quod ibidem innuere videtur Magister.

<--- Page Split --->

Sextum est, Utrum sit incommutabilis? quod in distinctione XXXV, cap. Scientia vero vel sapientia, dicit expresse Magister.

Septimum est, Utrum possit augeri vel minui? quod ibidem, et distinct. XXXIX Magister disputat.

Octavum est, quod relinquitur ex istis, Quomodo concordet cum libero arbitrio? quod quaerit et disputat Anselmus in libro de Concordia praescientiae et liberi arbitrii.

MEMBRUM I.

Utrum praescientia sit temporalis vet æterna 1 ?

PRMO ergo quaeritur, Si praescientia sit in Deo nullis existentibus futuris? Et hoc est quaerere, Utrum praescientia sit temporalis, vel æterna?

Ad hoc quod non sit æterna, Magister in Sententiis objicit sic :

  1. Si praescientia est de futuris, si nulla essent futura, in Deo nulla esset praescientia : sed poterant nulla esse futura : ergo potuit in Deo non esse praescientia. Et probat mediam sic, quod poterant nulla esse futura : quia potuit Deus nulla facere : libertatem enim habuit ad faciendum, vel non faciendum : ergo videtur in Deo potuisse non esse praescientia.

  2. Adhuc, In illo capite, Ad hoc juxta modulum, ex verbis Augustini dicit Magister : « Sicut creator ad creaturam relative dicitur, ita praescientia et praescius ad futura referri videntur. » Ex hoc arguitur sic : Creator ex tempore dicitur de Deo, et non ab æterno : ergo praescientia et praescius de Deo dicuntur ex tempore, et non ab æterno.

  3. Adhuc, In eodem capite dicit Magister, quod cum res desinit esse futura, desinit esse praescientia : cum incipit esse futura, incipit esse praescientia : ergo praescientia est quae incipit et desinit. Nihil quod incipit et desinit, est æternum. Ergo praescientia æterna esse non potest.

  4. Adhuc, Quidam objiciunt sic : Praescientia est respectu futuri : in Dei scientia nihil est futurum, sed omnia praesentia : ergo in Dei scientia nulla est praescientia.

  5. Adhuc, Qnnis scientia Dei immutabilis est, ut in praehabitis determinatum est : praescientia mutabilis est : ergo praescientia in Dei scientia non est.

In coNTRAriUM hujus est,

  1. Quod dicit Magister in I Sententiarum, distinct. XXXV, cap. Scientia vero, ex verbis Ambrosii in libro V de Fide 1, quod scivit Deus ab æterno æternum, et omne quod futurum erat, et scivit immutabiliter. Scit quoque non minus præterita vel futura quam præsentia, et sua æterna sapientia et immutabili scit ipse omnia quae sciuntur. Omnis enim ratio supernæ et terrenæ sapientiæ, ut ait Ambrosius, in eo est : quia omnem sapientiam et omnem scientiam capit sua immensa scientia. Sic quod ab æterno Deo conveniat.

  2. Adhuc, Non videtur valere quod dicit Magister, si dicit respectum ad futurum, quod propter hoc ex tempore Deo conveniat, sicut creator : quia hoc dictum, mundum fore ab æterno, verum est : et tamen dicitur respectu futuri.

  3. Adhuc, Cum dicitur praescientia, duo dicuntur, scilicet scientia, et antecessio ad rem scitam. Constat, quod scientia æterna est. Quæratur ergo, Si antecessio sit æterna? Et videtur, quod sic. Antecessio enim ante omnem crea-

<--- Page Split --->

turam est : et quidquid est ante omnem creaturam, aeternum est : ergo antecessio aeterna est : quidquid ergo dicitur in hoc verbo, praescientia, aeternum est : ergo praescientia aeterna est,

nihil o ad esse deducta, et semper erit subjecta ad famulatum. Quaedam etiam dicuntur sic de aeterno secundum ordinem ejus ad temporale : et cum ordo ipsius sit antecessio aeternitatis ad tempus, illa ab aeterno Deo conveniunt, sed non semper in aeternum. Et hujus causa est, quod ordo posterioris ad prius variabilis est : et cum mutatur posterius, mutatur respectus dependentiae ipsius ad prius : et illo mutato necesse est matari oppositum eorum respectum in priori, qui tamen in eo non est nisi secundum dici. Et tale est praescius et praescientia.

Et ideo dicit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXV, quod si nulla sint futura, non erit futurorum praescientia : et tamen erit praescientia Dei qua ipse scit et praescit universa : sicut si nulla sint illuminabilia, non erit lumen illuminans illuminatione passiva, licet sit semper illuminans illuminatione activa. Et talis mutatio creaturae est secundum esse et secundum dici, Dei autem non nisi secundum dici, et non secundum esse.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc procedit, secundum quod praescientia dicit respectum ordinis ad posterius : quia sic mutato posteriori, necessario significatur non esse prioris respectus ad posterius. Unde licet id quod est praescientia, maneat, tamen sub ratione ordinis ad praescitum non manet : et hoc nullam inducit mutationem, ut dicit Augustinus in libro V de Trinitate 1, sicut nihil mutatur in nummo, quando de non pretio pretium efficitur.

Ad aliud dicendum est, quod non est usquequaque simile, sed in genere tantum simile est, quod utrumque scilicet ponit respectum ad temporale. Sed in modo respectus dissimile est : quia respectus in creatore et domino causatur secundum modum dicendi ab eo quod est ex tempore : respectus autem qui est in praescientia, causatur ab ordine aeter-

Solutio. Dicendum, quod praescientia Dei aeterna est, et ab aeterno Deo convenit. Sed de aeterno duplex est consideratio : consideratur enim simpliciter in quantum aeternum est, et non in respectu ad aliquid extra se, sicut dicitur Deus substantia, essentia, bonitas : haec enim non respiciunt in ipso nisi æternum, quod sine principio est et sine fine. Consideratur etiam aeternum ut est principium temporalis ut factivum per artem, et sciens et disponens creata tam in fieri quam in esse et conservatione : et sic quia temporale dependet ad æternum, et respectum dependentiae habet ad ipsum, necesse est cointelligi oppositum respectum in aeterno, in quantum est principium temporalis : correlativa enim oppositorum respectuum sunt, et sine illis relativa esse non possunt. Et sic de aeterno multa dicuntur temporalia, sicut quod causa est, quod principium est creaturarum, quod praescius est. Sed quaedam de illis dicuntur ex tempore : quaedam autem ab aeterno : et quaedam dicuntur, quorum dependentia quae est in creatura, ex tempore incepit, ut creator et dominus : exitus enim de nihilo ad esse, et famulatus subjectae creaturae in ipsa creatura inceperunt ex tempore. Et cum relativa posita se ponunt, ut dicit Aristoteles in Praedicamentis, in respectu dependentiae creaturae ad creatorem necessario ponitur oppositus respectus, qui etiam ex tempore Deo convenit, ut creator et dominus : et talia secundum dici in Deo incipiunt, sed numquam desinunt. Ex quo enim creator esse incipit, semper erit creator : et ex quo creatura famulata est, et semper erit dominus, et semper erit creatura ab ipso ex

<--- Page Split --->

« Cum decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiae Dei, in qua novit omnia quae fecit per ipsam. Non enim haec quae creata sunt, ideo sciuntur a Deo, quia facta sunt : sed potius ideo facta sunt, quia immutabiliter ab eo sciuntur. Et si ideo facta sunt, quia sciuntur ab ipso, praescientia Dei causa est, per quam facta sunt 1. » Ergo praescientia causa est futurorum.

  1. Adhuc, Scientia et praescientia Dei ars sunt ad ea quae fiunt. Ars autem ad id quod fit, causa est et effectiva et formalis. Ergo scientia et praescientia Dei sunt causa rerum factarum.

  2. Adhuc, Commentator super XI primæ philosophiae, ubi loquitur Aristoteles de intellectu divino, expresse dicit, quod scientia intellectus divini est causa rerum, et quod causata sunt in intellectu divino sicut artificiata in intellectu et scientia artificis.

Sed contra. In contrarium hujus est quod objicit Magister ibidem sic :

  1. Cum omnia mala sciantur a Deo, si praescientia est eorum quae ei subsunt, erit Deus malorum causa, et per consequens auctor malorum, quod penitus falsum est.

  2. Adhuc, Anselmus in libro de Concordia praescientiae et liberi arbitrii in Deo 2 : « Cum dico, si Deus praescit aliquid, de necessitate eveniet, idem est ac si dicam, si erit aliquid, de necessitate erit. Conditionalis enim vera est necessaria, et falsa est impossibilis. Haec autem est vera, si erit aliquid, illud erit. Ergo necessaria. In tali autem consequentia non ponitur necessitas causae, sed necessitas ordinis sive positionis sive consequentiae, quod idem est. » Per tale enim argumentum, si Deus praescit, de necessitate eveniet, non probatur, quod praescientia sit causa eorum quae fiunt, sed quod habeat ordinem antecessionis ad illa.

Solutio . Sicut Magister dicit in libro 1 Sententiarum , distinct. XXXVIII , solvens istam quaestionem, praescientia dupliciter dicitur, sicut et scientia, scilicet praescientia simplicis intelligentiae, et praescientia approbationis sive beneplaciti. Praescientia primo modo dicta, generaliter est bonorum et malorum : et ideo causalitatem ad ea quae sibi subsunt, dicere non potest. Sed praescientia beneplaciti sive approbationis, non est nisi respectu bonorum tantum : illa enim est cum dispositione ad opus, et illa dicit causalitatem ad ea quae subsunt.

Ad primum ergo dicendum, quod Magister temperat quando dicit, videtur : quia licet ex similitudine consecutionis videatur sequi praescitum ad praescientiam, sicut causatum ad causam, tamen in veritate non est causa : est enim in consequentia ordinis, et non causæ. Consequentia enim ordinis est, quando posito uno sequitur aliud de necessitate positionis. Sicut si video te ambulare, de necessitate tu ambulas, de necessitate consequentiae, non rei. Si enim ad rem respiciatur, antecedens nec est necessarium, nec consequens : quia non est necessarium me te videre ambulare, nec necessarium est te ambulare : tamen quia ista duo incompossibilia sunt, scilicet quod ergo video te ambulare, et quod tu non ambules, propter hoc oppositum consequentis de necessitate sequitur ad antecedens, scilicet quod si ego video te ambulare, necesse est quod tu ambules. Multa enim sunt possibilia, quæ tamen simul juncta impossibilia sunt. Sicut me sedere possibile est, et me stare possibile est : tamen simul juncta impossibilia sunt : et ideo impossibile est me stare dum sedeo. Et talis necessitas consequentiae est in argumento quod facit Magister, si præscitum est, de necessitate eveniet. Et ideo praescientia non pro-

<--- Page Split --->

batur ex hoc esse causa præsciti, sed antecedens in ordine.

Ad dictum Boetii dicendum, quod causa est cujus esse sequitur aliud. Et ita non est hic : quia hic ex positione sequitur aliud, et non ex esse positi.

A 1 2. AD ALIUD dicendum, quod Augustinus notitiam vocat notitiam approbationis, quæ cum dispositione est : quia illa est causa eorum quæ subsunt sibi : 'et non vocat notitiam simplicis intelligentiæ vel visionis : quia illa nullam ponit causalitatem ad subjecta.

Ad 3. AD ALIUD patet solutio per idem. Loquitur enim Augustinus ibi de scientia approbationis, quæ cum dispositione est ad opus et causalitatem.

Ad ALIUD dicendum, quod scientia et præscientia non sunt ars factiva simpliciter et universaliter, sed quædam scientia et præscientia, scilicet quæ est cum approbatione et dispositione sciti vel præsciti.

Ad 5. AD ALIUD dicendum, quod dictum Commentatoris intelligitur de scientia practica, et non de scientia simplicis intelligentiæ. Practica autem scientia cum approbatione est et dispositione ad opus.

Ad object. 1. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod procedit deducendo ad inconveniens, si præscientia simplicis intellingitiae causa præsitorum esse dicatur.

Ad object. 2. AD DICTUM Anselmi dicendum, quod verum est, et dicit rationem solutionis.

MEMBRUM III.

Utrum præscientia Dei sit causata a rebus 1 ?

Dei sit causata a rebus ? quod Magister quaerit in illo capite, Neque etiam res futurae causa sunt, etc.

  1. Et objicit sic ad hoc, quod sit causala a rebus, inducens Origenem super epistolam ad Romanos sic dicentem : « Non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum : sed quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat ». Ergo videtur, quod Deus scit ideo quia futurum est : et sic futurum causa est præscientiæ Dei.

  2. Adhuc, Dicit Aristoteles quod quo posito ponitur aliud, et quo remoto removetur aliud, est causa. Posita re futura ponitur præscientia, et remota re futura removetur præscientia. Ergo res futura est causa præscientiæ.

  3. Ad hoc respondet Magister in Sententiis quod res futura non est causa præscientiæ, nisi sine qua non. SED CONTRA hoc videtur esse, quod causa sine qua non, et causam dicit, et concomitantiam : et sicut dicit causam, aliquo modo res futura est causa præscientiæ.

IN CONTRARUM hujus

  1. Obijcit Magister in illo eodem capite : Neque etiam res futurae, sic dicens : « Si hoc esset, scilicet res futurae essent causa præscientiæ, tunc ejus quod est æternum, aliquid existeret causa, ab eo alienum, et ab eo diversum : et ex creaturis dependeret scientia creatoris, et creatum esset causa increati : » quod valde esset inconveniens.

  2. Adhuc, Si futurum causa præscientia est, oportet quod scientia Dei et præscientia dependeat a scibili, quod valde est inconveniens : quia sic Deus scientiam acciperet a rebus, quod valde inconveniens est, et in antehabitis improbatum.

TERTIO quaeritur, Utrum præscientia

SOLUTIO. Nullo modo dicendum est, solutio.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXVIII, Art. 3. Tom. XXVI hujusce nova editionis.

2 ORIGENES, Lib. VII super illud Apostoli ad

Romanos, vni, 30: Quos... prædestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit, hos et justificavit,... et glorificavit.

<--- Page Split --->

quod res futurae sint causa praescientiae Dei secundum esse : sunt tamen causa sine qua non, ut dicit Magister, secundum dici per nomen praescientiae. Res enim futurae dependentiam habent ad scientiam Dei, ex qua dependentia causatur respectus futurorum ad praescientiam, quae est respectus posterioris ad antecedens in ordine, sine quo respectu non esset respectus prioris ad consequens : qui si non esset, scientia Dei non posset nominari praescientia Dei : et sic respectus rei futurae ad scientiam Dei est in causa sine qua praescientia Dei non diceretur scientia a nobis : quia tolleretur antecessio ordinis : esset tamen scientia qua Deus scit et praescit universa. Et iste est intellectus Magistri in Sententiis, ubi solvit istam eamdem quaestionem.

so secundum esse, ponitur illuminatio secundum esse. Sed in praedicta consequentia, posito futuro secundum ordinem consequentiae, non ponitur praescientia secundum esse, sed secundum ordinem antecessionis tantum : et ideo non est causa.

Ad aliud dicendum, quod intellectus Magistri expositus est : et ideo non procedit quod inducitur contra eum.

Alla objec ta in contrarium qua sequuntur, procedunt.

MEMBRUM IV.

Utrum praescientia Dei falli possit 1 ?

Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Origenes non intendit, quod futurum sit causa scientiae vel praescientiae Dei secundum id quod est, sed quod sit causa sine qua non nominis istius quod praescientia vocatur. Et si quis proprie vellet loqui : tunc non est causa, sed ratio ex respectu sumpta quare scientia dicatur praescientia. Et ita est ratio ejus quod est prae, et non ratio scientiae. Praepositio enim scientiae adveniens per compositionem, non dicit rei respectum antecedentis in ordine ad consequens. Unde etiam Origenes non ponit activam, sed passivam : dicit enim sic : « Quia futurum est, ideo scitur a Deo antequam fiat : » intendens, quod futurum quia futurum est, scibile sit a Deo, hoc est, habeat aptitudinem ad sciendum : et sic futurum nullam dicit causam scientiae in sciente, sed dicit rationem aptitudinis ad sciendum in scibili.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod dictum Aristotelis intelligitur, quod posito uno secundum esse, ponitur aliud secundum esse, ut posito sole, vel corpore lumino-

Quarto quaeritur, Utrum praescientia Dei falli possit ? quod in eodem capite 1 dicit Magister et disputat in sequenti.

  1. Et ad hoc objicit in illo capite : « Ad hoc quod supra dictum est, scilicet praescientiam Dei falli non posse, solet a quibusdam sic opponi : Deus praescivit hunc lecturum vel aliquid hujusmodi, hoc est, quodcunque contingens : sed potest esse ut iste non legat : quia contingens est. Ergo potest aliter esse quam Deus praescivit : et quando aliter est quam praescivit, fallitur praescientia : ergo potest falli praescientia Dei. »

  2. Adhuc, Praescitum potest esse non praescitum. Probatio. Praescitum est futurum contingens : contingens potest non evenire : quia dicit Aristoteles in Prioribus, « Quod contingit esse, contingit non esse. » Ponamus ergo, quod contingat non esse. Cum ergo fuerit praescitum, aliter eveniet quam praescitum : et quoties eveniet aliter quam

<--- Page Split --->

præscium est, fallitur præscientia : ergo præscientia Dei falli potest.

  1. Adhuc, Deus scit et præsci per modum suum : et hoc est, quia omnia vera scit ut præsentia, sive sint præsentia, sive præterita, sive futura. Sed qui scit præterita et futura ut præsentia, scit præterita et futura aliter quam sint : et qui scit rem aliter quam sit, fallitur in scientia sua et præscientia : ergo videtur, quod Dei scientia et præscientia falli possit.

Solutio. Ad omnia hujusmodi sophismata respondet Magister in Sententiis dicens, quod possunt haec conjunctim intelligi, vel disjunctim. Si enim ita intelligas : non potest aliter fieri quam Deus præscivit, id est, non potest utrumque simul esse verum, quod Deus præscivit ita fieri et aliter fiat, verus est intellectus. Si autem disjunctim sive divisim intelligas propositionem, ut dicas hoc aliter evenire non posse quam evenit, quoniam illud futurum Deus præscivit, falsum est. Et haec solutio bona est, si per artem et rationes artis bene esset exposita.

Et ad hoc notandum, quod licet aliquid præscium esse, et ita esse futurum ut præscium est, non sint relativa, tamen ponunt respectus ad invicem ut relativa : et ideo posita se ponunt, et perempta se perimunt. Unde quando ponitur aliquid præscium esse, ex respectu et necessitate ordinis ponitur futurum esse : et si perimitur futurum esse, eo ipso perimitur præscium esse.

UNDEin primo quando dicitur, quod Deus præscit aliquid contingens, ut me esse lecturum, de necessitate ordinis ponitur illud esse futurum. Et si ponis, quod non eveniat, eo quod contingens potest non evenire, statim sequitur illud numquam fuisse præscium : et hoc est idem ei quod consuevit dici in sophisticis, quod haec locutio, præscium potest non evenire, vel præscium possibile est non evenire, potest esse de re, vel de dicto.

Si est de re, notatur concomitantia potentiæ ad actum, et est vera et divisa : et est sensus, hoc quod est præscium, non in quantum præscium, possibile est aliter evenire : eo quod contingens est : haec enim duo composibilia sunt, scilicet contingens esse præscium, et contingens posse aliter evenire. Si autem sit de dicto, tunc est composita et falsa : tunc enim notatur concomitantia duorum actuum incompossibilium secundum aliquid præscium esse, et aliter evenire quam præscium est. Similiter ista est duplex, præscium impossibile est non evenire, vel necesse est evenire : sed in oppositis sensibus vera et falsa. Si enim istæ sunt de dicto, veræ sunt : si sunt de re, falsæ. Et iste est intellectus Magistri in Sententiis, quamvis non ita expressit.

Ad aliud dicendum, quod haec est duplex, præscium potest non esse præscitum, sicut haec, album potest esse nigrum. Potest enim prædicatum subjecto reddi in quantum stat sub forma præscientiæ : et sic illa propositio falsa est. Potest etiam reddi subjecto secundum quod est, et non secundum quod stat sub forma præscientiæ : et sic quia contingens est, et quia potest aliter evenire quam præscium est, si aliter eveniat, non fuit præscium : et sic est vera propositio, præscium potest non esse præscitum : sed sic non sequitur ex ea, quod fallatur præscientia.

Ad aliud dicendum, quod Deus scit omnia ut sunt et præsentia et præterita et futura : sed cum dicitur, Deus scit præterita et futura ut præsentia, omnes hujusmodi locutiones duplices sunt, ex hoc quod haec determinatio, ut præsentia, potest referri ad verbum, scit, in comparatione ad suppositum sive nominativum, sive ad scientem, quod idem est : et sic omnes illæ locutiones sunt veræ. Scit enim Deus modo suo res, hoc est, in eo quod sibi est præsens, hoc est, in præsenti æternitatis, quod claudit omne tempus et omnes differentias tem-

<--- Page Split --->

poris. Potest etiam referri eadem determinatio ad idem verbum, scit, in comparatione ad appositum sive accusativum, sive ad rem scitam : et sic omnes illae locutiones sunt falsae sub hoc sensu, Deus scit praeterita ut praesentia, hoc est, praeterita sub praesentialitate scit Deus, quod falsum est. In primo sensu non sequitur, quod fallatur Dei praescientia, sed in secundo : nec est inconveniens, quod falsum sequatur ex falso.

Dicendum ergo, quod scientia Dei et praescientia numquam fallitur nec falli potest : tamen id quod subjacet praescientiae quando contingens est de se, aliter se potest habere quam praescitum est.

MEMBRUM V.

Utrum praescientia divina inferat necessitatem 1 ?

Quinto quaeritur, Utrum divina praescientia inferat necessitatem ? quod in illo cap. Hanc igitur quae videtur, innuere videtur Magister.

  1. Dicit enim, quod falli non potest : et quod falli non potest, oportet, quod necessarium sit : et sic praescientia necessitatem infert rebus quae sibi subsunt.

  2. Adhuc, In primo libro Sententiarum, distinctione XXXVIII, cap. Videtur enim praescientia Dei, ex verbis Augustini dicit Magister : « Non possunt non evenire cum Deus ea praesciverit. » Secundum consequentiam autem quam docet Aristoteles in libro Perithermenias, quae non possunt non esse, necesse est esse. Ergo quae non possunt non evenire, necesse est evenire. Praesita non pos-

sunt non evenire. Ergo necesse est praescita evenire. Et hujus necessitatis non potest esse causa nisi praescientia : ergo praescientia necessitatem rebus imponit.

  1. Adhuc, Magister, ibidem, « Impossibile est praesita non evenire, cum praesita sint : quia si non evenirent cum praesita sint, falleretur Dei praescientia.» At Dei praescientia falli non potest. Impossibile est ergo ea non evenire, cum praesita sint. Ex hoc sequitur idem quod prius : quia quae impossibile est non evenire, necesse est evenire, secundum regulam consequentiarum.

  2. Adhuc, Anselmus in libro de Concordia praescientia et liberi arbitrii : « Quae praescit Deus, necesse est esse futura 2. » Quae necesse est esse futura, de necessitate erunt. Ergo a primo quae praesita sunt, de necessitate erunt.

  3. Adhuc, Ponamus quod Deus praescit aliquid, vel praescivit : tunc haec propositio, Deus praescivit hoc, demonstrato illo, est de praeterito et vera : ergo necessaria : ergo necessarium est hoc esse praescitum. Ex hoc infero sic : Necessarium est hoc esse praescitum : ergo impossibile est non evenire, aut sequitur, aut non sequitur, habeo propositum : quia ad esse impossibile non sequitur necesse esse. Si non sequitur, detur oppositum : hoc enim stabit cum premissa, secundum doctrinam Aristotelis in Prioribus. Oppositum est, possibile est hoc non evenire. Sed quod possibile est non evenire, possibile est non esse praescitum, ut patet ex antehabitis : probatum enim est, quod praescitum esse et esse futurum, habent se ut relativa, quae posita se ponunt, et perempta se perimunt : unde si perimitur esse futurum, perimitur esse praescitum : et sic sequitur, quod possibile est non evenire, possibile est non esse praescitum. Sed istae duae non possunt simul stare, necesse est esse

<--- Page Split --->

præscium, possibile est non evenire : quia ad illam, necesse est esse præscitum, sequitur ista, impossibile est non esse præscium : et hæc contradictoria est ad illam, possibile est non esse præscitum : et illæ duæ non possunt stare simul, possibile est non esse præscium, et impossibile est non esse præscium : æquipollent enim ad has, possibile est non esse præscium, et non possibile est non esse præscium. Ergo etiam ista duæ non possunt simul stare, impossibile est non esse præscium, et possibile est aliter evenire : quia ista, possibile est non esse præscium, sequitur ex ista, possibile est aliter evenire. Ergo secundum doctrinam Aristotelis argumentatio prima procedit.

  1. Adhuc, Regula est Aristotelis : Si aliquid sequitur ad aliud, si accidens est necessarium, consequens est necessarium. Sed ista duo consequuntur, Deus præscivit hoc, hoc erit. Ergo si necesse est Deum præscivisse hoc, hoc de necessitate erit. Sed de necessitate est Deum præscivisse hoc : quia est verum de præterito : ergo et verum de futuro est necessarium : sequitur ergo, hoc de necessitate erit.

Deus quæcumque sunt et fiunt : et quæcumque facit non ad alium respiciens, sed ad seipsum, scit et præscit et præscivit ab æterno : et ideo hæreticum est dicere, quod aliqua futura sint quæ non præscivit. Et hujus causa est, quod præscientia Dei ita est super res futuras, quod non est causa earum, nec tollit a causis secundis propriam rationem causalitatis earum, ut dicit Anselmus in libro de Concordia præscientiæ et liberi arbitrii. Unde quæ futura sunt a voluntate, manent contingenter futura. Lumen autem intelligentiæ divinæ, quod infinitæ virtutis est, et penetrat, ut dicitur, Eccli. xxiii, 28, in absconditas partes, absconditas dico et in se et in causa, sicut contingentia singularia de futuro, quæ nec in se nobis cognita sunt, nec in causa proxima : penetrat per omnia necessaria, et per contingentia nata, et per contingentia ad utrumlibet. Ita quod, sicut dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiæ, præscit et scit quo te per voluntatem vertere debeas, tam in bono, quam in malo. Unde, ad Hebr. iv, 13, dicitur, quod non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Unde cum contingentia creaturæ sint, necesse est sibi esse visibilia et certa.

1.1 contra.

In contrarium hujus est, quod secundum hæc omnia contingentia de futuro et voluntaria de necessitate erunt: quia omnia hæc præscivit Deus ab æterno : et sic omnia de necessitate evenient. Quod si concedatur, sequuntur inconvenientia quæ dicit Aristoteles, scilicet quod perit casus, perit consilium, perit liberum arbitrium. Sequitur ex hoc quod singularia et contingentia de futuro sint determinatae veritatis et etiam necessitatis : quæ omnia sunt contra doctrinam Aristoteles in II Perihermenias.

Unde ad quaestionem dicendum, sicut præhabitum est, quod duplex est necessitas, ut docet Aristoteles, scilicet consequentis, et consequentie. Consequentis, sicut quando consequens secundum esse et causam sequitur ad antecedens. Secundum esse, sicut si omne animal rationale mortale est homo, et hic est animal rationale mortale, sequitur de necessitate absoluta, quod hic esthomo. Vel secundum causam, si sol movetur in circulo, de necessitate ad Orientem veniente cras circulo, necesse est solem oriri cras. Necessitas consequentie, quando posito aliquo non necessario secundum se, ad positionem illius sequitur aliud, non per necessitatem antecedentis, sed quia oppositum consequentis nón potest stare cum antecedente. Et est exemplum

<--- Page Split --->

MEMBRUM VI.

Utrum præscientia Dei sit incommutabilis 1 ?

SEXTO quaeritur, Utrum præscientia Dei sit incommutabilis ? quod in I Sententiarum, distinctione XXXV, in illo cap. Scientia vero et sapientia, expresse dicit Magister : et similiter, distinctione XXXIX, cap. Praeterea quaeri solet.

Quod autem incommutabilis sit scientia Dei et præscientia, probat Magister ex verbis Augustini in libro XV de Trinitate, sic dicentis : « Scientia Dei est ipsa sapientia, et sapientia est ipsa essentia sive substantia Dei : quia in illius naturae simplicitate mirabili non est aliud sapere, et aliud esse 2. » Et infra, « Ejus itaque scientia inamissibilis et invariabilis est : nostra vero scientia amissibilis et variabilis et receptibilis est. » Et in eodem capite, infra, « Sicut ergo non potest augeri vel minui vel variari divina essentia, ita nec divina scientia. »

              1. 1 1. 1. 1. 1. 1. 1. 2. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 3. 1. 1. 1. 1. 1. 1.
  1. Potest Deus scire quod numquam scivit vel præscivit. Ponamus enim, quod aliquis non sit lecturus cras, illum scit et præscit Deus non esse lecturum. Et quia eum non esse lecturum contingens est, et quod contingit non esse, contingit esse, et e converso, potest esse, quod iste legat cras : et cum nihil possit fieri quod Deus nesciat, eo quod ipse facit esse in omnibus, si iste est lecturus cras, Deut scit et præscit eum esse lecturum : sed cum fuit non lecturus, non potuit eum Deus scire

vel præscire esse lecturum : ergo mutatione rerum quæ subjectæ sunt divinæ scientiæ, aliud scit vel præscit Deus, quod nec ante scivit vel præscivit : ergo mutabilis est ejus scientia.

  1. Idem objicit ibidem sic : Sit quod aliquis sit lecturus cras, hoc scit et præscit Deus : cum autem sit contingens, ponamus quod non legat : cum ergo scientia Dei et præscientia sit visio, quæ non transit super res existentes, vel in præsentialitate, vel in præteritione, vel futuritione, id quod nullo modo est sub aliqua differentia temporis, nullo modo scit vel præscit Deus : ergo quem præscivit lecturum esse Deus, modo scit non esse lecturum : et sic aliquid quod scivit, non scit : ergo minuitur et variatur ejus præscientia et scientia.

  2. Adhuc, Deus scit omnia quæ potest facere et præscit, et scit et præscit omnia quæ fiunt et quæ facit. Loquamur ergo de præscientia quæ est visio : hæc enim est existentium, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore, et intelligitur existentium in aliqua differentia temporis. Sed Deus potest facere quod numquam fecit, nec facit, faciet. Illius ergo non fuit præscientia. Ponamus ergo, quod faciat : et cum, sicut dicit Augustinus, sciat et præsciat omnia quæ facit et facere potest : ergo sciet et præsciet : et ante nec scivit nec præscivit : ergo scit et præscit, quod ante nec scivit nec præscivit : ergo variabilis est ejus scientia.

  3. Ad hoc videtur Magister respondere, quod conceditur posse scire quod non scit, et posse non scire quod scit : quia posset esse aliquod subjectum ejus scientiæ quod non est : et similiter posset non esse subjectum aliquod quod est, sine permutatione ipsius scientiae vel præscientiae, sicut superius diximus, quod sol se habet ad illuminata. Sed hoc videtur non posse stare : quia scientia di-

<--- Page Split --->

citu r ad scibile : et ideo mutatio in scibilibus, de necessitate causat mutationem in scientia.

  1. Ad hoc solvit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVIII, cap. Hic opponitur a quibusdam, quod omnes hujusmodi locutiones, Deus potest scire quod non scirit, Deus potest præscire quod non præscirit, composita sunt falsa, et dirisa re re. Si enim composita sunt, notatur composibilitas duorum secundum actum qua incompossibilia sunt, scilicet Deum scire aliquid vel posse scire, et illud non scivisse vel præscivisse ab aeterno : qua duo incomposibilia sunt. Si autem divisae sunt, non notatur nisi possibilitas conromitan s actum. Possibilitas, dico, ad oppositum. Et haec duo composibilia sunt. Sicut haec distinguitur, album potest esse nigrum. Et sic concedit hanc divisam, Deus potest scire quod non præscivit, sub hoc sensu, Deus potest facere aliquid quod non præscivit se esse facturum : et si potest facere, scii : et sic potest scire quod non præscivit, sine sui mutabilitate. Concomitantia enim potentiae ad oppositum bene salvatur cum artu, licet actus oppositi non salventur. Et sic distinguitur haec, Deus immutabiliter scit et præscit quidquid sit, ex eo quod haec determinatio, immutabiliter, potest determinare verbum, scit, in comparatione ad nominativum sive suppositum, et sic est vera : vel in comparatione ad accusativum, quidquid, et sic est falsa : quia scitum mutabile est, et maxime quando est contingens.

Sunt tamen quidam qui contra hoc objiciunt dicentes, quod dictum de praeterito verum, est necessarium : sed sicut hoc dictum est de praeterito, Deum praescivisse hoc, et ideo necessarium et immutabile, ita hoc præscium esse, dictum est de præterito et necessarium, et per consequens immutabile : et sic istud immutabiliter præscium esse, secundum utrumque modum determinationis est verum, et ex parte scientis, et ex parte

sciti : et sic de necessitate sequitur, Deus præscivit hoc, ergo de necessitate eveniet. Et prædieta distinctio nulla est, quia in utroque sensu vera est locutio. Sed dicunt, quod non sequitur, Deus immutabiliter præscit hoc, et immutabile præscitur : ergo necessario eveniet : dicentes, quod est fallacia consequentis : valet enim e converso, necessario eveniet, ergo immutabiliter Deus præscit et præscitur. Dicunt enim, quod omne necessarium est immutabile, sed non omne immutabile necessarium. Et dant instantiam : Antichristum enim fore nasciturum verum est immutabile, non tamen necessarium. Et sic concedunt, quod prima in utroque sensu vera est : dicentes quod Deus praevidit res sub conditione veritatis qua futurae sunt : si ergo futurae sunt in necessitate, prævidet eas sub necessitate : et si futurae sunt contingerter, prævidet eas contingenter. Et dicunt, quod Deum prævidere vel prævidisse hoc, contingens est : quia potest prævidisse hoc et non prævidisse : et hoc vocant contingens in scientia Dei.

Si autem objiciur eis, quod scientia Dei certior est quam scientia hominis : de scientia autem hominis sequitur, si homo præscivit aliquid, necesse est hominem præscivisse illud : multo magis sequitur in scientia Dei, Deus prævidit hoc, ergo necesse est eum prævidisse. Dicunt, quod scientia Dei certior est scientia hominis quantum ad infallibilitatem, sed non quantum ad sciti immobilitatem : præscientia enim Dei nec mobilitatem, nec immobilitatem confert scito : sed mobilitas præsciti propter relationem qua est inter præscientem et præscium, mobilitatem confert præscientiae. Si enim aliquid est futurum, est præscium : et si non est futurum, non est præscium scientia visionis : et sic præscientia ad duo opposita se habet in contingentibus, scilicet ad esse præscitum et posse non esse præscium, et ad non esse præscium, et posse esse præscitum. Et haec solutio magnorum et an-

<--- Page Split --->

tiquorum est. Dicunt enim, quod si subjecta præscientiæ variantur secundum esse futurum et non esse futurum, necesse est præscientiam variari secundum esse et non esse.

Sed horum dictum directe est contra Dionysium in libro de Divinis nominibus, qui dicit, quod Deus scit et præsci, et præhabet scientiam et eminenter habet mutabilium immutabiliter 1.

  1. Adhuc, Objectio eorum non videtur ad propositum esse. Qui enim distinguit hanc, Deus præscit mutabilia immutabiliter, vel Deus scit mutabilia mutabiliter: ex hoc quod hæc determinatio, immutabiliter, vel mutabiliter, potest referri ad verbum in comparatione ad nominativum vel ad accusativum. Si ad nominativum, vera est prima, et falsa est secunda. Si ad accusativum, vera est secunda, et falsa est prima. Sic distinguentes non referunt intentionem ad hoc quod determinatio referatur ad verbum in quantum transit super actum in quantum stat sub forma præscientiæ, sed quantum ad futurum esse quod supponitur in nominativo. Præscium enim et esse futurum concomitantur se : et si resolvatur hæc, Deus præscit hoc, in totum quod clauditur in intellectu ejus, tunc sic resolvetur, Deus præscit hoc, hoc est, ante scit hoc esse futurum. Unde si sic proponatur, Deus sit hoc esse futurum immutabiliter, absque dubio distinguenda est, eo quod determinatio potest referri ad verbum in comparatione ad nominativum vel accusativum. Et primo modo vera est, et secundo modo falsa est. Ergo et hæc distinguenda erit, quæ implicite continet istam, hoc est, Deus præscit hoc immutabiliter : et sic nihil est ad propositum quod dicunt, quod immutabilis sit præscientia ex parte præsciit, sicut ex parte præscientis : eo quod præscium non potest non esse præscium.

SOLUTIO. Dicendum, quod prima solutio vera est.

Et quod objicitur contra eam, non valet : eo quod in veritate cum dicitur, Deus præsci hoc, ratione præpositionis quæ venit per compositionem ad verbum, scire, scire Dei refertur ad futurum, et est sensus, Deus scit hoc ante esse futurum immutabiliter, et non refertur intentio immutabilitatis ad esse præscium : eo quod hoc satis intelligitur ex transitu verbi in accusativum, et ex resolutione activæ in passivam. Si enim Deus præscit hoc, sequitur quod hoc præscium est a Deo : et si immutabiliter Deus præscit hoc, sequitur quod hoc immutabiliter præscium est a Deo. Sed in intellectu ejus quod est præscire, virtute respectus ordinis non importatur nisi quod hoc sit futurum : et ideo determinatio cum dicitur, Deus immutabiliter præscit hoc, non determinat verbum in comparatione ad accusativum, nisi in quantum intelligitur res accusativi esse futura, et non in quantum intelligitur esse præscita : et ideo falsa est locutio in illo sensu : quod enim Deus præscit immutabiliter quantum ad se, hoc mutabiliter est futurum, et voluntarie est futurum et contingenter est futurum : nec præscientia Dei aliquam dat ei necessitatem absolutam, nec aufert ab eo contingentiam, licet necessitate ordinis ponat illud esse futurum : et cum illa præpositio præ notet antecessionem, et Deus præsciens sive Dei præscientia ad temporale non habeat antecessionem, nisi æternitatis quæ est antecessio infinita, sequitur de necessitate, Deus scit vel præscit hoc, ergo scivit et præscivit illud ab æterno. Et ideo concedendum est, quod immutabilis est Dei scientia et præscientia, sicut probat Magister ex verbis Augustini, et quod nullam scientiam de novo accipit, et nullam ex tempore acquirit : quia licet ex tempore creet et de novo creet, et quod hoc verbum, creat, per respectum quem

<--- Page Split --->

ponit ad creaturam, creaturam ponit in actu vel fieri vel esse, cui accidit de novo fieri vel esse, vel ex tempore fieri vel esse : tamen non est ita in hoc verbo, scit vel præscit : hoc enim verbum, scit vel præscit, per respectum quem ponit ad creaturas, non ponit creaturam fieri vel esse secundum actum, sed esse in potestate causæ tantum : in causa autem est immutabiliter et ab æterno : et ideo nihil de novo vel ex tempore sciet, quamvis variatio fiat in scitis et præscitis, sicut in antehabito dictum est de illuminatione solis et illuminatis.

Et per hoc solvitur quod Magister quærit in illo capite : Hic opponitur a quibusdam, scilicet utrum possit Deus noviter scire, vel ex tempore aliquid scire ?

Dicendum enim quod non, propter rationem inductam. Et hoc est quod dicit Magister sic : « Potest utique scire vel præscire quod numquam est nec erit, nec illud scitum vel præscium est ab æterno. » Et solvit, ut dictum est, quod composita est falsa, et divisa vera. Et concludit sic : « Non potest ergo noviter vel ex tempore scire vel præscire aliquid : sicut non potest noviter vel ex tempore velle aliquid, et tamen potest velle quod numquam voluit. Et hujus vera causa est, quia ab æterno voluntate immobili vult et voluit ut hoc nunc fieret, quod ante nec fuit nec futurum erat : et similiter est de scientia et præscientia, scilicet quod sua immobili scientia scit, et scivit et præscit et præscivit ut hoc nunc fieret, quod ante nec fuit nec futurum erat : et ideo præscium præscientia vel scientia visionis esse non potuit. »

Per hoc patet solutio ad sequens quod de sequenti capite adducitur ad objectionem Magistri.

Ad aliquid dicendum, quod sicut in præhabitis dictum est, ex hoc non sequitur, quod aliud de novo præsciat Deus, vel sciat quod nescivit : sed variatio est in scitis et præscitis, et quod variationem illam omnem scivit et præscivit Deus ab æterno.

Ad aliud dicendum, quod responsio Ad objet. 1 Magistri est bona.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod scientia dependet ad scibile in his in quibus scientia accipitur a scibili : sed in scientia Dei scientia est causa scibilis, et scibile dependet a scientia etiam secundum esse : et ideo mutatio scibilis non mutat scientiam, nisi forte per accidens, scilicet quod est alicujus, vel erit, cujus non fuit nec ante fuit ab æterno.

Ad aliud dicendum, quod solutio MaAdobjet . 1 gistri bona est, et patet ex antedictis.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod non valet, nec ad propositum est. Et quod dicunt, quod Deus prævidet futura in conditione veritatis in qua sunt, hoc est, necessaria necessario, et contingentia contingenter esse futura, verum dicunt. Et quod addunt, quod hoc confert contingentiam scientiæ divinæ, falsum est et hæreticum, si contingentia scientiæ ad scientem referatur : sed si referatur ad scita, vel quod expressius est, ad futura esse scita : tunc non variat scientiam, nisi per accidens, sicut illuminata per accidens variant illuminationem.

Ad aliud dicendum, quod bene conceAdobjet . 1 dimus, quod hæc solutiö non est ad propositum, et non valet, nec concordat dictis Sanctorum, scilicet Dionysii, Augustini, et Anselmi.

Et ad hoc quod dicunt, quod non sequitur, si immutabiliter sive immutabile est, ergo est necessarium. Dicendum, quod si loquuntur communiter de necessitate consequentiae et consequentis, falsum dicunt : bene enim sequitur, hoc est immutabile, ergo est necessarium necessitate consequentiae, vel consequentis, vel utroque modo. Si autem loquuntur de necessitate consequentis tantum, tunc verum dicunt. Non enim sequitur, hoc est immutabile, ergo est immutabile necessitate consequentis. Et quod ulterius dicunt, quod contingentia sciti contingentiam ponit in scientia Dei, nec verum

<--- Page Split --->

est, nec sane fidei congruum : non enim ponit contingentiam in scientia Dei in quantum Dei est, sed ponit contingentiam in ea in quantum est super scita : et hoc est per accidens, sicut jam dictum est. Nec est bene cautum dicere, quod scientia Dei in aliquo sit comparabilis scientiae hominis, sive quantum ad infallibilitatem, sive quantum ad sciti immutabilitatem : scientia enim Dei intima est omni rei, eo quod Deus in omnibus est principaliter causans in eis esse et conservationem et mutabilitatem et omnia. Et ideo solutio inducta tenenda est, et non est de objectis in contrarium.

MEMBRUM VII.

Utrum præscientia Dei possit augeri vel minui ?

SERTIMOquæritur , UtrumpræscientiaDeisivescientiapossitaugerivelmi - n u i ?

  1. Ad hoc Magister in I Sententiarum, distinctione XXXIX, cap. Præterea quæri solet, sic disputat : Potest Deus scire quod numquam scit vel præscit. Est enim aliquis qui non est lecturus hodie, et tamen potest esse ut legat hodie : potest enim hodie legere. Nihil autem potest fieri quod non possit a Deo sciri et præsciri. Potest ergo Deus scire et præscire hunc lecturum hodie : potest igitur aliquid scire quod non scit nec præscit : ergo potest ejus scientia augeri.

  2. Adhuc in illo capite, Item a quibusdam sic objicit Magister, probans quod plura possit scire quam scit et præscit : quia potest scire omnia quæ scit

et præscire omnia quæ præscit, et potest aliqua facere quæ numquam erunt, et si potest ea facere, potest scire et præscire : non enim aliqua incognita facere potest. Si vero omnia essent quæ modo sunt, et præterita et futura sunt, et omnia illa sciret et præsciret Deus, et insuper alia faceret quæ non sunt nec fuerunt nec erunt, et omnia sciret, profecto plura sciret et præsciret quam modo sciat et præsciat : ergo plura potest scire quam sciat vel præsciat.

SOLUTIOAdhocsolvitMagistersicdicens , quodscientiaDeinecaugeripot - e s t , necminui , necmutari : sedeisub - jectapossuntaugeri , minui , etmutari . Ratiosolutionisest , quodDeusomnequodscitetpræscit , unoquodipseestetcujusipseestratioidealis , scitetpræ - s c i t . Ratioautemidealisexscitisetpræ - scitissivesubjectisscientiævelpræscien - tiænonmultiplicaturexpartescientis , sedexpartescitorumtantum . Undetalismutatiodiminutionisetaugmenti , etpluralitasetpaucitasinscitisest , etnoninsciente . Ethujusratiopatetsatisexpræinductis .

MEMBRUM VIII.

Quomodo præscientia Dei concordet cum libero arbitrio, utrum scilicet ea quæ sunt subjecta præscientiæ, sint sub libero arbitrio 2 ?

OCTAVOquæritur , QuomodoscientiaDeiconcordatcumliberoarbitrio ? Etvidetur , quodnonconcordatquan - dosuntrespectuejusdem .

  1. Quæcumque enim sunt a libero ar-

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sentetiarum, Dist. XXXIX, Art. 1. Tom. XXVI hujusce novæ editionis.

2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sentetiarum, Dist. XXXVIII, Art. 4. Tom. XXVI nostra editionis.

<--- Page Split --->

bitrio, contingenter eveniunt. Subjecta autem præscientiæ, ut dicit Anselmus, de necessitate eveniunt : et impossibile est, quod idem contingenter eveniat et de necessitate eveniat : ergo impossibile est, quod præscientia et liberum arbitrium concorditer sint circa idem, sed unum excludit alterum.

  1. Adhuc, Præscientia scientia est : scientia autem comprehensio : quidquid autem est in comprehendente aliquo, est in eo per modum comprehendentis et non per modum comprehensi : sed in Deo comprehendente futura nihil est per modum contingentis, sed per modum æterni et immutabilis : quidquid autem est in libero arbitrio ut in causa, est in eo contingenter et mutabilitater : ergo quæcumque sunt subjecta præscientiæ, impossibile est quod sint sub libero arbitrio.

  2. Adhuc, Hæc propositio, Præscium de necessitate eveniet, distinguitur, sicut hæc, album possibile est esse nigrum : ex eo quod potest esse de re, vel de dicto, ut in antchabitis dictum est. Sed si ista esset, quod album non haberet potentiam ad esse nigrum, non distingueretur, sed in utroque sensu esset falsa : sicut hæc non distinguitur, hominem possibile est esse asinum. A simili ergo cum præscium non possit non esse præscitum, non debet distingui hæc, præscitum necesse est evenire, sed simpliciter dici necessaria, et hæc falsa, præscium potest non evenire.

  3. Adhuc, Arguitur per regulam Aristotelis, quod ex majori de necesse et minori de inesse sequitur conclusio de necesse, et arguitur sic : Omne præsitum necesse est evenire : hoc est præscitum, demonstrato aliquo quod est sub libero arbitrio : ergo hoc necesse est evenire.

Solutio. Solutio istorum patet ex antedictis. Duplex enim est necessitas, ut dicit Anselmus, absoluta scilicet, quam vocat Anselmus antecedentem, quæ est ex cau-

sis proximis ad effectum ordinatis, sicut solem oriri cras, et decollatum interire. Et est necessitas consequens rei positionem, sicut sedentem sedere dum sedet, et te ambulare si video te ambulare. Et quod subjacet necessitati primæ, nullo modo concordat cum libero arbitrio. Consilium enim, ut dicit Aristoteles, quod proprius actus arbitrii est, non est nisi de operibus per nos possibilibus aliter fieri. Sed ea quæ subjacent secundæ necessitati, nihil prohibet concordare cum libero arbitrio, non secundum quod subjacent necessitati, sed secundum quod habent potentiam ut aliter et aliter fiant, sicut sæpius dictum est.

Ad primum ergo dicendum, quod non est inconveniens, quod idem non secundum idem subjacet necessitati positionis, et contingentiæ liberi arbitrii : necessitati positionis, in quantum est præscitum : contingentiæ, secundum quod absolute et secundum se acceptum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc argumentum non valet : quidquid est in Deo, immutabiliter est in ipso : hoc scitum est in Deo : ergo est immutabile : sed deberet inferri, ergo hoc Deus scit immutabiliter : quia (sicut dicit Dionysius) mutabilia Deus scit immutabiliter.

Ad aliud patet solutio per antedicta. Non enim distinguitur ex hoc, quod habeat potentiam ad non esse præscium, hanc enim non habet : sed quod potentiam habeat ad non esse futurum, hanc enim habet in quantum futurum subjacet libero arbitrio.

Ad ultimum dicendum, quod quando dat regulam Aristoteles, quod ex majori de necessario et minori de inesse sequitur conclusio de necesse, intelligitur sic, quod minor sit de inesse simpliciter, et non de inesse ut nunc, sicut sic arguendo : Omne animal de necessitate est substantia : homo est animal : ergo homo de necessitate est substantia. Et si minor sit de inesse ut nunc, non valebit argumentum, ut patet si sic arguantur : omne ambulans, de necessitate movetur : So-

<--- Page Split --->

crates est ambulans : ergo Socrates de necessitate movetur : quod falsum est : quia contingenter et voluntaria movetur.Nec est ibi necessitas absoluta quemadmodum in majori propositione : sed si est ibi necessitas, est necessitas positionis vel consequentiae, ut sic inferatur : ergo si Socrates ambulat, de necessitate movetur. Et similiter est in inducto ar-

gumento minor de necessitate inesse ut nunc, cum assumit, hoc est præscium. Si enim hoc non eveniet, numquam fuit præscium. Et ideo dicit Magister in libro I Sententiarum, distinctione XXXVII, quod hoc quod præsciit Deus, potest non præcivisse : potest enim non evenire : et sic potest illud Deus non præcivisse futurum.

QUÆSTIO LXII.

Utrum dispositio sit in Deo ?

Deinde quæritur de dispositione, de qua dicit Magister in libro I Sententiarum, distinctione XXXV, quod dispositio est de faciendis.

Videtur autem non esse dispositio in Deo.

  1. Disponitur enim quod ex consilio ordinatur qualiter et quo ordine fiat. Consilium etiam ignorantis est : eo quod omne consilium cum inquisitione est, ut dicit Damascenus et Gregorius Nyssenus. Inquisitio autem signum ignorantiae est. Deus nihil ignorat. Nihil ergo inquirit, et nihil ex consilio præordinat.

  2. Adhuc, Dispositio duorum positio est, vel diversorum ordo : quia quod in corporalibus est situs, hoc in spiritualibus est ordo. Diversorum autem positio non fit nisi alternante conspectu hinc illuc et inde huc. Alternans conspectus non est in Deo, ut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate 1, et jam ante habitum est. Ergo in Deum non cadit dispositio.

Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. Et, Sapientiæ, vni, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

  1. Adhuc, Sapientis est disponere ea quae facit, qualiter et quo ordine fiant. Deus autem sapientissimus est. Ergo sibi competit disponere quid qualiter et quo ordine ab ipso fiat : ergo dispositio est in Deo.

Quo supposito quæratur, Secundum quid dispositio conveniat Deo?

Et videtur, quod secundum sapientiam.

  1. Dicit enim Aristoteles in primo primæ philosophiæ, quod sapientis est ordinare : ergo sapientis est disponere : quia disponere ordinare est.

  2. Adhuc, Psal. cni, 24 : Omnia in sapientia fecisti. Sed quæcunque fecit, disposuit. Ergo omnia in sapientia disposuit.

  3. Adhuc, In primo Sententiarum, distinctione XXXV : « Dispositio est scientia faciendorum. » Scientia autem sa-

Sed contra. In contrarium hujus est, 1. Quod dicitur, Sapientiæ xi, 21 :

<--- Page Split --->

pientia est. Ergo secundum sapientiam competit dispositio.

Sed contra. In contrarium hujus videtur esse,

  1. Quod dicit Magister Hugo de sancto Victore in Sententiis, quod « sapientia est æternorum, dispositio temporalium. » Ergo videtur, quod non secundum idem sit sapientia et dispositio.

  2. Adhuc, Quæ uno modo sunt et alio modo esse non possunt, dispositione non indigent. Æterna uno modo sunt et alio modo esse non possunt. Ergo respectu æternorum non est dispositio, sed respectu temporalium.

Quest. 2. Et si est respectu temporalium, quæratur, Utrum sit temporalis vel æterna ?

Videtur enim, quod temporalis.

  1. Cum enim dicitur, Sapient. vii, 1 : Disponit omnia suaviter, suavis dispositio non potest esse nisi rei facta. Suavitas enim illa est in qua quiescit res facta : res autem facta temporalis est : ergo dispositio temporalis est.

  2. Adhuc, Dispositio in ordine creationis mundi est post creationem in opere distinctionis et ornatus : creatio temporalis est : ergo et dispositio.

  3. Adhuc Augustinus in libro XIX de Civitate Dei : « Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio 1. » Tribuere autem sua loca cuique, temporale est. Ergo dispositio temporalis est.

  4. Adhuc, Sapient, vii, 17 : Ipse dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum. Et constat, quod loquitur de dispositione qua Deus disposuit orbem terrarum, qui temporalis est. Ergo dispositio temporalis est.

Sed contra. In contrarium hujus est quod dicit Augustinus super Genesim ad litteram tractans illud Sapientiae, xi, 21 : Omnia in mensura, numero, et pondere dispo-

suisti, « Nihil aliud intelligitur, nisi quod omnia in te disposuisti, qui es numerus, pondus, et mensura omnium. » Sed quidquid est in Deo, æternum est : sed dispositio est in Deo : ergo æterna est.

Ulterius, Sive dispositio sit æterna, Quæn. : sive temporalis, quæritur, cujus sit ?

Et videtur, quod non sit malorum culpæ, sive peccatorum : quia sicut jam habitum est in primo Sententiarum, distinctione XXXV, dispositio est faciendorum : sed mala culpæ non facit : ergo nec disponit.

Nec videtur malorum pœnae. Mala enim pœnae per justitiam infliguntur. Dispositio autem omnium fit per misericordiam : unde, Sapient. xv, 1 : Tu auten, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. Ergo malum pœnae non disponitur.

In contrarium hujus est quod dicit sed contra.

  1. Augustinus in Euchiridion : « Malum bene ordinatum et suo loco positum, eminentius commendat bona 2. » Quidquid commendat bona, dispositum est. Malum ergo culpæ dispositum est.

  2. Adhuc, Augustinus super Genesim ad literam : « Deus naturarum optimus creator est, peccantium vero justissimus ordinator. » Quidquid autem ordinatur, disponitur. Ergo malum disponitur.

  3. Adhuc, Eccli. xxxiii, 14 : Omnes via ejus secundum dispositionem ejus, Sed omnes via Domini sunt misericordia et veritas 3. Ergo omnes via Dei sive justitiae sive misericordiae secundum dispositionem sunt. Sed mala pœnae sunt viae justitiae. Ergo mala pœnae secundum dispositionem sunt. Unde, Eccli. xxxiii, 14, sequitur sic : Homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum.

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Dicendum, quod est dispositio disponentis, et est dispositio dispositi. Dispositio disponentis est in Deo tam de faciendis quam de factis, sicut in sapiente sapienter operante. Dispositio dispositi faciendi est in creatura secundum fieri ante vel post, et sic vel aliter dispositio dispositi in facto esse est in re facta, et est uniuscujusque intellectualis locatio in optimo sui. Sic ergo primo modo dicta dispositione concedendum est, quod dispositio est in Deo.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod consilium est in Deo, et consilium est in homine non secundum unam rationem, ut dicit Gregorius. Consilium in Deo est aeterna et certa illius definitio ad faciendum. Consilium in homine est quod ex deliberatione et inquisitione per sententiam diffinitum est ut faciendum, ut dicit Damascenus : et hoc modo dispositio faciendorum et ponderatio, cum inquisitione est et ignorantia, et hoc modo nullo modo convenit Deo, sed primo modo. Unde, Isa. xlvi, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Hoc enim nihil aliud est, nisi certa delinitio de faciendis et factis.

AD ALIUD dicendum, quod in Deo non est alternans conspectus : quia omnia simul videt. Sed dispositio quæ est in Deo, est ratio dispositionis qua disponuntur omnia quæ sunt in sapientia ipsius : sicut etiam sapientis est ordinare, eo quod apud sapientem est ratio ordinis.

I D QUOD in contrarium objicitur, concedendum est : sed primum quod est Sapientiae, xi, 21, loquitur de dispositione in fieri. Secundum autem quod est Sapientiae, viii, 1, loquitur de dispositione rerum in facto esse.

AD ALIUD dicendum, quod dispositio est in Deo, hoc est, dispositionis ratio.

AD ID quod ulterius quaeritur, Secundum quid sit in Deo dispositio ?

DICENDUM, quod secundum sapientiam, secundum quod sapientia large sumpta

sub se habet scientiam et praescientiam et consilium. Licet enim consilium ex parte quaerentis consilium supponat naturam ignorantem, tamen ex parte dantis consilium supponit naturam abundantem in sapientia et certitudine sapientiae. Consulere enim dicitur et consilium quaerens, et consilium dans. Et hoc modo dicitur, Isa. ix, 6 : Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius.

AD ALIUD dicendum, quod sapientia et dispositio sunt circa idem, sed non eodem modo. Sapientiae enim judicium est de faciendo, vel non faciendo : dispositionis autem est ordinatio faciendorum.

PER HOC patet solutio ad sequens.

AD ID quod objicitur in contrarium, Adobjest.1, dicendum quod licet sapientiae sit disponere, tamen secundum modum significandi sapientia non est dispositio. Sed differunt : quia sapientia est respectu omnium aeternorum et temporalium, dispositio vero respectu faciendorum tantum, quae temporalia sunt altero duorum modorum, scilicet faciendorum vel factorum : facienda temporalia dicuntur, quia ponunt respectum ad tempus futurum : facta temporalia sunt, quia sunt in tempore et mensurata tempore.

AD ALIUD dicendum, quod hoc proceAd object.2 dit. Dispositio enim proprie respectu temporalium est : est enim respectu faciendorum per artem divinam. Ars enim, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, est factivum principium cum ratione : et sapientis artificis proprium est disponere ea quae facit per artem.

AD ID quod quaeritur, Utrum sit temAd quest. 2. poralis vel aeterna ?

Dicendum, quod dispositio disponentis quæ est ratio dispositionis in disponente, est aeterna : dispositio autem in dispositio, quæ exemplata est ad rationem aeternam, sive sit faciendi, sive facti, temporalis est.

AD PRIMUM objectum dicendum, quod illa dispositio in dispostio est temporalis sicut ipsum dispositum.

<--- Page Split --->

Ad 21 Similiter de eadem dispositione procedit argumentum sequens.

Ad 3. Ertetali etiam dispositione intelligitur dictum Augustini in argumento sequenti. Ad 4. De tali iterum dispositione intelligitur quod dicitur, Sapientiæ, vii, 17.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod dictum Augustini intelligitur de dispositione disponentis, et non dispositi, quae est ratio exemplaris dispositionis qua disponuntur omnia : haec enim licet sit respectu temporalis, tamen aeterna est sicut et disponens in quo est, hoc est, sapiens et artifex aeternus : haec enim in Deo habitualiter ab aeterno est, et respectu rei temporalis sicut et idea.

enim est peccatori non permittere, quod ex sententia diu agat, ne diu sordescat. II Machab. vi, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Unde dispositio penae et ex justitia et ex misericordia est, in quantum relaxat partem : ex dilectione, in quantum intendit correctionis finem. Ad Hebr. xii, 7 et 8 : Quis filius quem non corripit pater ? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii esis. Et propter hoc pena consolatoria dicitur : Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt 1. Dispositio autem pœenarum aeternarum ex decore justitiæ est cum misericordia relaxante. Propter quod dicit Ambrosius, quod « latro in furcis, Judas in inferno de corpore justitiæ commendantur et disponuntur sicut gemmula carbunculi in ornamento auri 2. »

Ad TRIA quae in contrarium adducunAdint . tur, concedendum est.

Ad quest. 3. Ad in quod ulterius quaeritur, Cujus sit dispositio ? Dicendum, quod dispositio dupliciter dicitur, sicut dictum est, scilicet dispositio faciendi, et dispositio facti. Et primo modo dicta dispositio non est in Deo respectu mali faciendi : quia Deus non disponit malum faciendum. Sed secundo modo dicta dispositio non est nisi ordinatio facti : et hoc modo nihil prohibet dispositionem esse respectu mali culpæ. Deus enim ordinat malum culpæ, et limitat, et distinguit, et ordinat ad bonum quod inde elicitur. Limitat, ne immoderate progrediatur : numerat, ne in infinitum multiplicetur.

Ad hoc quod objicitur de malo penæ, dicendum quod hoc disponitur et præparatur a Deo : quia per justitiam infligitur : et quod juste fit, bene fit, ut dicit Augustinus.

Et quod objicitur de misericordia, solvitur per distinctionem Joannis Chrysostomi, qui distinguit misericordiam in liberantem, et relaxantem. Liberans est, quae in toto condonat. Relaxans est, quae in parte condonat et punit circa condignum. Et licet dispositio pœenarum non sit ex misericordia liberante, est tamen ex misericordia relaxante : misericordiæ

Ex dictis intelligitur, quod haec tria, scilicet mensura, numerus, et pondus, in quibus Deus omnia disposuit, nulli sunt accidentalia. Sunt enim secundum formam proprii rei. Haec enim tres habet actus in eo cujus est forma. Primus est, quia totam extensionem potentiae terminat ad actum, et sic est mensura. Secundus est, quod discernit rem sive facit discretam ab aliis, et sic est numerus. Tertius est, quod forma finis est, et inclinat unumquodque in proprii et naturalis appetitus linem, et sic est pondus. In quantum ergo mensura est, uniuscujusque rei modum præfigit, et sic dicitur modus : in quantum numerus est, unicuique rei speciem præbet, et sic est species : in quantum autem pondus est, inclinat et ordinat in proprium et connaturalem finem, et sic est ordo.

Cætera quae de dispositione dispositi dicenda essent, in antehabitis in quæstione de vestigio requirantur.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO LXIII.

De prædestinatione.

MEMBRUM I.

Quid sit prædestinationi 1 ?

Primo ergo quaeritur, Quid sit prædestinatio ?

Inveniuntur autem diversæ definitio-

nes datæ a Sanctis de prædestinatione. In I Sententiarum, distinct. XL, colligitur ista : « Prædestination est beneficiorum Dei præscientia. »

Ibidem colligitur ista : « Prædestinatio est præordinatio alicujus ad gloriam. »

Ibidem ex verbis Augustini colligitur ista : « Prædestination est propositum miserendi. »

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XI., Art. 1, 2 et 3. Tom. XXVI

hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->

Ibidem a Magistro ponitur ista : « Prædestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriae in futuro. »

Et de omnibus his quaeritur.

  1. Secundum primam enim, prædestinatio ponitur in genere scientiae : et sic prædestinatio scientia est.

  2. Adhuc, Augustini definitio est, quod « prædestinatio est præscientia beneficiorum Dei : » ergo prædestinatio quædam scientia est.

In contrarium hujus est, quod

  1. « Prædestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriae in futuro : » præparatio autem potentiae est : ergo prædestinatio quædam potentia est, et non quædam scientia.

  2. Adhuc, Prædestinatio est causa salutis prædestinatorum : causa autem in genere potentiae est : ergo quædam potentia est, et non quædam scientia.

  3. In contrarium hujus est quod alia dicit definitio, quod « prædestinatio est propositum miserendi : » omne autem propositum voluntatis est : prædestinatio ergo quædam voluntas est, et non scientia, vel potentia.

  4. Adhuc. Non prædestinavit Deus nisi eos quos pravidit et voluit esse salvandos : et sic videtur, quod prædestinatio sit prævisio quædam et voluntas quædam.

Quest. 1. Er secundum hoc quaeritur, Utrum prædestinatio sit æterna, vel temporalis 1 ?

Dicitur enim, ad Roman. vn, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui... hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Si ergo prædestinatio connotat effectus tales in creatura, et illi temporales sunt, videtur quod ex tempore Deo conveniat, sicut creator et dominus.

Sed in contrarium hujus est, quod præparatio Dei ab æterno est. Similiter electio. Ad Ephes. 1, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Similiter dilectio ab æterno est. Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos omnes, omnes sancti in manu illius sunt. Et hæc sunt in prædestinatione. Ergo prædestinatio est æterna, et non temporalis.

Ulterius quaeritur, Quæ sit perfectior 1 aliis ?

Videtur de illa definitione : « Prædestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriae in futuro. » Artifex enim quantumcumque perfectus in scientia et voluntate ædificandi et potentia operandi, non dicitur præparare domum, nisi componat materiam et disponat et ordinet eam, et etiam aream in qua ponenda est domus. Ergo a simili non dicitur Deus præparare gratiam et gloriam, nisi disponat et ordinet eam et in se et in eo cui danda est. Hæc non sunt ab æterno. Ergo videtur, quod præparatio gratiae non possit esse ab æterno, et per consequens nec prædestinatio.

Ulterius quaeritur, Cum multi sint actus prædestinationis, scilicet præparatio, electio, dilectio, vocatio, justificatio, magnificatio, penes quæ accepta in prædestinatione et contenta accipiuntur isti actus?

Amicus, Aristoteles in VII Topicorum : « Sicut unius rei unicum est esse, sic unica est definitio. »

Quæratur ergo, Penes quid accipiantur quatuor definitiones inductæ : ?

SOLUTIO. Dicendum, quod in prædestinatione plura sunt. Est enim prædestinatio dicta ante destinatio. Et sic duo sunt in prædestinatione, antecessio scilicet, et prædestination. In prædestinatione

<--- Page Split --->

oportet esse principium, medium, et finem. Et præparatio quidem est principium ex parte destinantis : gratia autem quæ præparatur, est quasi medium per quod destinatur : gloria quasi finis in quem destinatur sive dirigitur. Unde prædestinatio est in genere scientiæ practicæ, quæ est scientia 'operationis, sed non est in genere scientiæ contemplativæ. Et hæc dicitur præscientia. Est enim præscientia eorum quorum causa est Deus.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc concedendum est, sicut dicit Augustinus : est enim scientia practica.

Ad 10 quod in contrarium objicitur, dicendum quod ex quo destinatio est actus præscientiæ practicæ in eis qui bene usuri sunt gratia, tunc principium hujus destinationis oportet esse præparationem gratiæ, quæ præparatio actus est potentiæ exsequentis. Sed potentia per hoc non cadit in definitione prædestinationis, nisi oblique : et ideo per hoc non ponitur in genere potentiæ, sed potius in genere præscientiæ, quæ secundum rectum cadit in definitione ejus. Est enim prædestinatio præscientia operativa sive practica, præordinans et præparans gratiam, et gloriam ei qui bene usurus est gratia.

Ad aliud dicendum, quod est causa salutis sicut efficiens : et hoc competit scientiæ practicæ : quia dicit Commentator super II primæ philosophiæ : « Scientia practica est causa et non causata a rebus. »

Ad aliud dicendum, quod scientia practica sine voluntate non est et sine proposito. In talibus enim primum movens est voluntas, et dirigens est scientia, et exsequens est potentia impetum faciens ad opus, sive eliciens actus.

Ad aliud concedendum est : quia et previsio et voluntas est, ut dictum est.

Ad 10 quod ulterius quæritur, Utrum Ad quæst. 1. sit æterna, vel temporalis ?

Dicendum, quod in eo quod dicit antectionem, dicit æternum : dicit enim antecessionem æternitatis ad tempus. Et cum præparatio sit actus præparantis, præparatio æterna est. Cum autem præparatum sit gratia et gloria, quæ non præparantur nisi amico et dilecto, dilectio etiam æterna est. Et cum per gratiam præparatam quis separetur et distinguatur a massa perditionis, et sic præoptetur illis qui non separantur, quod est electio, electio etiam æterna est. Dicit enim Damascenus, quod « eligere est diversis propositis unum aliis præoptare. » Unde si quis notare velit, quatuor notantur in prædestinatione, quorum primum est scire : et hoc est judicare de faciendo sive cognoscere. Secundum, eligere per quæ et qualiter fiat, quod est disponere. Tertium est velle facere, et impetum facere ad opus. Quartum est perficere et usque in finem perducere. Et secundum hoc in diversis ponitur generibus prædestinatio.

Ad 10 quod in contrarium objicitur, Ad object. dicendum quod prædestinatione æterna est, sed respectum ponit ad temporale, non ad temporale secundum quod est in actu, sed ad temporale secundum quod est in causa. Et hoc notat Apostolus quando dicit : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem 1 : et non dicit, in nobis.

Ad 10 quod ulterius quæritur, dicenAd quæst. 2 dum quod secus est de artifice imperfecto, qui et ignorans est, et non potest in totum opus : illum enim oportet præparare materiam. Deus autem perfectus est in scientia operis sui, et potestatem habet in totum opus : unde præparatio sua consistit sufficienter in scientia ordinante et disponente, et perfecta voluntate faciendi et perficiendi, et non indiget quod præparet aliquid extra se.

<--- Page Split --->

Ad quest. 3. Ad aliud quod ulterius quaeritur, dicendum quod actus illi sumuntur penes effectum praedestinationis, qui est gratia : hic enim potest accipi ut ordinans a malo, vel ut ordinans ad bonum. Primo modo est vocatio, quae est gratia evocans et distinguens a massa perditionis. Secundo modo dupliciter accipitur, scilicet ut ordinans ad bonum gratiae, et sic est justificatio : vel ut ordinans ad bonum gloriæ, et sic est magnificatio. Dilectio autem, ut paulo ante dictum est, effectum dicit voluntatis in eum cui praeparatur gratia. Electio autem duo dicit : electus enim aliis praeoptatur, et sic ab eis distinguitur : et sic effectus ejus est vocatio. Electus etiam assumitur ad id ad quod eligitur : et sic effectus ejus sunt justificatio : et hoc modo jam dilectus eligitur, priori autem modo non eligitur diligendus secundum rationem intelligentiae.

Ad quest 4. Ad ultimum ergo dicendum, quod penes quatuor quae sunt in praedestinatione, quatuor diffinitiones accipiuntur quae jam paulo ante dicta sunt. Penes hoc enim quod est cognoscere vel judicare, datur ista : « Praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei. » Penes hoc quod est in praedestinatione eligere sive disponere, datur ista : « Praedestinatio est praordinatio alicujus ad gloriam. » Penes hoc quod est in ipsa voluntas faciendi, datur ista : « Praedestinatio est propositum miserendi. » Penes hoc quod est in ipsa destinatio in finem, datur ista : « Praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti, et gloriae in futuro. » Et hoc ideo, quia praedestinatio est in genere scientiae approbationis et practicae : et ideo aliquando definitur ut scientia, et aliquando ut voluntas, quia approbatio voluntatis est : et aliquando ut actus, quia praeparatio actus est super effectum

determinatum : scientiae enim duo sunt, cognoscere scilicet, et ordinare.

MEMBRUM II.

Cujus sit praedestinatio ?

Secundo quaeritur, Cujus sit praedestinatio ?

Et hoc quaeritur ratione ejus quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XI., in hujus quaestionis solutione, ubi videtur dicere, quod praedestinatus potest esse non praedestinatus.

Videtur enim, quod sit tam existentium quam non existentium 1. Praedestinatio enim est ab aeterno : praedestinali non sunt ab aeterno, quia creati sunt : ergo videtur, quod si praedestinali sunt, ab aeterno non existentes praedestinali sunt.

In contrarium hujus est quod dicit 3.4. Magister super illud Apostoli, ad Roman. 1, 4 : Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Destinatio ergo est ejus qui est.

Ulterius quaeritur, Si praedestinatio 3.4. sit omnium hominum tam bonorum quam malorum 3 ?

Et videtur, quod sic.

  1. In praedestinatione enim non sunt nisi duo, scilicet praescientia, et voluntas praeparandi gratiam. Praescientia respectu omnium est malorum et bonorum : voluntas etiam salutis respectu omnium est. I ad Timothy. II, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem sui nominis 3 venire. Ergo videtur, quod praedestinatio sit omnium tam bonorum quam malorum.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Vocatio effectus prædestinationis est, ut jam habitum est : omnes autem sunt vocati : ergo videtur, quod omnes sunt prædestinati.

  2. Adhuc, Divina bonitas, ut dicit Dionysius, expandit se æqualiter super omnes intellectuales vultus. Expansio autem ejus est præparatio gratiae. Ergo videtur, quod omnibus æqualiter præparatur gratia.

  3. Adhuc, Ibidem, Magister : « Posset apponi gratia quibus non apponitur, per quam salvarentur. Possent ergo salvari habita gratia, qui tamen sine ea damnabuntur : posset itaque augeri numerus electorum 5. » Sed augeri non potest, nisi de non electo fiat electus et prædestinatus. Ergo prædestinatio non est electorum tantum, sed etiam non electorum.

3.1 contra. In contrarium hujus est, quod non sunt prædestinati nisi salvandi : non omnes sunt salvandi : ergo non omnes prædestinati.

  1. Hoc etiam videtur dicere Glossa Luce, v, 6, super illud : Rumpebatur rete eorum. Glossa, « Non tot intrant de Judæis, quot sunt prædestinati. »

Quæst. 2. ULTERIUS quæritur, Si alii sint prædestinati quam electi ?

Et videtur, quod non,

  1. Ut dicit Magister ex verbis Augustini in libro primo Sententiarum, distinct. XL : et inducit Augustinum in libro de Correctione et gratia, sic dicentem : « In Apocalypsi dicitur : Tene quod habes, ne alius' accipiat coronam tuam 2 : ubi sic dicit Augustinus 3 : « Si alius non accepturus est nisi iste perdiderit, certus est electorum numerus. » Ergo videtur, quod alii non sint prædestinati nisi electi.

  2. Adhuc, Electio effectus prædestinationis est, et etiam secundum rationem intelligentiæ præcedit prædestinationem passivam : quia non destinatur in finem, nisi qui electus est : ergo prædestinatio non est nisi electorum.

  3. Adhuc, Deuter. 1, 11, super illud : Addat Dominus ad hunc numerum multa milia, Glossa : « Ad hunc numerum definitum in præscientia Dei, quæ novit quæ sunt ejus. »

  4. Adhuc, Job, xxxiv, 24, super illud : Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Gregorius : « Locum vitæ aliis cadentibus alii sortiuntur. » Ergo videtur, quod et prædestinatus cadere potest a numero prædestinatorum , et non prædestinatus subintrare.

In contrarium hujus est quod sequitur sed contra ad hoc : quia scientia Dei variaretur : quia prædestinatio præscientia est.

ULTERIUS quæritur, Utrum prædestiQuæst. 3. natio sit; Angelorum, vel hominum tantum ?

In contrarium hujus est quod objicit 1. Magister in Sententiis, et nititur probare, quod numerus electorum possit augeri et minui sic : « Posset Deus non apponere gratiam quibus apponit, et posset subtrahere quibus non subtrahit : quod si faceret, utique damnarentur. Possent ergo damnari isti qui tamen salvabuntur : posset itaque minui electorum numerus 4. »

Et videtur, quod sic.

  1. Angelus enim accepit gratiam et gloriam ex tempore, quam non potuit accipere nisi ab æterno a Deo paratam, et sic habuit præparationem gloriæ et gratiæ.

  2. Si quis dicat, quod non accepit gratiam ante gloriam, et sic non accepit gratiam in præsenti, et gloriam in futuro : hoc non videtur impedire : hoc enim accidit prædestinationi ex parte præ-

<--- Page Split --->

destinati : accidens autem non mutat substantiam : substantia enim prædestinationis est præparatio gratiae et gloriae : et haec est in Angelo sicut in homine.

  1. Si quis dicat, quod prædestinatio est propositum miserendi, et in Angelo non est miseria, et ita nec miseratione hoc nihil est : quia dissimilitudinis habitus, ut dicit Dionysius, in sola privatione consistit, et purgatur illuminatione divina tamquam miseria : unde ipsos non habere gratiam et gloriam, miseria fuit quam sublevavit miserendi propositum.

Solutio . Dicendum , quodprædesti - natioestejusquiestincausa , quæDeusest , etinprævisioneejus : ethocestsecundumquidesse , simpliciterautemnonesse . Adhocenimquodpræ - destinentur , sufficitsicesse . OpusenimDeiinbeneliciogratiæprincipaleest , etprævenitnonopushoministantum , sedetiamhominisesse , determinan - dohominemadgratiametadglo - r i a m .

Ad object. Ad dictum Magistri quod in contrarium adducitur, dicendum quod loquitur de prædestinatione Christi, qui in persona ab aeterno est, licet humanam naturam assumpsit ex tempore. Et ideo dicit, quod prædestinatur qui est. Sic autem non est de aliis Sanctis, qui nec in persona, nec in natura ab aeterno sunt, nisi secundum esse quod habent in causa et praevisione, quod est esse ideale et secundum quid.

Ad quest.1 Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod prædestinationo non est omnium, sed eorum qui finaliter futuri sunt tantum.

Ad 1. Ad PRIMUM quod objicitur, dicendum quod prædestinationo non ponit simpliciter præscientiam, secundum quod præscientia est simplex prævisio tantum,

sed ponit præscientiam cum approbatione prævisi et causalitate : et talis præscientia non est respectu omnium, sed bonorum tantum.

Et ad hoc quod objicitur de voluntate, dicendum quod duplex est voluntas, ut dicit Damascenus tractans idem verbum Apostoli 1, scilicet antecedens, et consequens. Antecedens est, quae simpliciter vult, nihil supponens ex quo velit quod vult. Consequens est, quae supponit ex aliquo quod vult. Et haec voluntas a quibusdam dicitur ordinata, antecedens autem absoluta. Antecedente ergo voluntate, sive absoluta, vult Deus omnes homines salvos fieri : et haec est voluntas signi illius quod dicitur operatio. Signum enim hujus voluntatis est, quod fecit hominem rationalem, qui sciret eligere bonum et reprobare malum : hoc enim non fecisset, nisi vellet eum salvari. Consequente autem voluntate quae est ex opere nostro, sive ordinata, bonos vult salvari, et malos condemnari. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. ix, 15 : Miserebor cujus miserero, et misericodiam præstabo cujus miserebor. Exod. xxxii, 19 : Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Et haec est voluntas quae ponitur in definitione prædestinationis : hac enim voluntate non vult salvare nisi bonos finaliter : quia in illis solis sibi complacuit. Psal. cxliv, 11 : Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.

Ad aliud dicendum, quod duplex est vocatio, scilicet vocatio exterior, et vocatio interior. Vocatione exteriori omnes vocati sunt. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati. Vocatio interior est, qua homo per gratiam separatur a massa perditionis, sive a multitudine perditorum, et assumitur in conformitatem et beneplacitum divinum. Et haec est effectus prædestinationis, et non prima.

Ad aliud dicendum, quod omnibus

<--- Page Split --->

æqualiter porrigitur gratia, quantum est ex parte Dei : sed non omnes æqualiter adsunt gratiae porrectæ. Ad Hebr. xii, 15 : Contemplantes ne quis desit gratiae Dei. Voluntas autem salutis, quæ consequens est ex opere nostro, non est nisi respectu eorum qui gratiae appositæ finaliter obediunt, et finaliter adsunt.

Id quod in contrarium objicitur, procedit.

A1 object.

A1 quest. 2.

Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod certus est numerus electorum, nec augeri, nec minui potest : scit enim Deus qui et quot salvandi sunt, et ita scit numerum quo numerantur,et numerum numeratum electorum.

A1 object. 1 et 2.

Ad id quod objicit Magister, ipsemet solvit, et dicit, quod potest Deus quod potuit : et sicut potuit istos facere prædestinatos ad salutem, et potuit non facere prædestinatos, ita potest adhuc. Unde potest adhuc facere, quod isti non prædestinati fuissent. Quod tamen de factis hominum non conceditur : quia quod in factis hominum factum vel dictum est,non potest non factum vel non dictum esse : quia potentia hominis non se extendit ad præteritum : sed potentia Dei æqualis est in omni præterito, et in omni præsenti, et in omni futuro : unde sicut potest facere in præsenti, quod non sit quod est, et in futuro quod futurum non sit quod futurum est : ita potest facere quod non sit præteritum quod præteritum est.

Sed quia haec solutio extorta videtur, eo quod omne dictum de præterito verum est necessarium, dicendum sicut in quæstione de præscientia dictum est, quod prædestinatum esse, et apponendam esse gratiam, ut relativa sunt, quæ posita se ponunt, et perempta se perimunt. Unde qui ponit non apponendam esse gratiam, ponit non esse prædestinatum : et qui ponit apponendam esse gratiam finalem, ponit prædestinatum esse : et haec duo impossibile est simul esse vera, habere gratiam finalem, et non esse

prædestinatum : et similiter ista, esse prædestinatum, et non habere gratiam finalem. Divisim autem vera possunt esse, ut hunc esse prædestinatum, et hunc posse non habere gratiam finalem : et similiter ista, hunc non esse prædestinatum, et hunc posse habere gratiam finalem. Sed tamen quia Deus scit omne quod futurum est, et quo se quilibet finaliter divertat, necesse est, quod apud Deum certus sit numerus electorum tam numeratus quam numerans.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud quod dicit Glossa Luce, v,6, dicendum, quod illa Glossa sic intelligitur, quod non tot intrant de Judæis in primo adventu, quot sunt prædestinati, intrabunt tamen in secundo.

Ad aliud dicendum, quod illud similiter intelligitur. Numerus enim intelligitur quoad præsentem gratiam, cui numero semper aliquid addibile est, licet etiam ille præfinitus sit in præscientia Dei : unde numero prædestinatorum nihil augetur, sed numero eorum qui præsenter habent gratiam.

Ad aliud dicendum, quod etiam Gregarius loquitur de appositione gratiae in præsenti, et non de prædestinatione : præsens enim gratia locus vitæ est quantum est de se.

Ad id quod in contrarium adducitur, procedit : sed ex suppositione falsi concludit falsum.

Ad id quod ulterius quæritur, Utrum prædestinatio sit Angelorum ? sine præjudicio videtur dicendum, quod sic : quia non potuerunt accipere gratiam nisi ab æterno sibi præparatam, nec acceperunt gratiam nisi ad gloriam ordinatam, et sic acceperunt eam secundum ordinem naturae ad minus antecedenter ad gloriam, etsi tempore simul acceperunt gratiam et gloriam : sicut Augustinus distinguit opera sex dierum, quæ etsi simul tempore facta sint, tamen ordine naturae distinguuntur in sex dies.

<--- Page Split --->

Dicunt tamen quidam, quod secuncum quod praedestinatio defi nitur praescientia beneficiorum Dei, ut dicit Augustinus, sic praedestinati sunt Angeli. Secundum autem quod definitur praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro, non plenam habent rationem praedestinationis.

Ad sequens patet solutio per dicta. Ad ultimum dicendum, quod in eo judicio hoc procedit : omnis enim defectus in genere miseria est, quem non sublevat nisi misericordia.

MEMBRUM III.

Utrum praedestinatio sit causa ejus cujus est ?

TERTIO quaeritur, Si praedestinatio sit causa ejus cujus est ?

Et circa hoc quaeruntur duo, scilicet utrum habeat causam meritoriam ex parte nostra ?

Et secundo, Si est causa necessaria sui effectus ?

MEMBRU TERTIU

ARTICULUS I.

Utrum praedestinatio habeat causam meritoriam ex parte nostra 1 ?

Primam harum quaestionum disputat Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLI, per totum.

Et videtur, quod causam habeat ex parte praedestinati.

  1. Augustinus super illud Malachiae, 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui : « Cui vult, inquit, miseretur, et quem vult indurat : sed haec voluntas Dei injusta esse non potest : venit enim de occultissimis meritis : quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerunt, tamen nonnulla inter eos diversitas est. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justilicati, digni efficiantur justificatione. Et item praecedit in aliis peccatoribus, quo digni sunt obtusione 2. » Ex hoc accipitur, quod aliquod praevenit praedestinationis gratiam, propter quod apponitur gratia : et sic praedestinatio habet causam ex parte praedestinati.

  2. Adhuc, Ex opposito se habent reprobatio et praedestinatio. Reprobatio est ex meritis. Ergo et praedestinatio. PROBATIO media. Ad Roman. ix, 13, super illud : Esau odio habui, Glossa : « Esau, subtracta gratia, juste reprobatus est. » Sed subtractio gratiae est ex meritis. Ergo reprobatio est ex meritis. PROBATIO, quod subtractio gratiae est ex meritis. I Sententiarum, distinct. XLI, cap. Ex his aperte, sic dicitur : « Obduratio non est sine merito. »

  3. Adhuc, Ad Roman. ix, 14 : Numquid iniquitas apud Deum? Glossa, « Esau per justitiam reprobatus est : » et si per justitiam, ergo per merita: ergo per oppositum praedestinatio est ex meritis.

  4. Adhuc, Ad Roman. ix, 15, super illud : Miserebor cujus misereor. Glossa Ambrosii : « Dabo illi gratiam quem scio ad me toto corde post errorem reversurum : et hoc est dare cui dandum est. » Ex hoc accipitur, quod propter futurum meritum datur misericordia et praedestinatio.

<--- Page Split --->

gratiae quae apponitur homini in justificatione nulla sint merita, multo minus et ipsius praedestinationis, qua ab aeterno elegit Deus quos voluit, aliqua possunt existere merita. »

  1. Adhuc, Merita sive propria, sive aliena, sive praeterita, sive praesentia, sive futura, temporalia sunt. Praedestinatio autem est aeterna, ad minus quantum ad actum praeparationis. Si ergo merita essent causa praedestinationis, temporale esset causa aeterni, quod est valde inconveniens.

Solutio. Catholica fides est, quod praedestinationis in praedestinante nulla sit causa nec ratio bona, nisi sua voluntas et dilectio, qua scilicet praedestinatos dilexit ante mundi constitutionem et elegit : qui licet non essent in natura, tamen praesentie suae numquam defuerunt ab aeterno in praevisione et in scriptione in libro vitae.

Adhuc Catholica fides est, quod nullum meritum praevenit gratiam : quia aliter gratia non esset gratia. I Joan. iv, 10 : In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam prior ipse dilexit nos, etc. In hoc enim dono quod est dilectio, gratiam dat ex gratuita sua dilectione. Praedestinatio autem ex parte praedestinati, hoc est, per respectum ad praedestinatum, tres-habet actus, scilicet gratiae praeparationem, qui aeternus est actus, et ideo nullam in tempore potest haberé causam, licet sit respectu ejus qui est in tempore. Secundus actus est appositio gratiae, qui actus in tempore est et tempore mensuratur, et non potest habere causam : potest tamen habere rationem ut rationabilis esse videatur : et haec ratio non est antecedens, sed concomitans. Unde haec ratio potest esse scientia meritorum : quia scilicet dat illi quem scit bene gratia usurum : quod, sicut dicit Ambrosius, est dare cui dandum est. Tertius actus est collatio gloriae in futuro : et hic actus potest habere et causam meritoriam, et rationem et in meritis propriis et in alienis.

Et per hanc distinctionem fere patet solutio ad omnia inducta.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum dicit Augustinus, quod « venit de occultissimis meritis, » præpositio, de, potest dicere causam, et sic falsa locutio est : vel potest dicere concomitantiam et rationem ad actum appositionis gratiae, et sic verum est, et in hoc sensu exponit verba Augustini Magister in illo capite : His tamen. Ubi dicit sic, quod « hoc dixit Augustinus, non quia aliquis prædestinetur pro meritis, vel justificationis gratiam mereatur, sed quia aliqui non adeo mali sunt, ut mereantur gratiam sibi non impertiri. Nullus enim Dei gratiam mereri potest, per quam justificatur : potest tamen mereri ut non apponatur, ut penitus abjiciatur, hoc est, ut magis et magis elongetur. »

Ad ALIUD dicendum, quod reprobatio quantum ad actum reprobantis primum non est ex meritis, nisi ex notet concomintiam.

Ad ALIUD dicendum, quod subtractio gratiae non est causa reprobationis, nisi præpositio ex notet concomitantiam.

Ad ALIUD dicendum, quod in ipso modo loquendi notat Ambrosius concomitantiam, et non causam : unde dicit, « Dabo illi quem scio : » et non dicit, Dabo illi, quia scio.

In quòm in contrarium adducitur, conA d. abjecit t cedendum est.

Ad ALIUD dicendum, quod obduratio Ad. abjecit quantum ad primum actum abjectionis sive reprobationis non habet causam vel rationem, sed quantum ad actum subtractionis gratiae, rationem habet.

Ad IN quod ulterius quaeritur, dicenAd quæst t. dum quod merita in præscientia Dei non sunt causa prædestinationis : principale enim significatum prædestinationis est præparatio gratiae : et illa causam habere non potest, nisi voluntatem Dei. Tamen quia præscientia meritorum secundum rationem intelligentiae informat voluntatem præparantem gratiam, eo quod (sic-

<--- Page Split --->

ut dicit Augustinus) voluntas ex ratione est, non video quod prohibeat, quin præscientia meritorum ratio sit.

Ad 1. Ad objectum dicendum, quod cum dicicitur, quia talem elegit qui in eum crederet : si quia dicit causam, falsum est : si rationem, concedi potest.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod præscientia meritorum ratio potest esse voluntatis, et non causa.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod conformitas imaginis ratio potest esse, causa nullo modo. Bona enim voluntas Dei nullo prævenitur ut causa : sequeretur enim statim, quod gratia non esset gratia, ut paulo ante habitum est : unde etiam aliquando dedit gratiam ei quem scivit male usurum, sicut Judæ.

Ad 1 quest.2. Ad m quod ulterius quæritur, dicendum quod aliena merita non possunt esse causa prædestinationis : eo quod nihil potest esse antecedens ad illam, cum sit æterna. Sed quantum ad effectum prædestinationis qui est gratiae collatio, qui aliquando dicitur prædestinationi, ut dicit Magister in primo libro Sententiarum, distinctione XL, possunt cooperari merita et orationes Sanctorum. Et ad hoc referendum est quod inductum est de auctoritatibus sanctorum Gregorii et Augustini.

Ad 1. Ad m quod primo objicitur, dicendum quod non sequitur, si meretur ei gratiam primam, ergo prædestinationem : quia collatio primæ gratiae effectus est prædestinationis, et effectus temporalis : et ideo præveniri potest aliquo a nobis quod est ut causa coadjuvans quod gratiae apponitur. Præparatio autem gratiae, quam principaliter significat prædestinatio, æterna est : et ideo a nullo præveniri potest.

nullo modo conditionalis est prædestinatio Dei : unde nullum ita prædestinat, quod prædestinatus sit orationibus Sanctorum. Sed vocatio quæ temporalis est, quando per præparationem gratiae aliquis separatur a massa perditionis, juvatur orationibus Sanctorum. Et hoc intendit Augustinus quando dicit : « Oremus ut vocetur qui vocatus non est : quia forsitan ita prædestinatus est, ut vocetur orationibus nostris.» Et non dicit, ut prædestinatus sit orationibus nostris.

Ad aliud dicendum, quod Deus dispensator optimus est et prudens, tamen aliquando dat gratiam ei quem scit male usurum : et hoc propter aliquam utilitatem quam inde elicit, sicut proditione Judæ usus est ad redemptionem humani generis. Sed non esset bonus dispensator, si nulla utilitate considerata daret ei gratiam qui male usurus est. Similiter dat etiam ad intercessionem Sanctorum, sed hoc est quoad effectum prædestinationis temporalem, qui est collatio gratiae, et non quantum ad præparationem gratiae, quæ est æterna, quæ principaliter importatur in significatione nominis prædestinationis.

I L A duo quæ adducuntur in contra- 1 et 2. rium, simpliciter concedenda sunt.

Ad 2 et 3. Per hoc patet solutio ad dictum beati Gregorii et beati Ambrosii.

Ad 4. Ad dictum Augustini dicendum, quod

MEMBRI TERTII

ARTICULUS II.

Utrum prædestinationi sit causa necessaria sui effectus1 ?

Secundo quæritur, Utrum prædestinatio sit causa sui effectus?

Et videtur, quod sic.

novæ editionis nostræ.

<--- Page Split --->

  1. Augustinus enim dicit, quod prædestinatio multis fuit causa salutis.

  2. Adhuc, Ad Roman. vni, 29, super illud: « Quos præscivit, et prædestinavit, Glossa : « Prædestinatio est causa, cujus effectus est gratia. »

  3. Si autem est causa: aut est causa necessaria, aut causa contingens. Si est causa contingens: tunc impediri potest ejus effectus, quod falsum est. Si est causa necessaria: tunc posita causa ponitur effectus: sed prædestinatio est ab æterno: ergo effectus ejus est ab æterno: quod falsum est: quia effectus ejus sunt appositio gratiae et collatio gloriæ, quæ non sunt ab æterno.

  4. Adhuc, Aut ponit aliquid in prædestinato, aut nihil 1. Quod nihil ponat, videtur: quia prædestinatio est non entis: in non ente autem nihil potest poni.

  5. Adhuc, Augustinus in libro de Fide ad Petrum : « Nisi esses, non prædestinareris. » Ex hoc sequitur idem quod prius.

Sed contra. In contrarium hujus objiciunt quidam,

  1. Quod dicitur, Joan. r, 47, super illud: Vidit Jesus Nathanael. Ibi Glossa Augustini: « Melius fuit Nathanael cognoscere utramque naturam in Christo, quam esse prædestinatum. » Et arguitur sic: Si melius, ergo aliquid bonum est prædestinatio in prædestino: quia nisi esset bonum, aliud non esset melius.

  2. Adhuc, Prædestinatio non esset multis causa standi, nisi aliquid poneret in eis secundum effectum. Dicit autem Augustinus, quod « prædestinatio multis fuit causa standi. » Ergo prædestinatio aliquid ponit in prædestinatis secundum effectum.

  3. Adhuc, Lucæ, x, 20 : Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in cælis. Non scribuntur autem nisi per prædestinationem. Ergo dicit gaudendum esse de prædestinatione. Dicit autem Augustinus super epistolam ad Romanos, quod « gaudium est diffusio animi in conceptu

boni. » Ergo aliquod bonum est in prædestinato causatum a prædestinatione, de quo dicit esse gaudendum.

ULTERIUS quaeritur, Si prædestinatio Quæst causa necessaria est, tunc videtur, quod necessario ponat suum effectum : et sic videtur sequi, iste est prædestinatus, ergo de necessitate salvabitur : et similiter, iste est prædestinatus, ergo non potest damnari.

Ad hoc respondet Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XL, cap. Quibus respon demus, quod ista locutiones distinguendæ sunt ex compositione, et divisione. Alia namque fit intelligentia si per conjunctionem hæc accipiantur dicta, atque alia si per disjunctionem. Si enim cum dicis, prædestinatus non potest damnari, intelligis ita, id est, non potest esse ut prædestinatus sit et damnetur, verum dicis: quia conjunctum intelligis: falsum autem si disjunctum, ut dicas justum non posse damnari quem dico esse prædestinatum: potuit enim non esse prædestinatus, et ita damnaretur.

CONTRA hanc etiam responsionem obSed contra. jicit Magister, et ostendit

  1. Quod in sensu compositionis est falsa : tunc enim sensus est, quod utrumque istorum simul esse non potest, scilicet quod iste prædestinatus sit et damnetur. Sed alterum istorum non potest non esse, scilicet quin iste sit prædestinatus : ab æterno enim prædestinatus est, et non potest non esse prædestinatus. Cum igitur impossibile sit simul utrumque esse, et impossibile sit alterum non esse, scilicet quin sit prædestinatus, sequitur necessario, quod impossibile sit quod damnetur, et quod necessarium sit quod salvetur. Et dicit Magister, quod in hujus quæstionis solutione magis vellet alium audire, quam per se aliquid dicere. Tamen tandem sic solvit Magister, dicens quod sicut ab æterno Deus potuit non prædestinare, ita

<--- Page Split --->

potest modo eum Deus non prædestinasse ab æterno, et ita potest iste non fuisse prædestinatus : et si non fuisset prædestinatus, nec modo esset prædestinatus : et si modo non esset prædestinatus, posset damnari : ergo prædestinatus ab æterno potest modo non esse prædestinatus, et potest damnari.

Et si objicitur, quod istum prædestinatum esse est verum de prælerito : ergo necessarium est : et si necessarium, ergo immobile. Respondet, quod hoc verum est in factis hominum vel dictis : hæc enim de præterito vera sunt necessaria. Et hujus causa est, quia veritatem et necessitatem trahunt a re ipsa. Sed in præscientia et prædestinatione Dei non est ita : quia præscientia et prædestinatio idem sunt cum potentia Dei, quæ immutabilis est, nullique innititur nisi sibi : unde sicut ab æterno potuit eum non prædestinare, ita nunc eadem potentia potest eum non prædestinasse : et ita potest facere ut modo non prædestinatus sit ab æterno : et sic videtur Magister evadere hanc quæstionem. Sed hoc frivolum esse videtur : non enim quæritur hic quid de potentia Deus absoluta possit facere, illa enim inflinita est : sed quid de potentia ordinata et disposita fecerit per dilectionem et electionem æternam. Et quæritur, quid in isto prædestinato factum sit, et quid in ipso lieri possit ? Quod enim a potentia disposita et ordinata per sapientiam, et determinata per voluntatem ad actum factum est, impossibile est non factum esse : et ideo impertinens et irrationabilis videtur talis responsio.

  1. Adhuc, Syllogistica videtur esse oratio : omne prædestinatum necesse est salvari : iste est prædestinatus : ergo istum necesse est salvari.

  2. Adhuc, Omnem salvandum necesse est salvari : omnis prædestinatus est salvandus : ergo omnem prædestinatum necesse est salvari.

  3. Adhuc, Falso et impossibili posito, quod accidit est falsum et im-

possibile. Si ergo possibile est, quod prædestinatus damnetur, ponatur, tunc istae duæ erunt simul veræ, iste damnabitur, et iste fuit et est prædestinatus. Hoc autem falsum est : et dicitur in illo capite libri primi Sententiarum, distinct. XL : « Quibus respondemus, quod ista duæ non possunt simul esse veræ. » Ergo adhuc relinquitur, quod inducta responsio nihil est : quia data tali responsione, remanet eadem difficultas quæ prius.

SOLUTIO. Concedendum est, quod prædestinatio est causa salutis, et etiam inter omnes causas principalior : quia prædestinatio principali significato dicit præparationem Dei æternam ad salutem, et nemo consequitur salutem, nisi præparatione Dei æterna. Ad Titum, ni, 5 : Non ex operibus justitiae quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.

Et ideo concedendum est quod dicit Augustinus, et quod dicit Glossa ad Romanos, viii, 29. Et hoc dicitur in libro primo Sententiarum, distinctione XL, cap. Sicut enim prædestinationis effectus est illa gratia.

Ad hoc quod quæritur, Utrum sit causa contingens, vel necessaria ?

Dicendum, quod ex parte causantis causa necessaria est : quia ab æterno et immobilis est. Sed tamen non sequitur, quod posita causa ponatur effectus. Hoc enim tripliciter potest impediri, scilicet si causa libera sit et dominus sui actus : tunc enim quamvis immobilis sit, et immutabilis, et æterna, potest agere et non agere pro libertate sua. Et talis causa est propositum divine voluntatis. Secundo, si idem quod agat, deficiat, et non sit : et sic est hic : quia enim prædestinati secundum esse naturale non sunt ab æterno, ideo non potuit eis conferri gratia et gloria ab æterno, quamvis præparata sit eis ab æterno. Tertio, si dependeat a futuro,per cujus operationem in contrarium effectus

<--- Page Split --->

impediri possit, sicut in proposito. Licet enim praedestinatio praeparet isti gratiam et gloriam, tamen quia iste liberi arbitrii erit, et potest ponere obstaculum Spiritui sancto et operationi divina, potest impedire ne conferatur ei gratia et gloria. Quod si fecerit, hoc ipsum praescivit Deus, qui antequam fiant singula, praescit ea: et ideo sequitur talem non praedestinatum fuisse. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xxii, 29: Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt aguita: sic et post perfectum respicit omnia. Psal. xxxii, 15: Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.

Ad 4. Ad aliiud dicendum, quod praedestinatio in quantum est praeparatio æterna, nihil ponit in praedestinato, sicut probatum est: quia est respectu non entis, et in non ente nihil poni potest secundum actum. Sed quia, ut dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XL: « Praedestinatio dicitur aliquando praedestinationis effectus, qui est appositio gratiae, qui non est nisi respectu entis, sic dicta praedestinatio multum ponit in praedestinato. »

Ad 5. Ad dictum Augustini dicendum, quod Augustini verbum intelligitur de principali significato praedestinationis. Et ratio dicti est, quia praedestinatio est ante destinatio, et praepositio, prae, notat antecessionem æternitatis ad tempus: esse autem creaturae temporale est: et ideo quod est, praedestinari non potest, nisi antequam sit, quamvis id quod est, praedestinari possit.

Ad object.1. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod bonum dicitur multis modis, scilicet absolute, sicut bonum honestum: et respective, sicut utile. Et hoc modo concedi potest, quod bonum fuit Nathanael esse praedestinatum, et melius in eadem ratione boni utilis, fuit ei cognoscere utramque naturam in Christo: quia illa gratuita cognitio non fuit nisi gratiae præsentis, prædestinatio autem respectu gratiae futurae: et tunc gra-

tia præsens aliquid ponit simpliciter, præparatio autem futurae est respectu ejus quod simpliciter non est, et est secundum quin tantum: et sic potest esse comparatione in forma utilis secundum quod utrumque ut utile refertur ad salutem.

Sunt tamen qui hoc aliter solvunt. Antiqui enim, scilicet Praepositivus et Gulielmus Altisiodorensis dicunt, quod abusiva est comparatio. Alii autem innituntur Glossæ Joannis, i, 47, quæ sic dicit: « Majus est cælum aperiri, et utramque naturam in eo per Angelos cognoscere, quam visos, id est, præscios esse dum essent sub umbra mortis. Si enim ibi remanerent, quid profuisset ibi videri? Et sic non fit comparatio inter prædestinatum esse, et utramque naturam cognoscere in Christo: sed fit comparatio inter prævisos esse in dulcedine peccati: quia visio illa ad nihil utilis esset: quia omnes peccatores a Deo videntur, etiam quam e sunt sub umbra mortis peccati. » Alii dicunt, quod fit comparatio inter Sanctos Veteris et Novi Testamenti, et dicunt, quod Sancti Novi Testamenti digniores sunt habiti, qui Angelis, hoc est, prædicatoribus nuntiantibus secundum veritatem utramque naturam in Christo cognoscunt, quam Sancti Veteris Testamenti, qui non cognoscunt nisi in umbra et figura. Et hoc dicunt sensisse Augustinum, quando dixit: « Majus est, » et non dixit, melius est.

Ad aliiud dicendum, quod cum dicit Ad object.2. Augustinus, quod praedestinatio fuit multis causa standi, accipitur causa secundum habitum, et non secundum actum. Habitus autem est, ut dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quo quis aliquid agit cum tempus fuerit. Unde causa habitualis nihil secundum actum ponit in causato, sed ponet cum tempus fuerit.

Ad aliiud dicendum, quod illa objectio Ad object.3 non valet: quia gaudium est diffusio animi, non in conceptu boni futuri: bonum

<--- Page Split --->

autem futurum non ponitur secundum actum, sed ponitur in futuritione tantum.

Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod prædestinatio causa necessaria est salutis, et respectu causantis, et respectu causati: sed in causa ponit necessitatem ejus quod est ens necesse, et non necessitatem causandi, propter tria quæ paulo ante dicta sunt. Respectu autem causati non ponit necessitatem absolutam, sed eam quam diximus esse in quæstione de præscientia necessitatem ordinis, sive consequentiae, sive positionis. Sed hæc necessitas quia dependet a futuro, quod futurum dependet a contingenti secundum causam meritoriam, et potentem operari in contrarium, et ponere obicem Spiritui sancto, et a quo prima causa non tollit modum suæ causalitatis, eo quod, sicut dicit Damascenus, sicut Deus nec suadet nec facit malitiam in malis, ita non compellit virtutem in bonis: et ita ex illo impediri potest: tamen propter relationem effectus ad causam, sive futuri ad præscientiam, si ex causa contingente removetur futurum, sequitur necessario, quod removetur necessitas ordinis ab antecedente ad consequens.

Dicendum tamen, quod ista est duplex, prædestinatum necesse est salvari, et ista similiter, prædestinatum impossibile est damnari: eo quod potest esse de re vel de dicto utraque illarum. Si sunt de dieto: tunc modus est prædicatum, et dictum totum subjectum sub hoc sensu, prædestinatum salvari est necesse, prædestinatum damnari est impossibile: et sic utraque vera est, et conjuncta sive composita, ut dicitur in Sententiis. Tunc enim sensus est, quod hæc de necessitate conjuncta sunt et consequuntur se, esse prædestinatum et esse salvandum: et alia duo, scilicet esse prædestinatum et esse damnandum, impossibile conjungi et se invicem consequi. Si autem sunt de re: tunc utraque falsa est, et modus refertur ad subjectum dicti sub hoc sensu,

aliquem esse prædestinatum, sive aliquem qui est prædestinatus, necesse est salvari: et hoc est falsum: poterit enim obicem ponere Spiritui sancto, et sic non salvabitur: et sic in eo qui est prædestinatus, possibilitas est ad damnationem. Et similiter alia quæ dicit, prædestinatum impossibile est damnari, si est de re, divisa est et falsa. Iste enim consequuntur se in ordine modalium, prædestinatum possibile est damnari, et prædestinatum non impossibile est damnari. Iste autem duæ non possunt simul esse veræ, prædestinatum impossibile est damnari, et prædestinatum non impossibile est damnari: quia contradictorie sunt. Et similiter ista, prædestinatum necesse est salvari, et prædestinatum non necesse est salvari.

Ad solutionem Magistri dicendum, quod bona est et ratio ejus jam dicta est.

Ad id quod objicitur contra suam soAd object.1. lutionem, dicendum quod non valet. In sensu enim compositionis refertur prædicatum ad subjectum sub forma prædestinationis. Et tunc sensus est: prædestinatum manentem prædestinatum necesse est salvari et impossibile est damnari: et hoc verum est. Sicut hæc: album necesse est esse disgregativum visus, et album impossibile est esse nigrum. In sensu autem divisionis sive disjunctionis intelligitur prædicatum simpliciter referri ad subjectum sine forma prædestinationis sub hoc sensu, qui modo est prædestinatus, et ab aeterno fuit prædestinatus, necesse est salvari et impossibile damnari: et hoc est falsum. Illum enim et possibile et contingens est et damnari et salvari. Et si prædestinatum possibile est salvari et contingens: tunc sequitur, quod prædestinatum salvari non est necesse: et similiter, quod prædestinatum non salvari, hoc est, eum qui est prædestinatus, non salvari non est necesse. Et similiter ad istam, prædestinatum damnari est possibile, distinguendum est.

Ad id quod ulterius dicit Magister, qua

<--- Page Split --->

ratione dictum sit, satis ostensum est in objiciendo. Et, sicut ostensum est, non satis perspecte dictum est. Intellectus enim non admittit, quod dictum verum de præterito non sit necessarium per accidens. Si enim detur non necessarium esse, tunc possibile est ejus oppositum cum ipso esse verum : et sic simul erunt vera hæc duo, hoc fuit verum, et hoc non fuit verum.

Per hoc patet solutio ad omnia illa quae inducuntur contra responsionem Magistri.

Ad object. 2. Ad 10 quod objicitur de oratione syllogistica, jam ostensum est ante : in mixtione enim necessarii et inesse inutilis est conjugatio ad conclusionem de inesse, si major sit de necesse, et minor de inesse, nisi minor sit de inesse simpliciter, et non de inesse ut nunc.

Et si objiciatur, quod minor est etiam de necesse : eo quod dictum est de preterito verum, justum esse praedestinatum. Dicendum, quod non est simplici-

ter de præterito : quia, sicut jam ante dictum est, dependet ad futurum contingens : sed si esset simpliciter de præterito, tunc esset verum quod dicitur.

Eodem modo solvendum est ad seAdobjutquantem syllogismum : hæc enim duplex est, prædestinatus est salvandus : ex eo quod prædicatum potest referri ad subjectum simpliciter, vel ad subjectum cum forma, sicut ante dictum est.

Ad ultimum dicendum, quod nihil imAdobjutpossibile accidit, si ista, prædestinatum impossibile est damnari, intelligatur de re : quia sic falsa est : et posita ea nihil accidit impossibile. Accidit enim, quod ille qui est prædestinatus ex libero arbitrio potest damnari, et habet potentiam ad damnationem : et hoc est verum : et sic refertur prædicatum ad subjectum simplex, et non ad subjectum prout stat sub forma prædestinationis. Sed secundum quod est dictio, verum est, quod ex impossibili sequitur falsum impossibile : et sic procedit argumentatio.

QUÆSTIO LXIV.

Utrum 'dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligit Filium, et e converso ' ?

Deinde quaeritur de dilectione qua Deus diligit creaturam, de quo dicitur, Sapient. xi, 25 : Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti : nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.

Quæratur ergo, Utrum hæc dilectio qua diligit Deus omnia, sit eadem cum

ea qua Pater diligit Filium, et Filius Patrem?

Et videtur, quod sic.

Quidquid enim convenit omnibus personis, essentiale est et unum illis : diligere omnem creaturam convenit tam Patri quam Filio quam Spiritui sancto : ergo hæc dilectio essentialis est.

<--- Page Split --->

est, et illa est major quam cogitari possit : et hoc est summum : ergo summa dilectione diligit quidquid diligit : ergo summe diligit quidquid diligit.

In contrariumhujus est, quod omne quod est, melius est sub ordine rationabili, quam sine ordine. Dilectio ergo ordinata rationabiliter, melior est quam non ordinata. Ordo autem dilectionis est, quod majus bonum magis diligitur, et minus bonum minus, et summe bonum summe. Et quod melius est, Deo attribuendum est. Ergo Deus in diligendo, rationabilem observat ordinem, ita quod majus bonum magis diligit, et minus bonum minus, et summum bonum maxime.

Quest. 4. JUXTA hoc ulterius quaeritur, Si plus diligat Angelum, vel hominem ?

Et videtur, quod sic.

  1. Dilectio enim convenientia affectuum est : ergo ubi major convenientia, ibi major dilectio : sed major convenientia est inter Angelum et Deum, quam inter Deum et hominem.

  2. Adhuc, Cum dicitur, Deus diligit hunc, verbum, diligit, significat divinam essentiam, et connotat effectum boni in creatura quae diligitur : ergo ubi majus bonum, ibi major dilectio. Sed in Angelo majus bonum est et gratiae et naturae, quam in homine : de bono enim naturae non est dubium : gratia autem collata Angelo talis gratia fuit, qua Angelus statim movebatur in Deum, et confirmatus est in illo : et talis gratia non fuit gratia hominis : et sic patet, quod gratiam majorem habuit, quam homo.

Sed contra. In contrariumtamen hujus est, quod divina natura umibilitatem habet ad humanam, et e converso : et gratia unionis est subsecuta, quod scilicet humana natura unita est divinae in una persona : et haec gratia effectus est dilectionis et incomparabilis omni gratiae : videtur ergo, quod ad minus aliquem hominem plus

diligit omni Angelo. Et hoc est quod dicitur, Joan. iii, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.

Ulteriusquaeritur gratia istius, Utrumplus diligit praesenter justum, vel praedestinatum non justum 1 ?

Et videtur, quod sic.

In praesenter enim justo diligit bonum naturae et bonum gratiae, in praedestinato autem non justo non potest diligere nisi bonum naturae : ergo plus diligit praesenter justum, quam praedestinatum non justum.

Eodem modo quaeritur, Utrum plus diligat justum manentem justum, quam peccatorem pœnitentem ?

Et videtur, quod justum, per istam considerationem Aristotelis in III Topicorum : « Quod diuturnius est, magis eligendum est. » Justitia autem justi manentis justi, diuturnior est et malo impermixtior, quam justitia pœnitentis. Ergo eligibilior : ergo et magis diligibilis : quia quod eligibilius est, diligibilius est.

In contrariumest quod dicitur, Luce, Sed contra. xv, 7 : Dico vobis, quod ita gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta noven justis, qui non indigent pœnitentia.

Solutio . Adprimumdicendum , quoddilectioquaDeusdiligit , potestattendietexpartediligentis , etexpartedilecti . Siexpartediligentis , dilectioestdivinaessentiaquæunaeteademestetinva - riabilis . Siexpartedilecti , tuncconnotateffectumquidiversificaturindiversitatedilectorum , etvariaturinipsissecundumplusetminus : ethæcvariationonestindiligenteDeo , sedinhisquædiligit . Unoergomodounaeteademestdilectioquadiligitpersonapersonam , etquapersonædiliguntomnemcreaturam : sedpenesconnotataindiligibilinonestea - d e m .

1 Cf. opp. B. Alberti Comneni. in III Sen-

<--- Page Split --->

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod haec objectio procedit ex parte connotati in diligibili : hoc enim in una parte est increatum et summum bonum, et ex alia parte creatum bonum participative dictum : et haec non possunt esse ratio unius dilectionis eodem modo se habentis. Dilectio tamen ex parte diligentis est una.

Ad id quod ulterius quaeritur, Quid dictum sit Deum amare creaturam ?

Dicendum, quod hoc est dictum bonam voluntatem Dei fluere in bonum quod fecit Deus in creatura. Et hoc innuitur, Sapient. xi, 26, ubi quasi reddens rationem, quod Deus diligit omnia quae sunt, subdit sic dicens : Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?

Ad id quod objicitur de dicto Hugonis et dicto Dionysii, dicendum, quod dilectio sive amor duplex est, scilicet in genere passionis : omnis enim amor passio est, sicut et gaudium. Est etiam amor in genere actionis, secundum quod Ierotheus (ut narrat Dionysius 1) generaliter definivit amorem sive divinum, sive angelicum, sive humanum, sive naturalem, dicit unitivam quamdam et concretivam virtutem, superiora quidem moventem ad providentiam minus habentium, coordinata autem rursus ad communicationis alternatam habitudinem, in extremis autem subjecta ad meliorum et superpositorum conversionem. Secundum hoc enim amor est motiva virtus, quae superiora movet ut inferioribus influant bona sua provisive, et æqualia ut æqualibus bona communicent associative, et inferiora per susceptivas virtutes convertantur ad superiora, ut desiderentur a superioribus et recipiant influentias boni, et sic reductive perficiantur in ipsis : et sic amor simplex virtus est motiva et activa. Et

sic amans non formatur a dilecto, sed bono suo dilectum informat.

Dictum ergo Magistri Hugonis sic intelligitur de amore qui est in genere passionis et affectionis, et talis amor in Deo non est, nisi attribuatur ei symbolice per prosopopoeiam quæ dicitur anthropospathos.

Dionysius autem vocat exstasim transpositionem bonorum : quia unum transponit bona sua in alterum, ut dictum est.

In quod primo objicitur in contrarium, Ad object, concedendum est.

Ad id quod quaeritur, Utrum ab æterAd quest. 2 Ad 1. no dilexerit creaturam quæ fuit, vel quæ non fuit ?

Dicendum, quod ab æterno dilexit creaturam quæ non fuit simpliciter, fuit tamen secundum quid : non enim fuit in se et actu, sed fuit in præscientia et ordinatione creatoris.

Ad aliud dicendum, quod licet creatura in creatore sit creatrix essentia, tamen aliud est dictum, Deus diligit seipsum : nec ex parte diligentis, nec ex parte dilecti connotatur aliquid respectu temporis præteriti, præsenti, vel futuri. Cum autem dicitur, Diligit creaturam ab æterno secundum quod est in ipso præscita et disposita, connotatur respectus ad futurum : et sic licet idem sit re, non tamen idem est in modo significandi : et in processu argumenti est fallacia accidentis.

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Ad quest.3. Ad 1.

Dicendum, quod non. Ex parte enim diligentis non extenditur quantitas dilectionis, nisi in his in quibus dilectio passio est. Sed in his in quibus dilectio virtus simplex est unitiva, concreativa, congregativa, et motiva, et activa, et influxiva boni, quantitas dilectionis accipitur ex parte dilecti : et illud magis amatur, cui

<--- Page Split --->

majus bonum influitur. Et sic Deus diligit bonum, et majus bonum magis diligit, et maxime bonum maxime diligit. Objectio autem procedit ac si quantitas dilectionis accipiatur ex parte diligentis : et hoc non est verum.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus aequaliter cognoscit omnia, locutio est duplex : eo quod adverbialis determinatio aequaliter potest referri ad verbum, cognoscit, in comparatione ad appositum : et sic falsa est sub hoc sensu, Deus cognoscit omnia aequaliter, supple, esse vel fore : hoc enim falsum est : quia non aequaliter sunt omnia. Potest etiam referri ad idem verbum, sed in comparatione ad suppositum : et sic adhuc est duplex, ex eo quod hoc verbum, cognoscii, potest dicere sinplicem notitiam, sive causalitatem : et sic est vera : quia sic aequaliter cognoscit omnia et bona et mala. Et potest dicere notitiam practicam cum causalitate ad cognitum, quae est notitia approbationis : et sic est falsa sub hoc sensu, Deus aequaliter cognoscit omnia, hoc est, aequaliter approbat omnia : hoc enim est falsum : bona enim approbat, et non mala : et meliora magis approbat, et maxima maxime. Et de hac notitia approbationis intelligitur cum dicitur, quod aequaliter cognita aequaliter diliguntur.

Ad n quod objicitur de Sapientia, v, 8, quod aequaliter est illi cura de omnibus, dicendum quod adverbium, æqualiter, notat aequalitatem similitudinis, et non æqualitatem dilectionis : hoc enim est, sicut diligit unum, ita diligit alterum : nec inæqualia nec dissimilia sunt in hoc : quia subjecta sunt æqualiter suæ dilectioni. In omnibus enim diligit bonum quod ab ipso est et suum est : et quia hoc inæquate est, propter hoc inæqualiter diligit.

Ad aliud dicendum, quod licet divina dilectio, divina essentia sit, tamen dilectio effectum connotat in dilecta, qui nec summus, nec æqualis est in omnibus dilectis : et ratione hujus non summe diligit quid-

quid diligit. Sed Pater Filium summe diligit, et e converso : quia volunt sibi invicem summum bonum : et sic etiam Pater et Filius diligunt Spiritum sanctum, et e converso. In aliis autem tanta est dilectio, quantum est bonum quod diligitur in eis : bonum enim in dilecto ratio et signum est in diligente.

Iu quod objicitur in contrarium, proceAd objuidit.

Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum Ad quært. t quod homo et Angelus tam secundum statum naturae quam secundum statum gratiae possunt comparari dupliciter, scilicet secundum statum communem, comparando scilicet hominem ut hominem, et Angelum ut Angelum : vel secundum privilegium singulare, comparando scilicet hunc hominem ad Angelum. Primo modo tam in bono naturae quam in bono gratiae melior est Angelus homine, et ita Deo magis dilectus, ut objectum est. Secundo modo unibilitas humanæ naturae in Christo, cujus actus est unio, majus bonum est quam aliquid quod creaturae concessum est vel concedi potuit : et ideo hic homo magis omni Angelo dilectus est.

Dicunt tamen quidam, quod si Angelus comparatur ad hominem secundum statum creationis, majus signum dilectionis est in Angelo quam in homine, et major dilectionis effectus, et per consequens major dilectio. Si autem considerentur secundum statum recreationis, plura signa dilectionis sunt in homine quam in Angelo, et major dilectionis effectus. Et hoc est quod dicitur, Joan. II, 16 : Sic Deus dilerit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitalem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Hi etiam dicunt, quod si homo et Angelus comparantur ad finem beatiudinis, æqualis est dilectio in Angelum et hominem : quia secundum modum bea-

<--- Page Split --->

titudinis Angeli assumuntur homines. Et adducunt pro se illud Apocalypsis, XXI, 17 : Mensura hominis, quae est Angeli. Et illud Deuteronomii, xxxn, 8, secundum aliam translationem : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 1. »

Per hæc patet solutio ad sequens.

Ad object. Id AUTEM quod objicitur in contrarium, concedendum est : hominem enim Christum plus diligit omni creatura.

Ad quest. 5. Ad m quod ulterius quæritur, Utrum plus præsenter diligat justum non prædestinatum, vel prædestinatum præsenter non justum ?

Dicendum, quod ex quo quantitas dilectionis non accipitur ex parte dilectionis, sed ex parte effectus dilectionis : tunc dicimus, quod duplex est dilectio, scilicet ut nunc, et simpliciter. Dilectione ut nunc plus diligit præsenter justum, dilectione simpliciter plus diligit prædestinatum. Ex argumento autem non sequitur, quod plus diligat, sed quod plura in eo diligit. Et si inferatur, plura diligit, ergo plus diligit, fallacia figurae dictionis est ex nu tata suppositione : sub discreto enim accipitur continuum, vel quasi continuum.

Ad quest. 6. Ad m quod ulterius quæritur de justo et pænitente, dicendum quod cæteris paribus plus diligit manentem justum, quam pænitentem, hoc semper posito, quod quantitas dilectionis penes effe-

ctum, et non penes affectum attendatur. Per accidens tamen quod frequenter accidit pænitenti, et per oppositum quod frequenter subrepit justo, plus potest diligere aliquem pænitentem, quam aliquem justum : verbi gratia si pænitens fervens sit, ut fervore recuperet quod amisit in tempore quando erat in peccato, et justus ex confidentia justitiae tepescat. Et ita solvit Glossa Luce, xv, 7, dicens, quod hoc modo prædestinato omnia cooperantur in bonum : quia etiam lapsus in peccatum, in bonum cooperatur, ex eo quod occasio est majoris fervoris in pænitente. Et hoc videtur sonare littera : quia dicit sic : Plus quam nonaginta novem justis qui non indigent pænitentia, hoc est, qui se pænitentia non reputant indigere. Unde ibidem Glossa Bede dicit : « Sicut dux in bello eum militem plus diligit qui post fugam conversus fortiter hostem premit, quam qui numquam fugit nec umquam fortiter egit. » Aliud exemplum dat Beda, quod « sicut si aqua fundatur in ignem et ignis aquam superet, ignis ex aquæ infusione plus fervet et ardet, quam si aqua in ignem fusa non esset : ita pænitens ex indignatione contra peccatum quod fecit, plus fervet in dilectione Dei, quam si non peccasset. » Et ex hoc non sequitur, quod plus diligat pænitentem quam justum, sed quod plus diligat talem pænitentem quam talem justum.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO INCIDENS.

Utrum Christus plus dilexit Petrum quam Joannem 1 ?

JUXTA hoc ulterius quaeritur de quadam Glossa Augustini qua continetur, Joannis, XXI,20, super illud : Conversus Petrus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, ubi dicit Augustinus : « Tacito, nomine hoc signo discernitur Joannes, a ceteris, non quod solum eum, sed quod prae ceteris diligebat eum. Hujus majoris dilectionis indicium est, quod solus super pectus Jesu recubuit. » Ex quo accipitur, quod plus aliis dilexit Joannem.

Sed contra. In contrarem hujus est quod

  1. Ibidem dicit subdens : « Porro Petrus plus aliis dilexit. Unde ipse sciens quod interrogabat : Simon Joannis, diligis me plus his 2 ? hoc est, plus aliis Apostolis. » Ex quo accipitur, quod Petrus plus dilexit Christum quam Joannes : et ex hoc sequitur, quod Deus diligit plus minus diligentem, et minus diligit plus diligentem, quod videtur valde inconveniens. Unde Augustinus ibidem disputans dicit : « Videtur melior qui plus diligit, quam qui minus diligit Christum : et sic anteponitur Petrus Joanni. » Item, Videtur melior qui plus diligitur, quam qui minus diligitur a Christo : et sic anteponitur Joannes Petro. » Constat autem, quod melior plus diligitur. Unde dubia est responsio, quis plus diligatur, maxime propter id quod dicitur, Proverbiorum, VIII, 17 : Ego diligentes me diligo. Si enim simpliciter

sequitur ad simpliciter, secundum regulam consequentiarum traditam in logicis, et magis sequitur ad magis, et maxime ad maxime : unde si diligentes me diligo, magis diligentes magis diligo, et maxime diligentes maxime diligo.

Hanc quaestionem determinat Augustinus in eadem Glossa sic : « Videtur quidem qui plus diligit Christum, melior : sed quem plus diligit Christus, felicior. » Et haec determinatio videtur esse dubia : quia qui melior est, non videtur esse melior nisi bonitate ad felicitatem ordinata : et sic videtur, quod melior sit felicior, cujus contrarium dicit Augustinus.

  1. Adhuc, Glossa super illud Joannis, XXI, 20 : Quem diligebat Jesus, dicit sic : « Diligebat et alios, sed familiarius istum dotavit potiore dulcedine sui amoris : quia virgo permansit, matrem ei commendavit. » Sed quem dotavit potiore dulcedine sui amoris, felicior fuit et majorem effectum gratiae habuit : ergo videtur, quod Joannes et felicior et melior fuit Petro, et per consequens magis dilectus : et hoc est contra praedicta. Si enim cum Christus dixit : Diligis me plus his ? interrogabat quod scivit, scivit quod Petrus plus eum omnibus diligeret : et qui plus diligit Deum, habet majorem charitatem : et qui majorem charitatem habet, et melior et felicior est et Deo magis dilectus : ergo Petrus et

<--- Page Split --->

melior et felicior fuit et magis dilectus a Deo, quam Joannes.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod aliud est plus diligere simpliciter, et aliud est plus diligere in hoc et ad hoc. Plus diligitur simpliciter, cui major gratia charitatis confertur ad merendam vitam æternam : quia charitas pretiosissimum donum est, et efficacius ad merendum, et excellentius inter dona via, et infallibiliter conducens ad vitam æternam, quae optimum et excellentissimum donum Dei est. Et hoc modo Deus diligit plus eum qui Deum plus diligit. Illi enim majorem gratiam contulit : quia aliter eum plus diligere non posset, nisi majorem gratiam aliis accepisset charitatis. Et hoc modo intelligitur illud Proverbiorum, vim, 17 : Ego diligentes me diligo. Et hoc modo Christus plus dilexit Petrum quam Joannem : de tali enim dilectione tenet consequentia inducta : quia si diligentes se diligit, magis diligentes magis diligit, et maxime diligentes maxime diligit. Dilectio autem in hoc et ad hoc est, quando effectus dile-

ctionis datur in aliquo speciali et excellenti dono, et dulcius et familiarius. Et tali dilectione plus dilexit Joannem : dedit enim sibi prae caeteris haustum sapientiae, quo caeteris altius intelligeret simul et patefaceret (ut dicit Beda) suae divinitatis arcana. Dedit etiam gustum dulcedinis in sacramentis, quo ab omnibus oblectamentis hujus mundi exutus, et interiori delectatione, omnibus sensibus ad interiora revocatis, quasi resolutus et consoipius, nusquam quaereret quiescere nisi in pectore Domini : et in hoc et ad hoc plus dilexit Joannem. Et Joannes dicitur felicior, eo quod talia dona minus sentire faciunt miseriam vita praesentis. Felicior enim est, qui a miseria immunior est. Petrus autem dicitur melior, non felicior : quia major charitas est fortior ad sustinendas miserias hujus vitae et ad merendum vitam æternam : felix autem non est propter sensum miseriarum. Dicit enim Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium, quod « beatitudo et miseria in eodem esse non possunt actu. »

Et sic patet solutio ad totum.

QUÆSTIO LXV.

De electione, utrum sit in Deo 1 ?

Deinde quaeritur de electione divina et aeterna. Omnes enim dilecti electi sunt, sed non convertitur : et sic electio consequens est ad dilectionem.

Quæratur ergo, Si in Deo est electio? Et videtur, quod non.

  1. Damascenus : « Non cadit electio in Deum : quia electionem praecedit consilium : consilium autem ignorantis est 2 : » Deus autem non est possibilis ad ignorantiam : ergo electio non competit Deo.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Damascenus : « Eligere est duobus vel pluribus propositis unum alteri vel aliis præoptare. » Ex quo accipitur, quod electio non est nisi ejus qui secundum appetitum inæqualiter se habet ad proposita : Deus autem æqualiter se habet ad omnia, et ad omnes : ergo electio non cadit in Deum.

dicere, quia sic sequeretur, quod vanum et frustra esset in operibus Dei, quæ (ut dicit Philosophus in II Physicorum) non sunt in operibus naturae, et sic sequeretur, quod ordinarius esset opus naturae quam opus Dei, quod valde absurdum esset : vel oportet dicere, quod electio non semper sit ad sanctitatem.

Sed contra. In contrarium hujus est quod dicitur, ad Ephes. i, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Adhuc, Joan. xiii, 18 : Ego scio quos elegerim. Adhuc Joan. xv, 16 : Nos vos me elegistis, sed ego elegi vos. Adhuc, ad Ephes. i, 11 : super illud, Sorte vocati sumus : Glossa, « Sorte, hoc est, divina electione. » Adhuc in Psalmo xxx, 16, super illud : In manibus tuis sortes meæ, Glossa. Augustini : « Causa et ordo electionis hominibus est occultus. » Et post pauca : « Et si justus et occultus ordo electionis apud te est. » Ergo in Deo non tantum est electio, sed etiam electionis ordo et causa.

ULTERIUS quaeritur, Si Deus elegit vnius quosdam, quid respiciens in illis elegit illos potius quam alios? Si enim nihil in eis respicit, videtur esse irrationabilis electio. Si autem aliquid in eis respicit, quaeratur, Quid hoc est?

Et videtur, quod naturae capacitas ad gratiam.

  1. Matth. xxv, 15 : Dedit... unicuiquc secundum propriam virtutem. Communiter exponitur, secundum propriæ naturae capacitatem.

  2. Adhuc, Reg. iv, 3, Filii offerebant matri vasa vacua, et illa infundebat oleum et implebat quodlibet secundum quantitatem capacitatis.

Quæst. 1. ULTERIUS, Si electio est, quaeratur, Ad quid sit ?

Videtur, quod ad sanctitatem.

  1. Ad Ephes. i, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus.

  2. Adhuc, Joan. xv, 16 : Elegit vos, et posui vos ut eatis, et fructum affera-

  3. Adhuc, Hilarius : « Munus quod in Christo est, omnibus patet vivum : et quod ubique non deest, tantum datur quantum quis valet : et in tantum quis recipit, quantum quis valet promereri. » Ergo secundum capacitatem naturae effectus est in nobis electionis : et ad hoc respiciens elegit.

Sed contra, tis, et fructus vester maneat.

In contrarium hujus est, quod

  1. Electio ponit gratiam finalem : ergo qui a Deo eligitur, finaliter debet esse justus. Quod si concedatur, instantia debet esse in Juda et in Saul, quorum neuter remansit in sanctitate finaliter.

  2. Adhuc, Joan. vi, 71 : Nonne ego vos duodecim elegi? et ex vobis unus diabolus est? Constat, quod ille qui diabolus fuit et electus : electio autem causa sanctitatis non fuit sibi : relinquitur ergo, quod vel divina electio frustrabatur effectu, quod inconveniens est

  3. Adhuc, Deus fecit rationalem naturam ad gratiam et gloriam : ergo capax est gratiae et gloriae : ergo effectum electionis conferendo si rationabiliter eligit et facit, respicit ad naturae capacitatem.

  4. Adhuc, Luca, vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem, dabunt in sinum vestrum. Ibi sinus non potest vocari, nisi naturae capacitas : ergo ad capacitatem naturae respiciens eligit, et dat gratiam electionis.

In contrarium hujus est, quod Augused c... stinus videtur dicere2, quod ad merita

<--- Page Split --->

prepiciens eligit. Dicit enim sic super Illud Malachiae, 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Exau autem odio habui, quod haec dilectio injusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis. Merita autem occultissima sunt merita in praecientia Dei, quae tamen in futuro erunt in merente electo. Ergo videtur, quod ad hos respiciens elegit et gratiam infulit.

SED IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Merita in rationibus aeternis quae sunt in praesentia, nullam habent praeeminentiam unius ad alterum. Omnis autem electio est secundum praeminentiam unius ad alterum.

  2. Adhuc, Secundum Augustinum in libro nono super Genesim ad litteram, videtur, quod nec ad capacitatem, nec ad merita respiciens eligit, sed tantum ad seipsum : dicit enim sic : « Habet Deus absconditas in semetipso quorumdam futurorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet non eo tempore providentiae, quo naturae subsistunt ut sint, sed quo illas administrat ut voluerit. Ibi est gratia per quam salvi fiunt peccatores 1. »

sent, constat quod vitam aeternam habuissent, et sic fuissent electi : et constat, quod fuerunt reprobi : ergo reprobi possunt esse electi.

In contrarium est, quod reprobi ipso sed contra nomine reprobationis ponunt carentiam gratiae finalis et defectum separationis a massa perditorum. Electio autem ponit utrumque, scilicet et gratiam finalem, et a massa perditorum separationem. Ergo per oppositionem intellectuum reprobationis et electionis in unum et eumdem non possunt coincidere reprobatio et electio.

Ulterius quaeritur, Cum electio sit Quæst. 4. manifestatio divinae bonitatis, et electio sit separatio electi a massa perditorum, videtur quod electio non sit nisi post peccatum : eo quod massa perditorum non sit nisi per peccatum : et sic videntur duo inconvenientia sequi, scilicet quod temporale sit causa aeterni, et quod divina bonitas est peccati manifestatio, et sic peccatum faciat ad commendationem divinae bonitatis, et sic sit utile et bonum, quod falsum est.

  1. Ulterius quaeritur, Utrum contingere possit, quod reprobus sit electus?

Hoc enim videtur.

  1. Est enim Judas electus et Saul : et cum electio non sit nisi ad gratiam, constat quod illi habuerunt gratiam. Aut ergo gratia frustra est, aut est ad meritum vita aeternae. Ponatur ergo, quod operibus meruerunt : aut ergo illa opera praemiabuntur, aut non. Si sic : ergo dabitur eis vita aeterna. Si non : tunc aliquod bonum est, quod Deus non condigne remunerat, quod absurdum est : sequeretur enim, quod Deus esset injustus judex.

  2. Adhuc, Saul et Judas habentes gratiam, potuerunt perseverare in electionis gratia usque in finem : et si perseveras-

Solutio. Dicendum, quod quaedam sunt Solutio. in electione substantialia, et quaedam sunt antecedentia per accidens. Substantialia sunt duo : unum in electis, alterum in eligente. In electis substantiale est electioni, quod plura sint proposita ex quibus fiat electio. In eligente substantiale est electioni, quod unum ponderando praeoptat alteri. Antecedens autem quod accidit electioni, est, quod si ignoret quod propositorum praeponderet, quod faciat inquisitionem et consilium de pondere uniuscujusque propositorum. Si autem non ignorat, sed certam scientiam habet de quolibet, non exigitur quod inquirat vel consulat, sed ex certa scientia determinet quod illorum praeoptet. Unde electi o quantum ad substantialia in Deo salvatur et homine : sed quantum ad ante-

<--- Page Split --->

cedens accidentale uno modo est in homine, et alio modo in Deo : in homine enim est per pondus inquisitionis et consilii factum de propositis, in Deo autem per certam determinationem scientiae determinantis quid cui praeponendum sit.

Et per hoc patet solutio ad ea quae quaesita sunt de primo.

Ad 1 et 2. Quod enim objicitur, quod Deus aequaliter se habet ad omnes, non impedit electionem. Nulla enim electio est ex imparitate eligentis, sed ex imparitate eligibilium. Unde licet Deus aequaliter se habeat ad omnes, non tamen omnes aequaliter se habeant ad ipsum, et in hoc radicatur electi praeminentia.

pulo, ut et tu a socio proditus, modestu feras tuum errasse judicium, tuum periusse beneficium. »

Ad n quod objicitur, quod electio Dei A 1 4 4 sit cassa, dicendum quod non. Sequitur etiam de electione aeterna : quia etsi non esset sanctus electus, adhuc electio esset judicium maximae largitatis et sapientissimae instructionis. Unde Augustinus : « Bene dispensavit Dominus, ut nec omnes damnarentur, nec omnes salvarentur. Si enim omnes salvarentur, lateret quid peccato per justitiam deberetur : si omnes damnarentur, lateret quid gratia largiretur. »

Ad object. AUCTORITATES quae in contrarium adductae sunt, per distinctionem sunt soluta.

Ad quest. 1. Ad n quod ulterius quaeritur, Ad quid sit electio ?

Dicendum, quod duplex est electio divina, scilicet aeterna, et temporalis. Æterna est electio praedestinationis, et haec est praepratio gratiae finalis, electos a massa perditorum finaliter separantis, et praepratio beatitudinis aeterna separantis hominem a miseria mortis aeterna, et haec est ad esse sanctum et immaculatum in gratia illa, ut dicitur, ad Ephes. 1, 4. Temporalis est ad officium vel dignitatem in tempore administrandam, et illa fit per respectum ad praesentem justitiam et ad aptitudinem personae ad actum illum.

Ad object. 1. Ad n quod objicitur in contrarium, dicendum quod Judas et Saul non aeterna dilectione electi sunt, sed temporali : et illa non est ad sanctitatem, sed ad hoc quod praedictum est. Et hoc videtur innui, Marc. iii, 15 et seq., ubi dicitur de electione Apostolorum, ubi sic dicit Glossa, quod « Judas a multitudine malorum fuit separatus in consortium Domini, et inter Apostolos assumptus et electus, ut congruentius traderetur Dominus, et ad Ecclesiae instructionem. Quia [magna vis veritatis, quam nec adversarius minister infirmat. Voluit Dominus tradi a disci-

Ad n quod ulterius quaeritur, dicenA 1 4 4 dum quod in electione aeterna quae nullo merito potuit praeveniri, Deus nihil respicit in nobis, sed in seipso suo bonitatis tantum communicationem. Capacitatem enim naturae ad gratiam et gloriam respicere non potuit : quia capacitas naturae non se extendit ad gratiam et gloriam : quia natura non potest capere gratiam et gloriam, nisi super se et super fines capacitatis suae elevetur : et hanc facultatem non habet a se, sed a gratia.

Unde quod dicitur, Matth. xxv, 13, quod dedit unicuique secundum propriam virtutem : virtus non vocatur ibi capacitas, sed conatus naturae ad gratiam, et consonantia liberi arbitrii cum gratia : et hic conatus est gratia gratis data, qua disponitur homo ad gratiam, et secundum quem homo disponit se ad Deum, ut ex congruo detur ei gratia : congruit enim ut tali detur gratia : et in appositione gratiae quae temporalis est, et ad aliquid temporale respicere potest, respicit Deus conferens gratiam ad talem virtutem, ut unus plus accipiat et alter minus.

Ad aliud dicendum, quod filii offerebant matri vasa non tantum vacua, sed ad oleum praeparata : per quod significatur conatus praeparans hominem ad gratiam.

Ad dictum Hilarii dicendum, quod va-

<--- Page Split --->

lor uniuscujusque ad gratiam, accipitur ex dicto conatu. Et quod dicit, quod quantum quis valet promereri, intelligitur de merito congrui, et non de merito condigni.

  1. AD ALIUD dicendum, quod Deus non fecit rationalem naturam ut esset capax gratiae et gloriæ per seipsam, sed ut per appositionem gratiae elevaretur super propriam capacitatem : et sic capax gratiae et gloriæ efficeretur.

  2. AD ALIUD dicendum, quod sinus vocatur capacitas naturae simul et gratiae : et ideo dicitur mensura bona, implesn capacitatem naturae : conferta, implesn capacitatem conatus ad gratiam : coagitata, implesn capacitatem gratiae : supereffluens, implesn in infinitum quod additur ex divina largitate.

ad. 1. AD in quod objicitur in contrarium de Augustino, dicendum quod occultissima merita pro certo sunt in praescientia Dei merita : sed haec non possunt esse causa electionis aeternae, sed possunt esse ratio propter quam electio sit rationabilis, sicut in praehabitis in quaestione de praedestinatione determinatum est.

  1. AD in quod objicitur de praeminentia, dicendum quod sicut conceditur, quod rationes meritorum in praescientia ab aeterno existentes sunt plures per respectum ad pluralitatem meritorum quae fient in futuro : sic etiam concedi potest, quod praeminentia habeat unum respectu alterius ut unus sit electus respectu alterius, sive electi sive non electi. Illa enim ad quae respectum ponit praeeminentia, habent vel habebunt in futuro : electio enim est actus divinus et aeternus, qui a temporali vel a respectu ad temporale causari non potest : sequeretur enim, quod id quod est posterius, esset causa prioris, et effectus causaret causam : et sic esset circulus : quia idem causaret seipsum : quia id quod est causa causae, est causa causati : electio enim divina causa meriti est, et est causa respectus ad futura merita.

  2. AD AUCTORITATEM Augustini dicendum,

quod illa liquide dicit veritatem : voluntatis enim divinae opus est electio, et nullam aliam habet causam, licet praescientia meritorum electionem ostendat rationabilem, ut dictum est. Propter quod etiam dicit Magister in primo libro Sententiarum, distinct, XLI, cap. Multi vero, quod in talibus causa quaerenda non est. Unde Chrysostomus super Joannem dicit, quod « quia miraculum est opus voluntatis, causam non habet nisi voluntatem Dei. »

Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum Ad quaest.3. quod nullo modo concedendum est, quod reprobus sit electus, vel electus possit fieri : eo quod impossibilia et contradictoria simul verificarentur : reprobus enim dicit praescitum finaliter in culpa et praeparatum ad gehennam, electus autem dicit praescitum in gratia finali ab aeterno sibi praeparata, et habiturum gloriam beatitudinis. Unde si reprobus posset esse electus, oporteret quod simul essent verae istae, quod praescitus finaliter malus, esset non praescitus finaliter malus, sed finaliter bonus : et hoc stare non potest. Potest tamen ille qui est reprobus, habere gratiam in praesenti qua mereatur vitam aeternam, sed vitam aeternam non habebit.

Ad in quod objicitur, quod nullum bonum sit, quod non digne remuneretur, dicendum quod omne remuneratione dignum a Deo, oportet esse cum perseverantia usque in finem. Propter quod, Levitic. iii, 9, praecipitur cauda hostiae immolari. Cauda enim quae finis animalis est, perseverantiam significat, ut dicit Hesychius in Glossa. Ad minus, quod non declinet ad actum contrarium : et ideo tale meritum non est remunerabile vita aeterna, quod sine perseverantia est.

Ad aliud dicendum, quod ex libero arbitrio facultatem habebant perseverandi : sed tali positione facta, quod reprobi sint, ex necessitate consequentiae sive ordinis sive positionis non poterat esse, quod perseverarent, sicut in antehabitis

<--- Page Split --->

sæpe dictum est : sequeretur enim, quod præsritus in peccato finali et ad mortem æternam præparatus, esset prædestinatus ad gratiam finalem et ad vitam, quæ simul stare non possunt.

Ad object. Id quod in contrarium objicitur, procedit.

Ad quest. 4. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod procul dubio electio manifestatio est divinae bonitatis. Sed electio est duplex. Eligitur enim ex bonis melius : et talis electio fuisset, si Adam non peccasset, et bonitatem Dei manifestasset. Eligitur etiam ex malis bonum : et talis electio præsupponit peccatum : sed peccatum manifestationis divinae bonitatis non est causa, nec per se, nec per accidens, sed est occasio alicujus, quæ potius

concomitatur quam causet. Quia enim peccatum est, et majoris gratiae et majoris misericordiae indicium est salvare peccatorem quam justum, propter hoc dicitur, quod electio magis manifestat divinam bonitatem, secundum quod est separatio a massa perditorum post peccatum, quam ante.

Attendendum etiam est, quod electio secundum rationem intelligentiae est a proposito miserendi : tamen propositum aliquando dicitur effectus propositi, et tunc secundum rationem intelligendi propositum est ex electione : et sic dicitur, ad Roman. ix, 11 : Ut secundum electionem propositum Dei maneret. Primo autem modo dicitur, ad Ephes. i, 5 : Prædestinavit nos,... secundum propositum voluntatis suæ.

QUÆSTIO LXVI.

De reprobatione.

Deinde quaeritur de reprobatione, de qua Magister ait in libro primo Sententiarum, distinctione XLI, cap. Cumque prædestinatio sit, et cap. sequenti, Sicut enim prædestinationis effectus.

Quæremus autem duo, scilicet primo quid sit reprobatio ?

Et secundo, Quis sit ejus effectus ?

MEMBRUM I.

Quid sit reprobatio 1 ?

PRIMO ergo quaeritur, Quid sit reprobatio ?

Et dicit Magister in Sententiis, quod « reprobatio est præscientia iniquitatis quorumdam, et præparatio damnationis eorumdem. »

Et contra hoc objicitur sic : quia

  1. Sicut dicit Aristoteles in principio Prædicamentorum, diversorum generum non subalternatim positorum diversæ sunt species et differentiae : præscientia autem et præparatio diversa sunt genera non subalternatim posita : ergo nihil unum ut species continetur in utroque : hic autem reprobatio ponitur et in genere præscientiæ, et in genere præparationis : ergo male diffinitur.

  2. Adhuc, Præscientia simplicis notitiae nullam ponit causalitatem respectu

<--- Page Split --->

præscti : præparatio autem ponit respectu præparati causalitatem : ergo præparatio in genere præscinctiæ non continetur.

  1. Adhuc, Præsciti et præscientia ex opposito se habent ad prædestinatos et ad prædestinationem : quia præsciti finaliter damnandi sunt, et prædestinati finaliter salvandi : præparatio autem cadit in definitionem prædestinationis : et sic videtur, quod prædestinatio secundum totum ambitum suæ communitatis nihil habet in genere præscientiæ : et cum reprobatio sit præparatio quædam, præparatio non potest cadere in genere præscientiæ.

  2. ULTERIUS quæritur, Si reprobatio est ex meritis, vel non ?

Et videtur, quod sic.

  1. I Sententiarum, distinctione XLI, sic dicitur : « Si quærimus meritum obdurationis et misericordiæ, obdurtionis meritum inveniemus, misericordiæ vero meritum non inveniemus. »

  2. Adhuc, Ibidem ex verbis Augustini contra Julianum : « Miseretur utique secundum gratiam, quæ gratis datur : obdurat autem secundum judicium, quod meritis redditur. » Ergo cum obduratio effectus sit reprobationis, videtur quod reprobatio sit ex meritis.

  3. Adhuc, Ad Roman. 1, 21, super illud : Obscuratum est insipiens cor eorum, Augustinus in Glossa : « Ista obscuratio pœna et vindicta est, per quam pœnam, hoc est, cordis cæcitatem in plura peccata lapsi sunt. » Videtur ergo, quod ex malis meritis sit.

  4. Adhuc, Reprobatio, sicut dicit Augustinus 1, est nolle misereri : nolle autem misereri sine causa non potest convenire ei cujus proprium est misereri et parcere : causa autem non potest esse nisi peccatum : ergo reprobatio non est nisi ex peccato.

  5. Adhuc, Isaie, LIX, 2 : Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum. Sed reprobatio separatio et divisio est a Deo. Videtur ergo, quod esse non possit nisi propter peccatum : et sic reprobatio est ad minus ex præscientia tali meriti.

  6. Adhuc, Subtractio gratiae communiter dicitur effectus reprobationis. Quæratur ergo, Cujus sit effectus, vel Dei, vel alicujus alterius? Subtractio enim est in genere motus violenti, et dicit motum abstrahentem : et præpositio sub quæ per compositionem est in nomine, dicit ablationem ejus quod trahitur ab aliquo : videtur ergo, quod subtractio motus Dei sit ab aliquo revocantis gratiam : et sic subtractio gratiae ens est quod necesse est, quod a Deo sit faciente. Quod si concedatur, quod sit aliquid a Deo quo fit homo deterior, est contra Fulgentium relatum in primo libro Sententiarum, distinctione XL, cap. Sicut enim, ubi dicit Fulgentius, quod « Deus non est præparator pravitatis. »

  7. Adhuc, Videtur inconveniens esse, quod Deus subtrahit gratiam. Dicit enim Dionysius, quod optimi est optima adducere, et non optima subtrahere 2.

  8. Adhuc, Dicit Dionysius, quod divina bonitas per omnia se diffundit et expandit. Quod autem per omnia se diffundit et expandit, nulli se subtrahit. Ergo subtractio gratiae et bonitatis, Deo non competit.

SIMILITER quæritur de excecacione, Quest. 2. Utrum possit esse opus divinum ?

Et videtur quod sic.

II ad Corinth. iv, 4, super illud : Deus hujus sæculi exceæavit mentes infidelium, Glossa : « Deus hujus sæculi qui non solum bonos regit, sed etiam malos pro meritis præcipitat, exceæavit mentes infidelium. » Et paulo post sequitur : « Deus verus et justus exceæ-

<--- Page Split --->

cavit mentes infidelium hujus sæculi. »

Sed contra. SED IN CONTRARIUM videtur esse, quod 1. Sicut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, opus quod operatur Deus per seipsum, est illuminare animas : eo quod, Joan. 1, 9, dicitur : Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Lucis autem opus non potest esse excecatio : et sic videtur, quod verus Deus nullum excecat : maxime quia sicut dicitur, II ad Corinth. iv, 4 : Deus hujus sæculi excecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei, scilicet invisibilis. Talem autem illuminationem prohibere non est proprium ejus qui lux est.

  1. Adhuc, Joan. 1, 3, super illud : Lux in tenebris lucet, dicit Augustinus in Glossa : « Sicut cæco posito in sole præsens est lux, et ipse absens est ab ipsa : ita omnis iniquus cæcus corde, absens est a sapientia, et sapientia præsens est illi. Exæcatio autem non potest esse opus Dei, cum ipse sit lux. »

  2. Adhuc, Sapient. n, 21 et 22, excecatio Deo non attribuitur, sed potius malitiae et diabolo : dicitur enim sic : Hæc cogitaverunt et erraverunt : excecavit enim illos malitia eorum. Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverrunt honorem animarum sanctarum.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod reprobatio est, ut dicit Augustinus, præscientia iniquitatis quorumdam, et præparatio damnationis eorumdem. Et sic tria sunt in reprobatione, scilicet præscientia iniquitatis, quae simplex est notitia absque omni causalitate qua Deus prævidet quidquid futurum est. Secundum est futura iniquitas in eo qui reprobatur. Tertium est præparata damnatio, quae debetur iniquis. Et respectu hujus, præscientia non dicit simplicem visionem, sed potius notitiam practicam quae est cum

ordinatione, dispositione, et præparatione operativa. Et in his tribus primum nullo modo causa est secundi, sed secundum est causa tertii. Ex oppositio enim habet se reprobatio ad prædestinationem, quæ est præscientia beneplaciti sive approbationis, et præparatio gratiae in præsenti et gloriæ in futuro : et in his præscientia beneplaciti secundum rationem intelligentiae est ratio secundi, et causa hæc est præparationis gratiae in præsenti, et primum et secundum causa tertii, hoc est, gloriæ in futuro.

Et quia plura sunt in ratione reprobationis, ideo necesse fuit ut in pluribus generibus poneretur. Sicut etiam secundum philosophiam bene conceditur, quod homo albus magnus pater Socratis, in pluribus est generibus quoad diversa quæ sunt in ipso. Dico autem generibus non subalternatim positis. Damnatio enim iniqui justa est, ut dicit Augustinus : et si justa est, bona est : quia omne justum bonum est : omne autem bonum a Deo est : unde respectu damnationis iniquorum, oportuit quod reprobatio esset in genere præparationis, et in genere scientiae practicae quæ est scientia ordinans, disponens, et præparans. Respectu autem iniquitatis, cujus Deus causa esse non potest, eo quod dicit Augustinus, quod nullo modo causa est ejus quo fit homo deterior, non potuit poni in genere scientiae practicae : quia Deus præparator iniquitatis non est, ut dicit Fulgentius. Sed quia nihil latet eum ex omnibus futuris, oportuit quod poneretur in genere simplicis notitiae.

Er quod dicit Philosophus, quod diAd 1, 2 et 1 versorum generum, etc., intelligitur de speciebus simplicibus, in quarum definitione genus est in potentia, et differentia ejusdem generis divisiva est in eadem ut constitutiva actus.

Et per hoc patet solutio ad duo sequentia.

Ad nq quod ulterius quæritur, dicenAd quærit. 1.

<--- Page Split --->

dum quod sicut in quaestione de praedestinatione dictum est, actus æternus ex re temporali causam habere non potest. Unde reprobatio dupliciter dicitur, scilicet abjectio æterna, qua mali reprobati sunt : et subtractio gratiae in tempore. Quantum ad actum æternum non est ex meritis ut ex causa, sed quantum ad subtractionem gratiae potest esse ex malis meritis, propter quae Deus subtrahit gratiam. Et hoc est quod dicit Augustinus ad Sixtum : « Non obdurat Deus impartiendo malitiam, sed non impertiendo gratiam, sicut qui nec digni sunt : quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur : potius ut non impartiatur, hoc digni sunt, hoc merentur 1. »

Ad aliud dicendum, quod judicium quo Deus obdurat, vel gratiam subtrahit, quod temporaliter reprobare est, est ordinatio culpae per poenam justam. Justum enim est, quod gratia subtrahatur peccanti, et peccantem concomitetur talis obduratio, quae est non emolliri ad praecepta et consilia et sacramenta per quae quis justificari possit : quia si illis emolliretur cor suum, peccatum non committeretur. Unde talis obduratio concomitatur esse peccatum mortale : et haec est reprobationis effectus temporalis.

Ad aliud dicendum, quod ex malis meritis potest esse reprobationis effe. tus temporalis, sive ille sit excecaio, sive obduratio, ut praedictum est.

Ad aliud dicendum, quod nolle misereri duplex est, æterna scilicet voluntas non miserendi, et actualis dissensus ad faciendum misericordiam in tempore. Primum non potest habere causam cum sit æternum. Secundum habet causam, cum sit temporale : et de illo est verum, quod ei cujus proprium est misereri et parcere, non competit sine causa nolle misereri.

Ad aliud dicendum, quod iniquitates

actualem separationem faciunt a Deo : et haec est temporalis reprobatio, non æterna.

Ad aliud dicendum, quod subtractio gratiae non dicit motum, sed privationem vel negationem, hoc est, non apponere, vel nolle apponere gratiam. Et hujus causa nulla est efficiens, sed potius deficiens et ex parte nostra. Deus autem non est causa hujus, nisi sicut dicit Aristoteles in II Physicorum, quod nauta per absentiam est causa periclitationis navis, non quod aliquid faciat unde navis periclitetur, sed quia non facit ea quibus salvetur.

Et per hoc patet solutio ad sequens. Non enim est causa nisi per abnegationem appositi : quia scilicet gratiam non apponit. Et hujus antiqui quidam dederunt exemplum de hoc quod dicit Aristoteles in II Physicorum, quod natura est principium motus et status in quo est per se, et non secundum accidens. Dicunt enim, quod natura principium motus est movendo et faciendo : principium autem status sive quietis non est nisi cessando a metu. Hoc tamen exemplum non est satis conveniens : quia quies in quo est status in forma vel in ubi, in appetitu naturae est, et motus naturae est ad ipsam et propter eam : ad privationem autem gratiae sive subtractionem nullus est Dei appetitus vel operatio. Sed exemplum Augustini valde est conveniens, scilicet quod sol unica lucis suæ præsentia facit illuminationem, et absentia tenebras, et illuminationem facit operatione præsentiae, tenebras autem non facit aliqua operatione : sed cum absens fuerit, tenebræ fiunt ex objectione opaci quod repellit radios luminosi. Dixerunt tamen quidam satis probabiliter, quod subtractio gratiae potest duobus modis considerari, scilicet absolute : et sic est privatio, nec habet causam efficientem, sed deficientem : et sic fit homo ea deterior : quia sic spoliatur bono gratiae, et

<--- Page Split --->

vulneratur in bono naturae, Potest etiam considerari ut piena ordinata ad culpam, et ut inflicta propter peccatum : et sic justa est et bona, et a Deo : quia sic non est pravitas qua aliquis fiat deterior, sed ordinatio culpa commendans justitiam : quia sic est piena damni quam juste incurrit peccator.

Ad aliud dicendum, quod Deus optima adducit, et nulli subtrahit : sed quod non adducuntur in isto vel in illo, hoc est ex eo, quod obicem ponit per peccatum.

Ad aliud dicendum, quod Deus nulli se subtrahit in quantum est de se : sed quod isti subtrahitur vel illi, est ex obice peccati. Et est exemplum Augustini, quod sol lucendo omnibus se exhibet : tamen qui claudit fenestram, beneficium luminis in domo non percipit : quia obicem ponit.

posuit, qui excludit ab eo praesens beneficium luminis. Omnis enim qui se conjungit per intellectum et affectum obscuris et obscurantibus, juste perdit beneficium luminis, et incurrit obscurationem cordis, et excecationem rationis, et obdorationem voluntatis.

Ad ultimum dicendum, quod verum Aduje est, quod malitia excecat sicut obex luminis, et diabolus excecat sicut suasor iniquitatis : et si obscuratio dicitur pœena damni ordinata contra culpam, etiam verus Deus excecat justa piena feriens et condemnans eum qui obscura dilexit : sicut dicit illa Glossa super epist. II ad Corinth. iv, 4. Hoc enim justum judicium est, de quo dicitur, Joan. iii, 19 : Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilezerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.

Ad quest. 2. Ad in quod ulterius quaeritur de excecatione, eodem modo dicendum est, quod Deus nullum excecat impertiendo malitiam, sed non exhibendo lucis praesentiam : sed excecat homo se obscuritate peccati, privando se luce veritatis aeternae et lumine gratiae : et haec excecacatio prout est piena damni, pro peccatis inflicta, justa est, et a Deo est ordinante peccatum per poenam : secundum autem quod absolute est privatio quaedam luminis in ratione et voluntate peccantis, non habet causam nisi deficientem, hoc est, hominis aversionem a luce. Et hoc est quod dicitur, Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

Adobject. 1. Per hoc patet solutio ad illud quod primo in contrarium adductum est.

Ad object. 2. Ad sequens dicendum, quod exemplum Augustini valde est conveniens : quia cæcus non caret beneficio lucis, nisi pet obicem cæcitatis quem ipse

MEMBRUM II.

Quis sit effectus proprius reprobationis, utrum scilicet obduratio ?

SECUNDO quaeritur, Quis sit ejus effectus proprius?

Et si dicatur cum Augustino, quod effectus ejus est obduratio, quaeratur, Quid sit obduratio, et in quo sit ?

  1. Dicitur enim, ad Roman. ix, 18, super illud : Cujus vult miseretur, et quem vult indurat : quod obduratio est nolle misereri : et secundum hoc obduratio in Deo est, et non in homine : et est idem quod reprobatio, et est aeterna sicut reprobatio : quia voluntas Dei aeterna est.

  2. Adhuc, Augustinus 2 : « Obduratio est propositum non miserendi : » et cum pro-

<--- Page Split --->

positum non nisi in Deo sit, videtur quod secundum hoc obduratio iterum in Deo sit et non in homine.

ULTERIUS quaeritur, Utrum generaliter obduratio est consequens peccatum mortale, sive sit originale, sive actuale?

•intra In contrarium hujus est, quod

  1. Sicut dicit Augustinus in Glossa super epist. Apostoli ad Roman. ix, 18, et ponitur in libro primo Sententiarum, distinctione XLI : « Miseretur secundum gratiam quae gratis datur, obdurat autem secundum judicium quod meritis redditur. » Merita autem non sunt nisi temporalia. Ergo obduratio temporalis non aeterna . est : nullum temporale est aeternum : ergo obduratio non est reprobatio.

  2. Adhuc, Obduratio semper ex meritis est : reprobatio cum sit aeterna, numquam ex meritis est : ergo obduratio reprobatio non est.

  3. Adhuc, Ad Roman. ix, 18, in Glossa dicitur sic : « Obduratio est induratae in malitia mentis pertinacia, per quam fit homo impenitens. » Sed talis obduratio est peccatum in Spiritum sanctum, ut ibidem dicit Glossa. Ergo videtur, quod non ex omni peccato mortali relinquitur obduratio.

  4. Adhuc, Videtur esse pœena, non culpa : dicit enim Augustinus, quod « obdurat per justum judicium. » Judicium autem non infligit nisi pœenam. Ergo obduratio videtur esse pœena, non culpa.

Et videtur, quod sic : quia 1. Ex parte rationis obscuritas sive caecitas cordis sequitur tam originale quam actuale mortale : ergo ex parte voluntatis generaliter sequitur obduratio tam originale quam actuale mortale.

  1. Adhuc, Durum est, ut dicit Aristoteles, quod non cedit tangenti, sed potius tangentem repellit : sed hoc spiritualiter fit in omni peccato mortali actuali et originali : peccans enim quando peccat, Deum et praecepta ejus repellit, nec cedit Deo, nec praecepto ejus, sed potius Deus et praecepta cedunt sibi : ergo videtur quod obduratio sit pœena consequens tam originale quam actuale mortale.

In contrarium hujus est, quod secunsed contra, dum hoc parvuli in originali peccato obdurati dicerentur, quod in Scriptura non invenitur. Si enim obduratio est indurate mentis in malitia pertinacia, parvuli non possunt dici obdurati. Unde, Exod. ix, passim, dicitur de Pharaone, quod induratus est. Et, Exod. iv, 21 : Ego obdurabo cor ejus1. Et, Deuteron. ii, 30, Induravit Dominus cor Sehon, regis Amorrhaeorum. Parvuli autem nesciunt habere indurati cordis malitiam.

  1. Et adhuc, Augustinus : « Deus derelinquentes se deserit, resistentes indurat, contemnentes contemnit. » Ergo videtur, quod obduratio sive induratio sit pœena inflicta Deo resistenti. Et sic iterum videtur, cum non omnis peccans peccato mortali Deo resistat, quod obduratio non sit relictum quid ex quolibet peccato mortali : et ex hoc ulterius videtur, quod obduratio non sit effectus reprobationis, sed potius ad Dei resistentiam refertur ut ad causam meritoriam, et ad Deum ut ad causam efficientem.

SOLUTIO. Dicendum, quod obduratio dicitur tripliciter. Dicitur enim obduratio aliquando pertinax voluntas, et actualis permanendi in peccato, repellens Deum et praecepta ejus, ne de peccato educatur, vel ad pcnientiam emolliatur : et sic obduratio peccatum in Spiritum sanctum est, et est species peccati forma et specie peccati distincta ab aliis peccatis mortalibus. Et sic accipitur obduratio, ad Roman, ix, 18, ubi dicit Augustinus, quod « obduratio est obstinatae mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impenitens. » Per

<--- Page Split --->

hanc enim homo concipit nolle ad Deum redire per pœnitentiam.

Secundo modo dicitur obduratio sequela peccati habitualis, non actualis, quae sequitur peccatum mortale, quod cum fit, concomitatur ipsum durities cordis, quae est non cedere mandatis et verbis Dei, et non emolliri ad pietatem revocantis Dei, et ad verba ejus et 'mandata revocantia a peccato : et haec est mala et vitiosa dispositio cordis relicta ex omni peccato mortali, in quantum est contemptus Dei praecipientis et praeceptorum ejus : ex hoc enim contemptu fit omne peccatum mortale. Et sic dicta obduratio effectus est reprobationis.

Tertio modo dicitur obduratio habitualis dispositio, qua homo disponitur ad talem obdurationem ex fomite qui relinquitur ex originali peccato.

Ex his prænotatis facile est respondere ab objecta.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod obduratio secundo modo dicta potest accipi in causa, vel in seipsa. Si accipitur in causa, adhuc duobus modis potest accipi, scilicet quia potest referri ad causam meritoriam : et sic temporalis est, et non æterna, et est in obdurato. Potest etiam referri ad causam efficientem : et hoc dupliciter, scilicet positive sive affirmative, vel per negationem oppositi emollientis. Si primo modo, non est in Deo faciente. Si secundo modo, est in Deo ut permittente et non faciente oppositum. Dicit enim Augustinus, quod Deus non obdurat aliquem impertiendo malitiam qua ad peccatum impellatur, sed obdurat aliquem non impertiendo gratiam qua emolliatur. Et hoc est quod dicitur in libro primo Sententiarum, distinct. XL, cap. ultimo, ex verbis Augustini 1, sic : « Intelligendum est, quod Deus non ita induret quasi quemquam peccare cogat : sed tamen quibusdam peccatoribus misericordiam suæ justificationis non largitur, et ob hoc eos ob-

durare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellat ut peccent. Eorum autem non miseretur, quibus gratiam non præbendam esse æquitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat : quam non aperit, sed miratur Apostolus, ad Roman. xi, 33, dicens : O altitudo divinitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei ! »

Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur, « obduratio est propositum non miserendi, » locutio est per causam. Dico autem causam non facientem effective, sed privative, hoc est, non impertientem gratiam qua emolliatur. Sicut dico, quod nox est sol non lucens super terram.

Ad 1D quod objicitur in contrarium, Adobp: dicendum quod obduratio per se et secundum essentiam considerata, in obdurato est et temporalis. Obduratio autem considerata in causa, quae est æterna voluntas non miserendi, æterna est : et illa verissime est reprobatio, et non ex meritis est prævenientibus eam, licet præscientia malorum meritorum adjuncta sit ei per concomitantiam, per quam etiam dicitur reprobatio ab Augustino, quod æquitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat Deus reprobis gratiam non esse apponendam. Merita enim occultissima, sicut in præhabitis dictum est, sunt merita in Dei præscientia.

Ad ALIUD dicendum, quod obduratio Ad obp: quæ est effectus reprobationis, propter quod semper ex meritis est, quia est sequela mortalis peccati, ut dictum est, dicitur aliquando reprobatio : eo quod per illam actualiter homo a beneplacito Dei separatur, et ita reprobatur. Sed reprobatio æterna quæ est propositum non miserendi, obduratio non est, sicut probat objectio.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut paulo Ad obp: ante dictum est, obduratio quæ est peccatum in Spiritum sanctum, peccatum

<--- Page Split --->

distinctum est a quolibet alio peccato : est enim speciale peccatum actuali voluntate factum : est enim voluntas actualis non exeundi de peccato, sed permanendi in peccato : et specialis obstinatio cordis contra pietatem et benignitatem Dei, et contra praecepta ejus, et contra omnia quae a Spiritu sancto dantur hominibus ad remedium contra peccatum. Et de hac non loquitur hic, sed de illa quae est sequela cujuslibet peccati mortalis vitiosa et involuntaria, eo quod neno vult obdurari : in quam incidit peccator justo Dei judicio, eo quod submittit se peccato, quod ex contemptu Dei est et praeceptorum ejus, sicut in praehabitis dictum est. Hæc enim in quantum est pœna justa, justo Dei judicio infligitur : in quantum autem ex peccato est et sequela peccati, non fit Deo jubente vel faciente, sed justo judicio Dei permittente, eo modo quo dicitur, II ad Thessal. ii, 10 : Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ideo illis Deus mittet operationem erroris, ut credant mendacio, hoc est, eis qui noluerunt credere veritati miti permittet.

excludit a se gratiam sibi exhibitam a bonitate Dei : et ideo incidit in obdurationem ut non audiat eum, de quo dicitur, Apocal. iii, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso. Propter quod dicitur in Psalmo xcii, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Ad iD quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. Ad 1. dum quod talis obduratio potest accipi habitualiter et actualiter. Habitualiter sequitur originale tam in parvulis quam in adultis. Actualiter autem non sequitur nisi actuale mortale : actualiter enim peccans mortaliter, aliquid facit quo obduratur contra pietatem bonitatis.

Ad iD quod sequitur, dicendum quod hoc procedit : sed habitualiter sequitur originale, actualiter autem actuale mortale.

Ad ultimum dicendum, quod actualiter parvuli non indurantur, sed habitualiter : trahunt enim vitiosum habitum cum fomite, quo cum tempus erit, obfirmabunt cor contra Deum et pietatem Dei revocantis a peccato, nisi per gratiam appositam cor eorum emolliatur. Et hoc est quod dicitur, Ezechiel. xxxi, 26 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum 1, quod scilicet emolliri possit ad pietatem meae vocationis interioris, etc.

object. 5. Ad aliud dicendum, quod omnis peccans peccato mortali resistit Deo : quia ponit obicem Deo porrigenti gratiam, et

<--- Page Split ---> QUÆSTIO LXVI.

De providentia ?

MEMBRUM I.

An sit providentia ?

PRIMO quaeritur, An sit ? Eo quod Tulius et quidam alii providentiam esse ne-

gaverunt, et Empedocles omnia casu fieri dixit, et nihil per ordinem providentiae.

Omnes autem negantes providentiam, rationem sumpserunt a confusione quam vident in his quae subjacent orbi terrae, ubi praevalet impius contra justum, et innocens succumbit nocenti, sicut dicitur, Jerem. xii, 1 et 2: Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumta-

<--- Page Split --->

men justa loquar ad te : Quare via inpiorum prosperatur ? bene est omnibus qui praevaricantur, et inique agunt ? Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum.

Hoc etiam miratur Habacuc, dicens, i, 13 : Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se ?

Et haec est admiratio beati Job, XXI, 7 : Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? In toto enim libro Job nihil aliud quaeritur, nisi an fato, vel qua justitia vita regatur humana, quae tot confusionibus subjacet et inordinationibus.

Hoc etiam est, quo conturbatur David in Psalmo lxxii, 1 : Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde 1 Unde, ibidem, y. 7, dicit, quod prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, et, y. 12, quod ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias, cum nullo bono digni sunt, et quod Sancti flagellati et castigati sunt a malis, quasi nullo bono digni sint. Et dicit, quod hoc cognoscere labor fuit ante eum, donec intraret in sanctuarium Dei, et intelligeret in novissimis eorum 1. Omnes enim isti mirantur, si providentia Dei quae cum optimo ordine sapientiæ est et justitiæ, tantam in mundo quem regit et gubernat, permittit inordinationem et iniquitatem : hoc enim non potest esse ex impotentia qua corrigere non possit, nec insipientia qua corrigere nesciat, nec ex malevolentia qua corrigere non velit, cum rex terrenus potens et sapiens et benevolus nil talium in regno suo permittat.

Et hoc Sanctos quidem trahit in admirationem et agoniam: Philosophos autem, qui rationem ex sensibilibus accipiunt, perduxit ad hoc, quod quidam eorum negaverunt providentiam, et dixerunt constellationibus virtutes suas in nativitatibus natis influentibus, et impe-

tu voluntatis regi mundum, et fato attribuerunt quidquid agitur, ita quod plures hoc errore involuti sunt.

Dicunt enim, quod rectitudo gubernantis et ordinatio consideratur in recitudine regiminis ex parte rectorum. In rectis autem non videtur nisi confusio et inordinatio. Et inducunt hoc Proverbiorum, xxvii, 12: Regnantibus impiis ruinae hominum. Et illud Proverbiorum, ix, 14: Ubi non est gubernator, populus corruet. Ex hoc enim arguunt sic: Populus visibiliter corruit et inordinate et injuste: ergo non est gubernator qui cum providentia sapientiæ et æquitate justitiæ et moderamine bonae dispositionis et ordinationis populum gubernat.

Multa his similia ex his quæ in mundo visibiliter apparent, adducunt. Sicut etiam Boetius in libro IV de Consolatione philosophiæ disputat hanc quæstionem. Unde, ibidem, dicit: « Quæ, inquies, potest ulla esse iniquior confusio, quam ut bonis tum adversa, tum prospera, malis etiam tum optata, tum odiosa contingant * ? »

SOLUTIO. Dicendum, quod absque dubrio providentia est tam secundum fidem Catholicam, quam etiam secundum philosophiam. Sicut enim in naturis una et eadem virtus est quæ formativa est in semine, et factiva sive generativa nati, quæ efficitur regitiva ejus quod natum est : eo quod influit unicuique membro particulariter et toti simul nato talem dispositionem, per quam unumquodque ad suum ordinem deducitur, et singula in toto suis nectuntur ordinibus naturalibus : sic est in totius mundi factore, quod eadem virtute facit mundum, influens unicuique dispositionem qua ad proprium finem deducitur, et gubernans et curans de omnibus, ut quæque ordinibus suis connectantur.

<--- Page Split --->

Quod in libro Sapientiae, xi, 21, pondus vocatur: ab Augustino autem in libro LXXXIII Quæstionum vocatur ordo. Unde sicut necesse est Deum poni mundi factorem, ita necesse est poni mundi gubernatorem secundum providentiam. Et hoc est quod dicitur, Sapientiae, xiv, 3: Tua autem, Pater, providentia cuncta gubernat. Eccle. v, 5: Ne dicas coram Angelo: Non est providentia; ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum. Hoc est etiam quod dicit Damascenus in primo libro de Fide orthodoxa, cap. de providentia: « Necesse est eumdem esse factorem eorum quæ sunt, et provisorem. Neque enim decens, neque consquens est, alium esse factorem et alium provisorem. Si enim hoc esset, in imhecillitate esset uterque, hic faciendi, ille providendi. » Hoc etiam ostendit, quod omnia quæ sunt in mundo tam corporalia quam spiritualia, sicut elementa et elementata et Angeli, ordinata sunt et suum ordinem custodiunt. Unde necesse est ponere aliquid melius ante ea, quod causa est hujus ordinationis. Propter quod dicitur, ad Roman. xm, 1: Quæ sunt, a Deo ordinatae sunt. Dicit enim Damascenus, quod « omnia quæ providentia fiunt, necesse est secundum rectam rationem et optimam et Deo decentissimam fieri, et ut non est melius fieri. »

Sed hoc attendendum est, quod sicut dicit Aristoteles in OEconomies, paterfamilias gubernat domum quatuor facultatibus sive virtutibus, hoc est, uxoria, quæ est scientia provide ad utilitatem domus utens uxore : et filiali, quæ est scientia sciens provide uti filiis ad utilitatem domus : et despotica, quæ Grece vocatur scientia sciens provide uti servis ad utilitatem domus, sicut villico, syndico, dispensatore, et hujusmodi : et chrysmatica sive thesaurizativa, quæ est scientia sciens uti thesauris et reditibus in sustentationem domus. Non attendit tantum quid singulis competat, sed quid expe-

diat universæ domui observandæ: et ideo si quid inordinationis est in aliquo istorum quatuor, hoc corrigit et ordinat, non respiciens ad utilitates singulorum, sed ad totius domus utilitatem: et idem aliquando corripit et flagellat filium, et blanditur servo, et increpat uxorem sive sponsam et privat ornatu debito, et fovet aliquando ancillam: et unum aliquando corrigit ad exemplum alterius, sicut dicitur, Proverb. xxi, 11: Multato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. Et aliquando minus peccantem durius corripit, ut ipsi et cæteri timorem habeant, sicut dicitur, I ad Timothy. v, 20: Peccantes coram omnibus argue, ut et cæteri timorem habeant. Et aliquando non peccantem corripit, vel ut præservet ne peccet, vel ut probet. Ita facit Deus in providentia mundi. Unde, Sapient. xii, 13 et seq. : Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendus quoniam non injuste judicas judicium. Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. Cum ergo sis justus, juste omnia disponis: ipsum quoque (o Pater) qui non debet puniri condemnare, exterum æstimas a tua virtute. Et paulo post, §. 18: Tu autem, dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos. Unde sicut est in collisione nubium, ubi uniuscujusque vaporis in alterum generatur tranquillitas sive serenitas, et ex collisione contrariorum in mixto generatur complexionis æqualitas : ita ex bello bonum pacis frequenter acquiritur. Propter quod etiam bellum quasi parvum bonum a bono denominatur : quia quamvis in se malum sit, tamen bellum sive parvum bonum est in hoc quod ipso bonum pacis quæritur. Ita est in mundo, quod quæ in singulis confusa et inordinata et mala esse videntur, ad bonum universitatis relata sapientissime et decentissime et justissime facta esse inveniuntur. Sic enim si justus flagellatur, vel aliud adversum pati-

<--- Page Split --->

tur, vel purgatur, vel eruditur, vel probatur, sine quibus universitas non bene gubernaretur : et si unus istorum plus affligitur alio, hoc, sicut dicit Boetius, est sicut quando unus ægrorum facili curatur medicamine, et alter in eadem ægritudine laborans vix et multis et difficilibus curatur medicaminibus.

Similiter dicendum est de malis quibus prospera cuncta succedunt, et in labore hominum non sunt, nec cum hominibus flagellantur : et quod ideo tenuit eos superbia, et operti sunt iniquitate et impietate sua : et quod hoc ideo fit, ut bonis talibus tamquam munusculis ad amorem patris alliciantur : vel ut bona talia quae etiam impiis non negantur, a justis non desiderentur : vel, ut dicitur, II Machab. vi, 13, peccatis eorum in finem devolutis, ita demum in eis vindicetur, et justior ex eorum ingratitudine eorum appareat condemnatio.

Et tales sunt ordines decentissimi et pulcherrimi et sapientissimæ providentiæ, sine quibus mundus non optime gubernaretur.

Ex his habitis facile est respondere ad objecta : hæc enim Sancti admirantur in singulis, sed in ordine ad optimum universitatis statum venerantur et diligunt. Quidam autem Philosophi non satis rationem providentiæ intelligentes, sed opinantes, quod communis gubernator secundum merita singulorum bona vel mala unumquodque secundum suum sensibile bonum regere debeat, obscurato et insipiente corde providentiam negaverunt. Hoc autem non est ex insipientia, vel impotentia, vel malevolentia, sed ex maxima sapientia : quia sine his ad optima non gubernaretur universitas : sine his enim non emineret, nec probaretur virtus, nec sine his erudirentur boni. Et ideo dicit Augustinus, quod, « Deus bonus numquam permitteret fieri mala, nisi sciret quæ bona ex malis ordine sapien-

tiae eliceret.» Et hoc etiam rex terrenus in regimine suo si sapiens est, observat.

MEMBRUM II.

Quid sit providentia ?

SECUNDOquæritur , Quidsitproviden - t i a ? EtdicitDamascenusinlibroIIdeFideorthodoxa , q u o d « providentiaesteaquæexDeoadexistentiafitcura ' . » Aliatranslatio , diligentia .

Idem, Ibidem, aliam talem dat diffinitionem sic : « Providentia est voluntas Dei, per quam omnia quæ sunt, convenientem deductionem suscipiunt. »

  1. Secundum primam definitionem, cum cura et diligentia tam sit circa fieri rei faciendæ, quam circa esse ut permaneat, videtur quod providentia tam sit entis quam non entis : et hoc videtur esse contra Magistrum in libro I Sententiarum, distinct. XXXV, ubi dicit, quod « providentia est gubernandorum : » gubernanda autem non sunt nisi entia : ergo providentia non est nisi respectu entis.

  2. Adhuc, Tullius in fine Rhetoricæ dicit, quod « providentia est pars prudentiæ. » Dividit enim prudentiam in memoriam præteritorum, conferentiam et intelligentiam præsentium, et providentiam futurorum. Ex his enim colliguntur conferentia ad vitam. Prudentia autem, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, est virtus activa cum ratione : et sic providentia non videtur esse nec ad fieri rerum, nec ad esse rerum, sed ad ea quæ rebus sunt utilia : et sic videtur, quod providentia nec scientia sit, nec sapientia, sed prudentia gerendorum utiliter.

  3. Adhuc hoc etiam videtur ex Boetio. Dicit enim, quod « providentia gerendorum est : » et sic videtur, quod respicit utilitatem rerum, non fieri, nec esse.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Providentia e diverso dividit virtutem intellectualem cum sapientia et intelligentia et scientia et arte, ut docet Aristoteles in VI Ethicorum. Cum ergo sapientia sit respectu divinorum, ut dicit Augustinus, intelligentia respectu spiritualium, scientia respectu omnium temporalium et æternorum, ars respectu faciendorum, relinquitur, quod providentia sive prudentia sit respectu utiliter gerendorum.

Sed contra. In contrarium tamen hujus videtur esse Damascenus.

  1. Dicit enim sic : « Ut sapiens optime eorum quæ sunt, curam habet. Oportet ergo his attendentes omnia admirari, omnia laudare, omnia perscrutate accipere quæ providentiæ sunt opera, etsi appareant multis injusta : propterea quod incognoscibilis et incomprehensibilis est Dei providentia. » Ergo videtur, quod providentia quædam sapientia sit.

  2. Adhuc, Boetius in libro IV de Consolationes philosophiae : « Providentia est forma ex qua disponuntur res fiendæ '.» Et ibidem, « Manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam. » Ex hoc videtur, quod providentia nihil aliud sit, nisi æternus et immobilis et simplex habitus, vel quasi habitus exemplariter in mente divina descriptus, quo et facienda et gerenda utiliter omnibus prospicit et providet Deus convenientia, et unumquodque ad proprium et convenientem deducit finem : et hoc totum sapientiae est.

  3. Adhuc, Boetius, ibidem, « Ab æterno cuncta prospiciens, providentiæ circumit intuitus. » Omnis autem intuitus cujuslibet providentiæ est secundum aliquem habitum regentem ipsum. Oportet ergo cum Deus scientiam non accipiat a rebus, sed potius sua scientia sit causa rerum, ut in antehabitis probatum est, quod in mente providentis sit exemplaris descriptio omnium utiliter gerendorum,

faciendorum, conservandorum, et ad linem convenientem deducendorum : et sic providentia non est nisi in genere sapientiæ.

SED IN CONTRARIUM hujus est quod dicit secunda definitio :

  1. Dicit enim, quod « providentia est voluntas Dei, per quam omnia quæ sunt, convenientem deductionem suscipiunt. »

  2. Adhuc, Damascenus in secundo libro de Fide orthodoxa : « Summa ejus virtus contentiva et provisiva, bona ejus voluntas est 2. »

  3. Adhuc, Idem, ibidem, « Solus Deus bonus est natura et sapiens. » Ut igitur bonus providet : si enim non providet, non est bonus. Bonitas autem dispositio voluntatis est : ergo videtur, quod providentia incidat sub voluntate, et non sub sapientia.

  4. Adhuc, Videtur dispositio quædam essè. Boetius in V de Consolatione philosophiæ : « Providentia est ipsa illa divina ratio in summo ômnium principiconstituta, quæ cuncta disponit. » Videtur ergo, quod sit dispositio quadam.

  5. Adhuc, Boetius, ibidem, « Quidquid aliquo modo movetur, causas, ordinem, formas ex divinæ mentis stabilitate sortitur : hæc in suæ simplicitatis arte conposita, multiplicem gerendi modum stutuit : qui modus cum in ipsa divinæ intelligentiae puritate conspicitur, providentia nominatur. Cum vero ad ea quimovet aut quæ disponit, refertur, fatum a veteribus dicitur. » Ex hoc accipitur, quod providentia non est nisi exemplaris modus, et ratio in mente divina descripta, quibus unumquodque ad finem deducitur : quæ descriptio exemplaris in simplicitate mentis divinæ accepta, vocatur providentia : rebus autem providentiæ subjectis influxa, vocatur fatum.

  6. Adhuc, Boetius, ibidem, « Provi-

<--- Page Split --->

dentia est forma rerum gerendarum simplex et immutabilis. » Ex hoc idem habetur quod prius.

  1. Ex his ulterius quæritur, Utrum providentia sit æterna, vel temporalis?

Ex inductis Boetii verbis videtur esse æterna.

CONTRO. IN CONTRARIUM hujus videtur esse, quod 1. Dicit Damascenus, quod providentia est ad existentia cura. Ergo videtur, quod providentia non sit nisi positis rebus existentibus.

  1. Adhuc, Constat, quod providentia non æquivoce dicitur de divina et humana. Providentia autem humana est, qua subjectis providentiæ bonis bona administrantur, malis autem et indevotis pecnæ vindicantes. Ergo similiter est in Deo : sed bonis bona, et malis mala non potest præparare nisi ex tempore : ergo providentia non est nisi ex tempore.

SOLUTIO. Dicendum, quod providentia solutio. procul dubio quantum ad essentialem definitionem ejus et quidditatem, forma est et ratio exemplaris in mente divina unite et simpliciter consistens, qua omnia gerenda ad suos fines convenientes accipiunt gubernationem, ex qua, sicut dicit Dionysius, naturalibus naturalia, viventibus vitalia, sentientibus sensibilia, intelligentibus intellectualia, civilibus civilia, activis agibilia, contemplativis contemplabilia, et ut universaliter dicatur unicuique secundum ordinem suum competentia procurantur. Sic enim providentur justis bona et malis pœna. Isa. iii, 10 et 11 : Dicite justo quoniam bene, quoniam bonum fructum adventionum suarum comedet. Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. Hujus simile est, ut dicit Boetius, in mente artificis, qui ex habitu artis providet quid in tota domo et in partibus domus utiliter faciendum vel destruendum sit, quid et qualiter ad finem domus in toto et partibus utiliter disponatur : et ideo habet aliquid quod scientiæ est sive sapientiæ, scilicet habitum regentem, et habet aliquid quod voluntatis est, scilicet deductionem uniuscujusque infinem et gubernationem : hic enim actus voluntarius est et bonitatis et curae qua curat de omnibus.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod prima definitio qua dicitur esse cura, supponit quod est sapientiæ et scientiæ et voluntatis : quia cum dicitur cura ad existentia, sicut voluntas non est nisi appetitus rationalis, ut dicunt Damascenus et Aristoteles. Dicit enim Aristoteles in Topicis, quod « omnis voluntas in ratione est. » Et in III de Anima dicit, quod « in ratione voluntas est, in rationabili autem desiderium et animus. » Ita cura provisiva, procuratio intelligitur provisiva ex habitu sapientiæ vel scientiæ, procuratio autem ex voluntate. Gerenda autem tripliciter sunt sicut in arte, scilicet utiliter ad fieri gerenda, utiliter gerenda in esse, ut contineantur et ut deducantur ad finem, et

  1. ULTERIUS quæritur, Si providentia sit simplex, vel composita ?

Videtur esse composita : omne enim quod contentivum est multorum, compositum est : providentia contentiva multorum est : ergo composita esse videtur.

  1. Inductum est de Boetio in Consolatione philosophiæ, ubi sic dicit : « Illud certe manifestum est, immobilem simplicemque formam rerum esse providentiam. »

  2. Adhuc, Videtur providentia pars omnipotentiæ esse : quia super illud epist. ad Hebr. 1, 3 : Portans omnia verbo virtutis suæ, Glossa dicit : « Creatoris omnipotentia causa subsistendi est omni creaturæ. » Sed causa subsistendi omni creaturæ est providentia, ut dicit Boetius his verbis : « Providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta, quæ cuncta disponit. » Unde omnibus rebus est ratio et existendi et subsistendi. Ergo providentia est potentia quædam.

<--- Page Split --->

actum. Providentia accepta secundum habitum aeterna est. Hæc enim est habitualitas, qua ab aeterno Deus habilis est gubernare subjecta. Accepta autem secundum actum gubernandi, temporalis est : quia secundum actum non gubernantur nisi existentia creata quæ ex tempore sunt.

sequitur : hoc unum et idem est ab illo, et ab isto : ergo illa sunt eadem : nisi esset secundum unum et eumdem modum causalitatis ab utroque.

MEMBRUM III.

Cujus sit providentia ?

Tertio quaeritur, Cujus sit providentia?

« Cum enim, sicut dicit Boetius in V de Consolatione philosophiæ, ordo ille inevitabili connexione sit procedens, qui* de providentiæ fonte descendens, cuncta suis locis temporibusque disponit, videntur quædam providentiæ repugnare tripliciter. Ex parte enim inevitabilis ordinis, videntur repugnare casualia et fortuita et voluntaria. Ex parte autem illa qua providentia cura est, repugnare videntur villa. Ex parte autem illa qua causa est, videntur repugnare mala quæ fiunt1. » Et ideo quærendum est, qualiter providentia sit de istis, eo quod multa ex parte illa contradicant providentiæ ?

jectur in contrarium : quia cura est actus providentiae dictæ secundum actum, et non secundum habitum.

object. 2. Ad aliud dicendum, quod bonis bona, et malis pœnæ habitualiter ab æterno præparantur, et actualiter non exhibentur nisi ex tempore.

dument. 2. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod providentia simplex et invariabilis est intuitus gerendorum utiliter.

Ad id quod dicitur providentiam esse compositam,dicendum quod contentivum multorum dicitur duobus modis, scilicet multorum constituentium id quod tenet, et sic compositum et universum est contentivum multorum, et multorum respectum ad ipsum habentium ut ad causam esse et conservationis et continentiae, et sic continentur subjecta et objecta. Nec oportet, quod continens aliquam ex illis habeat compositionem : quia sic primum principium omnia continet secunda, cum tamen simplicissimum sit.

Ad object. 1. Ad id quod obiicitur in contrarium ex dicto Boetii, jam patet solutio.

Ad object. 2. Ad id quod ulterius objicitur, quod providentia sit pars omnipotentiae, dicendum quod non secundum rationem intelligendi.

Et ad Glossam quæ inducitur, dicendum quod nihil prohibet unum et idem a diversis esse ut a causis secundum differentem modum causalitatis : et sic esse et conservatio esse ab omnipotentia est ut a causa efficiente, et a providentia est ut a causa formali exemplari. Nec

Er quod causalia providentiæ non Quest. 1. subjacent, sic probatur :

  1. Casus, ut dicit Boetius, et colligigitur ex Aristotele in II Physicorum, est ex concursu duarum causarum inopinatus eventus in his quæ in irrationalibus propter aliud fiunt. Verbi gratia, sit stabulum clausum in quo est equus, et accendatur domus, et cadat ostium, et effugiat equus, et salvetur : hic casus est : ostium, enim non cecidit ut salvaretur equus, nec equus fugit ut salvaretur : sed cadente ostio et fugiente equo, inopinate accidit equum salvari. Et hoc idem quod est casus in irrationalibus,

<--- Page Split --->

hoc est fortuna in rationalibus, ut dicit Aristoteles in II Physicorum. Verbi gratia, Aliquis sub terra abscondit thesaurum, non intendens quod inveniatur : alter in eodem loco intendit facere sepulcrum,et inopinate invenit thesaurum : dicimus, quod ex fortuna invenit. Ex his sic arguitur : Quæcumque casualiter vel fortuito eveniunt, inevitabili connexioni non subjacent : casualia et fortuita omnia inopinate eveniunt : ergo inevitabili connexioni causarum non subjacent : sed quæcumque de fonte providentiæ procedunt, ordine et connexione inevitabili procedunt : ergo casualia et fortuita providentiæ non subjacent.

  1. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Quidquid casu fit, temere fit. Quidquid temere fit, 'providentia non fit '. » Ergo quidquid casu fit, providentia non fit. Et eadem ratio est de fortuna.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Quidquid fit ex concursu causarum propter aliquem finem determinatum operantium, aliquo modo reducitur ad causarum ordinem, et ordine causarum deducitur ad debitum finem. Omne casuale et fortuitum ex concursu causarum fit propter aliquid operantium. Ergo omne casuale reducitur ad ordinem, et aliquo regente et gubernante deducitur ad debitum finem. Sed quæcumque talia sunt, providentiæ subjecta sunt. Ergo fortuita et casualia providentiæ subjecta sunt.

Adhuc, Boetius in IV de Consolatione philosophiae : « Providentia cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita complectitur. Hæc actus fortunasque hominum indissolubili connexione causarum constringit 2. »

Quæst. 2.

ULTERIUS quæritur de voluntariis et subjacentibus libero arbitrio.

Hæc enim non videntur subjacere providentiæ : quia,

  1. Sicut dicit Damascenus in libri II de Fide orthodoxa, quod « non omnia subjacent providentiæ, sed omnia quanon in nobis sunt, hoc est, in nostra potestate : quæ enim in nobis sunt, non providentiæ, sed nostri sunt liberi arbitrii 3. »

  2. Adhuc, Eccli. xvn, 7, sic dicitur, quod posuit oculum suum super cordu illorum, hominum scilicet. Oculus autem superponitur quando potestas coelitandi et faciendi libere quod vult, humini datur. Quod autem libertatem habet faciendi quod vult, inevitabili ordine causarum ad hoc vel ad illud non constringitur, et sic ordini et connexioni providentiæ non subjicitur.

  3. Adhuc Gregorius : « Homo est in quo est impressa imago Dei. Unde homo regale quid est. » Hinc demonstratur, quod nullius subditur imperio, habens in se libertatem arbitrii, suoque nutu et moderamine dispensans. Ex hoc sequitur idem quod prius.

IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicit Boetius in IV de Consolatione philosophiae : « Rector et medicator mentium Deus, cum ex alta providentiæ specula respexerit, quid unicique conveniat, cognoscit : et quod convenire cognovit, accommodat. » Ergo videtur, quod omnia cognoscit et deducit ad debitum finem providentia.

  2. Adhuc, Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Inde arguitur sic : Quidquid circumspicit aliquid, videt illud in principio, in medio, et in fine : quia aliter non circumspiceret ipsum : circumspicere enim est terminos rei comprehendere. Ergo quamlibet rem circumspiciens, videt ad quem finem quodlibet

1 S. AUGUSTINUS, Lib LXXXIII Quæstionum. Quæst, 27. 2 BOETIUS, Lib. IV de Consolatione philoso-

<--- Page Split --->

deducatur : et hoc providentia : ergo omnes viae hominum subjacent providentia.

est illi cura de omnibus. Adhuc, Sapien, xii, 13 : Non est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus.

  1. ULTERIUS propter verba Hieronymi quae ponit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXIX, cap. Ei vero quod prædictum est. Quæritur, Si providentia sit de imperfectis et minutis animalibus, ut de musicis et culicibus ?

Et videtur, quod non,

  1. Sic enim dicit Hieronymus in expositione Habacuc : « Absurdum est ad hoc adducere Dei majestatem, ut sciat per momenta singula quot culices nascantur, quotve moriantur, quota culicum et muscarum sit multitudo, quotve pisces natent in aquis, et similia. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum providentiam ejus etiam ad una retrudimus, in nos ipsos injuriosi simus, eamdem irrationabilium et rationabilium providentiam esse dicentes. » Ex hoc expresse accipitur, quod imperfectorum et minutorum animalium non est providentia.

  2. Adhuc, I ad Corinth. ix, 9 : Numquid de bobus cura est Deo ? Quasi dicat : Non. Cura autem est providentia. Ergo providentia non est irrationabilium.

  3. Adhuc, Aristoteles dicit in XII primæ philosophiæ 1, et Commentator suus ibidem, quod « melius est quaedam vilia nescire, quam scire. » Hujusmodi autem vilia sunt et fœda. Ergo melius est, quod providentiæ non subjaceant : et quod melius est, Deo attribuendum, est : ergo dicendum, quod providentia non sit de istis.

Sed contra. In CONTRARIUM hujus est quod dicitur, ad Hebr. iv, 13, quod omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, et quod non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Adhuc, Sapient. vi, 8 : Æqualiter

ULTERIUS, cum providentia sit causa, Quæst. 4 et Deus non possit esse causa malorum, quæritur, Utrum peccata et mala subjaceant providentiæ ?

Et videtur, quod non.

  1. Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Providentia summum bonum est, a quo cætera bona sunt 2. » Sed malum a bono esse non potest, ut dicit Dionysius. Ergo mala non sunt subjecta providentiæ.

  2. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Omnino necesse est omnia quae providentia fiunt, secundum rectam rationem et ordinationem et Deo decentissimam fieri 3. » Mala et peccata sic non fiunt. Ergo providentiæ non subjacent.

In CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicit Boetius in IV de Consolatione philosophiæ : « Sola divina vis est, cui mala quoque bona sunt : mala, inquam, ipsi creaturae, cum eis competenter utendo alicujus boni elicit effectum. Ordo enim in divinis ita cuncta complectitur, ut quod ab assignata ordinis ratione decesserit, scilicet misericordiæ et bonitatis : hoc in alium ordinem relabatur, justitiæ scilicet et judicii divini 4. »

  2. Adhuc, Ovidius in fabula de Phaetonte :

Aliquisque malo fuit usus in illo.

Et intendit dicere, quod in malo quod permittente Deo fit, aliquis usus est. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod « Deus bonus non permitteret mala fieri, nisi sciret quæ bona ex illis malis eliceret. Quorumcumque enim aliquis usus

<--- Page Split --->

est, providentiae subjecta sunt 1. » Ergo peccata et mala providentiae subjacent.

  1. Adhuc, Job, xxi, 30 : In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. Hæc deductio non potest esse nisi providentiae. Ergo mali et mala eorum providentiae subjecta sunt.

ritate voluntatis alicujus : et hoc nihil est. Et Augustinus dicere non vult aliud, nisi quod hoc modo casus nihil sit : quia quod vere casu fit, non temere fit, ut patet in præindusticis exemplis.

In quod objicitur in contrarium, proA d objit. cedit.

  1. Adhuc, Proverb. xvi, 4 : Universa propter semetipsum operatus est Dominus : impium quoque ad diem malum. Sed ad diem malum non deducitur nisi providentia. Ergo mali et mala providentiae subjacent.

Solutio. Adquæst. 1.

SOLUTIO. Dicendum, quod absque omni dubitatione credendum est, quod omnia subjacent providentiae divinae et mala et bona : bona sicut ad debitos fines deducenda : mala sicut ordinanda, vel per judicii pœenam, vel per bonum quod elicitur ex illis. Et hoc*est quod dicit Hugo de sancto Victore in Sententiis, sic : « Utrumque operatur providentia in suo et in alieno : in suo bono quod fecit, in alieno malo quod permisit. » Hoc est etiam quod dicit Origenes super illud Numerorum, xxii, 20 : Venit ergo Deus : « Nos dicimus sapientia Dei et providentia omnia ita esse disposita, ut nihil otiosum sit apud Deum, nec bonum, nec malum. Malitiam Deus non fecit : eam tamen ab aliis inventam cum prohibere posset, non prohibuit,sed ea utitur ad causas necessarias.»

Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd queri 1 dum quod voluntaria quae procedunt ex libero arbitrio, providentiae subjacent. Sed est providentia duplex, scilicet providentia praedeterminans, et providentia constituens causas essentiales et proximas eorum quae fiunt, sicut est providentia necessariorum, in quibus, ut dicit Aristoteles, nihil casu fit vel contingenter, sicut solem oriri cras. Et est providentia quam vocat Damascenus secundum concessionem, hoc est, quando inevitabilis nexus providentiae necessitatem inevitabilitatis non imponit causis proximis, et tamen de summa arce contemplationis suae providet quo se causae nobiles et contingentes per effectum divertant, aut divertere possint, et unicuique convenientem adhibet gubernationem. Et sub hac providentia incidunt voluntaria, et necessitatem ordinis vel consequentiae accipiunt ab ea : quamvis non accipiant necessitatem absolutam et consequentis, eo quod non compellit liberum arbitrium, ut dicit Damascenus, ut patet in his quae de praescientia in antehabitis dicta sunt.

Ad aliud dicendum, quod licet non subjiciatur providentiae constituenti necessitatem in causis, tamen subjicitur providentiae concessionis, quae ordinat etiam ea quae a contingentibus causis fiunt, ut dictum est. Est enim ibi probatum in V primae philosophiae, quod ea quae fiunt frequenter, causantur et reguntur ab his quae fiunt semper : et ea quae fiunt raro, ut casualia et fortuita et voluntaria et contingentia, causantur et reguntur ab his quae fiunt fre-

et necesse est, quod aliquo certiori et meliori se ad ordinem redigatur : et hoc si in primum resolvatur, quod omnia redigit in ordinem, et a quo omnia convenientem accipiunt gubernationem et deductionem, non potest esse nisi providentia Dei.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus vocat temere fieri, quod omnino sine causa et sine ordine causarum fit teme-

<--- Page Split --->

quenter. Aliter enim sequeretur, quod aliquid esset multiforme et inordinatum, quod ad uniformitatem et ordinationem non reduceretur, quod est contra Aristotelem in IX primae philosophiae, et contra Pythagaram, et contra Boetium in II Arithmeticae.

Ad 3. Ad dictum Gregorii jam patet solutio. Homo enim non subditur imperio cujusquam ut cogatur ad ea quae facit : tamen providentiae et dispositioni divinae subditur, ut ad competentes fines deducatur in his quae libere facit. Sicut enim dicit Damascenus, nec suadet malitiam, nec compellit ad virtutem.

Ad object. Ad illa duo quae in contrarium adducuntur, simpliciter concedendum est : quia liquide veritatem probant.

Ad quest. 3. Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum providentia sit de minutis animalibus ?

Dicendum, quod satis ad hoc respondetur in libro I Sententiarum, Distinct. XXXV, cap. Ex tali itaque sensu. Et redit responsio Magistri ad hoc, quod providentia quidem est de his scilicet imperfectis : sed modus gubernandi et deducendi in finem non est unus in omnibus : quia rationalia capacia sunt legum et praeceptorum et disciplinae. Unde cum, sicut dicit Boetius, ea quae conveniunt singulis, providentia accommodet, rationalia gubernat dando eis legem et eruditionem disciplinae et praecepta et consilia, quae sunt signa suae voluntatis. Et hoc modo irrationabilia gubernari non possunt : quia talium capacia non sunt. Et intendit Hieronymus dicere, quod injuria fieret rationabilibus, si modus gubernandi irrationabilia esset idem cum modo gubernandi rationabilia : eo quod rationabilia melioris modi capacia sunt quam irrationabilia : et providentia omnibus competentia providet, et unicuique dispensat propria, nec per vices nec per momenta videt singula, sed omnia simul uno simplici intuitu.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Deo cura est de omnibus, sed non talis cura de

irrationabilibus sicut de rationabilibus : et hoc intendit Apostolus.

Ad aliud dicendum, quod in cogniAtione quae causatur a rebus, melius est quaedam vilia nescire, propter pronitatem adjunctam qua talia inclinant vel ad abominationem vel indignationem vel concupiscentiam turpem. Sed in cognitione quae causa rerum est, sicut scientia divina, nihil horum esse potest : quia nihil accipit a rebus. Nec aliud Aristoteles vult ibi probare, nisi quod intellectus divinus nihil accipit a rebus : quia si acciperet aliquid a rebus, secundum scita vilesceret intellectus ejus.

/ Ad illa tria quae in contrarium adducuntur, dicendum quod providentia est de omnibus: sed in gubernando et deducendo unumquodque ad competentes fines est dissimilitudo: quia nec eadem nec similia sunt, quae singulis competunt.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. 4. dum quod Deus est summum bonum : et Deus est sua providentia : et sic summum bonum est providentia : quia convertuntur secundum suppositum. Tamen alius modus significandi est in summo bono, et alius in providentia. Summum enim bonum designat ut diffundens bona et vocans ad esse, ut in praehabitis in quaestione de bono dictum est. Providentia autem per modum significandi designat ut formam ordinis omnium agendorum ad fieri, ad esse, ad conservationem, et ad ea per quae res ad debitum deducitur finem. Et ideo non sequitur, si aliqua non sint a summo bono, quod non subjaceant providentiae : ordinabilia enim sunt mala et penea et culpe, et hoc modo subjacent providentiae : malum enim culpe ordinatur justa vindicta penea : et hoc justo Dei judicio praeparante et disponente peneas peccantibus.

Ad aliud dicendum, quod licet mala At 2. et peccata decentissima ratione non fiant, tamen decentissima ratione ordinantur,

<--- Page Split --->

ut dictum est: et sic providentiae subjacent.

se tantum, vel per se et per aliud, sive diversum, sive oppositum ?

Ad object 1. Ad in quod in contrarium objicitur, dicendum cum Boetio et Aristotele, quod licet mala bona non sint, tamen quaedam mala alicui sunt bona, quia occasiones sunt bonorum, sicut ustio et sectio bona est membri putrescentis,ne totum corpus putrescat: et sic Deo ordinante mala bona sunt, quia ex eis elicit boni profectum, et mali impedimentum: sicut furis suspendium bonum est, quia ex eo eruditur populus quid secundum justitiam debeatur iniquitati, et quid innocentiae : et hoc bonum non esset si furtum non esset, ut terrerentur etiam alii ne similia faciant ut non similia patiantur.

Ad object. 2. Ad sequens quod objicitur de Ovidio et Augustino, concedendum est.

Ad object. 3 et 4. Duo ultima quae sequuntur, omnino procedunt et concludunt veritatem.

MEMBRUM IV.

Quibus modis sit providentia ?

Quarto quaeritur, Quibus modis sit providentia?

Et quaeruntur hic principaliter duo, scilicet primo, an providentia sit causa provisorum?

Et secundo, De modis providentiae quos tangit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa i.

Circa primum quaeruntur quatuor, scilicet an providentia sit causa ?

Secundo, An sit causa inducens necessitatem provisis ?

Tertio, Quis sit hujus causae proprius effectus ?

Quarto, Utrum sit causa causans per

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS I.

Utrum providentia sit causa ?

Primo quaeritur, An sit causa ? Et videtur, quod sic.

  1. Boetius in IV de Consolatione philosophiae : « Omnium generatio rerum cunctique mutabilium naturarum progressus, et quidquid aliquo movetur modo, causas, formas, ordinem ex divinae mentis stabilitate sortitur. Haec in sua simplicitatis arte posita, multiplicem rebus gerendis modum statuit : qui modus cum in ipsa divinae intelligentiae puritate conspicitur, providentia nominatur 2. »

  2. Adhuc, Omnia quae fiunt : vel fiunt ex necessitate et semper, vel fiunt naturaliter et frequenter, vel fiunt raro et casualiter et contingenter ad utrumlibet. Et in his tribus, ut dicit Aristoteles in VI primae philosophiae, primum est causa secundi, et primum et secundum causa tertii. Cum ergo secundum Boetium providentia sit indissolubilis nexus et inevitabilis et simplex ratio et forma gerendorum, ipsa est causa primaria omnium eorum quae fiunt semper, et eorum quae fiunt frequenter, et eorum quae fiunt raro. Causa autem primaria maxime influens causa est. Ergo providentia maxime causa est. Et cum sit forma et ratio gerendorum, formalis causa est, quae inter alias causas maxime influens est ad esse.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Dicit Damascenus, quod « providentia bona voluntas est Dei, » ut in praehabitis dictumest. Sed bona voluntas Dei causa est. Ergo providentia causa est.

  2. Adhuc, Augustinus in libro III de Trinitate : « Voluntas Dei est causa omnium motionum et specierum omnium '. » Sed providentia voluntas Dei est. Ergo providentia causa est.

  3. Adhuc, Quod imponit necessitatem rebus ut sint, causa est. Voluntas Dei, ut dicit Augustinus in libro VI super Genesim ad litteram 2, imponit necessitatem rebus ut sint : quia omnia quaecumque voluit, fecit. Ergo voluntas causa est : ergo providentia causa est.

  4. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Summe illud bonum est, cujus participatione cætera sunt bona 3. » Porro illud cujus participatione cætera sunt bona, per seipsum bonum est : quam divinam providentiam vocamus : sed summe bonum causa est omnium : ergo providentia causa est.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod BoeAd 1 et 2. tius per illa verba intendit dicere, quod sit prima causa formalis et exemplaris, sicut dictum est.

Per idem patet solutio ad sequens : quia hoc procedit eodem modo.

Ad ALIUD dicendum, quod providentia Ad 3 et 4. causa efficiens est in quantum voluntas, ut jam dictum est.

Per idem patet solutio ad sequens.

Ad ALIUD dicendum, quod voluntas Ad 5. beneplaciti imponit necessitatem rebus : haec enim est cui nihil resistit. Ad Roman. IX, 19 : Voluntati ejus quis resistit ? Et in quantum providentia includit in intellectu suo voluntatem beneplaciti, causa efficiens est.

Ad UTLIMUM dicendum, quod summum Ad 6. bonum attribuitur providentiae per actum proprium summi boni, qui est diffundere bona : et hoc modo, sicut dictum est, induit rationem causae finalis.

MEMBRI QUARTI

Solutio. Solutio. Dicendum, quod providentia causa est, et est in triplici genere causæ, propter tria quæ sunt in ipsa. Dicitur enim providentia secundum compositionem, quasi procul videntia, vel pro aliis videntia. Unde in quantum est videntia, est forma et ratio exemplaris gerendorum conferentium omnibus ad debitam gubernationem : et sic est in ratione causæ formalis exemplaris primaria. In quantum autem est pro aliis quæ bona sunt, tangit beneplacitum voluntatis : et sic cadit in ratione causæ efficientis primarie. In quantum autem est bonum primum et fons omnium bonorum, diffundens omnibus bona conferentia et competentiam : sic accipit rationem finis, et incidit rationem causæ finalis.

ARTICULUS II.

Utrum providentia sit causa inducens necessitatem provisis ?

Secundo quæritur, An providentia sit causa inducens necessitatem provisis ?

Et videtur, quod sic.

  1. Boetius in IV de Consolatione philosophiæ : « Hæcscilicet providentia actus fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit : quæ cum ab immobilibus providentiæ proficiscantur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est 4. »

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Quorum causæ sunt immobiles, ipsa sunt immobilia : sed providentia quæ omnium gerendorum causa est, ut sæpius jam dictum est, immobilis est : ergo omnia gerenda, sive per liberum arbitrium, sive per alia, immobilia sunt : et si immobilia, ergo necessaria.

Si quis dicat, quod non est idem esse immobile, et necessarium. In contrarium est, quod res gerendae vel mobiles sunt, vel immobiles secundum comparationem ad causam per quam fiunt. Si immobiles : aut immobiles in esse, aut immobiles in non esse. Si in esse : sed causa immobilitatis in esse non est nisi necessitas : ergo immobile in esse necessarium est. Si immobiles in non esse : sed causa immobilitatis in non esse, non est nisi impossibittas : ergo omnes res gerendæ sunt impossibiles : quod falsum est. Si mobiles sunt ad esse et non esse, hujus causa non potest esse nisi contingentia. Res ergo gerendæ sunt contingentes. Nihil ergo est dictum res aliquas esse immobiles, et non necessarias. Et sic videtur sequi, si providentia est causa immobilis et necessaria, quod omnia quæ subjecta sunt providentiæ, necessario eveniant.

Sed contra. In contrarium est, quod

  1. Ea quæ geruntur ex providentia, plerumque per liberum arbitrium eveniunt : et quæ per liberum arbitrium eveniunt, contingenter eveniunt : ergo non necessario.

  2. Adhuc, Si homo necessario facit quæ facit, tunc non est in ipso quod facit, nec ipse est dominus suorum actuum : et ita nec pro bene factis præmiandus est, nec pro male factis puniendus : et sic perit consilium, perit casus, perit liberum arbitrium, ut in secundo Perihermenias dicit Aristoteles.

in libro V de Consolatione philosophiae sic dicentis : « Si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus quæ futura firmiter ille præscierit. Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas divina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens, ad unum alligat atque constringit eventum. Quo semel recepto, quantus occasus humanarum rerum consequatur, liquet. Frustra enim bonis malisque præmia pœnæve proponuntur, quæ nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum. Idque omnium videbitur iniquissimum, quod nunc æquissimum judicatur, vel puniri improbos, vel remunerari probos : quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri certa cogit necessitas 1. » Ex quo patet, quod si omnia de necessitate evenirent quæ subjecta sunt providentiæ, non essent præmia bonorum, nec pœnæ malorum. Et ideo dicendum, quod providentia ad generanda se habet ut causa primaria, non ut causa proxima. Et licet causa primaria quantum ad esse causati plus influat quam causa secundaria, tamen quantum ad dispositiones causati et determinationes, plus influit secundaria quam primaria, sicut in propositione prima libri Causarum probatum est. Et quia plus influit causa primaria, et per se influit, et a se influit, ideo secundaria et quod est et quod causa est, habet a primaria, et tota constringitur et continetur ab ipsa : et ideo quod agit, ad primam causam refertur : nec deficit ab actione nisi per casum a causa primaria : et ideo consequens est, quod omne quod agit secundaria, præhabeat et eminenter præhabeat causa primaria : et cum deficit ab ipsa, hoc ipsum cognoscit primaria causa : sicut ars cognoscit vitium, et rectum cognoscit obliquum. Et ex hoc consequens est, quod quidquid fit ab omnibus secundis et quocumque se divertunt, præ-

<--- Page Split --->

scit et eminenter scit causa prima : et tamen quia causa prima non tollit causalitatem a secunda, nec modum causalitatis, sequitur, quod quaecumque fiunt a secundis, contingenter fiunt, quando ipsa sunt contingentia : quae tamen immobili necessitate et praesciuntur et praehabentur et praeordinantur a causa prima. Et iste est intellectus verborum Boetii.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod providentia in gerendis non ponit nisi necessitatem ordinis, et non necessitatem absolutam. Talis autem necessitas cum dependeat a contingenti futuro, non est nisi secundum quid necessitas, et simpliciter contingentia, ut in antehabitis in quaestione de praescientia dictum est.

AD ALIUD dicendum quod quorum causae proximae et essentiales immobiles sunt, illa sunt immobilia simpliciter : sed quorum causa primaria immobilis est, non sequitur, quod sint immobilia. Et hujus causa est, quia causatum illius causae puritatem et nobilitatem et certitudinem assequi non potest : sed deficit ab ipsa, et efficitur mutabilis et contingens.

Apect . 1 . ADIDquodobjiciturcontraresponsaquorumdam , concedendumest : quiaresponsioillorumnonestconveniens .

Apect . 2 . ADEXquaeobjiciunturincontrarium , perjamdictapatetsolutio .

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS III.

Quis sit providentiae proprius effectus ?

TERTIO quaeritur, Quis sit hujus causae proprius effectus ?

  1. Distinguit enim Damascenus in Deo et in divina providentia tres virtutes,

scilicet conditivam, contentivam, et provisivam. Sed conditivae virtutis est id quod pertinet ad fieri. Contentivae vero quod pertinet ad esse et conservationem et permanentiam. Provisivae quod ad gubernationem uniuscujusque in finem. Et sic videtur, quod effectus proprius providentiae, gubernatio sit.

  1. Adhuc, In inferioribus providentia de utilibus est et conferentibus ad salutem corporis et animae : ergo videtur, quod in divinis simpliciter.

IN CONTRARIUM hujus est, quod in praesed contra habitis dictum est et probatum per dicta Boetii, quod est de omnibus pertinentibus ad fieri, et ad esse, et ad gubernationem unicuique competentem. Ergo videtur, quod non sit tantum de utilibus ad gubernationem unicuique competentem.

SOLUTIO. Dicendum, quod providentia solutio. dupliciter dicitur, communiter scilicet, et proprie. Communiter dicta continet virtutem conditivam, et provisivam : et sic est de omnibus conferentibus ad esse et ad fieri et ad gubernationem. Et sic est in Deo. Providentia enim est de his quae sunt in providente : et quia in Deo est fieri rerum, et continentia ad esse rerum, et gubernatio rerum in finem secundum modum unicuique competentem, ideo providentia in Deo est de his omnibus quae conferunt ad ista. In homine autem non est suum fieri, nec suum contineri in esse, sed tantum gubernatio competens exterius : et ideo providentia hominis non se extendit nisi ad conferentia gubernationi extrinsecae ad salutem hominis pertinentia, vel secundum virtutem hominis, quod docetur in ethicis monasticis, hoc est, ad hominem unum pertinentibus : vel secundum virtutem domus sive familiae, et hoc docetur in economicis : vel secundum virtutem civilem, quod docetur in politicis.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

<--- Page Split --->

ritus sanctus loquatur, vel etiam operetur per malos? cum, Sapient. 1, 5, scriptum sit : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum : et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Malorum enim cogitationes sine intellectu sunt.

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS IV.

Utrum providentia sit causa causas per se tantum, vel per se et per aliud, sive diversum, sive oppositum ?

QUARTO quaeritur, Utrum providentia sit causa causas per se tantum, vel per se et per aliud, sive diversum, sive oppositum ?

  1. Videtur enim providentiae opus per malos et per mala fieri frequenter, sicut patet, Numer. xxiii et xxiv, passim, per Balaam prophetantem facta suae providentiae. Et, Joan. xi, 49 et seq., per Caipham. Similiter per Nabuchodonosor, IV Reg. xxiv, 1 et seq.

  2. Adhuc, Actuum, iv, 27 et 28: Convenerunt vere in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel, facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Ergo quod providentia decrevit, exsecutioni mandatum est per Herodem et Pilatum.

  3. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum : « Fieri potest ut per bonum hominem vel malum divina providentia opituletur 1. »

Quæst. 1. ADHUC quaeritur, Quare Deus permittit, quod mali serviunt providentiae, cum laudabilius sit bonum facere per bonum, quam bonum facere per malum ?

Quæst. 2. ADHUC etiam quaeritur, Quomodo Spi-

ULTERIUS quaeritur, si Deus aliquando 1) quod providet per creaturam, sive angelicam, sive aliam ?

Et videtur, quod sic.

  1. Boetius in IV de Consolatione philosophiae : « Fato providentia haec ipsa quae disponit, multipliciter ac temporaliter administrat. Sive igitur famulantiibus quibusdam providentiae divinis spiritibus fatum exercetur, seu anima seu tota inserviente natura, seu in cœelestibus siderum motibus, seu angelica virtute, seu daemonum varia solertia, seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur. Fatum autem notat dispositionem mobilem adhaerentem rebus, per quam providentia quaeque suis nectit ordinibus . »

  2. Adhuc, Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram : « Gemina operatio providentiae reperitur, partim naturalis, partim voluntaria. Naturalis quidem per occultam Dei administrationem, quae etiam lignis et herbis dat incrementum. Voluntaria vero per Angelorum opera et hominum 3. »

IN CONTRARIUM hujus est quod ex praesed rehabitis verbis Boetii dictum est, scilicet quod providentia est divina ratio in summo omnium principe constituta, qua cuncta ordinat et disponit. Talis ratio creaturae convenire non potest. Ergo Deus non potest providere per creaturam.

ULTERIUS quaeritur, Utrum Deus potest Quæst. committere creaturae dispositionem providentiae, vel quod gubernet seipsam ?

4 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quaestionum, Quæst. 27. 2 BoETIUS, Lib. IV de Consolatione philoso-

<--- Page Split --->

Solutio. Dicendum, quod in providentia duo sunt, scilicet unum quod est ratio simplex et forma omnium gerendorum in omnium principe constituta, ex qua et secundum quam fit provisio singulorum competentium unicuique ad fieri et esse et conservationem, et ad omnia quibus gubernatur et nectitur proprio fini et termino, et actibus propriis secundum propria loca et tempora omnibus distributa. Et quantum ad hoc providentia solius Dei est, et creaturae competere non potest. Est etiam providentia actualis dispositio, rebus quibus providetur, , adhaerens, causata a providentia aeterna, qua sicut instrumento accepto ex parte rei provisa non ex parte providentis res gubernatur per competentia sibi in debitum finem et terminatum. Et haec dispositio variatur secundum gubernata : et hoc ut frequenter fit per creaturas, sicut planta per motum solis et naturam. Animalia per sensum .et aestimationem, sicut dicit Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram 1, tractans illud Jona, iv, 7 : Paravit Dominus vermem,... et percussit heredam. Quaeritur enim ibi, quomodo mandatum Dei transivit ad vermiculum. Et dicitur, quod omnis anima movetur visis. Omnis enim motus anima, ut in III de Anima vult Aristoteles, secundum appetitum non movetur nisi nuntio sibi facto per sensum vel per intellectum de appetendo vel fugiendo. Similiter est in rationabilibus, quod alia competunt quantum est ad provisionem superbo, alia humili, alia casto, alia incesto, alia sano, alia infirmo, alia disciplinato, alia indisciplinato. Indisciplinato enim competunt verbera, superbo humiliantia, pusillanimo ad spem elevantia, diviti avaro depauperantia, et sic de aliis : et haec frequenter per creaturam administrat Deus.

ministrat Deus competentia providentia, sicut objectum est. Unde, Isaie, x, 5 et 6, Nabuchodonosor vocat baculum et securim in manu sua, et serram.Unde, dicit: Vae Assur! Virga furoris mei et baculus ipse est: in manu eorum indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi. Sic etiam Apostolus, I ad Corinth. v, 1 et seq., fornicatorem qui habebat uxorem patris sui, tradidit Satana in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret: ut afflictione Satana complerentur in eo opera providentiae. Et sic fit in diversis quandoque per Angelum malum, quandoque per bonum, quandoque per homines bonos vel malos, et per motus cœelestium, per contemperationes elementorum, per discursus nubium, et quandoque tota inserviente natura, ut dicit Boetius.

Per hoc patet solutio ad sequens de Actibus. Ex malo enim Herodis et Pilati elicuit Deus redemptionem generis humani per passionem Christi.

Er hoc est quod in sequenti dicit Augustinus. Quantum enim ad exsecutionem providentiae et deductionem in actum, aliquando opitulatur per bonos, aliquando per malos.

Ad aliud dicendum, quod licet laudabilius sit aliquando bonum facere per bonum, quam bonum facere per malum, tamen laudabilissimum est facere per utrumque, et convenientius est aliquando facere per malum : majoris enim potentiae est indicativum, et majoris sapientiae : et fortior est veritas quae ab adversariis habet testimonium, et eminentius commendatur virtus, quae in malis malorum non deficit, sed magnum accipit incrementum. Et sic dicitur, II ad Corinth. xii, 9 : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Et ibidem, y. 10 : Cum enim infirmor, tunc potens sum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod per malos frequenter, tamen Deo ordinante et eliciente bonum ex malis eorum, ad-

<--- Page Split --->

Ad quest. 2. Ad aliud dicendum, quod spiritus in quantum spiritus, sicut dicitur, Sapient. 1, 7, replet orbem terrarum, et hoc quod continet omnia. Et hoc modo, ut Deus operetur tam per bonos quam per malos competentia providentiae. Et quia donum prophetiae, est donum gratis datum, quod mortali peccato non repugnat, ideo hoc et bonis et malis datur. Et sicut jam dictum est, spiritus in quantum spiritus a malis se non subtrahit, sed spiritus in quantum sanctus subtrahit se a malis, quia in eis non operatur sanctitates. Et cogitationes malorum sunt sine intellectu practico determinante de recte faciendis, hoc modo quo dicit Philosophus in III Ethicorum, quod « omnis malus ignorans est. »

majus, quam cogitari possit. Majus enim est, cui creatura in nullo æquiparatur, quam id cui æquiparatur creatura in aliquo. Unde si Deus hoc faceret, esset potius impotentiae 'quam potentiae : posse enim infirmari impotentiae est, et non potentiae alicujus.

MEMBRI QUARTI

ARTICULUS V.

De modis providentiae.

Ad quest. 3. Ad id quod ulterius quaeritur de Boetio, omnino concedendum est ut jacet : et patet ratio ex dictis.

Per hoc etiam patet, quod concedendum est dictum Augustini, quod consequenter inducitur.

Ad object. 1. Id quod in contrarium objicitur, in principio htjus solutionis solutum est : hoc enim dicto modo providentia in solo Deo est.

Ad quest. 4. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod nihil gubernatur nisi per aliquid melius se : et ideo creaturae ut creaturae gubernatio non potest fieri per creaturam, sed per id quod melius est omni creatura, et hoc est Deus : creatura enim ex nihilo est, et ideo indiget conditiva, contentiva, conservativa, et provisiva virtutibus, quarum quamlibet necesse est esse in meliori se : et ideo licet Deus sit omnipotens, tamen nullam talium virtutum potest committere creaturae : eo quod talis virtutis creatura non est susceptibilis. Si enim committeretur creaturae, induceret in Deo minorationem : æquipararet enim creaturam Deo in aliquo : et sic Deus non esset

Consequenter quaeritur de modis providentiae, quos tangit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 1, ubi dicit, quod duo sunt modi providentiae. Unus secundum acceptationem, et alter secundum concessionem. Secundum acceptationem dicit esse providentiam quae est in his quaecumque incontradictorie sunt bona, sicut est in bonis gratiae, ad quae est voluntas beneplaciti. Secundum concessionem autem sive permissionem, quam etiam vocat dilectionem, dicit fieri septem modis.

Primo quidem modo, quando ex patientia magni mali ad exemplum manifestat aliquando virtutem patientis. Unde dicit sic : « Concedit enim multoties et justum incidere in calamitates, ut eam quae in ipso latet, virtutem aliis manifestum faciat, ut in Job. Unde, Tobie, ii, 12, dicitur : Hanc autem tentationem, scilicet plagam caecitatis, permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae ejus, sicut et sancti Job. Et hoc est de malis pene justi elicere bonum et procurare. »

Secundo modo, quando de malo et inconvenienti magno elicitur bonum

<--- Page Split --->

commune mundi. Et de hoc dicit sic : « Aliquando concedit inconvenientium quid agi, ut per operationem aestimatam inconvenientem, magnum et mirabile bonum diligatur, ut per crucem salus hominum. »

Tertius modus, quando per patientiam penae fit conservatio virtutis in punito. Et de hoc dicit sic : « Secundum alium modum concedit sanctum pati male, ut non ex recta via exeat, vel ex data ei virtute et gratia in superbiam incidat, ut Paulo, II ad Corinth. xii, 7 : Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mea, angelus Satanae, qui me colaphizet. »

Quartus modus est, quando de malo penae unius alii erudiuntur. Et de hoc dicit sic : « Derelinquitur quis ad tempus in direptionem aliorum, ut quod secundum ipsum fit, intuentes alii erudiantur : ut id quod est factum de Lazaro et divite 1. Naturaliter enim videntes patientes, cruciamur et compatimur. »

Quintus modus est, quando ex passione hominis gloria Dei procuratur. Et de hoc dicit sic : « Derelinquitur etiam in alterius gloriam, non propter proprium vel parentum peccatum, ut, Joan. ix, 3, in caeco a nativitate, de quo dicitur : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. »

Sextus est, quando exemplo patientiae unius animatur alter ad patiendum. Et de hoc sic dicit : « Rursus conceditur quis pati in alterius zelum, ut gloria ejus qui passus est, magnificata, impigra aliis passio fiat spe futurae gloria et desiderio bonorum aeternorum, ut in martyribus, et expressum exemplum est in Lucia, quae animabatur ad passionem videns martyrium beatae Agatha. »

Septimus modus est, quando aliquis virtutibus non utens ut debet, permittitur incidere in aliquod magnum peccatum, ut ex hoc cognoscens seipsum et pro-

priam infirmitatem, humilietur, et confitens peccatum suum ferventior resurgat. Et de hoc sic dicit : « Conceditur quis et in nefariam incidere operationem in direptionem alterius passionis deterioris, ut puta quis elatus in virtutibus et directionibus suis, concedit hunc Deus in adulterium incidere, ut ex casu in sensum veniens propriae infirmitatis, humilietur, et procidens confiteatur Domino. »

Ad idem est quod dicit Glossa Bede, Joan. ix, 1 et seq., quod quinque de causis accidunt flagella.

Primo, ut flagellatus probetur, hoc est, probatus ostendatur, ut in Job et Tobia.

Secundo, ut flagellatus humilietur, ne de gratia sibi facta superbiat, ut in Paulo, II ad Corinth. xii, 7 et seq.

Tertio, ut gloria Dei ad fidei ædificationem manifestetur, ut in cæco nato 2.

Quarto, ut per flagellum flagellatus a peccato mundetur, ut Numer. xii, 10, Maria soror Moysi percussa est lepra, ut a peccato murmuris purgaretur.

Quinto, ut pœna æternaæ damnationis etiam in hac vita in obstinatis inchoetur, ut in Herode et Antiocho. Act. xii, 21 et seq., in Herode de quo dicitur, quod percussit eum Angelus Domini : et consumptus a vermibus, exspiravit. Et dicit Eusebius Cæsariensis in Ecclesiastica historia, quod vermes illi pediculi fuerunt, et quod in momento scatebat pediculis qui consumpserunt eum ad ossa. De Antiocho, II Machab. ix, 7 et seq., qui gravi collisione corporis contabuit.

Et, ut universaliter dicatur, tot modisunt hujus providentiae, quot modis contingit elici ex malo pœnae vel culpae unius, bonum ædificationis in eodem vel in altero. In altero autem dico dupliciter : vel in communi, ut in Ecclesia : vel in privato, ut in privata persona : et

<--- Page Split --->

hoc facile est invenire : sic enim est in omnibus modis inductis. Bonum autem quod elicitur, duplex est, scilicet secundum intellectum, ut eruditio, vel sui

cognitio : secundum affectum autem, ut probatio, vel confortatio, vel indignatio ad seipsum, vel etiam zelus ad imitandum alterum.

QUÆSTIO LXVIII.

De fato.

Deinde quæritur de fato, quod ponunt qui providentiam negant.

Et quæruntur quatuor, scilicet primo an fatum sit?

Secundo, Quid sit?

Tertio, Cujus sit?

Quarto, In quo differt a fortuna et eupraxia? De hoc enim quærit Gregorius Nyssenus in ultima parte libri sui quem fecit de homine.

MEMBRUM I.

Utrum fatum sit ?

PRIMO quæritur, An sit fatum? Et videtur, quod non.

  1. Gregorius in homilia de Epiphania : « Absit hoc a fidelium mentibus, ut fatum esse aliquid dicant. » Ergo nihil fatum esse credendum est.

  2. Adhuc, Fatalia divinationes quædam sunt. Dicitur autem, Numer. XXIII, 23 : Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. Ergo fatum in Ecclesia non debet esse.

  3. Adhuc, Providentia sive præscientia præcognitio est rerum futurarum. Talis autem præcognitio nihil ponit in rebus, ut ostensum est in quæstione de prædestinatione. Ergo videtur, quod nullam dispositionem ponat quæ rebus adhæreat. Sed ponentes fatum, dicunt esse dispositionem inhærentem rebus. Cum ergo non sit dispositio inhærens rebus, nihil est : et sic fatum nihil est.

  4. Adhuc, Si fatum aliquid est : aut est creatum, aut increatum. Si creatum : CONTRA : Augustinus in libro V de Civitate Dei : « Divina providentia regna constituuntur humana. Quæ si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam Dei voluntatem vel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat 1. « Ergo videtur, quod fatum non sit nisi voluntas Dei : et cum illa sit increata, fatum erit increatum.

  5. Adhuc Augustinus in eodem libro, parum infra 2 : « Qui vero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quodque concipitur, vel nascitur, vel inchoatur, sed omnium connexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati nomine appellant.: non multum cum eis de verbi controversia laborandum atque certandum est : quando quidem ipsum

<--- Page Split --->

causarum ordinem et quamdam connexionem Dei summi tribuunt voluntati et potestati, qui optime et veracissime creditur et cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere. » Ex hoc accipitur, quod fatum non est nisi voluntas Dei : et ita est increatum.

In contrarium hujus est quod dicit Boetius in libro IV de Consolatione philosophiae, quod « fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia quaeque suis nectit ordinibus '. » Sed talis dispositio aliquid creatum est. Ergo fatum aliquid creatum est.

Solutio. Dicendum, quod fatum est, sicut dicit Gregorius Nyssenus in libro quem fecit de homine, in cap. de electione, quod fatum Graece dicitur εἰμαχμένη. Graece enim εἰμαχμένη, Latine sonat ordo. Et hoc idem dicit Hermes Trismegistus in suo libro de Causis. Dupliciter autem ponitur fatum. Uno modo Catholice, secundum quod est forma et ratio omnium per naturam, vel voluntatem, vel propositum fientium, inchoans a principe causarum quae est providentia, et ab ipsa procedens in secunda, tertia, et quarta, secundum ordinem causarum, sicut in intelligentias quae motores sunt orbium, et in orbes sive cœlos, et ex cœlis in motus cœlorum, et ex motibus cœlorum in motus elementorum, et ex motibus elementorum in actus et motus elementatorum sive complexionatorum sive quocumque modo ad formam mixti deductorum. Et in proposito similiter. Omnium enim quae in proposito sunt, vel fieri possunt, sive ab Angelo, sive ab homine, prima ratio et forma exemplaris in providentia divina est : et ab illa sicut a fonte et principe quasi per influentiam procedit in alia si sunt bona, vel ordinanda per ipsum si mala sunt. Unde totus' ille ordo causarum ex providentia inchoans, quae exemplariter om-

nia continet et causaliter, Graece vocatur εἰμαχμένη. Et quando accipitur dispositio exemplata a providentia influxa et impressa rebus creatis secundum totum ordinem causarum naturalium et voluntariarum rebus inhaerens, et quasi impressa et incorporata rebus creatis, tunc vocatur fatum. Unde providentia et fatum differunt ut exemplar et exemplatum, et sicut causa influxes, et forma influxa. Propter quod etiam Hermes Trismegistus et Plato mundum ab hoc exemplari egressum describunt, quasi secundum Deum a Deo deorum formatum. Et hoc modo ponere fatum nihil est inconveniens. Sic enim a providentia inchoat, et in aliis non est nisi dispositio causata et impressa.

Alio modo determinabant de fato Aegyptii et Chaldaei, qui ordinem causarum hunc mundum regentium, stellis attribuebant : et dicebant, quod in nativitate cujuslibet, dispositio et qualitas nati et regimen consistit in duodecim circulis et stellis positis in eis : et hunc ordinem et dispositionem relictam in natis, quae dispositio qualitas est relicta ex motu et situ stellarum et radiatione et conjunctione et praventione, quae necessitatem rebus imponit tam in naturalibus quam in voluntariis, fatum vocaverunt. Videbant enim, quod in omnibus ubi secundum ordinem plura movent ad idem, secundum movet in forma primi, sicut patet in generatione et digestione hominis. Calor enim digestivus per hoc quod congregativus est homogeniorum sibi, et disgregativus heterogeniorum, ab Aristotele in II de Anima loquente contra Empedoclem probatur esse calor ignis : tamen in virtute ignis non movetur nisi congregando et segregando : sed non in deducendo digestum ad formam vivi : virtutem enim qua deducit ad formam vivi, hoc est, carnis potentiam vitae habentis, non habet nisi ab anima nutritiva, cujus est instrumen-

<--- Page Split --->

tum, sicut et dolabra lignum non movet ad formam domus, nisi ab arte quae est in mente artificis. Sic dicebat, quod qualitates elementales quae adhaerent materiae in generatione generatorum, et voluntates et electiones quae sunt in generatis, non movent nisi in forma et virtute constellationum, quae domus nativitatum vocantur ab astrologis. Et quia virtus addita est nativitati, propter hoc dicebant, quod dictum fatum necessitatem imponit et voluntariis et naturalibus.

. Contra quod disputat beatus Augustinus in libro quinto de Civitate Dei, et Gregorius Nyssenus in libro de homine, cap. de electione, et de his quae sunt in nobis. Hoc enim modo ponere fatum, est dicere omnia evenire ex necessitate, et sic inutiles esse leges et consilia et deliberationes, et injustas esse pœenas damnandorum, et injusta praemia bonorum, eo quod non voluntarie sed coacte fecerunt quidquid fecerunt : et inutilia esse studia ad virtutem vel scientiam, sicut poeta dicit de Paride :

Te tua fata trahunt, ne cœpta relinquere possis.

Unde sic dicere fatum, est haereticum. Talis enim stellarum qualitas trahere potest corpora, et mutare animas etiam plantarum et brutorum, sed animam et voluntatem hominis quae ad imaginem Dei in libertate sui constituta est, et domina est suorum actuum et suarum electionum, nec mutare nec trahere potest coactiva coactione : licet forte eatenus qua anima inclinatur ad corpus secundum potentias quae affiguntur organis (sicut sunt potentiae animae sensibilis, et anime vegetabilis) anima humana inclinative, non coactive, a tali qualitate trahi possit. Et hoc est quod dicit Augustinus in quinto libro de Civitate Dei, sic : « Cum igitur non usquequaque absurde

dici possit, ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus videmus etiam ipsius anni tempora variari, et lunaribus incrementis atque decrementis augeri et minui quaedam genera rerum : sicut exitinos, et conchas, et mirabiles aestus Oceani : non autem et animi voluntates positionibus siderum subdi ». Hoc igitur modo dicere fatum haereticum est. Primo autem modo dicere fatum non est haereticum. Unde Augustinus in libro V de Civitate Dei : « Qui vero non astrorum constitutionem, sicuti est cum quidque concipitur, vel nascitur, vel inchoatur, sed omnium connexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati nomine appellant : non multum cum eis de verbi controversa laborandum atque certandum est : quandoquidem ipsum causarum ordinem et quamdam connexionem Dei summi tribuunt voluntati et potestati, qui optime et veracissime creditur et cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere : a quo sunt omnium potestates, quamvis non ab illo sint omnium voluntates 2. »

Ad PRIMUM ergo dictum Gregorii dicendum, quod a fidelium mentibus longe debet esse fatum secundo modo dictum : non quoniam aliqua qualitas non inhæreat rebus corporalibus quae etiam inclinare possit animas corpori conjunctas : sed sic, quod nulla coactiva inhæret rebus qualitas : quia etiam corpora non cogit, ut dicit Ptolemaeus in Centilogio. Dicit enim, quod « sapiens homo dominatur astris. » Et Hali in commento suo ponit exemplum : Ut si sidera scintillant ad motum melancholiæ et ad quartanas, sapiens in astris hoc prævidens, per cibos et medicinas corpora disponat ad sanguinem : et tunc non erunt susceptibilia motus melancholiæ et quartanæ : et excluditur scintillatio stellarum.

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum, quod fatalia divinationes non sunt, nec auguria : sed fatalia quaedam prognosticationes sumpte sunt a signis probabilibus non necessariis : sicut Hippocrates docet in libro de Prognosticis. Sic enim ordo in stellis est in gradu primo, et dispositio sive qualitas adhaerens generatis, est qualitas influxa a stellis, et est in gradu secundo. Et ideo a Ptolemeo in Centilogio tales dispositiones vocatur stellae secunde. Dicit enim sic : « Prognosticator qui prognosticatur a stellis secundis, veriora dicit : eo quod ille prognosticatur a qualitatibus quae rebus inhaerent : et ideo efficaciores sunt ad res transmutandum, quam positio siderum quae per se rem non tangit, sed per aliud et per accidens. » Ut in primo capitulo libri qui Arabice dicitur Alarba, Latine Quadripartitum, dicit Ptolemaeus.

Ad aliud dicendum, quod in praecognitione providentiae duo sunt, scilicet providentia simplex : et haec quia respectu boni et mali est, nihil ponit. Et est ibi beneplacitum voluntatis : quod est respectu boni, secundum quod convertitur cum ente : et quia hoc causalitatem dicit, ideo necesse est quod dicat dispositionem respectu rerum rebus futuris influendam, praesentibus influentem, praeteritis influxam a divina providentia. Et hoc modo aliquid dicit in rebus.

Ad dicitum Augustini dicendum, quod fatum secundum primam acceptionem quaedam dicit sicut antecedentia, sicut homo dicit animal, et causa secundaria praesupponit primariam : et sic fatum in cardine ordinis causarum dicit providentiam et voluntatem divinam. Sed quantum ad id quod significat, dicit dispositionem causis secundis et tertiis et quartis et sic deinceps causatis influxam a providentia : et illa non est voluntas divina, sed effectus voluntatis : et sic fatum creatum quid est, et non increatum.

Ad sequens dictum Augustini dicendum, quod ex hoc non sequitur, quod fatum non sit nisi voluntas Dei, sed quod fatum est dispositio relicta in omnibus ordinibus causarum et effectuum secundum ordinem naturalium et voluntariarum causarum, in quibus principantur providentia Dei et voluntas.

In quod objicitur in contrarium, conAd object. cedendum est.

ARTICULUS II.

Quid sit fatum ?

SECUNDO quaeritur, Quid sit fatum ? Et sumantur definitiones a Sanctis et a Philosophis date.

  1. Boetius in libro IV de Consolatione philosophiae : « Fatum est rebus mobilibus inhaerens dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus 1. » Secundum hanc definitionem videtur, quod non tantum sit inhaerens mobilibus, sed etiam immobilibus : est enim ex divina providentia dispositio rebus influxa : divina autem providentia est tam mobilium quam immobilium : et sic non videtur esse ratio quare magis dicatur rebus mobilibus inhaerens dispositio, quam immobilibus.

  2. Adhuc, Quod mobilibus rebus inhaeret, mobile est : quia, sicut dicit Aristoteles in Topicis 2, motis nobis moventur ea quae in nobis sunt : ergo dispositio mobilis est.

  3. Adhuc hoc probatur ex eo quod dicit Boetius, ibidem : « Fatum est eorum quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilis nexus atque ordo temporalis. »

<--- Page Split --->

Sed contra. In contrarium hujus est,

  1. Quod ibidem dicit Boetius parum infra : « Hæc series fatalis actus fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit, quæ cum ab immobilibus providentiæ prognosticantur exordiis, ipsas quoque immutabiles necesse est esse. » Nexus ergo fatales immobiles sunt : et sic nec mobilis est, nec mobilibus adhæret.

  2. Adhuc, Boetius, ibidem, « Fatum singula dirigit in motu, locis, formis, ac temporibus distributa, ut hæc temporalis ordinis explicatio in divinae mentis adunata prospectu providentia sit : eadem vero adunatio digesta atque explicita temporibus, fatum vocetur. » Ergo fatum est effectus providentiae. Sed quando causa est immobilis, effectus est immobilis : ergo fatum est immobilis nexus sicut et providentia.

  3. Adhuc, Augustinus in libro V de Civitate Dei 1, contra Astronomos loquens dicit, quod « fatum secundum eos est vis positionis vel situs siderum in circulo nativitatum, quæ existente quando quis concipitur vel nascitur, cognoscitur qualis futurus sit. » Videtur ergo quod fatum non sit effectus providentiae, sed positionis siderum : et ita nulla est definitio Boetii.

  4. Adhuc, Sapient. xui, 2, dicitur, quod stelle sunt rectores orbis terrarum. Constat autem, quod vis rectoris primi inhaeret omnibus rectis ab ipso. Ergo videtur, quod fatum nihil aliud sit, nisi dispositio inhaerens omnibus rectis a stellis, per quam stellis moventibus unumquodque per differentias positionis stellarum ad finem periodi in esse, et agere, et pati, et eufortuniis, seu infortuniis deducitur.

  5. Adhuc, Boetius in libro IV de Consolatione philosophiae : « Ea series (quae fatum dicitur) cœlum ac sidera movet 2. » Et sic videtur, quod fatum est dispositio

a positione siderum profecta, et non a providentia.

  1. Adhuc etiam videtur hoc ex rationibus Astronomorum. Negari enim non potest, quod sidera per figuras positionis suæ radiationes diversarum figurarum loco generationis influant. Nec negari potest, quod in Perspectivis probatum est, quin radiationes diversarum figurarum diversas qualitates imprimant generatis. Demonstratum est enim in libro de Speculis, quod radius reflexus in seipsum elicit ignem, et in nato propter hoc facit furens incendium et nigredinem, ut in Æthiope. Reflexus ad angulum acutum, calorem facit, non tamen incendium. Reflexus ad angulum hebetem sive expansum, propter privationem caloris si non sit multum expansus, facit temperatum. Si autem sit multum expansus, frigus inducit et humidum. Et sic videtur, quod in corporibus secundum complexiones tota diversitas sit a stellarum positione. Sed dicit Socrates, quod electiones voluntatum fiunt secundum diversitatem habituum prius existentium in eligente. Sicut phlegmaticus eligit pisces et somnum. Melancholicus de melancholia adusta, eligit amara, tetra, et tristia. Sanguineus Jovis habens complexionem, pulchra et læta eligit. Cholericus Martis sequens complexionem, eligit acuta et feracitates et audacitates sive animositates. Et sic de omnibus dicit Socrates, quod semper electio secundum habitum est : et cum habitus sint a stellis, eo quod in aliud causans primum non possunt reduci, quod sit causans in genere et coordinatione causantium naturaliter, videtur quod electiones variantur secundum positiones astrorum et habitus.

  2. Adhuc, Hoc modo descriptus est totus liber qui dicitur Quadripartitum Ptolemaei, in quo ostenditur qualis quisque futurus sit in figura et complexione

<--- Page Split --->

corporis et electione voluntatis, ex positione astrorum in circulis nativitatis. Dicunt enim, quod sphæra stellarum fixarum habet movere terram : et ex diversitate figurarum ex imaginibus cœli, quas quadraginta octo dicunt esse, et ex positionibus siderum, et ex figura reflexionum luminis et radiorum causatur diversitas figurarum omnium eorum quæ fiunt in loco generationis qui est in terra. Sic dicunt sphæram Solis movere ignem ad locum generationis : et illum ignem sic radiis solis illatum et informatum, imprimere habitualem formam nato, quo habitu trahatur ad eligendum ea quæ solis sunt, sicut splendida, lumen honoris, late diffundentia, sicut et ipse filius Solis latus est facie et venustus. Sic dicunt sphæram Lunæ movere aquam : quod patet in accessu et recessu maris, qui fiunt ad positionem lunæ in angulis sui circuli differentis secundum quod est corniculata, vel in quadratura prima vel secunda : quod Græci vocant dicominos et dicotomos secunda : vel secundum quod est plena, vel juxta plenitudinem : vel deficiens a plenitudine, quod Græci vocant amphitritos prima, et amphitritos secunda. 'Aμφι enim Græce, dubium sonat Latine : eo quod tunc dubium, hoc est, imperfectum habet circulum. Sic dicunt, quod quinque alii planetæ habent movere sphæram aeris : et ideo in aere multimodos esse motus : quia illi planetæ multorum motuum sunt. Et sphæra quidem Veneris movere habet humidum seminale, quod spiritu generantis qui est aereus, plenum est : et influit illi formas habituales, quibus per totum periodum deducitur in corpore, et deducitur in electione sic natus. Sic dicunt sphæram Mercurii movere humidum commiscibile ad commixtionem et complexionem, et influere sibi formas quibus deducitur in variatione complexionis et mixtionis et electionis, quæ tales sequitur habitus. Dicunt enim, quod sic nati eligunt ea quæ sunt mercatorum, qui semper miscent negotia, et vagabundi lucra sequuntur.

  1. Si quis forte objiciat eis, quod in tota serie causarum quæ fatum dicitur, voluntas Dei et providentia est et princeps et ordinans sicut vult, ut dicit Augustinus : eo quod est omnia præsciens et nihil inordinatum relinquens. Respondent isti, quod divina voluntas est primum et princeps extra genus et extra coordinationem moventium et mobilium. Sed probat Aristoteles in secundo primæ philosophiae, quod in quolibet ordine causarum necesse est esse primum in genere ejusdem causæ. Et de hoc loquuntur Astronomi : hoc enim necesse est esse positionem stellarum in causis generantibus. Dicunt etiam, quod per se patet et in octavo Physicorum probatur, quod forma primi generantis sive moventis habitualiter diffusa in secundo et tertio moventibus, dat eis movere ad esse et speciem et operationes generati. Supponunt etiam dictum Socratis, quod omnis scilicet electio fit secundum habitum aliquem prius existentem in eligente. Cum enim electio sive eligere, sit duobus vel pluribus propositis unum aliis præoptare, non esset ratio quare unum aliis præoptaret, nisi potentia electiva traheretur habitu aliquo ad hoc amandum plus quam aliud. Et six ex stellis et formis habitualibus ex positione siderum impressis, causant et ordinant natorum esse, operationes, vitam, et electiones, et formant durationis quantitatem.

SOLUTIO. Dicendum, quod fatum disolutio, versimode definitur, scilicet in comparatione ad id cujus est, sicut inhaerens dispositio : et sic illud definit Boetius. Definitur etiam aliquando secundum esse quod habet in comparatione ad id a quo est : et sic dicit Boetius, ibidem : « Fatum est eorum quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilis nexus atque ordo temporalis. » Et sic definitur fatum secundum quod est connexio causarum omnium gerendorum a prima et principe causa usque ad ultimum effectum. Et cum fatum idem sit quod Graece

<--- Page Split --->

etmzpmévn, quod, ut dicunt Gregorius Nyssenus et Hermes Trismegistus, sonat ordinem causarum, sic accipitur proprie et secundum totum esse suum : sic enim est inhaerens dispositio mobilibus causis et causatis, per quam sicut instrumentum providentia quaeque suis nectit ordinibus.

Et si quis objiciat, quod sicut Deus creando non utitur instrumento medio, ita nec gubernando : cum ipse sit perfectus gubernator, sicut est perfectus artifex et creator. Dicendum, quod non est simile. Creatio enim nihil supponit, et ex nihilo est : et idcirco instrumentum ex parte creati esse non potuit : quia omnis instrumenti operatio est super aliquid. Nec ex parte creantis esse debuit : eo quod ille est infinitae potentiae, et in sola voluntate sua habet opus suum sicut vult et quando vult. Sed in gubernatione non est sic : illa enim supponit existens, quia non gubernatur nisi existens actu : et ideo ex parte gubernati quod a gubernabilitate secundum seipsum deficit, nisi dispositionem qua gubernabile efficiatur a gubernante, accipiat, requiritur dispositio fatalis, per quam gubernator unumquodque gubernat et suo ordine dispensat.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in veritate fatum non adhaeret nisi rebus mobilibus. Quaecumque enim gubernantur, secundum omnia gerenda ad suos terminos et fines deducuntur : et quaecumque deducuntur ad fines suos, moventur : et quae cumque ad fines suos quotidie moventur, mobilia sunt : et sic fatum rerum mobilium tantum est : nec ponit immobilitatem simpliciter, sicut nec providentia : sed ponit immobilitatem ordinis sive consequentiae, quae est immobilitas secundum quid a contingente dependens, sicut saepius dictum est : et ideo definitur per mobile, et non per immobile.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod hoc procedit.

Ad 3. Ad SEQUENS similiter patet solutio per dicta : hoc enim concedendum est.

Ad m quod objicitur in contrarium, Adobum dicendum quod nexus ille immobilis est secundum quid, mobilis autem simpliciter. Quoad duo enim est immobilis, scilicet quoad id quo res fatalis extra ordinem causarum fatalium excidere non potest, et sic constringit actus et fortunas hominum, et quoad hoc, quod res una fatalis in uno ordine existens, non potest excidere ab illo et incidere in alium : et talis immobilitas in nullo contrariatur mobilitati rei fatalis et mobilitati dispositionis qua res fatalis movetur in suum finem et terminum.

Ad ALIUD dicendum, quod verum est, Ad objei quod causæ gerendorum exemplariter in mente divina acceptæ, providentia sunt : in rebus autem digestæ et inhaerentes, fatum sunt. Sed cum arguit sic : Si causa immobilis est, et effectus est immobilis, non valet : hoc enim non tenet, nisi in causa immediata et essentiali, cujus causalitas non dependet ad aliquid quod sit contingens vel mobile. Et talis causa non est providentia, nec fatum. Providentia enim in omnibus quæ in nobis sunt, causat liberum arbitrium, quando causa est et non simplex visio. Quod autem per liberum arbitrium futurum est, contingenter futurum est, nec habet immobilitatem nisi secundum quid, scilicet secundum quod refertur ad providentiam ut subjectum illi, vel ad hanc vel illam fatalem ordinationem.

Ad ALIUD quod objicitur de positione Ad object. siderum, dicendum quod Philosophi non acceperunt fatum secundum perfectam sui definitionem : quia cum fatum sit ordo causarum, vel dispositio ex ordine causarum relicta, ordinem causarum non deduxerunt usque ad primam et principem causam omnium, cujus nutu et voluntate et ordinatione et dispositione omnes aliae regulantur et moventur et agunt : et ideo totum esse fati non consideraverunt, sed reduxerunt in primum ordinem causarum corporalium : et hoc est primum in genere, et non simpliciter. Unde et fata attribuerunt hominibus, et

<--- Page Split --->

non Angelis. Dixerunt enim, sicut refert Avicenna, quod solum corpus hominis inter mixta et complexionata ad æqualitatem cœli accedit : et ideo inter omnia sortitur animam intellectualem, quæ inter omnes formas, intelligentiæ quæ movet cœlum, similior est : et ideo dispositiones cœlestes magis inhærent hominibus, quam aliis. Et in hoc nihil errabant : sed errabant vehementer in hoc, quod dixerunt, quod illæ dispositiones et ordines motuum cœlestium et stellarum imponerent necessitatem ad gerenda : ut quæcumque quis ageret, de necessitate fati et coactione faceret : cum non necessitati subdatur animus hominis, cum semper liber sit et dominus actuum suorum : quia in ipso est facere quod vult, vel non facere, et non in fatis vel in stellis vel etiam providentia : eo quod nec fatum nec stellæ nec etiam providentia a libero arbitrio aufert libertatem agendi quod vult et arbitrandi. Unde hic fuit error, quod sic ponebant fatum esse, quod rebus fatalibus necessitatem imponat.

4 subject 4. AD ALIUD dicendum, quod in veritate stellæ rectores orbis terrarum sunt in his quæ subjacent orbi terrarum : et hæc sunt corporalia, et ea quæ corporalibus inhærent, sicut vegetabilia et sensibilia, quæ obligata sunt materiae corporali, ut dicunt Augustinus et Damascenus, et magis aguntur quam agunt. Animus autem hominis cum non agatur, sed agat, et dominus sit suorum actuum, orbi terrarum non subjacet, sed potius supponitur necessitati motus orbis : et talibus dispositionibus stellarum nec agitur, nec regitur, nisi forte secundum inclinationem, ut in antehabitis dictum est.

4 subject,5. AD ALIUD dicendum, quod Boetius verum dicit. Dispositioni enim fatali quæ est a providentia, subjacent sidera : quia per illam gubernantur et in esse et in motu et in effectu : sed hoc non est totum esse fati, ut patet ex prædictis, sed est esse fati in sideribus et non in aliis. Nec ex hoc habetur, quod stellæ imponant

necessitatem, sed imponunt qualemcumque dispositionem sibi a providentia inditam.

Ad id quod objicitur de rationibus Ad object.6. Astronomorum, dicendum quod in veritate ex talibus principiis dicunt quod dicunt. Tamen Ptolemaeus in principio Quadripartiti dicit, quod Astronomus nihil quasi de necessitate fatorum etiam in corporibus debet dicere, et assignat duas causas. Una est, quod vis stellarum non per se, sed per aliud venit ad inferiora. Est autem per se notum et a Philosopho in libro de Causis, et in VI Ethicorum dictum, quod omne quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est. Unde vis stellarum in medio existens, est in medio secundum potestatem medii et non secundum potestatem quam habet quando est in stellis sive in cœlis : et ideo non venit ad inferiora, nisi alterata a virtute medii. Alia causa est, ut dicit, quia talis virtus stellæ non fit in inferioribus per se, sed per accidens. Si enim fïeret per se : tunc esset ab aliqua causarum per se : et .sic esset vel ab efficiente per se, vel a forma per se, vel a per se materia, vel a per se fine. Constat, quod nihil horum est. Relinquitur ergo, quod sit per accidens, hoc est, ex relatione ultimi causati in inferioribus, ad primum causans in genere causarum corporalium in superioribus. In omni autem tali ordine causarum, licet secundum moveat virtute primi, et tertium virtute primi et secundi, et sic deinceps : tamen primum modum causalitatis propriæ non aufert a secundo, nec primum et secundum a tertio : et sic fit, quod licet vis stellarum immobilis sit in stellarum positione, tamen in inferioribus in quibus per accidens est, efficitur mobilis et mutabilis. Nisi enim sic esset, ipsa etiam scientia astrorum esset inutilis : quia mala prævisa in eis impediri non possent, nec bona promoveri. Propter quod etiam Messeallach præcipuus in astris, dicit quod Alkir, hoc est, circulus cœlestis, studio periti viri juvatur

<--- Page Split --->

ad effectum, sicut juvatur terra ad fructum seminatione et aratione. Et si corporibus non imponant necessitatem, constat quod nec animo hominis, nec libero arbitrio.

MEMBRUM III.

Ad object. 7. AD ALIUD dicendum, quod illa sunt principia ex quibus prognosticantur Astronomi, et secundum quod scripta est scientia genethiacorum, quæ traditur in Quadripartito quantum ad primam partem ejus, quæ est de his quæ accidunt generatis communiter. Sed pecactum est in hoc, quod dispositiones habituales influxas stellis dicunt necessitatem imponere rebus et electionem, cum non possit hoc convenire formæ habituali quæ per aliud et per accidens est in rebus, ut jam patuit ex verbis Ptolemæi.

Ad object.8. Ad aliud dicendum, quod in veritate primum in genere in ordine talium causarum movens, stelle sunt : et verum est, quod secundum movet virtute primi : sed cum forma primi et virtus in secundo est secundum modum et potestatem secundi et non primi, ideo in secundo non habet necessitatem quam habet in primo. Et hujus satis exemplum dat Aristoteles in libro de Somno et vigilia, dicens quod prime causae sunt sicut principales consiliarii principis, qui ordinatissima secundum rationes legum dant consilia, quae tamen propter res quae proxime sunt negotiis, et circumstant ea, aliquando non congruunt : et ideo ex inferioribus causis mutantur. Et quod dicit Socrates, quod electiones sunt secundum habitus, intendit habitus inclinantes, et non cogentes.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Cujus sit fatum '?

TERTIO quaeritur, Cujus sit fatum? Et quaeruntur duo, scilicet in quibus sit radicaliter sive causaliter?

Et secundo, in quibus sicut in subjectis ?

  1. Ex dictis enim Augustini in libro Quæst V de Civitate Dei, videtur, quod radicetur in astris. Dicit enim, quod « est vis positionis siderum 2. »

  2. Adhuc, Augustinus super illud Joannis, ii, 4 : Nondum venit hora mea, dicit : « Si fatum est sub sideribus, non poterat esse sub necessitate siderum conditor siderum. » Ex hoc relinquitur, quod fatum sub sideribus est, sicut a sideribus impressa dispositio.

ULTERIUS quaeritur, Quæ subjaceant fato ?

Si dicitur, quod naturalia, et maxime corporalia, videtur Augustinus contradicere in libro V de Civitate Dei, sic : « Quid tam ad corpus pertinens quam corporis sexus ? Et tamen videmus, quod sub eadem dispositione siderum diversitas sexus nascitur in conceptu geminorum, quando masculus scilicet et femina simul concipiuntur 3. » Si ergo in hoc non subjacet constellationi quantum ad sexum, nec quantum ad alia corporalia subjacebit : et sic dispositio corporalium constellationi non supponitur.

ULTERIUS quaeritur, Si fatum sit de omnibus his de quibus est providentia, vel non ?

<--- Page Split --->

Et videtur, quod non.

Boetius in libro IV de Consolatione philosophiae : « Manifestum est immobilem simplicemque gerendarum rerum formam esse providentiam : fatum vero eorum quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilem nexum atque ordinem temporalem : quo fit ut omnia quae fato subsunt, providentiae quoque subjecta sint, cui etiam ipsum subjacet fatum : quaedam vero quae sub providentia locata sunt, fati seriem superent 1. »

  1. QUOD PRIIUS HABITUM EST. SI ENIM

  2. Quod prius habitum est. Si enim fatum est dispositio per quam providentia quaeque suis nectit ordinibus : tunc videtur, quod de omnibus sit fatum, de quibus est providentia : quia aliter providentia per fatum quaeque non necteret.

  3. Adhuc, Si, ut prius habitum est, fatum est eorum quae divina simplicitas gerenda disponit, mobilis nexus : tunc videtur, quod omnia quae sunt sub dispositione divina, sint sub fato : sed quaecumque sub providentia sunt, sub dispositione divina sunt : ergo quae cumque sub providentia sunt, sub fato sunt.

  4. ULTERIUS QUÆRITUR. SI malum est sub fato ?

Et videtur, quod sic : quia malum sub providentia est sicut præsciente et ordinante, sicut dicit Boetius. Sed fatum est dispositio per quam quodlibet nectitur ordini suo. Ergo videtur, quod malum ad minus ut ordinabile sub fato sit.

  1. ULTERIUS QUÆRITUR, SI fatum imponat necessitatem eis quorum est ?

Et videtur, quod sic : quia dicit Boetius in libro IV de Consolatione philosophiae 2, quod « series fatalis actus fortunasque hominum indissolubili connexione causarum constrigit. » Si indissolubili, tunc videtur, quod de necessitate

fiant omnia quae fiunt : et tunc tenet objectio Tullii quam ponit Augustinus in libro V de Civitate Dei, sic : « Si certus est ordo causarum, quo fit omne quod fit : fato fiunt omnia quae fiunt. Quod si ita est, nihil est in nostra potestate, nullunque est arbitrium voluntatis 3. »

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus in libro V de Civitate Dei 4, fatum a fando dictum est. Est enim decretum principis providentiae divinae, promulgatum in omnia quae suis ordinibus nectenda sunt.

Notandum tamen, quod quaedam transgrediuntur fati seriem, scilicet quae in ordinem causarum non incidunt : fatum enim est connexio et ordo causarum : et talia sunt quae immediate a Deo fiunt, quibus Deus tota est essendi causa, sicut est creatio cœli et terrae, creatio animae, creatio Angeli. Haec enim nulla dispositione media creata quae adhaereat eis, deducuntur ad esse, sed sola providentia et voluntate divina : et ideo haec fato non supponuntur. Sunt alia per duos ordines causarum a providentia descendentia, scilicet per ordinem causarum naturalium, et per motum sphærarum cœlestium, et motum elementorum, et motum materiae : quae omnia mobilia sunt. Et cum nihil mobilium moveat seipsum, haec indigent dispositione a primo motore in ipsa descendente, hoc est, a providentia qua moveantur et connectantur finibus suis : sicut et in naturalibus probatur, quod motus localis quo quodlibet movetur ad locum suum, est a generante vel removente prohibens : hoc enim probatum est in VIII Physicorum, et quaecumque a tali ordine causarum descendunt, fato subjacent : quia, sicut dicunt Hermes Trismegistus et Boetius et Gregorius Nyssenus, idem est fato subjacere, quod

1 BOETIUS, Lib. IV de Consolatione philosophiae, prosa 6. 2 BOETIUS, Lib. IV de Consolatione philoso-

<--- Page Split --->

ordini et connexioni causarum subjacere. Est iterum ordo causarum in his quae descendant a providentia per liberum arbitrium : et quia talia non immediate fiunt a Deo, sed liberum arbitrium deducitur ad ipsa, et quod deducitur, deduci non potest sine dispositione qua deducibile fiat, oportet quod etiam in illis sit relicta dispositio a providentia, qua deducantur et nectantur suis terminis. Et ideo etiam illa subjacent facto, cum fatum nihil aliud sit, nisi dispositio ordinis causarum, rebus mobilibus impressa, qua ad fines suos deducuntur et nectuntur suis terminis.

Ad quest. 1. His HABITIS, dicendum ad primum, quod fatum secundum perfectum esse fati acceptum, et secundum perfectam definitionem, non radicatur in stellis sicut in primo principio, sed in providentia quae principatur in omni causarum ordine, et cujus forma simplex, simul et in uno omnia praebabens, ratio motus et causalitatis est in omnibus secundis causis : et hoc quod ipsa simul habet, sigillatim per fatum dirigitur secundum diversitatem temporum, locorum, et variationem rerum mobilium : et haec est differentia fati a providentia. Cujus Boetius tria valde convenientia dat exempla 1. Dicit enim, quod hoc est fatum ad providentiam comparatum, quod ratiocinatio ad intellectum, et tempus ad aternitatem, et circulus ad centrum. Ratiocinatio enim ab intellectu principiorum incipit, et proficiscitur et circa intellectum versatur et vertitur : consona enim principiis in eo de quo ratiocinatur, accipit, et dissona refutat : et sic omnia de quibus ratiocinatur, ad intellectum regyrat et examinat. Similiter tempus cum in uno indivisibili stante totum esse suum possidere non possit, et uno stante perfectum cadit in successionem, et successionem infinitam quasi reflectit in nunc stans, ut in successione sempiter-

num esse habeat, quod non habuit in indivisibili stante et sese non movente. Ita fatum se habet ad providentiam : quia ex providentia simplici et stante proficiscitur et in mobilia diffunditur, quae in ipso quasi reordinantur ad stantem ordinem providentiae. Similiter est in circulo et centro : simplicitas enim est in centro unde circuli generatio incipit, et quo plus pes circini mobilis a centro distat, tanto circumferentia per majora spatia ducitur et dilatatur : et quo plus ad centrum constringitur, tanto minora spatia continet, et in paucioribus diffunditur. Et sic fatum ab indivisibili providentia profectum, in his quae proxima sunt Deo, et quorum Deus tota est causa, sicut in anima rationali et Angelo, parum virtutis habet. In his autem quae secundum ordinem causarum plus a Deo distant, virtutem habet magis manifestam.

Ad DICTUM Augustini dicendum, quod Augustinus accipit fatum secundum acceptionem Mathematicorum, et non secundum veram et perfectam rationem ipsius.

Ad ID quod ulterius quaeritur, jam paAd quor, tet solutio. Omnia enim quae per ordinem causarum deducuntur et descendunt a providentia, sive illae causae sint voluntarie, sive naturales, fato subjacent : quae autem immediate sunt a Deo, fato subjacere non possunt, propter rationes jam positas.

Ad dictum tamen Augustini dicendum, quod Augustinus non intendit, quod sexus corporis non subjaceant fato, et quod fatum radicetur in stellis : quia hoc esset falsum : sed intendit, quod positio stellarum non sit tota et sola causa eorum quae fiunt naturaliter in corporibus, propter rationes superius a Ptolemaeo inductas.

Ad ID quod ulterius quaeritur, patet Adquae

<--- Page Split --->

jam solutio. Quædam enim sunt sub providentia, quæ non sunt sub fato, sicut quæ immediate a Deo sunt : et hoc intendit dicere Boetius.

I 4. Ad n quod objicitur in contrarium, dicendum quod cum dicitur, quod quæque nectit fatum, signum distributivum, quæque, non distribuit nisi pro fatalibus : et illa sunt quæ non immediate, sed secundum ordinem causarum a providentia descendunt.

I 4. Ad aliud dicendum, quod mobilis nexus non est nisi in rebus mobilibus : et ideo nec sub dispositione tali sunt, nisi ea quæ mobiliter gerenda Deus disposuit.

I 4. Ad n quod ulterius quæritur, dicendum quod non est dubium quin malum pene se sub fato sit. Malum autem culpe dupliciter consideratur, scilicet prout est in fieri, et prout est in ordine ad alterum. Primo modo malum culpe sub fato non est : quia fatum non compellit aliquem facere malum. Secundo modo nihil prohibet malum culpe esse sub fato : dispositione enim fatali ordinatur ad bonum quod elicitur inde.

Ad dictum Boetii quod adducitur in contrarium, dicendum quod ipsemet Boetius causam assignat dicti sui. Dicit enim, quod providentia res mutabiles et alioquin temere fluituras (et malas futuras) fati incommutabilitate coercet : et sic eliminatur ab eis malum, hoc scilicet quod temere defluerent. Potest etiam dici, quod per fatum ipsum malum ordinem boni habet, ut scilicet bonum eliciatur ab ipso : et sic malum in toto malum non est, sed eliminatur per dispositionem fatalem, quæ non cogit ad malum, sed etiam ipsum factum ordinat.

uieut. 5. Ad in quod ulterius quæritur, Si ipsum fatum imponat necessitatem ?

Dicendum, quod necessitatem simpliciter non imponit, sicut nec providentia. Et hujus causam assignat Boetius, scilicet quia nec providentia nec fatum sunt

tota causa eorum quæ subjacent eis : sed sub fato et providentia sunt causæ contingentes, ut liberum arbitrium, quæ sunt veræ causæ et proximæ eorum quæ fiunt, a quibus providentia et fatum modum causalitatis non tollit : et ideo quæ fiunt ab ipsis, contingenter fiunt, quando, respectu ejusdem sunt providentia et fatum et liberum arbitrium. Unde etiam Augustinus dicit, quod per liberum arbitrium futurum est, etiamsi providentia sit de ipso, et sic provisum non de necessitate futurum est, sed de voluntate futurum est : sed necessitatem ordinis ponit sicut et providentia : sed hæc necessitas non est necessitas nisi secundum quid, ut sæpius dictum est.

Ad obiectionem Tullii quam ponit Augustinus in libro V de Civitate Dei, et Gregorius Nyssenus in ultimo cap. de homine, dicendum quod cum dicit : Si certus est ordo causarum, quod tunc sequuntur inconvenientia quæ inducit : dicendum, quod duplex est certitudo causarum, scilicet certitudo in esse ordinis, et certitudo in causando. Primo modo certus est ordo causarum, et nihil sequitur inconvenientes : quia sic contingens remanet contingens, et necessarium necessarium, et neutrum alteri præjudicat : quamvis contingens sit sub necessario, sicut vult Aristoteles in II Perihermеnіаs, et in libris primæ philosophіа. Certitudine autem in causando non est certus ordo causarum, nisi in causis necessariis : quod enim contingenter causat, non certe causat. Et verum est quod si hoc modo esset certus ordo causarum, sequerentur inconvenientia quæ infert Tullius et alii negantes providentiam. Sed quia prima certitudo non tollit contingentiam a causis, propter illas quæ mobiliter se habent ad causandum, ad hæc necessaria sunt leges, consilia, et deliberationes, et objurgationes, et laudes, quibus ad bonum ordinetur mobilitas causarum contingentium.

<--- Page Split --->

MEMBRUM IV.

In quo differat fatum a fortuna et expraxia ?

Quarto quaeritur, In quo fatum differt a fortuna et expraxia? De hoc enim quaerit Gregorius Nyssenus in ultima parte libri sui quem fecit de homine.

Et videtur, quod in nullo.

  1. Dicit enim Gregorius Nyssenus, quod sapientissimi Graecorum dicunt electiones gestorum sive gerendorum esse in nobis, proventum autem eorum quae eliguntur, esse in fortuna. Et addit, quod sic dicentes, uno quidem modo verum dicunt, alio vero falluntur: nam hoc quidem quod in nobis ponunt electiones gestorum sive gerendorum, non omnino autem in nobis esse proventus electorum, rectissime dicunt. Fortunæ vero imponere hos, hoc est, proventus electorum, non recte dicunt. Ex hoc videtur, quod fatum sit fortuna. Proventus enim electorum a nobis ad finem deducitur fato: et cum ad idem sit fortuna et fatum, videntur idem esse.

  2. Adhuc Gregorius ibidem, paulo post : « Fortuna cum apud Graecos εὐμαρτένι dicatur, ex eo quod est μοτέρα quædam, id est, ordo causarum intransgressibilis : ita enim eam Stoici determinant, hoc est, ordinem et supercolligationem intransgressibilem. » Ex hoc videtur, cum fatum sit ordo causarum intransgressibilis, ut dictum est, quod fortuna et fatum idem sunt.

  3. Adhuc, Non videtur esse bene dictum, quod gerendorum electio sit in nobis, proventus autem electorum ad nocumentum vel utilitatem, sit sub fortuna : secundum hoc enim fortuna est imperfecta, ut dicit Gregorius Nyssenus, quædam sub se habens, et quædam non.

  4. Adhuc, Sicut idem opponit Gregorius, secundum hoc fortuna non est nisi prius electorum a nobis : et sic electio nostra prævenit fortunam : ergo fortuna potius movetur a nobis et informatur quam moveat nos et informet : et sic homo causa fortunæ est, et non fortuna causa hominis in eventibus : et hoc est contrarium ejus quod dicunt Graecorum sapientes, qui dicunt fortunam nobis esse causam in eventibus, et non nos fortunae.

  5. Adhuc, Ibidem inducit Platonem, sic dicens : « Plato vero dupliciter dicit fortunam : hanc quidem secundum substantiam, aliam vero secundum actum. Secundum substantiam quidem hujus totius, hoc est, universi animam. Secundum actionem vero divinam legem imprævaricabilem propter causam ineffugibilem. Vocant autem et hanc constitutionem immutabilem. »

  6. Adhuc, Gregorius, ibidem : « Plato dicit hanc legem datam esse a primo et supremo Deo totius animæ in decorationem universorum, secundum quam deducit ea quæ fiunt. » Sed fatum est secundum quod deducitur unumquodque quod fit. Ergo fatum est fortuna.

  7. Adhuc, Gregorius, ibidem : « Plato hanc quæ est secundum actum fortunam, dicit etiam esse secundum providentiam. A^providentia enim dicit contineri fortunam. Omne enim quod secundum fortunam est et secundum providentiam dicit fieri : non tamen omne quod secundum providentiam est, et secundum fortunam esse dicit. » Sed ita se habet fatum ad providentiam, scilicet quod providentia continet fatum. Ergo fatum et fortuna sunt idem.

  8. Adhuc, Aristoteles disputans de fortuna quaerit, Utrum sit natura vel intellectus ? Si enim natura sit : tunc omnium quorum est una natura, esset fortuna, quod falsum est.

  9. Adhuc, Ab omnibus a quibus ponitur fortuna, quasi pro principio ponitur, quod est dirigens naturam et re-

<--- Page Split --->

gens. Regens autem et dirigens, melius est recto et directo. Ergo fortuna aliquid melius est, quam natura.

  1. Adhuc, Aristoteles probat, quod non est intellectus. Intellectus enim semper rectus est : fortuna autem et recta et non recta. Aliquando enim indigni multa habent eufortunia, et digni infortunia, ut in divinis Job, et in poeticis heroicis Priamus. Ergo fortuna non est intellectus secundum Aristotelem. Ergo ex libello de Fortuna, fortuna est melius natura. naturam dirigens et deducens ad debitum finem. Hoc autem est fatum, ut patet ex philosophicis. Ergo fortuna et fatum sunt idem.

  2. ULTERIUS, Aristoteles dicit expraxiam esse eorum qui prosperantur in boni electione, cacopraxiam autem eorum qui mala eligunt. Et quaeritur, Utrum fortuna sit expraxia, vel fatum ? Et videtur, quod sic : fatum enim sive fortuna est quod nectit unumquodque suis ordinibus. Sed per expraxiam electio nectitur bono. Ergo expraxia fatum est vel fortuna. Causae enim eaedem sunt, quarum est una ratio causalitatis et unus effectus.

WRA. IN CONTRARIUM hujus est, quod expraxia dirigit electionem quae in nobis est, fortuna vero exteriorum dicitur esse bonorum.

  1. ULTERIUS quaeritur, Utrum Christus secundum animam et corpus subjacuit fato, vel fortunae, vel expraxiae ?

Et videtur, quod non. Conditor enim legum non subjacet legi. Fatum autem est dispositio vel lex inhaerens rebus mobilibus, per quam providentia quaeque suis nectit ordinibus : et hujus conditor Christus est : cum ipse sicut dicitur, I ad Corinth. 1, 24, sit Dei virtus et sapientia. Videtur ergo, quod fato et futuae non subjacuerit.

mtr. IN CONTRARIUM hujus est, quod 1. Christus assumpsit nostros defectus indetractabiles, ut dicit Damascenus.

Unus autem et praecipuus nostrorum defectuum est subjacere fato et fortunae. Ergo illum assumpsit Christus.

  1. Adhuc, Omnibus mobilibus adharet dispositio quae est fatum : Christus mobilis fuit secundum corpus : hoc constat. Mobilis etiam fuit secundum electionem : quia dicitur, Luc. quod puer Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. Ergo videtur, quod secundum corpus et animam fato subjacuit et fortunae.

  2. Adhuc, Matth. ii, 2, dicunt Magi : Vidimus stellam ejus in Oriente. Ergo videtur, quod quantum ad nativitatem subjacuit stelle. Ergo fato, secundum quod fatum radicatur in positione siderum.

SOLUTIO. Fortuna multipliciter dicitur. Solutio. Aliquando dicitur fortuna tota dispositio a providentia influxa rebus mobilibus secundum totum ordinem causarum primarum, mediarum, et proximarum, qua unumquodque debito nectitur ordini : et sic fortuna sumitur a Platone, et convertitur cum fato. Unde Gregorius de Platone : « Secundum hoc quidem quod Plato vocat Dei ordinationem et voluntatem fortunam, et secundum hoc quod fortunam supponit providentiae, parum quid differt a divinis eloquiis, dicentibus providentiam solam dispensare omnia. » Aliquando autem fortuna dicitur dispositio vel virtus sive potentia innata ex positione siderum in circulo nativitatis, et per nativitatem inhaerens nato, et movens eum ut impetum faciat ad successus electionum bonos vel malos per totam vitam. Et sic Astronomi ponunt fortunam. Unde in circulo nativitatis partem fortunae inveniunt, et omnem stellam cœeli ad circulum nativitatis reducunt.

Dicutn enim, quod signum in astronomia quinque modis accipitur. Uno modo dicitur signum latitudo duodecim graduum in zodiaco, et longitudo triginta graduum, quae est quadrangula super-

<--- Page Split --->

ficies zodiaci : et sic duodecim signa sunt in zodiaco, hoc est, duodecim quadrangulae superficies, quarum quaelibet est duodecim graduum in latitudine, et triginta in longitudine. Et sic non est in signo, nisi stella stans sub illa superficie.

Secundo modo dicitur signum superficies hexagona quae describitur quatuor lineis quadranguli quod dictum est, intellecto quod duae lineae protrahantur a duobus angulis quadranguli aquilonaribus in polum aquilonarem, et ibi concludant angulum : et similiter duae intelligantur protrahi a duobus angulis dicti quadranguli australibus in polum australem : sic enim describitur superficies hexagona. Et sic omnis stella cœeli erit in aliquo signo,et omnis planeta movetur in signo : eo quod si talis superficies accipiatur, tota quantitas concavi cœeli intra signa illa continetur.

Tertio modo dicitur signum figura ex dispositione stellarum descripta in signo, sicut dicitur Aries, Taurus, etc., quae nomina, sicut dicit Ptolemaeus, pastores invenerunt. Et sic non est in signo, nisi stella cujus positione talis figura describitur.

Sed quia dicit Ptolemaeus, quod virtus stellarum circuli non congregatur, nisi in centro, eo quod nihil respiciunt nisi centrum, ideo quarto modo dicunt signum corpus, cujus basis in circulo est quadrangulum primo descriptum, et profunditas in centro describitur quatuor lineis protractis ab angulis illius basis in centrum : tunc enim habet latitudinem, longitudinem, et profunditatem, quae corpus constituunt. Et sic stelle signi referuntur ad centrum. Et quia natorum sive generatorum non est idem centrum, sequitur quod nullus natorum cum alio est in eodem signo.

Quintomododicunt signum esse corpus, cujus basis est superficies hexagona paulo ante descripta, et conclusio ad centrum, sex lineis intellectualibus productis ab angulis hexagoni in centrum, in-

ter quas diffunditur virtus omnium stellarum. Et quia numquam potest eadem esse penitus longitudo et latitudo diversorum natorum in diversitate climatum, propter hoc numquam est idem circulus periodalis duorum natorum, etiamsi gemini sunt in uno utero. Longitudinem enim vocant quantitatem arcus circuli, qui est ab Oriente usque ad centrum nati, quem circulum colurum vocant. Latitudinem vero vocant quantitatem arcus qui accipitur ab aequinoctiali usque ad centrum nati, quem circulum meridianum vocant Astronomi.

Dicunt ergo, quod si vis stellarum accipiatur prout diffusa est in signis cœeli et mediis per quae diffundunt virtutes stelle, et proximis quae alterant materiam generatorum, fatum dicitur. Si autem accipitur qualitas habitualis sive dispositio ex omnibus his adhaerens nato, dicitur fortuna : quae dividitur in cufortunium et in infortunium, eo quod influxu qualitatis aliquando praedominatur stelle benevolae, aliquando malevolae.

Addunt etiam, quod maxime horribile est, quod quia talis ordo causarum certus est, fundatus motu regulari et uniformi cœelestium, ideo certus et necessarius est cursus fati, et etiam cursus fortunae. Unde Homerus : « Inveniunt sibi fata viam. » Et hoc contra fidem, sicut patuit in praecedentibus de fato. Unde Gregorius Nyssenus in libro de homine : « Stoici aiunt restitutos planetas in idem signum secundum longitudinem et latitudinem, ubi in principio unusquisque erat cum primum mundus constitutus est, in dictis temporum circumitionibus incendium et corruptionem eorum quae sunt, perpetrari, et rursus a principio in eumdem mundum restitui, et rursus unumquodque astrorum in priore circumitione figens secundum longitudinem et latitudinem indissimiliter alium mundum perfici. Futurum enim rursus esse Socratem et Platonem et unumquemque hominem cum eis-

<--- Page Split --->

dem et amicis et civibus, et eadem suadere, et cum eisdem colloqui, et omnem civitatem et municipium et agrum similiter instaurari ut prius. »

Addunt etiam deos, sive corporeos, sive incorporeos, sive cœelestes, sive terrestres, sive infernales, qui non subjiciuntur corruptioni huic quae mortalium est, cum assecuti fuerint unam circumitionem, hoc est, perfecte cognoverunt, ex hac cognoscere omnia quae sunt futura in his quae deinceps sunt circumitionibus. Nullum enim extraneum futurum esse dicunt, praeterquam ea quae facta sunt prius, sed omnia similiter et immutabiliter esse in una circumitione sicut in alia etiam usque ad minima. Tempus autem unius circumitionis dicunt esse triginita sex millia annorum quod vocant magnum annum, in quo sicut dicit Aristoteles in primo primae philosophiae, dii cœelestes jurejurando confirmaverunt ad idem principium circumitionis se redituros, et similem circumitionem ut prius se perfecturos. Et quia sic fatum et fortunam in diis cœelestibus radicaliter posuerunt, ideo fatum et fortunam pro diis colebant supplicationibus et sacrificiis. Sicut dicitur, Isaiae, lxv, 11 et 12 : Qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam, numerabo vos in gladio, et omnes in cede corruetis.

  1. AD OBJECTA ergo dicendum est primo, quod verum est, quod quidam Stoicorum, ut Socrates et Plato, dixerunt fortunam et fatum incipere a providentia, quae omnibus aliis influit dispositionem qua suis ordinibus connectuntur. Et illi dixerunt, quod neque sub providentia, neque sub fato, neque sub fortuna, sed in nobis tantum sunt nostrae electiones, qua scilicet unus eligit navigare, alter peregrinari, alter mercari, et sic de aliis : sed successus electorum ad prosperum vel non prosperum, supponebant providentiae fato et fortunae. Et illa, sicut dicit Gregorius Nyssenus, ponebant non esse, nisi de his quae fiunt supposito quodam alio, hoc est,

electione nostra. Et objicit contra hoc dicens, quod secundum hoc providentia, fatum, et fortuna non sunt nisi de his quae habent electionem. Moriones autem, bruta, et vegetabilia electionem nullam habent : et sic sub providentia, fortuna, et fato non essent : quod est inconveniens"; et sic positio illorum inconveniens est. In hoc tamen convenienter dixerunt, quod providentiam in ordine causarum primam posuerunt et principantem, et fatum sub ipsa sicut partem sub toto et fortunam sub fato. Unde non sequitur, quod fortuna sit. fatum, licet sit ad idem. Ad hoc enim quod fatum est universaliter, ad hoc est fortuna particulariter.

Ad aliud dicendum, quod hoc modo fatum et fortuna sunt idem : sed hoc est secundum opinionem, et non secundum veritatem.

Ad aliud dicendum, quod secundum hoc quo isti accipiunt fortunam, procul dubio pars est fati, sicut fatum pars providentiae : nec omnia sunt sub fato quae sunt sub providentia : nec omnia sub fortuna quae sub fato : haec enim tria, scilicet providentia, fatum, et fortuna, sub certo sunt ordine causarum : et quae certum ordinem causarum effugiunt, sub nullo illorum sunt. Quae autem sunt in nobis, sicut electiones nostrae, certum ordinem causarum effugiunt : eo quod possibilia sunt aliter esse. Unde Damascenus et Gregorius Nyssenus dicunt providentiam non esse de his quae sunt in nobis. Sed ipsi distinguunt duplicem providentiam. Unam scilicet quae est providens per praescientiam, et praedeterminans quid certo causarum ordine fiat per causalitatem : et haec non est de his quae sunt in nobis : quia certum causarum ordinem non tenent. Aliam quae est simplex visio futurorum, quae dicitur providentia, quasi procul videntia in futurum : et haec est omnium tam eorum quae sunt in nobis, quam aliorum.

Ad aliud dicendum, quod in veritate Ad 4.

<--- Page Split --->

objectio Gregorii bona est, et destruit dictum illorum. Notandum tamen, quod licet in quibusdam electio nostra praeveniat quamdam fortunam, sicut fortunam in successibus electorum, tamen non simpliciter electio fortunam praevenit : quia sicut in antehabitis dictum est, secundum Platonem et Socratem et alios Stoicos electiones secundum habitum fiunt : habitus autem et dispositio inhærens generatis sive natis, est ex vi ordinis causarum, et illa dispositio inclinat voluntatem ad eligendum hoc vel illud : et sic est primum movens fatum et fortuna.

Ad aliud dicendum, quod positio Platonis fuit hæc et erronea, quod anima primi mobilis esset intellectualis, quæ luce intelligentiæ suæ provisiva esset omnium sibi subjectorum, et unicuique attribueret commoda et utilia ad esse, virtutem, et operationem. Et quia talis virtus provisiva non est accidentalis illi animæ, sed substantialis, ideo dicit hanc esse fortunam secundum substantiam : dispositionem vero ab illa anima secundum vim provisivam effluxam in ea quæ subjecta sunt primo mobili dicit esse fortunam secundum actum sive actionem : pro eodem accipiens fortunam et fatum. Sicut enim fatum ad providentiam se habet ut exemplatum ad exemplar, sic fortuna ad fatum se habet ut exemplatum ad exemplar.

Ad aliud dicendum, quod Plato accipit fortunam communiter, et non secundum strictam significationem. Communiter autem accepta convertitur cum fato.

Ad sequens patet solutio per jam dicta.

Ad dictum Aristotelis dicendum, quod Aristoteles accipit fortunam stricte : et sic fortuna nec est natura quæ sit materia, nec natura quæ sit forma, nec natura quæ sit consequens naturam communem : sed est natura propria quæ est naturalis potentia vel impotentia inhærens generato ex influentia virtutum ordinis causarum, quam Graeci vocant

εἰμαρμένην : vel est influentia virtutum stellarum coelestium ad centrum generati, ut in antehabitis dictum est. Et ideo fortuna non subditur arbitrio rationis, vel libertati voluntatis, ut ex illis moveat : sed subditur ordini causarum, vel dispositioni coelestium, ex quibus accipit virtutem movendi et dirigendi esse, virtutem, et operationem generatorum. Et ideo dicit Aristoteles definiens eam ibidem, quod « fortuna est natura praeter rationem impetum faciens. » Dico autem impetum faciens ad electiones, operationes et successus. Et est ratio Aristotelis quam ponit Ptolemaeus in Quadripartito : quia circulus exemplatus et in toto et in partibus movet sicut circulus exemplaris, sive ad prospera, sive ad adversa. Unde sicut circulus exemplaris non subditur arbitrio rationis et libertati voluntatis, ita nec circulus exemplatus, qui nihil aliud est nisi dispositio generatis adhærens ex circulo ordinis causarum, vel ex dispositione stellarum. Et tales dispositiones Ptolemaeus vocat stellas secundas. Et ex hoc patet qualiter est aliquid melius quam natura : secundum enim quod circulus exemplatus refertur ad exemplarem regens et dirigens, est melius quam natura.

Ad aliud dicendum, quod fortuna non est intellectus : sed, sicut dictum est, potentia naturalis vel impotentia causaliter radicata in ordine causarum vel positione stellarum, difformiter movens secundum difformitatem circuli ordinis causarum vel stellarum : et ideo ab antiquis cultoribus suis dimidia alba, dimidia nigra pingebatur, et uno oculo caeca : quia lumine rationis non perfecte regitur.

Ad 10 quod ulterius quaeritur de eupraxia, dicendum, quod secundum Philosophos Stoicos et Peripateticos talis est ordo in intelligentiis, qualis est ordo in orbibus coelestibus : et dicebant intelligentiam decini ordinis irradiare super animas generatorum. Et quibus

<--- Page Split --->

adhæret lumen intelligentiæ limpidum purum et sincerum, dicebant fieri studiosos et eupracticos, et lumen adhærens illis eupraxiam dicebant. In quibus autem incumbit ex impuritate complexionis et ex inclinatione animæ ad continuum et tempus, dicebant fieri inertes et cacopracticos : et dispositionem qua sic disponuntur, dicebant esse cacopraxiam. Et per hoc patet, quod eupraxia pars fortunæ est, et cacopraxia pars infortunii. Et hæc est causa, quod dixit Socrates in libro Mennonis, sicut narrat Plato, quod virtus quæ est studiosi bonum, nec est assuescibile nec discibile bonum, sed donum deorum cælestium 1. Hoc etiam concordat dictis Avicennæ in V primæ suæ philosophiæ, quod « intellectus bonorum rectorum et verorum est ab intelligentia, quæ est extra animas nostras, irradiante super animas nostras : » quia intelligentias esse in nobis, nihil aliud est, nisi splendores intelligentiarum esse in nobis, ut ibidem dicit.

Ib.et. In quod objicitur in contrarium, concedendum est : eupraxia enim non est fortuna, sed pars ejus.

2a. 2. Ad in quod ulterius quaeritur, Utrum Christus secundum corpus vel secundum animam subjacuerit fortunæ ?

Ad in quod objicitur in contrarium, Adobject. 1. dicendum quod Christus defectus nostros assumpsit voluntate, et non contraxit naturæ vitiosæ necessitate : et ideo non subjicitur ei, sed supponitur, quod, passus fuit quæ voluit,et quando voluit, et a quibus voluit.

Ad aliud dicendum, quod Christus Adobject. 2. mobilis fuit secundum corpus : sed mobilitas voluntati suæ subjacuit, et ipse non ei : secundum animam autem non fuit mobilis. Et quod dicitur, quod proficiebat sapientia, et ætate, et gratia, tropice dicitur, tropo illo quo res dicitur fieri quando innotescit, ut dicit Ambrosius. Unde quando innotuit profectus ejus coram hominibus, profecisse dicitur : ab instanti autem conceptionis habuit gratiam, et omnem sapientiam quam umquam accepturus erat. Unde in sapientia et gratia non profecit in se, sed coram Deo, qui opera sapientiæ ejus et gratiae acceptavit : et coram hominibus, qui per opera sapientiæ suæ et gratiae profecerunt.

Ad aliud dicendum, quod stella ejus Ad object. 3. dicitur non quæ eum regeret, sed quæ ad imperium ejus facta est, et quæ novam nativitatem regis cœlestis novo signo cœlesti demonstraret.

Dicendum, quod non. Cum enim ipse sit conditor dispositionis quæ in rebus est, vel ex ordine causarum, vel ex positione siderum, non potest subjacere dispositioni tali : nec qui Deus est gubernans unumquodque ad debitum ordinem et finem providentia sua, ab alio quodam potest gubernari et suo ordinii necti. Et hoc est quod dicit Augustinus in sermone de Epiphania, quod « de Christo verum non esset, quod sub decreto stellæ nasceretur, si etiam alii et alii homines sub decreto stellæ nascerentur. Nam Christus Dei Filius propria voluntate homo factus est : alii homines nascuntur conditione naturae. »

Est autem hic notandum, quod Sancti contra fatum quod est ex positione siderum disputantes, quædam inducunt quæ secundum Astronomos non bene intelligentes dicta eorum, calumniam videntur habere.

  1. Objicit enim Gregorius 2, et Augustinus in libro V de Civitate Dei 2, de duobus geminis simul de uno concubitu conceptis, quorum unus est bonus, et alter malus, sicut Jacob et Esau : qui tamen sub eadem constellatione concipiuntur et nascuntur.

  2. Objiciunt etiam de regina et ancilla simul concipientibus et parientibus : cum

<--- Page Split --->

tamen alter nascatur liber, et alter servus. Et quia posset aliquis dicere, quod licet simul concipiantur, non tamen simul nascuntur gemini : et ita in diversis horis nativitatis diversa accipiunt fata. Instat Gregorius, quod eadem ratione quia non membra simul egrediuntur ex utero, sed successive, singula membra diversa fata accipiunt, quod absurdum est.

  1. Objicit etiam Gregorius dicens, quod mathematici dicere solent, quod quisquis sub signo Aquarii nascitur, in hac vita piscatorum ministerium sortiatur : piscatores vero, ut fertur, Getulia non habet. Quis ergo dicat, quod nemo illic in stella Aquarii nascitur, ubi piscator omnino non habetur?

  2. Adhuc, Gregorius, ibidem, « Dicunt mathematici quod qui sub signo Librae nascuntur, trapezitae sunt futuri, hoc est, nummularii et monetarii. In multis autem locis sub Libra multi nascuntur, ubi trapezitae penitus ignorantur, sicut in quibusdam partibus Rusciae, ubi commutationes fiunt rostris spiriolorum et variorum, et non numismate.

  3. Similiter, Augustinus objiciens, in libro V de Civitate Dei 1, dicit de duobus qui eodem tempore infirmabantur, et eodem tempore ingravescebat infirmitas in eis, et eodem tempore alleviabatur : quaesitum fuit ab Astronomo Possidonio, quare hoc esset : respondit, quod in eadem constellatione nati essent. Quasitum fuit ab Hippocrate, et dixit, quod hujus causa erat, quia ab eisdem parentibus et ab eodem conceptu et eodem partu editi essent. Et laudat Augustinus Hippocratem qui causam proximam et intrinsecam reddidit : et vituperat Astronomum, qui reddidit causam extrinsecam per aliud et per accidens operantem. Et in fine disputationis 2 concludit sic : « Nos adversus istos sacrilegos ausus atque impios, et Deum dicimus om-

nia scire antequam fiant, et voluntate nos facere quidquid a nobis non nisi volentibus fieri sentimus et novimus. Omnia vero fato fieri non dicimus, imo nulla fato fieri dicimus : quoniam fati nomen ubi solet a loquentibus poni, id est, in constitutione siderum, qua quisque conceptus aut natus est (quoniam res ipsa inaniter asseritur) nihil valere monstramus. Ordinem autem causarum ubi voluntas Dei plurimum potest, neque negamus, neque fati vocabulo nuncupamus : nisi forte ut fatum a fando dictum intelligamus, id est, a loquendo : non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis, Psal. LXI, 12, Semel locutus est Deus : duo haec audivi, etc., et Job, XXXII, 14 : Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. Loqui enim Dei facere est, et ordinare creaturas in verbo per quod facta et ordinata sunt omnia 3. »

Hæc autem calumniantur mathematici : et oportet respondere calumniis eorum et salvare dicta Sanctorum.

Primum ergo dictum de geminis sic calumniantur, quod licet in uno utero concipiantur, et ex uno concubitu, tamen non concipiuntur nisi ex diviso semine ad diversa loca matricis : et sic diversa sunt centra sive corda conceptorum. Diversitas autem centri totum variat circulum nativitatis. Impossible est enim plures circulos ad unum centrum referri, nisi unus contineatur ab alio. Circulus autem, sicut præhabitum est, cum tota constellatione sita in ipso refertur ad centrum : et cum diversi sint circuli geminorum, diversæ constellationes erunt, et diversa fata eorumdem.

Contra hanc calumniam ex ipsa scientia mathematicorum sic objicitur : Constat stellam ad locum nativitatis non contingere nisi per lumen. Probatum est autem in scientia de visu, quod omne lumen quod exit a luminoso, in figura

<--- Page Split --->

pyramidali exit ab ipso,et pyramidis basis circularis est stans super locum illuminatum, et conus ejus est in corpore illuminante in puncto illuminosi unde egreditur lumen. Basis autem pyramidis plus dilatatur quod plus a cono circulus pyramidis elongatur : ita tamen, quod omnia quae infra circulum pyramidis continentur, lumen ejusdem illuminantis et ejusdem virtutis et ejusdem causalitatatis et ejusdem effectus imitatur. Impossibile est ergo cum uterus concipientis intra pyramidem contineatur, quin totum quod est in utero ut conceptum, ejusdem naturae et ejusdem virtutis et ejusdem causalitatis lumine informetur : et sic tenet objectio Gregorii.

Secundum etiam calumniantur : dicunt enim in diversis uteri concipi servum et liberum : et sic ad diversos circulos nativitatem referri : et sic non tenere dictum Sanctorum. Sed hoc eliditur ex doctrina Ptolemaei, qui docet, quod si ignoratur gradus conceptionis et nativitatis, inveniatur gradus occultus proxime praventionis vel conjunctionis solis et lunae antecedentis : quia ex illo incipit scintillatio ad gradum conceptionis vel nativitatis consequentis. Constat enim, quod ille gradus aequaliter respicit conceptum reginae et conceptum ancillae sequentis, quando in una hora et simul concipiuntur. Sed a quo incipit scintillatio, incipit dispositio fati. Ergo ejusdem fortunae et ejusdem fati debent esse conceptus reginae et conceptus ancillae : et sic procedit Sanctorum objecito.

3 et 4. Tertium etiam calumniantur : dicunt enim, quod secundum astronomiam Aquarius non est signum piscationis, sed justitiae : et ita non tenet instantia. Similiter dicunt, quod Libra non est signum nummulariorum et monetariorum, sed prophetiae et prophetarum. Sed hoc frivolum esse ostenditur : quia Ptolemaeus et Albumasar in libris suis de Conjunctionibus planetarum Saturni et Jovis dicunt, quod si fortunam vel infortu-

nium stellae signant, hoc maxime referendum est ad imaginem signi, et ad animal quod ejusdem figurae est. Unde Abraham in libro suo de Conjunctionibus dicit, quod « Pharao conjunctionem Jovis et Saturni videns in signo Aquarii directe super quatuor stellas, quae dicuntur effusor aqua, conjecit infortunium futurum ex aquis : et ut infortunium deriravet a se super Hebraeos, jussit pueros eorum in aquam mergi. » Ergo natus in Aquario ad ministerium aquae refertur super fortunium et infortunium, ut dicunt San» .

Similiterc um in signo Librae sint lanx et brachia librae, quae dicunt esse tres stellas in una linea positas, praeterquam quod media ad latitudinem pollicis exit extra extremas : et sint appensa brachiis receptacula ponderum in finibus brachiorum quatuor stella versus Meridiem, et quatuor versus Aquilonem, secundum dictam doctrinam Ptolemaei et Albumasar, euforunium et infortunium quod in natum scintillat a Libra maxime, videtur referri ad eos qui maxime utuntur libra. Tales autem sunt mensularii, monetarii, et nummularii. Et sic iterum tenet instantia Sanctorum. Non enim potest dici, quod in natos eorum qui numismate non utuntur, nihil scintillet a Libra : cum periodus cujuslibet nativitatis componatur ex revolutione duodecim signorum, sicut ostendunt Astronomi ex figura quam vocant figuram judicii, quae quadrangula est, quadrangulo significante locum generationis : lineae autem protractae per medium quadranguli de angulo in angulum et de puncto medio in quolib etlatere ad punctum medium alterius lateris, describunt duodecim circulos revolutionum signorum super locum generationis, quae respiciunt omnem habitudinem hominum secundum totam latitudinem climatum. Et sic patet, quod vana sunt dicta Mathematicorum, et verae sunt instantiae quas Sancti afferunt contra eos.

Ad quintum quod Augustinus dicit, Ad 5.

<--- Page Split --->

dicendum quod Augustinus negat fatum ex constitutione siderum, eo modo quo mathematici ponunt ipsum, scilicet quod necessitatem imponat generatis : hoc enim falsum est : quamvis enim influat dispositionem inclinantem ad hoc vel ad illud, tamen non obligat ad necessitatem. Laudat etiam Hippocratem, quod proximam causam reddidit quaestionis : quia illa vera causa est : et exprobrat Possidonium, qui causam ex astris reddidit, quae non sunt causa nisi per aliud et per accidens, sicut in præhabitis dictum est. Unde hoc modo res quam dicunt Astronomi, inaniter ponitur. Non negat tamen Augustinus, quin aliqua dispositio inclinans non cogens sit ex stellis. Unde dicit in libro V de Civitate Dei, quod « non potest negari usque ad

corporum immutationem afflatus valere sidereos 4. »

Quod autem Gregorius Nyssenus dicit Stoicos dicere, quod in revolutionibus succedentibus restituentur eadem numero, patet etiam falsum esse : probatum est enim in IV de Generatione et Corruptione, et pro suppositione habitum, quod in revolutionibus quaecumque habent substantiam corruptibilem motam, non reiterantur eodem numero. Sequens tamen dicta Stoicorum Horarius dixit :

Multa renascentur quæ nunc cecidere, cadent- [que Quæ nunc sunt in honore vocabula, si volet [usus 2.

QUÆSTIO LXIX.

De libro vitæ.

Deinde quaeritur de libro vitæ. In libro enim vitæ non scribuntur nisi qui provisi et prædestinati, et scripti in libro vitæ, de necessitate ordinis consequuntur vitam : et sic cadit in eumdem tractatum cum providentia et prædestinatione : quamvis Magister in libro I Sententiarum, de eo non faciat mentionem .

Et quia de nullo multipliciter dicto potest determinari quid sit, nisi prius distinguatur multiplicitas ejus, ideo primo determinabimus de multiplicitate nominis libri vitæ.

Secundo quaeremus, Quid sit ?

Tertio, Cujus vel quorum sit ?

Quarto, Utrum aliquis deleri possit qui ibi inscriptus est ?

1 S. AUGUSTINUS, Lib. V de Civitate Dei, cap. 6. 2 HORATIUS, Ars poetica. 3 Magister loquitur de libro vitæ in fine III

<--- Page Split --->

MEMBRUM I.

De multiplicitate nominis libri vitae, secundum quam intentionem proprie accipiatur?

AD PRIMUM ergo determinandum accipiamus dicta Sanctorum qui hoc nomine, liber vitae, usi sunt. Ex diotis enim eorum cognoscere habemus in quo sensu hoc nomine utantur.

  1. Dicit igitur Augustinus in libro XX de Civitate Dei, tractans illud Apocalypsis, xx, 12 : Et alius liber apertus est qui est vitae, sic : « Quædam igitur vis est intelligenda divina, qua fiet ut cuique opera sua, vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur : ut accuset, vel excuset scientia conscientiam : atque ita simul et omnes et singuli judicentur. Quæ nimirum vis divina, libri nomen accepit 1. » Et secundum hoc non videtur liber vitae esse, nisi quoddam lumen illustrans conscientias singulorum, ut quasi præsenter appareant notæ peccatorum relictae in conscientiis malorum, et notæ meritorum in conscientiis bonorum. Notam enim sui et imaginem relinquit in anima et bonum et malum, ut dicit Fulgentius super epistolam ad Romanos. Et ideo Apocalypsis, xx, 12, dicitur : Libri aperti sunt, qui sunt libri conscientiarum. Et subjungitur : Et alius liber apertus est qui est vitae, qui lumine suo illustrans est similiter libris conscientiarum.

  2. Adhuc, Augustinus ibidem parum infra 2, assignans libri utilitatem et actum, sic dicit : « Non tamen liber iste commemorat Deo aliquid, ne oblivione falla-

tur, sed prædestinationem significat eorum quibus æterna dabitur vita. Neque enim nescit eos Deus, et in hoc libro legit ut sciat : sed potius ipsa ejus præscientia de illis, quæ falli non potest, liber est vitæ, in quo sunt præscripti, id est, ante præcogniti. » Ex his colligitur, quod in duplici intentione Augustinus accipit librum vitæ. Virtus enim libri est et actus proprius, repræsentare ea quæ in libro scripta sunt ad notitiam inspicientis. Et ab hac similitudine dicitur liber vis luminis a libro vitæ resplendentis, revocans unicuique ad memoriam quæ fecit. Dicit enim Philosophus in Topicis, quod transferentes se secundum aliquam similitudinem se transferunt. Unde quia vis illa luminis repræsentat ut liber, libri nomen accepit. Liber etiam dicitur, quia exemplariter continentur in eo omnia de quibus loquitur liber. Et ad hanc similitudinem mens divina secundum providentiam, præscientiam, et prædestinationem, qua omnia exemplariter et causaliter bona continentur quoad gratiam et quoad gloriam, per quæ vita habebitur, libri vitæ nomen accepit.

Unde patet, quod sic strictius accipitur liber quam primo modo. Primo enim modo est respectu bonorum et malorum. Isto autem modo respectu bonorum tantum. Et sumitur similitudo a similitudine scripturæ libri : quia sicut quæ in libro sunt, apicibus litterarum continentur : ita exemplariter et boni et merita bonorum continentur in præscientia et prædestinatione Dei. Et sic patet in quo sensu Augustinus accepit librum vitæ.

  1. Adhuc, Apocal. xx, 12, super illud : Et alius liber apertus est qui est vitae, Glossa : « Christus qui tunc omnibus apparebit potens, et suis dabit vitam. Vel, liber est præscientia Dei : quia tunc aperte scient mali se non esse

<--- Page Split --->

prædestinatos ad vitam, quam in mundo existentes sibi promittebant. » Ex hoc patet, quod in duplici intentione Glossa accipit librum vitæ. Secundum enim quod Christus liber vitæ dicitur, translatio sumitur ab informatione et instructione : quia sicut liber informat et instruit eum qui legit librum, ita omni verbo et omni actione Christus informavit et instruxit ad vitam. Qualiter autem præscientia dicatur liber, jam ante dictum est.

  1. Adhuc, Ad Philip. iv, 3, super illud : Quorum nomina sunt in libro vitæ, Glossa : « Id est, in prædestinatione Dei : quia enim diversi meriti sunt, diversas mansiones habebunt in æterna domo. » Et iste modus sumitur juxta secundum modum Augustini prædictum.

  2. Ad Hebr. xii, 23, super illud : Qui conscripti sunt in cœlis, dicit Haymo : « A simili dicit hoc, ut olim dicebantur patres conscripti, quia eorum nomina scripta sunt in libro vitæ. Idem ergo est conscriptum esse in libro vitæ, quod conscriptum esse in cœlis. » Unde patet, quod secundum hanc Glossam translatio attenditur penes similitudinem finis : liber enim vitæ finaliter ducit ad vitam æternam et incorruptionem. Dicit autem Aristoteles in II de Cœlo et Mundo, quod « vita perpetua et incorruptibilis et beata non est nisi in cœlo. »

  3. Adhuc, Super illud Psalmi xxxix, 8 : In capite libri scriptum est de me, Glossa : « Id est, apud Deum Patrem qui est caput mei, dicit Christus, qui sum liber humani generis, in quo quisque legere debet, id est, qui sum forma justitiae hominibus. » Et iste modus sumitur juxta primum modum Glossæ super Apocalypsim.

  4. Adhuc, Super illud Psalmi lxxvni, 29 : Deleantur de libro viventium, Glossa Augustini : « Liber est notitia Dei, qua prædestinavit ad vitam quos præscivit conformes fieri imagini Filii sui. » Et

similitudo istius translationis patet ex secunda acceptione Augustini in verbis de Civitate Dei.

  1. Adhuc, Super illud Psalmi cxxxvii, 15 : In libro tuo omnes scribentur, Glossa : « Scribentur, id est, instruentur et nominabuntur in libro tuo, scilicet in me, quem dedisti formam justitiæ hominibus. » Et sic iterum Christus dicitur liber vitæ : eo quod præceptis, consiliis, doctrinis, et exemplis instruimur ad vitam.

  2. Adhuc, Eccli. xxiv, 32, super illud : Hæc omnia liber vitæ, et testimonium Altissimi, Glossa : « Liber vitæ est Novum et Vetus Testamentum. »

  3. Adhuc, Malach. iii, 16, super illud : Attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monimenti coram eo, Glossa : « Verba quæ dicunt hic blasphemi contra timentes Deum, scripta sunt ut sunt in memoria præscientiæ Dei. » Ergo præscientia Dei liber est.

  4. Adhuc, Daniel, vii, 10, super illud : Judicium sedit, et libri aperti sunt, Glossa : « Libri, hoc est, conscientiæ et opera singulorum in utraque parte vel bona vel mala omnibus revelantur. Bonus liber est viventium : malus qui est in accusatoris manu, qui est inimicus et vindex. » Ex hoc accipitur, quod liber vitæ aliquando est bonorum conscientia, continens merita vitæ : aliquando malorum conscientia, continens merita mortis.

  5. Adhuc, Zachar. v, 1, super illud : Et vidi, et ecce volumen volans, Gregorius : « Quid est volumen volans, nisi Scriptura sacra, quæ dum de cœlestibus loquitur, ad superiora mentis nostrae levat intentionem 1 ? »

Quæritur ergo, Cum in tot intentionibus liber invenitur, secundum quid diversitas illa accipiatur, et secundum quam intentionem proprie liber vitæ dicatur ?

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod secundum Magistrum Hugonem de sancto Victore in epistola ab beatum Bernardum, de ordine judicii sic dictum est, quod « omne illud dicitur liber quod præterita quasi repræsentando ad notitiam ut exemplar vel ut exemplum continet, et notitiam informat ad veritatem, et instruit ad ea quæ repræsentat. » Et hoc oportet ut in genere fiat uno trium modorum, scilicet quod repræsentet ut exemplar, vel ut exemplatum, vel ut signum.

Si ut exemplar, hoc est duobus modis, scilicet vel ut exemplar tantum, vel ut exemplar et causa. Si ut exemplar tantum, ita quod large sumatur exemplar, secundum quod in exemplari repræsentatur habitus et privatio, secundum quod ars dicitur exemplar et boni et mali artificiali : boni quidem, quod exemplar imitatur et implet : mali autem, quod ab exemplari decidit, sicut dicit Aristoteles, quod « rectum est index sui et obliqui, » sicut in præhabitis in quaestione, Qualiter omnia sint in Deo, ostensum est. Si ergo sic in ratione exemplaris liber dicitur, sic præscientia Dei quæ est de bonis et malis liber dicitur : quia in ipsa omnia exemplariter continentur : et vis ab ipsa procedens et unicuique sua ad memoriam revocans, dicitur etiam liber : et sic liber est quid increatum, et dicitur liber vitæ, quia nihil continet nisi quod est vita in ipsa : quia etiamsi præscientiæ subjecta sunt mala et peccata, hæc non sunt ibi per proprium exemplar, sed, sicut dictum, per privationem qua ab exemplari decidunt. Si est ut exemplar et causa : tunc prædestinatio est liber vitæ et providentia : ipsa enim est quæ exemplariter habet et effective bonum naturae, et bonum gratiae, et bonum gloriæ in rationali natura.

Si autem est ut exemplatum : hoc non

potest esse nisi altero duorum modorum, scilicet per gratiam unionis, quæ unit cum libro vitæ : et ex hoc exemplar vitæ exemplificatur in eo, et informat et instruit ad idem ad quod informat et instruit exemplar : et sic Christus est liber vitæ secundum omnia quæ divinitas sua operata est in humanitate ejus : per omnia enim illa instruit ad vitam. Si autem per gratiam est : tunc non potest esse nisi per talem gratiam, per quam exemplaria sapientiæ divinæ et æternæ imprimuntur et sigillantur in anima : et hæc gratia est, ut dicit Magister Hugo, studium æternæ veritatis, et suspensio altissimæ contemplationis : hæc enim in mente describunt exemplaria et instituta vitæ, ex quibus quilibet legit an vita vel morte dignus sit 1. Et sic accipitur liber, Daniel. vn, 10, et Apocalypse. xx, 12 : qui libri sunt conscientiæ Sanctorum, per illam similitudinem, qua etiam Algazel dicit in physica sua de anima, quod anima est sicut chartula brevis, rerum scientias continens. Et sicut dicitur, Apocalyp. xx, 12, quod judicati sunt mortui ex his quæ scripta sunt in libris. Unusquisque enim tunc ad corda perfectorum illustrata divino lumine respiciens, convincitur secundum conscientiam propter quid salvatur, et propter quid damnatur.

Si autem est ut signum : cum, sicut dicit Priscianus, littera sit nota et signum elementi, elementorum autem compositio et articulatio nota et signum significatae rei : sic dicitur Vetus et Novum Testamentum liber vitæ et sacra Scriptura : in illa enim designatur nobis qualiter instituimur ad vitam.

Et his tribus ultimis modis patet quid creatum est liber vitæ.

Et his patet solutio ad omnia quæsita. Patet etiam, quod in duobus primis modis liber vitæ essentiam divinam significat, et connotat effectum in creatura, et

<--- Page Split --->

est communis tribus personis : appropriatur tamen Filio, eo quod omnis liber ab alio quodam formante notitiam suam et discribente procedit : et ideo Patri appriari non potest, quia ab alio non est : nec Spiritui sancto appropriari potest, quia sapientia sibi non competit, sed bonitas, nec ab uno procedit, sed a duobus : liber autem proprie ab una formata et descripta notitia est. Appropriatur ergo soli Filio, qui solus ab uno est, et solus formata notitia sive verbum Patris est, et solus sapientia genita est de sapientia ingenita.

Et si objicitur, quod memoria attribuitur Patri. Dictum enim est ante in auctoritate Augustini præindusta, quod liber vitæ est vis quædam divina, singulis quæcumque fecerint mira celeritate ad memoriam revocans : et sic liber vitæ videtur appropriari Patri.

Dicendum, quod duplex est memoria secundum Augustinum et Damascenum. Una est habitus mentis veri et boni, ex qua ad notitiam veri et boni formatur intellectus : et illa appropriatur Patri, et de ea non intelligitur dictum Augustini. Alia est, ut dicit Damascenus, coacervatio formarum sensibilium prius acceptarum : vel, ut dicit Avicenna, thesaurus formarum sensibilium prius acceptarum : quia dicit Aristoteles in libro de Reminiscentia, quod « oportet memorantem dividere quæ prius novit. » Et hæc memoria formatur ex notitia : et ideo Patri appropriari non potest : et hæc est de qua loquitur Augustinus in auctorita præindusta.

MEMBRUM II.

Quid sit liber vitæ 1 ?

SECUNDO quæritur, Quid sit liber vitæ? 1. Et dicit Augustinus in libro XX de Civitate Dei 2, quod « liber vitæ præscientia Dei est. » Et si hoc est verum : tunc videtur, quod ita dicatur liber mortis sicut liber vitæ : præscientiæ enim divinæ ita subjacent peccata malorum quæ sunt causa mortis, sicut merita bonorum quæ sunt causa vitæ.

  1. Adhuc, Videtur ibidem ex verbis Augustini præpositis. Dicit enim, quod « liber vitæ est vis quædam divina, singulis mira celeritate ad memoriam revocans, quæcumque fecerint, sive bona, sive mala. » Et sic videtur, quod æqualiter respiciat ea quæ sunt causa mortis, sicut quæ sunt causa vitæ.

  2. Adhuc, Aristoteles in II Topicorum : « Una scientia est plurium velut amborum finium : unius tamquam finis, alterius tamquam ejus quod est ad finem, sicut dicit Galenus in Tegni, quod medicina est scientia sanorum, ærgorum, et neutrorum : licet enim finis medicinæ sit sanum, tamen quia ad finem illum non pervenit nisi considerando ægra et neutra, tunc etiam est ærgorum et neutrorum. » Tunc videtur etiam, quod scientia vitæ eadem sit cum scientia mortis : quia oppositorum eadem est disciplina sive scientia : et ita præscientia Dei dicitur liber mortis, sicut liber vitæ.

  3. Adhuc, Liber vitæ non potest dici, nisi quia vel liber vivit, vel quia instituit vel instruit ad vitam, vel quia vivunt qui scripti sunt in libro.

<--- Page Split --->

Si primo modo : tunc cum vita illa sit vita divina, videtur quod aequaliter sit liber vita respectu vita et respectu mortis æterna. Vita enim Dei qua eadem est cum praescientia, aequaliter se habet ad mortem et ad vitam : vivere enim tunc dicitur secundum vitam intellectualem : et haec vita ita demonstratur in ordine pœenarum ad culpam, sicut in ordine praemiorum ad merita. Cum enim vivere multipliciter dicatur, ut dicit Aristoteles in II de Anima, principaliter tamen dicit vivere intelligere, quod aeque manifestatur in ordine pœenarum ad culpam, sicut in ordine praemiorum ad merita.

Si secundo modo dicitur liber vitae cum hoc modo liber vitae vocatur Christus vel Scriptura, ut patet ex praehabitis, tunc sequitur, quod liber vitae non sit ab aeterno, quod est inconveniens, cum liber ille sit praedestinatio sive conscientia Dei. Adhuc secundum hoc eodem modo est liber mortis sicut liber vitae : quia eadem scientia et idem exemplum per conversionem est instituens ad mortem.

Si tertio modo dicitur liber vitae, scilicet quo vivunt qui scripti sunt in libro vitae : tunc sequitur, quod liber vitae est respectu omnium, scilicet respectu Dei et respectu creaturarum : sic enim liber scientia Dei est vel sapientia : scit enim Deus maxime seipsum et scit etiam omnia antequam fiant, ut dicitur Eceli. xxm, 29 : et scit per hoc omnia quia rationes omnium sunt in ipso, quae (ut dicit Augustinus) omnes vivunt. Unde dicitur, Joan. i, 3 et 4 : Quod factum est, n ipso vita erat.

Quod si concedatur, in contrarium est, ut praebatium est ab Augustino, quod liber vitae praedestinatio est : ergo liber vitae non est nisi respectu eorum quorum est praedestinatio : sed respectu Dei non est praedestinatio : quia Deus non praedestinat se, nec sibi aliqua. Et etiam praedestinatio est praeparatio gratiae in praesenti et

gloriae in futuro, quod non convenit rebus irrationabilibus, quae tamen vita sunt in ipso.

  1. Adhuc, Creatura rationalis triplici vita vivit, scilicet naturae, gratiae, et gloriae.

De vita naturae dicitur, Act. xvii, 27 et 28 : Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. In ipso eium vivimus sicut in principio prima vita, omnibus viventibus vitam influente. Psal. xxxv, 10 : Apud te est fons vita.

De vita gratiae intelligitur quod dicitur, ad Galat. ii, 20: Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me. Ad Roman. i, 17 : Justus autem ex fide vivit.

De vita gloriae dicitur, Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Joan. xiv, 19 : Ego vivo, et vos vivetis. Joan. xvn, 3 : Hæc est vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum.

Quæritur ergo, Secundum quam rationem vitæ dicatur liber vitæ ?

SOLUTIO. Dicendum, quod liber vitae dicitur et est secundum definitionem praedestinatio Dei, lumine scientiae beneplaciti ad vitam æternam in se ostendens, et præparando exhibens ea quæ per se sunt causa meritoria vitæ æterna : et ideo non respicit notitiam tantum, sed etiam ea quæ sunt causa meritoria vitæ. Et quia denominatio fit a fine, non dicitur liber sapientiae, sed liber vitæ. Dicit etiam Glossa super illud epist. ad Romanos, ix, 22 : Sustinuit in multa patientia vasa iræ apta ad interitum : quia Deus judicabit non secundum præscientiam, sed secundum justitiam. Et Apocalyp. xx, 12, dicitur, quod judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris. Non tamen dicitur liber justitiae, sed vitæ : eo quod nihil continet vel ordinat

<--- Page Split --->

nisi ad vitam beatam et ad ea quae per se sunt causa vitae beatae, sicut dicitur ipsa praedestinatio praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro : quae enim et quibus praeparat praedestinatio, talia continet, et in se legenda exhibet liber vitae. Et quod ita sit, patet ex Glossa super epist. ad Philip. iv, 3, superius inducta, quae sic dicit : Quorum nomina scripta sunt in caelis, id est, merita. Et super illud Lucee, x, 20 : Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in caelis, Glossa : « Sive caelestia, sive terrestria opera quis gesserit, per hoc quasi litteris annotatus apud Dei memoriam aternaliter est affixus. » Ex quo patet, quod nihil aliud est scribi in libro vitae, nisi per opera caelestia sive meritoria apud Dei memoriam ad vitam annotari.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod secundum quod praescientia dicitur liber, non est in ea scriptum nisi id quod vitae est : mala enim quae mortis sunt, per propriam speciem non sunt scripta, sed per aversionem et privationem ab illis cognoscuntur, et sic in memoria divina annotantur. Unde patet, quod liber non aequaliter se habet ad mortem et ad vitam.

Ad ALIUD dicendum, quod licet aequaliter quantum ad utrumque vis illa divina ad memoriam revocat bona et mala, non tamen aequaliter quantum ad modum revocandi : bona enim revocat ostendendo ea per propriam speciem, mala autem non nisi quia boni specie privantur.

Ad ALIUD dicendum, quod una scientia est plurium et contrariorum etiam oppositorum : sed non utrumque regulis suis ostendit et principiis, sed unum ostendit principiis suis, alterum autem cognoscitur ex defectu principiorum veri et boni quod docetur in scientia.

Ad ALIUD dicendum, quod liber vitae non dicitur quia ipse vivat, sive vita sit : sed, sicut dictum est, liber vitae dicitur, quia omnia quae continet, vel sunt vita, vel ordinantia ad vitam aeternam : haec

enim omnia per propriam speciem annotata sunt in memoria Dei, alia autem non, sed per privationem.

Et bene concedendum est, quod non dicitur liber vitae sicut instituens ad vitam sicut per signum et exemplum, sicut de Christo et Scriptura in praehabitis dictum est : sed liber vitae dicitur sicut annotatam habens et affixam vitam, et ea quae sunt vita merita, sicut dicit Glossa praeinducta super Lucam, x, 20.

Similiter etiam tertio modo non dicitur liber vitae: non enim dicitur respectu vitae Dei viventis in cognitione sui: quia haec vita non scribitur, sed est per seipsam: quod enim scribitur, ab alio est, sive a Deo sit scriptum aeternaliter, sive ab homine temporaliter. Alia vero quae per speciem sunt in cognitione Dei, non dicuntur vivere nisi secundum quid: non enim vivunt nisi in alio, sicut arca in mente artifici s, et in seipsis non habent principium vitae: liber autem vitae de his est, quae in seipsis habent principium vitae beatae: haec enim vita sola vera vita et libera vita est: eo quod haec nec morti, nec causae mortis, nec sequelis mortis est obnoxia.

Id autem quod contra hoc objicitur, procedit.

Ad ALIUD dicendum, quod liber vitae dicitur ut a contento et annotato in ipso: et haec est vita aeterna et vita gratie ordinans ad vitam aeternam: et non dicitur a vita naturae, ut probatum est. Et ratio est quae dicta est, quod vita illa non morti est obnoxia, nec causae mortis, nec sequelae mortis. Et haec vita in Deo est sicut in fonte et objecto, in gratia autem et meritis sicut in causa meritoria, in beatis autem sicut in fruentibus et participantibus ea.

<--- Page Split --->

prasentem justitiam scripti sint in libro vitae, vel boni finaliter tantum ?

Et videtur, quod secundum præsentem justitiam.

MEMBRUM III.

Cujus vel quorum sit liber vitæ, utrum scilicet boni et mali scripti sunt in libro vitæ, vel boni tantum 1 ?

TERTIO quaeritur, Cujus vel quorum sit liber vitæ? Et quaeritur, Utrum boni et mali scripti sint in libro vitæ, vel boni tantum ?

Et videtur, quod et boni et mali.

  1. Luc. x, 20, super illud : Nomina vestra scripta sunt in cœlis, dicit Glossa, sicut in antehabitis inductum est : « Si quis terrestria sive cœlestia opera gesserit, per hoc quasi litteris annotatus apud Dei memoriam æternaliter est affixus. » Sed si quis terrestria opera committit, malus est. Ergo malus apud Dei memoriam est annotatus. Idem autem est in libro vitæ scribi, quod apud Dei memoriam annotari. Ergo malus in libro vitæ scriptus est.

  2. Adhuc, Apocal. iii, 3, super illud : Non delebo nomen ejus de libro vitæ, Glossa : « Delet reprobos. » Sed quicumque delentur de libro vitæ, aliquando fuerunt scripti. Ergo reprobi aliquando fuerunt scripti in libro vitæ.

CONTRAIRUM hujus est quod dicitur, Exodi, XXXI, 33, super illud : Qui peccaverit in me, delebo eum de libro meo, Glossa : « Ut secundum justitiam judicis videatur deleri cum peccat. » Ergo qui peccat, deletur de libro vitæ : omnis malus peccat : ergo omnis malus deletur de libro : sed quicumque deletur de libro, non est scriptus in libro : ergo nullus malus scriptus est in libro vitæ.

ULTERIUS quaeritur, Si boni secundum

Ad Roman. ix, 23, super illud : Ut ostenderet divitias gloriae suæ, Glossa : « Sunt quidam quibus data est gratia in usum, ut Sauli, et Judæ, et illis discipulis quibus in Evangelio Dominus dixit, Luca, x, 20 : Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in cœlis : qui tamen abierunt retro. Joan. vi, 67 : Multi discipulorum ejus abierunt retro. » Ergo illi secundum præsentem justitiam ibi scripti fuerunt.

In CONTRAIRUM hujus est, quod, Sed contra.

  1. Sicut dicit Augustinus, liber vitæ predestinationi est divina : sed prædestinatus non est nisi qui finaliter bonus est : ergo in libro vitæ non est scriptus nisi qui finaliter bonus est.

  2. Adhuc, Apocal. xx,13 : Qui non est inventus in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis. Glossa, Hoc est, ad vitam prædestinatus. Ergo esse prædestinatum, est esse in libro vitæ scriptum. Sed nullus est prædestinatus nisi gratia finali : et sic secundum præsentem justitiam, mali sive reprobi finaliter non scribuntur ibi.

SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate in libro vitæ dupliciter contingit aliquem scribi, scilicet simpliciter, et secundum quid. Simpliciter non scribuntur in libro vitæ, nisi simpliciter et finaliter boni. Scriptura enim fit ob perpetuam rei memoriam. Perpetua autem memoria ad vitam non habetur, nisi de bonis finaliter, et ex electione divina bonis, et non tantum ex præsenti justitia : et ideo non scribuntur nisi perseveranter boni et electione divina. Secundum quid autem scribi, est scribi secundum causam quæ est causa vitæ secundum quid et non simpliciter : præsens autem justitia non

<--- Page Split --->

est causa vitæ nisi secundum quid, hoc est ut nunc : et secundum illam scribi, est secundum opinionem hominum scribi, et non secundum notitiam Dei quæ æterna et immobilis est. Et hoc est quod dicit Glossa super illud I Esdræ, n, 1 : Hi sunt provinciae filii. Glossa : « Nullus prædestinatus in perpetuum perire potest. Si quando enim in Babylonem adducitur, provisione divina ad pacem Ecclesiae reducitur. » Unde patet, quod prædestinati scripti sunt, qui omnes finaliter boni sunt, et non alii.

AD 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod qui opera terrestria gesserit, apud Dei memoriam scriptus est et annotatus. Sed apud Dei memoriam scribi, non est in libro vitæ scribi : sed in prædestinatione Dei scribi, est in libro vitæ scribi : quia prædestinatio dicit notitiam beneplaciti cum præparatione eorum quæ faciunt dignum vita.

Et cum objicitur, in memoria scribi, est idem quod in libro vitæ scribi : quia memoria Dei eadem est cum libro vitæ : incidit fallacia accidentis : licet enim eadem sint re, tamen modo significandi non sunt eadem : et ideo non oportet, quod id quod attribuitur uni, credatur etiam alteri inesse.

AD ALIUD dicendum, quod reprobi numquam fuerunt scripti in libro vitæ nisi secundum quid, ut dictum est : et ideo numquam fuerunt deleti simpliciter, sed secundum quid : dicuntur enim deleri, quando deserunt præsentem justitiam : quia tunc secundum opinionem suam et aliorum apparet eos esse deletos, eo tropo quo dicitur res fieri quando innotescit.

Ad object. Ad id quod objicitur in contrarium, jam patet solutio per dicta.

Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod simpliciter non sunt scripti in libro vitæ, nisi boni finaliter : quia

sicut se habet prædestinatio ad salvandos, ita quod est notitia salvandorum : ita liber vitæ se habet ad remunerandos et beatificandos, ita quod est notitia beneplaciti remunerandorum et beatificandorum. Et illi qui abierunt retro, et qui gratiam acceperunt in usum quemdam quo ad tempus deservirent providentiæ, sicut Judas in tradendo Christum, et Saul in significando regnum abjiciendum et suscipiendum regnum immobile, sicut dicitur, ad Heb. xm, 8, et Danielis, n, 44, non fuerunt scripti nisi secundum quid, ut jam dictum est.

Dco quæ objiciuntur in contrarium, Ad simpliciter concedenda sunt.

MEMBRUM IV.

Utrum aliquis deleri possit qui scriptus est in libro vitæ 1 ?

QUARTO quaeritur, Utrum aliquis deleri possit qui in libro vitæ scriptus est ? Et videtur, quod sic.

  1. Exod. XXXII, 33 : Qui peccaverit in me, delebo eum de libro meo. Adhuc, Psal. LXVII, 29 : Deleantur de libro viventium.

  2. Adhuc, Prædestinatus potest peccare, et in peccato finaliter manere : et si finaliter permanet in malo, deletur : cum tamen ante scriptus fuerat, quia prædestinatus : ergo scriptus in libro vitæ potest deleri.

IN CONTRARIUM est, quia super illud Sed et Apocalypsis, iii, 5 : Non delebo nomen ejus de libro vitæ, dicit Glossa : « Liber vitæ est præscientia Dei, in quo omnia sunt constantia, » Si autem omnia constantia, nulla sunt delebilia. Ergo nihil scriptum in libro vitæ deleri potest.

<--- Page Split --->

Jacobi, 1, 17 : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

  1. ULTERIUS quaeritur, Si aliquis non scriplus potest ibi scribi ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Qui vere præscius est, potest facere quod in se est ad habendam gratiam : et si facit quod in se est, Deus dat ei gratiam. In gratia autem acepta perseverare potest : et si perseverat, scribitur in libro cum ante scriptus non fuerat : ergo aliquis non scriptus in libro vitæ, potest scribi in libro vitæ.

  2. Adhuc, Apocal. iii, 11 : Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Ergo unus potest accipere coronam alterius : et si accipit, constat quod scriptus est in libro vitæ : ergo non scriptus in libro vitæ potest scribi in libro vitæ.

  3. IN CONTRARIUM hujus est Glossa super illud, Deleantur de libro viventium 1 : « Non sic accipiendum est tamquam in hoc libro Deus aliquem scribat, quem postea delet : sed sic accipiendum est, Deleantur de libro viventium, secundum spem illorum qui scriptos se putaverunt, id est, constat illis non ipsos esse ibi scriptos. » Videtur ergo, quod nec aliquis ibi scribitur de novo, nec inde deletur.

. 2. ULTERIUS quaeritur, Si distincte quilibet merita sua possit legere in libro vitæ ?

Et videtur, quod non.

Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « in sapientia multa sunt unite 2. » Multa autem in uno unita non leguntur distincte, sed indistincte.

11ra. IN CONTRARIUM est quod dicit Augustinus in auctoritate superius inducta de Civitate Dei : « Liber vitæ vis quædam divina est, qua fiet ut cuique opera sua,

sive bona, sive mala, cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur 3. » Ergo distincte leguntur in libro vitæ.

ULTERIUS etiam quaeritur, Cum liber Quæst. 3. vitæ sit notitia divina, et notitia divina sit divina essentia, utrum mali in judicio videbunt librum vitæ ?

Et videtur, quod sic.

  1. Apocal. xx, 12 : Alius liber apertus est qui est vitæ. Glossa, « id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit et malis et bonis. »

  2. Adhuc, Ibidem,alia Glossa : « Liber vitæ est præscientia Dei : quia tunc aperte scient mali se non prædestinatos esse ad vitam. » Sed non possunt scire nisi videndo librum vitæ. Ergo mali videbunt librum vitæ.

IN CONTRARIUM est illud Isaïe, XXVI, 10, sed contra secundum translationem Septuaginta : « Tollatur impius,... ne videat gloriam Dei. » Secundum translationem nostram littera dicit : Miserearum impio,... et non videbit gloriam Domini. Glossa Augustini dicit, quod « essentiam divinam per speciem nemo sine gaudio videre potest. »

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod nullus scriptus in libro vitæ deletur simpliciter : hoc enim mutationem induceret in præscientia Dei. Sed cum ordo rationalis naturae ad vitam æternam annotatus sit in libro vitæ, et duplex sit ordo, scilicet naturae, et gratiae, de ordine naturae dicitur, I ad Timoth. n, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ordo autem gratiae est, quo per gratiam disponitur et ordinatur ad vitam habendam. Et uterque istorum ordinum annotatus est in memoria mentis divinae, sive in libro vitæ. Unde cum aliquis excidit ab illo

<--- Page Split --->

duplici ordine : vel quia naturam ordinatam habet ad vitam æternam, et non consequitur eam : vel quia habet gratiam ordinantem ad vitam æternam, et cadit ab ipsa, dicitur deleri a libro vitæ : quia quoad opinionem hominum et suam deletur, cum tamen simpliciter numquam fuerit ibi scriptus. Unde hæc deletio est ex parte deletorum, et non ex parte libri : quia sicut in præhabitis determinatum est, mutatio eorum quæ subjacent præscientiæ, non inducit mutationem præscientiæ,quæ infaillibilis et certa est, sicut mutatio illuminatorum non inducit mutationem in sole illuminante.

Et per hoc patet solutio ad omnia quæ primo quæsita sunt : sic enim delentur, simpliciter autem non delentur.

Adquæst . 1 . A d 1 . A d 1 . A d 1 . A d 1 . A

Ad 2. Ad 2. Ad 2. Ad 2. Ad 2. Ad 2.

dicitur, Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini. Isa. lxii, 3 : Eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.

Ad 1d quod objicitur in contrarium, A patet solutio per distinctionem inductam.

Ad 1d quod ulterius quæritur, dicenA1 dum quod distincte quilibet legit in libro vitæ quæcumque fecit.

Ad dictum Dionysii dicendum, quod multa sunt ibi unite unitate libri : sed illud unum licet essentia unum sit, virtute tamen et relatione est valde multiplex : sicut unum est centrum circuli, virtute tamen multiplex relatum ad omnes lineas quæ ab ipso ad circumferentiam deducuntur. Et hoc modo liber vitæ unum est, quod est mens divina : multiplex autem est relatum ad hoc et ad illud : et hoc modo distincte repræsentat quidquid est : et per hunc modum etiam distincte legitur in ipso omne quod est in ipso.

Ad 1d quod objicitur in contrarium, A1 dicendum quod Augustinus non dicit, quod ut multa distincta sint in libro vitæ, sed quod distincta et ut multa sint in memoriiis eorum, qui ad salutem vel ad damnationem judicabuntur ex his quæ scripta sunt in libro, quem dicit esse vim divinam distincte omnia ad memoriam revocantem.

Ad 1d quod ulterius quæritur, dicenA1d1 dum quod mali non videbunt essentiam divinam, nec in se, nec in Christo : quia tunc viderent per speciem, quæ visio non competit nisi beatis. Erunt tamen, ut dicit Augustinus, præsentes notitiæ divinæ, sicut tenebra præsens est luci, et lux non est præsens tenebræ : sicut dicit Glossa Gregorii super caput primum Job. Non legent in libro sicut in ea contenta et annotata : sed in cordibus suis legent quare damnabuntur, sicut privati ab anno tatione libri : et per hoc quod non

<--- Page Split --->

sunt ibi, sciunt se esse damnandos : sicut curvum legitur in recto, et malum in bono, et tenebra in lumine.

Ad sequens patet solutio per dicta.

Ad id quod objicitur in contrarium, jam solutum est : non enim legunt in libro præscientiæ sicut per speciem contenti in ipso, sed sicut privati specie : et hoc est per aversionem a libro legere ab ipso. Et hoc est quod dicit Isaias : Tollarur impius, ut scilicet per speciem non videat, sicut lux videt tenebras et non videtur ab ipsis. Et hoc est quod dicitur, Joan. 1, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Super quod dicit Chrysostomus, quod

« lux in tenebris lucet sua propria specie luminis tenebras dissipando : sed tenebræ lucem non comprehendunt, quia nulla specie luminis tenebra informatur, sed potius privatione speciei luminis et tenebra est et tenebra vocatur. » Et hoc est quod dicitur, Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare noctem poterant illam horrendam. Unde etiam secundum grammaticam tenebræ a tenendo dicuntur : quia tenent visum ne specie luminis immutetur vel informetur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO LXX.

De modis quibus Deus est in rebus.

MEMBRUM I.

Utrum Deus sit ubique et in omni re1 2

Ad PRIMUM objicitur sic primo per auctoritatem.

  1. Dicit enim Augustinus ad Dardanum : « Sciendum est, quod Deus incommutabiliter semper in se existens, præsentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura sive essentia sine sui definitione, et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine sui mutabilitate 3. » Et præterea in sanctis spiritibus et animabus est excellentius per gratiam inhabitans, et in homine Christo excellentissime, in quo inhabitat plenitudo divinitatis corporaliter, ut ait Apostolus, ad Coloss. ii, 9.

  2. Adhuc, Damascenus : « Sive secundum bonitatem, sive secundum virtutem, sive sapientiam, sive tempus, sive locum deliciat a perfectione, numquam erit Deus 3. » Sed secundum locum deficit si non sit ubique. Cum ergo in nullo deficit Deus, ubique erit.

  3. Adhuc, Trismegistus in libro de Natura deorum dicit, quod « Deus deorum princeps in omni re est. »

  4. Adhuc, Hoc etiam per rationem probatur sic : Mundus est et conservatur in esse, et ubique conservatur in esse : ergo conservans mundum in esse est ubique. Hoc enim probatur sequi ex hoc, quod conservatum in esse non est sine conservante : conservans autem et conservatum differunt sicut causa et causatum : mundus autem non habet causam ante se, nisi Deum. Cum ergo differant causa et causatum et sint diversa, eo quod dicit Anselmus, quod « nec natura admittit, nec ratio intelligit, quod id quod est ab alio, sit idem cum eo a quo est : »] conservans ergo mundum, nec mundus est, nec aliquid mundi, et est ubique et est causa : sequitur quod causa conservationis mundi est ubique : causa autem conservationis non potest esse nisi Deus : ergo Deus est ubique et in omni re.

  5. Adhuc, Aut Deus conservat creaturam in esse per se, aut per medium. Si per se, habeo propositum : quia cum ubique conservet, sequitur quod ubique est. Si per medium : illud medium constat, quod non est creator, sed creatura : sed creatura in nihilum tendit de se, ut dicit Gregorius 4, nisi manu Omnipotentis contineatur : ergo illud indiget conservante.

Et tunc ulterius quaero de illo conservante, Utrum sit creatura, vel creator? et ibit in infinitum in conservantibus, vel

<--- Page Split --->

dabitur, quod Deus per seipsum conservet : et tunc habetur propositum : quia ubique conservans, ubique erit.

  1. Adhuc, Avicenna in secundo suae sufficientiae, ubi loquitur de causis, disputat hanc regulam, si scilicet posita causa secundum actum, de necessitate ponatur effectus : et si destructa causa secundum actum, de necessitate destruatur effectus. Et ponit instantiam : quia posito aedificatore, non de necessitate ponitur domus, et destructo aedificatore, non de necessitate destruitur facta domus. Et solvit, quod pro certo regulariter verum est, quod posita causa in actu ponitur effectus, et e converso. Sed intelligitur de causa proxima et per se : et taliter non habet se aedificator ad domum : sed domus potius cum sit esse figura cujusdam, scilicet compositionis et compaginationis, ultimum compaginans et continens figuram domus, sicut est clavus, vel colla, vel incastratura, sunt proxima causa esse domus : et quamdiu actu continent, tamdiu est domus : et quando non continent secundum actum, domus dissolvitur. A simili ergo, cum Deus sit causa esse omnium creaturarum : et cum in tota natura sic sit, quod idem est per essentiam dans esse et conservans esse sive continens in esse, sequitur quod creatura non conservatur nec continetur in esse, nisi Deo actu continente et conservante. Contentum autem continenti est immediatum. Cum ergo in omni re et in omni loco contineat et conservet in esse, sequitur quod Deus in omni re sit, et in omni loco, et immediatus.

  2. Adhuc, Aristoteles in libro de Animalibus tractans de eodem de quo tractavit Avicenna, dicit : « Si causa secundum actum posita ponit effectum, et destructa destruit, quomodo est, quod mortuo patre non moritur filius ? » Et solvens distinguit duplicem sexum, scilicet sexum divisum sive distinctum, qui distinguitur subjecto et figura et virtute. Et sic

est in mare et in femina. Differt enim sexus feminae figura, virtute, et subjecto a sexu maris. Et est sexus conjunctus in uno quod non habet differentiam subjecti nec figurae : sed differt sexus in eo virtute et operatione tantum : sicut in ovo est sexus maris et feminae in uno subjecto unius figurae : differens tamen virtute et operatione : quia sexus maris est in ovo ut formans et apprehendens et tenens et extendens et distinguens, sexus autem feminae est ut haec patiens et sustinens. Et dicit, quod hic sexus conjunctus causa est efficiens generationis et esse generati : et hoc cessante ab agere continentis et conservantis et regentis continue, delicit generatum. Pater autem in sexu distincto est sicut causa remota, sive causa sine qua non : et ideo illo cessante non de necessitate cessat effectus. A simili, cum ex libro de Causis constet, quod esse creaturarum non est nisi effectus primae causae, conservatio esse non est nisi a prima causa actualiter agente : et si illa actualiter non continet et conservat, omne esse creaturae tendit in non esse : continetur autem et conservatur in omni loco et in omni re : ergo Deus actualiter continens et conservans est in omni loco et in omni re. Et hoc est quod expresse dicit Gregorius, quod « omnia in nihilum tenderent qua ex nihilo facta sunt, nisi ea manus omnipotentis Dei contineret. »

  1. Adhuc, Anselmus in Prosologio : « Omnis qui scit, quod Deus est, scit eum majus esse aliquid quam quod cogitari possit'. » Sed si ponatur, quod Deus est extra omnia et non intra omnia, potest cogitari majus, scilicet quod est extra et intra. Similiter si ponatur esse intra et non extra, idem sequitur. Similiter si ponatur supra et non infra, vel infra et non supra. Oportet ergo, quod ponatur esse et intra omnia, et extra omnia, et supra omnia, et infra omnia. Quod autem taliter se habet ad locum et

<--- Page Split --->

ad res, ubique est et in omni re. Ergo Deus est ubique et in omni re. Et hoc est quod expresse dicit Gregorius, quod « Deus est extra omnia non exclusus, et intra omnia non inclusus, et supra omnia per eminentiam non superatus, et infra omnia non depressus 1. »

  1. Adhuc, Theologice sic objicitur per hanc regulam, quod nihil nisi quod nobilitatis est in creatura, Deo attribuendum est : et quod ignobilitatis est in creatura, a Deo removendum est. Sed in natura locus est, et hic est continens et salvans, ad quem est motus generati : et haec omnia sunt nobilitatis. Ergo haec habet locus ab exemplari primo, sive ab imitatione exemplaris primi. Iste enim bonitates non sunt in loco, nisi secundum quod fluunt in ipsum a causa prima continente et salvante, ad quam est conversio omnium generatorum, quae ut prima causa agit haec in ipso. Cum igitur locus habeat haec hic et ibi et in omni loco, oportet quod Deus agat haec hic et ibi et in omni loco. Ergo ubique est Deus, ubi operatur : ergo est ubique.

  2. Adhuc, Universale est triplex, scilicet multorum in numero, et est species : et multorum in specie, et est genus : et multorum in genere per analogiam multorum ad unum, et est principium, sicut in principium est omnium per analogiam. Et cum sic tripliciter dicatur universale, cuilibet universali convenit esse ubique et semper suo modo : quia per hoc quod est de multis, non contrahitur ad hic et nunc : sed aequaliter se habet ad omne tempus, et ad omnem locum, et ad ea quae in loco sunt : et est etiam in multis : sed per hoc patitur divisionem in esse et generationem et corruptionem. Cum ergo Deo id quod nobilitatis est, sit attribuendum, sic primum et simplicissimum attribuendum est ei excellentius quod est in universali : et sic Deus erit ubique et semper, hoc

est, in omnibus rebus sine sui mutatione, et sine sui partibilitate.

  1. Adhuc, Prima causa in ordine omnium causarum est in omnibus secundis essentialiter, praesentialiter, et potentialiter. Hoc enim patet in causis formalibus quae sunt esse, vivere, et intelligere. De quibus dicit Aristoteles in secundo de Anima, quod primum semper est in secundo, sicut trigonum in tetragono, quod essentialiter, praesentialiter est in illo. Similiter in causis materialibus. Materia enim sustinens formam determinata intellectualitate, essentialiter, praesentialiter, et potentialiter est in materia determinata continuitate sive forma corporali, et haec simili modo est in materia determinata contrarietate, et haec similiter in materia mixtorum, et ista in materia complexionatorum, et ista est notitia complexionatorum, sicut probatur in libro Fontis vitae. Similiter est in efficientibus. Primum enim movens, ut dicit Aristoteles in VIII Physicorum, virtute est in secundo, et secundum in tertio, et sic deinceps. Sed verum est, quod primum contrahitur in secundo, et secundum in tertio : et hoc est ignobilitatis : contrahitur enim ex determinatione et particularitate secundi, et non habet hoc ad imitationem exemplaris primi. Auferatur ergo quod ignobilitatis est, et attribuatur exemplari primo quod nobilitatis est. Deus ergo cum sit causa prima, erit in omnibus, non determinatus, non contractus in illis.

  2. Adhuc, Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Postremo respondeant, probando, quod Deus ubique sit, sic dicit : « Postremo respondeant quod potius de Deo respondendum existiment : vel quod nusquam per essentiam sit, vel quod ubique, vel quod alicubi, ita quod non ubique. Sed quis audeat dicere, quod nusquam divina essentia sit, vel quod alicubi, et non ubique sit ? Si enim ita est alicubi, quod

<--- Page Split --->

non ubique, ergo localis est : quod falsum est. Est ergo ubique tota quae continet totum, et penetrat totum : quae nec pro sui simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui immensitate ullo modo comprehendi potest. Unde Augustinus : « Deus ubique est, cui nec locis, sed actionibus appropinquamus 1. »

  1. Adhuc Augustinus in libro ad Dardanum de Prasentia Dei : « Cum Deus sit natura incorporea et incommutabiliter viva, aeterna stabilitate in seipso manens, totus adest rebus omnibus, et singulis totus 2. »

  2. Adhuc, Hilarius in libro VIII de Trinitate : « Deus immensæ virtutis, vivens potestas, quæ nusquam non adsit, nec desit usquam, sed omnem per sua edocet, ut ubi sua sunt, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modo cum alicubi sit, non etiam ubique esse credatur, cum et in omnibus esse non desinat. »

  3. Adhuc, Ambrosius in libro de Spiritu sancto : « Cum omnis creatura naturae sua sit circumscripta limitibus, quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem, quae et in omnibus et ubique est semper : quod utique divinitatis et dominationis est proprium 3. »

  4. Adhuc, Ambrosius, ibidem, « Domini est omnia implere, qui dicit, Jerem. XXIII, 24 : Numquid non calum et terram ego impleo dicit Dominus 4? Si ergo Dominus est qui cœlum complet et terram, quis ergo potest Spiritum sanctum judicare dominationis et divinae potestatis exsorlem, qui replevit orbem, et quod plus est, replevit et Jesum totius mundi redemptorem? Sapientiæ, 1, 7 : Spiritus Domini

replevit orbem terrarum. Has autem auctoritates inducit Magister in libro I Sententiarum, distinctione XXXVII, cap. Ne autem ista 5.

In contrarium objiciunt quidam sic : sed

  1. Nobilius est facere opera permanentia sine artifice, quam permanentia in præsentia artificis tantum. Sed, Deuter. XXXII, 4, dicitur : Dei perfecta sunt opera. Ergo videtur, quod Deus faciat opera quæ sine præsentia sui in seipsis permanent : superfluum ergo esset, quod propter conservationem rerum in esse diceretur esse in omnibus essentialiter, præsentialiter, et potentialiter. Cum ergo superfluum in operibus naturae non sit, et ordinatiora sint opera Dei quam naturae, tale superfluum in operibus Dei non est ponendum.

  2. Adhuc, Inferior artifex, ut faber, vel lignarius, opus facit quod ad conservationem sui non indiget præsentia artificis : ergo multo magis potest hoc facere Deus.

  3. Adhuc, Natura et virtutes cœlestes opera sua faciunt quæ sine præsentia sui conservantur : ergo multo magis Deus.

  4. Adhuc, Si Deus ubique est essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : tunc videtur, quod in omnibus operetur essentiam, speciem, et virtutem, et operationem : et sic videtur, quod natura nihil operetur : quod valde inconveniens est : quia dicit Damascenus, quod « nulla natura destituitur propria operatione. »

SOLUTIO. Dicendum, quod rationes primæ partis concedendæ sunt, et procedunt et concludunt Catholicam fidem.

Ad PRIMUM ergo quod in contrarium objicitur, dicendum quod hoc est verum in illis causatis quæ causam habent ante se creatam : sed in his quæ sunt a Deo,

1 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Doctrina christiana, cap. 10. 2 IDEM, Epist. 57 ad Dardanum. 3 S. AMBROSUS, Lib. I de Spiritu sancto, cap. 7.

4 Psal. XXIII, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus, etc. 5 Cf. I Sententiarum, Dist. XXVII, cap. A, in fine.

<--- Page Split --->

sicut nullo utitur medio in creando propter suam excellentiam, ita nullo potest uti medio in conservando. Si enim medio uteretur, medium indigeret conservatione sicut et res. Conservari enim a se, est nullo indigere ad sui conservationem : et hoc non potest convenire alicui creato de nihilo, quod convertibile est in nihilum sicut omnis creatura : et ideo Deum conservantem oportet esse essentialiter in rebus.

Ad aliud dicendum, quod artifex inferior non facit formam ex materia, sed in materia, ut dicit Commentator super IV Metaphysicae : et ideo non est causa totius operis, sed forma tantum : et ideo opus illius virtute materia conservatur. Sed Deus causa est totius operis et in materia et forma et composito : et ideo oportet, quod conservetur per ipsum, cum nihil habeat praejacens ante se praeter eum.

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Commentator super nono prima philosophia, natura non facit formam in materia, sed ex materia : et ideo transmutat materiam de forma ad formam : quod facere non potest, nisi per qualitates activas et passivas, quibus transmutat materiam ad educendam formam ex ipsa, quibus etiam postea formam conservatur in ipsa materia. Sed in Deo non est sic. Ille enim facit totum secundum totum esse : et ideo conservatio totius esse non potest radicari nisi in ipso.

Ad aliud dicendum, quod licet Deus operetur totum esse in materia et forma et speciem et virtutem sicut prima causa, nihilominus tamen sunt causa proxima naturales quae operantur ad terminationem et modum esse illius, sed non ad creationem, sive ad deductionem qua illud esse deducitur de non esse ad esse : quia hoc solius Dei est : et sicut solius Dei est illud deducere de non esse, ita solius Dei est hoc conservare.

Objicunt tamen quidam, quod de potentia regis est, quod possit non praesens facere per balivum : et infirmitatis regis est, quod non possit facere nisi praesens. Et sic videtur etiam, quod Deus non praesens per essentiam possit conservare, et quod hoc majoris sit potentiae.

Sed ad hoc dicendum est, quod hoc verum est in illis conservatis quae sitauliter distant a conservante : quia illis ubique non potest conservans esse praesens. Deus autem sitauliter a nullo distat : et ideo infirmitatis esset si per aliud conservaret : sicut infirmitatis est quod balivus facit per regem, quod non potest facere per seipsum : et indigentiae est quod rex indiget balivo, ubi non potest esse per seipsum : perfectissimae autem potentiae ubique facere per seipsum.

Objicunt etiam quidam, quod stella quae nobilius aliis operantur, non tantum operantur accedentes, sed etiam recedentes : et sic iste modus debet etiam attribui Deo.

Sed ad hoc dicendum, quod stella sicut et alia causa naturales ad transmutationem materia sitauliter distensae, et in diversa latitudine et longitudine a stellis respectae operantur : et ideo oportet accedere et recedere a stellis ut tota materia moveatur : et hoc indigentiae et ignobilitatis est, quod non est Deo attribuendum, a quo nihil distat sitauliter, sed ubique est creans et conservans per seipsum : et sicut in opere creationis nullo indiget, sic et in opere conservationis nulli innititur.

MEMBRUM II.

Utrum idem sit esse ubique, et in omni re, et e converso 1 ?

SECUNDO quaeritur, Utrum idem sit

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXVII, Art. 2. Tom. XXVI hu-

<--- Page Split --->

esse ubique, et in omni re, et e converso ?

Et videtur, quod non.

  1. Alia enim importatur habitudo cum dicitur Deus esse in re, et cum dicitur Deus esse in loco. Cum enim dicitur Deus esse in re, dicitur esse ut continue faciens esse rei,et ut providentia circumiens, et convenientia unicuique rei donans, ut dicit Boelius in IV de Consolatione philosophiae 1. Cum autem dicitur esse in loco, dicitur esse in loco ut loco ea quae nobilitatis sunt conferens, sicut continere, terminare, extrinsecus salvare, ne defluat locatum in partibus extrinsecis. Ergo non est idem Deum esse in omni re et in omni loco.

  2. Adhuc, Non omnis res est locus : ergo esse in re et esse in loco diversa significant quantum ad modum habitudinis.

  3. Adhuc, Ista convertuntur, Deum esse in omni re quæ est ab ipso, et omnem rem quæ est ab ipso, esse in Deo. Sed non sic convertuntur ista, Deum esse in omni loco, et omnem locum'esse in Deo. Ergo non sunt idem, Deum esse ubique et in omni re.

  4. Adhuc, Ponamus, quod nullum corpus sit, sequitur quod nullus locus sit. Adhuc tamen erunt coelestes essentiae et Angeli et spiritus : et tunc verum erit, quod Deus erit in omni re : et non erit verum, quod Deus sit in omni loco. Ergo non sunt idem.

Sed contra.

In contrarium hujus est,

  1. Quod dicitur in libro I Sententiarum, distinctione, XXXVII, quod « idem est esse in omni re, et in omni loco. »

  2. Adhuc, Cum dicitur Deus esse in re, non importatur nisi habitudo causae : et similiter cum dicitur Deus esse in loco, non nisi habitudo causae importatur : et sic videtur esse idem in omni re esse, quod esse in omni loco.

Solutio. Solutio. Meo judicio non sunt idem Deum esse in omni re, et Deum esse in

omni loco, sicut probatum est. Cum enim dicitur Deus esse in omni re, iste est intellectus, quod per præsentiam essentiæ quæ primum principium omnis esse est et fons, continue influit et dat esse, et tenet ne in nihilum decidat sicut ex nihilo factum est. Dicit enim Boelius, quod « nulla res præter Deum totum esse suum simul habet, et quod de esse quo cras erit, hodie non habet. » Et ideo sicut vita in corpore non est, nisi vitam anima continue influat corpori, ita quod ipsa vita, ut dicit Philosophus, sit actus continuus in corpus, eo quod, sicut dicit Aristoteles in secundo de Anima, anima est causa et principium vitæ per definitionem propriam : ita esse continuus actus est divinæ essentiae in omnia quæ sunt : eo quod ipsa essentia divina principium et fons esse est in omnia quæ sunt. Et hoc jam quidem probatum est in libro de Causis, ubi dicitur, quod prima rerum creatarum est esse in omni eo quod est, et non est ante ipsam creatum aliud : et ideo necesse est, quod sit effectus primæ causæ. Omnis enim causa causat per informationem et determinationem esse, et ideo ante suum effectum supponit esse aliud. Et hoc importatur, quando dicitur Deus in omni re esse per essentiam. Cum autem dicitur Deus esse in omni loco, ultra hoc importatur, scilicet quod et esse loco det, et ultra hoc virtutes esse loci consequentes, sicut virtus est terminativa, contentiva, et salvativa, a qua et ad quam fit motus : quia dicit Aristoteles in quarto Physicorum, quod a physico non quæritur locus nisi propter motum qui est ab ipso et ad ipsum. Et ideo in octavo Physicorum ostendit, quod idem est movens ad esse substantiale secundum formam, et ad locum, generans scilicet, vel removens impedimentum quod prohibet moveri secundum locum id quod jam habet esse substantiale descendentis vel ascendentis.

<--- Page Split --->

1.1. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod Magister non intendit, quod penitus idem sit, quod unum sequitur ex altero. Ad hoc enim, quod Deus est in omni re, sequitur quod est in homine.

1.2. Ad aliud dicendum, quod licet eadem sit causa cum dicitur Deus esse in omni re, et Deus esse in omni loco, non tamen est eadem habitudo, nec ad idem : quia alius effectus est connotatus cum dicitur, Deus est in omni loco, et cum dicitur, Deus est in omni re, sicut paulo ante dictum est.

MEMBRUM III.

Utrum idem sit Deum esse ubique, et in omni loco, et ubicumque 1 ?

TERTIO quaeritur, Utrum idem sit Deum esse ubique, et in omni loco, et ubicumque ?

Et videtur, quod sic.

  1. Unumquodque enim istorum dicit totum in loco. Ergo idem est quod dicitur per unumquodque istorum.

  2. Adhuc, Per unumquodque istorum connotatur idem, scilicet quod a Deo in se existente habeant esse et virtutem continentii. Igitur et in significato et in connotato haec tria sunt idem.

I contra. In contrarium est,

  1. Quod dicit Anselmus in Monologio, quod « id quod in omni loco est, cuilibet loco commettitur ». » Deus autem cum simplex sit et impartibilis, non commetitur alicui loco, et tamen est ubique. Ergo non sunt idem Deum esse in omni loco, et Deum esse ubique.

  2. Adhuc, Deus totus est ubique, ut

dicitur in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVII, cap. Fatendum ergo. Sed non totus est proprie loquendo in omni loco. Quod enim in omni loco est, commettitur se in omni loco : et cum locus sit spatiosa magnitudo, nihil potest ei commetiri nisi sit spatiosae magnitudinis. Deus autem spatiosae magnitudinis non est. Ergo non commetitur se alicui loco : et tamen est ubique : ergo non sunt idem esse ubique, et esse in omni loco. Unde Augustinus super illud Psalmi cxlvii, 15 : Velociter currit sermo ejus, sic dicit : « Ad verbum Dei pertinet non esse in parte, sed ubique esse per semetipsum. Hoc enim est sapientia Dei quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 3 : non tamen locali motu, sed immobilitate sui. Velut si moles aliqua saxea impleat aliquem locum, dicitur quod attingit a fine illius loci usque ad finem, cum tamen locum non deserat alterum occupando. Non ergo habet motum localem verbum illud et illa sapientia : illa enim solida est ubique. » Ex his patet quod non proprie est in omni loco, nec in parte cujuslibet loci : proprie tamen est ubique : ergo non sunt idem esse ubique, et esse in omni loco.

  1. Adhuc, Multa comparantur ad ubi quaë nullo modo comparantur ad locum ut locata, sicut primum mobile, quod quia non est in loco, non potest moveri in loco. Dicit enim Aristoteles ante finem octavi Physicorum, quod primum mobile non movetur secundum substantiam in loco, sed movetur secundum formam, quaë formaë diversificantur in ubi et non in loco : propter quas formarum variationes Ptolémaeus invenit tabulas angulorum, et postea inventaë sunt tabulaë diversitatis adspectus. Ergo non est idem aliquid esse ubique, et esse in omni loco.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Punctum est alicubi in continuo : ergo est in ubi et non in loco : quia dicit Aristoteles in quarto Physicorum, quod nec una differentia est puncti et loci puncti : ergo non est idem esse in ubi, et esse in loco : ergo nec idem est esse ubique, et esse in omni loco.

  2. Adhuc, Ubicumque non dicit ubi simplex, sed ubi distinctum : sed quod est ubicumque, sequitur quod in loco distincte sit, distinguente id quod est in ipso. Dicit enim Boetius, et in libro de Trinitate, et in commento super Porphyrium, ubi loquitur de individuantibus : « Ut de caeteris taceam, unus locus proprius non potest esse duorum. Ubicumque autem uniuscujusque comparationem dicit ad proprium locum : et hoc non dicit ubique, nec in omni loco : ergo haec tria non sunt idem, esse ubique, esse in omni loco, et esse ubicumque. »

Solutio. Solutio. Sive praejudicio loquendo videtur dicendum, quod si quis subtiliter ista inspiciat, non sunt idem. Cum enim dicitur ubi, non dicitur natura loci, sed natura alterius generis quae est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens, ut in Sex principiis dicitur : et cum additur que syllabica adjectio ad ubi, non additur ei nova natura quae ponat ipsum in alio genere, sed additur communicabilitas illius naturae et distributio in universum naturae illius. Et hoc patet per expositionem Augustini et Hilarii, qui exponunt Deum esse ubique, hoc est, nusquam deesse : sicut exponitur Deum semper esse, hoc est, numquam deesse. Unde sicut ex hac, Deus semper est, non sequitur, ergo in omni tempore est ut res tempore mensurata, vel quae est in tempore : ita ex hac, Deus ubique est, non sequitur, ergo in omni loco est : quod enim in omni loco est, ut dicit Anselmus, loci leges sequitur in omni loco : sed quod ubique est, non de necessitate leges loci sequitur : quia paulo ante probatum est de primo cœelo et puncto, quod id quod in ubi est,

non de necessitate leges loci sequitur. Unde sicut universale tribus modis accipitur, scilicet ut in natura simplici non multiplicata sed multiplicabili : eo quod, ut dicit Aristoteles in primo Posteriorum, et in multis est et de multis aptitudine communitatis suae. Aliquando accipitur ut actu multiplicatum, sed non distinctum per propria, ut cum dicitur, omnis homo est. Aliquando accipitur ut actu multiplicatum et distinctum per propria,sicut cum dicitur,homo est qui participatur a Socrate et Platone et siede aliis.

Ita haec tria differunt, ubique, in omni loco, et ubicumque, quod ubique naturam sui generis dicit simplicem multplicabilem, sed nec multiplicatam nec distinctam. Esse autem in omni loco, propter habitudinem praepositionis, quae notat potius esse in loco quam locum, et sic dicit ubi, dicit eamdem naturam multiplicatam secundum actum. Et ideo magis proprie est Deus ubique quam in omni loco. Ubicumque autem naturam ejus quod est ubi, dicit et multiplicatam et distinctam per propria : et ideo haec impropriissima est, Deus est ubicumque. Sancti tamen communiter loquendo unum accipiunt pro altero.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet unumquodque istorum trium dicat totum in quantitate, tamen quia non eodem modo significant illud, subtiliter loquendo non sunt idem.

Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod licet connotatum sit in genere, non tamen eodem modo significatur in uno sicut in alio.

Ad ALIA patet solutio per ea quae dicta Ad 3, 1 et 3, sunt supra.

<--- Page Split --->

gratiam, aut addit aliquid ex parte Dei, aut ex parte nostra. Si ex parte Dei : tunc ex parte Dei Deus difformis est in rebus : quod falsum est : sic enim sequeretur, quod inesse essentialiter, præsentialiter, potentialiter, et per gratiam et unionem essent formæ divinæ, quibus multiformiter inesset rebus Deus : et sic Deus esset multiformis et multiplex, quod haereticum est.

MEMBRUM IV.

De modis quibus Deus est in omni re, et si esse ubique et in omni re sit proprium ei1 ?

QUARTO, Quæritur de modis quibus Deus est in omni re, et si ab æterno convenit ei esse ubique.

Ponit enim Magister in Littera quinque modos, scilicet quod in omni re est essentialiter, præsentialiter, potentialiter : in Sanctis autem per inhabitantem gratiam, in homine vero Christo per gratiam unionis. Et illum modum qui est per inhabitantem gratiam, dividit in duos. Dicit enim, quod Deus inhabitator est quorumdam nondum cognoscentium Deum, et quorumdam cognoscentium Deum et diligentium : et quorumdam cognoscentium Deum1 non est inhabitator : illi enim ad templum2 Dei non pertinent : quia, sicut dicitur, ad Roman. 1, 21 : Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi et renati Spiritu sancto, qui nondum valent cognoscere Christum.

Sic ergo quinque modis Deus est in rebus. Et de istis modis quæritur : quia

  1. Isti modi aut sumuntur ex parte Dei qui inest, aut ex parte creaturae cui inest. Si ex parte Dei : cum Deus uno modo se habeat ad omnem rem creatam, videtur esse unus modus quo Deus est in rebus, et non quinque modi. Si autem sumuntur ex parte creaturae : cum Deus multo plura operetur in rebus diversis, quam quinque, videntur modi infiniti esse et non quinque tantum.

  2. Adhuc. Cum dicitur, Deus inest per

  3. Adhuc, Quid est dictum præsentialiter, potentialiter, essentialiter Deum esse in rebus? Si dicitur, ut quidam dicunt in littera libri primi Sententiarum, distinctione XXXVII, in illo cap. Quidam tamen, quod in omnibus est essentialiter : quia omnis natura atque omne quod naturaliter est in quocumque loco sit, per eum habet esse, et omnis locus in quo illud est. Præsentialiter autem dicunt esse ubique : quia cuncta loca sunt ei præsentia, et quæ in eis sunt. Potentialiter autem : quia in omnibus numquam aliquid operari cessat. Nam et ipsa loca, et quidquid in eis est, nisi ipse conservet, manere non possunt.

  4. Adhuc, Ibidem, In eis per substantiam Deus esse dicitur : quia per virtutem propriæ suæ substantiæ facit ut etiam loca sint et omnia quæ in eis sunt. Secundum hoc essentialiter dicitur esse in rebus3: quia essentia rerum est a sua essentia. Et potentialiter dicitur esse in rebus : quia potentia rerum est a sua potentia. Sed tunc adaptari non potest, quod præsentia rerum sit a sua præsentia : præsentiam enim rei esse secundum ea quæ dicuntur ibidem, est rem sibi præsentem esse in cognitione : scimus autem, quod non omnis res sibi hoc modo præsens est : quia non omnis res cognoscit seipsam.

  5. Adhuc, Si dicatur, quod hæc accipiuntur penes attributa personarum, videtur non posse stare : quia tunc potentialiter inesse attribueretur Patri, præ-

<--- Page Split --->

sentialiter inesse Filio, per gratiam inesse Spiritui sancto : essentialiter inesse nulli personae potest appropriari : ergo adaptatio illa est inconveniens.

  1. Adhuc, Posito per intellectum, quod in divinis non sint personae sicut dicunt Gentiles, adhuc Deus erit in omnibus essentialiter, potentialiter, praesentialiter. Hæc ergo penes attributa personarum non accipiuntur.

  2. Adhuc, Hæc singulis personis conveniunt. Pater enim est in re essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : et Filius similiter : et similiter Spiritus sanctus. Ergo penes attributa personarum hæc non possunt accipi.

  3. Adhuc, Circumscribamus a re præsentiam et potentiam, adhuc remanet essentia : et in illa Deus erit essentialiter, præsentialiter, potentialiter : ergo illa adaptatio non valuit, qua dicebatur, essentialiter Deum esse in rebus, est essentiam rerum esse a sua essentia : et potentialiter Deum esse in rebus, est potentiam rerum esse a sua potentia : et præsentialiter Deum esse in rebus, est præsentiam rerum sive speciem per quam cognoscibilis est res, esse a sua præsentia, sive ab idea per quam sibi quælibet res præsens est.

  4. Adhuc, Anselmus, ibidem. « In nullo itaque loco vel tempore dicitur esse summa essentia : quia omnino a nullo alio continetur, quam a seipsa2. » Ergo non proprie comparatur ad locum.

  5. Si dicatur, quod per translationem comparatur ad locum. CONTRA : Aristoteles in Topicis : « Omnes transferentes se secundum aliquam similitudinem, se transferunt : » sumantur ergo proprietates loci quæ sunt secundum Philosophiam in libro IV Physicorum, continere, salvare, circumscribere, terminare immobile esse in se, sed ab ipso et ad ipsum fieri motum : nullum istorum accipit Deus locum in quo esse dicatur : ergo per translationem esse in loco Deo non convenit.

  6. Adhuc, Anselmus, ibidem, « Si usus loquendi admitteret, convenientius diceretur Deus esse cum loco, vel cum tempore, quam in loco, vel in tempore : » plus enim significatur contineri aliquid cum dicitur esse in aliquo, quam cum dicitur esse cum aliquo : Deo autem contineri ab alio non convenit : et sic nullo modo convenit ei esse in loco.

  7. Adhuc, Si dicatur esse ubique, vel in loco, ut dicit Anselmus, quia omnis locus ei præsens est et nulli loco deest : tunc videtur hoc non soli Deo esse proprium : quia etiam materia diffusa in omnibus, omni loco adest, et nulli loco deest : et sic esse ubique Deo proprie non convenit.

ULTERIUS quaeritur de istis modis in speciali. Et primo de illo quo dicitur esse ubique : quia est in omni re essentialiter.

Videtur enim hoc Deo non convenire.

  1. Dicit enim Anselmus in Monologio, quod « Deus in nullo loco est1 : » ergo ubique non est.

  2. Adhuc, Cum dicitur, Deus est ubique, aut dicitur proprie, aut per translationem de Deo. Si proprie, contradicit Anselmus in Monologio, quod nihil est in loco proprie nisi quod sequitur leges loci, hoc est continere et mensurare. Hæc autem Deo non conveniunt : quia Deus immensus est, et a nullo continetur, sed omnia continet.

  3. Adhuc, Videtur quod Deo nullo modo convenit esse ubique. A quocumque enim removetur natura aliqua, ab eodem removetur universum naturae illius, ut patet : homo non est asinus : ergo homo non est omnis asinus : licet forte conversa hujus propositionis non sit vera, universum enim alicujus natura repugnat alicui cui non repugnat ipsa natura, sicut Socrates non est omnis homo. Sed locus, ut jam habitum est, removetur a Deo. Ergo universum loci

<--- Page Split --->

quod est ubique, removebitur ab eo : et sic non convenit Deo esse ubique.

  1. Adhuc, Aristoteles in quarto Physicorum dicit, quod duplex est locus. Locus ut vas, et locus ut locus. Locus ut vas, sicut est navis locus nautæ. Locus ut locus, sicut totus fluvius locus navigationis nautæ. Quæratur ergo, Utrum utroque modo locus transferatur ad Deum, vel non ? Si sic : CONTRA, locus ut vas, est in quo translatione vasis locatum transfertur de loco ad locum, ut vinum in urna : secundum hoc ergo Deus esset locus in quo creaturæ transferrentur de loco ad locum, et esset locus qui moveretur motu alterius, quod hæresis est. Si autem est in loco qui est locus ut locus, et non ut vas : tunc sequeretur, quod motus Dei esset ad locum et a loco, quod hæresis est : sequitur autem ex hoc quod dicit Aristoteles in quarto Physicorum, quod « non quæreremus locum si non esset motus, qui est ab ipso et ad ipsum. »

do esse vel non esse, quod nullo modo intra locum vel tempus claudit suum esse. » Sed Deus intra locum et tempus non claudit suum esse. Ergo non cogetur cum est hic, alibi non esse : ergo est hic et ibi, et hic et alibi quam hic.

IN CONTRARIUM hujus est, quod hic et se 1 contra, alibi dicunt loci distinctionem, et alibi quam hic dicit loci distincti comparationem : et ad distinctionem locorum sequitur distinctio locatorum. Talis autem distinctio non cadit in Deum. Ergo esse hic et ibi, et alibi quam hic non competit Deo.

ULTERIUS adhuc quæritur de verbo Quest. 3. Ambrosii qui sic dicit libro I de Spiritu sancto 3, quod « ubique esse proprium est divinitatis 4. »

  1. Proprium enim est, quod uni soli convenit : non autem soli divinitati convenit ubique esse : quia Aristoteles in primo Priorum dicit de universali, quod cum sit de omni, et semper et ubique est.

ULTERIUS quæritur, Si conceditur, quod Deus sit ubique, utrum concedendum sit, quod sit hic et ibi, vel hic et alibi quam hic 1 ?

Et videtur, quod sic.

  1. Anselmus in Monologio : « Sicut quia huic loco præsens est, et non prohибetur illi vel illi loco simul præsens esse : ita quia huic tempori præsens est, non prohibetur alii tempori præsens esse. Sicut enim nunc temporis habet se ad omnem locum, ita nunc æternitatis se habet ad omne tempus 2. » Ergo videtur, quod similiter est hic et alibi quam hic.

  2. Adhuc, Anselmus, ibidem, « Nullatenus prohibetur vel cogitur lege locorum vel temporum, alicubi vel aliquan-

  3. Adhuc, Glossa super illud Psalmi CXLVII, 15 : Velociter currit sermo ejus, dicit, quod « velocitas ubique est, non tantum in hominibus et equis, sed in omnibus.

  4. Si forte aliquis dicat, quod aliter Deus est ubique, et aliter universale : universale enim est ubique, quia est in omnibus quæ sunt in ambitu suæ communitatis : Deus autem est ubique, quia in omnibus simpliciter. CONTRA : Sumatur universale quod per analogiam est in Deo et in omnibus creatis, sicut est ens, substantia, bonum : illud ergo erit in omnibus simpliciter et ubique : et sic non est Deo proprium esse ubique et in omnibus.

  5. Adhuc, Ponamus unum solum ho-

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXVII, Art. 7. Tom. XXVI nova editionis nostra.

2 S. ANSELMUS, In Monologio, cap. 22.

3 S. AMBROSUS, Lib. I de Spiritu sancto,

cap. 7.

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XXXIII, Art. 8. Tom. XXVI hujusce nova editionis.

<--- Page Split --->

minem esse, sicut a principio solus fuit Adam, et ponatur nihil aliud esse : tunc erit anima illius hominis, ut dicit Augustinus, et in toto corpore tota, et in qualibet parte corporis tota. Cum ergo nihil aliud sit, anima erit in qualibet re tota et ubique tota. Ergo non est proprium Dei esse ubique et in omni re : prium enim cum de essentialibus fluat, ut dicit Boetius, non potest alii convenire, sicut essentialia uni non possunt esse essentialia alteri.

  1. Adhuc, Objiciunt quidam, quod si ponamus esse unum corpus quod totum impleat vacuitatem concavi cœli, hoc erit ubique et in omni re : quia dicit Aristoteles in secundo Cæli et Mundi, quod extra cœlum nihil est, nec tempus, nec locus. Ergo ubique esse non est proprium Dei, cum et aliis possit convenire. Antequam autem de aliis modis in speciali disputemus, solvamus ista, ne nimia prolixitas confusionem generet.

Solutio. Ad primum ergo quaesitum, dicendum quod Deus ubique est et in omni re : et hoc est sibi proprium. Et causa, quod ubique est et in omni re, assignatur a beato Augustino : quia simplicissimus est, et in fine simplicitatis. Id autem quod in fine simplicitatis est, a nullo determinante coarctatur, nec intus, nec extra. Si enim aliquo determinaretur, non esset in fine simplicitatis : omne autem quod distinguitur ab aliquo codeterminante se, intus vel extra distinguitur, et terminis suis sive finibus limitatur, quod simplicissimo nullo modo convenire potest. Et haec sola ratio est et subtilitas Augustini, per quam solam convincitur Deum esse in omnibus et ubique, cujus esse penitus et nullo limitatur, a nullo distinguitur loco vel locato, quin esse suum intelligibiliter per omnia extendatur : et si esse sic extenditur, necesse est posse

operationis sic extendi, et lumini cognitionis ejus omnia esse præsentia. Unde sequitur, quod in omnibus et ubique sit essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : sicut enim in sequentibus probabitur, distinctæ localitatis non efficitur res, nisi per terminum intra, vel per terminum extra.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod modi isti quibus est in rebus, et ex parte Dei accepti sunt, et ex parte creaturæ, ut patet per dicta.

Et ad objectum contra, dicendum quod cum dicitur, quod Deus uno modo se habet ad omnia, non intelligitur, quod uno modo significandi, sed uno modo essendi. Impossibile est enim, quod eadem ratione significandi se habeat ad hominem et ad equum : cum dicat Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum quod « alia ratione facit hominem, et alia ratione equum1. »

Et ad aliud dicendum quod licet Deus multa operetur in rebus, omnia tamen haec reducuntur ad tria : vel quia pertinent ad esse, vel ad speciem qua cognoscibilis est res, vel ad posse rei quo operetur : et ideo non sunt nisi tres modi in genere, et ex parte creaturæ sumpti, et ex parte creatoris.

Ad aliud dicendum, quod est ex parte Dei nihil addit inesse per gratiam super inesse per essentiam, sed ex parte nostra addit alium effectum : et hoc etiam significatur in ipsa locutione quando dicitur, inest per gratiam : significatur enim, quod inest per effectum gratiae modo quo non est communiter in rebus : sed communiter in rebus est per essentiam sive essentialiter, sicut fundens sive causans esse essentiale singulorum : et quia potentia Dei non extenditur extra essentiam, sequitur, quod in omnibus rebus est essentialiter, sic etiam potentialiter, et sic etiam e converso.

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum, quod satis bene est hoc dictum, ut dicit Magister in Sententiis 1 : sed tamen in verbis illis plus est quod ab humano intellectu intelligi non potest : quia dicit Chrysostomus super epistolam ad Hebraeos : « Quod Deus ubique sit scimus : qualiter autem ubique et in omnibus sit, intelligere non possumus. »

Et quod dicitur, quod præsentialiter adaptari non potest, dicendum quod præsentialiter dicitur duobus modis, scilicet præsentialitate cognoscentis, et præsentialitate cognoscibilis. Primo modo omnis res est sibi præsens : secundo modo omnis res præsens est per speciem influxam sibi ab exemplari ideali, quod est ut medium cognoscendi in cognitione divina. Et sic præsentia rei, est ab eo quod est Deum esse præsentialiter omnibus.

Ad aliud dicendum, quod responsum illud non satis perfectum est. Non enim penes attributa personarum sufficienter accipiuntur hæc : sed, sicut dictum est in principio hujus solutionis, licet in divinis sit identitas propter indifferentiam simplicitatis, tamen hæc identitas non excludit diversum modum significandi, et penes diversum modum significandi quinque sunt in divinis. Penes ista quinque accipiuntur : significatur enim essentia ut essentia, et essentia in persona. Si essentia accipitur ut essentia, duo sunt ei proprie convenientia, scilicet simplicitas, et subtilitas. Simplicitas autem quæ est in fine simplicitatis, ut paulo ante dictum est, nullo termino intrinseco vel extrinseco determinata vel ab aliquo restricta est : et ab hac habet esse in omnibus et ubique. Simplicitatem sequitur subtilitas. Subtile autem, ut dicit Aristoteles in secundo Generatione et Corruptione, penetrativum est partium, et etiam partium partes penetrat usque ad minima : et ab hoc habet quod omnia sibi sunt præ-

sentia, et non est aliquid invisibile in conspectu ejus. Unde, Sapientiæ vii, 22 : Est enim in illa spiritus intelligentia, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, etc. Et, ad Hebr. iv, 12 et 13 : Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : pertingens usque ad divisionem animæ et spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Est etiam hoc modo extensa potentia cum essentia et præsentia, ut dicitur, Esther, xm, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita. Et secundum hoc Deus præsidents omnibus essentialiter, præsentialiter, et potentialiter, causando esse rerum et præsentialitatem et potentiam et conservationem in his et gubernationem, sub se habet duo in quibus hoc facit, scilicet naturam et suppositum. Sed de operibus Dei est convertere ad se omne quod replet, ut dicit Dionysius in principio Castelis hierarchiae : et sunt hæc ejus verba : « Omnis a Patre moto manifestationis luminum processio, in nos optime ac large proveniens, iterum ut unifica virtus restituens nos replet, et convertit ad congregantis Patris unitatem et deificam simplicitatem. » Cum autem ad se convertit, unumquodque convertit secundum propriam analogiam, scilicet existentia tantum secundum proprium et naturalem appetitum et motum, viventia secundum vitalem appetitum et motum, sensibilia secundum sensibilem appetitum et motum, rationabilia secundum rationabilem voluntatem et motum, intellectualia autem secundum intellectualem voluntatem et motum, ut ibidem dicit Dionysius. Sed voluntatem rationabilem ad se perfecte non convertit nisi per gratiam : et sic a tali inesse accipitur inesse per gratiam : et sic inest omnibus quantum ad naturam essentialiter, præsentialiter, potentialiter, ut

<--- Page Split --->

causans in eis ens verum et bonum, et lumine intelligentiae suae illustrans omnia per speciem. Propter quod etiam philosophica positio est, ut dicit Avicenna in sexto de Naturalibus, quod omnis forma lumen sit, et ex lumine causae primae et intelligentiarum : et nisi ita esset, non esset intelligibile per formam omne quod intelligitur : sicut color visibilis non esset, nisi esset actus quidam luminis et lucidi : eo quod omne quod videtur, sub actu luminis et lucidi videtur. Et sic penes haec quatuor accipitur inesse essentialiter, praesentialiter, potentialiter, et inesse per gratiam. Et essentialiter inesse est acceptum penes essentiam, potentialiter inesse penes attributum Patris quod est potentia, praesentialiter inesse penes attributum Filii quod est sapientia, per gratiam autem inesse vel per bonitatem accipitur penes attributum Spiritus sancti quod est bonitas. Vel sic : Essentialiter inest causans esse omnium, praesentialiter discernens essse virtutem et operationem singulorum et dijudicans ea, potentialiter autem potenter conservans et continens et gubernans, ut praesidens singulis in esse, virtute, et operatione. Et ista forte adaptatio magis est ad propositum. Si autem accipitur essentia in persona, tunc accipitur ille modus qui est inesse per unionem : essentia enim divina in persona carni associata est per gratiam unionis, quae non est habitus voluntatis tantum, sed etiam ad esse personale, ut hic homo sit vera persona divina quae est Filius.

Ad aliud dicendum, quod si ponamus non esse personas, quod tamen falsum est, adhuc intelligemus Deum esse quemdam, cujus essentia potest considerari secundum se, vel secundum quod est in persona, vel cui convenit essentialiter, praesentialiter, potentialiter inesse, quae sunt appropriata : et tunc adhuc stabit adaptatio.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur Pater vel Filius vel Spiritus sanctus,

dicitur aliquis qui est Deus : et ideo ratione essentiae ut in eo qui est quis consideratae, haec conveniunt singulis personis : et licet non sint appropriata sub ratione appropriatorum, tamen sunt appropriata sub ratione convenientium essentiae in se consideratae, vel in eo qui est quis, secundum quod se habet ad creaturas quis est ut causans, discernens, et potentialiter praesidens sive conservans, et ut ad se convertens unumquodque secundum propriam analogiam. Et quia essentia in se considerata in persona una est et communis tribus, et ideo haec omnia, praeterquam inesse per unionem, tribus personis conveniunt et singulis : nec hoc tollit supradictam adaptationem.

Ad aliud dicendum, quod adaptatio illa bona est, et ponitur in Littera in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVII, cap. Quidam tamen.

Ad argumentum dicendum, quod licet circumscribamus potentiam et praesentiam, erit quidem Deus in omnibus essentialiter, praesentialiter, et potentialiter, habitualiter, licet non actualiter, causans esse et potentiam et praesentiam rerum.

Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod Deus est ubique et in omni re dictis modis.

Et quod dicit Anselmus, intelligitur, quod in nullo loco est localiter : eo quod incircumscriptus est. Est tamen in omni loco causaliter : et hoc essentialiter, praesentialiter, et potentialiter, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Deus est in loco proprie quantum est de proprietate Dei qui est, sed non est in loco proprie quantum est de proprietate loci cui est, sed quantum ad hoc est in loco per translationem : proprium enim causae causantis, et per seipsam in esse causato essentialiter, praesentialiter, et potentialiter : sed locati proprietates non referuntur ad ipsum Deum. Ejus enim

<--- Page Split --->

quod in loco est localiter, proprietates sunt ab alio extrinseco contineri, terminari, salvari, circumscribi, quorum nihil Deo convenire potest. Sed proprietates ejus quod est in loco causaliter, sunt causare esse loci et locati, et causare virtutes tam loci quam locati, et per operationes et per assimilationem et proportionem causati ad causam fit translatio, ita ut etiam Deus aliquando dicatur locus, sicut Beda dicit; quod « locus Angelorum Deus est, intra quem currunt quocumque mittuntur. » Et aliquando dicitur esse in loco, ut in Psalmo lxvi, 6 : Deus in loco sancto suo. Quia Deus est continens et salvans a quo et ad quem est motus appetitus omnium.

in causato, quam cum causato : et anima magis in corpore, quam cum corpore. Et ex hoc sumptus est usus loquendi. In corporalibus id quod inest, continet. In spiritualibus autem est e converso : quia id quod inest, continet : et id cui inest, continetur : quia, sicut dicit Aristoteles in fine primi de Anima, anima quae est in corpore, continet corpus : et corpus in quo est anima, continetur ab anima : egrediente enim anima corpus exspirat et marcescit et moritur.

Ad alud dicendum, quod materia non est ubique universaliter, sed in materiatis : sed non est in eis ut Deus ubique est. Deus enim totus ubique est, et in quolibet loco totus, et in qualibet re et in qualibet parte rei totus. Et hoc non convenit materiae quae sic ubique sit tota, eo quod ipsa non est simplex in fine simplicitatis.

Ad alud dicendum, quod a quocumque removetur natura alicujus, secundum quod natura sua removetur ab ipso, secundum eumdem modum universum illius naturae removetur ab eo : esse autem in loco secundum inhaerentiam ubi, quod significatur cum dicitur esse in loco, vel secundum adhaerentiam, quod magis proprie dicitur, removetur a Deo, quia non circumscribitur: sed esse in loco causaliter convenit Deo, et hoc modo convenit etiam Deo esse ubique.

Ad alud dicendum, quod neutro modo dicto loco locus transfertur in divina, cum dicitur Deus esse in loco : sed, sicut dictum est, transfertur ut causatum ad causam causantem essentialiter, potentialiter, et praesentialiter.

Ad m quod ulterius quæritur, dicendum quod propriissime dicitur Deus esse ubique : quia hoc indistincte dicit universum ejus quod est ubi. Cum autem dicitur hic esse et ibi, possunt hic et tbi accipi dupliciter, scilicet prout sunt inductiva universi ejus quod est

quod in loco est localiter, proprietates sunt ab alio extrinseco contineri, terminari, salvari, circumscribi, quorum nihil Deo convenire potest. Sed proprietates ejus quod est in loco causaliter, sunt causare esse loci et locati, et causare virtutes tam loci quam locati, et per operationes et per assimilationem et proportionem causati ad causam fit translatio, ita ut etiam Deus aliquando dicatur locus, sicut Beda dicit; quod « locus Angelorum Deus est, intra quem currunt quocumque mittuntur. » Et aliquando dicitur esse in loco, ut in Psalmo lxvi, 6 : Deus in loco sancto suo. Quia Deus est continens et salvans a quo et ad quem est motus appetitus omnium.

  1. Ad sequens dictum Anselmi jam patet solutio per dicta. Non enim comparatur ad locum localiter, sed causaliter.

  2. Ad alud dicendum, quod haec argumentatio procedit ac si Deus dicatur in loco esse univoce cum aliis quae sunt in loco : et hoc non est verum : quia Deus causaliter est in loco, alia autem localiter : et ideo Deus existens in loco nihil accipit a loco, sed confert loco : alia autem accipiunt a loco actus proprietatum et virtutum loci, ut contineri, terminari, circumscribi, et salvari, et hujusmodi.

  3. Ad dictum Anselmi dicendum, quod causa dicti est quam ipse ponit, quod id quod inest alicui, secundum leges ejus cui inest, continetur et terminatur ab illo in quo est : et hoc non potest convenire Deo : et quoad hoc magis proprie diceretur esse cum loco, quam in loco. Sed id quod inest alicui secundum leges ejus quod sic est, id quod inest continentiam dat ei cui inest, quando id quod inest est causa et perfectio ejus cui inest : et sic causa est in causato, anima in corpore, spiritus in semine, Deus in loco et in omnibus. Et sic Deus magis proprie est in loco, quam cum loco : sicut causa magis est

<--- Page Split --->

ubique, prout ex particularibus inducitur universale. Et sic nihil prohibet concedi Deum esse hic et ibi. Vel prout hic et ibi sunt de individuantibus hic et hic, prout dicit Boetius loquens de individuantibus, quod non potest unum ubi sive unus locus convenire duobus. Et sic hic et ibi non est tantum particularis locus vel ubi particulare, sed etiam distinctivum ejus quod est in loco. Et sic non proprie dicitur de Deo esse hic et ibi : eo quod Deus non distinguitur in loco : et tunc impropriissime dicitur hic esse et alibi quam hic : quia hoc notat et distinctionem et comparationem distincti loci ad distinctum secundum relationem diversitatis. Et hoc modo Deus non distinguitur in loco. Et hujus causa est, quae dicta est, quod cum dicitur Deus in loco esse, comparatur non ad locum secundum modum loci, sed secundum modum causae.

Ad sequens patet solutio per idem : dictum est enim quomodo est hic et ibi, et quomodo non.

Ad id quod objicitur in contrarium, pâtet solutio per idem.

Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod proprie proprium est divinitatis esse ubique per modum qui dictus est. Universali autem non convenit : universale enim est de esse omnium eorum in quibus est : et hoc modo non se habet locus ad locatum, et e converso : et ideo non proprie est ubique et semper : secundum esse enim nec ubique est nec semper, sed potius distinctum separatum et corruptibile : et sic se non habet locus ad locatum : et ideo universale non proprie est ubique et semper

secundum unum et idem numero, sed secundum unum et idem ratione. Dicit enim Avicenna in principio logicae sua : « Nihil unum et idem secundum esse quo est in uno, est in altero. » Deus autem secundum unum et idem esse est ubique et semper secundum se.

Ad id quod dicit Glossa, solvitur per idem : quia velocitas prout est universale, non est in omnibus per unum et idem esse velocitatis.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi tale universale sumitur quod secundum analogiam est in omnibus, tamen non est ubique et semper, nisi secundum esse variatum in illis in quibus est : et sic non in omnibus est secundum unum et idem esse, sicut Deus qui secundum unum et idem esse in omnibus et ubique est, non variatum in illis, nec distinctum.

Ad aliud dicendum, quod alia est comparatio animæ ad corpus, et alia Dei ad locum. Comparatio enim animæ ad corpus, est comparatio actus ad potentiam et formæ ad materiam, et non loci ad locatum, vel locati ad locum : nec comparatur ad locum nisi per accidens : quia scilicet id cujus est actus, vel cujus est forma, differentiam habet in situ secundum locum : sed hoc modo Deus non comparatur ad locum, sed secundum causam, ut dictum est : et ideo objectio illa non procedit.

Ad ultimum dicendum, quod si tale esse poneretur, hoc non esset ubique, sed secundum partem esset hic et secundum partem esset ibi : et pars non est totum : Deus autem secundum totum et perfectum esse unum est hic et ibi et in omni re.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO LXXI.

De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam 1.

Juxta hoc ulterius quaeritur in speciali de modo quo Deus est in sanctis per gratiam.

  1. Ex hoc enim quod Deus per inesse essentialiter, præsentialiter, et potentialiter dat esse rebus, per inesse autem per gratiam non dat nisi bene esse, et bene esse quod est secundum quid, videtur quod inesse per gratiam sit inesse secundum quid et non simpliciter : et hoc videtur inconveniens, cum optimus modus quo inest, sit per gratiam inesse.

  2. Adhuc, Augustinus dicit et ponitur in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVII, in illo cap. In sanctis vero habitat. Ibi enim dicit : « Mali vero, etsi ibi sunt ubi Deus est, qui nusquam deest, non tamen sunt cum eo 2. » Hoc enim falsum videtur esse.

Idem Augustinus in libro Confessionum : « Mecum eras, et ego tecum non eram 3. » Et constat, quod loquitur de se prout adhuc fuit in peccato, Ergo peccatores etiam et mali sunt cum Deo.

  1. Adhuc, Plus est inesse quam cum esse : et Deus est in malis : ergo multo magis est cum eis : quod tamen videtur abhorrere fides : quia si Deus est in malis, tunc Deus est in diabolo : et cum Spiritus sanctus sit Deus, videtur Spiritus sanctus esse in diabolo et in malis, quod absurdum esse videtur.

  2. Adhuc, Videtur Augustinus facere differentiam inter inesse et inhabitare : sic enim dicit, et inducitur in libro primo Sententiarum, distinctione XXXVII, cap. In sanctis vero habitat, in epistola ad Hieronymum de origine animæ sic dicens : « Per omnes particulas corporis tota simul adest anima, nec minor in minoribus, nec major in majoribus, sed tamen in aliis intensius, in aliis remissius operatur, cum in singulis particulis corporis essentialiter tota sit. Ita Deus cum in omnibus essentialiter ac totus sit, in illis tamen plenius esse dicitur quos inhabitat, id est, in quibus ita est, ut faciat eos templum suum : et hi tales cum eo jam sunt ex parte, sed in beatitudine cum eo erunt perfecte. » Hoc enim videtur falsum esse : magis enim ibi inhabitat ubi non transit, quam ibi unde transit : sed a Sanctis in quibus habitat per gratiam, frequenter transit : a creaturis in quibus est, numquam transit : ergo magis habitare in creaturis dicendus est, quam in Sanctis.

  3. Adhuc, Augustinus super Joannem, XVII, 24 : « Non satis fuit dicere, Ubi ego sum, et illi sint : sed addidit, Mecum : quia et miseri possunt esse ubi et ille est, qui nusquam deest. Sed beati sunt cum illo : quia non sunt beati nisi ex eo quod cum illo sunt, qui fruuntur eo et vident eum sicuti est. Mali vero cum illo, ut cæci in luce non sunt cum

<--- Page Split --->

luce : nec boni ita nunc sunt cum eo ut videant per speciem, etsi sunt aliquo modo cum eo per fidem. » Hoc enim videtur falsum. Cum enim notat associationem eorum qui sunt in uno loco vel in uno tempore : ergo si mali sunt ubi Deus, videtur quod cum Deo sint.

  1. Adhuc, Non videtur Deus esse cum Sanctis, sed e converso. Cum enim, ut dicunt grammatici, principalitatem notat in ablativo cui apponitur : unde dicitur, quod miles est cum rege, non rex eum milite. Ergo Deus non est cum Sanctis, sed Sancti sunt cum eo.

Sed contra. In contraRium hujus est quod dicitur, Exod. III, 12 : Ego ero tecum. Et illud quod paulo ante dictum est de Augustino : « Mecum eras, et ego tecum hon eram. »

ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit Magister in libro I Sententiarum, Distinct. XXXVII, in alio cap. Si autem quaeris, ubi habitabat Deus, ubi inducit Augustinum sic dicentem contra Maximinum : « Antequam faceret Deus ceolum et terram, antequam faceret Sanctos, ubi habitabat ? In se habitabat Deus : apud te habitat, et apud se est. Non ergo sic Sancti sunt domus Dei, ut ea subtracta cadat Deus. Imo sic habitat Deus in Sanctis, ut si ipse discesserit, cadant 1. » Hoc enim videtur falsum : praepositiones enim transitivae sunt et diversitatem notant, ut dicit Priscianus. Si ergo est in seipso, oportet quod diversitas sit inter ipsum et se, quod esse non potest.

  1. Adhuc, Aristoteles in IV Physicorum dicit, quod « omnes Philosophi convenerunt in hoc, quod nihil est in seipso. »

ULTERIUS quaeritur, Si concedendum Qu sit, quod Deus sit alibi quam in seipso ?

Et videtur, quod sic. Est enim in creaturis quae non sunt ipse : ergo est alibi quam in seipso.

ULTERIUS quaeritur, Utrum concedenQu dum sit, quod sit in alio quam in seipso ?

Et videtur, quod sic. Est enim in Angelo qui est alius quam ipse : ergo est in alio quam in seipso.

ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit Qua Augustinus, quod est apud seipsum.

Dicit enim Glossa super illud verbum Joannis, 1, 1 : Verbum erat apud Deum, « ut alius apud alium.» Ergo videtur, quod praepositio apud, distinctionem notet vel personalem vel essentialem. Deus autem a se nec essentialiter nec personaliter distinguitur. Ergo Deus non est apud se.

ULTERIUS iterum quaeritur de hoc quod Quem inducit Magister in illo cap. Solet etiam ab eisdem quaeri 2, scilicet quomodo Deus essentialiter sit in omnibus rebus, et tamen sordibus corporalium inquinationum non inquinatur?

Ibi enim ponit duo similia, scilicet quod anima coinquinatione corporis non coinquinatur, et radii solares multa contingunt immunda, et tamen non inquinantur. Unde Augustinus in libro de Natura boni 3 : « Cum in Deo, inquit, sint omnia quae condidit, non tamen inquinant eum qui peccant. De cujus etiam sapientia quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, dicitur, Attingit omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum incurrit in eam 4. »

<--- Page Split --->

■ ■ 4. ULTERIUSetiam videtur, quod multo plures sint modi quibus Deus est in rebus quam illi qui dicti sunt. Aliter enim est in cœlo, et aliter in templo, et aliter in anima. Unde Bernardus : « In cœlo est, ut in quo relucent opera gloriæ suæ : in mundo autem, ut creator et gubernator : in Angelo, ut sapor et decor : in Ecclesia, ut paterfamilias in domo : in anima fideli, ut sponsus in thalamo : ubique essentialiter conservando et sustinendo. Per gratiam inhabitantem in justis, per efficaciam in sacramentis, per mysterium et signum in columba et flatu et linguis igneis : in loco sibi proportionato in templo. Unde, Genes. XXVU, 16 : Vere Dominus est in loco isto. Et ibidem, §. 17 : Quam terribilis est locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei et porta cæli. Per unionem in Christo1. »

Solutio. Dicendum ad primum quæsitum, quod inesse per gratiam optimus modus est, ideo quia super commune modum quo in omnibus essentialiter est, addit specialem modum, quo homo est cum Deo et in Deo. Et in hoc non est de bene esse tantum, secundum quod bene esse accidentale est, sed est de perfectione esse. Dico autem de perfectione esse, secundum quod definit esse Boetius, dicens in libro de Consolatione philosophiae, quod « esse est, quod retinet ordinem servatque naturam. » Cui esse opponitur peccatum, ut dicit Augustinus super principium Joannis, in Glossa super illud : Sine ipso factum est nihil , id est, peccatum. Peccatum enim nihil est : nihil enim fiunt homines cum peccant : cadunt enim ab esse quod ordinem retinet servatque naturam. Et sic inesse per gratiam, est simpliciter inesse. Inesse etiam per essentiam non est secundum quid inesse, sed simpliciter : nec inesse per essentiam et inesse per

gratiam differunt, sicut inesse ab hoc, et inesse ad hoc, et ad aliud cum hoc. In Sanctis enim est ad esse conservationem, et quoad effectum gratiae, quo optime conservatur et ordinatur esse naturale.

Ad aliud dicendum, quod cum multipliciter sumitur secundum quod syncategoremate sumitur. Aliquando enim notat simplicem associationem. Aliquando notat associationem cum causa associationis. Associatio enim species amicitiae est, ut dicit Aristoteles in VIII Ethicorum, eo quod amicitia causa est societatis. Aliquando etiam notat assocializationem inferioris ad superiorem cum dignatione superioris ad inferiorem : quia proprie loquendo superior ad inferiorem amicitia non habet, sed dignationem : et inferior ad superiorem proprie amicitiam non habet, sed reverentiam, ut docet Aspasius in commento super II Ethicorum Aristotelis. Quando notat simplicem associationem, Deus est cum malis : quia essentialiter existens in ipsis, nihil facit quod violet societatem. Quando autem notat associationem cum causa mali, non sunt cum Deo : quia per hoc quod mali sunt, violant amicitiam, quae causa societatis est. Quando vero notat associationem cum dignatione alterius associatorum, tunc ponit principalitatem in ablativo : et sic Sancti sunt cum Deo, et Deus non cum Sanctis, sicut miles est cum rege, et non rex cum milite. Mali autem non sunt cum Deo hoc modo, nec Deus est cum ipsis.

Ad aliud dicendum, quod inesse intimius est quam cum esse : sed quia cum associationem et causam associationis notat, plus importatur in eo quod est cum esse, quam inesse : quia cum esse supponit inesse, et insuper plus, sicut dictum est. Unde dicendum, quod licet Deus essentialiter sit in omnibus

<--- Page Split --->

præsentialiter, potentialiter, et simpliciter sit in eis : tamen non est concedendum simpliciter, quod sit in eis quæ dicunt deformitatem esse, sicut mali, dæmon, fornicator, adulter : talia enim nomina imposita sunt a deformitate, quæ non est a Deo : quia, sicut dicit Augustinus, deformitas peccati non conservat naturam,1 sed vitiat. Unde in talibus non est dicendum, quod Deus sit simpliciter, sed cum determinatione, ut dicatur in diabolo esse secundum esse substantiale et naturale et conservationem illius : quia sic dicitur esse in eo qui diabolus, et non in diabolo in quantum diabolus est. Et si conceditur2 hoc modo, quod Deus est in eo qui diabolus est, nullo modo debet concedi, quod Spiritus sanctus sit in diabolo, licet ipse sit Deus. Spiritus enim sanctus ut Spiritus sanctus, in eo in quo est, est per inspirationem et sanctificationem : et hoc modo non est in diabolo, nec in malis. Unde proprie dicendo Spiritus sanctus non est in malis : licet hæc concedi possit, quod Deus qui est Spiritus sanctus, sit in malis essentialiter, præsentialiter, et potentialiter quantum ad esse naturale. Et hic modus loquendi sumitur a beato Dionysio in libro de Divinis nominibus, ubi de dæmonibus loquens, sic dicit : « Data dæmonibus naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendidissima, quamvis ipsi non videant, claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes1. » Non enim essent integra et splendida, nisi Deus essentialiter esset in eis conservans ea.

in domo 3. Et illud, In domo Dei ambulavimus cum consensu 2. Et ideo differentiam inter inhabitare et inesse facit Augustinus. Inhabitare autem non opponitur transitui, cum gratia in via amissibilis sit : sed inesse essentialiter opponitur transitui, quia esse rerum gratia cujus esse dicitur Deus essentialiter in rebus, non est amissibile.

Ad aliud jam patet solutio per dicta : ostensum est enim qualiter mali sint cum Deo, et qualiter in malis est Deus, et qualiter non.

Ad aliud dicendum, quod si cum notat associationem cum causa associationis quæ est amicitia, Sancti sunt cum Deo. In consensu enim voluntatis et operis sunt cum ipso, secundum quod Tullius dicit in libro de Amicitia, quod « amicorum est idem velle et idem nolle. » Et ibidem, « Prima lex sanciur amicitiæ, ut pro amicis non nisi honesta faciamus. » Secundum autem quod hæc præpositio, cum, principalitatem notat et dignationem in ablativo, sic Deus est cum Sanctis, et non Sancti cum Deo.

Ad m quod objicitur in contrarium, At obj.1 patet solutio per prædicta quæ posita sunt in distinctione hujus quod dicitur cum.

Ad m quod ulterius quæritur, Utrum Ad quæri Deus in seipso habitat ? Dicendum, quod sic, et in seipso habitat, et apud seipsum.

Ad objectum contra, dicendum, quod praepositiones quidem transitivæ sunt, sed ad transitionem illam sufficit diversitas modi significandi, etiamsi res significata sit eadem, et secundum id quod est et sibi inest secundum ambitum majestatis et virtutis suæ : sic enim is qui inest, idem est cum eo cui inest : differt autem secundum modum significandi.

addit super inesse effectum specialem, sicut dicit Psalmus unanimes habitare

juendum, habitare fratres in unum! 3 Psal. LIV, 15.

<--- Page Split --->

  1. Ad alud dicendum, quod Philosophi conveniunt in hoc, quod nihil est in seipso, secundum quod idem est in re et in modo significandi : quia sic nulla diversitas esset inter id quod inest, et cui inest : sic autem non est hic cum dicitur Deus esse in seipso, ut patet per prædica.

nalibus, ex adjuncto trahit quod distinctum est, ut cum dicitur, Verbum erat apud Deum : verbum enim personale nomen est, et per præpositionem distinctio notatur inter Deum et verbum apud quem est : per seipsam autem præpositio apud non notat distinctionem, nisi eam quæ est in modo significandi, ut paulo ante dictum est.

ad 2. Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod meo judicio hæc bene concederetur, est alibi ut in seipso. Et hoc probat objectio et nihil amplius : sed hæc non est concedenda, est alibi quam in seipso : quia comparatio quæ importatur per adverbium, quam, vult habere habitudinem univocam : eo quod omnis comparatio inter univoca est. Non autem est habitudo univoca quando dicitur, Deus est in creaturis, et quando dicitur, est in seipso. In creaturis est per habitudinem causantis et continentis et conservantis. Cum autem dicitur esse in seipso, negative exponendum est, scilicet quia non ab alio continetur et conservatur nisi a seipso.

quest. 3. Ad id quod ulterius quæritur, Utrum sit in alio quam in seipso ?

Videtur dicendum, quod non est concedendum : quia cum dicitur, in alio quam in seipso, per relativum diversitatis importatur, quod ab alio contineatur quam a seipso : et hoc non est verum : in omnibus enim existens semper continetur et conservatur a seipso. Per adverbium autem comparandi relinquitur negativa continentiae ad seipsum, et affirmativa continentiae ab alio : est enim sensus, quod non continetur a seipso, sed continetur ab alio.

Ad alud quod ulterius quæritur, di- 5. cendum quod inquinationis unius ex altero triplex est causa, scilicet communis materia, contactus, et communicatio passionum, scilicet quod passiones unius redundant in alterum. Unde anima non inquinatur a corpore inquinatione corporis : quia anima et corpus non sunt materiae unius. Unde anima leprosi non dicitur leprosa in ipso : tamen quia passiones corporis redundant in animam, et e converso passiones animae in corpus, ideo aliqua affectio gaudii vel tristitiae fit in anima ex inquinatione corporis. Secunda causa est contactus unius ab altero. Contingunt autem se, ut dicit Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione, quorum ultima sunt simul. Et sic aliquando dicitur lumen et radius solis inquinari ex contactu immundorum : sicut in exsequiis mortuorum dicitur, quod de hujus mundi luce cœnulenta ducis ad patriam cœlestem. Tertia causa est communicatio passionum, sicut est inter animam et corpus, ut dictum est. Et propter hoc quod Deus nullo istorum modorum se habet ad ea quibus inest, ideo nullo modo sordibus eorum quibus inest, sordidatur vel contingitur vel inficitur.

Ad id quod ulterius quæritur, Utrum Deus sit apud seipsum ? Dicendum quod apud seipsum est.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod præpositio, apud, de se non notat distinctionem : sed cum ponitur cum nominibus distinctivis perso-

Ad id quod ulterius quæritur, dicen- 6. dum quod si singulares modi effectuum quos operatur Deus in creaturis, attenduntur, multo plures sunt quam quinque, sicut probat objectio, sed in communi omnes reducuntur ad quinque. Non enim possunt esse nisi duæ gratiae.

<--- Page Split --->

Non enim habitat Deus in homine vel in Angelo nisi per gratiam adoptionis, vel per gratiam unionis. In natura autem rerum, ut dicit Dionysius, non est nisi substantia, virtus, et operatio : vel sicut dicit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, quod est, quod discernitur, quod congruit. Et quantum ad id quod est, sive quantum ad sub-

stantiam quae causatur ab essentia divina, inest essentialiter : quantum ad speciem qua discernitur res a qua fluit virtus, inest ei praesentialiter : per speciem enim res in potentia Dei est, et a lumine potentiae ipsius fluit species : quantum autem ad hoc quod congruit ordine et comparatione et appetitu vel naturali vel animali, fluit a potentia divina.

QUÆSTIO LXXII.

Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab æterno, vel ex tempore 1 ?

Juxta hoc ulterius quaeritur, Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab æterno vel ex tempore ?

Et videtur, quod ab æterno : quia

  1. Quandocumque est relatio causæ ad causatum, tunc etiam est relatio causati ad causam, et e converso : quia relativa posita se ponunt, et perempla se perimunt : sed propter relationem causati ad causam, res dicitur esse ab æterno in Deo : ergo multo magis propter relationem causæ ad causatum, Deus dicitur esse in rebus ab æterno.

  2. Adhuc, Deus dicitur esse ubique, quia virtutem continendi dat omni loco, et propter potestatem conservandi dicitur esse in omni re : ergo cum ab æterno habuit hujusmodi potestatem, videtur quod ab æterno sit ubique et in omni re.

  3. Adhuc, Ab æterno est in seipso : ergo est in omni re quæ est ab æterno : sed Deum esse ubique et in omni re, est esse in omni loco et in omni re quæ

est : ergo ab æterno est in re et ubique.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Cum dicitur, Deus est in omni re, significatur ambitus divinæ essentiae, qui magnitudo ipsius est, et consignificatur effectus quæ est conservatio rei in esse : effectus autem ille non est ab æterno : quia non conservatur res in esse, nisi quæ est : res autem non est ab æterno : ergo nec Deus ab æterno fuit in omni re.

  2. Si forte velis dicere, ut quidam dixerunt, quod hæc est vera, Deus est ubique ab æterno, sed non hæc, Deus est in omni re ab æterno : quia cum dicitur, Deus est ubique ab æterno, non significatur nisi ambitus divinæ essentiae, quæ de sui simplicitate habet quod est ubique, et hoc habet ab æterno. CONTRA : Sicut in hac, Deus est in omni re, significatur ambitus divinæ essentiae, et connotatur effectus conservationis ne in nihilum decidat quod a divina essentia factum

<--- Page Split --->

est : ita cum dicitur, Deus est ubique, ambitus divinae essentiae significatur, quo nulli loco deest, et connotatur effectus quo omni loco confert virtutes loci, quae sunt continere, terminare, et salvare : hic autem effectus non est ab aeterno : ergo Deus nec ubique est ab aeterno.

actu, et non intelligitur de causato non existente nisi in causa : relatio enim causati ad causam, est ex dependentia causati ad causam : non autem dependet nisi quando actu est : quando enim est in causa, tunc, ut dicit Anselmus, creatrix est essentia : creatrix autem essentia ad nihil dependet.

Solutio. Meo judicio ambae falsae sunt, et haec scilicet, Deus est in omni re ab aeterno, et haec, Deus est ubique ab aeterno, sicut probant ultimae rationes.

Ad aliud dicendum, quod non dicitur esse in rebus vel ubique a potentia conservandi, sed ab actu : actu autem non conservat nisi ex tempore.

Ad primum ergo dicendum, quod Deus non dicitur eodem modo esse in rebus, quo res dicuntur esse in ipso : quia cum res dicitur esse in Deo, per hoc non ponitur res esse in actu, sed esse in potentia et in praescientia Dei. Cum autem dicitur esse in rebus Deus, per effectum connotatum notatur res esse actu : unde propositio ista quae inducitur in objectione, Quandocumque est relatio causati ad causam, etc., intelligitur de causato existente in ratione causati, et in

Ad ultimum dicendum, quod haec est vera, Deus ab aeterno est in omni re quae est, quia ipse est in seipso. Et si infertur ex hoc, ergo est in omni re, incidit fallacia secundum quid ad simpliciter : quia cum dicitur, Deus est in omni re quae est, iste terminus, re, per implicationem positam circa ipsum, restringitur ad standum pro aeternis tantum. Cum autem infertur, ergo est in omni re, stat pro omnibus absolute et pro aeternis et pro temporalibus.

QUÆSTIO LXXIII.

Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Deinde quaeritur, Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus? De hoc enim quaerit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Omne ergo corpus.

Tertio, Secundum quam diversitatem conveniat corpori esse in loco et spiritui ?

Et quarto, Utrum spiritus possit esse sine loco ?

Et quaeruntur quatuor, scilicet quid sit esse in loco ?

Juxta quod oportet quaeri, Si plura corpora vel plures spiritus possint esse in eodem loco ?

Secundo, Cui convenit esse in loco ?

<--- Page Split --->

MEMBRUM I.

Quid sit esse in loco, vel locale, vel circumscriptibile 1 ?

PRIMO ergo quaeritur, Quid sit esse in loco, vel locale, vel circunscriptibile?

Dicit autem Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXVII, quod duobus modis dicitur in Scriptura aliquid locale vel circumscriptibile, scilicet vel quia dimensionem capiens longitudinis, altitudinis, et latitudinis, distantiam facit in loco, ut corpus : vel quia loco definitur aut determinatur : quoniam cum sit alicubi, non ubique invenitur : quod non solum corpori, sed etiam omni spiritu creato congruit.

Videtur autem, quod locale non sit nisi uno modo.

  1. Locus enim terminus est extrinsecus continens, et non intrinsecus. Sed extrinsecum terminum corporalem non potest habere spiritus : eo quod inter locatum et locum contactus est : contactus autem, ut dicit Aristoteles in VII Physicorum, non est nisi eorum quorum ultima sunt simul : ultima autem sunt superficies : spiritus creati non est superficies : ergo spiritus creati non est locus, nec localis esse potest.

  2. Adhuc, Locus eo quod est continens, ut forma se habet ad locatum, sive ut actum formaè habens ad ipsum: nihil corporale ut forma vel ut actum habens formaè, se habet ad spiritum creatum : ergo nihil corporale ut locus se habet ad spiritum creatum : et sic spiritus localis non est.

  3. Adhuc, Damascenus in libro primo

de Fide orthodoxa 2, non dicit, quod duobus modis sit locale corporaliter, sed quod aliquid est locale corporale, et aliquid intelligibiliter : dicit enim sic : « Est enim intelligibilis locus ubi intelligitur et incorporea natura, ubi nimirum est et operatur : et non corporaliter continetur, sed intelligitur. » Ex hoc videtur, quod nullus sit corporalis locus spiritus creati. Falsum ergo est quod dicit Magister, quod spiritus aut loco definitur aut determinatur.

  1. Adhuc, Commentator super quartum Physicorum Aristotelis, distinguit qualiter aliquid sit in loco, et dicit, quod incorruptibilia ut primum cœlum et alii orbes usque ad lunam inclusam non proprie sunt in loco, sed locus. Et assignat causam : quia scilicet locus deputatur ei quod respersum est contrarietate in superficie : quæ contrarietas propter continuam actionem et passionem contrariorum ad invicem dissolveretur, nisi deputaretur ei extrinsecus continens, quod continendo salvat locatum ne dissolvatur. Tale autem continens non potest deputari spiritui creato : quia ille est continens id in quo est, et non contentus ab ipso. Ergo spiritus creatus non est locatus, sed magis locus.

  2. Adhuc, Aristoteles in VIII Physicorum probat, quod idem est motus ad locum et ad formam, et ab eodem, scilicet a generante : et hoc non potest esse nisi motus et locus sint per se consequentia formam, ut ibidem dicit Commentator : quia tunc quantum a generante datur alicui de forma, tantum datur ei de motu consequente formam et locum. Et est exemplum Avicennae in eo qui generat ignem : primo enim calidum alterat materiam et disponit ad ascensum : et cum plus immittit ei de forma ignis ita ut elicit fumum, fumus plus ascendit, et cum hoc plus dat de forma ignis, sic-

<--- Page Split --->

ut in flamma plus ascendit et altiorem rem locum petit : et si plus adhuc immittit ita ut perfecte est ignis, nisi prolibeatur ab aliquo, ascendit in ultimum terminum sphære activorum et passivorum, ubi proprius locus est generationis ignis. Propter quod dicit Aristoteles in Topics, quod species ignis in termino est. Unde Dionysius in Cælesti hierarchia dicit, quod « proprium ignis est, quod sit incensivus et ascensivus. » Ex his arguo : Cujus formam non sequitur motus et locus, de natura sui et generatione non est locale. Angeli vel spiritus creati naturam non per se sequitur locus et motus. Ergo spiritus creatus proprie est in loco vel localis : et sic non sunt duo modi quibus aliquid locale esse dicatur.

  1. Adhuc, Sicut omnis locus continet locatum, sic omne locatum implet suum locum. Sed spiritus creatus non implet locum : quia dicitur in libro primo Sententiarum, distinc XXXVII, cap. Sed ut supra diximus, si multi spiritus essent hic, quod eo non coangustarent locum quo minus de corporalibus contineret. Ergo spiritus creatus cum non impleat locum, non est localis.

  2. Adhuc, Aristoteles in IV Physicorum disputans contra Xuthum Philosophum qui posuit vacuum, dicit quod eadem est distantia loci et locati, ut cubi et pleni cubi. Ex hoc videtur, quod non est locale nisi quod distenditur secundum distantiam loci : spiritus creatus non distenditur sic : ergo non est localis. Ex his videtur, quod divisio Magistri non valeat : quia non sunt duo modi, sed unus quo aliquid est locale. Si autem omnem modum vult describere quo aliquid refertur ad locum, tunc valde insufficienter procedit : Aristoteles enim dicit in IV Physicorum, quod neque una differentia est puncti et loci puncti : et sic punctum refertur ad locum.

  3. Adhuc, Ibidem dicit, quod mathematicis dandus est locus : et illa aliter sunt in loco quam naturalia.

  4. Adhuc, Augustinus videtur velle, quod anima in corpore est sicut in loco et in toto tota. Et iste est etiam unus modus quo aliquid est in loco.

  5. Adhuc, Aliquid est in loco per se, et aliquid est in loco per accidens. Et horum modorum nullum tangit Magister, et sic videtur insufficiens.

ULTERIUS hic quaeritur, Si Angelus ex natura sua ad aliquem locum plus referatur quam ad alium?

Et videtur, quod non : quia spirituale quod de natura sua spirituale est et spiritus, non dependet ad corporale ut contentum et salvatum ab ipso : et sic cum Angelus spiritus sit, et locus corpus, Angelus non dependebit ad aliquem locum in quo vel sit vel fiat : et sic videtur, quod aequaliter se habeat ad omnem locum : et sic videtur, quod in nullo loco sit per continentiam, sed secundum praesentiam referatur ad omnem locum.

IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicitur, Genes. i, 1, super illud : In principio fecit Deus cælum et terram, ubi dicit Glossa Strabi, quod « per cælum intelligitur cælum empyreum, quod statim ut factum est, sanctis Angelis est repletum. » Omne autem quod ad locum refertur per se, maxime refertur ad locum sua generationis : Angelus creatur in cœlo empyreo : ergo maxime refertur ut ad locum ad cœlum empyreum.

  2. Adhuc, Quod movetur per locum per se, refertur ad locum : Angelus non movetur ad locum, nisi dicatur moveri ad cœlum empyreum : ergo videtur, quod cœlum empyreum maxime sit locus ad quem refertur Angelus.

ULTERIUS quaeritur, Si secundum esse Quæst. 2. et fieri Angelus refertur ad locum ?

Et videtur, quod sic.

  1. Dicit enim Augustinus in libro de Spiritu et anima, quod « solus spiritus increatus incircumscriptus est : spiritus vero creati loco circumscribuntur. » Ex hoc arguo sic : Quæcumque loco circum-

<--- Page Split --->

scribuntur, proportionem habent ad locum secundum esse et fieri : Angeli circumscribuntur loco : ergo secundum esse et fieri proportionantur loco : ergo secundum esse et fieri referuntur ad locum.

  1. Adhuc, Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus : « Ex eo corporeas dicimus intellectuales naturas, quod loco circumscribuntur. » Et ex hoc sequitur idem quod prius.

  2. Adhuc, Bernardns in homilia V super Cantica : « Liquet omnem spiritum creatum corporeo indigere solatio. » Sed quod refertur ad corpus, refertur ad locum. Angelus secundum indigentiam refertur ad corpus. Ergo secundum indigentiam refertur ad locum.

  3. Adhuc, Bernardus, ibidem, « Inferior superiorque spiritus propriis corporibus egent, sed tamen quibus juveni, non etiam juventur. » Et ex hoc sequituc idem quod prius.

  4. Adhuc, Bernardus : « Superior spiritus vel Angelus curat in libertate spiritus administrare officium pietatis, sese ministrum exhibens mortalibus; utpote suis in æternum futuris concivibus et cohæredibus æternæ jucunditatis, et ad hoc utitur corpore. » Sed quidquid utitur corpore, ad locum refertur illi corpori congruentem. Ergo Angelus ad locum congruentem refertur, et uni loco congruit, et alii non.

  5. Adhuc, Glossa super illud : Veritas tua usque ad nubes 1 : « Celi supra nubes sunt, in quibus celis sedes Angelorum sunt. » Videtur ergo, quod ad cœlum referuntur sicut ad locum congruentem naturae suæ.

Solutio. SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod multipliciter dicitur aliquid esse in loco, scilicet per se, et per consequens, et per accidens.

Per se non est in loco, sicut dicit An-

selmus in Monologio 2 nisi quod sequitur leges loci. Et hoc dupliciter. Locus enim accipitur ut est quantitas mathematica. Et accipitur ut est principium corporis mobilis, et sic accipitur physice. Primo modo eadem est distantia loci et locati : et sic lex loci est, quod partes loci et locati ad unum communem terminum copulantur : et ille communis terminus accipitur intus et extra. Intus communis terminus loci et locati, est centrum loci et locati. Extra terminus communis est superficies interior corporis undique circumstantis et undique contingentis locatum. Et sic distantia loci et locati una est numero, quæ secundum esse est in quantitate locati, secundum terminum autem est in superficie interiori locantis corporis, quæ undique continet et contingit superficiem exteriorem locati : et sic locus datur mathematicis et non tantum naturalibus : et sic dicit Aristoteles contra Xuthum, quod nihil est vacuum 3 : eo quod non est alia distantia secundum esse loci et locati : hoc enim quia putabat Xuthus, dixit esse vacuum, deceptus in hoc, quod credidit aliam esse distantiam loci, et aliam locati, dicens distantiam loci esse quæ est in quantitate capacitatis loci, et aliam quæ est in quantitate corporis locati. Secundum autem quod locus est principium physicum corporis mobilis, in loco est per se, quod sequitur leges loci physici, quæ sunt contentivum, terminativum, esse circumscriptivum, salvativum ad ipsum, et ad ipsum esse motum naturalem : et hoc modo locus proprius est physici corporis in quo generatur, in quo salvatur, ad quem dependet secundum esse, et extra quem corrumpitur, ad quem movetur, a quo continetur formali continentia, sicut levia generantur et moventur sursum, et salvantur gravia deorsum, et sic de aliis : secundum enim, quod aliqua accipiunt de forma corporis existentis

<--- Page Split --->

sursum, et de forma corporis existentis dorsum a generante primo plus vel mi- nus, sic accipiunt plus vel minus de mo- tu ipsius, sicut in objiciendo dictum est. Et sic mathematicis non datur lo- cus.

Per consequens est in loco, cui essen- tialiter aliquid convenit, ad quod sequi- tur in loco contineri, sicut omne quod definitur essentialibus linibus, intra quos tota essentia et totum esse suum conti- netur, et extra quos nihil est de esse et substantia sua, et per quos distinguitur ab omni alio secundum esse et substan- tiam, quales sunt fines et termini qui si- gnantur in uniuscujusque propria defini- nitione. Ad hoc enim de necessitate se- quitur, quod determinatum sit in esse et substantia, et nihil ipsius essentialiter extendatur ad alia: et ad hoc sequitur, quod sit hic et non alibi, et quod sit hic et non ubique, et quod sit in hoc et non in alio. Et hoc vocatur loco definiri, et quod per se, hoc est, non per accidens per legem loci definientis non circum- scribentis sit in loco determinato. Lex enim talis loci est, sic claudere rem intra se, quod nihil de esse et substantia locati in ipso sit alibi vel ubique vel in alio. Et quia per leges loci talis refertur ad lo- cum, ideo per se et non per accidens re- fertur ad locum: per se enim et essen- tialiter est in ipso, ad quod sequitur de necessitate ipsum in tali loco esse. Et sic omne creatum est in loco et spiritus et corpus, et solus specie indefinitus: et ideo immensus secundum tempus, locum et intellectum, in nullo loco est, sed ubique semper et in omnibus.

Per accidens in loco sunt, quae propter aliquem actum sui et effectum qui appa- ret in loco, et est circa ea quae per se in loco sunt, dicuntur esse in loco. Hoc modo nihil prohibet Deum esse in loco hoc, et non in alio per eumdem effectum. Et hoc modo nihil prohibet Angelum esse in uno loco, et non in alio: quia ibi intelligitur esse ubi operatur, ut dicit Damascenus.

His ita notatis, facile est respondere objectis.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Ma- gister non tangit modos quibus aliquid est in loco, nisi per se, et per conse- quens.

Et ad objectum dicendum, quod ob- jectio illa non probat, quod Angelus non est localis loco corporali definiente et claudente locatum, sed quod non est lo- calis, ita quod sequatur leges loci corpo- ralis sive mathematicse sive physice dicti.

Ad ALIUD dicendum, quod locus ut forma vel ut actum habens formae, est locus physicus, qui non refertur ad alia nisi quae sequuntur leges loci physici. Et si inleratur, non est in loco physico, er- go non est in loco, incidit fallacia con- sequentis.

Ad ALIUD dicendum, quod propriissi- mum est dictum Damasceni, quia per principia intellectualia quibus aliquid definitur, de necessitate intelligitur in lo- co esse claudente se, ita quod nihil sui extra ipsum sit. Et in idem redit dictum Magistri, licet non ita proprie expresserit.

Ad ALIUD dicendum, quod Commen- tator distinguit locum et locatum secun- dum leges loci physici: sic enim cœlum secundum se totum non est locatum, sed locus. Sed secundum leges loci ma- thematici in loco est aliquid dupliciter, scilicet quod continetur et clauditur ab extrinseco, cujus quantitas sive distantia cum ipso sive distantia ipsius ad unum communem terminum copulatur: et sic inferiores sphære omnes in loco sunt. Dicitur etiam esse in loco sic, quod dif- ferentiam habet in situ vel in ubi secun- dum locum: et sic etiam suprema sphæ- ra in loco est: quia, sicut dicit Aristote- les in IV Physicorum, secundum for- mam secundum quam movetur sive se- cundum formas in quibus descendit et ascendit ad supremum et a supremo, se- cundum ubi diversitatem facit situs. Nullo istorum modorum potest Angelo esse locus. Quia secundum ubi diversi- tatem in situ non facit, nec legibus phy-

Ad 1.

Ad 2.

Ad 3.

Ad 4.

<--- Page Split --->

sici loci vel mathematici refertur ad aliquid.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Aristoteles non loquitur nisi de his quae referuntur ad locum secundum leges loci physic. Et bene conceditur, quod Angelus hoc modo non est localis, nec in loco: sed ex hoc non sequitur, quod nullo modo sit in loco, ut prius dictum est.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod spiritus angelicus maxime sic non implet locum ut obsistat alteri corpori vel alii, quin secum sit in eodem loco: sic enim non implet locum nisi quod distantiam facit in loco: Angelus autem non est in loco nisi definitive et intelligibiliter, ut dictum est.

Ad 7. Per idem patet solutio ad sequens. Et ad id quod infertur ulterius, dicendum quod non sequitur: quia non uno modo dicitur aliquid locale, sed pluribus, ut dictum est: et consequentia argumenti peccat secundum consequens.

Ad 8. Ad aliud dicendum, quod Magister non intendit dare omnes modos quibus aliquid est in loco, sed tantum illos qui opponuntur ad modum illum quo Deus est in loco, ita quod sequatur ex ipso modo locatum esse hic et non alibi et non ubique, et in hoc et non in omnibus: et hoc satis sufficienter ostendit.

Ad 9. Ad hoc autem quod Augustinus dicit, animam esse in corpore, et in toto totam, et in qualibet parte totam, dicendum quod Augustinus inducit hoc pro simili ad probandum Deum esse ubique: et hoc competit animæ in quantum est motor corporis: motor enim in una parte consistens, movet totum, sicut nauta in puppi situs per unam partem adhærentem navi, scilicet gubernaculum, totam movet navim. Et hoc modo anima comparata ad corpus ut motor, ut dicit Aristoteles in libro de Principiis motuum animalium, sita est in corde, et per cor movet totum corpus. Distributa vero per potentias, prout anima, ut dicit Boetius, est totum potestativum sive virtuale quod

simile est toti integrali, non est in toto tota, sed secundum unam potentiam in uno organo, et secundum aliam in alio. Sed tertiam comparationem habet anima ad corpus secundum quod est endelechia sive perfectio corporis secundum vivere et vitæ actus, secundum quod dicit Aristoteles in secundo de Anima, quod anima est principium et causa vitæ corporis organici physic potentiam vitæ habentis. Sic enim essentialis actus est animæ vita quam influit corpori, quem in nihil exercet nisi sit in eo essentialiter, præsentialiter, et potentialiter: et cum sit simplicis substantiæ, in nullo est essentialiter, potentialiter, et præsentialiter, nisi tota sit in eo: et sic verum est quod dicit Augustinus, quod est in toto corpore tota, et in qualibet parte tota: sed non localiter est in eo, sed definitive, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod de modis quibus aliquid est in loco, non intendit Magister, sed de his de quibus dictum est.

Ad 10 quod ulterius quæritur, dicenAd quum quod Angelus secundum esse et fieri ad nullum locum penitus dependet, sed super omnem locum corporalem est: et si numquam fuisset locus corporalis, nec esset, nec futurus esset, adhuc a largitate bonitatis divinæ Angelus produceretur in esse: secundum vim sibi assistricem, constat quod nullum exigit locum ad hoc quod sit, sed secundum vim ministratricem ad unum locum plus refertur quam ad alium, ad eum scilicet in quo secundum dispensationem divinam congruentius operatur.

Ad objectum dicendum, quod secundum esse, fieri, et naturam, non refertur ad aliquem locum sicut ad principium fieri et esse, sed secundum opus quod ministrando perficit, plus refertur ad unum locum quam ad alium: sed hoc est secundum congruentiam ejus circa quod operatur, et non secundum congruentiam operantis, qui ex se indiffe-

<--- Page Split --->

renter operando se habet ad omnem locum.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod Angelus secundum esse et fieri non dependet ad aliquem locum corporalem, sed ad locum spiritualem qui Deus est, ut dicit Beda 1, quod « Deus est locus Angelorum, intra quem currunt quocumque mittuntur : et missi ad exteriora, propter hoc ab intimis non recedunt. » Sed quantum ad congruentiam operis secundum vim ministratricem ex dispensatione Dei magis referuntur ad unum locum, quam ad alium, secundum quod congruit operi eorum : sicut circa tribulatos operantes, ut circa Tobiam, congruit locus tribulatorum : secundum vim assistricem operantes, hoc est, secundum contemplationem, congruit locus luminis : quia lumen corporale congruit lumini intellectuali : et sic referuntur ad cœlum empyreum, quod totum est luminosum, ut dicit Glossa super Genesim, quod statim ut factum est, Angelis est repletum : quia substantia luminosa lumine intellectuali congruit magis lumini corporali quod est cœlum empyreum, quam loco opaco quod est terra vel aliud elementum a se non lucens.

fertur ad locum sicut ad principium esse vel fieri, sed refertur ad locum sicut suo operi congruentem vel his circa qua operatur.

Ad aliud dicendum, quod est indigere ad esse, et est indigere ad ministerium operationis. Angelus corporeo solatio non indiget ad esse vel ad fieri, sed ad ministrare : et tunc non indiget propter se, sed propter eos quibus ministrat, ut scilicet sensibiliter experiantur, quod angelicae virtutes ministrant circa eos : et sic corporeo solatio non indiget propter se, sed propter aliud.

Ad aliud dicendum, quod corporeo solatio non indiget, sed propter aliud, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod ut ex praedictis patet, Angelus bene utitur corpore, et est in loco secundum administrationem sibi congruentem, sed non secundum se.

Ad aliud dicendum, quod ad cœlum empyreum referuntur sicut ad locum contemplationi congruentem, quæ est opus Angeli secundum vim assistricem, ut dictum est.

MEMBRUM II.

Cui conveniat esse in loco ?

Secundo quaeritur, Cui conveniat esse in loco ?

Et quia jam satis habitum est qualiter Angelus comparatur ad locum, et qualiter corpus comparatur ad locum, non restat quaerendum nisi de tribus, scilicet primo, Utrum Angelus replet locum in quo est ?

Et secundo, Utrum Angelus simul possit esse in pluribus locis ?

Et tertio, Utrum possit esse simul ubi-

<--- Page Split --->

que et in omni loco ? hoc enim quidam dixerunt.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS I.

Utrum Angelus impleat locum 1 ?

Primo ergo quæritur, Si Angelus implet locum ?

Et videtur, quod non.

  1. Id enim implet cujus pars parti loci commensuratur, et alia pars alii parti, et sic de aliis, donec de capacitate loci nihil remaneat quod aliquam partem locati non contineat. Angelus autem non sic habet partem et partem ut aliquid impleat. Ergo Angelus non implet locum.

  2. Adhuc, Non implet locum nisi quod commensuratur dimensionibus loci, scilicet secundum altum, profundum, et latum. Angelus tales dimensiones non habet. Ergo locum non implet.

  3. Adhuc, Non habet similitudinem ad aliquid replens,ita quod similitudine possit fieri translatio, ut translatione Angelus locum replere dicatur. Repleri enim aliquid dicitur tribus modis. Uno modo, sicut vas aqua vel vino vel succo aliquo, ut modius tritico. Secundo modo, sicut corpus repletum est anima. Tertio modo, sicut omnia repleta sunt Deo. Sapientiæ, I, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, id est, cœlum. Nullo istorum modorum videtur Angelus replere locum. Non enim implet quantitate sicut vas impletur, cum sit substantia simplex. Nec implet sicut anima corpus, cum

non sit perfectio substantialis loci, sicut anima corporis. Nec implet sicut Deus implet orbem terrarum : hoc enim facit Deus, quia in omnibus est essentialiter, præsentialiter, et potentialiter, quod nullo modo competit Angelo : cum hoc sit solius divinitatis proprium, ut paulo ante habitum est. Ergo videtur, quod nec proprie nec per translationem locum replere possit Angelus.

  1. Adhuc, Quod plenum est, proprium signum habet quod non potest aliquid recipere. Bernardus : « Non est quo se ingerat vanitas, ubi totum replevit charitas. » Sed sicut paulo ante habitum est, nullus Angelus sic implet locum, quod eo' existente in loco minus capiat de corporibus et aliis spiritibus. Ergo videtur, quod Angelus non replet locum.

In CONTRARIUM, est quod dicitur GeneSæt. sis, I, 1, super illud : In principio creavit Deus cœlum et terram : ibi Beda in Glossa et Strabus in alia Glossa dicunt, quod per cœlum intelligitur cœlum empyreum, quod statim ut est factum, sanctis Angelis est repletum. Ergo videtur, cum cœlum empyreum sit locus Angelorum, quod Angelus implet locum.

SOLUTIO. Dicendum, quod ad hoc quod Angelus implet locum suo modo quo localis esse dicitur, scilicet intelligibiliter per definitionem in loco : ita implet quod plures in eodem loco esse non possunt, non propter loci repletionem quantitativam, sed propter operationum confusionem quae esset si plures essent in loco uno. Soli enim spiritui increato convenit sic in alio loco esse, quod distinctæ remaneant operationes ejus ab operibus ejus in quo est. Et hujus causa est quae ponitur in libro de Causis, scilicet quod primum regit res omnes alias, ita quod non commiscetur eis. Unde substantia primi licet illabatur omnibus,

<--- Page Split --->

ut dicit Beda 4, tam spiritualibus, quam corporalibus creaturis : tamen operationus suae manent distinctae in omnibus et inconfusae. Angelus autem non est substantia quae illabatur rebus, sed per se distinctus manet in loco quo definitur. Unde si ponatur alius Angelus in eodem loco esse, et circa idem operari, purgando, illuminando, et perficiendo, de necessitate sequetur confusas esse operationes utriusque : non enim unus operatur in alio : eo quod non illabitur in alium, ut dicit Beda, ut sic una operatio sit utriusque, sicut est Dei et liberi arbitrii, ut sic inconfusa sit operatio : sed remanet distinctus unus ab alio, et operantium distinctorum distinctae sunt operationes : et sic duorum operantium uno modo et circa idem operantium et ad eumdem effectum, per hoc quod circa idem sunt, operationes erunt confusae.

Praeterea, Cum unus sufficiat, alter superfluit : et cum superfluum non sit in operibus naturae, nec esse possit, quia dicit Aristoteles in tertio de Anima, quod « natura nec abundat superfluis, nec deficit in necessariis : » et coordinatiora sunt opera Dei quam naturae : non possunt esse duo spiritus creati in uno loco : eo quod alter superfluit.

  1. Unde dicendum est ad primum, quod bene conceditur, quod hoc modo non implet locum : talis eium impletio corporis est : et Angelus non est corpus.

  2. Ad aliud dicendum, quod corporaliter non implet locum et circumscriptive, nisi quod habet dimensiones corporis, scilicet longitudinis, latitudinis, et profunditatis : quia illi principium, medium, et finis assignatur in partibus loci : et haec est repletio corporalis quam in loco non facit Angelus.

  3. Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod non habeat similitudinem cum aliqua repletione : sed hoc verum est, quod cum rebus quae ibi distinctae

sunt, non habet similitudinem. Sed sunt aliae repletiones quibus dicitur impleri curia regalis, quando ad gloriam curiae pertinentium et ad frequentiam curiae et officia curiae nullus deest. Sic dicuntur impletae nuptiae, quando nullus deest ad decorem sponsi et sponsae facientium. Matthaei, xxu, 10 : Impletae sunt nuptiae discumbentium. Sic dicitur impleta domus, quando nullus deest ad oeconomicas virtutes pertinentium. Et hoc modo impletus dicitur esse numerus sanctorum electorum in fine temporum, quando nullus deest ad beatitudinem Dei pertinentium. Apocalypsis, vi, 11 : Dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. Propter differentias enim praemiorum in beatitudine dicitur differentia mansionum esse in coelo. Joannis, xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multae sunt. Sic dicitur locum replere suum Angelus, quando locum operationi contemplationis congruentem vel ministerio, omnem et totum occupat. Locus autem contemplationi congruens coelum empyreum est : quia lux corporalis luci spirituali congruit. Colum autem empyreum, ut dicunt sancti Augustinus et Beda et Strabus, totum est plenum et uniforme in lumine et quietum a motu : et ideo inter corpora et loca corporalia ex lumine magis congruit contemplantibus, et ex quiete competit participantibus aeternitatem in beatitudine. Propter quod dicitur locus sanctorum Angelorum, et dicitur esse impletum, quando omnes habet secundum differentias contemplationis et beatitudinis, quos et quot numero praeordinavit Deus secundum differentias mansionum in lumine contemplari faciem suam et seipso esse beatos, ad similitudinem repletionis curiae regalis, et ad differentias operationum quas ministratrice virtute

<--- Page Split --->

exercent circa homines, sicut dicitur, Deuter. XXXII, 8, secundum aliam translationem : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 4. »

Ad 4. Ad alud dicendum, quod hoc est signum repletionis corporalis : jam enim dictum est, quod ad similitudinem talis plenitudinis Angelus non replet locum.

Ad object. Ad id quod in contrarium objicitur, jam solutum est : dictum enim est qualiter Angelis impletum est coelum empyreum

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

Utrum Angelus simul possit esse in pluribus locis 5 ?

Consequenter quæritur, Utrum Angelus simul possit esse in pluribus locis ?

  1. Nobilior est Angelus quam anima, et magis a corpore separatus : separatio autem in his quæ separantur per intellectum, causa est æqualiter se habendi ad plura, ut patet in universali. Si ergo anima potest esse in pluribus locis et in omnibus in corpore suo, multo magis videtur Angelus posse esse in pluribus locis.

  2. Adhuc, Avicenna et quidam aliorum Philosophorum dicunt, quod intelligentia est qui vulgo dicitur Angelus. De illa dicit Isaac in libro Definitionum, quod est ubique et semper. Et si est ubique et semper, est in pluribus locis. Ergo Angelus in pluribus locis est.

  3. Si forte dicat aliquis, quod anima sit in qualibet pater corporis tota, tamen non habet comparationem ad locum nisi per corpus : eadem autem est comparatio totius corporis et partis : quia pars non locatur nisi in toto : et sic sicut corpus non comparatur nisi ad unum locum, ita nec anima quæ tota est in toto corpore, sed per potentias distributa est in partibus corporis, sicut corpus totum in toto loco est, per partes autem distributum est in partibus loci. Contra : Angelus non sic comparatur ad locum ut anima ad corpus : sed comparatur ad locum definitive, sicut dictum est. Et de hoc dicit Damascenus, quod « ibi intelligitur esse ubi operatur. » Sed in pluribus locis operatur simul. Ergo in pluribus locis est simul. Probatio minoris. Gregorius in homilia sua super illud Matthæi, xviii, 10 : Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est, dicit quod « cum Angeli ad exteriora mittuntur, sic implent officia circa nos, quod tamen ab intimis non recedunt. » Ergo simul sunt circa nos, et in intimis cæli empyrei : ergo simul sunt in pluribus locis.

  4. Adhuc, Hoc idem videtur, Tobiae, xii, 15, ubi dicit Angelus Raphael : Ego sum Raphael angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum. Et non dicit. adstitimus, vel adstabimus. Ergo simul in uno loco tunc fuit cum Tobia et in cœlo : ergo simul fuit in pluribus locis.

  5. Si forte dicat aliquis, quod dicit se in conspectu Dei adstare, propter contemplationem facie ad faciem quam ubique habere poterat : et non dicit hoc propter locum contemplationis qui in cœlo est, ubi Deus sine medio faciem contemplantibus exhibet : et ideo non sequitur, quod simul fuerit cum Tobia et in cœlo, sed quod simul ministraverit

<--- Page Split --->

circa Tobiam, et contemplatus sit, ita scilicet quod in facie Dei contemplatus sit quæ et quot ministrando circa Tobiam facere debuit. Hoc non videtur competere verbis Evangelii Matthæi, xvni, 10. Ibi enim sic dicitur : Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est. Quæ constructio aliter formari non potest, nisi hæc determinatio, in cælis, referatur ad hoc quod dicitur, Angeli eorum, per subintellectum participium, existentes : ut sit sensus, Angeli eorum existentes in cælis semper vident, etc. : ergo relinquitur, quod Angelus ministrans circa parvulos et humiles, est et cum parvulis et in cælis, et sic simul in pluribus locis.

  1. Adhuc, Quod unum est per definitionem essentialem, infra limites essentiae suae continetur, et tamen ad plura refertur secundum esse, sicut species et genus : sed minus contrahit locus quam individuans sive determinans secundum esse : ergo videtur, quod multo magis quod unum est simplex, ad plura potest comparari secundum locum ut simul sit in pluribus locis : Angelus ergo potest esse simul in pluribus locis.

  2. Adhuc, Genes. xix, 1 et seq., missus est Angelus ad subversionem Pentapolis : et subversionem illam fecit in quinque urbibus, et in qualibet parte quinque urbium simul : et sic fuit simul in pluribus locis.

  3. Si quis dicat, quod plures Angeli fuerunt qui subverterunt Pentapolim, et unus fuit in una parte, et alius in alia : hoc non solvit : quia per unum Angelum hoc fieri potuit : et sic unus Angelus simul in pluribus locis esse potuit.

1 contra.

  1. Quod in libro I de Fide orthodoxa dicit Damascenus, quod « cum sunt in terra nobiscum, non sunt in cœlo : et cum sunt in cœlo, non sunt in terra 1. » Et hujus dicti causa nulla esse potuit, nisi quod in pluribus locis simul esse non pos-

sunt. Ergo unus et idem Angelus numero in pluribus locis simul esse non potest.

  1. Adhuc, Isaïæ, vi, 6, dicitur : Volavit ad me unus de Seraphim. Et innuit littera, quod volavit de throno sive de solio ad Isaiam, Frustra autem volasset, si simul supra solium stare, et circa Isaiam ministrare potuisset. Ergo simul in duobus locis esse non potuit : et ideo transire de loco ad locum necesse fuit.

  2. Adhuc, Hoc idem habetur Daniel. x, 12, ubi Angelus dicit se missum a conspectu Dei ad instructionem Danielis. Et subdit, y. 20 : Nunc reverter ut prælier adversus principem Persarum. Et subdit causam : Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. Ingressus autem et egressus et reversio motus sunt mutantis locum : quod incassum esset, si in uno existens cuncta perspicere posset, vel si in pluribus locis simul esset vel esse. posset. Non ergo potest esse in pluribus locis.

Solutio . Dicendum , quodnonpotestisolutio .intelligiquomodoAngelusindivisibilissecundumsubstantiam , secundumesseetsubstantiamsimulsitinpluribuslo - c i s . SicutenimhabitumestabAugusti - n o , definitioinesseetsubstantiacausalocalitatisest : etsiterminidefinientessuntsimplicestotumintrasecontinen - tesetesseetsubstantiam , talisdefinitiocircumscribensintellectualiteresseetsubstantiam , causaestlocalitatisdefini - t i v æ . Siautemfinesetterminiesseetsubstantiæsuntnonsimplices , sedquan - titativi , sicutlineæetsuperficies , talisdefinitiocausaestlocalitatiscircumscri - ptivæ , quæestlocalitascorporalis . E t d i - citAristotelesinmultislocis , quodquæ - cumquedividunturloco , dividuntursub - jecto : etnonpotestintelligi , quoddivi - sumloco , idemsitsubjecto : eoquodterminiintrasecontinentestotumesseetsubstantiam , nonpossuntessediversiinunarationeterminorumsumpti . U n d e

<--- Page Split --->

si totum esse et substantia est intra terminos tales, nihil de esse et substantia potest esse extra : sequeretur enim, quod si simul in pluribus locis esse posset, quod totum esset intra, et totum esset extra : et sic contradictoria verificarentur de eodem simul, scilicet totum esse intra, et non esse intra : et totum esse extra, et non esse extra : quia intra et extra dicunt differentias situs et ubi oppositas circa idem locatum, et ideo mutuo se expellunt ab eodem susceptibili.

Et si aliquis instet de corpore Domini, quod est in pluribus locis simul 1. Non valet : hoc enim miraculosum est : et hoc non habet in quantum est corpus, sed in quantum divinum : nec habet hoc secundum idem, quinimo secundum quod est corpus figura et lineamentis determinatum, non refertur nisi ad unum locum : sic enim in coelo est apud Patrem. In quantum autem -est cibus spiritualis in sacramento sumptus, ex forma sacramenti et omnipotentia Dei, per quam fit translatio panis et vini in corpus Christi, habet quod est in pluribus locis unum et idem existens.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod anima non comparatur sic ad corpus sicut ad locatum, sed potius (ut paulo ante dictum est) ut perfectio ad perfectum. Angelus autem ad locum comparatur ut congruentem ministerio, vel contemplationi.

Et quod dicitur de abstractione et separatione, nihil valet. Angelus enim dicitur esse separatus a materialibus secundum esse : universale autem per intellectum separatum est ab hoc et illo : cum tamen esse non habeat nisi in hoc et in illo : universale enim est essentialis vel accidentalis similitudo particularium : et quando secundum se accipitur, secundum rationem et intellectum dicitur esse separatum et abstractum.

Ad ALIUD dicendum, quod licet Avi-

cenn a et alii dicant hoc modo, non tamen accipiunt Angelum in intentione qua accipit eum sacra Scriptura. Dicunt enim Angelum esse nuntium intelligentiae decimi ordinis, qui operatur in sphæra activorum et passivorum, et illustrât super animas nostras, et informatur ab intelligentiis quæ sunt motores orbium superiorum. Unde tot dicunt esse intelligentias, quod sunt motus orbium : et Angelos illarum dicunt esse effectus, inferioribus nuntiantes virtutem earum. Quod duobus modis dicunt fieri, scilicet per experimentum, et per responsum. Per experimentum, sicut dicit Rabbi Moyses tractans illud Genesis, XXXVIII, 16 : Dimitte me ut coeam tecum : quod quando dixit hoc Judas, tetigit eum Angelus concupiscentiæ. Per responsum dupliciter, scilicet prophe tale, vel divinum. Prophe tale, sicut quando per hominem factum est prænuntiantem, qui revelationem accepit, sicut idem Rabbi Moyses dicit, quod Judicum, XII, 3 et seq., Angelus qui missus est ad Manue, homo bonus fuit, et non spiritus. Per divinum, sicut fit in visione somniali, quæ est oraculum, sicut dicitur in Commento super Somnium Scipionis. Omnis enim isti conveniunt in hoc, quod dicunt intelligentiam immobilem esse secundum locum, sed ubique esse et semper secundum influentiam luminis et virtutis. Et quia non loquuntur de Angelis sicut sacra Scriptura loquitur, non est curandum dictum eorum.

Ad ALIUD dicendum, quod non sic comparatur Angelus ad locum sicut anima ad corpus, ut dictum est in objectione.

Et ad dictum Gregorii dicendum, quod intimum non dicitur intimum cœli empyrei, sive locus in cœlo empyreo : sed intimum dicitur intimum Dei, qui ubique est, in cujus intimis sunt, qui eum facie ad faciem contemplantur : in exteriori-

<--- Page Split --->

bus autem sunt, qui vident eum per speciem et in ænigmate : hi enim sunt extra Deum.

Ad DICTUM Raphaelis Tobiae, Tob. xii, 13, eodem modo dicendum est. In conspectu enim Dei adstare non est in cœlo empyreo esse, sed in præsentia contemplationis. Unde et Elias, III Reg. xvii, 1 : Viviit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto : cum tamen tunc non staret in cœlo, sed in terra.

Ad 11 quod objicitur contra hoc de Evangelio, dicendum quod in cœlis dicuntur esse Angeli per contemplationem cœlestem et non semper ut in loco, sicut, II ad Corinth. xii, 2, dicitur, quod Paulus raptus est usque ad tertium cœlum. Quod exponens Augustinus dicit, quod « raptus est in visionem intellectualem, quæ cœlum tertium est. » Visio enim corporalis sive sensibilis, in qua celantur cœlestia, primum cœlum est. Et visio imaginaria, in qua eodem modo celantur cœlestia, secundum cœlum est. Et visio intellectualis, in qua fulgent cœlestia per speciem, tertium cœlum est, ut dicit Augustinus super Genesim ad Titteram 1. Et sensus litteræ Evangelii est iste : Angeli eorum in cœlo existentes per visionem intellectualem, semper vident, etc.

Ad aliud jam patet solutio. Genus enim et species non comparantur ad plura ut ad loca, sed ad plura ut ad parlicularia in quibus habent esse et in quibus non distinguuntur nisi secundum rationem, sed idem manent secundum totum in quolibet illorum : et talis non est comparatio locati ad locum.

Ad alia dicendum, quod si unus Angelus subvertit Pentapolim, ille non potuit esse in omnibus civitatibus simul, et in omnibus partibus terræ Pentapolis secundum præsentiam et continentiam essentialem, sed secundum virtutis ex-

tensionem. Angeli enim quando ad ministerium mittuntur, in obediéntiam accipiunt totam materiam corporum circa quæ ministrant : et tota obedit eis ad nutum, sicut dicit Avicenna, quod omni motori naturali materia sui mobilis obedit ad nutum, et movetur per appetitum naturalem vel animalem ad formam quam concipit motor, sicut patet in anima et corpore : quamcumque enim formam delectationis vel tristitiæ concipit anima, statim ad illam movetur corpus, nisi valde dispositum sit in contrarium, sicut patet in imaginatione venereorum, ad quam statim movetur corpus, et imaginatione terribilium, ad quam statim tremit corpus et sentit horripilationem. Unde etiam dicit Avicenna, quod quidam leprosi effecti sunt ex multa cogitatione de lepra. Et sic non oportet, quod Angelus omni loco sit præsens, nisi per extensionem virtutis, et non per præsentiam essentiae. Et de hoc antiqui theologi, Præpositivus et quidam alii, dederunt exemplum, quod adamas movet ferrum per extensionem virtutis ad ipsum, etiam quando non tangit ipsum per substantiam. Et si talem virtutem habet corpus, multo magis spiritus aliquis.

Tria quæ in contrarium adducuntur, liquide probant veritatem : et ideo concedenda sunt.

MEMBRISECUNDI

ARTICULUS III.

Utrum Angelus in eodem tempore possit esse ubique et in omni loco 2 ?

Consequenter quaeritur, Utrum simul

1 S. AUGUSTINUS, Lib. XII super Genesim ad litteram. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in IV Senten-

<--- Page Split --->

possit esse ubique et in omni loco Angelus ?

Et videtur, quod sic.

  1. Isaac enim dicit, quod intelligentia est ubique. Et hoc est ideo, quia secundum Philosophos intelligentia est substantia incorporea ad orbem determinata, omnia quae subjecta sunt illi orbi, lumine suae cognitionis perlustrans, et virtute operativa penetrans. Et si est ubi operatur, ut dicit Damascenus, tunc ubique est, hoc est, in omnibus quae subjecta sunt suo orbi. Et cum intelligenttia primi orbis subjectum sibi habeat omnem locum corporeum, intelligentia illa erit ubique. Dicunt tamen Magistri antiqui, quod aliquis Angelus ministrare potest Deo in motu primi orbis. Ergo ille Angelus eadem ratione erit ubique per essentiam, virtutem, et operationem.

  2. Adhuc, Quod ex se non determinat aliquem locum, æqualiter se habet ad omnem locum : eadem ergo ratione qua est in uno loco, est in omni : sed constat, quod est in uno : ergo est in omni, et per eamdem rationem.

Sed contra.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Illud quod est in omni loco, impossibile est moveri de loco ad locum : eo quod omnis motus localis transitus est de loco ad locum, et transire de loco ad locum non potest quod est ubique.

  2. Adhuc, Habitum est in praecedentibus, quod Augustinus dicit, quod proprium est divinitatis esse ubique : et quod proprium est alicujus, illi soli convenit ; ergo soli divinitati convenit esse ubique : non ergo Angelo.

  3. Adhuc, Illud solum est ubique, quod extensam præsentiam, essentiam, et potentiam, sive virtutem habet in omnia loca, et in omnibus quæ in locis sunt, ut in præhabitis probatum est. Nihil definitum per terminos essentiales intra quos totum esse et substantia continetur, extensam habet essentiam ad aliquid extra

se. Ergo nihil definitum per terminos essentiales, est ubique. Angelus est quid definitum per terminos essentiales Ergo Angelus non potest esse ubique.

Solutio . Dicendum , quodmeojudiciononestintelligibile , quodaliquiddefinitumsitubiquevelinpluribuslocis : ethocestpropteroppositosintellectus ,quisuntessentialiterdefiniti , etexisten - tesinpluribuslocisvelubique . Intelle - ctusenimejusquodestesseubique , estintellectusejusquodhabetextensampræsentiam , essentiam , potentiaminom - nequodest . Intellectusautemdefinitiestcomprehensiototiusesse , totiussub - stantiæ , totiuspræsentiæ , totiuspotentiæessentialisintraterminosdefinitionisejus .Comprehensioenimsecundumintelle - ctumnihilaliudestnisicontractusin - tellectussuperterminosrei . EtideodicitAugustinusinlibrodeVidendoDeumadPaulinam ,quodcognoscereDeumpossumus ,siveperintellectumvidere ,comprehendereverominime 1 : eoquodnulloshabetterminosdefinientes , intraquosessesuumtotumetsubstantiacon - tineantur , etideoslusestincomprehen - sibilisetimmensustempore , l o c o , e t i n - tellectu . EtideodicitAristotelescontraPlatonemloquens ,quodinfinitumintel - lectunoncontigitpertransire : etestinprincipiodeAnima : quiainfinitumnonhabetterminosintraquosessesuumetquidditascontineatur : quiasitalesha - beretterminos , nonessetinfinitum , sedfinitum , etcomprehendereturcompre - hensioneterminorum .

Et ex his patet, quod finitum essentiae, præsentiae, et potentiae suæ essentialis nihil habet extra se : et ideo intellectui ejus repugnat ad esse ubique vel in pluribus locis. Omne enim cujus esse intra terminos ejus est constitutum, circumstatur et circumponitur aliis in quæ esse suum non extenditur. Dicit autem Damascenus, quod « locus est terminus cir-

<--- Page Split --->

cumstans definitive vel circumscriptive':» et sic per hoc quod aliquid est definitum in se, de necessitate efficitur locale in loco uno totum contentum et clausum.

Ad 10 quod objicitur primo in contrarium, dicendum quod frivola est objecc tio : nullus enim umquam Philosopus dixit, quod intelligentia essentialiter esset ubique et praesentialiter : sed probat Aristoteles in fine VIII Physicorum per passiones motus circularis finiti et infiniti motoris, quod motor spharea ocelestis nec finitus, nec infinitus est, sed indivisibilis et impartibilis, nullam habens magnitudinem penitus. Unde quaerit Avicenna in sua sufficientia de cœelo et mundo, utrum motor orbis praesideat orbi loco stella vel in centro orbis, a quo quasi linea s quasdam luminis et virtutis emittat ad circumferentiam quibus volvat orbem, vel sit in aliqua parte circumferentia ? Et determinat, quod est in parte orbis quae dicitur dextra: quae licet figura in cœelo non distinguatur, tamen distinguitur virtute : dextrum enim, ut in secundo Celi et Mundi dicit Aristoteles, dicitur unde motus : sinistrum autem per quod virtute deficiente in ipso fit regyratio ad dextrum, in quo virtus est motiva. Et quando dicunt intelligentiam esse ubique et semper, non intelligunt simpliciter ubique, sed ubique quantum ad subjecta sui orbis, in quibus omnibus apparet effectus sui luminis et sua virtutis, etiam absque hoc quod essentialiter, praesentialiter, et potentialiter essentiali extensione extendatur in omnia : virtute enim extendi potest in multa, sicut ante habitum est, sed essentia non.

Ad aliud dicendum, quod Angelus ex se, hoc est, ex natura sua, non sibi determinat aliquem locum corporeum in quo vel sit, vel fiat, vel salvetur : sed ex congruentia virtutis assistricis et ministratricis determinat sibi locum, vel cœelum empyreum, vel alium ad quem mittitur ut in illo operetur : sed ex na-

tura qua spiritus est et separatus a corpore, nullum locum corporeum sibi determinat : sed ex definita sua substantia, ut dictum est, localis efficitur : sed ex hoc sequitur, quod non sit ubique, nec in pluribus.

ILLaquæincontrariumsunt , proce - Adobject . d u n t .

MEMBRUM III.

Secundum quam diversitatem conveniat corpori esse in loco et spiritui ?

Ex istis autem sic determinatis patet solutio ad hoc quod quaeri posset, Secundum quam diversitatem conveniat corpori esse in loco et spiritui ?

Spiritus enim est in loco definitive, corpus autem circumscriptive, Deus autem quia nec finitus est terminis essentialibus, nec circumscriptus terminis quantitativis, ideo in nullo loco uno est, ita quod non sit extra ipsum : sed, sicut dicit Gregorius, « intra omnia est non inclusus, extra omnia non exclusus, ultra omnia non elatus, sub omnibus non depressus. »

MEMBRUM IV.

Utrum spiritus creatus possit esse sine loco ?

Ex dictis etiam patet, quod quarto quaerendum fuit, Utrum spiritus creatus possit esse sine loco ?

Probatum est enim, quod ex hoc ipso quod definita substantiae est, localis est :

<--- Page Split --->

et quod plures spiritus vel plura corpora non possunt esse in uno loco, propter confusionem operationum.

Utrum autem plura corpora possint esse in eodem loco, ad philosophiam naturalem pertinet, et non ad theologum. In IV enim Sufficientiae Avicennae demonstrative probatum est, quod si plura corpora sunt in uno loco, plura corpora erunt unum corpus, quod est impossibile. Et causa quae medium est hujus

demonstrationis, est quae ponitur ab Aristotele in IV Physicorum, haec scilicet, quod una numero est distantia loci et locati. Quidam tamen contradicunt: sed dictum eorum in nullo curandum est: quia, sicut dicit Apostolus, II ad Timothy. iii, 7, non intelligunt quae dicunt, nec de quibus affirmant, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

QUÆSTIO LXXIV.

De motu creaturae spiritualis per tempus et locum.

Deinde quaeritur, Qualiter Deus existens in omnibus, creaturam corporalem mutat per tempus et locum, creaturam vero spiritualem per tempus tantum?

Hoc enim dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Omne igitur corpus, ex verbis Augustini super Genesim ad litteram 4.

Ubi duo oportet quæri, scilicet quid sit moveri spiritualem creaturam per tempus ?

Et, Utrum Angelus movetur per tempus tantum, vel per tempus et locum ?

MEMBRUM I.

Quid sit moveri spiritualem creaturam per tempus 2 ?

Paimo ergo quaeritur, Quid sit moveri per tempus ?

  1. Et dicit Magister, quod mutari per tempus est variari secundum qualitates interiores vel exteriores, quae sunt in ipsa re quae mutatur : ut quando suscipit vicissitudinem gaudii, doloris, scientiae, oblivionis, vel variationem formae, sive alicujus qualitatis exterioris.

  2. Adhuc, Magister, ibidem : « Hæc « enim mutatio quæ fit secundum tem- « pus, variatio est qualitatum, quæ fit in « corporali vel spirituali creatura : et « ideo vocatur tempus 5 . »

<--- Page Split --->

Hoc autem non videtur esse verum :

  1. Tempus enim numerus motus est per prius et posterius, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum. Ergo tempus non est nisi ejus quod secundum suam naturam subjicitur motui : secundum suam naturam non subjicitur motui nisi quantum, ut dicit Aristoteles: ergo per tempus non mutatur nisi quantum. Nulla spiritualis creatura est quanta : ergo nulla spiritualis creatura mutatur per tempus : falsum ergo est, quod Deus movet spiritualem creaturam per tempus.

  2. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus : » Tempus est quod in generatione et corruptione metitur 1. » Angelica natura et spiritualis creatura, de se nec generabilis, nec corruptibilis est. Ergo per tempus non mutatur.

  3. Adhuc, Tempus non est aliquorum nisi eorum quae secundum causam ad motum primi mobilis referuntur. Angelica natura secundum vicissitudines gaudii, et doloris, scientiae, et oblivionis ad motum primi mobilis ut ad causam non refertur. Ergo per tempus non mutatur.

  4. Adhuc, Tempus non est nisi ubi est prius et posterius : prius et posterius non est, ut dicit Aristoteles in VI Physicorum, nisi ubi in spatio est ante et post : et in eo quod movetur, partim in eo quod est ante, et partim in eo quod est post : hoc autem angelicae naturae sive spirituali convenire non potest, eo quod simplex est et impartibilis : ergo spiritualis sive angelica natura, quae sola pure spiritualis est inter creaturas, per tempus non mutatur.

IncontrariumhujusestquoddicitAugustinusinlibroVIIIsuperGenesimadlitteram : « D e u s , inquit , omnipo - tensincommutabiliaeternitate , voluntate , veritatesemperidem , movetpertempusspiritualemcreaturam : movetetper

tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas quas condidit, administret . »

Solutio . Dicendum , quodcreaturaspiritualis movetur per tempus et mutatur, ut dicit Augustinus, et Boetius in III de Consolatione philosophiae :

Immotusstabilisquemanensdascuncta [ moveri .

Omnis enim motus, ut dicit Aristoteles, est ab immobili primo : et cum esse secundum nullo modo perficiatur nisi per motum ad primum, necesse est omne secundum esse mobile : et cum motus sit actus mobilis secundum quod mobile, erit actus mobilis imperfecti exeuntis de imperfectione potentiae ad actum in tempore continuo, non subito. Et ideo dicit Avicenna in Sufficientia, quod motus est exitus de potentia ad actum in tempore continuo, non subito. Quia enim illud quod exit de potentia ad actum continuo exitu, partim est in potentia, et partim in actu, necesse est omne quod movetur, in tempore moveri. In tali enim transitu est prius et posterius, quae motum faciunt divisibilem, et partes per quas dividitur, continuas esse ad nunc ad quod continuatur prius et terminatur, et quo incipit posterius et continuatio ipsius, et sic nunc medium est in ratione finis et principii et in ratione continuantis. Et dicit Boetius in libro V de Consolatione philosophiae3,quod quidquid tali motu accipitur, quod hoc in uno indivisibili nunc non possidetur : et sic aeternum et immobile esse non potest. Et haec est vera causa ejus quod dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod « omne creabile veribile est, vel secundum substantiam, vel secun-

<--- Page Split --->

dum electionem, vel secundum utrumque1. »

Ad t. AD PRIMUM ergo dicendum, quod verum est quod dicit Magister. Motus enim talis, ut dicit Commentator super tertium Physicorum, est forma post formam, vel ubi post ubi. Forma autem post formam non est nisi vicissitudo formae, et ubi post ubi non est nisi vicissitudo ubi : et sic vissitudinem in talibus sustinere, est mutari per tempus.

Ad 2. AD SECUNDUM dicendum, quod dictum Magistri fundatur super hoc, quod tempus, ut dicunt Priscianus et Gilbertus, est mora. In mora autem id quod est ante, refertur ad post : et tenetur quasi unum cum altero vel ad minus unum ex altero : et ab hoc accipit nomen temporis. Omne enim quod talis more est, in uno indivisibili stante esse suum non possidet, sed potius in uno indivisibili secundum esse vicissitudinaliter accipit illud.

Ad object.1. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod secundum Boetium in libro V de Consolatione Philosophiae, « nihil creatum esse suum habet simul. » Et dat exemplum in libro de Trinitate, quod « esse quo futurum erit in crastinum, vel post annum, non habet jam in prasenti : » et sic omne quod est creatum, divisibile est secundum esse, et habet protensionem virtualem in esse, et sic est quantum. Dicit enim Augustinus in libro de Quantitate animae, quod « duplex est quantitas, scilicet molis et virtutis. » Et hoc sufficit ad hoc quod aliquid sit mobile, et continuo tempore moveatur.

Ad object.2. AD ALIUD dicendum, quod Dionysius valde large accipit tempus, scilicet secundum quod refertur ad subjectum ejus primum, ut passio primi motus et mensura : et secundum quod per ipsum refertur ad alia quae causantur a primo motu, et sic tempus non est mensura nisi

quorumdam corporalium, generabilium, et corruptibilium. Si autem tempus accipiatur pro protensione animae a primo in posterius et usque in ultimum, illud est vere tempus : quia dicit Augustinus in libro XI Confessionum, quod « longum præteritum non est nisi longa memoria in præteritum, et longum futurum non est nisi longa providentia in futurum ». » Et in hoc concordat Aristoteles in IV Physicorum et Averroes ibidem in commento, quod tempus secundum suum esse principale est in anima. Et sic sumendo tempus proprie, hoc est, secundum proprium esse ipsius, tempus erit tam spiritualium quam corporalium, et tam corruptibilium quam incorruptibilium, quae vices sustinent : erit enim protensio animæ vel intellectus secundum moram extendentis se a prima vicissitudine ad ultimam.

Ad ALIUD dicendum, quod tempus Ad objec usualiter acceptum et communiter, est eorum quae referuntur causaliter ad primum motum. Tempus autem acceptum secundum proprium esse et primum quod habet in anima, est etiam aliorum, ut dictum est : hoc enim tempus non habet continuationem a motu vel mobili, sed a protensione animæ, sicut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod prius et Ad objec posterioris dupliciter sunt, scilicet secundum divisionem quantitas molis, et de talibus loquitur Aristoteles. Et secundum divisionem quantitatis virtualis in esse, quod non totum simul in uno possidetur : et talis divisio competit angelicae naturae et spirituali.

Io quod in contrarium objicitur, simpliciter concedendum est.

<--- Page Split --->

« modo posse mutari loco, ab omni spi- « ritu locum universaliter removere vo- « lentes. »

Et horum rationes vel sunt vel esse possunt iste :

Utrum Angelus moveatur per tempus tantum, vel per tempus et locum ?

SECUNDO quaeritur, Utrum Angelus moveatur per tempus tantum, vel per tempus et locum ?

Et circa hoc quaeruntur tria, scilicet an Angelus de loco ad locum moveatur? hoc enim quidam negabant.

Et secundo, Qualiter movetur per medium quod est inter terminum a quo et terminum ad quem ?

Et tertio, utrum motus ejus sit in tempore vel in instanti ?

Et haec quaeruntur de motu Angeli secundum se.

Post hoc autem quaerendum est de motu Angeli quem habet assumpto corpore : quo etiam Deus movet eum ut visibilis appareat hominibus.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS I.

Utrum Angelus de loco ad locum moveatur 1 ?

Primo ergo quaeritur, Utrum Angelus de loco ad locum moveatur ?

Et de hoc sic dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. De mutatione vero loci, quod « sunt qui dicunt nullum spiritum aliquo

  1. Omnis motus est propter indigentiam suiipsius, vel alterius : suiipsius, sicut quando id quod movetur, est imperfectum, et motus ejus est actus imperfectus et imperfecti : alterius, ut quando id quod movetur, perfectum est in seipso perfectione ultima, sed tamen propter alterum movetur ut per ipsum perficiatur : sicut Aristoteles in II de Generatione et Corruptione dicit, quod causa continuæ et inquietæ generationis et corruptionis est allatio solis in circulo obliquo, sive declivi, sive zodiaco : cum tamen sol sit in se corpus perfectum. Angelus autem perfectione ultima perfectus est. Ergo videtur, quod propter nullam indigentiam possit moveri, quæ in ipso sit.

  2. Si dicatur, quod movetur propter indigentiam salutis hominum, quæ reparatur per motum Angeli, sicut dicitur, ad Hebr. 1, 14 : Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis. Videtur hoc non esse verum : quod enim secundum se locale est non determinatum ad locum unum, sicut planta, sed æqualiter se habens ad loca diversa, illi quod sic mobile est, a natura datur motus processivus in loca diversa : et nisi daretur ei talis motus, imperfectum remaneret : et hoc est inconveniens : quia natura non deficit in necessariis, ut dicit Aristoteles in III de Anima. Ergo a simili quod definitive se habet ad loca multa, propter seipsum et propter indigentiam propriam motum habebit processivum in diversa loca. Inde a destructione consequentis, si Angelus nullius rei habet indigentiam, propter quam ad diversa 'loca moveatur, videtur quod

<--- Page Split --->

Angelus secundum locum non movetur.

  1. Si dicatur, quod Angelus movetur propter indigentiam propriam, non in qua sit, sed in qua fuit : movetur enim ut mereatur præmium quod jam accepit in præterito. Sicut est in militiiis. Milites enim in posteriori militia sæpe merentur donativa quæ ante acceperunt a principe. Contra : Nihil inordinatum est in operibus Dei : ordo autem rationis exigit, quod meritum sit ante præmium : ergo hoc est in operibus divinis.

  2. Adhuc, Videtur falsa suppositio. Si enim sufficiens demeritum fuit ad hoc quod damnarentur mali Angeli, quod aversi fuerunt a Deo : tunc etiam sufficiens meritum fuit ad hoc quod in beatitudine confirmarentur boni Angeli, quod per charitatem conversi fuerunt ad Deum : et sic meritum præcessit præmium : falsa ergo est suppositio quæ dicit, posteriori eos mereri præcedens præmium : et sic videtur, quod non moventur.

Sed contra.

In contrarium hujus est,

  1. Quod dicit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Sed ut prædiximus, et cap. Sunt ergo spiritus creati : et inducit Bedam super Lucam sic dicentem : « Cum ad nos Angeli veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant '. » Ergo ad nos veniunt : sed ad nos sine motu locali non possunt venire : ergo localiter moventur.

  2. Adhuc, Ibidem inducit Ambrosium in libro de Trinitate 2 sic dicentem : « Dixit Isaias, quia missus est ad me unus de Seraphin 3. Et spiritus quidem sanctus dicitur missus, sed Seraphin ad unum, Spiritus vero ad omnes. Seraphin mittitur in ministerio, Spiritus operatur ministerium. Seraphin de loco ad locum transit, non enim complet om-

nia, sed ipse repletur a Spiritu. » Hic expresse dicitur, quod Angelus de loco ad locum transit.

  1. Adhuc, Positio illa falsa esse videtur, quod omnis motus sit propter indigentiam : glorificata enim corpora nullus rei habent indigentiam, et pro summa perfectione dotem accipiunt agilitatis, quæ est potentia disposita et perfecta ad motum. Potentia autem quæ est ad aliquid, in fine perfectionis non est, nisi quando est actu in illo ad quod est. Agilitas ergo in motu existens, perfectio est glorificati corporis : in motu non est propter indigentiam, sed potius in demonstrationem ultimæ perfectionis : et sic est suppositio falsa quæ dicit omnem motum esse propter indigentiam : et sic instantia non valuit, quæ intulit Angelum non posse moveri localiter, eo quod nullius rei haberet indigentiam.

  2. Adhuc, Angeli in ordinibus distinguuntur secundum officia sive ministeria, ut dicunt Gregorius et Beda. Cum ergo, ut dicit Priscianus in majori volumine, cap. de conjunctione, ordo sitpars potestatis, Angelum distingui in ordine videtur esse de perfectione potestatis suæ : sed ordo est ad motum localem : quia sine motu locali ministerium ordinis non potest implere, ut patet, Isa. xvn, 2, ubi dicitur : Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam. Zachar. i, 11 : Perambulavimus terram, dixerunt Angeli ad Dominum. Daniel. ix, 21 : Ecce vir Gabriel... cito volans tetigit me, etc. Et, Lucæ, 1, 26 : Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Nazareth. Et si tunc moventur, motus est in demonstratione perfectæ potestatis ex ordine. Videtur ergo, quod Angelus de loco ad locum movetur, non ex indigentia, sed ex debito perfectæ potestatis et ordinis.

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Omnino concedendum est secundum sacram Scripturam, quod Angelus secundum seipsum, hoc est, absque corporis assumptione, movetur et transit de loco ad locum, sicut in secunda parte hujus disputationis probatum est.

  1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod indigentia multipliciter dicitur, simpliciter scilicet, et respectu alterius quod simpliciter perfectissimum et in fine perfectionis est. Indigentia simpliciter est defectus alicujus pertinentis ad esse, vel ad bene esse, vel ad operationem secundum esse et bene esse : sicut artificem dicimus imperfectum, si manum non habeat, si scientia aedificandi careat, si dolabram vel securim non habeat. Manus enim pertinet ad esse, scientia ad artem quae principium est operis : quia dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod « ars est factivum principium in ratione. » Securis autem vel dolabra est instrumentum sine quo operari non potest. Et omnis motus talium ad aliquod istorum trium est actus imperfecti et propter indigentiam tollendam : quia dicit Aristoteles in III Physicorum, quod « perfectum est cui nihil deest. » Respective autem indigentia est dependentia omnis creaturae ad creatorem, sine quo nec esse, nec conservationem in esse, nec virtutem, nec operationem habet. Et sic omnis motus creaturae qui est secundum dependentiam et ordinem ad Deum, propter indigentiam est : et solum illud immobile est, quod ad nihil dependet secundum indigentiam, et nullius eget. Primo ergo modo Angeli motus non est propter indigentiam, sed secundo modo. Dionysius enim dicit in libro de Divinis nominibus, quod « omnia desiderant summum bonum, et propter illud agunt quidquid agunt 1. »

  2. AD ALIUD dicendum, quod non est simile de animalibus quae moventur motu processivo, et de Angelo qui movetur ad

loca diversa. Animalia enim ex indigentia propria dependent ad loca diversa : quia scilicet cibus eorum vel appetibilia in locis sunt diversis : et ideo motus ad loca diversa, qui processivus vocatur, est de perfectione ipsorum. Sed Angelus ex se non dependet ad aliquem locum, sed ex congruentia operis virtutis contemplative, vel virtutis ministraticis, ut in antehabitis dictum est : et ideo motus localis non est de perfectione ipsius, sed potius alterius circa quod operatur.

Ad aliud dicendum, quod in veritate ali 3. illi qui dixerunt, quod Angelus meretur premium prius acceptum, non satis hoc dixerunt perspecta ratione : sed verum est, quod motu et operatione licet non mereatur praemium substantiale, tamen talibus operationibus et motibus potest mereri praemium accidentale, quod est gaudium cordis de multis bonis operibus, et de profectu hominis ex ministerio suo, quod se ita habet ad praemium substantiale, sicut aureola ad aurum : et propter hoc ministrat et movetur.

Ad aliud dicendum, quod per illud ali 4. satis probatur, quod falsa est suppositio : sed ex hoc non sequitur, quod non possit moveri Angelus. Ad haec enim potest moveri propter praemium accidentale, quod continue acquiritur et accrescit in ipso usque ad diem judicii.

Duo quae in contrarium adducuntur, simpliciter concedenda sunt : haec enim directe continentur in sacrae Scripturae canone, cujus, sicut dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram, major est auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas 2.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Adoject. 3. Omnis motus est propter indigentiam, duplex est locutio actuali duplicitate equivocationis. Est enim indigentia ad esse perfectionis secundum esse et bene esse. Et est indigentia ad id quod acqui-

<--- Page Split --->

ritur motu locali vel alteratione, quod pertinet ad ministerium. Propter indigentiam quidem ad esse vel ad bene esse secundum beatitudinem non movetur Angelus, sed propter indigentiam ejus quod acquiritur motu locali vel allerationis, quod pertinet ad operationem et ministerium, movetur Angelus et secundum locum et secundum alterationem : secundum locum enim acquirit ubi post ubi, quod magis competit ministerio et operationi quam aliud : in motu autem alterationis illuminationem post illuminationem regentem in operatione et ministerio. Dicit Averroes super tertium Physicorum, quod « motus localis est ubi post ubi, et motus alterationis forma post formam. » Et Avicenna dicit in Sufficientia, quod « motus localis est ubi fluens,et motus alterationis est quale sive forma fluens. »

Ad object.4. Inquodultimoobjicitur , simpliciterestconcedendum : quiaperillaprobatur ,quodmotusAngelisecundumlocumadpotestatemordinisetadperfectionemministeriipertinet , etnonadindigen - tiamAngelipertinetquæsitsecundumessevelsecundumbeneesse . Ethocse - cundumcanonicasScripturasverumest .

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

Utrum Angelus moveatur per medium vel non 1 ?

SECUNDOquæritur , Qualiterperme - diummoveturquodestinterterminumaquo , etinterterminumadquem , utrumscilicettransitpermediumvelnon ?

Et videtur, quod transit per medium.

  1. Habitum enim est ex verbis Ambrosii paulo ante inductis, quod transit de loco ad locum Seraphim et quilibet alius qui mittitur. Sed cum dico, transit, significatur motus sive moveri : cum dico, de loco ad locum, significantur termini a quo et a dquem. Sed in tali transitu in termino a quo sive de quo, Angelus non fuit in motu, sed in quiete, sed continue ab illo sive post illum movebatur, et in motu fuit accipiendo medium spatium. Similiter cum dico, ad locum, significo terminum ad quem, hoc est, ad quem id quod transit sive fertur, terminat motum, et in quo est in motum esse. Cum igitur tria sint in spatio quod transit Angelus, et in termino a quo non sit in motu, sed continuo post moveatur, et in termino ad quem non sit in motu, sed in motum esse, relinquitur de necessitate, quod in medio sit in motu : vel oporteret dicere, quod non moveretur : quod est contra Sanctos et contra canonem Biblie. In omni motu enim sic est, quod in termino a quo quiescit mobile, et in termino ad quem est in motum esse, et in medio est in motu.

  2. Adhuc, Avicenna vult in sua Sufficientia, quod motus localis est ubi fluens in eo quod fertur sive movetur : sed ubi non fluit ex fluxu magnitudinis super quam est motus, quia illa immobilis est : sed fluit ex fluxu ejus quod movetur sive fertur per spatium magnitudinis : ubi enim est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens, ut in Sex principiis dicitur. Oportet enim, quod illud quod fertur sive movetur, renovatione situs in loco diversimode comparetur ad locum : et ad hoc de necessitate sequitur, quod continue sit in diverso ubi. Sed comparatum ad terminum a quo, non renovat situm : quia in illo quiescit, quamvis continue

<--- Page Split --->

ab illo moveatur. Similiter comparatum ad terminum ad quem, non renovat situm : quia in illo est in motum esse, sive ad quod motus terminatur. Ergo relinquitur, quod si movetur localiter, quod medium transit renovatione situs et fluxu continuo de ubi in ubi : et sic in motu est in medio.

  1. Adhuc, Constat, quod Angelus transit de extremo ad extremum. Isaie, vi, 6, de solio volavit ad altare aureum. Sed non potest intelligi, quod veniat de extremo in extremum, nisi uno trium modorum, scilicet quod existens in uno extremo subito generet se in alio, vel sibi simile, vel quod sit simul in utroque extremo, vel quod transeat medium quod est inter extremum et extremum. Primus modus impossibilis est propter duo, scilicet quod Angelus non generat se, nec sibi simile : quia si generaret se et sibi simile, generaret se ubi ipse est, et non in loco distante ab ipso. Similiter secundus modus est impossibilis : quia jam in antehabitis probatum est, quod Angelus simul et semel non potest esse in diversis locis simul, si simul esset in utroque termino spatii. Relinquitur ergo, quod solus ultimus modus sit possibilis, scilicet quod de extremo veniat ad extremum transeundo per medium.

...ntra. IN CONTRARIUM hujus fortissime opponitur.

  1. Medium enim secundum medii rationem ad utrumque comparatur extremorum, et participat utrumque extremorum, et maxime secundum motum qui est fluens ubi de uno extremorum in aliud. Omne ergo quod accipit medium per motum, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, qui est fluens ubi de uno extremorum in alterum. Omne ergo quod accipit medium per motum, partim est in termino a quo, et partim est in termino ad quem, secundum doctrinam Aristotelis in sexto Physicorum. Omne quod sic accipit medium, compositum est quantitativa com-

positione. Si ergo sic Angelus accipit medium, Angelus habebit quantitatem, quod omnino falsum est.

  1. Adhuc, Omne quod transit in ratione medii, ita quod est partim in termino a quo, et partim in termino ad quem, sic transit quod commetitur se partibus medii spatii : non est autem commensuratio nisi eorum quae univoce participant quantitatem : ergo Angelus et spatium per quod transit, univocam participant quantitatem. Et ex hoc sequitur, quod Angelus corporea quantitate quantus sit, quod penitus falsum est. Angelus enim, ut dicit Damascenus, substantia simplex est et incorporea et indivisibilis.

  2. Adhuc, Si indivisibilis est secundum quantitatem, videtur quod immobilis sit secundum locum. Et ad hoc objicit Aristoteles in fine VI Physicorum sic : Omne quod movetur per spatium loci, prius in spatio accipit minus se, vel aequale sibi, quam majus se. Indivisibile movetur : ponatur enim, quod Angelus sit indivisibilis et moveatur. Ergo in spatio prius accipit minus se, vel aequale sibi, quam majus se. Sed non potest accipere minus se : quia indivisibili nihil minus est. Ergo transeundo accipit aliquid aequale sibi : sed aequale sibi est indivisibile : ergo transit spatium continue indivisibilia accipiendo : sed in quantocumque parvo spatio indivisibilia sunt infinita, et infinita non contingit pertransire : accipiendo ergo quantumcumque parvum sit spatium, numquam potest Angelus pertransire. Dicit enim Aristoteles in III Physicorum, quod infinitum est, cujus partes accipienti semper est aliquid extra accipere.

  3. Si forte dicatur, ut quidam antiquorum dixerunt, quod venit de extremo in extremum, non per medium : quia propter nimiam agilitatem ejus, qua in voluntate sua habet motum, suum medium efficitur sibi non medium. Et dant exemplum, sicut si vacuum esset totum concavum cœeli : tunc enim quia nullius distantia dividitur centrum a cir-

<--- Page Split --->

cumferentia, centrum immediatum est circumferentiae, quanvis distantia mathematice accepta distet ab ea : et si aliquid a centro moveretur ad circumferentiam sine medio, statim esset in circumferentia : eo quod mobile physicum in motu physico medium sive spatium physicum non haberet per quod distaret extremum ab extremo. Et sic est in motu Angeli, cui medium non est medium, sed statim est de extremo in extremum sine medio. Contra hoc est, quod hoc nulli rationi concordat, nec alicui philosophiae, nec dictis Sanctorum : quia si etiam ponatur vacuum per impossibile, et remaneat distantia spatii quod est in vacuo, sicut antiqui posuerunt esse vacuum, locum scilicet in quo nihil est, qui tamen quantus est propter distantiam quae in ipso est, adhuc non erit extremum immediatum extremo : intercidit enim distantia medii : et sic adhuc non est intelligibile, qualiter aliquid de extremo veniat ad extremum nisi accipiendo partes medii. Distantia enim illa divisibilis est, et partes habet, sicut quantitas mathematica divisibilis est. Patet ergo, quod haec responsio nulla est.

Ad haec quidam dixerunt, quod Angelus non transit per medium, sed transit medium ab extremo in extremum veniendo. Sed ista solutio mirabilis est : spatium enim saltantis de extremo in extremum, arcus est, cujus chorda est rectumi spatium inter extremum et extremum : saltans enim venit per medium longius, quam directe motus. Et sic quaeritur de illo medio sicut prius : et ideo solutio nulla est, nisi quod majorem difficultatem facit quaestionis.

Et ideo alii sunt qui dicunt, quod mobile localiter tripliciter se habet ad spatium per quod transit. Quoddam enim sic transit, quod commetitur se partibus spalii, et dividit medium per quod est motus, sicut mobile physicum, sicut est lapis vel homo, qui non transeunt de loco ad locum per medium nisi

secundum partes, accipiendo spatium continue per totum medium, existendo partim in termino a quo, et partim in termino ad quem : et dividunt aerem per quem transeunt, partem a parte separando : quia aliter in toto medio duo corpora essent in eodem loco. Secundum autem est quod se habet ad medium, ita quod transeundo commetitur se spatio, sed non dividit medium per quod transit : et tale quidem dicunt esse lucem et radium, quae cum corpore per quod transeunt, sunt in eodem loco et non dividunt ipsum. Et ita dicunt, quod tertium est, quod ita transit spatium, quod nec commetitur se spatio, nec dividit medium, sicut spiritus. Et hanc divisionem probant : dicunt enim, quod mobile comparatur ad medium, ita quod commetitur et dividit : et aliquid transit quod commetitur et non dividit, quod prius est in una parte spatii quam in alia, sicut de radio et luce dicitur. Et inferunt, quod debet esse oppositum primi si sufficiens debet esse divisio, scilicet quod sit aliquid quod nec commetitur, nec dividit, sed tantum transit.

Sed solutio mirabilis est : quia secundum rationem ipsorum deberet addi quartum membrum oppositum secundo, scilicet quod aliquid esset transiens, se non commentiens spatio, sed dividens. Regula enim in logica est, quod quotiescumque unum comparatur duobus, quadrimembris sit divisio : potest enim utrumque inesse per affirmationem, et utrumque abesse per negationem, vel alterum inesse per affirmationem, et alterum abesse per negationem : et hoc dupliciter, scilicet quod secundum affirmetur et tertium negetur, vel e converso, quod tertium affirmetur et secundum negetur, ut scilicet sit transiens se commetiens non dividens, et sit transiens dividens non se commetiens,et sit transiens dividens se commetiens, et sit transiens nec dividens nec commetiens.

Si forte dicatur, quod illud membrum, dividens non se commetiens, esse non

<--- Page Split --->

potest : quia quidquid dividit commetitur se. CONTRA est : quia etiam illud esse non potest secundum naturam, quod aliquid sit transiens se commetiens et non dividens. Quidquid enim se commetitur spatio corporali, corpus est : et sicut per quantitatem corporalem commetitur se partibus, ita propter corpoporeitatem obstat omni ei per quod transit et dividit ipsum transeundo. Aliter enim essent duo corpora in eodem loco, quod est inconveniens. Propter quod in ultimo capite libri VI Physicorum probat Aristoteles, quod motus localis ejus quod fertur, cujus motus continue permanet etiam post separationem primi moventis ab ipso, non potest esse in corpore determinatae figurae et incorruptibilis et indivisibilis substantiae : sed de necessitate est in corpore, cujus una pars quae cum eo quod fertur, suscipit impetum moventis primi, inundat super alterum, ita quod prima ferat impetum secundae, et secunda tertiae, et sic deinceps : et sic per totum motum impetus moventis primi continue advehatur ei quod movetur : et sic nihil medium sit inter movens et id quod movetur. Propter quod dicit talem motum non esse unum, sed simpliciter est multos motus sibi succedentes, quamvis unus videatur secundum sensum.

  1. Adhuc, Falsa positio est, vel fictio non positio, quod lux et radius sint corpora. Dicit enim Aristoteles in XII primæ philosophiæ, quod fictum est quod coactum est ad positionem. Positio enim extranea est opinio alicujus notorum secundum philosophiam, ut dicit Aristoteles in primo Topicorum. Unde quod non innotescit secundum philosophicam rationem, et tamen ponitur, fictum est et non positum. Secundum philosophicam autem rationem non innotuit, quod lux et radius sint corpora, sed potius oppositum, scilicet quod lux sit forma, sive qualitas, sive proprietas luminosi corporis, quæ de se emittit lumen per modum pyramidis in omne quod ei oppo-

nitur, et radius sit immutatio recta perpendiculariter egrediens ab ipso in id quod opponitur ei : et ideo illa solutio nihil probat.

  1. Et ideo alii sunt qui dicunt, quod non omnis mutatio est per medium, licet omnis motus per medium sit. Mutatio enim generationis et corruptionis sunt inter opposita per affirmationem et negationem, inter quæ non est medium, nec esse potest : sed nunc idem in quo aliquid est incorruptum esse secundum quod est finis præteriti, in eodem est ingeneratum esse secundum quod est et initium futuri. Et ad modum illum dicunt moveri Angelum, et extrema motus dicunt esse nunc non esse hic, vel fuisse hic in præterito, et nunc primo hic esse : et inter nunc esse hic et nunc non fuisse hic nihil est medium, ut dicunt : et ita Angelum de extremo in extremum moveri sine medio. Sed hoc mirabile est : quia expresse medium in motu Angeli est secundum verba Ambrosii : quia motus Angeli non est inter nunc non fuisse hic et nunc esse hic, sed potius inter nunc esse hic et nunc fuisse ante hoc alibi. Et sicut in magnitudine inter hic et alibi, de necessitæte cadit medium spatium : ita inter nunc esse hic et ante hoc fuisse alibi, de necessitate cadit tempus : et sic illa objectio nulla est.

  2. Propter hoc iterum fuerunt aliqui, qui dixerunt, quod Angelus est substantia simplex et intellectualis, et non movetur nisi secundum intellecta : sicut intellectus noster intelligit ea quæ ultra mare sunt, et statim sine medio intelligit ea quæ sunt hic. Isti dicunt, quod sicut dicitur in scientia quæ fascinativa a Philosophis vocatur, quæ ponit quod videmus extra mittendo, virtus animæ in radio egreditur de oculo, et operatur in eo in quo incidit radius, vel ad impedimentum vel ad profectum operationum suarum : ita est in intellectu Angeli et intellectu intelligentiae, quod virtus Angeli cum lumine intellectuali egreditur in id

<--- Page Split --->

quod intelligit, et operatur in ipso id quod intendit. Et ideo dicunt dicere Damascenum in libro II de Fide orthodoxa, quod ibi est, ubi intelligibiliter operatur 1. Sed haec solutio, sive verum dicat, sive falsum, nihil est ad propositum : non enim hic quaerimus de motu Angeli secundum intelligibilia, sed quaerimus de motu locali quo totus Angelus secundum substantiam de uno loco transfertur ad alium.

Solutio. Solutio. Sine praejudicio alterius sententiae videtur mihi esse dicendum secundum dicta Sanctorum, quod Angelus de loco ad locum transit per medium : quia aliud non potest intelligi : sed in transitu in nullo obstat ei medium. Dupliciter autem ei medium obstat quod movetur per ipsum, scilicet medii spissitudine et soliditate, secundum quod magis difficile est transire spissum quam rarum, et secundum quod solidum, ut ferrum vel lapis, penetrari non potest. Et hoc obstat transeunti tangendo et repellendo. Secundo modo obstat distantia longitudinis, propter quam scilicet transiens mediam partem non potest accipere cum prima, nec extremam cum media, nec in media posteriorem cum praecedenti : ex quo successivus et prolixus et longus fit transitus in tempore numero prioris et posterioris. Et sic obstat medium omni transeunti localiter quod circumscriptive locale est. Neutro autem modo medium obstat Angelo. Non primo modo : quia non contingit : contactus enim non est incorporei ad corporeum. Nec secundo modo : quia motum suum habet in voluntate et in potentia agilitatis ad motum, et moventis virtute vincit distantiam medii : sicut enim dicit Aristoteles ante finem octavi Physicorum, si potentia movens magnitudinem vel multitudinem extendatur in infinitum aliquo quod movetur per medium, movebit ipsum de extremo in extremum

in nunc indivisibili : quod non accideret ei quod movetur, nisi comparetur ad medium ut ad unum indivisibile. Ex quo patet, quod id quod movetur per medium, non semper comparatur ad medium sicut ad indivisibile : sed si potentia movendi super omnem proportionem vincit medium, ita scilicet quod efficacius sit in movendo et fortius quam medium per distantiam resistendo, sive protrahendo medium ad tale : quod sic movetur, non comparatur ut divisim accipiendum per transitum, sed ut unum indivisibile simul acceptum : et tunc ejus quod movetur sic motus in momento est, vel ad nutum voluntatis : et ita cito est per plenum sicut per vacuum, et ita cito ad remotum sicut ad propinquum : habet enim motum in voluntate, et non in necessitate naturae.

Et his habitis, facillimum est respondere objectis omnibus.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod illa ratio de necessitate procedit, et Angelus est in termino a quo non movetur, sed moveri incepit ab ipso : et in termino ad quem non movetur, sed est in motum esse : unde in medio movetur. Sed quia potentia motiva in ipso vincit medium, ideo æqualia facilitate transit spissum et solidum, ut lapidem vel ferrum, sicut rarum vel vacuum : et æqualia facilitate transit per multum distans et propinquum, et æqualia velocitate. Oportet tamen propter motum, quod tres termini salventur, a quo scilicet, per quem, et ad quem. Et quia non potest esse in pluribus locis, ut in antehabitis probatum est, non potest Angelus simul esse in termino a quo, per quem, et ad quem. Et hoc est, ut dicit Damascenus, quod cum est in cœlo, non est in terra.

AD ALIUD dicendum, quod Angelus non proprie est in ubi : quia non localiter est in loco, sed definitive, hoc est, ita hic ut non alibi. Unde motus Angeli

<--- Page Split --->

non est ubi fluens. Et dictum Avicennae intelligitur de his quae sic moventur, quod sunt in loco localiter sive circumscriptive. Sed verum est, quod in toto transitu Angelus diversimode comparatur ad locum definitive : et talis comparatio ad locum continue renovatur in ipso quando transit per medium. Et si esset aliquid ubi simplex, sicut est quando simplex, illud renovaretur in ipso. Sed non est hoc verum : quia non potest esse simplex quod a composito in compositum procedit : ubi enim est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens, ut dicitur in Sez principiis. Unde quia locus compositus est quantitativa compositione, necesse est ubi compositum esse.

Ad aliud dicendum, quod Angelus non venit de extremo ad extremum, nisi transeundo per medium, et quod duo alii modi impossibiles sunt : sed transit medium vincendo ipsum, sicut dictum est.

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod illa objectio procedit ac si nos dicamus, quod Angelus circumscriptive et localiter comparetur ad locum : et hoc non dicimus : et ideo non procedit objectio.

1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1

Ad aliud dicendum, quod per rationem Aristotelis optime probatur, quod indivisibile quod est de natura continui habens positionem in continuo, nullum motum habere potest : et similiter indivisibile quod est de natura discreti, sicut unitas : sed tali indivisibilitate non dicitur indivisibilis Angelus, sed potius simplicitate naturae incorporeaue superioris, quae mobilitate et virtute vincit omne quantum, et ad naturam quantitatis ordinatum, sive sit discreta, sive continua : et ideo ex hoc non probatur, quin possit habere motum illi superiori naturae convenientem.

Ad aliud dicendum, quod illa respon-

sio nulla est, sicut bene improbata est. Sed quod non accipit medium per partes medii, causa est quae ante dicta est.

Ad aliud dicendum, quod si etiam Ad object. verum esset quod supponitur de luce et radio, adhuc tamen per hoc quod dicunt, non solvitur quaestio : sed solvitur quadam convenientia quare ita debeat esse. Unde meo judicio solutio illa non valet : quia nec vera supponit, nec nodum difficultatis dissolvit. Non enim sufficit, ut dicit Aristoteles, falsum interimere nisi etiam falsitatis ostendatur causa : unde illa solutio nulla est, sicut in objiciendo probatum est.

Ad id quod dicitur, quod motus AnAd object. 6. geli sit ut mutatio, non sicut motus, dicendum quod fictio est : quia procul dubio secundum dicta Sanctorum, motus Angeli habet medium in quo est in moveri : quia non potest intelligi, quod de extremo in extremum veniat loci nisi per medium. Propterea generatio et corruptio, ut dicit Averroes in commento super tertium Physicorum, sunt sine medio, et non in tempore, sed in nunc : quia sunt fines motus, et non motus. Omnis autem finis motus ad quem motus terminatur et est in motum esse, indivisibilis est, et adjacet ei indivisibile nunc. Et sicut [generatio et corruptio sunt fines motus, qui est alteratio activorum et passivorum ad invicem, ita illuminatio corporis luminosi finis est motus localis ipsius luminosi corporis : et ideo est in nunc, non in tempore. Statim enim ut corpus luminosum in circulo elevationis elevatur ad aliquem gradum, eodem momentointensionem luminis propicit ad oppositum. Et similiter est in speculo : statim enim absque mora temporis ut corpus id quod apparet in speculo, motum est ad oppositum in speculo, a quo radius incidens in speculum a corpore illuminato reflecti potest sub angulo pari cum incidente ad corpus illuminatum, reflectitur forma a speculo in illuminatum

<--- Page Split --->

objectum sine mora temporis : omnis enim reflexio parem angulum facit illi angulo qui est inter radium incidentem et superficiem speculi cui incidit.

Ad object. 7. Ad ultimum dicendum, quod sicut probatum est, solutio nihil facit ad propositum : quia etsi verum sit, quod lumine intelligentiae et intellectus angelici multa fiant in his in quae extenditur lumen illud, sicut arte extensa in artificata multa fiunt. Dicunt enim Philosophi, quod lumen intelligentiae practicum est et operativum, et operatur in animam sicut anima operatur in naturam : tamen tali lumine non perficitur motus localis in quo totus Angelus de uno loco transfertur secundum substantiam in alium : talem enim motum expresse dicit Scriptura fieri in Angelo etiam absque corpore assumpto.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS III.

Utrum motus Angeli sit in tempore, vel in instanti 1 ?

TERTIO quaeritur, Utrum motus Angeli sit in tempore, vel in instanti?

Videtur autem, quod in tempore.

  1. Omnis enim motus habet prius et posterius ut partes essentiales sibi. Omne prius et posterius est in tempore. Ergo motus Angeli est in tempore.

  2. Adhuc, Omnis motus est de numero successivorum. Omne quod est de numero successivorum, habet esse in partibus, quarum una est post aliam : et quod tale habet esse, est in tempore. Motus Angeli tale habet esse. Ergo est in tempore.

  3. Adhuc, Quod est de definitione alicujus, aptatur omnibus de quibus praedicatur nomen definiti. Esse in tempore est de definitione motus. Dicit enim Avicenna in Sufficientia, quod motus est exitus de potentia ad actum in tempore continuo, non subito. Motus autem Angeli motus est. Ergo est in tempore.

  4. Adhuc, Aristoteles in tertio Physicorum : « Motus est endelechia sive actus existentis in potentia secundum 'quod est potentia : » motus ergo est et actus et potentia. Constat autem, quod non est respectu ejusdem actus et potentia. Sed (ut dicit Commentator ibidem) potentia est respectu termini a quo, et actus respectu termini ad quem, eo modo quo via in actum dicitur actus, sicut generatio dicitur natura, eo quod est via in naturam, ut dicit Aristoteles in secundo Physicorum. Et ergo motus via est, qua id quod movetur, quotidie abjicit potentiam et induit actum. Sic autem abjicere et inducere non fit nisi per successionem temporis. Ergo motus omnis est in tempore.

  5. Adhuc, Si detur, quod motus Angeli sit in nunc, et contingat Angelum alium fortiorem isto moveri per idem spatium, cum, sicut dicit Aristoteles in sexto Physicorum, velox et tardum dividant tempus, ille fortior Angelus transibit idem spatium in minore quam in nunc. Ergo in eodem genere est accipere minus quam indivisibile : quod omnino falsum est : ergo et propositio ex qua sequitur, scilicet quod Angelus moveatur in nunc.

  6. Adhuc, Aristoteles in sexto Physicorum dicit, quod inter quælibet duo indivisibilia alicujus generis, est accipere continuum et compositum in eodem genere. Et inter quælibet duo nunc est accipere tempus, sicut inter quælibet duo puncta est linea, et inter quælibet

<--- Page Split --->

duas lineas superficies, et inter quaslibet duas superficies corpus. Ponamus ergo, quod Angelus moveatur ab a in b : tunc de a in b de necessitate est linea per quam movetur Angelus : sed in a toto non movetur : et sic est in a in nunc a quo incipit motus : in b autem est in motum esse : et ideo etiam est in eo in nunc ad quod terminatur motus : sed inter quælibet duo nunc est tempus : ergo in medio tempore fuit in moveri ab a in b : ergo motus Angeli est in tempore.

STRA. IN CONTRARIUM hujus objiciunt quidam sic :

  1. In quibus nullum est medium, simul est fieri et factum esse. Angelus in motu est sic quod non sit medium : quia vincit medium et medii distantiam, et medii resistentiam, ut dictum est prius. Ergo videtur, quod Angelus simul sit in moveri et motum esse, et ita movetur in nunc, ut videtur.

  2. Adhuc, Quidam dicunt, quod aliud est nunc, et aliud instans, et alia ratione dictum : et dicunt motum Angeli non esse in nunc, sed in instanti. Instans enim dicitur quasi non stans, et est idem quod continue fluens de præterito per præsens in futurum. Unde divisibile est secundum rationem et secundum esse : quia aliud habet esse secundum quod est finis præteriti, ad quod scilicet præteritum est in esse præteritionis, et aliud secundum quod est signum præsentis, et aliud secundum quod est principium futuri. Nunc autem substantia temporis est, quæ una et eadem est in toto tempore. Dicunt ergo, quod Angelus movetur in instanti, et non in nunc : et ideo motus ejus quodammodo est divisibilis, scilicet per respectum ad præteritum, et per respectum ad futurum. Simpliciter autem indivisibilis : quia non dividitur quantitate ejus quod movetur, et quantitate spatii per quod movetur : eo quod id quod movetur, non commetitur se spatio per quod movetur. Sed isti non evadunt difficultatem quaestionis : quia

esse instantis a quo est motus, est esse fluentis in posterius : et esse instantis ad quod est motus, est esse terminantis fluxum illum : et sic de necessitate intercidit fluxus temporis in quo est Angeli motus : et sic iterum sequitur, quod motus Angeli sit in tempore.

SOLUTIO. Dicendum, quod sicut supra solutio. diximus, Angelus habet motum suum in potestate : et ideo non sequitur regulas aliorum motuum et regulas motus medii per quod est motus. Movetur enim per medium sicut vult, sive in tempore continuo, sive repente, sive subito. In tempore enim quod est tempus secundum esse quod tempus habet in anima, continuitatem facit mora, quae protensio animi est continua a principio significati temporis usque in finem : et est ibi divisio ex respectu animi ad principium st finem, et vocatur prius quod est respectu principii, et posterius quod est respectu finis : et tali continuo tempore et divisibili nihil prohibet moveri Angelum, et aliam quamcumque creaturam spiritualem. Talis enim continuitas non est ex spatio super quod est motus, sed ex protensione animi in mora a primo usque in ultimum : et talis divisibilitas non est acceptione spatii per partem et partem, sed ex respectu animi ad primum et ultimum, dicentis prius quod principio est propinquius, et posterius quod ultimo est vicinius in mora illa : quæ animi protensio est, et extra animam nullum habet esse.

Ex his habitis facile est respondere ad objecta.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod motum habere prius et posterius dupliciter dicitur secundum duplicem causam, scilicet a commensuratione ejus quod movetur cum partibus spatii per quod est motus : et sic motus vere habet prius et posterius, et compositus est : et talis est motus corporis. Vel a respectu quo comparatur ad id quod fertur, et accipitur propinquius principio motus sive termi-

<--- Page Split --->

no a quo, vel remotius ab illo. Et sic Angeli motus habet prius et posterius : quia comparatur termino a quo secundum principium motus, et comparatur ad terminum ad quem, etiam absque eo quod commensuretur spatio : et sic in motu Angeli est prius et posterius : quia accipitur propinquior principio, et remotior ab illo spatio quod transitur in motu : et hoc non facit tempus secundum quod tempus est numerus motus per prius et posterius, sed facit tempus secundum quod esse temporis in anima est, quod est protensio animæ vel mentis a principio motus usque in finem : hæc enim mora vocatur : et ex tali tempore non sequitur, quin Angelus qui in potestate habet motum suum, possit moveri ad propinquum et remotum æqualiter, et æqualiter per spissum et rarum, et solidum, sive in tempore longiori, sive breviori, sive in nunc ut voluerit.

Ad aliud dicendum, quod omnis motus successivorum est. Sed successio duplex est, scilicet successio partium continuì quæ per divisionem commensurationis accipiuntur ex ipso : et sic motus physicus continuus est, qui est motus corporis. Et est successio vicissitudinum, qua scilicet id quod movetur hic in spatio, accipitur una vice, et alibi in eodem spatio accipitur alia vice, et non simulin duobus locis : et sic est successio in motu 'Angeli. Angelus enim non est in loco nisi definitive : et sic totus locus ad Angelum comparatur ut indivisibile quoddam, qui est in toto totus secundum partes non commensuratas. Unde ubi quod procedit a tali loco, definitivum est et simplex, et per talia ubi per totum spatium movetur Angelus,' et talia ubi succedunt sibi in motu per vices per totum motum Angeli super spatium quod transit Angelus.

Ad aliud dicendum, quod Avicenna non definit motum, nisi motum physicum et corporalem. Æquivoce autem dicuntur moveri corpus et Angelus. Unde motus Angeli non est exitus de potentia

ad actum, sed est actus purus demonstrans sive manifestans agilitatem Angeli et virtutem ad motum.

Ad aliud dicendum, quod Aristotelis dictum non tenet misi in motu physico. Unde etiam dicit hoc in libro Physicorum, ubi loquitur de principiis corporis mobilis. Dictum autem est jam, quod motus æquivoce dicitur de motu corporis, et de motu Angeli. Est enim nomen unum, et ratio substantiæ est diversa.

Ad aliud dicendum, quod Angelus movetur in nunc si vult, et in tempore si vult, et ad propinquum et ad remotum, secundum quod tempus est protensio animi vel mentis ab uno nunc in alterum secundum moram, et nunc est acceptio hic et in hoc nunc significato. Et quod dicitur, quod velox et tardum dividunt tempus, dicitur secundum virtutem moventis quod secundum rationem finiti vel infiniti incrementi se habet ad movendum. Et hæc est virtus quantitatis moventis finitæ vel infinitæ, majoris vel minoris, sicut ante finem VIII Physicorum determinat Aristoteles. Virtus autem Angeli simplex est : et ideo per incrementa virtutis talis non comparatur Angelus ad Angelum, sed æqualiter se habet ad longum et ad breve : et ideo non tenet in motu Angeli quod dictum est de veloci et tardo.

Ad aliud dicendum, quod inter quælibet duo nunc est tempus, sicut inter quælibet duo puncta est linea : sed sicut motus æquivocæ dicitur de motu corporeo, et de motu Angeli : ita tempus æquivocæ de tempore dicitur quod est numerus motus cæporei, et de tempore quod est numerus vicissitudinum, quibus accipitur id quod fertur hie et ibi : sed illud tempus non est continuum, nisi continuitate protensionis mentis in mora accèptionis vicissitudinum illarum, ut dictum est.

Ad ut quod objicitur in contrarium, Adolje dicendum, quod impossibile sit fieri et factum esse et in motu corporeo et in motu Angeli. Et quod dicit, quod Ange-

<--- Page Split --->

lus vincit medium, non dicit propter hoc quod sic vincat medium, quod non sit medium per distantiam : sed quod sic vincit, quod non facit resistentiam sive retardationem quin Angelus æqualì velocitate moveatur ad propinquum et ad remotum : nihilominus tamen est ibi

successio vicissitudinum, et vice qua accipitur ante in spatio, non accipitur post in eodem, sed alia et alia vice.

Ad aliud dicendum, quod licet solutio Ad object. 2. sit probabilis, tamen insufficiens est, ut in objiciendo probatum est.

QUÆSTIO LXXV.

De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Deinde quæritur de motu Angeli quem habet assumpto corpore, quo etiam Deus movet eum ut visibilis appareat hominibus.

Et quæruntur quinque.

Quorum primum est, An Angeli boni assumant corpora?

Secundum, Ex quo elemento assumant? Tertium, Qualiter assumant?

Quartum, Ad quem usum assumant?

Quintum, Quid fiat de corporibus assumptis post ministerium expletum?

Utrum autem aliquid agant vel patiantur ex natura corporis assumpti, quærendum erit in secunda parte Summæ Theologiae.

MEMBRUM I.

Utrum Angeli boni assumant corpora 1 ?

PRIMO ergo quæritur, An boni Angeli assumant corpora ?

Et videtur, quod non.

  1. Dicit enim Damascenus in libro II de Vide orthodoxa, quod « Angelus est substantia simplex incorporea 2. » Simplex autem et incorporeum ad corpus proportionem non habet : et esset inordinatum si inter assumens et assumptum non esset proportio. Cum ergo nihil sit inordinatum in operibus divinis, videtur quod Angelus non possit assumere corpus.

  2. Adhuc, De intellectu propter simplicitatem dicit Philosophus, quod nullius corporis est actus, nec operatio intellectus ab aliquo corpore dependere potest. Cum ergo Angelus simplicior sit, et sit intellectus divinus, ut dicit Dionysius, videtur quod multo minus potest uti corpore in operibus suis : et ita videtur, quod non assumat corpora.

  3. Adhuc, In ordine creaturarum est, ut dicit Augustinus in libro duodecimo Confessionum 3, quod duo fecit Deus. : unum prope se, et alterum prope nihil. Prope se angelicam naturam, ut ibidem dicit Augustinus. Prope nihil materiam

<--- Page Split --->

primam. Sed materia quae prope nihil est, inclinabilis est in omnem formam et omnis formae susceptibilis. Ergo angelica natura quae prope Deum est, per oppositum, et, sicut dicit Augustinus, immutabilitatis divinae particeps, nullius formae vel speciei est susceptibilis.

  1. Adhuc, Si assumunt, ad quid assumunt? Constat enim, quod ex natura non indigent. Si dicatur, quod indigent in comparatione ad Deum. CONTRA : Operationes quas habent ad Deum, sicut assistere, laudare, contemplari, et haec omnia melius faciunt sine corpore quam in corpore. Si dicatur, quod indigent ad operationes quas habent circa nos. Videtur non esse verum : quia cum operantur circa nos : aut operantur nos custodiendo, aut illuminando intellectum per visiones intellectuales, vel imaginarias, vel sensibiles, vel accendendo affectum : et haec omnia fiunt melius a spiritu sine corpore, quam cum corpore : ergo videtur, quod non indigeant corpore propter aliquam operationem : et sic Angelus frustra assumit corpus : frustra autem non est in operibus divinis : ergo videtur, quod Angelus non assumit corpus.

  2. Adhuc, Dicit Aristoteles, quod in paucis via melior est. Quod ergo potest fieri per Angelum non assumpto corpore, melius est quam si fiat corpore assumpto. Sed operatio circa nos, et illa quae est corporea, potest fieri sine corpore. Ergo pro nihilo ad hanc assumeretur corpus. PROBATIO minoris : Dicit Gregorius in libro XXVIII Moralium 4: « Aliquando loquitur Deus per Angelum cœelestibus substantiis, aliquando terrenis. Ccelestibus, ut cum vox illa facta est de nube : Hic est Filius meus dilectus 5 : haec enim vox de cœelo dicitur esse facta. Luce, III, 22 : Et vox de cœelo facta est. » Ex hoc accipitur, quod formatio illius

vocis ministerio Angeli facta est. Ergo sine assumpto corpore potest formare vocem corporalem de nube sensibilem et audibilem, et sic de nihilo propter tales operationes assumeret corpus.

  1. Adhuc, Numer. xxn, 28, constat, quod Angelus formavit voces per linguam asinæ audibiles et articulatas et intelligibiles : cum tamen lingua asinæ debitum instrumentum non fuerit ad vocum formationem. Videtur ergo, quod non indiget assumptione corporis organizati. Et sicut dictum est de lingua, ita est de aliis membris : et sic videtur, quod non indigeat ministerio corporum assumptorum.

  2. Adhuc, Rabbi Moyses in libro qui dicitur Dux neutrorum sive dubiorum, dicit, quod haec quae leguntur ab Angelis facta, non sunt per assumpta corpora facta, sed per visiones intellectuales. Sed quia visio intellectualis imaginationi non manifestatur, nisi modo possibili ipsi imaginationi, ideo quod fulget per species intelligibiles in intellectu, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram 3, hoc est per imagines corporeas in spiritu. Ibidem enim dicit Augustinus, quod spiritus est quaedam vis mente inferior, in qua corporalium rerum imaginesi primimuntur sive depinguntur. Et id quod est fulgens in intellectu, per species sensibiles repraesentatur in sensu. Et hoc modo Angelus non assumit corpus ad operationes tales, sed potius ea de quibus illuminat intellectum, facit imaginabiliter apparere in spiritu et sensibiliter in sensu. Unde Augustinus in libro, tertio de Trinitate 4, quaerit, Utrum species in quibus apparuit Deus ante incarnationem, factæ fuerint per Angelos vel per Deum immediate? Et dicit sic : « Antiquis patribus nostris ante incarnationem Salvatoris, cum Deus apparere dicebatur, voces illæ ac species corporales per Ange-

<--- Page Split --->

los factae sunt, sive ipsis loquentibus vel agentibus aliquid ex persona Dei, sicut etiam Prophetas solere ostendimus : sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent, ubi Deus figurate demonstraretur hominibus. » Patet ergo, quod Augustinus relinquit in dubio utrum Angeli faciant ista per solas species, vel assumptis corporibus. Sed cum per solas species haec fieri possunt, superfluum est assumere corpora : et sic Angeli corpora non assumunt.

  1. Adhuc, Ante diluvium non legitur Deus apparuisse, nisi per seipsum Adae et Abel et Noe. Post diluvium semper legitur apparuisse in Angelo, vel per Angelum : cujus signum est quod ibidem dicitur semper vel frequenter, quod Angelus locutus est, quod Angelus apparuit, sicut ante Josue apparuit armatus praecedens. Malachiae, iii, 1, dicit : Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Similiter, ad Galat. iii, 19, dicitur de tota lege, quod erat ordinata per Angelos in manu mediatoris. Post legem autem assumpto corpore apparuit et perfecit per seipsum opera : et quaeritur, quare hoc ?

  2. Adhuc, II Machabeorum, v, 2 et seq., dicitur, quod contigit per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et hastis, quasi cohortes, armatos : et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. Et hoc videtur, quod talia melius fiunt per species simplices, sensibiles, et imaginarias,

quam per assumptionem corporis : et sic superflue assumunt corpora.

In contrarium horum omnium est, sed contra 1. Quod dicit Bernardus in quinta homilia super Cantica sic : « Quatuor spiritus sunt, quorum unus est divinus corpore non indigens, nec quoad esse, nec quoad operationem. Angelicus, corpore indigens ad ministerium. Spiritus humanus, corpore indigens ad esse et ad vitam 1. Spiritus jumenti sine corpore nec esse habens, nec vitam. »

  1. Adhuc, Augustinus, in libro VIII de Civitate Dei 2, facit comparationem inter tres substantias, deos scilicet, daemones, et homines : et inducit Apuleium in libro de Deo Socratis sic dicentem : « Animalium, in quibus est anima rationalis, tripartita divisio est : in deos, homines, daemones. Dii excellentissimum locum tenent, homines infimum, daemones medium. Nam deorum sedes in cœelo est, hominum in terra, daemonum in aere. » Et infra 3, dicit Apuleium dixisse, daemones esse natura animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore aeterna. Ergo daemones qui ejusdem naturae sunt cum Angelis, corpora habent naturaliter sibi unita : ergo et Angeli multo magis possunt sibi assumere corpora.

  2. Adhuc, Augustinus in libro tertio super Genesim ad litteram : « Daemones aerea dicuntur animalia : quia corporum aereorum natura vigent : nec per mortem dissolvuntur 4. » Ex hoc sequitur idem quod prius.

  3. Adhuc, Gregorius in libro XXVIII Moralium : « Abraham Angelos videre non potuisset, nisi corpus ex aere assumpsissent 4. »

  4. Adhuc, « Abraham Angelicum numerum non caperet, nisi propter nos ex

<--- Page Split --->

cœelesti elemento aliquod solidum assumerent et gestarent. »

Solutio. Solutio. Dicendum, quod in quaestione hac parum potest Philosophus vel nihil : et ideo omnino inintendum est auctoritatibus Sanctorum et Scripturae Bibliae.

Ad primum ergo quaesitum dicendum quod Angeli assumunt corpora, ut dicit Dionysius in capitulo secundo Ccelestis hierarchiae, et theologia figurat eos corporalibus formationibus, propter nostrum materialem intellectum, qui propter hoc quod, ut dicit Philosophus in tertio de Anima, conjunctus est continuo et tempori, simplices intelligentias divinas capere non potest, nisi fuerint corporalibus assimilatae : et ideo assumunt corpora non propter se, sed ut hominibus congruant, ad quos mittuntur purgandos, illuminandos, et perficiendos, et custodiendos. Unde etiam talium corporum sumunt figuras, ex quibus significetur quod circa uos veniunt facere. Sicut venientes custodire ab insidiis, assumunt figuras ministrorum bellicorum, quibus hoc ipsum significetur quod intendunt. IV Regum, VI, 17 : Ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.

Ad 1. Et per hoc jam patet solutio ad primum. Licet enim quantum est de natura sua incorporei sint et simplices, nullam habentes inclinationem vel proportionem ad corpus : tamen quia nos corporei sumus et corporalibus similitudinibus facilius instruimur de celestibus, ex convenientia ad nos, ut scilicet nobis congruant, utile est eos assumere corpora, et talia in quibus nobis congruant, ex quorum similitudinibus manifestetur quid circa nos acturi veniunt. Unde, Tobie, v, 5, Raphael Angelus apparuit in specie juvenis praecincti ab ambulandum, ut ex hoc doceret, quod itinere recto et salubri ducturus esset filium. Ad aliud dicendum, quod operationes Angeli duplices sunt, scilicet interiores,

et exteriores. Interiores duplices sunt : circa Deum, et circa seipsos. Quantum ad operationes interiores non indigent corpore : et hoc et nihil amplius probat objectio. Quantum ad operationes exteriores quae circa nos sunt, non propter se, sed propter nos quibus nobis congruant, assumunt corpora. Quod patet, II Machabeorum, xi, 8 et 9 ubi Angelus veniens ad animandum et protegendum Judam Machabeum et suos ad purgnam, talem figuram assumpsit, ut ipsa figura realiter hoc loqueretur. Ad confortandum enim eos apparuit, praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans, scilicet contra inimicos. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis. Ad protegendum autem, sicut dicitur, ibidem, x, 29 et 30 : Apparuerunt adversariis de caeo viri quinque in equis... Ex quibus duo Machabeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cecitate confusi, et repleti perturbatione, cadebant.

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum procederet si nihil attribueretur Angelo, nisi propter seipsum et propter ipsius naturam. Sed quia in toto ordine naturae sic est, quod semper superior provisiva est inferioris, ideo secundum provisionem illam attribuitur Angelo ministerium circa hominem, ut ministrans congruat homini, et congruere non potest nisi conformetur : ideo concessum est eis, quod possunt assumere corpora, et quod possunt illa mutare in formas et figuras ministerio congruentes.

Ad aliud dicendum, quod assumunt corpora propter operationes suas quas habent circa nos : et quamvis illas possint perficere sine corporibus quantum est de se, tamen conformiter nobis non possunt fieri sine corporibus assumptis, ut dictum est. Unde etiam, Matth. 1, 20, et ii, 13 et 19, ubi venit Angelus illumi-

<--- Page Split --->

nare Joseph de his quæ debebant fieri circa Salvatorem in somnis, per imagines corporales instruxit eum. Et sic etiam factum est de regibus 1.

Ad aliud dicendum, quod duo exiguntur ad instructionem hominis si aptissime debeat instrui, scilicet quod figura vel species apparens quasi ipsa loquitur hoc de quo homo debet instrui. Et quod instructor conformis et familiaris per omnia congruat ei qui instruitur. Et quantum ad primum sufficeret illuminatio ostensa in sensibilibus speciebus, vel imaginabilibus, vel intelligibilibus, sicut factum est Prophetis. Sed quantum ad secundum exigitur assumptio corporum, in quibus hominibus congruat,comedendo, bibendo, ambulando, loquendo.

Ad aliud dicendum, quod sic non indigent corpore, quod sine ipso non possint facere operationes illuminationis. Unde aliquando etiam sonant de nube voces articulatas et significativas, quas non formant per linguam, sed indigent eis ut aptissimo modo homo intruatur, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Rabbi Moyses et aliqui alii Judæi, ut Rabbi Eleazar, et Rabbi Josua, et Rabbi Joanna, et Isaac non referebant apparitiones Angelorum nisi ad actum illuminationis quæ fiebat per eos. Et verum est, quod illa potest fieri ex solis speciebus sine assumptione corporum. Sed (ut dictum est) sancti alii attendentes conformitatem Angelorum cum hominibus in actibus humanis, ex quibus per amorem capitur et per significationem quasi manuducitur, ut dicit Dionysius, animus hominis, et apertissime instruitur, dixerunt hæc quæ scribuntur de Angelis, in Genes, xviii, 1 et seq., qui comederunt apud Abraham : et, Tobiæ, xii, 19, ubi Angelus comedit. Et, Actuum, xii, 10, ubi Angelus corporaliter præcessit Petrum, et eduxit eum de carcere. De for-

mis autem in quibus apparuit Deus ante incarnationem, dicit Augustinus· expresse in libro III de Trinitate, quod « Angeli eas præparaverunt, sed virtus divina formavit eas et distinxit 2. »

Ad aliud dicendum, quod licet illud non sit multum ad propositum quod ante quæritur de hoc, tamen ante diluvium Deus magis familiaris videbatur hominibus : eo quod peccatum non tantum inundaverat : et ideo apparuit per seipsum. Cum autem peccatum inundavit, post diluvium minus familiarem se ostendit hominibus, et apparuit per Angelos. Tandem, ut dicunt Anselmus et Ambrosius, quia opus redemptionis non potuit fieri nisi per eum qui debuit ut homo, et potuit ut Deus, oportuit ut apparens per seipsum veritatem humani corporis assumeret.

Ad aliud dicendum, quod apparitio ad 9. quæ scribitur in libro II Machabæorum, v. 2 et seq., facta non fuit nisi ut significaretur illuminatio de bello futuro : et ideo ad hoc suffecerunt imagines sine corporibus. Sed ex hoc non sequitur, quin necessaria sit assumptio corporis ad familiarem instructionem quarumdam personarum, ut Abraha et Tobia.

InquodprimoincontrariumobjiciturAdobject . t . de beato Bernardo, concedendum est : angelicus enim spiritus propter ministerium indiget corpore, non propter se, sed propter nos, ut dictum est.

Ad dictum Augustini dicendum, quod Ad object. 2. non dicit Augustinus, quod dæmones sint animalia, et corpore aerea, nisi secundum opinionem Stoicorum : et illa erronea fuit. Unde ex hoc non sequitur, quod Angeli habeant corpora, vel assumant ea propter indigentiam propriam.

Ad aliud dictum Augustini eodem ad object.3. modo dicendum est : dicit enim hoc recitando opinionem Stoicorum, et non asserendo.

<--- Page Split --->

Ad object. 4 et 5.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Gregori et sequens dictum, simpliciter concedenda sunt.

MEMBRUM II.

Ex quo elemento Angeli assumant corpora 1 ?

Secundo quaeritur, Ex quo elemento Angeli assumant corpora ?

Sicut jam dictum est, auctoritati innitendum est :

  1. Habitum est autem nuper quod dicit Gregorius, Abraham Angelos non potuisset videre, nisi corpora ex aere assumpsissent.

  2. Adhuc, Beda in libro de Natura rerum sic dicit : « Cœlum superioris circuli proprio discretum termino et æqualibus spatiis collocatum, virtutes angelicas continet, quæ ad nos exeuntes ætherea corpora sumunt, ut possint hominibus medendo assimilari, eademque reversæ ad cœlum deponunt.» Æther autem est superior pars aeris, ut in libro Meteororum dicit Aristoteles.

Sed contra.

In CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Sicut dicitur, Genes. 1, 1, et jam habitum est, locus corporeus qui magis convenit Angelo, cœlum empyreum est. Dicit autem Philosophus, quod locus et locatum connaturalia sunt : propter quod unumquodque movetur ad locum sibi connaturalem. Videtur ergo, quod magis congruum sit Angelo, quod sumat corpus de corpore cœlesti, quam de aere. Et hoc videtur etiam ex signo, Actuum, XII, 7 : Et ecce Angelus Domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo, scilicet in carcere. Constat, quod loquitur

de lumine corporali, quod potuit fulgere nisi tantum de corpore Angeli. Cum ergo corpus de se non luceat nisi cœleste, videtur quod corpus Angeli assumptum fuit de substantia cœlesti.

  1. Adhuc, Augustinus in libro III super Genesim ad litteram 4, et inducitur a Magistro in libro II Sententiarum, distinctione VIII, dicit sic : « Dæmones quibus ante peccatum congregabat locus cœlestis, quantum erat de prima natura sua instituta, post peccatum ceciderunt de cœlo in hunc aerem caliginosum : et de illo assumunt corpora ad tentandum. » Si ergo boni Angeli non ceciderunt de cœlo, congruitatem non habent assumendi corpora de aere, sed de cœlo.

  2. Adhuc, Ante habitum est de agilitate Angelorum, quod in potestate habent motum suum : tantæ autem agilitati non competit corpus alicujus elementi, sed de cœlesti assumptum : ergo videtur, quod boni Angeli non assumant corpora de aere, sed de cœlo.

Sed hoc videtur esse impossibile :

  1. Corpus enim cœleste, ut dicit Aristoteles, est indivisibile : sed si Angelus assumit corpus de cœlo, oportet de necessitate, quod corpus assumptum dividatur a reliquo quod non assumit : et sic videtur, quod impossibile sit, quod assumat corpus de cœlo.

  2. Adhuc, Dicunt quidam cœlum esse corpus inalterabile secundum qualitates : alterations enim non accipit, sicut calidum, frigidum, humidum, siccum, rarum, spissum. Corpora autem assumpta ab Angelis, ut dicunt Sancti, densabilia et densata sunt, ut contineant figuras membrorum humanorum et aliorum animalium terminata in seipsis : quia si essent in raritate aeris vel ætheris, quocumque moveretur Angelus, corpus

<--- Page Split --->

suum continuaretur illi aeri et flueret in ipsum : et sic Angelus indistinctus ab aere esset per quem moveretur.

  1. SOLUTIO. Dicendum, quod secundum Sanctos oportet dicere, quod Angeli ex æthere corpora assumant, et quod habeant potestatem densandi ea, non commixtione alterius corporis, sed simpliciter, prout densitas est situs quidam partium propinque stantium in toto, et quod habeant potestatem ad solidum redigendi ea ut resistant tactui et non cedant impellenti : sic enim et figurata sunt et formata. Æther autem licet multipliciter dicatur, ut dicit Aristoteles in libro Meteororum, tamen principaliter dicitur corpus non igne, sed lumine inflammans et inflammatum : et talis est superior pars aeris, quæ pura est, eo quod vapores ad ipsam non attingunt : luminosa est sive inflammata lumine ex propinquitate siderum. Sapientiæ, XVII, 3, dicitur : Siderum limpidæ flammæ. Ex hoc ergo meo judicio corpora assumunt, secundum quod potest elici ex dictis Sanctorum : hoc enim magis obedit densationi et solidationi in figuras corporales ministerio eorum congruentes.

  2. AD PRIMUM ergo dicendum, quod Gregorius vocat æthera aerem : quia superior pars aeris est.

  3. AD DICTUM Bedæ patet solutio : quia hoc concedendum est.

JET. 1. Ad in quod objicitur in contrarium, dicendum quod licet cœlum empyreum inter corpora plus congruat naturae angelicae, tamen non ita congruit ministerio : quia non ita potest solidari et densari sicut aereum, ut dictum est. Dionysius tamen in Cælesti hierarchia hujus ponit etiam aliam rationem, dicens quod « sapienter providit theologia Angelos formans figuris ignobilium corporum, ut bonum, leonum, aquilarum, equorum igneorum, ne scilicet imperiti et idiota qui nihil æstimare sciunt nisi quod vi-

dent, crederent esse Angelos ejusdem naturae cujus est corpus in quo apparent : sed ipsa vilitate et ignobilitate elementi conjuncti, scient Angelos esse supermundanas substantias, habentes potestatem haec inferiora movendi ad usum sui ministerii 1. »

Ad aliud dicendum, quod non intendit Ad object. 2. Augustinus dicere, quod dæmones ante peccatum et Angeli boni quantum est de se, dependerent vel connaturalitatem haberent ad aliquem locum : sed quantum est de congruentia corporis ad spiritum, lux corporalis plus congruit luci spirituali quam aliud corpus : et sic debebatur Angelo bono cœlum, et etiam dæmoni ante peccatum. Quoad assumptionem vero corporum quæ non respicit nisi ministerii congruitatem, sic dæmoni post peccatum ad congruitatem tentationis debetur aer caliginosus : quia calignoso corpore assumpto magis congruit tentationi : ex ipsa enim caligine signanter respondet, quod tentator est et mendax. Aliquando tamen transfigurat se in Angelum lucis, ut hac simulatione decipiat, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. xi, 14.

Et quod objicitur in praecedenti argumento, Actuum, xii, 7 dicendum, quod sicut dicit Avicenna in Sufficientia cæli et mundi, « Omne perspicuum densatum lucet : » et ideo omne lucens actu tegit et videri non permittit corpus quod post se est. Unde flamma candelæ alteri candelæ objecta, umbram facit, et sol tegit stellas. Propter quod etiam Philosophi dicunt ignem non lucere in propria sphæra, propter nimiam raritatem ipsius. Non ergo est inconveniens si corpus Angeli ex æthere densatum luxit in carcere.

Ad aliud dicendum, quod agilitati Ad object.3. Angeli non repugnat æther : tanta enim est vis Angeli ad movendum, quod vincit omnia talia, sicut paulo ante in præhabitis ostensum est.

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum, quod dictum Aristotelis procedit.

Ad aliud potest dici, quod illud procedit : licet enim corpus cœeleste, ut dicit Messealach in libro de Sphæra mota, et Averroes in libro de Substantia orbis, sit inspissabile et rarefactibile quoad positionem partium propinque vel remote, eo quod aliter sequeretur quod intercideret vacuum inter sphæras orbium : tamen non est rarefactibile et densabile ad divisionem substantiæ, et alterationem passivam abjicientem a forma et a specie : et ideo ab Angelo non est assumptibile.

MEMBRUM III.

Qualiter Angelus assumat corpus, utrum scilicet sit in corpore assumpto ut perfectio in perfectibili, vel ut motor in mobili 1 ?

Tertio quaeritur, Qualiter Angeli assumant corpora ?

Et quaeritur hic, Utrum Angelus sit in corpore assumpto ut perfectio in perfectibili, vel ut motor in mobili ?

  1. Si enim est ut perfectio in perfectibili : cum ex perfectibili et perfectione naturaliter fiat unum, ex Angelo et corpore assupto naturaliter fieret unum, quod falsum est.

  2. Adhuc, Quotiescumque spiritualis substantia corporali unitur ut perfectio perfectibili, spiritualis substantia vivificat corporalem. Si ergo Angelus assumat corpus ut perfectio perfectibile, corpus assumptum vivificatur ab Angelo, quod absurdum est.

  3. Si dicatur, quod assumat ut motor mobile. CONTRA : Secundum hoc assumit omne corpus quod movet. Sed in libro VIII super Genesisi ad litteram, dicit Augustinus quod « Angeli omnia corpora possunt movere 2. » Ergo omnia corpora possunt assumere, quod falsum est.

  4. Adhuc, Zachariæ, 1, 13, dicitur : Respondit Dominus Angelo qui loquebattur in me. Ergo Angelus movebat Zachariam et membra ejus. Et si assumit omne corpus quod movet vel in quo operatur : tunc sequitur, quod assumpsit Zachariam, quod absurdum est.

ULTERIUS quaeritur, A quo vel quomodo fiat corpus quod assumitur ab Angelo ? hoc enim corpus organizatum est. Quaeritur ergo, Quis' organizat corpus ?

Et videtur, quod non Angelus :

  1. Organizatio enim cum ultima perfectio sit corporis animati, videtur quod ad Deum pertineat : ultimum enim et optimum in unoquoque Deo est attribuendum.

  2. Adhuc, Augustinus in libro IX super Genesisi ad litteram, dicit, quod « in formatione corporis Hevæ Angeli præparaverunt materiam, extrahendo scilicet de Adam costam, sed Deus perfecti corpus, distinguendo in organa 3. » A simili ergo videtur, quod in corporibus suis præparatores tantum sint, et Dominus adhibeat organizationem.

  3. Adhuc, Anima in generatione hominis non facit organizationem in corpore, sed organizato jam infunditur, sicut dicitur, II Machab. VII, 22 et 23 : Nescio qualiter in utero meo apparuistis : neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed

<--- Page Split --->

ruim mundi Creator, qui formavit homuius nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter legres ejus. Ergo videtur, quod nec Angelus organizet corpus assumptum ab ipso.

  1. Adhuc, Videtur quod organizatum corpus non competat Angelo. Dicit enim Commentator super secundum de Anima, quod multitudo organorum in corpore est propter multitudinem potentiarum in anima, quae non nisi organis operari possunt : sed talis multitudo potentiarum non est in Angelo : ergo non competit sibi assumptio corporis organizati.

  2. Adhuc, Cum fictio contraria sit veritati, ut dicit Gregorius, et Angelus quando mittitur, veritatis nuntius sit, videtur quod in operibus ejus non debet esse fictio : ergo oculus ejus vere est oculus, et pes vere pes, et lingua vere lingua, et auris vere auris, et manus vere manus : sed oculus vere oculus, et vere auris, et sic de aliis organis sensuum immutantur passibilibus qualitatibus corporum : ergo Angelus immutatur et recipit a corporibus passiones et passibiles qualitates corporum inferentes vel illatas : quod valde absurdum est, et contra beatum Dionysium, qui dicit, quod Angeli cognoscunt haec singularia nihil recipientes ab ipsis.

  3. Adhuc, Sicut in prehabitis dictum est, frustra fit mediante corpore quod sine corpore fieri potest. Sed sonare, locutiones formare, accedere homines, movere corpora, et defendere a periculis, etc., hujusmodi potest Angelus facere sine organis et sine corpore. Frustra ergo ad opus suum corpus organizatur.

SOLUTIO. Dicendum, quod Angelus assumit ex æthere sive ex puriore parte aeris corpus, quod ipse virtute divina spissat, solidat, et organizat ad singulas

operationes organorum singulorum : et conjungitur ei et unitur quasi ut 'motor mobili. Probavit enim Aristoteles in VII Physicorum, quod mobile determinatae figurae et solidae substantiae et incorruptibilis non movetur in actu nisi a motore conjuncto sibi. Assumptio ergo corporis est conjunctio sive unio talis Angeli cum corpore, ita quod Angelus cum corpore intrinsecus sit ut quasi unum fiat de Angelo motore et corpore moto, in omnibus operationibus quae fiunt ad manifestationem divinam, vel ad manifestationem Angeli. Dico autem ad manifestationem divinam, propter hoc quod aliquando Angelus apparet in persona Dei : et tunc operatio ejus ordinatur ad manifestationem divinam. Aliquando apparet in persona propria : et tunc operationes ejus ordinantur ad manifestationem angelicam. Et dico quasi unum, non unum : quia non fit unum ex Angelo et corpore assumpto vere et secundum naturam. Corpus enim assumptum est sibi quasi habitus congruus in quo homini manifestatur. Unde Beda dicit in libro de Natura rerum, quod « in ministerium missi induunt corpora, et ministerio expleto deponunt. »

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Angelus non est in corpore ut perfectio in perfectibili, sed ut motor in mobili tantum, in potestate voluntatis habens mobile et motum mobilis et omnes operationes organorum corporis assumpti, distinctus tamen ab ipso in essentia et esse : idcirco ex ipso et mobili non fit unum per naturam, sicut ex nauta et navi non fit unum, licet nauta ut motor conjunctus sit navi.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc procedit : et ideo non conjungitur corpori ut perfectio perfectibili.

Ad ALIUD dicendum, quod est motor extrinsecus, et est motor intrinsecus, et est mobile motum ad conformitatem hominis, et motum simpliciter quocumque motu. Angeli omnia corpora possunt movere quocumque motu ut motores

<--- Page Split --->

extrinseci : quia non est eis determinatum a Deo quod corpus moveant, et quod non moveant. Sed cum superior sit creatura spiritualis ad corporalem, et in omni ordine naturae superior natura sit ut movens, et inferior ut mota, dicit Augustinus, quod Angeli possunt movere corpora : sed ad talem motum corporibus non indigent. Sed motor intrinsecus distinctus secundum esse ab ipso mobili, in motu qui est ad manifestationem divinam, vel angelicam factus secundum conformitatem ad hominem non indifferenter se habet ad omne corpus : quia quodam corpore potest perficere hoc, et quodam non : et ideo quoddam assumit, et non omne.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod Angelus loquebatur in Zacharia per medium : inspirabat enim sive illuminabat, quod melius est, animam Zachariae de his de quibus loquendum erat : et anima Zacharia movebat linguam et corpus. Et ideo Angelus nec Zachariam nec corpus ejus assumpsit : quia in corpore assumpto immediatus motor est Angelus, et per seipsum operatur in organis ejus.

Ad 1. Ad 1D quod ulterius quaeritur, probabiliter dici potest, quod in corporibus talibus substantia ipsius corporis preparatur ab Angelo : distinctio vero et figuratio in organis fit etiam ab Angelo, sed virtute divina : sicut etiam locatio in loco corporali Angeli non potest esse virtute corporis : quia corpus non potest contingere Angelum, sed virtute Dei, qui proprius locus est Angelorum, ut dicit Beda : « Locus Angelorum Deus est, intra quem currunt quocumque mittuntur 1. » Dei enim solius est continere Angelum, a quo et ipse Angelus habet virtutem contentivam qua continet corpus assumptum, ne defluat, nec dissolvatur.

Ad 2. Ad aliud patet solutio per ante dicta. Conceditur enim secundum Augusti-

num, quod praeparatores sunt Angeli, licet non creatores essentiae et esse rerum : essentias enim et esse rebus solus Deus dat.

Ad aliud dicendum, quod non est simile. Anima enim non potest facere organa in corpore : quia ipsa ante organizatum corpus non est : et cum non est, nec virtute propria, nec virtute divina operari potest. Angelus autem ante assumptum corpus est : et ideo assumendo corpus potest organizare virtute divina, ut dictum est : quod non potest anima, quae organizato jam infunditur corpori, et infundendo creatur.

Ad aliud dicendum, quod illa objectio non probat, nisi quod Angelus non indiget organis quantum ad seipsum : et hoc verum est : indiget tamen organis propter hominem circa quem ministrat, cui convenienter significari non possunt manifestationes divinae et angelicae, nisi in corpore quod est conforme corpori humano.

Ad aliud dicendum, quod non est ibi fictio, sed veritas. Sed veritas est duplex. Verum enim organum secundum naturam est, quod vere agit et patitur ad naturalis indigentiae suppletionem : et sic dicitur oculus verus, qui vere nuntiat conveniens animali per lumen et colorem : et auris vera, quae conveniens nuntiat per signum : et naris vera, quae nuptiat conveniens per odoris susceptionem et passionem : et gustus verus, qui passione nervi gustatim diffusi in lingua et faucibus, tactu cibi judicium saporis est : et tactus verus, qui sensibilibus et tangibilibus qualitatibus immutatur. Et haec est veritas rei : et hac veritate non sunt vera organa assumpti corporis ab Angelo. Sed est veritas signi, qua significatur res ut res est : et sic auris sub figura auris significat potestatem audiendi, hoc est, percipiendi sensibilia sensus auditus : et oculus significat potestatem visivam, et pes virtutem processivam, et

<--- Page Split --->

manus virtutem operativam, et unumquodque istorum verum est quando directe significat potestatem et veritatem virtutis quae in ipso operatur. Sic enim dicimus Deum habere oculos, aures, etc. Et sic assumptum corpus habet vera organa, hoc est, tales potestates Angelo inesse spiritualiter et non materialiter demonstrantia. Nec est fictum quod vere demonstrat talem potestatem inesse : quamvis Angelus sine his eosdem actus possit operari, quia, sicut dicit Boetius, quidquid potest potentia inferior, potest potentia superior eminentius et excellentius. Unde quod anima facit per organum, Angelus sine organo potest operari.

indigebant, sed quia volebant et poterant, ut hominibus congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt. Neque enim in phantasmate Angelos edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt, sicut dicitur, Genes. xvnii, 1 et seq., quod Abraham recepit tres Angelos. Et, Genes. xix, 1 et seq., quod Loth recepit Angelos. » Ex hoc accipitur, quod vere comederunt Angeli : sed ad veram comestionem exigitur masticatio et linguæ revolutio et in corpus cibi gluttitio : ergo videtur, quod omnia hæc organa, os scilicet, et linguam, dentes, æsophagum, et stomachum acceperunt Angeli : quia sine his organis isti actus vere fieri non possunt.

AD ULTIMUM dicendum, quod illa objectio procederet, si propter se dicerentur Angeli assumere corpora : sed hoc non est verum : assumunt enim propter conformitatem ad homines, et sine eis non adeo competenter possent instruere et custodire homines : et ideo non sunt frustra, sed ad magnam utilitatem hominis a divina providentia præordinata, et ab Angelis assumpta.

MEMBRUM IV.

Ad quem usum Angeli assumant corpora1 ?

QUARTO quæritur, Ad quem usum Angeli assumant corpora ?

Et videtur, quod ad usum comestionis, locutionis, ambulationis, et ad alios quosdam.

  1. Unde Augustinus in libro XIII de Civitate Dei 2 : « Quod visibiliter et tractabiliter apparentes Angeli, non quia

  2. Adhuc, Constat, quod etiam eadem ratione vere loquebantur : sed vera locutio non fit nisi interpretativa potentia movente linguam et formante voces articulatas : ergo assumpserunt et interpretativam potentiam quae est rationalis animæ, et linguam, et os, et dentes, et alia ad quae flectitur lingua quando format voces : et sic assumpserunt animam rationalem, non tantum corpus hominis vel simile corpori hominis : quia aliter hos actus non vere sed phantastice fecissent.

  3. Adhuc, Ex prædictis constat, quod Angeli ex aere densato et solidato corpus assumunt, in quo operantur circa nos : aer autem densatus et solidatus in corpus figuratum et solidum non movetur per spatium, nisi commetiendo se spatio et in tempore determinato : Angelus ergo in corpore moto non in voluntatis potestate habet motum ut in nunc vel in tempore transeat spatium sicut vult, sed exigit tempus determinatum : ergo spatium transire potest, ita quod in minori transire non possit.

  4. Adhuc, Aristoteles in secundo de Anima dicit, quod vivere dicitur multi-

<--- Page Split --->

pliciter, scilicet nutriri, augeri, moveri secundum locum, sentire, et intelligere. Sed in omnibus inferius semper infert suum superius. Si ergo Angelus comedit in corpore corporaliter, et si localiter movebatur in corpore, cum motus localis non sit nisi animalis sensibilem animam habentis : hoc enim solum, ut dicit Avicenna, participat motum processivum, si est perfectum : vel motum contractionis et dilatationis si est imperfectum. Imperfectum autem dico, quod est quasi medium finter plantam et animal, ut spongia, et quaedam alia. Si ergo Angelus vere movebatur localiter et motu processivo corporaliter, sequitur quod in eodem corpore vere et corporaliter vixit, et sensit secundum omnia organa sensuum : et sic non assumpsit tantum corpus, sed totum animal secundum sensum et motum.

ADHUC ulterius quaeritur, Quid factum sit de cibo quem comedit ? Indignum enim est dicere de Angelo, quod digesserit vel egresserit eos : dubium est ergo quid de eis sit factum ?

Et videtur, quod phantastice comederit et non vere.

Et hoc videtur accipi ex verbis Angeli, Tobiae, xii, 18 et 19, ubi dixit Raphael : Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram... Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor.

SOLUTIO. Accipiendum est verbum Augustini in libro XIII de Civitate Dei, cap. 22, ubi dicit : « Angeli potestate comederunt, non necessitate. » Et ponit exemplum duplicis comestionis : quia aliter terra sitiens absorbet aquam pluviae propter indigentiam suae siccitatis, et aliter consumit eamdem radius solis virtute potestatis cœelestis. Et ita vult, quod omnes istos actus quos Angeli fe-

cerunt in corpore, propter nos ad demonstrationem suae potestatis fecerunt, et non ad indigentiam animalis necessitatis, sicut paulo ante dictum est, quod quidquid potest potentia inferior, eminentius potest hoc idem potentia superior, ut dicunt Dionysius et Boetius, Unde Angeli haec opera non phantastice, sed vere fecerunt veritate demonstrationis potentiae, licet hoc non fecerunt animali necessitate. Unde comedendo vere in se comestivam potentiam demonstraverunt, et loquendo vere in se potestativam interpretationem ostenderunt, et deambulando demonstraverunt potestatem movendi secundum locum sibi inesse, et non ad necessitatem indigentiae. Unde etiam illa organa sive similitudines illorum organorum in corporibus assumptis leguntur assumpsisse, ex quorum actibus et operibus nobiles potestates demonstrantur. Sicut caput in quo demonstrantur potestates discretivae per nervos ante a cerebro descendentes, et potestates motivae per nervos a posteriori parte capitis descendentes : et ideo dicuntur oculosi sive pleni oculi, ut dicit Dionysius in libro de Ccelesti hierarchia 1, deividi, potestatem divinam habentes in videndo Deo et divinis. Et cum auribus leguntur, quasi facile audituri eorum quae a Deo praecipiuntur : et cum manibus humanis, quasi potentes ad intellectuales operationes : dicit enim Aristoteles in libro XII de Animalibus, quod manus est instrumentum intellectus practici. Et leguntur alati, per pennas et alas nihil demonstrantes indigentiae : sed, sicut dicit Dionysius, quod altivoli sunt in divinas contemplationes : et sic est de aliis organis mobilium operationum. Et non leguntur assumpsisse hepar vel stomachum vel intestina vel etiam exteriora membra turpium operatiohum, ex quorum actibus non demonstratur nobilis potestas, sed indigentia animalis necessitatis. Quamvis Augusti-

<--- Page Split --->

nus dicat 1, quod dæmones effigies talium membrorum in corporibus assumptis in signum suæ pravitatis et turpitudinis leguntur assumpsisse : sicut dicunt de incubis et succubis, qui non corporaliter tales turpitudines exercuerunt, sed quod spiritualiter ad talia instigent, et hoc per turpes effigies corporum ostendunt.

Ex his notatis est facile respondere objectis.

  1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod corpora receperunt in organis nobiles potestates demonstrantibus per proprias operationes. Unde figuram oris habuerunt et eorum quae in ore sunt potestativam comestionem demonstrantium, et non phantastice comederunt, sed vere, et potestativa veritate comestionis, non indigentiae.

densatum, non propter hoc retardatur motus ejus.

Ad aliud dicendum, quod in omnibus Ad 4. inferius infert suum superius, in quibus superius ut natura superior actu et intellectu est in inferiori : et sic non est in vita et sensu et motu locali in quibus ista sunt animaliter et indigenter. Ubi autem sunt ad potestatis demonstrationem, non oportet : eo quod in illis superius non est in inferiori, et in illis inferius demonstrativum est nobilis potestatis, quam non demonstrat superius nisi potentialiter et imperfecte. Cujus causa est, quia sicut innuit Aristoteles in II Priorum, inferius non est in suo superiori nisi potentia, superius autem in inferiori actu et intellectu.

4 2. Ad aliud dicendum, quod vere loquebantur potestativae locutionis demonstratione, sed ad hoc non indigebant quod assumerent animam vel partem animae hominis : cum (sicut dictum est) natura superiores sunt quam anima, et possunt hoc eminenter per seipsos spiritualiter quod anima potest animaliter et indigenter et materialiter. Unde, Numer. XXII, 28, Glossa dicit, quod ad locutionem formandam per os asinae, non oportuit, quod lingua asinae fieret lingua humana, vel anima asinae mutaretur in rationalem animam : cum hoc possit facere Angelus etiam sine lingua, vel per contrariam linguam, quod anima hominis per linguam hominis operatur.

Ad id quod ulterius quaeritur, jam patet Ad quest. solutio. In potestativa enim comestione consumitur cibus, et (sicut antiqui dixerunt) redigitur in praejacentem materiam elementalem, sicut radio solis consumitur humor aquae : sed in indigentia comestionis rejicitur et digeritur et egeritur. Et quod dicit Angelus : Videbar quidem vobiscum manducare et bibere 2, intendit, quod videbatur comedere et bibere ad indigentiam : cum tamen non comedit ad indigentiam, sed ad potestatis demonstrationem.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc esset verum quod objicitur, si Angelus motor determinatæ virtutis proportionem haberet ad corpus motum, sicut motor naturalis, ut dicit Aristoteles, quod si cælum plures stellas haberet quam habet, a motore suo moveri non posset, Sed in ante habitis dictum est, quod Angelus vincit potentiam mobilis et medii per quod est motus : et ideo si assumat corpus aereum

MEMBRUM V.

Quid fiat de corporibus assumptis post ministerium expletum, utrum redeant in praejacentem materiam ?

Quinto quaeritur, Quid fiat de corporibus assumptis post ministerium expletum ?

<--- Page Split --->

Et dicit Beda in libro de Natura rerum, quod missi in ministeria corpora sumunt, et eodem ministerio expleto deponunt.

Et sic videtur, quod corporibus utuntur ut habitibus.

  1. Habitus autem post depositionem integri manent. Ergo videtur, quod corpora assumpta ab Angelis et deposita, integra et salvata manent in figuris organorum.

  2. Adhuc, Habitum est, quod spissant ea et solida faciunt : spissum autem et solidum post depositionem etiam retinet figuram : quia ex спissitudine et soliditate confortatur in eo potentia tenendi formam et figuram : videtur ergo, quod corpora deposita ab Angelis, in formis suis manent et figuris.

Sed contra. SED CONTRA hoc est, quod

  1. Sicut dicit Beda, Figura corporum in quibus apparuit Deus, expleto ministerio, resoluta fuit in praejacentem materiam, sicut columba in qua apparuit Spiritus sanctus 1, et stella quae in aere apparuit, et duxit Magos x. Ergo multo magis corpora in quibus apparent Angeli, peracto ministerio resolvenda sunt in praejacentem materiam.

  2. Adhuc, Si manerent, ubi manerent, vel ad quid manerent? Si enim ex aere sunt, ut dicit auctoritas, non habent locum connaturalem ubi manerent, nisi aerem : et sic a quibusdam viderentur.

  3. Adhuc, Fortior est unio animæ ad corpus cui naturaliter unitur, quam Angeli ad corpus assumptum : sed corpus quod unitur animæ, exuta anima a corpore, statim resolvitur. Dicit enim Ari-

stoteles in fine primi de Anima, quod egrediente anima marcescit corpus et exspirat. Ergo multo magis corpus Angeli resolvitur postquam ab Angelo depositum est.

SOLUTIO. Dicendum, quod corpus Angeli resolvitur in praejacentem materiam peracto ministerio. Praejacens autem materia aer est tenuis, non tenens figuram in quam resolvitur corpus Angeli, et disparet. Et hujus causa est, quia spissans est continens corpus non est aliqua natura vel qualitas naturalis quae sit in ipso corpore assumpto, sed ex virtute Angeli assumentis corpus continetur : et ideo relicitum ab Angelo non habet quo spissetur et quo contineatur, et consequenter ex virtute elementali quae in ipso est, in tenuem aerem resolvitur et disparet.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod habitus figuram retinent : quia in se habent potentiam sicci et duri quibus in eis confortatur potentia tenendi figuras quas receperunt. Et contrarium eorum est per naturam in corpore Angeli, humidum scilicet, quod proprio termino non terminatur, et spiritualis raritas, quae nihil tenet sibi impressum, nec tenet Angelorum figuram, et propterea statim resolvitur depositum ab Angelo.

AD ALIUD dicendum, quod spissum non tenet figuram, nisi principia potentiae solidi et spissi radicentur in ipso spisso per naturales qualitates. Jam autem dictum est, quod sic non est in corporibus Angelorum : et ideo resolvuntur.

EA quae objiciuntur in contrarium, Ad objprocedunt.

<--- Page Split ---> QUESTIO LXXVI.

De multiplicitate hujus nominis, Potentia.

Primo ergo quæritur de multiplicitate hujus nominis, Potentia.

  1. Dicit enim Aristoteles in quinto pri- ma philosophiae, quod potentia est activa, et potentia passiva. Potentia activa defini- tur ab eo sic: « Potentia activa est prin- cipium transmutationis in aliud secun-

dum quod aliud. » Potentia passiva sic : « Potentia est principium transmutatio- nis ex alio secundum quod aliud. »

  1. Adhuc, Richardus de sancto Vic- tore : « Constans est Deum esse poten- tem potentiae plenitudine, non potentiae participatione. »

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, In Deo potentia est ad intellingendum, potentia ad generandum, potentia ad spirandum, potentia ad creandum : et constat quod non uno modo dicitur potentia in omnibus. Quaritur ergo, Si potentia activa secundum notificationem Aristotelis conveniat Deo? Et videtur, quod non : potentia enim activa est principium transmutandi in aliud, et illud aliud non potest esse nisi materia subjecta potentiae in quam agat : potentia autem Dei non requirit subjectum materiae : agit enim ex nihilo per creationem adducens ad esse : ergo videtur, quod potentia activa non conveniat.

  2. Adhuc, Omnis potentia dependet ad actum et est completa cum est in agere, sicut figura anguli acuti in gladio, potentia est ad incidere sive secare, et est in ultimo completo quando incidit vel secat. Sed profanum est dicere Deum qui est sua potentia, quia sua potentia est sua substantia sive essentia, ad aliquid dependere vel ab aliquo perfectionem accipere. Ergo potentia Deo convenire non videtur.

In contrariumest quod dicit Augustinus in libro V de Trinitate 1, et in praehabitis determinatum est 2, quod actionis praedicamentum vel soli Deo, vel maxime Deo convenit : et cujus est actus, illius est potentia : ergo potentia agendi et patiendi attribuenda est Deo.

notabitur in creatura cum dicitur, Deus potest facere hoc, vel illud, quo res possibilis est fieri a Deo.

  1. Adhuc, Possibile se habet ad potentiam sicut scibile ad scientiam : sed scientia ponit scibile, est enim scientia scibilis scientia, ut dicit Aristoteles : ergo videtur, quod potentia ponat possibile : et sic ponit aliquid in creatura.

SED TUNC quaeritur, Cum ante munQuerdum fuerit verum, mundum creare est possibile Deo, in quo radicetur illa possibilitas ?

  1. Constat, quod non in creatura : quia illa non fuit in Deo, ut videtur : quia possibilitas in Deo non est ad fieri.

  2. Adhuc, Possibilitas in causa est ipsius causa potentia : secundum hoc ergo quaecumque potest facere causa, sunt possibilia : sed Deus potest facere infinitos mundos : ergo possibile est fieri infinitos mundos, quod absurdum est.

  3. Adhuc, Augustinus in libro de Fide et symbolo : « Omnipotens dicitur, quia de nihilo fecit quaecumque fecit. Non enim aliqua materia eum juvit ex qua demonstraret artis suae potentiam, sed ex nihilo cuncta creavit ». » Ex hoc accipitur, quod nihil praeject actu creationis in quo radicari possit possibilitas ad fieri quae dicitur respectu faciendi in Deo.

Ulterius quaeritur hic, Quando dicitur potentia creandi esse in Deo, utrum connotetur aliquid in creatura, vel non ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Cum dicitur, Deus scit mundum fore, vel esse, vel fuisse : et cum dicitur, Deus vult mundum fore, vel esse, vel fuisse, connotatur aliquid in creatura respectu cujus dicitur Deus scire hoc, vel velle hoc : ergo etiam aliquid con-

  2. Adhuc, Athanasius in Altercatione contra Arium : « Vide quot nominibus et quantis vocabulis appellemus Deum. Quoad se enim dicimus Deum sapientem, et bonum, et omnipotentem : quoad nos vero misericordem, pium, et justum. » Sed nomina quae quoad se nominant Deum, nihil connotant in creatura. Ergo cum potens vel omnipotens dicitur Deus, nihil in creatura connotatur.

  3. Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali : « Deus de trunco pot-

<--- Page Split --->

est facere vitulum. » Sed de trunco non potest fieri vitulus : eo quod deest aptitudo ex parte materiae. Ergo non semper possibilitas materiae respondet potentiae Dei. Cum ergo Deus dicitur potens, non semper connotatur possibilitas ex parte ejus quod subjicitur potentiae : quia possibilitas est aptitudo in materia ut fiat hoc quod Deus possit facere.

  1. ULTERIUS quaeritur, Cum potentia Dei per multa determinetur, scilicet per temporale, ut cum dicitur, potest facere mundum : per aeterna ut cum dicitur, potest intelligere, potest velle sive amare : per quid, ut cum dicitur, potest creare, actus enim essentiae est quae est quid : per ad aliquid, ut cum dicitur, potest generare Filium, potest spirare Spiritum sanctum : utrum potentia in his omnibus univoce, vel æquivoce dicatur ?

Quia enim non univoce, videtur : quia temporalis et æternæ, ad quid et ad aliquid non est ratio una. Similiter quod non æquivoce, videtur : quia res non est diversa secundum substantiam. In æquivocis autem ratio substantiæ est diversa : eo quod res secundum substantiam diversæ sunt, quæ sub uno nomine continentur.

SOLUTIO. Dicendum, quod intentio potentiae in communi per prius et posterius dicitur de potentia perfecta et de potentia imperfecta : et hoc dico de potentia activa : quia potentia passiva nullo modo refertur in Deum. Potentiam autem activam perfectam dicimus, quae stat in ultimo sui, ex quo infertur omne quod citra ultimum est, quod Aristoteles in II de Cælo et Mundo, vocat virtutem, dicens : « Virtus est ultimum potentiae in re. » Sicut si Hercules potest in centum et non plures, virtus et ultimum potentiae est ad centum : et ex hoc infertur omne quod citra id est. Si enim potest in centum, potest etiam in quinquaginta, et potest in decem, et potest

in quinque, et potest in unum. Sed non sequitur e converso. Sicut enim ibidem dicit Cqmmentator ejus et philosophus, virtus potentiae activæ est in maximo, et virtus potentiae passivæ in minimo : quod enim patitur ab uno, patitur a duobus vel tribus, et sic deinceps, et non e converso. Potentia autem activa per tria ponitur in maximo, scilicet per universalitatem, quia omnia potest : et per facilitatem, et quia ut vult potest et quodcumque vult : et per hoc quod in progressu potentiae in actum, nullo indiget, sed sibi sufficit ad producendum causatum et totum esse causati : ita quod non indiget materia ex qua producat, nec instrumento quo operetur vel producat causatum : nec indiget specie vel exemplari extra se, ad quod respiciat quando operatur. Et per defectum horum omnis potentia creati dicitur imperfecta. Naturalis enim potentia activa, nec omnia potest, nec facile potest, sed cum mora, et materiam exigit ex qua operetur, et instrumentum, qualitates scilicet activas et passivas quæ præparent materiam. Similiter potentia artis exigit materiam et instrumentum et exemplar extra se, ad quod operetur, et cum difficultate producit effectum, et exigit moram et tempus. Et ideo imperfectæ sunt potentiae, nec sunt tota causa sui effectus, nec causant totum esse effectus sui, sed formale tantum in materia vel ex materia. Natura enim producit formam ex materia, ars vero in natura.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod secundum quod Aristoteles definit potentiam, definit potentiam creati et imperfecti : et ideo per rationem illam potentia Deo non convenit.

Ad ALIUD dicendum, quod potentiae plenitudo dicitur potentia perfecta a Richardo : potentia autem per participationem dicitur possessio potentiae secundum partem plenitudinis, et non secundum totum.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc proce-

<--- Page Split --->

dit : quia potentia secundum definitionem Aristotelis Deo non convenit.

Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod hoc est verum in illis in quibus actus differt a potentia : et ideo in Deo non tenet : quia in Deo actus et potentia sunt idem.

Ad object. Ad id quod objicitur in contrarium, jam patet solutio : quia potentia secundum perfectionem attribuitur Deo, secundum participationem autem non.

Ad quest. 1. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod quando potentia determinatur per temporale, tunc aliquid connotatur in creatura, non secundum esse quo creatura est in seipsa, sed secundum esse quod habet in causa : quia secundum hoc esse, ut dicit Anselmus, est creatrix essentia, et ab aeterno, et possibilitas et scibilitas, et (ut ita dicam) voluntabilitas hoc modo secundum rationem et non secundum esse sunt in ipsa, sicut in ante habitis in quaestione de scientia Dei dictum est.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod sicut scientia Dei ponit scibile quando ad temporale determinatur, non in esse proprio, sed secundum quod est in causa : ita potentia Dei ponit possibile, sicut paulo ante dictum est, non in esse proprio, sed secundum esse quod habet in causa.

Ad quest. 2. Ad ALIUD dicendum, quod illa possibilitas radicatur in ratione creaturae secundum esse quod habet in Deo : et hoc modo fuit ab aeterno et ante mundum.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod possibilitas in causa ut causa, est causae potentia, scilicet possibilitas ejus quod est in causa, cum diversus modus significandi sit secundum causam et id quod est in causa, licet re sint idem, non est potentia causae in modo significandi : et attribuitur aliquid uni, quod non attribuitur alteri.

Ad DICTUM Augustini dicendum quod nihil praeject actui creationis, in quo secundum esse quod creatura habet in se, radicetur possibilitas : habet tamen aliquid ante se, in quo secundum esse quod creatura habet in creatore, radicetur ratio possibilitatis.

Ad ALIUD dicendum, quod quando nomina quae nominant Deum secundum se, non determinantur ad temporale, ut quando dicimus Deum potentem, sapientem, bonum, simplicem, nihil connotatur : sed quando haec nomina determinantur per temporale, ut quando dico, potest facere mundum, tunc procul dubio aliquid connotatur in creatura modo praedicto.

Ad ALIUD dicendum, quod aptitudo in re creata duplex est, scilicet seminalis sive naturalis, sicut in grano aptitudo est ad messem futuram : et haec aptitudo non exigitur ad hoc quod fiat quod Deus potest facere. Et est aptitudo obedientialis, qua in omni creatura aptissimum est, quod Deo obediat : et haec aptitudo in re est et in esse proprio et in esse quod habet in causa. Et de prima aptitudine intelligitur dictum Anselmi, et non de secunda.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod potentia in his nec univoco nec æquivoce dicitur, sicut probatur per rationes inductas, sed dicitur secundum analogiam, secundum illum modum analogiæ qui in præhabitis determinatus est, quo scilicet unum sub diverso modo significandi et sub diverso modo dicendi et intelligendi significatur : una enim res est quæ in omnibus illis significatur sub diverso modo secundum quod per diversa determinatur : unde aliquando significatur ut substantia, aliquando ut causa, aliquando ut quid, et aliquando ut ad aliquid.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO LXXVII.

De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Secundo, Quæritur de conditionibus potentiae, secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia, quæ sunt universalitas, immensitas, perfectio in opere, secundum quam dicitur optime facere quidquid facit.

MEMBRUM I.

Utrum Deus dicatur omnipotens, quia universaliter omnia potest ?

Primo ergo quæritur, An dicatur omnipotens, quia universaliter omnia potest ?

Hoc enim disputat Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLII, cap. Sed quæritur.

Et objicit sic :

  1. Primo enim ostendit Deum sic dici omnipotentem, quia potest omnia, per Augustinum in libro Quæstionum veteris et novæ legis, cap. 6, qui sic dicit : « Omnia quidem potest Deus, sed non facit nisi quod convenit veritati ejus et justitiae. »

  2. Adhuc, Augustinus, ibidem, « Omnia quidem potest Deus, et potuit Deus cuncta facere simul, sed ratio prohibuit, id est, rationalis voluntas. »

  3. Adhuc, Paulo ante habitum est, quod Deus omnipotens est potentiae plenitudine, sed non participatione. Potentiae autem plenitudo non est nisi omnia possit ; ideo ab hoc quod omnia potest, omnipotens dicitur.

In contrarium objicit Magister, et vised contra. detur ponere instantiam in tribus generibus actuum quos non potest Deus, scilicet in actibus corporalibus. Non enim potest ambulare, loqui, et hujusmodi quæ penitus a natura divinitatis sunt aliena, cum horum instrumenta nullatenus habere queat.

Secunda instantia est in actibus deformibus, ut in peccatis : non enim potest mentiri, non potest peccare. Ergo videtur, quod non omnia potest.

Tertia instantia est in actibus privativis sive defectivis. Et inducit Augustinum in libro de Symbolo sic dicentem : « Deus omnipotens non potest mori, vel falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Hæc utique et hujusmodi absit ut possit omnipotens. Si enim hujusmodi passionibus atque defectibus subjici posset, omnipotens minime foret. Et ideo monstratur omnipotens, quia ei hæc appropinquare non valent '. » Ex his omnibus infert, quod non omnia possit, sed quædam.

Sed si quis dicat hoc posse non esse potentiae, sed impotentiae, ut dicit Richardus in libro de Trinitate : absque

<--- Page Split --->

dubio colligitur, quod omnia potest quae cumque posse potentiae est.

Contra :

  1. Currere, ambulare, constat quod potentiae est, et non impotentiae: non enim potest esse quod id quod est potentiae indicium in uno, impotentiae indicium sit in alio. Ergo videtur, quod adhuc cum haec non possit, quod non sit omnipotens.

  2. Similiter, Objicitur de secunda instantia : videtur enim, quod posse peccare potentiae sit, et non impotentiae. Dicit enim Augustinus in libro de bono 1 : « Melior est natura quae peccare potest, quam quae non potest. » Sed melius in omnibus Deo attribuendum est. Ergo videtur, quod et Deus peccare possit, et quod peccare non sit impotentiae, sed melioris naturae.

  3. Adhuc, Joan. vnt, 35, dicit Christus Judæis : Si dixero quia non scio eum, scilicet Patrem, ero similis vobls, mendax. Si Christus potuit et secundum divinitatem et humanitatem hoc dicere : ergo potuit esse mendax : sed quidquid Christus potuit et secundum divinitatem et secundum humanitatem, potentiae et non impotentiae fuit : ergo mentiri non est impotentiae, sed potentiae : et ita si Deus non potuerit mentiri, non omnia potest, nec omnipotens dicitur.

  4. Similiter, De instantia tertia objicitur : videtur enim, quod Deus possit pati malum. Augustinus in primo libro de Libero arbitrio : « Duplex est malum, culpæ scilicet et pœnæ. » Mali culpæ Deus non est auctor, sed mali pœnæ. Malum ergo pœnæ subjacet potentiae. Si ergo non potest mori et infirmari, videtur non esse omnipotens.

  5. Propter haec et his similia Magister in illo cap. Hic igitur diligenter considerantibus, dicit, quod secundum aliud quidem attenditur omnipotentia quam

secundum omnia posse. Dicit enim sic : « Diligenter considerantibus omnipotentia Dei secundum duo apparet, scilicet quod omnia facit quæ vult, et nihil omnino patitur, secundum utrumque Deus omnipotens verissime prædicatur. »

  1. Adhuc, Augustinus in libro de Spiritu et littera : « Non potest Deus facere injusta, quia ipse est summa justitia et bonitas. Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut nihil valeat ejus voluntati resistere, quin compleatur, aut aliquo modo impedire eamdem 1. »

  2. Adhuc, Joannes Chrysostomus in homilia quadam in expositione symboli: « Omnipotens dicitur, quia in posse illius non potest inveniri non posse, dicente Propheta : Omnia quaecumque voluit, fecit 2. Ipse est ergo omnipotens, ut totum quod vult possit. Unde, ad Roman. ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit ? » Haec omnia inducit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLII.

Et objicitur contra hoc. Cum enim dicit Augustinus, quod non dicitur omnipotens, quia omnia possit facere : aut signum distribuit pro bonis tantum, aut pro bonis et malis. Si pro bonis tantum, sequitur quod Deus non omnia bona potest, quod falsum est. Si pro malis et bonis, iterum sequitur, quod aliquid sit quod Deus non possit, quod iterum valde inconveniens est

  1. Adhuc, Objicit Magister in Sententis : Si ideo dicitur omnipotens, quod quidquid vult potest, tunc animæ beata et Angeli omnipotentes dicentur, quia possunt quidquid volunt: beati enim sunt, et beatis omnia optata succedunt, ut dicit Augustinus : sed hoc falsum est : ergo et primum falsum, scilicet quod Deus ex hoc sit omnipotens, quia potest quidquid vult.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Videtur, quod simul ratio sit ex parte voluntatis, et ex parte potentiae : quia si vult omnia quae vult, et voluntatis ejus impediri non potest effectus : ergo ita dicetur omnivolens sicut omnipotens.

  2. Si dicatur, quod mala subjacent potestati, non voluntati. CONTRA : Augustinus in Enchiridion : « Peccatores quantum ad ipsos attinet, quod Deus noluit, fecerunt : quantum vero ad omnipotentiem Dei, nullo modo id facere valuerunt. Hoc quippe ipso quod contra voluntatem ejus fecerunt, de ipsis facta est voluntas Dei 1. »

  3. Adhuc, Augustinus in libro de Prædestinatione sanctorum : « Mali faciunt contra voluntatem Dei : sed in hoc ipso impletur voluntas Dei. » Ergo videtur, quod dicatur omnivolens sicut omnipotens.

  4. Si quis dicat, quod potentia respicit bona et mala, voluntas autem bona tantum. Non solvit : quia sicut voluntas Dei ad bona determinatur, ita etiam potentia : Deus enim non potest facere mala : ergo adhuc relinquitur, quod dicatur Deus omnivolens sicut omnipotens.

evadat 2. » Dixerunt ergo antiqui, quod potentiae Dei subjecta sint bona et mala : et ideo dicitur omnipotens non omnivolens. CONTRA : Augustinus in Enchiridion : « Non fit aliquid nisi omnipotens fieri velit : vel sinendo ut fiat, sicut malum : vel ipse faciendo, ut bonum 3. » Ergo videtur, quod et mala et bona subjacent voluntati sicut potentiae : et ita

dicetur omnivolens sicut omnipotens.

  1. Si dicatur, quod voluntas signi est quae est respecu malorum, non voluntas beneplaciti. CONTRA : Sicut beneplacitum Dei est respecu bonorum faciendorum, sic beneplacitum Dei est respecu malorum ordinandorum : et sic adhuc relinquitur, quod voluntati beneplaciti subjecta sint et bona et mala sicut potentiae : et sic dicetur omnivolens sicut omnipotens.

SOLUTIO. Prænotanda est distinctio solutio. jamdudum a nobis in prehabitis posita in quaestione de nominibus quae dicuntur de Deo, et de his quae de Deo dici non possunt. Qædam enim sunt materialia, in ipsa sua ratione materiam corporalem et sensibilem concipientia. Quædam privativa, et quædam deformitatem et inordinationem importantia. Materialia, ut currere, ambulare, comedere, dormire, et hujusmodi, ad quæ nulla potest esse potentia nisi materialis, hoc est, quæ radicatur in materia sensibili. Et hæc propter suæ nobilitatis et spiritualitatis et simplicitatis eminentiam non potest Deus in se : eo quod hæc posse est infirmum posse, et de facili impeditur ab effectu. Hæc tamen potest Deus facere in aliis quibus dat posse ad hæc faciendum, sicut in hominibus : quia sine Deo nulla creatura aliquid potest. Privativa sunt quæ habitus nobiles privant, ut cæcum, surdum, mors, infirmitas, vincibilitas : et hæc propter excellentem virtutem divinam secundum omnem nobilitatis habitum Deo in se convenire non possunt, nec hæc sunt potentiae, sed impotentiae. Et hæc secundum quod sunt in nobis, duplicem habent considerationem scilicet in comparatione ad causam meritoriam quæ peccatum est : et sic hæc in nobis non sunt facta a Deo, sed a peccato : nec subjacent potentiae divinæ, quia sicut dicit Fulgentius super epi-

<--- Page Split --->

stolam ad Romanos : « Deus non potest facere unde opus suum fiat deterius. » Unde quod mors dissolutio est, habet ex eo quod ex nihilo factum est quod morti subjacet : sed quod inducta est super immortales, hoc est, potentes non mori, a peccato est, non a Deo.

Considerantur etiam ista secundum quod a justo judice malum culpæ per pœnam ordinante inflicta sunt. Et in hoc respectu sunt a Deo, et subjacent potentiae divinae secundum actum ordinationis, quæ facit hæc in aliis, et non in seipsa. Deformitatem autem et inordinationem importantia sunt peccata, quæ propter hoc quod Deus non nisi rectitudinis et veritatis et boni et ordinis principium est, non possunt cadere in Deum, nec possunt esse in ipso ab alio. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. de omnipotente, tractans illud Apostoli, II ad Timoth. ii, 13 : Negare seipsum non potest, dicit sic : « Suiiipsius negatio est casus à veritate. » Veritas autem existens est et ipse Deus : unde a veritate casus, est ab existente casus : ab existente autem non potest cadere Deus : quia non potest non esse : nec potest esse causa, quod existentia quæ ipse fecit, in nihilum conversa fiant non existentia : quia sic esset prævaricator. Ad Galat. ii, 18 : Si ea quæ destruxi, iterum hæc ædifico, prævaricatorem me constituo. Hæc enim omnia summæ impotentiae sunt, et sicut dicit Anselmus in libro de Libero arbitrio : « Qui potest id quod sibi non prodest et sibi non expedit, quanto magis potest hoc, tanto magis adversitas et perversitas possunt in eum : » quanto autem magis adversitas et perversitas possunt in aliquem, tanto impotentior est : ergo a primo ad ultimum, quanto aliquis potest quod sibi non prodest nec expedit, tanto impotentior est.

His habitis, facile est respondere ad objecta.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod omnipotentia Dei a duobus determinantur, scilicet secundum quod est respectu possi-

bilis, et secundum quod est in potente. Secundum quod est respectu possibilis, sic determinatur ab universalitate, scilicet quod omnia possit quæcumque posse potentiae est, et non impotentiae. Secundum autem quod est in potente, tunc determinatur, quod potest quæcumque vult, ita scilicet quod non potest cogi, quod non potest impediri, quod sine indignitia materiae instrumenti exemplaris extra se respiciendi potest facere quæcumque vult : et sic solus Deus est omnipotens, et hoc intendit Augustinus.

Ad ALIUD dicendum, quod omnia potest Deus quæ facere potentiae sunt, et non impotentiae. Non enim esset rationabilis voluntas, si ea faceret quæ impotentiae sunt : et hoc intendit Augustinus, et non aliud.

Ad ALIUD dicendum, quod omnia potest vel in se vel in alio quæcumque potentiae sunt et non impotentiae : et hoc vocat Richardus potentiae plenitudinem. Quia facere ea quæ impotentiae sunt, non est potentiae plenæ, sed potentiae quæ impotentiae permixta est.

Ad INSTANTIAS quas ponit Magister, jam patet solutio. Corporalia enim quæ de facili impediuntur ab effectu, imperfectionem potentiae dicunt in potente : repugnant enim potentiae perfectissimæ : et ideo Deus ea non potest in se : quidquid tamen hæ dicunt potentiae in aliis, hoc totum fluit a perfectissima potentia divina : sed in Deo sunt secundum potentiae plenitudinem et causaliter, in creatura autem secundum potentiae participationem : et ideo secundum partem unicuique proportionabilem, et non secundum plenitudinem.

Ad ALIUD dicendum, quod hæc posse Ad objepotentiae est participativæ : sed hæc posse non est potentiae secundum plenitudinem dictæ, nisi causaliter, ut dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod posse pecAd lije care nullo modo potentiae est, sed impotentiae maximæ, et perversæ potentiae quæ impotentiae permixta est : et ideo

<--- Page Split --->

Deus non potest peccare : et ex hoc non est impotentior, sed potentior est, ut dictum est.

Et ad dictum Augustini dicendum, quod Augustinus non intendit, quod aliqua natura melior sit ex potentia peccandi propter ipsam peccandi potentiam, sed propter consequens : quia scilicet omne peccatum in libero arbitrio est, et omne quod liberi est arbitrii, potest facere quod vult : et omne quod potest facere quod vult, dominum habet suorum actuum : et propter hoc natura hoc habens, melior est quam illa quae non habet, ut vegetabilis, et brutalis. Vegetabilis enim subjacet necessitati : bruta autem, ut dicit Damascenus, aguntur potius quam agant. Unde propter libertatem agendi quod vult, naturam dicit esse meliorem, et non propter peccandi potestatem.

    1. AD ALIUD dicendum, quod nullo modo Christus vel Deus potuit mentiri vel peccare. Et quod dixit Christus : Si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax 1 : sensus est, si dicendo hoc, recessero a divinitate, quod tamen impossibile est : ero similis vobis, per hoc scilicet quod habebo potentiam permixtam impotentiae et perversitati : et sic per consequens ero mendax. Unde ex hypothesi impossibili procedit verbum Christi. Dicit enim Damascenus in libro IV de Fide orthodoxa, quod « peccatum est recessus ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam 2. » Et id quod objicitur, quod Christus potuit dicere hoc, id est, syllabas et litteras proferre, dicendum quod prolatio duplex est, scilicet vocis articulatae simpliciter sive materialiter : et hoc modo Christus potuit proferre verba. Et est prolatio vocis articulatae et litteratae secundum ordinem ad rei significationem : et hoc modo Christus vel etiam Deus haec verba proferre non potuit : quia non potuit inten-

dere mentiri. Numer. XXIII, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Ad Titum, 1, 1 et 2 : Secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est, in spem vita aeterna, quam promisit qui non mentitur Deus.

AD ALIUD dicendum, quod talia privaAd object.4. tiva et defectiva expresse dicunt impotentiam, et derogant ex seipsis potentiae dictae secundum plenitudinem : et ideo in Deum cadere non possunt. Sed secundum quod sunt in nobis ut inflicta a judice : sic attestantur judiciariae potestati, et sunt a Deo subjecta potentiae divina, et non aliter : sic enim, ut dicit Augustinus 3, commendant justitiam divinam.

AD ALIUD dicendum, quod illo modo Ad object.5. determinatur divinae potentiae eminentia et plenitudo, prout est in Deo potente, qui nec cogi nec impediri nec contraria pati potest, nec indiget aliquo ut materia subjecta sive instrumento sive exemplari extrinseco ad quod respiciat, sicut paulo ante determinatum est.

AD ALIUD dicendum, quod dictum AuAd object.6. gustini tenendum est sicut jacet : quia determinat omnipotentiam per universalitatem in comparatione ad objecta, et secundum perfectionem secundum quod est in potente Deo.

SIMILITER etiam accipiendum est diAd object 7. ctum Chrysostomi : sed hoc determinat perfectionem potentiae ex parte potentis.

Ad aliud dicendum, quod signum distributivum pro omnibus distribuit quae facere posse est, et quae facere potentiae est et non impotentiae : unde etiam pro malis distribuit secundum potentiam ordinationis quae est circa mala, quae est judicium judiciariae potestatis, ut dictum est : non enim posset comprimere mala et ordinare, nisi esset perfectus in judiciaria potestare. Eccli. VII, 6 : Noli qua-

<--- Page Split --->

rere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in equitate tua.

Ad object.8. Ad aliud dicendum, quod Angeli et anima beata possunt quidquid volunt, non simpliciter fieri, sed cum hac determinatione, quidquid volunt a se fieri. Multa autem volunt simpliciter fieri, quae non possunt: sicut verbi gratia, volunt omnes homines salvos fieri, sed tamen salutem omnium facere non possunt: sed Deo convenit, quod fiat omne quod vult fieri, sive per se, sive per alium.

Ad object 9. Ad aliud dicendum, quod non dicitur omnivolens sicut omnisciens et omnipotens: quia voluntas ejus cum effectu et sine impedimento contrarii non refertur ad omne volitum sive voluntabile, ut dicit Damascenus, sicut potentia refertur ad omne possibile, et scientia ad omne scibile. Omne enim bonum possibile vult Deus: tamen multa bona quae vult et quae possibile est esse, non vult cum effectu: et in multis eorum multa occurrunt impedimenta quae Deus non vult: et ideo omnivolens dici non potest. Sed in possibilibus et scibilibus nullum invenit impedimentum, quin omnia possit vel ordinando, vel faciendo, et omnia sciat et bona et mala.

Ad aliud dicendum, quod potentia Dei faciens et ordinans omnia comprimit sub voluntate Dei vel spontanea vel victa vel coacta: sed haec non est voluntas Dei antecedens, ut dicit Damascenus, sed consequens ex opere nostro causata: vo-

luntate enim antecedente Deus mortem non fecit, nec letatur in perditione vivorum, ut dicitur, Sapientiae, 1, 13. Et ideo voluntate antecedente non potest dici omnivolens.

PER HOC patet solutio ad sequens dictum Augustini, quod voluntas Dei quae impletur in malis quando puniuntur, est voluntas consequens, non antecedens, et est voluntas secundum quid, hoc est, ex opere nostro, et non simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod illa responsio non est sufficiens, sicut probat objec tio : sed ratio quare non dicitur omnivolens, est quae dicta est.

Ad aliud dicendum, quod potentiam Dei nemo contumax evadere potest, nec etiam voluntatem consequentem : sed voluntas antecedens ex parte voliti non ex parte volentis Dei, multa accipit impedimenta quae non vult Deus : et ideo omnivolens dici non potest.

Ad aliud dicendum, quod omnia subjacent voluntati signi, quae est permissio : sed in illis multa fiunt contra voluntatem Dei antecedentem : secundum autem voluntatem antecedentm oporteret, quod esset omnivolens, si omnium volens diceretur.

Ad ultimum dicendum, quod voluntate 10 be nep laci ti vult Deus ordinare mala : sed ad hoc non requiritur, quod nihil fiat in malis ordinatis quod sit contra voluntatem Dei antecedentem, quin potius multa fiant in eis contraria voluntati divinae, quamvis in ipsis ord inative voluntas divina fiat.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO INCIDENS.

Utrum omnipotentia conveniat tribus personis, vel tantum Patri'?

JuxtahocrationeejusquoddicitMa - gisterinlibroISententiarum , distin - ctioneXLII , c a p . H , « Sedfortedices , « NecDeiFiliuspotestase , necSpiritus « sanctus , sedsolusPater : » quæritur , Utrumomnipotentiaconveniattribuspersonis , velsitappropriatatantumPatri ?

Et videtur, quod tantum Patri.

  1. Conditio enim potentiae est a se posse, et non est conditio potentiae ab alio posse. Probatio: Principium maxime in ratione potentiae determinatur: de principio autem esse, non habet in prima ratione potentiam. Cum ergo Pater principium sit totius divinitatis, non autem Filius, nec Spiritus sanctus, videtur quod soli Patri conveniat omnipotentia.

  2. Adhuc, Posse generare dicit quamdam potentiam quae non convenit Filio, nec Spiritui sancto. Videtur ergo, quod aliqua potentia sit in Patre quae non est in Filio, nec in Spiritu sancto: ergo videtur quod omnipotentia cui nulla potentia deest, nec Filio convenit, nec Spiritui sancto, sed soli Patri.

  3. Si quis solvere velit sicut communiter dicitur, quod posse generare non est posse quid, sed ad aliquid. Contra est: quia in homine in quo fit generatio de parte substantiae, posse generare est posse quid: ergo multo magis in Deo, ubi fit generatio de tota substantia.

  4. Adhuc, Si aliquid per prius et po-

sterius dicitur de pluribus, et in eo de quo dicitur posterius, potentia est, multo magis in eo de quo dicitur per prius, est potentia. Posse generare de Deo et creaturis dicitur, de Deo per prius, de creaturis per posterius. Ergo si in creaturis potentia est, et in Deo potentia est. Probatio: quia per prius de Deo dicitur. Ad Ephes. iii, 14 et 15: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. Quod tractans Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. 4, dicit sic, quod « omnis paternitas et filiatio ex qua et deorum patres et deorum filii in cœlo et in terra nominantur, est ex patriarchia et filiarchia super omnia collocata. »

  1. Adhuc, Damascenus in libro I de Fide orthodoxa : « Oportet scire, quod a nobis ad beatae deitatis nominationem non est translatum paternitatis et filiationis nomen, sed potius a deitate ad nos 2. » Et sic habetur propositum, scilicet quod posse generare magis est potentia in Deo quam in homine.

INCONTRARIUMest ,

  1. Quod dicitur, Apocal. i, 8, et filius loquitur de se : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, Omnipotens. Ergo Filius est omnipotens.

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XLII, Art. 10. Tom. XXVI hujusce novae editionis.

2 S. J. DAMASCENUS, Lib. I de Fide orthodoxa, cap. 9.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, In libro de Symbolo Augustinus dicit : « Qui Filium negat omnipotentem esse, et Patrem negabit omnipotentem 1. »

Omni eodem modo objicitur de Spiritu sancto et pro et contra. Potentia enim spirandi activa, aliqua potentia videtur esse, quae non est in Spiritu sancto : et sic non videtur potens potentiae plenitudine.

SED IN CONTRARIUM est, quod

  1. Cui convenit actus, convenit potentia : Spiritui sancto convenit actus omnipotentiae : ergo et omnipotentia. PRORATIO mediae. Augustinus tractans illud Sapientiae, 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, dicit : « Replere orbem terrarum et continere omnia, est actus Omnipotentis. » Ergo Spiritus sanctus est omnipotens.

  2. Adhuc, Joan. v, 19 : Quæcumque ille, scilicet Pater, fecerit, hæc et Filius similiter facit. Ergo et Spiritus sanctus : ergo videtur, quod una potentia Pater et Filius et Spiritus sanctus operantur. Sed potentia Deo non attribuitur nisi secundum plenitudinem. Ergo sicut Patri convenit potentiae plenitudo, ita Filio et Spiritui sancto : et ita Deus trinitas est omnipotens.

Quæst. 1. Et ideo ratione ejus quod tangit Magister in libro primo Sententarium, distinct. XLII, cap. ultimo, ubi plene determinat quare Deus omnipotens dicatur, dicens sic : « Ideo vere et proprie Deus « trinitas omnipotens dicitur, quia per « se, id est, naturali potentia potest « quidquid vult fieri, et quidquid vult « se posse : » quæritur, Utrum soli Deo trinitati conveniat omnipotentia, vel possit

etiam communicari creaturis aliquibus, ut animæ Christi, et credentibus per fidem omnipotentiae 2 ?

  1. De anima Christi dicitur, Joan. III, 34: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum : Glossa, Filio. Sed donum Spiritus est potentia. Ergo data est Christo non ad mensuram, sed ad plenitudinem : ergo ad omnipotentiam.

  2. Adhuc, Ad Colossenses, 1, 20 : super illud : Reconciliare omnia, Glossa : « Omnia potest per se, ut nihil exceptum sit quod per eum præstari non possit. » Et ibidem alia Glossa super illud, ibidem, 3. 22 : Nunc autem reconciliavit : « Si mortalis et mortuus potest salvare, jam immortalis potest omnia facere. » Et constat, quod hæc de Christo dicuntur secundum humanitatem. Ergo omnipotentia potest convenire Christo homini.

  3. Adhuc, Matthæi, xxvii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Habens autem potestatem in cælo et in terra, est omnipotens. Ergo Christus secundum quod homo, est omnipotens.

  4. Hoc etiam videtur convenire credentibus per fidem omnipotentiae. Marci, ix, 22 : Omnia possibilia sunt credenti. Matth. xvii, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit : et nihil impossibile erit vobis 3.

ADHUC, Quare dicitur, quod creaturae non potest convenire omnipotentia, cum conveniat ei omniscientia ?

  1. Anima enim Christi omnia scit. Dicit enim Isidorus, quod Trinitas sibi soli nota est, et homini assumpto. Joan. 1, 18 : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ad Coloss. ii, 3 :

<--- Page Split --->

In ipso sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ, scilicet Dei, absconditi.

  1. Si dicatur, quod propter hoc est, quod creatura finita est, et omnipotentia infinita, et infinitum non potest attribui finito. CONTRA : Ad Coloss. ii, 9 : In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Constat, quod plenitudo divinitatis est infinita : et tamen corporaliter est in Christo.

  2. Adhuc, Sicut infinita est omnipotentia, ita infinita est omniscientia : et omniscientia convenit animæ Christi : ergo et omnipotentia potest ei convenire.

14. IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Nihil est principium suiipsius : creatio quæ est deductio rerum ad esse de nihilo, principium est esse omnis creati : et creatio est actus omnipotentiæ, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod nihil creatum possit habere potentiam creandi : quia per potentiam creandi efficeretur principium suiipsius esse.

  2. Adhuc, Omnis potentia cujuscumque sit, vel creati, vel increati, fundatur super esse potentis, et est consequens ipsum secundum rationem intelligendi : quod est ante esse, non potest subjacere potentiæ : sed potentia creandi est ante esse : ergo potentia creandi potentiæ creati subjacere non potest.

SOLUTIO. Ad primam partem quaestionis dicendum, quod Deus trinitas est omnipotens, ut dicit Magister. Et ideo dicitur in symbolo : « Credo in unum Deum Patrem omnipotentem. » Pater enim ibi dicitur creatione : et sic Deus trinitas est pater.

  1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod sicut dicit Magister in Sententiis 1, principium multiplicem notat relationem. Et aliquando dicitur essentialiter, et aliquando notionaliter. Et quando dicitur essen-

tialiter, tunc significat potentiam essentialem quæ quid est in potente : et sic potentia principii non est potentia principiati. Quando autem dicitur notionaliter, non significat nisi relationem originis ad alium, et non dicit conditionem potentiae alicujus essentialem, et sic dicitur de Patre, qui est principium non de principio, sicut in præhabitis quæstione de hoc nomine, Principium, determinatum est. Unde cum dicitur, Pater est principium totius divinitatis, non notatur principii relatio ad divinitatem, sed ad Filium in quo est tota divinitas, et ad Spiritum sanctum in quo est tota divinitas, ut dicunt Sancti. Et cum potentia radicetur in substantia divinitatis, et potentia commensaretur substantiæ, sequitur necessario, quod sicut in Filio est plenitudo essentiae divinitatis, et similiter in Spiritu sancto, quod ita sit in eis plenitudo potentiae. Aliter enim sequeretur, quod essentia sua potentia destitueretur, quod impossibile est et Ariana hæresis, ut dicit Hilarius 2 : et inducitur a Magistro in libro primo Sententiarum, distinct. XLII, cap. Ad quod dicimus, ubi sic Hilarius dicit : « Naturae, inquit, « cui contradicis, hæreticæ, hæc unitas « est, ut ita per se agat Filius, ut non a « se agat : et ita non a se agit, ut per se « agat. Per se autem dicitur agere et po- « tens esse, quia naturalem habet poten- « tiam eamdem quam et Pater, qua « potens est et operatur : sed quia illam « habet a Patre, non a se, ideo a Patre « et non a se dicitur posse et agere 3. »

Ad aliud dicendum, quod posse generare est posse determinatum ad generare, et hoc est notionale : quia hoc verbum, posse, ad notionem trahitur per adjunctum quod est generare : unde posse generare, est posse esse Patrem, et non differt ab eo nisi modo significandi : quia scilicet cum dicitur, posse

<--- Page Split --->

generare, notio significatur ut actus: cum autem dicitur, posse esse Patrem, notio significatur ut proprietas Patris. Hoc igitur modo posse generare in solo Patre est: sed non est in eo posse quid, sed ad aliquid: et ideo non sequitur, quod aliquod posse sit in Patre quod non est in Filio, vel Spiritu sancto, sed quod aliqua notio sit in Patre, quae non est in Filio et Spiritu sancto.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de Deo et de homine: quia homo generat ex parte substantiae, sive ex divisione substantiae, et ad divisionem substantiae sequitur divisio potentiae: quia potentia naturalis proprietas substantiae est: et ideo alia potentia et aliud secundum substantiam posse in humanis est in patre, et aliud in filio. Sed in divinis generatio est ex tota substantia: et ideo sicut tota substantia est in Patre et in Filio et eadem, ideo tota et eadem potentia est in utroque: eo quod potentia proprietas substantiae est, ut dictum est. Et hoc est quod dicit Hilarius, quod « Filius per se potens est, et agit sicut Pater. » Joannis, v, 26: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Et, Joannis, x, 30: Ego et Pater unum sumus.

Ad aliud dicendum, quod in veritate si quid potentiae est in eo cui per posterius convenit, est etiam potentia in eo cui convenit per prius, quando secundum unum et eumdem modum convenit priori et posteriori. Sed hic non est ita: quia sicut dictum est, generatio in divinis est ex tota substantia et in totam substantiam, et haec impedit divisionem potentiae. In humanis autem opposito modo est: et ideo dividitur potentia essentialis. Licet autem generatio divina aeterna sit, et ideo prima et principalis: tamen ex hoc non potest probari, quod posse generare sit aliquid vel aliquod posse in Patre, quod non sit in Filio, sed quod sit ad aliquid in Patre, ad quod non est in Filio.

In idem redit dictum Damasceni : quia hoc non inducitur nisi ad confirmationem istius. Et si sic arguatur : Posse generare est in Patre, et non est in Filio ; ergo aliqua potentia est in Patre, quae non est in Filio : incidit fallacia figuradictionis : eo quod mutatur ad aliquid in quid, vel quid in ad aliquid.

Ad duo quae adducuntur in contraali rium, concedendum est.

OMNI eodem modo solvenda sunt quae Ad de Spiritu sancto inducuntur. Posse enim spirare non est aliquid posse, sed ad aliquid, sicut posse generare.

Et quod dicit Augustinus, quod qui negat Filium esse omnipotentem, negat et Patrem, non est causa dicti quam dicunt quidam, quod Pater ducat in Filium, et Filius in Patrem: quia Pater potest intelligi ut innascibilis, et non ut Pater: et sic adhuc erit omnipotens: et negato Filio, non negatur Pater. Sed causa dicti est, quae paulo ante dicta est: quia scilicet generatio et processio in divinis non possunt esse secundum divisionem substantiae, et ad indivisam substantiam sequitur indivisa potentia, et ad negationem unius sequitur negatio alterius.

Per hoc ita patet totum quod est circa duas particulas hujus quaestionis incidentis.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, Utrum Quosoli Deo trinitati conveniat omnipotentia, vel etiam communicabilis sit creaturae, ut animae Christi, vel fidei credentium ?

Dicendum, quod soli Deo trinitati convenit, maxime secundum quod omnipotentia consideratur in potentia creandi mundum et ea quae in mundo sunt sine coactione, sine impedimento, sine subjecta materia, sine instrumento, sine exemplari extrinseco : hoc enim creaturae communicari non potest : eo quod nulla creatura talis potentiae est susceptibilis. Et hujus causa vera est, quod omnis

<--- Page Split --->

creatura operatur per subjectam materiam-: quia, sicut dicit Aristoteles in primo Physicorum, quod omnes Philosophi convenerunt in hoc, quod operatione naturae ex nihilo nihil fit. Et similiter de operatione artis. Omnis enim ars super determinatam materiam operatur sicut praejacentem. Est etiam causa, quod omnis essentia creati finita est limitata propriis terminis: et ideo impossibile est eam referri ad omnia. Limitatam autem essentiam non sequitur proprietas infinita. Unde cum potentia naturalis proprietas sit essentiae, impossibile est potentiam infinitam sequi essentiam finitam. Unde licet Christus omnipotens sit secundum quod est Deus, tamen non est omnipotens secundum quod est homo.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Spiritus sanctus dicitur Christo non esse datus ad mensuram 1 : quia et in modo dandi Spiritum et in donis datis non datur sibi ad mensuram aliorum : secundum enim modum datur Christo per gratiam unionis, aliis autem per gratiam adoptionis. In donis autem Christo datur ad copiam et supereffluentiam : eo quod redemptor est, et conveniebat gratiam et Spiritum ab ipso fluere in omnes alios. Joannis, 1, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Aliis autem ad mensuram sui ministerii et operum datur. Ad Ephes. iv, 11 et 12 : Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores : ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in edificationem corporis Christi. Et propter hoc dicit, I ad Corinth. xii, 4 : Divisiones gratiarum sunt. Christus autem habet Spiritum indivisum, ut omnes de plenitudine ejus possint accipere. Omnipotentia autem non est de donis pertinentibus ad Spiritum, sed potius est proprietas natu-

ralis consequens plenitudinem divinae naturae in tribus personis.

Ad ALIUD dicendum, quod in illis duabus Glossis accommodata est distributio: etintelligitur, quod omnia concessa sunt ei, et quod potest omnia facere quae pertinent ad opus redemptionis, sicut reconciliare Patri, debitum solvere, a morte et inferno redimere, virtutem sacramenti ad justificationem hominis conferre, et hujusmodi.

Ad ALIUD solvendum est per idem. Potestas enim omnis dicitur ibi quantum ad subjectionem omnium omnibus gentibus, a qua nullus excipitur de salvandis. Unde statim ibidem, Matth. xxvii, 19, sequitur: Euntes ergo, docete omnes gentes. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. i, 5 : Per quem accepimus gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Isaïe, xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitanda tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea ad extremum terræ.

Ad 10 quod ulterius objicitur de fide credentium, dicendum quod omnipotentia non sequitur fidem credentium, sed divinitatis plenitudinem, ut dictum est. Sicut enim paulo ante habitum est in verbis Hilarii, omnipotentis est ex proprietate naturae propriæ omnia posse, etiam qua sunt potentiae infinitæ, ut creatio cæli et terrae : fidei autem credentium non datur aliquid ex se posse, sed per supplicationem impetrare, quod Deus faciat miracula. Unde cum dicitur, Omnia possibilia sunt credenti2, accommodata est distributio, et non distribuit nisi pro miraculis dicto modo impetrandis. Unde etiam frequenter non fuit merito fidei impetrantis, sed merito fidei Ecclesiae, ad cujus ædificationem et sanctitatis demonstrationem facit Deus aliquando miracula, ut dicit Gregorius.

Et per idem patet etiam solutio ad id quod inducitur, Matth. xvii, 19.

<--- Page Split --->

Ad quest. 2. Ad id quod ulterius quaeritur, Quare creatura non sit susceptibilis omnipotentiae ?

Ad 1. Dicendum quod jam paulo ante dicta est causa duplex. Indigere enim subjecta materia derogat omnipotentiae. Similiter ex quo omnipotentia est proprietas plenitudinem divinae naturae consequens secundum Hilarium, et proprietas nulla derelinquit proprium subjectum, non potest convenire essentiae creata.

Et quod objicitur de omniscientia, non est simile. Anima enim facta ad imaginem Dei, naturaliter capax est scientiae omnium aliquo modo, quamvis non per comprehensionem. Unde Philosophus in III de Anima dicit, quod intellectus possibilis in anima est, quo est omnia fieri. Et hoc est ideo, quia omniscientia est ex motu specierum scibilium ad animam passive et susceptive : omnipotentia autem est activa ex virtute propriae naturae posse omnia, et dicit motum ab anima. Et cum anima sit, ut dicit Philosophus, sicut tabula rasa ad scibilia, ex potentia naturali possibilis est ad omniscientiam, sed non ad omnipotentiam, quae soli naturae divinae convenit. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Omnipotens dicitur propter hoc, quod omnium ipse est sessio, continens et circuiens tota, et collocans et fundans et circumstringens et firmum in seipso omne perficiens, et ex seipso tota sive universa quemadmodum ex radice omnitenente producens, et ad seipsum omnia quemadmodum ad plantationem omnitenentem convertens, et continens ipsa sicut omnium sessio omnitenens, contenta omnia secundum unam excédentem omnia continentiam firmans, et non dimitens ipsa decidentia a seipsa sicut ex essentia perfecta mota destrui 1. »

Ad id quod objicitur, quod in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporalitsr2, dicendum secundum Glossam,

quod dicitur inhabitare in ipso, quia non transit sicut ab aliis. Et plenitudo divinitatis dicitur secundum Glossam, quia habitat quantum ad omnia dona virtutis et gratiae ad copiam et effluentiam in omnes. Et corporaliter dicitur inhabitare duobus modis, scilicet quantum ad ipsum quem inhabitat plenitudo divinitatis : et sic dicit Glossa, quod corporaliter inhabitat, quia habitat in corpore quod assumpsit de Virgine. Et quantum ad modum inhabitandi, secundum quod corpus opponitur umbrae : corpus enim solidum est et verum, umbra vero nec solida nec vera, sed obscuram habens figuram corporis. Sic Christus gratiam contulit solidam et veram, in quo solide et vere habitavit plenitudo divinitatis. In Veteri vero Testamento umbraliter habitavit : quia lex vetus, ut dicitur, ad Hebr. vn, 19, nihil ad perfectum adduxit : eo quod non veram et solidam gratiam contulit, sed gratiae umbram. Unde in Christo fuit vere imago gratiae sicut in corpore, in veteri lege sicut in umbra. Ad Hebr. x, 4 : Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Ex dicto Dionysii inducto patet, quod omnipotentia in ratione sua, et omnium eductionem de nihilo, et omnium tenentiam sive conservationem in esse, et omnium gubernationem in se habet. Et non vult dicere Apostolus, quod humana natura ad infinitum posse extendatur per hoc, quod divinitas habitat in ea corporaliter.

Ad aliud dicendum, quod omniscientia ex parte scientis est infinita, ex parte autem scibilium non est infinita : tamen si esset infinita, sicut in praehabitis dictum est, Deo non esset infinita : quia scientiae ejus non est numerus.

ILIA duo quae in contrarium adducuntur, simpliciter concedenda sunt : quia argumentationes procedunt et verum concludunt.

<--- Page Split --->

MEMBRUM II.

De limitatione potentiae, utrum sit immensa aliquo modo 1 ?

DEINDE quaeritur de immensitate potentiae divinae, de qua et agit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLIII.

Et quaeritur, Utrum limitanda sit, vel coarctanda Dei potentia?

Ad hoc enim inducit Magister ibidem quorumdam de sensu suo gloriantium sex rationes, et solvit eas per ordinem.

Prima sumitur ex hoc quod dicunt : Non potest Deus aliud facere quam facit, nec melius facere id quod facit, nec aliquid praetermittere de his quae facit.

Et ad hujus confirmationes potest objici sic :

Ponamus nos esse ante rerum creationem : et sit a instans primum in quo fit creatio : quaeritur igitur, An Deus in a possit creare omne creabile, vel non? Si non, habent propositum : quia limitata est potentia creandi. Si sic : ponamus, quod in a creat omne creabile : sed in creabili intelligitur omne quod potest creari a Deo : ergo si omne quod potest creari, creatur in a, post a nihil potest creari a Deo : ergo potentia creandi limitata est ad unum instans.

  1. Adhuc, Ex supra dictis habetur, quod Deus potest facere quaecumque posse potentiae est. Ponamus ergo, quod omnia illa faciat simul : demonstratis ergo illis verum erit dicere, quod ista sunt quaecumque Deus creare potest, et extra ista nihil creare potest : ergo potentia sua limitata est ad numerum illorum.

  2. Ulterius ponit Magister rationes

istorum ex parte boni et justi et exigentiae justitiae et debito justitiae sumptas, quarum prima est quam ponit Magister in his verbis : « Non potest Deus facere « nisi quod bonum est et justum fieri ab « eo. » Non est autem justum et bonum ab eo fieri nisi quod facit : aliter enim sequeretur, quod non omne quod bonum et justum est eum facere, faceret, quod est praesumptio. Dicere ergo ad bonum et justum limitatur ejus potentia.

Secunda ratio ab eodem sumpta ponitur a Magistro sic :

  1. Non potest facere Deus nisi quod ejus exigit justitia, ut faciat : sed non exigit ejus justitia, ut faciat nisi quod facit : non ergo potest facere nisi quod facit. Et addunt sub eadem ratione : justitia Dei exigit ut id non faciat quod, non facit : non autem potest facere contra justitiam : non ergo potest facere aliquid eorum quae dimittit : ergo ad exigentiam justitiae limitatur potentia ejus. Et sub eodem medio rationis adhuc objiciunt sic : Non potest Deus facere nisi quod debet : non autem debet facere nisi quae facit. Si enim debet alia facere, non ergo facit omne quod debet. Si vero facit omne quod debet, nec debet facere nisi quod debet, non ergo potest facere nisi quod facit : et sic videtur, quod potentia ejus limitetur ad debitum.

  2. Adhuc, Sub eodem medio addunt : aut debet dimittere quod dimittit ne faciat, aut non debet. Si non debet, non recte dimittit. Si vero debet dimittere, ergo non debet facere. Si autem non debet, nec decet, nec oportet eum facere : ergo non potest facere : non ergo potest facere nisi quod facit, nec potest illud dimittere quod facit quin faciat.

Tertia ratio est quam inducunt a voluntate, et fundant se super auctoritatem Augustini in libro de Symbolo, ubi sic

<--- Page Split --->

dicit : « Hoc solum non potest Deus quod non vult 4. » Et ex hoc arguunt sic : Non potest nisi quod vult : sed non vult nisi quod facit : ergo non potest nisi quod facit : et ita videtur, quod ad subjecta voluntati restringatur potentia ejus.

Quarto, Adducunt ex parte rationis operum sic : Ratio est eum facere quae facit, et non alia : et non potest facere nisi quod ratio est eum facere : ergo non potest facere nisi quod facit. Et sub eodem ulterius arguunt : Ratio est eum dimittere quod dimittit : et non potest non dimittere quod ratio est eum dimittere : ergo non potest non dimittere quod dimittit.

Quinto, Arguunt a præscientia sic, deducendo ad inconveniens : Si potest Deus aliud facere quam facit, potest ergo facere quod non præscivit : et si potest facere quod non præscivit, potest sine præscientia operari : quia omne quod facturum se præscivit, facit : nec facit aliquid quod non præscivit : quia si præter scientiam ejus aliquid fieri impossí- bile est, omne quod præscium est fieri, necesse est fieri : ergo aliud fieri quam fit, nulla ratione possibile est : non ergo potest a Deo fieri nisi quod fit.

Sexto, Arguunt ex comparatione voluntatis ad potentiam, fundantes se super verbum Augustini in libro VII Confessionum, ubi ad Deum loquens sic dicit : « Non cogeris invitus ad aliquod, quia voluntas non est major quam potentia tua : esset autem major, si teipso tuipse major esses ». » Ex hoc arguunt : Si æquales sunt potentia et voluntas, sequitur quod Deus non possit plura quam vult, sicut non vult plura quam potest.

Contra hæc omnia expressam Magised cum ster inducit instantiam Matthæi, xxvi, 53: An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum ? Ergo et Filius poterat rogare quod non rogabat, et Pater poterat exhibere quod non exhibebat.

  1. Hoc etiam confirmat per Augustinum in Enchiridion, ubi sic dicit : « Omnipotentis voluntas multa potest facere quae non vult, nec facit 2. » Ergo videtur, quod ad voluntatem ejus non restringitur potentia ejus.

  2. Adhuc inducit Magister Augustinum, ibidem, « Cur apud quosdam non factæ sunt virtutes, quæ si factæ fuissent, egissent illi homines pœnitentiam 3 : et factæ sunt apud eos qui non erant credituri ? Tunc non latebit quod nunc latet. Nec utique Deus injuste noluit salvos fieri, cum possent salvi esse si vellet. Tunc in clarissima sapientiae luce videbitur, quod nunc piorum fides habet, antequam manifesta cognitione videatur quam certa et immutabilis et efficacissima sit voluntas Dei : quæ multa possit et non velit, nihil autem quod non possit velit. »

  3. Adhuc, Ad idem inducit Augustinum in libro de Natura et gratia, dicentem sic : « Dominus Lazarum suscitavit in corpore. Numquid dicendum est, non potuit Judam suscitare in mente ? Potuit quidem, sed noluit 4. »

GRATIAhujusquæritur , SiDeusali - Quæst . 1 quid potest de potentia, quod non potest de justitia 5 ?

Et videtur quod sic.

Genes. XIX, 22, super illud : Non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc, Glossa Augustini : « Po-

<--- Page Split --->

tuit quidem de potentia, sed non potuit de justitia : non enim justum fuit perdere justum cum impiis. » Ergo potest aliquid de potentia, quod non potest de justitia.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . In contrarium hujus est,

  1. Ad Galat. iv,13, super illud : Si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi, Glossa : « Non potest fieri quod juste non fit. »

  2. Adhuc, Verbum legis est : « Hoc solum possumus quod de jure possumus. »

  3. Adhuc, Ordinatior est potentia divina quam humana : humana autem recipit ordinem justitiae : ergo et divina multo magis. Deuter. xxxn, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

  4. Adhuc, Si potest aliquid de potentia, quod non potest de justitia, exeat illa potentia ad actum. Id quod sic factum est, aut est justum, aut injustum. Si injustum : tunc Deus auctor est et actor injustitiae, et sic auctor et actor est mali, quod est contra Augustinum, qui dicit, quod causa mali esse non potest. Si justum : tunc sequitur, quod nihil potest facere de potentia, nisi quod potest facere de justitia.

u n v t . 2 . ULTERIUShicantiquiquaesierunt , SiDeusdepotentiapotestsalvaredamna - tumininferno , utJudam , etdamnaresalvatum , utPetrum 1 ?

Et videtur, quod non.

  1. II ad Timoth. ii, 13, super illud : Si non credimus, ille fidelis permanet : negare seipsum non potest, Glossa Augustini : « Seipsum negaret, si suam justitiam negaret. » Unde quod seipsum negare non potest, laus est voluntatis divinae : sicut quod quidam credere non potuerunt, culpa fuit voluntatis humanae. Sed justitia divina est reddere unicuique

secundum merita : sed si salvaret damnatum, et damnaret salvatum, negaret justitiam suam : quia non redderet uniciuque secundum merita : ergo non potest damnatum salvare, nec salvatum damnare.

  1. Adhuc, Hoc cantat Ecclesia : « In inferno nulla est redemptio. »

  2. Adhuc, Expresso dicit Evangelium Luce, xvi, 26 : In his omnibus, inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmean. Ex hoc enim accipitur, quod nec salvati sociari possint damnatis, nec e converso damnati salvatis.

In contrarium hujus est quod legitur sed contra. in vita beati Gregorii Papae, quod ad preces ejus suscitatus est mortuus Trajanus imperator, qui infidelis et idololatra mortuus fuit : et propter hoc constat eum esse damnatum. Si enim suscitavit eum : tunc ad vitam istam revocatus fuit, et in vita ista potuit acquirere gratiam et mereri et perseverare in gratia, et per consequens salvari, et sic de damnatis transferri inter salvandos.

Queruntetiamquidam , Quejustitiaquest . 3 . sit, inter aequales unum assumere, et alterum relinquere, sicut Jacob assumpsit, Esau reliquit 2 ? »

Solutio . SecundumCatholicamfidemdicendum , quodomnipotentiaDeinecmensuraturactusivejimitatur , necbo - n o , necjusto , necvoluntate , necratione , necscientia , sedtranscendithaecomnia . EthocestquoddicitMagisterHugodesanctoVictoreinSententiis : « SicutaeternitatemDeinonaequattempus , necimmensitatemlocus , necsapientiamsen - sussiveintellectus , necbonitatemvir - t u s : sicnecpotentiamopus : exceditenimininfinitumpotentiaopus . Ethaec

<--- Page Split --->

est confessio fidei Catholicæ. » Unde nullo limitatur ultra quod non possit.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod falsum est hoc quod illi dicunt, quod non possit facere nisi quod facit.

Ad objectum dicendum, quod tali positione facta, quod simus in instanti creationis, si quaeritur, Utrum Deus possit creare omne quod creabile est ? Distinguendum est : quia aut quaerit de potentia absoluta, aut quaerit de potentia disposit a et ordinata. Sicut enim materia indisposita infinita potentia sive indeterminata habet se ad omnem formam, et numquam recipit tot quin possit habere plures, nec sistit potentia ejus ad unam formam vel plures, nec ad unam rationem formæ vel plures, nec ad unum modum vel plures, nec ad unum ordinem vel plures, sed potentialitas ejus excedit omnia hæc, materia autem disposit a et ordinata stat ad formam ad quam disposita est, ita quod potentia ejus in nullo excedit eam : ita est de potentia primi agentis, quod potentia sua absoluta activa excedit omne quod est : sed potentia disposit a per ordinem providentiæ ad hoc vel illud, stat in effectu quem producit vel in opere, ita quod nec excedit ipsum, nec exceditur ab ipso. Unde cum quaeritur, Si omne creabile possit Deus creare in uno instanti ? si creabile dicit potens creari de potentia absoluta, dicendum quod in uno instanti omne creabile creari non potest : quia si omnis creatura in uno instanti crearetur, finiretur potentia ejus ad opus unius instantis, quod impossibile est : hæc enim potentia infinita est : infinitum autem ad finitum finiri non potest, ut dicit Aristoteles in III Physicorum. Si autem creabile dicitur a potentia creantis disposit a per providentiam et præordinationem, illa potentia finita est ad hoc quod provisum et præordinatum fuit : et de hac potest concedi, quod omne creabile illa potentia, in instanti creari potest.

potentia est facere dispositae et ordinata ad providentiam, universa potest facere simul, et extra illa tali potentia nihil potest facere : sed quaecumque potest facere potentia absoluta, hæc nec simul possunt universa fieri, nec Deus ea simul potest facere : quia si faceret, derogaret potentia sua : numquam enim possunt tot accipi, quin potentia absoluta infinita extendat se ad infinitum plura et ad infinitum majora qua subjiciuntur potentia infinitae absolutæ.

Ad RATIONEM istam solvit Magister sic, quod duplex est intellectus hujus propositionis. Non potest Deus facere nisi quod bonum est et justum. Si enim sic intelligatur, non potest Deus facere nisi illud quod et faceret, bonum et justum esset, verum est quod dicitur. Si autem sic intelligatur, non potest facere nisi quod nunc actu bonum et justum, falsum est : quia multa potest facere, quae nec actu sunt, nec erunt, nec fuerunt : quae autem nec fuerunt, nec sunt, nec fient, nec bona nec justa sunt : et ita multa potest, quae nec bona nec justa sunt. Et videtur inartificialis solutio : sed ad artem sic redigenda est : quia cum dicitur, non potest Deus facere nisi quod bonum et justum est, secundum regulam logicam in sophisticis datam, hoc verbum, potest, vim habet ampliandi suppositum ejus super quod transit. Cum enim dicitur, possum aliquid facere, hoc quod dico, aliquid, non supponit pro præsenti tantum, sed ampliatur ad quodlibet quod in tempore a me potest fieri : et hoc vocatur præsens confusum. Unde cum dicitur, non potest Deus facere nisi quod bonum et justum est eum facere vel fieri ab ipso : si hoc quod dico, bonum et justum, recipiat transitum hujus verbi, potest, antequam restringatur ad præsens nunc a verbo, est, cui supponit, tunc verbum, est, cui supponit, non potest dicere nisi præsens confusum, propter amplificationem suppositi ejus quod est bonum et justum : et tunc sensus est, non potest facere nisi

<--- Page Split --->

quod bonum et justum esset si fieret ab eo. Si autem contra hoc quod dico, bonum et justum, a verbo præsentis temporis est, intelligatur primo restringi ad nunc præsens quod in actu est: tunc non potest suscipere ampliationem hujus verbi, potest, ad standum pro aliis quam illis quæ nunc in actu sunt bona et justa: et sic falsa est propositio: Deus enim multa potest facere, quæ nunc in actu nec bona nec justa sunt. Et iste est intellectus solutionis Magistri.

Ad hoc ergo dicendum, quod consequentia non valet, propter eamdem causam quæ dicta est: quia cum dicitur, non potest facere nisi quod justitia exigit, hoc ipsum quod dico, quod justitia exigit, potest recipere transitum verbi, potest, ante restrictionem ad præsens vel post restrictionem. Unde duplex est propositio sicut in prima: et in uno sensu est verá, et in alio falsa. Tamen dicit Magister et bene, quod verbum exactionis non proprie dicitur de Deo: quia coactionem et obligationem quamdam sonat, quæ in Deum cadere non potest: nisi forte (ut dicit Anselmus) exigentia justitiæ dicatur congruentia et condecentia divinæ bonitatis: bonitas enim divina potentiam operativam in Deo movet ad faciendum omnia quæ facit: quia etiam ordinare malum ne inordinatum aliquid remanet, boùitatis divinæ est.

nitatis est : nec oportet Deum aliquid facere vel dimittere ex necessitate, sed ex decentia suæ veritatis et bonitatis.

Ad 10 quod tertia ratione objiciunt, Ad rationem 3. quod non potest nisi quod vult, dicendum quod hoc verbum, vult, potest dicere voluntatem comparatam ad volitum ut nunc, vel voluntatem comparatam ad volitum simpliciter. Si primo modo: tunc cum dicitur, non potest Deus facere nisi quod vult, sensus est, nisi quod nunc vult: et tunc falsa est propositio: multa enim potest facere quæ nunc non vult, quia non sunt. Si secundo modo: tunc vera est: quia tunc sensus est, non potest Deus facere nisi quæ vult se posse et velle.

Ad QUARTUM quod objiciunt de ratione, Ad rationem 4. fere eodem modo dicendum est. Si enim dicitur, quod ratio est eum facere quod facit ut nunc, et non potest aliud facere, falsum est: multa enim potest facere de quibus non est ratio ut faciat nunc: quia nec sunt, nec poterunt esse secundum rationem facta. Si autem ratio dicat rationem factorum simpliciter: tunc sensus est, quod non fit ab eo nisi rationabiliter fiat ab eo: et hoc verum est. Si autem sic inferat: potest facere de quo non est ratio ut fiat: ergo potest irrationabiliter facere: procedit a divisa ad compositam, et incidit fallacia compositionis.

OMNI eodem modo solvendum est ad 1. sequens, præter hoc quod hoc verbum, debet, non proprie de Deo dicitur. Deus enim nulli aliquid debet ex commisso, sed forte debet ex promisso: quia promissum est ex seipso, non ex alio: et si obligat, ex seipso obligat, sicut dicitur, Isaiæ, 11, 3: Quid ultra debui facere vineæ meæ, et non feci? et in Psalmo 1, 6: Ut justificeris in sermonibus tuis, hoc est, in promissis justus appareas et verax.

Ad sequens eodem modo dicendum et per eamdem distinctionem. Sicut enim dictum est, debitum justitiæ decentia bo-

Ad QUINTUM quod de præscientia obji- 5. ciunt, eodem modo dicendum est, scilicet quod præscivit ut nunc, vel quod præscivit simpliciter. Multa enim potest facere quæ non præscivit ut nunc facienda: sed nulla potest facere, quæ non præscivit simpliciter facienda: quæ si facturus esset, præscivisset esse facienda. Et si ex hoc inferat: ergo potest facere aliqua sine præscientia: fit processus a divisa ad compositam, sicut hic: potest videre qui non habet oculos, scilicet conceptus cujus oculi firmati non sunt: ergo potest aliquis videre sine oculis. Et

<--- Page Split --->

similiter hic: potest te docere litteras qui non scit litteras, quas modo non scit, et postea te docebit: ergo nesciens litteras, potest te docere litteras. Et similiter hic: potest equitare qui non habet equum: ergo aliquis sine equo potest equitare.

Ad ractionem Ad sextam rationem dicendum, quod Deus non cogitur ad aliquid. Et cum dicitur, voluntas tua non est major quam potentia tua, voluntas aut comparatur ad æternum per identitatem substantiæ, aut comparatur ad temporale sicut ad volitum. Si primo modo: tunc æqualia sunt voluntas et potentia: quia eadem sunt: et in divinis identitas causa est æqualitatis. Si autem secundo modo fiat comparatio voluntatis ad volita temporaliter: tunc sicut dicit Magister, nihil prohибet plura esse subjecta potentiæ quam voluntati: voluntati enim non sunt subjecta nisi bona quæ actu sunt: potentiæ autem facienti et ordinanti subjecta sunt bona et mala, et ea quæ sunt actu, et ea quæ sunt potentia: et sic non sequitur, quin multo plura possit quam velit.

Ad object. 1. QUOD AUTEM Magister in contrarium adducit, simpliciter concedendum est.

Ad object. 2. AD ID quod ulterius de Augustino objicitur, similiter concedendum est. Ad object. 3. AD ALIUD dicendum, quod occultum Dei judicium est, quare miracula convertentia homines ad fidem et ad peneitentiam fecit apud quosdam qui non erant credituri, sicut apud Corozain et Bethsaidam, et non fecerit apud eos qui si vidissent, credidissent, sicut apud Tyrum et Sidonem 1. Et ad hoc potest dici, quod nulla causa fuit, nisi quia voluit apud istos facere, et apud illos non voluit, cum tamen apud utrosque potuisset si voluisset. Quæ tamen voluntas irrationabilis esse non potuit, nec injusta : quia apud quos non fecit, indigni fuerunt ut apud eos faceret: sicut vas luti indignum est ut fiat ad honorem a figulo, ex

ipsa luti vilitate. Apud quos autem fecit, in decentiam suæ bonitatis fecit, ut ostenderetur quod nihil omisit eorum quæ pertinebant ad conversionem eorum : et ideo si non crederent, justior esset eorum condemnatio. Sicut figulus quia de luto facit vas in honorem, non facit hoc propter vilitatem luti, sed in demonstrationem potentiae suæ artis.

Ad ALIUD dicendum, quod Judam poAd objec tuit suscitare de potentia absoluta, sed non potuit de potentia præordinata et disposita : utramque enim istarum potentiarum potuit copulare hoc verbum, potuit : de potentia enim præordinata et disposita vult reddere unicuique secundum merita.

Ad ALIUD dicendum, quod cum dicitur, Ad quest Deus potest aliquid de potentia quod non potest de justitia, intelligitur de potentia absoluta : et sic verum est, quod justitia supponit potentiam dispositam per ordinem justitiæ, qua non omnia potest Deus, sed qua reddit unicuique secundum merita.

Ad duo quæ objiciuntur in contrarium, dicendum quod loquuntur de justitia humana. Justitia enim hominis actus est ejus, quæ jure regulatur : justitia autem Dei essentia sua est, quæ regula omnium est, et nullo regulatur. Et in primo quidem de Genesi est prosopopœia quæ anthropospathos dicitur. Secundum autem et tertium loquuntur de humana justitia.

Ad ID quod objicitur, quod ordinator Ad object. 3 est potentia divina quam humana, dicendum quod ex hoc debet inferri oppositum : quia enim ordinatissima est in se, propter hoc non indiget ordinante : ordo enim ordinante non indiget.

Ad ALIUD dicendum, quod si illa poAd object. 4. tentia exibit in actum, justum erit quod fit, secundum quod justitia dicitur decentia divinæ bonitatis : sed non oportet, quod justum sit secundum quod justitia sit redditio secundum congruitatem me-

<--- Page Split --->

MEMBRUM III.

De perfectione operis Dei secundum quam dicitur optime facere quidquid facit.

DEINDE quæritur de perfectione in opere secundum quam Deus dicitur faccere optime quidquid facit. Hanc enim quaestionem tractat Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLIV.

Et videtur eam dividere in tres.

Primo enim quærit, Si res meliores possit facere quam fecit in genere?

Secundo, Utrum possit facere universum melius quam fecit? Et sub eodem comprehendit, Utrum melius potuit facere hominem, qui aliquid universi est.

Tertio quærit, Utrum meliori modo potuit facere quam fecit ? et in hoc finit quaestionem istam.

Quarto ex incidenti adjungit, Utrum Deus semper possit omne quod olim potuit, ita quod potentia ejus invariabilis sit ?

MEMBRI TERTII

ARTICULUS I.

Utrum Deus res meliores potuit facere quam fecit : ?

AD PRIMUM disputat secundum hunc modum, dicens quod solent scrutatores majestatis dicere, quod ea quae fecit Deus, non potuit meliora facere.

Et ponunt rationem ex divisione. Quia aut potuit et voluit meliora facere, aut nec potuit nec voluit, aut potuit, sed non voluit, aut voluit, sed non potuit. His enim quatuor modis vel aliquo illorum omnis artifex per voluntatem operans, se habet ad opus suum.

  1. Si autem potuit et voluit : ergo et fecit : cum impedimentum in opere habere non possit. Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. Sed res sunt in bonitate in qua fecit eas Deus. Ergo si meliores fecit quam sunt, tunc meliores sunt quam sunt : quod est impossibile. Ergo primum est impossibile, quod potuit et voluit facere meliores res quam fecit.

Si autem nec potuit nec voluit : tunc habetur propositum, quod non potuit facere meliores quam fecit.

Si vero potuit sed non voluit, sequitur quod invidens fuit : quia facturae sua invidit bonum quod communicare potuit. Et quod hoc sequatur, confirmant auctoritate Augustini in libro LXXXIII Quæstionum, ubi sic dicit : « Deus quem genuit, quoniam meliorem generare se non potuit (nihil enim Deo melius est) debuit æqualem 2. »

Si autem voluit sed non potuit, infirmus fuit, sicut si potuit et non voluit, invidus. A simili volunt objicere de mundo. Sed hoc est impossibile, quod Deus sit invidus. Dicitur enim in prima parte Timæi Platonis, quod omnis invidia a Deo longe relegata est. Ergo et hoc falsum est, quod Deus potuit, sed non voluit res meliores facere. Si autem voluit, sed non potuit, sequitur quod infirmus fuit secundum Augustinum : et si infirmus fuit, omnipotens non fuit : et hoc etiam impossibile est, sicut in ante habitis probatum est : ergo hoc impossibile, quod voluit, sed non potuit : re-

<--- Page Split --->

linquitur ergo, quod non potuit res meliores facere quam fecit.

Si quis velit ad hoc respondere, sicut Magister respondet in fine ejusdem capituli sic dicens : « Sed non valet hujus « similitudinis inductio, quia Filium ge- « nuit de substantia sua : ideoque si « posset gignere æqualem et non gigne- « ret, invidus esset : alia vero quæ non « de substantia sua fecit, meliora facere « potest. » Contra hoc esse videtur quod dicit Augustinus super Genesis ad litteram : « Si bona facere non posset, nulla esset potentia : si posset et nollet, magna esset invidentia : quia ergo summe potens et summe bonus est, singula fecit valde bona. » Ergo hæc similitudo etiam in creaturis tenet.

  1. Adhuc, Objicitur a similitudine sapientiae : quia non dicitur aliquid sapientissime aliquid facere, nisi summa sua sapientia reluceat in opere : ergo a simili non dicetur optime facere, nisi summa sua bonitas reluceat in opere. Sed Deus optime singula facit. Ergo summa sua bonitas relucet in singulis. Sed optimum est in quo relucet bonitas summa, sicut albissimum est in quo reluect summa albedo. Ergo omnis creatura est optima : optimo autem non potest fieri melius : ergo nulla creatura potest fieri melior quam est : ergo nec Deus potest eam meliorem facere.

  2. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Optimi est optima adducere 1. » Sed Deus optimus est, qui per creationem res in esse adducit. Ergo per creationem unumquodque adducit optimum, et sic non potest melius facere.

contra. In contrarium est, si non potest unumquodque melius facere quam facit, sequitur inevitabiliter, quod potentia ejus limitatur ad opus, quod est contra prædicta, et contra Magistrum Hugonem in Sententiis, qui dicit, quod « sicut æternitatem non æquat tempus, nec

immensitatem locus, nec sapientiam sensus vel intellectus, ita nec potentiam opus. »

SOLUTIO. Dicendum, quod confessio solutio. fidei est, quod nulla creatura facta est a Deo, quin Deus possit eam facere meliorem : quia aliter finitum opus (omnis enim creatura finitum opus est et finitæ bonitatis) æquaret potentiam infinitam : quod impossibile est : quia, sicut præhabitum est in III Physicorum, probat Aristoteles quod « infinitum non mensuratur finito quantumcumque multiplicitur. »

UNOE dicendum, quod cum dicitur, Ad 1. aut potuit et voluit facere, etc., concedendum est, quod potuit, sed non voluit.

Et solutio Magistri bona est, quod scilicet similitudo inducta de generatione Filii non valet : quia in generatione Filii duo sunt secundum rationem intelligentiae, scilicet quod Pater et potuit et voluit eum generare æqualem, ut dicit Augustinus : et ex parte Filii geniti, quia cum eadem substantia est cum Patre, potuit fieri per generationem æqualis : et idcirco si potuisset et non voluisset, invidus fuisset. Sic autem non est in creatura : quia licet creator ex omnipotentia sua posset facere meliora quæ sunt, tamen hæc creatura in potentia sua non habet ut possint fieri. Et hoc patet per Aristotelem in fine primi Physicorum, ubi dicit, quod « materia appetit formam ut fæmina masculum, et turpe bonum : » unde capax non est boni nisi sibi proportionati. Et hoc non est in summo bono, cui non potest fieri additio. Unde ex parte facientis non est dubium, quin Deus possit facere singula meliora quam sunt : quia potest eis ampliare capacitatem boni : potest etiam superaddere bonitatem eorum.

Ex parte autem creaturae factæ triplex est consideratio. Potest enim considerari

<--- Page Split --->

secundum bonum inhaerens sibi. Potest etiam considerari secundum comparationem ad bonum a quo denominatur. Et potest considerari in se, vel in comparatione ad universum. Si consideratur in se et secundum bonum formaliter sibi inhaerens, non est dubium, quin omne creatum possit fieri melius quam est. Omne enim finitum habet quo crescat : bonum enim dicitur per modum, speciem, et ordinem, ut dicit Augustinus : et potest habere meliorem speciem, meliorem modum, et meliorem ordinem. Si autem consideratur secundum comparationem ad bonum a quo denominatur : tunc sicut in tractatu de bono determinatum est, bonum dicitur quod a bono est, plantatum in bono, et ordinatum ad bonum : et quia est a bono est bonum, ut dicit Boelius : et quia plantatum in bono, est valde bonum. Genesis, 1, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Et quia ordinatum ad bonum, est perfectum bonum, ut dicit Dionysius. Si autem consideretur in se, melius fieri potest, ut dictum est. In priori autem consideratione quae dicta est, et in comparatione ad universum, melior esse non potest nec fieri : non enim potest denominari a meliori quam est primum et summum bonum : sic enim fit ab optima sapientia, et efficacissima potentia, et dulcissima voluntate creatoris, quibus majus et melius nihil cogitari potest. In comparatione autem ad universum, optimum est : et melius fieri non polsst secundum statum et ordinem et actum suum quem habet in universo, et quo congruit universo. Sic enim bonum universi, ut dicit Aristoteles in X primae philosophiae, est in primo omnium principio sicut in duce exercitus. Dux enim exercitus non sequtur bonum victoriae et gloriam nisi per pugnam militis : miles non pugnat nisi habeat arma impugnationis et defensionis, quae fiunt et optantur militi ab armorum opifice : nec vehitur in pugna nisi equo praeparato, qui paratur ab

equestri potentia, quae a civili philosopho vocatur marescalcia : nec confortatur viribus nisi cibo praeparato a coquo. Unde unumquodque istorum in ordine exercitus optimum est in statu suo, nec posset esse melius : sine quolibet enim isto perit bonum ducis exercitus. Et ita est in ordine universi, unumquodque optimum suo loco et suo ordine positum, nec posset esse melius quam est secundum ordinem illum.

Ad in quod objicitur de summa sapientia, dicendum quod quantum ad denominationem non potest denominari a meliori quam denominatum est, ut dictum est. Sed quod dicit, quod summa sapientia debet relucere in opere per inhærentiam, dicendum quod falsum est : quia quod in artifice est eminenter et ut participatio, ut dicit Dionysius, hoc in opere est participatum secundum analogiam et potentiam operis sive capacitatem : et cum relucet summum in eo quod non summum bonum est, sed secundum analogiam sui quod participat, declarat et ostendit id quod summum bonum est, sed ostendit in alio esse summum quod in se est participatum : et similiter de bonitate summa quae relucet in bonitate participata.

Ad in quod objicitur de Dionysio, quod optimi est optima adducere, dicendum quod hoc intelligitur, quod adducit optima secundum analogiam adductorum : sic enim Dionysius exponit seipsum.

Quod autem in contrarium objicitur, Ad olj procedit.

<--- Page Split --->

MEMBRITERTII

ARTICULUS II.

Utrum Deus possit facere universum melius quam fecit? et, Utrum melus potuit facere hominem qui aliquid universi est 1 ?

Secundo quæritur, Utrum possit facere universum melius quam fecit?

Et sub eodem comprehendit, Utrum melius potuit facere hominem qui aliquid universi est?

Ad PRIMUM disputat sic :

  1. Si universum melius fieri quam est non potest, hoc contingit ex altera duarum causarum, scilicet quod ita bonum est, quod nulla omnino perfectio boni ei deest. Vel ideo, quia majus bonum quod ei deest, capere non potest. Si primo modo, sequitur, quod creatura æquabitur creatori : quod impossibile est : solus enim Deus est, cui nulla perfectio boni deest : et si universum tale est, quod nulla perfectio boni ei deest, æqualia sunt Deus et universum, quod impossibile est.

  2. Adhuc, Quælibet pars universitatis potest esse melior : ergo et ipsa tota universitas melior esse potest.

  3. Adhuc, Aristoteles in primo Ethicorum dicit, quod licet felicitas summum bonum sit, tamen cum minimo bonorum efficitur melior et magis appetenda. Omne autem cui aliquid addibile est in bono, potest esse melius. Universo aliquid addibile est in bono. Ergo universitas potest esse melior quam est.

IN CONTRARIUM hujus est, quod Sed contra, 1. Universitas est congregatio omnium bonorum. Extra congregationem omnium bonorum nullum bonum est. Illud autem bonum extra quod nullum bonum est, summum bonum est. Ergo universum summum bonum est : summum bonum non potest fieri melius : ergo universum non potest fieri melius.

Gratia hujus inducit Magister Augustinum in libro XI super Genesim ad litteram sic dicentem : « Talem potuit Deus hominem fecisse, qui nec peccare posset, nec vellet : et si talem fecisset, quis dubitat eum meliorem fuisse 2 ? » Sed contra hoc videtur Augustinus esse, qui dicit in libro XII de Civitate Dei sic : « Nobilior est creatura quæ peccare potest, quam quæ peccare non potest. »

  1. Adhuc, II ad Timoth. ii, 5 : Non coronatur nisi qui legitime certaverit. Sed certamen non est nisi ubi est pugna. Pugna autem non est nisi ubi potentia est et appetitus pugnandi. Ergo nec coronatur quis sine potentia et appetitu peccandi : sed melius est coronari, quam non coronari : ergo melius est habere potentiam et appetitum peccandi, quam non habere, quod est contra Augustinum.

  2. Adhuc, Ecclesiastici, xxxi, 10 et 9 : Qui potuit transgredi, et non est transgressus, facere mala, et non fecit. Quis est hic? et laudabimus eum. Ergo de laudabilibus bonis est non transgredi cum possit. Melior ergo est natura quæ potest transgredi et non transgreditur, quam illa quæ nec potest transgredi, nec transgreditur.

  3. Adhuc, Qui peccare non potest, in necessitate habet, quod sit bonus : meritum autem nullum in necessitate est, sed in voluntatis libertate : ergo qui peccare non potest,mereri non potest : melior est autem natura quæ mereri potest, quam

<--- Page Split --->

quæ mereri non potest : ergo melior est natura quæ peccare potest, quam quæ peccare non potest : quod iterum est contra Augustinum.

Solutio. Solutio. Ad primum dicendum sicut etiam antiqui solverunt, quod dupliciter est loqui de universitate, scilicet simpliciter, et de hoc. Et hoc est dictum, quod est loqui de universitate secundum rationem universitatis, et est loqui de universitate secundum rem quæ est universitas. Si loquimur de universitate simpliciter et secundum rationem universitatis: tunc universitas comprehendit omne bonum, et bonum per essentiam dictum, et bonum dictum per participationem : et sic universitate nihil melius esse potest. Si autem loquimur de universitate secundum rem, quælibet res universitatis potest esse melior : et sic de universitate loquitur Magister.

per præjudicat bono privato. » Et hoc modo considerando melius est fecisse hominem talem qui peccare posset.

Et quod inducitur de Augustino in libro de Civitate Dei, dicendum quod Augustinus dicit meliorem illam naturam quæ peccare potest, sicut in præhabitis solutum est, ita tenendum est, quod scilicet non propter potentiam peccandi dicit meliorem, sed propter consequens, scilicet quia natura est domina sui actus : quæ autem peccare non potest, necessitati obligata est, sicut brutalis.

MEMBRT TERTII

ARTICULUS III.

Primo autem modo procedunt argumenta in contrarium : et sic patet solutio ad omnia ea quæ quæsita sunt de hoc.

Ad Augustus. Ad id quod ulterius quæritur de verbo Augustini, dicentis quod melior esset homo, si nec peccare posset, nec vellet, quam est cum peccare posset, dicendum secundum prædieta, quod bonitas dupliciter consideratur, scilicet in se, et in ordine ad bonum universi. In se considerando hominem, melior esset si peccare non posset, nec vellet : et sic intelligitur dictum Augustini. In ordine ad bonum universi, melior est qui peccare potest, quam qui peccare non potest. Si enim peccare non posset, ab universo perirent multa bona, pugna scilicet contra malum, victoria super malum, corona (sicut dicit Damascenus) athleticc pugnantium, et (sicut dicit Augustinus) eminentior commendatio boni, et etiam quod omnibus his melius est, efficacia meriti. Et sic dicit Magister Hugo de sancto Victore : « Bonum universi sem-

Utrum Deus illa quæ fecit, meliori modo potuit facere quam fecit 1 ?

Tertio quæritur, Utrum illa quæ fecit, meliori modo potuit facere quam fecit ? Hoc enim quærit Magister in libro I Sententiarum, Distinct. XLIV, cap. Post hæc considerandum est.

Et ad hanc quæstionem non disputat, sed statim determinat eam. Potest tamen objici sic :

  1. Opprobrium sapientissimi artificis est opus suum non meliori modo facere quo fieri potest. Cum ergo Deus sit sapientissimus, et nullum possit in eum cadere opprobrium, omne quod facit, meliori modo facit quo fieri potest.

  2. Adhuc, Hugo in Sententiis : « Quidquid facit Deus, si melius potest facere quam facit, in hoc ipso non bene facit, quod non optime facit quod facit. » Facere quippe et nolle melius facere quod bonum est, etiam facienti est male fa-

<--- Page Split --->

cere. Sed male facere absurdum est dicere de Deo. Ergo omnia quae facit Deus, meliori modo facit quo potest facere.

In contrariumest , quodsimeliorimo - dofacitquampotestfacereomnequodfacit , potentialimitaturadopus , itaquodultrabonitatemoperisnihilpotest , quodabsurdumest .

GratiahujusquæriturulteriusdehocquodinducitMagisterineodemcapitulodeAugustinoinlibroXIIIdeTrinitate , c a p . 1 0 , ubisicdicit , quodfuitetaliusmodusnostræliberationispossibilisDeo , quiomniapotest : sednullusaliusmodusnostræmiseriæsanandæfuitcon - venientior . Hocenimfalsumvidetur : quiaquocumquemodohominemlibe - rasset , illemodusfuissetoptimus : quiaoptimietsapientissiminonestfacereni - sioptimeetconvenientissime .

Gratiaiterumhujusquæritur , SiChristussecundumhumanamnaturampotuitfierimeliorimodoquamfactusest ?

Et videtur, quod non.

  1. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Super hoc verbo dicit sic Basilius : « Unigeniti dicit qui cum secundo genito gloriam paternam non divisit, sed totam possedit. » Sed ultra totum nihil est in bonitate. Ergo Christus in meliori modo vel melior fieri non potuit.

  2. Adhuc, In participatione bonitatis divinae nihil potest intelligi melius quam gratia vel participatione per unionem ad Deum. Christus autem sic participavit bonitatem divinam. Ergo non potest intelligi, quod meliori modo potuit fieri.

In contrariumest , quodChristusparsuniversitatisest : etjamhabitumest , quodquælibetparsuniversitatispotestfierimelioretmeliorimodo .

Et videtur, quod non.

  1. Anselmus in libro de Conceptu virginali : « Decebat ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret. Nempe decens erat, ut ea puritate qua major sub Deo nequit intelligi Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem de corde suo æqualem sibi genitum, tamquam seipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius : et quam ipse Filius substantialiter sibi matrem facere eligebat, et de qua Spiritus sanctus volebat et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur ille de quo ipse procedebat '. » Ergo videtur, quod meliori modo non potuerit fieri.

  2. Adhuc, Hieronymus in sermone de assumptione, Cogitis me, dicit quod « de sola Virgine credendum est, quod exaltata est super choros Angelorum ad cælestia regna. » Sed sicut se habet præmium ad præmium, ita se habet gratia merendi ad gratiam merendi. Cum ergo in præmio superet omnem creaturam, etiam in gratia omnem creaturam puram supérvait. Ergo meliori modo fieri non potuit.

  3. Adhuc, Luc, i, 28 : Ave, gratia plena. Ergo gratiam in plenitudine habuit. Sed sicut dicit Philosophus in IV Physicorum, plenum est, quod nihil amplius suscipere potest. Ergo in bono gratiae datum est ei tantum, quantum aliqua creatura suscipere potuit. Ergo meliori modo fieri non potuit.

In contrariumhujusest , quodgratiasedcontra . beatæVirginisfinitafuit : omniautemfinitopotestaddi : ergobonitatibeatæVirginisaliquidaddipotuit . Etconstat , quodsiaddaturinbonitate , meliussitcuiadditur , quampriusfuit . ErgobeataVirgomeliorfieripotuitetmeliorimodo .

UlteriusquæriturdebeataVirgine , Utrumpotuitfierimeliorimodo ?

Solutio . Primampartemquæstionissoluto .

<--- Page Split --->

solvit Magister sic, quod si referatur modus ad facientem, non potuit Deus meliori modo facere ea quae fecit quam fecit, et non potuit meliori sapientia intellectus et meliori bonitate voluntatis et efficaciori potentia operationis facere quam fecit. Si autem referatur modus ad factum, sive secundum bonitatem naturæ, quae est vestigium et imago : sive secundum bonitatem gratiae adoptionis in virtutibus et donis et sanctificatione sacramentorum, quae est bonitas hominis justificati et sanctificati : sive etiam in bono gloriæ beatorum : nihil est in omnibus a Deo factis quod non potuerit Deus melius facere. Et hæc solutio bona est. Et per istam distinctionem patet solutio ad objecta circa partem illam : quia omnia objecta pro et contra procedunt secundum distinctionem illam.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc fundatur super falsum. Et similiter dictum Magistri Hugonis. Non enim tenet nisi in illis artificibus in quibus artifex ex debito artis obligatur operi. Deus autem nulli obligatur, ut dicit Anselmus, et nulli aliquid debet, sicut paulo ante determinatum est. Et si salvari debeat dictum, oportet quod modus referatur ad facientem et non ad factum. Tamen meo judicio non est tutum dicere, quod Deus quocumque modo faciat, possit male facere.

In quòm in contrarium adducitur, procedit: procedit enim secundum modum operis, et non secundum modum facientis.

solo solutione pretii redemptus est homo, et humilitate solventis sanata est superbia primæ prævaricationis, ut dicit Augustinus.

Ad 10 quod ulterius quæritur de ChriAd qu sto, dicendum quod bonitas et gratia Christi dupliciter consideratur, scilicet secundum esse quod habet in se : et sic potest fieri melior : quia finita est gratia : licet maxime sit superexcellens omnem gratiam aliorum sanctorum : sic enim est gratia unigeniti qui cum secundo genito non divisit. Potest etiam considerari secundum ordinem ad opus redemptionis : et sic melior fieri non potuit.

Ad aliud dicendum, quod hoc proceAd dit secundum ordinem ad opus redemptionis, et ideo verum concludit.

In quod in contrarium adducitur, proAd cedit.

Ad 10 quod quæritur de beata Virgine, Ad qu similiter respondendum est. Quia si consideretur gratia beatae Virginis in se, finita est et crescere potuit. Si autem consideretur in ordine ad conceptum et partum redemptoris, quoad hoc melior esse non potuit, ut dicit Anselmus. Et quoad hoc est gratia plena, et per consequens gloria plena super omnem creaturam puram : quia quoad hoc nihil ei defuit nec aliquid addibile fuit.

Et per hoc patet solutio ad totum.

MEMBRI TERTII

ARTICULUS IV.

Utrum Deus possit omne quod olim potuit, ita quod potentia ejus invariabilis sit?

Quarto quæritur ex incidenti, Utrum

<--- Page Split --->

Deus semper possit quod olim potuit, ita quod potentia ejus invariabilis sit ?

De hoc enim quaerit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLIV, cap. Praeterea solet quaeri, Utrum Deus possit semper omne quod olim potuit.

Et videtur, quod sic.

  1. Invariabilis enim est ejus potentia et uno modo se habens. Invariabile autem et uno modo se habens, quidquid semel potuit, semper potest : dicit enim Aristoteles in II de Generatione et Corruptione, quod « idem eodem modo se habens semper facit idem. » Ergo videtur, quod quidquid olim potuit, modo potest.

  2. Adhuc, Habitum est in tractatu de immutabilitate Dei, quod tanta est immutabilitas divina, quod nec mutatur loco, nec forma, nec etiam de habitu in actum, sicut mutatur sciens quando de non considerante fit actu sciens : nec mutatur vicissitudine, sicut intellectus mutatur per intelligibilia, et voluntas per volita. Cum igitur potentia Dei sit essentia Dei, nullo istorum modorum mutabitur potentia. Sed si non posset modo quod aliquando potuit, de necessitate mutatus esset aliqua causarum mutationum, et sic mutabilis esset, quod est impossibile. Ergo impossibile est, quod aliquid non possit modo quod aliquando potuit.

  3. Adhuc, Quidquid in Deo est, in actu est, et actus est : eo quod potentia imperfectum quid est, actus autem perfectum. Quod autem in eisdem actu semper est, semper potest et facit quod aliquando potuit et fecit. Cum ergo in tali actu sit potentia Dei, sequitur de necessitate, quod quidquid aliquando potuit et fecit, hoc et modo potest et facit.

  4. Adhuc, Si sol sicut in potestate habbet illuminare, ita in potestate haberet perspicuum sibi semper praesenter tenere, sequeretur quod sicut ex se semper illuminat et semper unam potentiam illu-

minandi habet, ita semper unam in perspicuo faceret illuminationem; et in perspicuo semper una et eadem illuminatio et potentia illuminationis ad unam et eamdem illuminationem remaneret. Sed quia sol non habet potentiam ad tenendum perspicuum idem numero, propter hoc motu circuli variato super partes perspicui diversas facit illuminationes. Cum ergo Deus ex se non varietur secundum potentiam, et uno modo se habeat ad res circa quas potentia operatur, videtur quod cum possit facere aliquid aliquando, quod hoc semper possit eodem modo et in se et in creatura circa quam operatur : et sic quidquid olim potuit facere, potest facere et modo.

  1. Adhuc, Dicit Anselmus in Monologio 1, quod sicut praesens nunc temporis complectitur omnem locum et quidquid in loco est, ita praesens aeternitatis quod nunc aeternitas vocatur, complecitur omne tempus et quidquid in tempore est : et ideo Deo nihil praeterit, nihil futurum est, sed omnia praesentia. Sicut autem hoc est in Deo et in scientia Dei, ita est in potentia. Ergo potentiae Dei nihil praeterit, nihil futurum est : et ita quidquid olim potuit, et quidquid facere potuit, nunc praesenter potest et facere potest.

INCONTRARIUMhujus ,

  1. Ponit Magister instantias sic dicens : Potuit Deus incarnari, potuit mori, potuit resurgere, potuit mundum non fecisse, potuit fecisse quod ego non essem natus, et alia hujusmodi quae modo non potest. Non ergo verum est, quod modo possit quod aliquando potuit.

  2. Adhuc, Augustinus in Enchiridion : « Potentiae Dei non potest effectus impediri : et ideo veraciter omnipotens dicitur 2. » Potentia autem cujus non potest impediri effectus, semper potest elicere suum effectum. Sed constat, quod habuit aliquando potentiam creandi mundum, et creavit eliciendo effectum.

<--- Page Split --->

Cum ergo adhuc habeat eamdem potentiam, adhuc eumdem potest elicere effectum. Ergo modo potest creare mundum creatum. Simile est: Potuit assumere carnem : ergo et modo potest elicere eumdem effectum assumendo carnem.

  1. Idem est quod quidam objiciunt : Ad quemcumque actum extendere se potuit aliquando potentia Dei, ad eumdem actum potest se modo extendere. Sed potuit se extendere potentia Dei ad creandum mundum in hoc instanti sive hodie, et ad assumendam carnem in hoc instanti sive hodie. Ergo in hoc instanti sive hodie potest creare mundum sive assumere carnem.

  2. Si quis dicat, quod in hujusmodi argumentationibus mutatur quid in quando, et sic incidit fallacia figuræ dictionis, sicut si sic arguam: Quidquid potuisti, potes: sed potuisti heri currere: ergo potes heri vel modo currere. Similiter: Quidquid potuit Deus, potest: sed potuit in hoc instanti mundum creasse: ergo in hoc instanti potest mundum creare. Cum enim dicitur, quidquid potuit, quidquid distribuit pro rebus quæ sunt quid, et sub illo assumitur quando in minori, cum dicit: sed potuit in hoc instanti mundum creasse: sicut in paralogismo Aristotelis, quem ponit in Elenchis 1: Quidquid ambulas, calcas: sed ambulas totam diem: ergo calcas totam diem. Contra est, quod si sic formetur argumentatio, quandocumque Deus aliquid potuit, semper illud potest, hoc est, in omni tempore et in omni instanti: sed potuit mundum creare in hoc instanti: ergo modo potest mundum creatum creare in hoc instanti: constat, quod hic assumptio fit directe et in eodem genere: quia quando sub quando: et sic procedit argumentatio, ut videtur.

tuit facere, modo potest facere. Contra est, quod sicut divina potentia non limitatur actu, ita nec tempore limitatur: limitaretur autem ad tempus præteritum si aliquando facere potuisset quod modo facere non posset: ergo videtur, quod propositio sit vera, quidquid aliquando potuit facere, modo possit facere.

ULTERIUS quæritur, Si Deus potuit facere mundum ab æterno?

Et videtur, quod sic.

  1. Constat enim, quod potuit ante instans in quo creavit: et si sumatur instans ante illud, et vocetur a instans quod fuit ante instans creationis mundi, constat quod iterum ante a potuit, et hoc vocetur b, et iterum ante b potuit, et hoc vocetur c, adhuc ante c potuit: et sic anteriorando semper, tandem devenitur ad hoc quod ab æterno potuit facere, ita quod hæc determinatio, ab æterno. determinet hoc verbum, facere, et non hoc verbum, potuit: quia si determinaret hoc verbum, potuit, tunc non esset dubitatio. Et in hoc sensu etiam procedit objectio.

  2. Adhuc, Si sic arguatur: Non aliqua scibilia sciuntur ab isto quin plura sciantur, nec aliqua operabilia fiunt ab isto artifice quin plura fiant ab ipso: sequitur quod ille sciat infinita, et ille faciat infinita. Ergo a simili, non aliquot instantia sumi possunt ante primum instans creationis mundi, in quibus Deus potuit creare mundum, quin plura possint sumi in quibus Deus potuit mundum creare. Ergo infinitum ante hoc instans potuit creare mundum. Sed non est infinitum ante nisi æternitatis. Ergo potuit mundum facere ab æterno, ita quod determinatio ab æterno referatur ad facere.

  3. Si forte dicat aliquis, 'quod in ista argumentatione: Quidquid Deus aliquando potuit facere, etc., propositio ista falsa est, quidquid Deus aliquando po-

SEB IN CONTRARIUM est, quod

  1. Si mundum jam creatum potest creare: ergo factum potest fieri: sed quod fit, non est, ut dicit Aristoteles, in

<--- Page Split --->

permanentibus : ergo factum non potest esse : sed si factum est, vere est, et de necessitate est : ergo illud quod vere est et de necessitate est, non est : igitur contradictoria verificantur de eodem, scilicet quod idem est et non est, et secundum idem, quia secundum substantiam.

  1. Adhuc, Augustinus in libro XXVI contra Faustum. « Quisquis ita dicit : Si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerunt, non videt hoc se dicere, si omnipotens est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera sunt, falsa sint. Sententia quippe qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est : quia id de quo dicimus, fuit, non est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest : quia veritatis contrarius auctor non est 4. » Ex hoc accipitur, quod id quod factum est, non potest facere Deus ut non sit : sed si faceret, cum nullus faciat nisi id quod non est : quia potentia faciendi non est nisi circa id quod non est vel simpliciter vel actu, natura enim non facit nisi id quod non est actu, et ars non facit nisi id quod actu non est : similiter potentia faciendi in Deo non est nisi circa id quod non est : sequitur ergo, quod si factum est et si est, non conveniat ei non esse : et si convenit ei non esse, non potest potentia factiva vel activa esse circa ipsum : ergo potentia activa non potest esse circa factum ut fiat quod factum est.

Solutio. Ad hoc solvit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLJV, cap. Ad quod dicimus, sic dicens, quod sicut Deus semper omnia scit quae aliquando scivit, et semper vult quae aliquando voluit, nec umquam aliquam scientiam amittit, vel voluntatem mutat quam habuit : ita semper potest omnia quae aliquando potuit, nec umquam aliqua potentia sua privatur. Non ergo est privatus potentia incarnandi vel resur-

gendi, licet modo non possit incarnari vel resurgere. Et redit solutio sua ad hoc, quod cum dicitur, quidquid potuit facere, semper potest facere, vel quidquid potuit, semper potest, quod locutio duplex est : ex eo quod adverbialis determinatio, semper, potest determinare hoc verbum, potuit vel potest, vel hoc verbum, facere. Si determinet hoc verbum, potuit, sensus est : cujuscumque rei potentiam habuit aliquando, semper habet : et in hoc sensu propositio est composita et vera. Si autem referatur ad facere : tunc sensus est : quidquid potuit, semper potuit facere : et in hoc sensu falsa est et divisa. Et solutio illa meo judicio bona est.

Ad primum ergo dicendum, quod po- A4 1. tentia Dei invariabilis est et una et eadem, tamen ad multa se habet secundum omnem differentiam temporis : et idcirco cum de ea loquimur, necesse est quod diversis sermonibus diversimode significetur verbis, participiis, et adverbiis significantibus vel consignificantibus tempus. Et ideo dicimus eum aliquid potuisse olim sive in praeterito, et aliquid posse in praesenti, et aliquid etiam dicimus, quod poterit in futurum. Potentia enim Dei secundum seipsam considerata, abstrahit ab omni tempore, et non determinatur ad tempus nisi temporali actu vel effectu, qui subjectus est omnipotentie. Sicut fides in articulis credibilibus abstrahit a tempore, tamen secundum quod comparatur ad credentes secundum diversitatem credentium, secundum differentias temporum diversimode significatur et determinatur, et secundum articulos semper manet una. Unde antiqui patres crediderunt Christum incarnandum, passurum, et resurrecturum. Qui cum Christo erant praesenter, sicut beata Virgo et Joseph, crediderunt Christum incarnari et nasci. Qui adstiterunt cruci, crediderunt Christum pati et mori. Nos credimus Christum incarnatum,

<--- Page Split --->

passum, mortuum, resurrexisse. Dicit autem Augustinus : « Tempor a variata sunt, fides immutata permansit '. » Unde fides est de incarnatione : sed determinatio articuli est secundum comparationem ad credentes, credere incarnandum, incarnari, et incarnatum esse. Ita vult dicere Magister de potentia : quia eadem potentia est quae ad unum est et ad idem secundum omnem differentiam temporis, sicut ad mundi creationem, vel incarnationem : sed ad diversa tempora determinatur cum dicitur, potuit creare mundum, vel incarnari, et potuit creatum esse a se mundum, ubi ad diversa tempora per effectum determinatur : effectus enim aliquando est praesens, aliquando futurus, aliquando præteritus, potentia una invariabili permanente. Et dat Magister exemplum et bonum, quod eadem potentia est qua dicimus, iste potest cras legere : et adveniente crastina die dicimus, iste potest hodie vel nunc legere cum actu legit : et post cras dicimus, iste potuit legisse : unam enim et eamdem potentiam significamus circa idem, variatam secundum tres differentias temporum.

Ad sequens dicendum, quod hoc procedit : non enim mutatur potentia propter effectuum mutationem, sicut nec scientia propter mutationem scibilium, nec voluntas propter mutationem volitorum.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod quidquid in Deo est, actus est, et nihil in potentia : tamen non sequitur ex hoc, quod quidquid potuit facere, semper possit facere : potentia enim est, sicut in objiciendo probatum est, respectu fiendi, et non respectu facti : et ideo factum non potest fieri, propter contradictionem quae sequitur : unde quod non potest fieri factum, non est ex variatione potentiae causae primae, sed ex variatione effectus, ut dictum est.

tione facta de sole et perspicuo, bene procederet argumentum : sed quamvis Deus possit quidem tenere rem circa quam ex potentia operatur, in eodem modo, tamen secundum actum non tenet in eodem modo, sed variatur res per differentias temporum : et ideo licet eamdem potentiam habeat, tamen facere non potest quod factum est : quia fieri non potest. Fieri autem et facere respiciunt differentiam temporis, et sunt respectu ejus quod non est, sed fit : factum autem non fit, sed est : quia, sicut dicit Aristoteles in VI Physicorum, « factum est terminus fieri. »

Ad aliud dicendum, quod dictum Anselmi non cogit, nisi quod Deo sunt præsentia uno modo omnia : eo quod exemplar in quo omnia cognoscuntur, semper Deo præsens est : sed quia res in seipsa variatur secundum differentiam temporis, ideo loquendo, de potentia secundum quod refertur ad rem, necesse est diversis sermonibus uti : et aliquando fuit ex potentia hoc facturus, et aliquando ex eadem potentia facit, et aliquando fecit. Et modus significandi potentiam secundum quod refertur ad effectum, propter varietatem effectus non potest esse unus : et ideo facturum esse non est facere, et facere non est fecisse, nec e converso. Et ideo non sequitur : quidquid Deus potuit facere, potest semper facere : quia ante rem potuit aliquid facere cum res non esset nisi in potentia, quod non potest facere cum res perfecta est. Sed bene sequitur : quidquid aliquando potuit facere, semper potest facere, dummodo potentia facientis semper sit ad illud : potentia enim facientis non est ad factum : eo quod factum non potest esse subjectum factioni et potentiae : eo quod factioni et potentiae non subjicitur nisi quod in potentia est, et non in actu, ut dicit Augustinus contra Faustum.

Ad aliud dicendum, quod tali posi-

<--- Page Split --->

dicendum quod instantiae Magistri bonae sunt sub hac ratione intellectae quae dicta est, scilicet quod factum non subjacet potentiae et factioni : eo quod id actu est, et ideo ad fieri et non esse actu revocari non potest : sed eadem potentia est ad incarnandum, et incarnari, et incarnatum esse, sicut dictum est.

adject. 2. Ad aliud dicendum, quod verum est quod dicit Augustinus, quod potentiae Dei non potest impediri effectus, dummodo ille effectus possit subjici potentiae efficientis : huic autem non potest subjici factum sub ratione facti, sed sub ratione fiendi : et ideo eadem potentia qua potuit creare mundum, potest adhuc creare mundum, non factum, sed faciendum, qui in potentia facientis est, et non in actu factus. Et eadem potenlia qua potuit incarnari, adhuc potest incarnari, non incarnatione facta, sed alia incarnatione facienda.

  1. object. 3. Per idem patet solutio ad sequens, quod omnino cum isto est idem.

  2. object. 4. Ad aliud dicendum, quod est in argumento fallacia figurae dictionis : eo quod mutatur quid in quando, sicut in objiciendo dictum est. Cum enim dicit, Ad quemcumque actum potuit se extendere, distributio non distribuit nisi pro his quae sunt quid in genere actus. Cum autem assumit, Potuit extendere se ad faciendum mundum in hoc instanti, assumit quando sub differentia temporis ut nunc, et sic mutat praedicamentum. Et est simile : quidquid potuisti fieri, poteris hodie : sed heri potuisti ambulare : ergo hesternam ambulationem poteris ambulare hodie.

Ad id quod in contrarium hujus objicitur, dicendum quod haec propositio, Quidquid Deus aliquando potuit facere, semper potest facere, simpliciter neganda est : sed haec est vera, Quidquid Deus aliquando potuit facere, et est de subjectis divinae potentiae, hoc semper potest facere : quia cum dicitur, Quidquid potuit aliquando Deus facere, signum distributivum non distribuit nisi

pro his quae subjici possunt potentiae et factioni, et pro his est vera,' et hoc relativum, haec vel illa, refert illa sub identitate numerali, quia modo sunt facta : et propter hoc potentiae subjici non possunt facientis : ideo locutio falsa est : sed bene sequitur, Quaecumque aliquando potuit facere, hac eadem potentia non variata potest modo fecisse.

Ad aliud dicendum, quod propter Ad object.5. hoc potentia Dei non limitatur : differentia enim temporis non refertur ad potentiam, sed ad potentiae effectum, et determinat eum ad id quod est subjicibile potentiae et factioni, et ad id quod non est subjicibile.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. Ad 1. dum quod haec propositio, Ab aeterno potuit Deus creare mundum, seu facere, duplex est : eo quod haec determinatio, ab aeterno, potest determinare hoc verbum, facere, secundum quod refertur et est actus potentiae quae copulatur per hoc verbum, potuit, et sic vera est et composita : vel potest determinare idem verbum secundum quod transit in accusativum mundum, et sic falsa est : eo quod includit in se incomprehensibilia secundum intellectum, hoc est, mundum ab aeterno esse et non habere initium, et mundum esse factum et sic habere initium : si enim mundus esset ab aeterno, subjici non posset potentiae et factioni, ut saepius jam dictum est.

Ad aliud dicendum, quod anterioranAd 2. do si esset continua successio et divisibilis, bene posset procedere argumentum : sed hoc non est verum : aeternitas enim indivisibilis est, et non est in ea nec hora, nec dies, nec mensis, nec annus. Unde Deus aternitate praecedit mundum, quae nunc est stans et non movens sese, ut dicit Boetius : et ideo non simile est de scibilibus et possibilibus quod inductum est.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad object.1. dicendum quod illud de necessitate procedit.

<--- Page Split --->

Ad object. 2. Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus dicit verum et totam rationem eorum quae dicta sunt. Et ratio Augustini est, quod id quod factum est, licet ex ratione praeteritionis non praeterierit, tamen factio ejus tota praeteriit, et nihil de ea remansit et irrevocabilis est : et ideo non potest fieri quoad hoc, quod factum fiat, vel quod factum possit non esse factum. Quia, sicut ibidem 1 dicit Augustinus, quod est, potest Deus facere non esse : sicut hominem qui est, quem

Deus fecit esse nascendo, potest facere non esse moriendo : sed id quod omnino non est : quia non est aliquid de quo aliquid fieri possit, nec potest Deus facere non esse : quia nec potentiae nec factioni potest subjici : facere autem praeteriti sive factio omnino transiit in non esse, ut dictum est : et ideo praeteritum non potest non esse praeteritum. Tamen de impossibile per accidens utrum Deus possit, vel non, in sequentibus erit quaestio.

QUÆSTIO LXXVIII.

De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Deinde, Quæritur de possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Et de hoc quæruntur tria, scilicet de modis possibilis simpliciter et secundum quid.

MEMBRUM I.

Secundo, Utrum simpliciter et per se impossibile, sit Deo possibile?

Tertio, Utrum impossibile per accidens, sit Deo possibile?

Hæc enim oportet inquiri propter hoc quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLIV, in fine cap. Ad quod dicimus, ubi dicit : « Fataemur « igitur Deum semper posse quidquid « semel potuit. 2 » Constat enim, quod impossibilia facere potuit, ut virginem manentem virginem parere fecit, et mundum non fuisse facere potuit.

De multiplicitate possibilis, et de modis ejus.

PRIMO ergo quæritur de multiplicitate possibilis, et de modis ejus.

Cum enim possibile species veri sit, licet mobile sit, tamen sicut verum est in re et verum in dicto, ita necesse est possibile esse in re et possibile in dicto.

Possibile in re multiplicatur secundum omnem multiplicationem causæ.

Et dicitur possibile secundum cau-

4 S. AUGUSTINUS, Lib. XXVI contra Faustum, cap. 5.

2 I Sententiarum, Dist. XLIV, cap. D circa

finem. Tom. XXVI nostra nova editionis, pag. 398.

<--- Page Split --->

sam efficientem id quod est in potentia causæ efficientis, ita quod efficiens educere potest ipsum in esse, et ipsum secundum esse dependet ad causam efficientem : et ideo quod sic possibile est, in se secundum id quod est, nullum habet esse actuale. Et hoc dividitur in duo : quia aut est in potentia ad causam efficientem quæ est causa totius esse secundum id quod est et secundum id quo est : et sic omnia causata sunt possibilia et in potentia in comparatione ad causam primam, quæ sola est ens necesse esse. Aut est in potentia ad eausam quæ est causa esse secundum partem, hoc est, secundum formam. Et hoc dupliciter : quia aut est secundum causam naturalem quæ intrinseca est, aut secundum causam extrinsecam, quæ est artificialis, cujus principium est intellectus practicus et voluntas. Primo modo possibile est id quod est in aliquo sicut in semine : sicut dicimus, quod messis in potentia est ad grana seminata, vel in granis seminatis : et ideo dicimus, quod possibile est grana fieri messem : in semine enim est causa efficiens et formativa messis. Et hoc possibile dividitur secundum omnem divisionem causæ efficientis, scilicet remotæ et propinquæ, univocæ et æquivocæ : sicut dicimus generationem possibilem esse ex allatione solis, et iterum possibilem esse ex generatione hominis sive commixtione sexuum viri et mulieris. Dividitur etiam secundum divisionem causæ in per se, et per accidens : sicut dicimus, quod possibile est aliquem sanum fieri ex operatione et potentia medici, et quod possibile est aliquem sanum fieri ex operatione et potentia Hippocratis, cum Hippocrates causa sanitatis sit per accidens : eo quod non curat eum in quantum est Hippocrates, sed in quantum est medicus : sicut dicit Aristoteles in II Physicorum, quod Polycletus causa est statuæ per accidens, Polycletus autem statuarius causa statuæ per se. Agens enim secundum formam, causa est per se : agens autem

non secundum formam, causa est per accidens. Hoc possibile etiam dividitur in id quod est possibile secundum causas inferiores, et in id quod est possibile secundum causas superiores, ut possibile dicimus volare alatum, et ambulare pedes habens, et possibile est natare pinnulas habens aquaticum. Secundum causas autem superiores quæ in operando nihil supponunt, et nullo indigent, nec materia subjecta, nec instrumento, dicimus quod possibile fuit mundum fore antequam crearetur, possibile fuit virginem parere antequam pareret. Et hoc est quod dicit Glossa super illud epistole I ad Corinth. 1, 20 : Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? sic : « Stultum et infirmum Dei contemnitur secundum rationes hujus mundi, quæ impossibile judicant quod in naturis rerum non reperitur. Hanc sapientiam Deus stultam fecit, possibile declarando quod illa impossibile judicat, ut virginem parituram. »

Dicitur etiam secundum causam materialem possibile. Quod enim est in potentia in aliquo, possibile est in illo. Dicit autem Commentator super IX primæ philosophiæ, quod omne illud est in potentia in alio, quod uno motore educitur de illo : sicut cuprum in terra minerali sulphuris incensi et argenti vivi est in potentia : quia uno motore, sole scilicet, cujus instrumentum est calor montis sive terræ, educitur de illo, propter quod dicimus talem terram mineralem possibile esse cuprum. Et sic dicimus esse idolum in potentia in cupro, non in terra : quia uno motore educitur de illo : et ideo dicimus, quod cuprum possibile est esse idolum.

Dicitur etiam esse possibile secundum causam formalem, sicut id quod est in potentia ad aliquid ex principiis formalibus quæ sunt in ipso, sicut volans in potentia est ad alatum et pennatum, et sic de aliis.

Dicitur etiam possibile secundum causam finalem, sicut finis in eo quod est

<--- Page Split --->

ad finem. Omnibus his modis dicitur possibile in re.

Possibile autem in dicto possibile est ex cohaerentia terminorum praedicati et subjecti. Si enim illi cohaerent vel inharent sibi immobiliter, ita quod unum est in altero ratione, actu, et intellectu : tunc dicimus, quod hoc est possibile secundum quod possibile sequitur ad necessitatem : sicut dicimus, quod possibile est hominem esse animal : et hanc possibilitatem privat impossibile. Si autem cohaerentia terminorum sit mobilis, ita quod unus terminorum non est in illo per se, sed per accidens, secundum quod per accidens definitur quod contingit eidem inesse et non inesse : tunc possibile convertitur cum contingenti : sicut dicimus, quod me sedere est possibile. Et hoc dividitur secundum contingens natum et secundum contingens ad utrumlibet. Secundum natum non convertitur secundum oppositas qualitates. Contingens autem ad utrumlibet possibile est esse et possibile est non esse.

Dividitur etiam possibile in possibile alicui, et possibile omni. Possibile alicui, sicut dicimus aliquid possibile esse regi, quod non omni possibile est. Et hoc modo dicimus in theologia, quod Deo est aliquid possibile, quod tamen secundum inferiores causas est impossbile, ut de trunco facere vitulum, vel virginem manentem virginem parere. Sic dicitur, Genesis, xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ? Lucæ, 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.

Ex omnibus igitur istis patet, quod simpliciter possibile dicitur tribus modis, scilicet secundum causam quæ simpliciter causa est possibilitatis. Et sic dicitur possibile simpliciter, quod est possibile secundum causas inferiores. Dicitur etiam possibile simpliciter, id quod est in causa quæ ab effectu impe-

diri non potest: sicut simpliciter possibile est, quod in voluntate Dei possibile est, sive in causalitate primæ causæ, ut mundum fore possibile fuit simpliciter. Dicitur etiam possibile simpliciter, quod universaliter possibile est, ut verum est possibile : quia omne quod est, sicut se habet ad verum, ita se habet ad possibile. In his tribus possibilibus primum dicitur possibile secundum naturam. Secundum dicitur possibile secundum Dei potentiam. Tertium autem dicitur possibile secundum terminorum inhaerentiam.

Tot igitur modis dicto possibili, quæritur hic, Quid sit possibile secundum Dei potentiam, cui subjicitur tam possibile quam impossibile secundum naturam?

Potest enim Deus de possibilibus et de impossibilibus facere quod vult : quia omne inferius subjicitur superiori tam in ordine naturae quam in ordine divino. Et per hoc patet determinatio primi, scilicet de multiplicitate possibilis, et in quo sensu quæratur de ipso in theologia. Ad theologiam enim non pertinet quærere, nisi de possibili quod Deo possibile est secundum causas superiores, et huic subjicitur omne aliud possibile et etiam impossibile. Unde, Matthæi, xvii, 19 : Nihil impossibile erit vobis, scilicet credentibus. Signum distributivum distribuit tam pro possibilibus quam pro impossibilibus.

MEMBRUM II.

Utrum per se et simpliciter impossibile, sit Deo possibile '?

SECUNDO quæritur, Utrum per se et simpliciter impossibile, sit Deo possibile, sicut opposita esse simul ?

<--- Page Split --->

Et videtur, quod sic :

  1. Potest enim de trunco facere vitulum, ut dicit Anselmüs. Vituli autem forma et trunci forma non sunt circa idem nata fieri. Ergo multo magis poterit facere, quod sint simul quae nata sunt fieri circa idem. Ergo potest facere, quod album sit nigrum.

  2. Adhuc, Nulla tantum distant sicut creator et creatura: sed Deus potuit facere et fecit, quod creator est creatura, quia Deus est homo: ergo potest facere multo magis, quod album sit nigrum, et quod ens sit non ens.

  3. Adhuc, Primæ differentiæ entis dividentes ens, maxime distant ab invicem, ut ens non ab alio, et ens ab alio : et has potest Deus conjungere in unum, et conjunxit : quia fecit quod Deus qui est ens non ab alio, est homo qui est ens ab alio : ergo potest conjungere alia opposita in unum secundum omne genus oppositorum, ut album et nigrum, cæcum et videns, patrem et filium, ens et non ens.

  4. Adhuc, Potentior est Deus in faciendo quam homo in cogitando : sed homo in cogitando et imaginando potest componere in unum hominem, asinum, album, nigrum, sicut patet in imaginatione chimeræ et hircocervi : ergo Deus multo magis potest hoc facere.

  5. Adhuc, Hilarius in libro V de Trinitate : « Perfectæ potestatis est, hoc naturam posse facientis, quod possit significare sermo dicentis. » Ergo Deus potest facere quidquid dici potest : sed dici potest album esse nigrum, et ens esse non ens, et videns esse cæcum, et patrem esse filium : ergo hoc Deus potest facere.

contra. In contrarium hujus est,

  1. Quod dicit Augustinus, quod Deus non possit facere contra ordinationem et institutionem suam : sed instituit et ordinavit, quod opposita non sint simul actu in eodem : ergo videtur, quod Deus

non possit hoc facere, quod sint simul.

  1. Adhuc, Sicut Deus non potest facere contra potentiam suam, ita non potest facere contra veritatem suam vel bonitatem suam : sed cum omne verum sit verum veritate prima, ut dicunt Augustinus et Anselmus, et verum sit, quod opposita non possunt esse simul, si Deus faciat opposita esse simul, facit contra veritatem suam, quod est impossibile.

  2. Adhuc, Dicit Augustinus in libro de Vera innocentia1 : « Omne corpus in aliud posse mutari credibile est : quodlibet autem corpus in animam rationalem posse converti credere absurdum est, quoniam Deus sic est omnipotens ut numquam rationis suæ instituta convellat. » Sed instituta rationis suæ sunt opposita non esse simul. Ergo numquam facit opposita esse simul.

Ulterius quaeritur, Si Deus possit facere contra naturam ?

Et videtur, quod sic :

  1. Fecit enim virginem parere, cæcum videre, quod est contra naturam.

  2. Adhuc, Augustinus super illud epist. ad Roman. xi, 24 : Contra naturam insertus in bonam olivam. Contra naturam dicit quod est contra consuetum cursum naturae. Et dicit sic: « Non incongrue dicitur aliquid facere contra naturam, quando facit aliquid contra id quod novimus in natura. Hanc appellamus cognitum nobis scilicet cursum naturae, contra quem tamen dicitur, quod Deus fecit magnalia et miracula. »

In contrarium est,

  1. Quod super illud Genesis, ii, 22 : Ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem, dicit Augustinus : « Non habuit potentia rerum in se ut feemina sic fieret, sed ut fieri sic potuisset. » Et ibidem : « Non fuit in costa ut feemina de ea fieret, sed ut de ea fieri posset : nec contra causas quas Deus voluntarie instituit voluntate im-

<--- Page Split --->

mutabili, aliquid facit. » Ergo contra causas quas Deus naturae inseruit, nihil facit. Sed contra naturam facere, est contra causas quas Deus inseruit naturae, facere. Ergo nihil facit contra naturam.

  1. Adhuc, Ad Roman. xi, 24, Glossa : « Deus conditor est secundum naturam. » Nihil ergo facit contra naturam.

  2. Adhuc, Ibidem, « Id naturae est cujuscumque rei quod de ea fecit Deus. » Ergo nihil fecit Deus nisi quod maxime est secundum naturam : nihil ergo facit contra naturam.

  3. Adhuc, Ratio unius ordinis recti exemplata ab aliquo ordine recto, non contrariatur illi ordini a quo exemplata est, et quod est contra exemplatum, est contra exemplar : sed ordo naturae rectus est et rectae rationis quando procedit secundum causas insertas naturae, et exemplatus est ab ordine institutionis divinae, quem Plato justitiam divinam appellat : ergo si Deus facit contra ordinem naturae, ipse facit contra ordinem institutionis suae : sed (sicut dicit Augustinus) ita non potest facere contra ordinem institutionis suae, sicut non potest contra seipsum facere : ergo etiam non potest facere contra naturam, sive contra naturae ordinem.

quaestione valde caute loquendum est, quod nihil ita attribuatur potentiae, quod per illud veritati detrahatur vel bonitati ejus.

Ad PRIMUM ergo quod objicitur, dicendum quod Deus multa potest facere quae non possunt fieri. Unde si Deus de trunco faceret vitulum, hoc et potest facere, et potest fieri : potest enim facere successionem formarum trunci et vituli in eadem materia subjecta per transmutationem unius in aliud. Et hoc non est contra ordinem naturae : quia secundum naturam quorum natura est una, horum est transmutatio ad invicem, ut dicit Aristoteles in nono primae philosophiae. Et hoc modo etiam potest facere album esse nigrum. Sed de potentia ordinata non potest facere ut simul sunt truncus et vitulus, nec ut simul sint album et nigrum, et alia opposita : quia detraheretur ordinationi veritatis ejus. Detur enim, quod simul sit aliquid truncus et vitulus : tunc cum una forma propter oppositionem excludit aliam, sequitur si est truncus, non est vitulus : et si est vitulus, non est truncus : et si est album, non est nigrum : et e converso si est nigrum, non est album : et sic contingit eadem simul de eodem affirmare et negare : sed primum principium omnis scientiae et omnis veritatis est, ut dicit Aristoteles in quarto primae philosophiae, quod non contingit simul affirmare et negare, et quod de quolibet est affirmatio vel negatio vera, de nullo vero simul : et cum hoc sit primum principium intellectus nostri, quo accipit omne verum, et contra quod nihil concedit esse verum, oportet quod exemplatum et regulatum sit ad ordinem primae veritatis : et sicut Deus non potest contra ordinem primae veritatis, ita nec contra istud : hoc enim facere non est potentiae, sed impotentiae.

Ad ALIUD dicendum, quod duo distantia bene potuit facere simul esse in uno, scilicet per assumptionem sive unionem, sicut fecit humanam naturam cum di-

<--- Page Split --->

vina uniri in una persona Christi. Et sic bene possunt uniri album et nigrum : sed non possunt uniri ens et non ens in oppositione contradictionis, vel privatio et habitus in oppositione quae vocatur privatio et habitus : quia non ens et privatio cum nihil sint, nulli unibilia sunt.

Alio modo, Unitio est per concretionem et inhaerentiam, ut scilicet albedo et nigredo uni superficiei secundum eamdem partem inhaereant simul : et hoc esse non potest : quia secundum ordinationem quae lex naturae est, quam Deus impressit rebus, contra quam, ut dicit Augustinus, tam non potest facere quam contra seipsum, talia unire non potest : quia impotentiae esset et derogatio ordinationis divinae : destruere enim legem quae in aeterna veritate est fundata, non est ordinis sed praevaricationis. Ad Galat. II, 18 : Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico, praevaricatorem me constituo. Eccli. xxxiv, 28 : Unus aedificans, et alter destruens : quid prodest illis, nisi labor ?

Ad ALIUD per omnia eodem modo solvendum est : ens enim ab alio et ens non ab alio non conjunxit Deus nisi per unionem naturarum in una persona, et non per inesse formarum oppositarum vel disparatarum in uno et eodem subjecto sive materia.

Ad ALIUD dicendum, quod non est intelligibile, quod duae formae opposita in uno et eodem sint per concretionem ut in subjecto : sed imaginabile est, quod unum compositum ex diversis formis secundum diversas partes componatur, sicut dicit Horatius in libro de Arte poetica :

Humano capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, etc. 1 .

Et hoc potest facere Deus, et facit in

monstris frequenter. Quae tamen secundum Augustinum contra naturam non sunt : haec enim reducuntur ad causas naturales. In talibus enim vincit vis constellationis vim formativam, quae est in semine ex generante, et trahit conceptum ad monstri figuram, sicut dicit Ptolemaeus in Quadripartito, quod quae concipiunt sole existente circa finem Arietis, frequenter monstra pariunt, propter monstruosas figuras stellarum, in quarum luminibus tunc sol movetur. Inferior enim stella semper movetur lumine superioris, sicut Persei, capitis Gorgonis, et aliarum infaustarum stellarum quae ibi sunt, sicut narrat Ptolemaeus de quadam porca, quae sub stellis impragnata, omnes porcellos in figura capitum humanorum profudit.

Ad DICTUM Hilarii dicendum, quod Hilarius intendit, quod si sermo dicentis ad rem referatur, quidquid tunc potest dici, potest Deus facere : quia sermo relatus ad rem, esse rei significat, et hoc est secundum ordinationem primea veritatis. Propter quod dicit etiam Aristoteles in IV prime philosophiae, quod de primis principiis veritatis est, quod sermo significat infinita vel opposita.

Ad TRIA quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod illa procedunt, eo scilicet modo quo dictum est : quia facere ea, esset impotentiae et derogatio veritatis et ordinationis divinae.

Ad ID quod ulterius quaeritur, Si possit Ad quest. Deus facere contra naturam ?

Dicendum, quod natura tripliciter dicitur secundum Augustinum 1. Dicitur enim natura solitus cursus naturae, qui est in vegetabilibus et animalibus. Et dicitur natura secundo modo vis activa et passiva, qua agens physice ex patiente physico potest producere quod naturale est secundum naturae cursum. Tertio modo dicitur natura quae est natura na-

<--- Page Split --->

t urans, scilicet subjectio naturalis ex parte naturae naturae, et potestas naturalis qua natura naturans, hoc est, Deus in natura naturata potest facere quod vult. Et hoc dupliciter, scilicet secundum legem naturae, et secundum libertatem voluntatis in qua lege ordinatio divina summe lex est.

putrefacientia et deducentia putrefacta ad aliam speciem quam volunt, fecerunt etiam de virgis serpentes. Unde nihil contra naturam, nihil supra naturam fecerunt, sed praeter naturam, hoc est, praeter modum operationis naturae : quia hoc fecerunt subito quod natura facit paulatim.

Propter quod etiam quaedam sunt supra naturam, et quaedam contra naturam, et quaedam praeter naturam. Supra naturam sunt, quae infra activam potentiam et passivam non sunt, tamen in subjecta materia fiunt agente et operante potentia divina, quae supra naturam est : sicut dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia ad Timotheum loquens de resurrectione : « Hæc quidam Græci contra naturam esse dicunt : secundum autem me et te supra naturam et ultra naturam sunt. » Contra naturam autem sunt, quae contra cursum consuetæ naturae videntur esse, ut quod virgo manens virgo pariat, et quod cæcus videat, et quod mortuus resurgat : hæc enim in potentia activa naturae et passiva non sunt, sed altiori potentia perficiuntur, quæ naturali ordine in natura subjecta facit quod vult, ut dicit Chrysostomus : dicit enim, quod miraculum est, quod sola divina voluntate perficitur. Præter naturam autem est, quod quamvis sub -potentia activa et passiva sit naturae, tamen non educitur in actum modo operationis naturae, sicut, Exodi, vii, 10 et seq., ubi de virga facti sunt serpentes, et de serpentibus virgæ, quæ natura paulatim facere potuit per causas seminales, quæ sunt in ipsa, sicut si putrefaciendo virgam, putrefactum per seminalia formantia ad serpentem sic ex virga serpens fieret, sicut in Alchimia Hermetis docetur generari basiliscus : hoc enim natura paulatim facit putrefaciendo virgam, et putrefactam deducendo ad serpentem. Magi autem sive malefici per incantationes dæmonum, qui subito discurrunt per elementa et subito in momento colligunt semina

Dicendum ergo, quod Deus facit contra naturam primo modo dictam in omnibus miraculis. Sed contra naturam secundo modo et tertio modo dicam numquam aliquid facit. Si enim faceret contra naturam secundo modo dictam, esset contrarius sibiipsi : et si faceret contra naturam tertio modo dictam, derogaret suæ institutioni et suæ ordinationi. Sic ergo nihil facit contra naturam, sed supra naturam, et præter naturam.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod virginem parere non est contra naturam nisi primo modo dictam, sed supra naturam est et præter naturam. Unde cum dicitur, virginem parere est possibile, eo quod omne verum est possibile, locutio est duplex : eo quod potest esse de re, vel de dicto. Si est de re, falsa est : sensus enim est, virgo manens virgo potestatem habet pariendi: et hoc falsum est. Beata enim Virgo pariendi potestatem in natura non habuit, sed Spiritus sanctus desuper veniens, ut dicit Damascenus, virtutem generativam ei attulit. Et beatus Gregorius dicit, quod « filius matri fecunditatem attulit, virginitatem non minuit, sed sacravit. » Si autem est de dicto, vera est : sensus enim est, quod hoc dictum possibile est esse verum, virginem parere est possibile : hoc enim verum fecit et demonstravit Deus potentia sua superiori. Et hoc accipitur ex ipsa serie Evangelii Lucæ, 1, 35, ubi principia hujus generationis activa ponit dicens : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.

In quod dictum est, probatur per sequens quod additur de Augustino.

Ad id quod objicitur in contrarium, Adol

<--- Page Split --->

dicendum quod hoc dicitur res habere in se, vel in natura, quod ex potentia activa proprie producere potest ex passivo sibi subjecto secundum naturam ut uno solo motore et uno solo moto, ut paulo ante dictum est de his quae sunt in potentia in aliis. Sed hoc dicitur non habere in se, quod non habet nisi in potentia passiva, non physica, sed secundum quam subjicitur potentiae summae, ut faciat in ea quidquid vult Omnipotens : hoc enim non habet in se ut in ea et ut ex ea fiat, sed ut in ea et ex ea fieri possit superiori potentia.

4 object. Ad alia tria dicendum, quod procedent in sensu illo quo natura dicitur secundo et tertio modo dictis.

cesse : ergo me non fuisse Parisiis est impossibile. Si ergo de eo quod est me fuisse Parisiis, potest Deus facere me non fuisse Parisiis, tunc potest facere, quod necessarium sit impossibile, et sic potest convellere statuta et ordinationes suas.

  1. Adhuc, Augustinus in libro XXVI contra Faustum : « Quisquis ita dicit : Si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerint : non videt hoc se dicere : si omnipotens est, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quo vera sunt, falsa sint. Sententia quippe qua dicimus aliquid fuisse, ideo vera est, quia illud de quo dicimus, fuit et non est. Hanc sententiam Deus falsam facere non potest : quia non est contrarius veritati '.»

IN CONTRARIUM hujus est, quod Sed contra.

MEMBRUM III.

Utrum impossibile per accidens sit Deo possibile ?

TERTIO quaeritur, Utrum impossibile per accidens sit Deo possibile ?

Et videtur, quod non.

  1. Hieronymus : « Cum Deus omnia possit, non potest de corrupta facere incorruptam sive virginem. » Constat autem, quod corruptam esse incorruptam est impossibile per accidens. Ergo videtur, quod impossibile per accidens non potest mutare.

  2. Adhuc. Quod transit in præteritum, simpliciter transit in non esse. Sed (sicut jam habitum est) non ens non potest Deus facere esse, ita ut ens et non ens sint simul : hoc enim exigeretur si impossibile per accidens posset mutare. Ergo videtur, quod non possit super impossibile per accidens.

  3. Adhuc, Me fuisse Parisiis est ne-

  4. Deus id quod est, potest facere non esse, et potest facere, quod non erit quod futurum est : ergo et in præterito potest facere, quod id quod fuit, non fuit.

  5. Adhuc, Cum dicimus, Id quod fuit verum est fuisse, vel necessarium est fuisse, haec propositio vera est veritate creata : sed omne creatum potest Deus facere non esse : ergo potest facere non esse quod necesse est esse per accidens : ergo impossibile per accidens subjacet divinae potentiae sicut possibile.

  6. Adhuc, Impossibile per se, possibile est potentiae divinae, ut paulo ante ostensum est : sed impossibile per se majus est quam impossibile per accidens : ergo multo magis impossibile per accidens potest mutare ut non sit impossibile potentia divina.

SOLUTIO. Ad hoc dixit Gilbertus Porresolutio. tanus, quod Deus potest super impossibile per accidens sicut super impossibile per se. Et ratio sua fuit, quia potentia Dei una et eadem est invariabilis in omni præterito, et in omni præsenti, et in omni futuro. Unde sicut aliquando po-

<--- Page Split --->

tuit non fecisse mundum, ita modo poterit, quod mundus factus non fuerit : et hoc etiam poterit in omne futurum.

Ad 1, 2 et 3. Et quod dicitur a Hieronymo et ab aliis quibusdam, quod non poterit facere, dicit quod eo tropo dicitur quo dicitur, quod non possit facere quod non ostendit se facere : non enim ostendit se mutasse impossibile per accidens.

Ad 4. Ad id quod objicitur de Augustino, dicit quod Deus potest facere, quod præteritum numquam fuerit præteritum, sicut potuit aliquando. Cum enim dicitur, quod factum non potest fieri, necessitas et impossibilitas non accipiuntur ex parte Dei, sed ex parte rei : et hæc necessitas non limitat potentiam divinam, quæ quantum in se est, modo-potest quod umquam potuit.

Sed sicut in antehabitis probatum est, Deus potest quod potentia est, et non quod est impotentia. Impotentia autem est facere contra ordinationem divinam, et statuta divini ordinis convellere : sed contra ordinationem divina veritatis est, mutare impossibile per accidens : non ergo Deus potest mutare impossibile per accidens. Et hoc probat Augustinus in libro XXVI contra Faustum : quia cum dicitur, me natum esse vel fuisse est necesse, hæc veritas in re non est : quia quod transit, non est, ut dicit Aristoteles in quarto Physicorum. Si ergo est in sententia et ordinatione rationis nostrae, et memoriae nostrae, ponamus quod deleatur a memoria per oblivionem, adhuc erit verum me natum fuisse : quia sicut dicit Anselmus, « præscitum fuisse non finitur in omne futurum, et præscitum fore non finitur ad omne præteritum. » Et tunc sententia hujus propositionis, me natum fuisse, non potest esse vera nisi in ordinatione et luce summa veritatis : et sic mutare eam, esset mutare ordinationem divinam : et hoc non potest Deus : quia impotentia est et derogatio divina veritatis et divina ordinationis. Unde secundum hoc impossibile

per accidens non subjacet potentiae divina.

Cujus rationem assignat Augustinus : quia id quod non est, sicut præteritum, non potest fieri non ens : non enim fit non ens nisi quod est ens. Si autem factum in præterito quod jam non est, fieret : tunc factum in præterito de non ente fieret non ens, et factum eo ipso quo factum est, non factum esset, et verum eo ipso quo verum est, falsum esset, quod est contra ordinationem veritatis divina, ut in præhabitis est ostensum. Et ideo hæc potentia divina non subjacent, ut probat prima pars objectionum.

Ad PRIMUM quod objicitur in contraAdol rium, dicendum quod non est simile de præterito, præsenti, et futuro : præsens enim et futurum subjecta sunt ordini naturae, supra quam potest Deus : præteritum autem transit ad immobilem ordinem veritatis divina, contra quam non potest Deus, sicut non potest contra seipsum.

Ad ALIUD dicendum, quod veritas Adc illius propositionis creata est, sed regulata ad immobilitatem veritatis increatae : et ideo sicut non potest contra regulam veritatis increatae, ita non potest contra rectitudinem veritatis de præterito. Ex hoc tamen non est impotens : quia hoc posse, impotentia est et perversitatis.

Ad ULTIMUM dicendum, quod quidam Ad. antiqui bene responderunt ad hoc, dicentes quod impossibilitas potest comparari ad esse, et potest comparari ad fieri. Si comparatur ad esse, impossibile per sec majus est quam impossibile per acccidens : quia impossibile per accidens, aliquando fuit possibile : impossibile autem per se, numquam fuit, nec est, nec erit possibile. Si autem ad fieri comparatur, impossibile per accidens, majus est impossibile quam impossibile per se : quia impossibile per se fieri non contrariatur nisi ordini naturae : impossibile autem per accidens fieri contrariatur ordini rationis divina.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO LXXIX.

De voluntate divina in communi.

MEMBRUM I.

Quid voluntas in Deo secundum rem 1 ?

Primo ergo quaeritur, Quid sit voluntas in Deo secundum rem ?

Si enim secundum rem in Deo est voluntas, cum, sicut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 2, voluntas dicatur duobus modis, θέλησις scilicet et βούλησις. θέλησις enim est naturalis appetitus alicujus rei : vulisis autem sive βούλησις (quia ubi Græci ponunt v, nos ponimus b) est rationalis appetitus consiliativus, non secundum impetum motus, sed secundum libertatem electionis. Voluntarium enim, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, et Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 1, et Gregorius Nyssenus in libro de Homine, est cujus principium est in ipso consciente singularia, sive circumstantias in quibus est actus.

Videtur autem, quod neutrum istorum modorum possit in Deo esse voluntas : quia

  1. Sive sit voluntas θέλησις hoc est, naturalis sive ad naturam pertinentium, sive βούλησις, hoc est, consiliativa de his

quæ in nobis sunt operabilibus per nos, semper appetitus est indigentiae : est enim respectu non habiti cujus est indigentia vel ad esse vel ad opus. In Deo autem nulla indigentia est. Ergo nulla voluntas.

  1. Adhuc, Dicunt Aristoteles et Damascenus et Gregorius Nyssenus, quod voluntas finis est : Dei autem nullus est finis, quia non ordinatur ad aliud : ergo videtur, quod Dei nulla sit voluntas.

  2. Adhuc, Si voluntás in Deu est, quaeratur, Quid in divinis prædicat, utrum scilicet essentiam, vel relationem? Et dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, cap. Jam de voluntate Dei: « Sciendum est ergo, quia voluntas « sive volens de Deo secundum essentiam « dicitur. Non est enim ei aliud velle et « aliud esse, sed omnino idem. » Ergo voluntas in Deo prædicat essentiam et non relationem.

  3. Adhuc, Ibidem ex verbis Augustini dicit sic : « Sicut idem est Deo esse bonum quod esse Deum, ita idem ei esse voluntatem quod esse Deum : nam voluntas qua semper volens est, non affectus vel motus est qui in Deum cadere non valet, sed divina oδάα qua volens Deus est. » Ex his accipitur, quod secundum essentiam dicitur.

IN CONTRARIUM hujus,

  1. Magister ibidem innuit talem obje-

1 Cf. Opp. .B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XLV, Art. 1. Tom. XXVI hujusce novæ editionis nostrae.

2 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 26. 3 IDEM, Ibidem, cap. 22.

<--- Page Split --->

citionem, licet non formet eam : Quæcumque omnino sunt idem, eodem utrique addito, adhuc erunt eadem. Si ergo idem est esse vel velle in Deo, sicut possumus dicere, quod vult omnia bona voluntate sua, ita possumus dicere, quod est omnia bona essentia sua.

  1. Adhuc, Videtur quod relative dicatur : quia sicut Creator et Dominus de Deo relative dicuntur, ita videtur, quod voluntas relative dicatur ad volitum.

  2. Adhuc, Sicut est scientia scibilis scientia, ita est voluntas voliti voluntas : et sicut nulla est scientia quae nullius scibilis est, ut dixit Hugo, ita nulla est voluntas quae nullius voliti est : ergo videtur, quod secundum relationem dicatur.

IN CONTRARIUM hujus est.

  1. Quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Et licet idem, quod volens de Deo numquam relative dicitur.

  2. Si quis velit ad hoc respondere sicut Magister respondet in Sententiis, qui dicit sic : « Licet idem sit Deo velle « quod esse, non tamen dicendum est « Deum esse omnia esse quæ vult. » Et dat instantiam : « Sicut idem est Deo « esse quod scire, nec tamen sicut dicitur « scire omnia, ita quoque potest dici esse « omnia. » Sed hæc solutio non videtur sufficiens : secundum Aristotelem enim in libro II Elenchorum, per interemptionem solvere non sufficit, sed oportet etiam causam falsi demonstrare. Hæc autem solutio non demonstrat causam falsi.

ULTERIUS quaeritur, Cum voluntas de multis dicatur, est enim voluntas virtus sive potentia animæ, et est voluntas actus sive motus illius virtutis, et est voluntas affectus, passio scilicet qua afficitur ex apprehensione formæ voliti secundum lætitiam vel tristitiam, vel secundum spem vel timorem in assequendo vel fugiendo volitum, utrum voluntas omnibus istis modis in Deo sit vel non ?

Et videtur, quod non :

  1. Virtus enim potentia est, non actus : et in Deo potentia est : ergo non est voluntas in Deo ut potentia sive virtus.

  2. Adhuc, Nullus motus in Deo est : quia Deus immutabilis est : ergo non est in Deo voluntas motus sive actus.

  3. Adhuc, Paulo ante habitum est, quod affectus in Deum cadere non valet. Cum ergo secundum hoc, scilicet secundum quod est potentia, virtus, motus, sive operatio et affectus dicatur de homine et Angelo, et secundum nullum istorum possit dici de Deo, videtur quod æquivocæ de Deo et de Angelo et de homine dicatur voluntas.

  4. Adhuc, Augustinus in primo de Libero arbitrio : « Voluntas est rationalis motus sensui præsidens et appetitui. » Constat, quod secundum istam rationem non convenit Deo. Ergo non una ratione dicitur de Deo, de Angelo, et de homine.

SOLUTIO. Dicendum, quod in Deo voluntas est, et convenit ei maxime habere voluntatem plus quam Angelo vel homini. Cujus causa est quod dicit Aristoteles in III de Anima, quod « in rationabili natura voluntas est, in irrationabili autem desiderium et animus. » Et in VI Topicorum dicit, quod omnis voluntas in rationeest : et ideo ut concupiscentia definiri non potest. Et cum, sicut dicit Avicenna, ab anima rationali quædam fluant potentiae conjunctæ corpori, quæ fluunt ab ipsa secundum quod ipsa est actus corporis, et quædam fluant ad ipsa secundum quod ipsa est actus causæ primæ creantis et actus intelligentiae formantis, ut dicitur in libro de Causis, et illæ sint potentiae non organicae, nec in organo operantes sicut intellectus et ratio et voluntas : et omnes illæ in eo quod est liberum, in anima fundatae sunt : liberum enim, ut dicit Aristoteles in primo primæ philosophiæ, dicimus, quod causa sui est ut sit, omnes illæ potentiae causa sui sunt, et actus suos

<--- Page Split --->

habent in omni moda libertate et potestate, quod possessionem vocant Philosophi. In parte autem illa qua anima actus et imago primæ causæ est et intelligentiæ forma, lumine intelligentiæ formata, adhuc duæ partes sunt, una in parte passiva sive susceptiva, qua anima, ut dicit Aristoteles in III de Anima, omnia potest fieri, et hæc est intellectus. Alia autem inest secundum partem activam et motivam, qua anima libere potest agere quod vult, ita quod in ipsa est quod vult facere, nec alia indiget ad hoc: et illa vocatur rationabilis appetitus sive voluntas, qua anima absolute efficicitur domina sui actus, non acta ad aliquid, nec impulsa per necessitatem, sicut bruta plus aguntur quam agant, ut dicunt Aristoteles et Augustinus. Aguntur autem impulsu passionum iræ et concupiscentiæ, a quibus liber est intellectus, qui apud Philosophos vocatur adeptus sive possessus: unde voluntas ab illa rationalis naturæ fluit, quæ maxime libera est, et maxime causa sui, et maxime domina suorum actuum est. Propter quod in Deo maxime est, et post hoc in Angelo, et post hoc in homine, in brutis autem nullo modo, nisi per metaphoram.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod utroque modo voluntas est in Deo. Θλχησις enim est in Deo: quia vult se et ad divinitatem pertinentia, scilicet quod omnipotens et simplex sit et hujusmodi : βουλχησις autem, quia vult etiam ea quæ ex consilio, hoc est, ex definitione æterna determinavit, sicut dicitur, Isaiae, XLVI, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Dictum est enim in præhabitis de providentia, qualiter consilium cadit in Deum.

. Et ad id quod objicitur de appetitu, dicendum quod non est semper appetitus habendi et non habiti, nec semper indigentiae, sed etiam habiti ut continuetur et maneat.

Ad ALUD dicendum, quod Deus ipse finis est : ad seipsum enim vult quid-

quid vult : sed verum est, quod ad ulteriorem finem non refert ea quæ vult.

Ad 10 quod quæritur, quid prædicet in Deo ? Dicendum, quod essentiam divinam : sed dupliciter, scilicet absolute, vel cum connotatione effectus. Absolute, sicut quando volitum ejus est Deus, vel id quod in Deo est ab æterno, ut cum dicimus, Deus vult se intelligere, sapere, esse, scire, et hujusmodi. Cum connotatione effectus, ut cum dicitur, Deus vult esse bona creata, vel bona sanctorum, vel aliqua alia exteriora : tunc enim prædicat essentiam et connotat hæc vel illa subjecta esse divinæ voluntati, ut dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Et ubicumque. Unde licet, voluntas sit essentia, tamen significandi et modum essendi habet alium : et ideo quod attribuitur uni, non attribuitur alteri : propter quod non sequitur, vult omnia bona, ergo est omnia bona. Nec est verum generaliter, quod si aliqua sint eadem, quod eodem addito adhuc uterque sint eadem, nisi sint eadem et secundum modum essendi et secundum modum significandi : ad diversum enim modum attribuendi plus operatur diversas modus significandi, quam diversas modus essendi, et præcipue in divinis.

Ad ALUD dicendum, quod secundum essentiam dicitur, sub diverso tamen modo significandi.

Ad 10 quod objicitur in contrarium, Ad objec patet solutio per prædica.

Ad ALUD dicendum, quod relative dicitur ad volitum quando connotat effectum respectu alicujus exterioris, sicut Creator et Dominus.

Ad ALUD dicendum, quod bene conceditur, quod hoc modo dicitur cum respectu ad volitum, sicut dominus et sicut creator.

Ad 10 quod objicitur in contrarium ex dicto Magistri, dicendum quod numquam dicitur relativum eo modo quo relativa distinguunt personas : quia si ita diceretur relative, non diceretur essentialiter :

<--- Page Split --->

sed tamen per hoc non negatur quin aliquando cum significatione essentiae connotat respectum ad volita.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod solutio Magistri est bona, et id quod ostendit causam falsitatis in consequentia, est id quod dictum est de diverso modi significandi et connotandi.

MEMBRUM II.

De causalitate divinae voluntatis ?

Ad 11 quod ulterius quaeritur, dicendum quod voluntas ut potentia in Deo non est, nec voluntas ut motus, nec voluntas ut affectus, sed voluntas ut substantia propter indifferentiam simplicitatis : differens tamen a substantia secundum modum significandi, non tamen propter hoc æquivoce dicitur de Deo, Anælo, et homine : sed dicitur per prius et posterius, ita quod secundum prius dicitur de Deo, qui omnino liber est et causa suorum actuum et dominus, et proxime post hoc dicitur de Angelo, qui separatus est ab affectionibus passionum corporalium : et ideo voluntatis suæ libet arbiter, et secundum analogiam dicitur de homine, qui licet affectibus trahatur, non tamen agitur nec cogitur : per metaphoram autem dicitur de appetitu sensibili qui agitur, sed non cogitur : ultima autem resonantia, ut dicit Dionysius, dicitur de vegetabilibus et existentibus secundum appetitum naturalem, quo, ut dicit Dionysius et Aristoteles in primo Ethicorum, omnia optant vel volunt bonum.

SECUNDO, Quæritur de causalitate divinæ voluntatis. De hoc enim quærit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Hæc itaque summe bona voluntas.

Et in communi quaeruntur duo, scilicet an divina voluntas sit causa eorum quae fiunt ?

Et, An cassari vel frustrari possit ?

Circa primum quaeruntur tria, quorum primum est, an sit causa ?

Secundum, Utrum sit causa omnium illorum quæ subsunt potentiae Dei ?

Tertium, Utrum sit causa propria vel communis, contingens vel necessaria ?

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS I.

Utrum divina voluntas sit causa ?

ARTICULI PRIMI

PARTICULA I.

Utrum divina voluntas sit causa omnium quæ sunt 1 ?

Ad 11 quod objicitur de Augustino, patet jam solutio : per illam enim rationem convenit homini qui habet sensum cui præsidet ratio, secundum tamen illam rationem qua dicitur voluntas appetitus rationalis et motus in volita, per prius convenit Deo, per posterius Angelo, et postremo homini, et per metaphoram bruto, et per inclinationem naturalem existentibus, non participantibus vitam.

PRIMO ergo quaeritur, An sit causa ? Et videtur, quod sic.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. XLV, Art. 4. Tom. XXVI hujusce

novae editionis nostre.

<--- Page Split --->

  1. Sic enim dicit Magister : « Hæc « est itaque summe bona voluntas quæ « causa est omnium quæ naturaliter « fiunt, vel facta sunt, vel futura sunt. »

  2. Adhuc, Augustinus in libro III de Trinitate : « Prima et summa causa est omnium specierum atque motionum. Nihil enim fit, quod non de interiori atque intelligibili aula summi imperatoris egrediatur, aut jubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam, præmiorum atque pœnarum, gratiarum et retributionum in ista totius creaturæ amplissima quadam immensa republica 1. »

  3. Adhuc, Augustinus, ibidem, « Ubi non operatur quod vult Dei omnipotentis potentia atque sapientia ? quæ pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 2, et non solum facit ea quæ perseverantia consuetudinis admirationem non admittunt, sed etiam ea quæ propter raritatem et insolitum eventum mira videntur : ut sunt effectus lunarium 3, et terræ motus, et monstrosi animantium partus, et his similia : quorum nihil fit nisi Dei voluntate. »

  4. Adhuc, Augustinus, ibidem, « Itaque non nisi Dei voluntas causa prima est sanitatis, ægritudinis, præmiorum atque pœnarum, gratiarum atque retributionum. » Et concludit sic : « Hæc igitur sola est, unde ortum est quidquid est, et ipsa non est orta, sed æterna 4. » Et hæc omnia indicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Voluntas ergo Dei.

Sed contra. In contrarium hujus est : quia videtur, quod potentia magis debet dici causa omnium quam voluntas.

  1. Dicit enim Augustinus in libro VIII de Civitate Dei : « Hæc est causa cur Platonicos, cæteris Philosophis anteponamus, quia cum alii Philosophi ingenia sua

studiaque contriverint in requirendis rerum causis, et quisnam esset modus discendi atque vivendi : isti Deo cognito repererunt, ubi esset causa constitutæ universitatis, et lux percipiendæ veritatis, et fons bibendæ felicitatis 5. » Ex his accipitur, quod cum fons bibendæ felicitatis attribuatur bonitati, lux percipiendæ veritatis sapientiæ, restat quod causa constitutæ universitatis attribuatur potentiæ. Ergo causa magis debet attribui potentiæ, quam voluntati.

  1. Adhuc, Augustinus, ibidem, » Quicumque Philosophorum de Deo summo et vero sic senserunt, quod et rerum creatarum sit effector, et lumen cognoscendarum, et bonum agendarum : quod ab illo nobis sit et principium naturæ, et veritas doctrinæ, et felicitas vitæ, eos omnes cæteris anteponimus, eosque nobis propinquiores fatemur 6. » Ex hoc arguitur idem quod prius, scilicet cum lumen cognoscendarum et veritas doctrinæ referatur ad scientiam, bonum autem agendarum et felicitas vitæ ad bonitatem voluntatis, restat ut effector et principium referatur ad potentiam : magis ergo potentiae attribuendum est quod sit causa, quam voluntati.

  2. Adhuc per rationem objicitur : quia si voluntas Dei causa est, constat quod non est causa materialis : quia materialis causa in Deum non cadit. Si ergo est causa, erit vel exemplaris sive formalis, vel finalis, vel efficiens. Non formalis : quia hæc attribuitur sapientiæ. Nec finalis : illa enim ad quam fit res, non qua fit res. Nec efficiens : quia illa, ut probatum est, magis convenit potentiae : ergo videtur, quod causa rerum nullo modo sit voluntas divina : et ita non debet sibi attribui, quod sit causa.

Adhuc ulterius quæritur de hoc quod

4 S. AUGUSTINUS, Lib. III de Trinitate, cap. 4. 5 Sapient viii, 1. 6 Alias, defectus luminarium. 4 I Sententiarum, Dist. XLV, cap. E in

fine.

5 S. AUGUSTINUS, Lib. VIII de Civitate Dei, cap. 10.

6 Idem, Ibidem, cap. 9.

<--- Page Split --->

dicit Magister in libro primo Sententiarum distinct. XLV, cap. Hæc itaque summe bona voluntas Dei causa est, quæ nulla præventa est causa, quia æterna est. Ideoque causa ipsius quærenda non est 1.

  1. Et videtur hoc probare per Augustinum in libro LXXXIII Quæstionum : « Qui quærit, quare voluerit Deus mundum facere, causam quærit voluntatis Dei. Omnis autem causa efficiens major est eo quod efficitur. Nihil autem majus est voluntate Dei. Non ergo ejus causa quærenda est 2 ».

  2. Adhuc, Ibidem inducit Augustinum in libro I contra Manichæos, sic : « Si qui dixerint, quid placuit Deo facere cælum et terram ? Respondendum est eis, qui voluntatem Dei nosse desiderant, causasque voluntatis Dei scire quærunt, quod voluntas Dei omnium quæ sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei : quod nefas est credere 3. »

  3. Si dicatur, quod voluntatis Dei non est causa efficiens, sed finalis, omnia enim quæ facit, facit propter aliquid. CONTRA est, quod causa finalis est melior et major quam id quod est ad ipsam. Si ergo voluntatis divinæ esset aliquid causa finalis, aliquid majus esset et melius voluntate divina, quod hæreticum est.

  4. Ad hoc tamen potest objici sic : Omnis voluntas sapientis ex rationabili causa procedit : et hoc est de laude sapienter agentis. Cum igitur Deus summe sapiens sit, et summe sapienter agat, videtur quod semper ex aliqua rationabili causæ voluntas ejus sit.

  5. Adhuc, Ad Ephes. i, 3, super illud : Secundum propositum voluntatis suæ, Glossa : « Voluntas Dei ex ratione est : » ergo videtur, quod ad minus rationem habeat : sed ratio sumitur a fine : ergo

finem habet : et sic videtur,.quod non possit esse prima causa, cum rationem et causam habeat.

IN CONTRARIUM est, quod in nobis sic sed conira. est, quod omnis nostra voluntas movetur a forma voliti.

  1. Dicit enim Philosophus, quod desiderabile movet desiderium et non movetur ab ipso : et ideo desiderabile assimilatur in motu primo motori, qui non movetur alio movente. Omne autem motum secundum indigentiam dependet ad movens. Ergo omnis nostra voluntas mota a volito, ad volitum dependet secundum indigentiam. Ergo a simili si voluntas Dei habet causam ex parte voliti vel rationem, sequitur quod voluntas Dei dependet ad volitum secundum indigentiam, quod impium est dicere.

  2. Item, In voluntate non nisiduo sunt, scilicet significatum, et connotatum. Significatum est essentia divina : et constat, quod illa causam non habet. Connotatum autem est volitum : et illud, sicut probatum est, etiam causam non habet, nec potest esse causa divinæ voluntatis : ergo videtur, quod voluntas divina penitus nullam habet causam.

SOLUTIO. Istud ultimum absque omni distinctione concedendum est. Unde Augustinus in libro I contra Manichæos, cap. 2 : « Qui dicit, Quare fecit Deus cælum et terram ? Respondendum ei est, quia voluit. Voluntas enim Dei causa est cœli et terræ : et ideo major est voluntas Dei quam cœlum et terra. Qui autem dicit, Quare voluit facere cœlum et terram ? majus aliquid quærit quam est voluntas Dei : nihil autem majus inveniri potest. Compescat se ergo humana temeritas, et id quod non est, non quærat, ne id quod est, non inveniat. »

AD PRIMUM ergo dicendum, quod est concedendum simpliciter.

1 I Sententiarum, Dist. XLV, cap. D. Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in hanc distinctionem, Art. 7. Tom. XXVI nostrae editionis, p. 409.

2 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Questionum, Quæst. 28. 3 Idem, Lib. I contra Manichæos, cap. 2.

<--- Page Split --->

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod omnia bona et mala de interiori aula summi imperatoris procedunt, vel jubendo ut fiant, sicut bona : vel permittendo, ut mala. Et ex hoc non sequitur, quod sit causa mali : quia in permissione, sicut in sequentibus ostenditur, non vult Deus id quod fit, sed vult aliquid circa illud.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod omnium voluntas prima causa est : et per ea quae sunt, et facta sunt, et futura sunt, intelligit Augustinus res quae sunt in facto esse et in permanentia. Per motiones autem intelligit res, quarum esse est in fieri. Prima enim causa in omni ordine operatur in se, et operatur in omnibus secundis, et magis influit super causatum quam secundae : et ideo omne quod fit, sive fiat a proposito, sive a natura, ortum habet a voluntate divina sicut a prima causa.

Hujus etiam alia causa est : potentiam enim non statim sequitur effectus, etiamsi potens sit facere nunc : nec scientiam statim sequitur effectus, etiamsi sciat facere nunc : sed voluntatem si volens sit facere nunc, statim sequitur effectus. Unde cum causa sit, quam de necessitate sequitur effectus, ideo causalitas magis attribuitur voluntati quam potentiae vel scientiae.

Et ad dictum Augustini de Civitate Dei, dicendum quod Augustinus commendat eos qui per vestigium ad cognitionem Trinitatis pervenerunt per attributa quae sunt potentia, scientia, et voluntas. Et cum dicitur, quod illis causa subsistendi est potentia, non intendit quod primam et perfectam rationem causalitatis habeat potentia, sed quod habeat aliquam quamcumque causalitatem.

Ad aliud dicendum, quod cavendum est in hoc quod dicit Augustinus : « Itaque non nisi voluntas Dei causa prima est sanitatis : » hoc enim non dicit exclusionem respectu causae simplicis, sed respectu causae primae : sola enim voluntas causa prima est omnium, licet et aliae sint causae essentiales et proximae rebus secundum omne genus causae, quas licuit quaerere Philosophis, quando quaerunt de naturis et scientiis rerum, et omnes illae sunt sub voluntate Dei, nec possunt plus quam conceditur vel permittitur eis a voluntate divina.

Ad object. Ad 10 quod objicitur in contrarium, dicendum quod ad operationem perfectam sapientis tria concurrunt, scilicet posse, scire, et velle. Et in his, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore, voluntas movet, scientia disponit, et potentia exsequitur. Unde scientia et potentia operantur aliquid sub voluntate : sed voluntas quia primi moventis habet virtutem : et primum movens praecipue habet rationem esse et actum, ideo maxime dicitur causa, et magis quam sapientia vel potentia.

Et per hoc patet solutio ad sequens. Ad 10 quod objicitur per rationem, dicendum quod voluntas est causa efficiens, sicut primum movens est efficiens, et sicut dicit Aristoteles, quod voluntas est causa artificialium et omnium eorum quae fiunt a proposito. Voluntas autem dispositabonitate, causa est finalis. Unde dicit Augustinus in libro I de Doctrina Christiana : « Quia bonus est, sumus : et in quantum sumus, boni sumus. Propter bonitatem enim suam fecit omnia '. » Voluntas tamen per libertatem qua domina est sui actus, et principium secundum rationem intelligendi, sola habet rationem primi causantis.

Ad 10 quod ulterius quaeritur, dicenAd quæs dum simpliciter, quod nulla causa est Ad 1 et voluntatis divinae, sicut bene probatum est ex dictis Augustini adductis.

Ad 10 quod objicitur de causa finali, Ad 3. dicendum quod voluntatis Dei causa finalis nulla est, sicut bene probatum est in objiciendo, sed ipsa est finis omnium.

Ad 10 quod objicitur, quod voluntas ex

<--- Page Split --->

rationabili causa procedit, dicendum quod hoc verum est in creaturis in quibus voluntas recta et non recta esse potest. In voluntate tamen Dei non tenet : quia illa prima rectitudo est et omnis rectitudinis principium : et ideo rationem extra se non habet ad quam reguletur.

Ad alud dicendum, quod Glossa super epistolam ad Ephesios, 1, 3, dicit, quod ex ratione est voluntas Dei: quia ipsa sibi ratio est, et irrationabilis esse non potest. Nihil enim adeo rationabile, ut dicit Augustinus, quam quod fiat quod Deus vult. Et per hoc patet, quod hoc non impedit quin sit prima causa : extra se enim nec causam nec rationem habet.

ILLA quæ objiciuntur in contrarium, procedunt.

  1. Adhuc, Sicut se habet scientia ad verum, ita potentia ad bonum : sed scientia est omnis veri et tantum veri : ergo potentia est omnis boni et tantum boni : sed omne bonum vult Deus : ergo omne illud vult quod potestate sua potest.

  2. Adhuc, Nihil potest Deus quod eo auctore non possit fieri : quod autem eo auctore potest fieri, est bonum, et universaliter bonum : ergo totaliter vult quod potest.

IN CONTRARIUM est.

  1. Quod dicit Psalmus cxxxiv, 6 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in cælo, et in terra, etc. Si ergo potentia est omnium illorum quorum est voluntas, sequitur quod quæcumque potuit, fecit in cælo et in terra : quod falsum est : multa enim potuit quæ numquam fecit, nec faciet.

  2. Adhuc, Si voluntas esset omnium sicut potentia, tunc sicut dicitur omnipotens et omnisciens, diceretur omnivolens, quod in præhabitis de potentia improbatum est.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA II.

Utrum voluntas Dei sit causa omnium illorum quæ subsunt potentiae divinæ 1 ?

Secundo quæritur, Utrum voluntas Dei sit causa omnium illorum quæ subsunt potentiae divinae?

Et videtur, quod sic.

  1. Deus non potest facere nisi bona : quia facere mala, ut dicit Anselmus, impotentiae est : sed voluntas Dei est omnis boni : ergo est omnium eorum de quibus est potentia.

  2. Adhuc, Deus nihil potest nisi quod vult se posse : et omne bonum vult se posse : ergo potentia et voluntas sunt circa idem.

Solutio . Triaprimafundantursupereodem : etideounamhabentsolutio - n e m , utdicatur , quodcumdicitur , Deusomniapotest , velpotestbona , idquodcaditsubpotentia , ampliaturadenspos - sibilequodnumquamfiet , quodtamenDeuspotestetpossetfaceresivellet . Cumautemdicitur , Deusvultbona , voluntasestrelataadvolitumquodsubaliquadifferentiatemporis , velfuit , velest , velerit : etideoquamvispotentiaetvolun - tasambæsintrespectuboni , tamennonæqualisambitussunt : quiapotentiaestetejusquodest , etejusquodfuit , etejusquodfuturumest , etetiamejusquodpossibileestfore , licetnumquamfiat . Voluntasautemnonestnisirespectuejusquodest , velfuit , velerit : etideonnosequitur , siomniaquæcumquevo - luitDominusfecit , incæloetinterra ,

<--- Page Split --->

quod omnia quæcumque potuit, fecit in cælo et in terra.

. Ex hoc etiam patet, quod omnia quæ vult eo auctore possunt fieri, nec tamen quæcumque potest, fiunt eo volente : non enim vult, quod omnia fiant quæ potest.

Ex hoc etiam ulterius patet, quod non potest dici omnivolens, sicut dicitur omnisciens et omnipotens : quia non omnia fieri vult quæ potest et scit.

Et per hoc patet solutio ad totum.

voluntas divina, quia est intra omnia, et extra omnia, et infra omnia, et supra omnia, et intimior omnibus quam cujuscumque natura propria.

  1. Adhuc, Si mediata est, per aliquod sibi adjunctum efficitur immediata : quæro de illo medio, utrum illud sit creatum, vel increatum ? Si increatum : tunc est Deus, et non est medium inter creatorem et creaturam. Si creatum : tunc eadem ratione erit medium inter hoc creatum et creantem voluntatem : et de illo iterum quaeritur, et ibit in infinitum. Ergo videtur, quod non debet dicit causa mediata.

ARTICULI PRIMI

PARTICULA III.

Utrum voluntas divina sit causa propria vel communis, contingens vel necessaria, universalis vel particularis 1

Si autem dicatur, quod sit causa propria. CONTRA : Causa propria et immediata posita, statim ponitur effectus : sed constat, quod Deus ab aeterno voluit creare mundum : ergo ab aeterno mundus creatus est, quod falsum est.

ULTERIUS quaeritur, Utrum sit causa Quæt contingens vel necessaria ?

Tertio quaeritur. Utrum voluntas sit causa propria vel communis, mediata, vel immediata ?

Et videtur, quod communis.

  1. Communis enim causa est, quam non de necessitate sequitur effectus, et quæ per aliquod sibi additum determinans et approprians efficitur proprium. Sed voluntatem Dei non de necessitate sequitur effectus : quia ab aeterno voluit creare mundum, non tamen mundus creatus est ab aeterno.

  2. Adhuc, Nihil est addibile voluntati divinae per quod approprietur : quia simplicitas nihil admittit addibile sibi : videtur ergo, quod remanet communis, et non appropriabilis.

In CONTRARUM est, quod

  1. Omnis communis causa immediata est : nihil anten immeditatius est quam

Et videtur, quod contingens.

Dicit enim Augustinus in libro V de Civitate Dei. « Quod fit voluntate, non fit necessitate a. » Sed quod fit voluntate et non ex necessitate, fit contingenter. Videtur ergo, quod omne quod fit voluntate, fit contingenter. Ergo videtur, quod voluntas sit causa contingens.

In CONTRARUM hujus est, quod

  1. Omne contingens variabile est secundum tempus : voluntas Dei invariabilis est secundum tempus : ergo voluntas Dei non est causa contingens. MAJOR patet de se. MINOR probatur per Augustinum in libro XII Confessionum sic dicentem : « Non temporibus variatur voluntas tua, Domine. » Et ibidem, « Non vult Deus quod prius nolebat : quia talis voluntas esset mutabilis. » Adhuc, ibidem, « Dei voluntas non est ex-

<--- Page Split --->

tra Dei substantiam, sed simul et semel vult omnia qua vult ab aeterno. »

IN CONTRARIUM hujus est, quia

  1. Si non temporibus variatur voluntas, tunc idem est in Deo velle et voluisse et velle in futurum : et ad voluisse Caesarem, sequebatur Caesarem fuisse, et ad velle Caesarem, sequitur Caesarem esse : ergo modo Caesar est sicut fuit, quod falsum est. Et eadem consequentia est in futurum : quia si idem est velle esse et velle fore, tunc sicut sequitur ad velle fore Antichristum fore, ita ad velle esse sequitur Antichristum esse : ergo Antichristus nunc est qui erit, quod falsum est.

  2. Adhuc dicit Augustinus : « Idem est Deo auctore aliquid esse vel fieri et Deo volente 1. » Sed auctore fieri dicit causam in actu causantem. Ergo Deo volente fieri dicit voluntatem in actu causantem. Constat autem, quod ab aeterno voluit mundum fieri : et voluntas dicit causam in actu cansantem : ergo mundus fuit ab aeterno, quod falsum est.

  3. Adhuc, Constat, quod aliquando voluit mundum fieri : aut ergo ab aeterno voluit, aut noluit. Si voluit ab aeterno : tunc sicut sequitur, quod aliquando voluit, statim fecit : ita sequitur, quod ab aeterno voluit, ab aeterno fecit : mundum ergo fecit ab aeterno, quod falsum est. Si noluit ab aeterno et postea voluit : tunc sequitur, quod aliquando volut quod prius nolebat : ergo voluntas ejus variabilis fuit, quod est contra Augustinum in libro XII Confessionum dicentem, quod « non vult nunc quod prius nolebat : » quia talis voluntas variabilis esset, sicut paulo ante dictum est.

Quæst. 2. ULTERIUS quaeritur, Si sit causa universalis vel particularis respectu boni et mali ?

Et videtur, quod universalis.

Dicit enim Augustinus in libro III de

Trinitate, quod « nihil est quod non de interiori et intelligibili aula summi imperatoris egrediatur 2. » Amos, III, 3 : Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit ? De bonis autem non est dubium quin omnium bonorum causa sit. Ergo videtur, quod sit causa universalis.

IN CONTRARIUM est, Sed contra.

  1. Quod dicit Boetius in Topicis, quod « causa mala est, cujus effectus malus. » Si ergo Deus causa mali est, ipse malum est, quod absurdum est.

  2. Adhuc, In praehabitis de praescientia Dei secundum Augustinum probatum est, quod Deus causa mali esse non potest. Ergo voluntas Dei causa universalis esse non potest eorum quæ fiunt, sed particularis respectu bonorum tantum.

SOLUTIO. Dicendum, quod voluntas solutio. Dei causa est per se immediata et propria et necessaria omnium eorum quæ fiunt ab efficiente causa, et non a causa deficiente. In toto enim illo efficientium causarum ordine voluntas Dei prima est et princeps, omnes alias movens et agens ad causandum quæ vult, et sicut vult : aliter enim non esset in omnibus agentibus et actis essentialiter, præsentialiter et potentialiter, sicut influens eis esse, speciem, et virtutem ad operandum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod voAd quaest. 1. luntas Dei causa prima est nullo modo determinabilis per aliquid ut sit hujus causa vellilius.

Ad id quod objicitur, quod sit commuAd t. nis, dicendum quod communis causa determinabilis est et componibilis, quod nullo modo competit voluntati divinæ. Nec sequitur nec valet arguendo : causa communis est, quam non de necessitate sequitur effectus : voluntatem Dei non de necessitate sequitur effectus : ergo voluntas Dei est causa communis : et est ibi fallacia accidentis.

<--- Page Split --->

Ad 2 Ad ALIUD dicendum, quod hoc procedit in praemissis : sed conclusio non sequitur : quia licet non sit appropriabilis per aliquid additum, vel addibile voluntati, determinatur tamen et appropriatur per relationem hujus voliti quod est hic et nunc ad voluntatem.

Ad object.1. Ad ID quod objicitur in contrarium, concedendum est.

Ad object.2. Ad ALIUD dicendum, quod hoc conceditur, quod non est causa mediata, sed immediata et immediatior omni alia causa.

Ad ID quod objicitur, quod non sit causa propria, dicendum quod non est generaliter verum, quod causa immediata et propria posita, statim ponatur effectus : non enim tenet nisi in causis essentialibus tantum quæ per necessitatem causant. In causis autem voluntariis quæ liberæ sunt et dominæ suorum actum, et in quibus est causare vel non causare, non tenet. Posset tamen dici, quod cum dicitur: Deus voluit hoc vel illud fieri vel esse, licet significetur causa propria et immediata secundum substantiam, non tamen significatur ut propria et immediata : sed cum additur, voluit nunc et hic fieri, significatur ut propria et immediata : et bæne sequitur, quod quidquid vult nunc et hic fieri, fit nunc et hic. Et cum dicitur, Voluit ab æterno fieri mundum vel creari, locutio est duplex : eo quod hæc determinatio, ab æterno, potest referri ad hoc verbum, voluit, et sic locutio est composita et vera : vel potest referri ad hoc verbum, fieri, vel creari, et sic est divisa et falsa : non enim voluit ut fieret vel crearetur ab æterno, licet ab æterno voluerit ut tunc fieret et crearetur quando factus et creatus est.

Ad quest.2. Ad ID quod ulterius quæritur, dicendum quod voluntas Dei causa necessaria est et contingentium et necessariorum, ut dicit Dionysius : sed necessitas illa non est necessitas obligationis, vel coa-

ctionis, vel inevitabilitatis, sed est necessitas immutabilitatis, quæ est necessitas ejus quod est ens necesse nullo modo possibile.

Ad DICTUM Augustini, dicendum quod loquitur de voluntate humana : voluntas enim divina est ens necesse, quod æqualiter se habet ad contingentia et necessaria : eo quod a rebus nihil accipit, nec ad res dependet, nec commiscetur rebus. Et hoc est quod dicitur in libro de Causis, quod « primum regit res omnes absque eo quod commisceatur cum eis. »

Ad ID quod objicitur in contrarium dictì Augustini, dicendum quod licet voluntas quæ extra substantiam volentis non est, nullo tempore varietur : quia sicut dicit Augustinus, illa simul et semel vult quidquid vult : simul enim et semel ad æternitatem referuntur, in qua simul et semel est quidquid est : tamen volitum variatur ex tempore, et ad variationem voliti sequitur variatio relationis ad volentem : et ideo non est idem voluisse in præterito, et velle in præsenti, et velle fore in futuro. Et istæ rationes importantur per verba diversorum temporum, voluit scilicet, vult, et volet.

Et ideo non sequitur quod objectum est de Cæsare vel Antichristo : quia licet voluntas secundum substantiam sit eadem, tamen secundum connotata non est eadem : et ideo variatur in modo dicendi et significandi.

Ad object. Ad ALIUD dicendum, quod idem est Deo volente et Deo auctore fieri : sed Deo auctore fieri dicit voluntatem signi, quod signum est impletio vel operatio : et cum voluntate illa convertitur, Deo auctore fieri : et ideo non potest voluntas inferri communiter, nisi ut ex parte infertur totum : sed non potest tunc ex toto inferri pars. Et ideo cum dicit Augustinus, quod idem est Deo volente fieri, et Deo auctore fieri, intelligitur de quadam specie voluntatis, et non universaliter de voluntate. Per hoc enim vult Augustinus probare, quod impletio signum est voluntatis, et non nisi divina :

<--- Page Split --->

et ideo non sequitur, si auctor dicit causam in actu, quod propter hoc voluntas accepta generaliter, causam dicat in actu, sed quod impletio sive operatio causam in actu supponat causantem.

MEMBRI SECUNDI

h)ect. 3. Alud quod sequitur, solutum est in praehabitis : quia quod aliquando voluit quod ante nolebat, non inducit variationem in ipso sive in ipsa voluntate, sed in volito et in relatione voliti ad voluntatem.

ARTICULUS II.

Utrum voluntas beneplaciti possit cassari ?

u)est. 3. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod sicut in principio solutionis dictum est, causa est universalis omnium quae fiunt a causa efficiente, non deficiente, ut dicit Augustinus in libro VIII de Civitate Dei 1. Unde malum non est a Deo sicut a causa efficiente. Malum enim secundum quod in praehabitis ostensum est, saepe non fit a causa efficiente, sed deficiente. Nec dicit Augustinus, quod omnia procedant ab interiori aula uno modo, sed dicit, quod omnia procedunt vel jubendo ut fiant, ut bona : vel sinendo, vel permittendo ut mala : quod enim permittit, non facit : sed dicicitur permittere, quia non impedit ne fiant.

Ad id quod objicitur de Amos, III, 3, dicendum, quod loquitur de malo penea, et non de malo culpa.

objéones. ILLA duo quæ objiciuntur in contrarium, concedenda sunt. Sed tamen dictum Boetii intelligitur de causis per se et essentialibus : per accidens enim potest esse bonum causa mali, sicut calidum est causa frigidi, sicut dicit Aristoteles in III Meteororum.

Deinde quaeritur, Utrum voluntas Dei cassari vel frustrari possit ? De hoc enim quaerit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI, cap. Hic oritur quaestio. Et est quaerere de voluntate beneplaciti : quia illa sola est, quæ cassari potest.

Quæruntur autem duo, scilicet primo quid sit voluntas beneplaciti ?

Et secundo, Qualiter ei convenit non cassari ?

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA I.

Quid sit voluntas beneplaciti ?

Primo ergo quaeritur, Quid sit voluntas beneplaciti ?

Dicit autem Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV cap. Hic non est praetereundum : « Nam voluntas Dei quod voluntas beneplaciti est, quæ vere ac proprie dicitur voluntas, quæ in ipso Deo est, et ipsius essentia est, et hæc una est, nec multipli-

<--- Page Split --->

citatem recipit, nec mutabilitatem, quae inexpleta esse non potest. »

Idem videtur dicere Magister Hugo in suis Sententiis.

Et contra hoc obiicitur.

  1. Videtur enim voluntas beneplaciti multiplicitatem accipere sicut voluntas signi : voluntas enim distinguitur secundum volta : multa autem vult Deus voluntate beneplaciti : ergo voluntas beneplaciti distinguitur secundum volta : ergo habet multiplicitatem.

  2. Adhuc, Ad Roman. xii, 2 : Ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Hoc dicit Magister in præindusta auctoritate dicere Apostolum de voluntate beneplaciti. Tres ergo ista differentia cum non conveniant voluntati, nisi in relatione ad volta diversa, non conveniunt voluntati uno modo significata, sed multipliciter : ergo voluntas beneplaciti est multiplex.

  3. Adhuc, Scientia Dei distinguitur secundum modos scibilium, ut quadam dicatur scientia simplicis notitia, quadam notitia beneplaciti, quadam scientia, quadam praescientia, quadam providentia, quadam dispositio, quadam praedestinatio, quadam reprobatio : ergo a simili etiam voluntas beneplaciti multipliciter debet dici secundum volta et conditiones volitorum.

  4. Adhuc, Videtur, quod etiam possit mutari. Dicit enim Gregorius super illud Isaïe, xxxvii, 1 : Dispone domui tua, etc. « Mutat Deus sententiam, et non consilium 1. » Sententia autem est expressa et definitiva ex allegatis judicis voluntas. Ergo mutata sententia mutatur voluntas : ergo videtur, quod voluntas Dei beneplaciti mutabilitatem recipit et multiplicitatem.

tatem, nec mutabilitatem. Et hujus causa est, quod voluntas Dei ex parte volentis substantia divina est : et ideo ex parte volentis unum est quod non potest multiplicari : et illud unum invariabile est, et ideo mutari non potest. Ex parte autem voliti unus finis est propter quem vult Deus quidquid vult, et hic est ipse Deus et bonitas sua et justitia : et hunc finem, et non aliud vult Deus in omnibus volitis : et cum hoc iterum unum et invariabile sit, ex parte ipsius non potest recipere multiplicitatem vel mutabilitatem. Omnia alia circumstant voluntatem et non sunt ab ipsa : et ideo nec multiplicitatem nec mutabilitatem recipit ab eis.

UNDE ad primum dicendum, quod voluntas non distinguitur secundum volta, nisi illa sola qua movetur specie voliti et dependet ad voltum : talis autem non est voluntas Dei : ad illam enim dependet voltum, et non e converso.

Ad aliud dicendum, quod ista tres differentia dicuntur de divina voluntate secundum effectum : quia scilicet facit a nobis probari bonum praecepti, et beneplacens consilii, et perfectum supererogationis : vel quia quietat nostram voluntatem in sua secundum conjunctionem boni, quod totum et solum est animae bonum : et secundum conjunctionem dulcis fruibilis, quo, sicut dicit Augustinus in libro X de Trinitate 3, voluntas delectata quiescit. Et haec est voluntas beneplacens. Placitum enim idem est quod pascens voluntas, quando scilicet voluntas se pascit in dulcedine voliti. Perfectum autem est, cui nihil deest, et facit probari voluntatem Dei perfectam secundum conjunctionem nostrae voluntatis ab bonum summum, quod omnium bonorum congregatione perfectum est, et cui nihil deest. Et ideo haec non multiplicant voluntatem, sicut causa in substantia non

<--- Page Split --->

multiplicatur per effectus, et præcipue causa voluntaria quæ ab effectu est separata.

1 3. Ad ALIUD dicendum, quod non est simile de scientia et voluntate : quia scientia sub differentia speciei et formæ et exemplaris et privationis et habitus res respicit : et ideo multiplicitatem recipit in nomine secundum differentias scitorum. Voluntas autem volitum non respicit, nisi sub una simplici differentia boni: omne enim quod vult, bonum est, et ad summum bonum ordinatum.

Ad ALIUD dicendum, quod voluntas Ad 4. Dei nullo modo mutatur.

Et quod Gregorius dicit; quod mutat sententiam, vocat sententiam propheticam enuntiationem, sicut nos dicimus, haec est sententia libri vel lectionis, et non vocat sententiam definitionem æternæ voluntatis : illam enim vocat consilium. Prophetica autem enuntiatio concernit causas inferiores : quia per respectum ad illas fit enuntiatio. Et ideo necesse est, quod illis mutatis, mutetur sententia, sed non æterna definitio.

QUÆSTIO INCIDENS.

Utrum voluntas antecedens et consequens sit in Deo ?

JuxtahocquodquæriturdeverboDamasceniinsecundolibrodeFideor - thodoxa , quivideturdistinguerevolun - tatembeneplaciti , dicenssic : « Oportetscire , quodvoluntateantecedentevultDeusomneshominessalvosfieri . Nonenimadpuniendumplasmavitnos , sedadparticipationembonitatissuæutbonus . Peccantesautemvultpuniriutjustust . » Etdistinguitvoluntateminanteceden - temetconsequentem . Antecedens , u t d i - c i t , estacceptioexipsoDeoexistens , etnonexnobis . Consequensestconcessioexnostracausaexistens . Ethancsub - dividitindispensativam , siveeruditi - vamadsalutem , quascilicetvultetconceditbonospuniri , utJob : e t d e - sperativam , quascilicetvultdamnandospuniriadfinalemperditionem .

sunt in nobis, id est, in potestate nostri arbitrii, quæ quidem sunt bona antecedenter, vult et acceptat, hoc est, vult voluntate antecedente. Quæ vero sunt perniciosa et mala, nec antecedenter, nec consequenter vult. »

De his verbis objicitur.

  1. Videturenim, cum in divina voluntate beneplaciti non sit prius et posterius, quod non convenienter dividitur in voluntatem antecedentem et consequentem.

  2. Adhuc, Quæ est ratio, quod voluntas antecedens est eorum quæ non sunt in nobis, voluntas autem consequens est eorum quæ sunt in nobis? Ad hoc enim videtur contradicere statim. Post pauca enim subdit: « Voluntas consequens est eorum quæ non sunt in nobis.

Adhuc, Damascenus, ibidem, dicit sic: « Voluntas consequens est eorum quæ non sunt in nobis. Eorum autem quæ

  1. Adhuc, Cum voluntas tam antecedens quam consequens respectu boni quod Deus causat in nobis, et hoc bo-

<--- Page Split --->

num secundum rationem intelligendi sit ante voluntatem, videtur quod utraque sit consequens et nulla antecedens.

  1. Adhuc dubitatur de hoc quod dicit, quod « mala quæ in nobis sunt, nec antecedenter vult, nec consequenter. » Hoc enim videtur contrarium Augustino in Enchiridion, qui dicit sic : « Nihil fit, sive bonum, sive malum, quod Omnipotens fieri non velit 4. » Ergo Deus vult malum. Si ergo bona est divisio Damasceni, tunc vult voluntate antecedente vel consequente : et ita falsum videtur quod dixit, quod mala quæ sunt in nobis, nec vult antecedenter, nec consequenter.

Solutio. Dicendum, quod bona est divisio Damasceni, sed non facit in voluntate duplicitatem, sed in volitis, et in relatione volitorum ad voluntatem : et ideo remanet simplex voluntas beneplaciti. Et dicitur antecedens et consequens, non quia prius et posterius sint in ipsa voluntate beneplaciti, sed quia bonum quod respicit voluntas, antecedenter et consequenter se habet in nobis. Antecedens enim est respectu conditionis naturae ad salutem : quia scilicet naturam fecit rationalem, quæ bonum salutis meritorium posset agnoscere, agnitum amare, amatum per merita quærere et invenire, invento autem frui et beatificari : hoc enim non est ex nobis, sed ex suiipsius concessione fecit in rationali natura. Et quia bonum illius ordinis vult voluntate beneplaciti, et bonum illius ordinis nihil antecedit in nobis, sed ex sui solius liberali concessione accepimus, ideo respectu illius est voluntas antecedens. Et quia hic ordo est ad salutem et nulli negatus, ideo dicitur, quod voluntate antecedente vult omnes homines salvos fieri. Consequens autem est voluntas boni quæ est in ordine meriti ad retributionem, sive beatitudinis, sive damnationis. Et quia bonum talis ordinis est in usu liberi arbitrii : quia usus aliquando bonus est et

tunc respicitur a divina voluntate, eo quod causa ejus est divina voluntas : aliquando malus est, et tunc non respicitur a divina voluntate, licet pœna ejus et condemnatio (secundum quod justitiæ opus est) respicitur a voluntate divina : hoc enim modo in ordine illo justum est, et (sicut dicit Augustinus) omne quod justum est, bonum est : ideo respectu ordinis illius qui est meriti ad retributionem, est voluntas consequens : respectu enim ordinis illius voluntas beneplacit est, quæ dicitur concessio ex nostra causa : quia meritum illud secundum quod in usu liberi arbitrii est, in nobis est, licet præmium retributum secundum quod retributum est, non sit in nobis, sed in ipso.

Per hoc patet solutio ad primum : prius enim et posterius, respectu quorum dicitur voluntas antecedens et voluntas consequens, non sunt in ipsa divina voluntate, sed sunt in nobis. Ordo enim conditionis naturae ad salutem, antecedit ordinem meriti vel demeriti ad retributionem.

Ad aliud dicendum, quod jam patet ratio : bonum enim conditionis naturae ad salutem, non est in nobis : bonum autem ordinis meriti ad retributionem, aliquo modo est in nobis. Et quod dicit, quod consequens est eorum quæ non sunt in nobis, non dicit propter meritum, sed propter retributionem, quæ hoc modo quo retributio est, non est in nobis, sed in ipso. Et hoc est quod dicunt antiqui duobus versibus :

Quidquid habes meriti, præventrix gratia donat. Nil Deus in nobis præter suæ dona coronat.

Ad aliud dicendum, quod hoc teneret si voluntas Dei causaretur vel moveretur a bono sicut voluntas hominis : nunc autem e converso est, quod voluntas Dei causa boni est : et ideo voluntas boni antecedentis in nobis dicitur antecedens,

<--- Page Split --->

et voluntas boni consequentis in nobis dicitur consequens.

  1. Ad ultimum dicendum, quod nihil fit nisi velit Deus jubendo, vel permittendo : sed mala quae permittit fieri, nec vult antecedent, nec consequenter, sed signo permissionis : quia scilicet ex causa rationabili permittit fierit ea quando non impedit, sicut in praehabitis determinatum est.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA II.

Qualiter voluntati beneplaciti conveniat non cassari ?

Secundo quaeritur, Qualiter voluntati beneplaciti conveniat non cassari ?

  1. Hoc enim probat Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, per illud Psalmi cxxxiv, 6 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et omnibus abyssis. Adhuc, ad Roman. ix, 19: Voluntati ejus quis resistit ?

  2. Ahuc, Hæc potest adduci ratio : quia si cassatur, tunc efficitur involuntarium quod a voluntario est. Involuntarium autem, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum, non nisi duobus modis dicitur, scilicet per violentiam, et ignorantiam : sed nec violentia nec ignorantia cadit in Deum : ergo voluntas Dei non potest cassari.

  3. ontra. In contrarium hujus,

  4. Objicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI, cap. Hic oritur quaestio, ex illo quod dicit Apostolus, I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Constat enim, quod non omnes homines salvi fiunt. Ergo videtur non fieri quod Deus vult fieri, et hoc hu-

mana voluntate impediente voluntatem Dei.

  1. Adhuc, Objicit ex illo Matthæi, xxiii, 37 : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et nolustii ! Et illæ ambæ objectiones sumuntur ab Augustino in Enchiridio. Et ex his procedit sic : « Ita hæc dicuntur tamquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolentibus et impedientibus non potuerit facere potentissimus quod volebat. Ubi est ergo illa omnipotentia, qua in cœlo et in terra secundum prophetiam, omnia quæcumque voluit fecit ? Et quomodo voluntati ejus secundum Apostolum nihil resistit, si colligere filios Jerusalem voluit, et non fecit ? » Hæc sunt verba Augustini in Enchiridio.

SOLUTIO. Ad hoc quidam antiqui dixerunt, quod est duplex voluntas beneplaciti, scilicet absoluta et conditionalis. Absoluta est, quæ nihil respicit in nobis. Conditionalis quæ respicit aliquid in nobis. Et dixerunt, quod absoluta voluntate Deus vult omnes homines salvos fieri. Et hujus signum est : quia omnibus dedit conditionem naturae possibilem ad salutem, et omnibus dedit præcepta et leges et ordinem vitæ ad salutem, et omnibus paratus est dare gratiam ad meritum : quæ signa sunt, quod beneplacito voluntatis omnes vult salvari. Voluntas autem conditionalis est, qua vult nobis bonum salutis si nos volumus, hoc est, si nostram voluntatem suæ conformamus, et si digni sumus, et si non obstante originali peccato vel actuali capaces simus salutis. Et hoc dico propter parvulos qui usum voluntatis non habent, et tamen non baptizati morientes damnantur : et causa damnationis in eis est peccatum originale, quo obstante efficiuntur non capaces salutis. Et hoc satis bene dictum est, et redit in idem cum dicto Damasceni, quod scilicet voluntate antecedente vult omnes homines salvos fieri, sed non voluntate subsequente.

<--- Page Split --->

Ad object.1. Ad objecta in contrarium respondet Magister in primo libro Sententiarum distinctione XLVI, in capitulo, Nunc videre: « Quod enim dicitur : Vult omnes homines salvos fieri, non ita dictum est, quasi Deus aliquos velit salvari et non salventur, sed sic, Vult omnes homines salvos fieri, ac si diceret nullum hominem fieri salvum, nisi quem ipse fieri voluerit : non quod nullus sit hominum quem non salvum fieri velit, sed quod nullus fiat salvus, nisi quem velit salvari 1. » Et haec est determinatio Augustini in Enchiridion 2, et in libro de Vocatione sanctorum. Et dat exemplum. « Ponatur, quod unus solus magister sit in civitate qui docet pueros, de illo dicitur, iste docet omnes pueros civitatis, non quod omnes doceat, sed quia nullus docetur, nisi ab ipso. » Hoc modo dicit Augustinus etiam intelligendum illud, Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 3 : non quod nullus hominum sit, qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Dicunt tamen quidam, quod cum dicitur : Vult omnes homines salvos fieri, potest fieri distributio pro generibus singulorum : et sic vera est : quia de quolibet genere hominum aliquos vult salvare. Potest etiam fieri distributio pro singulis generum : et sic est salva : non enim vult de voluntate beneplaciti singulos de omni generehominum salvos fieri. Et simile huic dicunt esse, Matth. xxiii, 23 : Decimatis mentham, etc. Non enim singula olera decimabant, sed quodlibet genus oleris.

lui congregare filios, etc., respondit Magister in illo capitulo, Sed audiamus. Et inducit solutionem Augustini in Enchiridion sic dicentem : « Non ex eo sensu dictum est, quasi Dominus voluerit filios Jerusalem congregare, et non sit factum quod voluerit, ideo quia impia civitas noluerit : sed potius ipsa quidem filios suos ab ipso colligi noluit,' qua tamen nolente filios ejus collegit ipse omnes quos voluit... Ut sit sensus, Quoties volui, etc., id est quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente id feci '. » Et fundatur solutio super hoc, quod cum dicitur, volui congregare, sensus sit, volens congregavi : et quoties hoc feci, tu noluisti : ut scilicet voluntas congregandi in actu accipiatur. Et ista determinatioes Magistri et Augustini sunt et bona et sufficientes.

Quidam tamen objiciunt ex hoc quod dicitur, II ad Timoth. n, 13 : Negare seipsum non potest, quod sicut non potest negare justitiam, quin neget seipsum, eo quod ipse est justitia sua : ita non potest negare bonitatem, quin neget seipsum, eo quod ipse est bonitas sua : bonitas autem est, quod omnibus se communicet ad salutem : ergo videtur, quod de necessitate et voluntate quae impediri non potest, omnes homines vult salvos fieri.

Sed ad hoc dicendum, quod dum dicitur, negare seipsum non potest, non est hoc impotentiae,* nec dicit obligationis necessitatem,* sed necessitatem immobilitatis, ut in prehabitis satis bene dictum est.

<--- Page Split ---> QUÆSTIO LXXX.

De signis divinae voluntatis.

Deinde quaeritur de signis divinae voluntatis.

Et quaeruntur tria, scilicet de signis in communi.

Secundo, De singulis signis in speciali.

Tertio, De conformitate voluntatis nostræ ad voluntatem divinam.

MEMBRUM I.

De signis divinae voluntatis in communi 1.

PRIMO ergo quaeritur de signis divinae voluntatis in communi, quae ponit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, cap. Aliquando vero. Et dicit sic : « Secundum quamdam figuram « dicendi, voluntas Dei vocatur, quod « secundum proprietatem non est volun- « tas ejus, ut præceptio, prohibitio, con- « silium, necnon permissio et operatio. « Ideoque pluraliter aliquando Scriptu- « ra voluntates Dei pronuntiat. Unde « Propheta, Psal. cx, 2 : Magna opera « Domini, exquisita in omnes voluntates « ejus. »

Sed his multipliciter objicitur.

Primo enim videtur, quod voluntas non multiplicetur per signa.

  1. Cum enim de scientia Dei agebatur, non fuit divisa in scientiam per se, et in scientiam signi : cum tamen scientia per se sit essentia divina, et in multis signa scientiæ ejus appareant. Similiter non fuit divisa potentia per signa : cum tamen multa et multipliciter sunt signa potentiae divinae. Ergo videtur, quod voluntas per signa dividi non debet.

  2. Adhuc, Quod per tropum dicitur de aliquo, non proprie dicitur de ipso, sed per translationem. Dicit autem Magister, quod ista quinque per tropum dicuntur voluntas divina, « secundum quem non « ostenditur falsum, sed verum quod di- « citur, sub tropi nubilo obumbratur. » Quæritur ergo, Quæ sit causa translationis, quod ista dicuntur voluntas Dei ?

  3. Adhuc, Multa per tropum conveniunt uni : et quia non per essentiam conveniunt ei, non agunt ipsum in pluralitatem. Si ergo ista quinque per tropum conveniunt voluntati beneplaciti, voluntas pluraliter non debet consignificari circa illa : et ita non debuit dici, exquisita in voluntates ejus, sed exquisita in voluntatem ejus.

  4. Adhuc, Causa et principium dicta de Deo, non multiplicantur ex hoc quod sunt multorum et circa multa, sed una et singularis est causa Deus, et unum et singulare principium : ergo similiter quamvis voluntas sit diversorum volitorum, non debet multiplicari voluntas :

<--- Page Split --->

quinque ergo ista signa non faciunt quinque voluntates.

  1. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Questionum dicit, quod « alia ratione facit equum, et alia hominem 1 : » et sic scientia Dei est circa plura : et tamen non dicitur plures scientiae : et ideo licet voluntas sit circa plura, non debet dici plures voluntates.

  2. Adhuc, Augustinus in libro II de Doctrina Christiana, dicit, quod « signum est quod praeter speciem quam sensibus ingerit, aliud facit in notitiam venire 2. » Ex quo accipitur, quod omne signum sensibile est, et si non est sensibile, non est signum. Sed ista quinque non sunt sensibilia, sed intelligibilia. Ergo videtur, quod non sint signa voluntatis divinae.

  3. Adhuc, In Littera 3 dicit Magister in illo capitulo : « Et si illa tria dicuntur « Dei voluntas, ideo quia sunt signa di- « vine voluntatis, non est tamen intelli- « gendum Deum omne illud fieri velle « quod cuique praeepit, vel non fieri vel- « le quod prohibuit. Praeepit enim Abra- « hae immolare filium, nec tamen vo- « luit 4... Praeepit sanato ne cui dice- « ret : ille autem praedicavit ubique 5. » Sed signum quod non indicat suum signatum, fallax signum est. Cum ergo illa quinque non semper indicent voluntatem beneplaciti esse circa ea de quibus sunt, fallacia signa sunt, ut videtur.

  4. Adhuc, Videntur esse pauciora quam quinque. Magister Hugo in Sententiis : « Voluntatem beneplaciti duae sequuntur voluntates sicut signa hujus voluntatis. Una permittens vocatur, alia faciens. Et duo ista sunt quasi consequentiae voluntatis summae et quasi ex-

plicatio ejus et effectus illius et paria illi : numquam tamen coaeterna : quidquid enim in illa semper est, in istis aliquando est : et quidquid in istis aliquando non est, in illa numquam est. » Ex hoc relinquitur, quod duo sunt signa divina voluntatis, et non plura.

  1. Adhuc, Hugo, ibidem, « Beneplactum voluntatis quod aeternum est, perficitur et consummatur et manifestatur his duobus quae sequuntur, in tempore permissionis scilicet, et operatione divinae. » Ergo videtur, quod tantum duo sint.

  2. Adhuc, Videtur quod duo coincidant in idem, praeceptum scilicet et prohibitio. Exodi enim, xx, 1 et seq., ubi enumerantur praecepta decalogi, prohibitiones continentur sub praeceptis, et praecepta dicuntur : ergo praeceptum et prohibitio non sunt diversa signa voluntatis divinae, sed unum.

  3. Adhuc, Augustinus in Enchiridion : « Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit : vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo 6. » Ergo videtur, quod duo tantum signa sint, scilicet permissio et operatio.

  4. Adhuc, Dicit Damascenus 7, quod in Deo consilium non est : ergo videtur, quod consilium non sit signum voluntatis divinae.

In contrarium hujus videtur, quod plused cont ra debeant esse signa.

  1. Respectu enim boni tria determinantur signa, scilicet praeceptum, consilium, et operatio. Cum ergo malum amplioris divisionis sit quam bonum, plura debent assignari respectu mali quam respectu boni. Respectu boni autem assignantur duo tantum, scilicet permissio. et prohibitio.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Permissio et praeceptum concurrunt in eodem. Quia super illud Psalmi civ, 37 : Eduxit eos cum argento et auro, dicit Glossa, quod « asportare vasa Ægyptiorum, devotis fuit praeceptum, et infirmis permissum. » Cum ergo sunt circa eumdem actum praeceptum et permissio, non debent differentiam et numerum facere in signis voluntatis divina.

  2. Adhuc, Sicut est bonum et melius, ita est malum et pejus. Sicut ergo est unum signum respectu melioris boni quod est consilium, et unum respectu boni quod est praeceptum : ita debent esse duo contra malum et pejus, quorum unum opponatur praecepto quod est prohibitio, et alterum consilio, et hoc non habemus : et sic diminute assignantur signa.

  3. Adhuc, Permissio et prohibitio non videntur esse signa voluntatis et voluntatum. Circa enim id quod prohibet vel permittit Deus, non est voluntas Dei una.

  4. Adhuc, Permissio non videtur esse unum signum sed multa. Multipliciter enim dicitur permissio. Dicitur enim aliquando permissio indulgentia minoris boni, I ad Corinth. vii, 23, super illud : De virginibus praeceptum Domini non habeo, Glossa : « Virginibus permittitur nubere. » Dicitur etiam permissio eorum quae temporaliter a judice non puniuntur, Marc. x, 5 : Ad duritiam cordis vestri Moyses scripsit vobis praeceptum istud, scilicet permisit scribere libellum repudii. Dicitur etiam permissio in his quae non prohibentur : unde Glossa super illud Psalmi iv, 5 : Irascimini, et nolite peccare, « Permittit quod necessitatis est, hoc est, venialem motum irae, hoc est, non prohibet. » Dicitur etiam permissio in his quae quis non cohibet cum cohibere possit, sicut generaliter dicitur permissio in malis mundi quae non cohibet Deus. Cum ergo istae permissiones non sint circa idem, videntur esse diversa signa voluntatis divinae.

SOLUTIO. Dicendum, quod signa volunSolutio. tatis divinae sunt quinque, et vera sunt signa, nec plura, nec pauciora : significant enim voluntatem beneplaciti divini esse circa aliquid illorum de quibus sunt. Etenim super illud epist. ad Roman. xii, 2 : Ut probetis quae sit Dei voluntas bona, etc., dicit Glossa, quod duplex est voluntas Dei. Una scilicet qua vult quidquid vult, et haec est essentia divina simplex, et nullo modo multiplex in seipsa. Alia quod vult, et illa est multiplex : illa enim est volitum, et volita sunt multiplicia, et actus voluntatis multiplex circa ea. Unde sic possunt accipi signa voluntatis, quod voluntas Dei aut est respectu boni ut sit vel fiat : aut respectu mali ne fiat, vel si est, ne placeat. Si respectu boni quod rationali creaturae bonum est, accipitur dupliciter, scilicet vel ut fiat, vel ut sit. Si est respectu boni ut fiat : aut est respectu boni communis necessarii ad salutem, et sic est praeceptio : aut est respectu boni melioris sub quo indulgetur bonum minus quod est necessarium ad salutem, et sic consilium. Si autem respectu boni ut sit, tunc est operatio sive impletio : Deus enim omne bonum nostrum operatur in nobis. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Si autem est respectu mali ne fiat, est prohibitio. Si est respectu mali indicans, quod non placet factum, est permissio, prout permissio dicitur eorum quae non cohibentur a Deo cum cohiberi possint. Et sic sunt quinque signa voluntatis divinae, quae hoc versu continentur.

Praecipit, et prohibet, permittit, consulit, implet.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non est simile de scientia, potentia, et voluntate. Scitum enim ad scientiam relatum, in una specie et forma veri refertur ad ipsam : et ideo actus scientiae non multiplicatur ad scitum. Similiter possibile sub una ratione possibilis refertur ad potentiam. Sed volitum non sub una

<--- Page Split --->

ratione boni refertur ad voluntatem, sed sub pluribus et differentibus in bono : alia enim est ratio boni necessarii ad salutem, et alia ratio pertinentis ad perfectionem, et alia ratio boni quod est impedire malum ne fiat, hoc enim bonum est, et alia ratio boni quod est tolerantia mali facti : et ideo multiplicatur voluntas secundum volita, et non multiplicatur scientia secundnm scita, nec potentia secundum possibilia.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod tropus dicitur hic, quia per similitudinem conveniunt, et non per veritatem, sive per essentiam. Bonum enim praecepti quod est effectus voluntatis beneplaciti in praecepto, est circa hoc quod est voluntas beneplaciti in actu : et quia actus divinae voluntatis est circa hoc, ideo sicut signum indicat voluntatem beneplaciti. Unde actus voluntatis dicitur ibi voluntas : quia est in forma et ratione voluntatis : et quia actus est circa volitum, ideo per actum accipit volitum formam et speciem boni, quod disponit voluntatem agentem : et sicut accipit speciem disponentis voluntatis, ita accipit nomen, et vocatur voluntas. Et per hanc similitudinem signum dicitur voluntas, Matth. vi, 10 : Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra. Hoc enim de voluntate signi intelligitur. Sicut et illud Matthæi, xii, 50 : Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod ex eo quod voluntas beneplaciti intelligitur, non multiplicatur in his : sed potius quia bonum multiplex est, quod efficitur ut volitum in illis sub diversa differentia boni, ideo actus voluntatis est in illis : et ille actus dicitur voluntas, et multiplicatur in illis : propter quod in signis plures sunt voluntates, quae tamen omnes signa sunt unius voluntatis quae est essentia divina.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod nomina dicta de Deo, quae non connotant effectum in creatura differentem secundum speciem

et ordinem ad diversa, non possunt pluraliter significari, nec proprie, nec tropice, sicut causa et sicut principium. Causa enim est, a qua est esse in omnibus quorum causa est : et similiter principium. Esse autem non diversam rationem habet in effectibus, sicut nec verum in scibilibus. Dicit enim Dionysius, quod et contingentia et necessaria Deus scit uno modo. Sic autem non est de volitis, ut jam dictum est.'Et ideo licet non dicantur causa plures vel principia plura, tamen dicuntur voluntates plures : quia connotata in voluntate beneplaciti in signis istis non sunt sub una et indifferenti ratione boni et voliti : et ideo tropice loquendo non est una voluntas, sed plures.

Ad aliud dicendum, quod sicut jam patuit, in connotatis non est simile de scientia et voluntate : et ideo non tenet objectio.

Ad aliud dicendum, quod signum dicitur multipliciter. Dicitur enim signum cujus usus est in significando vel causando in usu sacramentorum veteris vel novæ legis : et hoc definitur ab Augustino : et hoc necesse est esse sensibile : quia sacramentum est corporale et visibile elementum, ex similitudine significans, et ex 'sanctificatione [invisibilem gratiam conferens. Dicitur etiam signum, quod sicut adjunctum demonstrat id cui adjunctum est. Et hoc dupliciter, scilicet probabiliter, vel de necessitate. Probabiliter, ut habere lac in mamillis, signum est, quod mulier peperit. Et secundum hoc accipitur signum in II Priorum, ubi Aristoteles docet syllogizare ex icotibus et signis. Si de necessitate, sic signum convertibile est cum causa, secundum quod Aristoteles in secundo Posteriorum demonstrare docet ex signo convertibili cum causa, sicut demonstratur planetas esse prope, quia non scintillant : cum tamen prope non possit esse causa non scintillationis, sed signum. Scintillationis autem vera causa est tremor formæ visæ in humido oculi, vel in humido medii per quod videtur, ut dicit Alphara-

<--- Page Split --->

bius. Et sic accipitur signum cum dicitur signum divinae voluntatis, quod sicut adjunctum significat voluntatem beneplaciti esse circa aliquod illius, cujus est signum.

Ad 7. Ad aliud dicendum, quod non dicuntur signa, eo quod indicent voluntatem beneplaciti esse circa illa de quibus sunt: sed quia indicant voluntatem beneplaciti esse circa aliquod illorum. Sicut in Abraham non indicabatur voluntas circa immolationem et occisionem, sed circa intellectum mysterii de immolatione Christi. Unde Christus secundum humanitatem occisus est, non secundum divinitatem, sicut in immolatione Abraham occisus est aries, non Isaac. Unde in hoc Deus voluit probationem fidei Abrahae. Et in caeco illuminato voluit formam humilitatis in evitanda laude, sicut ex verbis Augustini dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, cap. Et si illa. Unde vera signa sunt vere indicantia id quod vult Deus in his de quibus sunt signa.

Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo signa voluntatis beneplaciti assignat secundum quod beneplacitum est omnibus creaturis generaliter, sive ad bonum, sive ad malum : sic enim beneplacitum Dei declaratur et significatur respectu boni per operationem, quia omne bonum creaturae facit Deus : et respectu mali per permissionem, permittit enim quod non cohibet. Sed Magister Hugo in Sententiis assignat signa secundum quod referuntur ad rationalem creaturam per providentiam ordinatam ad salutem : et sic sunt quinque : quia quinque modis ordinatur ad salutem secundum duas partes justitiae, quae sunt declinare a malo, et facere bonum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens, quod idem est cum isto.

Ad aliud dicendum, quod praeceptum dupliciter dicitur, large scilicet, et stricte. Large dicitur praeceptum omne id quod praeccipitur ut sit principium et regula vitae in faciendo bono, vel vitando malo :

et sic dividitur praeceptum in affirmativum et negativum : et sic prohibitio est praeceptum, et ponitur inter praecepta decalogi. Stricte dicitur praeceptum quod obligat ad faciendum id quod praecipitur : et sic prohibitio non est praeceptum, sed prohibitio et praeceptio diversa sunt signa voluntatis divinae.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus generaliter signa ponit divinae voluntatis, et non specialia specialiter respicientia bonum creaturae rationalis.

Ad aliud dicendum, quod consilium derivatur a verbo consulo. Consulo autem dupliciter dictum est, scilicet a consilium dante, vel a consilium quaerente, secundum quod construitur cum accusativo vel dativo, consulo te, consulo tibi. Et si derivatur a consulo secundum quod construitur cum dativo, significat abundantiam prudentiae in consiliabilibus. Et sic in Deo est. Isaiae, ix, 6 : Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius. Unde saepe dicitur in libris Regum, et Paralipomenon, et in Prophetis : Consuluit David vel alius Dominum. Secundum autem quod construitur cum accusativo, tunc consulo te, idem est, quod consilium quaero a te : et sic defectum prudentiae significat et ignorantiam consiliabilium. Et sic dicit Damascenus, quod « in Deo non est consilium : quia consilium ignorantis est. »

Ad 10 quod objicitur in contrarium, quod plura esse debeant, dicendum quod bonum et malum dupliciter considerantur, scilicet secundum se, et secundum fieri, id est, secundum relationem ad aliud. Si secundum se considerantur : tunc malum est amplioris divisionis, quam bonum : quia (sicut dicunt Dionysius et Aristoteles) bonum est ex una sola et tota causa, cujus totalitas congregatur ex omnibus quae faciunt ad esse boni : quae sunt, quod fiat ex habitu bono actum eligente et informante, et vestiatur circumstantiis debitis, et determinetur debito fine. Malum autem fit ex particularibus defectibus omnifariam, ut dicit

<--- Page Split --->

Dionysius. Si autem considerantur malum et bonum in ordine ad aliud secundum fieri et esse, malum minoris est divisionis quam bonum, propter differentias boni quaè diversimode se habent ad causam boni. Et hoc modo se malum habere non potest : eo quod non habet causam efficientem, sed deficientiem, ut dicit Augustinus in libro XII de Civitate Dei 1, ad voluntatem Dei, quaè causa omnium est, ut praebatium est : nec voluntas potest se habere ad ipsum nisi ut prohibens ne fiat, vel ut permittens, quando fit a causa deficiente.

Ad aliud dicendum, quod asportatio vasorum a diversis facta et ex diversis causis, non fuit unus numero actus. Quidam enim vasa asportabant ex avaritia : et hoc fuit illicitum, sed permissum hoc modo quo permittitur quod non cohibetur. Quidam autem asportabant ex devotione ad Dei praeceptum, intelligentes significari in hoc, quod ornatu suo spoliandus est mundus, et ornatus ille Ecclesiae addendus : et ut significarent hoc, asportaverunt. Unde permissio et praeceptum non concurrunt circa unum numero actum : et ideo remanet, quod diversa sunt signa permissio et praeceptum.

Ad aliud dicendum, quod licet sit malum et pejus, tamen in hoc non habent differentiam, quod si referuntur ad causam, quin utrumque sit a causa deficiente, quæ est voluntas creata : et idcirco cum conveniant in causa et privatione speciei boni, sufficit quod habeant unum signum, quod est prohibitio. Sed verum est, quod mortale prohibetur directe, veniale autem in quantum dispositio ad illud.

Ad aliud dicendum, quod voluntas Dei non uno modo est circa signa. In præcepto enim est circa id quod præcipitur : in prohibitione autem est circa oppositum ejus quod prohibetur, hoc enim vult Deus : in permissione autem est circa id

quod ex malo elicitur, sicut persecutiones tyrannorum permisit, ut ex illis probaretur et in exemplum poneretur patientia martyrum, quam voluntate beneplaciti vult Deus.

Ad ultimum dicendum, quod licet perAd obje missio multipliciter dicatur, tamen illa multiplicitas ad unum commune reducitur. Primum quidem quod permissio vocatur, est, secundum quod dicitur permissum, quod non cohibetur cum cohiberi possit. Omnes autem alii modi permissionis, modi quidem sunt istius, vel circa malum, vel circa imperfectum bonum.

Est tamen notandum, quod licet omnia ista sint signa voluntatis divinae, voluntatis dico beneplaciti : tamen cum dicitur, vult Deus quod præcipit, vult quod prohibet, vult quod permittit, vult quod operatur, vult quod consulit, in omnibus his per hoc verbum, vult, essentia divina ut voluntas significatur : sed diversa connotantur in creatura. In præcepto connotatur obligatio ad bonum salutis necessarium : in consilio persuasio et inclinatio ad bonum et debitum perfectioni : in permissione vero ex fuga ejus quod permittitur et ex detestatione, eminentia boni ex illo quod permittitur, elicitur : in prohibitione vero ex fuga prohibiti motus, est electio oppositi sive ad oppositum.

MEMBRUM II.

De sungulis signis divinae voluntatis beneplaciti in speciali.

SECUNDO, Quæritur de singulis signis divinae voluntatis beneplaciti in speciali. Et quæruntur quinque. Quorum primum est de præcepto.

<--- Page Split --->

Secundum, De prohibitione.

Tertium, De permissione, et de consilio 1.

Quartum, De impletione sive operatione.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS I.

De præcepto, Utrum Deus velit, quod præceptum suum semper opere impleatur ?

Primo ergo quaeritur de præcepto, quod consuevit sic definiri : « Præceptum est signum voluntatis divinæ, obligans ad actum de quo est. »

Et hoc videtur probari ex Auctoribus, quos inducit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLV, cap. Pro præcepto.

  1. Dicit enim, quod illud Matthæi, vi, 10 : Fiat voluntas tua, intelligitur de signo voluntatis, quod est præceptum : per hoc enim quod dicit, fiat, significat quod actus ille fit qui præcipitur.

  2. Adhuc, Idem ibidem inducit illud Matthæi, xii, 50 : Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ubi per verbum, facit, vel fecerit, idem significatur.

d contra.

Sed in contrarium hujus videtur, quod

  1. Dicit Magister, ibidem, in capitulo illo : Et si illa dicantur Dei voluntas, ubi sic dicit : « Non est intelligendum Deum omne illud fieri velle quod cuique præcepit. Præcepit enim Abrahæ immolare filium 2, nec tamen voluit : nec ideo præcepit ut id fieret, sed ut Abrahæ probaretur fides. »

  2. Si forte quis dicat, quod non præ-

cepit occidi filium, sed offerri. Contra illud est quod dicitur, ad Hebr. xi, 17 et seq. Sic enim dicitur ibi : Unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones, ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen : arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus. Hoc enim non arbitraretur nisi vellet occidere, et nisi Deus præciperet eum occidi. Unde Glossa Augustini ibidem : « Non trepidavit Abraham credere quando promittebatur 3. Non trepidavit offerre quando exigebatur. Dextera ejus exigitur ad sacrificium ut moreretur, cujus cor erectum est ad fidem ut nasceretur. Nec fuit religio credentis contraria devotioni obtemperantis. Promissionem pater pius fideliter tenens, quam per hunc oportebat impleri quem Deus jubebat offerri. Non hæsitavit quin sibi reddi possit immolatus, qui dari poterat non speratus. Non sibi fecit quaestionem quasi de contrariis et sibi adversantibus verbis Dei promittentis filium nasciturum, et postea dicentis : Occide mihi filium tuum. Cum ergo noluerit filium occidi, videtur quod fieri præcepit quod fieri non volebat. » Videtur ergo, quod aliquando præcipit quod non vult fieri : et sic inducta descriptio præcepti non est vera.

  1. Adhuc, Ambrosius in libro de Patriarchis : « Aliquando jubendo significamus velle fieri quod tamen fieri nolumus : sed tamen experimentum obedientiae quærimus, sicut Abraham a Deo tentatus legitur in filio primogenito quem Dominus nolebat ab eo occidi : unde statim dixit : Non extendas manum in puerum 4 : ac si dicat, affectum inquisivi, non factum exegi : tentabat affectum patris si Dei præcepta præferret filio. » Ergo videtur, quod directe præcepit eum occidi : et tamen noluit eum occidi : et sic præcepit quod non voluit. Ex quo videtur, quod et signum falsum est, præcep-

<--- Page Split --->

tum scilicet, et ipse praecipiens duplex fuit.

  1. Adhuc, Constat, quod præcepti Abraham quod occideret, et verbo imperativi modi utebatur, per quod significabatur, quod voluntas beneplaciti esset circa imperatum : et tamen volebat, quod id non fieret : non ergo semper vult fieri, quod præcepti : præceptum ergo est signum voluntatis : et tamen non fuit voluntas circa hoc.

Solutio. Solutio. Dicendum cum Ambrosio in auctoritate praeinducta, quod præceptum multiplex est, scilicet præceptum probationis, et præceptum exsecutionis, et præceptum disciplinae. Et præceptum probationis non semper exigit actum, sed præparationem ad actum, et voluntatem exigit, ut fidelitatis et obedientiae accipiatur experimentum, ut hoc aliis ponatur in exemplum. Præceptum exsecutionis est, quod exigit actum : quia hoc est quasi regula actus, per quam mensuratur licitum in actu. Licitum enim est, quod lege præcepti regulatur. Ezechielis, xx, 11 : Dedi eis præcepta mea,... quae faciens homo vivet in eis. Præceptum disciplinae est, in quo accipitur disciplina, utrum quis de præcepto et obligatione præcepti rectam habeat æstimationem. Si enim recte æstimat voluntatem præcipientis, omnibus dictat anteponendam, etiam in his quæ præter rationem esse videntur, sicut fuit præceptum Adæ de pomo non comedendo. Propter quod obedientia ab antiquis sic definitur : Obedientia est virtus qua quilibet amplectitur injuncta necessario implenda, nisi obstiterit imperantis auctoritas.

Dicendum ergo, quod præceptum quod Dominus dedit Abrahæ, tentationis præceptum fuit : et hoc significatur in textu : sic enim dicit : Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Tolle filium tuum, etc. 1. In

præcepto autem tentationis non exigitur actus, ut dictum est, sed perfecta præparatio ad actum, ut probetur fides et devotio obedientis, utrum scilicet aliquid anteponat Dei præceptis, ut probatur ex verbis Ambrosii, et ex verbis Glössæ paulo ante inductis. Et in tali præcepto Dei voluntas est circa præparationem ad actum et promptitudinem obediendi, et non circa actum præcepti.

Ad primum ergo dicendum, quod descriptio illa non tenet nisi de præcepto exsecutionis : et non de præcepto probationis et disciplinae.

Per hoc etiam patet solutio ad duo Ad 1 quae inducit de Evangelio : hæc enim ambo intelliguntur de præcepto exsecutionis.

In quod in contrarium adducit, conAd objec cedendum est, quia de præcepto exsecutionis : sufficiens enim probatio accipitur per præparationem ad actum.

Ad in quod inducit de Apostolo et de Ad objec Augustino, dicendum quod pro certo præcepti immolari et occidi filium, quem etiam occidisset et in igne obtulisset, ut dicit Bernardus in libro de Dispensatione præcepti et regulæ, nisi obstitisset præcipientis auctoritas, dicens : Non extendas manum in puerum. Sed quia præcepti præcepto tentationis, noluit actum, sed promptitudinem obediendi in Abraham, quæ sufficienter ostensa est per præparationem ad actum.

Ad dictum Ambrosii dicendum, quod Ad objec illud totam solvit quaestionem istam. Nec est signum falsum : non enim sequitur, quod voluntas sit circa actum, sed circa promptitudinis obediendi experimentum, non quo Deo innotesceret, sed quo ipsi Abrahæ innotesceret perfectio fidei suæ, et sic aliis poneretur in exemplum. Unde etiam dicitur, ad Hebr. xi, 2, quod in hac, scilicet in fide, testimonium consecuti sunt senes. Et Prudentius : « Senex fidelis prima via credendi est ». Nec præcipiens fuit duplex : quia voluit quod in-

<--- Page Split --->

tendit, probationem scilicet fidei : et quia probari non potuit, nisi in maximo esset promptus ad obediendum, propter hoc posuit in maximo, in occisione scilicet unigeniti, quod difficillimum fuit pio patri, sed coñvenientissimum ad instructionem fidei : in hoc enim instruebatur, quod unigenitus Dei promissus Abraha offerendus erat pro redemptione generis

humani, occisus secundum humanitatem, sed vivens secundum deitatem.

Ad aliud dicendum, quod praeceptum Ad object.4. pro certo signum est voluntatis, sed ex sui significatione in quantum imperans est, non est signum nisi voluntatis imperantis, et non semper imperati, nisi sit praeceptum exsecutionis.

QUÆSTIO INCIDENS.

Utrum Deus possit praecipere contra jus naturale et contra decalogum quem ipse scripsit in tabulis 1 ?

Hic determinata ista quaestione secundum dicta Sanctorum, fortior quaestio fit de jam determinatis, utrum scilicet Deus possit praecipere contra jus naturale, et contra decalogum quem ipse descripsit in tabulis, Exodi, xx, 1 et seq. ?

Et videtur, quod sic.

  1. Quod enim Abrahae praecepit, contra jus naturale fuit. Et quod Osee, 1, 2 et seq., praecepit, contra decalogum fuit. Et, Exodi, xii, 36, vasa Ægyptiorum asportari fecit, quod fuit contra istud praeceptum : Non furtum facies : ibi enim praecipitur, non contrectari res alienas invito domino, secundum quod furtum generaliter intelligitur de omni illicita contrectatione rei alienae.

  2. Adhuc, Idem objicitur per rationem : Lex enim superior solvere potest praeceptum legis inferioris : sed lex æterna qua utitur Deus et quæ ipsa justitia Dei est et essentia sua, superior est omni lege, et lex naturalis est sub ipsa :

ergo potest praecipere contra eam sicut lex superior contra inferiorem.

  1. Adhuc, Nihil justius quam quod Deus vult, ut dicit Augustinus. Si ergo Deus vult aliquid praecipere contra legem naturae, eo ipso quo praecipit, justum est: et si justum est, constat quod praecipere potest : ergo potest praecipere juste contra legem naturae.

In contrarium est quod in praehabitis sed contra, determinatum est, quod

  1. Non potest quae sunt impotentiae et perversitatis. Perversitas autem est praecipere contra legem naturae. Ergo contra legem praecipere non potest.

  2. Adhuc, In praehabitis de potentia ab Augustino inductum est, quod creator naturae nihil facit contra naturam : quia faciendo contra naturam quam ipse condidit, faceret contra seipsum : et sicut se habet creator naturae ad naturam, sic lex æterna creatoris se habet ad legem naturae : ergo creator lege æterna

<--- Page Split --->

nihil præcipere potest contra legem nature creatam.

  1. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio : « Facultas libertatis non est nisi de hoc quod expedit et decet. » Deus ergo non potest facere facultate libertatis, nisi quod expedit et decet : et sicut se habet ad facere, ita ad præcipere : quia nihil differt utrum malum fiat aliquo præcipiente vel faciente.

  2. Adhuc, Tullius in libro de Amicitia : « Prima lex amicitiæ sancitur, ut pro amicis non nisi honesta faciamus. » Sed ordination est homo ad Deum, quam ad hominem. Ergo multo magis pro Deo non sunt nisi honesta facienda : facienda autem sunt quæ præcipit : ergo contraria legi naturæ, vel legi decalogi a Deo non sunt præcipienda : et si præcipit, non sunt facienda.

  3. Adhuc, Facere contra legem naturæ vel contra legem decalogi, facit hominem deteriorem et pravum : sed dicit Augustinus 1, quod Deus non potest facere quo homo fiat deterior : ergo videtur, quod non possit præcipere contra legem naturæ vel decalogi. Et hoc expresse dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLVI : et inducit ibi Augustinum in libro LXXXIII Quæstionum, quæst. 3, sic argumentum : « Nullo « sapiente homine auctore fit homo de- « terior : tanta enim est ista culpa, quæ « in sapientem hominem cadere nequit. « Est autem Deus omni homine sapiente « præstantior : multo minus ergo Deo « auctore fit homo deterior 2. »

  4. Adhuc, Arguit in eodem capitulo sic : « Multo est præstantior Dei volun- « tas, quam hominis sapientis : et cum « Deo auctore aliquid fieri dicitur, illo « volente fieri dicitur. Ergo est vitium « voluntatis, quo homo fit deterior, « quod vitium longe est a Dei volun- « tate 3. » Constat autem, quod id quod

fit Deo præcipiente, fit Deo auctore et Deo volente : quia præceptum signum voluntatis est. Ergo videtur, quod id quo homo deterior fit, nec præcipere, nec velle potest.

  1. Adhuc, Habacuc, I, 13 : Mundi sunt oculi tui, Domine, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Præcipere autem contra jus naturale et contra decalogum, et malum est, et iniquum, secundum quod iniquum dicitur, quod rectæ regulæ vitæ non adæquatur. Ergo videtur, quod talia præcipere Deus non potest.

  2. Adhuc, Justitia humanæ naturæ et rectitudo exemplata est ad justitiam divinam et rectitudinem : ergo quod est contra rectitudinem humanam, est contra rectitudinem divinam : sed facere contra decalogum et contra jus naturale, est contra rectitudinem humanam : ergo contra rectitudinem divinam : sed Deus non potest præcipere contra rectitudinem suam, quia faceret contra seipsum : ergo nec contra legem naturæ, nec contra decalogum.

QUOD SI CONCEDATUR, in contrarium videtur esse.

  1. Quod dicit Bernardus in libro de Dispensatione præcepti et regulæ, cap. 5, sic : « Quod non ab homine traditum, sed divinitus promulgatum, nisi a Deo qui tradidit, mutari non potest, ut exempli causa : Non occides, non machaberis. Nec cuiquam hominum ex his aliquo modo solvere aut licuit, aut licebit : Deus tamen horum quod voluit et quando voluit, solvit, sive cum Hebræis Ægyptios spoliare, sive quando Prophetam Osee cum muliere fornicaria misceri præcepit. » Ex hoc patet, quod præcepti contra legem naturæ, et contra legem decalogi.

  2. Adhuc, Augustinus in libro XXII

1 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quæstionum, Q. 3. 2 Cf. I Sententiarum, Dist. XLVI, cap. K.

<--- Page Split --->

contra Faustum, sic dicit : « Lex æterna in medio quædam posuit, ut in eis usurpandis comprehendatur audacia, in exsequendis jure laudetur obedientia 1. » Et vocat media quæ possunt bene et malefieri fieri, sicut occidere, quod potest bene ex obedientia, male autem ex temeritate propria. Ergo Deus potest præcipere occisionem, sicut præcepit Abrahæ de filio.

u. 1. Solutio. Ad hoc diversi diversas dederunt solutiones.

Distinguunt enim quidam de natura, scilicet quod est natura ut natura, cujus lex est jus naturale, secundum quod diffinitur jus naturale in decreto et in institutis, quod jus naturale est, quod natura omnia animalia docuit. Et hæc natura est lex quædam inserta potentiis activis et passivis naturae, ligan s et obligans naturam ad ea tenenda quæ pertinent ad naturae conservationem in specie et individuo, et ad ordinem naturae quo res illius ordinantur ad invicem secundum naturalem illius naturae cursum : unde fit consuetus concursus naturae, ut dicit Augustinus. Et hæc natura in homine non dictat nisi conjunctionem maris et feminae in eadem specie.

tate religionis : quemadmodum etiam Plato hoc dicit esse naturale: eo quod unus multas implet, sicut unum sigillum multa sigillat, licet una non possit habere plures, eo quod plurium coitus cum una impedit fecunditatem. Sicut est in agentibus et patientibus in natura, quod si idem patitur a diversis agentibus, impeditur actio utriusque et confunditur : diversa autem bene patiuntur ab uno agente. Quando autem necessitas religionis non est, sed melius fit propagatio per semen spirituale quam naturale, tunc dictat unum uni esse conjungendum : eo quod hoc sufficit ad fecunditatem, et melius est ad domus ædificationem et ad prolis educationem, et majorem in natis facit germanitatem.

Ratio aut ut ratio est, quæ ex legibus ordinat conjunctionem, et ex his quæ magis faciunt ad civilitatem : dicit enim Aristoteles in VIII Ethicorum, quod homo naturaliter est animal conjugale, et naturaliter animal civile : et sic ratio sumpta dictat, quod unus uni commisceatur, quæ secundum leges patriæ sua est sibi secundum individuam vitam conjuncta, secundum quod dicimus, quod « matrimonium est conjunctio maris et feminae legitima, individuam vitæ consuetudinem retinens. »

Isti dicunt, quod Deus non potest præcipere contra jus naturale primo modo dictum, sed potest præcipere contra jus naturale secundo, et tertio modo dictum. Quod enim Jacob habuit quatuor uxores, fuit contra jus naturale secundo modo dictum. Quod Abraham commixtus est Agar, Genes. xvi, 1 et seq., fuit contra jus naturale tertio modo dictum. Agar enim non fuit sua, quia non fuit sibi legitime conjuncta.

Sed istis objicitur, quod directe contra jus naturale primo modo dictum fuit quod præcepit Abrahæ, quod occideret filium innocentem. Similiter quod præcepit Osee, quod commisceretur cum

<--- Page Split --->

fornicaria soluto. concubitu : solutus enim concubitus non ordinatur ad sustentationem speciei vel individui.

Et sic videtur, quod solutio illorum non valeat.

Pro pter hoc alii dicunt, quod est malum per se, de quo dicit Aristoteles in II Ethicorum, quod « mox nominatum est malum : » et Augustinus dicit, quod « non potest bene fieri. » Et est malum in genere quod potest bene et male fieri. Sicut malum per se est mechari sive adulterari. Occidere autem et commiseri. mulieri potest bene et male fieri : si enim fit ex causa occisio, bona est : si non ex causa, mala est. Similiter si quis commisceatur ex causa femine, ut ex commixtione sua eam sanctificet et sibi conjungat, bonum est, sicut dicit Hieronymus super Osee, quod conjunxit sibi fornicariam ex præcepto Domini, ut honestam faceret, quæ honesta esse non potuit, nisi ex conjunctione ad Prophetam. Et loquitur ibi contra Manichæos, qui Deum accusabant ut turpitudinis patronum, qui turpia præciperet, ostendens nihil esse turpitudinis, sed multum utilitatis in hoc quod conjungitur turpis honesto ut honesta fiant. Et ponit exemplum de Socrate, qui honestissimus fuit, et Plotinum tunc turpem de societate ganeorum et ganearum assumptum sibi associavit, et honestissimum philosophum fecit.

Dicunt ergo isti, quod malum per se quod non potest bene fieri, non potest præcipere Deus : sed malum quod potest bene et male fieri, quod vocatur malum in genere, dicunt quod potest præcipere. Et assignant rationem : Sicut enim indifferens quod nec bonum nec malum est, ex præcepto prohibitionis efficitur malum, ut comestio pomi Adæ, ex præcepto mala facta est, cum alias esset indifferens : ita id quod bene et male potest fieri, ex præcepto Dei efficitur bonum.

Contra hos iterum objicitur : quia licet occidere possit fieri bene et male, tamen

occidere primogenitum innocentem numquam potest bene fieri. Similiter licet commixtio cum femina possit bene etmale fieri, tamen fornicatio numquam potest fieri bene et male, sed semper male. Dicit enim Aristoteles in VII Ethicorum, quod fornicator deterior est incontinente, in hoc quod incontinens rationem habet sanam, quamvis vi passionum corruptus sit in affectu. Fornicator autem nihil sanum habet, totus secundum rationem et affectum corruptus in libidine requiescens. Et cum Deus præcepit Osee, quod filios fornicationum faceret non legitimos : et quod dicunt, quod sicut indifferens fit malum per præceptum, ita malum in genere potest fieri bonum per præceptum, hoc verum esset, si ut indifferens proponeretur in præcepto, hoc est, ut occisio simpliciter et commixtio fecmine simpliciter : sed ita non fit, sed in præcepto ponitur ut determinatum ad speciem per se mali, ut occidere unigenitum, et commisceri fornicariæ : quia alias non faceret filios fornicationum, sed legitimos.

Propter hoc dicunt alii, quod malum solu est corruptio modi, speciei, et ordinis, et ad Deum et ad proximum. Unde quæcumque dicunt corruptionem ordinis ad Deum ut ad ultimum finem, illa non potest præcipere Deus, sicut non potest præcipere contra seipsum. Unde non potest præcipere aliquid quo talis ordovioletur : sed potest præcipere aliquid contra ordinem quo homo ordinatur ad hominem. Unde dicunt, quod Deus potuit præcipere asportari vasa Ægyptiorum : quia hoc non fuit nisi violatio ordinis ad hominem : sed non potuit præcipere ut asportarentur ex avaritia. Et potuit præcipere commixtionem cum soluta, sed non potuit hoc præcipere ut fieret ex libidine : cum enim apponitur, ex libidine, vel ex avaritia, malus finis notatur, per quem destruitur ordo ad nltimum finem et optimum qui est Deus.

Sed contra istos iterum objicitur, quod

<--- Page Split --->

illa quæ mox nominata sunt mala secundum Philosophum, et per se mala secundum Augustinum, ipsa ratione nominis sui dicunt conjunctionem ad malum finem, et corruptionem ordinis ad finem bonum : et tamen illa præcepit Deus, ut jam sæpius dictum est : et sic non videtur stare hæc solutio.

Ad hæc sine præjudicio melioris sententiæ dicendum videtur, sicut paulo ante habitum est, quod in præcepto exse motionis non potest præcipere Deus per se malum : quia quod fit Deo præcipiente, fit Deo auctore et Deo volente vel hoc vel aliquid circa hoc : sed in præcepto tentationis vel instructionis, in quibus Deus non intendit actum, sed tentare affectum per fidem, vel ex quibus instruere intendit, eo quod sicut dicit Dionysius, ex omnibus est accipere bonas contemplationes et instructiones, sicut patet in exemplo quod ponit de Canticis, ubi intentio amoris divini describitur et docetur ex lenocinio amoris carnalis. Unde in illis duobus tentatio et instructio aliquando utitur actu, qui est per se malus : sed non utitur eo secundum quod est per se malus, sed utitur eo secundum circumstantiam aliquam, secundum quod refertur ad probationem vel instructionem, et non ad finem malum. Sicut quod Abraham unigenitum offerebat hæredem benedictionum Dei, magnam probabat devotionem obedientia. Et quod Osse soluto modo conjunctus fuit fornicariae quæ semper dimitti potest, magnam faciebat instructionem ad rem prophetatam, quod scilicet synagoga non ita erat conjuncta Deo, quin semper possit abjici et dimitti propter crimina : quia conjunctio ejus separabilis esset, sicut dicitur, Jeremiæ, vii, 4 : Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes, etc., ubi probat Dominus, quod sicut abjecit Silo propter malitias, ita potest abjicere Jerusalem : quia non possunt

esse nisi filii fornicationum, qui in idolotatria nati sunt, et filii fornicationum jus non habent in domo nec in hæreditate. Unde, Osee, 11, 2, dicit : Judicate matrem universam, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus, scilicet legitimus. Similiter, Joannis, vi, 18 : Nunc quem habes, non est tuus vir.

Hisitaprænotatis , dicendumestadprimum , quodmeojudiciopræceptoex - sectionisnonpotestDeuspræciperoali - quidcontrajusnaturale : quiaipsemet , utdicitBasilius , naturærationaliilludinseruitetinnaturalijudicatoriodescrip - s i t . Jamenimpauloantenotatumest , quodnaturatribusmodisdicitur , utdicitAugustinusinlibroXXVIcontraFau - s t u m 1 . EtponiturinGlossasuperilludepistolæadRomanos , x i , 2 4 : Contranaturaminsertusesinbonamolivam . Etprimomododictanaturaregulaim - mobilisestprovidentiæ , quaunumquod - queaddebitumnaturæsuæfinemguber - naturetdeducitur . Etcontrahancnatu - ramnonpotestDeusfacere , sicutneccontraseispsum . Secundomododiciturnaturalexsivedispositioobedientialis , quaomnisnaturaadDeumordinatur , utfiatineaquidquidDeusvoluerit . Ethæcnaturahabetseadnaturamprimomododictam , sicutsehabetfatumadprovidentiam . EtcontrahancnaturamDeusiterumnihilpotestpræcipere , necfaceresieutneccontraseispsum , sicutintractatudepotentiaprobatumest . Tertiomododiciturnaturasolitusetconsuetuscursusnaturæ . EtcontraillumpotestfacereetpræcipereDeus , maximepræ - ceptoprobationisetpræceptoinstructio - n i s : quiainillisactumnonvultDeus , sedaliquidcircaactum . Undeetiaminillisillecuifittalepræceptum , nonte - neturadactum , nisitamdiuquosqueDeusrevelatperinspirationem , quodnonvultactum , sedaliquidcircaactum , sicutfactumestAbrahæ , cumdicebatur

<--- Page Split --->

ei : Non extendas manum in puerum 1. Et ideo dicitur etiam, quod Angelus Domini clamavit de cælo, ut per clamorem intelligatur aperta et manifesta revelatio, per cælum autem intelligatur divina et infallibilis.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod lex superior in quantum superior sive superioris, potest solvere legem inferiorem, quando superior et inferior diversæ sunt : sed quando inferior directe est exemplum superioris, tunc soluta inferiori, solvitur superior. Et ita se habent ad invicem lex naturae primo modo dictæ, et secundo modo dictæ. Unde sicut Deus non potest facere contra unam, sic nec potest facere contra aliam.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod nihil justius est quam quod Deus vult : et hoc est ideo, quia ejus voluntas injusta esse non potest, licet aliquando justitia illa occulta sit : et quia injusta esse non potest voluntas, ideo de ordinata potentia præcepto exsecutionis nihil potest præcipere contra legem naturalem primo modo dictam et secundo modo. Justitia enim, ut dicit Anselmus in libro de Veritate, rectitudo voluntatis est 2 : nec esset recta voluntas præcipiens hoc quo obediens in facto pravus fit et deterior, ut dicit Augustinus, et ponitur in libro primo Sententiarum, distinctione, XLVI.

Ad 4. AD 10 quod primo objicitur in contrarium, jam patet solutio : quia contra naturam primo et secundo modo dictam non potest creator naturae per legem æternam : talia enim præcepta non sunt regis recte regentis, sed tyranni, secundum tyrannidem quæ est corruptio regni, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum. Unde talia sunt impotentiae et non potentiae, et in voluntate perversæ voluntatis indicia.

Per hoc similiter patet ad sequens solutio.

Ad object.3. AD 10 quod ulterius adducitur de Augustino, videtur mihi dicendum, quod

verum est quod dicit Augustinus, simpliciter de præcepto exsecutorio : quia hoc procedit de potentia et voluntate ordinantis ordine justitiae : sed de præcepto probationis et instructionis non est verum : quia in illis non actus intenditur, sed aliud quiddam circa actum quod decens est et honestum et utile ei cui præcipitur.

Ad ALIUD dicendum, quod in veritate Ad objec de ordine vitæ est, ut non nisi honesta fiant et pro amicis et pro hominibus cujuscumque auctoritatis existant : qui ordo si corrumpatur, inducitur perversitas : quia cujus rei Deus ultor est, ideo non auctor, ut dicit Fulgentius. Et per consequens nec præceptor est præcepto exsecutorio, licet aliquando ex talibus probet probandos et instruat instruendos, quos tamen revocat semper ab actu, vel per inspirationem occultam, vel manifestam.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc directe Ad objec procedit de præcepto exsecutorio, sed non de præcepto probationis vel instructionis : in exsequendo enim homo fit deterior : probatus autem et instructus melior effectus est : et hoc convenit præcipere optimo et sapientissimo.

Ad SEQUENS patet responsio per idem. Ad objec Præcepto enim exsecutorio quod obligat ad actum, non potest : sed probationem et instructionem potest præcipere circa illa, et præcipere ea eatenus quoad instructionem et probationem ordinantur.

Ad ALIUD dicendum de Habacuc, quod Ad objec hoc procedit de præcepto exsecutorio. Jus enim decalogi de jure naturali profectum est. Et hoc dicit Expositor super illud Exodi, xx, 18 : Cunctus populus videbat voces et lampades, quia præcepta quæ ibi sonuerunt, cordibus singulorum inscripta per naturalem rationem lumine mentis videbantur. Sunt enim principia morum secundum justitiæ ordinem ad Deum et ad proximum. In principiis autem nemo dubitat, sicut nec in ostio do-

<--- Page Split --->

mus, sicut dicit Aristoteles in II primae philosophiae : principia enim scimus in quantum terminos cognoscimus. Unde non esse mcechandum vel fornicandum omni homini dictat ratio, quamvis non dictet sibi, quod a talibus aliquando et ex talibus possit fieri probatio vel instructio.

subject. 8. Ad aliud videtur mihi dicendum, quod de praecepto exsecutorio procedit.

ad 1. Ad DICTUM Bernardi dicendum, quod si verum est quod dicit, quod oportet quod promulgatum a Deo praecepto exsecutorio mutetur, vel solvatur praecepto probativo vel instructivo. Et sic non mutatur nisi secundum quid, et non simpliciter : si enim simpliciter solveretur et mutaretur praecepto revocatorio vel cassatorio, esset praevaricatio, quae in Deum non cadit. Ad Galat. II, 18 : Si ea quae destruxi, iterum haec adfisco, praevaricatorem me constituo. Sed sicut dictum est, probatio et instructio possunt fieri circa ea.

ad 2. Ad aliud dicendum, quod occisio non est ita in medio, quod ex se possit bene et male fieri : sed ex causis adjunctis potest bene fieri, et potest male fieri : et ideo ex talibus sumuntur aliquando praecepta probationis et instructionis, ut dictum est : et hoc et nihil amplius potest haberi ex verbis Augustini.

solutioad solutionem quam inducunt quidam ex distinctione naturae, dicendum quod distinctio bona est. Et alius est ordo justitiae quem dictat natura, ut natura, et alius quem dictat natura et ratio, et alius quem dictat ratio ut ratio : sed contra nullum ordinem justitiae a justitia divina impressum naturae vel rationi praecepto exsecutorio potest aliquid praecipere Deus : sed praecepto probationis vel instructionis potest, ut dictum est : unde etiam talia praecepta a Sanctis vocantur dispensativa, quia cum aliqua juris relatione fiunt.

Ad ID quod objicitur in contrarium,

dicendum quod nihil præcipit contrarium, volens actum contra jus naturale existentem, sed volens aliquid circa actum, sicut fidei probationem. Nec in Osee præcepti coitum vel fornicationem : quia hoc esset illicitum, sed fornicationem fornicariæ præcepti, quod poterat fieri honesto modo : sive, ut dicit Hieronymus, ut conjunctione Prophetae fœda fieret honesta, et instrueretur Propheta, quod Deus amore suo sæpe fœdam animam amat ut pulchram faciat : sive, ut dicit Glossa, ut conjungeretur fornicariæ ut conjunctione sua filios fornicationum ex fornicatoribus natos aliis faceret suos, et ideo nihil juris haberet in marito vel hæreditate mariti. Et ut etiam ex hoc instrueretur Propheta, quod Deus Isrealticium populum in primis parentibus, avis et proavis Abrahæ natum ex idololatria sumpsit et sibi conjunxit : et ideo filii ex fornicatione idolorum nati, non ab eo sunt geniti, quamvis ab eo sumpti : et ideo posse eos abjici quando vellet. Dicunt tamen Expositores Hebræorum, ut Rabbi Moyses et Eleazar, quod hoc quod dictum est in Osee imaginaria visione, factum est ad instructionem Prophetae, et non in re perfectum : et opinor, quod hoc sit probabile.

Ad solutioem aliorum quae inducitur, Ad solution em 2. dicendum quod satis bona est : sed bonum in genere sive malum in genere accipi debet, non determinatum ad speciem : quia occisio innocentis non potest bene fieri. Similiter fornaticio sive solutus concubitus bene fieri non potest. Nec Deus potest illa præcipere præcepto exsecutorio. Hæc enim directe corrumpunt ordinem vitæ et hominum ad se invicem, et hominum ad Deum : et deformitatem talem sive corruptionem conceptam habent in ipso nomine, sive nominis ratione. Propter hoc dicunt Aristoteles et Augustinus, quod non possunt bene fieri : et delectationes quæ sunt fines talium actuum, probat Aristoteles in X Ethicorum, nec esse naturales ex genere : non

<--- Page Split --->

enim sunt animales, nec naturales, et propria ex specie, quia non sunt humanae : sed esse aegritudinales, ex aegra et corrupta natura procedentes, sicut comestio carbonum delectabilis est ei qui ex combusta cholera corruptum habet appetitum.

Ad m quod in contrarium objicitur, dicendum quod illae objectiones non probant, nisi quod praeceptum exsecutorium non potest fieri in eis quae per se mala sunt : potest tamen fieri praeceptum probationis et instructionis, ut habitum est : in illo enim voluntas praecipientis non refertur ad actum, sed ad aliquid circa actum, quod honestum et bonum est et utile ei cui praecipitur.

mus, fecit ut universalis rerum Dominus, dispensans unicuique quod sibi debetur.

Ad hoc quod contra hoc inducitur, dicendum quod hoc procedit de praecepto exsecutorio, et non de praecepto probationis vel instructionis, ut dictum est.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS II.

De signo prohibitionis, Utrum actus prohibitus sit volitus ?

Ad solutio- Ad solutio- num 3. num 3. cunt, dicendum quod satis probabilis est. Perversitas enim humani generis, ut di- cit Augustinus in libro LXXXIII Qua- stionum, est uti fruendis, et frui utendis 1. Unde omne illud quod destruit ordinem ad Deum ut ad ultimum finem, est contra naturam secundo modo dictam. Destruit enim ordinem obedientialem creaturae ad creatorem, contra quem tam non potest facere Deus quam contra seipsum, ut di- cit Augustinus. Mecchia autem et furtum et hujusmodi ipso nomine destruunt ta- lem ordinem. In ipsa enim sua ratione dicunt, quod sunt conjuncta malo fini, et sic non ordinabilia ad finem optimum. Sed si qua essent contra ordinem proxi- mi ad proximum quibus non excludere- tur ordo ad Deum, in illis verum esset quod dicunt. Unde vasa Ægyptiorum asportare ex furto et avaritia numquam Deus præcepit : et si factum est, permisit eis qui laboraverunt, quorum merces la- borum detenta injuste fuerat : et qui angariis et præangariis diu gravati fue- rant, illos ex rebus eorum qui labores eorum abstulerant, renumerari concessit, etiam invitis illis quorum erant quae as- portabantur. Et hoc, ut dicit Hierony-

Secundo, Quæritur de secundo signo quod est prohibitio. Et quæritur, Quid sit volitum in illo ?

Et videtur secundum sententiam prohibitiouis, quod actus quem prohibet, non sit volitus.

  1. Illud enim non est volitum, quod imperatur : sed actus imperatur non fieri : ergo videtur, quod actus non sit volitus. Et hoc patet cum dicitur : Non mæchaberis, non furtum facies, non occides, et sic de aliis. Actus ergo ille qui prohibetur, videtur esse non volitus.

IN CONTRARIUM hujus est quod dicised cor tur,

  1. Matth, viii, 4, de leproso mundato, cui dixit Dominus : Vide nemini dixeris, ubi dicit Glossa : « Taceri jussit, nec tamen taceri potuit : non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum ut sui in magnis quae faciunt, latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti. « Ergo videtur, quod prohibet quod non vult dimittf, sed vult fieri.

  2. Adhuc, Marci, 1, 44, ubi eadem historia ponitur, sic dicitur : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi

<--- Page Split --->

sacerdotum, et offer pro emundatione tua quae præcepit Moyses, in testimonium illis. Et sequitur, 3. 43 : At ille egressus cæpit prædicare et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem. Aut ergo leprosus obeditv prohibitioni Domini, aut non. Et videtur, quod non : quia non fecit quod præceptum fuit. Si autem non obeditv, transgressor fuit, et mortaliter peccavit : et hoc difficile est dicere : quia sic pejus præcipitatus esset in mente, quam curatus esset in corpore, quod inconveniens est dicere.

  1. Adhuc, Glossa dicit, quod « tacere non potuit : » et si non potuit, tunc ei imputandum non fuit : et sic non peccavit.

  2. Adhuc, Tobiæ, xn, 6 et 7, dixit Angelus Raphael : Benedicte Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini illi, quia fecit vobiscum misericordiam suam. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Ergo videtur, quod ille qui opus Dei in se sensit per lepræ mundationem, tenebatur revelare et publice confiteri : et Dominus hoc prohibuit : ergo videtur, quod ipse perplexus fuit ex verbis Domini et ex verbis Angeli.

  3. Adhuc, Si dicatur sicut Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XIV, quod « prohibuit quod tamen fieri noluit, » videtur inevitabiliter sequi, quod duplex fuit, et quod signum falsum fuit non demonstrando id quod Deus voluit,

  4. Adhuc, Matthæi, ix, 31, super illud : Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa, Glossa dicit : « Non possunt tacere cæci memores prioris gratiae. » Si non possunt tacere, et Deus non præcipit impossibile : tunc videtur, quod non fuit voluntas Dei, quod tacerent : et sic non tacendo perfecerunt voluntatem Dei. Qui autem perficit voluntatem Dei, transgressor non est. Transgressor ergo non fuit in tacendo.

  5. Simile quid potest objici de cæco, Marci, x, 46 et seq., et Lucæ, xviii, 33 et seq., cui præceptum fuit ut taceret, et ipse magis clamabat.

  6. Adhuc, Quod ad laudem Dei est, recta voluntas vult fieri. Prædicatio miraculi ad laudem est : ergo Deus hanc, cum rectissimæ sit voluntatis, vult fieri: non ergo vult hoc taceri. Unde, Lucæ, xviii, 42 et 43, sic dicit cæco : Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

SOLUTIO. Dicendum, quod prohibitio signum voluntatis divinae est, sed significat, quod voluntas Dei sit circa oppositum ejus quod prohibet. Sicut enim de præcepto dictum est, quod triplex est, scilicet exsecutorium, probatorium, et instructorium, ita intelligendum est de prohibitione. Prohibitio enim exsecutoria est : Non occides, non mæchaberis, non furtum facies, et sic de aliis : in quibus prohibetur quod per se malum est, et quo fit homo deterior, pro cujus transgressione æternaliter punitur homo. Et circa hæc non est voluntas Dei, nec potest esse nisi de non faciendo : quia illa non vult fieri, quamvis forte velit oppositum.

Prohibitio autem probatoria fit in his in quibus maxime probatur devotio obedientis. Probatur autem in parvis et indifferentibus magis quam in magnis. In magnis enim prohibitis signum esset, quod propter se vitaret illa quis, et non propter devotionem et auctoritatem prohibentis. Sed in parvis quæ non vitantur propter se quando vitantur, signum est, quod non vitantur, nisi propter auctoritatem et devotionem prohibentis. Et tale fuit præceptum primis parentibus de pomo. Ex quo enim in parvo non obediverunt, evidenti signo probatum fuit, quod nec in magno obedivissent.

Prohibitio instructoria fuit, quæ facta fuit leproso, Matthæi, viii, 4, et Marci, 1,

<--- Page Split --->

44 : et eis qui adduxcrunt surdum ct mutum, de quibus dicitur, Marci, vii, 36 et 37 : Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant : et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui. In illa enim prohibitione non prohibetur actus ex intentione prohibentis, nisi ut ex prohibitione accipiatur occasio instructionis, scilicet ut exemplo prohibentis sui instruantur, ut non quærant gloriam in magnis, sicut dicunt Glossæ præinductæ super Matthæum, viii, 4, et Marcum, i, 44. Et ideo dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, quod in talibus prohibitionibus prohibuit quod non voluit : voluit tamen aliquid circa hoc, occasionatum scilicet ex illo, hoc est, jactantiae et gloriæ fugam. In exsecutoriis autem prohibitionibus semper vult actum quem prohibet non fieri, et voluntatem obedientis esse circa oppositum prohibitii. Et ideo egregie dixerunt antiqui Magistri, quod in omnibus prohibitionibus exsecutoriis voluntas in actu interiori manet non negata vel prohibita, sed actus exterior qui est circa rem prohibitam, negatur et prohibetur. Hoc enim dixerunt Præpositivus et Gulielmus Altisiodorensis. Aliter enim in obedientia prohibitionum non inveniretur meritum. Unde cum dicitur : Non occides, sensus est, velis non occidere : Non furaberis, velis sive actualem voluntatem habeas non furandi. Sed in prohibitione instructoria non prohибetur actus propter se, sed propter aliud ad quod intendit instruere per probitionem. Et ideo ille cui fit prohibitio, non tenetur ad actum vitandum, nisi forte tamdiu, quamdiu non intelligit ex inspiratione occulta vel manifesta instructionem fieri circa hoc, et non exsecutionem.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in exsecutoria prohibitione actus prohibetur, et non est volitus, præcipue actus exterior : volitus tamen est actus interior,

quia ille bonus est et meritorius : et ideo oppositum prohibitionis quantum ad actum exteriorem ad quod intendit voluntas interior, secundum actum volitum est in prohibitione.

Ad ILLUD quod in contrarium objiciAd objitur, dicendum, quod prohibitio illa instructoria fuit. Et quod Glossa dicit, quod « taceri jussit quod taceri non potuit, » non repugnat : sensus enim est, quod taceri jussit ad vitandum inanem gloriam, quam semper voluit in suis vitari. Vel taceri non potuit utiliter : et ideo debuit prædicari ad gloriam Dei.

Ad ALIUD dicendum, quod leprosus Ad obje simpliciter obeditiv ad intentionem prohibentis. In actu autem prohibitio non obeditiv nec debuit : quia circa hoc voluntatem Dei scivit non esse, sed quod usus fuit prohibitione ad aliud ad quod suos instruere voluit, sicut patet in verbis Angeli Tohiæ, Tob. xii, 6 et 7, et Eccli. XLIII, 33 et 34 : Benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude. Exaltantes eum replemini virtute.

Ad ALIUD dicendum, quod dictum Ad objec Glossæ intelligitur : utiliter non potuit, et ideo non tacendo non peccavit. Unde Bernardus : « Silentio peccat, qui verbum salutis quod prodesse multis poterit, indiscreto et damnabili ligat silentio. »

Ad ALIUD dicendum, quod perplexus Ad objec non fuit : scivit enim voluntatem Domini non esse circa hoc quod prohibuit, nisi occasionaliter, ut scilicet ex illo instrueret : et obeditiv in hoc quod Deus intendit et voluit.

Ad ALIUD dicendum, quod illud non Ad objec sequitur de præcepto instructorio. Non enim est duplicitas nisi circa idem sint voluntas et signum opposita. Hoc autem non est hic : voluntas enim est circa instructionem : signum autem prohibitionis circa actum exteriorem, qui non per se ut malum prohibetur, sed per occasionem, ut dictum est.

Dicunt tamen quidam et bene, quod

<--- Page Split --->

aliter est in orationibus indicativis, et aliter in orationibus optativis, et aliter in orationibus imperativis. Oratio enim indicativa secundum veritatem dependet ex re quam significat. Dicit enim Aristote les in Prædicamentis, quod in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est : et veritas rei est in oratione ut in si gno, in mente autem dicentis est sicut in adæquatione rerum et intellectuum. Dicit enim Aristoteles, quod « veritas est adæ quatio rerum et intellectuum. » Et ideo dicit in quinto primæ philosophiæ, quod « veritas est in anima. » Unde cum, sicut dicunt Plato et Basilius, sermo in ventus sit ut nobis invicem affectus et conceptus nostros pandamus : si conci pio unum in corde, et aliud significo, sermone duplex sum, et signum falsum quod profero : eo quod sermo et intelle c tus non sunt circa idem. Similiter in oratione optativa, ut cum dico, utinam scriberes, significatur voluntatem esse circa id quod operatur : sermo enim si gnificat id quod operatur, et modus qui significatur in verbo, significat inclina tionem et affectum animi esse circa idem. Dicit enim Priscianus, quod « modi ver borum sunt inclinationes animi, varios ejus affectus circa idem de quo sermo est, demonstrantes. » Et ideo si opto unum voce, et inclinatio animi per desi derium non est ad illud, duplex sum : quia inclinatio animi ad idem in modo non est quo significat sermo. Sed in oratione imperativa non est sic. Impe rium enim quod significatur in modo verbi imperandi, non est in re, sed in imperante : et idcirco non oportet, quod in imperativa oratione imperium semper sit circa rem imperatam : sed potest esse circa aliquid circumstans rem imperatam voluntas imperantis : cum tamen impe rium ad aliud referatur. Omnis enim imperans tribus movetur affectibus. Primo enim concipit oratione indicativa quod imperare velit et quid. Secundo,

habet affectum imperandi, qui designatur per modum verbi imperativi. Tertio, affectum et inclinationem habet ad hoc quod intendit imperando ut fiat. Unde patet, quod non oportet, quod affectus voluntatis semper sit circa hoc quod imperatur, sed ex causa probationis vel instructionis potest esse circa aliud sine duplicitate et sine signi falsitate.

Ad aliud jam patet solutio per prædiAd object, 6, eta : quia Glossa illa directe dicit, quod ad aliud refertur imperium, et ad aliud voluntas imperantis.

Quod objicitur de cæco, simile illi est Ad object, 7. et similiter solvendum.

ULTIMUM quod objicitur, concedendum Ad object, 8. est : unde diximus, quod prohibitio actus non ponitur nisi per occasionem, ut sci licet ex ipsa prohibitione locum habeat instructio.

MEMBRI SECUNDI

ARTICULUS III.

De signo voluntatis quod est permissio.

Tertio, Quæritur de signo quod est permissio. De hoc enim dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLV, cap. Permissio quoque, quod « permissio et operatio voluntas Dei ap- « pellantur, qualiter accipit Augustinus « in Enchiridion, dicens : Non fit aliquid « nisi Omnipotens fieri velit : vel sinen- « do ut fiat, vel ipse faciendo. Nec du- « bitandum est Deum facere bene, etiam « sinendo fieri quæcumque fiunt male : « non enim hæc nisi justo judicio sinit, « et profecto bonum est omne quod ju- « stum est 1. »

Gratia hujus quaerit Magister, Utrum

<--- Page Split --->

mala voluntate Dei fiant? in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI, cap. Ideoque cum constet.

Item, Quærit secundo propter idem verbum Augustini, distinctione XLVI, cap. Qui autem, Utrum bonum sit mala fieri?

Adhuc, Tertio quærit in illo cap. Hinc patet, Utrum expediat mala fieri?

Et hæc tria oportet determinare antequam determinetur de permissione : et tunc quarto erit de permissione quærendum.

ARTICULI TERTII

PARTICULA I.

Utrum mala fiant voluntate Dei 1 ?

Ad primum objicit Magister in hunc modum :

  1. Quod enim non velit Deus mala fieri, sic probat Augustinus in libro LXXXIII Questionum : « Nullo sapiente auctore fit homo deterior (2). » Dicit enim, quod hæc culpa tam magna est, quod in sapientem cadere non potest. Est autem Deus omni sapiente homine præstantior. Ergo nec in Deum cadit : ergo nec Deo auctore fit homo deterior : sed idem est fieri Deo auctore et Deo volente : ergo Deo volente non fit aliquid quo homo fiat deterior : sed malis homo fit deterior : ergo Deo volente non fiunt mala. Hoc argumentum facit Magister in libro I Sententiarum, distinctione XLVI, cap.

Idem est enim dicere : et cap. eodem, Multo est enim præstantior 3.

  1. Adhuc, Cap. sequenti, Deinde idem Augustinus, objicit ad idem sic, quod in Deo non est causa mali : bonorum enim Deus tantum causa est : sed habitum est supra, quod voluntas Dei omnium eorum causa est quæ vult : ergo cum non possit esse causa malorum, voluntate Dei non possunt fieri mala.

  2. Adhuc, Cap. sequenti, Item aliter, sic probat idem, scilicet quod Deo volente non fiunt mala. Deus non est causa tendendi ad non esse : tendere enim ad non esse malum est : Deus autem auctor mali non est : tendit enim ad non esse qui operatur malum : non ergo Deo auctore est, quod quis operatur malum : et idem est Deo auctore, quod Deo volente, ut præhabitum est : Deoergo volente non fit malum ab aliquo.

  3. Adhuc, In eodem capite inducit Magister Augustinum in libro LXXXIII Questionum sic dicentem : « Qui om- « nium quæ sunt auctor est, et ad cujus « bonitatem id pertinet ut sit omne quod « est, boni tantummodo causa est. Quo- « circa mali auctor non est, et ideo ipse « bonum summum est : a quo in nullo « deficere bonum est, et malum est defi- « cere. Non est ergo causa deficiendi, id « est, tendendi ad non esse, qui ut ita « dicam, essendi causa est : quia omnium « quæ sunt auctor est : quæ in quantum « sunt, bona sunt 4. »

  4. Adhuc, Ad idem potest objici per rationem : quia quod melius est, Deo attribuendum est : melior autem est voluntas quæ ita est ad bonum, quod nullo modo est ad malum : ergo hoc voluntati Dei est attribuendum, scilicet quod non velit mala fieri, sed bonum.

1 Cf. Opp. B. Alberti Comment. in I Sententiarum, Dist. XLVI, Art. 4. Tom. XXVI hujusce novæ editionis nostræ.

2 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quæstionum, Q. 3.

3 Hæc omnia inveniuntur in cap. K, Si quis

igitur diligenter. Cf. I Sententiarum Dist. XLVI, cap. K. Tom. XXVI nostræ editionis, pag. 438.

4 S. AUGUSTINUS, Lib. LXXXIII Quæstionum, Q. 21. Cf. Opp. B. Alberti. Tom. XXVI, pag. 440.

<--- Page Split --->

contra. In contrariunx hujus,

  1. Inducit Magister objectionem sophisticam, cap. Jam sufficienter, sic: Quod mala fiunt, verum est: omne autem verum quod est, a veritate est quae Deus est: a Deo est ergo quod mala fiunt. Probationem primae sumit ab Augustino in libro LXXXIII Quaestionum, q. 1, ita dicentem: Omne verum a veritate verum est: est autem veritas Deus: Deum ergo habet auctorem omne quod verum est. Est autem verum, quod mala fiunt vel sunt: Deo ergo auctore est, quod mala fiunt. Hoc ultimum solvit Magister in illo cap. Quibus facile est respondere. Et redit solutio sua ad hoc, quod cum dicitur, verum est, quod mala fiunt, sensus est: verum est quod dicitur ista locutione. Sed cum dicitur, quod mala fiunt, a Deo est, infertur ac si sit de re: et ideo est mutatio praedicamenti, et fallacia figurae dictionis.

  2. Ad idem etiam in illo cap. Super hoc diversi varia sentientes, objicit sic: Aut Deus vult mala esse et fieri, aut non vult. Si vult ea non esse vel non fieri, et non potest id efficere ut non sint vel non fiant, potentiae ejus et voluntati aliquid resistit, et non est omnipotens, quia non potest omne quod vult, sed impotens, sicut et nos sumus, quia quod volumus, quandoque non valemus. Sed quia omnipotens est, et in nullo impotens, certum est non posse fieri mala vel esse nisi eo volente. Quomodo enim eo invito et nolente posset ab aliquo malum fieri, cum scriptum sit: Voluntati ejus quis resistit?

  3. Ad idem ibidem ab Augustino objicitur in Enchiridion : « Si voluerit, necesse est fieri. » Sed immediata oppositio est velle fieri vel non fieri : et si vult non fieri, non fiunt : fiunt autem ut videmus : ergo Deus vult ea fieri.

  4. Adhuc, Augustinus in Enchiridion : « Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit 2. » Sed mala fiunt. Ergo non fiunt nisi Omnipotens fieri velit.

  5. Adhuc objicit sic : Bonum est malum esse vel fieri : alioquin summe bonus non permitteret fieri ea. Omne bonum fit Deo volente. Ergo mala fiunt Deo volente.

SOLUTIO. Meo judicio haec est falsa, solutio. Deus vult fieri mala. Et similiter ista, mala fiunt Deo volente.

Unde ea quae primo objiciuntur ad illam partem, concedenda sunt.

Tamen hoc quod dicit Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum, quod non est causa tendendi ad non esse, non intelligitur de esse naturae : quia quantumcumque multiplicetur peccatum, hoc esse non deficit, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, cap. 4, quia et in daemonibus est salvatum. Nec intelligitur de esse gratiae : hoc enim statim privatur per quodlibet peccatum mortale, et non tendit ad non esse, sed statim deficit. Sed intelligitur de esse naturae ordinabili ad bonum gratiae, de quo dicit Boetius in quarto de Consolatione philosophiae, quod « esse est, quod ordinem retinet servatque naturam. » Hoc enim secundum elongationem a bono intenditur, et per malum tendit ad non esse, sed numquam finitur, etiamsi in infinitum malum multiplicetur. Et hujus causa ostensa est in quaestione, Qualiter malum corrumpat bonum, in tractatu de bono.

Similiter quod dicit Augustinus, quod culpa non cadit in sapientem, non intelligitur de omni sapiente, sed de illo qui sapiens est notitiam habens divinorum cum sapore charitatis : in illum enim non cadit mortale peccatum. Si autem de omni sapiente intelligatur, hoc est, qui scit per causas altissimas et difficiles homini scire : tunc non potest intelligi generaliter de culpa, sed quod haec culpa non cadit in sapientem, scilicet quod volens faciat aliquid quo opus suum fiat deterius : quia eo ipso quo faceret hoc

<--- Page Split --->

volens, esset insipiens : quia sicut dicit Aristoteles in sexto Ethicorum, sapiens in quolibet artificio est, qui rationem scit reddere ex fine operis et totius operis et omnium pertinentium ad opus.

Ad object.1 Ad in quod Magister sophistice adducit in contrarium, dicendum quod solutio Magistri bona est, et directe solvit sophisma. Cum enim dicit proponendo, quod omne verum est a prima veritate quae Deus est, et ab ipso est omne verum, illa vera est tam de veritate signi, quam de veritate rei. Cum autem assumit dicens, quod mala fiunt, verum est, assumit de veritate signi tantum. Et cum concludit dicens, ergo quod mala fiunt, a Deo est, concludit de veritate rei ex assumpta quae non fuit vera nisi de veritate signi. Et ideo non sequitur, sed mutat suppositionem. Dictum est in quaestione de veritate, quod in talibus veritas signi quae est signi rectitudo, signato adjacet, sicut rectitudo virgae adjacet, hominis corpori mortuo. Mala enim fieri a voluntate hominis privationem ostendit rectitudinis voluntatis. Sed cum dicitur, quod mala fiunt, verum est, veritas illa non dicit nisi rectitudinem significationis sive signi, ut dicit Anselmus, quod actus voluntatis sub privatione rectitudinis refertur ad verum significationis, quod prædicatur in dicto cum dicitur, mala fieri est verum.

riæ quæ recipit medium. Cum autem dicitur, volo hoc fieri, non volo hoc fieri, habent modum oppositionis contradictoriæ : et illa non habent medium : et ideo non sequitur, si non vult fieri, quod velit non fieri, vel quod nolit fieri.

Ad aliud dicendum, quod inter fieri et Adot non fieri bene est immediata oppositio : sed inter velle fieri et nolle fieri non est immediata oppositio, ut dictum est : medium enim est, non velle fieri.

. Ad aliud dicendum, quod auctoritas Adob Augustini imperfecte adducitur. Dicit enim, quod non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel jubendo ut bona, vel sinendo ut mala. Sed jam in præhabitis dictum est, in quaestione de signis in communi, quod voluntas Dei non est circa ea quae sinit, sed circa aliquid quod elicitur ex illis : unde quae sinit, non vult fieri.

Ad ultimum dicendum, quod cum diAd obij citur, bonum est mala fieri, non est bonitas quae refertur ad subjectum dicti vel ad prædicatum, hoc est, ad accusativum vel infinitivum, sed dicitur bonitas quae est in ordine Dei ordinantis malum ad hoc quod elicit inde bonum. Et hoc patebit in sequenti particula quaestionis.

Ad object.2. Ad aliud dicendum cum Magistro, quod non est divisio immediata, vult fieri, aut vult non fieri : sed medium est, quod nec vult fieri, nec vult non fieri, sed non vult fieri, quia nec ad fieri nec ad non fieri est voluntas ejus. Et ita solvit Magister et bene 1. Velle enim et nolle cum in nolle maneat voluntas affirmata : cum enim dicitur, nolo fieri, sensus est, volo non fieri : unde volo et nolo, cum idem sit affirmatum in utroque, modum habent oppositionis contra-

ARTICULI TERTII

PARTICULA II.

Utrum bonum sit mala fieri ?

Secundo quaeritur, Utrum bonum sit mala fieri? Haec enim est secunda quaestio Magistri in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI, cap. Si enim,

<--- Page Split --->

inquiunt, ubi inducit Augustinum sic dicentem in Enchiridion : « Quamvis « ea quæ mala sunt, in quantum mala « sunt, non sint bona : tamen ut non « solum bona, sed etiam sint et mala, « bonum est. Nam nisi esset hoc bonum « ut essent et mala, nullo modo esse « sinerentur ab omnipotenti bono : cui « procul dubio quam facile est quod « vult facere, tam facile est quod non « vult esse non sinere. Hæc nisi creda- « mus, periclitatur nostra confessio, « quia nos in Patrem omnipotentem « credere confitemur1. » Ex hoc arguit Magister sic dicens : Ecce hic aperte habes, quod bonum est mala esse. Omnis autem boni Deus auctor est, qui vult omne bonum esse quod est. Cum ergo bonum sit mala fieri vel esse, Deus vult mala fieri vel esse.

  1. Adhuc, Ad idem Boetius arguit in libro quarto de Consolatione philosophiae : « Sola divina vis est, cui mala quaeque bona sunt 2. » Et si mala bona sunt, bonum est mala esse vel fieri.

  2. Adhuc, Fortius objicitur per illud Apocalypsis, xxii, 11 : Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Glossa ibidem : « Dictum est Joanni ut non cesset prophetare, quamvis ad prophetiam ejus minime corrigantur : quia justum est ut qui in sordibus est, sordescat adhuc : quia quod justum est fieri, bonum est fieri. Sordescere autem non possunt nisi per mala quæ faciunt. Ergo videtur, quod bonum est, quod mala illa fiant, et quod illi mali hæc faciant quibus sordescant. » Ex hoc accipitur, quod non tantum bonum est mala fieri vel esse, sed etiam quod bonum est mala facere : et cum in malo sit malitia, videtur sequi ulterius, quod bonum sit malitiam fieri vel esse.

  3. Adhuc, Omnis pœena est justa :

omne peccátum post primum peccatum perpetratum pœena est : ergo omne secundum peccatum justum est : quod autem justum est, bonum est : ergo ad minus secundum peccatum fieri et esse bonum est. PRIMA patet. SECUNDA probatur per hoc quod dicit Glossa super illud epistolæ ad Romanos, i, 26 : Tradidit illos Deus : « Inter primam apostasiam et ultimam pœnam gehennæ media peccata, culpa et pœnæ sunt. » Ad idem Gregorius in Moralibus : « Perversæ menti ipsa sua culpa fit pœna3. » Hoc idem dicit Augustinus in libro I Confessionum : « Jussisti, Domine, et sic est, ut pœna sua sibi sit omnis inordinatus actus et animus4. »

In contrarium est, quod Sed contra. 1. Oppositum de opposito non prædicatur, sed ab ipso removetur. Constat autem, quod malum est malum fieri et esse : ergo malum fieri et esse non est bonum.

  1. Adhuc, Cum dicitur, Bonum est mala fieri, quaeritur in quo sit bonitas illa? Si in malo : tunc forma boni et privatio qua dicitur malum, erunt in eodem : et sic idem erit bonum et malum, quod est impossibile. Si dicitur, quod est respectu malitia : tunc sequitur, quod malum in quantum est malum, est bonum, quod est impossibile.

SOLUTIO. Dicendum, quod meo judicio solutio. omnes ista falsæ sunt simpliciter, bonum est mala fieri, bonum est mala esse, justum est mala fieri, justum est mala esse. Secundum quid tamen aliquid veritatis habent. Est enim aliquid bonum simpliciter et absolute, et aliquid bonum alicui et ad aliquid. Mala fieri et mala esse absolute malum est : sed alicui et ad aliquid habet rationem boni quod est utile. Ut, verbi gratia, malum

<--- Page Split --->

Decii utile fuit Laurentio, ut eminentius probaretur virtus ejus. Similiter ei qui tepidus fuit in cultu Dei, utilis fuit casus ad hoc, quod sibi indignaretur et fortior resurgeret. Baruch, iv, 28 : Sicut enim fuit sensus vester, ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Augustinus intelligit de bono ordinis, et non de bono absolute : quia scilicet est alicui et ad aliquid bonum : et hoc vult Deus, qui sic ordinat malum ut aliquid bonum eliciatur ex ipso. Sicut etiam in fabula de Phaetonte dicit Ovidius :

Aliquisque mali fuit usus in illo.

Si autem sic arguatur : est alicui et ad aliquid bonum : ergo est bonum : incidit fallacia secundum quid ad simpliciter : procedit enim ab eo quod est secundum quid, ad simpliciter.

Ad ALIUD dicendum, quod divina vis est, cui nihil malum est : quia, sicut ibidem dicit Boetius, divina vis etiam ex malo elicit bonum : ex hoc tamen non sequitur, quod malum sit bonum.

Ad ALIUD dicendum, quod nullo modo est simpliciter justum, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc : nullus enim ordo debiti requirit, quod sordibus plus sordescat. Sed in dicto illo notatur ordo debiti et justi ad consequens peman sordidi : justum est enim ut in sordibus derelinquatur a Deo per substractionem gratiae : et sic derelictus ruat de peccato in peccatum, cum non detineatur, et pondere propriae corruptionis qua sordet, sic de peccato in peccatum impellatur, sicut dicit Gregorius in libro XXV Moralium : « Peccatum quod penitentia non diluit, ipso suo pondere mox ad aliud trahit 1. » Humana enim fragilitas corrupta peccato, nisi Deo contineatur, continue tendit in pejus, sicut dicitur, Isa. XXXI, 3 : Dominus inclinabit ma-

num suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. Et hinc est quod dicitur in Psalmo XXXVII, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. Et, Isaiæ, LVIII, 6 : Solve fasciculos deprimentes. Et ideo, Zachariæ, v, 7 et 8, impietasdicitur sedere super talentum plumbi. Unde sensus est : Sordescat adhuc, hoc est, justum est ut derelinquatur a Deo, et sic derelictus pondere propriæ iniquitatis adhuc sordescat. Et sic ordo justi non notatur inter sordidum esse, et sordescere, nisi per accidens et ex consequentì : sed ordo justitiæ notatur inter sordidum et derelictum a Deo, quo facto sordescit adhuc. Et ex hoc non sequitur, quod bonum sit sordescere adhuc vel justum, sed potius, quod malum sit et injustum. Quia quod ex malo oritur, et malum et injustum est. Sordescere autem adhuc ex malo oritur : oritur enim ex pondere præteritarum sordium, ut dictum est, et non ex derelictione Dei nisi per accidens.

Ad ALIUD dicendum, quod peccatum in quantum peccatum, vel in quantum fit, vel culpa est, non est pœna : sed in quantum ordinatur ab omnipotenti Deo ab bonum aliquod, ut dicit Augustinus, ut scilicet sit contrarium naturae bona, et puniat ipsam, sic pœna est et bonum secundum quid : sic enim corrumpit bonum naturae, et pondere proprio deprimit ad aliud peccatum, vel privando adjutorium gratiae quo teneatur homo in bono, vel inducendo malam dispositionem in anima qua pronus sit quis et disponatur ad malum. Ita loquuntur Sancti in auctoritatibus inductis. Et ex hoc non sequitur, quod simpliciter sit bonum mala fieri vel esse. Et si hoc modo secundum quid dicunt Sancti, quod bonum est mala fieri, nullus tamen umquam dixit, quod hoc modo bonum sit mala facere : licet enim activa inferat passivam, et e converso, tamen

<--- Page Split --->

cum adjuncta passiva non infert activam : quia aliquid accidit passivae quod non accidit activae. Unde licet sequatur : mala quae fiunt ab isto, facit iste : tamen non sequitur, mala quae fiunt ab isto, bonum est fieri : ergo bonum est istum facere malum : passiva enim subjacet ordini, quo ordine bonum elicitur ex malis factis : activa autem nulli ordini supponitur : nullus enim ordo exigit facere mala. Sic etiam non potest dici, quod bonum est fieri malitiam. Cum enim dicitur malum, denominative ponitur subjectum mali quod ordinabile est in bonum : cum autem dicitur malitia, non ponitur nisi mali deformitas quae nullo modo ordinabilis est.

object.1. Ad id quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod procedit.

object. 2. Ad aliud quod quaerit, in quo sit bonitas illa quae significatur, cum dicitur, Bonum est mala fieri ?

Dicendum, quod nec in subjecto mali, nec in respectu malitiae, sicut bene probatur objiciendo : sed est in ordine mali ad bonum, et est ordinis bonum : et hoc, ut dictum est, est bonum alicui et ad aliquid et secundum quid, ut dictum est.

ARTICULI TERTII

PARTICULA III.

Utrum expedit malà fieri ?

Tertio quaerit Magister in illo libro I Sententiarum, distinct. XLVI. cap.

Quod vero Augustinus ait, Utrum expediat mala fieri ?

Et videtur, quod sic : quod enim universitati valet, et facienti valet, et patienti valet, expedit fieri : mala fieri universitati valet, et facienti valet, etc. : ergo mala expedit fieri.

PROBATIO primi : Q u o d i n universobonamagisplacerefacitetlaudabilioraexistere , h o c valetuniversitati : univer - sitatimalaquæfiuntinuniverso , bonamagisplacere faciuntetlaudabiliora : ergomalaquæfiunt , valentuniversati : ethocestverbumAugustini .

PROBATIO secundi :

  1. Ex quocumque bona proveniunt facienti, valet facienti : ex malo quod facit aliquis, bonum provenit facienti : ergo valet illi. PRIMA per se patet. PROBATIO secundæ. Augustinus in libro de Correptione et gratia : « Usque adeo Deus omnia cooperatur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti 2, ut si qui eorum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum : quia humiliores redeunt atque doctiores, ut Petrus 3. »

  2. Adhuc, Augustinus in eodem, « Audeo dicere superbis utile esse incidere in aliquod apertum peccatum, ut jam sibi displiceant qui sibi placendo ceciderunt : salubrius enim displicuit sibi Petrus quando flevit, quam sibi placuit quando præsumpsit. »

  3. Adhuc, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Conceditur quis in nefariam incidere operationem, ut elatus viribus propriis, in adulterium casus humilietur 4. » Cum ergo aliquis humiliatur, utile fit ei : et malo quod facit, humiliatur : ergo malum quod facit, utile est ei.

<--- Page Split --->

PROBATIO tertii :

  1. Quidquid patienti valet ad demenda peccata, vel ad exercendam probandamque virtutem sive justitiam, vel demonstrandam hujus vitae miseriam, expedit, et est utile patienti. Mala quae inferuntur alicui, valent ad ista quae dicta sunt. Ergo mala quae fiunt, expediunt facienti. PRIMA per se patet, PROBATIO secundae : Augustinus in libro XIII de Trinitate : « Mala quae ab iniquis fideles pie perferunt, ipsis utique prosunt, vel ad demanda peccata, vel ad exercendam probandamque virtutem sive justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitae miseriam 1. »

  2. Adhuc, Origenes super illud Numerorum, XXII, 8 : Venit Deus ad Balaam : « Notandum divina sapientia omnia disposita esse, ita ut nihil sit otiosum malum vel bonum : malitiam tamen non fecit : quam ab aliis inventam cum prohibere posset, non prohibet : utitur enim ea ad causas necessarias : per ipsos enim malos in quibus est malitia, probat eos qui ad gloriam tendunt. Si enim perimeretur malitia, non esset qui contradiceret virtutibus : virtus autem si contrarium non haberet, non claresceret. »

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Sicut dicit Augustinus in Enchiridion : « Malum non est nisi quod nocet 2. » Sed quidquid nocet, fieri non expedit. Ergo fieri malum non expedit.

  2. Adhuc, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Malum est corruptio speciei, modi, et ordinis. » Sed corruptionem boni fieri non expedit. Ergo malum fieri non expedit. Ergo malum fieri non expedit.

cundum se, sed malum et inutile et nocens : secundum quid autem, hoc est, alicui et ad aliquid, non causaliter, sed occasionaliter ex ordinatione providentiae mala fieri est bonum et utile et expediens et universitati et facienti et patienti.

Et ita procedunt objectiones ad tria prima adductae. Et hoc est quod dicit Magister solvens hanc quaestionem in illo cap. Si quis igitur. Et sic patet qualiter universitati, patienti, et facienti valet per bonum elicitum ex malis, et non secundum se.

Et sic loquuntur auctoritates inductae Augustini, Origenis, et Damasceni.

Ad id quod objicitur in contrarium, Ad obj dicendum quod malum non nocet bono universali, quod est bonum ordinis, sed nocet bono particulari in eo qui fecit malum : quia corrumpit bonum naturae, quod est ordinabile ad bonum gratiae, ut in praehabitis dictum est, in tractatu scilicet de bono et malo, quaestione, An malum universaliter sit corruptio boni ? et quaestione de ordinabilitate mali 3.

Ad aliud dicendum, quod malum non Ad obj. est corruptio modi, speciei, et ordinis boni universalis, sed particularis, ut dictum est. Et propter illud dicitur, quod expedit mala fieri. Et est simile, Matthæi, xviii, 7 : Necesse est ut veniant scandala. Et, I ad Corinth. xi, 19 : Oportet et hæreses esse, ut et hi qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Hoc enim non dicitur ideo, quod oportet scandala et hæreses esse simpliciter : hoc enim simpliciter malum est et nocivum : sed dicitur propter bona quæ eliciuntur ex eis ex ordine providentia divinæ.

<--- Page Split --->

ez sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii indicium est.

  1. Adhuc, Ad Roman. 1, 32, super illud : Qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus : Glossa, « Consentire est tacere cum possis arguere. » Si ergo Deus cum mala fiunt permittendo tacet, videtur quod consentit : sed consentire in malum Deus non potest: ergo tacere mala permittendo non potest: ergo permissio non est signum voluntatis divinae.

PARTICULA IV.

Utrum permissio sit signum voluntatis divinae ?

QUARTO, Quæritur de signo quod est permissio.

Videtur enim hoc signum non esse signum voluntatis divinae.

  1. Dictum est enim, quod Deus non vult mala esse vel fieri: sed omne malum signum est voluntatis beneplaciti: cum ergo voluntas beneplaciti nullo modo sit mali, et permissio semper mali est, non erit permissio signum voluntatis beneplaciti.

  2. Adhuc, Regi optime regenti convenit non permittere mala esse in regno suo, si prohibere potest vel impedire. Sed Deus optimus rex est et omnipotens, potens impedire mala ne fiant. Ergo videtur, quod non conveniat in regno suo permittere mala fieri.

  3. Adhuc, Optimus rex non permittit in regno suo fieri id per quod regnum dissolvatur. Sed permissione malorum regnum dissolvitur: permissio enim dat licentiam peccandi. Ergo cum Deus sit optimus rex, non convenit ei permittere mala fieri. MAJOR patet per se. MINOR scribitur, Esther, III, 8: Optime nosti, quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Videtur ergo, quod Deus mala non debet permittere.

  4. Adhuc, Optimi regis est subdito non permittere qua sunt contra justitiam et beneficentiam : mala contra justitiam et beneficentiam sunt : ergo optimi regis est non permittere mala. PRIMA patet. SECUNDA scribitur, II Machab. VI, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus

  5. Adhuc, Augustinus in libro de Civitate Dei : « Sicut non est beneficentiae ut bonum majus dimittat, ita non est innocentiae parcendo sinere fieri malum minus, ne in gravius incidatur malum. » Ex hoc accipitur, quod lex voluntatis divinae si mala fieri permittit, non est lex innocentiae, quod absurdum est.

  6. Adhuc, Augustinus, ibidem, « Pertinet ad innocentis officium, non solum nemini malum inferre, sed etiam malum cohibere. » Cum ergo voluntas sit regula eorum quae fiunt, si non cohibendo permittit mala, non erit innocens: hoc autem absurdum : ergo non permittit mala fieri.

  7. Adhuc, Summae justitiae est nihil permittere fieri contra justitiam. Mala autem fiunt contra justitiam. Cum enim sit triplex justitia, scilicet aequitatis, justitia illa non fiunt mala: quia mala iniquitas sunt. Et est justitiae decentia divinae bonitatis, ut dicit Anselmus, et contra illam justitiam iterum fiunt mala: non enim faciunt ad decorem divinae bonitatis. Et tertia justitia est retributio pro meritis, et illa justitia iterum non fiunt mala: quia malus mala faciendo non meretur ut sibi permittatur mala facere. Ergo videtur, quod nulla justitia fiunt mala: et ergo permitti non debent.

  8. Adhuc, Sapientissimi judicis vel regis non est permittere aliquid contra rationem pulchri et boni regni sui, et contra ordinem regni: malum est corruptio

<--- Page Split --->

modi, speciei, et ordinis, pulchri et boni et ordinati in regno Dei : ergo sapientissimi non est permittere mala fieri.

  1. Adhuc, Quod in nulla divisione boni cadit, et cum nullo bono convenit, non est permittere summae bonitatis : malum in nulla divisione boni cadit, nec cum aliquo bono convenit : ergo summae bonitati non convenit permittere mala fieri.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicit Augustinus in libro de Natura boni : « Si nos continendo vocem, decenter interponimus in loquendo silentium, quanto magis Deus quarumdam rerum privationes decenter facit in universitate. sicut rerum omnium perfectus artifex 1 ? » Ergo malum interpositum universitati ad decorem facit universitatis. Sed quaecumque ad decorem universitatis faciunt, permitti debent ab universitatis gubernatore. Ergo mala fieri debet permitti a Deo.

  2. Adhuc, Glossa super illud Psalmi vii, 2 : Domine Deus meus, in te speravi : « Qui videt merita animarum sic ordinari a Deo ut pulchritudo universitatis ex nulla sua parte violetur, in omnibus laudat Deum, distinguens aliud Deum fecisse et ordinasse, scilicet bonum : aliud vero non fecisse, sed ordinasse, scilicet malum. » Sed omne ordinatum debet permitti. Ergo malum debet permitti.

  3. Adhuc, Job, xii, 6 : Abundant tabernacula praedonum. Ibi Gregorius : « Omnipotens Deus quod juste fieri prohibet, justum est ut fieri sinat. » Quidquid autem justum est sinere, permittit Deus. Malum justum est sinere. Ergo malum permittit Deus.

  4. Adhuc, Detur, quod Deus non permittat mala fieri : cum ergo homo et Angelus sint liberi arbitrii, de libertate naturae habent, quod possunt bonum et malum eligere. Aut ergo Deus impedit legem istam et libertatem, aut non. Si non impedit, permittit facere mala si vo-

lunt. Si autem impedit non permittendo : tunc destruit legem quam ipse creaturae indidit, et sic praevaricator est. Ad Galat. ii, 18 : Si ea quae destruxi, iterum haec ædifico, praevaricatorem me constituo.

  1. Adhuc, Impediens malum et non permittens ipsum fieri, necessitatem ponit ad bonum. Sed bonum necessitate factum, non est meritorium. Ergo non permittens malum, a bono tollit meritum : sed hoc non debet fieri a sapientissimo gubernatore : ergo debet permittere mala.

SOLUTIO. Praenotandum est quod dicit Augustinus in libro XXII contra Faustum, sic : « Ad naturalem justitiae ordinem pertinet, ut aut peccata non fiant, aut impunita esse non valeant. Quodlibet horum fit, naturalis ordo servatur, et si non ab anima, certe a Deo. »

Dicendum ergo, quod permissio debet esse in signis voluntatis divinae.

Ad PRIMUM quod contra hoc objicitur, dicendum quod quando dicitur, Deus non vult mala fieri, intelligitur hoc de his quae sunt directe subjecta voluntati divinae ut volita, et non de his in quibus voluntas divina est circa aliquid istorum quod ex ipsis elicitur. Et hoc modo permissio signum est voluntatis divinae : significat enim voluntatem divinam esse circa aliquid quod elicitur ex malis, quod aut universitati congruit, aut facienti, aut patienti, ut paulo ante dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod sicut dicitur in auctoritate praeinducta contra Faustum, non est regis omnipotentis impedire ne mala fiant, sed aut impedire, aut impunita non relinquere, aut non redarguta. Psal. xlix, 21 : Argumat te, et statuam contra faciem tuam. Et sic facit omnipotens Deus : quia vel per stimulum conscientiae redarguit statim. Job, 1, 13 : Evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. Isaie, lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur. Et etiam facta, vel hic vel

<--- Page Split --->

in futuro punit. Impediendo autem, libertatem arbitrii et rationem meriti tolleret.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc procederet si Deus mala non redargueret : nec puniret. Sed redarguendo et puniendo impedit insolentiam et non tollit libertatem.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod in ipsa auctoritate patet solutio cum dicit, statim ultionem adhibere. Cum enim permissio est cum redargutione et ultione, non tollitur beneficentia, sicut nec tollitur justitia quae est retributio pro meritis.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Deus non tacet : redarguit enim et adhibet ultionem.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod hoc procederet, si sine redargutione et ultione permitteret.

Ad 7. Ad aliud dicendum, quod hoc iterum procederet, si nullo modo cohibendo fieri permitteret. Sed hoc non est verum : quia redarguit et ultionem adhibuit : redarguendo enim prohibet, et uleiscendo cohibet.

Ad 8. Ad aliud dicendum, quod mala fieri contra justitiam non est : sed mala facta impunita relinquere esset contra justitiam : hoc enim est de justitia quae est decentia divinae bonitatis, quod legem libertatis naturae rationabili inditam ab ipso, nec impediat, nec destruat, nec rationem meriti tollat. Et haec est justitia generalis, qua regitur omnis creatura. Peccatum autem non est nisi contra justitiam particularem, quae est congruentia legum, secundum quod dicit Augustinus, quod « peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem Dei. »

Ad 9. Ad aliud dicendum, quod objectio supponit falsum : est enim malum fieri in divisione boni, ut dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinctione XLVI. Est enim aliquid ubi ponit quadripartitam divisionem boni, et in quarto

membro dicit, quod est bonum quod nec in se bonum est, et facientem damnat, valet tamen ad aliquid. Et inducit Augustinum in Enchiridion sic dicentem : « A summe et aequaliter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia, nec summe, nec aequaliter, nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula. Simul vero universa valde bona : quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo : in qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum, et in loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant, et laudabiliora sint, dum comparantur malis. » Nec malum est corruptio boni universalis, sed particularis, ut in antehabitis dictum est.

Et per hoc patet solutio ad sequens : quia malum fieri habet quamdam rationem boni, et ponitur in divisione boni. Unde Hieronymus super Marcum : « Malum Judae bonum nobis fuit 2. »

OMNIA QUÆ in contrarium objiciuntur, concedenda sunt : quia probant promissionem fieri secundum ordinem justitiæ generalis.

Remittit quaerenda quaedam de consilio.

Quod de consilio quaerendum esset quantum ad propositam intentionem, utrum scilicet consilium in Deo sit, satis determinatum est in quaestione de signis in communi. Ibi enim dictum est qualiter consilium convenit Deo, et quod est de melioribus bonis quae sint necessaria ad salutem : et hoc sufficit ad praesens.

De consilii enim immutabilitate quaerendum est in tractatu de prophetia. De consilio autem secundum quod est donum Spiritus sancti, quaerendum erit in tractatu de donis.

<--- Page Split --->

Relinquitur ergo quaerendum de impletione.

ARTICULUS IV.

De signo voluntatis quod est impletio sive operatio.

Deinde, Quæritur de hoc signo quod est impletio sive operatio.

Et de hoc quæruntur duo.

Primo scilicet si voluntas Dei invicta et semper efficax sit in omni opere suo ?

Secundo, Utrum in omni opere Dei sit misericordia et veritas ?

ARTICULI QUARTI

PARTICULA 1.

Utrum voluntas Dei semper efficax sit in omni opere suo 1 ?

Ad primum objicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLVII, cap. Voluntas quippe, sic :

  1. Augustinus in libro de Libero arbitrio : « Nihil in libero arbitrio constitu- « tum superat voluntatem Dei : et si fa- « ciat contra voluntatem ejus, tamen « contra voluntatem ejus quae ipse est, « nihil putandum est ita fieri, tamquam « velit fieri, et non fiat, vel nolit fieri, « et fiat. »

  2. Adhuc, Augustinus in Enchiridion, et inducitur ibidem a Magistro :

« Voluntas Dei semper impletur, aut de « nobis, aut a nobis. De nobis impletur : « sed tamen non implemus eam quando « peccamus. A nobis impletur quando « bonum facimus : ideo enim quia sci- « mus placere Deo 2. »

  1. Adhuc, Ibidem, Augustinus, « Ni- « hil facit homo de quo non operetur « Deus quod vult. Non enim vult Deus « ut peccet homo quilibet. Si autem « peccaverit, pœnitenti vult parcere ut « vivat : in peccatis vero perseverantem « punire, ut justitiæ potentiam contu- « max non evadat. » Ergo de peccatoribus impletur voluntas Dei.

  2. Adhuc, Ibidem, Augustinus : « Hoc « quippe ipso quod contra voluntatem « ejus fecerunt (homo scilicet et Ange- « lus) de ipsis facta est voluntas ejus. « Propterea namque magna opera Do- « mini sunt exquisita in omnes volunta- « tes ejus 3, ut miro et ineffabili modo « non fiat præter ejus voluntatem, quod « etiam fit contra ejus voluntatem : quia « non fieret si non sineret : nec utique « nolens sinit, sed volens : nec sineret « bonus fieri male, nisi Omnipotens « etiam de malo posset facere bonum « bene. »

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Contrariæ voluntates sunt, quæ sunt de contrariis. Voluntas Dei de bono est, voluntas hominis vel dæmonis mala de malo est. Et videmus sæpe, quod completur hominis voluntas mala, et Dei voluntas bona non completur. Ergo videtur aliquid fieri, quo impediatur Dei voluntas.

  2. Adhuc, Constat, quod Deus qui omne bonum vult, vult istum castitatem servare et alias virtutes : et iste efficitur incastus et malus : ergo cassatur Dei voluntas.

  3. Adhuc, Videtur oppositio esse in verbis Augustini. Dicit enim, quod id

<--- Page Split --->

quod contra voluntatem ejus fit, non præter voluntatem ejus fit.

  1. Adhuc, In præindustca auctoritate dicit Augustinus parum infra, quod « per « eamdem creaturæ voluntatem qua fa- « ctum est quod Creator non voluit, fa- « ctum est quod impleret ipse quod vo- « luit : bene utens etiam malis tamquam « summe bonus, ad eorum damnatio- « nem quos juste prædestinavit ad pec- « nam, et ad eorum salutem quos beni- « gne prædestinavit ad gratiam '. » Hoc enim videtur esse contrarium superius determinatis, ubi dictum est, quod prædestinatio salvandorum est : hic autem dicitur, quod prædestinavit quosdam ad pœnam.

pletur voluntas Dei æterna, quæ dicitur voluntas beneplaciti. Et causa est, quia illa est cum providentia et dispositione et prædestinatione voliti. Voluntas autem signi non semper impletur, maxime signi quod est præceptum, et signi quod est prohibitio.

AUCTORITATES e r g o Augustini primo inductæ intelliguntursic , q u o d a b æ t e r - n o prævidit D e u s e o s q u i servaturi s i n t præcepta devote obediendo , e t illis v o - luntate præmiandi præparavit gloriam . Prævidit etiam q u i e t quales contumaci - t e r præceptis n o n s i n t obedituri , e t illis voluntate ulciscendi præparavit pœnam . E t d e h i s e s t ultima voluntas e j u s , q u a m evadere n o n possunt , e t q u æ a b æterno determinata e s t a d h o c volitum . E t d e h o c Anselmus inlibro I C u r D e u s h o - m o 2 , pulchrum d a t exemplum . S i a l i - q u i s dicat : N o l o e s s e s u b c œ l o , e o i p s o oportebit e u m e s s e s u b c œ l o : q u i a u n - d e fugit n e s i t s u b c œ l o , e o i p s o e t q u a transit e t q u o vadit , totum s u b c œ l o e s t . I t a e s t q u o d voluntas D e i omnia c o m - plectitur : e t q u i recedit a voluntate præceptionis , v e l prohibitionis , v e l c o n - silii , incidit voluntatem permissionis v e l impletionis v e l ordinationis , q u a ordina - t u r p œ n a contra culpam , e t præmium a d meritum . U n d e , P s a l . cxxvui , 7 e t s e q . : Q u o i b o a spiritu t u o ? e t q u o a facie t u a fugiam ? S i ascendero i n c œ - l u m , t u illic e s : s i descendero a d infer - n u m , a d e s . S i sumpsero pennas m e a s d i - luculo , e t habitavero i n extremis maris , etenim illuc manus t u a deducet m e , e t tenebit m e dextera t u a .

quod contra voluntatem ejus fit, non præter voluntatem ejus fit.

  1. Adhuc, In præindustca auctoritate dicit Augustinus parum infra, quod « per « eamdem creaturæ voluntatem qua fa- « ctum est quod Creator non voluit, fa- « ctum est quod impleret ipse quod vo- « luit : bene utens etiam malis tamquam « summe bonus, ad eorum damnatio- « nem quos juste prædestinavit ad pec- « nam, et ad eorum salutem quos beni- « gne prædestinavit ad gratiam '. » Hoc enim videtur esse contrarium superius determinatis, ubi dictum est, quod prædestinatio salvandorum est : hic autem dicitur, quod prædestinavit quosdam ad pœnam.

A D 1 D q u o d objicitur i n contrarium Adobject . 1 , primo , dicendum q u o d D e i voluntas e t hominis voluntas n o n proprie s u n t c o n - traria : q u i a contraria n a t a s u n t fieri circa i d e m : D e i autem voluntas n o n e s t d e m a l o : s e d , sicut habitum e s t , D e u s voluntate beneplaciti n o n v u l t m a l a n o n fieri , s e d voluntate signi tantum : s e d

ULTERIUS quæriturdehocquoddicitur inillaeademdistinct . XLVII , c a p . B postinitium , Multaenimfiunt . ubiin - ducitAugustinumsuperillumlocum Psalmixvi , 4 : Utnonloquaturos meumoperahominum , s i c : « Operaho - « minumdiciteaquæmalasunt , q u æ « præterDeivoluntatemfiunt , quæipse « e s t : sednonpræterejuspermissio - « n e m , quæipsenonest . » Exhocenim accipitur , quodcontrapræceptumet contraconsiliumetcontraprohibitio - nemmultafiunt : contrapermissionem autemetimpletionemnihil : quæritur undehoc ?

ULTERIUSquæriturdeverboGregoriisuperGenesim , quodibideminducitur : « MultivoluntatemDeiperagunt , u n d e « mutarecontendunt , etconsilioejus « resistentesobsequuntur : quiahoc « ejusdispositionimilitat , quodperhu - « manumstudiumresultat . » Hicenimvideturesserepugnantiaverborum , scili - cetquodmutandovoluntatem , etresul - tandoimpleaturvoluntas .

Solutio . Dicendum , quodsemperim -

<--- Page Split --->

voluntate beneplaciti vult pœnitentibus parcere, finaliter autem impœnitentibus pœnas infligere. Et sic patet, quod malis hominum voluntatibus nihil fit contra voluntatem beneplaciti quominus impleatur.

Ad object.2. Ad aliud dicendum, quod Deus non vult istum castitatem servare, nisi voluntate signi : unde illa objectio procedit ex falso.

Ad object.3. Ad aliud dicendum, quod in verbis Augustini non est oppositio, et non referuntur ad idem : non enim sunt opposita, aliquid fieri præter voluntatem præcepti vel contra voluntatem prohibitionis vel consilii, et non fieri præter voluntatem beneplaciti vel permissionis. In malis enim quæ fiunt, sicut paulo in antehabitis dictum est, quæstione de permissione, non vult Deus hoc quod fit, sed aliud vult circa illud quod proprie subjectum est voluntati beneplaciti : et hoc nec impediri nec cassari potest : et hoc est ordinante justitia præmiare bonos, et punire malos.

Ad object.4. Per hoc patet solutio ad sequens. Æternam enim suam voluntatem perficit Deus ordine justitiæ, bene utens malis condemnando eos ad pœnas quas meruerunt. Et ad id quod objicitur in contrarium de prædestinatione damnandorum, dicendum quod prædestinationi ibi sumitur large respectu finis prædestinationis, scilicet pro pœnaæ preparatione : illa enim causaliter præparat malis.

de eodem. Et ideo nihil potest fieri contra permissionem et impletionem. Præceptum autem et prohibitio sunt ante fieri et ante factum esse, dum fieri et factum esse adhuc sunt in potentia : et ideo impediri possunt ne progre diantur in actum : et ideo contra præceptum, prohibitionem, et consilium, potest aliquid fieri : contra impletionem vero et permissionem nihil : quia si bonum est quod fit, non fit nisi Deo operante et nobis implente. Isaie, xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Joan. xv, 3 : Sine me nihil potestis facere. Si autem mala sunt quæ fiunt, non possunt fieri sine permissione voluntaria : quia si vellet non fieri, non possent fieri.

Ad dictum Gregorii dicendum, quod Adqi nulla contrarietas est : quia reluctatio et mutatio dicuntur esse contra voluntatem præcepti et prohibitionis : militia vero quæ militat voluntati Dei, dicitur esse respectu ultimæ voluntatis beneplaciti, quæ est in præmiando, vel in puniendo : et sicut ad præmium militat justus benefaciendo, ita ad damnationem male faciendo militat peccator.

ARTICULI QUARTI

PARTICULA II.

Ad quest.1. Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod causa, quod nihil potest fieri contra permissionem et impletionem, hæc est, quod permissio et impletio ponunt id quod permittitur et impletur in esse. Quod autem in esse est, vel fit, vel factum est. Si factum est, non potest non esse : et si fit, non potest non fieri, quia aliter contradictoria verificarentur

Utrum in omni opere Dei sit misericordia et veritas 1 ?

Secundo quæritur, Utrum in omni opere Dei sit misericordia et veritas, sicut in Psalmo xxiv, 10, dicitur : Universæ via Domini, misericordia et veritas.

<--- Page Split --->

Et quia multa sunt opera Dei, creationis scilicet, et recreationis, et retributionis : et illud est multiplex : est enim retributio qua retribuuntur bona bonis et mala malis, et utrumque temporaliter et æternaliter. Quæritur ergo de omnibus his, qualiter misericordia et veritas, sive justitia sit in omnibus his ?

  1. In opere enim creationis nec justitia videtur esse, nec misericordia : non enim ibi est justitia quae sit retributio pro meritis : quia ante creationem nullum meritum est. Nec potest ibi esse justitia quae sit impletio promissorum : nihil enim promissum fuit de hoc : nec erat cui promitteretur ante creationem. Nec potest esse misericordia : quia misericordia est respectu miseria, ut dicit Gregorius : non ens autem simpliciter non ponit miseriam. Cum ergo creatio sit ex simpliciter non ente, in ipsa non est miseria : ergo nec misericordia.

  2. Similiter, In opere recreationis non videntur esse haec duo. Ad Titum, ut, 5 : Non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.

  3. Adhuc, Gentibus per opus incarnationis subventum est : et nulla fuit justitia : quia nec promissum Gentibus : ergo videtur, quod non in omni opere sit misericordia et justitia.

  4. Adhuc, Apostolus, ad Romanos, xv, 8 et 9 : Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : Gentes autem super misericordia honorare Deum. Justitia ergo et misericordia potest esse respectu Judæorum : justitia in hoc quod promissum exhibebatur, misericordia in hoc quod liberalter promittebatur ex compassione quam habuit ad perditos : sed Gentibus nihil debebatur ex justitia, sed totum ex misericordia.

  5. Adhuc, In opere electionis non videtur esse justitia et misericordia. Malach. 1, 2 et 3 : Dilexi Jacob, Esau autem odio habui. Non apparet justitia

quare unum elegit et alterum reprobavit : nec est æqua, quæ in duobus æqualibus miseris misericordia in uno relevat miseriam, in altero non. Constat autem si Deus habeat misericordiam, quod æquam habet et uniformem.

  1. Adhuc, Quæritur de hoc, quod Deus in vita ista multa bona præstat peccatoribus : in quo opere licet resplendeat magna misericordia, nulla tamen videtur esse justitia : quia peccator nullo bono dignus est, etiam pane quo vescitur, ut dicit Augustinus.

  2. Adhuc, Justificatio impii opus Dei est : et in hoc nulla videtur esse justitia : peccata enim quæ fecit impius, non merentur justificationem, sed damnationem. Isa. ut, 11 : Væ impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.

  3. Adhuc, De glorificatione beatorum in cœlis quæritur, qualiter sit ibi misericordia? Super illud enim Psalmi xxxii, 5 : Misericordia Domini plena est terra, dicit Glossa, quod « terra in qua abundat miseria, plena est misericordia. Cœlum autem non habet miseriam, et ideo nec misericordiam. »

  4. Adhuc, Punitio opus est Dei : et in punitione quæ punit parvulos non baptizatos, non videtur esse aliqua justitia, nec aliqua misericordia : punit enim non pro culpa propria : et hoc non videtur esse justitia.

  5. Adhuc, Punit eos carentia visionis Dei, nihil relaxans de ea, nec quantum ad quantitatem intensivam, nec quantum ad durationem : quia in æternum punit : ergo videtur, quod sine misericordia.

  6. Adhuc, Augustinus dicit, quod carentia Dei visionis est maxima pœna, sicut in visione Dei maxima gloria : et sicut ex visione Dei est maxima delectatio, ita ex carentia visionis Dei maxima tristitia : peccatum autem originale minima differentia peccati est : ergo por minimo peccato Deus punit parvulos

<--- Page Split --->

maxima pœna : et hoc injuria et maxima immisericordia videtur esse.

  1. Adhuc, Quæritur de æterna pœna, qua punit peccatores in inferno, utrum ibi sit misericordia et justitia? Dicitur enim, Apocal. xvn, 7 : Quantum glorifcavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Ergo quemlibet tantum punit, quantum meruit : sed hoc est justitiæ et non misericordiæ : ergo in opere punitionis non sunt simul misericordia et justitia.

  2. Adhuc, Matth. vii, 2 : In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Hoc iterum est justitiæ, et non misericordiæ.

  3. Adhuc, Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Et hoc iterum justitiæ est, et non misericordiæ.

  4. Adhuc, Apocal. xvn, 6 : Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis, et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo quo miscuit, scilicet vobis, miscete illi duplum. Isa. xl, 2 : Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Hoc videtur esse severitatis et non misericordiæ.

  5. Adhuc, in punitione peccatoris in inferno constat, quod culpa temporalis est, et pœna æterna : et hoc videtur esse nec justitiæ, nec misericordiæ.

  6. Adhuc, De pœna temporali quæritur, et maxime de beato Job, qui de se dicit, xvn, 2 : Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Et, Job, vi, 2 et 3 : Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! Quasi arena maris hæc gravior appareret. Punire autem plus quam meruit, nec justitia est, nec misericordia. Ergo in punitione beati Job nec justitia, nec misericordia servata est : et sic in omni opere Domini non sunt misericordia et justitia.

  7. Adhuc, Ezechiel. xvn, 20 : Filius non portabit iniquitatem patris, et pater

non portabit iniquitatem filii. Ibidem dicit : Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Et propter hoc dicit æquas esse vias suas 1. Et tunc quæritur. Qua justitia et qua misericordia punitus sit Chanaan puer pro Cham patre suo 2 ? Item, Qua justitia punitus sit totus populus pro furto solus Achan ? Et iterum, Qua misericordia et justitia factum est quod dicitur, Exodi, xxxii, passim, ubi dicitur, quod pro vitulo conflatili quem fecit Aaron, populus punitus est morte, Aaron autem tantum redargutus ?

SOLUTIO. Dicendum, quod misericordia et justitia multipliciter dicuntur. Est enim justitia Dei, et justitia hominis.

Justitia hominis rectitudo est : rectitudo autem est generalis et specialis. De recto generali dicit Plato, quod rectum est quod undique adæquatur recto : rectum autem inflexibile a rectitudine. Justitia Dei est in præceptis, in mandatis, et legibus divinis. Psal. xvn, 9 : Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda. Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et quando homo adæquatur his officio cordis, oris, et operis, tunc justus est justitia generali. Spiritualis autem justitia est rectitudo adæquata recto in æqualì, quod rectum positum est inter plus in lucro et minus in damno, in communicandis et distribuendis. In communicandis secundum medietatem arithmeticam, quod recta æstimatione est valoris rei nec plus nec minus. In distribuendis est æquale secundum medietatem geometricam : quod æstimatione recta est partis proportionalis quæ ex dignitate debetur personæ. Propter quod dicit Tullius in finæ primæ Rethoricæ, quod « justitia est, quæ reddit unicuique quod suum est, propria dignignitate personæ servata. »

Similiter misericordia hominis multipliciter dicitur, generaliter scilicet, et

<--- Page Split --->

specialiter. Generaliter dicitur misericors, qui superabundantia pietatis et benevolentiae, et clementiae per cordis affectum fluit ad omnes. Specialiter autem misericors dicitur, qui alienam miseriam corporalem vel spiritualem per compassionem facit suam. Et illa minima sine passione non est : quia qui compatitur, patitur. Et his modis nec misericordia, nec justitia sunt in Deo : quia Deus non habet cui adæquatur secundum rectitudinem, nec in Deum cadit passio vel æqualitas passibilis inferens vel illata : quia talis, ut dicit Aspasius, sine motu et mutatione non est : cum Deus immutabilis sit, sicut in præhabitis quæstione de immutabilitate dictum est.

Justitia autem Dei dicitur multipliciter. summa scilicet, media, et infima. Summa est, quam describit Anselmus in Prosologio dicens quod « justitia Dei est rectitudo decentiae divinae bonitatis ' . » Decet enim summum bonum ut omni effectu bonum sit, et quod bonitas sua fluat in omnia, ut dicit Dionysius : et hoc est sibi rectum et justum, et ex decentia quodammodo debitum : unde sic non tantum fluit in bonos, sed etiam in malos. Et sicut dictum est de bonitate, ita est justitia sapientiae, rectitudo scilicet, et decentiae qua omne justum est et rectum, et ex decentia debitum divinae sapientiae, qua justum efficitur, quod omne quod disposuit sapientia Dei, fiat : et omne quod præordinavit providentia, perducatur ad effectum. Et ita est justitia voluntas, qua rectum et quodammodo debitum est, quod omne quod vult, faciat in omni creatura : aliter enim infirma et vana esset voluntas Dei. Hæc est igitur summa justitia, ex qua omnis alia justitia profecta est. Media autem justitia est, quæ est rectitudo respectus hujus justitiæ ad rectitudinem creaturæ, et præcipue in homine et in Angelo, ut scilicet hæc justitia divina respiciens triplex rectum in homine vel creatura, scilicet

unum generale, et duplex speciale, reddit unicuique quod meruit. Et hæc justitia est redditio secundum exigentiam meritorum. Infima justitia est, quæ est in judicio, sicut dicitur, quod de malis fit justitia quando plectuntur : et hæc est severitas juris et sententiæ.

Similiter misericordia Dei dicitur multipliciter, summa scilicet, media, et infima. Summa est superabundantia bonitatis et pietatis, diffundens se in omne quod est. Et hæc est misericordia de qua dicitur, Jacobi, 11, 13 : Superexaltat autem misericordia judicium. Et ex ista oritur justitia, quæ dicitur decentia divinæ bonitatis : quia ex hoc quod superabundat pietate et bonitate, decens est, quod fiat omne quod bonitati suæ congruat. Media misericordia est, qua etsi non compatitur, alienam tamen sublevat miseriam : hæc enim congruit, superfluenti bonitati et pietati. Joel, 11, 13 : Benignus et misericors, es, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia. Infimus gradus misericordiæ est, misereri misericordia relaxante, et non liberante, ut dicit Chrysostomus. Et ex hac oritur justitia, quæ est nullum punire tantum quantum meruit, sed quemlibet punire citra condignum. Misericordia autem quæ est ex compassione, non cadit in Deum, ut dictum est, sed illa tantum quæ est in actu, quæ miseratio proprie vocatur. Thren. 11, 22 : Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti. Et quid vocet misericordiam subdit : Quia non defecerunt miserationes ejus. Ac si dicat : Actuales sublevationes miseriæ non defecerunt.

Dicendum ergo ad quæstionem, quod justitia et misericordia primo modo dicta in omnibus operibus Dei sunt. Justitia autem et misericordia secundo modo dicta, non in omnibus, sed in quibusdam sunt. Similiter justitia et misericordia tertio modo dicta in quibusdam sunt, et non in omnibus.

<--- Page Split --->

Quod ergo primo quaeritur de opere creationis, dicendum quod hoc modo quo objectum est, non est ibi misericordia et justitia : sed est ibi justitia primo modo dicta. Dicit enim Dionysius, quod « bonum et amor in Deo non sinunt ipsum sine germine esse creationis. » Unde justum est justitia decentiae bonitatis divinae, quod creaturas producat, quae a bono sunt, et in bono plantatae, et ad bonum ordinatae, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 1. Est etiam ibi misericordia, secundum quod misericordia dicitur ex superabundantia pietatis et bonitatis sublevatio defectus : maximus enim defectus est, non esse : et maxima sublevatio est, non ens deducere ad esse, et conservare in esse, et gubernare, et connectere ad proprium terminum : .et haec sublevatio fit creatione, conservatione, et gubernatione.

Ad 12 quod quaeritur de opere recreationis, dicendum quod justitia est in ipso, quae est decentia divinae bonitatis. Ad decentiam enim summae bonitatis pertinet, ut dicit Anselmus in Prosologio, non permittere omnino perire creaturam rationalem, etiam post casum reparabilem : homo enim post-casum reparabilis est, non Angelus, ut dicit Damascenus.

Ad 13 quod dicitur de Gentibus, dicendum quod non fuit in vocatione Gentium justitia quae est solutio promissorum : fuit tamen justitia quae est decentia bonitatis exuberantis et impiletionis predestinationis et dispositionis : justum enim est ut impleat Deus quod predestinavit et disposuit. Fuit etiam justitia impletionis inspirationis propheticae, Isa. XLIX, 6 : Ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Unde etiam, Actuum, xun, 46 et 47, cum Paulus praedicaret Judaeis qui repellebant verbum Dei, dixit : Ecce convertimur ad Gentes : sic enim praeepit

nobis Dominus : Posui te in lucem Gentium, etc.

Ad aliud jam patet solutio. Licet enim justitia solutionis promissi non fuerit in vocatione Gentium, tamen fuit ibi justitia decentiae bonitatis divinae et impletionis propheticae, quae inspirata fuit ex ordine dispositionis et providentiae divinae : et fuit ibi misericordia, quae sublevatio fuit miseriae infidelitatis Gentium.

Ad 12 quod quaeritur de operatione electionis, dicendum. quod in hoc est justitia secundum Ambrosium, quia dat gratiam ei quem scit bene usurum gratia et sibi serviturum, et non dat ei quem non scit bene usurum gratia, nec sibi serviturum : hoc est enim, ut dicit Ambrosius, dare cui dandum est, et non dare cui non dandum est : quod fit æqua lance justitiae, et reducitur ad illam justitiam quæ est redditio secundum exigentiam meritorum, licet non sit illa, sed sit proportionalis ad illam. Dicitur enim, ad Roman. ix, 11 et seq., quod cum nondum nati essent, aut aliquid boni egressent mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei : Quia major serviet minori 3. Misericordia fuit etiam in ipsa vocatione electionis, et quod non-ex corde abjecit Esau, sed ad instructionem, ut rediret. Threnorum, iii, 33 : Non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum.

Ad 13 quod quaeritur de bonis temporalibus quae præstantur malis, dicendum quod misericordia ibi evidens est. Justitia enim est ibi quae est decentia divinae bonitatis : congruum enim est divinae bonitati ut talibus quasi allectivis muneribus etiam malos trahat ad charitatem sui, et si contemnunt, quod justior sit eorum damnatio. Sed non est ibi justitia quae sit secundum 'exigentiam meritorum : hac enim justitia malus homo

<--- Page Split --->

nullo bono dignus est, ut probatur in objiciendo.

Ad n quod quaeritur de justificatione impii, dicendum quod est ibi justitia quae est decentia divinae bonitatis, quae bonitatas tanta est, quod major cogitari non potest, ut dicit Anselmus : et si haec non flueret nisi ad bonos, posset cogitari major quae flueret ad bonos et ad malos. Unde decentia divinae bonitatis est justificare impium, propter suam bonitatem. Isa. xlui, 23 : Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, hoc est, proppter decentiam meae bonitatis : hoc enim summae bonitati congruit. Misericordia etiam est in sublevatione miseria quae est peccatum. II Paralipomenon, in Oratione Manassa : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.

Ad n quod quaeritur de opere beatificationis, dicendum quod in illo est justitia quae est secundum exigentiam meritorum, et est misericordia in sublevatione miseria : quia dicit Bernardus in quinto de Consideratione ad Eugenium, quod « miseria et beatitudo in eodem esse non possunt. » Unde justitia est in ordine beatitudinis ad meritum, misericordia autem in ordine beatitudinis ad oppositum quod tollit.

Et ad id quod objicitur, quod in cœlo non est miseria, dicendum quod non est ibi miseria per effectum et sensum passionis : sed causa hujus est, conservatio beatitudinis in esse : conservatio autem est ex superabundantia pietatis, et ita ex misericordia : et sic est ibi sublevatio defectus, qui esset nisi Deus conservaret : et hoc est ex misericordia : sicut medicina praeservativa sublevat infirmitatem non quae est, sed quae esset nisi sanitas praeservaretur.

Ad n quod objicitur de punitione parvulorum, dicendum quod haec non respicit meritum patientis, nec justitiam quae est secundum exigentiam meritorum, sed respicit justitiam eruditionis. Justum enim est secundum decentiam

et congruitatem gubernantis generaliter, ut multos erudiat en uno : et ideo cum parvuli in peccatis nati sunt, et ideo non sint digni visione Dei, punit eos carentia visionis Dei. Nec injuste agit : tenebras enim invisibiles in originali peccato nati habent, quibus indigni sunt lumine visionis, et exemplum sunt aliis, qui videntes, quod pro originali peccato sic puniuntur parvuli, corriguntur timentes, ne ipsi pro majoribus deteriora sint pas suri. Proverb. xix, 23 : Pestilente flagellato stultus sapientior erit. Est etiam misericordia : quia cum, sicut dicit Apostolus, ad Romanos, ix, 22, sint vasa ira, apta in interitum, in hoc fit eis miserico.dia, quod poena sensibili non puniuntur.

Ad sequens, quod nihil relaxat de pœna, dicendum quod talis poena culpæ originali debetur : et de ratione poena est, quod nihil sui relaxari potest : quia privatio est : et ideo non potest majus vel minus suscipere, sed vel in totum imponitur, vel in totum relaxatur : et quod in æternum punit, hoc est ex adventu sequenti : quia scilicet ita moriuntur, quod post mortem non sunt susceptibiles gratiae.

Ad n quod objicitur de Augustino, quod in visione Dei est maxima delectatio, et in carentia maxima tristitia, quidam responderunt ante nos, quod visio Dei est ex conjunctione ad Deum, carentia visionis ex separatione à Deo. Et conjunctione et separatio dupliciter possunt intelligi secundum causam, scilicet contrarie, et opposite secundum affirmationem et negationem. Si contrarie intelligantur : tunc id quod conjungit Deo per visionem, lumen est intrinsecum gratiae et gloriae : et id quod separationem facit, tenebrae sunt interiores quae praesentiam luminis æterni non sustinent. Dicit enim Gregorius super illud Job, 1, 6 : Affuit inter eos etiam Satan, quod tenebra præsens est lumini, sicut cæcus soli : sed lumen non potest esse præsens tenebris, sicut nec sol cæco. Et sic verum

<--- Page Split --->

est quod dicit Augustinus, quod sicut scilicet in conjunctione est maxima delectatio, sic in separatione maxima tristitia. Si autem intelligantur opposite per affirmationem et negationem : tunc dicunt, quod non est verum. Et dant instantiam : quia si aliquis delectatur in uno tamquam in convenienti secundum naturam, in contrario illius contrariam patitur tristitiam, sicut delectationi quæ est in potu, contrariatur tristitia quæ est in siti. Sed delectationi quæ est in theorematibus, nihil est contrarium, sicut quod aliquis contemplatione considerat, quod diameter est asimeter costæ, non habet contrarium, sed habet oppositum, scilicet non considerare. Et ideo non sequitur, si maxima delectatio est in uno, quod ut dicit Philosophus in X Ethicorum, secundum proprium et connotaralem habitum est operatio perfecta, in qua, ut dicit Michael Ephesius, tota natura refloret et diffunditur, quod maxima tristitia sit in opposito negative, hoc est, in talis theorematis non consideratione : quia forte non considerans, rusticus est et indispositus : et ideo insusceptibilis talis considerationis : et ideo non considerans nihil tristatur.

quia multa mala naturali ratione et intellectu vident, quae videre non possunt nisi in lumine primae veritatis, non omnino privantur visione luminis aeterni. Et hoc pium est credere, sed probari non potest.

Ad 1D quod de pœna aeterna quaeritur, dicendum quod justitia taxat pœnam contra culpam in genere, ut peccato magno magna pœna debeatur, et minori minor: et hæc est justitia quæ est secundum exigentiam meritorum. Sed, sicut dictum est, primus gradus justitiæ, decentia est bonitatis divinæ, de qua dicit Anselmus in Prosologio : « Si parcis peccatoribus, justum est: quamvis enim hoc non debeatur eis, tamen tuam condecet bonitatem ». » Et hac justitia semper punit citra condignum. Quamvis enim de potentia absoluta et de justitia sive rectitudine potentiæ absolutæ, possit punire ultra condignum, et de justitia quæ est secundum exigentiam meritorum, punire possit ad condignum: tamen de decentia suæ bonitatis et de superabundantia pietatis est citra condignum punire, ne pœnis saturari videatur. Sapientiæ, I, 13. Nec lætatur in perditione vivorum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens quod objicitur de Matthæo.

Eadem solutio est ad id quod objicitur de verbo Isaïæ, xxvn, 8.

Ad ALUD de Apocalypsi dicendum, quod non intelligitur duplicia recipere tamquam duas pœnas, vel duplices pœnas pro uno peccato recipiat: sed duplicia dicuntur, quia recipit in corpore et in anima. Non enim consurget duplex tribulatio, ut dicitur, Nahum, 1, 9, vel ut Septuaginta transtulerunt, « Non punit Deus bis in idipsum: » hoc enim esset severitatis.

Ad ALUD dicendum, quod sancti rationes assignaverunt, quare temporale pectatum punit pœna aeterna, Augustinus assignat hanc, quod justum est, quod

Alii quidam antiquorum probabilius responderunt, dicentes quod licet in contemplatione sit maxima delectatio, tamen in carentia talis visionis in parvulis non est maxima tristitia. Et hoc ideo, quia conscientia mitigat eis tristitiam in hoc, quod dicit eis, quod non ex culpa propria, sed ex corruptione naturae propter culpam alienam in talem pœnam inciderunt potius quam meruerunt. Isti etiam dicunt, quod ex misericordia Dei mitigatam habent pœnam carentiae visionis Dei. Et dant simile de sole: multi enim non vident solem in rota, qui tamen lumine solis vident alia, et illi non in toto privantur visione solis. Ita dicunt esse in parvulis non baptizatis, quod licet Dei faciem non videant præsenter, tamen

<--- Page Split --->

peccatum mortale puniatur pœena æterna dupliciter, scilicet quia licet peccatum in actu sit transitorium, tamen in effectu est æternum : vellet enim qui mortaliter peccat et sic moritur, in peccato delectari in æternum. Et hæc sunt verba Augustini : « Non circumstantia fecit ut peccatum æternaliter puniatur, sed circumstantia illius in quem peccatur : qui cum sit æternus, et implentibus mandata æterna bona promittat, transgressoribus vero comminetur pœnas æternas, eo ipso dignum et bonum et justum est, ut qui in suo æterno æternum judicem offenderunt, in ejus æterno æternaliter crucientur 1. » Et hoc etiam dicit Gregorius sic : « Qui in peccato moritur, in infinitum peccasset si in infinitum vixisset 2. » Et hoc etiam patet per hoc, quod ante mortem voluntatem a peccato non retraxit. Alia etiam ratio est quam ponit Augustinus in libro de Civitate Dei, sic dicens : « Dignus est malo æterno, qui in se perimit bonum quod posset esse æternum. » Et ad hoc quidam ponunt rationem, quod qui furatur cappam vel aliam rem temporalem, meretur pœnam temporalem : ergo qui perimit bonum æternum, non satis punitur pœna temporali : bonum enim æternum in infinitum melius est quam bonum temporale : sed juste punitur pœna æterna : anima enim non moritur : et ideo bonum animæ potest durare in æternum, quod peccando perimit peccator. Hujus etiam ratio assignata est a Sanctis : quia multum peccat qui peccat in hominem, plus qui peccat in principem, et plectitur acriori pœna, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum. et adhuc plus qui peccat in regem, et in infinitum plus qui peccat in Deum. Et ideo licet peccatum actu sit finitum, intensione tamen aversionis a bono infinito' efficitur infinitum secundum reatum : et ideo plecti debet pœna infinita, quæ cum infinita esse non possit

intentione acerbitatis, relinquitur, quod infinita sit duratione æternitatis.

Et quamvis iste sint rationes Sanctorum et bona, tamen probabilius posset dici, quod ex peccato non est, quod pœna sit æterna : nec Deus peccantibus comminatur pœnas æternas, sed in peccato mortali decedentibus bene mors sequens facit pœnam æternam, ut dicit Damascenus. Post mortem enim efficitur insusceptibilis gratia : et ideo peccatum irremissibile : propter quod semper manet pœna quæ peccatum consequitur, sicut ignis insequitur propriam materiam. Hæc est etiam causa, quod peccatum veniale in eo qui decedit in mortali, punitur in æternum : quia licet in se veniale sit remissibile, tamen ex adjunctione ad mortale efficitur irremissibile.

Ad 10 quod objicitur de pœna beati Job, dicendum quod duplex est pœna, scilicet eruditiva, et vindicativa. Eruditiva est secundum justitiam generalem, et non secundum particularem, quæ est secundum exigentiam meritorum : et est major et minor, secundum quod valet ad eruditionem prudenter gubernantis et erudientis. Et talis pœna fuit beati Job, qua probata est virtus ejus et exercitata, et exemplo ejus ad patientiam eruditi sunt multi. Jacobi, v, 10 et 11 : Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris et patientiæ, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis. Unde licet pœnam suam graviorem dicat esse quam meruit, non tamen dicit eam esse injustam : publica enim justitia justum est derelinquere unum, et ubjicere pœnis etiam innocentem, ut alii videntes magis timeant et erudiantur, secundum quod in præhabitis in quaestione de providentia determinatum est. Hoc etiam procedit de fonte pietatis boni communis in multos, sicut dicimus, quod pater vo-

<--- Page Split --->

luit et prænuntiavit Christum pati ex pietate quam habuit in omnes redimendos. Et sic in punitione beati Job fuit justitia et misericordia.

Ad 18. Ad tD quod ulterius quaeritur, qua justitia unus punitur pro alio ? solvendum est per Augustinum in Glossa Josue, VII, 1, super illud : Filii Israel prævaricati sunt, ubi sic dicit : « Non est credendum in pœnis æternis quæ post mortem irrogantur, alium damnari posse pro alio, sed in his tantum rebus unum puniri pro alio, et hanc pœnam irrogari quæ finem sunt habituræ. » Et in eadem Glossa paulo post : « Judicantibus hominibus præceptum est, ut nequaquam unum pro alio puniant : Dei autem judicia non sunt hujusmodi : quia alto et invisibili suo consilio novit, quatenus extendat etiam homini pœnam salubremque terrorem, ut non solum se quisque curet in populo, sed invicem sibi adhibeant diligentiam, et tamquam unius corporis membra, et unius hominnis pro se invicem solliciti sint. » Dictum Augustini redit ad hoc, quod est pœna vindicativa, ut dictum est, et hæc est secundum exigentiam meritorum. Et est pœna eruditiva quæ infligitur secundum prudentiam erudientis aliquando eidem, aliquando uni pro alio, secundum quod magis valet eruditioni. Et secundum hoc fuit in peccato Achan, pro quo punitus est populus et eruditus, ut sciret quantum peccatum esset, si hoc in communi deductum fuisset, et ut sciret, quod ex ipsa unitate congregationis et exercitus sollicite cavere debuerant et custodire, ne aliquod illicitum contingere posset. Similiter in peccato Cham pro quo punitus est Chanaan, eruditi sunt quanta reverentia debeatur parentibus.

De peccato autem Aaron dicit Augustinus, quod Aaron punitus est pœna quæ transivit ad posteros, in hoc quod in cineribus vitulæ rufæ, Numer. XXI, 1 et seq., solus sacerdos immundus fit, et omnes alii sanctificantur. Hoc enim dicit Augustinus inflictum esse propter peccatum vituli. Sed verum est, quod non

fuit punitus pœna publica. Et ex hoc erudimur, quod Prælatus non debet publica pœna puniri, ne contemptibilis subditis efficiatur, ne, sicut dicit Augustinus in Regula, apud eos quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas.

MEMBRUM III.

De conformitate voluntatis nostrae ad voluntatem Dei.

DEINDE ratione ejus quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLVIII, cap. Sciendum quoque est, quod aliquando mala est voluntas hominis idem volentis quod Deus vult fieri, et aliquando bona est voluntas hominis aliud volentis quam Deus.

Quæritur de conformitate voluntatis nostrae ad voluntatem divinam. Et quia non est hic magna vis sive magna difficultas, sub uno membro quæstionis ponemus totum quod de hoc quæri consuevit.

  1. Primo ergo videtur, quod non possit esse conformitas. Infinite enim distantium non potest esse assimilatio : omnis conformitas per assimilationem est : ergo infinite distantium non est conformitas. Dei voluntas et hominis infinite distant. Ergo voluntatis hominis ad voluntatem Dei nulla potest esse conformitas. MAJOR patet de se. MINOR probatur, Isa. LV, 9 : Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

  2. Idem probatur per Glossam super illud Psalmi XXXII, 1 : Exsultate, justi, in Domino, quæ sic dicit : « Quantum distant Deus et homo, tantum distant voluntas Dei et voluntas hominis. »

<--- Page Split --->

tonira.

IN CONTRARIUM est,

  1. Quod dicit Glossa super illud Psalmi c, 3 et 4 : Non adhæsit mihi cor pravum, ubi dicit Glossa : « Voluntas Dei semper recta est, cui debemus cœnformari ut simus recti. »

  2. Adhuc, Cantic. I, 3 : Recti diligunt te, Glossa Ambrosii : « Recti sunt, qui voluntatem suam conformant voluntati divinae. »

est. 1. ULTERIUS quæritur, In quo sit ista conformatio hominum et Dei?

Aut enim est in eo quod homo vult quod Deus vult, aut in hoc quod scit Deum velle.

Non primo modo : dicit enim Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLVIII, cap. Tantum enim interest inter voluntatem Dei et voluntatem hominis, ut in quibusdam aliud congruat Deo velle, et aliud homini 1. Et inducit Augustinum in Enchiridion sic dicentem : « Aliquando bona voluntate homo vult « aliquid quod Deus non vult, bona « multo amplius, multoque certius vo- « luntate. »

Si secundo modo. CONTRA : Beata Virgo sub cruce stans nolebat Christum pati : cujus signum est, quod dixit Simeon, Luce, II, 35 : Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Et tamen sciebat, quod Deus voluit Christum pati. Ergo tunc non conformasset voluntatem suam voluntati divinae, quod impium est dicere.

Adhuc, Si ego pecco, scio Deum velle quod subtrahit mihi gratiam : ergo secundum hoc ego deberem velle, quod Deus subtraheret mihi gratiam : quod valde absurdum est : hoc enim non congruit mihi velle, quod Deus subtrahat mihi gratiam. Dicit autem Augustinus

in Enchiridion, quod « non debeo velle quod non congruit mihi velle. »

ULTERIUS quæritur, Si teneamur conQuæst. 2, formare voluntatem nostram voluntati divinae 3 ?

Et videtur, quod non.

  1. Nemo tenetur ad impossibile : non autem potest esse perfecta conformitas inter voluntatem nostram et voluntatem Dei : ergo videtur, quod non teneamur ad illam.

  2. Adhuc, Obstinati damnati in peccato mortali existentes, continue deformem habent voluntatem ad voluntatem divinam : ergo continue peccarent secundum hoc, quod grave est dicere.

IN CONTRARIUM est, Sed contra.

  1. Quod est inductum in Glossa super illud Psalmi XXXII, 1 : Exsultate, justi, quæ dicit : « Voluntas Dei semper recta est, cui debemus conformari ut simus recti. »

  2. Adhuc, Constat, quod tenemur ad charitatem per quam efficimur amici Dei. Sed amicorum est, ut dicit Tullius in libro de Amicitia, idem velle et idem nolle. Ergo tenemur ad idem velle et ad idem nolle cum Deo : et hoc est conformitas voluntatum : ergo ad conformitatem voluntatis nostrae et ad conformitatem voluntatis divinae tenemur.

  3. Adhuc, Super illud Psalmi c 3 et 4 : Non adhæsit mihi cor pravum, Glossa, id est, cor tortum, quod habet qui non vult omnia quæ Deus vult : sed etsi timet ut infirmus, quod præsignavit timens Jesus cum dixit : Transeat a me calix iste 3 : tamen subdit se Deo dicens, Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

ULTERIUS quæritur, Si tenemur velle Quæst. 3, quidquid scimus Deum velle 4 ?

<--- Page Split --->

Et videtur, quod non.

  1. Est enim instantia de beata Virgine, quae sciebat Deum velle Christum pati, et tamen nolebat Christum pati.

Et iterum instantia de Apostolis, qui per revelationem Dei sciebant Christum pati, et tamen ex compassione nolebant. Lucæ, xxiv, 25 et 26, ubi dixit Christus: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt Prophetae. Nonnoportuit pati Christum?

Similiter est instantia in Jeremia, qui nolebat Jerusalem destrui, ut patet in Threnis, ubi plangit excidium Jerusalem, et tamen sciebat Deum velle destrui.

Et adhuc instantia in Christo, Luc. xix, 41, ubi dicitur: Videns Dominus civitatem flevit super illam. Ergo Christus nolebat civitatem destrui.

  1. Adhuc, Si detur oppositum, sequitur inconveniens : scio enim Deum velle, quod si pecco, subtrahit mihi gratiam : ergo teneor velle, quod Deus subtrahat mihi gratiam : quod absurdum est : quia sic vellem,.quod non essem bonus.

Est item instantia Apostoli, ad Philip. 1, 23, ubi dicitur: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo : et tamen sciebat, quod Deus volebat eum non dissolvi, sed permanere in carne.

JUXTA hoc ulterius quaeritur ratione ejus Quæst. 4. quod dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLVIII, cap. Ex quo solvitur quaestio qua quæri solet, Utrum viris Sanctis placere debuerit, quod Christus pateretur et occideretur?

Ratione enim hujus quaeritur. Utrum meritorium fuerit sanctis, quod nolebant quod sciebant Deum velle ?

Et videtur, quod non : quia nolle quod scimus Deum velle, est velle contrarium ejus quod scimus Deum velle, vel oppositum : et non potest esse ex charitate : quia charitas amicitiæ est idem velle et idem nolle : sed omne meritum est ex cha-

ritate : ergo in hoc nonmeruerunt Sancti. In contrarium est,

  1. Quod dicitur de Christo, cujus omsed c nis actio meritoria fuit : quia flevit super Jerusalem, et nolebat hoc quod scivit Deum velle. Similiter beata Virgo voluit Christum non pati, et scivit Deum velle Christum pati : pia enim voluntate voluit eum non pati : pietatis autem opus semper meritorium est : ergo hoc motu beata Virgo meruit.

  2. Adhuc, Augustinus in Enchiridion : « Bonæ apparebant voluntates piorum fidelium, qui nolebant Apostolum Paulum Jerusalem pergere, ne ibi pateretur mala quæ Agabus propheta prædixerat 2 : et tamen hoc illum Deus pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi 3. »

SOLUTIO. Ad primo quæsitum dicendum, quod si considerantur voluntas divina et voluntas hominis secundum essentiam, non potest esse conformitas : quia sic distant in infinitum. Si autem considerantur secundum proportionem ad aliquid quod sit vel causa efficiens volendi, vel forma volendi, vel materia ut volitum circa quod sunt voluntas Dei et hominis, vel finis voluntatum : tunc non distant in infinitum : quia proportionantur ad unum, et in illo possunt conformari et conformantur.

De distantia ergo essentiali intelliguntur duo prima quæ de Isaia et de Glossa Ad 1, super Psalmum XXXII, 1, adducta sunt.

Sed de proportione ad unum in quo conformari possunt, procedunt ea quæ ad 1 et ad 1 potest velle quod Deus vult, et ut Deus vult, hoc est, ex charitate, et ad quod Deus vult, quia ad gloriam Dei, ad quam Deus vult omne quod vult : et potest velle quod Deus vult eum velle, et sic potest conformare voluntatem suam voluntati divinæ.

<--- Page Split --->

uest. 1. Ad id quod ulterius quaeritur, In quo sit conformitas ista ?

neamur conformare voluntatem nostram voluntati divinae ?

Dicendum, quod est conformitas simplex, et conformitas secundum quid. Conformitas simplex ad voluntatem beneplaciti et non ad voluntatem signi, consistit in hoc, quod voluntas hominis voluntati Dei conformetur secundum omnes quatuor causas, efficientem scilicet, quod velit hoc quod vult Deus eum' velle : voluntas enim Dei efficiens causa est volendi nobis quidquid volumus in bonis. Secundum causam materialem quae est volitum, ut velit hoc quod Deus vult, et scit Deum omnino velle. Secundum causam formalem sive formam, ut ex eadem charitate velit quidquid vult ex qua Deus vult quod vult. Secundum causam finalem, sive secundum finem, ut ad gloriam Dei velit omne quod vult, sicut ad gloriam suam Deus vult quidquid vult. Et secundum has quatuor causas conformitas perfecta est et plena. Sufficiens tamen ad meritum est conformitas secundum tres causas, efficientem scilicet, formalem, et fi nalem. Conformitas autem in materia sive in volito, non est conformitas nisi secundum quid et imperfecta, quam etiam mali possunt habere.

Et antiqui dixerunt, quod prima conformitas est secundum modum patriæ. Secunda secundum modum via. Tertia autem non nisi vestigium conformitatis et umbra. Sed melius dicitur, quod prima est perfectionis et perfectorum. Secunda sufficientiae et proficientium. Tertia imperfectionis et imperfectorum.

Dicendum, quod tenemur conformatione sufficientiae ad minus.

Ad objectum dicendum, quod patet per distinctionem inductam, quod hoc non est impossibile, sed valde facile : proportione enim ad unum in uno quod proportione est, in utroque junguntur voluntas Dei et hominis, et in illo conformantur.

Ad id quod objicitur de damnatis, et abstinatis, et in peccato mortali existentibus, satis bene responderunt antiqui, dicentes quod praecepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper: unde praecepta charitatis non obligant ad actualiter diligendum, nisi quando cogito de Deo, quod bonus est, et simpliciter, et mihi : tunc enim omittere actum dilectionis esset contra praecepti impletionem, quod ad tunc diligendum obligat.

Similiter non teneor conformare voluntatem meam voluntati divinae actualiter, nisi quando cogito, quod non nisi recta est voluntas Dei, et quod est indeflexibilis regula voluntatis meae. Et ideo non sequitur, quod damnatus, vel obstinatus, vel in peccato mortali existens continue omittat omissione damnabili, quia non conformat. Sicut non sequitur, quod monachus qui tenetur 'surgere ad Matutinas, et non surgit, qualibet hora ante Matutinas, quando non surgit, omittat : sed peccat omittendo si non surgit quando surgendum est : tenetur enim ad tunc surgendum.

Et per hoc patet solutio in quo consistit conformitas. Et concedendum est, sicut probant objectiones, quod non consistit in hoc quod velimus quod Deus vult, vel velimus quod scimus eum velle, nisi secundum quid et non simpliciter.

Et sic patet solutio : quia sic procedunt objectiones.

Antiqui tamen aliter responderunt ad hoc, dicentes quod ille qui non potest conformare voluntatem, aut dedit causam per culpam impotentiae, et sic non excusatur, sed dupliciter vituperabilis est, scilicet quia non conformavit, et quia causam dedit, quod non conformare potuit : aliter enim ex suo malo reportaret lucrum : absolveretur enim ab obligatione praecepti. Si autem est impotentia ex defectu naturae, sicut in mo-

<--- Page Split --->

rionibus : tunc dicunt, quod non obligatur præcepto conformationis. Prima solutio probabilior est, licet secunda bona sit.

Adobject 1 . PRIMUMquodobjiciturincontrariumexGlossa , procedit .

Ad. bject. 2. Ad uD quod objicitur de Tullio, quod « amicorum est idem velle, et nolle, » dicendum quod intelligitur hoc non secundum materiam tantum, sed secundum efficientem formam et finem, ut dictum est.

Ad object.3. Ad aliud quod in Glossa super Psalmum c, 3 et 4, adducitur, dicendum quod intelligitur de voluntate beneplaciti, quae invicta est et cassari non potest. In illa enim quando scimus eam, etiam in volito deberemus conformari. Quamvis enim voluntate naturae possumus velle quae congruunt nobis velle, ut dicit Augustinus in Enchiridion, tamen voluntate rationis, quae dictat quod Deo semper obediendum est, debemus velle quod Deus vult. Et has duas voluntates innuit Christus, Matth. xxvi, 39, quando dixit : Verumtamen non sicut ego volo, voluntate scilicet naturae, sed sicut tu vis, fiat, voluntate scilicet beneplaciti.

Ad quest.3. Ad uD quod ulterius quaeritur, Utrum teneamur velle quidquid scimus Deum velle ?

Dicendum quod non, secundum Augustinum. Tamen quidam distinxerunt dicentes, quod est voluntas rationis, et est voluntas sensualitatis. Dicunt ergo, quod voluntate rationis debemus velle quidquid scimus Deum velle. Voluntate autem sensualitatis possumus velle contrarium vel oppositum ejus quod scimus Deum velle, quando ex pietate non convenit nobis idem velle. Sicut dicit Augustinus in Enchiridion, et ponitur a Magistro in libro I Sententiarum, distinct. XLVIII, cap. Tantum enim interest. Et haec sunt verba ejus : « Multum interest « quid velle homini, quid velle Deo con-

« gr u a t : etadquemfinemsuamquis - « quereferatvoluntatem , utapprobetur « velimprobetur . Potestenimvellebo - « numquodnoncongruiteivelle : e t « potestbonumvellequodcongruit , s e d « nonrefertadfinemrectum , etideo « nonestbonavoluntas ' . » Dicunter - g o , quodbeataVirgovoluntatesensua - litatisvoluitChristumnonmori . E t s i - militerJeremiastalivoluitvoluntateJe - rusalemnonsubverti . EthancetiamDominusostenditinsequando . dixitDo - minus , Matth . x x v i , 3 8 : Tristisestani - mameausqueadmortem .

Et si objicitur istis, quod secundum hoc beata Virgo et Sancti non meruerunt tali voluntate, qua voluerunt oppositum ejus quod sciverunt Deum velle : quia in sensualitate non est meritum.

Dicunt , quodfalsumest : eoquodsensualitasinhomineordinabilisestaratione . Undemotusquisensualitatisestutpotentiæ , rationisestutordinan - t i s : ethocmodopotestessemeritorius . Ethocsatisbenedictumest .

Alii dicunt, quod est ratio ut ratio, et ratio ut matura. Ratio ut ratio est, quae de volito et volendo deliberat, et ratione qua quis velle aliquid debeat, et quo fine. Et dicunt, quod hac ratione voluntate quae de ipsa oritur (omnis enim voluntas, ut dicit Aristoteles in II Topicorum, in ratione est) tenemur velle quidquid scimus Deum velle : haec enim ratio deliberat conferendo, quod voluntas divina regula est nostrae voluntatis : regulatum autem debet sequi regulam, et non e converso. Ratio autem ut natura est, quae (sicut dicunt) recurva est in seipsam, et vult ea quae conveniunt naturali pietati : unde aliquando potest velle et meritorie quae scit Deum non velle : eo quod congruit homini velle bonum eorum ad quos inclinatur naturali pietate. Et hoc redit in idem cum primo.

Dicuntetiam , quodbeataVirgohoc

<--- Page Split --->

modo voluit Christum non mori, et Jeremias Jerusalem non subverti. Ad hoc autem quod Christus flevit super Jerusalem, Luc. xix, 41, dicunt, quod ex voluntate quæ oritur ex ratione ut ratio est, flevit culpam et non pœniam, nisi hoc modo quo culpa ordinatur ad pœnam ut ad meritum.

Dicunt etiam isti, quod tales voluntates quæ sunt in opposito divinæ voluntatis, omnes cum conditione intelliguntur, sicut, ad Roman. ix, 3, dicit Apostolus : Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Hoc enim intelligitur cum conditione, scilicet si possibile esset. Ita dicunt, quod Jeremias voluit non destrui Jerusalem, si hoc Deo placeret, et beata Virgo non mori Christum : et ita bonus filius vellet non mori patrem quem Deus vult mori. Et dixerunt, quod talis conditionalis voluntas potius dicitur velleitas, quam voluntas : non enim vult, sed vellet si posset.

Alii dicunt, cum quibus et ego sentio, quod cum dicitur, quod tenemur velle quidquid scimus Deum velle, quod velle Deum nobis potest respicere volentem, vel volitum. Si respicit volentem, sensus est; tenemur velle quidquid scimus Deum nos velle. Vult autem Deus nos velle nobis congrua, sicut quod pia filia velit de matre, et mater de filia : et hoc modo vult, quod beata Virgo vellet filium non mori nec pati, et bonus filius patrem velit non mori, et generaliter quod pietatis visceribus affluamus in conjunctos nobis sanguine, vel beneficio, vel professione. Et quia pietatis opus quando est in charitate, semper meritorium est, ideo talibus meremur voluntatibus. Est enim conformitas voluntatis nostrae ad voluntatem divinam scilicet efficientem, formam, et finem. Potest etiam voluntas Dei cum dicitur, quidquid scimus Deum velle, respicere sive connotare volitum in nobis : et hoc dupliciter, simpliciter scilicet prout est quaedam res volita, vel prout stat sub

voluntate divina immobili et semper efficaci, ut dicit Augustinus. Primo ergo modo tenemur velle quidquid scimus Deum velle : et similiter tertio modo, sed non secundo modo. Possumus enim velle aliquid quod scimus Deum non velle tunc, et possumus velle oppositum ejus quod scimus Deum velle, et meritorie : eo quod hoc velle congruit nobis secundum pietatem : et velle quod Deus vult tunc, pietati non congruit. Pietas enim, ut dicit Tullius in fine primae Rhetoricæ, est benevolentia in parentes, sive beneficio aliquo conjunctos. I ad Timothy. iv, 7 et 8 : Exerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. Et hoc probabilius est : quia hoc directe est secundum verba Augustini in Enchiridion.

Ad aliud dicendum, quod illa duo argumenta procedunt de volito tantum. Et sicut jam habitum est, in volito accepto non tenemur conformari voluntati divinæ : quia possumus oppositum velle et meritorie : et hoc congruit nobis velle, et Deus vult hoc nos velle.

Ad in quod ulterius quaeritur, Si meAd quamst. 4* ritorie placuerit Sanctis, quod Christus pateretur ?

Secundum Augustinum dicendum, quod passio Christi duplicem habet comparationem, scilicet ad actionem Judæ et Judæorum, qua passio illa inferebatur : et sic Deo Patri displicuit et Sanctis, nec umquam alicui bono placere potuit. Potest etiam considerati prout stat sub ordine dispositionis et voluntatis divinæ ad finem redemptionis humanæ : et sic Deo Patri placuit et Filio et Spiritui sancto, et ab omnibus Sanctis desiderata est et fuit. Isa. Lui, 10 : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus, dirigetur. Et in eodem capitulo paulo ante, 7 : Oblatus est quia ipse

<--- Page Split --->

voluit. Et iterum parum ante, y. 4 : Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Hoc est enim quod Deus vult nos velle : quia si pietatis visceribus affluere tenemur in conjunctos, multo magis in nosipsos. Et hoc est quod antiqui dixerunt de Deo Patre in versu :

Actio displicuit, passio grata fuit.

hoc dicit Maximus in sermone de martyrio Petri et Pauli.

Antiqui tamen dixerunt, quod præsentes martyrio Sanctorum ex pietate poterant velle non pati Sanctos : posteri autem quibus præterita fuit passio, debebant gaudere : quia fides invicta et probata stetit in eis.

Ex hoc iterum solvitur quod quæritur a quibusdam, Si debemus velle pœnas damnatorum in inferno ?

Ad object.1. Ad duo prima quæ objiciuntur in contrarium, jam patet solutio. Jam enim dictum est, quod Christus flens super civitatem, potius flevit peccatum quam pœnam. Et si flevit pœnam, ad hoc flevit, ut ostenderet in humanitate pietatis affectum. Et quod dicitur de beata Virgine, jam prius solutum est.

Ad object.2. Ad dictum Augustini dicendum, quod eodem modo sentiendum est de passione Pauli, et de passione omnium Sanctorum. Illæ enim possunt considerari prout inferuntur actionibus tyrannorum et tortorum, quærentium in Sanctis exstinguere fidem : et sic placere esset impium et crudele. Possunt etiam considerari prout sunt per constantiam passionis testimonia, fidei : Græce enim μάζτυρ, Latine sonat testis : et sic volitæ sunt et placentes Sanctis. Et hoc est secundum verba Augustini. Unde in sermone de Martyribus dicitur : « Qui de martyrum morte lætatur, non dubitat martyres regnare cum Christo post mortem. » Et

Dupliciter enim considerantur pœnae, scilicet prout sunt affligentes et malum naturae bonae quæ est in damnatis. Dicit enim Augustinus, quod pœna ideo dicitur mala, quia contraria est naturae bonae. Et sic crudele esset pœnas velle : quia sic non congruit homini velle pœnas alicujus. Possunt etiam considerari prout per justitiam sunt ordo culpæ, et sic de pulchritudine justitiæ : et sic debemus eas velle. Psal. LVII, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindictam. Isaïæ, LXVI, 24 : Et egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui prævaricati sunt in me : vermis eòrum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Glossa : Hoc est, lectorum qui satiantur et delectantur in pœnis eorum in quibus vident, quod perfecta est voluntas Dei, qui de ipsis noluerunt facere voluntatem Dei. Unde Ambrosius dicit, quod « sicut gemma carbunculi in auro, ita sedet Judas in inferno. »

<--- Page Split --->