D. ALBERTI MAGNI,

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,

PRIMA P A R S

SUMMAE THEOLOGIAE.

PROLOGUS .

Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam 1.

In hac auctoritate sex notantur, quibus scientia sacrarum litterarum omnes ex cellit alias scientias: quod notatur cum dicit, Mirabilis. Primum est subjecti mirabilitas. Secundum, ejus acquisitionis auctoritas: quod notatur per, Facta est. Tertium, ejus certitudinis credulitas : quod notatur per,Scientia tua. Quar tum, ad intellectum nostrum applicabilitas: quod notatur per hoc quod dicit, Ex me. Quintum, demonstrationis ipsius fortissima veritas : quod notatur per hoc quod dicit, Confortata est. Sextum, super nos et intellectum nostrum altis minu ejus dignitas : quod notatur per hoc quod dicit, Et non potero ad eam.

Ex hoc quod mirabilis est, habet honorabilitatem. Cum enim scientiae in duobus differant, scilicet subjecti mirabilitate et honorabilitate, et demonstrationis certitudine, ut in principio de Anima dicitur, constat illam honorabilissimam omno quae de mirabilissimo et altissimo est. Haec autem theologia est, quae 'tota du Deo est, secundum quod per omnia opera sua attingit a fine usque ad finem fortiter, ut disponit omnia suaviter 2. Sic enim innotescit in omnibus. In effecti-

<--- Page Split --->

bus quidem naturae per vestigium et imaginem, in operibus autem reparationis per similitudinem gratiae, in actibus autem glorificationis sive beatificationis per consummationem gloriae. Mirabilis igitur est : et ex hoc altissima et nobilissima et honorabilissima.

Facta est etiam in nobis alio quodam superiori eam efficiente. Est enim impressio quaedam ut sigillatio divinae sapientiae in nobis, ut mens humana Dei sapientis sit sigillum, et impressa formis et rationibus causae primae in sapientia sua creantis et reparantis et glorificantis sua causata. Quod dicitur, Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. Quod exponens Gregorius dicit : « Signaculum est sigillum profundatum. » Propter quod, Ezechiel. xxviii, 12, dicitur de Angelo caeteros excellente in sapientia : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore. Per talem ergo impressionem factam in nobis, constat quod fit in nobis, nobis ascendentibus ad Deum, et ad ipsam, sicut cera ascendens ad sigillum, et non e converso. Propter quod oratione et devotione plus acquiritur quam studio. Sapient. vii, 7 : Optavi, et datus est mihi sensus : invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Ex hoc infert Augustinus in libro VIII de Trinitate, quod quia cor hominis ascendit ad illam, necesse est quod in sola illa cor hominis exaltetur. Alia quippe scibilia vel aequalia sunt, vel inferiora corde humano : propter quod secundum quod in corde humano sunt, exaltationem recipiunt et nobilius esse quam habent in seipsis, sicut nobilius est incorruptibile quam corruptibile. Sola autem illa est quae cor elevat, et elevatum purificat, et in aeterna fundat immortalitate. Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam tuam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Hinc est quod dicit Alpharabius in libro de Intellectu et intelligibili, quod omnes Philosophi in intellectu adepto divino radicem posuerunt immortalitatis animae. Licet autem sic facta sit, ut dicit Dionysius de Ierotheo, quod patiendo divina didicit, tamen studium ad hoc cooperatur sicut dispositio in subjecto. Propter quod studium sacrarum litterarum multum commendat Hieronymus in Proemio galeato, et dicit, quod hoc commendat Paulus in discipulo suo Timotheo. Dicit etiam, quod propter hoc oportet Episcopum esse amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere 1.

Est etiam haec scientia certissimae credulitatis et fidei. Aliae enim scientiae quae de creaturis sunt, quamvis rationes habeant immobiles, tamen eaedem rationes per esse in rebus creatis ac piae, mobiles sunt: haec autem in rationibus aeternis fundata, penitus est immobilis et secundum esse et secundum rationem. Et cum scientia sit stans habitus et immobilis ex intellectualibus acceptus et factus, et non ex sensibilibus vel imaginabilibus, eo quod illa ab appendiciis materiae separata non sunt, planum est hanc vel solam

<--- Page Split --->

vel præcipuam esse scientiam : nihil enim nisi intellectuale est intellectus divinus, prout ipse lux est et causa omnium intelligibilium ; et ex illo nobis est scientia divina. Et hoc est quod dicitur, Psal. xxxv, 10: In lumine tuo videbimus lumen. Et, Psal. iv, 7: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo. Hinc est quod dicit Averroes, quod « scibile « illud quod omnes homines natura scire desiderant, intellectus divinus est, « prout primam habet influentiam super omnia intelligentia et intelligibilia, « conferens intelligentibus virtutem qua possint intelligere, et dans intelligibi- « libus lumen quo movere valeant intellectum ad actum intelligendi. » Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « intellectus divinus « per omnes se expandit intellectuales vultus1. » II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse ulluxit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Ex intelligibilibus ergo solis est, et ex prima forma intelligendi omne quod intelligitur, et quod ab omni homine scire desideratur. Si enim propter quod unumquodque tale, et illud magis, ut dicit Aristoteles in I Posteriorum : scimus autem secunda propter prima : si natura scire desideramus secunda, multo magis desideramus scire prima.

Et sic dicitur, Scientia tua, secundum causam formalem omnis scibilis et omnis scientis.

Dicitur etiam, Scientia tua, secundum causam efficientem : eo quod Deus largitate sua hanc efficit in nobis per Spiritum sanctum. Joan. xvi, 13: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Jerem. xxxi, 34: Non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum.

Est etiam scientia subjecti ut de quo : quia de ipso est. Et si objicitur, quod materia cum efficiente et forma non coincidit in idem, ut dicit Aristoteles in II Physicorum. Dicimus, quod hoc intelligitur de materia ex qua, et non de materia circa quam : alioquin instantia erit in omni intellecto et volito, quod et materia et forma finis est intellectus et voluntatis.

Dicitur etiam, Scientia tua, quia ad Deum est sicut ad finem. Hinc est enim quod in Psalmo xlii, 3, dicitur: Emite tueem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Ex hoc consequens est, quod haec scientia sola sapientia sit, vel maxime. Dicit enim Philosophus in I primæ philosophiæ, quod illa scientia maxime sapientia est, cujus finis intus est et sciendi gratia sive causa. Haec autem scientia haec omnia habet. Est enim ab intellectu divino sicut ab efficiente, et ex intellectu divino sicut a primo formali, et de ipso prout est ars plena rationibus omnium quæ sunt et ad ipsum et propter ipsum sicut ad finem. Primum attribuitur

<--- Page Split --->

Patri. Secundum et tertium Filio, secundum quod est virtus et sapientia Patris : secundum quidem attribuitur ei in eo quod est virtus Patris, tertium vero in eo quod est sapientia. Quartum autem attribuitur Spiritui sancto.

Hæc etiam scientia intellectui nostro maxime est applicabilis : et ideo in ipsa maxime quiescit anima. Si enim omne intelligibile per hoc applicabile est intellectui nostro, quod intelligibile est, hoc est, ad lumen scientiae deputatum, illud quod maxime est intelligibile et in purissimo intelligentiae lumine, maxime erit applicabile secundum naturam. Unde, Jacobi, 1, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Ubi dicit Glossa, quod insitum est per naturam. Ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo . Cujus ratio est, quod in nullo scibili quiescit animus, nisi deducat illud ad scibile primum, ad quod non est aliquod medium : et tunc quiescit et stat in illo, et in omnibus aliis assentit propter illud.

Cum igitur jam constet, quod hæc scientia est de scibili primo, prout lux luminum est in seipso, et relucens in omnibus aliis, constat quod in ipsa maxime quiescit animus hominis.

Et si objicitur, quod dicit Philosophus in II Metaphysicae, quod « dispositio « nostri intellectus ad manifestissima naturae est sicut dispositio oculorum « vespertilionis ad lumen solis. » Oculus autem vespertilionis nihil videt in lumine solis, sed fugit ipsum. Ergo et noster intellectus manifestissima et prima fugiet, et non quiescet in eis. Dicimus, quod hoc accidit oculis vespertilionis in quantum sunt vespertilionis scilicet, et non in quantum sunt oculi. Oculi quippe herodii applicantur lumini solis in rota, et quiescunt in ipsa. Et sic accidit intellectui in quantum noster est, hoc est, cum continuo et tempore, reverberari a naturae manifestissimis et primis. In quantum autem intellectus est et quaedam pars divina, ut dicit Philosophus in VI Ethicorum, nihil adeo convenit ei sicut quiescere in primis. Et ideo docent Philosophi, quod aliquis per separationem a continuo et tempore, hoc est, ab imaginabilibus et sensibilibus, suum adipiscatur intellectum, ut possesso intellectu applicando ea ad divina quiescat. Augustinus in libro I Confessionum : « Fecisti nos ad te, Do- « mine, et irrequietum est cor nostrum, donec requiescat in te 2. » Hoc respectu theologia quae natura omnium scientiarum est prima, ultima efficitur ordine studii et inquisitionis. Propter quod dicit Alpharabius, quod « in studio illius Philosophi vitam finierunt. »

Est etiam in demonstratione fortissimae veritatis : eo quod per revelationem primi luminis omnia demonstret quae probat. Aliae autem per lucem intelligentiae in creatis acceptam, quae lux saepe occumbit subjecti malitia in quo est et caligine phantasiarum. Ista autem demonstrat per lucem puram et invincibilem et immutabilem. Sapient. vii, 29 et 30 : Luci comparata, invenitur prior.

<--- Page Split --->

Illi enim succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia. Joan, 1, 4 et 5, de luce quae vita est : Et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae cum non comprehenderunt. Chrysostomus in Originali super idem huic verbo addens dicit : « Quin potius lux comprehendit tenebras, et sui claritate dissipnt. »

Allissima etiam ejus dignitas est, quod supra est non tantum nos, sed etiam Angelicum intellectum posita, quam solus Deus perfecte habet et possidet, Unde Augustinus in libro de Videndo Deum ad Paulinam : « Scire Deum possu- « mus, comprehendere vero minime. » Scire, est suprema mentis nostrae virtute per intellectum tangere. Comprehendere autem, discursus et contactus intellectus est supra terminos rei : quod in infinito fieri non potest et incircumscripto. Propter quod dicit Damascenus, quod « Deus infinitus dicitur, quia « nec loco, nec tempore, nec intellectu mensuratur. » Et Anselmus in Prosologio, quod « Deus est majus quam cogitari possit vel intelligi. » Augustinus in libro Ide Trinitate : « Mentis humanae invalida acies in tam excellenti luce non figi- « lur, nisi per justitiam fidei emundetur 1. » Ad Roman. xi, 34 : Quis cognovit sensum Domini ? Et ideo in hac scientia quilibet proficere poterit, numquam autem ad ultimum perfici : quia hoc esset comprehendere, ita quod nihil sui esset extra intellectum. Ad Ephes. iii, 20 et 21 : Ei qui potens est omnia facere superabundaniter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

<--- Page Split --->