D. ALBERTI MAGNI, RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM, SUMMA DE CREATURIS.
Prima pars de quatuor coequævis, scilicet materia prima, tempore, coelo, et Angelo. QUÆSTIO I.
De creatione.
Quæritur de creaturis. Et primo, de creatione. Secundo, de creaturis. Circa creationem quæruntur octo. Primo, An sit creatio? Secundo, Quid sit? Tertio, Cujus sit proprius actus creare ? Quarto, Utrum sit communicabilis alii ? Quinto, Utrum sit opus naturæ vel voluntatis? Sexto, Utrum sit separatus ab opere naturæ et proposito? Septimo, Utrum plus sit ostensivus potentiae, vel sapientiae, vel bonitatis? Octavo, Utrum sit naturalis vel miraculosus ?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
An creatio sit 1 ?
Ad primum sic proceditur :
- Quodcumque est, est substantia vel accidens : ergo si creatio est, erit sub- stantia vel accidens : sed non est sub- stantia, nec accidens : ergo non est. PROBATIOMINORIS : quia quidquid est substantia vel accidens, cadit in aliquo decem prædicamentorum 1 : sed creatio non cadit in aliquo decem prædicamento- rum : ergo, etc. PROBATIOhujus est, quia si cadit in aliquo, non est nisi in actione, sed non cadit in actione, quia actio est secundum quam in id quod sub- jicitur, agere dicimur : sed creationi nihil subjicitur, quia creatio est ex nihilo : et si subjiceretur ei aliquid, hoc esset mate- ria : sed hoc non est verum : quia ma- teria est creata ut alia.
Præterea, Proprium actionis est, ut idicit Philosophus , ex se in eo quod subjicitur, passionem inferre : quod iterum non convenit creationi : non enim omnia creata patiuntur,cum passio sit propria materiae, ut dicit Philosophus.
Item, Quodcumque est, est creator vel creatura : sed creatio est : ergo, etc. : sed non est creator : quia non convenit crea:ori ratio creationis quae est factio alicujus ex nihilo. Similiter non est creatura : quia creatura creationis est terminus : ergo nihil est. Præterea, Omnis creatura creata est : ergo creatione creata : et sic irelur in infinitum.
Item, Quodcumque exit de polentia
ad actum, non exit per modum creationis : sed omne quod est in mundo, exit de potentia ad actum : ergo non exit per modum creationis. PROBATIOMEDIEPRO - POSTIONIS : Dicit Porphyrius 4, quod differentiae quae dividunt superius, potestate sunt in illo : sed quidquid est in mundo, est differentia entis : ergo potestate est in illo : et ita exit ab illo sicut actus de potentia. Si forte dicatur, quod ens non habet causalitatem respectu aliorum, hoc erit contra Philosophum in principio de Causis, qui dicit, quod ens est prima causa, quae magis influit quam aliqua secundarum.
- Præterea, Idem eodem modo se habens, semper facit idem 5 : sed Deus est idem eodem modo se habens ab æterno : ergo idem fluit opus ejus ab æterno : sed creatio non fuit opus ejus ab æterno : ergo numquam fuit opus ejus : et ita nihil est.
Si dicatur, quod creatio est opus voluntatis Dei, et voluntas est principium dilatorium. CONTRA : Cujuscumque actio essentialiter non dividitur a voluntate, illius actio post voluntatem non est dilatoria 6 : sed actio Dei non est divisa essentialiter ab ejus voluntate : ergo post voluntatem non est dilatoria. PROBATIOMEDIEestinXIMetaphysicæ 7 , ubi dicitur : Voluntas est actio illius. Præterea, Omne quod habet voluntatem dilatoriam, mutabile est ab habitu in actum : sed Deus est omnino immutabiliis : ergo non habet voluntatem dilatoriam.
INCONTRARIUMest ,
Sedcontra
Quod dicitur in principio Genesis, 1, 1 : In principio creavit Deus caelum et terram. Ergo creatio est.
Præterea, Non potest esse nisi primum unum, et illud habebit rationem causæ respec tu aliorum principiorum na-
<--- Page Split --->
turæ : principia autem naturæ sunt forma, materia, et efficiens : ergo respectu illorum erit causalitas primi, et non potest esse causalitas per modum generationis : quia secundum Philosophum, principiorum non est generatio : materia enim non est generabilis : similiter nec forma, ut dicitur in Metaphysica' : sed potius compositum est generabile : ergo de nihilo producuntur in esse : oportet enim, quod aut de potentia, aut de nihilo : sed non de potentia : quia sic materiæ esset materia, et potentiæ potentia : ergo de nihilo : et s'c creatio erit.
- Præterea, In principio de Cælo et Mundo dicit Philosophus : « Adhibuimus magnificare Deum gloriosum creatorem omnium, eminentem proprietatibus eorum quæ sunt creata 2. » Præterea in libro XVI de Animalibus dicit Philosophus 3, quod sensibilis scilicet anima, et vegetabilis, educuntur de potentia : intellectus autem egreditur ab extrinseco, et non educitur de potentia, et educitur in esse : ergo de nihilo : ergo creatio erit.
tur istis duobus modis, scilicet ordinabile in prædicamento, et hoc condividitur prædicamento substantiæ : et dicitur accidens ens in alio, et hoc condividitur contra substantiam secundo modo dictam. Et sicut non omnis substantia sic determinata est in prædicamento substantiæ, ita etiam non proprie omne accidens sic determinatum est in prædicamento aliquo accidentis : et hoc ideo, quia quoddam accidens non est nisi rationis et non naturae : prædicamenta autem, ut dicit Boetius, sunt prima decem rerum principia significantia. Posset tamen dici, quod creatio est in prædicamento relationis : sed relativum dicitur dupliciter, scilicet quod significat relationem, ut paternitas, filiatio, et hujusmodi : vel quod refertur ad aliud, ut pater, et filius, et hujusmodi. Et similiter se habet. creatio et creatura, scilicet quod licet secundum nomen non significet relationem, refertur tamen ad aliud : quia supponit relationem creati ad creatorem : et hoc alibi melius patebit.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad 1.
SOLUTIO. Quod concedimus dicentes ad primum, quod substantia dicitur dupliciter, determinabilis scilicet in prædicamento, et illa dividitur per primam et secundam, secundum quod habet rationem subjecti ad aliqua : aut enim subjicitur accidentibus et substantiis quibusdam, ut prima : aut accidentibus solum, ut secunda. Et dicitur substantia quæ dividitur contra accidens, et hæc non sic determinatur : quia quædam substantia est, quæ accidentibus numquam substat, sicut immutabilis, sicut dicit Philosophus de primo 4, quod impossibile est quod sit per dispositionem aliam. Unde hæc substantia non est nisi ens non in alio, et hæc non incidit in prædicamentum substantiæ proprie. Similiter accidens dici-
Ad SECUNDUM dicendum, quod creatura et creatio est accidens relationis, quemadmodum dictum est : est enim relatio causata a principiis quæ sunt ante creaturam, ut Deus et nihil.
Ad hoc autem quod objicitur, quod creatura creata est, dicendum, quod potest concedi eodem modo quo priora denominant seipsa : et tunc non potest inferri ulterius, quod illius creationis quæ creata est, sit alia creatio : et ideo non ibitur in infinitum.
Ad ALIUD dicendum, quod prima propositio vera est de his quæ exeunt per naturam : sed differentiæ inferiores non sunt in superioribus potestate per naturam, sed per abstractionem et operationem rationis : et ideo nulla est illa objecti o : quia superiora non sunt principia
<--- Page Split --->
essendi, sed cognoscendi. Et ex hoc erravit Plato in principiis : quia eadem posuit principia essendi et cognoscendi1.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio verissima est in omnibus, Idem, etc.: sed primum uno modo se habet ad unum, et ad multa ut multa, et ad temporale ut temporale, et ad intemporabile ut intemporabile, et ad compositum ut compositum, et ad simplex ut simplex. Et accipitur ex verbo Philosophi in libro de Causis dicentis, quod causa prima existit in rebus omnibus secundum dispositionem unam : et ideo Deus eodem modo se habet ad omnes res. Sed quod haec res modo causatur et non semper, hoc est ex sapientia ab aeterno determinante sic : et hoc appellat Apostolus plenitudinem temporis, quando misit Deus Filium suum in terris3, scilicet ab aeterna sapientia sit determinatum. Et bene concedimus, quod solutio de dilatoria voluntate non est bona.
ARÍICULUS II.
Quid sit creatio 3 ?
Ad secundum sic proceditur :
Dicit Glossa super Genesim super illud, In principio creavit4, id est, de nihilo fecit. Ergo creatio est factio alicujus de nihilo.
Praeterea, Cum dicitur, Alicujus, quaeritur, Utrum illud dicat subjectum creationis, aut terminum? Et videtur, quod subjectum : quia cum creatio sit accidens et non radicetur in Deo, videtur quod radicetur in creato.
Item, Alicujus habebit rationem subjecti : propterea quaeritur de illa praepositione, de, utrum notet habitudinem alicujus causse, vel ordinem, vel utrumque. Quod non habitudinem alicujus causse, videtur ex hoc, quia cujuscumque causse notet habitudinem, illa supponit personaliter, et nihil nullius rei est causa. Similiter videtur, quod non ordinem : quia non ens pure non habet ordinem, nec species, nec differentias.
Praeterea, Propter dicta quorumdam quaeritur, Quid sit creatio ?
Si enim est actio, tunc oportet quod sit in agente, vel acto : constat autem, quod non est in agente per diffinitionem creationis. Si autem est in acto. CONTRA : Subjectum tempore et causa est ante accidens, vel causa ad minus, sicut materia ante generationem : sed creatio ut causa praecedit creatum, ut videtur : ergo non est in ipso tamquam in eo quod fit. Praeterea, actio primi substantia sua est, ut dicit Philosophus in I Metaphysicae 6. Quia actio ejus intellectus est et vita ejus : et ita creatio non potest esse inter creantem et creatum : et cum omnis actio media est inter agentem et actum, sive id quod fit, creatio non potest esse proprie actio secundum rem.
Et tunc quaeritur :
- Quomodo factio ponatur in diffinitione creationis, cum facere sit agere, et agere non sit creare, ut probatum est supra ex diffinitione actionis 7 ?
SOLUTIO. Dicimus ad primum, quod facere sumitur in communi modo prout dicitur in principio secundi Sententiarum, quod facere convenit Deo et ho-
<--- Page Split --->
mini. Et similiter actio non sumitur secundum ita strictam acceptionem secundum quod diffinitur a Philosopho et a Gilberto Porretano.
possit in actionem primi, nisi per similutidinem inventam in actionibus aliorum, diffinit actionem primi per comparationem ad actiones alias.
Ad aliud dicendum, quod alicujus secundum rationem notat terminum : qui tamen terminus est subjectum ejusdem relationis. Et hoc bene contingit in relationibus rationis, licet non contingat in relationibus quae sunt secundum rem, ut patebit infra.
Ad aliud dicendum, quod de notat habitudinem ordinis. Ad argumentum quod contra est, dicendum quod duplex est ordo. Unus est in ordinatis, et ille tantum est entis ad ens. Alter est in ratione ordinante, et ille est æqualiter respectu entis et non entis, sicut patet in compositione quæ est entis et non entis, ut in veris et falsis, et in ordine unius contradictorii ad alterum, quorum unum est ens et alterum non ens.
Sed tunc objicitur ulterius, quod ille intellectus falsus est. Responderi potest, quod non. Sicut enim dicit Philosophus 2, quod abstrahentium non est mendacium, eo quod modum abstractionis non ponunt in re : sic potest dici, quod iste modus intellectus non est falsus : quia modum illorum similium quæ adducit, non ponit in re, sed in multis semper accipit aliquid, quo nititur ad intellectum rei, ut patet etiam in generatione divina : ibi enim non est actus medius inter generantem et genitum, et tamen intellectus ponit ibi generationem generantem et genitum : et similiter est hic creans, creatio, et creatum : tamen secundum rem creatio nihil aliud est quam relatio quædam rationis, quæ est in creatura ex hoc quod incipit esse post nihil.
Ad hoc quod quaeritur, Quid sit creatio ? Dicendum quod relatio est, sicut supra dictum est : creare res secundum rem non suscipit aliquam actionem : quia primum non agit aliqua actione diversa a seipso, ut probatum est.
Et hæc de isto.
Si quidem quaeritur, quomodo tunc diffiniatur per facere ? Dicendum, quod illa ratio est de nomine, et non de re.
Si ulterius objiciatur, quod rationi nominis debet respondere ratio rei si verum sit nomen 1. Dicendum, quod intellectus dupliciter diffinit nomina : illa enim in quæ potest sufficienter ex propriis principiis rerum, proprie diffinit, ut hominem, et asinum, et hujusmodi. Sed illa in quæ non potest nisi per comparationem, diffinit in comparatione ad similia illis, et necesse est omnes illas diffinitiones deficere quemadmodum similia deficiunt. Unde cum intellectus non
ARTICULUS III.
Cujus sit proprius actus creare 3 ?
Ad tertium sic proceditur :
- Tria sunt agentia, scilicet intellectus, natura, et Deus. Sed opus naturae et intelligentiae practicae semper supponit materiam circa quam vel in quam operetur. Creatio autem non est circa materiam vel in materia, sed de nihilo, ut habitum est. Ergo non erit opus naturae vel intelligentiae practicae, et sic relinquitur, quod sit opus Dei tantum.
<--- Page Split --->
Item, Duo sunt exitus in esse : unus de potentia in actum, alter de nihilo. Sed unus illorum proportionatur potentiae agentis creati, scilicet exitus de potentia in actum. Ergo alter cum major sit, scilicet exitus de nihilo in esse actu, erit proportionatus potentiae agentis increati.
Item, Deus non univocatur cum creatura in aliquo : ergo etiam operatio sua proprie non univocabitur cum operatione creaturae : sed operatio creatura est motus vel mutatio, generatio scilicet simplex et secundum quid, scilicet alteratio, et augmentatio, et secundum locum motus : ergo operatio divina non erit univoca alicui horum : sed omnes istae mutationes determinantur per tria principia rei mobilis, scilicet potentiam, privationem, et actum : ergo operatio divina non erit determinabilis per illa : et ita cum nulla mutatio sit existentis in actu secundum quod est in actu, oportet quod operatio divina sit exitus de nihilo in actum : et hoc est creatio : ergo creatio est operatio divina. Et firmitas hujus rationis est super hoc, quod omne quod exit in esse, aut exit de actu in actum, aut de potentia in actum, vel de nihilo in esse potentia vel actu : et primum membrum non est conveniens : ergo secundum erit et tertium : quartum enim membrum quod posset esse de non esse in non esse, etiam non est conveniens.
SeJ contra. CONTRA :
- Plato in Timaeo inducit Deum loquentem diis motoribus orbium dicens, sic : « Imilantes meam juxta effectum vestrum solertiam, ita instituite atque exercitate mortalia, ut quibus consortium divinitatis et appellationis parilitas competit, divina praedita firmitate fingatis. » Sensus est, ut secundum quod effecti sunt Angeli solertia divina, participantes esse perpetuum divinum, ita in genere mortalium fingant animas rationales,
quae participant esse divinum perpetuum parilitate appellationis et consortio naturae : et sic videtur, quod Angeli creant animas : ergo multo magis alia corporalia.
Item, Habetur per quoddam verbum infra : « Id fenus quod condideratis facta secessione animae et corporis recipiatis. » Et vult dicere, quod recipiant animas post mortem, quas condiderunt per creationem.
Item, Haberi potest per rationem : Virtutes enim angelicae sunt supra corporalia, et ita operationes ipsarum erunt supra operationes corporum, et supra operationes virtutum corporalium, quae sunt humidum, calidum, frigidum, et siccum : ergo erunt supra naturam : et ita cum natura operetur per exitum de potentia in actum, erit operatio Angelorum de nihilo in esse.
Item, In libro de Causis : Causa prima non est intelligentia, neque anima, neque natura : imo est super intelligentiam, animam, et naturam, quae est creans omnes res : verumtamen est creans intelligentiam absque medio, et creans animam et naturam et reliquas res mediante intelligentia. Haec sunt verba in commento septimae propositionis in libro de Causis.
SOLUTIO. Dicimus, quod creare proSolu prius actus Dei est, et nullius alterius. AD AUCTORITATES Platonis respondenAd el 1, 2, 1, 2 dum est, quod quaedam operatio est, quae proportionatur corpori ad suscipiendam animam rationalem secundum quod ipsa est actus corporis humani : inter potentiam enim et actum proportio est : et respecu illius est operatio Angelorum per molum cœli vel per motum orb. s : et de hac loquitur Plato. Unde etiam positio philosophica est ' , quod finis prosperitatis animæ post mortem, est quod continuetur primo motori per contemplationem. Et hoc est quod dicit Plato in
<--- Page Split --->
secunda auctoritate. Et non intelligit Plato, quod Angeli animabus dent esse.
Et similiter intelligitur ultima auctoritas : Deus enim in opere naturae infima movet per superiora, scilicet per motores et motus orbium. Et similiter anima movet etiam in generatione et animatorum corruptione. Unde creatio ponitur in auctoritate pro causalitate quacumque, et non pro eductione in esse de nihilo.
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
ARTICULUS IV.
est majus et melius est quam esse. Sed communicat Deus actum beatificandi : quia dicit beatus Dionysius 3, quod quidam Angeli purgant et illuminant et perficiunt alios Angelos. Ergo etiam communicabilis est actus creationis.
In contrariumest , quodoperatioin - Sedcontra . finita non potest fieri a virtute finita : sed educere aliquid de nihilo in esse est infinitum : ergo non est comparabile eductioni de potentia in aliquid quaestfinita : et hoc contingit propter incomparabilitatem potentiae ad nihil. Sed sicut dicit Philosophus in IV Physicorum 4, quod omne finitum omni finito comparabile est. Et ibidem, quod entis ad non ens non est proportio vel comparatio, sicut quatuor comparantur ad tria, et duo ad unum, sed ad nihil nihil comparatur. Ergo reductio alicujus de nihilo in esse non est operatio finita : ergo non erit nisi virtutis infinitae et numquam finitae : quia sicut se habet opus finitum ad virtutem finitam, ita opus infinitum ad virtutem infinitam.
Utrum creatio sit communicabilis alii a Deo 3 ?
Solutio . Dicimus , quodcreatioestactusincommunicabilis , etnonconve - nitnisiDeo , sicutprobatultimaratio .
Ad quartum sic proceditur :
Sicut dicit Augustinus, quod majus est de impio facere pium, quam creare ca'lum et terram. Sed in justificatione impii aliquid operatur creatura sicut gratia, vel etiam homo sanctus impetrans alii justificationem virtute orationum suarum. Ergo videtur, quod multo fortius communicabilis sit alicui creaturae actus creationis.
Praeterea, Plus est operari beatificando, quam creando : quia beatum esse
Adprimumquodcontrahocest , d i c i - musquodnonestsimiledejustificationeetcreatione : justificatioenimmajordi - citurcreationequantumadcircumstan - tiajustificationemquaenonsuntessen - tialiajustificationi , sicutestvoluntasmalaquaecontrariaturDeojustificanti , quaenonestincreatione , ubinihilcon - trariaturDeo : sedcreatiomajorestjustificationequantumadessentialia : terminieniminterquosestmutatio , essentialiaprincipiasuntmutationis : etilliincreationesuntnihiletens : sedin
<--- Page Split --->
justificatione de ente in potentia fit bene ens actu secundum gratiam : quod est solutio ad sequentem quaestionem.
mam et speciem : et sic generatio est opus naturae et non cratio. Secundum autem quod voluntas secundum rem idem est quod natura et substantia in divinis, sic creatio est opus naturae et substantiae.
Et sic patet solutio ad totum.
ACTICULUS V.
Utrum creatio sit opus naturae vel volum tatis 1 ?
ARTICULUS VI.
Ad quintum sic proceditur :
Dicit Damascenus in libro primo de Fide orthodoxa : « Creatio est in Dei voluntate opus existens, non coaeterna cum Deo : quia non aptum natum est quod ex non ente ad esse deducitur, coaeternum esse ei quod sine principio est 2 . » Ergo creatio est opus voluntatis et non naturae.
Item, Creatio etsi postea facta est, sed non ex Dei substantia : ex non ente vero ad esse voluntate deducta est.
Sed contra. In contrarium est, quod creatio est opus Trinitatis : et quidquid tribus personis convenit conjunctim, convenit secundum naturam et substantiam : ergo creatio est opus naturae et substantiae.
Solutio. Solutio. Creatio est opus voluntatis, et est opus naturae : secundum enim quod voluntas est principium operans super essentiam extrinsecam sibi, sicut est in arte, sic creatio est opus voluntatis : quia creatio est opus Dei non secundum suam essentiam, sed secundum essentiam extrinsecam, quae educitur in esse de nihilo : et sic voluntas dividitur contra naturam, secundum quod natura est principium intrinsecum in eadem essentia producens sibi simile secundum for-
Utrum creatio sit actus separatus ab opere naturae et propositi 3 ?
Ad sextum proceditur sic : 1. Nihil fit in actu aliquo nisi per id quod est in actu : sed ex semine fit actu homo: ergo si fit secundum naturam, oportet quod actus consimilis sit in semine secundum speciem : hoc autem est falsum: ergo actu homo non fit ab aliquo principio quod sit in semine. Cum igitur in semine sint omnia principia generationis naturalis, ex principiis naturalibus non fit forma et actus hominis Eadem est objectio de semine faba et omnibus aliis seminibus ad ea quae nascuntur ex ipsis. Prima autem propositio scripta est in tertio de Anima 4 .
- Item, Nihil agit ultra suam speciem : ergo calidum numquam ultra calidum, et frigidum numquam ultra frigidum, et actus mixti numquam ultra actum mixti: sed forma substantiales nec sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum, nec harmonia mixti : ergo videtur, quod non actione mixti nec actione primarum qualitatum efficiantur : et ideo oportet, quod creatio sit actus conjunctus operationi naturae, ita quod operatio naturae
<--- Page Split --->
disponat materiam, et creatio inducat formam.
Si forte dicatur, quod formæ inducantur a virtute cælesti, hoc improbatur per casdem propositiones : quia nihil fit in actu nisi per existens in actu : et etiam nihil agit ultra suam speciem : quia aliter virtus activa non responderet essentiae speciei, et etiam actio esset in infinitum: quia si non terminaretur ad idem in specie cum agente, non esset ratio quod terminaretur in aliquo. Præterea, agens non intendit destruere nisi contrarium sibi. Et appello contrarium dissimile secundum formam in eadem materia existens cum agente.
quo extrahente quod est suæ speciei vel sui generis : et hæc superius in objectionibus inducta est. Secunda est, quod formæ substantiales quæ sunt in materia, ut forma lapidis, hominis, et asini, neque sunt activæ neque passivæ essentialiter. Et veritas hujus propositionis pendet ex hoc quod substantialis forma non habet contrarium, et quod nihil sit activum et passivum essentialiter nisi contraria. Tertia popositio est, quod formæ activæ et passivæ sunt qualitates primæ. Et ex istis propositionibus sequitur, quod agens formas substantiales agat eas per principia non naturalia : et ideo dicunt, quod tales formæ sunt ab intelligentia agente, et vocant eam datorem formarum.
Solutio. Ad hoc est responsio Platonis, quod quia formæ similes non sunt ex generatis in materia et semine, ex quibus fiunt generata, necesse est esse formas separatas quæ dent formis generatorum esse. Et ratio sua ponitur in commento super septimo Metaphysicae 1, hæc scilicet, quod forma substantialis in quolibet ente est ens additum formis complexionalibus, scilicet calido, frigido, humido, et sicco, et immixtionibus horum. Istæ ergo formæ additæ qualitatibus, aut generantur ex se, et tunc erunt a nou generante, quod est inconveniens : aut ab extrinseco aliquo sibi, et illud extrinsecum, aut erit individuum aliquod ejusdem speciei, aut species, aut genus inclusa in ipsa materia, aut forma separata. Sed quia non est individuum vel species vel genus inclusa in materia, relinquitur quod tales formæ sint a forma separata.
Posteriores Philosophi respondent aliter, sicut Avicenna 2, et Theodosius, et sequaces illorum. Et fundant suam responsionem super tres propositiones, quarum prima est, quod illud quod est in potentia, non exit in actum nisi ab ali-
Sed opinio Aristotelis est alia *, scilicet quod formæ naturales sunt generantes formas, quæ sunt in materia : semina autem sunt, quæ dant formas generatis per formas quas accipiunt a generantibus primis, scilicet semen hominis, a quo descinditur, a virtute cœlesti accipit virtutem formativam ad producendum formam consimilem super materiam. In his autem quæ non generantur ex semine, sicut illa quæ generantur ex putrefactione vel commixtione elementorum sola, sicut est generatio mineralium, est virtus formativa respectu formæ substantialis a virtute cœlesti tantum. Generatio autem elementorum est a motu cœli cum virtute cœlesti : quia est respectu formæ substantialis elementi. Et est ratio Aristotelis hæc, quod formæ illæ substantiales omnes, aut generantur per se, aut non ex se. Non potest dari primum : quia hæc generatio nihil esset : quia nihil generatur ex seipso : ergo oportet, quod generentur ex alio : sed generans est illud quod movet materiam donec recipiat formam, et illud quod extrahit rem de
<--- Page Split --->
potentia ad actum : illud autem quod sic movet materiam, necessario est corpus habens qualitatem activam aut potentiam, quæ movet corpus habens virtutem vel qualitatem activam, ut elementum quod habet qualitatem activam, et corpus habens potentiam quod agit per aliud corpus habens qualitatem activam, ut cœlum cujus virtus conjungitur virtuti elementari : quia agit per qualitatem activam, calidum, frigidum, et hujsmodi. Ista ergo operatio quæ pendet ex qualitatibus activis, aut est respectu formæ et subjecti, aut respectu subjecti tantum et non formæ. Si respectu formæ et subjecti, tunc habeo propositum. Si autem est tantum respectu subjecti, tunc subjectum et sua forma sunt ab agentibus separatis : et sic unum, in quantum unum esset a duobus agentibus separatis, quod est inconveniens.
Et si objiceretur, quod non est unum in quantum unum, sed unum habet rationem formæ, alterum subjecti. Contra est, quod subjectum nullum habet esse actu quod causatur in generatione nisi per formam : et sic subjecti et formæ est unum esse tantum, quod causatur in generatione a virtutibus generantibus : et sic tenet inconveniens conclusum ab Aristotele, quod unum in quantum unum causatur ab agentibus diversis.
Præterea, Actio agentis in generatione non est super subjectum propter subjectum, sed propter formam. Cujus ratio est, quia esse subjecti non est nisi propter esse formæ. Et ex hoc sequitur, quod illud agens est respectu esse subjecti, et respectu esse formæ.
Et sic sunt istae rationes quæ movent Philosophum ad ponendum, quod formæ substantiales producuntur a virtutibus formativis existentibus in materia.
Ad 4. SECUNDUM hanc ultimam opinionem respondentum est ad primum objectum, quod hæc propositio, Ens in potentia non fit in actu, nisi per illud quod est in actu, vera est, si debito modo intelligatur : non enim sic intelligitur, quod fit
in actu simili in genere et specie, sed similis est in natura. Et hoc patet: quia hæc propositio inducitur in tractatu de intellectu agente, et intellectus agens non est similis in specie vél genere cum intellectu speculativo, qui est actus intellectus possibilis : agens enim educit possibilem in actum speculativum intellectus : et si intellectus agens esset idem specie vel genere cum speculativo, oporteret quod esset in multis speciebus et multis generibus agens intellectus, secundum quod sunt multa genere et specie, per quæ perficitur speculativus intellectus. Unde intelligitur, quod est simile in actu conveniente secundum naturam, sicut est de luce, quod ipsa conjuncta qualitatibus complexionalibus rei variantibus superficiem terminati corporis, facit omnes colores. Et iste est sensus Philosophi in illo loco, ut patet consideranti circumstantias litteræ: sicut enim est lux, ita est intellectus agens: et sicut qualitates primæ complexionales variantes superficiem, ita sunt phantasmata moventia intellectum possibilem. Et sicut est superficies mota ab utroque, ita est intellectus possibilis. Et sicut est species coloris constituta, ita est intellectus speculativus. Et similiter est in natura de virtute coelesti quæ est movens et agens, secundum quod conjungitur cum virtute complexionali quæ est in materia, et ipsa materia est mota, et species constituta est id quod efficitur in materia ex virtute coelesti et virtute complexionali. Et non oportet, quod similis sit illi in genere et specie, sed tantum in actu conveniente secundum naturam.
Ad aliud dicendum, quod hæc propositio vera est: quia nihil agit ultra suam speciem: sed hæc est falsa, quod omnis actio terminetur in simili specie: et hoc ideo contingit, quia materia mota non semper est mobilis secundum speciem virtutis agentis, sicut materia elementaris non est mobilis in speciem virtutis coelestis: sed movebitur in speciem illam, quæ magis convenit ab agente salvata
<--- Page Split --->
inobilitate materiae: sicut enim dictum est, materia non semper mobilis est in speciem virtutis moventis. Unde cum movens sit virtus coelestis cum qualitatibus elementaribus, forma substantialis quae generatur in materia in actu, respondebit virtuti agenti quantum permittit materia: et hoc appellavimus supra actum convenientem cum agente secundum naturam. Sicut enim dicit Boetius, actio non solum terminatur secundum potestatem agentis, sed est secundum possibilitatem patientis et materiae. Et ideo dicit Aristoteles 1, quod omnes formae substantiales sunt in materia, excepto intellectu qui etiam secundum ipsum nullius corporis est actus.
ARTICULUS VII.
Utrum actus creationis plus sit ostensivus potentiae, vel sapientiae, vel bonitatis ?
Sed videtur, quod potentiam : quia operatio egreditur a potentia : et creatio est operatio quaedam, ut videtur : ergo, etc.
SED CONTRA : Potentia Dei est infinita, et non agit Deus secundum dimidium sua potentiae vel tertiam partem : ergo opus ostendens potentiam, ostendet eam totam : ergo oportet, quod sit infinitum : sed nullum creatum est infinitum : ergo nullum creatum est ostensivum divinae potentiae.
SOLUTIO. Dicimus, quod creatio principaliter ostendit potentiam, sed cum hoc ostendit bonitatem, et sapientiam. Potentiam ostendit per comparationem ad terminos creationis, qui sunt nihil et aliquid : qui, ut supra dictum est, nullam habent proportionem : et ideo quoad hoc ostenditur potentia infinita. Per comparationem autem unius creati ad alterum quod cum ipso creatur, et per comparationem unius creati ad sua principia essentialia, intelligitur sapientia. Per com-parationem autem creati ad finem in quo est complementum creaturae, intelligitur bonitas.
Ad septimum sic proceditur :
Videtur, quod creatio indicti bonitatem : quia dicit Augustinus : « Quia bonus est, sumus 2. » Dionysius dicit : « Bonum est diffusivum esse 3 : » esse autem diffunditur per creationem. Item, Plato dicit in Timaeo : « Dicamus igitur quam ob causam ille rerum auctor generationem et hoc universum constituit. Bonus erat. »
Videtur, quod ostendat sapientiam. Plura enim ordinata, sapientiam ostendunt : quia dicit Philosophus in primo Metaphysicae, quod sapientis est ordinare singula. Sed creata a creatione procedunt plura in ordine. Ergo ostendit sapientiam.
Et sic patet solutio omnium praeter ultimum, ad quod dicendum, quod creatura secundum qualitatem sua essentiae non ostendit omnem potentiam, sed secundum modum sua creationis : quia scilicet fit aliquid ex nihilo, quemadmodum dictum est.
<--- Page Split --->
ralem, nec etiam voluntarium. Ergo incidit in divinum : et ille est miraculosus, sicut dicit Augustinus : ergo creatio est miraculosa.
ARTICULUS VIII.
Utrum actus creationis sit naturalis, vel miraculosus 1 ?
Ad octavum sic proceditur :
- Miraculum est, ut dicit Augustinus, aliquid arduum et insolitum, quod præter spem et facultatem admirantis apparet 2. Creatio èst tale. Ergo, etc.
PROBATO . Illudestarduum , quodele - vatursuperomnempotentiamcreature : creatioesttale , utprobatumestsupra . Similiter , insolitumest , quodnonitera - turfrequenter : sedhociterumconvenitcreationi . Similiter , estpræterspem : quiaspesindiffinitioneillasecundumAugustinumaccipiturprospenaturæ , sicutdiciturdeAbraham , quodcontraspeminspemcredidit 3 . HocetiamdicitGlossa : « Contraspemnaturæinspemgratiæ . » Spesautemnaturænonest , nisidehisquæexspectanturexcausisnaturalibus : sedcreationonexspectaturexcausisnaturalibus : ergoestpræpterspemnaturæ . Etsimiliterestpræterfa - cultatemadmirantis : facultasenimad - mirantisestsecundumpotentiamcogni - tivamveloperativam : sedcumcausacrationissitdivina , exeoquodnullacreaturapræcessit , nonpotestinillamcognoscendoveloperando : etsicrca - tioeritmiraculosa .
Præterea, Triplex est cursus secundum triplicem causam, scilicet naturalis, cujus principium est natura : et voluntarius, cujus principium est voluntas : et divinus cujus principium est Deus. Sed creatio non incidit in cursum natu-
Præterea, Opus creationis condividitur operi recreationis : dicitur enim, quod tria sunt opera divina, scilicet creationis, recreationis, et glorificationis : et ista duo sunt opera miraculosa : ergo et istud : quæcumque enim veniunt ad eamdem divisionem, debent esse ejusdem rationis in nomine divisi.
Si forte dicatur, quod creatio non omnino elongatur a facultate nostrae cognitionis : hoc erit contra Gregorium, qui dicit, quod Moyses non cognovit principium mundi nisi spiritu prophetico 4.
SEDCONTRA : Opuscreationisadidemestcumoperenaturæ , scilicetadhomi - nemetadasinum , aquam , etterram , ethujusmodi : ergosimiliasuntopera : etsiunumnonestmiraculosum , nequereli - q u u m : quiadesimilibusidemestjudi - c i u m , sicutdicitBoetiusinTopicis .
Solutio . Quidamdistinguuntintermirum , mirabile , etmiraculosum : exhocquodmiraculosumest , quodomni - noestpræterspemgratiæetnaturæ , sicutmultiplicatiopanum , etillumina - tiocæcorum . Mirabileautemest , quodestsecundumspemgratiæ , licetnonse - cundumspemnaturæ , sicutresurrectiomortuorum , partusVirginis , ethujus - m o d i , dequibusestspesgratiæ . Mirumautemest , cujuscausaestaltaetdiffici - lisadcognoscendum , quoddicitAristo - telesinprincipioveterismetaphysicæ , quodfabulacomponiturexmiris , etquodPhilosophiexadmirariprimophi - losophariinceperunt . Sedistadistinctiononestvera : quiaindiffinitionemira - culisecundumAugustinumnonponiturnisiprospenaturæ . Etpropterhocmi -
<--- Page Split --->
rum, mirabile,et miraculum, eadem sunt apud Sanctos,differentia tamen secundum rationem nominis. Mirum igitur dicitur quoad substantiam miraculi : mirabile autem dicit aptitudinem illam : miraculum vero dicit magnitudinem circa aptitudinem illam. Similiter secundum Philosophos idem est mirum et mirabile : illud enim quod Philosophus in Metaphysica mirum vocat, hoc in principio de Anima vocat mirabile, ubi dicit unam
scientiam præponi alteri, quia est certior, aut quia meliorum, aut mirabiliorum est. Unde dicimus, quod creatio miraculosa est.
Ad id quod est contra hoc, respondeAd object. mus quod generatum et creatum idem habent judicium quantum ad naturam et similia sunt : sed generatio et creatio non sunt idem, nec habent idem judicium.
QUÆSTIO II.
De materia.
Deinde quæritur de creatis.
Et primo quæritur de quatuor coæquævis. Deinde de his quæ de qualuor coæquævis secundum numerum sex dierum processerunt.
Circa coæquæva primo quæritur de singulis, secundo communiter de omnibus simul.
Item, Inter coæquæva singula primo quæritur de materia : dicit enim Glossa super Genesim in priucipio, quatuor esse coæquæva, scilicet materiam, tempus, cœlum empyreum, et angelicam naturam.
Circa materiam octo inquiruntur.
Primo, An sit ?
Secundo, Quid sit ?
Terlio, Utrum creata sit vel non ?
Quarto, Utrum sit simplex, vel composita ?
Quinto, Utrum omnium creaturarum sit materia una ?
Sexto, Utrum omnium corporum sit materia una ?
Septimo, Utrum omnium ingenerabilium sit materia una ?
Octavo, Utrum omnium generabilium et corruptibilium sit materia una ?
<--- Page Split --->
individuum facit collectionem accidentium quae in alio esse non possunt inveniri.
ARTICULUS 1.
An materia sit ?
Ad primum proceditur sic :
Forma dat esse: ergo quod caret omni forma, caret omni esse: sed materia prima secundum rationem prime materiae accepta, caret omni forma: ergo caret omni esse: et quidquid caret omni esse, nihil est: ergo materia prima nihil est secundum rationem materiae prime accepta, quia caret omni forma: ergo caret omni esse.
Item, Dicit Philosophus in libro de Causis, quod prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud. Ergo quod est ante esse, non est de numero creatorum: sed quidquid est ante formam, est ante esse: ergo quod est ante formam, non est de numero creatorum: materia autem prima est ante formam: ergo non est de numero creatorum: et quidquid non est de numero creatorum, nihil est: ergo materia prima nihil est. Quod autem hoc sit ante esse quod est ante formam, patet ex hoc quod esse non est nisi individui, vel speciei, vel generis, vel principii: et omne tale est a forma: ergo omne tale est a forma individui, vel speciei, vel principii.
Item, Probatio quod forma est illa quae contrahitur per differentias, et non materia, quemadmodum principium contrahitur generalissimorum, et quod genus contrahitur per differentias specierum, et species per differentias individuorum, sicut dicit Porphyrius 2, quod
Item, Dicitur quod generatio substantiae est ex non substantia: sed a quocumque removetur superius, et inferius: ergo si est ex non substantia, est ex non materia: et nihil aliud est significatum materiae in materia nisi id ex quo est generatio: ergo videtur, quod materia nihil sit in natura.
Praeterea, Dicitur in libro Deuteromonii, xxxii, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Sed materia non est perfecta. Ergo non est de operibus Dei: et quod non est de operibus Dei, nihil est: ergo materia nihil est.
CONTRA :
Glossa super Genesim in principio dicit, quod per coelum et terram intelligitur materia inferiorum et superiorum creaturarum.
Item, Augustinus in libro XII Confessionum : « Tu, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re pene nullam rem 3 : » ergo materia est.
Item, Generatio et corruptio non sunt sine actione et passione : actio autem et passio non sunt sine contrarietate, sicut dicit Philosophus in primo Physicorum 4, quod contraria separata non agunt, sed in materia : ergo materia est.
Item, Contrariorum semper est unum subjectum : et illud est materia : ergo materia est.
Item, Ibidem dicit, quod principia mutationis tria sunt, scilicet subjectum quod est materia, et duo contraria : ergo materia est.
SOLUTIO. Quod concedimus dicentes ad 1.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Lib. I Physicorum, Tract. III, cap. 41, pag 67. Tom. III novæ editionis nostræ.
2 Cap. de specie.
3 S. AUGUSTINUS, Lib. XII Confessionum, cap. 8.
4 I Physicorum, tex. 51.
<--- Page Split --->
teria autem habet esse subjecti et potentie : et hoc habet a seipsa, et hoc non est esse simpliciter, sed secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Prima rerum creatarum est esse, ponitur esse pro ente, sicut dicit ibi Commentator in expositione illius propositionis. Et idem dicit beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus 1. Et dicitur ibi primum natura, a quo non convertitur consequentia subsistendi, et sic ens est absolute primum : quia in ipso stat resolatio posteriorum in prius. Et ibidem hoc primum ponit principium cognitionis. Cum autem dicitur materia prima, ponitur principium secundum rationem generationis et temporis. Et sic patet, quod primum hinc inde ponitur æquivoce : quia cum dicitur de ente, est principium cognitionis respectu eorum quæ ordinabilia sunt in prædicamento. Cum autem dicitur de materia, est principium generationis respectu generatorum.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Generatio substantiae est ex non substantia, negatio negat substantiam compositam, relinquendo potentiam ad illam quae est materia. Si dicitur, quod remoto superiori removetur inferius. Dicendum est, quod hoc verum est quando negatur superius significatione et suppositione : sed cum dicitur non substantia, non fit suppositio pro superiori, sed pro particulari generabili. Et est ratio, quia generatio non est superioris, sed inferioris particularis : natura enim non intendit generare hominem, sed hunc.
Ad ultimum dicendum, quod omnia opera Dei perfecta sunt : sed perfectio omnium operum non est unius rationis, imo unumquodque dicitur perfectum, quando est in debito statu sui esse : et ideo materia perfecta est, quando habet rationem subjecti ad formas generabilium.
ARTICULUS II.
Quid sit materia ?
Ad secundum proceditur sic :
In primo de Generatione et Corruptione 2, diffinitur sic materia : Est autem hyle maxime quidem et proprie subjectum generationis et corruptionis et susceptibile, modo autem alio est quod aliis transmutationibus.
Item, In VIII Metaphysicae : Dico materiam illud quod non est hoc in actu, sed est hoc in potentia 3.
Item, In XI Metaphysicae : Materia est hoc secundum quod videtur : quoniam illud quod est secundum contractum, et non est secundum ordinem, est materia 4.
Item, In fine primi Physicorum : Dico materiam primum subjectum unicuique, ex quo fit aliquid cum insit, per se et non secundum accidens 5.
CONTRA PRIMAM diffinitionem objicitur sic, quod
Primum subjectum non videtur materia esse generationis et corruptionis, sed potius videtur subjectum alterationis : omnis enim generatio fit secundum actionem et passionem qualitatum primarum : ergo materia prius est susceptibilis primarum qualitatum, quam generationis et corruptionis : sed alteratio est mutatio secundum qualitates, manente subjecto eodem, ut dicit Philosophus in primo de Generatione et Corruptione 6 : ergo materia prius est susceptibilis primarum qualitatum, quam generationis et corruptionis.
Praeterea, Non fit generatio nisi
<--- Page Split --->
materiæ quam qualitates naturales materiæ superadditas : et ideo de talibus secundum naturam non est objectio, sed potius secundum rationem. Dicunt tamen quidam, quod materia est susceptibilis primarum qualitatum et raritatis et densitatis : et tamen primo est subjectum formæ substantialis : quia non recipit qualitates primas nisi per illam.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod primum dicitur proximum. Et primum dicit etiam ante quod nihil est : potentia enim materiæ primo est ad substantialem formam, et ad alias per accidens, scilicet propter illam : et sic primum dicit ante quod nihil est. Similiter primum subjectum in generatione manens idem numero, hoc est materia : non enim est eadem corporeitas numero quæ est in genito, et in eo ex quo fit transmutatio, sicut est in semine et in homine. Quod probat Avicenna in Su/- fcientia per dimensiones quæ alterius rationis sunt in semine, et in eo quod fit per generationem ex illo.
Ad hoc quod objicitur, quod quantitas est ante mutationem et abstrahit a motu et mutatione. Dicendum, quod ista est quantitas accepta secundum intelligentiam, et non secundum esse quod habet in materia.
Ad hoc quod objicitur, quod quantitas non habet contrarium, et ideo non mutatur. Dicendum, quod ex hoc non sequitur, nisi quod non mutetur per se : sed per accidens mutatur mutatione subjecti.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod compositum est subjectum primum in aliis mutationibus : sed tamen hoc ipsum compositum rationem subjecti habet a materia : materia autem est subjectum remotum : et hanc diversitatem notat Philosophus cum dicit, modo autem alio 1.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod susceptibile generationis et corruptionis dupliciter
dicitur, scilicet ut quod generatur et corrumpitur : et sic susceptibile generationis et corruptionis est compositum. Dicitur etiam susceptibile generationis et corruptionis, sicut subjectum in transmutatione quæ est generatio et corruptio : et sic materia est susceptibilis generationis et corruptionis : et sic non est contrarietas istius diffinitionis, ad aliud quod dicitur in primo Physicorum in fine : ibi enim probatur, quod non est generabilis et corruptibilis quemadmodum compositum. Si enim generaretur, cum omnis generatio sit ex materia, esset materia antequam generaretur, quod est inconveniens. Similiter si corrumperetur, cum omnis corruptio sit ad materiam, esset materia postquam corrumperetur : et ita concluditur, quod est incorruptibilis et ingenerabilis : nihilominus tamen est subjectum generationis et corruptionis.
Ad aliud dicendum, quod passio quæ est transmutatio secundum contraria, non est communis nisi secundum genus : et hoc modo prout contraria reducuntur ad privationem et habitum, quemadmodum docet Philosophus in X primæ philosophiæ 1. Sed secundum determinatam rationem non est communis passio : quia in formis substantialibus absentia et potentia formæ facit mutationem, ut dicit Philosophus in primo Physicorum 2 : in aliis autem mutationibus non est sic, sed privatio salvatur in illis in natura contrarii : unde privatio albi nigrum est, vel medium. Et propter hoc etiam ratio subjecti determinata non est una, sed communis. Et propter hoc dicit naxime quidem et proprie : et dicit maxime, quia materia perficitur essentialiter a forma substantiali. Proprie autem dicit in comparatione ad alias formas quas non desiderat nisi propter istam.
Ad aliud quod contra diffinitionem Ad dii
<--- Page Split --->
citur, dicendum quod inmateria in ordine ad forma, quod, sicut est ordo calidissimili, et in sensu ignis : et ita non procedit in ordine, quoad materia quae est in potentia ad ordine, et, semetria remota. Quod diuersam mentorator super Metaphysicis, sed quod quodque est in potentia, quod, quoad ducitur uno motore, quemadmodum quod in potentia est in cupiditate, quo motore, hoc est, arte educitur, et illo : et cuprum in potentia est in terra, quia uno motore, hoc est, motu uno superiorum educitur de illa. Sed idolorum est in potentia in terra : quia adhuc exiguntur plures motores ut educant, scilicet natura et ars.
forme in composito 2 : quia subjectum non habet esse nisi a forma. Et propter hoc dicit, secundum quod videtur : quia iste est solus modus intelligendi perfectus, quo intelligitur materia, ut dicit Commentator ibidem 3.
Ad aliud dicendum, quod haec propositio falsa est, quod omnis materia determinetur secundum ordinem : materia enim secundum quod est in ente, non determinatur secundum ordinem : sed verum est, quod omnis potentia materiae determinatur secundum ordinem : et ita intelligitur praecedens diffinitio. Unde patet, quod non est contrarietas. Ad aliud dicendum, quod contactus dicitur praecepto, et communiter. Proprie autem, quod, ut ultima sunt sinus, in VI Physicontrarietates, non sunt contingere se, quod, etiam, non sunt
Ad illud quod objicitur contrariaturtam, dicendum ut supra, quod primum ponitur utroque modo : et si idem est quod ante quod nihil est, tunc solvendum est argumentum quod est contra : quia materia prima sola est subjectum : haec enim sola salvatur eadem numero in utroque termino transmutationis. Unde non oportet, quod sub eisdem formis quibus fuit, maneat in eo cujus est materia. Si autem est idem, quod proximum : tunc dicendum, quod proxima sunt illa inter quae non est medium : inter materiam autem primam et formam substantialem non est medium, et dispositiones secundum esse quod habent in composito, consequuntur formam substantialem : sed secundum esse quod habent in transmutando materiam, praecedunt formam substantialem : sed illae quae praecedunt et quae sequuntur, non sunt eadem numero, sicut non est eadem qualitas in numero intensa et remissa.
Ad id. 3. Ad id quod objicitur contra tertiam diffinitionem, dicendum quod licet entitas materiae in se considerata, perfectum intellectum non habeat, cum intellectus ejus est quod est in ente per formam vel analogiam secundum quod ex materia artificiali cognoscitur materia in natura, sicut dicitur in ' auctoritate Philosophi, sicut ad statuam es et ad lectulum lignum se habet. Et dicitur in illa auctoritate, quod sic se habet informe et materia ad substantiam, et hoc aliquid et quod est. Et intelligit per informe rationem privationis in materia, per materiam autem naturam subjecti, per substantiam autem intelligit formam, per hoc aliquid determinatam et compositam substantiam : hoc aliquid enim est forma contracta per materiam. Per hoc quod est, intelligit rationem subsistentiae, quam habet composita substantia a compositione materiae et formae. Unde quod est idem quod nunc est apud naturam. Per formam autem intelligitur materia secundum quod accipit esse a forma : secundum Philosophum enim in VII Metaphysicae, idem est esse subjecti et
<--- Page Split --->
sed potius inter ea in quibus esse praecedit non esse. Ad quod intelligendum, notandum est, quod veritas non univoce est in affirmativis: et negativis, sed per prius et posterius: negationis enim intellectus non est nisi per affirmationem. Similiter, negationis veritas non est nisi per veritatem affirmationis : dicit enim Philosophus, quod unumquodque sic se habet ad verum, sicut se habet ad esse. Unde cum esse negationis non sit nisi per esse affirmmationis, veritas negationis non erit nisi per veritatem affirmationis. Verbi gratia, veritas compositionis quae secundum iem componibilia sunt, sicut idem cum seipso, et superius cum inferiori, et propria passio cum subjecto, et effectus cum causa propria : et talia praedicata ex natura sui oppositionem habent ad praedicata extranea illi subjecto. Unde cum removetur a subjecto illo, causatur veritas illius negationis a materia praedicatorum illius subjecti. Unde haec : Homo non est asinus, veritatem habet ab hac, quod homo est homo : et quia homo opponitur asino, quidquid est homo non est asinus. Et sic patet qualiter veritas in negativis est a veritate in affirmativis. Unde in oppositione contradictionis esse praecedit non esse, et non e converso. Unde antequam mundus esset, haec propositio : Mundus non est, neque vera neque falsa est : et hoc ideo, quia non est propositio : compositio enim propositionis causatur a compositione rerum : res autem compositae ante mundum non sunt : et quia affirmativa quando non est, etiam negatio sibi opposita non est, si mundus non est. Et similiter dico de his : Mundus non erit, et, Mundus non fuit. Et sic patet, quod sophistica est probatio, qua probatur propositio prima.
Ad aliud dicendum, quod haec propositio est falsa : Causatum prime causae verius est ens quam causatum secundae causae. Et si quis probet eam sic : sicut se habet causa prima ad secundam, ita
causatum prime causae ad causatum secundae causae. Dicendum, quod propositio falsa est. Si ergo quaeritur, In quo attenditur nobilitas causae prime respectu secundae? Dicendum, quod in modo causandi : quia causa prima causat per seipsam, et non causa secunda : sed secunda causa non causat nisi supposita prima.
Ad ultimum dicendum, quod materia prima in ratione materiae accepta non potest abstrahi a ratione potentiae : quia ipsa secundum seipsam habet rationem potentiae : secundum seipsam enim subjectum est, et ratio potentiae et ratio subjecti in ipsa sunt idem, et sic habet formam quamdam rationis : eo quod privatio non est absolute res, sed ordo ad rem quae est forma : haec autem ratio ordinis est forma secundum quld : et hoc est quod dicit Philosophus 1, quod principia secundum naturam sunt duo, ratione autem tria : materia enim semper est una numero, sed conjuncta privationi et potentiae est duo secundum esse. Et haec forma rationis non diminuens simplicitatem materiae secundum rem sufficit idea : unde habet ideam quodammodo, et est ideata secundum quid. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XII Confessionum : « Sicut fatemur majus bonum esse quod creatum atque formatum est, ita dicimus minus bonum quod creatum informe formabile est, sed tamen bonum 2. » Hoc est etiam quod dicit Rabbi Moyses in prima collatione libri qui dicitur, Dux neutrorum : « Tu scis, quod principia rerum generabilium sunt tria, materia, forma, et privatio determinata quae semper materiam concomitantur : quia nisi tunc adhaeserit, non esset materia receptibilis forme : et idcirco privatio est unum principium, et in acquisitione forme destruitur privatio ejusdem forme, et adharet ei alia privatio : et sic est semper, sicut explanatum est in naturali scientia. »
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
visibile et primum s. Ergo in genere materia invenietur unum indivisibile et primum : sed quod est indivisibile, non est compositum : ergo principium primum in genere materia quod est materia prima, erit non compositum.
- Item, In primo Physicorum 8 dicitur, quod principium est, quod non est ab alio, sed alia sunt ab ipso : sed omne compositum est ab aliis, hoc est, a suis componentibus : ergo materia prima non est composita.
CONTRA : Sed conti* 1. Materia quae est principium, est desiderans formam sicut femina virum masculum, et turpe bonum, sicutdict Philosophus in fine primi Physicorum 7 : sed inter desiderans et desiderium compositio est : ergo materia est composita. Quod autem inter desiderans et desiderium compositio est, probatur ex eo quod omne desiderium ponit principium desiderii in desiderante : principium autem desiderii cum desiderante numquam est idem : quia unum est passio, alterum subjectum : et sic probatur, quod cuicumque inest desiderium, quod illud est compositum.
Praeterea, Dicit Boetius in libro de Hebdomadibus : « Nihil appetit aliquid nisi per hoc quod est simile : » materia appetit formam : et ergo per hoc quod est simile : sed similitudo est convenientia duorum in una forma : unde Anselmus dicit, quod « quaecumque sunt similia, habent similitudinem per aliquod unum quod est in utroque. » Cum igitur materia prima appetat formam, habebit similitudinem cum illa : et ita materia prima habebit formam.
Praeterea, Videtur quod materia prima non posset abstrahi a quantitate : ex non quantis enim numquam fit quantum. Cum igitur materia sit principium
Ad quartum proceditur sic : 1. Dicit Augustinus in libro XII Confessionum : « Verum est informitatem ipsam quae prope nihil est, vices tempoporum non habere 9 » Quia ubi nulla forma est, vices temporum esse non possunt. Ergo materia non est composita forme substantiali nec accidentali. Et sic infertur ulterius, quod etiam non habebit quantitatem : ergo non habebit compositionem partium, et ita simplex est.
Item, Ibidem, Augustinus : « Nonne tu, Domine, docuisti me, quod prius quam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tarnem omnino nihil erat : erat enim quaedam informitas sine ulla specie 3. »
Item, Quidquid est compositum, resolubile est in principia componentia : materia prima non est resolubilis in aliquid ante ipsam : ergo materia non est composita. Major patet per se, et soribitur in primo Physicorum 4. Minor probatur ex hoc, quod si materia prima resolubilis est in aliud, hoc non est nisi in materiam praecedentem et formam, et sic ante primam materiam esset alia, quod est inconveniens : quia in nullo genere est aliquid prius primo.
Praeterea, Dicit Philosophus, quod in omni genere est accipere unum indi-
4 I Physicorum, tex. com. 65. 5 X Metaphys. tex. com. 7. 6 I Physicorum, tex. com. 42. 7 I Physicorum, tex. com. 81.
<--- Page Split --->
corporis, et ex ipsa fiat corpus, videtur quod non separetur a quantitate nisi secundum rationem. Et hoc est quod dicit Aristoteles in primo Physicorum', objiciens contra Melissum, qui ponebat, quod principium esset infinitum unum : et objecit Aristoteles in contrarium sic : Infiniti ratio quantitati congruit, id est, convenit, sed non substantiae, neque qualitati : si quidem ergo substantia quantum, supple, est, illud principium quod ponit Melissus, duo et non unum est quod ens positum a Melisso. Si vero substantia est solum, non est infinitum, neque magnitudinem habebit ullam. Ergo a simili si materia prima est substantia tantum, non habebit ullam magnitudinem, et ita non erit principium.
. . . 1. ITEM quaeritur, Utrum materia prima fuerit quandoque sine omni forma ? quia
Si ipsa numquam est sine omni forma, nisi secundum intellectum, sed potius secundum rem, videtur quod ipsa simpliciter non debet poni principium naturae.
Praeterea, Quando ex semine generatur homo, eadem est materia quae est sub forma seminis et sub forma hominis. Cum ergo non sit sub utroque simul, oportet quod per successionem sit subjectum illius et istius. Aut ergo corrumpitur forma seminis in instanti, vel in tempore. Si in tempore, tunc forma substantialis susciperet intensionem et remissionem, quod falsum est: ergo relinquitur, quod in instanti corrumpatur : et eadem ratione forma hominis generatur in instanti.
que inest forma hominis, illud est homo : sed in instanti generationis inest forma hominis, cum non sit successivum : ergo in instanti generationis est homo. Et ex hoc sequitur, quod non sit semen.
Similiter, Quidquid corrumpitur, habet formam quae corrumpitur in ipso in instanti illo : quia si non haberet eam, non corrumperetur in instanti, sed esset ante corruptum : et quidquid habet formam seminis, est semen : ergo in illo instanti est semen et non semen, et est homo et non homo. Cum ergo hoc sit inconveniens, relinquitur, quod generatio et corruptio non sunt in eodem instanti : ergo in diversis. Sed dicit Aristoteles, quod inter quælibet duo instantia est tempus medium. Ergo in medio illo tempore materia sub nulla forma est, et ita materia quandoque est nuda, non tantum secundum intellectum, sed secundum rem.
Paetereaquæriturjuxtahoc , UtrumQuæst . 2 . aliqua forma accidentalis eadem numero sit in corrupto et generato cum materia? Si enim sic est, tunc non solum hyle esset subjectum generationis, sed corruptionis hyle cum aliquibus formis. Quod autem sic sit, videtur ex secundo de Generatione et Corruptione 2 , ubi probatur, quod. habentium symbolum facilior est transmutatio. Et assignatur causa ibidem : quia in habentibus symbolum non destruitur nisi altera qualitas, scilicet contraria, et altera manet, cum non inveniat contrarium in agente in ipsa, sed potius conveniens.
Quæritur ergo, Utrum in eodem instanti in quo corrumpitur forma seminis, generetur forma hominis, aut diverso? Si in eodem, tunc contradictoria verificabuntur de eodem in eodem instanti, scilicet quod sit homo et non sit homo, et sit semen et non sit semen : quia quicum-
Solutio . Dicimus , quodmateriaquæsolutio . setsubclumgenerationisetcorruptio - n i s , etprincipiumhocmodoquosubje - ctumpotestesseprincipium , simplexest , nonhabenscompositionempenitus , s i c - utdicuntauctoriatesAugustini , etpro - bantrationesinductæ , nisitantumordi -
<--- Page Split --->
nis ad formam cum substantia materiae : et hic ordo differt ab ipsa, sicut potentia ab eo quod est in potentia, et est imperfectio ipsius et dependentia ad formam : et ideo non dicit ens simpliciter, sed secundum quid, ita scilicet quod non habet compositionem in aliquo quod sit res simpliciter : quia non est absolute res a qua scilicet secunda est inchoatio rei quae est forma, et est secundum veritatem ordo ad formam, qui ordo medium est inter ens et non ens.
Ad object. Ad id quod contra objicitur, dicimus 1. quod materia seipsa est principium desiderii : desiderium enim illud nihil aliud est nisi privatio formae cum potentia habendi illam, quae potentia est ipsa materia : ipsa enim entitas materiae est subjectum subjicibile formae : quae subjicibilitas est potentia et desiderium sive appetitus, et non differt ab ipsa nisi secundum rationem dictam.
Et si quaeritur, Utrum illa ratio aliquid ponat? Dicendum, quod secundum rem quae simpliciter res sit, nihil ponit super subjectum : et hoc contingit ideo, quia non est ratio rei sed privationis rei : et privatio nihil relinquit nisi subjectum cum ordine et aptitudine ad formam. Unde Anselmus : « Orbitas nihil aliquid majus ponit in oculo, quam in lapide, nisi quod in oculo relinquit prout est subjectum habitus1. »
Ad object. Ad id quod objicitur de bono, dicen- 2. dum quod duplex est similitudo. Una est secundum convenientiam completam, et talis non ponit appetitum : quia appetitus est rei non habitae, quae tamen potest haberi. Alia est similitudo secundum convenientiam in ordine ad complementum : et haec ponit appetitum rei non habitae, ad cujus tamen habitum per potentiam ordinata est res appetens. Et haec similitudo non ponit nisi ordinem illum cum negatione contrarii sic quod non appetit contrarium. Et quod ita intellingendum sit, patet inspicienti finem
primi Physicorum, ubi ostendit Aristoteles, quod appetitus non est respectu contrarii : sed existente quodam, scilicet forma, divino et optimo, appetitus materiae est respectu illius tamquam perfectibilis ad perfectionem.
Ad aliud dicendum, quod materia ali 3 prima numquam tempore est sine quantitate : et accipitur quantitas secundum esse, et non secundum quod considerant eam mathematici. Dicimus ergo, quod materia numquam est tempore sine quantitate, tamen nulla eadem quantitas est subjectum in generato et corrupto : accidens enim est post substantiam secundum naturam, et forma accidentalis post formam substantialem, et compositio accidentalis post compositionem substantialem ex materia et forma. Unde cum materia non habeat esse substantiale ex compositione quam habet ad hanc formam substantialem vel illam : tunc etiam non habet esse accidentale ex compositione ad quantitatem hanc quae consequebatur formam illam substantialem vel compositionem materiae cum hac forma substantiali. Unde sicut corrumpitur haec forma substantialis, ita etiam corrumpitur haec quantitas. Et hoc patet, quia quantitas seminis non. est in homine generato.
Ad hoc autem quod objicitur, quod secundum hoc materia non erit principium corporum naturalium. Dicendum, quod hoc non sequitur : licet enim non maneat eadem quantitas secundum esse, tamen est semper conjuncta quantitati isti vel illi, sicut etiam semper est conjuncta formae substantiali isti vel illi. Unde non est simile de positione Melissi : quia Melissus ponit unum ens tantun, quod nullo modo est aliud nec per quantitatem, nec per qualitatem, nec per aliquam formam prædictam.
Ad aliud dicendum, quod materia Ad qua- 1. numquam tempore est sine forma sub-
<--- Page Split --->
stantiali, et tamen sola est subjectum idem numero manens sub formis diversis.
Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum generatio et corruptio sint in eodem instanti vel non? diversi diversimode respondent.
Quidam dicunt, quod non semper extrema contradictionis mensuratur eadem mensura. Cum enim dicitur, est homo, non est homo, esse hominem mensuratur instanti : sed non esse hominem, praecipue si sonet corruptionem, mensuratur tempore : et similiter est de esse semen et non esse semen. Et illi dicunt, quod homo generatur in instanti et est : sed semen corrumpitur in toto tempore quod continuatur ad hoc instans : et non est inconveniens, quod tempus continuetur ad instans : inter tempus enim et instans nihil est medium. Sed haec solutio non videtur satisfacere etiam objectioni : quia objectio probat, quod impossibile est formam substantialem corrumpi in tempore : nulla enim mutatio mensuratur tempore, nisi quae habet medium a quo et in quod : et in formis inter quas est mutatio, nulla est talis, nisi illa quae habet contrarium, ex cujus interceptione per intensionem et remissionem fit medium. Forma autem substantialis nullum habet contrarium : sed unaquaeque formarum substantialium immediata est ad materiam, quod non est in formis habentibus contrarium : materia enim non movetur a contrario in contrarium nisi per medium : et ita videtur, quod non esse formae substantialis ita mensuretur instanti sicut esse.
Ideo dicunt alii, quod in eodem instanti est generatio et corruptio duarum formarum seminis et hominis : et ideo dicit Aristoteles 1, quod generatio unius est corruptio alterius, et e converso reflectens unum super alterum.
Ad hoc autem quod objicitur, quod
contradictoria videntur simul esse vera in eodem instanti, et de eodem, dicunt quod hoc nihil est inconveniens : quia non sunt secundum idem ambe partes contradictionis : licet enim instans indivisibile sit quantitate, tamen divisibile est per rationem : est enim in ratione finis et principii, et secundum quod est in ratione finis, sic est corruptio unius : secundum autem quod in ratione principii, sic est generatio alterius. Sed solutio ista improbatur per hoc quod dicit Aristoteles in IV Physicorum 2, scilicet quod quando quis puncto medio ut duobus ulitur uno, tunc quiescere accidit : unde si in eodem instanti accipitur finis et principium, erit quies in medio : ergo et tempus : et hoc infra explanabitur in quaestione de instanti sive de nunc.
Si quis vellet subtilius dicere, diceret quod tempus diffinitur ex motu. Unde sicut motus non dicitur univoco de mutatione quae habet medium, et de illa quae non habet medium, ita tempus non dicetur univoco de mensura unius et illius : tempus enim quod mensurat mutationem quae est per medium, est mensura divisibilis per praeteritum et futurum, secundum quod in motu tali semper accipitur prius et posterius. Unde sicut in tali motu numquam est accipere primum et ultimum indivisibile, in quo salvetur esse motus, ita in mensura ejus numquam est accipere aliquod instans indivisibile, in quo salvetur esse mensure : sed mutatio quae non habet medium, illa est indivisibilis : et ideo mensura ejus est indivisibilis, et esse mensura ejus salvatur in indivisibili sicut ipsa mutatio. Unde generatio est in nunc indivisibili sicut ipsa corruptio : et sicut ipsa generatio et corruptio non sunt una mutatio numero, ita mensura ejus non est eadem cum mensura illius numero, et ita sunt in diversis nunc generatio et corruptio.
<--- Page Split --->
Et si objicitur, quod inter duo nunc est tempus medium. Dicendum, quod hoc intelligitur de nunc quod est substantia temporis, quod habet præteritum et futurum ex priori et posteriori in motu compositum. Cujus ratio est, quod nunc illud est conjunctum priori et posteriori : et ideo semper inter ipsum et aliud erit prius et posterius quæ sunt partes ipsius temporis : sed nunc quod est mensura generationis et corruptionis, est mensura mutationis simplicis non habentis partem post partem : et ideo ipsum non erit conjunctum priori et pesteriori : et ideo nihil prohibet, quod in talibus unum nunc immediate consequatur alterum nunc, quemadmodum forma generati immediate consequitur formam corrupti. Et sic patet qualiter materia numquam est sine forma, et tamen non est sub eadem forma.
Utrum autem aliquod tempus componatur ex instantibus, vel aliqua generatio sit sine motu formarum habentium medium, ita quod sit mutatio et non motus, non est præsentis negotii determinare.
Ad quæst. Ad ILLUD quod ultimo quæritur, dicendum quod nulla forma eadem numero est in corrupto et in generato.
Ad hoc autem quod contra objicitur ex libro de Generatione et corruptione, dicendum quod non dicuntur habere symbolum, ideo quod forma illa in qua conveniunt, non destruatur : sed quia minor est contrarietas contrarii ad medium, quam contrarii ad extremum : et ideo faciilor transmutatio. Unde caliditas aeris est sicut caliditas media, et caliditas ignis sicut caliditas extrema.
dierum secundum quod intelligentia angelica cognoscendo ea in Verbo et in seipsis fulget super ipsa opera secundum cognitionem matutinam et vespertinam : et secundum hunc modum materia prima bene accipitur sine omni forma, sed secundum hoc non est nisi in cognitione : et ita remanet adhuc, quod in re numquam est sine forma.
ARTICULUS V.
Utrum omnium creaturarum sit materia una 1 9
Ad quintum proceditur sic :
- Omne creatum non ens in alio prius est omni creato ente in alio : sed omne creatum est ens in alio præter materiam, materia autem non est ens in alio : ergo materia prius est omni creato.
Quod autem omne creatum præter materiam sit ens in alio, probatur sic : Ens creatum præter materiam, vel est substantia, vel accidens. Accidens autem est ens in alio : substantia vero præter materiam, vel est forma, vel compositum : forma vero est ens in alio. Similiter compositum : quia in suis componentibus. Tunc probatum est, quod materia sit prior omni creato, cum sola sit ens non in alio. Sed quidquid est prius, et non est prius tempore vel ordine solum, secundum quod ipsum est prius ad alia, habet causalitatem ad illam, et non causalitatem efficientis, vel formæ, vel finis : ergo materiae : et ita causa materialis est una in omnibus.
Ad 1 et 2. Ad AUCTORITATES Augustini dicendum, quod Augustinus distinguit opera sex
- Item, Potentia materialis est, quae seipsa non reducitur in actum : hæc es'
<--- Page Split --->
in omnibus spiritualibus et corporalibus substantiis : ergo materia erit in omnibus : potentia enim materialis non est sine materia.
Item, Post unum indivisibile in essentia et substantia, non est nisi multitudo sub.tantiæ et essentiae : sed unitas indivisibilis essentiae et substantiae est in prima substantia quae est Deus : ergo in omnibus substantiis quae sunt post primum, est multitudo : sed prima multitudo est materiae et formae : ergo in omnibus erit materia et forma.
Item, Dicit Boetius, quod « quidquid est citra primum, est hoc et hoc : » sed citra primum, hoc et hoc est materia et forma : ergo in omni quod est citra primum, est materia et forma. Quod autem una materia sit in omnibus, hoc videtur expresse dicere Augustinus in auctoritate supra posita in praecedenti articulo immediate, ubi dixit : « Non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus : non tamen omnino nihil : erat enim quaedam informitas sine ulla specie. » Ubi ad eamdem materiam videtur aptare formam coloris, et figurae, et corporis, et spiritus.
Item, In omni ordine secundum supponit prius : ergo in ordine compositionis secunda praesupponit primam : sed secunda, compositio est substantiae et accidentis, prima autem materiae et formae : ergo ubicumque est reperire secundam, et primam : sed in corporalibus et spiritualibus creatis invenitur secunda : ergo in omnibus erit reperire est primam : et sic omnia habebunt materiam et formam.
Quod autem in omnibus sit compositio secunda, per inductionem patet : corpora enim habent proprietates et accidentia. Similiter spiritus recipiunt bonitates et illuminationes fluentes a primo.
illorum non est eadem materia, sicut dicit Aristoteles in primo Metaphysica 1 : sed corruptibilis et incorruptibilis non est idem genus, sicut ibidem habetur : ergo non est eadem materia : ergo substantiae spiritualis et non spiritualis, corporei et non corporei non erit genus unum neque materia una.
Solutio . Quidamconcedunt , quodsolutio . omniumestmateriaunaetspiritualiumetcorporaliumsubstantiarum . Quodau - teminquibusdamestcumquantitate , etinquibusdamcumcontrarietate , etinquibusdamcamformasubstantialietaccidentibusspiritualibus , sicutsuntscientia , etilluminatio , ethujusmodi , hocacciditmateriaexperfectionesuiaforma : quandoqueenimperficituritaquoddeterminaturtotapotentiamateriaexcreatione : etsicnullomodopostperfectionemeritinpotentiaadaliud . Undeoportet , quodtuncsitsinequanti - t a t e : quiaomnequantumestinpoten - tiaadnotum . Quandoqueautemitaperficitur , quodremanetinpotentiaadubietnonadformam , ettuncestcumquantitatesinecontrarietate , utestinsuperioribuscorporibus . Quandoqueau - temremanetinpotentiaadubietadformam , ettuncestcumquantitateettuncdicunt , quodse - cundumquodperfectioejusdescenditaprimacausa , itadeterminaturpotentiaejusplusvelminus .
Ad argumentum autem quod contra est, respondent quod Augustinus loquitur de materia prout proportionalur ad actum. Unde cum potentia talis diffiniatur per actum, secundum differentiam ipsorum actuum ponit diversitatem potentiarum : nihilominus tamen substantia materiae non proportionata actu una est.
Si quis aliter vellet dicere, dicet quod non omnium substantiarum est materia una, quemadmodum dicit auctoritas Ari-
<--- Page Split --->
stotelis : et secundum hoc substantia dupliciter componitur : in quibusdam enim substantiis est compositio ex materia et forma, sicut in generabilibus et corruptibilibus, quorum neutrum predicatur de substantia composita : compositum enim neque materia est, neque forma : unde in talibus universale quod prædicatur de composito, non accipitur a forma materiae, sed a forma totius conjuncti. In quibusdam autem non est talis compositio, sed ex quo est et quodest, quemadmodum dicit Boetius : et quo est est forma totius, quod est autem dicit ipsum totum cujus est forma : et haec compositio est in incorruptibilibus et in ingenerabilibus, in quibus forma totius non differt a forma materiae : quia non habet materiam : ergo ipsum totum quod supponitur per quod est, non habet distinctionem a materia propter eamdem causam. Et hoc præcipue verum est in spiritualibus substantiis, in quibus non est accipere compositionem nisi suppositi et naturae cujus est suppositum illud.
Si autem quaeritur, qualiter debeat significari? Dicendum quemadmodum dicit Aristoteles in primo de Cælo et Mundo 1, quod cum dico hoc cælum, dico materiam : sed cum dico cælum, dico formam. Similiter cum dico hunc Angelum, vel hanc animam, dico suppositum : et cum dico Angelum vel animam, dico naturam cujus est suppositum illud : et ideo in talibus et quod est et quo est prædicantur de supposito.
enim materialis, vel potentia habens aliquam proprietatem materiae, ut recipere, et non seipsa reduci in actum sed per alterum : et haec est potentia in spirituali substantia principiata ex quod est, et ideo ex materia.
Ad ALIUD dicendum, quod prima mulAd 3. titudo non est materiae et formae, nisi in quibusdam, ut prædictum est.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad ULTIMUM dicendum, quod prima compositio substantiae est ex quo est et quod est, vel materia et forma : unde hanc vel illam semper supponit compositio secunda, sed non hanc determiminate.
ARTICULUS VI.
Utrum omnium compositorum sit una materia ?
Ad sextum proceditur sic :
- Supra 1, in diffinitione materiae quae sumitur ex libro I de Generatione et Corruptione, dicitur, quod alio modo est subjectum in aliis transmutationibus, quam in generatione et corruptione : ergo omne quod transmutatur, habet materiam : sed omne corpus est transmutabile : ergo omne corpus habet materiam, secundum hanc rationem, quod materia est subjectum transmutationis : et ita videtur materiam unius rationis habere omne corpus.
Dicimus ergo ad primum, quod ratiociatio bona est : sed ens non in alio non est descriptio tantum materiae, sed est descriptio materiae et quod est : et ideo non oportet, quod in omnibus sit una materia.
Ad ALIUD dicendum, quod materiale minus dicit 'quam materia. Potentia
Item. In fine primi Physicorum 3 ponuntur principia rei mobilis generaliter, et non hujus vel illius : et ibi ponitur materia pro subjecto : ergo materia erit subjectum in omni mobili in quantum est mobile : et ita cum mobile sit corpus corruptibile et incorruptibile, materia erit subjectum in utroque.
<--- Page Split --->
Item, Quorumcumque passio una est unius rationis, illa passio supponit unam rem subjecti sui in illis, ut habere tres angulos æquales duobus rectis, supponit unam rationem trianguli : sed transmutatio est passio communis omni corpori naturali : ergo subjectum transmutationis secundum unam rationem erit commune omnibus corporibus : sed hoc subjectum est materia : ergo una est materia in omnibus corporibus.
Hoc idem videtur haberi ex Prædicamentis, ubi dicitur, quod proprium secundum sui mutationem esse susceptilbilem contrariorum, cum sit una et eadem numero.
1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2.
Dicit Aristoteles 1, quod potentia non dicitur secundum unam rationem de potentia quæ est ad ubi tantum, et de potentia quæ est ad formam : ergo materia non erit unius rationis in cœlo et in generabilibus et corruptibilibus.
SOLUTIO. Dupliciter contingit loqui de materia corporum, scilicet logice, et secundum esse rei. Logice secundum quod accipitur universale abstractum ab hoc et ab illo : et secundum hujus rationem communem consuevit dici, quod una est materia corporum. Sed Averroes in commento super XI Metaphysicae culpat hunc modum intelligendi materiam, sic dicens : Formæ communes in quibus inveniuntur universalia, sunt entia in potentia : et ideo scire aliquid secundum quod est universale, est scire in potentia tantum : communitas igitur quæ est in formis communibus intellecta, non habet esse extra animam, nisi in potentia : ista autem communitas quæ intelligitur in materia, est pura privatio, cum non intelligatur nisi secundum ablationem formarum individualium ab ea materia : ergo non haberet intellectum extra animam secundum hunc modum secun-
dum quem est communis : et cum ita sit, oportet quod habeat determinationem aliam, scilicet quod sit subjectum individui sensibilis quod videtur, non id quod intelligitur ex ea : et hæc est perfecta imaginatio materia 1. Loquendo ergo realiter de materia et non logice, adhuc contingit loqui dupliciter de materia. Uno modo prout super ipsam opetur creator opus distinctionis et ornatus, quod determinatur in operibus sex dierum : et sic ipsa est una in substantia differens secundum esse quod accipit per ornatum et distinctionem a creatore : et sic de ea loquuntur Sancti super primum capitulum Genesis. Aliter loquunratur Philosophi de materia, scilicet secundum quod est principium corporis mobilis, in quantum hujus principium dico ut subjectum : et secundum hoc differt materia per esse secundum quod differunt mobilia in genere, secundum quod quoddam mobile est secundum locum tantum, et quoddam transmutabile secundum formam : et secundum etiam hunc modum differt potentia materiae, ut habitum est in auctoritate Philosophi.
Et ex his patet solutio ad omnia quæsita : quia omnes illæ rationes sunt logicae et communes, non considerantes ipsam secundum esse quod habet in corpore naturali.
ARTICULUS VII.
Utrum omnium ingenerabilium et incorruptibilium sit una materia?
Ad septimum proceditur sic : 1. Illorum est materia una, quorum idem est genus : sed ingenerabilium et
<--- Page Split --->
frigidi, humidi, et sicci : ergo ipsorum est materia una.
- Præterea, Si materia esset diversa, oporteret quod secundum differentem modum determinarentur principia generationis et corruptionis : quia materia quae esset principium generationis in uno, non esset principium generationis in altero.
Per superiorem auctoritatem 4, scilicet quod id est in potentia, quod uno motore educitur de illo : sed non omnia uno motore educuntur ex eodem, ut idolum ex terra non educitur uno motore : ergo non omnium corruptibilium et generabilium est potentia una : ergo neque materia una.
Præterea, Si eorum est materia una, quare non est eorum transmutatio ad invicem ?
Item, Secundum perfectiones different perfecta : sed perfectiones non sunt
eædem in generationibus et corruptionibus : ergo nec perfectæ : sed materia est perfecta : ergo materia non est una.
SOLUTIO. Dicimus, quod omnium generabilium est materia una secundum potentiam.
AD PRIMUM quod est contra, dicimus quod Aristoteles loquitur ibi de potentia propinqua disposita, et non de potentia absoluta in se considerata.
AD ALIUD dicimus, quod omnium Ad object. potest esse transmutatio ad invicem, sed 2. non immediate, ut materia hominis in elementa, et ex elementis in arborem, et sic de aliis.
AD ULTIMUM dicendum, quod illa objectio est sophistica : quia considerat materiam secundum esse quod habet in actu sub forma, et non secundum quod est subjectum transmutationis.
Et haec de materia dicta sufficiant.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO III.
De æternitate.
Deinde quæritur de secundo coæquævo quod est tempus. Sed quia quibusdam creatis adjacet tempus, et quibusdam ævum, et quibusdam æternitas, ut dicunt Sancti, et hoc per eamdem rationem mensuræ in genere, ideo disputandum est de his tribus.
Et primo de singulis, postea de omnibus communiter secundum convenientiam et differentiam eorum.
Item, Inter singula primo quærendum est de æternitate.
Et quæritur primo, An sit ?
Secundo, Quid sit secundum diffinitionem?
Tertio, Utrum nihil aliud sit æternitas, quam essentia divina ?
Quarlo, Quæ sunt in æternitate, et quæ æterna?
Quinto, De quando et nunc æternitatis.
ARTICULUSI.
An æternitas sit 1 ?
Ad primum proceditur sic : 1. Dicit Boetius in libro de Trinitate, quod quando non prædìcat aliquid quod
insit rei, nec in Deo, nec in creaturis : ergo cum dicitur, Deus æternus, non prædicatur aliquid inesse Deo : sed quod relinquitur aliquid circa ipsum ex æternitate adjacente extrinsecus. Si ergo erit æternitas extrinseca, erit extra Deum : et cum ponatur esse sine principio, erunt duo sine principio, et duo increata, et duo principia : sed hæc sunt inconvenientia : ergo æternitas non est.
- Item, Æternitatis est mensurare,
<--- Page Split --->
quia ponitur in genere mensurae : sed quod est sine principio et sine fine, hoc est immensum : et hujus quod est immensum non est mensura : ergo cum aeternitas sit sine principio et sine fine, non erit mensura : sed ab omnibus ponitur in genere mensurae : ergo aeternitas nihil est.
Item, Nihil est ex oppositis contradictorie : aeternitatis est esse sine principio et sine fine : et quidquid est sine principio et sine fine, hoc est infinitum : et quidquid est infinitum si ejus partes accipientur, semper est aliquid extra accipere : et cujus pars semper est extra, illud numquam est totum simul et perfectum : ergo aeternitas numquam erit tota et perfecta simul. Cum ergo ab omnibus ponatur esse mensura interminata sive infinita et tota perfecta simul, ponitur ipsa componi ex contradictoriis, scilicet ex infinito et finito, et perfecto et imperfecto, et ita nihil erit.
Item, Ab omnibus ponitur aeternitas mensura esse Dei : sed Deus est immensus, ut dicit fides Catholica : « Immensus Pater, etc. : » et quod est immensum, illius nulla est mensura : ergo aeternitas non erit mensura Dei : et si non est mensura Dei, nihil erit : quia nihil interminabile est praeter eum : ergo aeternitas non erit.
Dicit fides Catholica : « Aeternus Pater : » ergo, etc.
Item, Boetius dicit, quod nunc stans et non movens sese, semper aeternitatem facit.
Item, Avicenna in commento super librum de Causis : Quod est aeternum aeterno, hoc est aeviternum aeviterno, et tempus temporali : ergo aeternitas est.
Solutio. Concedimus, quod aeternitas est, sicut probant ultimae auctoritates.
Ad PRIMUM quod est contra, dicimus, quod in quolibet de novem praedicanentis accidentium sunt duo, scilicet natura accidentis quae est in ipso, sicut divisum
in dividente, et differentia secundum quam dividitur contra aliud genus accidentis. Unde genera accidentis quae transumuntur in divinam praedicationem, quoad naturam accidentis quae est in ipsis, nutant modum praedicandi omnia. Quod patet : quia etiam relatio quam dicit Boetius extrinsecus assistere in Deo, non dicit inesse ut accidens : quia in Deo nullum est accidens. Sed quoad differentiam non omnia mutant modum praedicandi : quia relatio retinet suum modum, et similiter ubi, et quando quantum ad rationem, ut dicit Boetius. Et ita ex auctoritate Boetii debite intellecta habetur, quod aeternitas est essentia divina, habens tamen alium modum praedicandi : et ex hoc non sequentur praedicta inconvenientia.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod dico, sine principio et sine fine, non est differentia positiva aeternitatis, sed negatio consequens positivam differentiam. Et ideo hoc quod dico, esse sine principio et sine fine, in quantum hujusmodi non est mensura, sed in quantum perfectio excludens potentiam ad habere principium et habere finem. Vel dicatur aliter, quod aeternitas in quantum est sine principio et sine fine, non mensurat, cum hoc accidat ei, sicut dictum est, ex negatione consequente, sed in quantum est duratio eodem modo se habens in nunc stante.
Ad aliud dicendum, quod infinitum secundum illam distinctionem quae posita est, est quantum imperfectum : et hoc modo non dicitur aeternitas infinita : sed dicitur infinita, quia non finitur extra : finiens tamen alia sicut ævum et tempus et omne tale, perfectum est et etiam perfectissimum : quia illius perfectioni nihil additur extra vel intra.
Ad aliud dicendum, quod Deus dicitur immensus in comparatione ad locum et tempus vel intellectum creatum, ut dicit Damascenus 1 : sed non dicitur immensus
<--- Page Split --->
ideo quod non adæquatur sibiipsi in diversis attributis : quia tanta est sapientia ejus, quanta est bonitas ejus. Et similiter tantus est ipse, quanta est æternitas ejus, cum æternitas sit unum de attributis. Si tamen vellemus secundum Porphyrianos dicere, diceremus quod æternitas ejus non est Deus : et tamen non sequitur, quod plura sint increata vel plura principia : quia illa prædicamenta quæ prædicant extrinsecus assistens, secundum Porphyrianos non prædicant rem, sed rationem, ut verbi gratia relatio, et quando, et ubi : et propter hoc non sequitur, quod plura entia sint sine principio, sed plures rationes : has autem rationes quidam appellant formas assistentes, quarum imagines sunt formæ creatae : et ita dicunt Porphyriani veritatem esse sine principio, et æternitatem, et ideas, et multa alia quæ nihil aliud sunt secundum ipsos nisi respectus quidam ad ea quæ sunt creata : et secundum hoc æternitas est respectus durationis esse divini ad ævum et tempus.
ARTICULUS II.
Quid sit æternitas secundum diffinitionem 1 ?
Deinde quæritur, Quid sit æternitas ? Et sumatur diffinitio Boetii, quod æternitas est interminabilis vitæ possessio tota simul et perfecta 2.
Item, Isaac in libro de Diffinitionibus dicit, quod æternitas est spatium continuum non intersectum.
Item, Dionysius in libro de Divinis
nominibus : Æternitas est antiquum et immutabile et universale in metiendo 3. Alia translatio habet : antiquum et invariabile, et totum secundum totum metiri.
CONTRA PRIMAM obiicitur sic :
Privativum et negativum non dicunt differentias constitutivas vel positivas : ergo non debent poni in diffinitione alicujus : et ita male ponitur ibi interminabilis.
Præterea, Privativum non convenit Deo : quia privativum est imperfectio : ergo nec æternitati.
Item, Quare potius dicit, Interminabilis privans potentiam, quam interminatum privans actum ?
ITEM, Objicitur de hoc quod dicit, Vitæ : quia
Cum tempus diffiniatur in comparatione ad motum primi mobilis, videtur a simili, quod æternitas debet diffiniri in comparatione ad esse durans : et ita male diffinitur per vitam.
Item, Esse est ante vitam : ergo duratio esse secundum rationem est ante durationem vitæ. Cum ergo æternitas sit mensura prima secundum rationem, debet diffiniri in comparatione ad esse, et non in comparatione ad vitam.
Præterea, Dionysius dicit 4, quod æternus Deus est laudandus secundum quod ipse est factor ævi, et temporis : et rursus ante sæcula existens, in quantum ante ævum est, et regnum ipsius regnum omnium sæculorum. Si ergo sic dicendus est æternus : non ergo dicendus est æternus per vitam vel vitæ possessionem.
Item, Quædam dicuntur æterna quæ non sunt viva, sicut Dionysius dicit,
<--- Page Split --->
corpora scilicet incorruptibilia et invariabilia. Et Psalmista, Elevamini, portae æternales 1. Ergo non generaliter diffinitur æternitas per vitam.
- Præterea, Quare non diffinitur per intellectum sicut per vitam, cum in Deo non differant ista, esse, vivere, et intelligere ?
ITEM, Objicitur de hoc quod dicitur, Possessio :
- Possessio est rerum extrinsecarum et non ipsius vitæ, ut videtur : et ita improprie ponitur.
Si forte dicatur, quod ibi refertur ad intrinseca, adhuc possessio videtur esse rerum pertinentium ad usum vel ad uti : sed vita æterna pertinet ad frui : et ita nihil est dictum, possessio vitæ.
Si forte dicatur, quod possessio sumitur hic a possessione et a proprietatibus ipsius, secundum hoc possessio notabit superpositionem : et cum nulla sit superpositio in comparatione ad res extrinsecas, iterum sumetur secundum hoc improprie.
- Item quæritur, Quomodo in diffinitione æternitatis possessio cadit in recto et vita in obliquo ? cum vita interminabilis essentialior sit æternitati quam possessio, ut patet ex prædictis objectionibus.
DEINDE, Objicitur de hoc quod dicit, Tota :
Totum enim habet partes : quia totum relative ad partes dicitur : et ita æternitas videtur habere partes, quod est contra Boetium, qui dicit, quod « nunc stans et non movens sese, semper facit æternitatem 2. »
Præterea est contra Anselmum, qui dicit quod Deus æternitas est, et ille est simplex 1.
Si forte dicatur, quod æternitas est simplex, et dicitur tota, quia perfecta : tunc quæritur, qualiter sit simplex? Si enim est simplex sicut nunc, aut sicut
nunc terminans est simplex, aut sicut nunc continuans. Et constat, quod neutro modo : quia nunc terminans est ad quod terminatur continuum aliquid quod est in ratione mensuræ : nunc autem continuans est terminus quo copulantur partes esse durationis ipsius continuaæ : et sic sequeretur, quod aut æternitas esset continuorum, aut esset terminus copulans esse continui, quorum utrumque falsum est : quia si esset continorum, haberet partes : si autem esset terminus continui, tunc non esset terminus nisi temporis, et sic æternitas esset substantia temporis, et non esset ante tempus, quia substantia temporis non est ante tempus.
- Præterea, Perfectum dicitur multis modis : dicitur enim perfectum, cui nulla partium suarum deest. Et dicitur perfeclum, quod est post fieri in factum esse. Et quæritur, secundum quem modum æternitas dicatur perfectum ? Si primo modo, tunc habet partes. Si secundo modo, tunc æternitas erit facta : quorum utrumque est inconveniens : quia dicit Gregorius et ponitur in libro primo Sententiarum, distinctione IX : « Quod factum non est, nec perfectum proprie dici potest 4. »
DEINDE, quæritur de hoc quod dicit, Simul.
Idem enim videtur totum et simul : et ita nugatio est.
Item, Simul notat simultatem duorum in eodem loco vel tempore : et ita videtur, quod in æternitate diversa sunt conjuncta in uno loco vel tempore.
ULTIMO, Objicitur quod diffinitio non videtur convertibilis : quia dicit Augustinus in libro XII Confessionum : « Dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coæterna est, cujus voluntas tu solus es, teque perseverantissima castitate hauriens, mutabilitatem suam numquam et nusquam
<--- Page Split --->
exerit, et te sibi semper praesentem, ad quem et toto affectu se tenet, non habens futurum quod exspectet, nec in praeteritum trajiciens quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O beata si qua ista est, inharendo beatitudini tuæ, beata sempiterna inhabitatore te atque illustratore suo 1. » Ex hoc accipitur, quod Angeli aeterni sunt per inhabitatorem : et tamen non convenit eis interminabilis vita: ergo diffinitio non est convertibilis.
DEINDE quaeritur de secunda diffinitione : quia
Videtur inconveniens quod dicitur spatium, cum nullum spatium sit simplex, et æternitas sit simplex.
Item, Spatium videtur esse secundum dimensionem loci vel eorum quæ sunt secundum locum. Si forte dicatur, quod spatium dicitur ibi mora sicut videtur dicere Gilbertus in commento super Boetium. CONTRA est, quod nulla mora est indivisibilis, et ita ut prius.
Præterea, Spatium dicit distinctionem quamdam, cum æternitas dicatur esse nunc stans et non movens sese.
Præterea quaeritur, Qualiter ibi sumatur continuum? Dicitur enim in V Physicorum 1, quod in his est continuum, ex quibus unum aliquid aptum natum est fieri : et hoc aut incastratura, aut tactu ut colla, aut insertu : sed cum simplex sit æternitas, nullo istorum modorum dicitur continuum.
ITEM, Objicitur de eo quod dicitur, Non intersectum : quia linea est spatium continuum non intersectum, et non est æternitas.
Præterea, tempus non erit intersectum, cum sit continuum.
DEINDE objicitur de tertia diffinitione, tertiam et quaeritur de eo quod est antiquum :
hoc enim dicit differentiam temporis : et dim. ita æternitas per temporis differentiam be diffinitur, quod est inconveniens.
Si forte dicatur, quod antiquum transumitur a tempore ad æternum : tunc quaeratur ratio, quare potius differentia temporis transumitur ad differentiam æternitatis, quam e converso ?
PRÆTEREA quaeritur, Quare dicit immutabile? Hoc enim non videtur tantum convenire æternitati, sed etiam ævo : quia esse Angeli quod mensurat ævum, est immutabile : et ita immutabile non videtur esse propriadifferentia æternitatis.
Si forte dicatur, quod non est inconveniens, quod differentia posita in diffinitione sit communis : quia dicit Philosophus in libro Posteriorum, quod tota diffinitio est in æque, et partes in plus. Hoc est contra Augustinum 3, qui dicit, quod vera æternitas est vera incommutabilitas, quæ nulli convenit nisi Deo, et ponitur in distinctione VIII libri primi Sententiarum.
ULTIMO quaeritur, Penes quid accipiuntur tres diffinitiones istae ?
SOLUTIO. Prænotanda est distinctio solu vitæ, et distinctio esse : quia per illa videtur diffiniri æternitas.
Dicitur enim vita dupliciter. Uno modo secundum quod respicit esse secundum naturam, et sic quandoque dicitur proprie, quandoque improprie, secundum quod dicitur actus formæ perfficientis materiam, secundum quem actum perfecte attingit operationem illius rei quam perficit forma : et secundum hoc dicitur aqua viva quando est in perfectione refrigerandi et purificandi : et sic dicitur lapis vivus, sicut magnes quando attrahit ferrum. Proprie dicitur secundum quod est actus animæ : et sic dividitur a Philosopho in II de Anima 4,
<--- Page Split --->
ubi dicit : Multipliciter autem vivere dico. Et si unum horum aliquid insit solum, vivere ipsum dicimus, ut intellectus, et sensus, et motus, et status secundum locum. Adhuc autem motus secundum alimentum et decrementum et augmentum est : unde et vegetabilia omnia videntur vivere. His modis dicitur vita secundum quod aliquo modo respicit esse, et sic dupliciter dividitur secundum diversas considerationes.
Dicitur etiam vita quandoque large sumpto vocabulo non respectu esse tantum, sed respectu bene esse : et sic iterum dicitur multipliciter : aut hoc enim est secundum bene esse spiritus, aut secundum bene esse conjuncti : corpus enim per se non habet vitam, si est secundum bene esse conjuncti : aut hoc est respectu naturalium inter se debito modo proportionalorum, et sic vivere dicitur sanum, ægrum autem vel languidum non vivere : aut respectu delectationum extra quæ sunt delectabilia conjuncti, et sic dicitur vita voluptas corporalis : qui autem est in tristitia, non vivit secundum hunc modum. Si autem est secundum bene esse spiritus : aut hoc erit secundum modum via, aut secundum modum patriæ. Si secundum modum via : aut respectu eorum ad quæ sufficit sibi natura, ut respectu virtutis politicæ et felicitatis consequentis illam : et sic vivit qui habet virtutem consuetudinalem : non habens autem, non vivit hoc modo, sed potius brutaliter vivit si vivit : aut est respectu virtutum in quas non sufficit sibi natura sola, sed infunduntur cum gratia vel per gratiam, et sic vivit qui est in gratia : qui autem est in peccato, mortuus est. Si autem est secundum modum patriæ : aut est intus, vel extra : sicut enim caro dupliciter vivit, scilicet causaliter per animam, et formaliter per vitam influxam ei ab anima, sic anima beata vivit dupliciter, scilicet beatitudine intus, cui opponitur mors conscientiæ quam patiuntur damnati, et beatitudine increata ad extra,
cui opponitur in damnatis poena affligens extra.
His habitis, dicendum est quod æternitas prout comparatur ad vitam, dupliciter dicitur : aut enim dicitur ipsa vita durans, ut accipiatur quodam modo secundum concretionem : aut dicitur duratio ipsius vitæ, ut quasi formaliter consideretur.
Si primo accipiatur, adhuc sumitur dupliciter : cum æternitas secundum hoc sit increata vita durans sine principio et sine fine, illa potest dupliciter considerari, scilicet in se et ut est participata ab omnibus beatis : et utroque modo dicitur vita æterna et æternitas, sicut patet ex hac auctoritate : dicit enim Maximus in commento Ecclesiasticae hierarchiae Dionysii super cap. 3, de sancta synaxi, id est, communione, sic : « Mors sanctorum qua omnino moriuntur mundo, ut soli Deo vivant, est pretiosa, purgatissimarum animarum ad intimam veritatis contemplationem, quæ vere est beatitudo et æternitas, transitus. » Sed hoc modo dicitur æternitas minus proprie. Si enim consideratur intra, est per modum qualitatis ejusdem perficientis beatum spiritum secundum quod conjunctus est fini ultimo : nec mensuratur hoc modo vita nisi secundum intensum et remissum : qualitas enim aliam mensuram non recipit. Si autem sumatur extra, adhuc non dicit mensuram vel rationem mensuræ durationis propriæ, sed mensuratur per modum exemplaris secundum quod aliquid minus nobiliter vel magis vivens appropinquat et plus vel minus. Unde hoc modo sumitur æternitas minus proprie, et quasi materialiter, quod magis dicitur æternum, quam æternitas : colligit tamen hæc membra nobiliora omnium divisionum praecedentium. A prima enim accipit vitam intellectualem, a secunda increatam, a tertia perfectionem ultimam secundum modum patriæ. Unde sic dicta æternitas est vita intellectualis increata beata in se vel participata et carens
<--- Page Split --->
utroque termino : quia aliter non esset increata : licet enim non participetur ab æterno, ipsum tamen participatum est ab æterno, et secundum hoc non habet comparationem ad alias mensuras quæ mensurant creaturas vel temporales vel æviternas : sed mensurat, ut diximus, exemplariter, et aliter non.
Si autem accipiatur æternitas pro ipsa duratione vitæ, sic accipitur magis proprie, et quasi formaliter id quod est ipsa æternitas : sed secundum hoc dupliciter accipitur, in se, vel participata. Et si in se accipitur, tunc accipitur propriissime : et erit mensura carens utroque termino, scilicet ante et post, et indivisibilis et immutabilis vitæ increatæ perfectæ perfectione ultima : et secundum hoc habet comparationem ad alias mensuras tamquam mensura excellens, scilicet ad ævum et ad tempus : excellit ævum secundum principium, tempus autem secundum principium et finem. Et quod ita esse videatur, patet per Anselmum in libro de Concordia præscientiæ et liberi arbitrii, ubi dicit sic : « Quamvis in æternitate nihil sit nisi præsens, non est tamen illud præsens temporale sicut nostrum, sed æternum in quo tempora continentur cuncta. Si quidem quemadmodum præsens tempus continet omnem locum, et quæ quolibet loco sunt : ita æterno præsenti simul clauditur omne tempus, et quæ sunt in quodlibet tempus 4. » Et secundum hunc modum considerata æternitate, locum habent quæstiones quæ quæruntur a Magistris, Utrum idem sit nunc æternitatis et temporis ? quæ infra determinabuntur. Alio modo non habent locum, ut patet ex prædicti s.
Secundum eumdem modum dicitur æternitas quando comparatur ad esse. Cum enim dicatur esse multipliciter, hic sumitur esse increatum, quod est actus essentiae divinae et duratio illius carens utroque termino, immutabilis omnino
et sine priori et posteriori: sed et simplex et indivisibilis dicitur æternitas et magis quam quando comparatur ad vitam, ut patebit infra. Et sic iterum accipitur dupliciter, scilicet materialiter pro ipso durante esse, formaliter pro ipsa duratione esse. Et primo modo sumpta non habet comparationem ad alias mensuras quæ sunt quasi ejusdem generis cum ipsa. Secundo modo, habet compationem ad ipsas, ut prædictum est, scilicet tamquam mensura excellens comparative ad mensuras excessas.
His itaque prænotatis, respondendum est ad objecta per ordinem.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod privativum non convenit Deo, nec materiale, ut supra determinatum fuit : sed hujusmodi termini qui privativi videntur, negative exponendi sunt. Unde quod dicit, interminabilis, exponi debet, id est, non terminabilis : et hæc negotio inceptionis secundum durationem est inchoatio quædam æternitatis vel proprietas : et ideo ponitur in notificatione ipsius.
Si autem quæritur, Quare non posuit conditionem positivam ? Dicendum quod hæc est revera negotio consequens differentiam æternitatis positivam, quæ est perfectio durationis repugnans principio et fini quoad nos : tamen aptior est negatio consequens, quam ipsa differentia positiva ex qua sequitur.
Ad sEcunDum dicendum, quod in æviternis est privatio actus ad habendum finem, non tamen potentia : et hoc contingit ideo, quia habuerunt esse post non esse : omnia enim talia quantum ex se tendunt in non esse, nisi manus omnipotentis Dei contineat ipsa, ut dicit Gregorius. Quod igitur non incepit, et cujus esse non est post nihil omnino, non est in potentia deficiendi aliqua vel terminandi. Et ut hoc notetur ad differentiam æviternorum, ponit negationem potentiae potius quam negationem actus.
Ad ALIUD dicunt quidam, quod tempus Ad
<--- Page Split --->
est mensura vitam habentium et non habentium, ævum autem est mensura vitam habentium tantum : æternitas vero est mensura ipsius vitæ. Sed hæc solutio non videtur solvere objecta.
Præterea, Post diem judicii quædam non viva mensurabuntur ævo, ut videtur, scilicet corpora cœlestia. Unde videtur falsum esse quod supponit solutio ista.
Et ideo dicunt aliqui, quod Boetius dicit vitæ, ut per hoc distinguat æternitalem ab ævo et tempore, quæ sunt mensuræ vitam habentium et non habentium, quod non æternitas. Sed adhuc non videtur esse solutum quare tunc non diffinit per esse, cum etiam per hoc distingueretur. Ideo dicendum secundum quod determinatum est, quod Boetius agit de æternitate prout est mensura vitæ beatae, quæ considera'tur dupliciter, scilicet in se, vel secundum quod est participata a beatis : et quia participatur secundum actum vitæ et rationem, et non secundum actum qui est esse et rationem ipsius, ideo diffinitur per vitam et non esse.
Et per hoc patet solutio fere ad omnia sequentia quæ de hoc objecta sunt.
Ad in quod objicitur, quod tempus diffinitur in comparatione ad mobile primum, etc. Dicendum, quod verum est : et similiter æternitas, quando propriissime sumitur, dicitur mensura esse interminati : hic autem a Boetio accipitur, ut dictum est : et esse quasi materialiter pro ipsa vita durante, ut patebit statim : ideo quia aliter esset quod dicitur, quod est vitæ possessio.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod vita in creaturis fundatur super esse : in creatore autem non salvatur ordo ille nisi secundum rationem. Et secundum hanc rationem potest dici, quod non accipitur hic æternitas propriissime, sed secundum quod dictum est.
Ad id quod objicitur ex auctoritate Dionysii, jam patet solutio.
Ad ALIUD dicendum, quod secundum
hanc rationem æternitatis nulla dicuntur esse in æternitate, nisi vitam inter minabilem habentia, vel secundum se, sicut quod est ipsa vita, vel secundum participationem.
Qualiter autem pœnæ æternæ dicantur et quædam alia, inferius disputabitur.
Ad ALIUD dicendum, quod intelligere Ad 5. non notat perfectionem ultimam et nobilissimam, sed vita hoc modo considerata quo supra in tertia divisione in ultimo membro collocata est : et licet hæc vita sit intellectualis, non tamen complementum secundum rationem est ex parte intellectus, sicut nec complementum beatitudinis, sed potius ex parte voluntatis vel amoris perficientis ipsam voluntatem secundum actum fruendi : quæ fruitio incipit ab intellectu, et hoc est de ratione vitæ bea'æ. Vel, dicatur melius quod intelligere nominat actum potentiae intellectivæ in comparatione ad intelligibile aliquod. Vita etiam dicit actum completissimum ipsius spiritus, ad quem non exigitur aliud præter ipsum spiritum : et ideo magis convenit æternitati quam intelligere : quia secundum rationem respicit ipsum intelligibile, quod est præter ipsum intellectum, vel quasi præter ipsum : sicut ideæ sunt in intellectu divino, licet non sint diversæ secundum rem, sunt tamen in ratione medii intelligendi, et sic aliquo modo præcedunt intellectum.
Ad in quod objicitur de possessione, dicendum quod secundum etymologiam nominis, ut dicunt Jurisperiti qui frequentius hoc vocabulo utuntur, possessio dicitur quasi pedum positio vel pedis sessio, et significat firmitatem habitus rei. Hic autem transumitur, ut dicatur possessio quæ habetur ad voluntatem, vel obedit ad libitum : talia enim propriissime habentur.
Et per hoc patet solutio ad primum : hoc enim modo propriissime dicitur possessio vita æterna beata.
Ad hoc quod objicitur, quod secundum hunc modum est pertinentium ad
<--- Page Split --->
utroque termino : quia aliter non esset increata : licet enim non participetur ab æterno, ipsum tamen participatum est ab æterno, et secundum hoc non habet comparationem ad alias mensuras quæ mensurant creaturas vel temporales vel æviternas : sed mensurat, ut diximus, exemplariter, et aliter non.
Si autem accipiatur æternitas pro ipsa duratione vitæ, sic accipitur magis proprie, et quasi formaliter id quod est ipsa æternitas : sed secundum hoc dupliciter accipitur, in se, vel participata. Et si in se accipitur, tunc accipitur propriissime : et erit mensura carens utroque termino, scilicet ante et post, et indivisibilis et immutabilis vitæ increatæ perfectæ perfecti'one ultima : et secundum hoc habet comparationem ad alias mensuras tamquam mensura excellens, scilicet ad ævum et ad tempus : excellit ævum secundum principium, tempus autem secundum principium et finem. Et quod ita esse videatur, patet per Anselmum in libro de Concordia præscientiæ et liberi arbitrii, ubi dicit sic : « Quamvis in æternitate nihil sit nisi præsens, non est tamen illud præsens temporale sicut nostrum, sed æternum in quo tempora continentur cuncta. Si quidem quemadmodum præsens tempus continet omnem locum, et quæ quolibet loco sunt : ita æterno præsenti simul clauditur omne tempus, et quæ sunt in quodlibet tempus 1. » Et secundum hunc modum considerata æternitate, locum habent quæstiones quæ quæruntur a Magistris, Utrum idem sit nunc æternitatis et temporis ? quæ infra determinabuntur. Alio modo non habent locum, ut patet ex prædict'is.
Secundum eumdem modum dicitur æternitas quando comparatur ad esse. Cum enim dicatur esse multipliciter, hic sumitur esse increatum, quod est actus essentiae divinae et duratio illius carens utroque termino, immutabilis omnino
et sine priori et posteriori : sed et simplex et indivisibilis dicitur æternitas et magis quam quando comparatur ad vitam, ut patebit infra. Et sic iterum accipitur dupliciter, scilicet materialiter pro ipso durante esse, formaliter pro ipsa duratione esse. Et primo modo sumpta non habet comparationem ad alias mensuras quæ sunt quasi ejusdem generis cum ipsa. Secundo modo, habet compationem ad ipsas, ut prædictum est, scilicet tamquam mensura excellens comparative ad mensuras excessas.
His itaque prænotatis, respondendum est ad objecta per ordinem.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod privativum non convenit Deo, nec materiale, ut supra determinatum fuit : sed hujusmodi termini qui privativi videntur, negative exponendi sunt. Unde quod dicit, interminabilis, exponi debet, id est, non terminabilis : et hæc negatio inceptionis secundum durationem est inchoatio quædam æternitatis vel proprietas : et ideo ponitur in notificatione ipsius.
Si autem quæritur, Quare non posuit conditionem positivam ? Dicendum quod hæc est revera negatio consequens differentiam æternitatis positivam, quæ est perfectio durationis repugnans principio et fini quoad nos : tamen aptior est negatio consequens, quam ipsa differentia positiva ex qua sequitur.
AdSECUNDUMdicendum , quodinævi - ternisestprivatioactusadhabendumfinem , nontamenpotentia : ethoccon - tingitideo , quiahabueruntessepostnonesse : omniaenimtaliaquantumexsetenduntinnonesse , nisimanusomnipo - tentisDeicontineatipsa , utdicitGrego - r i u s . Quodigiturnonincepit , etcujusessenonestpostnihilomnino , nonestinpotentiadeficiendialiquaveltermi - nandi . Etuthocnoteturaddifferentiamæviternorum , ponitnegationempotentiæpotiusquamnegationemactus .
Ad ALIUD dicunt quidam, quod tempus
<--- Page Split --->
est mensura vitam habentium et non habentium, ævum autem est mensura vitam habentium tantum : æternitas vero est mensura ipsius vitæ. Sed hæc solutio non videtur solvere objecta.
hanc rationem æternitatis nulla dicuntur esse in æternitate, nisi vitam interminabilem habentia, vel secundum se, sicut quod est ipsa vita, vel secundum participationem.
Præterea, Post diem judicii quædam non viva mensurabuntur ævo, ut videtur, scilicet corpora cœlestia. Unde videtur falsum esse quod supponit solutio ista.
Et ideo dicunt aliqui, quod Boetius dicit vitæ, ut per hoc distinguat æternitalem ab ævo et tempore, quæ sunt mensuræ vitam habentium et non habentium, quod non æternitas. Sed adhuc non videtur esse solutum quare tunc non diffinit per esse, cum etiam per hoc distingueretur. Ideo dicendum secundum quod determinatum est, quod Boetius agit de æternitate prout est mensura vitæ beatae, quæ consideratur dupliciter, scilicet in se, vel secundum quod est participata a beatis : et quia participatur secundum actum vitæ et rationem, et non secundum actum qui est esse et rationem ipsius, ideo diffinitur per vitam et non esse.
Et per hoc patet solutio fere ad omnia sequentia quæ de hoc objecta sunt.
Ad 10 quod objicitur, quod tempus diffinitur in comparatione ad mobile primum, etc. Dicendum, quod verum est : et similiter æternitas, quando propriissime sumitur, dicitur mensura esse interminati : hic autem a Boetio accipitur, ut dictum est : et esse quasi materialiter pro ipsa vita durante, ut patebit statim : ideo quia aliter esset quod dicitur, quod est vitæ possessio.
Ad ALIUD dicendum, quod vita in creaturis fundatur super esse : in creatore autem non salvatur ordo ille nisi secundum rationem. Et secundum hanc rationem potest dici, quod non accipitur hic æternitas propriissime, sed secundum quod dictum est.
Ad id quod objicitur ex auctoritate Dionysii, jam patet solutio.
Ad ALIUD dicendum, quod secundum
Qualiter autem poenæ æternæ dicantur et quædam alia, inferius disputabitur.
Ad ALIUD dicendum, quod intelligere non notat perfectionem ultimam et nobilissimam, sed vita hoc modo considerata quo supra in tertia divisione in ultimo membro collocata est : et licet hæc vita sit intellectualis, non tamen complementum secundum rationem est ex parte intellectus, sicut nec complementum beatitudinis, sed potius ex parte voluntatis vel amoris perficientis ipsam voluntatem secundum actum fruendi : quæ fruitio incipit ab intellectu, et hoc est de ratione vitæ bea'æ. Vel, dicatur melius quod intelligere nominat actum potentiae intellectivæ in comparatione ad intelligibile aliquod. Vita etiam dicit actum completissimum ipsius spiritus, ad quem non exigitur aliud præter ipsum spiritum : et ideo magis convenit æternitati quam intelligere : quia secundum rationem respicit ipsum intelligibile, quod est præter ipsum intellectum, vel quasi præter ipsum : sicut ideæ sunt in intellectu divino, licet non sint diversæ secundum rem, sunt tamen in ratione medii intelligendi, et sic aliquo modo præcedunt intellectum.
Ad 10 quod objicitur de possessione, dicendum quod secundum etymologiam nominis, ut dicunt Jurisperiti qui frequentius hoc vocabulo utuntur, possessio dicitur quasi pedum positio vel pedis sessio, et significat firmitatem habitus rei. Hic autem transmutur, ut dicatur possessio quæ habetur ad voluntatem, vel obedit ad libitum : talia enim propriissime habentur.
Et per hoc patet solutio ad primum : hoc enim modo propriissime dicitur possessio vita æterna beata.
Ad hoc quod objicitur, quod secundum hunc modum est pertinentium ad
<--- Page Split --->
usum. Dicendum, quod uti sumitur multipliciter, et similiter utile, ut habetur ab Augustino in libro I de Trinitate 1. Uti enim est id quod in facultatem voluntatis venit, ad aliud referre, in quo standum est tamquam in fine, et utile est ipsum quod refertur. Et hoc modo uti dividitur contra frui, et utile contra fruibile : et hoc modo possessio quae cadit in diffinitione aeternitatis, non est respectu utilis. Quandoque sumitur uti secundum diffinitionem Augustini in libro de Trinitate secundum quod frui est uti cum gaudio, sicut habetur in libro X de Trinitate 2 : et secundum hoc vita pertinet ad usum, et Deus utitur se, et creatura beata participans vitam aeternam utitur Deo. Unde possessio dicta hoc modo, non est ad extrinseca.
Ad aliud dicendum, quod aliter est possessio dominii, et aliter aeternitatis. Dominii enim est respectu extrinsecorum quae subjecta sunt, ut probat objectio : aeternitatis autem est per transmutionem ad ea quae pertinent ad usum secundum quod usus cadit in ratione ejus quod est frui, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod sicut patet ex prædictis, diffinitio ista non est data per essentiam diffiniti, sed potius respicit ipsum materialiter, secundum quod duratio interminabilis consideratur in ipso durante, et prout comparatur ad vitam : unde idem est aeternitas secundum hunc modum quod vita possessa interminabilis et tota simul, ita ut hoc quod dicitur possessio, resolvatur in adjectivum ejus quod est vita : sicut verbi gratia in alio exemplo diffinitur, Cœlum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum : et est sensus, coelum est id quod continet visibilia et invisibilia.
Et sic patet solutio ad ultimum objectum.
Ad 11. Ad in quod objicitur de tota, dicendum quod composito non successivo
quod habet permanentiam in partibus, duo opponuntur, scilicet compositum successivum quod est imperfectum : perficitur enim continue in adventu futuri. Et hoc opponitur ei non ratione partium, sed ratione permanentiae in partibus.
Item, Opponitur ei simplex omnino quod caret partibus : et hoc ratione partium habet oppositionem ad ipsum : et tale totum est aeternitas : et licet hoc totum gratia simplicitatis exponatur per negationem, intelligitur tamen positio in ipso simplici.
Et per hoc patet solutio ad objectum : quia nec habet partes permanentes, nec successivas.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur simplex sicut punctum : quia licet simplicitas puncti non habeat partes in se, est tamen non sine partibus, ut probat objectio : sed aeternitas nec in se habet partes, nec ordinem ad primum et ultimum, quae dicunt partes alicujus continui.
Ad aliud dicendum, quod totum, accipitur pro perfecto secundum quod perfectum dicitur, cujus nihil est extra ipsum.
Ad hoc quod objicitur de simultate, dicendum quod totum dicit perfectionem potentiae durantis : simul autem excludit successionem, et sic quoad diversa dicitur totum et simul. Unde Augustinus in libro XI Confessionum : « Præcedis omnia tempora præterita celsitudine semper præsentis æternitatis, et superas omnia futura, quia et illa futura sunt, et cum venerint, præterita erunt. Tu autem, Domine, idem ipse es, et anni tui non deficient 3. Anni tui nec eunt, nec veniunt : isti enim nostri et eunt et veniunt, ut omnes veniant. Anni tui omnes simul stant, quoniam stant, nec euntes a venientibus excluduntur, quia non transeunt : isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. Anni tui dies
<--- Page Split --->
unus, et dies tuus non quotidie, sed hodie : quia hodiernus tuus non cedit erastino, neque enim succedit hesterno. Hodiernus tuus aeternitas, ideo coaeternum genuisti, cui dixisti : Ego hodie genuí te 4. Omnia tempore tu fecisti, et ante omnia tempora tu es, nec aliquo tempore non erat tempus. Nullo ergo tempore non fecerat aliquid, quia ipsum tempus tu feceras, et nulla tempora tibi coaeterna sunt, quia tu permanes : at illa si permanerent, non essent tempora 5. »
Ad hoc quod objicitur, quod simultas exigit pluralitatem, dicendum quod cum proprie dicitur simul, dicit plura convenientia in unam naturam vel loci, vel temporis, vel alicujus adjacentis ad modum istorum. Quandoque autem sumitur secundum quod est ratio opposita priori et posteriori, et sic poni potest pro negatione utriusque, et sic sumitur, hic, sicut etiam medium dicitur vel illud quod convenit extremis, vel ipsa ratio medii secundum quod medium est quod excludit rationem utriusque extremorum : et sic hoc ipsum simul non exigit diversitatem vel pluralitatem, ut dictum est.
Et nota, quod cum duplex inveniatur totum, scilicet simplex, et compositum : totum simplex non habet rationem totius, nisi in ratione potentiae sumptum secundum quod dicitur totum potentiale : et ita dicendum est hic, quod totum aeternitatis nihil aliud est, quam potentia durans cum carentia utriusque termini, vel potentia continens se in esse immutabili cum carentia finis et principii.
Ad id quod objicitur de hoc quod dicit simul, videtur multis difficile respondere : et haec difficultas accidit, quia non considerant aeternitatem nisi per modum cujusdam durationis continuae sine principio et sine fine, et hoc per intellectum accipientem ex phantasmate, qui non
accipit illam durationem nisi ut habentem partes protensas, quae non sunt simul in praeterito et futuro : hi enim imaginantur aeternitalem sicut tempus quoddam carens successione in partibus : et ideo non est mirum si decipiuntur : in talibus enim quae omnino sunt extra materiam et simplicia sunt, intuendum est ad rationem potius quam ad imaginationem quae fallitur ponens imagines corporalium ubi non sunt 3.
Unde dicendum, quod sicut tempus habet comparationem ad motum : et ex hoc duo sunt in tempore respondentia duobus quae sunt in moto corpore secundum quod movetur : est enim in tempore nunc fluens continue, quod respondet ei quod fertur in moto corpore et in motu. Est iterum in tempore prius et posterius, quod respondet ipsi motui : et sicut id quod fertur in motu, semper partim est in termino a quo, partim in termino ad quem, quae sunt principium et ultimum in spatio : ita nunc quod est in tempore, semper est cum priori et posteriori. Et sic patet, quod quidquid est in tempore, causatur ex moto corpore et motu ipso. Sic dicendum est, quod aeternitas ipsa consideranda est secundum quod adjacet aeterno. Unde aeternitas nihil habet nisi secundum congruentiam aeterni, sicut nec tempus habet aliquid nisi secundum congruentiam corporis moti et motus ipsius. Unde sicut ipsum esse divinum simplicissimum et perfectissimum et omnino invariabile est, ita nunc aternitatis adjacens illi, simplex et invariabile omnino, sed stans indeficienter : et sua continuatio secundum quam includit et ævum et tempus, nihil aliud est quam indeficientia essentiae vel potentiae activæ puræ indeficienter continentis se et invariabiliter : et hoc modo satis planum est videre, qualiter est tota simul omnino sine priori et posteriori.
<--- Page Split --->
Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur de hac dictione, simul.
Et quod ita dicendum sit, patet per rationem et auctoritatem. Ratio haec est, quia tempus est accidens, et similiter ævum. Unde quidquid determinatur de ipsis, debet determinari in comparatione ad subjectum : licet autem æternitas non sit accidens, sed ipsa essentia divina, tamen secundum rationem est dicens adjacens extra per modum mensuræ quæ comparatur ad esse divinum sicut tempus ad temporale, sicut dictum est : et ideo simplicitas ejus causatur ex simplicitate ejus cui adjacet ipsum ut mensura. Auctoritas autem hæc est, quia dicit Gilbertus Porretanus super librum Boetii de Trinitate : « Sicut est una singularis individua et simplex et solitaria essentia, qua æternus ipse Deus fuit, est, et erit : ita est una et singularis et individua et simplex et solitaria mora, nunc stans, quæ vocatur æternitas. » Et Anselmus in Monologio : « Nonne semper, quod videtur designare totum tempus, multo verius (si de illa, scilicet divina natura dicitur) intelligitur significare æternitatem, quæ sibi numquam est dissimilis, quam temporum varietatem, quæ sibi semper est in aliquo non similis . »
Ad ultimum dicendum, quod illa diffinitio hoc modo intellecta quo exposita est, convertibilis est, tum ratione interminabilitatis quæ dicit negationem potentiæ termini finalis, quæ non convenit alicui creato : tum etiam ratione vitæ quæ principaliter dicitur vita increata in se considerata. Unde patet, quod non procedit objectio illa.
Quod autem diffinitio materialis sit resolvenda in hanc : Æternitas est vita possessa interminabilis tota simul, patet ex verbis Anselmi in Monologio, ubi dicit sic : « Cum satis liqueat, quod divina substantia non sit aliud quam vita sua et æternitas sua, nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et perfecte
tota : quid aliud est vera æternitas, quæ soli illi convenit, quam interminabilis vita simul et perfecta tota existens * ? » Ex his verbis patet, quod ipse loquitur de æternitate tamquam de æterno, et loquitur ibi de eadem diffinitione Boetii : unde videtur ita esse ut dicimus.
Ad id quod objicitur contra diffinitiosolum obj nem secundam, notandum est quod Isaac nes diffinit æternitatem prout secundum ra- seci tionem est in eodem genere cum ævo et u tempore. Hæc enim tria secundum ra- tionem conveniunt in genere quod est duratio : quam durationem Isaac appellat spatium.
Et per hoc patet solutio ad primum. A Spatium enim dicitur dupliciter, scilicet spatium loci, et spatium temporis vel du- rationis, sicutdicimus, quod lustrum est spatium quinque annorum.
Ad secundum dicendum, quod Gilbertus improprie loquendo nunc æternitatis dicit moram : sicut enim objectum est, omnis mora, si proprie sumitur, habet partes, et est tempus vel pars temporis : nec ad hoc inspiciens dicit ipse moram nunc æternitatis, sed quia est nunc indeficiens stans, et ita numquam deest, ideo appellat ipsum moram : cum tamen non sit indivisibile quantum : et ad hoc etiam cadit in rationem spatii secundum Isaac.
Et per hoc etiam patet solutio ad id quod sequitur : quia hujusmodi spatium non habet distensionem in partibus, sed potius indeficientiam nunc indivisibilis et simplicis semper stantis.
Ad id quod quaeritur, Qualiter ibi su- A matur continuum ? Dicendum, quod non sumitur ibi in aliqua illarum significatio- num quæ determinantur in physicis, sed secundum quod consuevit dici, quod illud est continue, quod non habet esse intersectum : ita dicitur hic continuum quod non incepit nec desinet : in termino enim est finis continui : et sic ibi quo- dammodo cessat continuitas : unde con-
<--- Page Split --->
tinuum secundum Isaac, dicit idem quod carentia utriusque termini : quod Boetius vocavit interminabilitatem magis exprimens : cum etiam usus loquendi habet significationem istam, secundum quod dicimus, quod temporalia non sunt continue.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae objiciuntur de continuo.
Ad 10 quod objicitur de intersectione, dicendum est, quod hoc dicitur ad differentiam temporis, quod distinguitur secundum intersectionem per motum cœli, sicut ipse dicit ibidem.
Ad hoc quod objicitur, quod tempus est continuo durans non intersectum, dicendum quod ipsum consideratur dupliciter, scilicet quantum ad motum quem mensurat totum secundum se, et sic non habet intersectionem. Alio modo consideratur secundum quod comparatur ad quantitatem ipsius mobilis per motum, et sic distinguitur in horas, et dies, et menses, et annos : quod non est in æternitate et ævo. Et sic patet, quod spatium illud per hanc differentiam, continuum, non separatur ab ævo et tempore. Per hanc autem differentiam quod est intersectum, separatur a tempore tantum in quantum est mensura.motus cœli.
lis ? Dicendum, quod in carentia principii intelligitur carentia finis : quia quidquid caret principio, caret etiam fine, sed non convertitur : cujus ratio assignabitur infra, cum quaeretur, Quare tantum sunt tres mensurae ?
Ad aliud dicendum, quod nos non intelligimus æternitatem et ævum, nisi per modum cujusdam temporis : et ideo etiam non sunt inventa verba quibus loquamur de æternis tantum, sed utimur verbis temporalibus in omnibus illis. Unde licet secundum rem æternitas magis conveniat cum ævo, quam cum tempore, propter tamen inopiam sermonis, et quia magis nota est nobis differentia vel conditio temporis, transfertur ad exprimendum proprietatem æternitatis.
Ad in quod quaeritur, Quid dicat immutabile ? Dicendum, quod potentiam indeficientem secundum durationem ex scipsa, quod non est in aliquo creato : quia omne creatum veribile est, ut dicit Damascenus : et ideo etiam est mutabile : quia vertibilitas nihil aliud est quam mutabilitas quaedam : et si stat potentia creaturae, hoc non est virtute sua, sed potentia creatoris continet eam, ut dicit Gregorius in Moralibus 1, quod omnia in nihilum reciderent, nisi ea manus omnipotentis Dei contineret.
Ad in quod objicitur contra tertiam intra terdiffinitionem, dicendum quod antiquitas in difdiucem. sumitur ibi pro carentia principii. Antiquum enim dupliciter dicitur. Uno modo quod multum habet de praeterito, et secundum hoc opponitur ad juvenem, et antiquitas ad juventutem. Alio modo dicitur antiquitas secundum usum grammaticorum idem quod remotum, et sic opponitur novo, secundum quod novum dicitur quod quantum ad suum initium est propinquum : et secundum hoc transumptum ad proprietatem æternitatis dicit carentiam principii.
Si autem quaeritur, Quare non ponit aliud quod notet carentiam termini fina-
Ad aliud dicendum, quod utiliter mensurans ponitur ad differentiam temporis : et hoc patet ex illa translatione, totum secundum totum metiri : tempus enim numquam est simul totum, sed suum esse est suum fieri, et e converso : quia semper est in principio et fine, et nihil mensurat secundum totum. Similiter id quod mensurat primo, habet esse in fieri, scilicet motus, cujus esse in successione est. Unde nec motus secundum totum mensuratur, sed secundum partem : æternitatis autem est secundum totum metiri, in quantum est tota simul : et iterum totum metiri, quia primo et per se comparatur ad esse divinum,
<--- Page Split --->
quod est perfectissimum et stans immobile, nihil exspectans futurum vel relinquens præteritum.
Ad ultimum dicendum, quod æternitas dupliciter consideratur, scilicet in se, et secundum quod participari potest a creatura per modum possibilem illi. Si ultimo modo, sic non comparatur proprie nisi ad vitam, et necesse est ipsam diffiniri materialiter: quia illud quod est æternum, participabile est, et per consequens etiam æternitas aliquo modo: et hoc modo diffinitur a Boetio. Si autem consideratur absolute, non secundum quod etiam potest participari a creatura, tunc magis propria sua comparatio est ad esse, et sic diffinitur ab Isaac et Dionysio, quorum diffinitiones differunt in hoc, quod diffinitio Isaac videtur colligere genus et differentias. Sicut enim supra patuit, spatium genus est ad tres mensuras: continuum autem et non intersectum sunt differentiae in comparatione ad ævum et tempus. Diffinitio autem Dionysii est colligens propria: quod patet ex verbis suis: quia ipse dicit, quod proprietas æterni est antiquum et immutabile et universale in metiendo. Et nova translatio habet sic: « Proprietas ævi est antiquum et invariabile, et totum secundum totum metiri. » Ævum autem ubique ponit pro æternitate, ubi etiam alia translatio habet æternum vel æternitatem.
ARTICULUS III.
Utrum nihil aliud sit æternitas, quam essentia divina 1 ?
Terlio quæritur, An æternitas nihil aliud sit quam essentia divina ?
Videtur enim hoc per auctoritates et rationes.
Dicit enim Anselmus in Monologio : « Vel hoc solo veram æternitatem soli inesse illi substantiæ, quæ sola non facta, sed factrix esse inventa est, aperle percipitur, quoniam vera æternitas principii finisque meta carere intelligitur, quod nulli rerum creatarum convenire eo ipso quod de nihilo factæ sunt, convincitur 2. » Ex hoc accipitur non tantum, quod æternitas sit Deus, et nihil aliud: imo est probatio hujusmodi necessaria, ut dicit.
Item, Ad idem, Æternitas est earum rerum quæ nihil aliud sunt quam ipsa : ergo est Deus et nihil aliud: quia nihil aliorum est sua mensura.
Ad hoc sunt etiam auctoritates adductæ ab Augustino ex eodem libro, præcedenti quæstione.
Hoc idem videtur per rationem. Constat enim, quod æternitas sine principio est. Si ergo esset aliud quam Deus, oporteret duo esse principia, quod est inconveniens.
Item, Divina natura summe simplex est, et non potest esse subjectum accidentium, ut probat Boetius in libro de Trinitate : quia forma simplex : forma autem simplex subjectum esse non potest. Cum igitur mensura quæ est tempus, non sit nisi proprietas et accidens corporale temporale, similiter ævum proprietas quædam ævitemi est, et non est nisi in illo: quia accidentis esse est inesse, videtur quod etiam æternitas non sit nisi proprietas esse divini secundum durationem, et non sit nisi in illo. Aut igitur est idem illi, aut diversum. Si idem, habeo propositum. Si diversum, ergo non erit summe simplex illud quod æternum est, et erit subjectum accidentium, quorum utrumque hæreticum est.
CONTRA hoc sunt multæ auctoritates et Sed co rationes :
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in I Sententiarum, Dist. IX, Art. 1. Tom. XXV hujusce nove editionis. Cf. etiam Iam Summae theologia,
Quæst. 23, membr. 1, art. 1, part. 2. Tom. XXXI.
2 S. ANSELMUS, In Monologio, cap. 24.
<--- Page Split --->
Dicit enim Boetius in libro de Trinitute, quod quando et ubi de Deo et houine prædicantur, et neutrum prædicat quasi aliquid esse id de quo prædicatur, sicut cum dicitur, Deus vel homo justus vel sapiens : ibi enim aliquid esse prædicatur : sed in quando et ubi, ut dicit, non ponitur aliquid esse, sed quid ex tempore asserit vel qualiter se habeat ad locum : et ita videtur non prædicare substantiam divinam, nec ut substantiam, nec per modum attributi. Omne autem quod prædicat eam, prædicat aliquo istorum modorum. Ergo videtur, quod non prædicet substantiam divinam, et ita est aliud quam Deus.
Item, Boetius in libro de Trinitate dicit, quod substantia, quantitas, et qualitas, prædicant aliquid esse et in Deo et in creatura, et de omnibus aliis prædicamentis ita subdit : « Reliqua vero neque de Deo neque de creaturis prædicantur. » Quod autem dicit, quod non prædicantur, intelligit quod non prædicant aliquid quod sint ipsa de quibus prædicantur, ut cum dicitur, justus vel sapiens : ita enim exponit Boetius. Ergo videtur, quod nec quando prædicet essentiam divinam : et ita videtur, quod æternitas ex qua relinquitur quando divinum, non sit essentia divina.
Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Tempus et diem et quartam partem anni et æternum vel æternitatem vel ævum (quia pro eodem ponit omnia ista) ut decet Deum ipsum dicere convenit, tamquam entem : secundum omnem motum transmutabilem et immobilem, et in hoc quod semper movetur manentem in seipso, et sicut et ævi (vel æterni secundum aliam translationem) et temporis et dierum causam 1. » Videtur ergo, quod æternus dicitur per causam : et ita æternitas est causata ab ipso et non est ipse.
Item, Videtur etiam per rationem. Ante mundum enim non fuit nisi spa-
tium æternitatis, quod est totum simul : quia nihil aliud est quam nunc simplex indeficiens, ut dicit Boetius. Tempus enim et ævum simul inceperunt cum creatura æviterna et temporali. Et dicit Chrysostomus super Joannem, homilia quarta: « Si eo est aliquid senius, qualiter utique quod est ante ævum per ævum factum est? » Constat autem, quod loquitur contra hæreticos Arianos, qui ponebant Filium cœpisse ante mundum, et ita dicebant omnia per ipsum esse facta, cum tamen ipse sit factus : quod improbat Chrysostomus dicens, quod non omnia per ipsum erunt facta : quia illud quod præcessit ævum, non esset factum per ipsum. Ergo videtur, quod illud quod præcedit, sit factum : et si est factum, non est ipse factor : et ita non erit essentia divina.
Præterea, Si æternitas idem esset quod Deus, videtur quod possemus dicere, hoc est in æternitate : ergo est in Deo : quod non est verum : quia Angeli beati sunt in æternitate : et homines futuri sunt in æternitate, sicut dicit Gregorius in oratione paschali : « Deus qui per Unigenitum hodierna die æternitatis nobis aditum devicta morte reserasti. » Ergo videtur, quod æternitas non sit Deus.
Præterea, Dicit Philosophus in libro de Causis : Omne superius aut est superius æternitate, aut cum æternitate, aut post et supra tempus. Sed constat, quod ante æternitatem, si tamen est aliquid ante, non est nisi Deus. Ergo videtur, quod ipse Deus non sit æternitas.
RESPONSIO. Concedo primas auctoritates et rationes, quod Deus est ipsa æternitas.
Si autem quæritur, Utrum nihil aliud sit quam Deus? Dico, quod secundum rem æternitas nihil aliud est quam Deus, sicut dicit Anselmus. Secundum rationem tamen communior est æternitas
<--- Page Split --->
quam Deus : quia cadit in ratione mensurae ejusdem, cujus gratia comparationem habet etiam ad alia quam ad Deum.
Ad object 1 et 2. Ad in ergo quod objicitur de Boetio, dicendum, quod ipse loquitur de quando divino secundum quod comparationem habet ad quando æternitatis et temporis secundum rationem nominis, sicut diximus. Et quoad hanc rationem verum est, quod videtur prædicare aliquid extrinsecus adjacens, et non rem ipsam : et hoc est propter nostrum intellectum, qui non accipit æternum nisi per modum rei temporalis.
Si autem quaeritur, Utrum illa ratio fundetur super rem, quia aliter vana esset? Dicendum, quod sic. Sicut enim in temporalibus verissime tempus est adjacens motui et mutabilibus, et ævternitas ævternis stantibus : ita æternitas verissime est indeficientia esse divini sine principio et sine fine : sed ex simplicitate est, quod illa indeficientia sit mensura sua quae dicitur æternitas : quae identitas secundum rem non tollit veritatem uniuscujusque attributorum : quod enim unum vel multa sint, hoc non facit nec tollit unitatem essentiae eorum : quia aliter non vere essent in Deo, quod absurdum est : sed unitas vel multitudo consequitur ex natura ejus in quo sunt.
Et per hoc patet solutio ad auctoritates Boetii.
principium habuit : et quod habuit principium secundum durationem vel inceptionem esse, non est æternum. : quia æternum est, quod caret principio et fine secundum durationem. Respondet autem ei effectus assimilans se æternitati quantum potest : et hoc est duratio creata, quæ in quibusdam est carens fine, in quibusdam non, secundum quod magis et minus potest assimilare id quod creatum est : et ita est in omnibus prædicationibus divinis dictis per causam. Verbi gratia cum dicitur, Deus ens, quia ab ipso est ens : et sapiens, quia ab ipso est sapientia : in nullo enim istorum est univocatio effectus et causæ : quia ens creatum et creans non sunt univoca, et similiter nec alia.
Si autem quaeritur, Quare hic non est saltem convenientia nominis, ut in aliis, ut effectus diceretur æternitas, sicut effectus entis dicitur ens ? Dicendum, quod accidit propter rationem nominis quæ æternitati repugnat, ut dictum est. Sed tamen sciendum, quod sicut in aliis non est tota prædicatione eorum quæ prædicantur secundum causam, imo prædicantur aliter et aliter secundum quod convenit nobilitati naturae divinæ secundum quod consideratur in diversis attributis : ita nec tota prædication æternitatis est per causam, sed notat etiam indeficientiam durationis esse divini.
Ad object. 3. Ad ILLUD quod objicitur de Dionysio, dicendum quod translatio nova quoad hoc melior est quam vetus : quia loquitur ibi de ævo : in nova autem æternum ponitur pro ævo, sicut et in multis aliis locis.
Si autem objicitur, quod sicut esse creaturae ostendit quod sit ab esse creatoris, ita duratio ejus ostendit quod sit a duratione creatoris : et ita videtur dici per causam. Dicendum, quod nihil prohибet Deum dici æternum per causam : sed illi prædicationi non respondet effectus qui proprie sit æternitas : quia æternitas claudit in ratione sua contradictionem creati : quod enim creatum est,
Ad in quod objicitur de Chrysostomo, dicendum quod objectio illa procedit ex hypothesis : supposito enim quod Filius sit creatus, spatium quoddam secundum rationem est ante ipsum, quod sequitur non esse factum per ipsum, sed ipse factus : et hoc secundum quod spatium illud intelligitur quaedam extensio in genere conveniens extensioni temporis et ævi.
Si autem objicitur, quod illud spatium hoc modo non est nisi in ratione : in re enim est in Patre et idem cum ipso. Dicendum, quod verum est : sed omnia quæ secundum rationem determinant facturam, præsupponunt sibi generatio-
<--- Page Split --->
nunu Filii per quem fiant : et hoc modo loquitur Chrysostomus : quia aliter nihil diceret.
Mest. Ad aliud dicendum, quod bene potest dici aliquid quod non est Deus, esse in aternitate : quia aternitas est mensura per excellentiam mensurans aeviterna et temporalia : non tamen sequitur, quod sit in Deo : et hoc contingit propter diversitatem modi intelligendi in hoc termino, Deus, et in hoc termino, aternitas. Unde in argumento accidit fallacia accidentis.
Mest. Ad ultimum quod obiicitur de Philosopho, dicendum quod sicut ibidem exponit ipse, vult quod causa prima et esse ejus sit ante aeternitatem : esse autem intelligentiae vel Angeli sit cum aeternitate: esse autem animae sit post aeternitatem inferius et supra tempus. Unde dicit ibidem, quod anima est in horizonte aeternitatis et temporis creata, ita quod inferior sit aeternitate, et superior tempore : et per illa exempla patet, quod ipse aeternitatem ponit pro aevo. Unde verum est, quod Deus est ante aevum, et secundum rationem causae, et etiam secundum durationem : intelligentia autem est cum ipso et in ipso : quia aevum est mensura ipsius esse durantis, et ante tempus, non secundum durationem, sed secundum rationem causae : quia propinquior est aeternitati intelligentia, quam anima, ut dicit Commentator ibidem. Secundum hunc modum prioritatis dicitur etiam anima ante tempus, quod per se est mutabilium : anima autem nec penitus est mutabilis, nec penitus immutabilis : et ideo ante tempus et circa aevum est, quod a Philosopho ibi dicitur aeternitas.
ARTICULUS IV.
Quae sunt in aeternitate, et quae aeterna'?
Quarto quaeritur, Quae sint in aeternitate, utrum solus Deus, vel extendatur etiam ad alia ? Et, Utrum ad illa omnia quae Scriptura dicit aeterna ?
Videtur autem aeternitas soli Deo convenire :
Dicit enim Philosophus in libro de Causis : « Hoc est aeternum aeterno, quod est aeviternum aeviterno, et tempus temporali. » Ergo videtur, quod sicut tempus non extenditur nisi ad temporalia, nec aeternitas nisi ad aeterna : et ita videtur respicere solum Deum et nihil amplius.
Item, Non habet comparationem nisi ad mensuratum ab ipsa secundum aequalitatem quantitatis, vel secundum rem, vel secundum rationem, vel est quantitas potentialis quam mensurat aeternitas : ergo videtur, quod aeternitas non respiciat nisi Deum et esse divinum : et ita videtur, quod non sit in aeternitate nisi Deus.
Item, A quocumque removentur proprietates alicujus, ab eodem removetur subjectum proprietatum illarum : sed antiquitas et invariabilitas et totum secundum totum metiri, sunt proprietates aeternitatis, ut determinatum est : si ergo illa non conveniunt alicui creato, videtur quod nec aeternitas sit mensura alicujus creati : et ita videtur, quod nihil sit in aeternitate nisi solus Deus.
CONTRA : S. d. codtra .
- Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit : « Nos hic secundum tempus
<--- Page Split --->
quam Deus : quia cadit in ratione mensurae ejusdem, cujus gratia comparationem habet etiam ad alia quam ad Deum.
Ad object 1 et 2. Ad in ergo quod objicitur de Boetio, dicendum, quod ipse loquitur de quando divino secundum quod comparationem habet ad quando aeternitatis et temporis secundum rationem nominis, sicut diximus. Et quoad hanc rationem verum est, quod videtur praedicare aliquid extrinsecus adjacens, et non rem ipsam : et hoc est propter nostrum intellectum, qui non accipit aeternum nisi per modum rei temporalis.
Si autem quaeritur, Utrum illa ratio fundetur super rem, quia aliter vana esset? Dicendum, quod sic. Sicut enim in temporalibus verissime tempus est adjacens motui et mutabilibus, et aeviternitas aeviternis stantibus : ita aeternitas verissime est indefcientia esse divini sine principio et sine fine : sed ex simplicitate est, quod illa indefcientia sit mensura sua quae dicitur aeternitas : quae identitas secundum rem non tollit veritatem uniuscujusque attributorum : quod enim unum vel multa sint, hoc non facit nec tollit unitatem essentiae eorum : quia aliter non vere essent in Deo, quod absurdum est : sed unitas vel multitudo consequitur ex natura ejus in quo sunt.
Et per hoc patet solutio ad auctoritates Boetii.
principium habuit : et quod habuit principium secundum durationem vel inceptionem esse, non est aeternum.: quia aeternum est, quod caret principio et fine secundum durationem. Respondet autem ei effectus assimilans se aeternitati quantum potest : et hoc est duratio creata, quae in quibusdam est carens fine, in quibusdam non, secundum quod magis et minus potest assimilare id quod creatum est : et ita est in omnibus praedicationibus divinis dictis per causam. Verbi gratia cum dicitur, Deus ens, quia ab ipso est ens : et sapiens, quia ab ipso est sapientia : in nullo enim istorum est univocatio effectus et causae : quia ens creatum et creans non sunt univoca, et similiter nec alia.
Si autem quaeritur, Quare hic non est saltem convenientia nominis, ut in aliis, ut effectus diceretur aeternitas, sicut effectus entis dicitur ens ? Dicendum, quod accidit propter rationem nominis quae aeternitati repugnat, ut dictum est. Sed tamen sciendum, quod sicut in aliis non est tota praedicatio eorum quae praedicantur secundum causam, imo praedicantur aliter et aliter secundum quod convenit nobilitati naturae divinae secundum quod consideratur in diversis attributis : ita nec tota praedicatio aeternitatis est per causam, sed notat etiam indefcientiam durationis esse divini.
Ad object. Ad ILLUD quod objicitur de Dionysio, dicendum quod translatio nova quoad hoc melior est quam vetus : quia loquitur ibi de aevo : in nova autem aeternum ponitur pro aevo, sicut et in multis aliis locis.
Si autem objicitur, quod sicut esse creaturae ostendit quod sit ab esse creatoris, ita duratio ejus ostendit quod sit a duratione creatoris : et ita videtur dici per causam. Dicendum, quod nihil prohибet Deum dici aeternum per causam : sed illi praedicationi non respondet effectus qui proprie sit aeternitas : quia aternitas claudit in ratione sua contradictionem creati : quod enim creatum est,
Ad in quod objicitur de Chrysostomo, Ad obj. dicendum quod objectio illa procedit ex hypothesis : supposito enim quod Filius sit creatus, spatium quoddam secundum rationem est ante ipsum, quod sequitur non esse factum per ipsum, sed ipse factus : et hoc secundum quod spatium illud intelligitur quaedam extensio in genere conveniens extensioni temporis et aevi.
Si autem objicitur, quod illud spatium hoc modo non est nisi in ratione : in re enim est in Patre et idem cum ipso. Dicendum, quod verum est : sed omnia quae secundum rationem determinant facturam, praesupponunt sibi generatio-
<--- Page Split --->
nem Filii per quem fiant : et hoc modo loquitur Chrysostomus : quia aliter nihil diceret.
Ad aliud dicendum, quod bene potest dici aliquid quod non est Deus, esse in aternitate : quia aternitas est mensura per excellentiam mensurans aeviterna et temporalia : non tamen sequitur, quod sit in Deo : et hoc contingit propter diversitatem modi intelligendi in hoc termino, Deus, et in hoc termino, aternitas. Unde in argumento accidit fallacia accidentis.
Ad ultimum quod objicitur de Philosoplo, dicendum quod sicut ibidem exponit ipse, vult quod causa prima et esse ejus sit ante aternitatem : esse autem intelligentia vel Angeli sit cum aternitate: esse autem anima: sit post aternitatem inferius et supra tempus. Unde dicit ibidem, quod anima est in horizonte aternitatis et temporis creata, ita quod inferior sit aternitate, et superior tempore : et per illa exempla patet, quod ipse aternitatem ponit pro aevo. Unde verum est, quod Deus est ante aevum, et secundum rationem causa, et eliam secundum durationem : intelligentia autem est cum ipso et in ipso : quia aevum est mensura ipsius esse durantis, et ante tempus, non secundum durationem, sed secundum rationem causa : quia propinquior est aternitati intelligentia, quam anima, ut dicit Commentator ibidem. Secundum hunc modum prioritatis dicitur etiam anima ante tempus, quod per se est mutalbium : anima autem nec penitus est mutabilis, nec penitus immutabilis : et ideo ante tempus et circa aevum est, quod a Philosopho ibi dicitur aternitas.
ARTICULUS IV.
Quæ sunt in aeternitate, et quæ aeterna'?
Quarto quaeritur, Quae sint in aeternitate, utrum solus Deus, vel extendatur etiam ad alia ? Et, Utrum ad illa omnia quae Scriptura dicit aeterna ?
Videtur autem aeternitas soli Deo convenire :
Dicit enim Philosophus in libro de Causis : « Hoc est aeternum aeterno, quod est aeviternum aeviterno, et tempus temporali. » Ergo videtur, quod sicut tempus non extenditur nisi ad temporalia, nec aeternitas nisi ad aeterna : et ita videtur respicere solum Deum et nihil amplius.
Item, Non habet comparationem nisi ad mensuratum ab ipsa secundum aequalitatem quantitatis, vel secundum rem, vel secundum rationem, vel est quantitas potentialis quam mensurat aeternitas: ergo videtur, quod aeternitas non respiciat nisi Deum et esse divinum : et ita videtur, quod non sit in aeternitate nisi Deus.
Item, A quocumque removentur proprietates alicujus, ab eodem removetur subjectum proprietatum illarum : sed antiquitas et invariabilitas et totum secundum totum metiri, sunt proprietates aeternitatis, ut determinatum est : si ergo illa non conveniunt alicui creato, videtur quod nec aeternitas sit mensura alicujus creati : et ita videtur, quod nihil sit in aeternitate nisi solus Deus.
CONTRA : Sd coi tra.
- Dionysius in libro de Divinis nominibus dicit : « Nos hic secundum tempus
<--- Page Split --->
determinatos, aevo participaturos theologia dicit, quando incorruptibile et semper eodem modo se habens aevum consequemur '. » Non erit autem hoc nisi secundum participationem gloriae aeternae. Ergo videtur, quod nos erimus aeterni : dicuntur autem et Angeli, aeterni. Et Augustinus dicit nos in aeternitate futuros. Similiter dicuntur poena aeterna, et vita aeterna, et tempora aeterna. Ad Romanos, xvi, 25 : Temporibus aternis taciti. Ergo videtur, quod omnia illa sunt aeterna, qua vel habent vel consequuntur rationem indeficientiae, sive simul, sive non. Constat autem, quod non sunt poena simul, sed in successione. Numquam ergo omnia haec sunt in aeternitate.
- Item, Videtur quod omnia sint in aeternitate : quia dicit Anselmus, quod sicut præsens: tempus continet omnem locum, et omnia quæ in quolibet loco sunt : ita æterno præsenti clauditur omne tempus, et ea quæ sunt in quodlibet tempus, ut patet ex auctoritate supra inducta ex libro de Concordia præscientiæ et liberi arbitrii 4. Ergo videtur, quod omne tempus et omne temporale sint in æternitate : ergo videtur, quod tempus et temporale sint æterna, quod falsum est.
caret fine, et in duratione quae caret principio et fine : et ita videtur, quod omnia sint in æternitate, et ita omnia erunt æterna, ut videtur.
RESPONSIO , quodsiæternitaspropriis - Solumisimeaccipiatursecundumomnescondi - tionesvelproprietatesipsius , nihilestinæternitatenisisolusDeus , etnihilestæternumnisiipse : quiasicnihilaliudestquamnuncsimplexetinvariabileetindeficiens , carensutroquetermino , ettotumsimul : etsecundumhocquoadomneshasconditiones , sisimulaccipian - t u r , nonmensurabitnisiessedivinum . Siautemaccipiaturæternitaslarge , a l i - quidaliudestinæternitatequamDeus : ethocpotestfieritripliciter . Primoperparticipationemipsiusæternisecundumvitambeatam : etsecundumhoccitraprimummodummagispropriedicituraliquidesseinæternitate , quiapartici - pandoæternum , accipitstabilitatempo - tentiædefluentisquæestinipsoexhocquodcreatumest : etsecundumhuncmodumAngelibeatietanimæbeatæsuntinæternitate , etetiamcorporabeatorumpostresurrectionemeruntinæternitate : etquantumadhuncmodumconvertun - turistaduo , scilicetesseinæternitate , etesseæternum .
Item Quidquid est in parte, est in toto etiam, sicut patet quod quidquid est in die, est in septimana et in anno: et quidquid est in hora, est in die. Sed dicit Tullius, quod « tempus est pars aternitatis. » Ergo videtur, quod quidquid est in tempore, est in aeternitate.
Item, Quidquid est in terra, est in aere : et quidquid est in aere, est in coelo. Cum igitur sic sit ex parte locorum, videtur quod similiter sit ex parte mensurarum qua sunt secundum rationem durationis : et quaecumque sunt in duratione habente principium et finem, sint etiam in duratione qua habet principium et
Aliomodoæternitassumiturminusproprienonperparticipationemæterni , sedsecundumquoddicituraliquidæter - numperconvenientiamremotamalicu - jusproprietatiscumæterno . Etsecundumhocæviternadicunturæternaetetiamtemporaliaindeficientia : undepænæ , s i c - utpatebitinfra , dicunturæternæ : etquantumadhuncmodumcumdicitur , hocestæternum , nonsequitur , ergohocestinæternitate . Æternitasenimdicitessentiamæternitatisformaliter , cumsitabstractum : æternumautemestdenomi - nativum , etaddenominationemsufficitconvenientiadenominativiadidaquo
<--- Page Split --->
determinatos, ævo participaturos theologia dicit, quando incorruptibile et semper eodem modo se habens ævum consequemur 1. » Non erit autem hoc nisi secundum participationem gloria æternae. Ergo videtur, quod nos erimus æterni : dicuntur autem et Angeli, æterni. Et Augustinus dicit nos in æternitate futuros. Similiter dicuntur pœnae æterna, et vita æterna, et tempora æterna. Ad Romanos, xvi, 25 : Temporibus æternis taciti. Ergo videtur, quod omnia illa sunt æterna, quæ vel habent vel consequuntur rationem indeficientiae, sive simul, sive non. Constat autem, quod non sunt pœnae simul, sed in successione. Numquam ergo omnia haec sunt in æternitate.
- Item, Videtur quod omnia sint in æternitate : quia dicit Anselmus, quod sicut præsens: tempus continet omnem locum, et omnia quæ in quolibet loco sunt : ita æterno præsenti clauditur omne tempus, et ea quæ sunt in quodlibet tempus, ut patet ex auctoritate supra inducta ex libro de Concordia præscientiæ et liberi arbitrii 2. Ergo videtur, quod omne tempus et omne temporale sint in æternitate : ergo videtur, quod tempus et temporale sint æterna, quod falsum est.
caret fine, et in duratione quæ caret principio et fine : et ita videtur, quod omnia sint in æternitate, et ita omnia erunt æterna, ut videtur.
RESPONSIO , quodsiæternitaspropriis - Solutsimeaccipiatursecundumomnescondi - tionesvelproprietatesipsius , nihilestinæternitatenisisolusDeus , etnihilestæternumnisiipse : quiasicnihilaliudestquamnuncsimplexetinvariabileetindeficiens , carensutroquetermino , ettotumsimul : etsecundumhocquoadomneshasconditiones , sisimulaccipian - t u r , nonmensurabitnisiessedivinum . Siautemaccipiaturæternitaslarge , a l i - quidaliudestinæternitatequamDeus : ethocpotestfieritripliciter . Primoperparticipationemipsiusæternisecundumvitambeatam : etsecundumhoccitraprimummodummagispropriedicituraliquidesseinæternitate , quiapartici - pandoæternum , accipitstabilitatempo - tentiædefluentisquæestinipsoexhocquodcreatumest : etsecundumhuncmodumAngelibeatietanimæbeatæsuntinæternitate , etetiamcorporabeatorumpostresurrectionemeruntinæternitate : etquantumadhuncmodumconvertun - turistaduo , scilicetesseinæternitate , etesseæternum .
Item Quidquid est in parte, est in toto etiam, sicut patet quod quidquid est in die, est in septimana et in anno: et quidquid est in hora, est in die. Sed dicit Tullius, quod « tempus est pars aternitatis. » Ergo videtur, quod quidquid est in tempore, est in æternitate.
Item, Quidquid est in terra, est in aere : et quidquid est in aere, est in cœlo. Cum igitur sic sit ex parte locorum, videtur quod similiter sit ex parle mensurarum quæ sunt secundum rationem durationis : et quæcumque: sunt in duratione habente principium et finem, sint etiam in duratione quæ habet principium et
Aliomodoæternitassumiturminusproprienonperparticipationemæterni , sedsecundumquoddicituraliquidæter - numperconvenientiamremotamalicu - jusproprietatiscumæterno . Etsecundumhocæviternadicunturæternaetetiamtemporaliaindeficientia : undepænæ , s i c - utpatebitinfra , dicunturæternæ : etquantumadhuncmodumcumdicitur , hocestæternum , nonsequitur , ergohocestinæternitate . Æternitasenimdicitessentiamæternitatisformaliter , cumsitabstractum : æternumautemestdenomi - nativum , etaddenominationemsufficitconvenientiadenominativiadidaquo
<--- Page Split --->
dicit Damascenus1, est extremi superficies corporis ambientis, et essentialiter non est in ipso locato, sed extra ipsum : et ideo plura loca quorum unus est includens, alter inclusus, possunt esse respectu unius locati : unus vero erit ejus locus proprius, et alia loca erunt communia, et non mensurantia locatum sed tantum ambientia ipsum. Sic autem non est in mensuris durationis : hæ enim omnes essentialiter sunt proprietates ipsorum durantium : et ideo plures non ordinantur ad unum : quia non habent comparationem talem, nisi ad ea quorum sunt mensuræ : contingit tamen plures ordinari ad idem, ita quod una sit mensurans, et altera includens per excessum, et quæ sunt inclusa ab æternitate, non sequitur, quod sint in æternitate vel æterna, sicut ostensum est.
Sunt tamen quidam Magistri qui dicunt, quod æternitas est mensura æviternorum et temporalium, sed non convertitur. Et secundum hos dicendum est, quod adhuc non sequitur, quod si temporalia mensurantur æternitate, quod sint æterna vel in æternitate : quia æternum et in æternitate esse non dicitur nisi in his quæ vel participant ipsum æternum proprie, vel habent convenientiam cum ipso in aliqua proprietate, ut dictum est. Sed nobis magis placet quod dictum est supra, scilicet quod mensura quæ numerat ipsum, et certificat quantitatem ipsius, vel mensura quæ adjacet toti quantitati secundum æque, ut totum tempus adjacet toti motui cæli : et constat, quod neutro modo est mensura æviternorum et temporalium.
ARTICULUS V.
De quando et nunc æternitatis.
Quinto, Quæritur de nunc et quando æternitatis.
Et videtur, quod non habeat nunc differens a se : æternitas enim indivisibilis est, non habens prius et posterius, neque partes : ergo nunc æternitatis in esse non differt ab æternitate.
CONTRA :
Dicit Boetius in libro de Trinitate quod nunc stans et non movens sese, semper æternitatis facit : sed omne faciens, secundum esse differt a facto : cum ergo nunc faciat æternitatem, secundum esse differt ab æternitate.
JUXTA hoc quæritur, Utrum æternitas habeat quando?
Et videtur, quod non : quia quando est natura tertia quæ relinquitur ex duabus aliis naturis, scilicet natura durationis extrinsecus adjacenti, et natura durantis : sed æternitas et æternum non sunt naturae diversæ : ergo ex his tamquam diversis non relinquitur quando tertium.
IN CONTRARIUM est locutio usilata, sicSed ut Deus est ab æterno, In principio erat verbum *, ubi ab æterno et in principio dicunt quando vel non sine quando.
SOLUTIO. Dicimus, quod æternitas hasol bet nunc, et sicut nunc temporis est substantia temporis, et fluxus ipsius nunc est esse temporis : ita nunc æternitatis est substantia æternitatis, et duratio ipsius nunc est esse æternitatis.
DICATUR ergo ad primum, quod nunc
1 S. J. DAMASCENUS, Lib. I de Fide orthodoxa, cap. 16.
- Joan. 1. 1.
<--- Page Split --->
secundum essentiam quae est substantia, non differt ab aeternitate : sed secundum essentiam quae dat esse, potest dupliciter accipi : secundum esse rei, et sic non est differentia, sicut non est differentia inter nunc et nunc semper durans. Si autem accipiatur secundum esse rationis, tunc est differentia talis, qualis est inter du- rans et durationem durantis.
faciens ut principium quod non est tantum principium, sed etiam substantia, hoc substantialiter est idem facto, sicut est in nunc temporis, et in nunc ævi, et in nunc æternitatis.
Ad 10 quod quæritur de quando diciAd quæst. mus quod ex æternitate relinquitur quando.
Si autem aliquis objiciat, quod duratio non est durans sicut proprietas non est subjectum. Dicendum, quod hoc est verum in rebus creatis, sed in rebus increatis non tenet, nisi secundum rationem, ut dictum est.
objet. Ad aliud dicendum, quod faciens ut efficiens, numquam est idem facto : sed
Ad argumentum quod contra est, dicimus quod licet æternitas sit idem æterno, tamen secundum modum dicendi prædicat extrinsecus adjacens, ut dicit Boetius, et penes hunc modum ex ipso relinquitur quando re quidem non differens ab æterno et æternitate, sed modo prædicandi.
QUÆSTIO IV.
De Ævo.
Deinde quæritur de ævo.
Quia autem diffinitiones ævi non inveniuntur ab auctoritatibus datæ, quærimus primo quid sit secundum rem et esse suum, ut ex his concludatur sua diffinitio.
Secundo, Quæ sint æviterna, et quæ sit ratio quod ipsum incepit cum tempore et non ante ipsum?
Tertio, Utrum ipsum principaliter sit in uno sicut tempus et æternitas ? tempus enim est in primo mobili, æternitas autem est in Deo.
Quarto, De nunc et quando ævi.
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
De diffinitione ævi.
Circa primum proceditur sic :
Secundum naturam mensurati attenditur proprietas mensurae, sicut patet in æternitate et tempore. Æternitas autem est omnino simplex : eo quod est mensura simplicis. Tempus autem est a priori et posteriori propter ipsum mobile, quod partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem. Ergo cum ævum sit mensura eorum quae habent principium, et incorruptibilia sunt, et tamen quae omnino sunt sine successione, videtur quod ævum sit totum simul sicut est æternitas.
Præterea, In talibus est actus cum potentia, nec umquam potentia præcedit actum in ipsis : sed constat, quod tempus est mensura existentium in potenţiā aliquo modo : ergo videtur, quod talia sint simul in actu, cum sint omnino extracta a conditionibus temporis : ergo videtur, quod mensura eorum non possit esse cum priori et posteriori, et ita exeunt tota simul.
tali contrarietate, non omnino est invariabile : ergo videtur, quod talium etiam quoad esse non sit mensura ipsum ævum. Ex his ergo potest concludi, quod ævum est mensura durationis habentium principium et non finem, tota simul.
SED CONTRA hoc sic objicitur : Ubicumque est invenire extrema aliqua, ibi est invenire medium vel per abnegationem utriusque extremi, vel per convenientiam utriusque : quia aliter esset incompletus ordo. Si ergo æternitas est tota simul, et tempus est cum priori et posteriori, tunc videtur, quod ævum quod medium est, non sit totum simul sicut æternitas, nec cum priori et posteriori ut tempus : quia medio modo se habet, cum omnis creatura quantum est de se, est tendens in nihilum, ergo et variabilis : et ita videtur, quod non omnino sit sine vicissitudine.
Si forte dicatur, quod licet in se variabilis sit, tamen in quantum comparatur ad potentiam divinam continentem ipsam, non variatur. CONTRA : In praecedentibus ostensum est, quod secundum quod comparatur ad Deum qui est æternus, id est, secundum quod participat æternum, est æternum et in æternitate : ergo non quantum ad hoc dicetur esse in ævo.
Forte dicetur, quod ævum non est mensura tantum incorruptibilem habentium durationem, sed etiam aliorum quæ non habent successionem sicut ipsius esse entium, quod non est successivum. SED CONTRA : Quidquid habet potentiam ante actum, non acquirit actum, nisi per transmutationem ab uno contrariorum, quod est privatio, in aliud quod est forma et habitus. Omne autem tale cadit sub generatione et corruptione necessario : et quod tale est, habet in se contrarietatem, quæ est principium pugnae : pugna autem, sicut dicit Damascenus, est principium distantiae et corruptionis : ergo esse suum in quantum fundatur in
Præterea quæritur, Utrum ævum posQuæst sit diffiniri per vitam sicut æternitas ?
Videtur, quod sic : quia dicitur, quod vivere viventibus est esse. Cum igitur Angeli vivant, vivere est esse eorum : et ita videtur, quod sicut diffiniuntur per esse, ita possunt diffiniri per vitam.
Præterea quæritur, Utrum ævum sit Quæst mensura corporum aliquorum ?
Videtur, quod non : quia non eadem mensura est rei divisibilis et indivisibilis. PROBATIO : Quia cum mensura sequatur conditiones mensurati, oporteret quod eadem mensura esset divisibilis et indivisibilis, quod falsum est : ergo videtur,
<--- Page Split --->
quod non est una mensura corporum divisibilium et spirituum indivisibilium : ergo videtur, quod ævum non sit mensura corporum.
1. CONTRA :
Boetius in libro de Trinitate dicit : Quando quod de Deo dicitur, semper est unum. Unde quidem significat, quod in omni præterito fuit, in omni quoquo modo sit præsenti; in omnique futuro erit, quod de cœlo et de cæteris immortulibus corporibus dici potest secundum Philosophos. Ergo videtur, quod talia corpora sint in ævo vel in æternitate.
Item, Sancti dicunt, quod hoc est in tempore, quod cum tempore variatur : et huic concordant Philosophi dicentes, quod sola contingentia vel possibilia sunt in tempore : extra tempus autem sunt necessaria et impossibilia 1. Et iterum, quod tempus est magis causa corruptionis quam generationis 2. Et ita videtur, quod talia corpora non sint in tempore : ergo videtur, quod sint in ævo. Constat autem, quod non sunt in æternitate.
Contra hoc videtur esse Psalmista : Opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes : et omnes sicut amictum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 3.
Solutio. Sine præjudicio concedo probationes diffinitionis supra positæ, et diffinitionem ipsam.
Ad hoc quod contra objicitur, quod ævum non omnino sit sine priori et posteriori, quia est medium inter æternitatem et tempus, dicendum quod ad esse temporis exigitur motus secundum locum secundum Philosophos, vel ad minus variatio secundum Sanctos. Unde cum multipliciter sint aliqua variabilia, quia habent scilicet in seipsis causam varietatis : et hæc sunt quæ habent
contrarium in se vel extra se : in se ut elementata, extra se ut elementa : et quædam quæ non propria virtute subsistunt, sed divina, ut Angeli, et corpora immortalia, ut dicit Boetius. Dico ergo, quod illa sunt in tempore, quæ primo modo sunt variabilia, non illa quæ secundo modo.
Et si objicitur, quod media sint, dicendum quod ex hoc non sequitur, quod non sint tota simul, sed quod totum esse simul non sit omnino ejusdem rationis cum totum esse simul æternitatis : in æternitate enim est a potentia continente seipsam et suum esse ex perfectione omnimoda quam habet in quantum non est creata : in aliis autem non est totum esse simul a potentia intrinseca, sed extrinseca quæ non est de esse creaturæ talis, cui potentiae non invenitur repugnans in ipso quod continetur, sicut est in illis quæ habent contrarium.
Et sic patet solutio ad totum primum.
Ad aliud dicendum, quod ex se tendere in nihilum dicitur multipliciter. Quædam enim tendunt per principium pugnae intra vel extra, ut dictum est, et hæc sunt in tempore. Quædam autem ex hoc quod habent divisibilitatem continuì, cujus divisionis causa non est in ipsis, sed posset esse, si in ipsa ageret potentia superior ipsis : et hoc est in cœlo et in corporibus quæ Boetius dicit immortalia. Quædam autem ex se dicuntur tendere* propter hoc tantum quod conservatio eorum non est ex se, sed a superiori, ut Angeli, et eadem corpora de quibus dictum est : et istud non repugnat ævo.
Ad hoc quod objicitur, quod secundum quod comparantur ad potentiam Dei continentem, dicuntur æterna per participationem secundum divisionem supra positam in penultima quæstione de æternitate, dicendum, quod hoc falsum est : illa enim participatio non est
<--- Page Split --->
aeterni nisi secundum vitam beatam, non secundum id quod ipsum aeternum continet omnia : quia secundum hoc omnia essent aeterna : potentia enim Dei continet omnia, ut dicit Gregorius.
priori et posteriori : et in hoc est esse corporum mutabilium. Sed hoc nobis non videtur : quocumque enim modo accipiatur nunc, aut est stans in duratione sua, aut non. Si est stans, cadit in rationem ævi. Si non, tunc cadit in essentiam temporis.
Ad quest. Ad hoc quod quæritur, Utrum ævum possit diffiniri per vitam ?
Dicendum, quod non : vita enim quæ cadit in diffinitione æterni, est vita beata in se, et secundum quod potest participari a creatura intellectuali, vel quæ habet relationem et unionem ad illam, sicut corpus humanum : talis autem non est Angeli vita : et ideo ævum non ponit comparationem primo nisi ad esse.
Præterea, Ævum non est tantum mensura viventium, sed et non viventium, ut patebit jam in solutionibus sequentibus.
Ad hoc quod objicitur, quod vivere viventibus est esse, dicendum, quod verum est per se loquendo : quia vitæ actus est vivere : vita autem actus est spiritus : vivere autem est actus vitæ tamquam causæ secundæ, ut dicit Philosophus, qui sibi præponit esse quod est actus entis secundum causam primam quæ est essentia. Unde cum dicitur, vivere viventibus est esse, intelligendum est de esse specificato per causam secundam, id est, per formam contrahentem specificatam quæ vita est, et non esse quod est actus causæ primæ, et secundum quod est prima, id est, formæ generalissimæ quæ est essentia. Et hoc patet ex principio commenti super librum de Causis, ubi expresse quasi per eadem verba istud exponitur. Quidam tamen dicunt, quod tantum spiritus sunt in ævo, et faciunt differentiam inter nunc temporis et ævum : nunc enim dicit ipsum quod est de tempore accipere secundum substantiam suam : et dicunt, quod hoc est mensura esse corporum quæ dicuntur immortalia : instans autem dicit ipsum indivisibile quod est cum
Ad aliud dicendum, quod corpora Ad, multipliciter se habent ad mutationem : quædam enim generalbia et corruptibilia secundum totum, ut elementata : quædam secundum partem, ut elementa, et hæc non sunt extra tempus, sicut accipitur a beato Dionysio in libro de Divinis Nominibus, ubi dicit sic : « Tempus vocant quod metitur in generatione et corruptione, 'et aliquando aliter se habet '. » Quædam enim sunt extra generationem et corruptionem et secundum totum et secundum partem, tamen esse ipsorum est in motu perfectissimo, qui est motus secundum locum circularis : et bene opinor, quod esse talium sit in ævo, motus autem in tempore, secundum quod dixerunt Philosophi qui subtilius ista rimati sunt.
Ad hoc quod objicitur, quod non est eadem mensura divisibilis et indivisibilis, dicendum, quod omnis divisio est gratia quantitatis et materiae : esse autem quod est actus essentiae dantis esse, ut dicit Boetius, simplex est secundum quod in se consideratur, nec recipit divisionem nec locum nec aliquid talium nisi in quantum est materia illa vel illa. Unde cum ævum respiciat esse secundum se, non in comparatione ad quantitatem quæ ordinatur ad motum, planum est videre, quod ævum adjacet esse indivisibili et indivisibiliter.
AUCTORITAS tamen Boetii, quae propter Ad obj 1. hoc inducitur, ,sane intelligenda est : quia videtur dicere, quod talia corpora sint in æternitate et æterna. : sed hoc non intendit, sed tantum quod in hoc conveniunt cum æterno : quia eadem
<--- Page Split --->
omnino secundum esse suum sunt in praeterito, praesenti, et futuro, quod convenit omnibus aeternis. Unde quantum ad talem convenientiam quandoque dicuntur aeterna, licet non sint in aeternitate, sicut supra expeditum est. Utrum autem idem sit quando aeterni et aeviterni, infra determinabitur.
subject. Ad aliud dicendum, quod mutatio cujus causa non est in ipso mutato, non trahit ad tempus vel conditiones temporales : sed talis est mutatio cœli quae non fit nisi virtute increata agente in ipsum.
SED CONTRA hanc solutionem videtur esse quod dicit Augustinus super Genesim ad litteram, ubi dicit, quod Deus creaturam corporalem movet per tempus et locum, creaturam spiritualem per tempus tantum 1. Ad hoc dicunt quidam, quod creatura spiritualis dupliciter consideratur, scilicet secundum esse, et secundum hoc est in ævo : et secundum motum, et secundum hoc est in tempore : et idem relinquunt dicendum de corporibus immortalibus : sed hoc nihil est : quia impossibile est intelligere qualiter tempus quod est cum priori et posteriori, sit mensura alicujus quod non dividitur, ita quod partim sit in termino a quo et partim in termino ad quem. Unde dicendum, quod Augustinus aliter accipit ibi tempus : constat enim, quod omne corpus motivum secundum quod movetur, est in tempore : sed motus Angeli naturalis non est motus secundum locum, sed variatio intellectivæ potentiae per intelligibilia diversa : quam variationem appellat Augustinus tempus, sicut patet ibidem. Tempus enim multipliciter dicitur, secundum quod infra determinabitur.
Et sic patet solutio ad omnia quaesita in duobus articulis supra positis, nisi ad
hoc tantum, quae sit ratio, quod ævum incepit cum tempore et non ante. Et hujus solutio patere potest ex prædictis. Si enim mundus qui est opus creationis, dicitur universitas creaturarum, cum omnia æviterna creaturæ sint sicut et temporalia, mensura autem non sit nisi in mensurato, oportuit incipere ævum cum tempore, sicut temporale incepit cum æviterno.
Si autem objicitur quod Damascenus dicit, quod Angeli sunt ante mundum. Dicendum, quod hoc in libro II Sententiarum 1 loco suo determinari debet : tamen quantum sufficit ad quaestionem præsentem, hoc est, quod licet mundus distinctionem habet in partibus secundum quod una est ante aliam, tamen secundum quod refertur ad operationem providentiae vel potentiae creantis, non erit unum ante aliud secundum durationem diversam in specie, ut ævum et tempus : et ita patet, quod cum tempore incipere debuit.
Et sic expeditum est quod est in duobus articulis.
ARTICULUS II.
Utrum ævum sit principaliter in uno sicut tempus et æternitas 3 ?
Tertio quaeritur, Utrum ævum sit in uno sicut æternitas et tempus ?
Et videtur, quod sic :
- Æternitas est in uno et tempus, sicut dicunt Philosophi : cum ergo per eumdem modum adjaceat ævum æviterno sicut tempus temporali et æternitas æterno, videtur etiam, quod ævum sit in uno.
<--- Page Split --->
- Item, Sicut se habet subjectum ad subjectum in durando, sic mensura durationis subjecti se habet ad mensuram durationis : sed in æviternis est unum simplicius et nobilius alio : ergo et mensura unius simplicior erit mensura alterius : sed in omni genere mensuræ in quo est invenire simplicius et minus simplex, minus simplex reducitur ad simplicius tamquam ad mensuram sui, ut probatur in X Metaphysicæ 1, et patet per inductionem : quia ponderata ad minimum pondus, et mensurata modio ad minimum'in genere illo, ut ad sextarium, vel quartarium, et sic de aliis : ergo etiam æviternum secundum mensuram ævi ad simplicissimum generis sui habet reduci.
Si forte dicatur, quod non est talis differentia in æviternis, hoc est contra Augustinum qui dicit, quod Angeli differunt subtilitate essentiae, et ponitur in secundo libro Sententiarum, distinctione III.
- Praeterea, Manifestum est, quod spirituales essentiae subtilitate naturae differunt et nobilitate a corporibus : quae tamen æviterna sunt secundum suum esse, ut probatur ex auctoritate Boetii supra inducta, in qua dicitur, quod illa corpora immortalia sunt.
Si forte dicatur iterum, quod ipsi esse non adjacet ævum, sed potentiae duranti, et illa non diversificatur sic, hoc est contra rationem : quia essentia principium est illius potentiae, præcipue cum potentia illa sit essentialis : potentia enim durans nihil aliud est quam potentia continens se in esse totam simul : et sic patet, quod illa potentia diversificatur secundum quod diversificatur ipsa essentia.
Similiter quod tempus est in uno, hoc est ideo, quia causa omnium motuum est unus motus, scilicet motus primi mobilis qui simplicissimus est : et hoc patet per Philosophum in libro Ducis neutrorum, qui dicit sic : Omnis motus qui inventus est in materia generabili et corruptibili, reducitur ad motum cœli, qui fecit moveri hanc materiam generabilem et corruptibilem ut recipiat formam 1. Sed in æviternis nec est unum quod sit causa omnium æviternorum, nec iterum quod sit sine utroque termino. Ergo non contingit ævum reducere ad unum.
SOLUTIO. Quidam concedunt ultimam solution rationem, et solvunt ad praecedentes per hoc quod non sit simile de tempore et æternitate et ævo : sine præjudicio tamen potest dici, quod ævum est in uno.
AD ULTIMAM rationem est dicendum, quod in reductione mensuratorum ad mensuram non attenditur ratio causæ, nec etiam carentia termini, sed simplicior et notior quantitas. Et hoc evidenter patet in reductione granorum ad modium, et reductione massæ ad factionem vel machinam, et in aliis similiter, in quibus non attenditur in primo mensurante nisi simplicior et notior quantitas, quæ ut aliquotæ se habet ad totum mensuratum. Unde cum talia sit invenire in æviternis, non enim unum æviternum infinitum excedit aliud infinitate, patet quod reducuntur ad aliquod unum primum mensurans.
<--- Page Split --->
Videtur, quod ex ævo non relinquitur quando. Cum enim ævum sit totum simul, non relinquit quando præteritum, nec etiam quando futurum : et cum hoc quod non est futurum, numquam erit præsens, etiam præsens non relinquit, et ita nullum quando relinquit.
Quarto, Quæritur de nunc et quando ævi.
Et quæritur primo, In quo differat nunc ævi ab æterno ?
Et videtur, quod in nullo, cum ævum non habeat partes.
Si aliquis dicat, quod nunc æternitatis est indivisibile et æternitas etiam, quare adjacet indivisibili : sed nunc ævi et ævum secundum quemdam modum adjacent divisibili, secundum quod dicitur vel dividitur potentia creata operans in opere : hoc est contra Augustinum in libro VIII super Genesim ad litteram, qui dicit quod secundum hoc quod vicissitudo est in Angelis operantibus, moventur per tempus et non per locum 1. Ergo secundum hoc ipsorum mensura non erit ævum, sed tempus : et ita penes hoc non potest distingui ævum a nunc ævi.
Similiter quæritur de quando,
SOLUTIO. Dicendum, quod nunc ævi differt ab ævo, non substantia, sed in esse : esse enim ævi est in tota duratione simul manente : sed nunc comparatur ad ipsum durans secundum quod est indivisibile unum non processum in duratione.
AD ARGUMENTUM quod contra est, dicendum quod aliud est potentia vicissitudinata in opere, et aliud potentia contenta in esse. De potentia enim operis verum dicit Augustinus, quod variatur per tempus, sed ad secundum comparatur ævum.
Ad 10 quod quæritur de quando, dicendum quod quando relinquitur ex ævo, sed non distinguibile per præteritum et futurum : et illa objectio quæ facta est, tenet de quando temporis : nisi forte dicatur distinguibile per accidens, scilicet per comparationem ad tempus, sicut etiam dictum est distingui æternitatem, ut cum dicimus, quando Angelus fuit, est, vel erit,
QUÆSTIO V.
De tempore.
Deinde quæritur de tempore. Primo, An sit a natura, an in anima tantum ? Secundo, Quid sit ?
<--- Page Split --->
Tertio, De substantia ipsius, quae est nunc.
Quarto, Utrum ipsum sit causatum a motu, vel non sit sine motu ?
Quinto, Quare ipsum dicatur per se quantitas continua et non motus ?
Sexto, Qualiter unum sit de coequaevis ?
Septimo, Quare ipsum dicatur magis causa corruptionis quam generationis ?
Octavo, Qualiter ipsum exivit in esse ?
Nono, Quid sit esse in tempore ?
Decimo, Utrum sit unum tempus, vel plura ?
Undecimo, De quando temporis.
ARTICULUS I.
An tempus sit a natura, an in anima tantum 1 ?
Deinde quaeritur de tempore, An sit a natura, etc.
Et proceditur sic :
Dicit Aristoteles 2, quod hoc temporis factum est et non est, illud vero futurum, et nondum est : sed ex his componitur tempus, et compositum ex his quae non sunt, non est : ergo tempus non est, nisi forte in ratione.
Adhuc, Omnis partibilis, si sit, necesse est aut omnes aut quasdam partes esse : sed tempus est divisibile : ergo si est, necesse aliquam partium ejus esse : sed haec pars quae est futurum, non est : similiter pars quae est praeterita, non est : ergo si aliqua est, hoc erit praesens nunc. Aut ergo hoc est divisibile, aut indivisibile. Si est divisibile, redit eadem quaestio : quia tunc non erit divisibile nisi in praeteritum et futurum : quia
aliam divisionem non admittit successivum. Si autem est indivisibile, tunc ipsum non est pars continui temporis, et ita tempus non est : quia nihil indivisibile est pars continui.
- Item, Deducendo ad impossibile probat Avicenna tempus non esse actu : quia si est in actu, aut manet, aut destruitur. Si manet, et non manet sine partibus, quia natura totius non est extra naturam partium : ergo erit partes accipere, scilicet praeteritum, et futurum esse actu : et hoc est redargutio eorum qui ponunt partes temporis : quia ipsi dicunt, quod nihil est de tempore accipere nisi nunc. Si autem destruitur, aut destruitur in seipso, aut in tempore consequenti, aut in instanti consequenti. Non in seipso : quia est in seipso. Similiter nec in tempore sequenti : quia nihil destruitur in illo in quo non est : sed tempus non est in tempore consequenti, ut probat per praecedentem rationem : quia nihil est de tempore accipere nisi nunc, et hoc non est tempus : ergo non destructur in tempore consequenti. Si vero destruitur in nunc consequenti, est duplex inconveniens. Unum quod nunc non erit consequens tempus, vel nihil, quorum utrumque inconve-
<--- Page Split --->
niens, ut probatur in libro VI Physicorum 1, quod consequentia sunt, inter quæ non est medium ejusdem generis : et inter quælibet duo nunc sunt infinita nunc. Similiter inter tempus quod destruitur et nunc quod sequitur, non est eadem natura, et ita non erunt consequentia. Item, aliud inconveniens est, quod si destruitur in nunc consequenti, oportebit quod habeat esse in toto tempore præcedenti illud nunc : et hoc jam destructum est : quia tempus non habet esse in toto tempore, quia successivum est.
- Item, Si tempus ponitur esse, est de numero continuorum : ergo terminabitur ad duos terminos, scilicet ad instans quod est præteritum, et ad instans quod respectu illius est futurum : sed instans præteritum non est, quare nihil terminat : ergo instans præteritum non terminat tempus : et si aliquis terminus non terminat, nihil terminatur ad ipsum : ergo cum instans præteritum non terminet, tempus non terminatur ad ipsum.
Item, Si forte dicatur, quod sint duo termini, scilicet instans in præterito, et instans in futuro, et sint simul. CONTRA : Quæcumque se habent sicut prius et posterius, repugnant simultati : sed instans in præterito et instans in futuro se habent sicut prius et posterius : ergo non erunt simul.
Præterea, Si essent simul, cum non sint simul in loco, oporteret quod essent simul in instanti uno, quod est inconveniens.
Si forte dicatur, quod præsens quod est, est sicut continuans ad quod copulantur, id est, continuantur partes temporis. CONTRA : Non entis non est continuatio ad aliquid vel in aliquo, vel aliquid continuatur ad ipsum : sed præteritum et futurum sunt non ens : ergo non continuantur ad aliquid vel aliquid ad ipsum : ergo tempus non est.
- Item, Supponatur quod tempus po-
nat motum esse (et ita dicunt Philosophi) etiam tempus proprium motum ponit, et non loquamur de tempore in communi quod omnium est, sed de tempore proprio.
Item, Supponatur quod ad positionem unius motus non sequitur positio alterius : quia non sequitur, si a movetur, quod propter hoc b moveatur. Unde sic : motus a et motus b sunt simul : et hoc supponatur, quia possibile est : ergo tempore eorum sunt simul. Aut ergo simul natura, dignitate, loco, causa, ordine, subjecto, aut tempore. Et constat, quod nullo horum, nisi tempore, aut subjecto. Patet autem, quod non subjecto : quia mobilia non sunt unum, et ita motus eorum non est unus in subjecto, et ita nec tempora : quia tempus proprium non sequitur nisi motum proprium : ergo ad positionem duorum temporum sequitur tertium tempus, cum non possit esse simul nisi tempore : sed ad positionem temporis sequitur motus : ergo erit tertius motus, quod negatum est supra.
Item, Isti tres motus aut erunt simul, aut non. Et constat, quod simul et non nisi in tempore : ergo erit quartum tempus : ergo et quartus motus, et sic in infinitum : ergo ad positionem duorum motuum simul ponitur positio infinitorum temporum, et per consequens motuum infinitorum mobilium.
His rationibus consentit Augustinus dicens, quod tempus non nisi in anima est, et tempus est secundum eum distensio animi per imaginationem inter designationem duorum momentorum. Momenta autem duo nihil aliud vocat, quam duas renovationes sitas in mobili quod movetur, sicut duas elevationes in sole, quia sol secundum cursum communes distinguit horas et momenta. Unde collectio horum momentorum per imaginationem tempus est. Hoc autem accipitur ex verbis Augustini in libro XI
<--- Page Split --->
Confessionum, ubi dicit : « Mihi videtur nihil aliud esse tempus quam distensionem, sed cujus rei nescio, et mirum si non ipsius animi. Quid enim metior, obsecro, Deus meus, et dico, aut indiffinite, longius est hoc tempus quam illud, aut etiam diffinite, duplum est hoc ad illud ? Tempus metior, scio. Sed non metior futurum, quia non idem est. Non metior praesens, quia nullo spatio tenditur. Non praeteritum, quia jam non est '. » « Quis igitur negat futura nondum esse ? Sed tamen jam est in animo exspectatio futurorum. Et quis negat praeterita jam non esse ? Sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. Et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit ? Sed tamen perdurat attentio per quam peragat abesse quod aderit. Non igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum, longa exspectatio futuri est. Nec longum praeteritum tempus quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est 2. » Item, Augustinus in eodem : « Si quid intelligitur temporis quod in nullas jam vel minutissimas momentorum partes dividi possit illud solum est quod praesens dicitur : quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transvolat, ut nulla morula extendatur. Nam si extenditur, dividitur in praeteritum, et futurum. Praesens autem nullum habet spatium. Quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt, nec praeterita 3 » « Nec proprie dicitur, tempora sunt tria, praeteritum, praesens, et futurum : sed fortasse proprie diceretur, tempora sunt tria, praesens de praesentibus, praesens de praeteritis, praesens de futuris. Sunt enim haec in anima tria quadam, et alibi ea non video. Praesens de praeteritis memoria; praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris exspectatio. Si enim haec permittitur di-
cere, tria tempora video, fateorque tria sunt. Dicatur etiam, tempora sunt tria, praeteritum, praesens, et futurum : sicut abulitur consuetudo, dicatur. Ecce non curo, nec resisto, nec reprehendo, dum tamen intelligatur quod dicitur, neque id quod futurum est esse jam, neque id quod praeteritum est. Pauca sunt enim quae proprie loquimur, plura non proprie loquimur 4. » Huic opinioni consentiunt quidam antiquissimi Philosophi, qui dicunt tempus esse ex formis comparationis, quae comparatio tantum est in anima : et appellant formas comparationis protensionem animi inter momentum et momentum.
CONTRA :
- Mobile quod movetur, est partim in termino a quo et partim in termino ad quem. In termino autem ad quem in potentia, et exibit in actum. Aut ergo ille exitus mensurabitur aliquo, aut nullo. Constat, quod aliquo : quia omnis potentia exiens in actum, mensuratur aliquo. Si autem mensuratur aliquo, mensura ejus est : sed mensura potentiae exeuntis in actum, ponitur ab omnibus esse praesens tempus, qui ponunt tempus esse. Cum ergo probatum sit mensuram illam esse, probatum est tempus esse : et ita contradictoria est falsa, scilicet tempus non est.
Si forte dicatur, quod mensura illa in anima est, cujus signum est, quod dolentes et etiam infirmantes prolongant tempus propter attentionem multam motus infirmitatis et doloris : voluptuosi autem et domini breviant tempus propter parvam attentionem motus delectationis : dormientes autem omnino non percipiunt, sed continuant nunc praecedens somnum ad nunc ad quod terminatur somnus, non percipientes tempus medium, sicut legitur de his qui dormiunt apud heroas in Sardo 5, et sicut
<--- Page Split --->
Iugitur de sanctis septem dormientibus. Si, inquam, dicatur sic. CONTRA : Ponamus, quod non sit anima nec intelligentia : aut mensurabitur potentia exiens in actum, aut non. Si non mensurabitur, hoc est inconveniens : quantitas enim ejus determinata est : et oportet eam mensurari.
Præterea, Adhuc erit motus velocior motu. Quæ non possunt esse nisi in comparatione ad mensuras. Si ergo mensuratur motus non existente anima, esse temporis non dependebit ab anima.
- Præterea, in libro de Generatione et Corruptione, in fine primi1, probat Aristoteles quod mixtio non est compositio ex minimis salvatis : quia idem huic mixtum esse videbitur solum, qui non videt quidem acute : lynceo autem, id est, acute videnti non mixtum esse videbitur. Sed a simili si tempus non esset nisi in anima, secundum unum esset tempus, scilicet attendentem motum : secundum alium non esset, scilicet non attendentem motum : ergo esse temporis non dependet ab anima, sed temporis perceptio.
• • • litio .
SOLUTIO. Concedimus ultimas rationes.
Et ad solutionem rationum præmissarun supponimus tria quæ inferius probabuntur. Primum est, quod nunc et tempus non differunt in substantia, sed in esse tantum : eo quod nunc est substantia temporis, ut dicit Philosophus. Secundum est, quod quantitas non habens positionem in suis partibus, habet esse debile : quantitas autem habens positionem in partibus, habet esse forte. Dico autem debile secundum substantiam manere vel poni, et non poni secundum esse : et dico forte secundum substantiam et esse et terminum. Linea autem secundum substantiam suam et suarum partium et secundum suum esse
habet positionem. Similiter et secundum suum terminum qui est punctum : quia sicut dicit Philosophus in Posterioribus 2, punctum habet positionem in continuo. Tertium est, quod præteritum et futurum sunt in defectu secundum esse, et secundum substantiam manent. Unde præteritum in ratione præteriti non est, et futurum in ratione futuri nondum est, sed tantum substantia ulriusque est.
His SUPPOSITIS, respondemus ad objectum primum, quod partes temporis non tendunt omnino in non esse : et idcirco illa objectio non concludit nisi quod de esse temporis nihil est accipere manens, et hoc est verum.
Eodem modo respondendum est ad secundum, quod presens quod accipitur si ponatur in actu manens, indivisibile est, et non erit tempus secundum esse, sed secundum substantiam, et fluxus ejus faciet esse temporis. Esse dico tale quale potest habere successivum : illa enim, ut dicit Avicenna, humiliora sunt in esse quam permanentia.
Ad ALIUD dicendum, quod ista divisio nihil valet : si tempus desinet esse, aut desinet esse in se, aut in tempore consequenti, aut in nunc. Tempus enim non est in se, nec tempus habet esse in tempore nec in instanti : et ideo objectio illa non procedit.
Ad hoc autem quod objicitur, quod aut manet, aut destruitur secundum esse, dicimus quod destruitur : sed nec in se, nec in consequentie tempore, nec in instanti, sed ex natura successionis. Et si quaeritur causa hujus, dicendum quod causa hujus est continuatio in mobili renovationis, quod est in motu quod accipitur hic et ibi : et cum hic est, non est ibi.
Ad ALIUD dicimus, quod natura temporis consideratur absolute et respective ad motum. Si consideratur absolute, tunc non est signare duo instantia ad
<--- Page Split --->
quæ terminetur tempus. Si autem consideratur in comparatione ad motum, tunc est signare duo instantia secundum terminos motus.
Si autem quæritur, Utrum ad illa continuetur tempus secundum esse? Dicendum, quod sic : quia continuatio ejus est secundum modum esse ipsius, et esse ipsius est in defectu, et sic etiam erit continuatio.
. Ad hoc autem quod objicit, quod nihil continuatur ad non ens. Dicendum, quod hoc verum est de non ente simpliciter. Termini autem temporis secundum substantiam sunt, licet non secundum esse, et tales termini sufficiunt continuo successivo.
Ad ultimum dicendum, quod tempus secundum substantiam et esse non dependet nisi ab uno motu, scilicet ab eo motu qui est infinitus secundum naturam : si enim ab alio dependeret, illo finito jam non esset tempus, et oporteret assidue creari multa tempora. Unde tempus proprii motus est pars temporis communis, secundum quod etiam dicit Philosophus, quod hoc esse in tempore, est quadam parte temporis mensurari. Si ergo ponantur duo motus esse simul, ex isto non sequitur positio tertii motus vel tertii temporis : temporalia enim possunt simul esse in tempore uno, sed tempora non possunt simul esse in tempore uno.
Si autem quæritur, quid nocet ipsum simul? Dicimus, quod simultate, quæ exponenda est negative sic, simul, id est, non consequenter.
Si vero quæritur, Unde veniat ratio istius expositionis? Dicendum, quod omnia expositiva non possunt exponi nisi negative : ea autem quæ sunt simul, referuntur ad id in quo simul sunt, sicut ad principium simultatis : et propter hoc si simultas reflectatur super principium
simultatis, non potest exponi affirmative : eo quod primo non sit prius : sed exponetur negative per exclusionem oppositi, ut prædictum est. Hoc tamen sine præjudicio dicimus : quia Augustinus et alii Magistri videntur oppositum dicere.
ARTICULUS II.
Quid sit tempus 1 9
Ad secundum proceditur sic :
Dicit Philosophus in Physicis : Tempus est numerus motus secundum. prius et posterius2.
CONTRA hanc diffinitionem sic objicitur :
De quocumque prædicatur subjecctum, de eodem prædicantur passiones illius subjecti : ergo cum de tempore prædicetur numerus, convenient ei passiones ejus : ergo est par vel impar, et abundans vel perfectum vel diminutum, et sic de aliis : sed hæc non conveniunt tempori : ergo nec subjectum : et sic non est numerus.
Præterea, Species dividentes aliquod genus non diffiniunt se invicem : sed numerus et tempus sunt species dividentes quantitatem, ut patet ex prædictis : ergo numerus non debet poni in diffinitione temporis.
Item, Nihil est in genere, quod non sit in aliqua specierum : ergo si tempus est numerus, erit aliqua species numeri, et ita erit binarius, et sic de aliis, quod falsum est : ergo non est numerus.
Item, Naturalia differunt a mathematicis : quia mathematica secundum intellectum sunt ante motum et abstracta
1 Cf. Opp. B. Alberti. IV Physicorum, Tract. III, cap. 3. Tom. III; hujusce novæ editionis. Cf. etiam Iam Part. Summae theologiae, Quæst. 23,
membr. 3, art. 1. Tom. XXXI ejusdem editionis.
2 IV Physicorum, tex. et com. 101.
<--- Page Split --->
a motu, naturalia vero omnia sunt in motu et per mutationem. Cum igitur numerus sit simplicissimum circa quod est speculatio mathematicae, ipsum nullo modo debet poni in diffinitione rei naturalis.
Praeterea, Ubicumque est numerus, ibi est aggregatio aliquorum : in tempore non est aggregatio aliquorum : ergo tempus non est numerus. PROBATIO MEn. e. Quæcumque aggregantur, aggregantur secundum esse, aut secundum substantiam, aut secundum utrumque : in tempore nullo est istorum modorum aggregatio : ergo, etc. PROBATIO MINORIS est per inductionem : in tempore enim nihil manet : secundum esse ergo non est aggregatio. Secundum substantiam etiam non aggregatur : quia in tempore non est nisi unum nunc : pro substantia autem in uno non est aggregatio. Et ita patet, quod nec secundum utrumque, et ita tempus non est numerus.
Item, Objicitur de hoc quod dicitur tempus mensura motus : non entis enim non est mensura, sed motus non est, quod probabo : ergo non est aliqua mensura motus. PROBATIO MINORIS. Quidquid non est secundum substantiam et esse, illud simpliciter non est : motus secundum substantiam et esse non est : ergo motus non est. Quod autem motus non sit secundum substantiam et esse, patet ex hoc, quod nullum successivum secundum esse suum est in actu. Si autem esset secundum substantiam et non secundum esse : tunc non differret a tempore : quod est contra Aristotelem, qui reprehendit eos qui dicebant motum esse tempus. Quod autem sic non differat a tempore, patet ex natura temporis : quia tempus est successivum manens secundum substantiam, non manens secundum esse : et illud idem est motus.
Praeterea, Tempus mensuratur motu : distinguimus enim esse primam, sextam, nonam, ad transitum solis vel
coeli : et ita videtur motus esse mensura temporis, sicut e converso.
Praeterea, Illa diffinitio videtur esse circularis. Si quis enim diffiniat prius et posterius, per tempus diffiniet, et tempus etiam diffinitur per illa : et ita idem est prius et posterius respectu ejusdem : quod est inconveniens.
Praeterea quaeritur, Quare non ponitur mensura quietis sicut motus ?
Item, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod tempus est quod in generatione et corruptione metitur 4. Videtur, quod hoc sit falsum : quod probatur, quia generatio et corruptio non sunt in tempore : generatio enim et corruptio simplices sunt secundum formas substantiales : formæ autem substantiales non habent medium : ergo nihil est medium inter privationem unius et acceptionem alterius : et sicut est in mutatione, sic est in mensura mutationis : ergo in mensura generationis non est medium : ergo nec prius nec posterius, quæ semper dicuntur respectu alicujus medi : et ita tempus non est quod in generatione et corruptione metitur.
SOLUTIO. Dicimus, quod tempus multipliciter accipitur. Uno modo secundum Theologos, alio modo secundum physicos.
Secundum Theologos dicitur mensura cujuscumque mutationis, sive divisibilis, sive indivisibilis : sive corporalis, sive spiritualis : et secundum hoc tempus adjacet creationi rei create, et etiam vicissitudini quæ est in affectione vel intelligentia angelica : et hoc tempus non habet prius et posterius. Nec est inconveniens in hoc tempore, quod nunc sit consequens ad nunc, quemadmodum indivisibilis mutatio consequens est ad indivisibilem mutationem : secundum enim hoc tempus nihil aliud est quam aggregatio momentorum, et non est numerus, quia tales mutationes non numerantur,
<--- Page Split --->
cum prius et posterius non habeant : et de hoc tempore datur diffinitio Dionysii. Et vocat generationem et corruptionem quamcumque mutationem, sive divisibililem, sive indivisibilem.
Secundum alium modum dicitur tempus mensura motus vel mutationis continuæ : et sic consideratur a Philosophis tempus, et de hoc tempore datur diffinitio Aristotelis supra dicta : et manifestius intelligitur ex comparatione temporis ad motum localem, cujus primo et per se passio est tempus. Accipiatur ergo ratio Philosophi : motus enim talis est secundum magnitudinem quæ habet partem ante et partem post : et illæ partes dicuntur respectu alicujus mediae partis : mobile autem quod movetur super ipsam, est indivisibile, et est in potentia ad renovationem ubi et loci et situs : et cum ipsa sit divisibilis, et omnis divisibilis sit mensura aliqua, illius potentiae in exitu ad actum est mensura aliqua : ipsum autem quod fertur vel movetur in motu suo, est unum et idem ens, non tamen secundum comparationem ad partes magnitudinis in termino a quo et in termino ad quem continuæ. Cum ergo motus sit medium inter magnitudinem et mensuram ipsius motus, mensura potentiae exeuntis in actum continue in motu habebit tria causata ab ipsa potentia continue in actum procedente, scilicet prius et posterius causata a priori et posteriori in motu, et medium continuans illa, quod respondet ei quod fertur et movetur continue in termino a quo et in quem. Et sic patet, quod motus est continuus, scilicet continuitate spatii super quod est, et in motu est prius, et posterius, et medium : sed illud medium non est manens, sicut etiam in magnitudine vel in ubi et situ non est medium idem semper inter quamcumque partem acceptam ante et acceptam post in tota magnitudine secundum substantiam : nec habet idem esse secundum quod est hic
et ibi, id est, ante et post. Ita idem est nunc secundum substantiam quod adjacet ei quod fertur, et tamen non habet idem esse secundum quod fluit de priori in posterius, quem fluxum habet ex continuo processu mobilis ex parte priori in partem ulteriorem magnitudinis, cum tamen maneat idem in substantia motus continue.
His habitis, respondendum est ad objecta et distinguendum est.
Ad PRIMUM dicendum est secundum Philosophum 1, quod duplex est numerus, scilicet numerus numeratus, et numerus numerans. Numerus numerans est numerus quo multa possunt numerari, ut denarius, vel octonarius, quo numerantur decem canes, decem homines, decem vituli, etc. : numerus autem numeratus est res numeratae, ut vituli, homines, canes, etc.
Numerus autem numeratus iterum dupliciter dicitur, scilicet secundum potentiam, et secundum actum. Secundum potentiam proprie dicitur numerabile numerus numeratus : secundum actum autem res numeratae in actu. Item, numeratus duobus modis numeratur. Uno modo a causa quae facit numerum esse : et sic tempus numeratur a motu : quia prius et posterius in tempore causantur a priori et posteriori in motu. Aliter numeratur numeratus numerus a suis partibus, et a sua substantia si habet eam : et secundum hoc tempus numeratur dupliciter a priori et posteriori in tempore ut a partibus, et a nunc iterato secundum esse, eodem tamen manente secundum substantiam numeratur ut a substantia.
Alio modo consideratur numerus qui est tempus, scilicet ut est mensura reddens quantitatem motus : et sic tempus est numerus numerans motum : certificatur enim primo quantitas temporis ex numero suarum partium et sua substantiae : et haec certificata certificat quantita-
<--- Page Split --->
tem motus : et hoc est quod dicit Aristoteles, quod tempus est numeratus numerus. Numerus autem numeratus est duo. Numerus dico minimus numeri numerati : numerus enim minimus nuneri numerantis est binarius. Unde tempus numerat motum vel mensurat hoc modo quo duo multoties accepta explicant partes alicujus divisi per partem numeri. Unde tempus non multiplicat numerum ultra duo, scilicet prius et posterius : sed illa multoties accipiuntur secundum partes ipsius motus in tota quantitate motus : licet enim tempus sit numerus numeratus, tamen ulterius motum numerare potest : quia numerata in ipso habent rationem mensurae et non numeratorum tantum : dicimus enim, duobus modiis numeratur acervus tritici, et duabus lagenis dolium vini. Ex hoc patet etiam, quod motus non potest esse numerus temporis : quia non est causa intranea, sed est causa efficiens. Praeterea in motu non est idem nunc iteratum manens in substantia, non manens in esse eodem : quia id quod est accipere de motu, non est permanens idem : sed nunc quod est accipere de tempore, est permanens idem in substantia, et est loco unitatis iteratae in numero.
Dicendum ergo est, quod passiones par et impar sequuntur numerum numerantem per se, et numerum numeratum per accidens : et sic dicimus, quod tempus est numerus par : quia dicit Aristoteles, quod tempus est minimus numerus. Numerus autem minimus est par.
Et si objiciatur quod Aristoteles dicit, quod par et impar non sunt passiones temporis, neque velox et tardum. Dicimus, quod hoc verum est : quia ipsa passio sequitur subjectum universaliter, et de necessitate, et per se, et secundum quod ipsum, sicut probatur in Posterioribus. Universaliter : quia ubicumque et semper. De necessitate : quia substantia-
liter. Per se in secundo modo dicendi per se : quia subjectum cadit in diffinitione passionis. Secundum quod ipsum : quia non gratia superioris, vel inferioris, vel accidentis, sed gratia suiipsius. Et secundum hoc dicimus nos, quod par accidit numero temporis in quantum est duo.
Ad aliud dicendum, quod numerus numerans est species quantitatis. Ex praedictis autem habitum est, quod tempus est numeratus numerus.
Ad aliud dicendum, quod tempus non est in genere numeri nisi per accidens, ut dictum est : et ita per accidens est etiam in specie, quia est duo.
Ad aliud dicendum, quod mathematica secundum esse non differunt a naturalibus, ut habetur in II Physicorum 1 : et ita secundum esse possunt poni in diffinitione.
Ad aliud dicimus, quod in tempore est aggregatio quae dicitur iteratio : iteratur autem secundum esse, manens in substantia.
Et ad hoc quod objicitur, quod non entis non est iteratio. Dicendum, quod hoc verum est de pure non ente : sed istud est successivum non habens positionem, cui sufficit iteratio alicujus manentis in substantia, et iterum atque iterum accepti secundum esse.
Ad aliud dicimus, quod motus est, sed est de numero non permanentium in esse, continuorum tamen : et non est accipere aliquod nunc in quo sit esse motus et esse suum est fieri, et factum esse suum est non esse motum : et ideo non procedit objectio, quia non est generaliter verum, quod nihil sit quod non permanet secundum substantiam et esse, vel secundum substantiam et non secundum esse.
Et est instantia in motu, cujus esse est in fieri, in quo nihil permanet secundum substantiam et esse.
Ad aliud dicimus, quod tempus men-
<--- Page Split --->
surat motum simpliciter, quia est ipsius numerus : sed quoad nos motus mensurat tempus.
Ad 8. Ad ALIUD dicendum, quod diffinitio illa non est circularis. Si enim prius et posterius exponatur de priori et posteriori in motu, tunc prius et posterius non dicunt causam secundum quam tempus est numerus : et secundum hunc modum notius ponitur in diffinitione minus noti sicut causa et effectus. Si autem prius et posterius dicantur partes temporis, tunc possunt accipi duobus modis. Si enim accipiantur ut partes continui tantum, tunc diffiniuntur per suum totum : quia non habent esse nisi in suo toto, et diffinitio explicat esse. Si autem accipiuntur ut principia totius, tunc habent difinire suum totum, ut dicit Aristoteles in principio Physicorum 1, quod tunc arbitramur cogno: cere compositum, cum cognoscimus ex quibus et quantis est. Tamen alio modo prius et posterius in tempore dicunt rationem illius differentia secundum quam tempus participat materiam : et sic iterum ponitur in diffinitione temporis secundum quod est numerus : et hoc videtur notare modus loquendi secundum prius et posterius. Cum enim dicitur, tempus est numerus secundum prius et posterius, contrahitur per ultimam differentiam numerus ad duo, qui est minimus numerus, ut habitum est ante.
Ad 9. Ad ALIUD dicendum, quod tempus est mensura motus per se, et mensura quietis per accidens, scilicet in comparatione ad motum : quia non dicuntur quiescere nisi mobilia proprie secundum philosophiam loquendo : et ideo potius diffinitur per motum quam per quietem.
ARTICULUS III.
De substantia ipsius temporis, quae est nunc 2.
Tertio, Quæritur de substantia ipsius temporis, quae est nunc.
Et quæritur primo, Utrum ipsum sit substantia temporis ? et consequenter, Utrum sit unum nunc, vel plura ?
Quod non sit substantia, probatur.
Nunc se habet ad tempus sicut punctum ad lineam : sed punctum non est substantia lineæ : ergo nec nunc est substantia temporis.
Præterea, Omne quantum est divisibile secundum suam substantiam : nunc autem est indivisibile secundum suam substantiam : ergo nunc non est substantia quanti : ergo nec tempus.
Item, Nullus terminus est substantia terminali : omne nunc est terminus temporis : ergo non est substantia temporis.
Præterea, Quid vocatur ibi substantia ? aut forma, aut materia, aut compositum ? quia substantia dividitur in hæc tria in principio secundi libri de Anima 3. Si dicitur, quod materia : sed materia est ex quo fit res : ergo ex nunc fiet tempus, quod est inconveniens : quia dicit Philosophus 4, quod si infinita indivisibilia accipias, nihil majus efficies : sed tempus est quantum : ergo non efficitur ex nunc. Si forma dicitur substantia : sed forma est quæ dat esse rei : ergo ab indivisibili esset esse divisibilis, et ulterius a non divisibili haberet esse divisibile. Ex quo sequitur, quod unum con-
<--- Page Split --->
tradictoriorum esset esse alterius, quod est impossibile. Si autem substantia dicitur compositum, hoc est inconveniens: quia sic nunc esset tota natura temporis, sicut totum compositum ex corpore et anima est tota natura hominis.
est indivisibile ens in successivo quanto quod non permanet in partibus.
Et quaeratur, Utrum nunc quod est, aut manet, aut corrumpitur ?
Si manet, tunc non potest manere nisi gratia temporis in quo manet : et tunc jam esset inconveniens Aristotelis 8, quod simul essent ea quae sunt in millesimum annum, et quae sunt nunc.
JUXTA hoc quaeritur, Utrum sit unum nunc, vel plura ?
Et videtur, quod plura : quia
Nullius divisibilis quanti est unus terminus : tempus autem est divisibile quantum : ergo ipsius non est unus terminus : sed nunc est terminus : ergo nunc non est unum. Quod autem nunc sit terminus, probatur ex hoc quod est indivisibile ens in natura temporis, sicut indivisibile ens in natura lineæ est terminus lineæ, et indivisibile ens in natura quanti cujusque est terminus illius.
Præterea, In linea est punctum terminans, et est punctum continuans : et quaeritur, Utrum similiter sit in tempore? Quod sit ibi nunc terminans in principio et fine, patet per hoc quod notus aliquis terminatur ad nunc et incipit in nunc : sed quod sit ibi nunc continuans, videtur : quia aliter partes temporis non essent continuæ : et ita in tempore sunt tria nunc, unum continuans, et duo terminantia.
Item, In quolibet continuo indivisibilia infinita sunt continuantia : quod non est esse simpliciter infinita : quia continuans in quanto est in potentia : sed tempus est continuum : ergo indivisibilia continua in ipso sunt infinita : et ita non est tantum unum nunc, sed multa.
Præterea, Motus non manet : et tempus est passio motus : ergo tempus non manet : ergo nec illud, cujus substantia non est nisi in tempore, et hoc est nunc. Si autem corrumpitur, aut corrumpitur in se, aut in consequenti quod est post ipsum. Si in se : sed nihil corrumpitur in se, nisi quod est in se : ergo simul est in se, et corrumpitur in se : et ita simul est in se et non est in se, quod est inconveniens. Quod autem sequatur, quod simul sit et non sit, patet per diffinitionem de simul, quod diffinitur vel in comparatione ad unum locum, vel ad unum nunc vel instans, vel tempus. Ergo non corrumpitur in se, ex quo est hoc inconveniens. Si autem corrumpitur in eo quod est post, aut in proximo quod est pqst, aut in non proximo. Si in proximo : ergo est in proximo : aliter enim non corrumperetur in eo : ergo in successivo duo nunc sunt simul : sed hoc est impossibile : quia in successivo numquam est bis idem, ut dicit Avicenna. Si autem corrumpitur in non proximo quod est post nunc, oportet quod cum omnibus intermediis sit : et sic iterum sequitur inconveniens prædictum.
- Præterea, Aliter non esset dictum quod dicitur in VI Physicorum 1, et in multis aliis locis, quod inter quælibet duo nunc est tempus medium, sicut inter quælibet puncta est linea, nisi essent plura nunc.
SOLUTIO. Dicimus cum Philosopho, solutio. quod nunc est substantia temporis : quia tempus nihil aliud est quam nunc fluens, fluxu suo suscipiens esse continui. Et qualiter hoc sit, potest videri per motum: motus enim qui dicitur loci mutatio, nihil aliud est quam ubi fluens, cujus substantia est unum ubi secundum esse
<--- Page Split --->
diversificatum : ita tamen, quod illud unum ubi non sit unum numero : quia in hoc differt a tempore. Sed hoc dico ubi quod est accipere de loci mutatione, quod est in mobili, sive in eo quod fertur, et illi respondet nunc quod est substantia temporis.
Ad 1. Ad illud ergo quod objicitur primo, dicimus quod punctum ad lineam et nunc ad tempus in quibusdam similiter se habent, in quibusdam dissimiliter. In terminando enim et continuando quodammodo similiter se habent : sed in essentlando, ut ita dicam, sive substantificando non habent se similiter : quia punctum non facit lineam, nec fluens, neque non fluens : sed nunc fluxu suo facit tempus : et ideo punctum non est substantia lineæ, nisi forte secundum quod differentia indirecte prædicala de specie dicitur substantia, secundum quod dicit Philosophus in Posterioribus, quod punctum substantia posita est : quia cum diffinitur linea, dicitur longitudo sine latitudine terminata ad duo puncta. Dico autem, quod nunc et punctum in terminando et continuando quodammodo similiter se habent : quia in linea est accipere duo puncta terminantia actu. Sed Avicenna probat, quod nunc terminans in tempore non est actu : eo quod non est interruptio temporis secundum suam naturam, sed secundum intellectum tantum, vel secundum comparationem ad motum aliquem terminatum. Similiter punctum continuans est principium et finis : et idcirco qui utitur puncto continuante bis utitur eodem : et ideo quiescere accidit ei, hoc est, si motus sit per lineam, ita quod mobile utatur puncto continuante, utetur eo in ratione finis ad præcedentem magnitudinem : et ita utetur ipso in motum esse : quia moveri sive motus non est in fine alicujus magnitudinis, ut probatur in VI Physicorum 1. Si autem ulitur ipso in ratione principii, tunc utetur ipso ut post quod est motus
in sequenti magnitudine. Sed quicumque utitur puncto, utitur ipso in nunc : sed bis utitur puncto : ergo utitur eo in duobus nunc : et inter quælibet duo nunc est tempus medium : ergo inter nunc in quo utitur puncto eodem ut principio, erit tempus medium, et in illo est quies. Et hoc est quod dicit Philosophus in IV Physicorum 2, quod quando mobile uno puncto utitur in duobus, quiescere accidit. Est ergo dissimilitudo, quod punctum quod est in linea continuans, bene accipitur ut finis et principium, ita quod nihil est medium : sed nunc numquam potest accipi ut finis et principium, nisi cadat tempus medium cui quiescere accidit.
Ad aliud dicimus, quod dupliciter dicitur substantia, scilicet quod quid erat esse, et sic nunc non est substantia temporis, et indivisibile non est substantia divisibilis : et est substantia quæ est id quod est res, et sic bene potest esse aliquod indivisibile substantia divisibilis : sed tamen est divisibilis ab alio, et sic nunc est substantia temporis : ejus esse tamen est ab alio, quod est fluxus ipsius nunc de præterito in futurum.
Ad aliud dicimus, quod terminus in ratione termini non est substantia terminati. Sed nunc duobus modis accipitur, ut dicit Avicenna. Et illa acceptio perpenditur ad similitudinem puncti : ponamus enim per impossibile, quod sit punctum fluens per lineam, punctum illud fluxu suo continuo faciet lineam successivam, quae permanentiam non habeat in partibus nisi substantiam puncti, sed esse habet alterum, secundum quod punctum est hic et ibi in longitudine ante et post : et cum illo puncto similitudinem habet nunc quod est substantia temporis : et hoc modo non accipitur ut terminus. Sic iterum in mathematica longitudine est terminus punctum : et cum illo similitudinem habet nunc secundum quod est terminus temporis : sed non est terminus actu, ut
<--- Page Split --->
prædictum est, sed in comparatione ad intellectum vel ad aliquem motum terminatum. Et si quis vellet distinguere secundum Avicennam, diceret quod nunc quod est substantia temporis, dicitur improprie instans : nunc autem quod est terminus temporis, retinet nomen ipsius nunc, et hoc est quod dicitur, quod instans dicitur quasi non stans.
cimus, quod non sequitur : quia temporalia non sunt in nunc, sed in esse temporis, et illud esse non est idem.
ARTICULUS IV.
Ad aliud dicendum, quod substantia dicitur ibi id quod est res, et illa divisio quae est in materiam et formam et compositum, tenet in his quae secundum naturam ad prædicamentum substantiae ordinantur.
Utrum tempus sit causatum a motu, vel non sit sine motu ?
Quarto quaeritur, Utrum tempus sit causatum a motu, vel non sit sine motu? Et videtur, quod sic : quia
Ad m quod juxta hoc quaeritur, distinguendum est, quod tempus potest considerari secundum suam naturam, vel secundum comparationem ad nos et ad motus terminatos in ipso. Si ultimo modo consideratur, tunc in ipso significabilia sunt plura nunc, hoc est, quod secundum esse plura sunt nunc. Si autem primo modo consideratur, tunc tota substantia temporis est unum nunc manens semper secundum substantiam unum et idem, sed secundum esse habet pluralitatem.
Dicit Philosophus : Sicut motus sequitur magnitudinem, ita tempus sequitur motum 1. Sed pereunte magnitudine, omnino perimitur motus localis. Ergo pereunte motu, omnino perimitur tempus : et ita tempus non est sine motu.
Præterea, Dicit Avicenna, quod motus numerat tempus, quia facit esse numerum qui est tempus. Si ergo motus facit esse numerum qui est tempus, motus facit esse tempus : ergo destructo motu, non est tempus.
Præterea, Tempus est passio motus : sed destructo subjecto, destruetur passio : ergo destructo motu, destruetur tempus.
Er st quaeratur, Quælìter secundum esse sint plura, et utrum maneant, vel corrumpantur ? Dicimus, quod corrumpuntur secundum esse ipsa nunc.
Ad hoc quod quaeritur, Utrum in se vel in alio ? Dicimus, quod in se.
Ad hoc autem quod concludit, quod ita idem corrumpitur et est sive manet in simul. Dicimus, quod hoc nihil est inconveniens : quia non secundum idem corrumpitur et manet, sed manet secundum substantiam, et corrumpitur secundum esse.
Ad hoc autem quod objicitur, quod secundum hoc simul sunt quae hodie et quae in millesimum annum exspectantur. Di-
- Præterea, In VI Physicorum habetur frequenter, quod si motus est, necesse est tempus esse 2 : et si tempus est, necesse est motum esse : ergo videtur, quod ista posita se ponant, et perempta se perimant : et ita unum non est sine altero.
CONTRA :
Dicit Philosophus in IV Physicorum 3, quod tempus est aliquid plus omni eo quod est in ipso : sed motus est in tempore : ergo tempus est aliquid plus omni motu : ergo tempus manet motu non existente.
Item, Si aliqua duo sunt simul, sic
1 IV Physicorum, tex. com. 109. 2 VI Physicorum, tex. com. 4.
<--- Page Split --->
quod unum habet prius et posterius non manentia secundum esse, manentia autem secundum substantiam, et aliud habet prius et posterius non manentia neque secundum esse neque secundum substan- tiam, necesse est, quod dstructure illo quod non manet neque secundum esse neque secundum substantiam, maneat illud quod manet secundum substantiam et non secundum esse. PROBATIO. Sub- stantia manens non dependet a substan- tia non manente : quia aliter contradicto- rium dependeret a contradictorio : sed quandocumque aliquid non dependet ab alio, potest manere illo non existente : sed manens secundum substantiam non dependet a non manente : ergo et illo non existente potest manere. Modo resu- matur primum : motus et tempus sic se habent, quod tempus manet secundum substantiam et non secundum esse, motus autem non manet neque secundum sub- stantiam neque secundum esse. Ergo tempus potest esse sine motu. Quod au- tem tempus sic se habeat, hoc supponitur a Philosopho et ex determinatis. Quod ve- ro motus sic se habeat, ut prædictum est, probatur sic : Detur quod motus maneat secundum substantiam, tunc non manebit nisi in mobili : ergo quemadmodum sub- stantia temporis adhuc est, ita substantia motus præteriti adhuc esset. Sed mobile præteritum quod movebatur in præterito possibile est non esse : sit enim aliquid quod motum est in præterito, et modo est corruptum mobile. Ergo illud non est: sed si substantia motus ejus est, in mo- bili est : et si in mobili est, mobile est : ergo mobile quod non est, est : hoc au- tem est impossibile : ergo substantia mo- tus non est manens.
- Item, Nunc in tempore, ut dicit Philosoplus, respondet substantiae ipsius mobilis, et tempus motui : sed substantia ipsius mobilis manet post motum : ergo substantia ipsius nunc manet post motum : sed nunc non habet esse nisi in tempore : ergo tempus est post motum.
SOLUTIO. Sicut prius habitum est, tempos dicitur dupliciter. Quoddam tempus est mensura cujuscumque mutationis, sive simplicium, sive compositorum : et illius nunc nihil prohibet consequi ad nunc : et hoc bene potest esse sine motu : sed tempus consideratum a Philosophis quod est mensura primi mobilis, non potest esse sine motu : et de hoc loquendo concedimus primas rationes.
ETRESPONDEMUSad objecta in contraAd m rium , quod cum dicit Philosophus, quod tempus est aliquid majus omni eo quod est in tempore, loquitur de esse in tempore secundum quod idem est in tempore quod est in numero : quidquid autem est in numero, sic se habet ad numerum illum, quod etiam alia possunt mensurari et numerari per numerum illum : et sic ea quae sunt in tempore, sic se habent ad tempus quod tempus etiam potest esse mensura aliorum : et sic verum est, quod tempus est ad plus omni eo quod est in tempore.
Ad ALIUD dicendum, quod tempus maAd 2. net secundum substantiam et non secundum esse, et motus neque secundum substantiam neque secundum esse : et tamen dependet tempus a motu. Sed bene sequitur ex illa ratione, quod substantia temporis non dependet a substantia motus, sed dependet a substantia mobilis secundum quod est in motu : et ideo illo non existente in motu, non est substantia temporis.
Qualiter autem hoc sit, patebit in solutione sequentis objectionis.
Ad QUAM respondendum est, quod subAd 3. stantia mobilis manet post motum, et sic non causat ipsum nunc temporis : quia nunc temporis, secundum quod a Philosophis consideratur, est nunc conjunctum priori et posteriori : et ideo non causatur substantia mobilis quoque modo considerata : sed considerata in motu secundum quod hujus : et hoc est quod dicit Philosophus in IV Physicorum : Tempus dicimus sequi motum, et similiter punctum id quod fertur, quo motum cogno-
<--- Page Split --->
mimus et prius in ipso et posterius1. Hoc nntem idem in re, ratione autem aliud, nirt sophistae accipiunt alterum Coriscum in theatro esse et Coriscum in foro : et hoc jam in eo quod alibi et alibi est alterum : id autem quod fertur, sequitur ipsum nunc sicut tempus motum.
est impossibile, quia indivisibile non mensuratur : ergo etiam ipsum nunc non est mensura : ergo neque numerus ipsius nunc erit mensura : quia numerus indivisibilium nihil mensurat : et si non est mensura, non est quantitas : quia omnis quantitas aliquid mensurat.
JUXTA hoc quæritur, Quare tempus dicatur quantitas per se, et non motus?
Videtur enim oppositum : quia
ARTICULUS V.
Quare tempus dicatur per se quantitas continua et non motus ?
Quinto quæritur, Quare tempus dicatur quantitas continua per se et non motus ?
Et videtur, quod non sit continua quantitas : quia
Ex indivisibili non fit divisibile : sed nunc est indivisibile secundum substantiam : ergo ex ipso non fit tempus continuum secundum substantiam.
Item, Punctum suppositum motui propter indivisibilitatem sui non potest mensurare motum : et hoc est ideo, quia punctum non potest fieri divisibile : et ita non potest fieri continuum et mensura : ergo cum nunc sic supponitur motui, similiter propter indivisibilitatem sui non potest numerare et mensurare motum, neque fieri mensura continua : et ita non potest fieri quantitas continua secundum substantiam.
Item, Nihil mensurat majus se, nisi prius mensuret minus se vel æquale sibi : sed tempus est numerus ipsius nunc : ergo numero ipsius nunc mensurabit motum : ergo non nunc mensurabit majus se, nisi prius mensuret minus se vel æquale sibi : sed minus se non est, quia ipsum est indivisibile : non ergo mensurat minus se : ergo æquale sibi : sed hoc
Philosophus dicit, quod motus est continuus propter spatium, et tempus propter motum in IV Physicorum 2 : ergo videtur, cum tempus continuitatem habeat a motu, quod motus magis sit continuum per se, et tempus per accidens.
Item, Hoc videtur per aliam auctoritatem quæ est in V Metaphysica 3. Quædam dicuntur quantitates, sicut motus et tempus : ista enim dicuntur quantitates et continuæ : quia illa quorum ista sunt passiones, dividuntur. Et dico non motum, id est, mobile, sive id quod fertur, sed in quo movetur, id est, spatium : quoniam idem quod est quantitas motus, est etiam quantitas et tempus propter motum. Ergo tempus habet quantitatem propter motum, et ita per accidens.
SOLUTIO. Dicimus, quod tempus est quantitas continua, sicut probat Philosophus in Prædicamentis, dicens, quod præsens copulatur ad præteritum et futurum.
Ad PRIMUM ergo dicimus, quod duplex est indivisibile, scilicet indivisibile quod est tantum terminus divisibilis, et nullo modo substantia ipsius divisibilis, nec habens aliquam potentiam ad hoc quod ipsum efficiatur divisibile secundum suum esse, et ex illo indivisibili numquam efficitur divisibile : et sic punctum est indivisibile in linea. Item, est aliud indivisibile, quod est substantia rei divisibilis, non tantum terminus, habens etiam potentiam ad divisibilitatem secun-
<--- Page Split --->
dum suum esse : et sic nunc est indivisibile : et ex illo potest bene fieri divisibile, si accipiatur secundum suum esse et non secundum hoc quod est indivisibile.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non est simile de puncto et nunc, ut jam patuit ex prædictis.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod nunc secundum quod est indivisibile non mensurat, sed secundum quod accipitur secundum suum esse in priori et posteriori. Illa autem objectio processit tamquam nunc secundum substantiam mensuraret.
Ad quest. Ad 10 quod juxta hoc quaeritur, dicenAd 1. dum quod tempus duobus modis consideratur, scilicet in se : et sic est per se species quantitatis : quia partes ejus copulantur ad omnem terminum. Si autem consideratur in comparatione ad causam, tunc habet continuitatem per motum, sicut dicit Avicenna, et sic est continuum per aliud, et sic loquuntur auctoritates in IV Physicorum, et in V Metaphysicae.
Ad 2. Ad hoc autem quod quaeritur, Quare motus non dicat quantitatem per se ? patet solutio ex dictis : quia motus in partibus suis non manet neque secundum substantiam, neque secundum esse : et ita non possunt copulari per se : sed si copulantur, hoc est gratia spatii supra quod est motus.
ARTICULUS VI.
Qualiter tempus sit unum de quatuor coaequavis 1 ?
Sexto quaeritur, Qualiter tempus sit unum de quatuor coaequavis ?
Et videtur, quod non sit : quia
- Tempus est mensura motus primi mobilis, ut dictum est, et motus illius factus est quarto die : ante autem quartum diem facta fuit prima materia : ergo tempus non est coaequavum materiae, sed post.
Si forte dicatur, quod tempus non accipitur ibi pro mensura adjacente motui primi mobilis, sed pro mensura adjacente cuicumque mutationi. Contra : Quidquid est ante omnem diem naturalem et artificialem, hoc est ante omne tempus : coelum et terra, id est, coelum empyreum et prima materia causata sunt ante omnem diem naturalem : ergo cuncta sunt ante omne tempus. Probatio majoris. Tempus non est nisi in die et nocte : ergo quod est ante diem et noclem, est ante omne tempus. Si autem diceretur, quod tempus esset ante omnem diem, tunc esset totum extra suas partes, quod esset inconveniens.
Si forte dicatur, quod tempus non est extra naturalem diem, sed tamen est extra diem et noctem, hoc erit contra diffinitionem diei naturalis : quia dies naturalis est, qui constituitur ex die et nocte. Minor accipitur in littera Augustini in libro XII Confessionum.
Praeterea, Videtur quod sit ante reliqua tria, sic : Nullius rei fieri coequavum est eidem rei factae : ergo nec mensura ipsius fieri coaequaeva est : sed tempus est mensura ipsius fieri, ut habetur per diffinitionem ipsius supra positam ex Dionysio 2 : ergo tempus non est coaequavum aliis rebus factis, scilicet materiae, et Angelis, et coelo.
Hoc idem videtur per Augustinum3, et ponitur in trigesima distinctione libri primi Sententiarum : « Quisquis exstiterit qui aeternum Deum solum dicat, tempora vero non esse aeterna propter varietatem et mutabilitatem : sed tamen tempora
<--- Page Split --->
nun in tempore esse cœpisse, quia non erat tempus antequam tempora incipenerit : et ideo non in tempore accidere hoc ut Dominus esset, quia ipsorum temporum Dominus erat, quæ utique non in tempore esse cœperunt : quid respondibit de homine qui in tempore factus est ? » Ex hoc accipitur, quod hoc nomen, Dominus, temporaliter convenit Deo et non ab aeterno : et quod est Dominus temporis, non est ex tempore, sed aliarum rerum Dominus est ex tempore. Et ratio Augustini est, ut patet in ipsa autoritate : quia ex notat ordinem, et tempius non est ante se, sed est ante alias creaturas. Ergo non est coæquævum.
Praeterea, Dicit Augustinus in libro XII Confessionum, pro responsione : « Verum est informitatem primam vices temporum non habere : quia nulla potest esse vicissitudo, ubi nulla est forma 1. » Sed informitas prima est materia prima, et materia prima est extra tempus, et ita non est coæquæva.
Item, Quæcumque sunt coæquæva, in aliquo sunt coæquæva quod est ut mensura : ergo si ita quatuor sunt coæquæva, erunt coæquæva in quinto : et illud quintum aut est coæquævum, aut non. Constat, quod sic : quia aliter non essent coæquæva in ipso : ergo erunt coæquæva iterum in sexto, et sic in infinitum. Sed dicit Philosophus 2, quod non contingit intelligentem infinita transire. Ergo falsum est, quod tempus sit coæquævum alicui.
Solutio. Dicimus, quod tempus multipliciter accipitur : quandoque enim accipitur tempus generaliter pro mensura cujuscumque mutationis vel fieri, sive simplicia sint illa, sive composita : et secundum hoc dicimus, quod Angeli moventur in tempore et intelligunt in tempore secundum discursum angelicae intelligentiae super res intelligibiles in
cognitione vespertina, quia secundum matutinam cognitionem attingunt æternitatem, ut supra habitum est. Hoc modo etiam dicimus, quod fieri creationis, quod nihil aliud est quam creaturam nunc esse et ante nihil fuisse, est in tempore. Et sic intelligitur hoc quod dicit Augustinus, quod est Dominus animorum ex tempore, et non ipsius temporis : quia inceptio rei quæ ibi dicitur fieri, per intellectum est ante perfectionem ejusdem rei. Et per hoc etiam patet solutio objectionis praecedentis illam auctoritatem quæ idem concludit cum auctoritate. Licet autem tempus sic dictum sit ante perfectionem rei secundum intellectum, tamen secundum sui substantiam est cum re ipsa : et hoc ideo, quia fieri illud secundum substantiam nihil aliud est quam creaturam primo incepisse et ante non fuisse, ut habetur in quaestione de creatione.
Per hoc patet qualiter tempus secundum sui substantiam est unum de coequævis, cum tamen secundum rationem habeat ordinem prioritatis ad alia.
Aliter accipitur tempus pro mensura mutationis quæ est super materiam, sive sit subito, sive non subito : et secundum hoc dicit Augustinus quod informitas prima non est in tempore, quia in informitate prima non est aliqua mutatio : et tamen est in tempore quod primo modo dictum est tempus.
Ex hoc etiam patet solutio ad hoc quod dicit Augustinus, quod cœlum et terra sunt ante omnem diem : quia accipitur ibi dies prout constituitur ex horis mensurantibus mutationem quantamcumque : quia nec cœlum empyreum mutationi subjectum est, nec etiam prima materia secundum quod sic accipitur.
Et quod objicit de die naturali, dicimus quod dies naturalis duobus modis diffinitur, in comparatione ad suas par-
<--- Page Split --->
tes, quæ sunt tantum partes ut materia. Sic dies naturalis est, qui constituitur ex viginti quatuor horis. Diffinitur etiam in comparatione ad partes ut ad causam efficientem sic : Dies naturalis est, qui constituitur ex die artificiali et nocte. Et secundum primam diffinitionem et secundo modo consideratum, tempus nihil est ante omnem diem. Sed secundum secundam diffinitionem et primo modo consideratum, tempus aliquid est ante omnem diem.
Aliter autem dicitur tempus mensura motus primi mobilis et per consequens aliorum motuum qui causantur ab illo : et sic multa sunt creata ante tempus.
ct patientibus, et sufficienter ab illis : ergo tempus non est una causarum corruptionis.
Præterea, Si esset causa, deberet determinári inter alias causas corruptionis et generationis in libro de Generatione et Corruptione.
Item, Passio non est causa subjecti, sed potius e converso : ergo tempus cum sit passio motus vel mutationis, non est causa alicujus mutationis per se et generationis per accidens. Si enim per se causa est corruptionis, tunc maxime deberet eam causare in subjecto sibi proprio : et ita cœlum esset corruptibile.
Et sic patet solutio primæ objectionis. Ad aliud dicendum, quod coæquævum exponendum est negative sicut omnia prima. Unde cum dicitur, quod quatuor sunt coæquæva, sensus est, quod ista quatuor secundum suum esse et substantiam non se præcedunt invicem. Et ita patet, quod non itur in infinitum.
ARTICULUS VII.
Quare tempus magis dicatur causa corruptionis quam generationis 1 ?
Septimo quæritur, Quare tempus magis dicatur causa corruptionis quam generationis ?
Videtur enim, quod non : quia
Omnis motus est in tempore : ergo sicut est causa corruptionis, est et causa alterationis et generationis, etc.
Præterea, Videtur quod nullius horum sit causa : generatio enim et corruptio et alii motus causantur a principiis intrinsecis vel extrinsecis agentibus
PRETEREA quæritur , Quare reprehen - duntur i l l i q u i dicunt ipsum sapientissi - m u m ? cumJobdicat , quodinantiquisestsapientia , etinmultotemporeprudentia 2 .EtAristoteles dicit inIII Topicorum 3 ,q u o d unumquodque i n q u o temporemagisvalet , ipsummagisesteligendum ,uttemperantiainjuventute , prudentiainsenectute : e t n e m o eligit juvenes , eoquodnon constateosesse sapientes . Etitavideturtempusessesapientissimum .Siforte fiatvisineo q u o d tempusnonestparticepsdisciplinæ , p e r h o c etiamnoneritinsipientissimum .
- Præterea, Dicit Josue Philosophus, quod Deus ideo antiquis vitam longam inclusit, quia studuerunt in rebus laudabilibus, in astris scilicet, quorum experimentum certum non accipitur nisi in tempore longo. Et ita videtur, quod tempus sit causa experimenti certi, quod est principium scientiæ, ut dicit Aristoteles in libro II Posteriorum 1. Idem videtur dicere Hippocrates in principio Aphorismorum : « Vita brevis, ars longa, experimentum fallax, judicium difficile. »
Solutio . DicimuscumApostoloadHebræos : Quodantiquaturetsenescit ,
<--- Page Split --->
prupeinteritumest 4 . Undetempusesttausacorruptionismagisquamgenera - tomisincorruptibiliquodaptumnatumestacciperecorruptionemintempore . EthocestquoddicitPhilosophus 2 , quodipsumestcausacorruptionismagisquamgenerationisproptermutationemquammensurat , quæfacitdistareaprin - ripio . Siautemaliquidgeneraturintempore , sivesimpliciter , sivesecundumquid , etsimpliciterutsubstantia , secun - dumquidsecundumquoddenonscientetitsciens : ethocfitmoventealiquoextrinsecoetnontantumintrinseco : etidvoinunoesttempuscausacorruptio - nisetgenerationis . Similitersiexcor - ruptioneuniusgeneraturalterum , hocestiterumperaccidensrespectutempo - r i s . Etideonotandum , quodilludtempusquodestcausacorruptionis , hocestesseintempore : etideoPhilosophushocetiamdicitibi , ubideterminatquidsitcsseintempore , quiainillisquæsuntintempore , secundumnaturamsuamestcontrarietas : etideoperactionemcalorisconsumptiofitnaturalishumidi , cujusconsumptioinducitdissolutionemetrausatdistantiamabhabitudineprinci - piorumcontinentiumipsuminessepri - mitus . EtideodicitSeneca , quodhomoincipitmoriexquonascitur . DicitenimAvicenna , quodnonfitrestauratiosub - stantialishumidiperhumidumnutrimen - t a l e , sedimpediturcalornesubitocon - sumatipsum : etdatexemplumdedu - plicihumidoquodestinlampade , unumquodestimbibitumlycinio , alterumquodestcircumfusum , ubicalorignisdenecessitatealiquidconsumitdehumidoimbibito : sedtamennesubitoconsu - m a t , impedituracircumfuso : etideoetiammorsnaturalisdiciturillaquæinduciturextemporelongo . Eodemmo - dodicimus , quodtempusestcausaobli - vionisetinsipientiæ : quiaproptercon -
sumptionemhumidiincerebro , etprop - terteporemcalidiquodnecesseesttepescereconsumptasuamateriainquaest , efficiuntursenesimmemorabiles .
Exhispatetquomodotempusdicaturcausacorruptionisperse : quiascilicetinipsoinquoest , inducitcorruptionemhocmodoquocsseintemporeinducitcorruptionem : generationisautemperaccidens : quianoninipsoinquoest , sedperaliudmovens , utexperimentum , velaliquodtaleinduciturgeneratio .
Exhispatetsolutioadomniapræteridquodobjiciturdecælo , etadhocdicendum , quodcælumsecundumsuamnaturamnonestintempore , sedsecun - dummotumsuum : etiterumsecundummotumsuumnonestintempore , itaquodmensureturaquadampartetempo - r i s , sedquiacommetitursetotitempori : sedtempusnonestcausacorruptionisnisiinhisquæmetitursecundumpar - temsui : inhisenimsuntdistantiaaprincipio , etinali ' s n o n .
ARTICULUS VIII.
Quomodo tempus exiverit in esse 3 ?
Octavoquæritur , Quomodotempusexiveritinesse ?
Autenimtempusincepitintempore , autininstantitemporis , autinæterni - t a t e , autinnuncæternitatis . Siintem - p o r e , sequiturduplexinconvenienis . Unumest , quodtempussitintempore , etsicmensuræestmensura , ettempustemporis : ethocdeduciturininfinitum . Aliudinconveniensest , quodincipereestinitiosuicsse , quodestcontranaturamcontinui : quianullumcontinuumhabet
<--- Page Split --->
esse in termino suo sive principio vel fine, ut probatur in VI Physicorum1.
Si autem incepit in instanti temporis, sequuntur tria inconvenientia, quorum unum est, quod tempus sit in instanti temporis, quod est initium sui. Aliud est, quod instans indivisibile sit in instanti indivisibili. Et ex isto ulterius sequuntur duo inconvenientia, quorum unum est, quod indivisibile mensuret, et indivisibile mensuretur, quorum utrumque est impossibile. Aliud est, quod hoc etiam deducitur in infinitum. Tertium inconveniens, quod tempus sic incipit quando non est tempus. Et tunc quaeritur ulterius de inceptione temporis sicut prius, et redibunt prædicta inconvenientia.
Si autem incepit in æternitate, ergo fuit in æternitate : quod iterum est inconveniens : in omni enim re mensurata, mensura proportionatur mensurato : lagena enim mensurat vinum, et modium grana, et ulna pannum, et marca aurum : æternitas aulem non proportionatur tempori, quia ipsa est tota simul et sine terminis, tempus autem successivum et cum terminis.
Eadem objectio est si dicatur, quod in nunc æternitatis incepit.
Si forte dicatur, quod incepit in ævo, propter hoc quod dicit Boetius :
... Qui tempus ab ævo Ire jubes 2.
pit in sui initio, et tunc non fuit secundum esse, sed secundum substantiam : licet enim successivum secundum essunon sit in sui initio, tamen hoc successivum quod est tempus, secundum substantiam est in sui initio, ut patet ex supra determinatis, ubi quaesitum fuit de nunc temporis 3. Intelligendum tamen est, quod cum dicitur, tempus incepit in sui initio, præpositio, in, potest notare duplicem habitudinem, scilicet termini ad terminatum, et sic est vera : vel habitudinem mensurati ad mensurans, vel continentis ad contentum, et sic falsa est.
Ad id autem quod objicitur, quod tria sequuntur inconvenientia, dicimus quod non est verum : quia non est inconveniens, quod tempus sit in sui initio secundum substantiam, non quantum ad esse.
Similiter per distinctionem præpositionis patet, quod non sequitur, quod indivisibile mensuret divisibile : quia non accipitur præpositio in habitudine hac.
Ad id quod objicitur de Boetio, dicendum est, quod ævum ponitur ibi pro æternitate et improprie : et præpositio, ab, potest notare triplicem habitudinem, et in quolibet sensu locutio est vera, scilicet habitudinem causæ ad causatum, exemplaris ad exemplum, vel habitudinem ordinis unius ad alterum.
CONTRA est, quod supponitur ibi et supra probatum est, quod ævum incepit cum tempore.
Si forte aliquis velit dicere, quod tempus incepit in initio sui, et tunc non fuit tempus, quia successivum non est in sui initio, quaeratur de ipso initio, in quo ceperit,etredibunt eadem inconvenientia.
ARTICULUS IX.
Quid sit esse in tempore ?
Nono quaeritur, Quid sit esse in tempore ?
Et dicit Philosophus1, quod esse in
Solutio. Solutio. Dicimus, quod tempus ince-
1 VI Physicorum, tex. com. 59.
2 Boetius, Lib. III de Consolatione philosophiae, metr. 9.
3 Cf. Artic. 3 hujus quaestionis. 4 Cf. IV Physicorum, tex. com. 417.
<--- Page Split --->
tempore, est aut tempore, aut parte tempuris numerari.
Sed tunc quaeritur de his quae non habunt numerum secundum prius et postetus, ut quieta omnino, scilicet essentia rujuslibet rei naturalis, ut homo, asinus, etc., qualiter illa sint in tempore ? Dicimus enim, homo est, et homo fuit, et homo erit, significantes quod talia sint in tempore.
Si forte dicatur, quod essentia rerum est in adaequatione humorum : humores autem in calidis, frigidis, humidis, et siccis : et ibi propter continuam actionem et passionem est prius et posterius in deperditione et restauratione, secundum quod etiam dicit Philosophus, quod non est actu eadem sanitas in mane et in vespere : ita non possemus dicere, quod «sest idem homo in mane et in vespere. Dico autem actu : quia esset habitu «adem sanitas, nisi interveniret infirmitus. Si, inquam, diceretur, quod sicut albedo vel sanitas non perit in toto, sed tamen non est tota simul, et ideo ibi est esse in praeterito et in futuro : similiter est in homine, propter hoc quod non est totum simul in praeterito et in futuro. Contra : Formæ substantiales sunt fornæ omnino simplices : formæ autem simplices, aut omnino sunt simul, aut non sunt. Ita cum homo sit simplex forma, ideo non potest aliquid habere humanitatem, vel habebit eam totam simul : et ita ratione illius formæ non erit verum dicere, homo fuit, et homo erit. Et ita videtur, quod talia non sint in tempore.
Praeterea, Quæritur de cœlo, quomodo dicatur, cœlum est, cœlum fuit, cœlum erit ?
Et sit de omnibus generaliter unum argumentum : simplex secundum quod simplex non habet mensuram secundum prius et posterius : sed talia corpora quae sunt immortalia secundum Boetium, sunt simplicia : ergo secundum hunc
modum non habebunt mensuram : sed tempus est mensura secundum hunc modum : ergo talia non sunt in tempore.
Praeterea, Quæritur de dicto quorumdam, qui dicunt de quiescentibus quiete naturali, ut omnia mobilia quæ actu non moventur secundum quod possibilia sunt ad motum, quod quies eorum non est tota simul. Videtur enim hoc esse falsum : quia quidquid habet prius et posterius, hoc primo et per se est in tempore : sed nulla quies primo et per se est in tempore, sed per posterius, ut dicit Philosophus : ergo nulla quies habet prius et posterius.
SOLUTIO. Dicimus, quod quatuor mosolutio. dis aliquid proprie est in tempore. Primo, aliquid est in tempore ut in subjecto : et sic passiones temporis sunt in tempore, sicut longum et breve, multum et paucum. Secundo, aliquid est in tempore sicut id quod est substantia temporis : et sic nunc est in tempore quod est substantia ipsius. Tertio modo, aliquid est in tempore sicut terminus in terminato : et sic nunc signatum est in tempore. Quarto modo, aliquid est in tempore simpliciter sicut in numero : et hoc est tempore toto, vel parte temporis mensurari : et hoc contingit duobus modis, scilicet absolute, vel secundum comparationem. Absolute adhuc duobus modis, scilicet per prius et posterius. Per prius est in tempore motus, et mobile secundum quod est in motu. Per posterius quies et quiescens secundum quod refertur ad motum. Et per prius esse in tempore dicitur adhuc duobus modis, scilicet toto tempore mensurari, et parte temporis mensurari. Toto tempore, sicut motus cœli. Et parte temporis, sicut alii motus. Per comparationem esse in tempore dicitur tribus modis. Aut enim id quod comparatur, est immobile secundum esse et posse et agere, sed com-
<--- Page Split --->
paratur ad rem mutabilem et mobilem secundum durationem excellentem in ante et post et commutationem : et sic dicitur, Deus est, Deus fuit, Deus erit : sensus enim est, ut dicit Hieronymus. Deus fuit, id est, numquam defuit : Deus erit, id est, numquam deerit : Deus est, id est, semper est. Aut id quod compararatur, secundum esse est immobile, licet secundum posse quod est conjunctum motui, est mobile, quia mobile est secundum vicissitudinem : et sic Angelus dicitur esse in tempore secundum omnes differentias temporis : quia potentia Angeli vicissitudinatur per actus intelligendo diversa et volendo. Et secundum hoc dicit Augustinus, quod Deus creaturam spiritualem movet per tempus, creaturam vero corporalem per tempus et locum '. Aut quod esse quid rei est totum simul, sed habet potentiam ad molum continuum : et hoc contingit duobus modis secundum duplicem modum potentiae : est enim potentia ad ubi tantum, et potentia ad ubi et formam. Et primo modo cœelum est in tempore, secundo modo generalbilia et corruptibilia.
Etperuocpatetsolutioadomniapræterhocquodobjiciturdequiete : beneenimconcedimus , quodessentiarerumnonsuntintemporeabsolute , sedpercomparationemadpotentiamrela - tamadmotum .
Ad hoc autem quod obiicitur de quiete, dicendum est, quod cum dicitur, quod quies non sit tota simul, intelligitur quod est propinquior et remotior a motu, et hoc simpliciter non ponit prius et posterius, sed per comparationem ad motum : et ideo dicit Philosophus, quod per posterius quies est in tempore.
ARTICULUS X.
Utrum sit unum tempus vel plura 1 ?
Decimo quæritur, Utrum sit unum tempus vel plura ?
Et videtur, quod plura : quia
Multiplicato subjecto secundum numerum, multiplicatur passio : sed subjectum temporis multiplicatur secundum speciem et numerum : ergo tempus multiplicabitur secundum speciem et numerum. PROBATIOmediæest : quia plures motus sunt secundum speciem et numerum.
Item, Multiplicata causa, multiplicatur effectus : sed motus est causa temporis : ergo multiplicato motu, multiplicabitur et tempus : sed multiplicatur motus : ergo, etc.
Præterea, Dicit Philosophus in V Physicorum 2, quod ad motum unum exigitur movens unum, et mobile unum, et tempus unum : et per hoc innuit, quod non omnis motus est in uno tempore, et ita sunt plura tempora.
Item, Tempus est accidens : ergo est in aliquo sicut in subjecto, non nisi in eo quod denominatur ab ipso : sed temporale dcnominatur ab ipso : ergo est in temporali : sed multiplicato subjecto multiplicabitur et accidens : ergo cum multa sint temporalia, multa etiam erunt tempora.
CONTRA :
Dicit Anselmus 4, quod præsens tempus claudit omnem locum : et quidquid in loco est, est in uno præsenti : et per
1 S. AUGUSTINUS, Lib. VIII super Genesim ad litteram, cap. 20. 2 Cf. Opp.B. Alberti. In IV Physicorum, Tract. III ,cap. 13, Tom. III nova editionis nostræ. Cf. etiam I am Part. Summae theologiae, Quest. 23,
3, art. 2. Tom. XXXI ejusdem editionis membr. 3 V Physicorum, tex. com. 34. 4 S. ANSELMUS, Lib. de Concordia præscientiæ Dei cum libero arbitrio, cap. 5.
<--- Page Split --->
randem rationem non nisi unum futurum et unum præteritum.
Præterea, Idem dicit Augustinus et Aristoteles expresse.
ARTICULUS XI.
SOLUTIO. Dicimus, quod plura sunt tempora : est enim quaedam mutatio quae non potest reduci ad motum cœli tamquam ad causam, sicut est mutatio potentiae intellectivæ et voluntatis, et illa habet suum tempus, sicut supra dictum est. Alia autem omnia quae sunt sub motu cœli, habent tempus unum : omnis enim motus mensuratur per motum cœli tanquam per simplicissimum sui generis. Et similiter mensuratur per numerum motus cœli tamquam per extrinsecus adjuæns, quod non est in eodem genere : quia esse in tempore, est esse in numero, sicut dicit Philosophus 1 : et in eodem numero numerante possunt esse multa numerata : plures enim res possunt referri ad unum numerum.
De quando temporis.
Undecimo quæritur de quando temporis.
Et quæritur primo, Quid sit quando temporis ?
Secundo, Utrum ipsum aliquid mensuret ?
Tertio, Utrum sit unum vel plura ?
Quarto, Utrum quando habeat contrarium ?
Quinto, Utrum a duobus temporibus possit causari quando unum vel plura ?
ARTICULI UNDECIMI
PARTICULA I.
Quid sit quando temporis ?
- PER HOC patet solutio ad sequens : quia tempus causatur a simplicissimo motu quem primo mensurat, et alios mensurat per relationem ad motum illum.
4 3. AD ALIUD dicimus, quod Philosophus intelligit illud de tempore signato inter duo nunc, et non de tempore simpliciter.
1 4. PER PRÆDICTA patet solutio ad ultimum, quod tempus est accidens motus cœli : et ita in aliis non est sicut accidens in subjecto, sed sicut numerus in numerato.
Ad primum proceditur sic :
In Sex principiis dicitur : Quando est quod ex adjacentia temporis relinquitur : sed tempus non adjacet ut passio nisi motui cœli : ergo quando non est nisi in cœlo.
Præterea, Cum dicitur, Quando est quod, cum adhuc remanet infinita natura quae diffinitur, male diffinitur hoc modo.
Præterea, Tempus adjacet motui et mobili, et non determinatur in illa diffinitione, utrum relinquitur in motu vel in mobili : et ita diffinitio non diffinit.
Præterea, Generalissimum non hahet diffinitionem : et ita videtur, cum
<--- Page Split --->
quando sit generalissimum, quod non debeat diffiniri. Quod autem generalissimum non habet diffinitionem, patet ex hoc quod nihil diffinitur nisi per ea quae sunt in eodem genere, sicut simpliciora quam ipsum : sed generalissimo nihil est simplicius in eodem genere : ergo non diffinitur quando.
ARTICULI UNDECIMI
PARTICULA II.
Solutio. Ad 1.
SOLUTIO. Dicimus cum Philosopho in Sex principiis, quod quando differt ab ubi, in hoc quod ubi et locusnon sunt in eodem : quia locus in circumplectente, ubi vero in circumscripto, quando autem est in eodem in quo est tempus, non ut in subjecto, sed sicut in numerato. Unde cum tempus sit in multis sicut in numera tis, quando est in multis, et non in cœlo solo.
Et per hoc patet solutio ad primum : quando enim temporis in omnibus est in quibus est distare per motum.
Ad aliud dicendum, quod per hoc quod dicitur, quod per ly quod non diffinitur, sed per ipsum determinatum ad se consequentia potest diffiniri.
Ad aliud dicendum, quod ex passione intelligitur subjectum. Unde cum tempus sit passio motus, id quod relinquitur ex tempore, intelligitur non relinqui nisi circa motum et per consequens circa alia.
Ad aliud dicendum, quod est diffinitio dicens quid est, et est diffinitio dicens propter quid, ut habetur in secundo Posteriorum, et generalissimum non habet diffinitionem dicentem quid per genus et differentiam, sed habet diffinitionem dicentem propter quid per causam : ista autem diffinitio dicit propter quid per causam : « Quando est quod ex adjacentia temporis relinquitur. »
Utrum quando aliquid mensuret ?
Ad secundum proceditur sic :
Dicit Auctor Sex principiorum, quod quando tempus non est : quia tempus mensurat, sed quando nihil mensurat.
Item, Si dicamus Cæsarem fuisse et Antichristum fore, ex hoc non determinatur numerus circa vitam Cæsaris vel vitam Antichristi : sed tempus non mensurat nisi in quantum numerus est : cum ergo quando non sit numerus, quando nihil mensurabit.
CONTRA :
Dicimus Cæsarem fuisse per plures annos vel tres, et Antichristum fore : et ita videtur, quod determinemus quemdam numerum circa vitam Cæsaris : et ita videtur quando aliquid mensurare.
Præterea, Tempus non mensurat aliquid nisi per id quod relinquit circa mensuratum aliquod : sed id quod relinquit, est quando : ergo mensurat per quando : et ita quando multo amplius mensurat.
SOLUTIO. Dicimus, quod quando temporis nihil mensurat : duo enim sunt in tempore, scilicet esse temporis, et substantia ipsius, et quando temporis magis respicit substantiam in se quam esse. Dico autem substantiam non in se, sed in significantia ad aliquam differentiam temporis, scilicet præsens, præteritum, et futurum, ut magis patebit infra. Unde cum substantia temporis non mensuret, quia ipsa est indivisibilis, etiam quando nihil mensurabit.
<--- Page Split --->
Et per hoc patet solutio ad primum quod contra hoc est.
Ad aliud dicendum, quod tempus mensurat per comparationem ad suas partes quae sunt prius et posterius, ut habitum est supra in quaestione de diffinitione temporis, et non per id quod relinquitur circa temporalem rem : et proplor hoc illa objectio supponit falsum.
ARTICULI UNDECIMI
PARTICULA III.
Utrum sit unum quando vel plura ?
Ad tertium proceditur sic :
Ex unica causa relinquitur unicus effectus : sed unum est tempus quod est causa quando : ergo unum est quando.
Præterea, Duo sunt in tempore, partes et substantia temporis, ut dictum est in præcedentibus, quod magis recipit nunc quod est substantia temporis quam partes temporis : eo quod ipsum nihil mensurat. Et nunc temporis est in omni tempore unum. Ergo quando est in omni tempore unum.
magis causatur a substantia temporis secundum quod accipitur in ipsius temporis partibus, quam ab ipso tempore : tempus enim præteritum in extremitate sua qua continuatur ad præsens nunc, non præteriit, ut dicitur in Sex principiis. Et quia quando præteritum sequitur tempus, patet quod causatur ab ista extremitate. Et similiter futurum in extremitate suæ futuritionis non est futurum, et ex illa parte causatur quando futurum, et ideo præcedit suum tempus. Quando autem præsens est cum suo tempore : quia nihil de præsenti est accipere nisi tunc.
Dicatur e r g o a d primum , q u o d n u n c A d t e t 2 . i n tempore e s t duplex , scilicet signatum , e t n o n signatum . Tempus autem u t c o n - sideratur i n comparatione a d primumnunc , habet divisionem e t interruptio - n e m : e t s i c ' a b i p s o i n comparationeunius n u n c a d aliud n u n c , n o n e s t unumin substantia quando . S e d tempus utconsideratur i n comparatione a d secun - d u m n u n c , n o n habet divisionem e t i n - terruptionem : e t s i c a b i p s o e s t unumnunc i n substantia q u o d causat u n u m . quando , s e d secundum differentias t e m - poris .
Et per hoc patet solutio ad aliud.
ARTICULI UNDECIMI
PARTICULA IV.
Utrum quando habeat contrarium ?
Solutio. Quod concedimus dicentes, quod quando causatur a tempore secundum differentias ipsius : et ideo quando aliud est præteritum, aliud futurum, aliud præsens, et quando præteritum sequitur suum tempus, et quando futurum præcedit suum tempus, et quando præsens cum suo tempore est.
Et ex hoc ipso patet, quod quando
Ad quartum proceditur sic :
- Præteritio et futuritio secundum quod hujusmodi habent oppositionem : ergo ea quæ sunt, oppositionem habent gratia ipsorum : sed quando præteritum et futurum sunt illa circa quæ sunt : ergo habebunt oppositionem.
<--- Page Split --->
- Præterea, Contraria sunt quæ nata sunt fieri circa idem, et mutuo se expellunt ab ipso : sed præteritio et futuritio sunt circa eamdem substantiam, quia circa nunc temporis vel quando, et non sunt simul circa illa actu : ergo sunt contraria.
Sed contra. Contra :
In Sex principiis scribitur sic : Quando nihil est contrarium : quando enim quod est ex præsenti, non est idem quod ex præterito et futuro. Impossibile est autem duas de uno et eodem individuo prædicari contrarietates.
- Amplius autem, Contraria numquam simul in eodem erunt : quando autem quod præsens et præteritum et futurum est, insimul in eodem erunt : idem namque quod fuisse verum est, et permansurum, supple, verum est. Contrariorum vero rationis est numquam in eodem simul existere, neque de individuo eodem dici in eodem tempore. Quare contrarietas in eo quod quando est, annihilatur.
Et sic patet per duas rationes Auctoris sex principiorum, quod quando non habet contrarium.
Solutio. Ad 1.
Solutio. Quod concedimus dicentes ad primum, quod præteritio et futuritio dicunt rationem circa esse temporis secundum comparationem ad fieri quod est in motu cujus est mensura tempus, et non dicunt contrarias formas quæ diversificent substantiam ipsius : et ita non diversificabunt ipsum quando in substantia, sed tantum in esse.
Ad aliud dicendum, quod præteritio et futuritio non ponuntur circa substantiam, sed circa esse, ut dictum est : quia si ponerentur circa substantiam, tunc
non esset eadem substantia temporis : et ideo nulla est contrarietas circa substantiam temporis vel quando.
ARTICULI UNDECIMI
PARTICULA V.
Utrum a duobus temporibus possit causari unum quando vel plura ?
Ad quintum proceditur sic :
In quibusdam locutionibus signantur duo tempora circa rem temporalem, ut cum dicitur, homo est futurus, et homo est præteritus : signatur enim unum tempus per hoc verbum, est, et aliud per præteritum et futurum, et est unum quando : ergo videtur, quod unum quando relinquitur ex duobus temporibus.
Contra : Dicitur in Sex principiis, et sed jam habitum est, quod quando aliud est ex præterito, et aliud est ex præsenti, et aliud est ex futuro : ergo ex pluribus temporibus non relinquitur unum quando.
Solutio. Dicimus, quod unum quando relinquitur ex duobus temporibus : duo enim tempora non eodem signantur circa compositionem unam, sed unum sicut mensura, et alterum sicut terminus ad quem terminatur illa mensura. Unde cum dicitur : Cæsar est præteritus, est dicit id respectu cujus dicitur mensura compositionis, et præteritus dicit compositionis mensuram vel rei temporalis.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO VI.
De æternitate, ævo, et tempore in communi.
Postquam expeditum est de his tribus, scilicet de æternitate, ævo, et tempore sigillatim per ordinem, agendum est de ipsis simul sumptis.
Et primo quærendum est, Utrum idem sit quando, et idem nunc horum trium ?
Secundo, In quo conveniunt, et in quo differunt, et quare sint tantum tria, et penes quid accipitur eorum numerus?
Tertio, Qualiter verba quæ consignant differentias temporales, dicantur de his tribus, et secundum quem modum unum verbum magis proprie dicatur de aliquo istorum quam aliud ?
Quarto, De significationibus quorumdam nominum, quæ ista exprimunt aliis vocabulis, ut est perpetuum, sempiternum, sæculum, et hujusmodi.
ARTICULUS I.
Utrum idem quando et idem nunc sit horum trium, scilicet æternitatis, ævi, et temporis 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Ad diversitatem causæ sequitur diversitas effectus : sed æternitas, ævum, et tempus sunt diversa, a quibus causatur quando : ergo quando tantum ab ipsis erit diversum.
Item, Quando temporis secundum Philosophum dividitur 2, ut quando ex eo quod instat, et ex eo quod præteritum est, et ex eo quod futurum est : sed hæc divisio non convenit quando æternitatis et ævi, cum illa sin: tota simul : ergo quando horum trium non est idem.
Item, In diffinitione, quando est quod ex adjacentia temporis relinquitur : ergo quando æternitatis est quod relinquitur ex adjacentia æternitatis, et quando ævi est quod ex adjacentia ævi relinquitur : cum ergo diffinitiones istae sint diversæ, ista quando erunt diversa.
SIMILITER objicitur de nunc, quod non sit idem nunc istorum trium :
<--- Page Split --->
Successivum enim non est idem ei quod est totum simul et stans : ergo substantia successivi non est substantia manentis : sed nunc temporis est substantia successivi, et nunc aeternitatis est substantia manentis : ergo nunc temporis non est nunc aeternitatis et ævi.
Item, Dicit Boetius in libro de Trinitate, quod nunc stans et non movens sese, semper aeternitatis facit : nunc autem fluens continue, semper temporis facit : ergo sunt diversa sicut fluens et non fluens.
Item, Nullum secundum esse variabile existens in præteritum et futurum, est idem ei quod est invariabile omnino : sed nunc temporis secundum suum esse variatur in præteritum et futurum, nunc autem aeternitatis omnino est invariabile : ergo non sunt idem.
Sed contra. Contra :
Quando est Deus, est Angelus, et est motus : et in ista locutione non significatur nisi unum quando relictum circa rem aeternam et aeviternam et temporalem : ergo unum est quando.
Item, Deus est nunc, et Angelus est nunc, et id quod movetur est nunc : et ita videtur esse idem nunc.
sura adæquata, circa æviterna autem et temporalia sicut ex mensura excellente.
Sunt tamen qui dicunt, quod idem est quando et idem est nunc istorum trium. Dicunt enim, quod tempus substantiam non habet a motu, sed quod sit numerus : et ideo volunt, quod idem nunc est stans in comparatione ad æternum et æviternum, et numeratum in comparatione ad temporalia, et similiter idem quando. Sed hoc non videtur : quia cum tempus, æviternitas, et æternitas quædam sunt proprietates, judicium rectum de ipsis erit secundum principia suorum subjectorum : et ita cum tempus sit in primo mobili, ea quæ sunt in tempore, judicabuntur secundum ea quæ sunt in motu primi mobilis : in illo autem est accipere idem quod ferlur ante et post in situ, quibus tribus in tempore respondebunt nunc prius et posterius : et simile judicium est de æternitate in comparatione ad æternum, et de æviternitate in comparatione ad æviternum.
ARTICULUS II.
In quo conveniant et in quo differant æternitas, ævum, et tempus? et, Quare sint tantum tria ? et, Penes quid accipitur eorum numerus ?
Solutio. Solutio . Sinepræjudiciodicimus , quod non est idem quando, nec idem nunc istorum, ut probant præcedentes objectiones.
Et ad hoc quod contra est, dicimus, quod sicut supra habitum est, quorumcumque mensura est tempus, eorumdem erit mensura ævum et æternitas, sed non convertitur : sed æternitas est mensura excellens temporalium et æviternorum, et excellit temporalia secundum utramque partem, æviterna vero secundum alteram : et ideo in tali locutione cum dicitur, quod est quando æternitatis quod relinquitur circa æterna et æviterna et temporalia, accidit fallacia : quia circa æterna relinquitur sicut ex men-
Ad secundum proceditur sic, inquirendo in quo conveniunt et in quo differunt ista tria 1.
Videtur autem, quod sit convenientia generis inter ista : mensura enim prædicatur de eis sine conversione et in quid : ergo conveniunt in genere.
Item, Alia convenientia videtur in similitudine : Quia dicit Philosophus : Quod est æternum æterno, hoc est ævi-
<--- Page Split --->
tornum ævitemo, et tempus temporali 1 : et videtur unum esse exemplar, et alterum exemplatum, secundum quod etiam rumsuevit dici, quod tempus est imago ævi, et ævum est imago æternitatis.
Item, Ex locutione Boetii in libro de Trinitate, habetur tertia convenientia : quia quando quod relinquitur ex omnibus his, non prædicat aliquid quod sit in re, sed potius quod aliquo modo se res habet ad aliud, ut ad tempus, vel ævum, vel æternitatem.
Quarta convenientia est in hoc, quod substantia uniuscujusque istorum est indivisibilis, scilicet nunc.
Sed contra primam convenientiam objicitur :
Convenientia generis ponit convenientiam rationis quae est secundum nomen generis : ratio enim animalis convenit speciebus animalis : ergo ista tria univocantur in hoc quod est mensura : ergo aliquid nomine et ratione commune est creato et increato, quod est inconveniens.
Item, Dicit Philosophus, quod corruptibilia et incorruptibilia non sunt in eodem genere*. Cum ergo tempus sit corruptibile, ævum et æternum incorruptibile, non erunt in eodem genere.
PRÆTEREA , Videtur quod unum non sit simile alteri, vel exemplar : liber enim non diceretur exemplatus ab alio, si tantum haberet convenientiam in foliis, et non in scriptura : sed similiter est de tempore et ævo et æternitate : æternitas enim et ævum sunt tota simul, et hoc non convenit tempori : ergo unum non est exemplatum ab altero, et sic convenientia secunda non stat.
Similiter, Contra tertiam objicitur : Nihil est in Deo nisi Deus, ut supra probatum est. Æternitas est divina essentia. Ergo quod relinquitur ex æternitate,
etiam est divina essentia, scilicet quando : et ita cum dicitur, Deus est, semper dicet divinam essentiam : sed non similiter dicet essentiam æviterni vel temporalis cum dicitur : Angelus est semper, vel motus est semper : ergo non stat etiam illa convenientia.
Item quaeritur, In quo differant ista Quest. t. tria ?
Et videtur, quod æternitas differat ab aliis duobus, quia est idem illi quod mensurat, alia autem non sunt eadem illis quæ mensurant. Item, in hoc quod caret utroque termino. Item, in hoc quod est mensura increata non tendens in nihilum de natura sua, alia autem indigent quod contineantur manu Omnipotentis ne in nihilum decedant, sicut omnes creaturæ, ut dicit Gregorius. Æternitas autem et ævum simul differunt a tempore in hoc, quod utrumque istorum est mensura excellens temporalium : tempus autem non est mensura æviternorum et æternorum. Æternitas autem ab ævo differt in carentia principii, ævum autem a tempore in carentia finis.
Juxta hoc iterum quaeritur, Penes quid Quest. 2. accipitur numerus horum trium ?
Cum enim habeamus mensuram cum utroque termino, scilicet tempus, et mensuram sine utroque termino, scilicet æternitatem, videtur quod debeant esse duæ mensuræ mediæ, una quæ habet principium, et alia quæ habet finem et non principium, et illam non habemus. Si dicatur, quod non potest esse, quæratur quare.
SOLUTIO. Differentias assignatas conceSolutio. dimus. AD PRIMUM quod objicitur de conveAd 1. nientia in genere, dicimus quod mensura per prius et posterius prædicatum est de illis : et dicimus, quod mensura proprie
<--- Page Split --->
loquendo dicitur de tempore per posterius, per prius vero de æternitate, in quantum scilicet duratio ipsorum accipitur cum protensione indeficientiae, quae tamen est tota simul secundum quod simul opponitur successioni.
Ad alud dicimus, quod corruptibilia et incorruptibilia non sunt in eodem genere quod est subjectum et potentia, sed bene possunt convenire secundum proportionem in aliquo communi.
Ad aliud dicimus, quod quaecumque conveniunt, convenientia sufficit ad dicendum simile, ut dicit Aristoteles in Topicis : Quantulamcumque conveniehtiam assignavimus, assignantes erimus quoniam simile. Et ideo cum in modo praedicandi quantum ad rationem unumquodque istorum dicat ut extrinsecus adjacens, habebit convenientiam in hoc quod dicit Boetius, licet æternitas sit essentia divina secundum rem.
Ad aliud dicendum, quod tempus quantum potest imitatur æternitatem, et ævternitas æternitatem : sed necesse est in aliquo deficere : et ideo non tenet exemplum in omnibus, sed in quodam.
Ad quæst. Ad id quod juxta hoc quæritur, dicendum quod ideo non potest esse mensura quarta quæ careret principio et haberet finem : quia nihil carens principio potest habere finem : eo quod ipsum non est post non esse : quia hoc est omnibus creatis causa ad posse deficere nisi contineantur per virtutem divinam.
Ad, quæst. Numerus autem horum trium potest sic accipi. Aliquid est ens, cujus potentia activa non habet conjunctam potentiam passivam, eo quod in ipso indifferens est quod est et quo est : et illius mensura est æternitas. Sub illo est ens
habens potentiam activam et possibilem : sed possibilis ejus potentia semper est conjuncta actui, habens tamen diversitatem ab ipso propter differentiam quod est et quo est : et illius mensura est ævum. Et sub illo est ens habens potentiam activam et passivam, ita quod passiva recipit actum per motum, et non sibi semper est conjuncta, et hoc propter materiam et formam ex quibus componitur : et illius mensura propria est tempus. Sub illo autem non est ens quartum : et ideo non est quarta mensura.
ARTICULUS III.
Qualiter verba quæ consignant differentias temporales, dicantur de his tribus? et, Secundum quem modum unum verbum magis proprie dicatur de aliquo istorum quam aliud' ?
Tertio quæritur, Qualiter verba quæ consignant differentias temporales, dicantur de tempore et ævo et æternitate, et secundum quem modum unum verbum magis proprie diatur de aliquo istorum quam aliud?
Et videtur, quod differentiae temporales non dicantur de æternis : quia dicit Augustinus super Joannem 2, quod hoc verbum, est, cum dicitur de Deo, non sicut cætera verba temporales motus significat, sed substantiam solam : et ita videtur, quod nulla differentia temporalis dicatur de æternis.
PRAETEREA quæritur, Quæ differentia temporis magis convenit æternis? Et videtur, quod præsens : quia
<--- Page Split --->
- In æternitate nihil est nisi præsens : et similiter de tempore nihil est accipere nisi præsens.
ECONTRA videtur, quod præteritum : quia hoc solum est in necessitate stante semper : sicut æternitas est tota similiter et stans.
- Item, Anselmus dicit in libro de Concordia præscientiæ et libri arbitrii1, quod tempora præterita sunt ad similitudinem æterni præsentis omnino immutabilia. Ergo tempus præteritum magis proprie dicitur de eis quam præsens.
Item, Potentia ens magis convenit cum semper ente quam id quod nullo modo est ens : sed futurum potentia est ens, præteritum nullo modo ens : ergo videtur, quod magis conveniat æternis quam præteritum.
Solutio . Illaquædictasuntsupra , supponanturhis , scilicetqualiterdiffe - rentiætemporalesconveniantæternoetæviternoettemporali .Hicautemaddipotest , quoddifferentiætemporalesdi - ctædeæviternoetæterno , notantindefi - cientiamdurationis , utcumdicitur ,Deusfuit ,nonestsensus ,quodaliquidpræteriitinipso .Sedcumduosuntinrationepræteriti ,scilicetpræteritio ,etexistentiainpræterito ,idquodnobilita - tisest .debetattribuiDeo :etilludquodignobilitatis ,debetremoverisecundumverbumDamasceniquidicit ,q u o d « o p - timaquæqueDeoreponendasunt . »Undecumdicitur ,Deusfuit ,notaturexistentiaindeficienssecundumpræteri - tumsinepræteritione : tamenhocidemdicodepræsentiquodhabetduo ,scilicetsubstantiàmipsamnunc ,etfluxumse - cundumquemestmutabilitasinpræter - i t o : etcumdiciturdeDeo ,nonnotatnisiprimum .Similitercumdicitur ,Deuserit ,notanturduoinfuturo ,scili - cetprotensioesseultrapræsensnunc ,ethocestnobilitatis ,undesecundumhocdiciturdeDeoetexspectatioentisin
potentia, quod non est actu, et hoc est infirmitatis : et secundum hoc non dicitur de Deo : et ille videtur esse sensus Augustini cum dicit, quod non notat temporales motus, sed substantiam solam. Et similiter Hieronymus videtur hoc sentire qui sic exponit, fuit, id est, numquam defuit : et est, id est, numquam deest : erit, id est, numquam deerit. Et de æviternis idem potest dici sola inceptione eorum supposita.
Adaliuddiceadum ,quodpræsensAdquæst , secundumrationemquamponitobjectio , potestdicideæterno ,etsimiliterpræ - teritum : sedfuturumminoremhabetconvenientiam : quiahocestomninoinpolentiaetnoninactu : potentiaenimomninoremoveturaDeo : nectamenpræteritumrationepræteritionisdiciturdeæternis , sedrationenecessitatisexi - stentiæ : etsecundumhocestquoddicitAnselmusinlibrodeConcordiapræde - stinationisetliberiarbitrii : « Ethæcsiquidemmagissimiliasuntæternopræsentitemporaliterpræteritaquampræsentia : quoniamquæibisunt , n u m - quampossuntnonessepræsentia ,sicuttemporispræteritanonvalentnumquampræteritanonesse , præsentiaverotem - poreomniaquætranseunt , fiuntnonpræsentia . »
ARTICULUS IV.
De significationibus quorumdam nominum quæ ista exprimunt aliis vocabulis, ut est perpetuum, sempiternum, sæculum, et hujusmodi.
Quarto, Quæritur de significationibus vocabulorum, et de his recurrentum est ad antiquos qui determinaverunt de ipsis.
<--- Page Split --->
Dicit enim Boetius in libro de Trinitate: « Tantum inter naturalium rerum præsens quod est nunc, interest et divinarum, quod nostrum nunc currens tempus sempiternum facit, divinum vero nunc permanens et non movens sese atque consistens æternitatem facit : cui nomini si adjicias semper, facies ejus quod est nunc jugem indefessum, ac per hoc perpetuum cursum, quod est sempiternitas. »
Ex his accipitur, quod æternitas dicitur nunc proprie permanens, perpetuitas autem dicit collectionem multorum nunc ex parte temporis vel indeficiendam unius ex parte æternitatis : et ideo ipsum perpetuum est nomen ambiguum, et quandoque ponitur pro toto tempore, quandoque pro ævo, quandoque pro æternitate.
Sempiternitas autem secundum quod addit super æternitatem, dicit totum æternitatis sine principio et fine, quod perficitur ex nunc durante stante immobili : secundum autem quod respicit tempus, dicit totam durationem nunc fluentis, et collationem ipsius nunc in summam, gratia cujus collationis adjicitur ei hæc dictio, semper, cum dicitur sempiternitas. Et hoc est quod dicit Gilbertus in commento super Boetium : « Hoc nomine quod est perpetuitas, intelligitur sine collectione collatio : hoc quod est sempiternitas, cum collectione collatio : æternitatis autem nomine neutrum, id est, neque collectio neque collatio. » Per hanc autem videtur dici secundum quod refertur ad tempus durans per multos annos : secundum autem quod ad æternitatem, dicit durationem æternitatis distinguibilem ad ea quae sunt in multis annis : licet enim æternitas in se non distinguatur, distinguitur tamen in comparatione ad tempus, ut supra
habitum est in quaestione de diffinitione æternitatis. Unde Psalmita : Tu autem idem ipse es, et anni tui non defieient t.
Sæculi autem distinctio accipienda est a Damasceno, qui dicit : « Oportet scire, quoniam hoc nomen, sæculum, plura significat. Sæculum dicitur uniuscujusque hominum vita. Dicitur rursus sæculum universa præsens vita, et sæculum futura vita, quæ post resurrectionem infinita est. Dicitur rursus sæculum non tempus, neque temporis aliqua pars a solis motu et cursu mensurata, per dies videlicet, et noctes consistens, quod protenditur cum æternis velut quidam temporalis motus et spatium. » Ex hoc colliguntur diversi modi quibus accipitur sæculum, et omnes plani sunt præter ultimum : et ibi accipitur sæculum pro æternitate et ævo secundum quod protenditur cum tempore : et hoc est quod ipse dicit subdens in littera : « Quod enim est his quæ in tempore sunt tempus, hoc est æternis sæculum. » Postea autem in eodem aliam acceptiorem sæculi determinat dicens : « Diciturr quidem septem sæcula mundi hujus, scilicet a cæli et terræ creatione usque ad communem hominum consummationem. » Et idem vocant sæculum ibi quod nos dicimus ætates mundi.
Item, Anselmus determinans, quare dicitur sæcula sæculorum, et sæculum sæculi, dicit sic : « Dicitur autem, sæcula sæculorum, secundum hoc quod præsentis mundi septem sæcula, id est, ætates mundi : multa sæcula, id est, vitas continent hominum, et secundum quod unum omnium sæculorum est æternitas : et sæculum sæculi dicitur quod præsens et quod futurum.
Et hæc de tempore, secundo coæquævo, dicta sufficiant.
<--- Page Split ---> QUÆSTIO VII.
De natura corporis cœlestis.
Deinde quæritur de tertio coæquævo, quod secundum Glossam est cœlum empyreum.
Gratia cujus quæritur de natura corporis cœlestis.
Et quæratur primo, De natura ejus in se.
Secundo, De partibus ejus.
Tertio, De motore ipsius.
Quarto, De motibus.
Quinto, De effectu motus ejus in inferioribus.
Circa primum quæruntur quatuor.
Primo enim quæritur, Utrum ipsum cum elementis sit ejusdem naturæ? et, Utrum cœlum sit essentia quinta distincta ab essentiis quatuor elementorum ?
Secundo, Utruin sit generabile vel corruptibile?
Tertio, Utrum sit simplex vel compositum?
Quarto, Quid sit secundum diffinitionem?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Utrum cælum cum elementis sit ejusdem naturae, vel sit essentia distincta ab essentis quatuor elementorum 1 ?
Ad primum proceditur sic :
- Dicit Basilius in Hexameron, quod « cœlum est naturae ignea : » et ita videtur, quod sit ejusdem naturae cum quatuor elementis. Idem dicit Plato et Macrobius.
Item, Marcianus : « Mundus ex quatuor elementis constat, his denique totis. »
Item, Per rationem hoc idem videtur : quia videmus in ipso proprietates ignis, scilicet calidum et lucidum : ubi enim proprietas, ibi etiam est subjectum : ergo videtur, quod cœlum est de natura ignis. Hoc videtur etiam sensisse Empedocles, quando dixit, quod « sol est res alba calida. »
Si forte dicatur, quod ignis habet motum rectum : cœlum autem est circulare : et ita cœlum non est ignis. CONTRA : Probatur in libro II de Cælo et mundo », quod unumquodque elementum sphaericum est : ergo ignis sphaericus est in loco proprio. Hoc idem dicit Plato, quod ignis movetur circulariter in loco proprio.
Præterea, Dicitur in II de Cælo et Mundo 3, quod quædam stelle moventur in aere superius : conjungi autem superius aeri proprium est ignis : ergo videtur, quod stelle sint ignea : et cœlum est ejusdem naturae cum stellis : ergo cœlum est igneum.
Item, Aristoteles in II de Cælo et Mundo : « Stellæ quæ acuuntur et igniuntur, ex motu ignitur aer qui est in circuitu earum necessario, et non igniuntur stellæ ipsæ nisi quando ipsæ incendunt aerem, et aer quandoque movetur, quod ex motu stellarum fit ignis 4. » Ex ista auctoritate habetur, quod stellæ igniuntur, et quod locatæ sunt super aerem immediate : ex quorum utroque sequitur, quod stellæ sint de natura ignis, et per consequens totum cœlum est igneum. Quod autem istud sequatur de toto cœlo, patet per hoc quod dicit Philosophus, quod antiqui qui dixerunt, quod stellæ sunt ignea, non dixerunt quod stellæ sint ignea, nisi quoniam ipsi posuerunt corpus superius esse ignem, et dixerunt, quod necessarium est, quod unumquodque superiorum corporum sit ex natura corporis in quo est, vel sicut suum fixum.
Item, Dicit Philosophus ex eis quæ contraveniunt nobis et quæ sunt necessaria, quod id quod diximus, quæ præterita sunt, est: hoc enim ponamus omnem stellam ex stellis esse de illo corpore in quo incedit. Ex quo patet, quod si stellæ sint ignea, totum corpus cœleste est igneum.
Sed contra :
Dicit Philosophus, - quod omne corpus motum proprium habet : motus autem sunt tres, ut dicit in primo de Cælo et Mundo 5, scilicet ad medium, a medio, et circa medium. Ad medium autem et a medio sunt motus elementorum, circa medium motus cœli. Cum igitur secundum differentiam motus sit differens natura mobilis, cœlum non erit de natura quatuor elementorum.
Præterea, Dicit Philosophus sæpe, quod cœlum nec est grave, nec leve. Cum igitur sint ista propriæ potentia
<--- Page Split --->
«lmentorum et non inveniantur in cœlo, «lulum non erit de natura elementorum.
- Item, Ex complexione qualitatum «lmentorum probantur elementa esse qualior in secundo libro de Generatione et l'urruptione 1. Calidum enim cum frigido in eodem simplici esse non potest : similiter nec humidum cum sicco : quia contraria insunt eidem actu : ergo erit frigidum cum humido, et frigidum cum sicco constituens duo inferiora elementa. Similiter calidum cum humido et calidum cum sicco constituens duo superiora. Et cum non sint plures qualitates, non erunt plura elementa : et ita cœlum non erit de natura elementi.
Si forte diceretur, quod sunt aliae qualitates elementares quibus constituitur cœlum in natura elementi, quemadmodum dicit Empedocles, quod infinitæ sunt qualitates elementorum, puta calidum, siccum, album, nigrum, frigidum, humidum, molle, durum, et unumquodque aliorum. CONTRA : Corporum enim primorum qualitates sunt prime : prime autem qualitates active et passive non extenduntur ultra quatuor, ut probatur in II de Generatione et Corruptione 2.
- Item, Indirecte probatur idem. Si enim cœlum est elementum, ab unoquoque elementorum distingueretur per unam qualitatem, vel per duas, sicut videmus, quod ignis ab aere distinguitur sicco, et a terra calido, et ab aqua calido et sicco, et similiter est in unoquoque aliorum, quemadmodum dicit Bocctius 3 :
Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, ac mersas deducant pondera terras.
Si igitur cœlum est elementum, oportet quod cum aliis talem habeat conve-
nientiam et differentiam. Aut ergo convenit in istis quatuor qualitatibus, aut in aliis. Si in istis, aut est frigidum et siccum, et sic est terra : aut frigidum et humidum, et sic est aqua : aut calidum et humidum, et sic est aer : aut calidum et siccum, et sic est ignis. Et quodcumque detur, erit unum elementum bis in natura. Hoc est autem est vanum et superfluum : et hoc est contra naturam : quia dicitur in III de Anima 4, quod natura non abundat in superfluis, nec deficit in necessariis. Si autem in aliis qualitatibus habet convenientiam et differentiam, oportebit ad minus ponere octo elementa : convenientia enim et differentia non erunt nisi in qualitatibus activis et passivis habentibus contrarium, quarum duæ, scilicet una activa et una passiva, sunt in uno elemento : et si tales duæ sunt in cœlo, erunt duæ aliae contrariae illis. Sint crgo illæ quæ sunt in cœlo A et B : ergo erunt aliqua contraria ad A, et sit c : et aliqua ad B, et sit D : tunc erunt sex complexiones, scilicet A cum B, et A cum c, et A cum D. Similiter B cum c, D cum c, et D cum B : et cum duæ sint impossibiles, quia contraria non sunt in eodem, et illæ sunt A cum c, et B cum D : ergo erunt quatuor, scilicet A cum B, A cum D, C cum D C cum B : et ista quatuor erunt elementa quæ cum istis quatuor faciunt octo. Et similiter oportet, quod sit aliqua convenientia et differentia per alias qualitates inter ista octo : et ita illæ qualitates iterum faciunt nova elementa : et ita erunt infinita elementa, quod est inconveniens : ergo cœlum non est elementum.
- Item, Patet per diffinitionem elementi quam ponit Philosophus in III de Cœlo et Mundo 5 : « Elementum est, quod est in compositione primum, et quod non resolvitur secundum formam
<--- Page Split --->
in formam aliam. » Per utramque partem diffinitionis patet, quod cœlum non est elementum : non enim est in compositione primum : quia ipsum non est miscibile cum aliis, ut dicunt Philosophi: si enim esset miscibile, esset alterabile a sua specie, quod non contingit, ut probatur infra. Similiter ipsum non resolvitur in formam aliam : si enim resolvatur, resolvitur in partes : quaedam enim pars est stella quaedam orbis, quaedam dextra, quaedam sinistra, et quaedam erratica, et quaedam fixa.
Item, Quæcumque sunt ejusdem naturæ, aut conveniunt in forma, aut in materia. Si conveniunt in forma, sic sunt ejusdem rationis : quod non convenit cœlo et alicui elementorum. Si autem sunt ejus demmateriæ, tunc transmutantur ad se invicem, ut dicit Philosophus : et ita ex cœlo fierent elementa, et ex elementis cœlum, quod iterum n n contingit. Ergo cœlum non est de natura elementorum.
Solutio. Quod concedimus dicentes, quod cum cœlum nec habeat motum, nec potentias, nec qualitates elementorum, ipsum non potest esse de natura elementorum.
Ad 1. Ad auctoritates Basilii et Macrobii et Marciani dicendum, quod ignis duobus modis dicitur, scilicet ab inflammatione activa, vel passiva, vel utraque. Si ab activa tantum, tunc cœlum est ignis hoc modo, quia inflammat. Si a passiva tantum, sic carbo est ignis. Si ab utraque, sic dicitur ignis proprie. Et sic large sumunt ignem auctoritates dicentes, quod cœlum est igneum. Et hoc patet per quamdam Glossam super Genesim in principio, quæ dicit, quod « empyreum cœlum dicitur igneum, non ab ardore, sed ab illuminatione. »
Ad 2. Ad id quod primo objicitur per rationem, dicendum quod proprietates ignis
et cœli non sunt univoce convenientes utrique : lumen enim quod est in cœlo et calidum sunt vivificativa per motum corporis cœlestis, sicut dicitur in principio octavi Physicorum 1, quod motus cœli est ut vita quaedam natura existentibus omnibus : calidum autem quod est cum radio ignis secundum Philosophum in III de Cœlo et Mundo 2, et II de Generatione et Corruptione 3, per se congregativum est homogeniorum supra, hoc est, subtilium ascendentium sursum, et per consequens consumptivum sive disgregativum sive separativum homogeniorum sibi propinquorum, hoc est, grossorum descendentium deorsum. Cum igitur proprietates non univoce conveniant eis, subjecta non erunt ejusdem nature.
Ad hoc autem quod dicit Empedocles, dicendum, quod intelligit per albedinem claritatem luminis calcati in corpore solis : calorem autem intelligit effective : sol enim excitat calorem ex reverberatione et motu radiorum ad corpus solidum. Et hoc patet per hoc quod dicit Philosophus in II de Cœlo et Mundo : Caliditas quæ provenit ex stellis, et lumen, sunt propter percussionem et fricationem aeris factam ex motu earum : de aptitudine enim motus est ut calefaciat et igniat ligna et ferrum et lapides 4.
Ad aliud dicendum, quod ignis non movetur circulariter nisi per accidens, scilicet motu corporis continentis ipsum : et ideo per motum illum non determinatur natura sua.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur ibi de quibusdam stellis quæ secundum aliquod accidens suum sunt in aere, sicut comete et assub : vapor enim directe oppositus stella facilius inflammatur propter fortitudinem luminis et multiplicationem caloris, et præ-
<--- Page Split --->
ripue si fuerit in via solis : stella ergo mendum hoc accidens sui ignitur et calcit, sed non per se. Quidam autem aliter solvunt auctoritatem Philosophi dicentes, quod natura quinti corporis dicitur ibi aer propter diaphaneitatem, et quod ignitur et calefit non passive, sed active. Sed hoc non est secundum sententiam Aristotelis. Et hoc patet per hoc quod dicit ibidem : Stelle quae sunt in orbe superiore, vadunt in orbe suo. Propter illud ergo non igniuntur stelle assub, nisi quando est aer sub orbe propinquiore : ergo cum incedit in isto orbe, calefit aer et ignitur, et praecipue aer qui est prope viam solis.
Ad hoc autem quod objicitur, quod stelle sunt ejusdem nature cum orbibus, bene concedimus : quia haec est positio omnium antiquorum.
ARTICULUS II.
Utrum cœlum sit generabile et corruptibile 1 ?
Ad secundum proceditur sic :
- Dicitur in Genesi : In principio creavit Deus cœlum et terram 2 . Et in symbolo : « Credo in Deum Patrem, etc. » Ergo cœlum incepit secundum sui substantiam : quidquid autem incepit secundum sui substantiam, ingreditur in esse substantiale : cum ergo generatio secundum Boetium in Topics, nihil sit quam ingressus in esse substantiale, cœlum erit generatum.
Præterea, Primum opus naturae in eodem subjecto est generatio : si ergo cœlum est opus naturae, est per generationem : sed cœlum est opus naturae.
Quod probatur : dicit enim Philosophus in libro I Cælo et Mundo : Res sempiterna fixa est in tempore infinito, et non est absque faciente eam omnino 3. Si ergo illud est, secundum hoc est natura faciens res sempiternas necessario : et ipsa facit res una ut sit existens, et ut sit non existens in hora, et ut sint quaedam res semper existentes, et quaedam res semper non existentes in tempore infinito. Ex hoc accipitur, quod cœlum quod dicitur hic res semper existens, est opus naturae, et est generatum.
- Præterea, Quidquid est susceptibile alterationis, illius materia aliter se potest habere ad formas diversas : cujuscumque materia est in potentia ad formas diversas, illud est transmutabile secundum generationem et corruptionem. Probatio : Omnis forma contenta in materia per dispositiones aliquas, mutatis dispositionibus illis, non manebit forma substantialis. Hæc propositio probatur per inductionem omnium generatorum et corruptorum, sive sint simplicia, sive composita sint. Constat autem, quod dispositionum mutatio non sit nisi per alterationem. Ergo omne quod alteratur, mutatur per generationem et corruptionem : cœlum alteratur : ergo est generabile et corruptibile. Quod cœlum alteretur, patet in luna : quandoque enim est monoidos, quandoque dicotomos, quandoque amphitricos, et quandoque plena, quandoque etiam tota tenebrosa, secundum conjunctionem et propinquitatem et distantiam ejus a sole. Similiter patet in eclipsi luna, quando obscuratur ex interpositione terræ inter eam et solem.
Si forte dicatur, quod non est simile de luna et de natura orbis : sola enim luna sic alteratur. Contra hoc est, quod dicit Philosophus, quod eadem est natura glebæ et totius terræ 1. Ergo a simili
<--- Page Split --->
eadem est natura luna et totius orbis. Praeterea sic non solvitur inconveniens. Nihilominus adhuc sequitur, quod luna sit generabilis et corruptibilis :
Item, Dicit Gregorius 1, quod omnia simul creata sunt in materia confusa : et ita videntur omnia esse ejusdem materiae : ergo et ejusdem transmutationis : cum ergo quaedam sunt generabilia, cœelum erit generabile.
Item, Ponit Plato dicens cœlum esse generatum ex hyle, et per voluntattem opificis manere indissolubile, et non ex propria natura.
Sed contra: SED CONTRA :
Quod est generatum, est transmutabile per actionem et passionem contrariorum : sed cœlum non est tale : ergo non est generatum.
Item, Nihil est generabile et corruptibile, quod non habet causam generationis et corruptionis : causa autem generationis et corruptionis contrarietas est mutans et alterans subjectum : et hoc est in illis tantum quae habent materiam communem cum generabilibus et corruptibilibus : cum igitur cœlum non habeat materiam talem, ipsum non est generabile et corruptibile.
Item, Dicit Philosophus in libro de Substantia orbis, sic : Si aliqua corpora simplicia sunt, quorum forma caret contrariis, conlingit quod ista forma sint neque generabiles, neque corruptibiles, neque habentes substantiam communem cum generabilibus et corruptibilibus 4. Cum igitur sit talis forma cœli, non erit generabile vel corruptibile.
Item, In XI Metaphysicae 3 dicitur, quod cœlum est in potentia ad ubi tantum, et non ad substantialem vel accidentalem formam : ergo non est generabile neque corruptibile.
Item, Sumantur rationes Philosophi in fine primi de Cœlo et mundo 1, scilicet cujus motus non est contrarium, ipsum etiam in subjecto non habet contrarium : sed motui cœli non est contrarium : ergo cœlo non est contrarium : et ita neque corrumpitur, neque generatur.
Item, Cujus motus est perpetuus, ipsum est perpetuum : sed motus cœli est perpetuus, ut probatur in VIII Physicorum 5 : ergo cœlum est perpetuum. 7. Item, Omne quod per transmutationem generatur, transmutatur ab aliquo corpore quod est prius ipso : sed nullum corpus est prius cœlo : ergo non est generatum.
Item, Omne quod generatur, secundum formam substantialem erit de potentia in actum per aliquod existens actu simile in specie. Hoc patet in generatione simplicium et compositorum. Ergo si cœlum est generatum, oportet quod sit aliud cœlum ante ipsum, et sic infinitum.
Item, Omne generabile corruptibile est : ergo si cœlum est generabile, est corruptibile : omne autem corruptibile corrumpitur terminato tempore : ergo si cœlum est corruptibile, corrumpitur, et generatur aliud cœlum per successionem, sicut animalia. et homines, et elementa.
Et istae sunt rationes Philosophi.
CONTRA hoc objicit Joannes Philosophus quidam 6, sic : Quidquid est perpetuum, habet potentiam infinitam ad esse : potentia autem infinita non est nisi corporis infiniti, ut probat Philosophus : sed cœlum non est infinitum, ut probatur in libris de Cœlo et Mundo : ergo potentia ejus non est infinita, et ita non est perpetuum.
<--- Page Split --->
Solutio . Dicendum, quod generatio duobus modis dicitur: est enim generatio inceptio esse post non esse quoquo modo: et sic creatio est generatio, et sic crulum est generatum. Dicitur etiam generatio transmutatio materiae ad formam substantialem per actionem et passionem contrariarum qualitatum alternantium materiam: et hoc modo cœelum non est generatum. Similiter corruptio duobus modis dicitur, scilicet cessatio ab esse quoquo modo: et sic omnia creata sunt corruptibilia voluntate divina: tamen quaedam eorum non corrumpuntur, sicut cœelum, et Angeli, et quaedam alia de quibus habebitur infra in quaestione de mundi innovatione. Dicitur etiam corruptio transmutatio ab esse per actionem et passionem contrariarum qualitatum alterantium substantiam, remanente materia eadem numero sub esse et non esse ipsius formae: et hac ratione non est cœelum corruptibile: et secundum hunc modum loquuntur Philosophi dicentes cœelum esse perpetuum vel aeternum, nihil aliud intelligentes per perpetuitatem illam vel aeternitatem nisi intransmutabilitatem secundum formas substantiales et accidentales causatam ex privatione contrariarum qualitatum agentium et patientium in ipso.
contrarietate, habent omnes tres causas corruptionis, ut generabilia et corruptibilia. Et ista distinctio stat in primo et ultimo membro, sed non in medio : quia quantitas non est causa corruptionis, ut patet in mathematica : mathematici enim abstrahunt a transmutatione et tempore, et tamen considerant quantitatem divisibilem. Praeterea, Si divisio est in quantitate cœeli, illa non est secundum scissionem partium corporis, sed secundum figurationem totius divisionis per numerum graduum, hoc modo quo significatur quantitas totius panni per numerum ulnarum. Unde Boetius in libro de Trinitate, cœelestia dicit esse corpora immortalia.
DICENDUM ergo ad primum, quod si accipiatur ingressus in esse secundum primam significationem generationis, tunc est generalis diffinitio Boetii omnibus creatis. Si autem secundum secundam, tunc non convenit cœelo, sed generabilibus et corruptibilibus. Concedimus tamen, quod duplex habet opus, scilicet influxionis, et generationis : quod patet : quia post generationem adhuc influit esse. Unde intelligitur, quod opus influxionis diversum est ab opere generationis. Et secundum hoc necessaria sunt opera naturae.
Sunt tamen qui dicunt, quod triplex est causa corruptionis, scilicet voluntas Dei, quantitas, et contrarietas: et illa quae sunt sine quantitate et contrarietate, ut spiritus creati, habent unam causam corruptionis tantum, scilicet voluntatem Dei. Illa autem quae habent materiam determinatam per quantitatem, solum habent duas: eo quod quanlum divisibile est: et quod dividitur, corrumpitur a figura propria, praecipue circulare et pyramidale: quia sicut dicit Philosophus in fine tertii de Ccelo et Mundo 1, circulus non dividitur in circulos, neque pyramidis in pyramides. Quae autem habent materiam distinctam quantitate et
Si quaeritur, Quae sit illa natura ? Dico, quod hoc est forma cœeli influens cœelo esse et permanere et moveri per potentiam vivificandi et movendi caetera : et de hac natura intelligitur quod dicit Philosophus in VIII Physicorum, quod natura est causa vitae in omnibus 2. Utrum autem haec natura sit anima cœeli et motor ejus, infra determinabitur: quia forte eadem est natura agens causans esse cœeli et motum ejus, sicut videtur Philosophus Averroes velle in libro de Substantia orbis, ubi dicit sic : « Corpus cœeleste non indiget virtute manente in loco semper tantum, sed etiam virtute largiente in se et in sua substantia permanentiam aeter-
<--- Page Split --->
nam : quoniam etsi sit simplex, et ideo non habet potentiam ad corruptionem, tamen est finita actionis necessario, quia est finitarum dimensionum, et determinatum a superficie continente ipsum : et omne tale cum intellectus posuerit ipsum existens per se absque eo quod aliquid largiatur ipsi permanentiam et aeternitatem, necesse est ut sit ita diffinita permanentia sicut est diffinita actionis : et ideo necesse est in intellectu potentiam esse largiente ipsi permanentiam aeternam, quemadmodum ipsi largitur motum aeternum : et non hoc tantum, sed necesse est hic esse virtulem qua largitur ei motum proprium sua actionis qua est aeternitas inter caeteros motus, scilicet motum localem in circuitu, et figuram propriam ipsi motui, scilicet sphæricam, et mensuram propriam unicuique istorum corporum, id est, corporum inferiorum,et convenientiam inter ea ad invicem in ordine et quantitate, ita ut ex omnibus perficiatur unus actus, scilicet totus mundus 4. » Ex istis verbis habetur, quod forma cœli quaecumque sit illa, influit cœlo esse, et permanere, et figuram, et moveri, et aliis per ipsum cœlum : et hac ratione dicitur cœlum opus naturae, et non ratione generationis. Sunt tamen qui dicunt, quod est natura naturans, et natura naturata. Natura naturans est Deus, et illius opus est cœlum : et est natura naturata, et illius opus sunt generabilia et corruptibilia.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod duplex est alteratio: quaedam enim est alteratio qua exigit praeparationem ipsius subjecti per qualitates sensibiles secundum tactum : et haec praecedit generationem. Quaedam est sine praeparatione subjecti, sicut est immutatio diaphani a lucido vel tenebroso praesente : et haec non praecedit generationem de necessitate : et haec est alteratio orbis et luna : luna enim propter inferioritatem sui orbis ignobilior
est caeteris stellis, et ideo talem recipit immutationem, nihilominus tamen orbis in qualibet parte non stellata secundum hujusmodi alterationem alteratur.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur hoc, si omnia habent materiam creationis communem, quod habeant materiam communem absolute : et de hoc dictum est in quaestione de materia prima supra.
Ad auctoritatem Platonis dicendum, quod Plato loquitur per quamdam rationem similitudinis ad opificem mechanicum, qui proponit sibi materiam, et inducendo formam artificialem super diversas partes materiae constituit opus unum : unde in aliqua parte fundamentum, et in aliqua parte parietem Similiter Deus in aliqua parte materiae facit cœlum et in aliqua terram, etc. : tamen illa pars materiae quaest in cœlo, non est eadem specie vel genere cum materia quaest in generabilibus et corruptibilibus.
Utrum autem materia sit ante vel non, infra determinabitur in quaestione, Utrum omnia simul facta sunt ?
Ad obiectum Joannis dicendum, quod virtus infinita simpliciter est ejus quod est infinitum simpliciter, sicut increati : sed virtus infinita ab alio, scilicet a Deo continente, bene potest esse corporis infiniti et creati. Aliter posset dici et melius, quod virtus duobus modis dicitur infinita, scilicet in se, et in comparatione ad tempus. Illa quaest infinita in se, non potest esse nisi in subjecto infinito : et cum non sit corpus infinitum, virtus non potest esse infinita sic. Virtus autem infinita in respectu temporis, id est, quaest continet in esse in infinito tempore, non exigit subjectum infinitum. Sed haec solutio videtur esse contra Aristotelem in fine octavi Physicorum 2, ubi probat, quod virtus corporis finita non est in tempore infinito. Unde secundum
<--- Page Split --->
ipsum est distinguendum, quod duplex est virtus : quaedam in corpore, scilicet quae determinat corpus secundum sui quantitatem, ita quod major est in toto quam in sui parte, et major in magna quam in parva, sicut virtus gravis et levis et calidi et frigidi et hujusmodi : et de tali virtute tenet ratio Joannis. Est etiam virtus quae nec est corpus, nec in corpore secundum hunc modum, sicut illa quae non est major in toto quam in parte : eo quod ipsa non determinat corpus secundum sui quantitatem, sed est completiva substantiae materiae secundum quod hujusmodi : et quia substantia materiae secundum se non habet divisionem, ut dicit Philosophus in I Physicorum 1, ideo illa est indivisibilis, sicut formae substantiales sunt, et anima rationalis, et talis est virtus cœeli : et ideo probat de ipsa Aristoteles, quod est indivisibilis, impartibilis, nullam habens magnitudinem. Et haec solutio est secundum Aristotelem in fine octavi Physicorum 2 et in III Metaphysicae 3.
Levius posset dici, quod ad hoc quod non sit transmutatio vel motus aliquis in aliquo, non exigitur virtus aliqua, neque finita, neque infinita. Si enim quaeratur, Quare cœelum non moveatur motu processivo ? Sufficit dicere, quod non habet virtutem affixam organis ordinatis ad motum processivum, sicut sunt alae, et pedes, et hujusmodi. Similiter cum cœelum non transmutetur secundum generationem et corruptionem, non exigitur virtus determinata, sed potius virtutis privatio ordinatae ad generationem et corruptionem.
ARTICULUS III.
Utrum cælum sit compositum vel simplex 4 ?
Tertio quaeritur, Utrum cœlum sit compositum vel simplex ?
Et videtur, quod sit simplex : quia dicit Philosophus in principio de Cælo et Mundo 5, quod cœlum sermone absoluto est forma : quoniam absolute est forma sola. Cum igitur forma sit sola, et forma sola non habeat compositionem, videtur quod cœlum sit simplex.
Item, In quocumque non est compositio prima, in illo non est compositio consequens : sed in cœlo non est compositio prima : ergo nec consequens. PROBATIOPRIME . Prima compositio est ex materia et forma, secunda vel consequens ex subjecto et accidente : sed prima potentia materiae est ad formam substantialem, secunda autem ad recepitionem accidentis, cum jam est in composito : unde sicut substantia subjecto et causa est ante accidens, sic prima compositio est ante consequentem.
Praeterea, Si detur, quod natura recipit prius accidens, tunc praecipue recipit accidens primum quod est quantitas : quod patet ex hoc, quod omnes qualitates sensibiles, calidum, frigidum, album, nigrum, etc., sunt in corpore secundum sui quantitatem, ita quod major est qualitas in magna parte quam in parva. Unde patet, quod non adveniunt substantiae materiae tantum, sed materiae prout est sub quantitate. Si
<--- Page Split --->
ergo sic advenit forma substantialis materiae quantae, etiam forma substantialis divisibilis esset secundum quantitatem : quod patet esse falsum : ergo compositio materiae cum forma substantiali de necessitate praecedit compositionem subjecti cum accidentalibus formis : et sic patet veritas primae. Veritas minoris habetur in libro de Substantia orbis 1, ubi dicit Philosophus, quod cœelum non est ex materia et forma.
- Praeterea, Saepe habetur a Philosopho in lib. de Cælo et mundo, quod cælum est corpus simplex.
Sed contra. CONTRA :
Rabbi Moyses in libro de Uno Deo dicit, quod propositio per se nota est, quod omne corpus est compositum.
Item, In libro de Substantia orbis 2 dicitur, quod omne quod movetur, est corpus et compositum.
Item, In primo libro de Cælo et Mundo : Cum dico cælum, dico formam : cum dico hoc cælum, dico materiam 3. Cum ergo in cælo sit cælum, et hoc cælum, cælum est compositum ex materia et forma.
Item, Ibidem dicit Philosophus 4, quod cælum est ex materia sua tota : ergo habet materiam : et constat quod etiam formam, cum sit perfectum : ergo est compositum.
Quæst.
GRATIA hujus quaeritur, Utrum per divisionem suæ materia sit multiplicabile ?
Et sumantur rationes Philosophi in primo de Cælo et Mundo 5 , quarum prima est hæc :
Omne quod habet materiam et formam, aut est multa, aut potest esse multa : cælum habet materiam et formam : et hoc supponatur : ergo est multa, vel potest esse multa : et non nisi per divisionem materiae : ergo cælum est multplicabile per divisionem materiae suæ.
Ad idem est ratio Platonis, quam ibidem inducit : quia cœlum est ad ideam, et ad eamdem ideam plures possunt fieri cœli.
SOLUTIO. Dicendum, quod cœlum est Solum compositum ex materia et forma : sed materia sua non determinatur nec cognoscitur nisi per potentiam ad ubi tantum : sicut enim dicit Philosophus in fine primi Physicorum 6, subjecta natura scibilis est secundum analogiam : et in hoc differt a materia generabilium et corruptibilium, quæ determinatur et cognoscitur per potentiam ad esse et ad dispositiones accidentales et ad quantitatem ad ubi. Potentia autem ad esse, non est in materia cœli : et propter hoc non est separabilis a forma sua : nec e converso forma separatur ab ipsa : et hoc innuit Philosophus quando dicit : Cum dico, cælum, dico formam : et cum dico, hoc cælum, dico materiam : materia enim in cœlo individuat et particularizat formam, et separatur ab ipsa : eo quod non est in potentia ad formam aliam : et propter hoc ipsa supponitur nomine suppositi naturae cœlestis, sicut hoc cælum. Similiter forma non dicitur celeritas sive rotunditas ad movendum, quod forma illa non est separabilis : sed semper est actus materiae illius : et ideo significatur per nomen prædicabile de composito sicut cælum : et hoc est quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « in omni eo quod est citra primum, est hoc et hoc. »
AD PRIMUM dicendum, quod objectio illa provenit ex prava intelligentia littere : quia sermo absolutus dicitur ibi sermo non determinatus per demonstrativum et nulum ad suppositum particularis cœli : sed dicitur cælum sermo absolutus, et hoc cælum sermo determinatus.
<--- Page Split --->
Ad ALIUD dicendum, quod compositio prima per modum prius dictum est in culo. Hoc autem quod dicitur in libro de Substantia orbis, quod cœelum non est ex materia et forma, intelligitur de materia quae proprie materia est, scilicet quae est in potentia ad esse, et de forma quae acquiritur per transmutationem subjecti : et hoc enim modo cœelum non est ex materia et forma.
Ad ALIUD dicendum, quod corpus multipliciter dicitur simplex : est enim simplex quod dividitur divisione continui tantum : et sic corpora mathematica sunt simplicia. Item, dicitur simplex quod non habet qualitates agentes et patientes. Sic cœelum dicitur simplex. Tertio modo dicitur simplex, in quo stat resolutio corporum, et non resolvitur in formam aliam : et elementa sunt simplicia. Quarto modo dicitur simplex, cujus partes sunt ejusdem rationis cum toto : et sic caro et os sunt simplicia, et manus et pes sunt composita. Et his modis dicitur simplex in corpore. Quinto modo dicitur simplex, quod non habet partes, tamen habet positionem in continuo : et hoc modo punctum dicitur simplex. Sexto modo dicitur simplex indivisibile habens ordinem in discreto : et hoc modo dicitur simplex unitas. Septimo modo dicitur simplex indivisibile per se, divisibile tamen alterius divisione, et componibile cum altero : et hoc modo forma accidentalis dicitur simplex, quemadmodum dicitur in Sex principiis, quod forma est compositioni contingens, simplici et invariabili essentia consistens. Octavo modo dicitur simplex indivisibile per se, et indivisibile divisione subjecti, tamen componibile cum altero cujus ipsum esse est actus et perfectio : et hoc modo forma substantialis est simplex, et etiam anima vegetabilis, et sensibilis. Nono modo dicitur simplex indivisibile per se et indivisibile divisione subjecti, componibile tamen alii cujus non est actus : et hoc modo dicitur simplex intellectus et anima ratio-
nalis. Decimo modo dicitur simplex indivisibile omnino in se, et divisione alterius non componibile cum aliquo, habens tamen hoc et hoc : et hoc modo intelligentia angelica dicitur simplex. Undecimo modo dicitur simplex indivisibile omnino divisione sui et alterius, non componibile cum alio, non habens hoc et hoc : et hoc modo Deus dicitur simplex. Et his omnibus modis dicitur simplex ex parte rei.
Secundum relationem autem ad animam dicitur simplex tribus modis. Primo modo quod non habet compositionem cum materia neque cum dispositionibus materia, quae sunt figura, et hic et nunc : et sic universale dicitur simplex. Secundus est, secundum quod non diffinibile dicitur simplex, et diffinitum compositum : et secundum hoc genus et differentia dicuntur simplicia, species autem composita. Tertius est, secundum quod simplex dicitur, quod non est resolvere ulterius secundum rationem, et ad ipsum resolvuntur omnia alia : et sic ens dicitur simplex.
Ad ID quod quaeritur juxta hoc, Utrum Ad quest. cœelum sit multiplicabile per divisionem suae materia?
Dicendum, quod non : quia talis multiplicatio non fit nisi per divisionem materiae factam per generationem. Ccelum autem est ingenerabile et incorruptibile, sicut probatum est.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod, sicut dicit Philosophus, cœelum est ex materia sua tota totalitate potentiae et actus : et hoc est, quia materia ejus est in nulla sui parte, nec potest esse sub alio actu. Hoc autem quod dicit Philosophus, quod omne quod habet materiam et formam, est vel potest esse multa, intelligitur de materia divisibili per generationem et non de tali materia cœeli.
Ad ALIUD dicendum, quod de potentia creatoris est facere multos cœelos ad ideam unam : sed non est de convenien-
<--- Page Split --->
tia creaturae : quia si essent multi cœli, essent multi mundi ; quod licet posset facere creator quantum est de potentia sua, tamen hoc non potest esse secundum convenientiam et potentiam creaturarum, ut infra probabitur cum disputabitur, utrum plures possunt esse quam unus mundus : hoc enim non habet hic disputari : reservetur ergo in futurum.
ARTICULUS IV.
Quid sit cælum secundum diffinitionem?
Quarto quæritur, Quid sit cœlum ?
Et sumatur diffinitio Damasceni in libro II de Fide orthodoxa, ubi dicit, quod cœlum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum 4.
Videtur autem, quod hæc diffinitio non omni cœlo conveniat : quia
- Invisibiles creaturae dicuntur hic intelligentiae et animae sanctae : et illae non continentur in cœlis inferioribus planetarum.
Praeterea, Non videtur hæc diffinitio dari de natura cœli : quia per illam non cognoscitur utrum sit ignitum vel alterius naturae : cum tamen hoc per diffinitionem realem deberet intelligi.
- Item, Continentia respectu visibilium et invisibilium non videtur esse ejusdem rationis : quia visibilia continentur circumscriptive, invisibilia diffinitive tantum.
Si forte dicatur, quod continentia sumitur hic pro virtute salvativa et continentia in esse, patet quod falsum est : quia talem virtutem 'non habet cœlum respectu invisibilium.
Praeterea, Hoc videtur esse contra Damascenum : quia explicans diffinitio-
nem dicit : « Intra ipsum enim intellectuales Angelorum virtutes et omnia sensibilia concluduntur et circumterminantur. » Solus autem Deus incircumscriptibilis est, omnia implens, et omnia continens, et omnia circumterminans ut super omnia ens et omnia condens.
Praeterea, Videtur quod non possit dari ratio una conveniens omni naturae cœlesti : quorum enim est una ratio secundum naturam, illorum est propagatio ab uno secundum naturam, sicut patet in hominibus et animalibus : sed stellarum et cœlorum propagatio non est ab uno secundum naturam : ergo non est ipsorum ratio una.
Si forte dicatur, quod ipsorum est propagatio una ab alio per divisionem : substantia enim dividitur per corpoream et incorpoream, et corporea ulterius per generabilem et ingenerabilem, et motam circulariter et secundum rectum, et ita cœlum esset substantia corporea, ingenerabilis, mota circulariter. CONTRA : Dicit Philosophus in X Metaphysicae 5, quod corruptibilia et incorruptibilia non sunt ejusdem generis. Similiter in libro de Substantia orbis 3 dicit Philosophus, quod corporeitas non dicitur univoce in cœlo et in elementis : ergo nulla est divisio quando dicitur, corporum aliud generabile, aliud ingenerabile.
Praeterea, Dicit Philosophus in VI Topicorum, quod vita non secundum unam speciem videtur dici de animalibus et plantis : sed altera quidem animalibus, altera plantis inest : ergo similiter corporeitas non secundum unam speciem inest corruptibilibus et incorruptibilibus.
SOLUTIO. Dicendum, quod prima diffinitio datur per actum cœli et non per naturam propriam ipsius, quemadmodum objectum est : et nomina formalia dicta per abstractionem habent resolvi in
<--- Page Split --->
materialia concretive dicta sic : cœlum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum, hoc est, cœlum est continens visibiles et invisibiles creaturas. Et dicit creaturas ad differentiam creatoris qui a nullo continetur, sed omnia continet, ut patet in auctoritate prius dicta.
Et sic patet solutio ad primum. Ad aliud dicendum quod continentia non est æquivoce dicta ad circumscriptitionem et diffinitionem : diffinitio enim prius est natura quam circumscriptio. Quod patet : quia ab ipsa non convertitur consequentia : quæcumque enim loco circumscribuntur, etiam loco diffinientur : sed non convertitur : et ita illa objectio supponit falsum.
Ad m quod quaeritur, Utrum omnium superiorum sit ratio una? est duplex responsio. Quidam enim dicunt, quod omnia superiora penitus sunt unius naturae, nec differunt per formas substantiales, sed per proprietates, quae sunt habere plus de lumine vel minus in diversis partibus, sicut differt pars stellata a non stellata, et sicut differt sol a cæteris stellis. Vel differunt per habere stellam unam vel plures, sicut differunt or-
bes inferiores planetarum ab octava sphæra. Vel per habere lumen a se vel ab aliis, sicut differt luna ab aliis stellis. Et isti solvunt rationem objectam per hoc quod duobus modis plura reducuntur ad unum in natura, scilicet secundum rationem originis et propagando, vel secundum virtutem influentem esse et posse et moveri. Et hæc videtur esse sententia Averrois 1. Melius tamen dici debet, scilicet quod non habent rationem unam in specie, cum nec 'omnia habeant unum motorem, nec sint omnia ejusdem effectus, nec omnia ejusdem motus : et ideo unumquodque ab alio differt specie et circulus a circulo, et stella a stella.
Ad hoc quod objicitur de diffinitione per divisionem collecta, concedendum est, quod corporeitas non est unius rationis secundum unam naturam in corruptibilibus et in incorruptibilibus. Si tamen abstrahatur ab utroque, et loquatur aliquis logice, tunc est unius intentionis : nihilominus tamen diffinitio potest stare, licet divisio non stet secundum naturam : quia in diffinitione non ponitur corporeitas tantum, sed incorruptibilitas.
QUÆSTIO VIII.
De partibus coeli.
Deinde, Quæritur de partibus cœli.
Et quæruntur quatuor.
Quædam enim sunt partes communiter determinantes omnes orbes, et de illis quæritur primo.
<--- Page Split --->
Similiter, Quædam est pars ut terminus et figura, et de illis quæritur secundo.
Quædam etiam est pars quæ dicitur orbis superior vel inferior, sicut cœlum empyreum et aqueum et cæteræ sphæræ, et de illis quæritur tertio.
Quarta quæstio erit de partibus quæ sunt stelle.
ARTICULUS I.
De dextro et sinistro cæli1.
Primo ergo quæritur de partibus orbis, quæ sunt principia dimensionis suæ in omnibus orbibus, scilicet longitudinis orbis, et latitudinis, et profunditatis, quæ sunt sursum et deorsum, et dextrum et sinistrum, et ante et retro.
Quæratur ergo de istis primo : eo quod Pythagoras istas partes esse dixit in cœlo.
Dicit autem Philosophus1, quod dextrum est, unde motus localis incipit: et sinistrum est, per quam resolvitur in dextrum.
Videtur autem, quod ista non sint in cœlo :
Quidquid enim principium et finem et medium motus sui non habet in se, sed extra, hoc non habet in se unde incipiat motus et per quem resolvatur : circulus in se non habet principium et medium et finem motus sui, ut dicitur in VIII Physicorum3 : ergo non habet dextrum et sinistrum : cum ergo cœlum sit circulare, non habebit dextrum et sinistrum.
Item, Cœlum non distinguitur in
duos semicirculos divisos per diametrum ab Oriente in Occidentem per centrum terræ. Cum ergo cœlum moveatur ab Oriente in Occidentem, et de puncto diametri ad punctum, non sistit motus si regyrat ab Occidente in Orientem : ergo qua ratione dicitur incipere gratia superioris semicirculi in Oriente, eadem ratione dicetur incipere in Occidente gratia inferioris semicirculi : ergo qua ratione dicitur Oriens dextrum, eadem ratione dicetur Occidens dextrum.
Item, Mota una parte cœli moventur omnes : ergo qua ratione incipit motus in una parte, eadem ratione in omnibus : ego ubique est dextrum, et ubique sinistrum.
Præterea, Sumatur ratio Commentatoris, quam ponit in commento de Cœlo et Mundo aliquantulum post principium secundi libri4, quæ est hæc, quod dextrum et sinistrum causantur a virtutibus activis et passivis, scilicet ab abundantia caloris naturalis procedentis a corde et spirituum plus in dextrum quam in sinistrum : et cum tales virtutes non sint in cœlo, cœlum non videtur habere dextrum et sinistrum.
SED CONTRA :
Nihil est vanum in natura : ergo nec hoc erit vanum, quod in quadam parte oriuntur stelle, et in quadam occidunt, sicut dicit ipse Aristoteles in littera : et ita oportet, quod in loco Orientis sit aliqua ratio principii ortus.
<--- Page Split --->
JUXTA hoc quaeritur, Utrum idem sit dextrum omnium orbium?
Et videtur, quod non : non enim idem ubi est unde incipit motus : quidam enim orbes moventur ab Oriente motu diurno, et quidam ab Occidente motu proprio, sicut orbes planetarum.
Præterea, Isti dicunt, quod si quis sciret discernere subiliter, quod videret aliter figurari folia arboris in sinistra, et aliter in dextra. Et hoc est contra Aristotelem, qui dicit in II de Cælo et Mundo, quod dextrum et sinistum non est in aliqua plantarum.
SED-CONTRA HOC EST,
- Id quod fere ab omnibus imponitur Aristoteli, id est, quod dixerit, quod omnes orbes moventur ab Oriente in Occidentem.
Ad idem est ratio Anevalpetræ in Astrologia sua, qui dicit, quod corpus unius naturæ secundum naturalem motum movetur ab eodem loco in eumdem. Cum ergo omnes sphæræ sint unius naturæ, omnes moventur ab Oriente per Occidentem in Orientem uniformi motu secundum naturam.
- Item, Alia est ratio : quia quando duo circuli, unus extra et unus intra, moventur contra se invicem, unus sistit alterum, vel scindet eum si non fuerint æque fortes : ergo si cælum movetur ab Oriente in Occidentem, et inferiores e converso, vel sistent se invincem, vel unus scindet alterum : quorum utrumque falsum est : ergo omnes moventur ab eodem loco et in eumdem.
Præterea, Ratio dictat hoc, quod si dextrum et sinistrum sunt principia motus localis, et planetæ non habent motum localem processivum, superfluerent in eis dextrum et sinistrum : et sic aliquid esset vanum in natura.
Propter hoc dicunt alii, quod ante et retro causantur a qualitatibus contrariis, et similiter sursum et deorsum : et ideo illa non possunt esse in eodem corpore, sicut sursum est in loco ignis, et deorsum est in loco terræ : sed dextrum et sinistrum non causantur a contrariis, sed ab abundantia majori et minori ejusdem. Similiter in cœlo dextrum est, ubi est abundantia luminis disponentis ad motum : sinistrum autem, ubi minus de lumine. SED CONTRA hoc est, quod quandoque secundum hoc dextrum esset in Occidente : quia illa pars ubi abundat lumen, revolvitur circulariter sicut et alia : hoc autem est contra Aristotelem dicentem in littera libri II de Cælo et Mundo 1, quod dextrum est, ubi videmus eas occidere.
SOLUTIO. Dicimus, quod quidam distinguunt, quod dextrum et sinistrum diversimode sunt in diversis. In quibusdam enim differunt figura et virtute, ut dicunt, sicut in hominibus, et animalibus, et plantis : in quibusdam autem sola virtute differunt, sicut in cœlo : et isti dupliciter falsum dicunt. Primo, quia dicit Aristoteles in libro de Cælo et Mundo, quod dextrum et sinistrum non differunt figura, sed ante et retro, et sursum et deorsum : et hoc videmus expresse : quia dexter pes figuratur sicut sinister,et manus sinistra sicut dextra : sed membra superiora non figurantur sicut inferiora, nec anteriora sicut posteriora.
Item, Dicit Commentator 2, quod Aristoteles loquitur ibi per quamdam similitudinem, et hominis imaginem ponit, cujus pedes sunt in polo arctico et caput in antarctico, et facies est versa ad nostrum hemisphærium : illius enim dextrum est in Oriente, et sinistrum in Occidente, et ante ejus esset in Meridie, et retro in Aquilone. Et hoc videtur Aristoteles tangere in littera, ubi dicit : « Ex eis quidem oportet nos existimare, est homo habens dextram et sinistram consimiles in figura, deinde continet super se orbem. » Et quidam libri habent : « Ex eis quidem oportet nos
<--- Page Split --->
existimare, est homo habens dexteram et sinistram non diversas in figura, deinde, etc. » Et gratia hujus litteræ quidam dicunt, quod super orbem est alius orbis : sed littera est falsa, et non exponitur ab aliquo Commentatore. Contra opinionem autem Commentatoris videtur esse littera, quia immediate sequitur : « Et est illi orbi iterum virtus diversa procul dubio, scilicet dextrum et sinistrum : quoniam sunt ei loca inceptionis et status ex opere factionis suæ. Et similiter oportet, ut existimemus utrumque in principio motus orbis : nam si motus ejus non est in tempore infinito, sed motus ejus est finitus, necessario oportet, quod motui ejus sit locus ubi incipit. » Ex hoc accipitur, quod dextrum et sinistrum sunt secundum vim motorum et secundum dispositionem mobilis : una enim revolutio cœli non est infinita, cum cœlum sit finita quantitatis. Unde oportet, quod incipiat in aliqua parte, et in quacumque parte incipit, in illa habet rationem inceptionis quæ dicitur dextrum.
Unde dicimus, quod istae opiniones omnes falsae sunt, dicentes cœlum habere dextrum et sinistrum in veritate, differentia in virtute, convenientia in figura, supponentes quod cœlum movetur a conjuncto sibi, et non a Deo tantum.
Item, Supponimus quod cœlum duobus modis consideratur, scilicet ut est locus infirmorum, et secundum naturam propriam; secundum quam distinguitur ab aliis corporibus, et ideo habet quasdam virtutes secundum quod est locus, et quasdam secundum quod est cœlum. Dico ergo, quod dextrum cœli est in Oriente quantum ad virtutem loci sive situs. Et hoc patet ex hoc quod motor cœli movendo cœlum movet omnia naturalia, et cum motus sit semper ab immobili aliquo primo, sicut probatum est in physica, oportet quod motor ille sit immobilis, et locus immobilis unde
movetur primo. Dico autem locum sicut determinatum in parte Orientis : eo quod ibi abundet vis motoris primi, et inde per motum cœli affluit virtus ejus in totam naturam.
AD PRIMUM autem dicimus 1, quod licet circulus in quantum circulus principium et medium et finem habeat in centro, et non in circumferentia : tamen circulus in materia naturali et habens positionem secundum situm mundi, non est ejusdem rationis in omnibus partibus suis : et ideo est ratio quare in quadam parte incipiat motus ejus, et per quamdam regvretur.
Ad aliud dicendum, quod distractio circuli per diametrum non sistit motum : et ideo non de necessitate est Oriens in utroque puncto diametri, nisi forte quoad nos, et non secundum naturam.
Ad aliud dicendum, quod mota una parte circuli moventur omnes, sed non est in omnibus ratio inceptionis motus.
Ad OBJECTUM Commentatoris dicendum, quod dextrum et sinistrum et compositum ex contrariis sic causantur ut dicit, sed in superioribus ex natura situs et ordinis eorum ad alia, scilicet inferiora qua moventur motibus eorum.
Ad hoc quod quaeritur, utrum omnes Ad q\ orbes habeant eumdem Orientem? Solvitur diversimode a diversis. Secundum Aristotelem enim non est idem Oriens, sed Oriens planetarium est in Occidente orbis stellarum fixarum : et ideo dicens, quod omnes orbes moventur ab Oriente in Occidentem increpat Pythagoram, qui dixit illos qui habitant sub sphæra occulta, qui occultantur visibus nostris, esse immediate orbis inferioris in parte sinistra, hoc est, illos antipodes qui sunt versus polum antarcticum versus Orientem : nos autem dixit habitare in medietate orbis superioris in parte dextra, et hoc secundum motum sphæra stellatae. Et patet, quod
<--- Page Split --->
fulsum dixit : quia si dextrum sit in Oriente, ut dixit Pythagoras, ponens hominem secundum quod supra posuimus eum, tunc antipodes habitant in parte superiori orbis in parte sinistra : quia sub motu habitant regyrationis : mos autem qui sumus versus polum arcticum, habitamus in coeli dextera in inferiori parte orbis : quia habitamus sub accessu inceptionis motus coeli. Sed secundum orbes planetarum verum dixit Pythagoras : quia dextra planetarum est in sinistra orbis stellarum fixarum : et ideo secundum orbes illos nos sumus in parte superiori in sinistra : quia motus regyrationis planetarum est super nos : et illi qui habitant in alio hemisphaerio, sunt in parte inferiori in dextra : et hoc secundum motum proprium planetarum, et non secundum diurnum : quia secundum illum motus accessus planetarum ex inceptionibus eorum est super eos : et hoc contingit ideo, quia variantur poli a polis orbis stellarum fixarum, et Orientes et Occidentes ipsorum ab Oriente et Occidente. Et ex hoc patet, quod omnes falsum dicunt, qui imponunt Aristoteli, quod dixit planetas moveri ab Oriente primi orbis in Occidentem ipsius.
subject. Secundum ergo hoc solvendae sunt rationes quas inducit Anevalpctras, et dicendum quod corpora superiora non habent in se contrarietatem, et ideo non movenitur ad loca contraria : quia sicut unus locus est qui dicitur medium, ad quem movetur terra, et unus locus est a medio sursum, ad quem movetur ignis : ita unus locus est qui dicitur circa medium, ad quem nullum corpus movetur : quia omne corpus quod movetur ad aliquem locum secundum naturam, quiescit quando est in illo : sed superiora moventur in ipso circulariter : et partes illius loci sive situs non sunt contrariae ad invicem, sicut contraria sursum et
deorsum : sed tantum habent diversitatem in eadem natura situs et loci : et ideo diversi orbes in diversis partibus suis possunt incipere motus, ratione diversarum dispositionum quae sunt in motoribus et mobilibus.
Ad aliud dicendum, quod cum circuAd object. lus movetur contra circulum, dicere 2. oportet, quod moveantur in eisdem polis et in eodem axe : quod non faciunt orbes planetarum cum primo orbe. Vel dicatur melius, quod motores inferiores non sunt contrarii motori superiori, imo intendunt et appetunt sibi similari : et ideo etiam movent motu suo, scilicet motu diurno, et insuper habent proprium, ut dicetur infra, qui non est contrarius motui primo, sed habet ordinem sub ipso ad consistentiam naturae : quia propter diversitatem inferiorum necesse est esse diversos motus in superioribus, ut probatur in II de Generatione et Corrupzione', et in II de Cabo et Mundo '.
Tamen Anavelpetras concedit rationes illas, et ponit, quod omnes orbes moventur a motore uno primo, cujus virtus fortior est in orbe immediato, quam secundo, vel tertio : et in primo facit motum diurnum revolvens ipsum de puncto ad punctum, in secundo autem et in inferioribus in tempore motus diurni non facit perfectam revolutionem, sed pars manet, et iterum in alio die pars : et secundum hujusmodi remanentias dicitur, quod planetæ videntur moveri ab Occidente in Orientem, cum tamen non moveantur. Quod autem diversimode moveantur, hoc dicit contingere propter diversitatem polorum et circulorum.
Notandum autem, quod dextrum et sinistrum dicitur multis modis, scilicet absolute, et in comparatione ad nos. Absolute dicitur duobus modis, scilicet secundum similitudinem, et secundum virtutem. Secundum similitudinem in
<--- Page Split --->
existimare, est homo habens dexteram et sinistram non diversas in figura, deinde, etc. » Et gratia hujus litteræ quidam dicunt, quod super orbem est alius orbis : sed littera est falsa, et non exponitur ab aliquo Commentatore. Contra opinionem autem Commentatoris videtur esse littera, quia immediate sequitur : « Et est illi orbi iterum virtus diversa procul dubio, scilicet dextrum et sinistrum : quoniam sunt ei loca inceptionis et status ex opere factionis suæ. Et similiter oportet, ut existimemus utrumque in principio motus orbis : nam si motus ejus non est in tempore infinito, sed motus ejus est finitus, necessario oportet, quod motui ejus sit locus ubi incipit. » Ex hoc accipitur, quod dextrum et sinistrum sunt secundum vim motorum et secundum dispositionem mobilis : una enim revolutio cœli non est infinita, cum cœlum sit finita quantitatis. Unde oportet, quod incipiat in aliqua parte, et in quacumque parte incipit, in illa habet rationem inceptionis quæ dicitur dextrum.
Unde dicimus, quod istae opiniones omnes falsae sunt, dicentes cœlum habere dextrum et sinistrum iu veritate, differentia in virtute, convenientia in figura, supponentes quod cœlum movetur a conjuncto sibi, et non a Deo tantum.
Item, Supponimus quod cœlum duobus modis consideratur, scilicet ut est locus infirmorum, et secundum naturam propriam; secundum quam distinguitur ab aliis corporibus, et ideo habet quasdam virtutes secundum quod est locus, et quasdam secundum quod est cœlum. Dico ergo, quod dextrum cœli est in Oriente quantum ad virtutem loci sive situs. Et hoc patet ex hoc quod motor cœli movendo cœlum movet omnia naturalia, et cum motus sit semper ab immobili aliquo primo, sicut probatum est in physica, oportet quod motor ille sit immobilis, et locus immobilis unde
movetur primo. Dico autem locum sicut determinatum in parte Orienti s : eo quod ibi abundet vis motoris primi, et inde per motum cœli affluit virtus ejus in totam naturam.
Ad PRIMUM autem dicimus 1, quod licet circulus in quantum circulus principium et medium et finem habeat in centro, et non in circumferentia : tamen circulus in materia naturali et habens positionem secundum situm mundi, non est ejusdem rationis in omnibus partibus suis : et ideo est ratio quare in quadam parte incipiat motus ejus, et per quamdam regyretur.
Ad ALIUD dicendum, quod distractio circuli per diametrum non sistit motum : et ideo non de necessitate est Oriens in utroque puncto diametri, nisi forte quoad nos, et non secundum naturam.
Ad ALIUD dicendum, quod mota una parte circuli moventur omnes, sed non est in omnibus ratio inceptionis motus.
Ad OBJECTUM Commentatoris dicendum, quod dextrum et sinistrum et compositum ex contrariis sic causantur ut dicit, sed in superioribus ex natura situs et ordinis eorum ad alia, scilicet inferiora quæ moventur motibus eorum.
Ad HOC quod quaeritur, utrum omnes Ad q\ orbes habeant eumdem Orientem ? Solvitur diversimode a diversis. Secundum Aristotelem enim non est idem Oriens, sed Oriens planetarium est in Occidente orbis stellarum fixarum : et ideo dicens, quod omnes orbes moventur ab Oriente in Occidentem increpat Pythagoram, qui dixit illos qui habitant sub sphæra occulta, qui occultantur visibus nostris, esse immediate orbis inferioris in parte sinistra, hoc est, illos antipodes qui sunt versus polum antarcticum versus Orientem : nos autem dixit habitare in medietate orbis superioris in parte dextra, et hoc secundum motum sphære stellatae. Et patet, quod
<--- Page Split --->
falsum dixit : quia si dextrum sit in Oriente, ut dixit Pythagoras, ponens hominem secundum quod supra posuinus eum, tunc antipodes habitant in parte superiori orbis in parte sinistra : quia sub motu habitant regyrationis : nos autem qui sumus versus polum arcticum, habitamus in cœeli dextera in interiori parte orbis : quia habitamus sub accessu inceptionis motus cœeli. Sed secundum orbes planetarum verum dixit Pythagoras : quia dextra planetarum est in sinistra orbis stellarum fixarum : et ideo secundum orbes illos nos sumus in parte superiori in sinistra : quia motus regyrationis planetarum est super nos : et illi qui habitant in alio hemisphaerio, sunt in parte inferiori in dextra : et hoc secundum motum proprium planetarum, et non secundum diurnum : quia secundum illum motus accessus planetarum ex inceptionibus eorum est super eos : et hoc contingit ideo, quia variantur poli a polis orbis stellarum fixarum, et Orientes et Occidentes ipsorum ab Oriente et Occidente. Et ex hoc patet, quod omnes falsum dicunt, qui imponunt Aristoteli, quod dixit planetas moveri ab Oriente primi orbis in Occidentem ipsius.
■ abrct. Secundum ergo hoc solvendae sunt rationes quas inducit Anevalpctras, et dicendum quod corpora superiora non habent in se contrarietatem, et ideo non moventur ad loca contraria : quia sicut unus locus est qui dicitur medium, ad quem movetur terra, et unus locus est a medio sursum, ad quem movetur ignis : ita unus locus est qui dicitur circa medium, ad quem nullum corpus movetur : quia omne corpus quod movetur ad aliquem locum secundum naturam, quiescit quando est in illo : sed superiora moventur in ipso circulariter : et partes illius loci sive situs non sunt contrariae ad invicem, sicut contraria sursum et
deorsum : sed tantum habent diversitatem in eadem natura situs et loci : et ideo diversi orbes in diversis partibus suis possunt incipere motus, ratione diversarum dispositionum quae sunt in motoribus et mobilibus.
Ad aliud dicendum, quod cum circuAd object. 2. lus movetur contra circulum, dicere 2. oportet, quod moveantur in eisdem polis et in eodem axe : quod non faciunt orbes planetarum cum primo orbe. Vel dicatur melius, quod motores inferiores non sunt contrarii motori superiori, imo intendunt et appetunt sibi similari : et ideo etiam movent motu suo, scilicet motu diurno, et insuper habent proprium, ut dicetur infra, qui non est contrarius motui primo, sed habet ordinem sub ipso ad consistentiam naturae : quia propter diversitatem inferiorum necesse est esse diversos motus in superioribus, ut probatur in II de Generatione et Corrupzione', et in II de Cælo et Mundo 3.
Tamen Anavelpetras concedit rationes illas, et ponit, quod omnes orbes moventur a motore uno primo, cujus virtus fortior est in orbe immediato, quam secundo, vel tertio : et in primo facit motum diurnum revolvens ipsum de puncto ad punctum, in secundo autem et in inferioribus in tempore motus diurni non facit perfectam revolutionem, sed pars manet, et iterum in alio die pars : et secundum hujusmodi remanentias dicitur, quod planetæ videntur moveri ab Occidente in Orientem, cum tamen non moveantur. Quod autem diversimode moveantur, hoc dicit contingere propter diversitatem polorum et circulorum.
Notandum autem, quod dextrum et sinistrum dicitur multis modis, scilicet absolute, et in comparatione ad nos. Absolute dicitur duobus modis, scilicet secundum similitudinem, et secundum virtutem. Secundum similitudinem in
<--- Page Split --->
statu, secundum virtutem in illis in quibus sunt motus diversi, sicut in animalibus principium motus est in dextrum, et alteram partem, scilicet sinistrum trahunt post se : et propter hoc animalia quando incipiunt ambulare, dextrum pedem ponunt prius, et deinde sinistrum : quia facilior est sic ambulatio : et in cœlo ubi principium motus est ab Oriente, et regyratio ab Occidente. Dico autem motus diversi, propter gravia et levia, quae non habent nisi motum unum a medio, vel ad medium, et ideo non habent motum dextrum. Quoad nos etiam dicuntur duobus modis, scilicet per solam relationem, sicut illa quae sunt versus dextrum vel sinistrum in comparatione ad nos. Vel per relationem ad fatum, sicut observant augures avem sedentem a dextris et a sinistris. Hoc tamen ideo non dicimus, quod credamus fatum habere vim : sed quia haec distinctio est antiquorum.
ARTICULUS II.
De ante et retro cæli 1.
Secundo, Quæritur de ante et retro cæli, quæ secundum Philosophum sunt principia motus alterationis.
Et quæritur : quia
Alteratio non est in cœlo, ut supra probatum est.
Item, Ante est ubi sunt sensus, ut dicit Philosophus. Cum igitur in cœlo non est sensus, in cœlo non est ante.
Item, Ante et retro differunt in figura et virtute : sed in cœlo non invenitur differentia secundum figuram, quia
ubique cœlum est rotundum : ergo ante et retro non sunt in cœlo.
CONTRA :
Dicit Philosophus 2, quod ista sex, ante et retro, sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, sunt omnis corporis completi : cum ergo cœlum sit completum, completissime ante et retro sunt in cœlo.
Item, Ante et retro sunt principium profunditatis, et cum profunditas sit in omni corpore, videtur quod ante et retro sint in omni corpore.
Item, Reprehenditur Pythagoras qui loquebatur de dextro et sinistro, et non de ante et retro, et sursum et deorsum, cum tam illa in pluribus corporibus inveniantur quam dextrum et sinistrum : ergo si dextrum et sinistrum sunt in cœlo, multo magis ante et retro.
SOLUTIO. Dicimus, quod ante et retro sunt in cœlo secundum dispositionem circuli signorum, sub quo movetur sol, si declinat ab Aquilone versus Meridiem, et motores planetarum habent declinationem secundum partem illam, et præcipue sol.
Ad id quod quæritur, Qualiter sit principium alterationis in cœlo ?
Dicendum, quod est principium alterationis in ipso effective, id est, quia efficit alterationem : ex motu enim solis ad ante versus Aquilonem et declinationem ejus retro versus Meridiem continua fit alteratio in inferioribus, et consequenter continua fit generatio et corruptio : et hoc est quod dicit Philosophus in II de Generatione et Corruptione 3 : Continuitatis generationis et corruptionis, totius scilicet cœli allatio, causa est præsentiae et absentiae : contingit enim quandoque fieri longe, quandoque prope : inæqualì vero distantia ente, inæqualis erit motus. Quocirca, si in ad-
<--- Page Split --->
vrniendo et prope esse generat, et in reredendo et longe fieri ad ipsum corrumpit. Similiter etiam in animalibus non fit alteratio nisi secundum qualitates sensibiles proprie, ut probatur in VII Physicorum 1 : cum igitur ante sit ubi sunt sensus, taliter ante et retro principium sunt alterationis in animalibus.
Ad m quod secundo objicitur, dicimus quod Philosophus loquitur ibi de ante in animalibus : quia in animalibus ante est ubi sunt sensus : ista enim maxime determinantur in corpore spirante, quod est animatum anima sensibili, ut ipse dicit.
Ad ALIUD dicendum, quod etiam illud non tenet nisi in animalibus et non in celo.
t. Ad m quod videtur dicere Philosoplus, quod in omni corpore completo sunt istae sex differentiae. Dicendum, quod appellat corpus completum perfectum secundum principia motus, quae habet in seipso, scilicet principium motus localis habentis diversitatem, sicut est motus animalis, et principium motus alterationis per sensus, et principium augmenti per sursum et deorsum.
Ad m quod objicitur, quod ante et retro sunt principia profunditatis quae est in omni corpore. Dicendum, quod intelligitur de profunditate animatorum, cujus termini sunt ante et retro, et quoad hoc dicuntur esse principia.
ARTICULUS III.
De sursum et deorsum cæli 2.
Tertio, Quæritur de sursum et deorsum quae sunt principia longitudinis in cælo, ut dicit Philosophus.
- Si enim sursum est secundum
maximam distantiam a medio, videtur, quod circumferentia cœli ubique est sursum, et numquam deorsum.
Item, Dicit Philosophus, quod sursum et deorsum sunt principia motus augmenti : sed augmentum non est in cœlo : ergo nec sursum nec deorsum.
Præterea, Sursum et deorsum sunt ad quae moventur grave et leve.
Ad hoc dicunt quidam, quod sursum est ubique juxta cœlum et in cœlo, deorsum autem in centro terræ : et quod unum istorum est in cœlo, et non reliquum. Sed hæc solutio non habet rationem. Præterea, est contra Philosophum, qui dicit, quod longitudo orbis est spatium in quo sunt orbes, et quod ex orbibus sunt quidam qui sunt sursum, et ex eis sunt qui sunt deorsum : et iste locus, scilicet spatium orbium ex omnibus medietatibus orbium, est diversos.
SOLUTIO. Cui nos consentientes dicimus, quod sursum et deor-um sunt in cœlo, et est longitudo orbis de polo in polum, ita quod polus antarcticus sit sursum, et polus arcticus deorsum sit secundum divisionem primi orbis. Secundum divisiones autem aliorum orbium in quibus sunt planetæ, polus qui est in nostro hemisphærio, est sursum : et polus qui est in inferiori hemisphærio est deorsum. Et hoc est quod intendit dicere Philosophus, quod ex orbibus sunt, qui sunt sursum, et quidam qui sunt deorsum. quia una medietas orbis est deorsum, et altera est sursum, secundum quod distinguuntur orbes occulti et orbes subjecti visibus nostris. Quod autem dicit Philosophus, quod iste locus est ex omnibus medietatibus diversis, intelligit quod orbes qui sunt citra primum orbem, diversificantur in polis et Orientibus et Occidentibus, et per consequens diversificantur in sursum et deorsum, et in dextro et sinistro.
1 VII Physicorum, tex. com. 14 et infra. 2 Cf. Opp. B. Alberti. II de Cœlo et Mundo,
Tract. I, cap. 3. Tom. IV hujusce novæ editionis.
<--- Page Split --->
Ad 1, 3 et 4. Ad id ergo quod primo objicitur de sursum et deorsum, dicendum, quod duobus modis dicuntur, id est, secundum quod sunt principia motus localis recti : et secundum hoc sunt contraria, et secundum hoc moventur ad ipsa grave et leve. Dicuntur etiam secundum quod sunt principia et termini motus augmenti, et principia et termini longitudinis, et sic non sunt contraria. Unde dicit Philosophus in libro de Animalibus, quod in pueris membra superiora majora sunt propter abundantiam caloris impellentis alimentum sursum, postea autem fit e converso.
Per hoc patet solutio ad primum, et tertium, et quartum.
Ad 2. Ad SECUNDUM dicendum, quod sursum et deorsum non sunt in cœlo prout sunt principia augmenti, sed in animalibus : sed prout sunt in cœlo, sunt principia longitudinis tantum.
Et nota, quod istae sex differentiae prout
sunt in cœlo et in animalibus, duobus modis accipiuntur, scilicet prout sunt principia dimensionum, et prout sunt principia motuum. Primo modo est prius sursum et deorsum, et consequenter dextrum et sinistrum, ultimo ante et retro : sicut primo est longitudo, et postea latitudo, et ultimo profunditas : et hunc ordinem attendit Aristoteles quando reprehendit Pythagoram qui prius loquebatur de dextro et sinistro, quam de sursum et deorsum. Si autem considerentur secundum quod sunt principia motuum, sic prius est dextrum et sinistrum, et consequenter ante et retro, et ultimo sursum et deorsum : quia prior in mundo est motus localis, consequenter alteratio ad generationem et corruptionem in inferioribus, et ultimo augmentum post generationem : et hunc ordinem consideravit Pythagoras, quem et nos cepimus in disputatione.
QUÆSTIO IX.
De figura cœli.
ARTICULUS UNICUS
Utrum figura cœli sit circularis 1 ?
Deinde redeundum est ad secundum superioris divisionis, et quaerendum est de figura cœli, Utrum sit circularis ?
Et videtur, quod non.
Dicit enim Damascenus 1, quod cœlum quidam hemisphaerium, id est, semicirculum esse imaginati sunt : quia divinorum annuntiator David dicit : Extendens cœlum sicut pellem 2 : quo ostendit tabernaculum. Et beatus Isaias : « Qui statuit cœlum sicut cameram 4, » id est, arcum. Ergo videtur, quod figuratum sit ut semicirculus.
1 Cf. Opp. B. Alberti, II de Cœlo et Mundo, Tract. II, cap. 1 et seq. Tom. IV novæ editionis nostræ. Cf. etiam II™ Part. Summæ theologiae, Quest. 33, membr. 2. Tom. XXXII ejusdem editionis.
2 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa,
cap. 6.
3 Psal. ciii. 2.
4 Vulgata habet, Isa. xi, 22: Qui extendit velut nihilum cœlos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum.
<--- Page Split --->
Si contra dicatur, quod in hac parte magis credendum est Philosophis, videtur quod non, cum dicat Augustinus, quod « non est credendum de cœlo his qui de Patre cœlesti alieni sunt. »
- CONTRA : Si cœlum est semicirculus, aut moventur astra in ipso quiescente crulo : aut movetur cœlum, et motu ipsius astra moventur. Si primo modo, tunc superius astra moventur in semicirculo et subtus in diametro. Cum igitur punctum ultimum sit actu finis semicirculi, et actu principium diametri, astra quae moventur in ipso, ut duobus utentur uno : ergo quiescere accidit, ut probatum est in IV Physicorum 1 : ergo est aliquod tempus in quo quiescunt astra, et similiter motus eorum non erit continuus, quod est contra positionem.
Si autem dicatur, quod cœlum ipsum movetur : tunc aut est extra ipsum locus, aut non. Si non, cum igitur arcus diametri minus distet a semicirculi centro quam anguli diametri, oportet quod anguli ejus moveantur in nihilo. Similiter arcus semicirculi plus distat a centro quam diameter, et ita semicirculus subtus erit in nihilo. Similiter oportet, quod aliquando videremus formam cœli super
nos rectam secundum lineam diametri, et aliquando acutam secundum dispositionem anguli : quae omnia sunt praeter rationem.
Si autem dicatur, quod extra sit locus : tunc ille locus aut est ut plenum, aut ut vacuum. Si ut plenum, tunc extra erit locus, et de illius figura similis est quaestio, et sic in infinitum. Si autem ut vacuum, tunc vacuum erit in natura, et quod aliquid moveatur in vacuo, quod totum est praeter rationem 2.
PROPTER hoc dicimus, quod cœlum est solutio. rotundum tribus de causis. Primo, propter motum suum, quem oportet esse continuum et inquietum : et hoc non potest esse nisi in circulo. Secundo, propter naturam ipsius cœli : quia aliter haberet contrarium, et esset corruptibile. Tertio, quia figura illa sola simplex est, et capacissima omnium, et prior omnibus, et ideo competit corpori simplicissimo primo continenti omnia corpora.
Ad hoc autem quod objicitur de David, dicendum quod ipse loquitur vulgariter de hemisphaerio, quod est super versus polum arcticum, et similiter Isaias.
QUÆSTIO X.
De cœlo Trinitatis.
Consequenter transeundum ad quaestionem de partibus coeli quae sunt orbes.
Sed quia coeli multi enumerantur a Scriptura et a Sanctis, coelum Trinitatis, empyreum, crystallinum, firmamentum. Et Joannes Damascenus tangit septem coelos planetarum. Et Rabanus super Deuteronomium tangit
<--- Page Split --->
septem cœlos, scilicet empyreum, crystallinum, firmamentum, igneum, olympium, æthereum, aereum. Ideo quærendum est primo de singulis horum cœlorum, et postea in communi de eisdem.
Quæratur ergo primo de cœlo Trinitatis, et quæruntur quatuor.
Primo, An sit corpus ?
Secundo, Si non est corpus, utrum sit idem quod Deus?
Tertio, Quæ contineri habeant in cœlo Trinitatis ?
Quarto et ultimo, Secundum quem modum exaltationis sit elevatum super alios cœlos ?
ARTICULUS I.
Utrum cœlum Trinitatis sit corpus 1 ?
Ad primum proceditur sic :
- Quæcumque sunt est ejusdem divisionis, sunt ejusdem naturae : cœlum Trinitatis cum aliis cœlis ejusdem divisionis : creo est ejusdem naturae. PRORATIO PRIMAE est : quia diversum manet in dividentibus ut una natura generis. MINOR autem probatur ex hoc quod non veniunt ad eumdem numerum nisi res discretae convenientes in aliquo communi. Patet ex hoc quod latrabile et marinum non dicuntur duo canes, sed dua significationes canis. Similiter homo mortuus et homo vivus non sunt duo homines, sed dua significationes hominis. Cum igitur dicatur, Cœlum Trinitattis, et empyreum, et firmamentum, sunt tres cœli, est in eis communis natura cœli. Et ista ratio est Augustini in libro de Trinitate 2, ubi per eamdem rationem probat, quod Patri et Filio et
Spiritui sancto commune est, quod persona est.
- Item, Omne quod est supra et infra, determinabile est secundum locum vel situm ad minus : cœlum Trinitatis est supra empyreum : ergo determinabile est secundum situm. MAJOR patet ex hoc quod supra et infra sunt differentiae situs et loci. MINOR accipitur ex Isaia, XIV, 13, ubi Lucifer existens in cœlo empyreo, dixit : In cœlum conscendam. Quod non dixisset, nisi cœlum Trinitatis esset super empyreum.
AD OPPOSITUM arguitur sic :
Deus est in cœlo Trinitatis, sicut dicunt Sancti : et fides Catholica ponit hoc quod dicit Damascenus 3, quod Deus incircumscriptibilis est loco et tempore et intellectu creato : ergo non est in cœlo Trinitatis sicut in loco : et ita cœlum Trinitatis non potest esse corpus.
Item, Lucifer per hoc quod voluit ascendere in cœlum Trinitatis, voluit esse similis Altissimo, et esse super Angelos : sed per nullius corporis ascensum posset hoc consequi : ergo cœlum Trinitatis non potest esse corpus.
Quod concedimus respondentes ad prinum, quod cœlum quando dividitur per
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum. Dist. II, Art. 7 et 8. Tom. XXVII nova editionis nostrae. Cf. etiam IIam Part. Summae theologiae, Quaest. 13, membr. 4. Tom. XXXII ejusdem editionis.
2 S. AUGUSTINUS, Lib. VII de Trinitate, cap. 4 et seq., et Lib. V, cap. 9. 3 S. J. DAMASCENUS, Lib. I de Fide orthodoxa, cap. 16.
<--- Page Split --->
cælum Trinitatis, et alios cælos, dividitur sicut commune per proportionem, et non sicut commune ut genus : est autem comnitas proportionis, ut dicit Boetius, in similitudine habendi se ad aliquid, et hi cæli similiter se habent ad unum actum, qui est continere et salvare contenta : et per hunc modum numeratur cum aliis cælis, sicut dicitur, quod rector civitatis et rector navis sunt duo eligibilia non sorte, sed arte : et secundum hunc modum cælum Trinitatis, et cælum empyreum, et firmamentum, sunt tres cæli quantum ad convenientiam continendi et salvandi inferiora contenta.
Ad ALIUD dicendum, quod supra et infra dicuntur multipliciter, sicut et prius et posterius. Dicitur enim supra ordine et loco et dignitate : et secundum ultinum modum sumitur in Isaia.
ARTICULUS II.
An cælum Trinitatis sit idem quod Deus ?
Secundo quaeritur, Utrum sit idem quod Deus ?
Et videtur, quod non : quia
Dicit Philosophus in IV Physicorum, quod « nihil est in seipso per se 1. » Cum ergo Deus sit in cælo Trinitatis, et non sit in aliquo per accidens, quia nec aliquod accidens ei convenit, cælum Trinitatis non erit idem Deo.
Item, Dicitur in Isaia, LXV1, 1 : Cælum mea sedes, terra autem scabellum pedum meorum. Constat autem, quod Deus est in cælo illo quod est sedes ejus. Cum ergo dividatur contra terram, et terra sit creata, necesse est cælum esse creatum.
Item, Dicit Philosophus in libro I de
Cælo et mundo », quod omnes primi conveuiunt in hoc quod Deus est in cælo. Et constat, quod loquitur de cælo creato, et illud est cælum Trinitatis in quo est Deus. Ergo cælum Trinitatis est creatum : et nihil creatum est Deus : ergo cælum Trinitatis non est Deus.
CONTRA : Sed contra. Deus est in cælo Trinitatis : et cælum Trinitatis non est corpus, ut habitum est : ergo Deus est in ipso tamquam in substantia, vel accidente spirituali. Si tamquam in substantia diversa ab eo, sequitur quod sit substantia diversa a Deo continens Deum, quod est hæreticum. Si tamquam in accidente, tunc aliqua forma accidentalis continebit eum, quod est magis hæreticum.
SOLUTIO. Dicendum, quod cælum Trinitatis est idem Deo secundum rem, differens secundum rationem : est enim cælum Trinitatis nihil aliud quam excellentia virtutis ejus, quæ continet et ambit omnia creata.
Ad PLUMUM ergo dicendum, quod esse Ad 1. in seipso duobus modis dicitur, scilicet per affirmationem, et negationem. Per affirmationem nihil est in seipso : quia oporteret, quod idem esset continens et contentum, quod non potest esse. Per negationem vero aliquid est in seipso, id est, non in alio, sicut omnia prima quæ non continentur, sed continent alia : et sic Deus est in seipso. Vel, potest dici melius, quod nihil est in seipso idem secundum rem et secundum rationem : sed aliquid est in seipso idem secundum rem, et differens secundum rationem : et sic Deus est in cælo Trinitatis. Sicut enim sapientia et virtus Dei idem sunt secundum rem, sed differunt ratione : sic Deus et cælum Trinitatis idem sunt secundum rem, sed differunt secundum rationem. Quæ autem sit illa ratio, determinari habet in quaestione de attributis.
Ad ALIUD dicendum, quod cælum dici-
<--- Page Split --->
tur ibi cœlum empyreum, et dicitur esse sedes Dei ratione contentorum : quia quiescit in cœlis, scilicet in beatis. Terra autem dicuntur ibi terreni, quos Deus conculcabit pedibus suis tamquam se indignos, ne sedeant cum principibus et gloriæ solium teneant.
Ad aliiud dicendum, quod antiqui attendunt quamdam congruentiam : in minimo enim corpore simplicissimum cœlum secundum substantiam est eodem modo se habens : et ideo dederunt ipsum locum Deo, qui idem ipse est, et anni sui non deficiunt 1 : non quia sit proprius locus ejus, sed quia in genere corporum magis habitationi suæ convenit.
erunt in ipso secundum quod ipse est culum.
SED CONTRA :
Lucifer per hoc quod voluit conscendere in cœlum Trinitatis, voluit esse æqualis Deo 3 : ergo esse in cœlo Trinitatis est esse æqualem Deo : et nullus Angelus potest esse æqualis Deo : ergo nullus Angelus potest esse in cœlo Trinitatis.
JUXTA hoc quæritur, Utrum beata Viruest go sit esse in cœlo Trinitatis ?
Videtur, quod sic : quia dicitur, quod exaltata sit super choros Angelorum ad cœlestia regna : et nihil est super choros Angelorum nisi cœlum Trinitatis : ergo ipsa est in cœlo Trinitatis.
ARTICULUS III.
Quæ sint contenta in cœlo Trinitatis ? ?
Tertio quæritur, Quæ sunt contenta in cœlo Trinitatis ?
Et videtur, quod Angeli continentur in ipso.
Dicit enim Beda, quod intra Deum currunt quocumque mittantur. Constat autem, quod hoc nomen, Deus, secundum quod hujusmodi non importat rationem continentiae : importat autem cœlum Trinitatis : ergo videtur, quod Angeli sunt in Deo secundum quod ipse est cœlum Trinitatis.
Item, Locus est salvativus et contentivus locati : salvationem autem et continentiam Angeli non habent ab aliquo corpore, neque a spiritu creato, sed a spiritu increato, et non secundum quod est spiritus increatus : quia sic non importat rationem continentiae : ergo
JUXTA hoc item quæritur, Utrum ChriQuæ stus secundum quod homo sit in cœlo Trinitatis ?
Videtur, quod sic.
- Ita dicitur in symbolo : « Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Patris. » Dextera autem Dei Patris est in cœlo Trinitatis.
Item, In Actibus, vi, 36, dicit Stephanus : Ecce video cœlos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
Item, In Psalmo xvii, 7 et 8 : A summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Occursus autem ille fuit filii hominis.
Item, Super illud Joannis, xvii, 1 : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, dicit Glossa Hilarii : « Petit quod caro « fiat apud Patrem, quemadmodum Fi- « lius fuit apud Patrem : » sed Filius fuit ab æterno in cœlo Trinitatis, et in omnibus exauditus est pro sua reverentia, ut dicit Apostolus 4 : ergo caro exaltata est in cœlo Trinitatis.
Item, I ad Corinthios, xv, 26 et seq.,
1 Psal. cii, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 2 Cf. Opp. B. Alberti. II° Part. Summe theologie, Quæst. 12, membr. 4. Tom. XXXII novæ
editionis nostræ. 3 Cf. Isa, xiv, 13. 4 Ad Hebr. v, 7.
<--- Page Split --->
nic arguit Apostolus : Omnia subjecisti sub pedibus ejus 1 : in eo quod subjecti ei omnia, nihil dimisit non subjectum ei. Ut respondet postea, quod ipse Filius subjectus est ei qui subjecti ei omnia : Filius autem secundum divinam naturam non est subjectus Patri, sed æqualis : ergo ille cui subjecti omnia, est homo in quantum homo : ergo cœlum empyreum cum omnibus contentis suis erit sub ipso : et non potest esse sub ipso nisi ipse sit altior : ergo ipse esse in cœlo Trinitatis.
CONTRA : Esse in cœlo Trinitatis est esse in æqualitate Dei, ut dicunt Sancti. Christistus homo in quantum homo non est in æqualitate Dei Patris, cum dicat : Pater major me est 2 . Ergo Christus homo in quantum homo non est in cœlo Trinitatitis.
Ad m quod objicitur de beata Virgine Ad dicendum quod ipsa non est in cœlo Trinitatis : et quod dicitur : Exaltata est super choros Angelorum, hoc est dignitate, sicut patet in quaestione de Ascensione.
Ad m quod objicitur de Christo secundum quod homo, dicendum quod ipse secundum quod homo non est in cœlo Trinitatis : tamen ipse homo est in cœlo Trinitatis.
Quod autem dicitur in symbolo, dicitur de persona in duabus naturis, et illa bene est in cœlo Trinitatis.
Similiter intelligendum est illud de Actibus, et illud de Psalmo.
Ad m quod objicitur de Hilario, dicendum quod caro dicitur ibi Christus homo, et Christus homo in persona est in æqualitate Patris.
SOLUTIO. Dicimus, quod nihil est in cœlo Trinitatis nisi Pater et Filius et Spiritus sanctus : quia esse in cœlo Trinitatis est esse in æqualitate virtutis Dei continentis et salvantis omnia sub ipsa virtute contenta.
- AD PRIMUM ergo quod objicitur, quod Angeli intra Deum currunt, dicendum quod hoc est intelligendum quantum ad præsentiam contemplationis proportionabilis : quia superiores plus, inferiores minus contemplantur : et non sequitur si sunt in Deo, et Deus est cœlum Trinitattis, quod sint in cœlo Trinitatis : et est ibi fallacia accidentis propter diversam rationem Dei et cœli Trinitatis.
Ad hoc quod objicitur de ratione Apostoli, dicendum quod ipse loquitur de Christo homine in quantum homo cui subjiciuntur omnia dignitate et non loco : diffinitive enim corpus Christi et Christus homo in quantum homo continetur in cœlo empyreo : sacramentaliter autem continetur in altari : dignitate non continetur ab aliquo loco, sed est super omnem locum, et super omnia quae diffinitive et circumscriptive continentur in loco.
Ad ALIUD dicendum, quod Deus continet et salvat ut principium efficiens, non relinquens id quod efficit per præsentiam essentiae et potentiae, secundum quem modum Deus est in omnibus creatis. Et si hoc modo dicatur Deus locus Angelorum, sicut videtur dicere Beda : non tamen erit locus proprius commensuratus locato per æqualitatem : quod importat cœlum Trinitatis.
ARTICULUS IV.
Secundum quem modum exaltetur super alios cœlos cœlum Trinitatis ?
Quarto quæritur, Secundum quem modum exaltetur super alios cœlos cœlum Trinitatis ?
Et videtur, quod sola dignitate : quia 1. In non corpore non est ratio distan-
1 Psal. VIII, 8.
<--- Page Split --->
tia corporis : sed cœlum Trinitatis est non corpus : ergo non invenitur in eo distantia corporalis qua elevetur super alios cœlos.
- Item, Dicit Philosophus 1, quod extra cœlum non est tempus, nec locus : et constat, quod loquitur de cœlo corporeo : ergo cœlum Trinitatis non est secundum distantiam corporalem supra cœlum empyreum.
Sed contra. Contra :
Cœlum in quo est Deus si non sit supra empyreum, sed secundum essentiam inclusum, ita quod non sit extra, sic fini-
retur aliquo creato essentia ejus, quod est haereticum : ergo est extra essentialiter cœlum Trinitatis in quo est Deus : ergo cœlum Trinitatis est extra cœlum empyreum.
SOLUTIO. Dicimus, quod cœlum Trinitatis est extra cœlum empyreum essentia et dignitate, non sicut loco corporeo, vel ratione distantiae secundum situm corporeum, sed ratione infinitatis substantiae divinae.
Et per hoc patet solutio ad quaesita omnia.
QUÆSTIO XI.
De cœlo empyreo.
Consequenter quaeritur de cœlo empyreo. Et quaeruntur tria. Primum est, Utrum sit corpus vel non ? Secundum, Utrum sit uniforme, omnino vel non ? Tertium est, Utrum sit mobile ?
ARTICULUS I.
An cœlum empyreum sit corpus 1 ?
Quod ipsum non sit corpus, videtur ; quia
Sicut dicunt Sancti et Damascenus praecipue, ipsum continet in se sanctos Angelos et beatos : omne autem continens simplicius est contento : ergo cœlum continens simplicius est Angelis. Cum igitur Angeli sint spiritus, cœlum empyreum non potest esse corpus : quia sic non esset simplicius.
Item, Locus est salvativus et contentivus locati : cum ergo cœlum empyreum sit locus Angelorum, cœlum empy-
1 I de Cœlo et Mundo, tex. com. 100. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment.in II Sententiarum, Dist. II, Art. 3. Tom. XXVII hujusce
novæ editionis. Cf. etiam I« Part. Summa theologia, Quæst. 12, membr. 1. Tom. XXXII ejusdem editionis.
<--- Page Split --->
rumestsalvativum - Angelorum : sedapiritusnondependetadcorpusquantumadrationemsalvandiinesse : ergocce - lumempyreumnonestcorpus .
Juxtahocquæritur , UtrumAngelipossintesse , cæloempyreodestructoperpositionemimpossibilis ?
Videtur, quod non. Et videtur, quoddostructocæloempyreodestruenturAn - g æ l i : q u i a
- Dicit Glossa super Genesim, quod cœlum empyreum statim ut factum est, sanctis Angelis est repletum : est autem repletio ut locus locato : sed destructo loco destruitur locatum, cum sit salvativus locati : ergo destructo cœlo empyreo non remanebunt Angeli.
beatitudinis et contemplationis eorum, ut dicetur infra.
Aonoquodquæritur , UtrumAngeliAdquæst . manerentinessenonexistentecæloem - pyreo ? jamsolutumest : quiadicimusquodmanerent , cumalococorporeononsalventurinesse : finierenturenimadhucinterlimitessuæessentiæetcontinentiæaDeoipsoexistenteineisperpræsen - t i a m , essentiam , etpotentiam , sicutestinomnibuscreaturis .
ARTICULUS II.
- Item, Angeli diffiniuntur : ergo cessante diffiniente cessabit diffinitum : ergo cessante loco cœli empyrei, cessabunt Angœli.
Utrum cœlum empyreum sit uniforme*?
Secundo, quæritur, Utrum sit omnino uniforme ?
Solutio . Dicimus , quodcœlumempy - reumestcorpusnobilissimuminterom - niacorporasimplicia . Etpropterhocdi - cuntSancti , quodsitigneum , nonprop - terardorem , sedpropterlumencorporalequodhabet .
ADPRIMUMquodcontrahocobjicitur , dicendumquodcontinensdiffinitivenondenecessitateestsimpliciuscontento , sedcontinenscircumscriptivesolum , utpatuitsuprainquæstione , quidsitcœlumsecundumdiffinitionem ?
ADALIUDdicendum , quodAngelinonimplentcœlumempyreumsicutlocatumlocum , sedimplentipsumsecundumdistinctionemhierarchiarumetchororumetmansionum , quæindomoPatrismultæsunt , sicutdiciturinEvangelioJoannis 1 : etideocœlumnonestlocuseorumnecsalvanseosinesse , sedpotiusquiamagiscongruitingenerecorporumactui
Et videtur, quod non : quia
Sicut supra habitum est, in cœlo est dextrum et sinistrum : et in quocumque corpore est dextrum et sinistrum, illud non est omnino uniforme : ergo cœlum empyreum non est omnino uniforme.
Item, Idem eodem modo se habens natum est facere idem, ut dicitur in II de Generatione et Corruptione3 : si ergo cœlum empyreum est omnino uniforme, in inferiori cœlo non faciet difformitatem, nec illud in suo inferiori, et sic omnes cœli essent uniformes, quod est contra Gregorium : ergo primum cœlum quod influit eis difformitatem et motum, non erit uniforme : sed primum est empyreum : ergo empyreum non est uniforme.
CONTRA :
- Ante multiforme est uniforme, sicut unum ante multa : sed in generatione
1 Cf. Joan. XIV, 2. 2 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. II, Art. 4. Tom. XXVII novæ editionis nostra. Cf. etiam II = Part. Summa
theologiae, Quæst. 12, membr. 2. Tom. XXXII ejusdem editionis. 3 II de Generatione et Corruptione, tex. com. 56.
<--- Page Split --->
corporum circularium devenire est ad primum : ergo primum non potest esse uniforme et multiforme.
Item, Omne multiforme diversitatem aliquam habet in partibus : et quidquid habet diversitatem in formis, hoc habet quamdam compositionem : quidquid autem habet uniformitatem in partibus, habet identitatem et simplicitatem quamdam, et idem et simplex est ante diversum et compositum : ergo cœlum primum quod est ante omnes, debet esse primum.
Item, Hoc habetur a Sanctis qui dicunt illud cœlum igneum, non propter ardorem, sed propter splendorem.
Item, Damascenus : « In totius mundi generatione cœli facturam suscipimus, quod qui foris sunt sapientes, sine stellis appellant, ea quæ sunt Moysi, sua facientes dogmata 1. »
Solutio. Ad 4.
Solutio. Communis Magistrorum sententia est, quod omnino sit uniforme, plenum lumine, non habens diversitatem dextrae vel sinistrae. Et quod dicit Philosophus, quod cœlum habet dextrum et sinistrum, intelligit de inferioribus cœlis : Philosophi enim, ut dicunt Sancti, non potuerunt cœlum empyreum cognoscere, nisi forte illi qui secundum Damascenum dogmata Moysi legentes sibi ea attribuerunt. Et ratio quare non potuerunt cognoscere, infra dicetur.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod cœlum empyreum influit in inferioribus : sed, sicut dicit Philosophus in libro de Substantia orbis 2, et etiam Boetius, actio agentis non est secundum potestatem agentis tantum, sed etiam secundum potestatem recipientis : et propter hoc cum inferiores cœli non sint æque nobiles cum cœlo
empyreo, non ita uniformiter recipiunt lumen sicut uniformiter influit ipsum cœlum empyreum. Et hoc est quod dicit Philosophus in libro de Causis, quod primum adest æqualiter omnibus secundis, sed secunda non æqualiter sibi adsunt.
ARTICULUS III.
Utrum cœlum empyreum sit mobile 3 ?
Tertio quæritur, Utrum ipsum sit mobile vel immobile ?
Et videtur, quod mobile : quia
Dicit Philosophus, quod omne corpus naturalem habet motum. Et veritas hujus patet inducendo. Cum ergo cœlum empyreum sit corpus, naturalem habebit motum.
Item, Videtur, quod ipsum sit mutabile, et non tantum mobile secundum locum : quia super illum locum Psalmi, ct, 27 : Ipsi peribunt, tu autem permanes, dicit Glossa, quod cœlum in quo creati sunt Angeli, mutabitur : sed hoc est empyreum : ergo empyreum mutabitur : et si mutabitur secundum qualitatem, multo fortius secundum situm.
Item, Habetur in secunda canonica Petri, n, 10, in Glossa, super illud, ubi dicitur, quod elementa calore solventur : ibi enim dicit Glossa, quod sol et luna præmium habebunt, eo quod nobis modo serviunt : ergo eadem ratione cœlum empyreum præmiabitur : ergo mutabitur secundum qualitatem : ergo multo fortius secundum situm.
<--- Page Split --->
. CONTRA :
Nullum uniforme omnino circulare habet rationem inceptionis sui motus in una parte potius quam in alia : cum ergo ubique non possit incipere, nusquam inripiet, et sic erit immobile : sed cœlum empyreum est omnino uniforme : ergo est immobile.
Item, Nobilius est quod participat bonitatem sine motu, quam quod cum motu : cum ergo primum corpus sit nobilissimum, ipsum participabit bonitatem quam potest habere sine motu.
Item, Locatis proportionatur locus secundum congruentiam : sed locata cœli empyrei sunt in æquitate contemplationis et beatitudinis : ergo cœlum empyreum est in æquitate.
SOLUTIO Magistrorum est, quod cœlum empyreum sit immobile.
DICENDUM ad primum, quod Philosophus loquitur ibi de corporibus ordinatis ad generationem et corruptionem per motum suum : cœlum autem empyreum
est ordinatum super hujusmodi ordinem, et ordinatur ad slatum contemplativum, et propter hoc ipsum non habet motum.
Ad in quod objicitur de innovatione ejus, bene concedi potest, quod innovabitur : sed motus localis non sequitur ad mutationem illam, sed ad mutationem quae est ex alteratione hac : quia ibi necesse est agens localiter accedere ad patiens : et talis alteratio non accidit cœlo empyreo. De hoc tamen melius in quæsione de innovatione mundi tractabitur.
Et nota, quod sententia ista, quod cœlum empyreum omnino sit uniforme et immobile, sub opinione est, et non de his quæ ponit fides. Tamen Philosophi non ponunt ipsum : quia ipsi locuti sunt de superioribus secundum sensum vel secundum consequentiam rationis : et secundum sensum apparent nobis tantum octo sphæræ, nona vero probatur secundum consequentiam rationis : ut infra habebitur. Decima quæ ponitur immobilis, nec sensu, nec forti ratione manifestatur: et ideo ipsi non posuerunt eam.
QUÆSTIO XII.
De cœlo crystallino sive aqueo.
Deinde, Quæritur de cœlo crystallino sive aqueo, et de ipso quæruntur tria.
Primo scilicet, Quid habeat pro materia et forma?
Et secundo, Utrum sit mobile vel immobile ?
Tertio, Qua necessitate ponatur esse?
<--- Page Split --->
alio corpore in frigiditate ipsum congelattum sit.
ARTICULUS I.
Quid coelum crystallinum habeat pro materia, et quid pro forma' ?
Si forte iterum dicatur, quod sunt ibi vaporabiliter, ut videtur dicere Beda, et convertuntur in pluvias et rores, hoc erit contra omnem veritatem : quia pluviae et rores generantur in medio interstitio aeris, sicut patet ad visum et probatum est in libro Meteororum, et non generantur in cœlo.
Ad primum proceditur sic :
- Augustinus super Genesim ad litteram dicit : « Hoc exigit aquarum pondus, quod super terram fluant, vel in aere vaporabiliter ferantur, et non ut sint supra firmamentum 2 : » ergo cum coelum aqueum ponatur de materia aquae, non est super firmamentum.
Si forte aliquis dicat, quod aquae sunt ibi miraculosae, ex quibus est coelum aqueum, obviat ei Augustinus dicens in eodem loco : « Nec quisquam dicat hoc omnipotentia Dei fieri : qualiter enim Deus naturas fecerit quaeritur, non quid in eis per miraculum potentiae suae operetur : » ergo non est reducendum ad miraculum, sed secundum naturam creaturarum causa est assignanda.
Item, Rabanus ubi distinguit coelos, aquae et terrae non ponit coelum, sed aeri et igni : ergo videtur, quod nullum coelum sit de materia aquae.
Si forte dicatur, quod aquae fluxibiles descendunt ad ima, sed congelatae ad modum crystalli sunt supra firmamentum. CONTRA : Crystallus est, ut dicit Philosophus 3, congelatio aquae remota penitus caliditate. Penitus autem removetur calidum, quando interius non potest dissolvere nec exterius ingredi propter constrictionem pororum. Si ergo talis est natura cœeli aquae, oportet quod cum
Si forte iterum dicatur, sicut dicit Basilius, quod aquas Deus disposuit supra firmamentum propter solis et aetheris calidissimum fervorem, ut scilicet fiat contemperatio calidi et frigidi et humidí et sicci ad conservationem et consistentiam inferiorum, CONTRA : Si aquae sunt ibi secundum naturam refrigerandi, tunc sunt ibi in natura gravis, et sic descenderent secundum Augustinum.
Si iterum dicatur, quod quando dicit Moyses, quod divisit Deus aquas qua erant sub firmamento, ab his quaerant super firmamentum 4 : et quando dicunt tres juvenes in Daniele : Benedictic, aqua omnes qua super coelos sunt, Domino 5 : aqua non sumitur ibi pro elemento frigido et humido, sed sumitur ibi sicut hic : Spiritus Dei ferebatur super aquas 6 : ubi aqua dicitur fluitans et confusa materia, aequaliter habens calidum et frigidum, humidum et siccum, tenebrosum et luminosum. CONTRA : Secundum hoc eadem ratione posset dicere Moyses : Divisit ignem ab igne, et aerem ab aere, sicut dixit : Divisit aquas ab aquis.
Si forte dicatur, quod aqua habet multos effectus, quorum unus est, quod ipsa est conglutinativa et conjunctiva, sicut dicit Philosophus, et secundum hunc effectum est superius. CONTRA : Aqua non conglutinat et conjungit nisi
<--- Page Split --->
mixta : si ergo conglutinat et conjungit vrum, oportet quod cœelum sit mixtum, quod supra improbatum est.
Præterea, Aqua non conglutinat nisi per actum humidì : aqua autem in actu humidì supereffluit ad siccum solidum : quia secundum actum illum non est terminabilis termino proprio, sed termino sicci : et ita descenderet secundum hoc ad terram.
Si propter istas rationes aliquis dicat, quod aquæ non sunt supra cœlum, hoc erit contra Scripturam sacram, cujus, ut dicit Augustinus, « major est auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas 1. »
- Item, In minori mundo qui est homo, frigidum et humidum est positum in summo super fontem caloris : quia cerebrum est positum super cor : ergo similiter in majori mundo est, quod aqua quæ est frigida et humida, sit super solem qui est fons caloris.
Solutio. Dicimus, quod aqua non sumitur pro elemento, sed pro materia confusa, quæ habet in se calidum et frigidum, et siccum et humidum, et tenebrosum et luminosum, et perspicuum et opacum. Et dicitur aqua : quia sicut aqua interminabilis est in se et terminatur ad siccum densum, ita materia illa indeterminata est in se et terminatur ad distinctam formam et distinctum locum, secundum quod patet in primo capite Genesis, ubi materia distinguitur in partibus, tum per formam, tum per locum. Per formam, sicut quando dicitur, quod fecit cœlum, et terram, et hominem, et animalia, et plantas. Per locum, sicut quando divisit lucem a tenebris, et aquas quæ sunt super firmamentum, ab his quæ sunt sub firmamento, et hujusmodi, ut patebit infra in quæstione de operibus sex dierum.
Et ex hoc patet solutio ad id quod
quæritur, Quare potius dixit Moyses : Divisit aquas ab aquis, quam ignem ab igne, vel aerem ab aere. Et secundum hunc modum haberent intelligi omnes Glossæ, secundum quod accipit aquam in illo loco ubi dicitur : Spiritus Dei ferebatur super aquas.
Cum igitur illa aqua in se habeat contrarias differentias sub confusione et mixtura, scilicet calidum, frigidum, siccum, et humidum, subtile, grossum, tenebrosum, et luminosum, perspicuum, et opacum in distinctione sui secundum locum per superiorem et inferiorem, secundum differentias nobiliores elevabitur sursum, et secundum ignobiliores descendet deorsum : nobilissimæ autem differentiæ sunt, quæ competunt quinto corpori non transmutabiliter, et illæ sunt tres, scilicet subtile, luminosum, perspicuum : ergo secundum has differentias cœlum aqueum erit in sublimi, habens subtile pro materia, perspicuum sive diaphanum pro dispositione materiali, et luminosum pro forma complente.
Et veritas hujus sententiæ patet ex eo quod nusquam legitur de distinctione ignis et aeris : quia ignis et aer superponuntur in parte aquæ quæ sortita est sphæram, scilicet inferiorem, scilicet activorum et passivorum. Et propter hoc cum postea distinguitur aqua a terra cum dicitur : Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appa, eat arida 2 : dicunt Sancti, quod intelligitur distinctus ignis et aer, cum hæc duo elementa libera ab aquis descendentibus in locum proprium apparuerint. Et hac ratione quidam Sancti considerantes cœli hujusmodi indissolubilitatem et perspicuitatem et luminositatem, vocaverunt ipsum crystallinum, sicut Rabanus et quidam alii.
Quod autem quidam Sancti dicunt aquas ibi esse ad temperandum fervo-
<--- Page Split --->
rem solis et ætheris, ut Basilius, et quidam alii, intelligendum est, quod hoc intelligitur effective et non materialiter, hoc est, quod Deus fecit quasdam partes cæli frigidas et humidas, ne aliae partes quae factæ sunt calidae et siccæ, nimis incenderent inferiora : et hoc plenius habebitur infra in quaestione de stellis.
Similiter quod quidam Sancti dicunt, quod inde descendunt pluviae et rores et hujusmodi, intelligendum est similiter effective. Et de hac sententia est Beda, et quidam alii.
Ad 2. Ad aliuo dicendum, quod non est simile de minori mundo et majori mundo : homo enim compositus est ex contrariis : et quod cerebrum ejus sit frigidum, in quo possint esse spiritus lucidi, in quibus operantur virtutes animales, necesse est : cor autem propter spiritum vitalem necesse est habere calorem. Talis autem distinctio spirituum non est in superioribus : et ideo patet, quod non est simile.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
ARTICULUS II.
Utrum coelum crystallinum sit mobile 1 ?
Secundo quaeritur, Utrum sit mobile vel immobile ?
Videtur, quod immobile : quia
- Dicit Anevalpetras, quod istud nonum coelum est uniforme, plenum lumine, cujus lumen tante simplicitatis est, quod non subjicitur visibus : nullum autem corpus omnino uniforme est mobile, quia non habet dextrum et si-
nistrum : ergo hoc coelum est immobile.
- Item, Omnes Philosophi ponunt, quod primum mobile sit sphæra stellata : cum ergo coelum aqueum sit super sphæram stellatam, coelum aqueum est immobile.
CONTRA :
Anevalpetras in Astrologia dicit, quod coelum uniforme movetur : et celum uniforme est coelum aqueum : ergo coelum aqueum movetur.
Item, Primus motor simplex et unus movet uno motu simplici : si ergo aliquid movetur pluribus motibus, hoc non movetur a primo motore simplici immediate : sed sphæra stellata movetur pluribus motibus : ergo non movetur immediate a motore simplici : et ita oportet, quod coelum aqueum quod est ante sphæram stellatam, moveatur primo motu simplici a primo motore. Quod autem sphæra stellata habeat plures motus, dicitur a Ptolemeo in Almagesto, et ab Alnographa in Judiciis astrorum, et ab Aristotele in libro de Causis proprietatum elementorum : habet enim motum diurnum super polos æquinociales, et super circulos æque distantes, quorum maximus est æquinoctialis : et hic motus est ab Oriente in Occidentem et completur viginti quatuor horis : et habet alium motum super polos zodiaci ab Occidente in Orientem, quem sequuntur quædam stelle, et moventur in centum annis uno gradu secundum motum illum, ita quod complet rotationem unam in triginta sex millibus annis secundum Albategni, tamen citius transit circulum. Secundum Thebith autem est secundum motum capitis Arietis et Libræ super circulum, cujus diameter est octo graduum accedendo, et recedendo, secundum quod etiam compositæ sunt tabulæ accessus et recessus octavæ sphære.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XIV, Art. 3. Tom. XXVII nove editionis nostre. Cf. etiam Ilam Part. Summe
<--- Page Split --->
- Item, Uno motu simplici et primo, et uno motore simplici et primo non ordinatur mobile multiforme : sed octava sphæra est mobile multiforme : ergo non immediate ordinatur ad prinum motorem.
Et istae sunt rationes Arabum ponentium octo sphæras mobiles.
► Quibus consentientes dicimus cœlum aqueum moveri.
Respondentes ad primum, quod ipsum non est sic uniforme, quin habeat dextrum et sinistrum : sed est uniforme sic, quod non habet unam partem stellatam et aliam partem non stellatam sicut sphæra octava.
Ad aliud dicendum, quod sphæra stellata est prima inter eas quæ subjiciuntur visui, et quarum motum perpendere possumus per visum : sed secundum rationem non est primum, ut dicit Anevalpetras, qui dicit antiquos non percepisse hoc cœlum, eo quod magis sequebantur sensum quam rationem in dispositione superiorum.
ARTICULUS III.
Qua necessitate ponatur cœlum aqueum 1 ?
Tertio quæritur, Qua necessitate ponatur cœlum aqueum ?
Et videtur, quod nulla. Motus enim octo sphærarum causant sufficienter generationem et corruptionem in inferioribus et continuitatem illorum.
Molutio. Ad hoc dicendum quod quadruplici necessitate ponitur cœlum nonum, scili-
cei aqueum, quarum una jam dicta est in praecedentibus, et est illa quam assignat Anevalpetras in Astrologia sua : quia ab uno motore simplici non potest esse nisi motus unus in mobili et simplici : et haec est necessitas ex parte motoris.
Alia est, quod cum sit una sphæra quae habet bonitatem proportionatam corpori mobili circulari sine motu, sicut cœlum empyreum, et sint quædam sphæræ quæ recipiunt bonitatem illam per motus multos, oportet quod una recipiat illam per motum unum, quæ est ignobilior superiore, et nobilior inferioribus. Et hæc necessitas sumitur ex parte motus, et innuitur a Philosopho in II de Cælo et Mundo.
Tertia est : quia cum sit quædam sphæra recta et quædam declivis in sphæra stellata : dico autem sphæram rectam circulum æquinoctialem cum suis polis : sphæra vero declivis est illa quæ declinat ab æquinoctiali sicut zodiacus : oportet, quod secundum utrumque sit motus proprius et mobile proprium. Cum igitur in sphæra stellata inveniuntur ambo motus, non ambo potuerunt esse proprii. Ergo oportet, quod sit nonum mobile, cui motus ille sit proprius, qui est super polos et circulum æquinoctialem. Et istae omnes rationes sunt Anevalpetræ ponentis nonum cælum.
Quarta necessitas est ex parte finis : quia in inferioribus non est tantum diversitas in generatione et corruptione particularium, sed etiam uniformitas in esse specifico et in ordine naturae : et ideo oportet esse in superioribus corpus uniforme, quod esset causa hujusmodi ordinis et hujusmodi permanentiae.
Et per hoc etiam patet solutio ad objectum.
4 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologia, Quæt. 52, membr. 3. Tom. XXXII nova
<--- Page Split ---> QUÆSTIO XIII.
De firmamento.
rioribus circulis planetarum. Ergo non tantum sphæra octava dicitur firmamentum, sed etiam inferiores.
ARTICULUS UNICUS. Quid sit firmamentum? et, Quare sit sic appellatum 1 ?
JUXTA hoc quæritur, Quare Deus fecit in octava sphæra multas stellas, et in qualibet inferiorum septem non fecit nisi unam?
Deinde, Quæritur de firmamento, et de septem sphæris inferioribus, de quibus quia parum locuti sunt Sancti, citius quam de aliis nos absolvemus.
Quæritur autem, Quid sit firmamentum? et, Quare sit sic appellatum?
Et dicit Glossa super Genesim, quod firmamentum dicitur, quia firmiter stat inter aquas superiores et inferiores : tunc quæritur ratio hujus firmitatis.
Præterea, Si dicitur firmiter stare, quia sit immobile, patet esse falsum : quia ad oculum videtur circumvolvi.
ITEM, Quare nona sphæra habet moQuæst. 1 tum unum tantum, et quælibet inferiorum habet motus plures?
ITEM, Juxta hoc quæritur, Utrum aliQuæst. 1 quod corpus sit inter sphæras, vel spatium illud sit vacuum, vel sphæræ se contingant?
SOLUTIO. Dicimus, quod firmamentum Solutio dicitur a firmitate naturae : quia ipsum non generatur, neque corrumpitur, ut supra probatum est, et non ab immobilitate secundum locum.
Præterea, Videtur quod non tantum octava sphæra, sed etiam inferiores dicantur firmamentum : quia ita loquitur in primo Genesis : Fiant luminaria in firmamento cali 2. Et infra : Fecit Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti, et stellas. Et posuit eas in firmamento cali, ut lucerent super terram 3. Constat autem, quod secundum omnes sol et luna sunt in infe-
Quod autem dicit Glossa, quod firmiter stat inter aquas inferiores et superiores, dicendum, quod hoc non est propter ponderositatem aquarum superiorum, ut patet ex prædictis, sed propter firmum concentum calidi et sicci, et frigidi et sicci, calidi et humidi, et frigidi et humidi : hic enim concentus impedit nocivitatem uniuscujusque per se : et dicitur propter hoc firmum, quia est indivisibilis concentus ille, cum sit extra-
<--- Page Split --->
ctus extra actionem et passionem contrariorum.
Ad aliud dicendum, quod firmamentum dicitur duobus modis. Uno modo dicitur octava sphæra tantum firmamentum: alio modo dicitur tota natura quinti corpori firmamentum, et sic accipitur in Genesi, 1, 16, ubi dicitur, quod Deus fecit duo luminaria magna, et posuit ea in firmamento.
ad. Ad aliud quod quæritur, Quare in octava sphæra sint multæ stellæ, et quare in inferioribus tantum una?
Ponit Philosophus tres solutiones in II de Cælo et Mundo 1. Prima est, quod sphæra octava causa est vitæ inferiorum præ cæteris sphæris : et hoc non potuit esse nisi per diversum lumen in stellis diversis. Secunda est, quia natura temperavit ut daret inferioribus sphæris quæ plures habent motus, cuilibet unam stellam tantum : et superiori quæ pauciores habet motus, daret multas stellas: et ideo quia superior movet inferiores. Unde cum inferiores plures habeant motus, oportuit quod superior plures haberet stellas, ex quibus plures motus causarentur in inferioribus. Solutio ista supponit duo, scilicet quod superior sphæra movet inferiores, et quod movet eas secundum potentiam proportionatam tantis mobilibus, quantæ sunt inferiores sphæræ : ex quibus duobus sequitur, quod si inferiores haberent plures stellas quam superior, non posset eas movere.
quæst. Ad aliud dicendum secundum Philosophum, quod sphæræ quanto sunt altiores, tanto sunt nobiliores : et ideo prima propter nobilitatem sui percipit bonitatem motoris uno motu, inferiores autem pluribus.
quæst. Ad id quod quæritur, Quid sit inter sphæras ?
Dicendum, quod secundum Anavlepetram contingunt se : sed ipse ponit, quod non sint eccentrici, neque epicici, neque elevationes, neque depressiones planetarum : et hoc dicit ipse hac ratione, quia secundum naturam corpus quintum non est divisibile : si ergo esset elevatio et depressio planetarum, tunc aut oporteret, quod corpus illud divideretur et succederet aliquid stellæ elevatæ et depressæ in locum suum, aut quod locus unde recedit stella, remaneret vacuus: quorum utrumque impossibile est secundum naturam. Alii dicunt, scilicet Averroes et sequaces sui, quod totum est unum continuum a luna superius et habet unum centrum terræ, et nihil elevatur, et deprimitur in ipso. Et hoc dicit hac ratione, quia totum est corpus unius naturae : et ideo habet unum motum et unum centrum. Unde etiam ipse negat excentricos et epiciclos et depressiones. Et isti ambo diversitatem motuum planetarum causant ex diversitate polorum et circulorum super quos volvuntur.
Quidam autem dicunt, quod sphæræ non contingunt se, et corpus ejusdem naturae est inter eas divisibile quidem a sphæris, sed non transmutabile in speciem aliam : et in illo elevantur et deprimuntur eccentrici et planetæ.
Quidam tamen antiqui dixerunt, quod eccentrici et stellea transeunt per corpus quod est inter sphæras, et tamen non dividunt ipsum : et hoc contingit propter formalitatem illorum corporum, sicut et lumen transit per aerem. Sed secundum hoc transitus planetarum esset potius immutatio alterationis quam transitus localis alicujus corporis.
Mathematici Ægyptii et Chaldæi et quidam Arabes dicunt, quod superiora sunt ignea : et ideo non est inconveniens si ipsa moveantur motu eccentricorum et planetarum.
<--- Page Split ---> QUÆSTIO XIV.
De coelis quos enumerat Rabanus.
ARTICULUS UNICUS.
Qui sunt isti coeli ?
Deinde, Quæritur de coelis quos enumerat Rabanus, qui sunt empyreum, aqueum, firmamentum, igneum, olym-pium, æthereum, et aereum.
Et videtur, quod sua enumeratio sit diminuta, cum taceat omnes coelos pla-netarum.
Præterea, Si est aereum coelum, tunc similiter aqua et terra et inferiora habent coelum, et illos non tangit.
Ad hoc dicendum, quod duo exiguntur ad esse coeli secundum Rabanum, scilicet quod contineat aliquid circulariter per totum, et quod sit perspicuum luminosum: et ideo inferiora duo elementa quæ sunt grossa et obscura contenta ab aliis et non continentia alia, non dicuntur coelum: coelos autem planetarum comprehendit sub firmamento.
Si autem quæritur de ratione numeri coelorum secundum Rabanum, dicendum, quod natura communis omnibus coelis secundum eum est duplex, scilicet natura continenti circulariter, et natura perspicui. Unde quot modis contingit
multiplicari perspicuum continens circulariter, tot erunt coeli: perspicuum autem tale aut erit receptivum luminis, aut dativum. Si dativum, aut est dativum uniforme, aut non uniforme. Item, aut motum, aut non motum. Si est dativum uniforme non motum, tunc est coelum empyreum. Si autem dativum uniforme motum, tunc est crystallinum sive aqueum. Si vero dativum non uniforme motum, tunc erit firmamentum. Quarta vero combinatio non potest esse, scilicet non uniforme non motum: quia supra probatum est, quod omne non uniforme movetur: et ita in quinta essentia secundum Rabanum non sunt nisi tres coeli. Si autem est receptivum luminis, aut separabiliter, aut inseparabiliter. Si inseparabiliter, aut secundum circulum superioris superficiei, aut inferioris. Si primum, tunc est igneum: quia ignis est elementum receptivum luminis inseparabiliter. Si autem secundum superficiem inferiorem, tunc est olympium. Si vero est receptivum luminis separabiliter, sicut aer qui illuminatur ex præsentia luminosi, et obtenebratur absentia ejusdem, aut secundum superius, vel inferius. Si secundum superius, tunc est æthereum: quia Rabanus superiorem regionem aeris vocat ætherem. Si autem secundum inferius, tunc est aereum.
Si forte quæratur de tribus coelis, de quibus facit mentionem Apostolus, quia dicit se raptum ad tertium coelum 2.
<--- Page Split --->
Dicendum, quod tres cœli dicuntur ibi tres modi visionis secundum Augustinum 1, scilicet sensibilis, imaginariae, et intellectualis: et dicuntur cœli, quia celant aliquid, et de illis erit alibi quaestio. Vel, dicuntur ibi tres cœli tres hierarchiae Angelorum, de quibus etiam alibi dicetur. Si autem ibi dicuntur cœli corpora, tunc accipiuntur secundum distin-
ctionem naturarum in quibus invenitur proprietas cœli, scilicet perspicuum luminosum, et tunc primum est aéreum, secundum igneum, et tertium de natura quinta essentia.
Et ex hoc patet solutio ad omnia qua e theologice possunt quaeri de cœlis in communi.
QUÆSTIO XV.
De stellis.
Deinde quaeritur de stellis. Et quaeruntur tria, scilicet primo de lumine et figura stellarum. Secundo, De motu earum. Et tertio, De qualitatibus earum.
ARTICULUS I.
De lumine et figura stellarum 2.
Ad primum proceditur sic :
- Corporis simplicis non habentis compositionem ex corpore alieno, est esse uniforme in partibus : corpus quintum est tale : ergo ipsius est esse uniforme in partibus. Veritas PRIMÆ accipitur ex hoc quod diversorum in forma causa diversa est : et una et simplex natura non habet diversitatem. MINOR autem scribitur in libro I de Cælo et mundo 3 fre-
quenter. Inde ulterius : Quidquid est uniforme in partibus, non est in una parte luminosum, et in alia non : cœlum est uniforme in partibus, ut probatum est : ergo non est luminosum in una parte, et in altera non, et sic non habet stellas, quod est contra sensum.
- Praeterea, Cum corpus quintum nobilius sit quam ignis, et ignis sit ubique lucere, videtur quod multo fortius deberet hoc convenire corpori quinto.
JUXTA hoc quaeritur de stella quae est Quest. 1. luna, quae sit causa illuminationis ejus?
Si enim dicitur, quod illustratur a sole : tunc videtur, quod cum alia partes orbis consimiliter illustrentur, deberent si crecipere lumen.
<--- Page Split --->
Quest. 2. PRÆTEREA quæritur, Utrum recipiat lumen, vel ut speculum, vel aliter?
Si ut speculum, tunc non haberet radios nisi super illud quod est perpendiculariter oppositum ei : hoc autem non videmus : quia luna illuminat circumquaque sicut et sol.
Quest. 3. ITEM juxta hoc quæritur, Cum corpus quintum sit perspicuum, qualiter accidit eclipsis, quando subjicitur ei luna ?
Solutio. Ad 1.
AD PRIMUM dicendum, quod corpus quintum simplex est, nec habet diversitatem in partibus, nec permixtionem alterius naturae secum : sed tamen in aliqua parte plus consertas et constantes habet partes, et in aliqua parte minus : et ideo dicitur in libro de Substantia orbis 1, quod cœlum non habet aliquam communem qualitatem cum elementis, nisi rarum et densum : sed tamen rarum et densum non causantur ab eisdem in cœlo et in elementis : in elementis enim causantur a frigido vel calido dissolvente vel constringente partes materiae, in cœlo autem causantur a natura cœli quae influit cœlo esse et figuram et motum et diversitatem stellarum, ut habetur in libro de Substantia orbis.
Item, Materia elementi non est possibilis secundum naturam ad majorem extensionem quam est extensio ignis : et ideo non potest fieri cœlum ex ipsa.
Si autem quæritur, Quare cœlum habet rarum et densum potius quam alias qualitates, elementares ?
Dicendum, quod rarum et densum nihil adjiciunt super substantiam materiae, nisi tantum situm partium ipsius : quod patet per diffinitiones eorum : quia densum est, cujus partes sunt propinquae : et rarum, cujus partes sunt sparsae et remotae : et ideo rarum et densum prioritate naturae antecedunt qualitates illas quibus distinguuntur elementa, scilicet calidum, frigidum, humidum, et
siccum. Dicendum ergo, quod lumen non est nisi in partibus magis condensatis et constantibus, sicut est in stellis : et ex hoc non est compositio in orbe, sed tantum diversitas in situ in partibus materiae orbis secundum quod situs est ordinatio partium in toto.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut dicit Philosophus, ignis in propria sphæra non habet lucem : et si lucet, hoc erit in superiori ubi magis condensatur ex multis partibus conscendentibus sursum : et ideo videtur lumen ejus ibi in galaxia. Et ideo dicit Alexander, quod accidit igni lucere, sicut aquæ congelari egredienti extra proprium locum, ubi admisectur cum natura densi inspissanti : et ideo lucet in materia terrae, ut in carbone, et in materia vaporis, ut in flamma, et in materia aeris, ut in aere. Hujus signum est quod vapor elevatus ad ignem et succensus ibi videtur, sicut assub et cometae : et tamen ignis non videtur. Unde patet, quod ad hoc ut aliquid luceat actu, oportet quod ipsum sit condensatarum partium.
Ad ID quod quæritur de luna, dicenAd quæ 1. dum quod causa illuminationis ejus est sol, et quod non habet lumen a se : cujus signum est, quod accensio ejus non est nisi versus solem. Nec regugnat hoc quod dicitur in Genesi, 1, 16, quod fecit Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut praesset diei : et luminare minus, ut praesset nocti : quia, sicut dicit Damascenus, aliud est luminare, aliud lumen, et aliud lux. Luminare enim est receptaculum luminis transfundens ipsum super alia corpora, lux autem est ipsa natura in se, lumen vero est ipsius diffusio in aliquo quod recipit lumen. Unde luna bene luminare est, licet non habeat lumen a se. Nec est simile de aliis partibus orbis quae non sunt sic condensatae.
Ad ALIUD dicendum, quod non illumiiAd quam
<--- Page Split --->
natur ut speculum, scilicet in superficie tantum : sed illuminatur in superficie et in profundo sui, sicut aer : et ideo etiam proficit lumen ubique sicut sol. Quod autem lumen habet ut globum, hoc est ex condensatione partium in luna.
*1. Ad aliud dicendum, quod luna propter hoc quod ipsa est infima in orbe, est magis ignobilis, quam aliae partes orbis : et ideo Philosophus in libro de Animalibus dicit, quod est homogenia terrae in tantum quod etiam quando est pansilenos, id est, plena, non potest omnino tegi obscuritas ejus, sed adhuc apparet ipsa, et maxime in medio ejus, ubi partes obscure magis condensatae sunt : et ideo etiam non est illuminabilis nisi in una superficie, scilicet in inferiori, quam vertit ad nos : in superiori autem ex densitate circuli in quo est, et ex densitate sui obscurat solem, quando interponitur inter nos et ipsum.
ARTICULUS II.
De motu stellarum 1.
Secundo, Quæritur de motu earum. Et istam quæstionem disputat Philosophus in II de Cælo et Mundo, faciens talem divisionem, scilicet quod aut stella moventur similiter et orbes, aut moventur orbibus stantibus, aut moventur motu orbium non motu proprio.
Si moventur ambo, scilicet stella et orbis, aut hoc est a natura, aut a casu. Item, aut moventur circulariter, aut motu tropico sive conversivo, aut motu involutionis sive titubationis, aut motu processivo. Si moventur ambo circulari-
ter et a natura. Contra : Velocitas motus simplicis corporis est secundum quantitatem ipsius, ita quod majus corpus movetur velocius et minus velociter. Veritas hujus propositionis patet in elementis et cœlis : magnus enim ignis velocius ascendit quam parvus, et magna terra velocius descendit quam parva, et superior circulus velocius revolvitur quam inferior : ergo cum major sit circulus quam stella quae est in ipso, velocius revolvitur quam stella. Et ex hoc sequuntur duo inconvenientia : quorum unum est, quod quando circulus revolutus est de puncto ad punctum, stella adhuc non est revoluta, quod est inconveniens : quia, sicut dicit Alfraganus, cœlum non cognoscimus nisi per stellas : nec revolutio circulorum significatur nisi per revolutionem stellarum. Aliud inconveniens est, quod secundum hoc stella scindet circulum, cum velocius transeat circulus quam stella.
Si forte dicatur, quod ambo moventur circulariter, sed circulus movetur natura et stella casu, aut quod ambo casu : aut circulus casu, et stella natura. Contra : Casualia in paucis sunt et non in multis, et cum sunt, parum durant : sed motus iste ponitur in omnibus stellis et circulis et perpetuo : ergo non potest esse casu aliquo dictorum modorum. Praeterea, dicitur in II Physicorum 2, quod in superioribus nihil fit casu et fortuna.
Si propter hoc dicatur, quod stelle moventur stantibus circulis, sicut dixerunt quidam mathematici, sequitur idem inconveniens ut supra, scilicet quod scinduntur circuli, et corpus minus movetur velociter, et quod corpus majus ejusdem naturae quiescit : quod est contra rationem : ergo relinquitur tertium membrum, scilicet quod si moventur circulariter, quod moventur motu or-
<--- Page Split --->
bium, et non motu proprio et natura, sicut pars in toto.
Si autem dicatur, quod moventur motu tropico sive conversivo, aut hoc erit ita quod conversio illa est ab equinoctiali secundum obliquitatem circuli signorum, aut ita erit quod moventur in Occidentem et revertantur in Orientem motu æquali. Si primo modo, tunc stellæ non sunt semper æque distantes, quod est contra visum. Si secundo modo, tunc puncto semicirculi in quo fit conversio, ut duobus uterentur uno : et sic quiescere accideret, quod est impossibile.
Si dicitur, quod moventur motu involutionis, id est, quod in eodem loco manentes vertant et revertant se, sicut dixerunt quidam hoc esse causam scintillationis, et sic videtur moveri sol tempore eclipsationis. Contra : Si ita moverentur stellæ motu proprio, tunc aliquando videremus aliam superficiem earum quam illam quæ est versus nos, et oporteret, quod aliquando videremus aliam superficiem solis, quod non contingit. Unde causa scintillationis non est involutio sive titubatio stellarum, sed potius radius oculi nostri currentis ex longinquitate distantiae ad stellas fixas, et in extensione luminis ad solem. Cujus signum est, quod planetæ non videntur scintillare, nisi tantum sol propter immensitatem luminis quod est in ipso. Unde dicit Philosophus in libro de Causis proprietatum elementorum, quod orbis est elementum sphæricum, quando discernimus inter ipsum et ignem et aerem et aquam et terram. Si autem consideramus ipsum in se, sunt in eo tria elementa, scilicet tres substantiae : quia substantia stellarum et lunæ est alia a substantia solis et orbis, et substantia orbis est alia a substantia solis et stellarum et lunæ : sol enim illustrat et non illustratur, stellæ autem illustrantur et illustrant : orbis autem illustratur quidem, sed non
recipit lumen calcatum in partibus condensatis ut stellæ et luna.
Si forte dicatur, quod stellæ moventur motu processivo proprio. Contra : Omni enim quod habet motum processivum, ordinavit natura organa ad motum illum, ut pedes, alas, et hujusmodi : stellis non ordinavit talium aliquid : ergo non moventur motu processivo.
Relinquitur ergo, quod nullo modo motus moveantur motu proprio, sed motu suorum orbium, ut partes in toto. Et hoc concedendum est secundum naturam, licet quidam antiqui mathematicorum aliud senserint.
Sed tunc quæritur de stella quæ antecedebat Magos in nativitate Domini nostri Jesu Christi : illa enim veniens ab Oriente stabat supra, ubi erat puer1.
Et dicendum est ad hoc, quod, ut dicunt Sancti, stella non fuit in cœlo, sed in superiori parte aeris, et fuit miraculum, ad ostensionem scilicet illius miraculi, quod Christus de cœlis descendit ad ima.
ARTICULUS III.
De qualitatibus stellarum 1.
Tertio, Quæritur de qualitatibus stellarum.
Dicuntur enim quædam stellæ calidæ et siccæ, sicut Sol : et quædam frigidæ et siccæ, sicut Saturnus : quædam frigidæ et humidæ, sicut Luna : quædam calidæ et humidæ, sicut Jupiter.
Et videtur hoc multipliciter inconveniens. Primo : quia tales complexiones qualitatum activarum et passivarum non sunt nisi in materia generabili et corruptibili : stellæ autem hujusmodi non sunt,
<--- Page Split --->
ut probatum est superius. Secundo : quia si tales complexiones sunt in stellis, tunc videtur, quod sufficiant quatuor stellae, siut sufficiunt quatuor elementa : cum tamen videamus innumerabiles stellas in orbe.
Si forte dicatur, quod istas qualitates habent secundum effectum in inferioribus, et non afficiuntur eis in seipsis. CONTRA : Nullum agens agit ultra suam speciem : ergo agens quod non est calidum, non agit actione calidi nisi per acridens. Unde cum stellae habeant istas actiones per se, ut determinant Philosoplii, videtur quod afficiicantur eis.
iretur in infinitum, si omne movens secundum aliquam formam, esset mobile secundum eamdem.
Tertia solutio est, quod sicut in motu locali venitur ad unum movens immobile, ita in motu alterationis secundum qualitates primas necesse est venire ad unum alterans non alterabile secundum easdem qualitates : tamen qualitates prime sunt proprietates quae habent elementa a stellis moventibus non alterabilibus secundum qualitates illas, sicut et motus primus est proprietas quam habet primum mobile a motore primo secundum motum illum immobili.
Praeterea, Videtur quod omnes stellae sint calidae : de proprietate enim luminis est ex motu radiorum et reverberatione excitare calorem.
Ad hoc sunt tres responsiones scriptae in libro de Substantia orbis 1.
Prima, quod istae qualitates aequivoc sunt in stellis et elementis, sicut etiam diaphanum, et illae quae sunt in elementis, sequuntur actionem et passionem. Sed ista solutio non videtur stare : quia si aequivocus esset calor superior, similiter frigus, etc., tunc alterius rationis calorem deberet efficere in inferioribus quam istum, et sic de caeteris.
Et per hoc patet solutio ad omnia praeterquam ad ultimum, ad quod dicendum, quod stellae movent per radios et per proportionem situs eorum quae causantur ex motu : et hoc cum de ratione luminis sit inducere calorem, tamen quia lumen illud non est unius naturae in omnibus stellis, nec proportio situs est una in omni tempore motus, ideo non semper faciunt in inferioribus idem.
Ad hoc autem quod potest quæri, Quare sunt plures stellæ quam quatuor, cum tamen accipiantur qualitates stellarum secundum complexionem qualitatum elementorum ?
Alia solutio est, quod stellae habent istas qualitates, et tamen non afficiuntur eis. Et non sequitur, si faciunt eas in inferioribus, quod habent eas in seipsis : quia non sequitur, quod alterans secundum aliquam qualitatem, disponatur secundum eamdem : id enim quod movet localiter, calefacit, et tamen non de necessitate est calidum. Similiter calidum quandoque nigrificat, et tamen non de necessitate est nigrum : aliter enim
Dicendum, quod stellae sunt moventes elementa ad generationes et corruptiones rerum, et sicut est multiplex generatio, ita necesse est esse multiplicem motum : et ideo multa sunt moventia quae sunt stellae : et multipliciter movent secundum conjunctiones et praventiones et alios respectus stellarum in se et in imaginibus et spatiis cœli, ut dicit Albranazar in libro Judiciorum.
<--- Page Split --->
QUESTIO XVI.
De motoribus orbium.
Deinde quæritur de motoribus. Et quæritur primo, Utrum motor primus sit Deus? Secundo, Si non est Deus, utrum sit anima coeli, vel naturalia? Tertio, De comparatione ipsius ad motores inferiores orbium.
ARTICULUS I.
Utrum motor primus sit Deus1 ?
Ad primum proceditur sic:
t. Dicit Philosophus in II de Cælo et mundo 2, quod causa prima movet causatum primum : sed causa prima est Deus, et causatum primum est cœlum primum : ergo Deus est primus motor cœli.
Item, Probatur in VIII Physicorum3, quod primus motor est penitus immobilis et immutabilis : nihil autem est penitus immobile et immutabile nisi Deus: ergo primus motor est Deus.
Item, In XI Metaphysicae dicit Philosophus : « Primum principium entium non movetur, neque accidentaliter, neque essentialiter, et movet et facit
primum motum æternum. Cum igitur motum sit, necesse est ut moveatur per aliquid. Primus autem motor non per se movetur, et motus æternus fit per motorem æternum, et unus per unum 4. » Et ex hoc accipitur, quod primus motor neque per se movetur, neque per accidens, et est æternus : et nihil tale est nisi solus Deus : ergo primus motor est Deus.
Item, Ibidem 5, Deus est vita : quia actio et intellectus ejus est vita : et illud est intellectus per se, et habet vitam immobilem, et semper æternam : Deus igitur æternus est in fine mobilitatis : ergo est vita continuum æternum : et constat, quod ibi loquitur de primo motore : ergo primus motor est Deus.
Item, Commentator super XI Metaphysicae dicit 6, quod finis prosperitatis animae rationalis est ut continuetur primo motori et sit cum ipso : sed hoc non esset nisi Deus esset primus motor : ergo primus motor est Deus.
Item, Hoc videtur velle Boetius in
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XIV. Art. 6. Tom. XXVII nove editionis nostræ. Cf. etiam II™ Part. Summæ theologiæ, Quæst. 53, membr. 3. Tom XXXII ejusdem editionis.
2 II de Cælo et Mundo, tex. com. 71. 3 VIII Physicorum, tex. com. 79 et infra. 4 XI Metaphys. tex. com. 5 et 37. 5 Ibidem, tex. com. 39 et 51. 6 Commentator super XI Metaphys. com. 38.
<--- Page Split --->
libro III de Consolatione Philosophiae1, dicens :
1 qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum coelique sator, qui tempus ab aevo Iur jubes, stabilisque manens das cuncta mo- [veri :
Quum non externae pepulerunt fingere causae Materiae fluitantis opus : verum insita summi Forma boni livore carens : tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine for- [mans, Perfectasque jubes perfectum absolvere partes.
Ex istis versibus habetur, quod Deus non pulsus ex creatis causis perpetua ratione movet mundum. Cum igitur primus motor sit, qui non alia causa motus, immobilis per se et per accidens, ut habitum est, movet coelum, et mundum, primus motor est Deus.
1. CONTRA :
Omne movens in natura proportionatum est mobili : ergo si Deus est movens in natura, vis movens erit proportionata potentiae alicujus mobilis : ergo Deus non est motor coeli primi secundum naturam, ita scilicet quod sit motor intrinsecus.
Præterea, Sumantur rationes Rabbi Moysis in libro Ducis neutrorum, cap. de uno Deo : quarum prima est, quod motor cæli aut est intrinsecus, aut extrinsecus. Si intrinsecus, aut est forma divisibilis secundum corpus, aut est indivisibilis. Si divisibilis sicut est calidum et leve secundum quantitatem ignis, cum potentia illa sit finita, non movebit motum continuum durantem dum ipse est : quia probatur in VIII Physicorum 2, quod potentia finita non movet motum infinitum in tempore infinito. Si autem est indivisibibilis, sicut est anima et intellectus, talis motor movetur aliquando per accidens : quia moto mobili movetur quod est in mobili, sicut moventibus nobis, moventur ea quae in nobis sunt :
ergo si talis est motor cæli, movebitur ipse per accidens, quia motu illo quo cœlum movetur per se : Deus autem nullo modo movetur, nec per accidens, nec etiam per se.
Si dicatur, quod ille motor est extrinsecus : tunc aut erit corpus, aut non corpus. Si corpus, iterum non erit Deus, et propterea non erit motor primus : quia motor primus non potest esse corpus, cum omne corpus sit mobile. Si dicatur, quod ille motor sit separatus et non corpus, tunc videtur non esse movens in natura : omne enim movens naturaliter est conjunctum mobili.
Præterea, Dicit Philosophus in VIII Physicorum, quod si invenitur aliquid quod est movens et motum, et aliquid quod est motum nullo modo movens, erit invenire aliquid movens nullo modo motum, nec per se, nec per accidens : omne autem movens intra, movetur per accidens motu ejus quod movet : sed Deus non movetur per accidens, ut prædictum est : ergo non erit movens intra.
Si forte dicatur, quod non est necessarium, quod movens naturaliter sit intra : quia ignis movet aerem, et aer alteratur naturaliter, cum tamen ignis alterans sit extra ipsum, apparet quod non est instantia : quia non loquimur de motu locali, qui si est naturalis, semper habet motorem intra, sicut patet in diffinitione naturae posita in II Physicorum 3, quod natura est principium et causa movendi et quiescendi ejus in quo est per se primo et non secundum accidens : ergo patet, quod motor naturalis in motu locali est intra.
Si forte iterum dicatur, quod cœlum secundum totum non mutat locum, sed secundum partes rcnovat situm tantum : et ita motor ipsius existens in ipso non mutatur per accidens, cum ipse non sit actus alicujus partis. CONTRA : De in-
<--- Page Split --->
tellectu dicit Philosophus 1, quod nullius corporis est actus, et tamen mutatur per accidens moto corpore : ergo similiter erit de motore primo : et ita Deus non potest esse motor primus.
Præterea, Secundum hoc si Deus non moveretur per accidens, hoc haberet a mobili, quia illud non mutat locum : ergo in se posset moveri per accidens : hoc autem est falsum, cum ipse per se habeat, quod nec naturaliter, nec per accidens possit moveri.
Item, Id quod omnino est simplex, non habet aliquam causam suæ essentia : dico autem simpliciter secundum privationem potentiae compositionis et actus, scilicet quod nec fit compositum, nec componibile cum aliquo : omnis autem motor existens in mobili mobile, habet causam ut subjectum et materia : ergo ille motor non est simplex in fine simplicitatis, et ita non potest esse Deus.
Si forte aliquis diceret, quod motor primus non componitur cum mobili, hoc est contra Philosophum in libro de Substantia orbis 2, qui dicit, quod cœlum est compositum ex motore et mobili.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod si velimus loqui secundum Philosophos, ponemus in cœlo triplicem motorem, scilicet Deum qui est motor extra, non proportionatus mobili : et hoc attendit Ptolemæus qui dicit, quod nihil movet cœlum nisi solus Deus, et Rabbi Moyses qui probat multis rationibus, quod motor cœli est extrinsecus extra ipsum, neque corpus, neque virtus in corpore existens, neque divisibilis, neque indivisibilis secundum corpus. Et ille motor videtur etiam innui in XI Metaphysicae 3, de quo dicitur ibi, quod actio ejus et vita ejus et essentia ejus sunt idem. Unde etiam Rabbi Moyses probat, quod tales substantiae non possunt esse plures :
substantiae enim simplices non conjunclu corpori non numerantur, sicut ipse dicit, nisi per causam et causatum : et idem primæ non possunt esse multæ, sed una sola : et isti soli motori convenit, quod non moveatur per se, neque per accidens : et de hoc etiam intelligitur dictum Boetii in libro de Consolatione philosuphiae.
Secundus motor est forma conjuncta cœlo non divisibilis divisione cœli : et isti motori convenit, quod sit mobili per accidens, quemadmodum probat Rabbi Moyses 4, et convenit ei, quod virtus sua proportionatur mobili : et hor dicit Commentator super librum de Cœlo et Mundo : et convenit ei iterum, quod virtus sua fortior est in mobili immediato, quam in mobili mediato. Et hoc tangit Anevalpetras in Astrologia sua. Utrum autem motor iste sit anima vel non, inferius erit quaestio.
Tertius motor est forma materialis divisibilis secundum divisionem cœli. Sicut enim est grave in terra, et leve in igne, quæ sunt potentiae ad motum sursum et ad motum deorsum, ita est quædam forma in cœlo que est potentia ad motum circularem, et illa potentia proportionatur illi loco qui est circa medium, sicut potentia gravis proportionatur loco deorsum, et potentia levis loco sursum. Et quod hujusmodi motor sit in cœlo, patet demonstrationibus Philosophi positis in II de Cœlo et Mundo 5, in quibus supponit, quod magnus orbis citius circumvolvitur quam parvus, sicut magnus ignis velocius ascendit quam parvus : quod non esset verum, si non esset motor in cœlo divisibilis secundum quantitatem mobilis. Hoc etiam patet ex dicto Averrois in libro de Substantia orbis 4, qui dicit, quod cœlum non lassatur in motu : eo quod motor movet ipsum secundum convenientiam formæ
<--- Page Split --->
mobilis ipsius, qualiter non movet anima corpus animatum elementatum : et ideo animalia in motu corporis lassantur.
Ex ista diffinitione patet responsio ad omnia objecta praeter hoc quod est primum, ad quod dicendum, quod causa prima dicitur duobus modis, scilicet in genere naturae, et extra genus. In genere naturae motor cœli intra dicitur prima causa, et primum mobile dicitur causatum primum, habens ordinem ad generationem et corruptionem : et hoc dico propter cœlum empyreum, quod est supra ipsum, et non habet ordinem ad generationem et corruptionem, sed ad statum contemplationis, ut habitum est. Sed prima causa extra genus naturae est Deus, cujus causata sunt omnia creata.
Si autem objicitur, quod motus unus simplex non habet nisi motorem unum, et ita cum primum mobile habeat motum unum simplicem, non videtur habere nisi unum motorem. Dicendum est ad hoc, quod hoc est verum, si illi tres motores ordinarentur ex æquo ad motum illum, ita quod unus non esset in alio : sed Deus qui est motor absolute primus, movet in motore qui est primus in natura, sicut causa prima movet in causa secunda : motor autem ille qui est primus in natura, movet secundam potentiam mobilis circularis, sicut forma ignis substantialis movet ignem sursum secundum potentiam levis. Nec exiguntur diversi motus propter formam substantialem ignis et potentiam levis.
ARTICULUS II.
Utrum motor ille qui est intra, et non est divisibilis secundum quantitatem mobilis, sit anima cœli, vel non 1 ?
Secundo quaeritur, Utrum motor ille qui est intra, et non est divisibilis secundum quantitatem mobilis, sit anima cœli, vel non ?
Et videtur, quod sic : quia
Hoc expresse haberi potest, prout videtur in II de Cœlo et Mundo 2, ubi dicit Philosophus, quod si cœlum habet animam, et est in ipso principium motus, tunc procul dubio sunt ei sursum et deorsum, dextrum et sinistrum. Ex quo patet, quod Philosophus ponit pro causa dextri et sinistri cœlum habere animam.
Item, In primo Cœli et mundi : « Vita est in cœlo fixa et sempiterna in sæcula seculorum, quæ non finitur, neque deficit, et est melior vita 3. » Vita autem est actus animæ. Ergo anima cœli est motor cœli.
Praeterea, Omnis substantia spiritualis separabilis a materia conjuncta corpori, est anima: et omnes ista differentia probantur de motoribus sphærarum in XI Metaphysicae 4, scilicet quod sunt substantiae separatae conjunctae mobilibus: ergo sunt animæ.
Praeterea, Hoc expresse dicit Commentator super II de Cœlo et Mundo in principio 5, ubi dicit, quod cœlum habet intellectum qui est forma indivisibilis secundum quantitatem cœli, et ille est anima.
Item, In libro de Substantia orbis
<--- Page Split --->
dicit Philosophus : Manifestum est, quod forma movens cœlum, natura ejus est et natura animæ 1. Et plura talia continentur ibidem, sicut est istud, Corpus cœleste movetur ex se et anima. Ergo habet animam tantum, et non habet aliud principium sui motus : et quia movetur circulariter, scimus quod principium hujus animæ secundum quod est anima, est moveri circulariter.
Item, In eodem loco dicitur, quod corpus cœleste non est necessarium in suo esse, sicut est dispositio in corporibus animalium quæ sunt hic : animalia enim quæ sunt hic, apparet quod animæ eorum sunt necessariæ in esse corporum suorum, et quod non salvarentur nisi per sensibilem animam et imaginavam. Corpus autem cœleste, quia est simplex et intransmutabile ab aliquo extrinseco, non indiget in suo esse anima sensibili, nec imaginativa, sed tantum indiget anima spiritum moveute in cœlo, et virtute quæ non sit corpus neque sit in corpore secundum divisionem ipsius ad largiendum ipsi permanentiam æternam et motum æternum, qui non habet principium neque finem. Ex quo accipitur, quod cœlum habet animam, et quod hæc anima non est sensibilis, sed motiva secundum locum, quæ largitur ei permanentiam et motum, quæ non habet principium et finem per generationem in tempore, licet per creationem habeat principium, ut supra habitum est.
Item, In Sex principiis habetur de anima mundi, et hæc ponitur esse motor primi mobilis : ergo primum mobile habet animam.
Si forte dicatur, quod hoc hæreticum est et non consentiendum in hoc Philosophis, quid respondebitur Augustino super Genesim ad litteram 2, qui relinquit pro dubio, Utrum stelle sint ani-
malia, vel non? Nam si esset hæresis, videtur quod ipse determinare deberet.
Item, Hieronymus super Ecclesiastem, super illud : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus 3 : dicit sic : « Ipsum solem spiritum nominavit, eo quod animal sit et spirét et vigeat et omnes orbes cursu suo expleat. »
Item, Rabbi Moyses : Cœli sunt animalia rationalia, scilicet apprehensores creatoris. Hæc autem est veritas probata etiam ex parte legis, et non secundum corpora motiva sicut ignis et terra, sicut putant insipientes, sed sicut dixerunt Philosophi, animalia obedientia creatori, et laudant ipsum, et cantant ei canticum et laudem sublimem. Et hæc auctoritas jacet in secunda collatione libri Ducis neutrorum.
Item, Avicenna in VI de Naturalibus, et in suo libro de Cœlo et mundo, expresse dicit, quod cœlum habet animam et phantasiam, cui obedit universa materia mundi, sicut corpus animalis obedit animæ animalis : et sicut corpus animalis .immutatur secundum imagines delectabilis vel tristis apprehensas ab anima animalis, ita materia elementorum mutatur ad imaginationem motorum cœli : et ideo fiunt quandoque terræmotus et scissuræ terræ in inferioribus.
SED CONTRA :
Probatur in libro de Anima 4, quod nullum corpus simplex potest esse animatum : et ratio est : quia cum anima diversas habeat potentias, oportet diversitatem esse aliquam in organis quæ perficit secundum distinctionem suarum potentiarum : habitum est autem supra, quod cœlum est corpus simplex : ergo non potest esse animatum.
Item, In libro de Anima 5 probatur, quod ubicunque est intellectus, ibi est sensus et vegetatio, sed non convertitur : et ubicumque est sensus, ibi est vege-
<--- Page Split --->
tatio, sed non convertitur. Si ergo in crulo est anima quae est intellectus, ut supponitur a quibusdam, tunc erit ibi invisibilie et vegetabile: et ita ibi ad minus erit tactus inter sensus, et nutritiva inter potentias vegetabiles: omne autem quod nutritur, corruptibile est: ergo cœelum est corruptibile. Similiter non videmus ibi organa sensuum: ergo non habet animam sensibilem.
Si forte dicatur, quod habet animam intellectualem praeter sensibilem et vegetabilem, et illa non indiget organis, neque in se, neque in suis operationibus. CONTRA : Intellectuals non efficitur in actu nisi per abstractionem a phantasmatibus : si igitur habet intellectum, aut ille intellectus numquam erit in actu, et sic erit sicut dormiens : aut oportet, quod habeat phantasiam et sensibilem animam, et hoc absurdum est ponere in cœelo.
Si forte dicatur, quod intelligit universalia, sicut dicit Isaac in libro de Diffinitionibus. CONTRA : Scientia rei in universali non est nisi scientia rei in potentia : quia inferiora in suis superioribus non sunt nisi in potentia. Cum ergo non habeat potentias per quas descenditur ad particularia, numquam videtur scire rem in propria natura.
Praeterea, Cum intellectus cœeli sit directivus operis sui, videtur quod semper erret in particulari : cum intellectus praedeterminans opus, nulla ratione possit descendere ab universalibus ad particulare hoc vel illud, nisi cum hic et nunc et aliis dispositionibus particularibus. Secundum hoc ergo deficeret intellectus illius corporis nobilis ab intellectu humano in duobus : ex parte enim speculativi intellectus deficeret : quia scientia ejus esset in potentia, cum esset in universali tantum : vel esset imperfecta, quia numquam cognosceret propter quid. Ex parte autem practici intellectus qui praedeterminat opus, etiam deficeret per
errorem operis : quia opus non est circa universalia, sed circa particularia.
- Si propter istas rationes aliquis dicat, quod quatuor sunt differentiae animae, scilicet vegetativum, et sensitivum, intellectivum, et motivum secundum locum, sicut dicit Aristoteles in II de Anima 1, quod multipliciter ipso vivere dicto, si unum eorum aliquod insit solum, vivere ipsum dicimus, ut intellectus, et sensus, et motus, et status secundum locum.
Adhuc autem, Motus secundum alimentum et augmentum et detrimentum vita est : et sicut ibidem dicit, animatum ab inanimato determinatur in vivendo. Si, inquam, sic dicatur, et quod in cœelo est tantum motivum secundum locum, et non aliae differentiae animae : et propter hoc ipsum dicitur animatum et habere animam. CONTRA : Aut igitur principium est motivum motu locali, aut secundum naturam. Si hoc ultimo modo dicatur, tunc omne quod movetur secundum naturam sursum vel deorsum, haberet animam, cum haberet principium motus secundum locum in ipso per se et non secundum accidens.
Si autem primo modo dicatur, sequuntur multa inconvenientia, quorum primum est, quod hoc est contra Philosophum : quia ipse in II de Ccelo et mundo 2, loquens de stellis et orbe, probat ipsa non habere motum processivum sic dicens : « Ut natura posuerit stellas mobiles motu processivo, extra rationem est, et non praeparaverit eis instrumentum motus : et natura quidem non posuit aliud aliquid vacuum absque causa. » Quasi diceret : Cum in rebus inferioribus non inveniatur vanum aliquod, multo minus in rebus superioribus. Et quia aliquis posset dicere, quod natura ingeniavit instrumenta motus aliis animalibus, sed non cœelo, obviat Philosophus dicens : « Impossibile est ut natura ingeniet animalibus, et intendat in eis, et
<--- Page Split --->
recedat ab istis corporibus sublimibus mobilibus habentibus proprietates in naturas ultimas, et ut exspoliet rebus quibus possibile est ut incedant per se, et elonget ea a rebus quæ habent instrumentum motionis suæ. » Et hoc quidem dicit Philosophus de stellis : sed eadem ratio de sphæris est, in quibus moventur stellæ : quia neutrum illorum videmus habere alas, vel pedes, vel aliquid hujusmodi.
Aliud inconveniens est: quia, sicut dicit Philosophus in libro III de Anima 4, motus processivus est ad omnem partem, scilicet ante, retro, dextrum, sinistrorsum, sursum, et deorsum: principium autem motus cœli non movet nisi in uno circa medium.
Tertium inconveniens est: quia, sicut dicitur in VIII Physicorum 5, illa moventur a seipsis motu processivo, quæ quiescunt quando volunt, et moventur quando volunt: cœlum autem 6 semper uniformiter movetur.
Quartum inconveniens est: quia nihil est dictum, cœlum habere tantum principium motus processivi, et non intellectum et sensibilem animam: quia probatur in libro de Anima 7, quod nihil movet motu processivo nisi intellectus et phantasia. Cujus signum est, quod plantas quæ non habent intellectum vel phantasiam, videmus immobiles per locum.
Quintum inconveniens est, quod motus processivus est propter distantiam delectabilis convenientis : in cœlo autem non est distantia talis delectabilis convenientis.
- Si forte dicatur, quod animæ cœli non est eadem ratio cum animabus animalium quæ sunt actus physici et organici corporis potentia vitam habentis. Adhuc objicitur in contrarium aliter : in omni enim motu animato motus corporis contrariatur motui animæ. Hujus probatio est per inductionem et syllogismum :
quia inductio quidem est in omnibus animalibus natantibus, et volantibus, et repentibus: horum enim omnium corpora gravia sunt, et tendunt deorsum ex natura corporis, cum tamen ab anima fcrantur sursum et retrorsum, et dextrorsum et sinistrorsum. Per syllogismum sic: Nullum corpus lassatum et corruptum multitudine motus alicujus, movetur motu illo secundum naturam suam, sed extra naturam: omne corpus motum multitudine motus processivi est lassatum et corruptum: ergo nullum corpus motum motu processivo, est motum motu illo secundum naturam suam.
Ad hoc respondet quidam Philosophus in libro de Substantia orbis 4, quod motus circularis in cœlo est animæ secundum quod est anima, et quod in cœlo non est nisi motus animæ et non corporis : et ideo non inducitur ibi lassitudo ex contrarietate motorum, scilicet animalis et naturalis. Sed contra : Quidquid est animæ secundum quod est anima, est omnis animæ : si ergo motus circularis est animæ secundum quod est anima, est omnis animæ : quod ad oculum patet esse falsum. Si dicatur, quod est animæ intellectualis, adhuc patet esse falsum : quia homo non movetur circulariter. Si dicatur, quod anima cœli et anima hominis intellectualis non sunt unius rationis: et ideo aliquid convenit animæ cœli, quod non convenit animæ hominis : sed sic motor cœli non erit anima nisi secundum convenientiam in nomine tantum. Præterea, Hoc erit contra Philosophos, qui utramque animam, scilicet cœli et hominis, diffiniunt duobus, scilicet per intelligere, et movere secundum locum. Si forte dicatur, quod ille motus dicitur animæ secundum quod est anima : quia est animæ præter conjunctionem ad corpus illud : hoc erit contra Aristoteles in libro I de Cœlo et Mundo 5 : quia ipse
<--- Page Split --->
vult, quod omne corpus habeat naturalvm motum, vel a medio, vel ad medium, vel circa medium.
- Si propter hoc dicatur, quod motus animae cœli non est diversus a motu corporis ejus, scilicet quod cœlum de natura sui fertur circulariter, et anima cœli movet motu ejusdem : et ideo, dicit Philosophus quod non est ibi alius motus nisi motus animæ tantum. CONTRA: Quicumque motores in uno et eodem mobili efficiunt unum motum numero, ipsi sunt unius naturae. Veritas hujus propositionis habetur ex XI Metaphysicae1, ubi numerus motorum probatur per numerum motuum, et perpetuitas motorum ex perpetuitate moluum. Prima ratio est ad hoc quod potentiae activæ et motivæ diffiniuntur per actus et operationes suas. Si igitur anima cœli et natura corporis cœli movetur motu eodem numero, ipsa erit ejusdem naturae et ejusdem essentiae numero.
Hanc quaestionem totam determinat Damascenus in libro II de Fide orthodoxa2, per interpretationem unius partis sic dicens : « Nullus autem animatos cœlos vel luminaria existimet : inanimati enim sunt et insensibiles. Quia etsi dicat divina Scriptura : Lætantur cœli, et exultet terra3, eos qui in cœlis sunt Angelos, et qui in terra homines, ad lætitiam vocat : novit enim Scriptura et prosopopœia, id est, personarum fictione uti, et ut de animatis de inanimatis loqui, sicut illud : « Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, etc. 4. » Et ita videtur, quod cœlum non habeat animam.
dicemus quod quaedam intelligentiae sunt in orbibus deservientes primo in motu orbium, et intelligentiae illae dicuntur animæ orbium, et non univoce cum intelligentiis hominum, eo quod non egrediuntur in actum per abstractionem a phantasmatibus, sed ipsæ revertuntur super essentiam suam, et per essentiam super aliud reditione completa : sicut enim dicitur in libro de Causis, in propositione 12 : « Omnis enim intelligentia intelligit essentiam suam. » Et iterum in propositione 13 : « Omnis sciens qui scit essentiam suam, est rediens ad essentiam suam reditione completa. » Et ideo illæ intelligentiæ non habent nisi duas potentias, scilicet intellectum et appetitum moventem secundum locum : nec habent comparationem ad orbes secundum istam rationem animæ, qua dicitur, quod anima est endelechia corporis organici physici potentia vitam habentis : quia ista ratio per prius et posterius convenit intellectui, et sensibili, et vegetabili : intellectus enim nullius corporis est actus : quia non utitur organo corporis, nec in se, nec in suis operationibus : alioquin non haberet aliquam operationem extra corpus, et oporteret ipsum destrui destructo corpore, sicut destruitur vegetabile et sensibile in brutis. Operatur autem ad corpus ut natura ad navem, hoc est, secundum rationem movendi ipsum et regendi, sicut dicitur in libro de Anima5, et in propositione 2 libri de Causis : « Omnis intelligentia divina scit res per hoc quod est intelligentia, et regit eas per hoc quod est divina. » Et dicitur divina intelligentia ibi participans omnes bonitates divinas a primo motore qui est Deus. Quod autem hæc sit sententia Philosophorum, patet ex verbis eorum : sic enim Rabbi Moyses in secunda collatione libri Ducis neutrorum : Nullus sic dicit cito, quod cœ-
Solutio. Solutio. Nos cum Sanctis confitemur cœlos non habere animas, nec esse animalia, si anima secundum propriam rationem sumatur. Sed si vellemus Philosophos ad idem reducere cum Sanctis,
<--- Page Split --->
lum habeat animam : hoc autem comprehendit labore intellectus. Auditor autem putat, quod illud longe sit a scientia, quando ascendit in cor ejus, cum dicimus, quod habet animam, quod illa anima est sicut hominis vel asini : sed non est ista ratio dicti : est autem ratio ejus, quod motus ipsius localis ostendit, quia in ipso est principium a quo movetur sine dubio, et illa virtus prima dicitur anima. Eamdem sententiam dicunt Averroes et Avicenna et fere omnes Philosophi.
Ad object. Ad PRIMUM ergo quod objicitur de libro Anima, patet solutio : quia non per hunc modum determinatur anima in libro de Anima, per quem dicitur intelligentia movens orbem anima : quia non est de speculatione naturalis, cum sit substantia separata a materia commixta contrariis, sed potius determinatur in XI Metaphysicae.
Per hoc etiam patet solutio ad secundum.
Ad object. Ad TERTIUM dicendum, quod intelligentia movens orbem, intellectum non habet abstrahentem a phantasmatibus1.
Et si objicitur quod Avicenna dicit, quod habet phantasiam et imaginationem. Respondendum est, quod ipse vocat phantasiam et imaginationem applicationem intellectus ad particularia naturae.
Ad object. Ad HOC autem quod quaeritur, Utrum sua scientia sit universalis * ? Dicendum est, quod nec est universalis, nec particularis, nec univoca nostra scientiae. Universalis non est propter rationem inductam. Particularis non est, quia illorum non est disciplina, ut dicit Plato. Univoca nostra scientiae non est, quia non oritur ab ente per abstractionem ut nostra scientia. Qualiter autem sit intelligendum, accipitur ex hoc quod omnis causa cognoscens se in quantum causa est, cognoscit causatum suum :
omne causatum cognoscens in quantum causatum est, cognoscit causam suam.
Unde dicimus, quod motores sphærarum per motum causarum causant omnem diversitatem quæ est in inferioribus secundum naturam : et ideo cognoscentes se in quantum causæ sunt, cognoscunt naturalia omnia. Similiter inferiores motores sphærarum cognoscunt superiores per hoc quod sunt moti ab eis ut desideratum movet desiderium. Et ita patet, quod hæc scientia non est in universali, nec in particulari : per hoc enim quod cognoscunt se, cognoscunt universalia et particularia causata a motoribus suis. Et hoc est quod dicit Philosophus in propositione septima libri de Causis : « Omnis intelligentia scit quod est supra se, et quod est sub se. Et scit quod est sub se, quoniam est ei causa : et scit quod est supra se, quoniam acquirit ab eo bonitates. » Per hoc etiam patet, quod intellectus motorum completior est intellectu humano, et habent scientiam propter quid : et intellectus eorum est motus secundum prædeterminationem determinati operis, et non erroneus, sicut videtur probare objectio, et semper est rectificatus in opere, eo quod numquam accipit rem, nisi per illud quod est vere causa secundum naturam.
Ad hoc autem quod objicitur de Isaac, dicimus, quod ipse appellat universale speciem et rationem per quam intelligunt motores : hæc enim est ratio substantiae motorum secundum quod est causa : etiam ipsi sunt causæ universales in tota natura, quæ causæ determinantur ad hoc et illud secundum portiones causatas ex diverso situ stellarum et diverso motu orbium.
Ad id quod objicitur, quod in cœlo tantum sit principium motus secundum locum, dicimus quod hoc non est verum : imo est in cœlo secundum Philo-
<--- Page Split --->
nophos intellectus et motivum secundum locum.
Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum moveat secundum naturam, vel motu processivo ? Dicimus secundum Philosophum in libro de Substantia orbis, quod secundum naturam. Et non est simile de levi et gravi in elementis : quia substantia levis et gravis non diversificantur in eodem corpore secundum ante et retro, et dextrum et sinistrum, et superius et inferius : et ideo motus iste non est motus intelligentiae : sed talis diversitas non est in corpore cœli : et ideo motus ejus est motus intelligentiae. Omnia autem quae ostendunt, quod non est motus processivus, concedimus de plano : et ideo quia processivus motus est ad salutem subjecti, quae salus diffusa est in locis diversis, ad quae movetur animal, et tali salute non indigent corpora cœlestia, ut dicitur in libro de Substantia orbis.
e. CONCEDIMUSautem, quod intelligentia quae dicitur anima et motor orbis, non secundum eamdem rationem dicitur anima cum intellectu hominum, sed per prius et posterius : licet enim utraque determinentur per intelligere et movere, non sunt unius rationis hinc inde, ut patet ex prædictis.
Ad hoc autem quod objicitur de contrarietate motus corporis ad motum animæ, dicendum quod hoc est verum in his quae moventur processive : sed in his in quibus anima movet secundum naturam corporis, non accidit lassitudo vel labor ex motu animæ.
Ad hoc quod dicit Philosophus, quod est ibi motus animæ tantum, dicendum, quod hoc intelligitur, quod anima non movet alio motu, quam secundum naturam illius corporis. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod hoc non convenit omni animæ : movere enim non est unius rationis in motore superiori et in motore animalium. Ad aliud dicendum, quod motor qui est intelligentia, et motor qui est ex parle naturae corporis,
sunt diversi : quia licet comparentur ad unum motum, non tamen eadem ratione : in cœlo enim motum est considerare dupliciter, scilicet secundum circulum simplicem : et sic ordinatur motus ad motorem qui est natura et forma substantialis corporis cœlestis, et dispositiones naturales ad ipsum sunt lumen et figura. Item, invenitur in motu ratio dextræ unde incipit motus, et ratio sinistræ per quam est regyratio motus, et ratio ante et retro secundum quam est obligatio motus, et ratio supra et ratio infra secundum quarum immobilitatem mobile non egreditur de loco suo : et secundum has rationes comparatur motus ad intelligentiam quæ dicitur anima et motor cœli : ad motorem autem primum absolute qui est Deus, habet comparationem ut ad movens non proportionatum motui et mobili.
Ista omnia diximus secundum Philosophos qui non contradicunt quibusdam Sanctis negantibus cœlum animam habere, nisi in nomine solo, qui abhorrent nomen animæ, et tamen bene concedunt, quod intelligentiæ quædam sive Angeli movent cœlum jussu Dei. Sicut ponimus secundum Catholicam fidem quosdam Angelos miraculosa facere, et legibus naturae concurrere : ita non est contrarium fidei quosdam Angelos juvare naturam in movendo et gubernando sphæras cœlorum, quos Angelos moventes sive intelligentias Philosophi dicunt animas. Sancti vero timentes ne forte dicere cogantur cœlos esse animalia, si concedunt ipsos habere animas, negant motores cœlorum esse animas. Et ita patet, quod non est contradictio inter eos : antiqui enim Deos et Angelos dicebant animas mundi. Et hoc est quod dicit Augustinus in fine libri IV de Civitate Dei : « Hi soli videntur advertisse quid esset Deus, qui crediderunt eum esse animam molu ac ratione mundum gubernantem : ac per hoc etsi nondum tenebant quod veritas habet (Deus enim verus non anima, sed animæ quoque
<--- Page Split --->
effector et conditor) tamen si contra praejudicia consuetudinis liberi essent, unum Deum colendum faterentur atque suaderent, motu ac ratione mundum gubernantem : ut ea cum illis de hac re quaestio remaneret, quod Deum dicerent animam, non potius animæ creatorem 1. »
Alibi in questionibus de anima redibimus ad hanc questionem.
ARTICULUS III.
De comparatione motoris primi ad motores inferiores.
Tertio, Quæritur de comparatione motoris primi ad motores inferiores.
Et videtur, quod comparantur per æque : quia
Omnes movent motu durante per totum tempus : cum igitur motus illi sint æquales, motores æquales esse videntur.
Item, Videtur quod possunt esse contrarii : quia in nobis sunt duo motores, scilicet intellectus, et phantasia : et phantasia quandoque contrariatur intellectui : ergo videtur, quod similiter in superioribus inferior possit contrariari superiori.
Item, Videtur quod inferiores possunt errare in motu, et non superior : quia phantasia potest esse recta et non recta, intellectus semper rectus, ut dicit Philosophus : igitur similiter in superioribus inferiores possunt errare superiore non errante.
Solutio. Ad 1.
SOLUTIO. Dicendum sicut prius objectum est, quod motores comparantur secundum æque quantum ad durationem
motus : sed in aliis quatuor comparantur non secundum æque : quorum primum est, quod primus motor movet non motus, et movet inferiores ut desideratum movet desiderium : inferiores autem movent moti. Hujus signum est, quod omnes inferiores sequuntur motum superioris : et ideo dicitur in libro de Causis, quod primum est dives in se et dives in aliis. Secundum. est simplicitas in movendo : primus enim movet uno motu simplici : inferiores autem movent pluribus motibus. Tertium est in vigore movendi : primus enim motor circulum multo majorem et corpus multo majus circumvolvit in eodem tempore, in quo motor inferior circulum inferiorem circumvolvit. Quartum est in fine motus : primus enim motor secundum allationem continuam movet et uniformem, quæ est causa uniformitatis et continuitatis in natura : inferiores autem movent secundum allationem continuam et non uniformem : quia obliquatur a Meridie versus Aquilonem, et sunt causa differmitatis quæ est in generatione et corruptione.
Per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicitur, quod non est simile de phantasia ad motores inferiores : quia phantasia movet cum apprehensione hic et nvnc et particularium, in quibus accidit error et contrarietas ad intellectum, eo quod frequenter sequitur bonum simpliciter.
Utrum autem numerus illorum motorum sit secundum numerum mobilium vel stellarum vel motuum, hic quaerere relinquimus : et hoc ideo, quia una sphæra plures habet motus, et dubium est, utrum illi motus sint a motore uno vel a diversis. Videtur enim Aristoteles velle, quod sint a diversis in XI Metaphysice 1 : quia ibi ipse probat numerum motorum esse numerum motuum, et tangit plures esse motus in sole et
<--- Page Split --->
huma et aliis. Sed alii quidam Philosophi dicunt unum motorem esse de una «phara, et ex stelle natura quae est in «phara, dicunt illum motorem influere diversos motus ipsi sphære vel unum. Tertia autem secta vult, quod sit numerum motorum secundum numerum stel-
larum in cœlo. Quarta autem vult, quod sit unus motor omnium sphærarum et extra omnes eas, ut hic est Deus : et hoc credimus esse verius. In quæstionibus tamen de anima quædam iterum de hac materia dicentur.
QUÆSTIO XVII.
De motibus cœlorum.
Consequenter quæritur de motibus superiorum. Et quæruntur duo, scilicet de simplicitate motus superiorum, et de ratione mensuræ secundum quam dicitur mensurare inferiora.
sive sit violentus, sive naturalis. Contra : Motus cœli est in majori spatio quam aliquid aliorum et in majori subjecto : et ita videtur, quod compositior sit.
ARTICULUS I.
An motus cœlorum sit simplex ?
Ad primum proceditur sic : 1. Nullum continuum est simplex : motus cœli est continuus : ergo motus cœli non est simplex.
DEINDE quæritur, Ad quid indiget Deus motu cœli ?
Perfectioris enim agentis perfectior debet esse operatio : unde cum Deus sit perfectissimum agens, perfectius fuisset si voluisset per seipsum inferiora quam per cœlum
Item, Nihil habens partes differentes inter se, est simplex : motus cœli habet partes inter se differentes, quia prius et posterius : ergo, etc.
Si propter hoc dicatur quod simplex est in comparatione ad motum rectum,
SOLUTIO. Dicimus, quod motus cœli simplex dicitur tribus modis. Uno modo : quia ipse est causa omnium motuum naturalium. Unde cum secundum viam resolutionis causati in causam motus cœli sit ultimum in genere motuum, oportet
<--- Page Split --->
quod ipse sit simplicissimus. Secundo modo dicitur simplicissimus respectu temporis : quia nullus motus in tanto spatio potest esse in tam brevi tempore. Tertio modo dicitur simplicissimus quantum ad regularitatem : quia in omnibus partibus est æque velox : quod non contingit in motu naturali recto nec violento. Violentus enim velox est in principio et tardus in fine, vincente motore naturali motorem violentum : naturalis autem rectus tardior est in principio et velocior est in fine : motus autem cœli uniformis est in principio, medio, et in fine.
Et per hoc patet solutio ad primo objecta : quia motus cœli non sic dicitur simplex ut procedunt objectiones illæ.
ARTICULUS II.
Secundum quam rationem dicatur motus primus mensura aliorum?
Secundo quæritur, Secundum quam rationem dicatur motus primus mensura aliorum?
Et videtur, quod ipse non sit mensura.
Dicitur enim in prima philosophia, quod unumquodque mensuratur sui generis minimo : multi autem sunt minores motus quam motus cœli.
Ad quest. Ad aliud dicendum, quod Deus non indiget motu cœli nisi propter imperfectionem materiae inferiorum : propter enim illius transmutationem oportuit esse corpus quod motu suo transmutaret eam, et illud est cœlum.
Sed quia multa de hoc dicta sunt in quaestione de tempore 1, ideo huic disputationi hic imponimus finem, dicendo, quod motus cœli minimus est in natura et in partibus suis, et secundum se et secundum partes suas mensurat alios omnes motus : et si contingat motum superiorum mensurari ad motum inferiorum, hoc erit quoad nos, et non simpliciter.
QUÆSTIO XVIII.
De effectu motus cœli et stellarum in inferioribus.
Deinde, Quæritur de effectu motus cœli et stellarum in inferioribus. Et quæruntur duo, scilicet primo quis sit effectus motus cœli? Et secundo, Quis sit finis motus cœli?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Quis sit effectus motus cæli ?
Ad primum proceditur sic :
- Dicitur in Genesi, <uod fecit Deus solem et lunam et stellas, ut sint in siyna, et tempora, et dies, et annos 1 : ergo variatio temporum per hiemem, et aestatem, per ver, et autumnum, sicut dicit Damascenus 2, est effectus motus cæli et stellarum. Dicit enim : « Nos dicimus signa ex ipsis fieri imbris et serenitatis, frigidatis et caliditatis, humiditatis et siccitatis, et ventorum, et horum talium. »
Similiter, Quandoque dicuntur signa esse mortis aliquorum, sicut dicit Damascenus : « Qualitas aeris a sole et luna et astris : alio et alio modo facta diversas complexiones et habitus et dispositiones sortitur. » Intelligit autem per complexiones dominium diversum quod est in humoribus, secundum quod alii dicuntur cholerici, et alii sanguinei, et hujusmodi. Per dispositiones autem intelligit infirmitates et sanitates. Per habitus autem intelligit inclinationes ad opera. Unde ipse dicit in littera : « Habitus sunt eorum quae sunt in nobis, hoc est, in potestate nostra. »
Item, Ipse dicit, quod comete constituuntur ad signum mortis regum.
Item, In eodem capite dicit, quod « fortasse aliquis dixerit, quoniam haec proeliorum sunt signa astra 4. »
Ex his colligitur, quod astra habent
virtutem in transmutatione elementorum, et in mutatione complexionum, et in mortibus hominum, et insuper etiam in habitibus inclinantibus ad opera, et etiam in eventibus proeliorum. Cum ergo opera et prælia sint de his quæ subsunt libero arbitrio, videntur habere potestatem super liberum arbitrium.
Item, Dicit Augustinus in libro V de Civitate Dei, quod « sidera dicuntur valere ad transmutationem omnium corporum 5. »
Item, Secundum Philosophos pregnosticantes in astris sicut Ptolemaeus docet in Tetrascum, et Albumasar, et Acabir, et Messehalach, et Aristoteles, et Gorgias, et multi alii, in hora conjunctionis respicitur ascendens, et domus ascendentis, et confertur cum alio planeta qui respicit ascendens per se vel alium, et cum luna quae magnum habet dominium fere in qualibet conjunctione, nisi sit existens in combustione solis. Si autem non est alius respiciens ascendens, confertur cum sola luna domus ascendentis cum domo domus rei quaesita, et secundum quod illi conjungentur vel non conjungentur, vel respicient se vel non respicient, fit judicium de re quae sita fienda vel non fienda. Ergo videtur, quod astra in omnibus vigorem habeant et virtutem.
Item, Isaac in libro de Diffinitionibus dicit, quod Deus fecit regnare orbem super inferiora, et disponit secundum imperium ejus regna et bella et caetera quae reguntur ab omnibus.
SED CONTRA hoc est quod dicit DamaSed contra. secnus : « Nostrorum actuum sidera nequaquam sunt causa : nos enim liberi arbitrii a conditore facti, domini nostrorum actuum existimus 6. » Et ad confir-
<--- Page Split --->
mandum hoc, inducit quatuor rationes his verbis : « Si ex astrorum omnia agimus influxu, secundum necessitatem agimus quae agimus. Quod autem secundum necessitatem fit, neque virtus est, neque malitia. Si autem neque virtutem neque malitiam habemus, neque laudibus neque coronis neque vituperationibus nec etiam tormentis existimus digni. Invenietur autem et Deus injustus, his quidem bona, illis vero tribulationes dans. Sed neque gubernabit, neque suarum creaturarum Deus geret providentiam. Sed etiam rationale superfluum in nobis erit : nam si nullius actus domini sumus, superflue consiliamur. Rationale autem omnino consilii gratia nobis datum est : unde et omne rationale arbitrio liberum est. »
Solutio. Solutio. Dicimus ad prædicta, quod astra habent vim et rationem signi super ea quæ sunt in materia transmutabili, et etiam super illa quæ sunt obligata ei. Et dico ea esse in materia, quæ sunt generabilia et corruptibilia et mutabilia. Et dico illa obligata materie, quæ de necessitate sequuntur transmutationem materie, sicut est anima vegetabilis et sensibilis. Quædam sunt quæ dependentiam habent ad materiam et obligationem secundum quid et non simpliciter, sicut est animus hominis. Unde dicimus sanguinem accensum circa cor inclinare ad iram animum hominis, et tamen non de necessitate irascitur : et secundum quod animus inclinatur ad materiam et complexionem, sic etiam in eum habet vim constellatio secundum quid et non simpliciter. Aliter enim periret casus secundum liberum arbitrium et consilium, si nihil esset contingens ad utrumlibet dici de futuro, sicut optime disputat Philosophus in fine primi Perihermenias, et sicut ostendit in II Physicorum 1.
Sed adhuc distinguendum est, quod est causa immediata et propter quid. Et prima causa est universalis et movens et inclinans causas immediatas. Et quando dicitur quod stelle habent vim in inforrioribus, intelligitur quod habent vim sicut causæ prime universales moventes causas immediatas et propter quid : et ideo non semper sequitur de necessitate effectus ad constellationem : et hoc ostendit Damascenus dicens : « Nos dicimus, quoniam sidera non sunt causa alicujus eorum quæ sunt, neque corruptionis eorum quæ corrumpuntur. Signa autem sunt magna imbrium et aeris transnutationis. Fortassis utique quis dixerit, quoniam et preliorum non sunt causa, sed signa. Sed et qualitas aeris a sole et luna et astris alio et alio modo facta diversas complexiones et habitus et dispositiones constituit. » Intendit enim Damascenus, quod signum minus dicit quam causa : causa enim, ut dicit Boctius in Topicis, est quam de necessitate sequitur effectus. Signum autem est causa remota, et non de necessitate causans sine conjunctione aliarum causarum. Et hoc idem Philosophus dicit in II de Generatione et Corruptione 2 : quia licet tempus generationis omnium secundum ascensum circuli sit æquale, tamen quædam generantur citius, et quædam tardius, propter materie confusionem majorem vel minorem.
Quod autem hoc Catholicum sit dicere, patet ex verbis Augustini in libro V de Civitate Dei, ubi dicit sic : « Non usquequaque absurde dici potest ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et recessibus videmus etiam ipsius anni tempora variari, et lunaribus incrementis et decrementis augeri et minui quædam genera rerum 3. »
Fatum autem quod imponat necessitatem liberi arbitrii, etiam contra philoso-
<--- Page Split --->
phiam est ponere, nisi per hunc modum quo dicimus animam hominis inclinari et mutari. Unde Augustinus in libro V de Civitate Dei contra Tullium negantem praescientiam Dei et fatum, sic dirit : « Nos adversus istos sacrilegos aumus atque impios, et Deum dicimus omnia scire antequam fiant, et voluntate nos facere quidquid a nobis non nisi volentibus fieri sentimus et novimus. Omnia vero fato fieri non dicimus, imo nulla fato fieri dicimus : quoniam fati nomen ubi solet a loquentibus poni, id est, in constitutione siderum, qua quisque conceptus aut natus est 1. »
Ex his patet solutio ad omnia quaesita.
indignior est cœlo : ergo non movetur finaliter propter illam.
Praeterea, In II de Cœlo et Mundo , dicitur, quod cœlum supremum uno motu consequitur bonitatem primi, et orbes inferiores pluribus motibus : sed id quod consequitur motor per motum, est finis motus : ergo aliqua bonitas primi, finis ejus est.
JUXTA hoc quæritur, Utrum motus Quæst. 1. cœli idem habeat pro fine quod habet pro primo movente, ut fiat ab eodem in idem ex parte moventis, sicut ab eodem in idem ex parte figurae ?
ITEM juxta hoc quæritur, Utrum conQuæst. 2. sequitur finem suum per motum qui est in toto tempore, vel per circulationem unam? quia perfectior motor pauciore motu consequitur finem et bonitatem, ut dicitur in II de Cœlo et Mundo 5. Cum ergo motor cœli perfectissimus sit in natura, videtur quod una circulatione deberet consequi finem suum. Si autem hoc datur, tunc omnes sequentes circulationes superfluæ erunt.
ARTICULUS II.
De fine motus cæli.
Ultimo quæritur de fine motus cæli.
Et videtur, quod generatio et corruptio inferiorum sit finis motus cœli : quia
Hoc expresse ostenditur in libro II de Generatione et Corruptione 2, quod ex allatione superiorum continuatur generatio et corruptio.
Item, In Glossa super Apostolum, ad Romanos, vni, 23, dicitur, quod superiora motu suo nobis serviunt. Et multi sanctorum dicunt, quod moventur ad implendum finaliter numerum electorum.
Sed hic est objectio Averrois 3 : quia nihil movetur propter indignius se : generatio autem et corruptio inferiorum
SOLUTIO. Dicimus ad primum 4, quod generatio et corruptio inferiorum non simpliciter est finis motus cœli, sed consequuntur finem : finis autem intentus a motore est, ut aliquid bonitate et nobilitate assimiletur primo motori, scilicet Deo : illa autem bonitas et nobilitas est : quia cum Deus absolute sit causa omnium, intendit motor naturalis cœli imitari eum ex hoc quod sit causa prima in natura rerum naturalium generabilium et corruptibilium.
Et ex hoc patet solutio ad primum.
Ad in quod juxta hoc quæritur, diAd quæst.
1 S. AUGUSTINUS, Lib. V de Civitate Dei, cap. 9. 2 II de Generatione et Corruptione, tex. com. 36. 3 Cf. XII Metaphys. com. 44. 4 II de Cœlo et Mundo, tex. com. 66.
5 Ibidem, tex. com. 64 et 66. 6 Vide pro hac solutione, II de Cœlo et Mundo, tex. com. 17 et 21, et XII Metaphys. com. 36 (Nota edit. Lugd.)
<--- Page Split --->
cendum quod idem numero est primum movens moventem, et finis qui acquiritur per motum ejus : bonitas enim et nobilitas, de qua dictum est, ut desideratum movet motorem cœli, et eadem bonitas est quam consequitur per motum.
Ad 11 quod postea quaeritur, dicendum quod duplex est finis, scilicet finis ut terminus, et finis ut finis. Finis ut terminus est quem consequitur motor in operatione una perfecta : et ideo dicitur terminus, quia terminat opus perfectum unum. Finis ut finis est quem consequitur motor in omnibus operationibus suis, et ille dicitur finis ut finis, quia quietat moventem.
Dicendum ergo, quod motor cœli per
rationem suam unam consequitur finem ut terminum, sed per motum qui est in toto tempore, consequitur finem ut finem. Et est simile de motore in gencratione, qui intendit permanentiam in simili, et consequitur finem illum ut terminum in generatione una, sed permanentiam ut finem simpliciter non consequitur, nisi per generationem indefessam vel inquietam. Expressius simile est in motore augmenti, qui intendit perfectam quantitatem, et hanc consequitur ut terminum in augmentatione una, sed ut finem simpliciter consequitur in augmentationibus omnibus : et tune quiescit, quia sicut dicit Philosophus in II de Anima ' , omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti.
<--- Page Split ---> QUESTIO XIX.
De cognoscibilitate Angeli.
Consequenter quæritur de quarto coæquævo quod est angelica natura : de qua quæruntur tria : Primo, De natura ejus in se. Secundo, De natura ejus in comparatione ad animam rationalem. Tertio, De statibus. Circa naturam Angeli quæruntur tria : Primo quæritur, Utrum Angelus sit cognoscibilis ? Secundo, Quid sit Angelus ? Tertio, De attributis angelicæ naturæ. Circa primum quæruntur duo, scilicet utrum cognoscibilis sit Angelus ? et, Utrum eodem intellectu cognoscitur universale et particulare in Angelo ?
<--- Page Split --->
sed quandocumque intelligitur Angelus, non est phantasma movens : ergo Angelus non intelligitur.
4· Item, Dicit Philosophus4 : « Pereunt uno sensu, perit demonstratio illius sensus. » Et ex hoc accipitur, quod omnis intellectus noster oritur ex sensu : ergo cujus nullo modo est sensus, illius non est intellectus : sed Angeli nullius est sensus : ergo nullus intellectus :
ARTICULUS I.
Utrum Angelus sit cognoscibilis 1 ?
Ad primum proceditur sic :
1: Dicit Augustinus 1, quod duobus modis cognoscitur res per intellectum, scilicet aut per similitudinem suam existendo in anima, sicut res sensibiles : aut per essentiam suam existendo in ea, sicut cognoscitur fides et charitas et caetera spiritualia in anima : Angelus nec per similitudinem est in anima, cum non sit sensibilis : nec per essentiam est ibi, quia per essentiam est in loco exteriori diffinitione : ergo non cognoscitur per intellectum.
Item, Quidquid cognoscitur, aut cognoscitur intelligentia indivisibilium in qua non est falsum, ut dicit Philosophus 3, aut cognoscitur intelligentia divisibilium, id est, complexorum : Angelus non cognoscitur intelligentia divisibilium, cum non sit in ratione complexi : ergo si cognoscitur, intelligentia cognoscitur indivisibilium : sed quidquid cognoscitur intelligentia indivisibilium, cognoscitur per formam abstractam ab ipso. Cum igitur ab Angelo non possit esse abstractio, cum ipse non sit res sensibilis, Angelus non cognoscitur inintelligentia indivisibilium, nec alio modo : ergo nullo modo cognoscitur.
Item, Nihil intelligitur nisi per assimilationem intellectus nostri : sed Angelus non potest assimilari intellectui nostro : ergo non intelligitur. PROBATIO MINORIS. Ad hoc quod intellectus assimiletur intelligibili, duo exiguntur, scilicet phantasia movens, et intellectus agens :
CONTRA : Quod non contingit intelligi, 1 2 non contingit significari : ergo a destructione consequens, quod contingit significari, contingit intelligi : sed Angelus contingit significari multoties in Scriptura : ergo contingit intelligi.
Quod concedimus dicentes, quod multis modis aliquid intelligitur a nobis. Aliquando enim aliquid accipitur a nobis per propriam speciem abstractam ab ipso, sicut lapis, et asinus, et homo, et cetera quae sensibus subjiciuntur. Aliquid etiam non intelligitur per speciem propriam, sed per speciem operis sui vel actus, sicut cognoscitur virtus magnetis per attractionem ferri. Tertio modo, cognoscitur aliquid per ordinem sive consequentiam rationis et ordinem naturae, sicut cognoscitur immobilitas primi motoris. Cum enim aliquid sit motum non movens, et aliquid movens motum, erit aliquid movens immobile secundum ordinem naturae et consequentiam rationis. Quarto modo, accipitur aliquid ab intellectu per lumen fidei et non per speciem propriam, sicut nos intelligimus Deum esse trinum et unum in speculo et in ænigmate, et nondum videmus eum per speciem apertam. Quinto modo, intelligitur aliquid per revelationem : et hoc accipitur per intellectum ex lumine infuso, quod habet similitudinem luminis incircumscripti, sicut videtur dicere beatus Gregorius in libro Dialogorum, ubi lo-
<--- Page Split --->
quitur de revelatione quae facta est beato Immedicto. Sexto modo, cognoscitur aliquid secundum Augustinum, quod secundum sui praesentiam est in anima, sicut intellectus intelligit se et caetera spiritualia quae sunt in ipso. Ultimo modo, aliquid cognoscitur symbolice, quando scilicet spiritualis ex proprietatibus quibusdam corporalibus intelligitur fortis ad pugnandum contra diabolum et mortem, et dicitur lapis, et intelligitur firmum fundamentum spiritualis aedificii, quod scilicet aedificatur super ipsum. Angeli igitur accipiuntur omnibus his modis praeter primum et penultimum.
Et per hoc patet solutio ad primum : quia ibi Augustinus non loquitur nisi de illis duobus modis.
Ad aliud dicendum, quod Angeli accipiuntur per intelligentiam indivisibilium, et tamen non oportet, quod cognoscantur per formam abstractam ab ipsis, cum sint multi alii modi cognoscendi, ut dictum est.
Ad aliud similiter dicendum, quod fit ibi assimilatio, sed non oportet, quod species per quam fit assimilatio, abstrahatur a proprio phantasmate Angeli.
Et per hoc etiam patet solutio ad ultimum : quia non oportet, quod illud de quo est demonstratio, sit per se sensibile : sed sufficit, quod opus ejus sit sensibile, vel illud supra quod operatur.
ARTICULUS II.
Utrum eadem potentia accipitur universale et particulare in Angelo ?
Et videtur, quod sic.
Nulla enim potentia acceptiva est immaterialis nisi intellectus : particulare autem in Angelo est immateriale : ergo non accipitur nisi per intellectum. Praobatio primae est : quia sensus non accipit aliquid sine praesentiamateriae : phantasia autem quamvis accipiat sine praesentia materiae aliquid, tamen non accipit sine his quae habent esse in materia, sicut est figura, color, et hujusmodi : ergo relinquitur, quod id quod est omnino immateriale non accipitur nisi per intellectum. Probatio secundae est per diffinitionem Angeli positam a Damasceno : quia « Angelus est substantia intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, incorporea, Deo ministrans1. » Similiter Dionysius dicit, quod « Angeli sunt intellectualia lumina. »
Item, Non fit abstractio universalis nisi per intellectum qui simplex est et immaterialis, et oportet quod intelligibile sibi proportionetur : et ideo abstrahitur a materia et a materiae proprietatibus. Si ergo nec determinetur in materia, nec in materia proprietatibus, non oportet, quod abstrahatur : sed particulare Angeli non est in materia nec in proprietatibus materia : ergo sine abstractione potest accipi ab intellectu.
Contra :
Nihil intelligitur nisi quod secundum aliquem modum est in intellectu : sed particulare Angeli ut particulare per nullum modum est in intellectu, ut probat sequens objectio : ergo per intellectum non intelligitur.
Item, Secundum rationem objectorum differunt actus, et secundum rationem actuum differunt potentiae 2 : sed universale et particulare diversam habent rationem objecti : ergo non est actus unius rationis super illa, nec potentia.
Item quaeritur, Quid determinet
Secundo quaeritur, Utrum eadem potentia accipitur universale et particulare in Angelo ?
1 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 3.
<--- Page Split --->
intellectum ut accipiat determinate hunc Angelum vel illum?
Solutio. Solutio. Dicendum, quod una potentia est ad universale particulare in Angelo, quae est intellectus, ut probant primae rationes.
Ad object. 1. Ad in autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod haec est falsa, quod particulare ut particulare nullo modo sit in intellectu : est enim ibi per notitiam actuum et officiorum, quae omnia signum sunt, ut dicit Philosophus : sed verum est, quod non est secundum substantiam ibi.
Ad object. 2. Ad aliud dicimus, quod in sensibilibus sunt formae contrariæ reductæ ad
diversa genera, secundum quas distinguuntur sensus et potentiae materiales : sed in intelligibilibus aliud est : quia eadem est ratio omnium intelligibiliun secundum quod intelligibilia sunt, licet non sit eadem ratio sensibilium secundum quod sensibilia sunt : et ideo eodem intellectu accipitur universale et particulare, licet non eodem modo se habeant.
Ad ultimum dicendum, quod intelleA4 ctus simpliciter accipit universale : sed intellectus cum distinctione operis et officii determinatur ad particulare : distincta enim opera et officia sunt loca collationis individuantium, quae impossibile est in alio invenire.
QUÆSTIO XX.
De natura Angeli in se.
ARTICULUS UNICUS
Quid sit Angelus secundum definitionem 1 ?
Deinde quæritur de diffinitione Angeli, quam Damascenus ponit in libro II de Fide orthodoxa dicens, quod « Angelus est substantia intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, incorporea, Deo
ministrans, secundum gratiam non natura suscipiens immortalitatem 2. »
Sed videtur, quod, Angelus non sit substantia : quia substantia dicitur multipliciter, scilicet materia, forma, et compositum, diffinitio, et genus, et differentia, et id quo destructo destruitur res. Cum ergo nullo horum modorum dicatur de Angelo, Angelus non videtur esse substantia. Et de omnibus modis patet, quod Angelus non dicitur substantia, nisi de composito. Sed probo, quod non est substantia composita : quia substantia composita non est sine componentibus : componentia autem sunt ma-
<--- Page Split --->
teria et forma : cum ergo in Angelo non sit materia et forma, Angelus non erit substantia composita.
Si autem dicatur, quod est forma sola et separata, sicut dicunt quidam. Contra : Forma non habet esse nisi in materia, licet habeat essentiam per se : ergo nihil est dicere, quod Angeli sunt formae separata.
Præterea, Omnis forma quantum est in se, est universalis : quod probatur per hoc, quod forma per se non est divisibilis, nisi divisione differentiarum : quod patet discurrenti per omnia prædicamenta, et habetur etiam per hoc quod dicit Philosophus in III de Cælo et Mundo1, quod forma quæ est indivisibilis, non est inconveniens, quod dividatur duobus modis, scilicet per essentias differentiarum, et per divisionem subjecti : ergo cessante illa divisione quæ est per subjectum, non remanet nisi illa quæ est per differentias : et illa non confert ei quod sit particulare, eo quod non deducit nisi ad ultimam speciem quæ est universalis. Ex his ergo habetur, quod omnis forma per se sine subjecto universalis est : ergo si Angeli sunt formæ et substantiæ per se separatæ ad subjectis, Angeli quidem sunt universales, et non particulares hypostases. Quod autem non sint in materia, non indiget disputatione.
Præterea, Quæritur de hoc quod dicitur, Intellectualis.
Cum enim differentia sit de principiiis esse, videtur quod non debeat sumi a consequentibus : potentia autem intelligendi consequens est esse spiritus intellectualis : ergo differentia diffinitiva non debet sumi ab ipsa.
Item, Quare dicit intellectualis potius quam rationalis ?
Postea, Quæritur de hoc quod dicit, Semper mobilis.
Cum enim in rebus perpetuis idem sit posse et esse 1, tunc videtur, quod si semper mobilis est Angelus, quod semper movetur : et sic numquam quiescit.
Præterea, Aut dicitur semper mobilis motu naturali per se, aut motu voluntario per se, aut motu per accidens. Si primo modo : aut ergo movetur per generationem, vel corruptionem, vel per motum alimenti, vel secundum locum, etc. Et patet, quod non movetur motu substantiæ, scilicet motu generationis et corruptionis nec etiam motu quantitatis, scilicet augmenti et diminutionis : ergo si movetur, hoc est secundum alterationem vel secundum locum. Quod non secundum alterationem, probatio : quia dicit Philosophus 2, quod non est alteratio nisi in una specie qualitatis quæ est passibilis qualitas vel passio, et tales qualitates habent contrarium et materiam sensibilem, quæ non potest esse in Angelis. Si autem dicatur, quod alterantur secundum scientias et ignorantias, hoc erit contra beatum Bernardum, qui dicit, quod non accipiunt scientias successive sicut nos.
Præterea, Dicit Augustinus in libro XII Confessionum : « Duo reperio quæ fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coæternum sit. Unum quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile non tamen mutatur, tua æternitate atque immutabilitate perfruatur. Alterum quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam mutationis vel stationis mutaretur quo tempori subderetur, non haberet 4. » Ex quo patet, quod Angeli sunt supra tempus, et non mutantur secundum alterationem de forma in formam.
Si dicatur, quod mobiles sunt secun-
<--- Page Split --->
dum locum. CONTRA : Omne mobile secundum locum, est quantum et constat ex quantitatibus 1 : Angelus non est hujusmodi : ergo non est mobilis secundum locum.
Si propter hoc dicatur, quod habet motum voluntarium. CONTRA : Motus ille est processivus secundum locum, habens organa determinata ad procedendum, ut pedes, et alias, et hujusmodi, et talia non habent Angeli.
Si dicatur, quod moventur motu per accidens, hoc non potest esse nisi duobus modis, scilicet ut moveantur a causa extrinseca, vel a causa infinita, quod secundum Philosophum 2 est idem ei quod est per accidens. Si primo modo, tunc motus esset violentus, et per potentiam ad illum non debet diffiniri Angelus. Si secundo modo, tunc motus erit ei infinitus : hic enim motus in omnibus est : et ideo de eo non est disciplina : quia inlinita eidem accidunt, ut dicit Philosophus, et sic non est principium cognoscendi, nec differentia positiva in diffinitione.
Præterea, Quare dicit, Semper mobilis, cum omnis differentia conveniat semper? Secundum hoc enim videtur abundare in appositione superflui.
Deinde, Objicitur de hoc quod dicitur, Arbitrio libera.
Libertas enim arbitrii cognoscitur in electione boni et mali : et cum Angelis non conveniat eligere bonum et malum, quia confirmati sunt in bono vel in malo, non videntur habere libertatem arbitrii.
cum Angelus habeat corpus, debet dii civ substantia corporea. Quod autem Angulus habeat corpus, videtur : quia dicit Apuleius Philosophus in libro de Dm Socratis, quod « dæmones sunt animalia intellectualia, corpore aerea, et tempore æterna. » Et ista diffinitio multum tractatur a beato Augustino in multis libris, et non contradicit ei.
Præterea, Bernardus in libro de Consideratione ad Eugenium dicit, quod « opinabile est Angelos habere corpora. »
Item, Gregorius dicit, quod « stella, creatura scilicet irrationalis, ostendit Gentibus Christum, scilicet tribus Magis : sed Judæis rationale animal prædicavit, scilicet Angelus 3. » Ergo Angeli sunt rationalia animalia, et per consecquens substantia corporea, ut patet in divisione Porphyrii.
Item, Plato qui ponit calodæmones et cacodæmones, ponit eos habere corpora.
Postea, Quæritur de hoc quod dicit, Deo ministrans.
Ministrare enim Deo est actus gratiae : et ita videtur, quod natura Angeli non sit determinabilis per illum actum.
Præterea, Differentia illa non videtur convenire omnibus Angelis, sed tantum bonis.
Item, Cum quidam assistant et quidam ministrent, sicut dicitur in Daniele : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei 4, quare potius determinatur Angelus per ministrare, quam per assistere ?
Postea, Quæritur de hoc quod dicit, Incorporea.
Dicit enim infra, quod Angelus non est incorporea substantia nisi quoad nos : comparatione enim Dei corpus est.
Præterea, Homo dicitur res corporea, quia habet corpus : ergo similiter
Ultimo quæritur de hoc quod dicit, Secundum gratiam et non secundum naturam immortalitatem suscipiens ?
V idelurenimhocnonesseverum , cuminnaturanonhabeatcontrarium , etnihilcorruptibilesitnisiquodcompo - niturexcontrariis .
<--- Page Split --->
Præterea, Dicit Philosophus, quod unnis substantia corruptibilis, aut est composita, aut super compositam delata. Si ergo Angelus natura corruptibilis est, aut est substantia composita, aut delata super substantiam compositam, sicut est sensibilis, et vegetabilis in substantiis: et patet, quod non ultimo modo: quia Angelus non est anima delata super corpus aliquod. Videtur autem, quod nec primo modo: quia dicit Philosophus in III de Cælo et Mundo 4, quod compositum corrumpitur ideo, quia componentia in ipso sunt levia et gravia, quæ incipiunt distare a mixto, et per consequens solvitur compositio: sed ex talibus non componitur Angelus: ergo ipse non natura corruptibilis est.
Præterea, Dæmonibus non convenit habere gratiam, et tamen ipsi sunt immortales.
Solutio. Dicendum, quod ista diffinitio datur per genus et differentias : substantia enim ponitur ibi tamquam genus, et cætera ut differentiæ.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod Angelus est substantia composita, et tamen non est ex materia et forma: sed est substantia composita sicut substantia quæ habet in se plura, scilicet esse quod est, et esse quo est, de quo melius dicetur infra.
Ad 1. Ad illud quod quæritur de hoc quod dicitur, Intellectualis, dicendum quod intellectuale hic sumitur a natura et non a potentia quæ consequitur esse: sicut etiam dicitur anima rationalis et vegetabilis et sensibilis. Quando autem intellectuale est naturalis potentia quæ est species quantitatis, tunc sumitur ab eo quod sequitur esse.
Ad aliud dicendum, quod ut dicit Isaac in libro de Difinitionibus, ratio est virtus collectiva causæ et causati, et
ideo est compositiva: intellectus autem de sui ratione non habet collectionem, sed est sine inquisitione et compositione, et ideo competit naturae magis simplici pro differentia, ut est Angelus. Ratio autem est differentia naturae minus simplicis, ut est anima hominis.
A ò hocquodquæritur , Qualiterdica - tursempermobilis ?
Dicendum, quod mobile ibi non dicit potentiam ad motum naturalem vel processivum, sed dicit potentiam ad vertibilitatem triplicem, scilicet naturae, et intelligentiae, et voluntatis : omne enim creatum vertibile est in nihilum nisi manu omnipotentis Dei contineatur. Similiter omne creatum habens intellectum, intelligt unum prius et post aliud, ut dicit Augustinus 2 : et ita habet vicissitudinem in actu intelligendi, gratia cujus dicitur Deus movere creaturam intellectualem spiritualem per tempus, creaturam autem corporalem per tempus et locum. Similiter in voluntate mobilis est : quia non simul vult hoc et illud, sed unum post alterum.
Ad illud quod quæritur, Quare dicat, Semper ? Dicendum, quod hoc additur propter diversos status Angeli, scilicet ante confirmationem, et post confirmationem : alioquin enim aliquis crederet, quod post confirmationem talem mobilitatem non haberent. Vel, dicendum melius, quod mobilitas naturae semper est in potentia, et numquam in actu : mobilitas autem intelligentiae et voluntatis sic est in actu uno, quod semper est in potentia ad alterum. Ponitur ergo ibi semper mobilis, ut intelligatur, quod potentia illa non est determinabilis per actum ultimum, post quem non sit aliquid de potentia.
Et ex hoc patet etiam solutio ejus quod quæri possit, Quare potius per potentiam quam per actum diffiniatur ?
<--- Page Split --->
Ad in quod objicitur contra hoc, quod est arbitrio libera. Dicendum, quod lihertas arbitrii non est in defluxu ad bonum et ad malum, sed in libera electione ejus quod volunt: et de hoc melius infra determinabitur.
Ad in quod objicitur contra hoc quod dicitur, Incorporea, dicendum quod Angelus secundum sui naturam est incorporeus.
tunc est corpus animatum sensibile, ut dicit Porphyrius. Si autem sumatur a forma naturae partis, tunc est habens vim et actum animati, et sic Angelus dicitur animal rationale, quia habet vim et operationem rationalis animalis. Dico autem formam totius formam illam qua est prædicabilis de toto composito, sicut homo est forma Socratis: et dico formam partis formam materia quae est anima.
Et quod dicit Damascenus, quod in comparatione ad Deum sit corpus, intelligendum est sic, quod non habeat naturam corporis, sed quod habeat corporis proprietatem, scilicet loco contineri : cum enim corpus circumscriptive et diffinitive sit in loco, etiam Angelus diffinitive est in loco : et ita dicitur esse corpus respectu ejus quod est ubique.
Ad hoc quod objicitur de Apuleio, Augustino, et Bernardo, et Platone, dicendum quod si verum dicunt, loquuntur de corporibus assumptis. Si autem non verum dicunt, tunc Sancti recitant opiniones antiquorum, qui Angelos et daemones appellabant deos, opinantes quod essent compositi ex anima et corpore aereo vel cœelesti.
Ad id quod objicitur de Gregorio, dicendum quod ratio animalis dupliciter sumitur, scilicet a forma totius, et a forma partis. Si sumatur a forma totius,
Ad in quod objicitur contra hoc quod dicit, Deo ministrans, dicendum quod ministerium ponitur ibi pro obsequio quocumque : et sic daemones ministrant et Angeli assistentes ministrant, sicut dicit Isaias, Isa. xviii, 1 et 2 : Vea terra cymbalo alarum,... quae mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas! Ite, Angeli veloces, ad gentem convalsam et dilaceratam, etc.
Ad aliud quod objicitur contra hoc quod dicit, Secundum gratiam, etc., dicendum quod gratia dicitur ibi gratuitum donum. ipsius esse, et sic tenderet in nihil et sic moreretur, nisi per gratiam, hoc est, gratuitum donum contineretur: et istam gratiam habet omne quod vivit: tamen differenter dicitur aliquid corruptibile et incorruptibile, sicut supra in quaestione de caelis habitum est.
QUÆSTIO XXI.
De simplicitate Angell.
Tertio, Quæritur de attributis.
Et quæruntur duo, scilicet de attributis in se, et de attributis in communi.
<--- Page Split --->
De attributis in se quaeruntur quatuor.
Primo enim quaeritur de simplicitate essentiae. Secundo, De perspicacitate intelligentiae. Tertio, De libertate arbitrii. Quarto, De discretione personarum.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo enim quaeritur, An essentia angelica sit simplex?
Secundo, Quis sit modus simplicitatis ejus ?
Tertio, Quæ sit comparatio simplicitatis ejus ad simplicitatem Dei et simplicitatem rationalis animæ ?
ARTICULUS I.
An Angelus sit simplex t ?
Ad primum proceditur sic :
Videtur, quod Angeli sint simplices essentiae.
Sic enim dicit Augustinus, quod « unum attributum est essentia simplex. »
Item, Dicitur in libro de Anima et spiritu, quod anima est simplex : ergo multo fortius Angelus.
Præterea, Per rationem videtur idem : Omne enim quod compositum est, resolubile est in sua componentia vel actu vel intellectu : Angelus non est resolubilis in componentia aliqua : ergo non est compositus. Probatio minoris : Quidquid resolvitur in aliqua componentia, illa sunt prius tempore secundum generationem : Angelo autem non sunt aliqua priora secundum generationem, ex quibus componatur : ergo Angelus non est compositus : et ita remanet, quod sit simplex.
Item, Esse Angeli non praecedunt nisi duo, scilicet nihil, et Deus : si ergo
habeat compositionem, oportet quod ab altero illorum fluant componentia ipsum : sed constat, quod non a nihilo : quia hoc nullius causa est : ergo a Deo. Sed contra : Ab uno ut unum est, non fluunt ex æquo multa, sed vel unum tantum, aut unum in ordine ad alterum : sicut verbi gratia, in creatione compositorum ex materia et forma primo fluit materia ut subjectum, et consequitur forma ut actus materiae : ergo cum creatur Angelus, aut fluit unum tantum a primo, et sic habetur propositum, scilicet quod Angelus est tantum unum et simplex : aut si fluunt plura, illa erunt ordinata : et ita oportet, quod id quod est subjectum in Angelis, sit prius, et forma posterius : et secundum hoc esset Angelus generabilis et corruptibilis, quod falsum est : ergo est simplex.
- Item, Prima principia substantiae composita sunt ex materia et forma. Quod patet : quia Philosophi non considerant aliqua principia priora ipsis. Sed dicitur in libro de Substantia orbis, quod omnis materia determinatur per potentiam aliquam ad motum. Cum igitur in Angelo non sint prima principia substantiae, eo quod materia ipsius non determinatur ad aliquem motum per potentiam, non videtur Angelus esse compositus, sed simplex.
<--- Page Split --->
Item, Dicitur in libro de Causis, quod intelligentia est substantia quae non dividitur. Sed omne compositum divisibile est vel actu vel intellectu. Ergo Angelus non est substantia composita.
Præterea quæratur, In quo dignoscitur compositio ejus ? Si dicatur, quod in hoc quod potest recipere. CONTRA : Angelus non est in potentia recipiendi ab aliquo inferiorum, sed in potentia recipiendi a prima causa tantum : per hoc autem quod recipit plures bonitates ab ipsa, magis accedit ad unum simplex quam recedat, ut dicitur in commento libri de Causis : ergo per talem receptionem non ostenditur compositio, sed potius simplicitas.
Item, Videmus, quod superiora genera recipiunt compositionem differentiae in speciebus, et tamen propter hoc non dicuntur esse composita simpliciter, sicut est compositio in hac re naturali : ergo videtur, quod potentia recepibilis in Angelis non determinat absolutam in ipsis compositionem.
Præterea, Dicitur in libro Ducis neutrorum, cap. de uno Deo, quod omne compositum est corpus : ergo si substantia Angeli est composita, videtur quod sit corpus : quod falsum est : ergo redit quod sit simplex.
Sed contra. CONTRA :
Dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod omne quod est citra primum, est hoc et hoc : sed Angelus est citra primum : ergo in esse suo est hoc et hoc : ergo est compositus.
Item, Boetius ibidem dicit, quod habere aliquid potest quod est præter id quod est : esse vero nihil habet admixtum. Sed Angelus habere aliquid potest præter id quod est Angelus, sicut habet gratiam et illuminationem. Ergo Angelus habet quod est et esse, et sic est ipse duo et compositus in substantia sua.
Item, Dicitur in libro de Uno Deo,
quod omne quod est simplex, suum esse habet a se et non ab alio. Cum ergo Augelus esse suum non habeat a se, Angilus non est simplex.
Item, Boetius in libro de Hebdomadibus : Omne quod est, alio participat ut sit, et alio ut hoc aliquid sit. Ex hoc habetur cum Angelus sit aliquid, quod ab alio habet esse, et ab alio quod sit aliquid : et ita habet duo quae sunt substantia ipsius Angeli : ex quo relinquitur, quod substantia ejus composita est.
Item, Dicit Boetius, quod in divinis non est universale et particulare : quia haec non sunt nisi in composito, Deus autem est simplex substantia. Cum igitur in Angelo sit accipere universale, possum enim dicere, Angelus et hic Angelus, demonstratione facta ad intellectum : et hoc dicit Philosophus : Cum dico caelum, dico formam : cum autem dico hoc caelum, dico materiam sive formam in hac materia 1. Cum, inquam, sic sit in Angelo, erit Angelus substantia composita.
Item, Sicut in III de Anima 1 habetur, in omni materia aliud est quo est omnia fieri, et aliud quo est omnia facere. Cum ergo in intelligentia angelica aliud est quo est omnia intelligibilia fieri secundum actum, licet non secundum esse, et aliud est quo est ipsa facere : nihil enim, ut dicit Philosophus 2, facit seipsum : unum autem horum est activum, aliud possibile : ergo in Angelo est duplex principium, scilicet activum, et possibile : omne autem quod habet istud duplex principium, est compositum ex possibili et forma : ergo Angelus in substantia sui talem habet compositionem. Et haec ratio cogit quosdam, quod dicunt Angelum compositum esse ex materia et forma.
Item, Diversa secundum materiam et formam non participantur ab uno : sed in Angelo sunt potentiae diversae qua sunt proprietates fluentes a principiis
<--- Page Split --->
substantiae Angeli, omnis enim proprietas fuit a principiis substantiae secundum fietium : illa autem proprietates sunt intellectus, voluntas, liberum arbitrium, et hujusmodi potentiae naturales : ergo non participantur ab uno quod sit in essentia, sed a diversis : sed quidquid diversa habet in substantia et essentia, hoc est compositum : ergo Angelus est substantia composita.
- Item, Idem non potest esse principium contrarium et contradictoriorum : quia contradictoriorum et contrariorum sunt causae contrariae, ut dicit Philosoplus4. Cum igitur sit in Angelo quod convenit multis et est communicabile, et sit in ipso quod non convenit multis, sed uni soli, et est incommunicabile, illa non erunt causata ab uno quod sit in substantia Angeli, sed a duobus, quorum unum est ut forma conveniens multis, et alterum est habens proprietatem materia secundum quod haec materia non est illius materia secundum quod dicit Philosophus, quod diversitas in numero est diversitas in materia, et idem in numero est idem in materia.
compositio secunda, scilicet subjecti et accidentis, de necessitate relinquitur, quod in ipso sit compositio prima, quae est ex principiis substantiae.
Si forte dicat aliquis, quod illa accidentia sunt accidentia rationis, sicut sunt propriae passiones, quae sunt accidentia specierum : et ideo non sequitur propter hoc quod Angelus habeat compositionem, nisi forte logicam ex genere et differentia, sicut in speciebus. Contra : Gratia enim est accidens, et particularis hujus.
'10. Item, Si Angelus est simplex, oportet quod sit forma quaedam : sed omnis forma est universalis : quod probatur ex hoc quod forma non recipit nisi differentias et materiam : ex differentiis autem non habet quod sit particularis, quia sic species omnes essent particulares : sed ex materia habet, quod hujus materia non est illius materia : et Angeli ponuntur non habere materiam, nisi aliquid loco materia : ergo sequitur, quod Angeli omnes sint universalia, et nullus sit hic Angelus vel ille, quod falsum est : ergo Angelus non est substantia simplex, sed composita.
- Item, In quocumque est compositio consequens quae de necessitate relinquit praecedentem, in illo etiam erit compositio praecedens. Compositio enim consequens est substantiae et accidentis, compositio autem praecedens est compositio potentiae et actus, quorum utrumque est substantia. Potentia autem non potest esse substantiam accidentis, nisi prius sit in actu per formam : quod patet per dictum Philosophi, qui dicit 2, quod hyle primo est subjectum generationis et corruptionis, et per consequens aliorum.
Item, Dicit Boetius 3, quod sola materia non potest esse subjectum acciden- tium, sed compositum. Et etiam est pro- batum supra per rationem propriam in quaestione de cælis, et in quaestione de materia prima. Cum ergo in Angelo sit
SOLUTIO. Dicimus, quod Angelus est solutio. substantia composita : et dicimus quatuor esse principia substantiae compositae, scilicet materiam et formam, et quod est et esse. Quid autem sit materia et forma, ex aliis patet. Id autem quod est intelligo esse id quod substat formae, et praecipue illud ratione cujus subsistit. Hoc autem est in quo forma compositi habet esse secundum naturam : et hoc in quibusdam quandoque separatur a forma quae est in ipso per generationem et corruptionem : sed in non generabilibus semper est in esse uno et unius naturae : et propter hoc in illis non determinatur nisi per esse per formam et per actum substandi illi : et ideo praedicatur etiam (ut dicunt quidam et bene) de eo in quo est, secundum
<--- Page Split --->
quod dicimus, quod Socrates est hoc quod est, et Raphael est hoc quod est : materia enim non prædicatur de eo cujus est materia. Similiter esse voco formam compositi quod prædicatur de ipso composito, sicut homo est esse Socratis, et Angelus est esse Raphaelis : et in hoc differt a forma materiae quae non prædicatur de toto composito, nec est forma totius sed partis, scilicet materiae : in his enim quae non sunt generabilia (ut dicunt quidam Philosophi) non est forma partis, sed totius tantum : vel si est in eis forma partis, non tamen habet nomen diversum vel a nomine forma totius, vel a forma totius. Nec intelligo, quod forma totius sit idem quod universale cum habeat esse in composito : sed ipsa est illa qua aliquid est esse, ut dicit Philosophus, et ab illa per intentionem abstrahitur universale.
Ad 1 et 2. Dicimus ergo, quod simplicitas quam dicit Augustinus attributum esse Angeli, est illa quae convenit naturae spirituali : et haec est non habere quantitatem, nec habere positionem in quanto, sicut punctum.
Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in Angelo bene secundum intellectum accipiuntur componentia, scilicet quod est et esse : sed non oportet, quod sint priora secundum generationem : quia secundum generationem in perpetuis posse est cum esse.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod prima causa in creatione est unum ut multa : unum in substantia, et ut multa in ideis, quod per Augustinum patet in libro LXXXIII Questionum 1, ubi dicit, quod alia ratione creat hominem, et alia ratione creat asinum, et non ad eamdem ideam. Et alibi dicit, quod qui negat ideas esse, negat Filium Dei esse, loquens pluraliter de ideis. Et ita patet, quod in sapientia sunt
ideæ non differentes secundum naturam ab ipsa sapientia vel substantia divina, et sic ab eo fluunt plura : nihilominus tamen concedimus, quod inter illa qua sunt in compositione substantiæ angelicicæ, est ordo secundum rationem et non secundum tempus : unum enim ad alterum habet se ut subjectum, et alterum ut forma qua quid erat esse.
Ad aliud dicendum, quod Philosophi large sumunt materiam et formam, vocantes materiam esse subjectum ipsius esse secundum actum. Et hoc patet in III de Anima 2, ubi dicit Philosophus sic : « Quoniam autem sicut in omni natura aliud quidem est materia in unoquoque genere, hoc autem est potentia omnia illa : alterum autem est causa et efficiens quod est et omnia facit, ut ars ad materiam se habet : necesse est et in anima has esse differentias. » Unde patet, quod potentiam possibilem et potentiam activam Philosophi etiam ponunt in spiritualibus, cum tamen non proprie in ipsis sit materia et forma, sed quod est et esse, ut dictum est. Concedunt tamen quidam intelligentiam angelicam compositam ex materia forma esse, dicentes, quod forma illa sic perficit materiam, quod non est susceptibilis quantitatis vec contrarietatis. Et de hoc amplius dictum est in quaestione de materia prima.
Ad aliud dicendum, quod intelligentia dicitur non dividi per receptionem bonitatum, eo quod per illas appropinquat ad unum : sed generabilia et corruptibilia propter hoc quod sunt immutabilia, dividuntur, eo quod per receptionem dispositionum in quibus est motus, non appropinquant ad unum esse, sed potius distant ab esse in quo sunt : motus enim et mutatio faciunt distare ab esse ipsum mobile.
Ad aliud dicendum, quod id quod est, cognoscitur in Angelo per duo præcipue,
<--- Page Split --->
quorum unum est, quod ipsum substando determinat et particularizat esse natura angelicae. Alterum est, quod ipsum est in actu substandi accidentibus. Et quod objicitur, quod non sit Angelus in primo nisi ad primam causam, dicendum quod licet Angelus non habeat esse nisi a prima causa, tamen illud quod hahet, non est ipse qui habet : et propter hoc oportet, quod Angelus habens sit subjectum ad formas quas habet, secundum quod dicitur in libro de Causis, quod intelligentia est plena formis. Nec est simile de genere quod recipit differentias : quia licet talis compositio sit potentiae et actus, tamen illud totum compositum est forma ejus quod est res naturae : sed in Angelo compositio assignatur secundum ipsam rem naturae.
• Ad ultimum dicendum, quod ipse vocat compositum ibi quod est actus sive effectus generationis : probatur enim ibi, quod materia non est generabilis, neque forma, sed totum compositum tantum.
Ex his patet solutio eorum quae contra objiciuntur.
est, etc., etiam habet duos intellectus : quorum unus est, quod quod est ponat suppositum, et id potest esse subjectum accidentis, quod est praeter ipsum, et alia naturae ab ipso : sed esse quod dicit actum ejus quod est, non admiscetur accidenti : quia non habet rationem substandi : sed potius ipsum determinatur per inesse, licet alio modo quam accidens : accidens enim non est esse ejus in quo est : et impossibile est esso sine ipso, sed e converso possibile est esse illud sine accidente : sed esse inest quidem supposito : sed suppositum non potest esse secundum actum sine ipso. Alius est sensus, quod quod est dicitur esse id quod est per actum secundae causae, et istud potest aliquid habere, quia differentiam sequentis causae, sicut vivum habet sensibile, et sensibile rationale, et ab alia et alia virtute : et propter hoc dicitur aliud ab eo quod est esse, ut est actus primae causae : et illud est indistinctum a quolibet secundorum : si enim distinguitur, oportet quod distinguens non esset ens : et hoc est impossibile : et propter hoc nihil aliud a se habet admixtum sibi : et in primo sensu inducitur.
AuctoriTas tertia, scilicet ista, quod omne compositum esse suum habet ab aliis vel ab alio, sic intelligitur, quod compositum habet esse suum a suis componentibus, quae sunt alia ab ipso : et propter hoc illa auctoritas non multum facit ad propositum : quod enim simplex est, esse suum non habet ab aliis quae sunt intra ipsum, sed potest habere ab alio, efficiente scilicet, quod est extra ipsum.
Quarta, scilicet haec : Omne quod est, alio participat ut sit, etc., sic intelligitur, quod illud quod est, appellatur compositum, et esse vocatur actus ipsius secundum substantiam : aliud autem aliquid actu illo vocatur subjectum illius actus : per actum enim secundum substantiam habet ut sit, per subjectum vero determinatur ad hoc aliquid : et cum sic est compositum, tunc potest participare accidente alio quolibet ab ipso : et ita de hoc
AuctoriTates autem quae pro ista sententia inducuntur, sic intelliguntur : 1. Prima quae dicit, quod omne quod est citra primum, est hoc et hoc, potest duobus modis intelligi : si enim primum supponat Deum, tunc id quod est citra primum, sunt substantiae particulares creatae : et tunc intelligitur, quod hoc et hoc est quod est et esse : quia omnes sunt composita praeter primam. Si autem primum supponit causam primam secundum naturam, tunc primum est ens : quia in ente stat resolutio omnium : et tunc citra primum est omne id quod est in actu secundo causae, et hoc et hoc ponit actum primae et secundae causae, sicut unum ponit hoc et hoc, eo quod est in eo actus entis, et actus proprius, et secundum primum intellectum inducitur ad propositum.
- Secunda auctoritas, haec scilicet, Quod est habere aliquid potest praeter id quod
<--- Page Split --->
intellectu intelligitur sive inducitur ad propositum : secundum alium tamen intellectum, ut supra dictum est, tunc participat actu primae causae ut sit, actu vero secundae causae ut sit aliquid determinatum in speciebus.
Cætera sunt per se manifesta.
ARTICULUS III.
Quæ sit comparatio simplicitatis Angeli ad simplicitatem Dei et animæ rationnalis 2
ARTICULUS II.
Quis sit modus simplicitatis Angeli 1 ?
Secundo, Quæritur de modo simplicitatis angelicae naturae et essentiae.
Cum enim in praecedentibus habitum sit, quod Angeli compositi sint in substantia, viletur quod nullus modus sit simplicitatis eorum.
Praeterea, Cum multis modis dicatur simplex, ut supra habitum est, videtur, quod essentia Angeli dicatur decimo modo simplex, scilicet secundum quod simplex dicitur indivisibile in se omnino et divisione alterius non componibile cum altero, tamen habens hoc et hoc : sed videtur, quod hoc falsum sit.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod Angelus est simplex hoc modo quo dictum est : et addendum est, quod quia essentia Angeli non distenditur per situm, ideo essentia sua tota est in qualibet parte quae dicitur virtus Angeli : unde tota est in intelligentia, et tota in memoria, et tota in voluntate. Et propter hoc Augustinus etiam dicit, quod « simplicitas esse naturae est attribuum Angeli. »
Et ex hoc etiam patet solutio ad objectum.
Tertio quaeritur, Quæ sit comparatio simplicitatis Angeli ad simplicitatem Dei et animæ rationalis?
Et videtur, quod nulla : quia
Simplicitas Dei est tanta, sicut dicit Augustinus, quod ipse est quidquid habet : habet enim justitiam, et est ipsa justitia : et habet vitam, et est ipsa vita : et sic de aliis. Angelus autem nihil eorum est quae habet : habet enim vitam, nec est ipsa vita, neque intelligentia, neque sapientia, et cætera hujusmodi : ergo videtur, quod nulla sit comparatio.
Praeterea, Dicit Damascenus3, quod Angeli in comparatione ad Deum corpora sunt : et corporis non est comparatio ad simplicitatem Dei : ergo videtur, quod nec Angeli.
Item, Nulla creatura comparabilis est creatori in aliquo : ergo nec in simplicitate.
Praeterea, Probatur quod nec ad Deum nec ad animam comparabilis est : quia dicit Philosophus 4, quod non comparantur nisi univoca : sed simplicitas in Angelo et Deo et anima non est univoca : ergo non est comparabilis:
Item, Dicit Augustinus, quod non potest fieri comparatio nisi in aliquo existente in pluribus : sed nihil unum secundum rationem speciei vel generis existit in Deo et Angelo et homine : ergo inter eos non est comparatio.
<--- Page Split --->
Solutio . Duobus modis fit comparatio, p . dicelsecundummajusetminuset Squalealicujusproprietatisexistentisn pluribussecundumunumnomenetra - tomenusubstantiæeamdem , ethæccom - paraliononestnisiunivocorum . A l i o modiofitcomparatiosecundummajuset minusetæquale , quodnonestomnino muiusrationisinpluribus , sedestineis secundumanalogiamadunum : ethoc - rontingitduobusmodis . Contingitenim , quodinpluribusestnaturaperpriuset posterius , tamenparticipataproplerdif - ferntias , sicutsubstantiaetaccidens romparationemhabentinente . Ethoc patet : quiasequestratisdifferentiis , q u æ suntesseperseetesseperaliud , e n s substantiæetaccidentis , remanetindi - sinctum . Aliterenimensnonesset unumprincipiumentium . Quandoetiam rontingit , quodsitcomparatioinaliquo quodestindiversis , nonitaquodsit uniusnaturæinsedictumperpriuset
posterius, nec etiam in differentiis, sed est in uno per se et substantialiter et ut causa, in altero autem est non per se sed ab alio, et non substantialiter, sed participative et imitative. et non causa sed causatum repraesentans causam quantum potest : et talis comparatio est inter creatorem et creaturam in his quae uno nomine in creatore et creatura inveniuntur, sicut esse, et vita, intellectus, et simplicitas, et hujusmodi. Unde non est ibi penitus æquivocatio, sed analogia quædam, et proportio comparationis illius non est secundum excessum terminatum et finitum.
Et ex hoc patet solutio ad ultima tria.
Adsecundumautempatetsolutioin quæstione , quidestAngelussecundum diflinionemDamasceni 4 .
AdPRIMUMdicendumest , quodinhoc nonattenditurcomparatio , sedinuno quodhabetDeusetAngelus , quodest simplicitas .
QUÆSTIO XXII.
De ratione Angelis naturaliter insita.
Deinde quæritur de secundo attributo quod dicit Augustin us esse per rationem naturaliter insitam, memoriam, intelligentiam, et voluntatem.
Et quæruntur circa hoc duo, scilicet de singulis istorum, et de omnibus in communi.
De singulis quæruntur quatuor.
Primo enim quæritur de ratione naturaliter insita.
Secundo, De memoria.
Tertio, De intelligentia.
Quarto, De voluntate.
Circa rationem quæruntur duo, scilicet de ipsa ratione, et de actu ejus.
<--- Page Split --->
ARTICULUS 1.
De ipsa ratione qualiter sit insita Angclis 1 ?
De ipsa ratione quaeritur, Qualiter sit insita Angelis ?
Habitum est enim supra ab Augustino, quod ratio est naturalis differentia hominis, intelligentia autem differentia Angeli : ergo videtur, quod ratio non sit naturaliter insita Angelo, sed homini.
Item, Unumquodque determinatur ab ultima differentia sui : sed ratio non est ultima differentia Angeli : ergo Angelus non debet ab ipsa determinari.
Item, Dicit Isaac, quod ratio est vis quaedam animae faciens currere causam in causatum : ergo ratio est cum compositione unius ad alterum : comparare autem unum ad alterum est ut videatur veritas ex collatis : hoc autem non est in Angelis : ergo videtur, quod non habeant rationem.
Item, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Existentibus quidem viventia, viventibus autem sensibilia, istis autem rationabilia, et rationabibus mentes excellunt, et circa Deum sunt, et magis ipsi appropinquant 2. » Ex his verbis patet, quod Angeli sunt mentes sive intelligentiae existentes ultra rationem, et ita per rationem naturaliter insitam non habent determinari.
Item, Dicit Isaac in libro de Diffinitionibus, quod ratio creatur in umbra intelligentiae : ergo videtur, quod ratio non conveniat angelicis intelligentiis in quibus est intelligentia in lumine pleno.
Solutio . Dicimus , quodratiodicituinaturaliterinsitaAngelis , nontamquanidifferentiaultima , sedtamquamdifferentiaquæestinpotentiaadultimanipræcedenseamsecundumnaturam : siperioraenimhabentinferiorumvirtulexcellenter . EthocpatetperDionysiumquidicitinlibrodeDivinisnominibus « Divinæmentessuntsuperreliquaexistentia , etvivuntsuperreliquaviventiaetintelliguntetcognoscuntsupersensumetrationem , etplusquamomniaexistentiapulchrumetbonumdesideranteleoparticipant 8 . » EtideorationonestultimadifferentiaAngelorum , sedattribuitureisnaturalitertamquamdifferentiaquæestinpotentiaadultimam , utdictumest . EthocvideturinnuereAugustinusinipsomodoloquendiquandodicitperrationemnaturaliterinsitampræpositioenimvideturnotarecausamquæestutdispositio .
Per hoc patet solutio ad primum, secundum, et quartum.
ADTERTUMdicimus , quodincollationeduoattenduntur , scilicetposseconterreanteccedentiaadconsequentia , etfinishu - juscollationis , quæestexhismeliusvi - dereveritatemconclusionis : etprimumquodestpotestatis , habentAngeli : s e - cundumautemnon , quiahocestindi - gentiæ .
Adultimumdicendum , quodratiocreaturinumbraintelligentiæ , secun - dumquodipsaestcumindigentiacolla - tionisetinquisitionis , etsecundumquodipsahabetspeciesratiocinationissyllo - gismum , inductionem , enthymema , etexemplum . SicautemnonestinAnge - l i s , utsupradictumest .
<--- Page Split --->
ARTICULUS II.
De actu rationis in Angelis 1.
Secundo, Quæritur de actu rationis in Angelis.
Dicit enim Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod rationale secundum actum dividitur in interius dispositum sermonem, et prolatum 2. Est autem interius dispositus sermo motus animæ in excogitativo fines sine aliqua prolatione. Prolatus autem sermo in voce est : et ideo prolativus dicitur nuntius et angelus intelligentiæ.
Quæritur ergo, Secundum quem modum sunt in Angelis isti duo actus ?
Item, Cum sint quatuor species ratiocinationis, ut prædictum est, quæritur, Secundum quem modum sint in ipsis ?
passione : esse enim passionis est inesse subjecto : et hoc oportet per demonstrationem accipere, et ita non præscitur. De quibusdam autem præscitur utrumque, et quid est quod dicitur, et quia est ut de subjecto. Tunc, inquam, quæralur, Utrum ista conveniant Angelis ?
Et videtur, quod non : quia dicit Dionysius in libro de Coelesti hierarchia 4, quod arbitramur discursas sacras disciplinas imagines secundum intellectum contemplativæ plenitudinis. Et intendit dicere, quod istæ disciplinæ discursæ et sacræ quæ sunt in hoc mundo, sunt signa et manuductio, quod in patria habebimus plenitudinem contemplativam secundum intellectum simplicem. Unde dicit etiam ibidem, quod talia coelestibus quidem essentii s supermundane, nobis autem symbolice tradita sunt. Et Commentator dicit ibidem, quod discursæ disciplinæ sunt probationes quando per res latiores efficiuntur quæcumque perenniter et repente Angelorum intellectibus immittuntur.
Item, Cum ratiocinatio fiat suppositis aliquibus, scilicet præmissis, et similiter scientia per diffinitionem suppositis principiis diffinitis, quæritur, Utrum sic sit scientia rationis in Angelis ?
Dicit enim Philosophus, quod omnis doctrina et omnis disciplina fit ex præexistenti cognitione. Et si conceditur, quod sic est in Angelis, tunc quæritur, Cum Philosophus dicat, quod dupliciter contingit præscire 3, de quibusdam præscitur quid est tantum : et dicitur quid est quod per sermonem dicitur, ut est de principiis : dicit enim Philosophus, quod principia cognoscimus in quantum terminos cognoscimus. De quibusdam autem præscitur quid est quod dicitur per sermonem, et ignoratur quia est, ut de
SOLUTIO. Dicimus, quod actus isti Solutio. rationis omnes secundum aliquem modum insint Angelis non propter indigentiam secundum quod dictum est, sed ad demonstrationem potestatis ratiocinativæ, et non secundum contemplationem quam habent in Verbo, sed secundum cognitionem vespertinam, de qua infra disputabitur : illos enim duos actus quos determinat Damascenus, sic habent, quod sententias scitas quandoque pertractant apud se, et hoc est quoad eos interius dispositus sermo : quandoque autem communi cant aliis Angelis secundum sermonem sive vocem prolatam, ut dicit Damascenus, de quo modo loquendi inferius erit disputatio.
<--- Page Split --->
Species autem ratiocinationis insunt secundum duplicem viam collationis : cum enim apud Angelos sint cognitiones sensibilium et universalium, conferendo possunt venire ex prioribus quoad nos vel quoad ipsos ad priora secundum naturam, vel e converso : et secundum unam viam utuntur inductione et exemplo, secundum aliam syllogismo et enthymemate, sed ad demonstrationem rationalis potestatis, ut dictum est.
Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum in ipsis sit quaedam praescire, et quaedam discere ?
Dicendum est, quod species ratiocinationis non sunt nisi de his quae sciunt Angeli cognitione vespertina : ad alia autem quae cognoscenda sunt, utuntur revelatione et visione in Verbo : et de his erit posterius disputatio. Quoad cognoscibilia autem de quibus sunt species ratiocinationis, dicimus quod dupliciter est praescire, et dupliciter est addiscere, scilicet simpliciter, et secundum naturam scientiae per conclusionem in quantum conclusio est. Simpliciter autem omnia talia Angeli praesciunt et nihil addiscut : sed quoad naturam conclusionis quaedam sunt quae oportet praescire, quia sunt sicut principia : quia non pos-
sunt concludi, eo quod non habeant priura se ex quibus concludantur : sed in la libus non discunt Angeli quid est : sed hoc non contingit propter demonstrationem, sed propter naturam ipsorum Angelorum qui sciunt omnia talia sindoctore. Similiter de passione cognuscunt quia est per se, sed non in quantum demonstratio est de passione : secundum enim hunc modum passionis non cognoscitur quia est nisi per demonstrationem.
Eodem modo dicendum est de cognitione diffiniti : duplicem enim habent de diffinito cognitionem, scilicet per se, et differentiam.
Ad ultimum autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod discursu disciplinae secundum quod sunt mendicatae in symbolis, et icotibus, et signis sensibilium, non conveniunt Angelis, sicut dicit beatus Bernardus in libro V do Consideratione in principio : « Non est opus scalis tenenti jam solium. » Sed discursu disciplinae a praemis is in conclusione potestative conveniunt Angelis, secundum quod virtutes inferiorum, ut dicit Dionysius 1, superioribus conveniunt potenter et eminenter.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO XXIII.
De memoria Angelorum.
ARTICULUS I.
Utrum insit Angelis memoria 1 ?
Consequenter quaeritur de memoria. Et quaeruntur duo, scilicet utrum insit Angelis memoria, et secundum quam proprietatem et actum inest si inest ?
Videtur autem, quod non insit Angelis : quia
Dicit Damascenus : « Memorativum est memoriae et rememorationis promptuarium et causa 2. » Et vocat memoriam memoriae : unde etiam subjungit : « Memoria est phantasia derelicta ab aliquo sensu secundum actum apparente, vel coacervatio 3 sensus et intelligentiae. » Sed nullo istorum modorum potest esse in Angelis memoria. Ergo videtur, quod non sit in Angelis memoria.
Item, Dicit Philo-ophus 4, quod memoria non est nisi facli. Dicit enim sic : « In ipso nunc non est memoria, sed præsentis quidem sensus est, futuri autem spes, facti autem memoria. » Sed in Angelis non est præteritio, vel præsentialitas, vel futuritio secundum intelligi-
bilia. Ergo videtur, quod in eis non sit memoria.
Item, Avicenna : « Recordatio est resolutio ad aliquid quod habuit esse in anima in præterito 5. » Constat autem, quod talia non sunt in intelligentiis Angelorum : ergo non erit in eis memoria.
Præterea, Memoria et oblivio videntur esse contraria quæ habent esse circa idem : et oblivio non accidit Angelis : ergo nec memoria.
Item, Augustinus in libro XII de Trinitate in principio dicit, quod quando memoramur et reminiscimur, quod hoc pertinet ad hominem exteriorem : quia adhuc id in nobis agitur quod commune habemus cum brutis. Et ex hoc patet, quod memoria non est in Angelis.
SOLUTIO. Dicimus, quod duplex est solutio. memoria. Una quae est pars animae sensibilis, et illa est thesaurus sive theca formarum sensibilium secundum Avicennam : et de hac ut frequenter loquuntur Philosophi, et verum est quod illa semper est facti et præteriti, et est motus a sensu secundum actum factus, ut dic t Damascenus. Alia est memoria quae est animae intellectualis pars, et haec est coacervatio intelligibilium specierum : et haec duplex est. Una est sub ratione præteriti, et altera non : sed iudifferunt er
1 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologiae, Quæst. 14, membr. 2. Tom. XXXII novæ editionis nostræ.
- S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa,
cap. 20. 3 Alias, confirmatio. 4 In libro de Memoria et Reminiscentia. 5 AVICENNA, In VI de Naturalibus.
<--- Page Split --->
est sub ratione præteriti, præsentis, et futuri : et secundum hoc memoria nihil aliud est quam potentia notitiam rei tenens apud se sine consideratione temporis. Illa vero quæ est cum ratione præteriti, est duplex : quædam enim est acquisita per inventionem et studium et doctrinam, et quædam est de illis quorum scientiam habemus cum natura, sicut habituum naturalium.
Dicatur ergo, quod memoria secundum duplicem rationem inest Angelis, scilicet illam quæ est respectu præteriti et præsentis et futuri æqualiter, et illam quæ est cum ratione præteriti sine inventione, studio, et doctrina acquisita : licet enim intelligentiis Angelorum non sit præsens, præteritum, et futurum, tamen recordationem pro tanto dicuntur habere a Sanctis : quia accipiunt aliquid sub ratione prius habiti et scii : et hoc secundum unam rationem memorie : secundum vero aliam rationem, notitiam rei tenent semper apud se : et hoc est memorari secundum Augustinum.
Et ex his patet solutio ad omnia objecta : tamen hoc quod dictum est, memoriam quamdam esse rationalis animæ quæ sit cum ratione præteriti temporis, dubium est : eo quod tempus sit de appendiciis materie et sic pertineat tantum ad animam sensibilem : sed infra tractatu de Anima, quaestione de memoria rationalis animæ determinabitur.
ARTICULUS II.
Secundum quam proprietatem et actum memoria insit Angelis ?
Secundo quæritur, Secundum quam proprietatem et actum insit ?
Sunt enim proprietates memoriae, ut dicunt Philosophi, quædam ex subjecto, quædam ex memorabilibus. Ex subjecto secundum quod dicimus siccos melioris
esse memoriae et pejoris recordationis, et humidos e contrario pejoris memoria et melioris recordationis. Cujus causa est, quia in sicco formæ impressæ deletio difficilis est : et ideo memoria bona sunt tales. Similiter sicca materia difficulter obedit animæ agenti et moventi eam : et ideo tales sunt malæ recordationis : in humidis autem propter contrarias causas fit e contrario. Similiter dicimus bene discentes male memorantes, et e converso. Et dicimus eos esse bona memoriae qui occupantur circa pauca, et malæ memoriae qui occupantur circa multa, secundum quod dicimus senes, quamvis sint sicciores, pejoris esse memoriae quam pueros, quamvis sint humidiores : quia eorum cogitatus est occupatus in paucis, et illorum in multis.
Quæritur ergo, Utrum secundum hujusmodi proprietates memoria sit in Angelis, ita scilicet quod unus sit melioris memoriae quam alter ?
Item, Sunt proprietates memoriae in actu, secundum quod dicunt Philosophi, quod memoria de uno in aliud procedit ex quibusdam signis, vel per modum quorumdam signorum : disciplina autem ex necessariis, sicut dicit Avicenna, quod videntes librum recordantur Magistri qui fecit aut docuit illum : et videntes Dionem recordantur Diarii, qui similis vel dissimilis fuit Dioni : et tamen non est necessarium nos recordari.
Quæritur de actu. Si enim recordatio est, ut dicit Avicenna, ingenium per quod revocentur oblita, tunc non videtur recordatio convenire Angelis. Similiter, si reminiscentia est super partem obliti, tunc iterum non convenit Angelis. Quem ergo actum habet memoria ?
Item, Dicit Philosophus, quod recordatio est ad habendum aliquid in futuro ex eo quod habitum est in præterito. Secundum hoc autem iterum non videtur convenire Angelis : quia secundum illum modum procedit ex his quæ sunt per modum signorum et non necessitatis.
<--- Page Split --->
SOLUTIO. Dicimus, quod memoria et recordatio non differunt in Angelis per facile et difficile, sed per nobile et per minus nobile : et hoc causatur ex majori vel minori nobilitate naturae.
Si autem quaeritur, In quo cognoscitur illa nobilitas ? Dicendum, quod sicut in hominibus propter diversas complexiones causatur difficultas et facilitas memorandi, ita in Angelis ex diversitate naturae causatur diversitas memorie et intelligentiae ex nobilitate naturae majori vel minori : et hoc cognoscitur in formis quae sunt in memoria et intelligentia, quae in quibusdam sunt magis simplices, et in quibusdam minus, sicut dicit Philosophus in libro de Causis. Sed in hoc est dissimilitudo, quod in hominibus qui melioris sunt memoriae, pejor est recordatio et minus perspicacitatis intelligen-
tiae : in Angelis autem bonitas unius sequitur bonitatem alterius.
Anioquodquaeriturdeactumemo - r i a e , dicendumquodillamemoriaquaeaqualiterestrespectupraesentiumetpraeteritorumetfulurorum , nonhabetactumnisinotitiamreiapudsetenere . Illaveroquaestpriusintellecti , accipithocquodpriusviditcumrationepriusvisi , etutraqueillarumbenepotestesseinAngelis . Sedrecordatioetremini - scentiaquaesuntadrenovandumobli - t u m , nonsuntinAngelissecundumquodPhilosophiloquunturdeeis : licetnonconveniantnisihominibus , etnonbrutisquaehabentmemoriam , tamenponuntsensibiliapermodumsignorum , utobjectumestprius : ettalisoperationonconvenitmemoriisAngelorum .
QUÆSTIO XXIV.
De intelligentis Angelorum.
ARTICULUS I. Utrum in Angelis sit possibilis intellectus, et agens 1 ?
Quaeritur ergo primo, Utrum in Angelis sit possibilis intellectus, et agens?
Et videtur, quod sic : quia 1. Dicit Philosophus in III de Anima :
« Quoniam autem in omni natura aliud quidem est materia in unoquoque genere, hoc autem est potentia omnia illa : alterum autem est causa et efficiens, et omnia facit ut ars ad materiam se habet : necesse est et in anima has esse differentias : et hujusmodi quidem differentia qua omnia fiunt, est intellectus possibilis : illa vero qua est omnia facere, est intellectus agens 2 : » ergo similiter et in Angelo necesse est has esse differentias.
- Item, Omne cognoscens cognoscibilia, fit unumquodque illorum secun-
1 Cf. Opp. B. Alberti. II« Part. Summa theologia, Quest. 14, memb. 3, art. 1. Tom.
<--- Page Split --->
dum actum. Cum ergo Angelus cognoscit omnia cognoscibilia per naturam, Angelus secundum aliquam potentiam intellectivam fiet unumquodque intelligibilium secundum actum, licet non secundum esse : nihil autem fit unumquodque intelligibilium secundum actum et non secundum esse, nisi intellectus possibilis : ergo in Angelis est intellectus possibilis : possibilis autem non est sine agente, quia nihil faceret : ergo etiam est in eis agens.
- Item, Sicut se habet materia in natura, sic intellectus possibilis in spiritualibus. Illa propositio patet in III de Anima 1. Sed materia una numero est sub forma et sub privatione. Ergo intellectus possibilis unus est numero in potentia et sub specie quam speculatur. Et ex hoc habetur, quod intellectus speculativus et possibilis unus est numero et subjecto : sed non est unus secundum esse et rationem : Angeli autem habent intellectum speculativum : aliter enim distincte nihil specularentur. Cum igitur ille in substantia sit idem cum possibili, labebunt possibilem secundum substantiam : et possibilis non est sine agente : ergo habent et agentem.
Si forte dicatur, quod non habent possibilem, quia intellectus eorum numquam fuit in potentia, et non exit de potentia in actum, quemadmodum intellectus humanus. Contra : Agens secundum quod agens non potest esse subjectum : ratio enim subjecfi est ratio materiae et materialis potentiae : ergo forme quibus intelligentiae plenae sunt, ut Philosophus dicit, non sunt in agente ut subjecto : ergo oportet, quod sit possibilis secundum substantiam qui sit subjectus eis.
Praeterea, Licet materia in cœelo numquam fuerit in potentia ad formam, tamen in cœelo est substantia materiae in qua sunt formae substantiales et acciden-
tales : ergo a simili in Angelis quamvis non sit exitus de potentia in actum secundum intellectum possibilem, oportet tamen, quod intellectus possibilis sit in eis qui substet formis intelligibilibus.
SED CONTRA :
Dicit Philosophus in V Metaphysica 2, quod potentia passiva est principium transmutationis in aliud secundum quod est aliud : si ergo Angeli habent intellectum possibilem, oportet quod in illo intellectu sit principium transmutationis talis : cum igitur ipsi secundum intellectum sint intransmutabiles, non habent intellectum possibilem.
Ad hoc dicunt quidam, quod Angeli habent intellectum agentem formas, et dicunt, quod multiplex est operatio intellectus agentis : quaedam enim est abstrahere species a phantasmatibus et conjungere intellectui possibili, et hanc habet secundum conversionem ad inferiora sensibilia : aliam habet in habendo species universales rerum, in quibus dicunt, quod summam retinet, se1 singula perdit : et in hoc differt intellectus agens in Angelis ab intellectu agente in homine : quia in Angelis retinet singula cum summa. SED CONTRA hoc est, quod oportet, quod sit subjectum illarum formarum, et illud subjectum nullo modo potest esse agens : quia agens et subjectum nullo modo sunt idem secundum Philosophum 3.
Propter hoc dicunt alii, quod in Angelis non est nisi intellectus agens : sed differt ab intellectu humano : quia in hominibus lumen intellectus agentis est indistinctum : et propter hoc dicitur, quod in hominibus est intellectus agens sicut lux : quia sicut lux habet lumen indistinctum, et distinguitur ad colores quos abstrahit, ita intellectus agens in homine habet lumen indistinctum, et distinguitur secundum species quas abstrahit a phantasmatibus : in Angelis
<--- Page Split --->
autem est distinctus sine speciebus. Sed hoc nihil est : quia idem eodem modo se habens non facit nisi idem 1. Si igitur intellectus in Angelis est eodem modo se habens, cum nihil adveniat ei, non facit intelligere nisi unum, scilicet seipsum.
Præterea, Nihil intelligitur nisi per assimilationem intelligentis et intellecti 2 : hic autem nulla fieret assimilatio, et non intelligeretur res.
Præterea, Secundum hoc esset falsum quod dicit Philosophus, quod intelligens et intellectus sunt idem secundum actum et non secundum esse.
- SOLUTIO. Propter hoc dicimus nos, quod in Angelis est intellectus possibilis secundum substantiam et subjectum, ut probant primæ objectiones : sed intellectus possibilis in eis numquam est sub privatione.
Et ad hoc quod objicitur de V Metaphysicae de potentia passiva, dicendum est, quod Philosophus loquitur ibi de potentia passiva, quae est in materia generabili et corruptibili : intellectus vero agens est illustrans super species illas, et illustrans intellectum possibilem.
ARTICULUS II.
Utrum Angeli intelligant per species, et si intelligant per eas, quae sunt illae 3 ?
Secundo quaeritur, Utrum per aliquas species intelligant, et si intelligant per eas, quae sunt illae?
Et videtur, quod per nullas species intelligant.
- Si enim habent species, aut illae sunt acquisitæ per abstractionem, aut sunt datæ cis per creationem et concreatæ ipsis, aut sunt de naturalibus Angelorum, sicut intelligentia est naturalis. Si sunt acquisitæ per abstractionem : tunc oportet, quod habeant potentias proportionatas abstractioni illi, sicut sensus, et imaginationem, et hujusmodi quod absurdum est dicere de Angelis. Si autem dicantur esse concreatæ. Coxtra : Omnis forma quæ educitur de potentia ad actum, videtur non esse concreata subjecto : sed omnis forma quæ est in subjecto per actionem moventis, est educta de potentia ad actum : ergo nulla talium formarum erit concreata. Si autem dicitur, quod est ex naturalibus, tunc debuit assignari inter attributa, sicut simplicitas essentiae, et alia attributa quæ assignat Augustinus.
Ad hoc dicunt quidam, quod in Deo est ratio cognoscendi omnia et operandi, et hanc duplicem potestatem communicavit creaturis, dans creaturæ spirituali potestatem cognoscendi, et naturæ potestatem operandi : et ideo Angelis a principio dedit rationes sive similitudines sive ideas universalis ordinis, in qua creatus est mundus : et ideo sub illa similitudine ordinis cognoscunt ea quæ fiunt cursu ordinato in mundo. Sed contra hoc est, quod species illa sive idea sive ratio qua cognoscit Deus, est una et secundum esse et substantiam ad omnia cognoscibilia. Si ergo Angelus per illam similitudinem cognoscit vel similitudinem cognoscit vel similem illi, tunc cognoscit per similitudinem unam. Contra hoc autem est, quod una similitudo creata et finita secundum esse et potentiam non potest esse infinitorum
<--- Page Split --->
secundum numerum et naturam : et ita Angeli non cognoscunt omnia naturalia.
Si forte dicatur, quod idea sive similitudo est secundum potestatem primae causae in cognoscendo. CONTRA : Cum prima causa sit omnium naturalium et voluntariorum, Angeli per eam cognoscent naturalia voluntaria, quod est contra omnes : ab omnibus enim dicitur, quod Angeli non cognoscunt voluntaria, secundum quod libero arbitrio subjacent.
- Præterea, Dicit Augustinus in libro de LXXXIII Quæstionibus1, quod in Deo sunt rationes omnium. Et videtur tangere rationes plures. Ergo videtur, quod idea quae in Deo est, licet una sit secundum substantiam, tamen secundum relationem et rationem ad opera est ipsa plures. Cujus exemplum dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus2 duplex. Primum est de unitate de qua sic dicit : « In unitate omnis numerus uniformiter præexistit, et habet omnem numerum unitas in seipsa singulariter, et omnis numerus unitur quidem in unitate. In quantum autem ab unitate procedit, tantum discernitur, et in multitudinem agitur. » Aliud exemplum est de centro de quo sic dicit : « In centro omnes circuli lineæ secundum unam unitionem existunt, et omnes habent signum in seipso lineas uniformiter unitas, et ad se invicem, et ad unum principium a quo processerunt. Et in ipso quidem centro perfecte uniuntur : parum autem ab ipso distantes, parum et discernuntur : magis autem distantes, magis et discernuntur. » Cum igitur in Angelis istud exemplar sive idea non sit in unitate prima, videtur quod ipsum non remaneat unum, sed multa : et tunc multiplicabitur secundum numerum omnium entium.
Et ex hoc sequitur, quod exemplaria
illa sint infinita, quod est inconveniens : quia infinitorum non est scientia, neque per infinita. Aut multiplicabuntur secundum universalia tantum : et ex hoc sequitur, quod particularia non scientur nisi in potentia : quia particularia in suis universalibus non sunt nisi in potentia.
Si dicatur, quod a Deo habent cognitionem naturalium et non potestatem operandi, quia Angeli non sunt crealores. Et est simile sicut si aliquis a sciente et operante retineret scientiam et non operationem, et haberet hanc cognitionem per similitudinem sive formas rerum naturae, sibi tamen datas a principio : tunc quæratur, Utrum illæ similitudines sint causarum vel effectuum ? tunc enim cum effectus naturae continue renoventur, oporteret renovationes continue fieri in similitudinibus illis.
Præterea, Cum effectus naturae sint infiniti secundum potentiam, oporteret similitudines illas esse infinitas secundum actum, aut contingeret ipsos aliqua naturalia cognoscibilia non cognoscere.
Præterea, Scientia per effectum est scientia quia, et est indignior quam scientia per causam propriam, quæ est scientia propter quid : Angeli autem habent optimam scientiam : ergo non sciunt hoc modo.
Si propter hoc dicatur, quod similitudines illæ sunt causarum similitudines naturalium : tunc quæritur, Cum causæ naturales non semper agant, quid reducit similitudines illas ad actum cognoscendi hunc effectum vel illum quem natura modo causat et non ante ?
- Præterea, Videtur scientia eorum secundum hoc incerta : quia dicit Philosophus 3, quod futurus incedere quis non incedit. Similiter etiam ordinatis causis generationis ad generationem ali-
<--- Page Split --->
rujus, contingit impediri generationem propter corruptionem alicujus principiorum naturalium: et ita videtur, quod de naturalibus non habeant nisi opinionem conjecturalem et non scientiam.
Praeterea, Nos cognoscimus ea quae sunt a libero arbitrio per elocutionem mutuam. Cum igitur scientia eorum non sit deficientior nostra scientia, ipsi cognoscunt illa aliquo modo. Quæratur ergo, Quis sit ille modus, cum talium non habeant similitudines apud se, ut dicitur?
Praeterea, Cum quaedam fiant semper, ut necessaria : quaedam ut frequenter, ut naturalia : quaedam raro, ut casulia et fortuita : quaeritur, Per quem modum differenter habent cognitionem horum ?
Solutioistiusquæstionisaduabusauctoritatibussumendaest , quarumunaestbeatiDionysiiinlibrodeDivinisnominibus : « Angelossciredicuntelo - q u i a , eaquæsuntinterra , nonsecun - dumsensusipsacognoscentes : sensi - biliaquidemexistentia , sedsecundumpropriamdeiformismentisvirtutemetnaturam 1 . » Quodsicintelligitur : V i r - tuspropriaestvirtusnaturalisintelli - gendi . Ethæcvirtusdiciturdeiformispropterduo , quorumunumestinspecieperquamintelligitAngelus , etalteruminactu . Inspeciequidem : quiaspeciesillaestexemplarcausarumnaturaliumsecundumordinemsuumsecundumquodcausæsunt . Etuthocintelligatur , scien - dumest , quodsecundumAugustinuminlibrisIVetIXsuperGenesimadlit - teram , Deusaprincipioindiditcausasseminalesutcausasrationales , exqui - busproducereturopusomnenaturæ , etexquibusproducereturetiamhocquodfieripotestexmateriapermi - raculum . Illæautemcausæquantumadnaturametnaturaliasuntduplices : quædamenimsuntperse , quædam
per accidens. Sicut enim ens per accidens reducitur ad ens per se ut ad causam et ad subjectum: et ideo casus qui est causa per accidens reducitur ad aliquam causam per se in qua est, et ex qua principiatur: sicut verbi gratia ponamus, quod equus fugiens salvetur qui non fugiens periclitaretur, tunc casu salvatur, per se autem fugit, et tamen salus equi et in fuga et ex fuga est. Similiter dico, quod fortuitum reducitur ad intentionem vel propositum per se. Causa tamen per se in natura est duplex, scilicet virtus corporis, et virtus spiritualis movens materiam. Et virtus quidem corporis quæ dicitur natura a Philosophis, illa est duplex : est enim quaedam movens et agens materiam ad motum et transmutationem secundum substantiam et secundum accidens, et illa est quæ est in qualitatibus elementorum et elementatorum contrariis agentibus et patientibus : alia est movens tantum, et illa est quæ est in stellis et corporibus superioribus quæ secundum diversam renovationem situs ex motu suo movent et transmutant inferiora.
Virtus autem spiritualis duplex est : quaedam enim est in motoribus, qui movent sphæras ad operationem naturae, et quaedam est virtus animalium et vegetabilium, et hæc est triplex: Vegetabilis enim movet et transmutat materiam secundum nutrimentum, augmentum, et generativum. Sensibilis autem movet secundum mutationem sensuum, et in mutatione organi et phantasie : et movet etiam secundum motum processivum in loco : motus enim processivus non est nisi propter delectabilia sensuum, et propter ea quæ ordinantur ad materiam. Et hoc patet ex hoc quod in locis diversis ad quæ est motus processivus, non sunt nisi particularia : rationes enim universales de quibus est intellectus, non sunt cum hic et nunc, sed ubique et semper. Rationalis autem anima in
<--- Page Split --->
quibus actibus non utitur organo corporis, et in illis nullo modo habet se ad materiam ut transmutans eam : in quibus etiam utitur non in se, sed in potenliis inferioribus quibus imperat : et hoc maxime secundum actum illum qui est interpretari, et secundum illum qui est movere concupiscibilem vel irascibilcm ad desiderium vel iram : et in illis actibus oportet esse quaedam transmutantia materiam, sicut extensio spirituum corporalium ad desideratum, vel id cui irascitur, ad quorum extensionem sequitur directio caloris ad illud idem, et per consequens multiplicatio et cbulliti o sanguinis ad idem : et hoc est quod dicit Philosophus in libro I de Anima : « Videtur autem pluribus nihil sine corpore pati, neque facere, neque irasci, neque confid. re, neque desiderare, neque omnino sentire 4 . » Et ibidem dicit idem Philosophus in alio loco 5 : « Videntur autem et animae passiones omnes esse communes in corpore, ut desiderium, mansuetudo, timor, confidentia, adhuc gaudium, et amare, et odire : simul enim compatitur illi quoque corpus. » Indicat autem hoc aliquando a duris quidem et manifestis passionibus confidentibus nihil provocari, aut timere : aliquando autem a parvis et infirmis moveri, si irascitur corpus et sic se habeat, hoc est, si sit talis complexionis. Adhuc autem magis manifestum est hoc : nullo enim timore imminentc in passionibus fiunt timentes. Dico igitur, quod omnes causse iste quoquo modo sint transmutantes et moventes materiam, indite sunt materie et nature in ipsa creatione sex dierum : et has vocat Augustinus seminales. Causse autem alie sunt ad opera miraculorum, quae non sunt in natura et materia secundum Augustinum, ut ex ipsis aliquid possit fieri, sicut de costa Adae facta et Heva, ut dicit Augustinus 6 . Et quia haec sunt
in disputationibus de Angelorum miraculis, dicetur de his latius, quando de ipsis disputabitur.
Exemplar igitur causarum transmutantium et moventium materiam secundum quod causse sunt, datum est Angelis in prima creatione eorum, et per illud cognoscunt omnia quae fiunt in materia transmutata. Dicitur ergo intellectus eorum deiformis propter duo, quorum unum est, quia est per formas quae sunt ad res faciendas, sicut est species ideae prime : sed in duobus est differentia, quorum unum est, quod species ideae prime est secundum naturam et proprietatem causae prime exemplar illorum quae fiunt, scilicet quod est idem cum causa prima in substantia, et quod ipsa una existens in numero et essentia, est causa et exemplar omnium cognoscibilium : sed in Angelis est secundum proprietatem et rationem causarum naturalium moventium et transmutantium materiam. Aliud propter quod intellectus Angeli deiformis est, in actu intelligentiae ipsius est : statim enim sine deceptione et inquisitione conspicit quidditates et veritates rerum : et hoc est ideo, quia non obstant intellectui suo phantasie apparentes in exterioribus quae sunt causae deceptionis in intellectu humano : propter quae etiam intellectus humanus indiget inquisitione et collatione et discussione fallaciarum ex apparentiis, ut per illa deveniat ad acceptionem causarum verarum : et hoc vocat Dionysius virtutem deiformis mentis. Quod autem addit Dionysius et naturam, vult tangere rationem virtulis intellectivae, quae non est susceptibilis formarum abstractarum ab ente creato, quam addit intellectus humanus : et ideo Angelorum intellectus ponitur perfectus a Philosophis, et non ut tabula rasa.
Cujus probatio est per aliam auctoritatem quam adducere intendimus : et
<--- Page Split --->
ntnonapropositioinlibrodeCausis , ubisicdicit : Omnisintelligentiaplenantformis : verumexintelligentiissuntquacontinentformasminusuniversa - l u c , etexeissuntquacontinentformasplusuniversales : quodsicintelligitur : Intelligentiaanzelcadiciturplenafor - mispropterduo , quorumunumest , quodnonhabentformascognoscibiliumnaturaliumnaturaliterinpartesicutintellectushumanus , quinonhabetfor - mascognoscibiliumnisiperstudium , sednonhabetformaseorumquaeffu - giuntstudiumsuum , sicutdiciturinlibrodeMotucordis :
Fixitinaternumcausasqueiscunctacobae - [ r e n t ,
Hanc nos omnifariam mobiles in omnifariam immobili omnifariam nescimus, effluentem materia in habilitate non percipimus, derivatam in res sensibiles pauci admodum et laboriose, non tamen integre assequuntur : delata opinionem parit et multis scientiam : et cum extra nos fiat, pro magna parte conjecturam assequimur, pro maxima sentimus, pro tota nescimus. Aliud est, quia forma Angeli plenum et perfectum efficiunt cognoscere, cum sit per exemplaria causarum : hominibus autem de quibusdam non est nisi opinio vel phantasia.
Quodautemdicitur , quodinquibus - damsuntmagisuniversales , etinqui - busdamminusuniversales , sicintelligi - t u r , quodformaeillaesuntsimplicesmagisetminussecundummajoremvelminoremsimplicitatemessentiaeinAn - gelissuperioribusetinferioribus : quantoenimformaestsimplicir , tantouni - versalior . Ethocestquoddicitcommen - tuminexpositioneejusdempropositio - n i s , quodresnonrecipiuntformasnisisecundummodumpossibilem : etnondiciturmagisuniversalisvelminus , eoquodsitdepaucioribusvelpluribus .
Hisvisis , procedendumestadsolutio - nemobjectorum .
Abidergoquodquæritur , Utrumfor - mæillæsintacquisitæveldatævelsintdenaturalibus ? Dicimus , quodnonsintacquisitæperabstractionem , sicutprobatobjectio : næcsuntdenaturalibus , quiasicdeberentessedeattributis . Sednonsequiturhocquodobjiciuntquidam , quodsiessentdenaturalibus , quodtuncdeberentomnesæqualiterhabereeas : næcenimAngelisuntejusdemspeciei : næceliamhocverumest , quodresejus - demspecieinaturaliahabeantæqualiter , sedhabeanteanobilioraetminusno - bilia , sicutpatetiningeniishominumetmemoriis : tamendicimus , quodsuntdatæformæcumnatura .
Adhocautemquodcontraobjicitur , dicendumquodquantumadgeneratio - nemformarumsecundumrationeminintellectupossibili , quieduciturdepo - tentiaadactum , formæeducunturexipoperoperalionemagentis : sedinillointellectucujuspossenonpræceditessesecundumactum , oportetutpercreationemsiturumque , etitaformæsuntinAngelis .
Siautemquæritur , Quidoperaturineisintellectusagens , exquononabstra - hiteteducitformas ? Dicendumest , quodilluminatadcontemplandumresinformis : sicutenimluxsolisnontantumabstrahitspeciemcoloris , sedetiamilluminatvisumadvidendumreminspecie : itaestetiamdeintellectuagen - t e , quisecundumPhilosophuminIIIdeAnima 1 estsicutlux .
Abidoquodquæriturdesimilitudineordinis , dicendumquodnonhabetsimi - litudinemordinis , nisiexemplariacau - sarumnaturaliumsecundumquodcausæsuntmoventesetmutantesmateriam , dicantursimilitudoordinis . Etbenecon - cedimus , quodillaexemplarianonc ö n - sistuntinunitate , sedinmultitudine : necinsuntsecundumpotestatemprimæ
<--- Page Split --->
causæ, sed secundum rationem paradigmatis sive exemplaris causarum naturalium.
Ad 3. Et ad hoc quod quæritur, Utrum sint finita vel infinita ? Dicendum, quod sicut causæ naturales finita sunt numero, potestate autem infinita : sic exemplaria causarum finita sunt in Angelis numero, potestate autem cognoscitiva sunt infinita.
Ad m autem quod quæritur, Utrum sint particularium vel universalium ? Dicendum, quod sunt causarum operantium, quæ in natura quidem operantes sunt, et immobili lege, ut dicit Boetius, cohaerent sibi : in intelligentiis autem sunt rationes et paradigmata causarum illarum. Et si quis proprie vellet dicere, diceret, quod nec sunt universales, nec particulares. Intelligendum enim est, quod duplex est forma rationis, quarum una est abstracta a re, dirigens iterum in ipsam : et hæc dividitur per universale et particulare secundum quod est in sensu vel in intellectu. Alia autem ratio est et causa ipsius, sicut est forma artis ad formam existentem in materia artificiati : et hæc est per applicationem ad materiam causa rei, sicut est forma arce in intellectu arcarii, et sicut est forma sanitatis in anima medici. Et hoc est quod dicit Philosophus in VII Metaphysicae 1 : Accidit modo quodam ut sanitas fiat ex sanitate, domus ex domo, quæ sine materia materiam habet : ars enim medicinæ et ars ædificatoria sunt forma sanitatis et forma domus. Dico igitur, quod illa forma magis est ad rem, et nec universalis, nec particularis : quia non est causata a re ad quam est : et sicut artifex arce una utitur forma ad omnes arcas quas facit, et una forma idoli ad omnia idola, ita etiam forma in Angelo sufficit ad omnia quæ sunt ejusdem formæ cognoscenda. Et propter hoc ipsa scientia Angeli est similitudo causæ entis, et non causata ab ente. Et ideo, sicut
dicit Commentator super XI Metaphysicae : Ipsa nec est universalis, nec paticularis, nec univoca nostra scientia. quæ ab ente causatur, sicut nec scientia Dei 2.
Si autem objicitur, quod supponitur in auctoritate Philosophi supra ex libri de Causis, quod illæ formæ sunt universales. Dicendum, quod sunt universales propter simplicitatem, et quia ad omnia naturalia cognoscenda sufficiunt : sed non sunt universales sicut scientia dicitur universalis quæ est abstracta a sensibili particulari.
Ad hoc quod quæritur, Utrum sit scientia Angelorum per causam vel effoctum, jam patet solutio : quia est per causam.
Ad hoc autem quod objicitur, quod respectu quorumdam est conjecturalis. Dicendum, quod hoc non sequitur : demonstratio enim non tantum est eorum quæ de necessitate fiunt semper, sed etiam eorum quæ fiunt causa existente. Nec propter hoc sequitur deceptio si causa mutatur : quia etiam res quæ numquam generantur secundum actum, tamen de necessitate generantur supposita necessitate suæ causæ, sciuntur : sicut etiamsi numquam fiat eclipsis lunæ, tamen de necessitate eclipsatur luna, terra diametraliter interposita soli et lunæ. Similiter etiam Angelus cognoscit impedimentum generationis ejus quod non generatur, cognoscendo corruptionem principii generationis suæ : et ideo non decipitur, sed habet scientiam naturalem de rebus.
Ad m autem quod quæritur, Quid reducat in actum scientiam Angeli ut cognoscat hanc rem vel illam, quæ de novo generatur in natura ? Dicendum, quod nihil nisi voluntas cognoscendi hoc vel illud : sicut enim supra diximus, formæ rerum quædam sunt extractæ a rebus sensibilibus : et ideo quando illæ diriguntur iterum ad res, indigent circum-
<--- Page Split --->
positione sensibilium, qua determinentur ad hoc cognoscibile vel illud. Cujus signum est quod dicitur in Posterioribus, quod destructo uno sensu per naturam, destruitur demonstratio sensibilum illius sensus : rationes enim talium formarum obligatae sunt sensibilibus a quibus abstractae sunt : sed rationes formarum quae non sunt a rebus, sed ad res, sicut sunt forma exemplares et paradigmata, non indigent nisi conversione super rem ex voluntate speculantis : et sicut forma operati in artifice obedit materia in quam debet inducì, ita formae eidem obedit opus factum ad speculandum in ipso formam inductam absque hoc quod aliquid recipiat ab opere per quod speculetur ipsum opus : et quantum ad hunc modum sunt forma angelice ad opera naturae : et propter hunc modum posuit Plato ideas separatas, quas dixit formas incorruptibiles facientes formas generabilium et corruptibilium, et existentes principium eorum cognitionis : et utrum hoc verum sit vel non, alterius est negotii.
tellectus vel liberum arbitrium : habent etiam causam proximam non primam quae est movens mota, et illa est virtus affixa membris quae pro instrumentis habent spiritus et calorem naturalem et sanguinem et hujusmodi : et illae sunt causae in materia et natura universi, ut prius dictum est : et per exemplaria illarum cognoscunt Angeli talia opera : et hoc est quod dicunt Sancti, quod nemo novit cor hominis nisi Deus qui creavit ipsum, nisi ita sit, quod affirmatio cordis fluctuationem carnis accipiat.
Ad m quod ultimo quaeritur, Qualiter cognoscunt quae fiant semper, et quae frequenter, et quae raro? Patet solutio ex dictis : quia casualia et fortuita reducuntur ad ea quae fiunt per se et frequenter ut causam et subjectum, sicut dictum est prius : et ideo per exemplaria illorum cognoscuntur.
ARTICULUS III.
Ad m quod quaeritur, Quomodo cognoscunt ea quae sunt liberi arbitrii ? Dicendum secundum prædicta, quod liberum arbitrium in quibusdam non utitur corpore, sicut nec intellectus : et causæ illorum operum non sunt in materia et natura universi : quia, sicut dicit Philosophus in lib. XVIII de Animalibus ' intellectus sive anima rationalis non educitur de materia, sed causatur ab extrinseco, scilicet Deo : et ideo Anaxagoras omnia ponit esse mixta præter intellectum : et ideo talia non cognoscunt Angeli per naturam, sed si cognoscunt, hoc erit per revelationem, de quo modo cognitionis sermo erit in sequentibus. In quibusdam autem operibus utitur liberum arbitrium corpore, sicut et intellectus : et illa talia opera habent duplicem causam, scilicet primam quae movet et non movetur, et hæc est in-
De distinctione visionis matutinae et vespertinae.
Tertio, Quæritur de distinctione visionis matutinae et vespertinae, de qua loquitur Augustinus in lib. super Genesim additæram in pluribus locis.
Et quaeruntur tria, quorum primum est de visione matutina.
Secundum, De visione vespertina.
Tertium, De comparatione unius ad alteram.
<--- Page Split --->
laudaverunt eum de visione matutina, etiam quando nihil futurum in eo aut picbant.
ARTICULI TERTII
PARTICULA 1.
De visione matutina 1.
Ad primum proceditur sic :
Dicitur enim sic matutina visio in prima luce, sive in Verbo.
Sed tunc quaeritur, Utrum quaelibet visio in Verbo vel in prima luce dicatur visio matutina?
Si enim sic, tunc Prophetae etiam viderent visione matutina, et rapti et beati in patria.
Secundum hoc etiam, cum secundum Augustinum in prima die creationis viderunt in Verbo Angeli, prima dies haberet visionem matutinam, et prima dies haberet mane, quod est contra Genesim et Augustinum.
Praeterea, Cum dicitur in Genesis, Fiat 2, secundum Augustinum importatur visio matutina. Ergo videtur, quod visio matutina non dicatur qualibet visio Verbi vel Dei, sed illa quae ponit aliquid futurum quod statim erit in opere : quia hoc importatur per hoc verbum, Fiat : et sic videtur, quod quotiescumque aliquis Angelus cognosecret aliquid futurorum in Deo, videret visione matutina : et hoc est falsum, cum dicatur in Job de primis creatis. Ubi eras..., cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei 3 ? Videtur, quod astra matutina
Praeterea, Dicit Augustinus in li bro II super Genesim ad litteram « Non sicut nos ad percipiendam sa pientiam proficiebant Angeli, ut invis bilia Dei per ea quae facta sunt, intelli cta, conspicerent, qui ex quo creati sunt ipsa Verbi aeternitate sancta et pia con templatione perfruuntur : atque inde isla despicientes secundum id quod intus vi dent, vel recte facta approbant, vel per cata improbant 4. » Ex hoc videtur, quod videre visione matutina, est per frui contemplatione, et in inferioribus discernere bona a malis : et sic rapti el Prophetae videntur videre visione matu tina, sicut supra objectum est.
Item, Augustinus in libro III ejusdem : « In caeteris creaturis praeter Angelos dicitur, et sic factum est, ubi significatur in illa luce, hoc est, intellectuali creatura, prius facti Verbi cognitio : ac deinde cum dicitur, Feci! Deus 5, ipsius creatura genus demonstratur, quod Verbo Dei d:ctum erat ut fieret 6. » Ex hoc videtur, quod non sit visio matutina videre aliquid in Verbo.
Item, Augustinus in libro IV ejusdem : « Mane est, cum a cognitione creaturae in laudem creatoris assurgitur 7. » Ex hoc videtur, quod visio matutina est visio rei factae, et ex illa laudare creatorem.
SOLUTIO. Secundum Augustinum visio matutina importat duo, scilicet conversionem in creatorem ex creatura facta per contemplationem laudum et jubilationum, et perceptionem in ipso creature faciendae. Et quoad primum dicit
<--- Page Split --->
Augustinus , quodvisionematutinain - formaturcreaturaintellectualisexhocquodadformantemDeumconvertilur : etideoetiamprimadiesnonlegiturhaberemane : quiainprimadiefactumestcelum , quodbeatusAugustinusan - gelicamnaturaminterprelatur : quæniamnoncognovitsepriusfiendam , utpusteaexsefactaadlaudemcreatorisronverteretur , sedtantumcognovitsefactam , etexsefactaconversainDeum , cognilionemaccepitaleriuscreaturæfaciendæ : ethocestmanesequentisdiei : sicuteniminlucecorporeamaneestprimaillustratioeorumquæsuntapudnos , itainoriginemundiprimamanifestatiocreaturæinluceintelle - tualidiciturmane : primaautemmani - lestatiocreaturæestmanifestatioejusinrationeprimaantequamsit : ethæcratioinVerboest , inquosecundumAugusti - numsuntrationesomnium .
tendit per hoc distinguere visionem matutinam a vespertina.
ADALIUDdicendum , quodVerbumcontemplaturduobusmodis , scilicetse - cundumsubstantiam , etsecundumquodinsecontinetrationesoperumcreatio - n i s : ethocultimoaccipiturinauctori - tateAugustini . EtiamsicDionysiusinlibrodeDivinisnominibus 1 dicit , quodratiovelverbumDeuslaudaturasanctiseloquiis , nontantumquoniametratio - nisetmentisetsapientiæestlargitor , sedetiamquoniamomniumcausasinseipsouniformiterpræaccepit .
ADULTIMUMpatetsolutiopereaquæinprincipiosolutionisdictasunt .
ARTICULI TERTII
a 7. Adinergoquodprimoobjicitur , d i - cendumquodnonquælibetvisioinVerbodiciturmatutinavisio , sedillaquæhabetduoquæprædictasunt .
Exhocetiampatetsolutioadsecun - d u m , quareprimadiesnonhabetmane .
ADTERTIUMdicendum , quodillaestvisiomatutinaquæponitaliquidfutu - rumadinstitutionemnaturæperopuscreationisetdispositionisetornatus : illaenimoperasoliusDeisunt , ettan - tumadprimamperfectionemmundipertinentia .
ADQUARTUMdicendum , quodAugusti - nusintenditprobare , quodAngeliaprincipiocreationisvideruntDeum , etvisioeorumincipitaDeo , etdescenditincreaturas , econtrariovisioninostræquæincipitacreaturisetascenditinDeum . Etexhocvultinferre , quodne - cessesitAngeloshaberevisionemma - tutinamdeprimiscreatis : sednonin -
PARTICULA II.
De visione vespertina
Secundo , Quæriturdevisionevesper -
- Et dicit Augustinus in libro IV super Genesis ad litteram : « In spiritualibus ubi melior est et certior lux quam in corporalibus, certior est et verior dies : cur ergo non et verior vespera, et verius mane ? Nam si in istis diebus habet quamdam declinationem suam lux in occasum, quam vespere nomine nuncupamus : et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus : cur et illic vesperam non dicamus, cum a contemplatione creatoris creatura despicitur : et mane, cum a cognitione creaturae in laudern creatoris assurgitur 1 ? » Ex hoc
4 S. DIONYSIUS , L i b . deDivinisnominibus , c a p . 7 . 2 C f . O p p . B . Alberti . IIaPart . Summætheo - logiæ , Quæst . 1 4 , membr . 3 , a r t . 2 , p a r t . 2 .
Tom. XXXII hujusce novæ editionis. 3 S. AUGUSTINUS, Lib. IV super Genesisi ad litteram, cap. 28.
<--- Page Split --->
habetur, quod vespertina visio est cognoscere creaturam in se a cognitione creatoris. Sed a quocumque aliquid cognoscitur, per lucem illius cognoscitur. Si ergo creatura cognoscitur a cognitione creatoris, cognoscetur per lucem creatoris : sed quidquid cognoscitur a luce creatoris, hoc cognoscitur in luce et non in vespera : ergo visio vespertina non erit vespertina, eo quod non habet umbram vespertinam admixtam.
- Item, Augustinus in eodem dicit : « Istam terrenam conditionem lucisque corporeae temporalem localemque circuitum illi patriae spirituali coaequare non debemus, ubi semper est dies in contemplatione immutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturae in seipsa, semper mane ex assurrectione ex hac cognitione in laudem creatoris1. » Ex hoc videtur, quod cognitio creaturae in seipsa, est visio vespertina. Sed hoc non videtur esse verum : quia cognitio rei in seipsa est cognitio causae propria, quae est proportionata rei. Et lucidius cognoscitur res per causam proportionatam, quam per non proportionatam. Et ita videtur, quod non cognoscitur in vespera quando cognoscitur in seipsa, sed potius in luce meridiei.
determinat in libro IV super Genesim : « In his quae simul facla sunt, nemo videt quid prius posteriusve fieri debuerit, nisi in illa sapientia per quam facta sunt omnia per ordinem simul. Dies ergo illiquem Deus primitus fecit si spiritualis rationalisque creatura est, id est, Angclorum supercelestium atque virtutum, praesentatus est omnibus operibus Dei hoc ordine praescientiae quo ordine scientiae qua in Verbo Dei facienda praenosecret, et in creatura facta cognoscerel, non per intervallorum temporalium moras, sed prius et posterius habens in connexione creaturarum, in efficacia vero creatoris omnia simul2. » Ex hoc patet, quod creaturas, quae connexionem ordinis habent secundum propriam naturam, Angeli cognoscunt simul et non secundum prius et posterius intuentur eas.
SED CONTRA :
Unius actus unus est finis et terminus : ergo unius intuitus intelligentiae est unum objectum : objectum enim est finis et terminus actus ipsius intelligentiae.
Praeterea, Dicitur in Topicis, quod scire plura possumus, intelligere vero minime. Ergo Angeli non intelligunt nisi unum.
Quæst.
JUXTA hoc quaeritur, Utrum Angelus visione vespertina potest videre plura? Et videtur, quod sic : quia.
Dicit Glossa super primum caput Apocalypsis : « Sive simul et uno intuitu visionem viderit Joannes, sive successive : Angelus enim utrumque conferre potuit. Ergo multo magis Angelus in se potest ista facere, scilicet quod uno intuitu multa videat.
Item, Augustinus in libro IV super Genesim ad litteram movet hanc quaestionem, Utrum simul sit cognitio matutina et vespertina? et, Utrum cognitione vcspertina omnia simul videant? Et ita
SOLUTIO accipienda est a beato AuguStoltstino in libro IV Super Genesim ad litteram, ubi sic dicit : « Per omnes sex dies cum ea quae per singulos Deo condere placuit, conderetur angelica natura, primo haec accipiebat in Verbo Dei, ut in ejus notitia primitus fierent cum dicebatur, et sic factum est (quae cognitio mane dicitur) : deinde cum facta essent in sua propria natura qua sunt, Deoque placuissent, quia bona sunt, tunc itidem ea cognoscebat alia quadam inferiore cognitione, quae nomine vesperae significata est : ac deinde facta vespera fiebat mane, cum de suo Deus opere laudaretur, et alterius creaturae quae deinceps facienda
<--- Page Split --->
erat, ex Dei verbo notitia prius quam fieret acceperetur 1. » Ex hoc patet, quod visio vespertina est visio rei in seipsa in rationibus in quibus creata est, et in quibus habet salvari, quæ sunt modus, species sive ordo, et numerus, pondus, et numerus : quia sicut dicitur in libro Sapientiae, xi, 21 : Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. Visio autem matutina est conversio in creatorem ex creatura facta, et acceptio cognitionis creaturæ faciendæ. Unde etiam non quælibet cognitio creaturæ in se diritur cognitio vespertina, sed cognitio creaturæ per vestigium quæ demonstrat creatorem : creator enim in rationibus æternis quæ sunt in Verbo, monstratur in plena luce : in rationibus autem vestigii et speculi creaturarum monstratur ut sub umbra vesperæ.
tuitu Angeli plura videant? Dicendum, quod in visione duo sunt, scilicet acceptio formarum rerum cognoscibilium, et quod hoc multorum visio potest esse simul. Est etiam adspectus illarum formarum. Et sic in visione primo modo intelliguntur auctoritates Glossæ super Apocalypsim et Genesim. Secundo modo intelligitur dictum Philosophi.
ARTICULI TERTII
PARTICULA III.
De comparatione unius visionis ad aliam 1.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod præpositio, a, cum dicitur, a cognitione creatoris, notat ordinem, non causam per quam fit cognitio.
AD ALIUD dicendum, quod cognitio rei in seipsa est duobus modis, scilicet cognitio rei in se absolute per causam propriam rei, quæ est medium demonstrationis, et hæc non dicitur cognitio vespertina : et est cognitio rei in se quæ iterato mittit in cognitionem creatoris per rationem ejus per quod cognoscitur res, et hæc dicitur cognitio vespertina. Aliter enim vespera non haberet ordinem ad mane : quod est contra Augustinum. Similiter non mitteret cognitio vespertina in conversionem ad creatorem, ut ex illa laudaretur : creatura enim non ducit in creatorem nisi per rationem vestigii et imaginis. Et ex hoc patet, quod errant 'quidam qui dicunt cognitionem vespertinam, quamcumque cognitionem rei in seipsa.
Tertio, Quæritur de comparatione unius visionis ad aliam, et quæritur, Quæ sit melior ?
Et videtur, quod matutina: quia
Illa formantur Angeli, ut dicit Augustinus in lib. super Genesim ad litteram : alia autem non formantur.
Præterea, Visione matutina cognoseuntur res in prima luce quæ clarior est omni luce alia : cum ergo melior sit formans non formante, et quæ est in lumine ea quæ est cum umbra vesperæ, melior erit matutina quam vespertina.
CONTRA est, quod ubi res verius est, Sed contra: ibi verius cognoscitur : sed verius est in se, quia in se est in actu et natura propria : in prima autem causa est secundum quid, scilicet secundum potentiam causæ efficientis tantum : ergo verius cognoscitur in se quam in causa prima : ergo vespertina melior est quam matutina.
<--- Page Split --->
PRÆTEREAquæritur , Quarenonhabea - musvisionemnocturnametdiurnamsic - uthabemusvisionemmatulinametve - spertinam ?
Solutio .Solutio .Dicimus ,quodduplexestvisioAngelorum .Unaquacognoscuntcreaturassecundumnaluraspropriasnonprogredientesulteriusexipsiscreaturis :etdehacdictumestinpræcedentibus .Aliaestquacognoscuntcreaturasrefe - renteseasulteriusadlaudemcreatoris ,ethæcdiciturvespertinapropterratio -nessapientiæcreantis ,sicutumbrosumestvestigiumetimago :nontamendica -mushoc ,quodAngeliindigeantvesti -gioetimagine :sedlicetnonindigeant ,tamencognoscuntcreaturas ,utdicitAugustinus ,etadlaudemreferuntcrea -toris .Quidametiamdistinguunttertiamvisionemdicentes ,quodvidentcreatu -r a s ,necinVerbo ,necinessentiisre -r u m ,sedinspeciebusquashabentapudsenonreferendoillasadres .Sedhocnonvidetur :quiaspeciesestadrem :etideononvideturnisiadremcomparata ,sicutnecidoluminoculovideturnisiinquantumperipsumvideturvisible :visioautemdivisacontravespertinamestvisiomatutina .
proutestmedium , tuncmultoobscuriusestcausacreataquamincreata . Adhumtamenmeliuspotestdici , quodlintquoadnosveriusetmeliuscognoscaturesinnoturapropria , tamenquantumadintellectumdeiformemquipropriusAngelorumest , veriusetmeliuscognusciturinprimacausa : resenimsimpli -ciuscognoscibilisestinprimacausaquamincausanaturali : ethujusmodicausamtangitPhilosophusinIIMetu - physicæ , ubidicit : Sicutnoctuarumlu -minaadlumenquodestsuperdiem , siranimænostriintellectusadmanifestissi -manaturæ 1 .
Adultimumdicendum , quodnullaestAmtnocturnavisio : quiapostcognitionemreiinse , etantecognitionemreiinVer -b o , nonestignorantiaquænoxdicipos -s i t . Visioautemdivinaestplenælucis ,inquavideturDeussicutest , quænullavesperaclauditur , sedinipsaquiesci -turtamquaminsabbatoinquofeciteamquiescereDeusinseipso . Ethocaccipi -turexverbisAugustiniinlibroIVsu - perGenesimadlitteram , ubidicitsic : « Semperestdiesincomtemplationeim -mutabilisveritatis , sempervesperaincognitionecreaturæinseipsa , sempermaneexconversioneinlaudemcreato -r i s . Quianonibiabscessulucissuperio -r i s , sedinferioriscognitionisdistinctionefitvespera : necmanetamquamnoctiignorantiæscientiamatutinasuccedat ,secundumquodvespertinametiamco -gnitionemingloriamconditorisattollat . Deniqueetillenoctenonnominata , V e s - p e r e , inquit , etmane , etmeridie , narra -boetammuntiabo : etexaudietvocemmeam 2 . Hicfortassepertemporumvices ,sedtamenquantumputosignificansquidsinetemporumvicibusperagereturinpatria , cuiejusperegrinatiosuspirabat 3 . »
<--- Page Split ---> QUÆSTIO XXV.
De voluntate Angelorum.
Deinde quaeritur de voluntate. Et quaeruntur duo, scilicet primo de voluntate Angeli. Et secundo, de actu ejus.
ARTICULUS I.
Utrum voluntas sit in Angelis secundum duas differentias, quæ sunt naturalis voluntas et electiva¹ ?
Ad primum proceditur sic: Damascenus in libro II de Fide ortho- doxa², dividit voluntatem in δελήσιν et βολήσιν, dicens quod ἐλήσις est appetitus rationalis et vitalis ex solis dependens naturalibus: βολήσις autem est appetitus cujusdam rei rationalis. Cum igitur om- nis voluntas in ratione sit, ut dicit Da- mascenus et Philosophus, videtur quod Angelus habeat utramque istarum vo- luntatum.
Mentra. Sed contra:
Damascenus vult, quod consilium præ- cedat voluntatem. Et similiter dicit Phi- losophus, quod voluntas est finis, et con- silium eorum quæ sunt ad finem: sed in quocumque non est præcedens, in eo-
dem non est consequens, sicut in quo non est sensus, non est ratio: ergo cum consilium non sit in .Angelo, etiam in ipso non est voluntas.
Quod autem non sit in eis consilium, probatur sic: Consilium est de dubiis, ut dicit Damascenus et Philosophus ³: et Angeli non habent dubium, ut patet ex prædictis: quia cognoscuntur sine inqui- sitione: ergo Angeli non videntur habe- re voluntatem.
Si forte⁴ dicitur, quod habent δελήσιν, hoc est, naturalem voluntatem. Contra: Dicit Damascenus, quod illa voluntas illorum est quæ adsunt et conservant et constituunt naturam: sed Angeli natura non indiget talibus, cum sint incorpora- les: ergo videtur, quod non habeant vo- luntatem talem.
SOLUTIO. Dicimus, quod Angeli habent utramque voluntatem: δελήσις enim natu- ralis voluntas est ad ea quæ sunt natu- ræ: et talia vult Angelus: quia vult esse, vivere, et intelligere. Unde et dicit Da- mascenus, quod ex naturalibus depen- dent quæ naturalia sunt objecta et fines voluntatis. Et similiter etiam vult ea
¹ Cf. Opp. B. Alberti. II« Parte Summae theo- logiae, Quæst. 14, membr. 4, art. 1. Tom. XXXII novæ editionis nostræ.
² S. JOANNES DAMASCENUS, Lib. II de Fide or- thodoxa, cap. 22. ³ ARISTOTELES, VI Ethicorum,
<--- Page Split --->
quæ determinantur ex ratione, quoniam sunt bona, et non tantum ex natura: et illorum est voluntas quæ dicitur βολάχισ.
Ad object. AD PRIMUM dicendum, quod licet consilium non sit in Angelis in quantum est de dubiis, est tamen in eis in quantum est dispositio vel ordinatio eorum quæ sunt ad finem.
Ad aliud dicendum, quod licet Angelus non indigeat aliquo conservante naturam propter corruptionem naturae, tamen habet voluntatem quæ dicitur θάχισ, ad ea quæ adsunt naturae, quæ sunt esse, vivere, et intelligere, et hujusmodi, sicut dictum est prius: et de his voluntatibus amplior erit disputatio in tractatu de anima hominis.
ARTICULUS II.
De dilectione Angeli1.
Secundo, Quæritur de actu voluntatis : et cum actus ejus sit diligere, quæritur, Utrum Angelus ex solis naturalibus possit diligere Deum propter se et super omnia?
Et videtur, quod non : quia
Diligere Deum propter se et super omnia, est actus charitatis : et ubi est actus, ibi est habitus : ergo ex solis naturalibus esset charitas, quod falsum est.
Item, Ad summum gratiae non pertingit natura : sed gratia non potest altius quam diligere Deum propter se et super omnia : ergo ad hoc non pertingit natura.
Item, Actus dilectionis est perfuctior quam actus fidei : quia sicut vihabet habitus ad habitum, ita actus ad actum : et habitus dilectionis est major, sicut dicit Apostolus, I ad Corinthios, XIII, 13 : Major horum est charitas : ergo et actus.
Inde procedatur ulterius : Angelus ex solis naturalibus non potest credere in Deum propter se et super omnia : ergo nec diligere.
CONTRA :
Potentior est voluntas in volendo, quam ratio in cognoscendo : voluntas enim impossibilium est, ratio autem non : sed ratio naturalis cognoscit Deum esse super omnia et propter se diligendum : ergo voluntas potest eum sic diligere.
Item, Virtus politica fortitudinis gratia boni contemnit periculum vitæ, ut dicunt Philosophi*. Cum igitur Angelus in naturalibus suis melius sit dispositus quam homo existens in virtute consuetudinali, potest aliquid ipse in voluntate præponere sibi : ergo et potest ipse Deum diligere plus quam se et propter se.
Præterea, Dicit Tullius in libro de Amicitia, quod triplex est amicitia : quædam enim fundatur super delectabile, et quædam super utile, et quædam super honestum. Illa autem amicitia quæ fundatur super honestum, diligit propter se amicum, et super omnia quæ sunt utilia et delectabilia : ergo multo magis videtur, quod Angelus sic potuèrit diligere Deum.
Item, Philosophus in VIII Ethicorum, de amicitia : « Perfecta est quæ bonorum amicitia, et secundum virtutem similium 3. » Sed non est perfecta nisi diligat propter se et super omnia. Ergo
<--- Page Split --->
multo magis sic potuit Angelus diligere D.um.
- Item, In eodem : « Mali quidem amici erunt propter delectationis quasum, secundum hoc simile existens boni amici per se : secundum enim quod boni hi quidem simpliciter amici, hi autem secundum accidens1. » Et ex hoc sequitur idem.
i. Item, In Topics, « Amici diligendi sunt, etsi nihil nobis fieri debeat. »
SOLUTIO. Dicendum secundum prædirta, quod voluntas est duplex, scilicet dependens ex solis naturalibus, quam 6.1/2/3/4 Graeci vocant : et hujusmodi quidam dicunt esse delectationem concupiscentiae, et illa quidquid diligit, propter seipsam diligit et præ omnibus. Et est alia voluntas quae sequitur rationem, et cum ratio ratiocinetur de honestis et homis per se, et ratiocinetur etiam de utilibus et delectabilibus, potest voluntas sequens ipsum esse de omnibus his. Distinguemus tamen multipliciter naturale : est enim naturale primo modo dictum, quantum ad præsens pertinet, quod dependet ex solis naturalibus, hoc est, naturae adhaerentibus et constituentibus eam. Est iterum naturale, ad quod potest natura opere suo pertingere, ut ratio ratiocinando, et voluntas diligendo. Est iterum naturale, quod per assuetudinem inducitur sine gratia gratum faciente : et sic dicitur virtus politica naturalis.
Dicendum ergo, quod primo modo sumpto naturali, Angelus non potuit diligere Deum propter se et super omnia. Et talis adhuc locutio est duplex, scilicet quod propter potest notare causam efficientem et finalem simul : et sic adhuc non potest diligere Deum propter se et super omnia : quia tunc ratio efficit illam dilectionem et non
Deus. Vel, propter notare potest causam finalem tantum : et sic potest diligere, sed non erit dilectio charitatis.
Et si objiciatur, quod secundum primum modum diligit se propter se et super omnia, et sic fruitur se, et sic peccat, quia perversitas est, ut dicit Augustinus2, frui non fruendis, cum non sit fruendum, nisi incommutabili bono. Dicendum quod hoc non sequitur in rationali creatura : illa enim non dicitur frui re fruitione quae peccatum est propter concupiscentiam naturae, nisi sit tanta, quod deducat rationem ab incommutabili bono : et hoc non facit in Angelis.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod non tota ratio actus charitatis est diligere Deum propter se et super omnia, sed diligere ex his quae ad meritum ab ipso accepit : creatura enim nihil potest facere gratum Deo, nisi ex hoc quod meritum accipit ab ipso.
Ad ALIUD dicendum, quod summum gratiae non est diligere Deum propter se et super omnia, sed secundum quod dictum est diligere ex his quae ad meritum ab ipso accipiunt.
Ad ALIUD dicendum, quod in hominibus actus charitatis sequitur actum fidei quantum ad naturam generationis actus ex actu. Similiter in Angelis actus charitatis sequitur ex actu cognitionis in Verbo. Sed in neutro ex actu cognitionis naturalis sequitur actus charitatis, sed sequitur actus dilectionis naturalis secundo vel tertio modo sumpto naturali. Unde non est simile de credere Deo super omnia, et diligere Deum super omnia. Sed bene conceditur, quod sicut actus fidei est super naturam, ita et actus charitatis : sed ille actus non est diligere Deum propter se et super omnia, nisi secundum distinctionem habitam.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO XXVI.
De memoria, intelligentia, et voluntate Angelorum in communi.
ARTICULUS UNICUS.
Utrum in his tribus Angeli sint ad imaginem Dei 1 ?
Deinde, Quæritur de his tribus in communi. Et quia de his principalius pertinet ad tractatum de anima, propter hoc hic quæritur tantum, Utrum in his tribus sint ad imaginem Dei ?
Et videtur, quod sic.
Per rationes Augustini positas in libro X de Trinitate 2. Ista tria sunt una substantia et una mens et una vita, et differunt a se invicem relatione et proprietate : intelligentia secundum actum est ex memoria, et voluntas secundum actum ex intelligentia et memoria, sicut ex Patre est Filius, et Spiritus sancus ex Patre et Filio.
Item, Tota memoria est in tota inintelligentia, et e converso : quia omnia memoria sua intelligunt Angeli et memorantur omnia intelligibilia. Et similiter hæc duo tota sunt in tota voluntate, et e converso : quia quidquid memorantur et intelligunt, volunt, et e converso. Ergo videntur esse ad imaginem Dei in ipsis, scilicet tribus, videlicet intelligentia, memoria, et voluntate.
SED CONTRA :
Non legitur in Genesi, quod creatura aliqua sit facta ad imaginem Dei nisi homo.
Item, Licet Spiritus per omnia similis sit Patri, tamen ipse non dicitur imago Patris sicut Filius : igitur licet angelica natura sit similis Trinitati in aliquo, pari ratione non debet dici imago ipsius.
Solutio . Adhocdicendum , quodinimagine secundum Richardum de Sancto Victore, duo attendenda sunt, scilicet convenientia interiorum et exteriorum : et ideo licet Spiritus sanctus convenientiam habet cum Patre in substantialibus, tamen quia non habet convenientiam in proprietate principii, qua ab ipso sit aliqua persona, non dicitur imago Patris, sed Filius qui convenit cum Patre in utroque. Similiter dicimus de Angelo qui est ad imaginem Dei secundum interiora imaginis tantum : et hoc est esse ad imaginem secundum quid. Sed in exterioribus non convenit : exteriora enim sunt duo, scilicet quod homo est principium eorum quæ sunt secum in eadem natura, sicut Deus est principium omnium, et homo constituitur prælatus et natalilibus et volatilibus et gressibilibus, quæ sunt secum in eadem habitatione, quorum neutrum convenit Angelis. Et fit de his sermo in quæstione de imagine.
<--- Page Split --->
Et si invenitur, quod quidam Sancti dicunt quod Angeli sunt ad imaginem Dei, hoc intelligitur secundum quid. Dicunt tamen quidam, quod Angelus habet expressiorem similitudinem quam imago sit : et propter hoc non dicitur
imago, sed signaculum, sicut in Ezechiele dicitur : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore : in deliciis paradisi Dei fuisti1. Et haec est sententia beati Gregorii in quadam homilia2.
QUÆSTIO XXVII.
De libero arbitrio Angelorum.
Postea quaeritur de tertio attributo, quod est postestas liberi arbitrii.
Et quaeruntur duo, An insit Angelis liberum arbitrium? Et secundo, Secundum quem actum ?
- Item, Remigius : « Omnis creatura rationalis est arbitrio libera. » Damascenus idem et Augustinus. Ergo liberum arbitrium inest Angelis.
ARTICULUS I.
An Angelis insit liberum arbitrium 3 ?
- Item, Nullum opus laudabile vel vituperabile est, nisi sit liberi arbitrii : sed Angeli opus est laudile et vituperabile : ergo habet liberum arbitrium.
CONTRA :
Sed contra.
Ad primum proceditur sic :
Dicitur in libro II Sententiarum, quod « liberum arbitrium inest Angelis, quod est libera inclinandae voluntatis sive ad bonum sive ad malum facultas4. »
Liberum arbitrium cognoscitur ex inflexione ad bonum et malum : inflexio ad bonum et ad malum non est in Angelis : quia tantum volunt bonum vel tanfum malum : ergo non est in eis liberum arbitrium.
Item, Anselmus in libro de Libero arbitrio dicit, quod « liberum arbitrium inest Deo, et Angelo, et homini. »
Si forte dicatur, quod inflexio illa inest eis per naturam, licet per gratiam et malitiam sint confirmati. CONTRA :
<--- Page Split --->
Dicit Philosophus, quod intellectus semper est rectus 1. Cum igitur in Angelis non sit nisi intellectus, erit igitur semper rectus.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod liberum Ad object. arbitrium est in Angelis, sicut primae 1. auctoritates probant, et secundum naturam potest inflecti ad oppositum : secundum dispositionem autem advenientem confirmatur et determinatur ad alterum, sed ad neutrum cogitur.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod intellectus semper est rectus quantum ad rationem ex qua movet : quia movet ex universalibus et his quae sunt simpliciter et ubique, et non ex particularibus quae sunt hic et nunc, in quibus est deceptio : sed non est necesse, quod electio sequatur intellectum : quia contingit hoc eligere quod non determinavit intellectus, si clientia deficiat ab immutabili bono.
ARTICULUS II.
Secundum quem actum insit Angelis liberum arbitrium 2 ?
Secundo quaeritur, Secundum quem actum insit Angelis liberum arbitrium ?
Et videtur, quod non secundum illum qui est posse eligere bonum et posse eligere malum : quia
Secundum hoc et bonus Angelus posset facere male, et malus bene : quod esset contra fidem et contra Sanctos.
Cum etiam quidam actus sit liberi arbitrii potestas faciendi quod vult, videtur quod nec secundum illum insit :
qui enim non potest facere nisi unum, non videtur posse facere quod vult : sed Angelus non potest facere nisi unum : ergo, etc. Si enim dicatur oppositum, quod possit facere plura : tunc sequitur id quod prius : quia illa plura non erunt nisi bonum et malum, et bonum et imlius, et malum et pejus.
- Praeterea, Videtur in Angelis esseliberum arbitrium coactum : ignis enim non dicitur habere libertatem in actu propter hoc quod actio ejus determinata est ad unum semper : ergo videtur, quod similiter in Angelis sit.
Solutio. Dicendum est, quod si attennamus naturam Angelorum, tunc est in eis liberum arbitrium secundum hunc actum qui est declinare ad bonum vel ad malum. Si vero attendamus dispositiones sequentes, scilicet confirmationem in bono, et confirmationem in malo, tunc non est in eis secundum actum illum, sed secundum illum qui est posse facere quod vult.
Ad id quod objicitur in contrarium primo, dicendum est, quod aliud est posse ex natura, et aliud est posse ex habitu confirmato : posse enim ex natura est ad opposita : posse autem ex habitu confirmato est ad unum : et illa non sunt contraria, sed possunt esse simul in eodem.
Ad aliud dicendum, quod secundum Anselmum: in omnibus in quibus est potestas faciendi aliquid et voluntas, potestas dependet ex voluntate : quod patet cum dicitur, possum ambulare, possum loqui, possum comedere : in omnibus enim talibus intelligitur, si volo. Sic dicimus in proposito, cum dicimus, liberum abitrium est potestas faciendi quod vult : licet enim non nisi unum velit, illud tamen libere vult sine necessitate coactionis alicujus.
Si autem objiciatur, quod secundum
1 III de Anima, tex. com. 51. 2 Cf. Opp. B. Alberti IIa Part. Summae theolo-
<--- Page Split --->
Philosophum, omnis potestas rationalis ut ad opposita : liberum arbitrium in Angelis est potentia rationalis : igitur est ad opposita. Dicendum, quod potentia rationalis est ad opposita, non propter duo, sed propter oppositum. Unde secundum quod potentia rationalis est inquisitiva finis sui, sive ille finis sit verum, sive sit bonum, ponit potentia rationalis considerationem in oppositis, per quam contingit venire ad finem : sed quando est in fine, tunc jam non considerat opposita : quia opposita non sunt finis. Similiter est in progressu ad finem omnium finium, scilicet ad sumnum et primum verum, et ad summum et primum bonum. Et ideo contingit, quod liberum arbitrium quamdiu est in progressu ad aliud, illud est ad utrumque oppositorum : quando autem est in fine, tunc constat in illo, non considerans bonum et melius, quia ultra finem non est melius. Similiter non considerat
bonum et malum : quia bonum et malum non sunt fines, sed bonum tantum. Quod autem non deflectitur a fine, hoc non est coactionis, sed bonitatis a fine procedentis et liberum arbitrium in ipsum confirmantis.
Ad ultimum dicendum, quod ignis est ad unum ex obligatione materiae : forma enim ignis est forma materiae, et actio ejus est secundum conditiones materiae. Sed liberum arbitrium non est potentia existens in materia. Et quod est ad unum in confirmatis, hoc non est ex obligatione materiae et actione ejus secundum conditiones materiae, sed ex hoc quod attingit finem et perfecte deflexum est ab ipso.
Utrum autem liberum arbitrium sit unius rationis in Deo, Angelo, et homine, et in quo sit liberius, inferius in quaestione de libero arbitrio determinabitur.
QUÆSTIO XXVIII.
De discretione personali Angelorum.
Deinde quaeritur de quarto attributo quod est discretio personalis. Et quaeruntur duo, scilicet quid discernat personas Angelorum? Et secundo, Utrum personae differant ab invicem numero, vel genere, vel specie?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Quid discernat personas Angelorum !?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Richardus de sancto Victore in libro de Trinitate, quod « personae distinguuntur tribus modis, scilicet origine tantum, et proprietate tantum, et utroque. Origine tantum, sicut in Deo : proprietate tantum, sicut in Angelis : utroque, sicut in homine. » Sed videtur, quod hoc sit falsum : quæcumque tantum sola proprietate differunt, illa sunt indifferentia secundum substantiam : ergo si Angeli distinguuntur sola proprietate, ipsorum substantia erit una : quod falsum est : quod probatur per hoc, quod proprietas est de genere accidentium, ut dicit Boetius.
Præterea, Videtur quod distinguuntur origine : quia dicitur in libro Ducis neutrorum, quod in separatis a materia non est numerus nisi per causam et causatum tantum : sed Angeli sunt separati a materia : ergo si differunt numero, hoc erit secundum rationem causæ et causati : sed ratio causæ et causati est ratio originis : ergo distinguuntur origine.
Præterea, Dicit Boelius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod persona est rationalis naturae individua substantia : individuum autem est (sicut dicit Porphyrius) collectione accidentium, quæ non possunt in alio inveniri, et hæc sunt patria, parentela, locus, et hujusmodi, quæ non conveniunt Angelis : ergo videtur, quod non sunt individuæ substantiæ : et per consequens non erunt personæ.
CONTRA : Persona est hypostasis rationalis naturae per se : quilibet Angulorum est hypostasis rationalis naturaper se una : ergo est persona : ergo convenit eis discretio personalis.
SOLUTIO. Dicimus, quod accidit Angelis discretio personalis, et est unum attributorum, et bene concedimus, quod discernuntur proprietatibus personæ angelicæ. Et ad hoc intelligendum, notandum, quod quoddam facit personam, et aliquid ostendit eam esse discretam. Hoc autem facit personam, quod facit eam esse per se unam : nihil autem facit eam per se unam nisi particulatio formasuper hanc materiam. Cum igitur in Angelis sit esse et quod est, esse distinctum super quod est, facit Angelum per se unum esse in angelica natura : et sic facit eam esse per se unam. Individuantia autem ostendunt personam distinctam esse, et in materialibus quidem materialiter sunt individuantia, in intellectualibus spiritualiter. Et si quæratur, Quæ sunt illa in Angelis ? Dicatur, quod a tribus sumuntur, scilicet a distinctione operationum, officiorum, et præmiorum : hæc enim in Angelis sunt distincta, et quod invenitur in uno, non invenitur in alio : et hæc vocat proprietates.
DICENDUM igitur ad primum, quod quando dicitur, quod sola proprietate distinguuntur personæ in Angelis, intelligitur de discretione qua cognoscitur persona, et non de illa qua constituitur. Nos enim substantias angelicas cognoscimus esse distinctas per discretionem operum, officiorum, et præmiorum.
Ad ALIUD dicendum, quod in libro Ducis neutrorum, cap. de uno Deo, separata dicuntur omnino simplicia, et hæc simplicia non distinguuntur proprietatibus absolutis : quia proprietas quæ absoluta est in uno, est et in altero.
<--- Page Split --->
Sed secundum hunc numerum et discretiuum quae non causatur nisi a relatione causae et causati, et principii et principiuti, et taliter simplicia non sunt Ankeli, ut patet ex praedictis in primo attributo.
A0 TERTIUM dicendum, quod individuantia non sunt materialiter in Angelis, sed spiritualiter, sicut diximus superius.
ARTICULUS II.
Secundum quem modum differunt ab invicem personae angelicae 1 ?
Secundo quaeritur, Secundum quem modum differunt ab invicem personae angelicae?
Et videtur, quod numero solo differunt.
Quaecumque enim plura recipiunt praedicationem alicujus ejusdem rationis non distincti secundum differentias substantiales, illa sub illo solo numero differunt : sed personae angelicae sic sunt : ergo solo numero differunt. Probatio mediae est, quod intellectualis natura non invenitur distingui per differentias nisi per creatum et increatum, et corporeum et incorporeum : et angelica natura est creata incorporea praedicta de omnibus Angelis : igitur videtur, quod multitudo Angelorum sub ipsa non differt nisi numero.
Hoc idem habetur per hoc quod Sancti dicunt, quod tantum est triplex natura intellectualis. Si autem differunt Angeli specie inter se, tunc esset quadruplex natura intellectualis, et quadruplex est sub alio numero.
CONTRA :
Dicit Philosophus 2, quod ea quae differunt solo numero, differunt sola materia : sed Angeli non habent materiam : ergo non differunt numero tantum, sed specie et genere.
Item, Quaecumque differunt solo numero, differunt per divisionem materia, et exeunt ab uno, sicut homines ab homine, equi ab equo, et sic de aliis : sed in Angelis non est sic : ergo non differunt numero solo. Probatio prime. Dicit Philosophus in III Physicorum 3, quod discretum causatur a divisione continuì : ergo videtur similitudo discreta etiam in natura angelica vel unius naturae, quod illa sit per divisionem ab aliquo uno in natura illa.
Hem, Multiplicatio individuorum in natura una est per actum unum illi natura convenientem, sicut est multitudo hominum per generationem humanam, et similiter multiplicatio equorum, et similiter multiplicatio ignis : ergo videtur, quod si Angelorum est multiplicatio in una natura, est per actum unum, et per aliquem actum illi natura convenientem : sed ille non est creatio : quia non actus est Angeli, sed Dei.
Praeterea, Si propter creationem essent ejusdem naturae, tunc omnino essent unius naturae, quod falsum est. Cum igitur per unum actum non multiplicentur ex uno, non essent unius naturae in specie.
JUXTA hoc quaeritur, Quid causet multitudinem Angelorum?
- Non enim causatur a divisione alicujus continui sicut est in aliis, nec etiam causatur a nihilo. Si dicatur, quod a Deo creante, hoc non videtur : quia unum in quantum unum non est causa multorum.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 7. Tom. XXVII nova editionis nostrae. Cf. etiam IIam Part. Summa theologia, Quast. 7 et 8. Tom. XXII ejusdem
editionis.
2 VII Metaphys., tex. et com. 28, et V Metaphys., tex. com. 12.
3 III Physicorum, tex. com 69.
<--- Page Split --->
- Præterea, Si concedatur, quod unum sit causa multorum, cum non causat multa vane, ergo oportet, quod aliquid sit ex parte naturae quod exigit multitudinem illam : sed duo sunt tantum in natura propter quae est multitudo eorum quae sunt in natura eadem, scilicet corrupio, et potentia materiae. Corruptio, quia forma naturalis non poterit salvari in uno semper : et propter hoc multiplicat se in simili in quo per successionem salvetur. Potentia autem materia : quia, sicut dicit Philosophus 1, materia desiderat formam sicut femina masculum et turpe bonum : et non tantum desiderat formam unam : quia aliter habita illa quiesceret a transmutatione : et potentia non est perfectibilis secundum omnes partes suas ab una forma numero, et ideo desiderat multas propter diversas sui partes. Neutrum autem horum est in angelica natura. Ergo videtur, quod ibi non sit multiplicatio solo numero.
rius attribuitur illis tribus : natura enim divina intellectualis est primo et pnr scipsam, et angelica natura et humana dicuntur intellectuales per analogiam sive proportionem ad ipsam.
Ad hoc autem quod quaeritur, Quid sit A» 1 causa multitudinis, alias, multiplicitatis? Dicimus, quod Deus creans. Et si obijciatur, quod ut unum non est causa multitudinis. Dicendum, quod hoc verum est : sed Deus creans licet unum ut unum sit in substantia et in se, tamen quodammodo est ut multa in ideis et rationibus creatorum : quia sicut dici Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum 2, alia ratione creat hominem, et asinum, et sic de aliis. Sic ergo Deus potest esse causa multorum per creationem.
Siquis tamen vellet sustinere, quod differrent solo numero, diceret quod causa multiplicationis vel multitudinis numeri eorum est multitudo officiorum et operationum.
Solutio. Solutio. Sine præjudicio dicimus cum ultimis rationibus, quod Angeli non differunt solo numero, sed etiam quilibet ab alio differt forma et specie : sunt tamen sub eadem natura generis.
Ad 1. Dicimus ergo ad primum, quod non idem prædicatur de Angelis nisi prædicatum generis : specificæ autem differentia quibus contrahitur genus illud, sunt occulte nobis.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod quando dividitur natura intellectualis per tria, non est divisio generis in species : quia natura divina non est in eodem genere cum angelica et humana, et angelica non est in eodem genere cum humana : sed est divisio ejus quod per prius et poste-
Secundum quem autem modum differant animæ rationales, inferius disputabitur in quæstione de anima hominis.
Si autem quaeratur, Quot numero sint Angeli? Solvendum est per auctoritatem Dionysii in libro de Cælesti hierarchia, ubi sic dicit: « Eloquiorum de Angelis traditio millies millia esse ait, et decem millia decies millia secundum nos sublimissimos numerorum in seipsam revolvens et multiplicans, et per hos aperte significans innumerabiles cœlestium essentiarum ordinationes. Multæ enim sunt beatae militiae supermundalium intellectuum infirmam et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem 3. »
<--- Page Split --->
QUÆSTIO XXIX.
De simplicitate, perspicacitate, libero arbitrio, et discretione personali Angelorum.
- Item quaeritur, Penes quid sumuntur ista attributa?
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Ad 1. aliter et aliter ad substantiam reducitur natura simplex et persona. Persona enim est substantia prima, quae est suppositum naturae angelicae: natura autem simplex sive essentia convenit ei secundum esse ipsius naturae sive essentiae.
De solutione quorumdam dubiorum circa hæc quatuor attributa.
Deinde quaeritur de his attributis in communi.
Et quaeritur de quodam verbo quod dicitur in Sententiis 1, ubi dicitur, quod prima consideratio debet esse de substantia, secunda de forma, tertia de potestate. Cum enim ibidem dicat, quod persona pertinet ad substantiam, et ad substantiam pertinet esse naturae subtilitas, videtur quod hæc duo sunt unum attributum.
Præterea, Illud intellectum quod appellavit per rationem insitam naturaliter memoriam, intelligentiam, et voluntatem, hoc postea appellat Magister sapientiam rationalem, et deinde formam, et quaeritur ratio horum nominum.
Item, Quæritur de hoc, quomodo memoria, intelligentia, et voluntas sit sapientia rationalis ?
- Præterea, Cum perspicacitas intelligentiae sit potestas quaedam, quomodo solum liberum arbitrium dicitur potcstas ?
Ad ALIUD dicendum, quod memoria, intelligentia, et voluntas dicuntur sapientia rationalis : quia sapientia rationalis perficitur in illis secundum quod dicitur a sapere et sapore : ad sapere enim exigitur memoria et intelligentia, ad saporem autem voluntas. Hæc eadem dicuntur forma : quia maxime secundum sapientiam in Verbo formantur Angeli ad sapientiam formantem, ut dicit Augustinus.
Ad ALIUD dicendum, quod potestas maxime sancta et perfecta est potestas libera, et ideo antonomasice potestas attribuitur libero arbitrio.
Ad ULTIMUM dicendum, quod natura angelica dupliciter potest considerari, scilicet in principiis esse, et in proximis consequentibus illa. Si primo modo consideratur, tunc aut considerabitur ex parte quod est, aut ex parte esse sive quo est. Et si primo modo, tunc attributum principiatum ex illo est discretio personalis. Si secundo modo, tunc ab illo principiatur attributum quod dicitur
<--- Page Split --->
essentia simplex sive simplicitas essentia. Et quia illa duo attributa causantur a principiis esse, ideo dicit Magister in Sententiis, quod utrumque istorum pertineat ad substantiam. Si autem fiat consideratio ex parte proximorum con-
sequentium esse, tunc in illis ordinatur natura Angeli aut ad verum, aut ad lunum. Si autem ad verum, est perspiracitas intelligentia. Si autem ad bonum, tunc est liberi arbitrii potestas.
QUESTIO XXX.
De Angelo in comparatione ad animam.
Consequenter transeundum est ad quaestiones qua sunt de Angelo in comparatione ad animam.
Et primo quaeritur de convenientia Angeli ad animam rationalem, et consequenter de differentia ejus ab eadem.
ARTICULUS I.
De convenientia Angeli et anima t.
Circa primum proceditur sic :
Dicit beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Divinae mentes sunt super reliqua existentia, et vivunt super reliqua viventia, et intelligunt et cognoscunt super sensum et rationem, et plus quam omnia existentia pulchrum et bonum desiderant *. » Ex hoc accipitur, quod in Angelo est esse et vivere et sensibilium habere cognitionem et
intelligibilium : et ita videtur, quod in his conveniant ad animam rationalem.
Si forte aliquis diceret, quod anima habet cognitionem sensibilium per sensus, et Angelus non habet sensus. Hoc non videtur facere impedimentum : quia anima post mortem adhuc habebit cognitionem sensibilium. Unde hoc videtur esse per accidens, quod in corpore accipit cognitionem sensibilium per sensus.
Si dicatur, quod vita anima est actus vegetabilis, et distribuitur per nutritivam, augmentativam, et generativam : sic autem non est in Angelis. Hoc iterum non videtur impedire : eo quod haec omnia videntur accidere animae in quantum est in corpore. Et ideo reprehendit Dominus Sadducaeos querentes de muliere septem virorum, cujus in
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. I, Art. 13. Tom. XXVIII novae editionis nostrae. Cf. etiam II™ Part. Summa theologiae, Quæst. 9. Tom. XXXII ejusdem edi-
tionis.
2 S. Dionysius, Lib. de Divinis nominibus, cap. 5.
<--- Page Split --->
resurrectione futura esset uxor. Et dixit ris, quod errarent nescientes Scripturas, urque virtutem Dei. In resurrectione enim, neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in cœlo 1.
Præterea, Dominus post resurrectionem ut probaret verilatem vitæ, comedit cum discipulis 2, ostendens in hoc secundum Augustinum, quod habuit potestatem comestivam, non tamen habens indigentiam comestionis : ergo videtur, quod habere vitam secundum potestatem, et habere eam secundum aliquos actus indigentiae non faciant differentiam nisi per accidens : et ita relinquitur convenientia Angeli et animæ in illis.
Præterea, Dicit Boetius, quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior : et ita videtur, quod omnis potestas quæ est in anima, sit etiam in Angelo.
Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus 3 facit objectionem : quia si non haberent Angeli nisi intellectum, tunc alia quæ habent esse, vivere, sentire, et ratiocinari, viderentur esse propinquiora Deo quam Angeli : quia plures bonitates pulchri et boni in se colligerent. Et dicit, quod iste sermo bene se haberet, si superiora non haberent bonitates inferiorum. Sed quia superiora habent ea quæ sunt inferiorum potenter et eminenter, ideo superiora magis appropinquant Deo.
Præterea, Dicit Philosophus 4, quod vegetativum est in sensitivo sicut trigonum in tetragono. Ergo similiter sensibile erit in rationali, et rationale in intellectuali.
Si forte dicatur, quod non est differentia in rationali, sensibili, et vegetabili, sed in virtutibus motivis : in Angelo autem non est synderesis, eo quod synderesis est data homini existenti in via ad beatitudinem, ut renurmurret
malo, et moveat ab bonum : Angelus autem non est in via, et ideo non indiget illo. Si, inquam, sic dicatur, hoc non videtur : in Angelis enim quoddam est naturale judicatorium boni et mali, et appetitus boni, et displicentia mali : aliter enim in dæmonibus non esset vermis conscientiæ : et ita videtur, quod in illa virtute quæ est synderesis, non differant.
Si dicatur, quod differant in ratione practica, quæ dividitur per virum et mulierem, ut dicit Augustinus in libro XII de Trinitate 5 : quia scilicet in Angelo non sit ratio quæ sit vir et mulier. Contra : Dicit Augustinus super epistolam I ad Corinthios, xi, 7, super illud : Vir non debet velare caput suum : « Vir est pars rationis eminens quæ se in id quod æternum est, extendit contemplando veritatem : mulier autem est pars inferior quæ se extendit ad actionem temporalium. » Cum igitur in Angelo sit visio matutina et vespertina, ut supra habitum est, et similiter sit in eis virtus assistrix et virtus ministratrix, videtur quod habeant conversionem ad temporalia et æterna, ista contemplando, et illa agendo et disponendo.
SOLUTIO. Dicendum, quod anima et Angelus non habent convenientiam propinquam tamquam ea quæ sunt ejusdem generis, sed remotam : vita enim in Angelis et in animabus non est ejusdem rationis. Similiter etiam cæteræ potestates : et hoc patet : quia cum potentiae differant per actus, in aliis actibus sunt potestates in Angelis et in animabus : quod patet in singulis potestatibus : in vegetando enim animæ semper est et erit potestas ad nutrire et augere et generare : et hæc potestas proportionata est organo corporali : et licet quandoque non sit in corpore, sicut post mortem, nihilominus tamen maneret proportio illarum pote-
<--- Page Split --->
statum ad corpus. In vita autem Angeli nihil est talium : quia non est in eo vegetativum, sed vivere tantum. Similiter in potestate sensitiva anima habet proportionem ad organa secundum partes sensitivas. Unde secundum unam partem accipit sensibile, quod non accipit secundum aliam. Sed in Angelo una potestas accipit omnia sensibilia, et haec etiam potestas non est proportionata alicui organo. Qualiter autem accipiat sensibilia, supra determinatum est. Similiter anima rationalis accipit rationabilia discernendo et conferendo unum cum alio : et potestas rationis suae secundum virtutem proportionata est ad talem actum. Angelus autem talia accipit simpliciter, et ex his quae habet apud se. Et sic patet, quod non est omnimoda convenientia in potestatibus illis Angeli et animae.
Ad hoc autem quod quaeritur de virtutibus appetitivis, dicendum quod synderesis bene est in Angelis, sed non est ejusdem omnino rationis cum illa quae est in anima : synderesis enim animae est de universalibus viribus determinabilibus per studium et inquisitionem et experimenta casuum ad hoc opus et illud. In Angelis autem synderesis est et universale et particulare simul et secundum similitudinem unam : utriusque enim, scilicet universalis et particularis, notitiam habet ex his formis quas habet apud se, ut supra determinatum est.
Ad hoc autem quod quaeritur de viro et muliere, dicendum quod non est in Angelis : non enim quae cumque conversio in aeterna dicitur vir ab Augustino, sed illa tantum quae fit propter regimen mulieris, ne decipiatur a serpente. Similiter non quae cumque conversio in inferiora agenda vel disponenda dicitur mulier, sed illa tantum quae persuasibilis
est a motu sensibili vel sensuali qui di citur serpens.
Patet autem, quod secundum istu rationes conversio in aeterna et tempuralia non est in Angelis.
ARTICULUS II.
De differentia Angeli et animae 1.
Secundo, Quaeritur de differentia animae rationalis et Angeli.
Videtur autem, quod nulla sit penes esse utriusque.
Si enim est differentia, illa erit penes aliquam causarum : aut ergo penes efficientem, aut formam, aut materiam, aut finem. Si penes efficientem : aut penes ipsum, aut penes actum ejus. Et videtur, quod neutro modo : quia efficiens utriusque est Deus, et per actum creationis. Si autem penes formam, hoc non videtur : esse enim utriusque est intellectuale.
Si autem dicatur, quod anima est actus corporis et unibilis corpori, Angelus autem non, hoc non videtur : nos enim hic loquimur de anima intellectuali, et Philosophus dicit de intellectu, quod nullius corporis est actus 2.
Item, Anaxagoras ponit intellectum solum, non permixtum, sed separatum et purum.
Item, Omnis forma quae est in materia, per operationem naturae ex ipsa educitur. Sed de intellectu et anima intellectuali aperte pronuntiat Philosophus in libro XVI de Animalibus 3, quod est ingrediens ab extrinseco, non eductus ex
<--- Page Split --->
materia per operationem naturae. Ergo in hoc non differt anima rationalis ab Angulo.
Si dicatur, quod in materia differunt, hoc nihil est, cum et anima et Angelus rreentur ex nihilo.
Si dicatur, quod differunt in fine, hoc non potest esse, nisi duobus modis, scilicet quod anima sit ad finem unum, et Angelus ad finem alium: vel quod Angelus secundum modum unum consequatur finem aliquem, et anima consequatur eumdem secundum alium. Utrumque autem falsum est: quia anima et Angelus sunt ad unum finem, scilicet ad fruiitonem bonitatis aeternae. Similiter secundum eumdem modum consequuntur finem illum: quia animae assumuntur secundum ordinem Angelorum: quaedam enim sunt in inferioribus ordinibus, quaedam in superioribus, quaedam autem in mediis cum Angelis bonis.
Ex his arguitur sic : Quaecumque penes nullam causarum habent differentiam, ipsa sunt eadem specie vel numero : anima rationalis et Angelus sic se habent : igitur sunt eadem specie vel numero.
Solutio. Dicendum, quod penes omnes causas differunt rationalis anima et Angelus: substantia enim efficientis est una, sicut et ad omnia creata: sed tamen Angelum et animam non creavit eadem ratione ideali. Unde sicut differunt arca et scamnum in comparatione ad artem me-
chanicam, eo quod ipse mechanicus alia ratione facit arcam, et alia scamnum : sic differunt anima et Angelus in comparatione ad rationes ideales quae sunt in mente creatis. Similiter, licet anima rationalis non sit educta de materia operatione naturae, tamen natura in materia aliquid operatur ad ipsam. Et praeterea, substantialis differentia animae est, quod ipsa est unibilis corpori, non ut forma tantum habens esse in materia, sed ut forma et substantia movens et regens corpus ut nauta navem. Nec ideo dicitur intellectus purus et immixtus, quia non habeat unionem cum corpore, sed potius ideo, quia in actu proprio qui est intelligere, non est obligatus alicui organo corporali. Et quod ita sit, scilicet quod anima dependentiam unibilitatis habeat ad corpus, patet ex hoc quod etiam creator non creat eam nisi in corpore. Et ideo condemnata est haeresis eorum qui dicebant, quod animae creatae sunt extra corpora, et postea immissae corporibus: quia Deus infundendo creat, et creando infundit eas.
Penes potentiam etiam materialem differentia est : quia alterius rationis est possibilis intellectus in anima et in Angelo, ut patet ex praedictis.
In fine etiam est differentia, non in fine ultimo, quia penes finem ultimum non distinguuntur res, sed in modo promerendi finem per scientias et virtutes.
QUÆSTIO XXXI.
De statu Angelorum ante confirmationem.
Consequenter quaerendum est de statibus Angelorum. Et quaeruntur duo, scilicet de statu ante confirmationem, et de statu in confirmatione.
<--- Page Split --->
Circa primum quaeruntur tria.
Primo scilicet, Utrum in gratia creatus sit, vel non?
Secundo, Si in gratia creatus est, quis fuerit actus illius gratiae in ipso ?
Tertio, De modo confirmationis eorum.
ARTICULUS I.
Utrum Angelus in gratia creatus sit'?
Ad primum proceditur sic : 1. Dicit Augustinus in primo libro super Genesis ad litteram, super illud : In principio creavit Deus caelum et terram 2 : « Exordium creaturae insinuatur adhuc in informitate imperfectionis. Fit autem Filii commemoratio, quod Verbum est, eo quod scriptum est : Dizit Deus : Fiat, ut per id quod principium est, insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc in imperfectione : per illud autem quod Verbum est, insinuet perfectionem creaturae angelicae revocatae ad Deum, ut formaretur inhaerendo creatori. » Ex hoc accipitur, quod Angeli imperfecti primo creati sunt, et sine gratia.
Item, Ibidem, « Creatura quamquam spiritualis et intellectualis et rationalis, quae videtur illi Verbo esse propinquior, potest habere informem vitam : quia sicut non hoc est ei esse quod vivere, ita nec hoc est ei vivere quod sapienter et beate vivere. » Per hoc etiam innuitur, quod prius Angeli habebant vitam, et postea sapienter ac beate vixerunt : et sic primo creati sunt sine gratia, et postea eam habuerunt.
Item, Ibidem, « A quo existit creatura spiritualis ut vivat, ad illum convertitur ut sapienter ac beate vivat. »
Item, Ostenditur per rationem liberi arbitrii : quia procedit ad beatitudinem prius secundum statum viae, quam secundum statum patriae : sed secundum statum viae est indeterminatum : igitur in Angelis non confirmatis quando erant adhuc in via ad confirmationem, primo fuit indeterminatum : ergo fuit aequaliter flexibile in utramque partem : sed non esset aequaliter flexibile si habuissent gratiam : quia gratia determinat ad alteram partem : ergo Angeli creati fuerunt sine gratia.
Item, Eodem ordine quo se habet gratia ad gloriam, habet se natura ad gratiam : sed gratia et gloria non sunt simul : igitur natura et gratia non sunt simul, et ita creati sunt sine gratia.
Praeterea, Illa quae dantur cum natura, dantur aequaliter, cum non sit ratio quare magis detur uni quam alteri : sed gratia in Angelis non est aequalis : igitur non est eis concreata.
Item, Ad acceptionem gratiae exigitur ad minus consensus in illam : ergo oportet, quod consentiens sit ante gratiam.
Item, In naturis informitas est ante formam : igitur videtur, quod in spiritualibus similiter sit.
Praeterea, Prius est res in se, quam
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. III, Art. 12. Tom. XXVII hujusce nova editionis. Cf. etiam II™ Part. Sum-
<--- Page Split --->
rest conversio ejus ad finem : sed sine gratia esse Angelum est esse in se, cum gratia autem est esse ad finem : ergo prius fuit sine gratia quam cum gratia.
CONTRA :
Anselmus in libro de•Casu diaboli dicit sic : « Illi Angeli qui maluerunt illud plus quod nondum Deus illis dare volebat, quam stare in justitia in qua facti erant, eadem justitia judicante, et illud propter quod illam contempserunt, nequaquam obtinuerunt, et quod tenehant bonum, amiserunt1. » Ex hoc accipitur, quod facti sunt in justitia.
Item, In libro, Cur Deus homo, in principio secundi : « Ad hoc itaque factam esse rationalem creaturam certum est, ut super omnia summum bonum diligeret et amaret, non propter aliud, sed propter seipsum. Si enim propter aliud, non ipsum, sed aliud amaret et ad hoc nisi justa facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc justa et rationalis facta est. »
Item, Ibidem, « Quamdiu eligendo et amando summum bonum justa faciet, ad quod facta est misera erit, quia indigens erit contra voluntatem non habendo quod desiderat, quod nimis absurdum est. » Quapropter rationalis natura justa facta est, ut summo bono fruendo beata esset, id est, Deo.
Item, Augustinus in libro XIII Confessionum : « Beata creatura quae non novit aliud, cum non esset ipsa aliud, nisi nisi de dono tuo quod superfertur super omne mutable, mox ut facta est, attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti : Fiat lux. Et facta est lux2. In nobis enim distinguitur tempore quo tenebrae fuimus, et lux efficimur. In illa vero dictum est quid esset nisi illuminaretur : et ita dictum est quasi prius fuerit fluxa
et tenebrosa ut appareret causa qua dictum est, ut aliter esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest intelligat, et qui non potest a te petat3. » Ex hoc accipiuntur duo, scilicet quod sine intervallo temporis Angeli ab initio habuerunt gratiam, et quod dicuntur prius coelum, et postea lux, id est, informes et formati, non propter distantiam temporis, sed ut cognoscatur, quod formationis eorum causa est Deus.
Item, In libro XII Confessionum : « Doctor famuli tui, cum te commemorat in principio fecisse coelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim coelum coeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi Trinitati coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum4. » Ex hoc habetur, quod Angeli ex quo facti sunt inhaerent Deo per contemplationem.
Item, Augustinus Super Genesim ad litteram : « Non superioris lucis abscessu, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera5. » Ergo videtur quod simul sit cognitio creaturae in se, et cognitio ejus in Verbo. Cum igitur una sit informitas et altera forma, simul sunt informitas et forma. Quod etiam probat Augustinus multis rationibus in libro IV super Genesim, et post multam disputationem dicit haec verba : « Semper est dies in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturae in seipsa, semper mane ex assurancetione ex hac cognitione in laudem creatoris. »
<--- Page Split --->
- Item, Augustinus in libro de Civitate Dei : « Deus creavit Angelos cum voluntate bona, id est, casto amore, simul in eis condens naturam, et largiens gratiam1. »
Per rationem ostenditur idem.
Nihil enim medium est inter bonum et malum circa creaturam rationalem : indifferens enim quod posset esse medium, pro vano condemnatur a Domino2. Otiosum enim vanum. Otiosum autem est, ut dicit Gregorius, quod caret ratione justae necessitatis aut piae utilitatis. Ergo oportet quod creatura rationalis creata sit in bono, vel in malo : sed non in malo : ergo in bono.
Item, Quæ esset ratio, quod non apponeretur eis gratia in aliquo tempore quando obstaculum non esset.
Item, Dicit beatus Dionysius3, quod divina bonitas expandit se per omnes intellectuales vultus secundum uniuscujusque analogiam. Igitur cum Angeli a principio creationis suæ possibiles fuissent ad gratiam, a principio infudit eis Deus gratiam.
Item, Ab omnibus sanctis supponitur hoc, quod homo creatus sit in gratia : et non est magis ratio de homine quam de Angelo : ergo et Angeli creati sunt in gratia.
Solutio. Solutio. In quaestione ista sententiae Ad 1, 2 et 3. modernorum diversificantur a se invicem. Quidam enim dicunt, quod in solis naturalibus creati sunt Angeli. Alii vero dicunt, quod in gratia gratis data creati sunt, et non in gratia gratum faciente. Alii autem, quod in gratia gratum faciente creati sunt. Et istis videntur consentire omnia originalia Sanctorum, si quis bene ea inspexerit.
Unde auctoritates inductae ad oppositum, sic possunt solvi, quod cum Au-
gustinus dicit primo informem et pnst formatam esse naturam angelicam, non dicit hoc propter distinctionem temporis, sed propter distinctionem naturae et ra tionis, ut scilicet intelligant, quod aliud est vivere illius naturae in se, et aliud beate et bene vivere in contemplatione creatoris : et sic seipsum videtur glossaru in libro IV super Genesim, ubi dicit, quod distinctio dierum enumerata per Moysen non est secundum distinctionem temporis, sed secundum distinctionem rerum et rationis.
Et ex hoc patet solutio ad omnes auctoritates Augustini inductas.
Ad PRIMUM quod objicitur per rationem, dicendum quod divinae bonitatis est non derelinquere liberum arbitrium in se, sed statim apponere gratiam ut ordinetur ad finem, eo quod ipsum principaliter sit ad finem bonum : potest tamen deflecti ab illo ex defectu propriæ voluntatis.
Ad ALIUD dicendum, quod non est Ad : necesse, quod sicut antecedit gratia gloriam confirmatam, ita antecedat natura gratiam : quia gloria non datur nisi merenti, sed gratia datur omni ei ubi non invenitur obstaculum : et hoc est ideo, quia gratia nullo merito praecedente datur : aliter enim gratia non esset gratia, ut dicit Apostolus4.
Ad ALIUD dicendum, quod haec est falsa, gratia semper exigit consensum actualem praecedentem : quia aliter parvulis non daretur gratia, sed sufficit ei non invenire obicem per dissensum.
Ad ALIUD dicendum, quod in naturis Ad 1 materia est ante formam : quia indiget transmutatione per alterationes quae inducunt formam : sed in creatura spirituali non fit hujusmodi alteratio per merita praecedentia ut inducatur gratia : non enim datur gratia nisi ex mera bonitate et a liberalitate Dei.
<--- Page Split --->
Ad ultimum dicendum, quod ex hoc non probatur, quod natura non praecedit gratiam tempore, sed ratione : et hoc bene conceditur, ut patet ex praedictis verbis Augustini.
ARTICULUS II.
Quis fuerit actus illius gratiae 1 ?
Secundo quaeritur, Quis fuerit actus illius gratiae ?
Aut enim fuit actus meriti, aut actus praemii : non actus praemii : quia meritum praeedit praemium : ergo actus ille fuit actus meriti.
Sed tunc videtur, quod viderunt Deum in forma deitatis : quia dicit Augustinus super Joannem : « Tolletur impius ut non videat claritatem Dei quae Deus est, quam solum mundi corde videbunt, quod erit eis vita æterna 2. » Similiter Dominus in Joanne dicit, quod cognoscere solum Deum et Jesum Christum est vita æterna 3. Et Augustinus super Psalmum dicit, quod visio est tota merces 4 : ergo videtur, quod Angeli in primo statu non viderunt Deum.
CONTRA : Aut per creaturas videbant Deum, aut in se, aut neutro modo.
Si per creaturas. CONTRA : Dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram : « Non sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta, conspicerent, qui ex quo creati
sunt, ipsa Verbi æternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur 5. ». Et ex ista auctoritate sequuntur duo. Unum scilicet, quod facti sunt in gratia : quia aliter ex quo facti sunt, non perfruerentur Verbi æternitate sancta et pia contemplatione. Alterum, quod non profecerunt in cognitione Dei ex creaturis.
Si autem diceretur, quod neutro modo Deum viderunt, essent deterioris conditionis quam homines. Et præterea nulla esset visio matutina et vespertina, quas in eis distinxit Augustinus secundum primum statum. Ergo relinquitur, quod Deum in se viderunt, et sic redit primum, quod actus illius gratiae fuit actus glorie, et non actus meriti.
Ad hoc dicunt quidam, quod Angelus in primo statu non vidit Deum ut Deum, sed Deum vidit ut speciem rerum. Unde potius vidit per Deum, quam vidit Deum. Et dant similitudinem de specie rei visibilis in cœlo, quæ non videtur, sed per illam videtur alia res cujus ipsa est species. Sed hæc solutio est contra originalia omnium Sanctorum : hoc enim non est perfrui sancta et pia contemplatione Verbi, sicut dicit Augustinus.
Praeterea, Dicit Augustinus 6, quod semper dies fuit in Angelis in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturæ in seipsa, semper mane ex assurrectione ex hac cognitione in laudem creatoris : quia non superioris lucis abscessu, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera.
Praeterea, Secundum hoc falsum esset quod dicit Augustinus, quod visione matutina formarentur Angeli.
<--- Page Split --->
Solutio . Dicimus , quodactusgratiæilliusfuitactusmeriti : sedmeritumineisestaliterquaminnobis : AngelienimnonhabentfidemutperspeculumetænigmaveniantinDeum : sedcogni - tioeorumincipitinVerbo , etexillacognitionedescenduntincognitionemcreaturæ . DicitenimAugustinusinli - broIIsuperGenesimadlitteram 1 : « NonmirumestquodsanctisAngelissuisinprimalucisconditioneformatispriusDeusostendebatquoderatdein - cepscreaturus . NequeenimintellectumDeinossent , nisiquantumipsemon - strasset : QuisenimcognovitsensumDomini ? autquisconsiliariusejusfuit 2 ? ExipsoigiturdiscebantAngeliquæforentcreaturædeincepsfaciendæ , acdeindeingenereproprio . » Undedi - cimus , quodmeritumeorumestinhocsolo , quodVerboadhæserunt , cumpos - sentabipsodeflecti .
Et si quæratur, Utrum hoc ipsum fuit eis actus gloriæ ?
Dicendum , quodgloriavitææternæetbeatitudodicunturperconfirmatio - nemcumperfruitioneVerbi , etillamconfirmationemnondumhabueruntAn - g e l i . Undesialiquandoinveniturbeati - tudoetvitaæternadictadeAngelisinprimostatu , intelligiturdebeatitudinesecundumquid , scilicetquænonhabetconfirmationemconjunctamsibi . EthocvidentursentireAugustinusetAnselmusquidicunt , quodAngelusinprimostatuhabuitundeproficeretadconfirmatio - nemetbeatitudinem .
Exhisigiturpatetsolutioadto - t u m .
ARTICULUS III.
De modo confirmations Angelorum.
Tertio , Quæriturdemodoconfirma - tioniseorum .
Autenimillaconfirmatioestpercoa - ctionem , autpervoluntatem . Sipercoactionem , tuncnoneritparsbeatitu - dinis , sedpotiusmiseriæ : coactioenimestquandoaliquidviolenterteneturinhocquodestcontrariumnaturæetvo - luntati . Siautemestexvoluntate , tuncnoneritsubnecessitate : quiadicitAu - gustinusinlibrodeCivitateDeicontraTullium , quodquidquidestexvolun - t a t e , nonestexnecessitate 4 . Siautemnonestexnecessitate , tuncpotestessealiter : etitaAngeliadhucpossentpec - c a r e , quodfalsumest .
Sifortedicatur , quodpræsentiaDeifacitvoluntatemeorumimmobilem : s e - cundumhoceliamvidetur , quoddæ - monesdebueruntetiamhaberevolunta - temimmobilem : quiaetipsipræsen - tialiterDeumvidebantantequamca - derent .
Solutio . Dicimus , quodconfirmatioAngelorumestexduobus , scilicetexdonoperseverantiædatoeissecundumactumaDeo , etimmobilitatehonesta - tissecundumvoluntatemeorum . Hæcautemimmobilitascausaturexhocquodvoluntaseorumestconjunctafiniulti - m o : etpropterhocinhisquæsuntadfinemmobilibusetmutabilibus , nonpatieturampliusmutabilitatem . U n d e
<--- Page Split --->
hoc necessitas non est coactionis, sed immobilis honestatis ex consecutione finis ultimi cum additione doni perseverantiae in illo.
rium non est necessarium, intelligitur de voluntate progrediente ad finem per mu- tabilia ad finem illum ordinata.
Ex his patet solutio.
Illud autem Augustini, quod volunta-
QUÆSTIO XXXII.
De statu Angelorum in confirmatione, et primo de theophania.
Consequenter quæritur de statu Angelorum in confirmatione.
Et quæruntur duo, scilicet de statu bonorum Angelorum, et de statu malorum.
Circa primum quæruntur quinque.
Quorum primum est de theophanis et illuminationibus quibus distinguuntur Angeli.
Secundum, De actibus communibus Angelorum secundum theophanias illas.
Tertium, De hierarchiis Angelorum.
Quartum, De custodiiis, et virtute ministrativa et assistrice.
Quintum, De corporalibus symbolis Angelorum.
Circa primum quæruntur duo, scilicet quid sit theophania?
Et secundo, Unde descendit in Angelos?
ARTICULUS I.
De theophania quid sit 1 ?
Primo quæritur, Quid sit theophania ?
Et accipiatur diffinitio Dionysii in libro
de Cælestis Hierarchia, ubi dicit sic : « Sapientissima theologia visionem illam quae in ipsa est descripta, revelavit divinam, quasi in forma informium similitudinem ex videntium in divinum reductione pulchre vocari theophaniam ». » Sensus est, quod scientia theologiae quae sapientissima est, quia est de Deo, pulchre revelavit theophaniam vocari illam visionem quae descripta est in ipsa, quasi divinam similitudinem in forma
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. IV, Art. 1. Tom. XXVII novæ editionis nostrae. Cf. etiam II™ Part. Summae theologie, Quæst. 40, membr. 1, art. 1. Tom.
XXXII ejusdem editionis.
2 S. DIONYSIUS, Lib. de Cælestis hierarchia, cap. 4.
<--- Page Split --->
informium, hoc est, in forma symbolorum quae informia sunt ad spiritualia. Similitudinem dico factam vel creatam ex reductione videntium in divinum, hoc est, in divinas res. Unde consequenter dicitur : « Quasi per ipsam videntibus divina facta illuminatione, et quidem divinis ipsis sancte perficientibus. »
CONTRA hoc sic objìcitur : quia
Secundum hoc non erit theophania nisi sit in symbolis informium : et cum Angeli non accipiunt illuminationes in symbolis, non habere videntur theophanias.
Item, Hoc videtur esse contra Commentatorem, qui dicit : « Habent namque et ipsi spiritus signa sua, demonstrationes scilicet per quas de invisibilibus Dei et valde occultis et secretis absconditis intus mentaliter et invisibiliter et simpliciter erudiuntur : quae quidem signa quantum ad nos, et ea quae apud nos sunt visibilia, omnino invisibilia aestimantur : quantum vero ad illam multum invisibilem et inaccessibilem et incomprehensibilem deitatis lucem, quasi foris sunt, et procedunt ab intus demonstrationem. Propter quod et ipsa signa quae superveniunt mentibus sive animis divinitus illuminatis, theophaniae, id est, divinae apparitiones dicuntur : quia in eis ad manifestationem alicujus occulti venientibus, id quod omnino occultum Dei est, demonstratur. » Ex his accipitur, quod theophania est illuminatio procedens ab intus ad manifestationem alicujus occulti de Deo.
Quæst. 1. SED TUNC quæritur, Utrum in illa illuminatione sunt duo, sicut sunt duo in illuminatione scientiae ? In scientia enim est lumen ipsius scientiae convincens intellectum de veritate scitorum : et hoc est ad habitudinem compositionis et divisionis terminorum. Et est ibi significatum terminorum distinguens intelle-
ctum et faciens intelligere hoc et illud Similiter etiam in oculo est lumina quo emittitur radius super visibile sucundum perspectivos, et lumen similiti exterius manifestans visibile, et juvam radium emissum ab oculo : et est species ibi visibilis distinguens visum ad hoc vel illud visibile. Similiter etiam in fide est lumen elevans intellectum nu strum ad ea quae non videntur per ra tionem : et est ibi creditum sive articulus distinguens fidem per hoc credibile vel illud.
Quæratur igitur, Utrum similiter sit in theophaniiis ? scilicet lumen elevans intellectum, et species aliqua distinguens.
Et videtur, quod sic : quia
Dicit Beatus Dionysius in prima epistola ad Gaium monachum, quod « Deus est super mentem et super substantiam : et superposita ipsius tenebrae, et cooperiuntur omni lumini, et absconduntur omni cognitioni. Et si aliquis videns Deum intellexerit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt ejus, quae existunt et cognoscuntur. » Ergo intellectus angelicus accipit aliquid a Deo quo distinguitur, quod non est ipse Deus.
Item, Joannes Chrysostomus in homilia 14 super Joannem : « Ipsum quod est Deus, non solum Prophetae, sed neque Angeli viderunt, neque Archangeli. »
Item, Ibidem, « Si interrogaveris Angelos quid viderint, audies de substantia quidem nihil respondentes, Gloria vero in excelsis Deo solum decantantes '. Et si a Cherubim et Seraphim concupieris aliquid discere, mysticam sanctimonii melodiam audies, Sanctus, sanctus, sanctus, et quoniam plenum est coelum et terra gloria ejus 2. Si autem superiores investigaveris virtutes, nihil adinvenies, quam quoniam unum opus est eis laudare Deum. Laudate enim cum (ait), omnes virtutes ejus 3. »
<--- Page Split --->
geli secundum ea quae cognoscit in ipsa, facit Angelos agalmata divina in eo quod intelligentem assimilat intellecto.
ARTICULUS II.
Unde theophania descendat in Angelos1?
Secundo quaeritur, Unde theophania descendat in Angelos, scilicet utrum a Deo tantum, vel a Deo et homine Christo?
Et, si ab homine, utrum etiam a beata Virgine?
Et, Utrum Angelus unus ab alio recipiat illuminationes, et ab Ecclesia militante?
Et ad primum proceditur sic :
Dicit beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod sanctissimae et provectissimae virtutes existentes sicut in vestibulis supersubstantialis Trinitatis collocate, ab ipsa et in ipsa et esse et deiformiter esse habent 2. Et deiformiter esse est per theophanias esse. Ergo illuminationem habent a Trinitate, et non ab aliis.
Præterea, Per theophanias est beate esse in Angelis. Causa autem beatitudinis non est nisi solus Deus. Ergo theophanie non sunt nisi a Deo solo.
Sed contra.
SED CONTRA hoc est :
- Quod dicit beatus Dionysius, quod ab homine Christo recipiant illuminationes, in libro de Caelesti hierarchia 3 sic dicens : « Quasdam quaesliones apud ipsum Jesum quaerentes, et per eas nobis suae divinae actionis scientiam discentes, et eas ipsum Jesum immediate docentem, et prælargiens eis manifestantem
suam humanam benignitatem. Ego enim inquit, disputo justitiam et judicium salutaris. Sensus est, quod supremi Angelu illuminationes adspiciunt a Jesu, in quibus discunt scientiam et rationem ipsius divinae actionis quam fecit pro nobis in redemptionem. Et ipse Jesus immediatper seipsum docet et prælarmitur eis rationem manifestantem humanam benignitatem, hoc est, benignitatem humanitatis suae. Sed tunc est quaestio de modo quaerendi: dicunt enim: Quis est iste, qui venit de Edom 4 ? et non dicunt, Quis es tu, qui venisti de Edom ? tamquam immediate quaerentes à Christo. Unde dicit Glossa in Isaia super illud verbum : « Quidam Angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis et resurrectionis, videntes ad cœlum ascendere Dominum cum multitudine Angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio Angolorum, admirantur incarnationis, passionis, resurrectionis, et ascensionis mysterium, et quo modo et sibi et aliis aperiat regnum cœlorum. Unde et Angelis Dominum concomitantibus dicunt: Quis est iste, qui venit de Edom? Et in Psalmo : Quis est iste rex gloriae 5 ? »
Item, Hieronymus, ibidem : « Quidam Angeli donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. »
Hoc etiam videtur per rationem : quia supra Angelos Christus secundum humanitatem exaltatus est : a superiori autem descendant illuminationes : tunc ab ipso Christo debent descendere illumiinationes in Angelos.
4 Item, In Apocalypsi, xxi, 23: Et civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea: nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. Ibi Glossa, id est, humanitas ad aliorum illu-
<--- Page Split --->
minationem : ergo ab humanitate Christi sunt illuminationes in patria.
Item, In I canonica Petri, 1, 12, super illud : In quem desiderant Angeli prospicere, dicit Glossa : Tanta est ejus qui passus est pro nobis hominibus gloria poterior, ut etiam angelice in cœelo virtutes cum sint aeterna felicitate perfectae, non solum immortalis divinitatis magnificentiam, sed assumptae humanitatis ejus claritatem semper adspicere gaudeant.
SED CONTRA hoc videtur esse quod dicit Augustinus super Genesim ad litteram, quod « Angeli in Verbo Dei omnia farienda praenoverunt et creata facta cognoverunt, non per intervallorum temporalium vices, sed prius et posterius habentes in connexione creaturarum, in efficacia vero creatoris omnia simul 4. »
Item, In libro V : « Nec Angelos latuit mysterium regni cœelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra, quo ex hac peregrinatione liberati eorum cœelui conjungamur. Nec hoc ignoraverunt, quandoquidem ipsum semen, quod opportuno tempore advenit, per ipsos dispositum est in manu mediatoris 2.
Item, Ibidem, « Sanctis Angelis mysterium incarnationis a saeculis innotuit. »
Ex istis sic proceditur :
A saeculis non fuit humanitas Christi in cœelo : et Angeli a saeculis habebant illuminationes de mysterio incarnationis : igitur non habent istas illuminationes ab humanitate Christi.
Item, Secundum quod Christus minor est Angelis, secundum hoc non videtur eis dare illuminationes : sed secundum humanitatem passibilem minor est Angelis, ut dicitur in Psalmo viii, 7, et ad Hebræos, ii, 7, in Glossa et in textu : igitur secundum hoc non dat illuminationes.
ULTERIUS quaeritur de beata Virgine: Quæst. 1.
Cum enim ipsa legatur exaltata super choros Angelorum, videtur quod ab ipsa illuminationes debeant descendere in Angelos.
Item, Videtur ex quaestionibus quae leguntur in Canticis, sicut ista : Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum 3 ? Hæc enim est quaestio sodalium sponsi, ut dicunt Glossæ. Sodales autem sponsi sunt Angeli. Si ergo propter quaestiones quas faciunt de Christo, dicantur illuminationes recipere a Christo, tunc etiam propter similes quaestiones quas faciunt de beata Virgine, debent dici recipere illuminationes ab ipsa.
SED CONTRA :
Illuminatio quæ fulget a beata Virgine, creata est sicut ipsa : creatum autem non potest esse causa illuminationis æternæ gloriæ.
QUÆRITUR iterum ulterius, Utrum unus Quæst. 2. ab alio recipiat illuminationes ?
Et videtur, quod sic : quia dicit Dionysius in libro de Coelesti hierarchia : « Non ideo solum in suppositis et subjectis animis sed in æque potenti bus ipsa lex diffinitur ex superessentiali omnium ordinationis principio, hoc est, per unamquamque hierarchiam : primas et medias et ultimas esse et ordinationes et virtutes et minorum esse diviniores doctores et manuductores in divinam adductionem et illuminationem et communicationem 4. » Ex hoc accipitur, quod non tantum isti de prima hierarchia illuminant illos qui sunt de inferiori hierarchia, sed etiam qui sunt in una et eadem hierarchia qui dicuntur æque potentes, unus reducit alterum et illuminat.
Er quia de hoc sunt multæ auctoritaSed contra. tes a Dionysio, objiciatur in contrarium :
<--- Page Split --->
secundum hoc enim quidam Angelorum non vident Deum immediate, quod condemnatur pro haeresi.
quam divino legali ordine illud legalitat ponente, hoc est, per prima secundia in divinum reduci. »
Quest. 3. ITEM quaeritur ultimo, Utrum illuminationem recipiant ab Ecclesia militante?
Et videtur, quod sic : quia super illud Apostoli, ad Ephes. iii, 9 : Quæ sit dispensatio sacramenti absconditi, dicit Glossa : « Aliquid accrevit Angelis per prædicationem Apostolorum, qui multa secreta didicerunt prædicatione per Gentes dilatata. »
Sed contra. SED CONTRA :
- Dicit beatus Dionysius in libro de Cælesti hierarchia : « Video quia et divinum Christi humanitatis mysterium Angeli primo sunt edocti et docuere. Deinde per ipsos in nos scientiæ gratia descendit t. » Et inducit Gabrielem missum ad beatam Virginem, et Angelum instrumentem Joseph quomodo vere implerentur divinitus promissa progenitori David. Et alius instruit pastores. Similiter et ipse Jesus puer obediens subditur Patri et Dei per Angelos dispositionibus et per medios ipsos annuntiatur Joseph a Patre disposita Filii ad Ægyptum recessio, et iterum ad Judæam ex Ægypto inductio. Et in passione apparuit Angelus confortans eum : et hoc totum fecit, ut dicit Dionysius, non propter indigentiam, sed ut ostenderet se verum hominem, cujus est disponi et ordinari per Angelos.
Similiter ibidem dicit, quod sancti patres visiones quas viderunt sive propheticas sive alias, gloriosi patres nostri perfecerunt per medias cœlestes virtutes. Et subinfert de lege dicens sic : « Aut non et sacram legislationem eloquiorum traditio velut per se quidem dicit ex Deo Moysi donatam, ut etiam vere nos doceat divinos eam esse et sacros characteres. Docet autem sapienter et hoc Theologia per Angelos eam ad nos provenire, tam-
Item, Augustinus in libro III de 17 r nitate : « Illa omnia quae a patribus vis sunt cum Deus illis secundum suam dipositionem temporibus præsentaretur, per creaturam facta esse manifestum est Et si nos latet quomodo ea ministris An gelis fecerit, tamen per Angelos facta credimus 2. »
Hoc idem videtur per diffinitionem animæ datam in libro de Motu cordis, ubi dicitur, quod anima est substantia incorporea, intellectiva, illuminationum quae sunt a primo, ultima relatione perceptiva : est enim relatio prima primurum, quia immediate accipiunt. Secunda est ultimorum qui accipiunt per alios.
SOLUTIO, Concedimus breviter, quod quilibet inferior a quolibet superiori, sive Angelo, sive homine, sive Deo potest accipere illuminationem. Unde dicimus, quod tres primæ essentiae, scilicet Seraphim et Cherubim et Throni, a tribus accipiunt illuminationem, scilicet a Deo, et homine Christo, et a beata Virgine.
Ad hoc autem quob objicitur in contrarium de modo quaerendi, dicendum secundum beatum Dionysium, quod Angeli quaestiones non faciunt Christo, sed inter se quaestionem proponunt : et non propter hoc quod a se invicem exspectant illuminationes, sed ut reponant reverentiam Christo tamquam reverentes discipuli, qui altitudini scientiae et benignitatis Magistri sui non praesumunt facere quaestionem, sed coram ipso eam proponunt inter se, exspectantes ut a propria benignitate eos illuminet ad solutionem. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia : « Apud seipsos deliberant ante interrogare, ostendentes quidem quia discunt, et divinam scientiam appetunt : non autem præsilientes
<--- Page Split --->
per divinam processionem inditam illuminationem 1. » Et dicit, quod hoc fariunt quasi reverenter. Secundum alios autem sanctos, prima quaestio est minorum Angelorum, et quaerunt ab altioribus, et hoc non est inconveniens. Secunda autem quaestio illa est superiorum : quia illa immediate a Christo, scilicet haec : Quare igitur rubrum est indumentum tuum 2 ? Et rationem illius quaestionis tangit Glossa super Isaiam, dicens: «Tamquam dicant Angeli, didicimus quod loquoris justitiam, et salus omnium in tuo est arbitrio, scire volumus quare vestimenta tua sunt velut musto tincta, et tunica quae desuper contexta est, et scindi non potest, et ab utero virginali tantum candorem habuit, quantum non potest facere fullo super terram, quare sanguine cruentetur : magis enim tibi convenit clementia quam crudelitas. » Serundum autem beatum Dionysium utraque quaestio est superiorum immediate assistentium Christo et Deo : sed primam inter se faciunt propter reverentiam : secundam autem faciunt Christo, benignitati suae ex solutione primea quaesitionis facti proniores.
Ad m quod in contrarium est per auctoriates Augustini, dicendum, quod prima auctoritas intelligitur de operibus creationis tantum quae prius cognovit in Verbo Dei facienda,et postea facta in natura propria. Secunda autem auctoritas intelligitur de mysterio incarnationis quae quoad hoc innotuit Angelis a saeculis, qui viderunt unam creaturam iniendam et associandam in una persona Filii divinitati. Unde beatus Bernardus dicit in sermone 17 super Cantica : « Potuit contingere (si tamen incredibile non putetur) plenum sapientia, et perfectum decore, homines praesire potuisse fuluros etiam et profecturos in parem gloriam. Sed si praescivit, in Dei Verbo absque dubio vidit, et in livore suo invidit,
et molitus est habere subjectos, socios dedignatus. » Non tamen oportuit, quod cognoverunt mysterium incarnationis quoad omnes speciales rationes et revelationes quae possunt esse de illo.
Ad uoc quod objicitur de minoratione Christi, dicendum quod illa minoratio non est nisi secundum quid, scilicet in quantum est passibilis et mortalis, quod non sunt Angeli. Hoc autem non est impedimentum dignitatis quae est ex ipsa unione humanae naturae ad divinitatem. Unde adhuc relinquitur, quod possunt illuminari ab ipso.
Ad m quod quaeritur de beata Virgine, Ad 1. dicendum quod illuminationem accipiunt ab ipsa.
Et ad id quod contra objicitur, dicendum quod illuminationi quae fulget ab ea, non est creata, sed est Deus in ipsa : et quomodo sit hoc, dicit Magister Hugo de sancto Victore per exemplum sic dicens : « Sicut duo sunt, lumen scilicet, et quod suscipit lumen corpus, et ex his duobus unum efficitur lucens, et ipsum lucens imago quodammodo est et similitudo luminis : ita Deus noster lumen est, et verum lumen, et ipsum lumen rationales animi mundi et puri concipiunt, et ex hoc lucentes fiunt, et non sunt ipsi imago luminis in eo quod sunt, sed in eo quod lucent ex lumine, sicut ipsum lumen lucent, et sunt ipsa lucentia theophaniae luminis in quibus lumen videtur. » Et illud expressius habetur in quaestione de visione Dei : quia sicut in ferro ignito nihil aliud videtur nisi lumen ignis, sic in sanctis glorificatis videtur Deus. Unde dicit beatus Bernardus in libro de Amore Dei : « Obеаtа visio, videre Deum in se, videre Deum et in sanctis.»
Ad m quod quaeritur, Utrum unus reAd 2. cipiat illuminationem ab alio ? Dicendum quod sic.
<--- Page Split --->
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum etiam per quamdam Glossam super epistolam ad Ephesios, n1, 9, quae dicit, quod in mundo absconditae sunt causae rationales omnium rerum quae naturaliter fiunt, in Deo vero causae eorum quae per gratiam fiunt, sive eorum quae ad hoc signanda mirabiliter non naturaliter fiunt, quae ministrantibus Angelis facta sunt: unde mysterium hoc a saeculis in Deo dicitur esse absconditum, sic tamen ut innotescat principibus et potestatibus et coelestibus. Dicendum igitur, quod Deus in ratione duplicis objecti præsentat se Angelis aut beatis, scilicet ut objectum fruitionis, et ut in ipso sunt rationes absconditae omnium mysteriorum pertinentium ad gubernationem Ecclesiæ. Et primo modo omnes vident Deum immediate. Secundo autem modo
accipiunt illuminationes, sed superioris accipiunt eas immediate a Deo, inferioris autem a superioribus per ordinem : et hoc plenius habebitur inferius.
Ad in quod quæritur, Utrum accipiant A illuminationes ab Ecclesia militante ?
Dicendum, quod duplex est acceptio illuminationum, scilicet a causa, et ab effectu. Et a causa quidem gratiarum proprie accipiuntur illuminationes: ab effectu autem per modum experimenti, et sic quasdam illuminationes accipiunt Angeli ab Ecclesia, quando scilicet vident mysteria gratiarum a saeculis, et ideo abscondita, per effectum in sancta Ecclesia compleri.
Per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
QUÆSTIO XXXIII.
De actibus communibus Angelorum, qui sunt purgare, illuminare, et perficere, qualiter illis utuntur inter se ?
Deinde quæritur de actibus communibus Angelorum, qui sunt purgare, illuminare, et perficere.
Et quæruntur duo, scilicet qualiter his actibus utuntur inter se? Et, qualiter utuntur eis ad animas hominum ?
Circa primum quæruntur quatuor, quorum primum est, Utrum conveniat Angelis illuminare, perficere, et purgare ?
Secundum, Secundum quid conveniat eis ?
Tertium, Utrum conveniat eis secundum distinctionem hierarchiarum vel ordinum vel personarum ?
Quartum, Cui conveniat per prius, et cui per posterius ?
<--- Page Split --->
ARTICULUS 1.
l'trum conveniat Angelis purgare, illuminare, et perficere 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit beatus Dionysius in libro de Catelsti hierarchia : « Ordo hierarchiae est quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare : et quosdam quidem illumminari, et quosdam illuminare : et quosdam quidem perfici, quosdam quidem perficere, unicuique ad deitormen admirationem qualicumque modo 2. » Igitur ista conveniunt Angelis.
Præterea hoc videtur ex auctoritatibus Bibliae. Sic enim dicitur in Daniele, vn, 13 et 16 : Factum est autem cum viderem, ergo Daniel, visionem, et quærerem intelligentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem. Ex hoc enim manifeste accipitur, quod Angelus mittit alium Angelum ad hominem illuminandum : non autem mitteret nisi prius †luminasset, ut dicit Dionysius.
Item, Danielis, x, 13 et 14 : Ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarium. Veni autem ut docerem te, ait, quae ventura sunt. Istud adjutorium (sicut dicit Dionysius) non est nisi per illuminationem et purgationem.
Item, Zachariæ, 1, 10 et 11 : Respondit vir qui stabat inter myrtea, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram. Et responderunt
Angelo Domini, qui stabant inter myrtela, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habilitur, et quiescit. Ex hoc expresse accipitur, quod Angelus qui stabat inter myrtea, illuminabatur ab his qui perambulaverunt terram, et ille ulterius illuminavit Zachariam.
Item, Isaiæ, vi, 3, dicitur, quod clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum : plena est omnis terra gloria ejus. Quod beatus Dionysius exponit, quod clamare alterum ad alterum, nihil aliud est quam dare sibi illuminationem.
Item, In Ezechiele, ix, 3 et seq. : Gloria Domini Israel assumpta est de Cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa Thau super frontes virorum gentemium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus. Et illis, scilicet sex viris quorum unusquisque habebat vas interitus in manu sua, dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini : senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres, interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Ex hoc, ut dicit Dionysius, patet quod sequentes erudiebantur a primo divinum judicium.
Item, Ezechielis, x, 1 et 2 : Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in
<--- Page Split --->
medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Hoc etiam dixit Dionysius, quod ille vir erudiebatur a Cherubim : quod notatur in hoc quod mittitur ut accipiat prunas sub rotas Cherubim.
Item,Omnes auctoritates inducuntur et exponuntur per intellectum dictum a beato Dionysio in libro de Caelesti hicrarchia 1.
Item, In Apocalypsi, vii, 2 et 3: Vidi alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, dicens : Nolite nocere terræ et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Et ex hoc accipitur, quod quidam illuminantur ab ipso sole, ut iste qui ascendit ab ortu solis: quidam autem ab ipsis Angelis, ut illi quatuor quibus clamavit.
PRETEREA , Videtur , quodindigeantpurgatione .
Ita habetur in Job, iv, 18 : Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem. Igitur cum Angeli habent pravitatem, indigent purgatione,
Item, Job, x x v , 5 : Ecce luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus. Et ex hoc sequitur idem quon prius. Per lunam enim intelliguntur Angeli ab ipso sole, scilicet Deo illuminati, et per stellas minores et inferiores.
Item, Job, x x i , 1 6 : Cum sublatus fuerit, scilicet leviatham, timebunt Angeli, et territi purgabuntur.
Item, Dicit Dionysius in libro de Celesti hierarchia 2, quod oportet purgandos quidem puros effici omnino, et omni liberari dissimilitudinis confusione. Si igitur habeant confusionem dissi-
militudinis, tunc videtur quod egeant purgatione.
SEDCONTRA :
Si purgantur, aut purgantur a peccato, aut ab ignorantia, aut a phantasii s. Non a peccato: quia non habent peccatum. Ab ignorantia etiam non : quia ignorantia vel peccatum est vel conjunctum habet peccatum, ut dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio. Item, non a phantasiis : quia dicit Augustinus super epistolam II ad Corinth. xii, 3, super illud : Scio hujusmodi hominem, etc., quod Angeli sunt in regione intelligibilium, ut videant perpicuam veritatem nullis opinionum vel phantasiarum nebulis fuscatam.
Præterea, Dicit Augustinus, quod « intelligentia est de incorporeis substantiis pura certaque cognitio. » Cum igitur Angeli habeant intelligentiam, videtur quod de omnibus talibus puram et certam habeant cognitionem : et ita purgatione non indigent.
Si forte dicatur, quod ignorantia relinquit debitum ad discendum, et propter illud est peccatum : sed nescientia nihil ponit, et est negatio scientiae et ab illa purgantur Angeli. CONTRA : Quod nihil ponit, omnino nihil est : et quod omnino nihil est, non purgatur. Igitur videtur, et quod talis nescientia non possit purgari.
Præterea, Dicit Gregorius : « Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident 3. » Ergo nihil ignorant : igitur ab ignorantia purgari non possunt.
Si forte propter hoc dicatur, quod purgantur a materialitate quadam quae est obtusio perspicacitatis intelligentiae. CONTRA : Quæratur de causa illius obtusionis, et non potest assignari nisi minor simplicitas essentiae. Cum igitur causa non possit amoveri, effectus etiam stabit, et non purgabitur.
Præterea, Secundum hoc in purga-
<--- Page Split --->
tione Angeli forma aliqua actu ens removeretur, et aliqua adveniret : et sic esset ibi motus alterationis, quod falsum est.
Item, Obtusio illa naturalis habitus est : et ita erit ex principiis naturalibus : igitur erit immobilis, cum non possit moveri nisi per mutationem principiorum naturae.
SOLUTIO. Dicimus cum Dionysio in libro de Cælesti hierarchia 1, quod purgantur ab ignorantia : dicit enim Dionysius sic : « Ignorantiam quidem utpote purgans secundum ordinem indita scientia perfectarum doctrinarum. »
Concedimus igitur secundum primas auctoritates, quod quidam purgant et quidam illuminant, et quidam purgantur et quidam illuminantur, et quidam perliciunt et quidam perficiuntur.
Ad hoc autem quod quaeritur de indigentia purgationis, dicimus quod indigentia purgationis est ignorantia, sicut dictum est. Sed ignorantia est duplex, scilicet negationis, et privationis. Ignorantia negationis est nescientia quae nihil ponit, sicut dicimus lignum nesciens, hoc est, non sciens : et haec improprie dicitur ignorantia. Est etiam ignorantia privationis, et haec est duplex, scilicet malae dispositionis, et haec quia aliquid ponit de habitu, proprie dicitur error, et improprie ignorantia. Alia est ignorantia privationis habitus, et haec est duplex, scilicet illa quae privat habitum, et relinquit substantiam cum debito procedendi ad habitum : et haec tradenda est in moralibus questionibus, ubi agitur de peccatis. Et est etiam ignorantia quae privat habitum, et relinquit subjectum cum potestate recipiendi habitum, praeterquam quod sit debitum ad illum, et illa est ignorantia de qua loquitur Dionysius, quod ab ipsa purgantur Angeli.
DICENDUM igitur ad primum quod obji-
citu r de Job, iv, 18, quod pravitas inventa in Angelis est pravitas casus quae non est purgabilis, de qua non loquitur Dionysius.
Ad aliam auctoritatem Job, xxv, 5, dicendum quod ibi dicitur luna non splendere in comparatione, et non simpliciter. Quod autem dicitur, quod stellæ non sunt mundæ, non sequitur ex hoc quod sint immundæ, eo quod non absolute dicuntur esse immundæ, sed non mundæ in conspectu ejus : unde munditiem Dei quantum possibile est, consequuntur per purgationem.
Ad TERTIAM auctoritatem Job, xli, 16, dicendum, quod etiam ibi loquitur de casu diaboli, quando scilicet leviathan sublatus est de medio Angelorum : tunc enim Angeli alii per dissensus malitiae diaboli fugerunt a similitudine voluntatis diaboli : et haec fuga dicitur timor, eo quod subito resilierunt a peccato diaboli per dissensusm in adhaesionem Dei. Et in isto timore dicuntur esse purgati a flexibilitate liberi arbitrii in confirmatione beatitudinis suae.
Ad 10 quod objicitur per rationes, patet solutio : quia dicimus, quod purgantur ab ignorantia de qua dictum est, et licet illa sit privatio habitus, non est tamen simpliciter nihil, eo quod relinquit substantiam cum potestate recipiendi habitum. Unde, sicut dicit Philosophus in fine primi Physicorum 2, quod sufficit formæ absentia et præsentia facere mutationem, ita dicimus hic, quod illuminationis absentia facit privationem, et præsentia facit purgationem : nec tamen in Angelis dicimus esse motum vel mutationem : non enim est ibi contrarietas formarum, nec mutatio subjecti prius ad medium quam ad extremum : quia per receptionem potius illuminationum perficitur et immutabilis fit Angelus, et accedit ad unum, sicut supra ostensum est.
<--- Page Split --->
Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod Angeli vident perspicuam veritatem, sed non vident eam secundum omnes rationes quibus revelari potest. Sic enim eam non vident nisi Deus trinitas et homo Christus Jesus. Unde secundum rationes illas. Angeli accipiunt illuminationes spirituales, et purgantur ab ignorantiiis scibilium illorum de quibus accipiunt revelationem.
ARTICULUS II.
Secundum quid conveniat Angelis purgare, illuminare, et perficere1?
Ad object. Ad aliam auctoritatem Augustini similiter dicendum, quod intelligentia certam habet cognitionem de spiritualibus, sed non oportet, quod omnia specialia secundum quamlibet rationem cognoscat. Concedimus tamen quod non purgantur Angeli a fuco nebularum falsæ opinionis.
Ad object. Ad auctoritatem Gregorii dicendum, 3. quod omnia vident Angeli in Verbo pertinentia ab beatitudinem eorum. Sed quaedam sunt super beatitudinem, secundum quae efficiuntur agalmata divina, ut supra dictum est : et non est necesse, quod omnia illa videant similiter, et secundum hoc purgantur ab ignorantia quae a Dionysio dicitur confusio dissimilitudinis, non ideo quod relinquat confusionem peccati, sed dicitur ibi confusio minor in divina ordinatio, secundum quod hierarchia dicitur divinior ordo divinus : dissimilitudo autem dicitur minor participatio illuminationum secundum quas est ascendere in divinam similitudinem, secundum quod dicit Dionysius, quod « hierarchia deiforme quantum potest simiat, et in Dei similitudinem proportionaliter ascendit1. »
Secundo quaeritur, Secundum quid conveniat Angelis purgare, illuminare, et perficere ?
Et videtur, quod secundum idem : quia
In justificatione impii ad infusionem graliæ sequitur purgatio a culpa et perfectio secundum virtutes, sicut habetur in Glossa super epistolam ad Romanos, viii, 30, super illud : Quos prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Eadem enim est gratia vocans et justificans et magnificans. Igitur a simili videtur, quod idem sit purgans et illuminans et perficiens : et ideo non videntur esse tres actus.
Item, Quidquid consequitur aliquid semper in subjecto, hoc videtur esse indivisum ab ipso : sed purgatio semper sequitur illuminationem in subjecto purgato : igitur videtur esse indivisa.purgatio ab illuminatione : et ita non sunt duo actus, sed unus.
Si forte dicatur, quod hic est unus actus differens secundum terminos, sicut etiam in naturis est unus terminus a quo, et ad quem.
Ad object. Ad id quod objicitur de obtusione et 4. materialitate, videtur concedendum esse.
CONTRA :
Quia secundum hoc cum non sit nisi duplex terminus in actu, scilicet a quo, et ad quem, non debent hic esse nisi illa duo, scilicet purgare, et illuminare : et sic supervacuum erit perficere.
Praeterea, Quorum diffinitiones sunt diversæ, ipsa sunt diversa. PROBA-
<--- Page Split --->
TIO MEDDE. Dicit Dionysius in libro de 'Cristia hierarchia : « Oportet itaque,ut astrimo, purgandos quidem puros perfici omnino, et omni liberari dissimilitudinis confusione : illuminandos vero repleri divino lumine ad contemplativam habitudinem et virtutem, castissimis mentis oculis reducendos, et imperfectos restaurandos participes fieri exploratorum sacrorum perfectivae scientiae 1. » Ex his patet, quod diffinitiones horum ex parte passivorum sunt diversae, scilicet purgari, illuminari, et perfici.
- Si forte dicatur, quod ista sunt eadem ex parte agentis, hoc iterum videtur esse contra Dionysium : dicit enim, quod « oportet purgatores magnitudine purgationis aliis tradere propria castitate : illuminatores autem ut luculentiores animos ad participationem luminis et distributionem proprie habentes, et ditissime sanctae repleti claritatis, omnino suum superexcellens lumen in eos qui digni sunt lumine supervehere. Perfectores vero tamquam praeceptores perfectivae traditionis perficere perficiendos sacratissima doctrina per inspectorum sacrorum scientiam. » Ex his videtur, quod purgatores purgant castitate, et illuminatores illuminant lumine, et perfectores perficiunt praecepto perfectissimae traditionis. Cum ergo ista tria non sunt eadem, non erit idem purgare, perficere, et illuminare.
JUXTA hoc quaeritur de ordine illorum trium. Et videtur, quod primum sit purgare : quia antequam inducatur forma, oportet removere a subjecto privationem et dispositionem contrariam.
Sed videtur e converso, quod perficere sit primum : quia perficere est secundum actum, et actus prior est potentia, ut dicit Philosophus in IX Metaphysicae2, tempore, et ratione, et substantia.
Item, Videtur quod illuminare sit prius : quia per illuminationem fit purgatio et perfectio.
SOLUTIO istius quaestionis determinatur a Dionysio in libro de Calesti hierarchia, ubi sic dicit : « Comprehendens autem et hoc dixerim fortassis non immerito : quia purgatio est illuminatio, et perfectio, divinae scientiae assumptio. Ignorantiam quidem utpote purgans secundum ordinem indita scientia perfectiorum doctrinarum : illuminans autem ipsa divina cognitione, per quam et purgat non prius contemplantem quam manifestat per altiorem illuminationem : et perficiens iterum ipso lumine secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum, hoc est, quod per illuminationem unam solam fiunt ista tria, scilicet purgatio, illuminatio, et perfecti o: sed quantum ad remotionem privationis quae est ignorantia, dicitur purgatio : et quantum ad immissionem luminis quod non prius contemplatur nisi manifestetur ei altior illuminatio, dicitur illuminatio : in quantum autem explorat sacra in ipso scibili cujus accipit illuminationem, dicitur perfectio3. » Et ad hoc intelligendum revocandum est ad memoriam quod supra dictum est, in theophaniis esse duo, scilicet lumen elevans intellectum, et scibile distinguens eumdem. Et quando accipitur scientia de ipso scibili divino, dicit Dionysius Angelos participes fieri exploratorum sacrorum perfectae scientiae, et per hoc reduci et restaurari ad perfectum. Secundum hoc igitur bene concedimus, quod ista tria fiunt una sola illuminatione : sed sicut in motu tria sunt, scilicet terminus a quo, et in quem, et finis motus : ita hic sunt tria, et penes terminum a quo dicitur purgatio, et penes terminum ad quem dicitur illuminatio, penes
<--- Page Split --->
finem autem propter quem est totum, dicitur perfectio : hic autem finis nihil aliud est nisi ut fiat exploratio divinae scientiae illuminatione percepta.
Ad in igitur quod objicitur de Dionysio, quod ipse videtur dare diversas diffinitiones, dicendum quod ipse considerat ista tria penes differentiam terminorum et finis, et penes differentiam ejus quod est ad finem, non penes substantiam illuminationis qua omnia ista fiunt : omnia enim ista tria sunt idem in substantia, sed differunt penes esse et rationes.
Ad in quod objicitur de castitate, etc., dicendum quod castitas dicitur ibi appropinquatio intellectus ad unum : quanto enim magis appropinquat ad unum primum, tanto magis perficitur in multis, et variatur lux in illis. Hoc autem contingit, quia finis est unus : ea autem quae sunt ad finem, sunt multa et parlita.
Ad in autem quod dicitur de praecepto traditionis, dicendum quod praeceptum dicitur ibi principium et regula reductionis ad finem : sicut etiam dicitur ars collectio praeceptorum ad eundem finem tendentium. Unde praeceptum ibi traditionis non est nisi illuminatio per quam anagogice reducuntur et in explorationem et inspectionem sacrorum quae sunt doctrina et scientia illuminationis.
AdquestAdilludquodquæriturdeordine , dicendumquodtriplicitercosinderandotreshabentordinesistatria . Sienimconsideranturistatriaexpartesubjecti , tuncestprimumpurgatio , secundumilluminatio , tertiumestperfectio : etistordoestsecundumrationemgeneratio - niseoruminsubjecto . Siautemconsi - derenturexparteagentis , tuncprimumestilluminatio , secundumpurgatio , t e r - tiumestperfectio : quiaagensprimo
formam secundum quam est actus, communicat, quae consequenter removet a subjecto privationem oppositam et ultimo inducit finem. Si vero considerentur secundum rationem perfecti et optimi, sic perfectio est primum, illuminatio secundum, et purgatio tertium.
Ad hoc autem quod objicitur, quod Philosophus dicit, quod actus est prior tempore, dicendum quod hoc verum est in diversis, sed non in uno : in uno enim et eodem potentia prior est actu tempore, sed substantia et ratione posterior.
ARTICULUS III.
Utrum purgare, illuminare, et perficere, conveniant Angelis secundum distinctionem hierarchiarum, vel ordinum, vel personarum 1 ?
Tertio quaeritur, Utrum conveniant eis secundum distinctionem hierarchiarum, vel ordinum, vel personarum ?
Et videtur, quod ratione hierarchiarum : quia dicit beatus Dionysius de prima hierarchia quae est Seraphim et Cherubim et Thronorum, sic : « In primis essentiiis quae post substantificam earum divinitatem collocatae sunt, et veluti in vestibulis ipsius ordinatae, omnem sunt invisibilem et visibilem superexcellentes factam virtutem propriam aestimandum est esse et omnino aequiformem hierarchiam 2. » Littera sic ordinatur : propriam et omnino aequiformem hierarchiam aestimandum est esse in primis essentiiis. Ex hoc accipitur, quod cum prima hierarchia tota sit aequiformis, non illuminat in ea ordo ordinem, vel
<--- Page Split --->
prsona personam. Igitur cum Angelis runveniat purgare et purgari, etc., videtur, quod hoc conveniat eis ratione diversarum hierarchiarum, et non ratione unius hierarchiae.
Item, Habetur ex hoc quod vocat eam propriam hierarchiam : quod enim aliunde est, non videtur esse proprium.
SED CONTRA :
Dionysius dicit in libro de Caelesti hierarchia : « Et in æque potentibus ipsa lex diffinitur ex superessentiali omnium ordinationis principio, hoc est, per unamquamque hierarchiam primas et medias et ultimas esse et ordinationes et virtutes et minorum esse diviniores doctores et manuductores in divinam adductionem et illuminationem et communicationem 1. » Ex hoc accipitur, quod in hierarchia æquipotente unus illuminat alium et perficit alium.
Item, Videtur, quod unaquæque persona habeat alios actus ad seipsam, et ad aliam : quia ita dicit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia : « Secundum seipsum unusquisque et cælestis et humanus animus speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes ad dictas per unumquemque hierarchicarum illuminationum proprias anagogas. Hierarchicarum illuminationum anagogas dico dictas per unumquemque Angelum 2. » Ex hoc habetur, quod quilibet Angelus potest seipsum illuminare ex anagoga illuminationis superioris, et potest illuminare etiam alium Angelum secundum illuminationinem inferioris anagogæ.
Solutio. Dicendum, quod hierarchia hierarchiam potest illuminare, et ordo ordinem, et persona personam, sed non persona seipsam.
ad primum autem dicendum, quod tres ordines in prima hierarchia dicuntur
æquiformes quantum ad actum proprium hierarchiæ, de quo dicetur inferius : sed non sunt æquiformes quantum ad illuminationes speciales.
Ad aliud dicendum, quod hierarchiæ dicuntur propriæ, quæ sunt in primis tribus ordinibus : eo quod non habentur nisi a solo Deo. Aliaæ autem inferiorum habentur etiam ab Angelis secundum quemdam modum.
Ad ultimum dicendum, quod non in- 2. tendit Dionysius, quod Angelus seipsum illuminet : sed in quolibet Angelorum sunt triformes illuminationes appropriabiles tribus hierarchiis, quod planum erit in sequentibus.
ARTICULUS IV.
Quibus Angelis per prius et quibus per posterius conveniat purgare. illumí- nare, et perficere 3 ?
Quarto, Quæritur cui convenit per prius, et cui per posterius? In natura enim unum est movens primum quod nullo modo movetur, et unum est motum ultimum quod nullo modo movet, et sunt media inter hæc quæ movent et moventur.
Et si quæratur, Cui per se convenit movere? Respondetur, quod illi moventi quod nullo modo movetur. Similiter, motum convenit ei per se primo, quod nullo modo movet : maxime enim movetur, quod ab omnibus motoribus movetur : et maxime movet, quod omnes alios motores et mobilia movet. Igitur similiter cum Deus sic illuminet, quod nullo modo illuminetur, et omnia illuminata illuminantia illuminet, sibi
<--- Page Split --->
illuminare erit proprium : et quod sic illuminatur quod nullum aliud illuminet post se, et illuminatur a quolibet illumina nante, quia a Deo et Angelo, sibi maxime erit proprium illuminari. Et hoc videtur dicere Dionysius in libro de Cælesti hierarchia 1, ubi dicit de superioribus essentiiis, quod primo in se educunt divinam illuminationem, et in nos per se deferunt quae supra nos sunt manifestationes.
Et hoc videtur esse concedendum : 1 quia quanto superior est intellectualis animus, tanto magis est ei proprium illuminare : eo quod plures illuminat, et a paucioribus vel a nullis illuminatur. Et quanto inferior est, tanto convenit magis ei per se illuminari, et non illuminare : quia a pluribus illuminatur, et pauciores vel nullos illuminat.
OUESTIO XXXIV.
De prædictis actibus Angelorum, qualiter illis utuntur ad animas hominum ?
Deinde quaeritur, Qualiter his actibus utuntur ad animas hominum ? Et quaeruntur tria, quorum primum est, Utrum in nobis possint facere intellectum divinum ? Secundum, Per quem modum faciunt si faciunt ? Tertium, Per quem modum possunt nos perficere in affectu ?
hierarchia, quod « Archangeli Angelis communicant illuminationes, et Angeli nobis, secundum uniuscujusque illuminatorum analogiam 3. » Et ita videtur, quod dant nobis illuminationes, et ita faciunt in nobis intellectum divinum. 2. Item, Ibidem post aliquantum : « Prima quidem hierarchia manifestius : illa vero,quae est post ipsam, occultius. Principatuum autem et Archangelorum et Angelorum manifestativam disposi-
<--- Page Split --->
tiumem et humanis hierarchiis per consequentia praecipere, ut sit per ordinem ad Deum ascensus et conversio et communicatio et unitas.» Exhoc accipitur idem.
Item, Augustinus in libro XII super Genesim^ad litteram : « Sicut in ista luce corporea est cœlum, quod supra terram suspicimus, unde luminaria clarent et sidera, quae corpora longe sunt meliora terrestribus : sic in illo genere spirituali, in quo videntur corporum similitudines luce quadam incorporali ac sua, sunt quaedam excellentia et merito divina, quae demonstrant Angeli miris modis : utrum visa sua facili quadam et praepotenti conjunctione vel commixtione etiam nostra esse facientes, an scientes nescio quo modo nostram in spiritu nostro informare visionem, difficilis perceptu et difficilior dictu res est 1. » Ex hoc accipitur quod Angeli formant in nobis visa sua miris modis : et ita manifestant nobis suas illuminationes.
Item, Angelus illuminat Angelum : ergo multo fortius illuminat animas.
Praeterea, Sicut supra saepe habitum est, lex hierarchiarum est per prima secunda reducere. Cum igitur Angelus sit primus, et anima sit secunda, anima reducitur per Angelum : ergo multo fortius illuminat animas.
Item, Habitum est supra in auctoritatibus inductis, quod Propheta illuminati sunt per Angelos, sicut Zacharias qui ait : Angelus qui loquebatur in me 2. Et similiter antiqui patres, scilicet Abraham, Isaac, et Jacob, Moyses, et Josue, et alii qui docti sunt multa per Angelos. Ergo videtur, quod tradant nobis illuminationes.
8. Jeoutra. Contra :
- Dicit Augustinus, quod nihil est inter mentem nostram et Deum. Ergo videtur, quod sicut immediate descen-
dunt illuminationes a Deo in summam hierarchiam, quod immediate debeant descendere in nos.
Item, Hoc idem videtur dicere Psalmista : « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus 3.
Item, Sicut a Jesu secundum Dionysium superiores immediate in mente recipiunt illuminationes, ita et nos recipimus ante resurrectionem per praedicationem, et post resurrectionem quando duobus discipulis euntibus in Emmaus interpretabatur de omnibus Scripturis, etc. 4.
SOLUTIO. Dicimus, quod animæ recipient illuminationes ab Angelis. Sed notandum, quod aliud est immittere cogitationem, et aliud incendere, et dare illuminationem. Immittere enim (ut dicit Beda 5) est intus creare et facere cognitionem : incendere autem est intus factam inflammare : et de his duobus erit sermo in quaestione de deceptionibus daemonum. Dare autem illuminationem est dare revelationem de aliquo intelligibili occulto.
Ad illud quod objicitur de Augustino, Ad object. dicendum quod quantum ad beatificatio- 4. nem et rationem imaginis nihil est inter nos et Deum : immediate enim creavit nos ad imaginem suam, etiam immediate similiter sic beatificabit nos per seipsum : sed nihil prohibet quantum ad modum percipiendi illuminationes aliquid esse medium inter nos et ipsum.
Ad aliud dicendum, quod licet DaAd object. vid dicat, quod Deus loquatur in ipso, ex hoc non sequitur, quin etiam per Angelum possint fieri tales illuminationes : quia dicit Dionysius in libro de Coelesti hierarchia : « Excellentes quidem ordines habent inferiorum ordinum illuminationes et virtutes, non autem partici-
<--- Page Split --->
pantes excellentium se sunt ultimi 1. » Unde quidquid inferior potest, et superior, sed non convertitur.
Ad object. Ad ultimum dicendum, quod Chri- 3. stus nobis tradidit immediate illuminationes : quia ipse supremus illuminator est, qui omnia potest quae possunt inferiores, sed non convertitur.
ARTICULUS II.
Per quem modum Angeli faciunt in nobis intellectum divinum ?
Secundo quaeritur, Per quem modum faciunt in nobis Angeli intellectum divinum?
Cum enim duo sunt in illuminatione, lumen scilicet, et scibile, quaeritur, Utrum utrumque possit fieri ab Angelo in anima, aut alterum tantum ?
Et videtur, quod u trumque : quia cum revelationes sint de occultis, quorum notitia neque par studium, neque per naturam est in anima, videtur quod utrumque oportet habere ab Angelo illuminante.
Item, Sic legitur de Prophetis, quod distincte praenuntiabant futura et illuminationem, et hoc non poterat esse nisi haberent illuminationem distinctam : et hanc illuminationem habuerunt per Angelos, ut dicunt Sancti : igitur Angeli distincte illuminant.
Similiter, Expresse legitur, quod quosdam illuminaverunt ad sensum, sicut Abraham, et Loth, et quosdam alios : quosdam autem ad imaginationem, sicut Danielem fecit intelligere visionem.
Quaeritur ergo, Utrum illuminationem immediate possunt imprimere in intellectu sine sensu et phantasia ?
Et videtur quod non : quia haec 1. altissima pars animae nostrae, inter quam et Deum nihil est medium (ut dicit Au gustinus 2) in qua sumus aequales Au gelis : aequalis autem non est aequale illuminare.
SED CONTRA : 1. Dicitur de Moyse in Exodo 3, quod Angelus qui in persona Domini dedit ei legem, loquebatur ei ore ad os, sicut homo loquitur ad amicum suum. Unde etiam cornuta est facies Moysi. Et dicunt Sancti, quod ore ad os loqui, et facie ad faciem, ad intellectum loqui est.
Item, Dicit Jacob, Genesis, xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
Item, Intellectualis visio est magis conformis intelligentiae angelicae, quam imaginaria, vel sensibilis seu corporalis : ergo videtur, quod magis possunt Angeli secundum illam illuminare, quam secundum alias.
SOLUTIO. Dicimus, quod triplex est modus, quibus Angeli illuminant animas, scilicet ad sensum, et ad imaginationem, et intellectum, secundum triplex genus visionis distinctum ab Augustino in libro XII super Genesim ad litteram : illuminatio tamen perfecta non fit nisi secundum intellectum. Unde concedimus, quod Angeli in intellectum possunt imprimere lumen sub quo fit cognitio, et ipsa cognoscibilia secundum species suas. Dicimus enim, quod sicut obedit eis materia ad assumptionem corporum, sic obedit eis et ad abstractionem specierum. Unde sicut intellectus agens species abstrahit a phantasmatibus et unit eas intellectui possibili secundum ordinem ad scientiam et opus, sic intelligentia angelica lumine suo abstrahit species a phantasmatibus, et componit cum intellectu animae secundum
<--- Page Split --->
ordinem ad revelationem occultorum. Si autem quaeratur, Ubi sint phantasmata a quibus abstrahit? Dico, quod sunt in anima, et possunt fieri in anima utroque duorum modorum : potest enim Angelus facere in ea de novo per visionem sensibilem vel imaginativam. Potest etiam in ea facta naturaliter ordinare et componere et dividere secundum exigentiam revelationis secundum quam intendit illuminare. Et hos modos dicit Augustinus miros modos, quibus Angeli visa sua imprimunt in animas 4.
Qualiter autem hi modi conveniant visioni propheticae et visioni superiorum et aliis modis revelationis, alibi dicetur.
Ad OBJECTUM autem in contrarium, dicrendum quod quantum ad naturam in genere sumus aequales Angelis secundum intellectum : quantum vero ad potestatem comparatam ad actum sumus inaequales : quia ipsi intelligunt deiformis, nos humane, ut dicit Dionysius.
Ex his patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
Per quem modum Angeli possint nos perficere in affectu ?
Tertio quaeritur, Per quem modum possunt nos perficere in affectu ?
Quod enim hoc possunt, videtur per hoc quod triplex est actus eorum, scilicet purgare, perficere, illuminare : et licet se invicem non purgent a peccatis, quia non habent, tamen nos indigemus purgatione illa. Purgatio autem illa a peccato non fit nisi per gratiam, et ita perficiunt affectum nostrum secundum gratiam, ut videtur.
Item, Hoc expresse videtur in Isaia, ubi dicitur : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de allari : et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur 2.
Item, Dicit Beda, quod incendunt nostras cogitationes : et non possunt accendere nisi apponant ignem in affectum : ignis autem affectus non est nisi charitas.
Praeterea, Daemones possunt movere concupiscentiam in malum : ergo multo fortius Angeli boni possunt movere affectum in bonum.
SED CONTRA :
Isaïe, xlii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Ergo videtur, quod nemo delet iniquitates nisi solus Deus.
Similiter, Sic crearent gratiam : creare autem non convenit Angelis.
Praeterea, Gratia non est ab homine Christo secundum quod homo est : igitur multo minus ab Angelis : quia etiam Angeli ab humanitate Christi recipiunt illuminationem.
Quod autem gratia non sit ab homine Christo secundum quod est homo, dicit beatus Bernardus in sermone 10 super Cantica, sic : « Procul dubio caput ungit qui gratias agit, quoniam Deum tangit, non hominem. Non quia non sit homo qui Deus est, siquidem Deus et homo unus est Christus : sed quia omne bonum a Deo, non ab homine est, etiam ipsum quod per hominem ministratur. Profecto enim spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. »
Praeterea, Maledictus qui ponit spem suam in homine : quoniam etsi spes nostra tota pendet ex homine Deo, non tamen quia homo, sed quia Deus est.
Item, Jacobi, 1, 17 : Omne datum op-
4 S. AUGUSTINUS, Lib. XII super Genesim ad litteram, cap. 30.
<--- Page Split --->
timum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
Solutio. Solutio. Concedimus, quod gratia non est ab Angelis, nec etiam remissio peccati, sed a solo Deo. Unde purgare Angelorum inest ex parte intellectus, non ex parte affectus. Purgant autem a tribus animae intellectum, scilicet ab ignorantia, et a nubilo phantasiarum, et a falsis opinionibus prohibitarum rationum quae contrariantur revelationi.
Ad hoc autem quod objicitur de Isaia, dicendum quod Angelus missus ad eum quicumque fuerit, purgationem illam operabatur in ministerio, sicut sacerdotes homines habent operationem gratiae in exhibitione sacramentorum. Et hoc notatur expresse in modo loquendi. Innucens
enim Angelus ministerium suum, dixi! Ecce tetigit hoc labia tua. Operationum autem gratiae retorquens ad alterum, di cit : Et auferetur iniquitas tua, etc.
Ad aliud dicendum, quod incendunt per modum admonitionis, non quod fa ciunt ignem : Angeli enim (ut prius ha bitum est) operantur in intellectu illumi nationem : et intellectus illuminatus per modum admonentis et consulentis se habet ad affectum.
Ad aliud dicendum, quod causa prima duplicem habet comparationem : unam ad voluntatem imperantem, et siin ea non potest ludificare dæmon : alteram comparationem habet ad carnem, et sic in ea ludificabilia facit. Unde damon immediate super voluntatem et affectum non operatur, sed ex parte carnis trahit eum.
QUESTIO XXXV.
De hierarchiis Angelorum.
Consequenter quæritur de hierarchiis Angelorum.
Et quæruntur sex, quorum primum est, Quid sit hierarchia in communi?
Secundum, De divisione hierarchiae per partes ipsius.
Tertium, De ordinibus hierarchiarum.
Quartum, Utrum ordines manebunt post diem judicii, vel non?
Quintum, Quare omnes ordines dicuntur Angeli et virtutes?
Sextum, De connexione et synagoga Angelorum.
<--- Page Split --->
ordo in diffinitione hierarchiae : quia non omnes Angeli in quibus est hierarchia, conveniunt in munere gratiae alicujus vel dono naturae.
ARTICULUS I.
De prima definitione hierarchiae 1.
Redeamus ergo ad primum quaerentes, Quid sit hierarchia in communi ?
Et ponantur diffinitiones Dionysii.
Dicit enim Dionysius in libro de Cælesti hierarchia : « Est quidem hierarchia secundum me ordo divinus, et scientia, et actio, deiforme quantum possibile est similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionalter in Dei similitudinem ascendens 2. »
Item, infra in eodem capite « : Hierarchiae nomen sacram quamdam universaliter declarat dispositionem, imaginem divinae speciositatis in ordinibus et scientiis hierarchicis propriae illuminationis sacrificantem mysteria, et ad proprium principium (ut licet) assimilatam. »
Item, Diffinitur a quibusdam sic : « Hierarchia est sacrorum et rationabilium ordinata potestas in subditis retinens dominatum. »
OBJICITUR autem contra primam diffinitionem :
De hoc quod dicitur, Ordo. Ordo enim est pars hierarchiae, et ideo non dehet cadere in diffinitione totius.
Præterea, Dicitur in Sententiis 3, quod ordo est multitudo ecclestium spirituum, qui inter se in aliquo munere gratiae similantur, sicut et in naturalium donorum munere conveniunt. Secundum hunc modum constat, quod non ponitur
Præterea, Omnis ordo secundum prius et posterius determinatur : sed dicit Dionysius, quod illi qui sunt unius hierrarchiae, sunt uniformes et æquipotentes in illa : ergo hierarchia per ordinem non debet determinari, sed potius per æquipotentiam.
Item, Divinus ordo aut dicitur ordo qui est in Deo, aut qui est a Deo, aut qui est secundum gratiam Dei, aut qui est secundum distributionem officiorum Dei. Si primo modo. CONTRA : Dicit Augustinus 4, quod in Deo non est ordo nisi naturae ordo, non quo altera personarum sit prior altera, sed quo altera sit ex altera. Ergo si talis ordo esset in hierarchiis, oporteret quod una hierarchia esset ex altera, et unus Angelus ex altero, et non prior eo : et hoc est inconveniens : quia hoc non posset esse nisi essent idem in essentia, et diversi in persona. Si secundo modo, tunc omnia essent in hierarchiis disposita : quia (sicut dicit Augustinus 5) Deus omnia creavit in modo, specie, et ordine. Si tertio modo, tunc omnes ordines distinguerentur secundum dignitatem et speciem virtutum : quod non est verum, cum non sint nisi septem virtutes. Et præterea multi ordinum a nulla septem virtutum denominantur, sicut Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, Angeli, Archangeli. Si quarto modo dicatur, cum secundum Apostolum 6, unusquisque ordinetur ad Deum in proprio officio, sicut qui docet in docrina, et qui præest in sollicitudine, etc., oporteret, quod hierarchia multiplicaretur secundum talia officia, et sic essent
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment, in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 1. Tom. XXVII novæ editionis nostrae. Cf. etiam II™ Part. Summae theologiae, Quæst. 37, membr. 1. Tom. XXXII ejusdem editionis.
2 S. DIONYSIUS, Lib. de Celesti hierarchia,
3 Lib. II Sententiarum, Distinct. IX. 4 S. AUGUSTINUS, Lib. III contra Maximinum, cap. 14. 5 Idem, Lib. de Natura boni, cap. 3. 6 Cf. Ad Roman. xii, 6 et seq.
<--- Page Split --->
multo plures hierarchiæ quam tres, quod non est verum.
- Praeterea, Cum ordo determinetur secundum prius et posterius, et prius et posterius sint eorum quae multipliciter dicuntur, quaeritur, Per quem modum dicitur prius et posterius in ordine hierarcliæ ? Et non potest dici nisi secundum illum modum quo prius dicitur id quod dignius est : et sic cum secundum beatum Dionysium, in uno ordine sit dignius et indignius, etiam in uno solo agmine esset hierarchia, quod falsum est, cum hierarchia una spiritualis consistat ad minus in tribus ordinibus.
Si vero dicatur, quod ordo sumitur ibi, sicut dicit commentum, pro ordinata potestate. Hoc non videtur : quia secundum hoc duo sequentia, scilicet scientia et actio, oblique deberent cadere in diffinitione : non enim ordinata potestas est scientia et actio, sed scienliæ et actionis, vel secundum scientiam et actionem : et ita deberet dici, hierarchia est ordo divinus scientiæ et actionis, vel secundum scientiam et actionem.
mate, et per speciem, et aperte. Et si esset primo modo, tunc fides esset par hierarchiæ et conveniret fides Angelis, quod falsum est. Et si secundo modo, hoc videtur falsum : eo quod illa est objectum beatitudinis et vitæ æternæ, secundum quam ordinantur omnes immindiate ad Deum : et ita secundum illam non descendunt illuminationes ab una hierarchia in aliam.
- Item, Hierarchia quantum est de vi nominis, non dicit nisi sacrum principatum, et de perfectione illius non est scientia : igitur superflue ponitur in diffinitione.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicitur, Actio.
Cum enim status patriæ magis sit determinatus quieti contemplationis, quam actioni, videtur quod incongruo ponitur actio in diffinitione hierarchiæ.
Item, Non videtur, quod omni hicrarchiæ conveniat actio : quia quaecumque ultima est inter hierarchias, illa nihil agit.
Deinde quaeritur de hac parte, Scientia, et quaeritur, Secundum quem modum ponatur in diffinitione scientia ?
Cum enim unus solus ordo dicatur a plenitudine scientiæ, scilicet Cherubim, videtur, quod non in diffinitione claudente omnes ordines debet poni scientia.
Item, Aut sumitur ibi scientia pro illa quæ est de scibili creato, aut pro illa quæ est de scibili increato. Si primo modo, tunc non videtur esse pars hierarchiæ : quia scientia quæ est de scibili creato, est de perfectione cognitionis naturalis, et est vespera (ut dicit Augustinus) potius quam sit lumen et illuminatio secundum quam distingui habent hierarchiæ. Præterea, Illam habent etiam dæmones, qui tamen non habent ordinem sacrum sive hierarchiam. Si autem secundo modo, tunc non est nisi duobus modis, scilicet per speculum et in ænig-
Præterea, Videtur, quod ista tria, ordo, scientia, et actio, non sint de essentia hierarchiæ, sed potius actus tres communes, de quibus supra determinatum est : cum illa omni hierarchiæ conveniunt, ut dicit Dionysius.
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, Deiforme quantum possibile est similans.
- Deiforme enim dicit aut creatum, aut increatum. Si creatum, tunc similare hoc non erit gloriosum : quia similitudo ad creaturam in quantum hujusmodi non est gloriæ ratio.
Præterea, Dicit Joannes in I canonitca, iii, 2 : Cum apparuerit, similes ei erimus. Et non dicit, Similes erimus alicui creato. Si autem dicit increatum, tunc non videtur esse deiforme, quia deiforme videtur esse formatum ad Deum, et ita diversum a Deo.
<--- Page Split --->
Item, Similitudo est (ut dicit Anselmus) ex aliquo uno existente in pluribus : sed nihil unum est in Deo et Angelis : ergo videtur, quod hierarchia non sit similans deiforme.
Item, In eodem capitulo post, ita dicit, quod interpretatio est, quantum possibile est, similitudo ad Deum et unitas. Quæritur ergo, Quo modo similitudo, et quo modo unitas ? Et si forte dicatur, quod est unitas spiritus, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Hoc videtur esse parum : quia ista unio spiritus non est nisi in concordia et consonantia voluntatum : qualiter etiam hic quidam uniuntur Deo per charitatem.
Præterea, Dicit Hilarius in libro de Essentia Patris et Filii 1 : « Voluntatis tantum inter Patrem et Filium unitatem hæretici mentientes, unitatis nostræ ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad Filium et per F.lium ad Patrem obsequio tantum ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis nobis proprietas communionis indulgeretur : cum et per honorem nobis datum Dei Filii, et per manentem in nobis carnaliter Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis, mysterium veræ ac naturalis unitatis sit prædicandum. » Et ita videtur, quod per sumptionem Eucharistiæ naturaliter sit in nobis Christus, et simus naturaliter secum unum, sicut dicitur in Evangelio Joannis, vi, 37 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Et ulterius videtur, quod sicut Christus est unum cum Patre, ita et nos efficiamur unum, sicut dicitur in Evangelio Joannis, xvii, 21, ubi dicit ad Patrem de Apostolis : Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.
Deinde quæritur de ultima parte, hac scilicet, Et ad inditas ei illuminationes in Dei similitudinem proportionaliter ascendens.
Ascensus enim ille non est secundum locum, sed secundum dignitatem et quantitatem gloriae : secundum hoc ergo quælibet hierarchia fit et potest fieri altior : ergo videtur, quod media potest exaltari ad primam, et cum primæ proprium sit (ut dicit Dionysius) illum inationes immediate a Deo accipere, media exaltata accipiet etiam immediate a Deo, et ita de media fit prima : quoniam cui convenit actus proprius hierarchiae alicujus, illi etiam hierarchia illa altr. buitur.
Præterea, Secundum hoc videntur hierarchiæ mutari : quia continue data uni ascensio, diversitatem inducit per participationem illuminationum.
Item, Quæritur de hoc quod dicit, Proportionaliter : aut enim proportio accipitur ad naturam, aut ad conatum naturae, aut ad meritum. Et si primo modo, tunc Lucifer qui secundum aliquos sanctos meliora omnibus habuit naturalia, deberet habere a'tissimas illuminationes et similitudnes divinas, quod non est verum, cum ipse cum suis ad fundamenta laci sit depressus 2. Si autem secundo modo, tunc cum aliquis de inferioribus possit magis conari quam aliquis de superioribus, potest aliquis de inferioribus fieri superior, et e converso. Idem sequitur si tertio modo dicatur : quia nihil prohibet inferiorem plura habere merita quam superiorem, cum meritum sit in voluntate et libero arbitrio, gratia adjuvante quæ nulli negatur.
Præterea, Contra totam diffinitionem simul obiicitur : quia
- Non videtur hierarchia esse ordo divinus, et scientia, et actio, etc., sed potius substantialiter videtur esse similitudo ad Deum, cum et unitas agens et
<--- Page Split --->
sciens in modum ipsius Dei: quia, sicut Dionysius in libro de Cælesti hierarchia: « Interpretatio hierarchiae est ad Deum, quantum possibile est, similiudo et unitas, ipsum habens omnis sanctæ et scientiæ et actionis ducem, ad suum divinissimum decorem immutabiliter quidem diffinies, quantum vero est possibile reformat, et suos laudatores agalmata divina perficit, specula clarissima et munda receptiva pincipalis luminis1.»
Item, D.cit Magister Hugo de sancto Victore, quod « in eo quod illumiinantur Angeli, fiunt gratiae participes : in eo vero quod illuminant, efficiuntur potestatis consortes. » Et constat his duobus modis hierarchia, et perficitur gratia ex officio et virtute et ministerio. Sed in diffinitione prædicta nulla fit mentio potestatis in hoc quod illuminant, nec fit mentio gratiae et officii et virtutis et ministerii. Ergo videtur, quod omnino sit imperfecta.
Item, Dicit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia, quod « hierarchia inditæ quidem claritatis est repleta, eamque iterum copiose in ea quæ sequuntur, est declarans secundum divinas leges 2. » Ergo videtur, quod per illumiinationem superiorum deberet difiniri 3.
ARTICULUS II.
De secunda definitione hierarchiae 4.
Deinde, Quæritur de secunda definitione hierarchiae 5 ?
Et quæritur primo de hoc quod dicit, Nonnen hierarchiae sacram quamdum universaliter declarat dispositionem.
Per istum enim modum loquendi ista sacra dispositio remanet infinita et indeterminata : et ita non erit diffinienes nomen hierarchiae.
Præterea, Omnis dispositio vel est secundum situm, vel secundum qualitatem. Dicit enim Philosophus, quod situs est quædam dispositio partium. Et similiter dicimus, quod natura per qualitates disponitur ad formam. Quæratur ergo, Quo istorum modorum sumatur dispositio? Et constat, quod non secundum situm : quia situs in spiritualibus non est. Si vero dicatur, quod secundum qualitatem, tunc hierarchia erit aliquod imperfectum, quod disponitur ad perfectionem ulteriorem, quod est inconveniens.
Præterea quæritur, Quare dicatur, Universaliter sacram ? Cum ea quæ sunt in diffinitione hierarchiæ, non sunt ut multa, sed ut unum.
Item, Non deberet dicere, Declarat, cum potius nomen declaratur per diffintilionem, quam e contra.
Postea, Objicitur de hoc quod dicit, Imaginem divinae speciositatis in ordinibbus et scientiis hierarchicis.
- D.cit enim Augustinus in sermone de imagine, quod ubi imago est, continue et similitudo : sed non ubi similitudo, continue imago : quia imago dicit convenientiam expressam et plenam, similitudo autem non. Cum igitur Angeli convenientiam expressam et plenam non habent cum divina speciosi-
<--- Page Split --->
tate, non videtur hierarchia eorum esse iungo speciositatis divinae.
Præterea quæritur, Quare potius dicatur divinae speciositatis, quam divinae bonitatis, vel potentie, vel veritatis?
Item, Cum in diflinitione prima posuerit ordinem et scientiam et actionem, quæritur, Quare hic tantum facit mentionem de ordinibus et scientiis et potentiis hierarchicis, et tacet de actione?
Adhuc quæritur de hoc quod dicit, Propriæ illuminationis sacrificantem mysteria.
Videtur enim inconvenienter dicere propriæ, cum supra in diffinitione præcedenti dixerit, quod illuminationes sunt inditæ divinitus.
Item, Cum tria sint in hierarchia, scilicet illuminationi, purgatio, et perfec tio, quare dicit potius, Propriæ illum inationis, quam perfectionis, et purgationis? Videtur enim, quod potius debet dici, Perfectionis, cum penes perfectionem sit complementum.
Item, Mysteriasuntocculta , etillanonvidenturconvenireilluminationi , sedpotiusaperta .
Præterea, Visioni faciei ad faciem non videntur convenire mysteria et mystica. Cum igitur Angelis in hierarchia existentibus conveniat videre facie ad faciem, incongrue videtur dicere, quod sacrificet mysteria. Hoc etiam videtur haberi per auctoritalem inductam prius, in qua dicitur, quod hierarchia suos laudatores, sive phiasota, id est, subditos, agalmata divina perficit, specula clarissima et munda, receptiva principalis luminis et divini radii.
- Item quæritur, Per quem modum sacrificii sacrilicat mysteria ipsa hierarchia? Si enim intentio sacrificii sumatur
ex lege, tunc res sacrificatur, quando res offertur Deo ad templum, et propter hoc de non sacro sacrum efficitur. Sic autem non videtur esse in hierarchiis. Illuminationes enim potius videntur sacrificare ex hoc quod sunt a Deo, quam ex hoc quod sibi offerantur ex non sacro.
Ulterius quæritur de hoc quod dicit, Ad proprium principium, ut licet, assimilatam.
Et quæritur, Quid supponat proprium principium? Et si dicatur, quod supponit Deum, hoc non videtur: quia Deus non est proprium principium, sed commune creationi et hierarchiæ et omnibus aliis quæ sunt a Deo. Si autem supponit aliquid creatum, huic esse assimilatum non est gloriosum.
Item, quæritur de hoc quod dicit, Ut licet. Quia dicit Augustinus super epistolam ad Corinthios, quod « licitum est, quod nullo præcepto prohibetur. » Sed nullo modo prohibetur quantumcumque assimilari. Ergo videtur nihil esse dictum quod dicit, ut licet1.
ARTICULUS III.
De tertia diffinitione 2.
Deinde quæritur de tertia diffinitione hierarchiae quæ ponitur a quibusdam 3.
Et objicitur de hoc quod dicit, Ordinata potestas, et non facit mentionem de actione et scientia.
Item de hoc quod dicit, Rerum sacrarum et rationabilium. Potest enim esse ecclesiastica hierarchia in rebus rationabilibus non sacris ordinata pote-
<--- Page Split --->
stas, etc. Prælati enim Ecclesiæ, ut in pluribus mali sunt, tamen dicuntur hierrarchiæ, et hierarchia est in eis.
Præterea, Cum hierarchiæ sit recipere illuminationes et dare inferioribus, hæc diflinitio non tangit nisi comparationem ad inferiores tantum.
Præterea, Cum Jesus Christus prohìbet suis hierarchicis, hoc est, Apostolis, dominatum super inferiores, ubi dicit : Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent, exercent in eos 1. Vos autem non sic 2 : quo modo dicitur in hac diffinitione, quod hierarchia in subdiìis habet dominatum ?
Item, Cum multa sint dona divina a quibus denominantur ordines Angelorum, quare potius attribuitur hierarchiæ, quod in subditis habet donum Dominationum, quam Virtutum et Principatuum vel alicujus aliorum ?
Item, Cum sint diffinitiones tres, quaeritur, Penes quid sumantur, et utrum omnes sint communes hierarchiæ divinæ et cœlesti et humanæ ?
Solutio. Solutio. Ad ultimum primo respon- Ad 6. dentes dicimus, quod iste diffinitiones sunt de hierarchia in communi ad ange- licam et humanam, sed non conveniunt divinæ, ut patet in terminis in ipsis diffi- tionibus positis, quæ omnes dicunt vel assimilationem, vel unionem ad divi- nam, quod non convenit divinæ hierar- chiae, quæ ad nihil ulterius assimilatur.
Ad 5. Ad penultimum igitur dicimus, quod prima diffinitio datur per ea quæ sunt essentialia hierarchiæ, et per effectum illorum in substantiis illis quæ secundum hierarchiam disponuntur : ordo enim et scientia et actio essentialia sunt hierarchiæ, et ex his efficitur similitio deiformis, et ascensio ad inditas illuminationes in Deum. Secunda autem datur per comparationem exempli ad exem-
plar, quod magis patebit inferius. Terti vero propriam substantiam hierarchi considerat.
Ad solutioem igitur argumentorum prænotandum, quod hierarchia est quod dam totum potestativum, et est quædam potestas : et ideo essentialia ipsius ha bent naturam potestatis. In potestatibus autem ordinatis sic est, quod semper se quens supponit præcedentem et hab i plus. Et hoc probatur tam in potestati bus nature, quam officiorum et gratia. Id potestatibus enim naturæ vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali, sed non convertitur, ut vult beatus Dionysius in libro de Divinis numinibus 3. In officiis autem potestas decani est in potestate centurionis, et potestas centurionis in potestate tetrarchæ, sed non convertitur. In gratiis etiam potestas subdiaconi est in potestate diaconi, et potestas diaconi in potestate presbyteri, sed non convertitur. Undpartes totius potestativi secundum ordinem constituunt ipsum totum, et prima constituit secundum quid, secunda autem secundum plus, et ultima perfecte, sicut dicimus etiam de divisione boni in delectabile et utile et honestum. Delectabile est bonum secundum quid, et utile est bonum plus, honestum autem est bonum simpliciter. Item, Honestas ponit utile et delectabile, sed non convertitur.
Eod-m modo dicimus de partibus essentialibus hierarchiarum, quæ sunt ordo, scientia, et actio, quod ordo ponit hierarchiam secundum quid, et scientia plus, et actio perfecte : et hoc patebit in solutione singularum rationum.
Ad primum igitur dicendum, quod orAd 1 do dicitur duobus modis, scilicet ratio sive proprietas sive ordinans forma, et res ordinata. Et secundum quod est res
<--- Page Split --->
ordinatae, sic diffinitur in Sententiis, et sic non sumitur hic. Secundum autem quod sumitur pro ratione ordinante, sic sumitur duobus modis, scilicet secundum rationem generalem, vel secundum rationem specialem. Secundum rationem specialem est pars distincta sub hierarchia, secundum quod dicitur Cherubim, et Seraphim, et Throni, etc. Secundum autem rationem generalem est pars essentialis hierarchiae, quae ponitur in diffinitione ejus. Et ad hoc intelligendum, sciendum quod in duobus consistunt hierarchiae convenienter ordinatis, ut dicit Magister Ilugo de sancto Victore in commento, scilicet in participatione gratiae illuminationis, et in effusione ipsius super inferiores. Ad participationem autem illumiinationis exiguntur tria, scilicet conversio ad principium illuminationis : et hanc conversionem ponit ordo : nisi enim ordinetur ad lumen, non accipiet illuminationem. Consequenter est receptio luminis : et hanc ponit scientia. Et tertium est perfectio secundum illuminationem perceptam, et haec perfectio est secundum esse et agere, et hanc ponit actio. Et quod hoc verum sit, ex duabus auctoritalibus Dionysii accipitur in libro de Coelesti hierarchia 1. Quarum prima est haec : « Unicuique hierarchiam sortientium est perfectio, hoc est, secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere, et omnium divinius, ut eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri, et ostendere divinam in seipso actionem, secundum quod possibile est, relucentem, utpote quoniam ordo hierarchiae et quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare : et quosdam illuminari, et quosdam illuminare : et quosdam perfici, et quosdam perficere. » Ex hoc accipitur, quod ordo in diffinitione hierarchiae positus dicit rationem ordinationis et conversionis ad primum principium illuminationis, et consequenter ad illuminabilia inferiora. Actio autem dicit perfectionem secundum
suam illuminationem perceptam : et haec est actio acta, et consequenter dicit perfectionem secundum agere, secundum quam est cooperatorem Dei fieri ipsum illuminantem, ut scilicet illuminet inferiores sicut illuminatus est a principio primo. Et hoc expressius habetur ex altera auctoritate, quae continetur in fine ejusdem capituli : dicit enim sic : « Unusquisque hierarchiae dispositionis ordo secundum propriam analogiam reducitur ad divinam cooperationem, illa perficiens gratia et Deo data virtute, quae divinitati naturaliter et supernaturaliter insunt, et ab ea superessentialiter acta, et ad possibilem Deum diligentium animorum imitationem hierarchiae manifestata. » Sensus est, quod ordo hierarchiae est, quod illuminati a Deo reducuntur ad Dei cooperationem in hoc quod illuminant alios, sicut sunt illuminati, et perficiunt alios per gratiam et virtutem datam eis a Deo. Illa vero quae divinitati naturaliter insunt, quae ab ipso Deo sunt acta superessentialiter in eis, et quae sunt manifestata hierarchiae eorum ad possibilem imitationem animorum Deum diligentium.
Ad aliud dicendum, quod iste ordo habet rationem prioris et posterioris respectu diversorum : secundum conversionem enim ad principium illuminationnum habet rationem secundam, et secundum conversionem ulteriorem ad consequentia habet rationem priorem. Quod autem dicit Dionysius, quod æquipotentes sunt illi qui sunt in una hierarchia, non intelligitur de hierarchiis, sed de Angelis agentibus in una hierarchia existentibus, qui æquipotentes sunt in actu illius hierarchiae, et non in aliis, ut patebit inferius.
Ad aliud dicendum, quod ordo divinus dicitur ratio ordinationis ad Deum, assimilans Deo, hoc est, his quae naturaliter insunt Deo in scientia et actione. Et in scientia quidem assiniulant in partici-
<--- Page Split --->
patione illuminationis. In actione autem assimilant secundum duplicem perfectionem, scilicet in esse, et in agere. Et in esse quidem secundum quod ipsa hierarchia est actu ad complementum deiformis illuminationis. In agere vero secundum quod efficitur cooperator Dei agens, in aliam quod a Deo actum est in se. Et iste ordo est divinus a Deo et ad Deum et secundum gratiam Dei quae est illumiinatio, et secundum officium divinum, quod est quosdam illuminare et quosdam illuminari, etc. : sed non est secundum gratias spiritualium virtutum, neque secundum quodcumque officium, sed secundum supra dictum tantum.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Commentator magis attendit substantiam hierarchiae tolam in se quam partes essentiales ipsius. Et ideo dicit, quod ordo ibi est ordinata potestas : nihilominus tamen scientia et actio non praedicabuntur oblique, cum sint formalia respectu potestatis, quia perfectiva : esse enim potestatis illius est in scientia et actione sicut in partibus essentialibus, per hunc modum scilicet, quod in scientia illuminativum sit secundum minus perfectum, et in actione secundum perfectionem in esse, et agere sit in completione ultima.
Ad 1. Ad primum quod objicitur in contrarium de scientia, dicendum quod aliter sumitur scientia hio, et aliter in ordine Cherubim. Hic enim scientia dititur communis modus participandi illuminationem, sive a Deo, sive ab Angelo : ibi autem sumitur scientia secundum modum coarctatum ad altiores illuminationes et ad participationem a Deo tantum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod (sicut supra dictum est in quaestione de theophanis) scientia haec de scibili increato non tantum ut est objeclum beatitudinis, sed secundum rationes quibus revelantur spiritualia quaedam quae abscondita sunt a saeculis in Deo : et secundum istas rationes non omnium est immediata ordinatio in Deum.
Ad aliud dicendum, quod vis nominis dupliciter potest attendit. scilicet secundum compositionem, et secundum significatum. Et primo modo sumitur interpretatio nominis quae est sacer principatus. Secundo autem oportet habere plenam diffinitionem ipsius rei quae significatur per nomen, et sic dantur diffinitiones supra positae.
Ad hoc quod objicitur de hoc quod est actio, dicendum quod actio illa quae ponitur in diffinitione hierarchiae, competit quieti contemplationis : ista enim actio nihil est aliud quam transfusio illuminationis perceptae in alterum sine labore doctrinae, sicut majus lumen illustrat super minus : et in hoc est gloria per hoc quod conformantur divino per hoc quod sunt cooperatores Dei, sicut supra dictum est in auctoritatibus a Dionysio inductis.
Ad aliud dicendum, quod infima hierarchia est humana, quae non agit in aliam illuminationem in se actam : sed existentes in parte superiori agunt illuminationes in inferiores. Nec hoc est inconveniens : cum enim in eadem persona possint esse triplices illuminationes, scilicet supremae, mediae, et postremae, secundum quod in una persona potest esse appropriatio triplicis hierarchiae. Unde actio non de necessitate ponit, quod agat in aliam hierarchiam, sed perfectionem secundum facultatem agendi in aliam hierarchiam vel personam ejusdem hierarchiae inferiorem. Et haec facultas est in omnibus in potestate sacra constitutis. Infimi autem non agunt in alios, eo quod ipsi non habent rationem nisi subditorum tantum, quorum proprium est reduci in divina, et non reducere alios.
Ad aliud dicendum, quod tres actus supra dicti consequentes sunt ista tria quae ponuntur in diffinitione ista. Ex hoc enim quod Angelus habet ordinem, scientiam, et actionem secundum complementum et bene esse, relinquitur ex consequenti, quod ipse sit purgatus, illuminae-
<--- Page Split --->
tus, et perfectus. Secundum autem quod habet ista secundum complementum in agere, consequenter efficitur ipse cooperator Dei in purgare, illuminare, et perlicere inferiores. Unde hierarchia per iHos tres actus determinatur sicut per consequentia, per ordinem autem et scientiam et actionem sicut per partes essentiales.
- Ad in quod objicitur de illa parte quae est, Deiforme quantum possibile est similans. Dicendum, quod deiforme quantum possibile duobus modis potest attendi, scilicet ex parte participantis Deum, vel ex parte participati. Ex parte participantis nihil aliud est deiforme quam substantia beata informata secundum lucem quae est Deus : et ex illa parte supponit creatum, quod tamen est ratio gloria, non secundum quod creatum, sed secundum quod participationi subest lux increata resultans in ipso, sicut supra diximus in quaestione de theophanis, et in quaestione de aeternitate, et dicitur in quaestione de visione Dei, et in quaestione de vita aeterna. Si autem consideratur ex parte participati, cum participatum sit Deus et lux divina, tunc supponit creatum, quod nihilominus dicitur convenienter deiforme : quia non est nisi unum solum, sed duo. Unde participatum in participante in quantum possibile est, simile est Deo in se secundum quod non est participans.
Ad ALIUD dicendum, quod similitudo attenditur hic in uno quod est lumen, et est unum in duobus, scilicet in increato et creato, non per numerum vel speciem vel per genus, sed per analogiam sive proportionem sic : quia lumen quod est in Angelo, est a lumine divino, et ad ipsum quod imitatur ipsum in forma quantum potest : supra enim diximus in quaestione de theophanis, quod in theophaniis sunt duo, scilicet unum creatum, et alterum increatum. Et quantum ad
unum eorum est similitudo, quantum ad aliud unitas, non sic quod liat una persona vel una natura de creato et increato, sed sit unum per modum participantis et participati.
Et per hoc patet solutio ad sequentem auctoritatem Dionysii.
Ad ALIUD dicendum, quod tripliciter unimur Christo, scilicet per naturam, et illa unio est in specie : et per consensum voluntatis, et illa unio est in volito et in forma volendi : quia volumus hoc quod ipse vult, et ex eadem charitate. Terlio modo, per conjunctionem naturae ad nostram naturam in sacramento : et haec est unio per participationem : quia veram naturam ejus participamus : et hoc appellat Hilarius naturalem unionem.
Ad ALIUD quod objicitur contra ultimam partem, dicendum quod ascensus ille est secundum dignitatem : sed attenditur secundum numerum illuminationum, et non quantum ad diversum modum participandi, unde non mutantur hierarchie propter hoc.
Ad ALIUD dicendum, quod ex participatione multarum illuminationum non generatur diversitas, sed potius perfectio ex conjunctione ad unum, sicut saepius supra dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod proportio dicit comparationem ad duo simul, scilicet ad naturam, et ad conatum : sic enim dicit Magister in Sententiis : « Qui natura magis subtiles et sapientia amplius perspicaces creati sunt, hi etiam majoribus gratiae muneribus praediti sunt, et dignitate excellentiores aliis constituti. Qui vero natura minus subtiles et sapientia minus perspicaces conditi sunt, minora dona gratiae habuerunt inferioresque constituti sunt, sapientia Dei æquo moderamine cuncta ordinantis 1. »
Ad hoc autem quod objicitur de diabolo, dicendum quod secundum quosdam sanctos ipse fuit de majoribus, sed
Ad 1.
Ad 2.
Ad 3.
<--- Page Split --->
aversus est propria voluntate antequam confirmaretur,
Ad 1. Ad n quod contra totam diffinitionem objicitur, dicendum quod Dionysius considerat ibi hierarchiam secundum quod refertur ad Deum ut ad efficientem et exemplar et finem. Unde tangens finem dicit, quod est ad Deum similitudo et unitas. Tangens autem exemplar et efficientem dicit, quod habet Deum omnis sanctae et scientiae et actionis ducem : et ideo loquitur de scientia et actione oblique : quia non considerat hierarchiam secundum essentiam, sed potius secundum comparationem praedictam.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod transuisio in alios supponitur per actionem, ut patet ex supra dictis.
Quod autem dicit Magister Hugo, quod in eo quod illuminant alios, efficiuntur potestatis consortes, intelligendum est de potestate in actu : licet enim potestatem in se habeant quantum ad facultatem ipsam, tamen actu habent eam quando efficiuntur cooperatores Dei in hoc quod illuminant alios sicut ipsi illuminantur : gratia autem est in participatione illuminationis, virtus autem in perfectione potestatis secundum habitum, officium vero in ordine potestatis ad actum, ministerium autem in hoc quod in officio et actu dicto non sunt ex propria potestate, sed ut ministri obsequentes Deo.
Ad 3. Et ex hoc etiam patet solutio ad ultimum.
Ad n quod objicitur contra diffinitionem secundam, dicendum quod haec dicrio, Quamdam, infinita est in se et indeterminata, sed per adjunctum finitur et determinatur.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod dispositio hic dicit ordinem : quia hoc quod in naturalibus et quantitativis est situs, hoc est in spiritualibus ordo.
Ad 3 et 4. Ad ALIUD dicendum, quod diffinitum
uno et simplici nomine dec'arat diffinitio nem, secundum quod dicit Philosophus : « Qui dicit unum, quodammodo dicit multa, simpliciter tamen declarat diffinitio diffinitum. »
Ad ALIUD dicendum, quod imago dicitur hic similitudo non in uno tantum, sed in pluribus. Est enim similitudo hierarchiae ad Deum in habitu gratiae et officio potestatis secundum actum : non tamen sumitur hic imago sicut in Genesi, ubi dicitur homo factus ad imaginem Dei 1 : et sic loquitur Augustinus in sermone suo.
Ad ALIUD dicendum, quod speciosum in spiritualibus dicit fulgens et pulchrum in intellectu : et hoc tangit per propriae illuminationis, secundum causam : bonita autem et potentia dicuntur attributa divina secundum opera creationis vel gubernationis mundi : ad opus enim exigitur primo posse, secundo scire, tertio voluntatem ad opus habere.
Ad ALIUD dicendum, quod ista diffinitio (ut prius dictum est) datur in comparatione ad exemplar. Actio autem dicit comparationem hierarchiae ad inferiora : et ideo tacetur hic actio, et fit mentio de ordinibus et scientiis.
Si autem objicitur, quod dispositio dicit hic ordinem, et praeterea fit mentio de ordinibus in diffinitione : et ita mera nugatio est in oratione. Dicendum, quod dispositio dicit hic ordinem completum in tota potestate et actione et scientia : sed ordines de quibus facit mentionem in diffinitione, specialem dicunt conversionem ad principium illuminationum, et ad inferiores secundum hanc illuminationem et illam. Et isti ordines sunt partes dispositionis quas nominat in principio diffinitionis.
Ad ALIUD dicendum, quod proprium dicitur ibi quod est proportionatum et non ex propriis habitum.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod (sicut patuit supra) illuminationis assumptio est purgatio et perfectio : sed dicitur illuminatio secundum comparationem ad ipsum agentem et formam agentis. Et cum ista difiinitio detur in comparatione tali, potius tangit illuminationem quam purgationem et perfectionem.
Ad aliud dicendum, quod secundum commentum supra inducum illuminatione ex intimis et occultis Dei procedunt : et quantum ad hoc dicuntur mystica et mysteria, et non secundum quod sunt participata.
- Ad aliud dicendum, quod sacrificium sumitur in illa similitudine ut procedit objectio : licet enim illuminationi sacra sit, eo quod a sacro procedit, tamen Angeli illuminationi non est sacra, nisi iterum offerret eam Deo per relationem ad ipsum in laudem et gloriam.
Ad aliud dicendum, quod proprium principium dicitur ibi proprium principium illuminationis superioris hierarchia : et haec non aeque proxime habent se ad omnes hierarchias, et per consequens non aeque proprie.
Ad aliud dicendum, quod, ut licet, tangit duo, scilicet proportionem possibilitatis naturaliter, et debitum modum acquirendi illuminationes, scilicet quod non praesumat ex propria potestate et viribus propriis, sed devotione exspectet a liberalitate et bonitate Dei illuminationes. Sic enim dicit Anselmus : « Lucifer propter hoc cecidit, quia praeter ordinem ex propriis viribus voluit habere ad quod venisset si stetisset 1. »
Ad id quod objicitur contra tertiam Solutio dillinitionem, dicendum (ut dictum est arti. 3. supra) quod haec difinitio tangit substantiam hierarchiae secundum totum, et non secundum partes : et ideo dicit eam potestatem ordinatam esse, quae ordinatio attenditur in modo participandi illuminationes et transfundendi super alios : et quia scientia et actio dicuntur partes essentiales hierarchiae, ideo non facit mentionem de eis.
Ad aliud dicendum, quod rerum sacarum non dicitur ideo quia per se sunt sacrae, sed quia potestas earum secundum sacra distinguitur.
Ad aliud dicendum, quod comparatio ad principium illuminationum supponitur in ordine cum dicitur ordinata potestas.
Ad aliud dicendum, quod est quoddam dominium tyranni secundum oppressionem et arrogantiam fastus et superbiae : et est dominium superpositionis propter providentiam et gubernationem subditorum, de quo dicit Christus : Vos vocatis me Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim, etc. 2. Primum dominium intenditur a pluribus. Secundum dominium est de perfectione hierarchiae.
Ad idem dicendum, quod est dominium speciale in appetitu exaltationis super immutativam servitutem materiae, et hoc est speciale donum de perfectione Dominationum. Est etiam dominium generale in providentia et gubernatione inferiorum, et hoc ingreditur diffinitionem hierarchiae.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO XXXVI.
De divisione hierarchiae.
Secundo, Quæritur de divisione hierarchiæ per partes.
Et quæruntur duo, quorum primum est de divisione hierarchiæ in communi.
Secundum est de divisione specialiter angelicæ hierarchiæ : quia de hac sola intendimus.
ARTICULUS I.
De divisione hierarchiae in communi1.
na: quia anima secundum Alexandrum 2, illuminationum quae sunt a primo, ultima relatione est perceptiva. Ultima autem relatio non habet cui infundat ulterius illuminationes, quod substantiale est hierrarchiæ secundum Dionysium.
SOLUTIO. Dicendum, quod secundum subdivisiones datas a beato Dionysio, hierrarchia non dividitur nisi in angelicam et humanam. Si autem attenditur interpretatio nominis tantum quae est sacer principatus, tunc potest dividi per divinam, angelicam, et humanam. Et si quæratur, sub quo communi sit illa divisio ? Dicendum, quod sub communi in pluribus de quibus secundum proportionem dicitur.
Ad primum proceditur sic :
Dicitur communiter, quod est hierarchia supercelestis quae est divina, et est hierarchia cœlestis quae est angelica, et hierarchia subcelestis quae est humana.
SED CONTRA hanc divisionem videtur esse auctoritas supra inducta, quae dicit, quod hierarchia Deum habet omnis sanctae et scientiae et actionis ducem : et ita hierarchia non videtur esse divina.
Præterea, Hoc est contra diffinitionem hierarchiæ, scilicet contra hanc partem, Dciforme quantum possibile est similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes in Dei similitudinem proportionaliter ascendens.
Præterea, Nulla videtur esse huma-
Ad in quod objicitur de humana, dicitur, quod non oportet quod humana alii hierarchiæ secundum naturam infundat illuminationes, sicut ipsa est alia natura ab angelica : nec etiam oportet, quod per alium modum. Ultima autem relatione percipere illuminationes, est et in symbolis et in ænigmatibus contemplari veritatem, et prima relatione percipere, est
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 2. Tom. XXVII hujusce novæ editionis nostræ. Cf. etiam II= Part.
Summæ theologiæ, Quæst. 38, membr. 1. Tom. XXXII ejusdem editionis. 2 Lib. de Motu cordis.
<--- Page Split --->
in intellecta deiforme in lumine contempluri : quia sicut dicit beatus Dionysius in libro de Celesti hierarchia 1, cæle-tes æscentiae ut intellectus intelligunt juxta quod eis fas est divinas illuminationes in æripsis : nos vero sensibilibus imaginibus in divinas (quantum possibile est) redumirur contemplationes. Est tamen in humuna hierarchia distinctio secundum gradum in officiis et ordinibus, et a supérioribus potestas descendit, et illuminatio in inferiores, et superiorum lucidius est contemplari quam inferiorum, sicut dixit Christus Apostolis : Vobis datum est nusse mysterium regni Dei, illis autem non est datum 2, nisi in parabolis.
unam et æque ordinatam et vere primam hierarchiam communis noster Magister ait (scilicet Paulus) quæ non est alia deiformior et per se præoperantibus divinitatis illuminationibus immediate intentior. Secundam vero esse ait ex Potestatibus et Dominationibus et Virtutibus completam. Et trinarum novissime cælestium hierarchiarum Angelorum et Archangelorum et Principatuum dispositionem 3. »
Circa divisionem igitur istam quaeruntur duo, scilicet d? ratione divisionis, et de singulis hierarchiis.
De ratione divisionis quaeruntur tria, quorum primum est, Cujus naturae divisio sit ?
Secundum, De sufficientia divisionis. Tertium, De ordine partium divisi et dividentium.
ARTICULUS II.
De divisione hierarchiae angelicae.
ARTICULI SECUNDI
Secundo, Quæritur de divisione hierarchia angelicae.
Et si sumatur divisio Dionysii in libro de Celesti hierarchia, ubi sic dicit : « Omnis theophania cælestes essentias novem vocavit manifestativis cognominationibus. Has divinus noster sanctus perfector (scilicet Paulus, qui raptus est ad tertium cœlum) in tres segregat ternas dispositiones. Et primam quidem esse dicit circa Deum existentem semper, et attente ipsi et ante alias uniri immediate traditam. Sanctissimos enim Thronos, et oculosos et pennosos ordines Cherubim et Seraphim Hebraeorum voce nominatos secundum omnibus superpositam propinquitatem circa Deum immediate collocari, divinorum ait tradere eloquiorum manifestationem. Trinum igitur hunc ornatum quasi
PARTICULA I.
Cujus naturae sit divisio hierarchiae angelicae 4 ?
Ad primum proceditur sic :
Cum sit multiplex divisio secundum Boetium, vocis, et rerum, constat quod ista divisio non est vocis in significationes.
Item, Illa quæ est rei, aut est accidentis, aut est totius in suas parles. Constat, quod ista non est accidentis, eo quod non dividitur accidens in accidentia, nec accidens in subjecta, nec subjectum in accidentia. Si autem totius in partes, tunc
<--- Page Split --->
aut erit totius universalis in partes et differentias suas, quae vocatur a Boetio divisio generis in species. Aut erit divisio totius integralis in partes materiae suae. Et videtur, quod neutrum horum possit esse. Si enim esset totius universalis in species et differentias, essent illae differentiae et illae species in toto coaequaeve, et non una prius, et altera posterius. Hierarchiarum autem alia est suprema, et alia media, et alia postrema. Similiter non potest esse totius integralis in partes materiales : quia totum non praedicatur de illis : hierarchia autem praedicatur de suprema, postrema et media.
quod falsum est. Dicendum, quod dilirentiae non minuuntur in aliqua, sed actus et operationes ad quas ordinant illa differentiae, non aequipotenter conveniunt singulis hierarchiis : est enim in suprema major scientia, et plenior actio, quam in media et postrema.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA II.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod secundum Boetium quoddam est totum potestativum, et illud quodammodo est medium inter totum universale, et totum integrale. Totum enim univereale est in qualibet parte sua, et praedicatur de illa: sicut enim probat Philosophus in VII Metaphysicae1, quod est per essentiam est idem universali et particulari. Totum vero integrale non est in aliqua suarum partium, nec praedicatur de illis2. Sed totum potestativum est in qualibet partium, licet non aequipotenter, sed in prima secundum minus, et in secunda ut potentius, et in ultima secundum totum posse. Et posuimus supra exempla. Et similiter hoc invenitur in quaestione de ordinibus. Et tale totum dicimus esse hierarchiam ad primam, et ad mediam, et postremam.
Si autem objicitur, Secundum hoc hierarchiam secundum diminutam rationem praedicari de postrema, et secundum perfectiorem de media, et secundum perfectissimam de suprema : et ita non omnes differentiae positae in diffinitione debent convenire inferiori hierarchiae,
De sufficientia hujus divisionis 3.
Secundo, Quæritur de sufficientia hujus divisionis.
Et videtur, quod multo plures debent esse hierarchiae : quia
Si una sumitur penes immediate converti ad Deum, alia penes conversionem super hominem, et media super media quae multa sunt, tunc videtur, quod penes conversionem super quodlibet medium sumenda sit una hierarchia.
Præterea, Dionysius videtur velle, quod in qualibet persona angelica sit distinctio triplicis hierarchiae : dicit enim sic in libro de Calestii hierarchia : « Seccundum ipsum unusquisque et coelestis et humanus animus speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes 4. » Si igitur secundum quamlibet personam distinguuntur hierarchiae tres, in magno numero videntur esse.
Item, Videtur quod tantum debeant esse duae : quia duplex vis, scilicet assi-
<--- Page Split --->
trix et ministratrix. Ergo una hierarchia debet esse penes assistere, et altera penes ministrare, et non plures. Nec potest dici, quod tres sint propter tres actus, scilicet purgare, illuminare, et perficere : quia secundum heatum Dionysium, illi actus conveniunt omni ordini et omni hierarchiae.
Si forte dicatur, quod tria sunt de essentia hierarchiae, scilicet ordo, scienti, et actio, et penes illa tria sunt tres hierarchiae, secundum hoc oportet, quod ordo tantum conveniret uni hierarchiae, et scientia alteri, et actio tertiae, quod falsum est.
Si forte dicatur, quod unumquodque istorum convenit tribus, sed plus uni quam alii cuilibet eorum, sicut scientia magis convenit superiori, et actio magis inferiori, et ordo media. CONTRA : Supra probatum est ex auctoritatibus Dionysii, quod penes actionem summa perfectio est hierarchiae : ergo illa maxime debet convenire superiori. Praeterea, Non est evidens ratio, quod ordines prime hierarchiae sumantur penes differentias scientiae. Similiter ordines mediae hierarchiae non omnia nomina sua accipiunt a ratione ordinis, nec inferiores a ratione actionis.
Si forte dicatur, quod tres sunt termini, Deus scilicet, et Angelus, et homo, et penes conversiones ad istos terminos sunt tres hierarchiae, secundum hoc videtur quod distinctio non sit unius rationis : quia ad Deum non est conversio nisi penes accipere illuminationem, ad hominem nisi penes fundere. Si forte hoc non reputetur inconveniens, hoc erit contra auctoritatem Magistri Hugonis supra inducam : dicit enim, quod « Angeli in eo quod illuminantur, fiunt gratiae participes : in eo vero quod illuminant, efficiuntur potestatis consortes : » et constat his duobus modis omnis hierarchia. Igitur penes utrumque distingui non debet.
nationem, et consequenter super alios fundere, videtur quod ratio prima distinctionis hierarchiae debet esse penes accipere, et ita nulla hierarchia accipietur penes conversionem ad hominem.
SOLUTIO. Dicimus, quod penes diversitatem illuminationum accipitur divisio hierarchiarum. Diversitas autem illuminationum cognoscitur ex facultate recipientium, et non ex potestate illuminantis. Sicut enim dicit Dionysius : « Deus omnibus aequaliter adest, sed non omnia sibi aequaliter adsunt : sed unumquodque adest secundum gradum facultatis suae. » Illumination autem non accipitur nisi a natura intellectuali : et ideo facultas recipiendi illuminationem non invenitur nisi in illa. Cum igitur illuminatio duobus modis sit a Deo, scilicet secundum quod est in se, et secundum quod est in beatis, erit una facultas recipiendi illuminationem ab ipso existente secundum quod ipse est in se, et penes hanc illuminationem et facultatem est suprema hierarchia. Secundum autem quod ipse est in beatis, dupliciter ab ipso illuminationes sunt. Sunt enim illuminationes proportionatae facultati angelicae secundum perspicacitatem intelligentiae qua excellunt hominem, et penes facultatem ad illas illuminationes accipitur media hierarchia. Sunt et ab ipso illuminationes proportionatae facultati intelligentiae angelicae secundum facultatem qua contingunt intellectum humanum, et illa sunt illuminationes acceptae ab Angelis et infusibiles hominibus, et penes facultatem ad illas illuminationes accipitur infima hierarchia. Et ita cum non sunt plures analogica intelligentiae angelicae ad illuminationes, non erunt plures hierarchiae.
Et hoc patet iterum ex hoc quod intelligentia angelica non est nisi in triplici consideratione. Cum enim in ipsa sit medium inter intellectum divinum et humanum, potest accipi in se, vel prout quodam modo est contingens extrema,
<--- Page Split --->
citra unum existens, et ultra alterum : et sic habebit triplicem facultatem. Et cum unicuique facultatum propria respondeat illuminatio, erit triplex modus illuminationum, et per consequens triplex hierarchia.
SED CONTRA hoc videtur esse, quod ista triplex facultas videtur esse in quolibet Angelo, cum quilibet intellectus angelicus sit medius inter divinum et humanum. Ad hoc dicendum, quod hoc verum est : et propter hoc dicit Dionysius in auctoritate prius inducta, quod in quolibet eorum sunt primae et media et ultimae ordinationes et virtutes illuminationum : nihilominus tamen in ipsis etiam angelicis agminibus quaedam secundum subtilitatem essentiae naturae et perspicacitatem intelligentiae magis accedunt ad extrema, et quaedam magis ad medium : et illa quae accedunt ad extrema, constituunt superiorem et inferiorem hierarchiam : illa autem quae ad medium, constituunt mediam. Et hujusmodi simile in natura est in anima sensibili, quae media fit inter rationalem et vegetabilem, ut dicit Isaac in libro de Di finitionibus : omnia enim habentia sensibilem animam, habent sensum aliquem : et in accessu ad rationem, quaedam sunt in extremo, quaedam in medio : et in extremo juxta vegetabilem sunt illa quibus inest sensus, nec insit memoria, nec disciplina, ut sunt animalia non habentia sensus disciplinabiles. Quibusdam autem ex sensu quidem inest memoria, sed non disciplina, ut illis quae habent visum et non auditum, ut apes, et quaedam animalia annulosi corporis, et illa sunt quasi in medio. Quibusdam autem inest ex sensu et memoria et disciplina, et illa secundum parum participant experimentis, sed non ad acceptionem universalis, eo quod nesciunt reducere multa ad unum, quod exigitur ad experimentum. Unde cum triplex sit principium artis et scientiae,
sensus scilicet, et memoria, et experimentum, patet quod sensibilium quadam sunt in remotissimo a ratione : cujus est ars et scientia, sicut illa quaparticipant primo principio tantum, scilicet sensu : et quaedam sunt magis accudentia, ut illa quae participant primo principio et propinquiori, scilicet sensu, et memoria. Et quaedam sunt propinquissima, scilicet quae habent principium primum et propinquum et attingens artem secundum aliquid, sicut illa quahabent sensum et memoriam et disciplinam in aliquo experimento sim.lem. Et hoc est quod dicit Philosophus in I Metaphysicae 1. Natura autem sensus habentia sunt animalia. Ex sensu autem quibusdam eorum non inest memoria, quibusdam autem inest. Et propter hoc alia quidem prudentia, alia vero disciplinabiliora non possibilibus memorari. Prudentia vero sine disciplina sunt quaecumque impossibilia sunt sonos audire, id est, auditione distinguere, et ad aliquam notitiam et secundum quosdam simpliciter non audire, ut apes, et si aliquid hujusmodi genus animalium est. Addiscunt autem quae cumque juxta memoriam, id est, cum memoria, et hunc habent sensum, scilicet auditum : alia quidem fortassis vivunt et memorii, experimenti autem parum participant, quia scilicet ad disciplinam, sed non ad acceptionem universalis. Sed hominum genus participat et arte et rationibus.
DICENDUM igitur ad primum, quod media in numero sunt multa, sed in ratione non sunt nisi unum, et penes illam communem rationem medii sumitur media hierarchia.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius non intendit, quod in qualibet persona sunt tres hierarchiae : sed intendit, quod triplices illuminationes sunt in quolibet intellectu propter causam jam dictam.
Ad alia omnia patet solutio ex dictis. Et intellectus hujus solutionis est
<--- Page Split --->
in libro de Celesti hierarchia 1, si quis diligenter inspiciat, ubi probat Dionysius, quod « hoc omnium causæ et super omnia bonitatis proprium, ad communionem suam ea quæ sunt vocare, ut unicuique eorum quæ sunt, ex propria diffinitur analogia. Omnia enim quæ sunt, participant providentiam ex superessentiali et causalissima divinitate manantem. »
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA III.
De ordine hierarchiarum 2.
Et quæritur, Quæ ratio ordinis sit inter eas ?
Cum enim hierarchia secundum rationem suam prædicetur de unoquoque illorum, videtur quod æque sint in ratione illa.
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod ordinantur sicut partes totius potestativi : illarum autem ordo est, quod quidquid potest inferior, potest superior eminenter, sed non convertitur : et ideo suprema quæ habet maximum posse ad omnes illuminations, est prima, et deinde media, et postremo tertia.
Ad argumentum autem contra factum patet solutio ex jam dictis.
Tertio, Quæritur de ordine hierarchiarum.
QUÆSTIO XXXVII.
De singulis hierarchiis, et primum de Seraphim.
Deinde quæritur de singulis hierarchiis.
Et quæruntur tria, scilicet de prima, secunda, et tertia.
De prima quæruntur duo, scilicet de ordinibus in ea positis, et de proprietatibus hierarchiæ ordinum illorum.
De ordinibus quæruntur duo, scilicet de singulis ordinibus, et de omnibus in communi.
De singulis ordinibus quæruntur tria, scilicet de Seraphim, de Cherubim, et de Thronis.
De Seraphim quæruntur duo, scilicet de ipso ordine, et de proprietatibus ipsius ordinis.
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Quid sit Seraphim 1 ?
Deinde de Seraphim quæritur, Quid sit?
Et sumatur ratio Dionysii qui dicit sic in libro de Cælesti hierarchia 2, quod « sancta Seraphim nominatio dicit incendentes aut calefacientes. » Sed cum Seraphim prima conversio sit in Deum secundum accipere, videtur quod potius dici debent incensi vel calefacti, quam incendentes vel calefacientes.
Item, Cum sit conversio in Deum secundum acceptionem illuminationum, magis deberent denominari a lumine, quam ab ardore.
Item, Cum duæ sint proprietates ignis, scilicet illuminativa, et ustiva, et unam illarum communem habeat cum cœlo, scilicet illuminativam, illa videtur esse nobilior : igitur ab illa nobilior ordo potius deberet denominari.
Item, Cum quædam proprietas ignis sit secundum siccitatem quæ sequitur caliditatem, quæritur, Utrum aliquid simile secundum spiritualia insit Seraphim?
Præterea quæritur, Quæ sit diversitas inter incendere et calefacere? quæ duo dicuntur manifestari per nomen.
Seraphim igitur ab ardore charitatis Suraphim sunt appellata : quia, sicut dixit beatus Bernardus in sermone 19 super Cantica : « Seraphim ipsa charitas Deus in se adeo traxit et absorbuit, atque in eumdem rapuit sanctæ affectionis ardorem, ut unus cum Deo spiritus esse videantur : instar profecto ignis qui aerem quem inflammat, dum suum ei totum calorem imprimit, induitque colorem, non ignitum sed ignem fecisse cernitur. Amant itaque præcipue contemplari in Deo Cherubim quidem scientiam cujus non est numerus, Seraphim vero charitatem quæ numquam excidit. »
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod incensivum et calefactivum dicunt plenitudinem sufficientiae charitatis, sed non plenitudinem copie quam habent non ignitam, sed ignis. Unde ut notetur, quod ex abundantia charitatis copiose etiam aliis possunt infundere, potius dicuntur calefacientes, quam calcacti aut incensi.
Ad ALIUD dicendum, quod duobus Ad modis considerantur ista duæ proprietaetes, luminosum, et calidum, scilicet in se, et in ordine ad vitam quam faciunt. Et in se luminosum dignius est quam calidum proximum est vitæ : lumen enim per calorem operatur vitam in naturalibus, et similiter in spiritualibus. Vita igitur gloriæ et vita gratiae secundum complementum gratiae sunt in calore affectionis secundum charitatem, et secundum minus perfectum in luce intelligeniæ.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad ALIUD dicendum, quod calor vitalis est secundum igneum cœlum, et ille calor secundum Philosophos sic mirificus potius est in humido quam in sicco : et sic dicimus de ardore Seraphim, quod pascitur et nutritur humido pietatis et devotionis.
Solutio. Dicendum, quod unusquisque ordo (ut dicit beatus Gregorius 3) illius doni censetur nomine, quod plenius acceperit in munere : ila tamen, quod superiores omnia dona inferiorum habeant eminenter, et inferiores superiorum non eminenter : et hoc infra explanabitur.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod non est idem calefacere et incendere : omnia enim qua incenduntur, calefiunt, et non convertitur : et sic Seraphim superiores quidem spiritus inferiores tamen se totos incendunt tamquam ardori charitatis maçis aptos : inferiores autem ad differentiam istorum dicuntur calefacientes, ad modum ignis qui vicina sibi incendit et ignit, remota autem calefacit tantum.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Seraphim i.
Secundo, Quæritur de proprietatibus Seraphim, quæ assignantur a beato Dionysio in libro de Celesti hierarchia sic dicente : « Seraphim nominatio aut manifestatio docet mobile semper eorum circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum, attente et forsitan intime et inflexibilis semper motionis,et suppositorum reductive et active exemplativum, tamquam recalificans illa et resuscitans in similem caliditatem, et igneum cœlitus, et holocauste purgativum, et incircumvelatum, et inextinguibile, habentemque se sic semper luciformem et illuminativam proprietatem, omnis tenebrose obscuritatis persecutricem et manifestatricem 1. »
Videtur autem inconvenienter attribuere eis mobile : sunmorum enim Angelorum magis quiescere est in contemplatione.
Præterea, Cum dicitur, Mobile, videtur superfluere, incessabile.
Item, Cum dicitur, Superfervidum, videtur superfluere, calidum.
Præterea, cum Dionysius ibi non
assignet nisi quæ proprie conveniunt Angelis, non videtur debere assignare proprietates ignis quæ symbolice conveniunt.
Item, Acutum est in angulis et in vocibus et saporibus et ingeniiis, et quæritur, Per quem modum sumatur hic ?
Item quæritur, Qualiter dicat, Forsitam intime ? per hoc enim videtur innuere, quod illa proprietas possit eis inesse et non inesse.
Item, Hoc quod dicit, Inflexibilis semper motionis, videtur supponi in incessabili et mobili.
Item, Cum dicit, Suppositorum reductive, videtur superfluence quod sequitur, et active.
Præterea, Cum dicit, quod resuscitat in similem caliditatem inferiores, videtur innuere, quod inferiores æquantur superioribus calore amoris, et ita efficiuntur de eodem ordine, quod falsum est.
Præterea, Cum dicit, Holocauste purgativum, videtur innuere, quod aliquid comburunt in inferioribus : et hujus contrarium videtur dicere inferius in eodem capite, ubi dicit, quod illi de prima hierarchia in subditis omnino sunt contumeliam nescientes.
Item, Objicitur de hoc quod dicit, Incircumvelatum. Hoc enim non videtur proprium Seraphim, sed omnium Angelorum commune : quia omnes vident facie ad faciem.
Item, Hoc quod dicit, Inexstinguibile, videtur supponi per igneum cœlitus : quia ignis cœli inextinguibilis est et incorruptibilis.
Item, Habere semper luciformem et illuminativam proprietatem, magis proprium videtur esse Cherubim quam Seraphim : quia Cherubim est plenitudo scientiae, cui convenit lucere et illuminare.
1 Cf. Opp. B. Alberti. II» Part. Summa theologia, Quæst. 39, membr. 1, art. 1, partic. 1, quæstiuincula 2. Tom. XXXII novæ editionis
nostre.
2 S. DIONTSIUS, Lib. de Coelesti hierarchia, cap. 7.
<--- Page Split --->
Præterea quæritur, Quæ sit illa tenebrosa obscuritas quam persequitur hæc illuminatio, cum infra in eodem capite dicat, quod illas essentias de summa hierarchia puras esse æstimandum est, non ut immundis maculis et inquinationibus liberatas, neque ut materialium receptivas phantasiarum, sed ut omni diminutione mundas et altiores, et omni superfirmato templo secundum excellentissimam castitatem omnibus deiformissimis virtutibus supercollocatas.
Præterea, Quæ differentia est inter persequi tenebras et manifestare eas ?
Solutio. Solutio. Dicendum, quod istae proprietates sumuntur ad modum proprietattum ignis. Et quaedam sumuntur secundum proprietatem ignis in se, quaedam autem secundum quod agit in cremabilia. Ignis autem in se habet proprietatem levis, et proprietatem subtilis in partibus, et proprietatem calidi, et proprietatem lucentis. Et per hoc quod est subtilis in partibus, est ipse penetrativus et divisivus cremabilium, sicut dicit Philosophus in Topicis 1, quod ignis est subtilissimum corpus in specie. Unde etiam corpora quæ multum stricta sunt in poris, non de facili recipiunt actionem ignis, sicut hebanus, et quoddam genus lanae. Etsicut crystallus non resolvitur, eo quod per frigus omnino constricti sunt pori, remoto ab aqua universaliter calido, sicut dicit Philosophus in Posterioribus 2. Ignis enim agens per caliditatem aperit poros cremabilis, et per subtilitatem ingreditur in ipsum, dividens partem a parte, et superfervendo quamlibet partem convertit ipsum cremabile totum in ignem.
Et ad modum hunc loquitur ibi Dionysius de proprietatibus Seraphim,quae sunt in numero sedecim : quarum octo sunt secundum accipere illuminationem, et octo secundum communicare eamdem
inferioribus. Et illæ quidem quæ sunt sccundum accipere, multiplicantur secundum proprietates ardoris in rationabcreatura secundum comparationem ad proprietatem ignis. Unde quædam sunt amoris in se, quædam autem amoris sccundum comparationem ad subjectum in quo est. Illæ autem quæ sunt amoris in se, aut accipiuntur in comparatione ad leve ignis, aut ad subtile, aut ad calidum. Si ad leve, illius erit moveri sursum, et hoc erit secundum tres potestates in igne, scilicet secundum completam potentiam ad actum, et secundum potentiam illam in actu, et secundum confortationem illius ne ab actu possit impediri per agens contrarium. Ad hoc enim quol ignis ascendat, oportet ipsum haber complementum et actum levis qui est ascendere, et incendi naturam levis in ipso ne de facili per alterationes contrariorum efficiatur grave et minus leve. Et secundum istum modum est in igne charitatis. Primo enim elevat affectum sicut elevatur leve, et consequenter ascendit affectus in superiora per desiderium incensum, et tertio confortatur in superioribus ne delectetur in ima. Et penes ista tria sunt proprietates tres, scilicet prima, secunda, et octava, quæ sunt mobile eorum semper circa divina, et incessabile, et inflexibilis semper motionis. Secundum autem comparationem ad proprietatem ignis, quæ est subtile in partibus et penetrativus, et hoc convenit charitati per hoc quod penetrat amatum per affectum : non enim manet in exterioribus tantum, sed in intimis amati pascitur et reficitur per fruitionem. Et hæc est quarta proprietas supra enumerata a Dionysio, quæ dicit acutum. Per comparationem autem ad calidum ignis sunt duæ proprietates. Primo enim (ut superius diximus) ignis dando calorem aperit poros cremabilis, et consequenter subintrans superfervet et superurit incendendo ipsum cremabile, aliter non converteret
<--- Page Split --->
in ignem. Et penes hæc duo sunt duæ proprietates charitatis. Per calorem enim affectus quasi in aperiendo quosdam poros amati, dum considerat multa specialia dona quare amatum debeat diligi in singulis bonis, superfervet amatum : et sic sumuntur duæ proprietates enumeratæ, scilicet tertia, et quinta, quæ sunt calidum et superfervidum. Secundum autem comparationem amoris ad subjectum in quo est, sunt duæ proprietates. Una secundum comparationem ad intellectum quem trahit amor, secundum quod dicitur: Ubi amor, ibi oculus : et est sexta proprietas quæ dicitur, Attentæ. Altera est secundum comparationem ad voluntatem quæ est proprium subjectum charitatis, quæ voluntas est intimus affectus : et hæc est proprietas septima enumerata supra quæ dicitur, Intimæ. Et istæ duæ proprietates non inveniuntur in igne : quia istas (ut dictum est) non habet amor, sed in comparatione ad naturam intellectualem in qua est.
Aliae autem octo accipiuntur secundum reductionem ad actionem in inferiores, et secundum duas proprietates ignis quæ sunt lucere, et ignire. Unde secundum comparationem ad proprietatem quæ est ignire, accipitur duobus modis, scilicet prout est destructivum contrarii in subjecto, et prout efficit ea quæ sunt nunc in ipso proprie. Et si hoc modo accipitur, sumitur adhuc in duplici comparatione, scilicet absoluta, et respectiva. Ignis enim ipsum cremabile primo facit ignem, et per consequens combustibile assimilat combustivo, et facit ipsum exemplum comburentis. Secundum autem quod ipsum combustibile efficitur ignis, sic adhuc duæ sunt operationes ignis in eo, scilicet impressio speciei ignis, et impressio dispositionis ad speciem. Et hæc dispositio est duplex, scilicet prima quæ est impressio caloris in fervore, et ultima quæ dicitur necessitas, quæ est impressio caloris in fervore summo, ad quem de necessitate sequitur species ignis immediate. Et secundum istas comparationes
accipiuntur quinque proprietates supra enumerata, scilicet nona quæ est exemplativum : hoc enim accipitur secundum quod ignis amoris in perfecta specie charitatis inferiorem incensum superiori incendenti assimilat. Et decima quæ est secundum impressionem prime dispositionis, et hæc dicitur recalificans. Et undecima quæ est secundum impressionem ultimatae dispositionis, et hæc dicitur resuscitans in similem caliditatem. Et duodecima quæ est secundum impressionem speciei, et hæc dicitur igneum coelitus. Et decima tertia quæ est secundum destructionem contrariae dispositionis in subjecto, et hæc dicitur holocauste purgativum, et dicitur ab 6ov quod est totum, et xavμa quod est incendium : quia totum incendendo purgant ad similitudinem ignei coelitus. Secundum comparationem autem ad illam proprietatem quæ est lucere, est duplex, comparatio, scilicet in se, et ad effectum. Et in se est duplex, scilicet secundum proprietatem, et naturam. Proprium enim est quod uni soli convenit : immediate autem circa Deum esse, et illuminationes ejus immediate habere, propriissime non convenit nisi Cherubim,ut patebit inferius. Quoad hoc est proprietas decima quarta quæ dicitur incircumvelatum, eo quod radium divinum non recipiunt nisi a Deo, non velatum per involutionem alicujus creature. Natura etiam luminis celi est, quod non exstinguitur propter incorruptibilitatem celi, et sic est lumen inextinguibile in Deo, in creatura autem exstinguibile : et ex hoc accipitur proprietas decima quinta quæ dicitur inexstinguibile. Secundum comparationem vero ad effectum quem consequitur illuminans in illuminato, est ultima proprietas, quæ est habere semper luciformem et illuminativam proprietatem, omnis tenebrosæ obscuritatis persecutricem et manifestatricem : et dicitur semper luciformis secundum comparationem ad lucem primam, illuminativa autem secundum comparationem ad inferiorem illuminatum.
<--- Page Split --->
Si vero dicatur, quod istae proprietates successive sunt in combustivo et combustibili, quod non convenit Angelis. Dicendum secundum Augustinum in libro IV super Genesim ad litteram, quod licet omnia facta simul sunt in cognitione Angelorum secundum tempus, nihilominus tamen distinctio rerum est in natura quae pertinet ad distinctionem dierum. Et ita quamvis haec omnia simul sint, nihilominus tamen est distinclio effectuum secundum quos est distinctio proprietatum.
Ad objecta autem dicendum.
Ad PRIMUM dicitur, quod moveri circa amatum est quiescere : et quiescere amorem à motu circa amatum est languere amorem vel fastidire.
ctivumetactivumdifferunt : quiaunumestperalterum : actioenimestperpur - g a r e , illuminare , etperficere : sedru - ductioestperexemplificareadpri - m u m .
Ad NOVUM dicendum, quod similitudm est duplex, scilicet in modo recipiendi illuminationem, et in habendo eam : et in modo recipiendi inferiores non aequantur superioribus, quia penes modum recipiendi distinguuntur hierarchiae. Sed in habendo illuminationem nihil prohibet assimilari : quia superiores per communicationem hoc quod habent, refundunt in inferiores : et sicut unaquaeque hierarchia (ut supra dictum est) proportionaliter in Dei similitudinem ascendit.
Ad 2 et 3. Ad SECUNDUM et tertium patet solutio per distinctionem.
Ad QUARTUM dicendum, quod (sicut dicit Philosophus in III de Anima 1) non contingit intelligere sine phantasmate : et ideo cum Dionysius loquitur ad intellectum nostrum, oportuit quod proprietates spirituales quae phantasmata non faciunt in nobis, exprimeret per proprietates corporum phantasias facientium.
Ad QUINTUM dicendum, quod acutum sumitur hic per effectum pro penetrativo. Sicut enim ingenium dicitur acutum, quia subtiliter penetrat rationes intelligibiles, ita amor Dei dicitur acutus, quando pertingit subtiliter ad omnes partes boni quod est in amato.
Ad SEXTUM dicendum, quod hic forsitan non notat dubietatem, sed quia uno modo est intime, scilicet secundum profundationem et possibilitatem effectus proprie, et alio modo non intime, scilicet secundum rationem amati : quia hoc est infinitum et immensum, et non potest profundari ad plenum ab aliquo creato.
Ad SEPTIMUM patet solutio per distinctionem.
Ad OCTAVUM dicendum, quod redu-
Ad DECIMUM dicendum, quod licet inferiores habeant aliquam dissimilitudinem illuminationis, tamen haec dissimilitudo non est in contumelia : quia contumelia est in vitio. Nihilominus tamen est haec argumentatio ex prava intelligentia litterae : quia subjectis non supponit ibi inferiores Angelos, sed potius ea quae subjecti sunt sub materia et passione. Et intendit dicere, quod superiores Angeli sunt nescientes, id est, non experientes contumeliam transmutationis et materialitatis in subjectis, id est, in numero subjectorum materia et passionum.
Ad UNDECIMUM dicendum, quod incircumvelatum dicitur duobus modis, scilicet per privationem veli quod est speculum et ænigma : et sic omnes Angeli habent incircumvelatum radium, et Ecclesia militans habet circumvelatum. Et dicitur etiam incircumvelatum per privationem ad participationem causati in quo lucet : et sic incircumvelatum tantum est in Deo, circumvelatum in omnibus beatis, in quibus lucet lux divina et participata : et sic summi qui sunt de Seraphim, habent radium incircumvelatum, inferiores autem non ita : et hoc
<--- Page Split --->
intelligendum est eo modo quo supra distinctum est in quaestione de theophanis.
AD DUDECIMUM patet solutio per distinctionem.
AD DECIMUM TERTIUM dicendum, quod omnia quae sunt inferiorum, excellenter sunt superiorum in his quae distinguuntur secundum naturam totius potestativi : nihilominus tamen est lucidum quod est materiale ad calidum, sicut est lucidum charitatis : et est lucidum per se existens quod pertinet ad Cherubim, ut infra dicetur.
AD DECIMUM QUARTUM dicendum, quod obscuritas tenebrosa est absentia illuminationis desuper venientis, ut supra dicta est ignorantia sive dissimilitudo illuminationis. Unde patet, quod non supponit aliquam immundam maculam, nec etiam phantasiam.
AD ULTIMUM dicendum, quod prosequi ad 15. est depellere privationem ignorantiae : manifestare autem est ponere subjectum ignorantiae in lucem scibilis manifesti.
QUÆSTIO XXXVIII.
De Cherubim.
Deinde quaeritur de Cherubim.
Et quaeruntur duo, scilicet quid sint, et de proprietatibus eorum.
ARTICULUS I.
Quid sint Cherubim 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit beatus Dionysius in libro de Calesti hierarchia, quod « nominatio Cherubim manifestat multitudinem scientie, aut fusionem sapientiae 2. »
- Sed videtur esse inconveniens, quod
dicit, Multitudinem : quia multitudo consistit in pluribus discretis : et haec est scientia quae causatur ab ente, cujus principia et differentiae et passiones sunt multe. Scientia autem a qua dicitur Cherubim, est scientia de Deo tantum : et sic ipsa non videtur esse in multitudine, sed potius in unitate.
- Item, Scientia est (ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram) de humanis : et penes hanc non est gloria : igitur videtur, quod nullus ordo et maxime in suprema hierarchia debet distingui penes scientiam. 3. Item, Cum sapientia et intellectus
1 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologiae, Quest. 39, memb. 1, art. 1, partic 2, quaestiuncula 1. Tom. XXXII nova editionis
nostrae.
2 S. DIONYSIUS, Lib. de Coelesti hierarchiae, cap. 7.
<--- Page Split --->
rst habitus intelligentiae, est duplex, scilicet universalis, et particularis : et dicitur universalis quae est de ente : particularis autem quae est de particularibus entibus, sicut geometria.
Similiter sapientia dicitur multis modis. Dicitur enim sapientia quae est cum affectu, et quae est speculativa tantum : et illa quae est cum affectu, diffinitur ab Augustino secundum quod est cognitio de divinis. Illa autem quae est speculativa tantum, dicitur tripliciter. Et hoc accipitur ex triplici diffinitione sapientis, quae ponitur in primo Metaphysicae1. Prima est haec : « Arbitramur itaque primum scire omnia sapientem sicut convenit, non secundum unumquodque habentem scientiam ipsorum, hoc est, quod sapiens est, qui scit per causam, quia, sic convenit scire, et non habet scientiam scibilium tantum secundum unumquodque, id est, secundum singularia : quia hoc magis experientiae est. » Alia est quae innuitur cum dicit : « Postea cui est difficilia et non levia homini cognoscere, hunc sapientem scilicet arbitramur. » Tertia est cum dicit : « Adhuc certiorem et doctissimum causarum sapientiorem esse circa omnem scientiam, supple, arbitramur. » Prima datur quoad scita universaliter : naturalia enim et metaphysica et mathematica sciuntur sicut convenit. Secunda autem datur penes modum abstractionis, secundum quod mathematica magis sunt abstracta in naturalibus et metaphysica utrisque. Et ideo in naturalia potest homo de facili : quia ad illa homo juvatur a sensu, et imaginatione, et intellectu. In mathematica autem non habet tantam facilitatem : quia ad illa non juvatur nisi imaginatione et intellectu. In metaphysica autem est difficile venire homini : quia ad illa non venit nisi per admirari, eo quod solus intellectus vertitur ad illa : qui tamen etiam intellectus involutus est phantasiiis et sensibus. Pro-
pter quod et dicit Philosophus in II Metaphysicae : « Sicut noctuarum lumina ad lumen quod est secundum diem, sic animae nostrae intellectus ad naturae manifestissima omnium 2. » Tertia vero datur penes medium per quod est scientia, et hoc est medium demonstrationis et syllogismi, quod est causa potissima, secundum quod dicit etiam ibidem : Scientiarum illa quae suiipsius causa est et sciendi gratia, cujus intellectus finis, magis est sapientia, quam quae advenientium causa, hoc est, quod quaedam scientia est propter aliquid, sive scibile, sive commodum : et quaedam est propter seipsam, secundum quod dicit Philosophus in Topicis in primo, quod quaedam problematum utile est scire tantum ad eligendum vel fugiendum, ut utrum voluptas sit eligenda vel non. Quaedam autem ad sciendum ipsa non propter aliud, ut utrum mundus sit aeternus aut non. Quaedam vero ipsa quidem per se neutrum horum, adminiculantia autem sunt ad aliquid horum, ut sunt problemata dialectica.
Dicitur igitur scientia suiipsius causa, quando non quaeritur propter aliud, sed propter se, et quando est sciendi gratia, non aliquid faciendi, et praecipue cujus finis intellectus est, hoc est, quando ipsum scibile est finis scientiae. Et hoc maxime convenit scientiae quam habet Deus. Unde etiam illa dea scientiarum dicitur, et ab illa dicimus denominari Cherubim : et propter hoc Cherubim non interpretatur scientia, sed scientiae plenitudo, scilicet propter scientiam divinam, quae suiipsius causa est et sciendi gratia, non aliquid faciendi, cujus finis est intellectus. Unde propter hoc quod finis ejus ultimus intellectus est, impossibile est eam separari ab effectu.
DICENDUM igitur ad primum, quod multitudo scientiae dicitur quantum ad multitudinem illuminationum. Et ex hoc non fit partibilis scientia Cherubim, sed
<--- Page Split --->
nibus Angelis, qui vident faciem Patris qui in cœlis est.
Item quaeritur, Quid sit hoc, Altissinæ luminum dationis acceptivum ? Aut enim dicitur altissimæ in comparatione ad omnes ordines : et hoc patet esse falsum ex prædictis propter ipsa Seraphim. Aut dicitur altissimæ quantum ad id a quo accipiuntur, quod scilicet est Deus : et sic non erit proprium : quia omnes accipiunt illuminationes a Deo, et principaliter illi de prima hierarchia.
Adhuc quaeritur de hoc quod dicit, Contemplativum in prima operatrice virtute. Prima enim virtus operatrix est virtus creatrix : et contemplari in illa facit visionem matutinam, ut supra habitum est : hoc autem omnibus convenit.
Præterea quaeritur, In quo differt proprietas prima a secunda, quæ est, Deividum.
Item, Quæritur de hoc quod dicit, Divinæ pulchritudinis repletum. Sicut enim dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Supersubstantiale pulchrum pulchritudo quidem dicitur propter traditam ab ipsa omnibus existentibus juxta proprietatem uniuscujusque pulchritudinem et sicut universorum consonantiæ et claritatis causa ad similitudinem luminis cum fulgore immittens universis pulchrificas fontani radii ipsius traditiones '. » Ex hoc accipitur, quod de intentione pulchri duo sunt, scilicet fulgor consonantiæ, et quod propter se appetatur : aliter enim non vocaret ad se : quia, sicut ipse dicit ibidem, « bonum et pulchrum secundum omnem causam cuncta desiderant : » unde et xàlç c dicitur quasi tota in totis congregans : et ita videtur, quod proprietas hæc potius conveniat Seraphim quam Cherubim : quia amoris est converti in id quod per se appetitur.
Item, Ex auctoritate jam dicta videtur, quod hæc proprietas eadem sit cum sexta : quia pulchrificæ fontani radii tra-
ditiones, eadem sunt cum sapientificis traditionibus.
- Item, Dicit Philosophus in primo Metaphysica : « Non sapientem oportet ordinari, sed ordinare, neque hunc ab illo suaderi, sed ab hoc sapientem minus. » Ex hoc videtur, quod sapientificæ traditionis sit ordinare alia et suadere aliis et repleri. Hoc quidem videtur esse contemplationis inspicientis ordinem universi. Et ita videtur, quod iste ordo non tantum convertatur in dicta, sed super contemplationes creaturarum.
JUXTA hoc iterum quaeritur de hoc quod dicit Dionysius, Sedere super Cherubim. Potius enim hoc videtur altribui Thronis quam Cherubim.
Et si forte dicatur, quod super notat ibi excellentiam in altitudine, et ponitur pro ultra : tunc videtur, quod potius deberet dici sedere super Seraphim.
PRETEREAquæritur , Quomodospecia - literfecitimaginesCherubimintemplopotius , quamaliorumordinum ?
SOLUTIO. Dicendum, quod sex proprietates tactæ a Dionysio accipiuntur secundum proprietates scientiæ plenæ et perfectæ. Ad illam autem exiguntur quatuor, scilicet perspicacitas cognoscendi, et cognoscibile altissimum, et medium per quod fit cognitio, et adaptatio medii et cognoscibilis ad ea quæ virtute sciuntur in ipsis : aliter enim sciretur in universali et non in propria natura, et in potentia et non in actu, quod esset imperfecte scire. Prima ergo proprietas quæ est cognoscibile eorum, accipitur penes perspicacitatem intelligentiæ, et ponitur cognoscibile pro cognoscitivo.
Et per hoc patet solutio ad objectum primum.
Penes objectum autem altissimum accipitur proprietas secunda quæ est Dei adspectivum. Licet enim omnes Angeli
Quæst. t.
Quæst. 2.
Solutio.
Ad 1.
Ad 2.
<--- Page Split --->
sine medio videant secundum quod est objectum beatitudinis, et etiam secundum theophanias : tamen secundum quemdam modum in distinctione officiorum quidam convertuntur ad ipsum in se Angelis, et quidam convertuntur ad ipsum in se, et sic dicuntur Cherubim inspectivi Dei. Et quomodo est hoc, patet supra in quaestione de theophaniiis.
Et per hot patet solutio ad secundum. Penes medium autem cognoscendi accipitur proprietas tertia, quae est altissimae luminum dationis acceptivum. Dico autem medium, non quod sit inter Cherubim et Deum, sed sub quo videtur Deus a Cherubim, secundum quod supra diximus duo esse in theophaniiis, scilicet lumen elevans intellectum, et cognoscibile distinguens ipsum. Et dicitur datio luminis materialiter lumen datum : et dicitur altissimae propter modum accipiendi a Deo immediate tantum, et non ab Angelo : quod licet conveniat etiam Seraphim, tamen non ab illo determinatur, quia non est ultimum ejus. Et licet etiam conveniat Thronis, tamen non ab illo determinantur, quia non convenit eis eminenter, sicut convenit Cherubim. Et est simile de natura intellectuali, quae convenit homini et Angelo et Deo : tamen Deus ab illa non determinatur, quia aliquid convenit ei eminentius quod est supra intellectuale esse : et homo etiam ab illa non determinatur, quia non convenit ei adeo eminenter sicut Angelis : Angelus autem determinatur ab illa.
Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur contra proprietatem istam.
Ad 4,5,et6. Penes quartum accipiuntur tres proprietates sequentes. Creatum enim quod cognoscitur in prima causa, aut accipitur in comparatione ad efficientem, et sic est illa proprietas quam vocat contemplativum in prima operatrice virtute.
Ad hoc autem quod objicitur contra, dicendum quod prima operatrix virtus
est operatrix creaturarum mundi : et sucontemplatio in ipso facit visionem matutinam, et contemplatio rerum faclarium in se facit visionem vespertinam, sicut supra habitum est. Est etiam contemplari in prima operatrice virtute prout operatur illuminationes ad distinctionem ordinum et Angelorum officiorum pertinentes : et sic Cherubim contemplatur in prima operatrice virtute. Aut accipitur in comparatione ad causam idealem et exemplarem : et sic est proprietas quinta quaest divinae pulchritudinis repletivum. Dicit enim Augustinus : « Rationes omnium fulgent in mente divina, et omnia sunt in ipsa lux. » Et hoc appellatur hic putchritudo, sicut dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophiae :
Mundum mente gerens pulchrum pulcherri- [mus ipse 1.
Ad hoc quod objicitur, quod pulchritudo videtur dicere consonantiam et appetibile per se. Dicendum, quod est consonantia in bono, et hoc est secundum conjunctionem ad finem : et est consonantia in vero, et hoc est secundum adaequationem ad exemplar, quando scilicet res est sic secundum quod est in mente divina exemplari, et distorquetur per pravitatem ab illo, sicut dicit Anselmus in libro de Veritate, quod « veritas est « rectitudo sola mente perceptibilis 2. » Dicit enim ibidem 3, quod « quidquid est, vere est hoc quod est in summa veritate. » Dicimus ergo, quod bonum dicit consonantiam ad finem, et pulchrum dicit consonantiam ad formam exemplarem.
Similiter dupliciter est aliquid appetibile propter se, scilicet secundum quod est finis ultimus voluntatis, vel finis ultimus intellectus. Et horum unum dicit bonum, et alterum pulchrum dicit : pulchrum e nim est fulgens in intellectu.
Et per hoc patet solutio ad id quod
<--- Page Split --->
sede dispensat. » Ex hoc patet, quod iste actus principaliter videtur esse Principatuum.
ARTICULUS I.
De Thronis, quid sint 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit beatus Gregorius 2 : « Throni illa agmina vocata sunt, quibus ad exercendum judicia semper Deus omnipotens præsidet. Quia enim Thronos Latino eloquio sedes dicimus, Throni Dei sunt qui tanta deitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde et per Psalmistam dicitur : Sedisti super Thronum, qui judicas justitiam 3. »
Sed cum ordines primae hierarchiae distinguantur penes conversionem in Deum, judicare autem non sit actus conversionis in Deum, judicare non videtur convenire Thronis qui sunt in prima hierarchia.
Præterea, Aut intelligitur de judicio ultimo, aut de judicio pertinente ad gubernationem hujus mundi. Si primo modo, cum illud judicium tantum semel futurum sit, Deus tantum semel præsideret illis Angelis, quod est inconveniens. Si autem secundo modo, hoc videtur magis esse Principatuum quam Thronorum. Et hoc videtur expresse dicere Gregorius sic : « Sunt nonnulli qui dum sibimetipsis vigilanti cura dominantur, dumque se sollicita intentione discutiunt, divino timori semper inhærentes, hoc in munere virtutis accipiunt, ut judicare recte et alios possint. Quorum profecto mentibus cum divina contemplatio præsto est, in his velut in throno suo Dominus præsidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua
Item, Dicit beatus Bernadus in Sermone 19 super Cantica : « In Thronis sedet Deus : et puto, quod his spiritibus super omnes alios qui memorati sunt, et justior causa et copiosior materia sit diligendi. Etenim si intres hominis regis cujusque palatium, nonne cum plenum sit cellis, scamnis, cathedrisque, regia sedes in eminenti posita cernitur ? Et non est necesse quaerere ubi rex sedere solitus sit, nimirum mox manifesta occurrit sedes ejus, cæteris altior ornatorique sedibus. Sic quoque omni decoris ornatu cunctis aliis præeminere spiritibus istos intellige, in quibus speciali quodam stupendæ digestionis munere divina eligit residere majestas. Quod si sessio significat magisterium : puto illum qui unus est nobis Magister in cælo et in terra, Dei sapientiam Christum, cum alias quidem ubique attingat propter munditiam suam, specialius tamen istos atque principalius tamquam propriam sedem sua illustrare præsentia, et inde tamquam de solemni adjutorio docere Angelum, docere hominem scientiam. Inde Angelis divinorum notitia judiciorum, inde consiliorum Archangelis : ibi Virtutes audiunt quando et ubi et qualia proferant signa. Ibidemque universi sive sint Potestates, sive Principatus, sive Dominationes discunt profecto quid ex officio debeant, quid ex dignitate præsumant, et (quod præcipue cautum est omnibus) accepta potestate ad propriam voluntatem vel gloriam non abuti. » Ex ista auctoritate sequuntur quatuor conclusiones, quarum prima est, quod Throni dicuntur a dignitate et ornatu regali, et non ab actu judicandi, quod est contra Gregorium. Secunda est, quod Throni dicuntur ab auctoritate magisterii, quod
<--- Page Split --->
duobus modis videtur esse inconveniens. Primo scilicet, quia auctoritas magisterii magis debet attribui plenitudini scientiæ, hoc est, Cherubim. Secundo autem, quia magisterium non est actus conversionis in Deum, sed potius conversionis ad inferiora. Tertia conclusio est, quod omnes inferiores ordines ex æquo videntur ordinari ad Thronos, quod est inconveniens : quia sic cessaret ratio mediae hierarchiæ et postremæ. Quarta conclusio est, quod Thronorum videtur esse immediata conversio super hominem, quod etiam convenit postremæ hierarchiæ.
- Item, Beatus Bernadus in eodem sermone : « Diligitur a Thronis Deus ob benevolentiam magistræ sapientiæ sine invidia sese communicantis, et ob unctionem quæ gratis docet de omnibus.» Ex hoc iterum accipitur, quod Throni dicuntur ab auctoritate magisterii.
Solutto . Dicimus cum beato Bernardo in libro V de Consideratione ad Eugenium Papam, quod « Throni dicuntur ex eo quod sedent, et ex eo sedent, quod Deus sedet in eis. Neque enim sedere in eis qui non sederent, posset. Quæris, Quid per illam sentiam sessionem ? Respondeo : Summam tranquillitatem, placidissimam serenitatem, pacem quæ exsuperat omnem intellectum. Talis est qui sedet in Thronis Dominus Sabaoth, judicans omnia cum tranquillitate, placidissimus, serenissimus, pacatissimus. Et tales sibi constituit Thronos simillimos sibi. » Et tria quæ tangit, omnem important quietem, vel tranquillitatem. Placidissimum enim dicit quietem voluntatis in volito in quo pascitur. Serenissimum autem dicit quietem intellectus in lumine divino : quia dicit Philosophus 1 : Serenitas est quies in aere, et hoc est quando aer non conturbatur nubibus nec ventis exagitarur : et sic est intellectus quiescens in lumine divino, qui non circumfertur omni vento doctrinæ, nec obscuratur
nube speculi et ænigmatis et phantasiarum. Pacatissimum autem dicit quietem utriusque ab impugnatione culpæ et miseriæ.
Dicendumergoadprimum , quodjudi - carenonestactuspropriusThronorum , sedestactuscommunis , scilicetinquan - tumproprietatesinferiorumsuntsupe - riorum . Velpossetdici , quodjudicarehabetduascomparationes , unamscilicetadeosquijudicantur , etaliamadaucto - ritatemjudicisquæcognosciturinThro - n o : etinistasecundacomparationeat - tribuiturThronisjudicare , etnoninprima .
Adaluddicendum , quodintelligiturdejudiciogubernationis : nechocestPrincipatuum , sedpotiusdispositioprin - cipatusuniusgentis .
AdndquodobjiciturexauctoritateBernardi , dicendumquodThronidicun - turadignitatesedisregalisutaproprie - tateprima , etabactujudiciiutaproprie - tatesequente .
Adaluddicendum , quodThroniha - bentdiversasproprietates , etnihilpro - hibetsecundumunamproprietatemessethronumregni , etsecundumaliamthro - nummagisterii . Magisteriumautemincomparationeadfacultatemdocendire - ferturadplenitudinemscientiæ . Sedincomparationeadauctoritatemquæco - gnosciturincathedra , estpropriumThronorum . Magisteriumautemilludconsistitinilluminationeinferiorum .
Adaluddicendum , quodinferioresordinesnonimmediateconvertunturadThronos : sedperhocintenditBernar - d u s , quodomniuminferiorumconversioestadsedenteminThronis , utadpri - mumilluminatorem : quodlicetsuperio - ribusetiamconveniat , tamennonabhocdenominantur , sedanobilioribusdonis , utinferiuspatebit .
Adaluddicendum , quoddeThronisDeusdocetomnemscientiam : sednonsequitur , quodscientiaimmediatede -
<--- Page Split --->
scendat de Thronis in hominem : imo unctio quæ docet de omnibus, fluit de capite in barbam, et de barba in oram vestimenti1.
Ad ultimum patet solutio per prædicta.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Thronorum 2.
Secundo, Quæritur de proprietatibus Thronorum, quas tangit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia, sic : « Ipsa altissimarum et compactarum sedium nominatio docet omni diligenter exaltari ab ignominia subjectionis, et ad summum supermundane sursum ferens, et ab omni extremitate ineffabiliter in sublimissimum et circa vere excelsum totis viribus immutabiliter et stabiliter collocatum, et divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitate acceptivum, et defierum, et familiariter in divinas susceptiones apertum. »
Quæritur ergo primo, Quomodo sedes illæ dicantur compactæ, cum compingi proprie sit materialium?
Item, Quid dicatur ignominia subjectionis a qua exaltantur? Si enim est vilitas conditionis vel potentie, hoc videtur convenire omnibus Angelis quod exaltantur ab illa.
Item, Ad summum sursum ferre potius videtur convenire altissimo ordinii, scilicet Seraphim, quam Thronis.
Præterea quæritur, Quid dicatur extremitas?
Item, Penes quid proprietates sumantur ?
Item, Cum Thronus ponatur regi et judici et magistro, quæritur quare non
assignavit diversas proprietates penes illa ?
SOLUTIO. Dicendum ad penultimum, quod sex proprietates assignatæ a Dionysio omnes accipiuntur a proprietatibus throni regalis : illi enim convenit collocari in alto, et ordinari, et semper parutum esse ad susceptionem sessionis regis, sicut patet in auctoritate Bernardi supra inducta. Unde tres istarum proprietatum pertinent ad collocationem Thronorum, et tres ad susceptionem sessionis regalis. Tres autem quæ pertinent ad collocationem prime, et duæ respiciunt terminum a quo removetur quando collocatur in alto : una vero respicit terminum circa quem collocatur in alto. Thronus enim regis primo quidem removetur a scabellari ignominia servorum, cui in spiritualibus respondet exaltatio ab his qui intendunt in infima materie et mutationis. Et hæc est illa quam vocat, Omnium diligenter exaltari ab ignominia subjectionis. Et secundum commentum dicitur ibi ignominia progressus tendens ad infima.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Alia vero respicit terminum qui dicitur extremitas, sicut thronus regis non exaltatur tantum super scabella servorum, sed super sedes potentum et principum, cui respondet in spiritualibus exaltatio super eos qui quiescunt quidem illuminationibus divinis, sed non recipiunt eas in sede prima, sed quasi in sede secunda, sicut inferiores Angeli et homines qui non accipiunt immediate a Deo : et hæc est proprietas tertia tacta a Dionysio, cui conveniunt quinque, scilicet quod locantur vere circa vere excelsum ineffabiliter in sublimissimum totis viribus incommutabiliter et stabiliter. Et dicitur ineffabiliter quantum ad immen-
<--- Page Split --->
sitatem divinae beatitudinis in qua collorantur. In sublimissimum autem dicitur quantum ad modum recipiendi illuminationes ab ipso Deo immediate et locari in illis. Totis autem viribus in quantum concurrunt omnes virtutes ad hoc quod sit locus Dei, scilicet intellectus et affectus, etc. Incommutabiliter propter confirmationem liberi arbitrii. Stabiliter autem proter invariabilitatem gratiae. Et haec quinque etiam sunt in throno regis materialiter. Thronus enim ille ineffabilis est quantum ad amplitudinem imperii et potestatis: et secundum habitudinem dignitatis et loci est in sublimissimum. Quantum autem ad fulcimenta principum concurrunt virtutes in ipso: et tunc exigitur incommutabilitas eorum super quos sedet, et stabilitas ex parte sua. Tertia vero proprietas accipitur penes id circa quod collocatur in alto: et haec est proprietas secundo tacta a Dionysio, scilicet ad summum supermundane sursum ferens: et licet haec conveniat Seraphim, tamen haec non manifestat nomen ejus sicut nomen Thronorum, nec est dignissima proprietas ejus.
Et per hoc patet solutio ad tria objecta.
Aliae tres proprietates sunt susceptionis sessionis Dei: qui modi aut sunt in aptitudine sellae ad sedentem: et sic est proprietas sexta, quae est familiariter in divinas susceptiones apertum. Aut sunt in ipsa sessione: et sic est proprietas quarta, quae est divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitate
acceptivum. Et dicit in omni immaterialitate: quia cum materia multipliciter inspiciatur, est uno modo materia quasi locus formae: et ideo dicit Isidorus, quod eadem esset determinatio potentiae in materia et loco; fulcitur enim esse formae per materiam: et ne sic intelligatur in divinis, quod Throni fulciant Deum, dicit in omni immaterialitate. Similiter secundum Philosophum 1, anima secundum potentias passivas et apprehensivas dicitur locus specierum cognoscibilium. Ne igitur credatur, quod Throni sic respiciant Deum per speciem, et non immediate per substantiam, dicit in omni impassibilitate. Tertio autem modo possunt considerari modi sessionis secundum actum sequentem susceptionem sedentis in sella, et ille actus sequens est ferri in Thronis: et sic est proprietas quinta, quae est deiferum.
Et sic patet solutio ad objecta praeter primum et ultimum.
DICENDUM ergo ad primum, quod compacta dicitur sedes propter consolidationem intellectus et voluntatis et liberi arbitrii in confirmatione, ad hoc quod per tranquillitatem sit locus Dei.
Ad ultimum dicendum, quod thronus proprie pertinet ad regem, tribunal vero ad judicem, cathedra ad magistrum. Et si thronus dicitur magistri vel judicis, hoc erit per adaptationem, sicut loquitur beatus Bernardus. Sed beatus Dionysius considerat thronum proprie,in quantum proprie regis est.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO XL.
De his tribus ordinibus, Penes quid accipiantur, et qualiter ordinentur 1 ?
Deinde, Quæritur de istis tribus ordi- nibus prime hierarchiae in communi, et quæritur, Penes quid accipiantur, et qualiter ordinentur ?
Videtur enim, quod possint esse plu- res : sicut enim penes charitatem est ordo unus, sic penes alias virtutes vi- dentur debere accipi alii ordines.
Si forte dicatur, quod non omnes vir- tutes dicunt immediatam conversionem in Deum, tunc ad minus penes fidem et spem et sapientiam et intellectum debent sumi alii ordines.
Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod or- dines isti non accipiuntur penes vir- tutes, sed penes modum conversionis in Deum immediate. Hic autem modus non est nisi triplex, scilicet penes aptitudi- nem, et penes actum duplicem. Aptitudo autem susceptionis divinae notatur in Thronis. Actus autem est unus secun- dum intellectum qui convenit Cherubim, et alter secundum affectum qui convenit Seraphim.
Vel, dicatur melius, quod tres ordines
accipiuntur secundum tres modos perci- piendi substantiam divinam, scilicet per inesse tantum per præsentiam, qualiter est Deus in omnibus rationalibus. Et per inesse et cognosci, et per affici circa ipsum, qualiter est in omnibus sanctis : et solum in ordinibus prime hierarchiae unusquisque horum modorum reducitur in suum summum.
Et ex hoc patet etiam ordo. Prima enim hierarchia totum potestativum est ad tres ordines contentos in prima, ut supra declaratum est per divisionem boni et potentiarum animæ et ordinis : et ideo summus ordo est qui colligit hæc tria, et ille est Seraphim : quia ubicum- que est plenitudo amoris, cum nihil diligatur nisi cognitum, ibi etiam erit plenitudo cognitionis et plenitudo ha- bendi, sed non convertitur. Similiter ubicumque est plenitudo cognitionis, ibi cognoscibile locatum est in cognoscente, et habetur ab ipso, sed non convertitur. Et hæc est etiam ratio, quod Dionysius dicit, quod inferiorum dona sunt supe- riorum excellenter, sed non convertitur.
XXXII hijusce novæ editionis.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO XLI.
De hierarchia eorumdem trium ordinum '
Deinde, Quæritur de hierarchia horum trium.
Et quæritur primo de hoc quod dicit Dionysius : « In hac hierarchia sunt æquiformes 2, » cum jam habitum sit, quod unus ordo sit altior et alter inferior.
Secundo, Quæritur de hoc quod dicit Dionysius, quod « prima cœlestium essentiarum dispositio in circuitu Dei, et circa Deum immediate est stans, et simpliciter et incessanter circumiens æternam ejus scientiam secundum excellentissimam, quantum Angelis est possibile, semper mobilem collocationem. » In istis enim verbis videtur esse contrarietas, cum dicat eas stare et circuire.
Præterea quæritur, Quid sit motus circularis quo circumeunt?
Præterea, In libro de Divinis nominibus 3, Dionysius distinguit motum Angelorum circularem, et rectum, et obliquum. Ergo videtur, quod hic minus sufficienter determinetur motus istius hierarchiæ in Deum.
- Ulterius, Quæritur de proprietatibus quas assignat isti hierarchiæ, quarum prima est, quod multas et beatas videt pure contemplationes. Secunda, quod simplos et immediate fulgores videt. Teria, quod est illuminata et divino alimento repleta. Quarta, quod repleta est multa quidem primo data fusione solaque domestica et unifica divinæ re-
fectionis unitate. Quinta, quod multa communione Dei et cooperatione digna effecta, ad eam ut possible similitudine, bonarum habitudinum et actionum. Sexta, quod multa divinorum superposite cognoscens et divinæ scientiæ et cognitionis in participatione secundum quos fas est facta.
Quæritur ergo, Quomodo distinguuntur istae proprietates, eo quod multæ videntur eædem cum aliis?
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod æquiformes sunt in actu proprio hierarchië, qui est conversio in Deum per acceptionem illuminationum immediatam. In modo autem conversionis habent actus proprios in ordinibus, ut supra dictum est.
Ad ALUD dicendum secundum commentum, quod secundum id quo immobiliter esse habent, stare dicuntur : secundum id vero quod accelerant in Deum, circuire dicuntur.
Ad ALUD dicendum, quod motus circularis est perpetuus et incorruptibilis et simplex, ab eodem in idem circa idem centrum immobile. Et penes hanc similitudinem dicuntur illi qui sunt in superiori hierarchia, moveri circulariter : quia ab eo moventur in Deum motu perpetuo et simplici, et quorum intelligentiæ dicuntur circa substantiam ejus. Hoc autem in inferioribus hierarchiis non
Solutio. Ad 1.
Ad 2.
Ad 3.
1 Cf Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologiae, Quæst. 39, membr. 1, art. 4. Tom. XXXII nova editionis nostræ.
2 S. DIONYSIUS, Lib. de Cælestì hierarchia, cap. 7. 3 IDEM, Lib. de Divinis nominibus, cap. 4.
<--- Page Split --->
convenit, quæ non penitus procedunt ab eodem in idem : quia illuminationes percipiunt ab Angelo, et per illas revertuntur in Deum.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod intelligentia angelica tres habet motus: sed tamen unus eorum, scilicet motus circularis, est proprius hierarchiae superiori, quia ille tantum dicit immediata v conversionem in Deum, sicut patet ex ipsis diffinitionibus motuum, quae ponuntur in libro de Divinis nominibus, sic: « Moveri quidem dicuntur divinae mentes circulariter quidem, unite, sine principiis, et interminabilibus illuminationibus pulchri et boni 1. » Et dicit unite propter simplicitatem motus, et sine principiis propter hoc quod non principiatur ab aliquo creato, et interminabilibus propter hoc quia habent rationem finis et principii quælibet illuminationum divinarum. Et dicit Philosophus in VIII Physicorum, quod omne illud quod sic est finis quod habet rationem principii, est interminabile. In directum autem moventur, quando procedunt al subjectorum providentiam, recte circa omnia transeuntes. Et ducunt subjecta omnia creata: quando enim providerunt illa, non revertuntur ab eodem in idem, sed transeunt motu intelligentiae super ea de uno in aliud proficientes ad similitudinem recti motus in natura. Oblique autem quando et providentes minus habentibus, inexpressibiliter manent in identitate circa identitatis causam, pulchrum et bouum inde-incener circa chorum agentes. Et hoc lit quando cognitionem inferiorum quibus provident, quasi reflectunt in priucipium et finem pulchri et boni, a quo et per quod omne pulchrum est in creaturis.
ctum quidem accipitur prima, et secunda, et ultima. Et secunda quidem est secundum perceptionem illuminationis ipsius. Prima autem secundum contemplationem quae est in illuminatione illa. Ultima vero quantum ad numerum scibilium et modum sciendi et reductionem ipsius scientiae in scientiam divinam. Et haec tria notantur per haec tria verba posita in sexta proprietate. Numerus enim scibilium notatur per hoc quod dicit, Multa divinorum : modus autem per hoc quod dicit, Superposite cognoscens : non enim cognoscit ut media et infima. Reductio autem in divinam scientiam notatur per hoc quod dicit, Divinae scientiae et cognitionis in participatione secundum quod fas est facta. Si autem est secundum affectum, tunc est proprietas quarta, quae consistit in infusione bonitatis sicut infunduntur domestici, qui scilicet in superiori domo habitant cum Domino in vestibulis divinitatis, sicut supra dictum est a Dionysio. Illa autem infusio vivificat ex eo quod conjungit ad unum principium simplex et indivisibile, et illa unitate et simplicitate relicit per dulcedinem fruitionis. Si autem est secundum intellectum et affectum simul, tunc est proprietas tertia, quae consistit in illuminatione et alimento bonitatis divinae repellente affectum, et vegetante ipsum in vita beatitudinis. Si vero est secundum opus et secundum intellectum et affectum, tunc est quinta, cujus prima pars consistit in hoc quod superiores in hoc cooperatores Dei efficiuntur, quod i luminant inferioris, sicut Deus. Secunda autem pars ejusdem consistit in similitudine ad Deum in bonis beatitudinibus et actionibus secundum intellectum et affectum.
Ad ultimum dicendum, quod proprietates hierarchiae distinguuntur secundum bonitates receptas in intellectu, vel in affectu, vel operatione, vel quantum ad omnia haec simul. Et secundum intelle-
Hanc autem hierarchiam diffinìunt quidam vocantes eam epiphaniarn, et dicunt, quod est incalescentis affectionis incendio, altioris intellectus fastigio,
<--- Page Split --->
judicii libera exultatio distributiva. Et mediarn hierarchiam dicunt esse hyperphaniam, et est divina illuminatio sui participes interscalari reverentia insignius, usum dominandi edocens, arcensque contrarium. Inferiorem autem vocant hypophaniam, quae est divinum
principium naturae legibus accurrens, secta revelans pro capacitate discretia. Sed quia haec verba nec secundum sinsum, nec secundum verba scripta sunt in Dionysio, nec in Bernardo, nec in Gregorio, ideo tamquam ficta et inutilia abjicimus.
QUÆSTIO XLII.
De media hierarchia, et primum de Dominationibus.
Consequenter transeundum est ad mediam hierarchiam, de qua quaeruntur duo, scilicet de ordinibus in ea positis, et de ipsa hierarchia.
De ordinibus quaeruntur duo, scilicet de ordinibus in speciali, et de ordinibus in communi.
Et de ordinibus in speciali quaeruntur tria, de Dominationibus, Virtutibus, et Potestatibus.
De Dominationibus quaeruntur duo, scilicet, quid sint, et de proprietalibus earum.
possessio, et vera et cadere non valens fortitudo 2. »
Quæritur ergo, Utrum secundum hanc diffinitionem dominatio convenit Dominationibus ?
De Dominationibus, quid sint ?
Ad primum proceditur sic: Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Dominatio est non pejorum excessus tantum, sed et omnis pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda
Et videtur, quod non : quia 1. Non est in ipsis perfecta et omnimoda possessio pulchrorum et bonorum.
Similiter, Fortitudo quae ex natura cadere non valet, sola fortitudo divina est: ergo videtur, quod non conveniat Dominationibus.
Praeterea, Dicit Gregorius, quod
1 Cf. Opp B. Alberti. Is Part. Summæ theologiæ, Quæst. 39, membr. 2, art. 1, partic. 1, quæstiuencula 2. Tom. XXXII novæ editionis
nostræ.
2 S. Dionysius, Lib. de Divinis nominibus, cap. 42.
<--- Page Split --->
Dominationes dicuntur agmina quae Potestates et Principatus dissimilitudine alta transcendunt. Quae mira potentia praeminent, pro eo quod eis caetera ad obediendum subjecta sunt, Dominationes vocantur 4. Et ex hoc videtur, cum dominus dicatur respective ad servum, quod caetera multitudo sit serva Dominationi.
Item, Gregorius, « Sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis vitiis omnibusque desideriis dominantur, ut ipso jure munditiæ, dii inter homines vocentur. Quo ergo isti nisi inter numerum Dominationum currunt? » Ex hoc videtur, quod Dominationes potius deberent denominari a divinitate, quam a dominio.
Item, Beatus Bernardus in sermone 19 super Cantica dicit, quod « isti Angeli intentissimæ suavissimæque contemplationis stupore nimio sed sensato rapti in illud divinæ claritatis tam ingens pelagus, recipiunt sese in secretiori quö- dam miræ tranquillitatis recessu, ubi tanta pace ac securitate fruuntur, ut quia quiescentibus ipsis pro reverentia prærogativæ tamquam vere Dominationibus ministrare et militare videatur caetera multitudo. » Sed hoc videtur esse contra prædicta : quia habitum est, quod recipi in secretiori contemplationis est primæ hierarchiæ.
Similiter, frui tranquillitate videtur potius convenire Thronis, quam Dominationibus.
- Item, Bernardus ad Eugenium in libro V de Consideratione : « Putemus Dominationes adeo cunctis supereminere præfatis ordinibus, ut respectu horum caeteri videantur omnes administratorii spiritus, et ad istos tamquam ad dominos referri regimina Principatuum, tutamina Potestatum, operationes Virtutum, revelationes Archangelorum, curam et providentiam Angelorum. » Ex hoc videtur, quod inferiores omnes rationes suorum officiorum reddunt Do-
minationibus, et ob hoc Dominationes dicantur : et hoc videtur magis esse ratio præpositi, quam ratio domini.
Solutio . Dicimus , quodperfectumdo - miniumDominationumdicitursecun - dumprimamdifinitionemdatamaDio - nysioinlibrodeDivinisnominibus . Triaenimsuntdesubstantiadominiiperfecti , scilicetexcessusomniumdepri - mentiuminservitutem , siveservitusexobligationemateriæsit , sicutdicitPhilo - sophusinIprimæphilosophiæ , quodnaturahumanamultipliciterancillaest : quiapropterobligationemquamhabetadcorpulentammateriam , dominantureimiseriæetincommoditates . Siveetiamsitservitusexhumilitateconditionis , sicutestservitusinhominibus . Siveetiamsitservitusrationalisnaturæ , exeoquodsubjicitsepeccatovoluntarie . HæcenimtriavocatDionysiuspejora , quæexceditperfectumdominium .
Item, Ad perfectum dominium exigitur ut ad nutum habeat omnia pulchra et bona, ex quibus habet collocari super alia : et hæc tangit Dionysius in altera parte diffinitionis, quæ est omnis pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio. Tertio, exigitur ad perfectum dominium virtus et fortitudo ad coercendum deprimentia in servitutem : et hoc tangitur in tertia parte, quæ est vera et non cadere valens fortitudo. Unde etiam Ambrosius dicit, quod « Deus dicitur Dominus a potestate coercendi subditam creaturam. »
AdPRIMUMdicendum , quodpossessiopulchrorum et bonorum est in Deo eminenter, sed in Angelis potest esse participative.
Adaliuddicendum , quodexnaturaca - dere non valens non est nisi solus Deus, sed convenit Angelis ex gratia. Et dicitur ibi fortitudo non virtus nec illa quæ est confirmationis, sed robur altitudinis deprimens subjicientia.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod isti dominio non respondet servitus in Angelis, cum dicatur a potestate subjiciendi ea quae deprimunt, et non relative ad servum.
Ad aliud dicendum, quod non debent denominari a divinitate. Et in objectione est fallacia æquivocationis : quia alii non dicuntur ibi a divinitate vel deitate, sed potius ab altitudine quadam deprimente et propulsante ignominiosa, et hæc est eadem dominio prout hic accipitur.
guntur missi Dominationes : quia scilicet dominium non conjungitur inferioribus sicut conjungitur virtus et potestas.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Dominationum 1.
Ad aliud dicendum, quod aliter illi de prima hierarchia recipiunt in se divinas contemplationes, aliter illi in secunda. Primi enim convertuntur in Deum secundum quod est objectum beatitudinis et immediate : illi autem de secunda illuminationes a prima accipiunt, et convertuntur in Deum prout ipse est gubernator creaturarum : et hoc magis patebit inferius. Hoc tamen attribuitur Dominationibus præ aliis : quia missi non legunlur, ut dicit Commentator super Cælestem hierarchiam.
Ad idem dicendum, quod est quiescere in Deo ex dulcedine locationis divinae in Angelis : et hoc convenit Thronis. Et est quiescere eorum, eo quod omnia quae quietem perturbant, longe remota sunt : et hoc convenit Dominationibus.
Ad ultimum dicendum, quod inferiores ordines ad Dominationes referunt actus suos ut ad dominos : quia actus ipsorum continentur sub actu istorum. Cum enim tria pertineant ad gubernationem mundi, scilicet superexistere, quia non commiscetur his quae gubernantur, et operari strenue, et ordinare potestates, quae duo quasi permiscentur his quae gubernantur : et ideo sunt sub primo : quia ordinalio Virtutum et ordinatio Potestatum sunt sub dominio quod excellit ordinata et operata : et hoc dicitur referri ad eos ut ad dominos. Et hæc est etiam causa quare non le-
Secundo, Quæritur de proprietatibus Dominationum, quas enumerat Dionysius in libro de Cælesti hierarchia, ubi dicit sic : « Sanctarum Dominationum manifestativam nominationem æstimo declarare absolutam quamdam et omni pedestri minoratione liberam anagogen, nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo eam universaliter inclinatam, liberaliter severam dominationem, omni minutivæ servituti superpositam, superiorem subjectione omni, et remotam ab universa dissimilitudine, et dominationis incessanter appetentem, et ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile, et seipsam et quæ post eam sunt, optime et speciose conformantem, ad nullum vane videntium, sed ad proprie 8v universale conversam, et dominicae semper deiformitalis in participatione, secundum quod possibile est ipsi factam 2. »
Quæritur ergo, Quid dicatur pedestris minoratio, et qualiter anagoge dicitur libera et absoluta ? Idem enim videtur esse liberum et absolutum.
Præterea, Hæc proprietas eadem videtur esse cum quarta, quæ est, Dominationem omni minutivæ servituti superpositam. Et similiter cum quinta, quæ est, Superiorem omni subjectione.
Præterea, Quid sint tyrannicae dissimilitudines ? Illæ enim videntur ma-
<--- Page Split --->
gis removendæ a Potestatibus, quarum est coercere daemones, quam a Dominationibus.
Præterea, Dicit Basilius, quod in hoc differt rex a tyranno, quia rex consulit quod omnibus est utile, tyrannus vero quod sibi. Cum igitur talis utilitas non cadat in angelicam naturam, videtur quod supeflue removetur tyrannica dissimilitudo.
Præterea, Objicitur de hoc quod dicit, Dominationis incessanter appetentem. Hoc enim videtur esse ambitionis, propter quam daemon expulsus est de regno.
Item, Quæritur de hoc quod dicit, Ad nullum vane videntium, etc. Quid dicatur ibi vanum?
Præterea, Nullus Angelorum convertitur ad vanum, sed ad id quod est vere existens: ergo non videtur hoc esse proprium, sed commune potius.
Præterea, Objicitur de hoc quod dicitur, Liberaliter severam. Liberalitas enim non videtur esse modus severitatis, sed virtus per se, quæ est medium inter avaritiam et prodigalitatem.
Præterea, Severitas non videtur esse conditio nobilitatis in domino, sed potius vituperii.
solutio.
Solutio. Dicendum, quod ista proprietates multiplicantur secundum ea quae faciunt dominium perfectum in natura, et habitu, et operatione. Natura enim quaedam ancilla est, ut prius habitum est, et haec est illa quae conversa est ad vanitatem mutabilitatis. Et contra hoc est proprietas nona quæ dicit Dominationem Angelorum esse conversam ad proprie ens: id autem quod proprie est ens, est ens invariabile et immutabile: vana autem videntia sunt vanitatem experientia mutabilitate sui. Si autem penes habitus complentes Dominationem fiat considra in, hoc erit duobus modis, scilicet in se, et in comparatione ad dominationem primam. Si in se, tunc aut secundum seipsum super esse quod
est substantia domini, aut secundum ca super quae est, aut secundum unum in comparatione ad alterum. Et si primu modo, tunc erit proprietas sexta, qua est, Remotam ab unicersa dissimilitu dine: dominatio enim ab omni dissimilitudine dominium removet per hoc quod accipit multas bonitates a Deo, secundum quas superest aliis. Si autem secundo modo, tunc sunt proprietates tres penes tria super quae exlo litur: extollitur enim super minorationem materiae, quae dicitur minoratio pedestris, eo quod conculcantur talia mutabilitate et miseria: et sic est proprietas prima quae est, Absolutam quamdam et omni pedestri minoratione liberam anagogen. Et dicitur absoluta in comparatione ad obligata materiae: libera autem in comparatione ad ea quae licet absoluta sunt a materia, variantur tamen in actibus suis secundum variationem corporum, sicut est anima intellectualis: acutius enim vel minus acute operatur intellectus secundum variationem corporis. Exaltatur etiam super hoc quod non mendicat illuminationes a rebus creatis sensibilibus sicut facit homo: et sic accipitur proprietas quarta, quae est, Dominationem omni minutiae servituti superpositam. Et hoc est quod dicit Commentator super idem verbum : « Sensibilia et corruptibilia servituti convenientia sunt: nam non permitunt ea quae vere sunt intelligere. » Elevatur etiam super modum percipiendi prout homo percipit has, scilicet secunda relatione: et sic accipitur proprietas quinta, quae est, Superiorem subjectione omni. Si vero tertio modo consideretur, tunc sunt duae proprietates penes contraria eorum in quibus male dominium comparatur ad subditos. Cum enim domini sit coercere subditum, potest esse coercitio remissa inducens dissolutionem. Et contra hoc dicitur, Liberaliter severam, quae est proprietas tertia: et ponitur liberaliter pro decenter, ut dicit Commentator. Potest etiam coercitio in-
<--- Page Split --->
clinari in furorem ad nocendum subditis : et contra hoc dicitur, Nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo universaliter inclinatam, quae est proprietas secunda. Si autem respective in comparatione ad dominationem primam, hoc potest esse duobus modis, scilicet secundum appetitum ordinatum ad illum, et sic est proprietas septima, quae est, Dominationis incessanter appetentem. Et iste appetitus non est vitii, sed virtualis, scilicet ut exaltetur super ignominiosa deprimentia. Aut est secundum quod est participata dominatio prima : et sic est proprietas ultima, quae est, Dominicae deformitatis in participatione, secundum quod possibile est ipsi
factam. Si vero compleat dominium secundum operationem et acium, hoc est, quando potestas alta operatur ex virtute domini sui, sicut virtus prima : et sic est proprietas octava, quae est ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile, et seipsam et quae post ipsam sunt, optime et speciose conformantem. Et dicit, quantum possibile, ad extensionem potentiae proprie : optime autem, propter hoc quod in operatione attingit finem optimun et ultimum : speciose vero propter hoc quod in tali actu dominii resultat in eo spe.io iias dominii.
Et per haec dicta patet solutio ad omnia quaesita.
QUÆSTIO XLIII.
De Virtutibus.
Deinde quaeritur de Virtutibus. Et quaeruntur duo, scilicet quid sint, et quae earum proprietates?
ARTICULUS 1. Quid sint Virtutes'?
Ad primum proceditur sic : Dicit Gregorius, quod « Virtutes dicun-
tur illi nimirum spiritus, per quos signa et miracula frequentius fiunt 2. »
Sed cum miracula facere sit actus circa inferiora mundana, videtur quod Virtutes pertineant ad inferiorem hierarchiam.
Item, Dicit Apostolus, quod signa non sunt data fidelibus, sed infidelibus 3. Ex hoc accipitur, quod signa sunt ad illuminationem hominum ad fidem. In-
<--- Page Split --->
ferioris autem hierarchiæ est illuminare homines, ut dicit Dionysius. Ergo Virtutes sunt de inferiori hierarchia.
Item, Gregorius : « Sunt qui mira faciunt, signa valenter operantur. Quo ergo isti nisi ad supernarum Virtutum sortem et numerum congruunt? » Sed signa facere non est gratiæ gratum facientis. Ergo videtur, quod iste ordo denominatur a gratia gratis data, et non a gratia gratum faciente : hæc autem non est pars beatitudinis : ergo videtur, quod ab illa non debeat denominari ordo.
Item, Dicit beatus Bernardus in sermone 19 super Cantica, quod « illæ beatitudines quæ Virtutes dicuntur, ex eo appellatæ sunt, quod virtutum atque prodigiorum occultas perpetuasque causas felici curiositate rimari ac mirari divinitus ordinatæ, signa quæ et quando volunt, in omnibus elementis terræ potenter exhibeant. » Ex hoc accipitur, quod non tantum dicuntur Virtutes ab operatione signorum, sed etiam a contemplatione immediata in Verbo perpetuarum causarum, quibus fiunt miracula. Et cum primæ hierarchiæ sit immediate converti ad Verbum, videtur quod iste ordo sit de prima hierarchia. Hoc etiam videtur expressius dicere sic : « Plenum quippe est suavitatis et gratiæ, incerta et occulta sapientiæ in ipsa sapientia intueri : plenum nihilominus honoris et gloriæ, causarum in Dei Verbo absconditarum mundo spectandas mirandasque in manus Virtutum dirigi efficientias. » Sed contra. Sed contra hoc videtur id quod infra in eodem sermone dicit : « A Virtutibus diligitur Deus ob benignissimam exhibitionem miraculorum, per quæ incredulos dignantissime trahit ad fidem. » Ex hoc enim videtur, quod sint de inferiori hierarchia, ut supra habitum est. Hoc expresse dicit beatus Bernardus ad Eugenium 1, ubi dicit Archangelis præ-
esse Virtutes, et illis Potestates, et Potestatibus Principatus.
Sed contra videtur esse Dionysius qui ordinat hunc ordinem ante Potestates et Principatus.
Hoc etiam videtur esse per rationem :
Dicit enim Philosophus in I de Cælo et mundo, quod virtus est ultimum quod est in re de potentia 2. Cum igitur Principatus dicat potestatem quamdam, Potestates autem potestatem simpliciter, et Vitutes addunt ultimum super potentiam, essent Potestates ante Principatus, et Virtutes ante Potestates.
Item, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « Deus laudatur, eo quod ineffabilis et ignota et incognoscibilis est cuncta egrediens ipsius virtus, quæ propter abundantiam possibilis, id est, potestatis, infirmitatem firmat, et ultimas resonantiarum ipsius continet et fortiter tenet 3. » Ex hoc accipitur, quod Virtus determinatur per abundantiam potestatis ultimam, omnia firmantem et continentem in esse, virtute, et opere : et cum hoc sit plus quam Potestas et Principatus.
Si forte dicat aliquis, quod non est vis in nominibus, hoc nihil est : quia diffinitio propria rei est de nomine speciei.
Præterea, Distinctiones officiorum Angelorum non possumus cognoscere, nisi per manifestas rationes nominum.
Sed tunc quæritur, Quare determinantur Virtutes per miracula facere?
SOLUTIO. Supponatur, quod media Soluti hierarchia distinguitur secundum perfectam potestatem pertinentem ad gubernationem et continentiam mundi. Tunc dicimus, quod Virtus accipitur hic prout est ultimum quod est in re de potentia, et hæc determinatur duobus modis, scilicet simpliciter, et quoad nos.
<--- Page Split --->
Simpliciter determinatur a beato Dionymo per ultimam abundantiam potentiae, in quantum suimet imbecillitate non relinquit deformem motum quin possit in illum. Quoad nos autem per ultimum potentiae determinatur a Gregorio et Bernardo in comparatione ad potentiam manifestam nobis, quae est potentia naturae, scilicet quia praeter et supra et contra naturam : et sic determinatur per signa et miracula facere.
Item, Notandum, quod ordines mediae et ultimae hierarchiae Angelorum duobus modis possunt attendi, scilicet penes actus simpliciter, vel penes actus comparatos ad linem. Si penes actus simpliciter, summus actus est dominari, et post illum abundantiam potentiae habere in omnem deiformem motum, et postea habere potestatem ordinatam attestandi malum et promovendi bonum : et sequitur illa hierarchia, cujus dignitas ponitur distincte super hanc provinciam et illam : et hunc ordinem considerat beatus Dionysius. Si autem attenduntur penes actus comparatos ad finem, qui finis est perfectio et illumination, tunc primum est cura et providentia Angelorum, et consequens revelatio secretorum pertinentium ad salutem, et tertium exhibitio miraculorum quae sunt argumenta fidei extrinsecus : quartum autem est arcere daemonem ne obnubilet illuminationes sic acceptas et probatas. Et ista quatuor pertinent ad unumquemque hominem : unde ista quatuor sequitur Principatus, cujus est curare de gente distincta secundum provincias et principatus. Et hunc ordinem tenet Gregorius et Bernardus, et praecipue propter Apostolum qui enumerat sic : Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, sive Virtutes 1. Sed in hoc ordine non est magna vis : quia licet ita dicat Aposto-
lus ad Colossenses, tamen ad Ephesios enumerat aliter sic dicens : Supra omnem Principatum, et Potestatem, et Virtulem, et Dominationem 2 : cum tamen secundum omnes Doctores non sequantur Dominationes, sed praecedant. Unde dicimus, quod Apostolus in illis verbis non attendit nisi numerum officiorum, et non ordinem.
Ex his etiam patet solutio ad omnia quaesita, praeter hoc quod objicitur de Bernardo, quod Virtutes sunt in prima hierarchia, Et dicendum, quod ex hoc non sequitur : quidquid enim potest inferior, potest et superior, sed non convertitur : et ideo licet media hierarchia accipiat illuminationem a suprema, tamen secundum eumdem modum illuminationis potest illuminari a Deo, sicut est etiam in hierarchia nostra, in qua quicumque illuminantur ab inferiori, possunt illuminari a superiori, sed non convertitur.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Virtutum 3.
Secundo, Quæritur de proprietatibus Virtutum, quas tangit Dionysius in libro de Celesti hierarchia, sic dicens : « Ipsam vero sanctarum Virtutum nominationem æstimo declarare fortem quamdam et immutabilem virilitatem in omnes secundum earum deiformitatem operationes, ad nullam susceptionem inditarum ei divinarum illuminationum imbecilliter infirmatam, potenter in imitationem Dei reductam, non relinquentem suimet imbeecillitate deiformem motum, sed firmi-
<--- Page Split --->
ter ferentem in superseen't'alem et poten'ili'am virtutem et ipsius imaginem virtuli similem, juxta quod licet, factam, et ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam, ad secunda vero virtutem dans, et deiformiter pervenientem 1. »
Quæritur ergo, Quæ dicantur operationes secundum earum deiformitatem ?
Operationes enim illæ videntur esse omnia pertinentia ad meritum : et ista non tantum pertinent ad virtutes, sed etiam ad Angelos alios.
Præterea quæritur, Quare dicat, Fortem et incommutabilem virilitatem, cum per unum videatur intelligi reliquum?
Præterea quæritur, Quæ dicantur illuminatiores indita e i ? Si enim sunt indita, tunc non videntur suscipi, sed potius interius haberi.
Præterea, Reduci in imitationem Dei convenit omnibus ordinibus : et ita non videtur esse proprium isti. Si autem vis fiat in hoc quod dicit, Potenter reductam : tunc magis videtur esse proprium Potestatibus, quam Virtutibus.
Item quæritur, Quid sit deiformis motus ? Si enim ille est purgatio, perfectio, et illuminatio : tunc non videtur esse de actibus appropriatis, sed communibus.
Item, Cum dicit, Ipsius imaginem virtuti similem, juxta quod licet, factam, videtur esse nugatio : quia per imaginem importatur similitudo virtutis.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod quaedam istarum proprietatum sunt in communicando, et quaedam in accipiendo illuminationem. Et cum Virtus hic dicatur ultimum quod est in re de potentia, multiplicanlur istae proprietates secundum diversas determinationes et comparationes illius virtutis. Ultimum autem hic habet comparationes ad opus, et subjectum potentiae cujus est ult.mum,
et ad virtutem primam, quae est principium et exemplar et finis ipsius. Si autem comparatur ad opus, hoc potest essetribus modis, secundum quod triplex est ultimum operis. Et primum est in numero : et sic ultimum potentiae est proprio robore posse in omnes operationes sibi proprias, et sic est proprietas prima. Et dicuntur operationes secundum earum deiformitatem, operationes ardua fortitudinis, et virtutis quae consistit in transmutatione inferiorum ad cooperationes signorum secundum causas occultas in Deo exhibitorum : deiformitas enim signorum est deiformitas virtutum. Item dicit, Fortem, propter habitum ipsius virtutis : incommutabilem vero propter subjectum operans, quod non mutatur exsequendo opus fortitudinis.
Secundo, ultimum in operatione est penes rationem operis. Aliquod enim opus fit ratione debili, et aliquod ratione alta et forti. Et penes hoc accipitur secunda proprietas, quae est, Ad nullam susceptionem inditarum ejus divinarum illuminationum imbecilliter infirmatam : illuminatio enim pertinet ad rationem operis, et ad intellectum. Et dicuntur illuminationes ei indite illae ad quas habet ordinationem ex munere a quo denominatur ordo : nihilominus tamen sunt susceptae secundum speciales revelationes, quae fiunt a superioribus.
Tertium quod est in opere, est ex parte arduitatis operis, et penes hoc accipitur proprietas quarta, quae est, Non relinquentem suimet imbecillitate deiformem motum. Et dicitur deiformis motus a proprietate non quilibet, sed qui manifestat virtutem et robur, sicut est firmare res in esse, virtute, et opere, et transmutare eas transmutatione supernaturali et supermundana, sicut fit in operibus miraculorum. In utraque etiam istarum proprietatum, scilicet in secunda, et quarta fit comparatio ultime virtutis ad subjecum potentiae quod patet :
<--- Page Split --->
per hoc quod facit menlionem de imbecillitate quam removet vitiis.
Si vero ullimum comparatur ad virtutem, quae est principium et exemplar et linis, hoc potest esse duobus modis, scilicet secundum conversionem ad ipsam, vel secundum perfectionem ex illa conversione consequentem. Si primo modo, tunc est proprietas septima, quae est, Ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam. Si vero secundo modo, hoc erit tribus modis secundum quod virtus illa tripliciter consideratur, scilicet ut principium operans, et sic accipitur proprietas tertia, quae est, Potenter in imitationem Dei reductam. Et dicitur potenter, quia reductio hujus ordinis est secundum rationem potentiae et virtutis. Et dicitur, Imitationem, propter operationem quam habet sub prima virtute. Consideratur etiam virtus prima ut finis : et sic accipitur proprietas quinta,
quae est, Firmiter ferentem in superessentialem et potentificam virtutem : omnia enim quae habet et operatur, sunt in prima virute ut in fine. Consideratur etiam prima virtus ut paradigma et exemplar virtutis creatae : et sic accipitur proprietas sexta, quae est, Ipsius imaginem virtuti similem, juxta quod licet, factam. Et dicit, Virtuti similem, ut determinetur ratio imaginis : quia non est in quolibet dono imago ad hunc ordinem, sed in similitudinem virtutis.
Si autem considerentur proprietates in communicando, adhuc potest esse duobus modis, scilicet in modo illuminandi, et in recepto per illuminationem. Et primo modo est illa quam dicit, Deiformiter pervenientem ad secunda. Si secundo modo, tunc est illa quam dicit, Dans virtutem ad secunda.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
QUÆSTIO XLIV.
De Potestatibus.
Deinde, Quæritur de Potestatibus.
Et quæruntur duo, scilicet quid sit officium eorum, et quæ eorum proprietales?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
- Item, Cum duo sint fines potestatis, unus est tantum principalis, scilicet tutamen bonorum: ergo si voluit de'crminare a fine, potius determinare debuit a fine ultimo, quam ab illo qui est citra ultimum.
Quid sint Potestates 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Gregorius, quod « Potestates vocantur hi Angeli qui haec potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae subjectae sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare prevaleant, quantum volunt 2. »
Sed hoc videtur nihil esse.
Si enim Angelus non cecidisset et homo non peccasset, nihilominus essent novem ordines Angelorum : et tunc Potestates non haberent officium arcendi dramones, neque virtutes adversas : ergo videtur, quod hoc aut non sit officium eorum, aut sit officium per accidens.
Item, Quæritur de hoc quod dicit, Qui hoc potentius in suo ordine perceperunt. Ex hoc enim videtur, quod tantum quidam in illo ordine dicantur Potestates, et non omnes.
Item, Dicit Apostolus, ad Roman. xiii, 2, quod qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Et dicit ibidem 3, quod gladium portat ad vindictam malorum, et ad laudem bonorum. Ex hoc videtur, quod de ratione potestatis sint quatuor, scilicet potentia quae est ut substantia ipsius, et ordinatio quae est ut forma, et vindicta mali, et tutamen bonorum, quae duo sunt ut fines. Ergo videtur, quod insufficienter determinet beatus Gregorius, quando determinat per arcere contrariam potestatem.
Item, Beatus Bernardus in sermonu 19 super Cantica dicit : « Illi spiritus qui Potestates nominantur, dum Crucifixi nostri divinam omnipotentiam ubique fortiter attingentem intueri ac magnificare delectantur, exturbare ac debellare daemonum hominumque contrarias potestates, pro his qui haereditatem capiunt salutis, accipiunt potestatem. » Ex hoc etiam videtur, quod conversio istorum Angelorum non sit super Angelos, sed super daemones et malos homines : et ita videntur esse de inferiori hierarchia. Hoc idem accipitur ex hoc quod infra dicit : « A potestatibus diligitur Deus ob illam justissimae potentiae vim, quae solet a piis malignantium populsare et arcere crudelitatem. »
Item, Idem ad Eugenium in libro V de Consideratione dicit : « Potestates putemus, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas aeris hujus, ne quantum vult noceat, et ne malignari nisi ut prosit, possit. »
Item, Gregorius : « Sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi acceptae potestatis ejiciunt. Quo itaque isti meritum suum nisi inter Potestatum cœelestium numerum sortiuntur ? » Ex hoc videtur, quod Potestatum sit operari supra corpora hominum : et cum hoc minus sit quam operari super animam, videntur Potestates inferiores esse Archangelis et Angelis.
<--- Page Split --->
SOLUTIO. Dicimus, quod de intentione Potestatis quatuor sunt, quæ in objectione commemorata sunt. Beatus autem Gregorius determinat non per ea quæ exiguntur, sed per actum non primum, sed consequentem. Potestatum enim est arcere potentiam stantem et ordinantem ad tutamen boni et coercitionem mali contra Deum se erigentis. Et licet non esset malum, aut peccatum, nihilominus tamen Potestates essent: et ideo distinctionem officiorum Angelorum quæ erant ad gubernationem mundi, conveniebat fieri non secundum id tantum quod fuit in prima creatione, sed secundum omnem statum futurum in mundo gubernando.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod ordo non accipitur ibi pro speciali ordine, sed pro generali ordinatione omnium ordinum in suis hierarchiis.
Ad aliud patet solutio per prædieta.
Ad aliud dicendum, quod licet tutamen bonorum sit finis principalis, tamen super illos non est actus potestatis : quia boni non sentiunt gladium potestatis, sed mali : et ideo cum beatus Gregorius determinet per actum, ponit finem non ultimum, sed illum qui est materia supra quam est actus.
Ad aliud dicendum, quod propria conversio hierarchiae mediae est super superiorem. Sed quia quidquid potest inferior, potest et superior, convertuntur etiam illi de media hierarchia quidam ex consequenti super homines, et non ex proprio actu. Et hoc supra patuit in auctoritatibus inductis ex Daniele, et Ezechiele, et Zacharia, ad quos missi sunt Angeli loquentes illuminationes suas ad illos, qui ulterius ponebant eas in Prophetis : et hoc manifestabitur inferius cum de missione disputabitur.
Per hoc patet etiam ad sequens.
Ad ultimum dicendum, quod proprius actus Potestatum est expellere contrariam potestatem, sed quod propellatur a corpore, hoc accidit: et ideo per hoc non habet determinari.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Potestatum 1.
Secundo, Quæritur de proprietatibus Potestatum, quas ponit Dionysius in libro de Calesti hierarchia, sic dicens : « Ipsam sanctarum Potestatum æquipotentem divinarum Dominationum et Virtutum nominationem æstimo declarare bene ornatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem, et ordinatum supermundanæ et intellectualis potestatis non tyrannice in ea quæ inferiora sunt potestativis Virtutibus præcipitatæ, sed potenter in divina post bene ordinatas reductæ, et post eam dei'ormiter reducentis, et ad potentificam causalem potentiam quantum fas est assimilatæ, et eam ut possibile Angelis revelantis in bene ordinatis per ipsam ordinibus potestativa virtutem 2. »
Quæritur autem de hoc quod dicit, æquipotentem divinarum Dominationum et Virtutum. Si enim Potestates sint sub Dominationibus et Virtutibus, non videntur esse æquipotentes.
Item, De hoc quod dicit in proprietate prima, Potestates dicunt ordinationem bene ordinatam et inconfusam circa divinas susceptiones. Hoc enim commune videtur esse omni ordini, et non proprium isti.
Praeterea, Nihil videtur esse hoc quod dicit, Ordinationem bene ornatam
<--- Page Split --->
et inconfusam : quia per ordinationem videtur inconfusio.
Præterea quæritur, Per quid ordinatur polestas Potestatum ? omnis enim ordo est secundum aliquam rationem ordinantem.
Item, Quæritur de hoc quod dicit potestatem esse manifestationem intellectualis potestatis. Non enim videtur esse intellectualis potestas quando arcet malignitates hominum.
Item, De hoc quod dicit esse Potestatis, non tyrannice præcipitate potestativis virtutibus in ea quae inferiora sunt. Hoc enim idem videtur assignasse supra Dominationibus, ubi dixit : « Nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo universaliter inclinatam. »
Item, Objicitur de hoc quod dicit in quarta proprietate, quod nomen Potestatum manifestativum est potestatis reductæ potenter in divina. Quia non videtur consequi ad ordinationem potestatis, sed potius e converso : quia ex hoc potestas ordinata est, quod in divina reducta est.
Præterea, Quæritur de ultima in qua dicit, quod nomen Potestatum est potestatis revelantis eam, scilicet potestatem, ut possibile Angelis, id est, quantum possunt Angeli existentes in ordinibus bene ordinalis per ipsam, scilicet potestatem, ordinatis dico Potestatum virtute, id est, virtute pertinente ad potestatem.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod Dionysius principaliter intendit Potestatem penes ordinationem potestatis. Haec autem ordinatio fit per leges æternas, secundum quas propelluntur nociva, et juvantur bona. Sicut enim in potestatibus humanis sunt leges humanæ, secundum quas dirigitur gladius potestatis ad confirmationem reipublicæ : ita in divinis sunt leges æternæ, secundum quas ordinatur coercitio Po'estatum, qua repellunt injurias. Et secundum differentias ill. us ordinationis multiplicantur proprietates in
accipiendo vel in communicando illumii nationes huic ordini proportionatas.
Si enim considerentur in accipiendiilluminations, hoc lit sex modis, secundum quod sex proprietates enumerat. In potestate enim tria sunt, scilicet substantia potestatis, et virtus, et actus. Suhstantia autem est duplex, scilicet forma, et id quod est potestas. Penes formam autem accipitur proprietas, quæ est, Bene ornatam et inconfusam, etc. : et dicitur, Inconfusam, propter ordinationem legum æternarum, quibus ordinantur ordinata. Aut dicitur secundum comparationem ad metas : quia proprios limites non excedit. Ornatam autem dicit propter scientiam et gratiam acceptam per illuminations : et hoc innuit dicendo in eadem proprietate, Ordinationem circa divinas susceptiones. Penes autem id quod est potestas, id est, penes hoc quod supponit et importat quantum ad habitum, accipitur proprietas secunda, quæ est, Ordinatum supermundanæ et intellectualis potestatis : ordinatum enim tangit formam generalem potestatis quæ contrahit supermundanæ : quia ordinatio fit per leges supermundanas, ut supra dictum est. Intellectualis autem potestatis dicit esse potestatis in proprio subjecto, sicut omnis proprietas per subjectum habet determinari.
Si autem penes virtutes accipitur potestas, tunc erit proprietas ultima quæ est, Eam ut possibile Angelis revelantis in bene ordinatis, etc. Cujus intentio in objectione exposita est. Et quod dicit, Ordinibus, non intelligitur de ordinibus qui sunt partes hierarchiae, sed de ordinibus illuminationum descendentium et ornantium virtute potestativa eumdem ordinem secun lum possib. litatem cujuscumque Angeli existentis in illo ordine.
Si vero con-inderetur penes actum, hoc erit tripliciter, scilicet aut penes comparationem actus ad objectum in quod agit : et sic est proprietas tertia, quæ est, Non tyrannice in ea quae inferiora sunt potestativis virtutibus præcipitate.
<--- Page Split --->
Et differt iste actus ab actu Dominationum : quia Dominationis est coercere subditum, secundum quod est subditus, non tyrannice, vel remisse: sed Potestatis est coercere injuriosum et malum judicando, non tyrannice ut inimicus naturae, nec remisse, sed ut judex qui est ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Aut penes actum comparatum ad finem qui finis est reduci in divina, in eo quod participat potestatem Dei : et
sic est propr:etas quarta, quæ est, Potenter in divina post bene ordinatas potestates reductæ. Aut penes id quod consequitur ex actu comparato ad objectum et finem, et hoc est assimilatio ad primam causam potestatis, et penes hoc accipitur penultima, quæ est, Ad potentificam causalem potentiam quantum fas est assimilatæ.
Et per hoc patet solutio ad totum.
QUÆSTIO XLV.
De his tribus ordinibus, Penes quid accipiantur, et quomodo ordinentur 1 ?
Deinde, Quæritur de his tribus in communi ordinibus.
Et quæritur de numero et de ordine ipso.
Videntur enim debere esse plures : quia sicut dominatio, ita est libertas conditio nobilitatis personæ : et ita penes libertatem accipi debet unus ordo.
Præterea, Beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus loquitur de rege regum, domino dominorum, et deo deorum 2. Ergo videtur cum omnia ista dona sint communicabilia, quod penes ista debeant acci pi aliqui ordines.
Et præcipue hoc videtur ex verbis Dionysii qui dicit in fine ejusdem capituli sic: « Sanctos autem et reges et dominos et deos vocant eloquia in singulis principaliores ornatus, per quos secundi ex Dei donis accipientes illorum,
id est, donorum, distributionis simplicitatem circa suiipsorum differentias multiplicant, quorum, scilicet donorum, varietatem primi provisive et deiformiter ad unitatem suiipsorum congregant'. » Ex hoc accipitur, quod haec dona accipiunt primi, et infundunt secundis, et primi deiformiter, secundi autem multipliciter circa suiipsorum differentias. Et haec videntur omnia convenire distinctioni hierarchiarum et ordinum. Ergo videtur, quod penes hoc deberent accipi ordines alii.
- Præterea, Quæritur de ordine. Potestas enim videtur plus dicere quam virtus, quia virtutem ordinatam : ergo secundum rationem partium totius potestativi deberet poni ante.
Solutio. Dicendum, quod ordines huSolutio.
1 Cf. Opp. B Alberti. IIa Part. Summa theologin. Quæst. 39. membr. 2, art 2. Tom. XXXII nova editionis nostra. 2 S. Dionysius, Lib. de Divinis nominibus,
<--- Page Split --->
jus hierarchiæ accipiuntur penes potentiam majestatis moventem et gubernantem mundum. Hæc autem potentia tres habet gradus et non plures, scilicet potentiam quæ superest non commiscendo se alicui eorum, quæ movet et gubernat et coercet et continet omnia mota et gubernata : et hæc mirantur in Deo Dominationes, et in munere accipiunt pro possibilitate eorum. Et quod hoc verum sit, accipitur ex dictis Bernardi in sermone 19 super Cantica, ubi dicit sic : « Diligunt et Dominationes Deum. Cur ? Nescio quid subtilius sublimiusque indagare de Christi interminabili atque irrefragabili dominatu, laudabili quidam præsumptione feruntur, quod scilicet ubique terrarum universitatis non solum potens, sed et præsens, supra infraque obsequi rectissimæ voluntati suæ cursus temporum, motus corporum, nutus mentium, ordine utique pulcherrimo cogat, idque tam vigili cura ut ne puncto quidem aut iota uni (ut dicitur) horum omnium debitum subtrahere famulatum ullatenus liceat : opera tamen tam facili, ut turbationem seu anxietatem ullam omnino gubernator non sentiat. » Et hoc est quod dicit Dionysius 1, Dominationis incessanter appetentem. Hanc potentiam consequitur alia, quæ movet et gubernat res pertingendo ultra ultimum potentiæ naturalis : et penes hanc accipiuntur Virtutes. Et consequitur tertia, quæ tantum est victoriosa super contrarium per motum boni : et penes hanc accipiuntur Potestates.
Et per hoc patet ordo, quod potestas in virtute, et virtus in dominatione, sed non convertitur, secundum exigentiam partium totius potestativi. Et secundum quod dicit Dionysius, quod inferiorum dona, superiorum sunt excellenter, et non convertitur.
Per hoc patet solutio ad ultimum quæsitum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod libertas non dicit officium potentiae alicujus : et ideo licet sit de dignitate personæ, non tamen penes ipsam debet suui ordo aliquis : quia sicut dicit Philosophus in primo Metaphysicae 2, dicimus hominem liberum, qui suiipsius causa est : officium autem est super causam aliorum.
Ad ALIUD dicendum, quod regnum et sanctitas et divinitas dicunt dona communia et non specialia. Regnum enim est (ut dicit Dionysius ibidem) omnis finis et ornatus et legis et ordinis distributio. Et bonum importatur per intentionem finis : ornatus autem importat decens secundum honestatem et rationem : quia sicut dicit Philosophus in fine Ethicae, omnia honesta rationi concordant. Lex autem dicit observantiam juris et mandatorum. Ordo vero dicit positionem uniuscujusque in gradu proprio et actu. Et patet, quod omnia ista communia sunt. Sanctitas autem est ab omni immunditia libera et perfecta et omnino immaculata munditia sive puritas. Cum enim sit triplex munditia, scilicet ex contagione terrenorum materiali, et ex corruptione peccati, et ex inquinatione reliquiarum peccati et terrestreitatis, erit sanctitas munditia libera ab omni hujusmodi inquinatione. Dicitur autem libera per remotionem materialium terrenorum. Et dicitur omnino immaculata in habitu et affectu et opere per remotionem peccatorum et reliquiarum peccati. Dicitur perfecta per contactum finis. Unde ex his patet, quod etiam illud commune est non perlinens ad officium speciale. Divinitas autem est, quæ omnia videt providentia et bonitate perfecta, omnia circumspiciens et continens et in seipsa implens, et excedens omnia providentia ipsa utentia. Primo enim providet Deus res per beneplactum, et consequenter bonitate perfecta, quæ est distensiva esse : circumspicit
<--- Page Split --->
quando ubique in natura rei terminos essentiales constituit, et continet in esse constituta et implet in seipsa quantum unicuique est possibile, scilicet per esse, vivere, sentire, et intelligere, non ita quod sit materiale esse uniuscujusque, sed causale et exemplar. Et hoc est quod dicit, quod excedit omnia providentia ipsa utentia. Ex his iterum patet, quod omnia haec communia sunt, licet Deus incommunicabilis sit: sicut etiam ea quae distribuuntur a rege, communia sunt, licet rex sit unus solus. Dominatio autem (ut supra dictum est) est non pejor excessus tantum, sed omnis et pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio, et vera et cadere non valens fortitudo. Et omnia illa pertinent ad distinctionem gradus et officii.
- Ad aliud autem quod objicitur de Dio-
nysio, dicendum quod non intelligit primos et secundos secundum distinctionem ordinum in opere, sed potius in receptione donorum communium. Et ideo dicit, quod primi in unoquoque ordine dicuntur sancti, et reges, et domini, et dii : quia illi varietatem donorum horum in omnibus actibus eorum congregant simpliciter ad unum, hoc est, circa horum simplicitatem et unitatem. Secundi autem sunt, qui haec dona habent in parte, et non quoad omnes actus, sed unus ad unum, et alter ad alium : et ideo dicuntur illi multiplicare varietatem illorum donorum circa suas differentias. Et est simile de regno quod in rege est in uno congregatum, in iufcrioribus autem est multiplicatum secundum differentias eorum in quibus unusquisque subditur regi.
QUÆSTIO XLVI.
De hierarchia horum trium ordinum '
Deinde, Quæritur de hierarchia horum trium ordinum, de qua dicit Dionysius 1, quod « media cælestium animorum dispositio deiformis habens proprietates, purgatur quidem et illuminatur et perficitur (quemadmodum dictum est) a divinis illuminationibus inditis sibi secundo per primam hierarchiæ dispositionem, et per mediam illam secunda manifestatione delatis. »
per primam hierarchiam : et ita non erit vera distinctio supra dicta, quae supponebat, quod media hierarchia converti haberet ad primam hierarchiam secundum acceptionem illuminationum.
Similiter hoc erit contra Dionysium, qui dicit, quod hoc est omnio divina ordinatione promulgatum per prima, secunda divinis participare illuminationibus.
Ex hoc videtur, quod actus hierarchiae istius in ordine sit duplex, scilicet perfici inditis illuminationibus divinis a Deo et
SOLUTIO. Dicimus secundum prædicta, Solutio. quod quidquid potest inferior, potest su-
1 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologia, Quæst. 89, membr. 2, art. 3. Tom. XXXII novæ editionis nostrae.
2 S. DIONYSIUS, Lib. de Cælestii hierarchia, cap. 8.
<--- Page Split --->
perior : et ideo dicit Dionysius, quod media hierarchia illuminatur dupliciter, scilicet a Deo, et superioribus : sed illuminiari a Deo est commune : illuminari autem a prima hierarchia est proprium ei : et etiam quando illuminatur a Deo, sunt illuminationes delatae manifestatione secunda : quia (sicut supra dictum est) potestas recipiendi illuminationes in
media hierarchia et in prima non est æqualis : et ideo cum manifestatio illuminationis sit secundum facultatem ejus qui illuminatur, erit in prima hierarchia manifestatio illuminationis prima, et in media secunda, et in postrema tertia.
Et per hoc patet solutio.
QUÆSTIO XLVII.
De tertia hierarchia, et primum de Principatibus.
Consequenter transeundum est ad tertiam hierarchiam, de qua quæruntur duo, scilicet de ordinibus in ea positis, et de ipsa hierarchia.
De ordinibus autem quæruntur duo, scilicet de singulis, et de omnibus in communi.
De singulis quæruntur tria, scilicet de Principatibus, Archangelis, et Angelis.
De Principatibus quæruntur duo, scilicet quid sint, et de proprietatibus eorum.
ARTICULUS I.
Quid sint Principatus 1 ?
A0 primum proceditur sic :
Dicit Gregorius : « Principatus vocantur qui ipsis quoque bonis Angelorum spiritibus præsunt, qui subjectis aliis
dum quæ sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur 2. »
Et videtur falsum quod dicit, quod bonis Angelorum spiritibus præsunt. Quia Dionysius dicit, quod infima hierrarchia convertitur super humanam sic : « Principatuum et Archangelorum et Angelorum manifestativam dispositionem et humanis hierarchiis per consequentia præsidere, supple, arbitrandum est 3. »
<--- Page Split --->
Præterea , HocvideturessecontrallernarduminlibroVdeConsiderationeadEugenium : « PutemusPrincipatusquorummoderamineetsapientiaomnisinterrisprincipatusconstituitur , r e g i - t u r , limitatur , transfertur , mutilatur . » HocidemvideturhaberiinDaniele : PrincepsregniPersarumrestiitmihivigintietunodiebus : etecceMichael , unusdeprincipibusprimis , venitinadjutoriummeum ' . . EtinDeutero - nomio : StatuitterminospopulorumjuxtanumerumAngelorumDei 2 , s e - cundumaliquamtranslationem , quodexponitDionysiusdePrincipatibus , j u x - taquorumdispositionemdisponunturinterrisprincipatus .
Item, Bernardus in sermone 19 super Cantica : « Sunt Principatus, qui Deum altius speculantes, et liquido praevidentes universalitis principium esse, et primogenitum omnis creaturae, tanta proinde dignitate principatus donantur, ut ubique terrarum habeant potestatem, quasi de summo quodam rerum cardine regna et principatus et quasibet pro arbitrio mutare et ordinare dignitates, pro quorumque meritis facere primos novissimos, et novissimos primos : deponere potentes de sede, et exaltare humiles. »
quod sunt nonnulli, qui acceptis virtutibus etiam electorum hominum merita transcendunt : cumque bonis meliores sint, electis quoque fratribus principantur. Quo ergo isti sedem suam nisi inter Principatuum numeros accipiunt ?
Solutto . Dicendum , quodPrincipesdicunturAngeliaccipientesillumina - tionesetpotestatemaddispositionesprincipatuumterrenorum . IdautemquoddicitGregorius , nonintelligitur , quodactushierarchiarumpropriussitsuperAngelosconverti : sedquiainpostremahierarchiaordoaltiorestordine , ideodicit , quodAngelisprinci - pantur .
Ad Auctoritatemautem Bernardi dicendum, quodintelligithocdeeoquodconsequiturexactu Principatuum secundumconversionemin Deum : exhocenimquodsicordinatprincipatushominum, miranturesseprincipemetprincipium creaturarum, attingentemubiqueordinandoettransmutando creaturas et res.
petra . ContraomniahæcvideturessequoddicitBernardusinsummaprædictiser - monis , s i c : « APrincipatibusDeusdi - ligiturobæternametoriginalemillamvirultem , quæesseetessendiprinci - piumomnicreaturæsuperiorietinfe - riori , spiritualietcorporali , attingensafineusqueadfinemforliter . » Exhocvidetur , quodPrincipatuumsitconvertiinDeumsecundumquodipseestcreatorrerumetnonsecundumdispositionemprincipatuumterrenorum : quodcstcontraGregoriumdicentem ,
ARTICULUS II.
De proprietatibus Principatuum 3.
Secundo , QueriturdeproprietatibusPrincipatuum , quasenumeratDiony - siusinlibrodeCælestihierarchia , d i - c e n s : « ManifestatenimipsaquidemcelestiumPrincipatuumnominatio , illudquidemdeiformiterprincipaleedu - ctivumcumordinesacroetprincipa - libusetdecentissimisvirtutibus , e t a d
<--- Page Split --->
superprincipale principium eas, scilicet coelestes essentias, universaliter converti, et alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile formari, principicum principium, manifestareque superessentialem ejus ordinationem ornatumque principalium virtutum 1. »
Quæritur ergo de hoc quod dicitur, Deiformiter principale. Hoc enim videtur esse primæ hierarchiæ, et non postremæ.
Præterea, Ductivum cum ordine sacro et principalibus et decentissimis virtutibus, videtur convenire Virtutibus et non Principatibus.
Item, Non videtur proprium esse ad superprincipale principium converti, sed potius ad mediam hierarchiam, a qua accipiunt illuminationes.
Præterea, Quod dicit, quod alias hierarchice ducunt, non videtur convenire illis de postrema hierarchia, quæ tantum ducuntur, et non ducunt.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod quaedam istarum proprietatum accipiuntur penes accipere illuminationem, et quaedam penes communicare.
Et penes communicare quidem accipitur quarta, quæ est, Et alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile formari, principicum principium. Postrema enim hierarchia ducit humanam, et unus ordo alium, quantum potest formari principio primo, quod dicitur principicum : quia omne principium et omnem principatum facit et constituit.
Penes suscipere autem illuminationnem est triplex consideratio, scilicet ad substantiam principatus, et ad actum, et ad effectum consequentem. Quoad substantiam est prima proprietas, quæ est, Principium illud deiformiter principale mani/estare. Et dicitur principium ibi a principatu, et non a prioritate illuminationum : quia sic (ut dictum est) prima manifestatio illuminationum est in pri-
ma hierarchia, secunda in secunda, et. Et dicitur deiformiter ad differentiam constitutionis principatus humani. Penus actum autem est duplex operatio, scilicet penes suscipere illuminationem : et sic accipitur proprietas tertia, quæ est, Ad superprincipale principium universaliter eas converti. Et penes reducere illuminationem acceptam ad opus : et juxta hoc accipitur secunda, quæ est, Ductivum cum ordine sacro et principalibus et decentissimis virtutibus. Et dicitur ductivum, quia principatum accipit ad manuductionem eorum qui in principatu sunt constituti. Virtutes autem non supponunt hic ordinem specialem : sed accipitur hic virtus (ut dicit Philosophus in VII Ethicorum 2) quod virtus est optimorum operativa, licet non operetur ibi, circa delectationes et tristitias, sed circa exigentiam proprii officii. Et dicuntur illæ decentes per comparationem ad honestum quod debet promovere princeps, sicut dicitur in Isaia : Princeps ea quæ sunt principe digna, cogitabit 3. Et dicuntur principales a principatu, ut prius dictum est. Similiter cum dicitur, superprincipale principium, dicitur superprincipale quod est super principatum. Penes comparationem autem ad effectum consequentem accipitur proprietas ultima, quæ est, Manifestare superessentialem ejus ordinationem ornatumque principalium virtutum. Et dicitur ordinatio superessentialis constitutio in principatu ab essentia prima, quæ est super omnes essentias. Ornatus autem dicitur ex concursu optimorum habituum ad proprium actum officii exsequendum. Principales autem virtutes accipiuntur secundum modum supra dictum. Hæc enim manifestantur in quantum sunt imago principatus primi. Quod autem sunt imago primi, consequuntur ex substantia et actu principatus.
Et per hoc patet solutio ad omnia.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO XLVIII.
De secundo ordine tertiae hierarchiae, scilicet de Archangelis.
Deinde, Quæritur de Archangelis.
Et quæruntur duo, scilicet quid sit officium eorum, et de eorum proprietatibus.
ARTICULUS I.
Quid sint Archangeli ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Gregorius, « Qui summa annuntiant, Archangeli vocantur 2. » Et reddit rationem dicens : Græca enim lingua Angeli nuntii, Archangeli summi nuntii vocantur. »
Videtur autem, quod penes hoc non distinguatur aliquis specialis ordo.
Summa enim nuntiare et non summa, non sunt actus differentes specie. Ergo illi actus non sunt officia differentia specie : ergo neque ordines.
Item, Hoc accipitur ex verbo Gregorii quod dicitur infra : « Sunt nonnulli qui divinae largitatis munere refecti, secretorum cœlestium summa et capere prævalent et nuntiare. Quo ergo illi nisi inter Archangelorum numerum deputantur ? » Ex hoc patet, quod in huma-
na hierarchia Archangelorum actus non constituit in aliquo officio speciali : ergo videtur, quod neque in angelica.
- Item, Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium : « Putemus esse Archangelos qui conscii ministeriorum divinorum, non nisi ob præcipuas et maximas causas mittuntur. » Sed illi de prima hierarchia magis sunt conscii ministeriorum. Ergo magis sunt Archangeli.
Et si forte dicatur, quod ab actu missionis dicuntur Archangeli. Hoc patet non esse verum : quia milti convenit multis de media et postrema hierarchia. Unde penes .mitti non est ordo specialis. Cum ergo in determinatione Archangelorum non ponantur nisi illa duo, penes conscientiam secretorum erit determinatio Archangelorum : et sic sequitur primum inconveniens. Et hoc expresse dicit Bernardus in sermone 19 super Cantica : « Porro Archangelos (ut eis aliquid differentius ab his qui simpliciter Angeli sunt, tribuamus) mirabiliter credo delectat, quod et ipsis quoque æternæ sapientiae consiliis familiarius admittuntur, eademque per ipsos suis quæque locis
nostrae.
2 S. GREGORIUS, Homil. 34 in Evangelium.
<--- Page Split --->
superprincipale principium eas, scilicet cœlestes essentias, universaliter converti, et alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile formari, prineificum principium, manifestareque superessentialem ejus ordinationem ornatumque principalium virtutum 1. »
Quæritur ergo de hoc quod dicitur, Deiformiter principale. Hoc enim videtur esse primæ hierarchiæ, et non postremæ.
Præterea, Ductivum cum ordine sacro et principalibus et decentissimis virtutibus, videtur convenire Virtutibus et non Principatibus.
Item, Non videtur proprium esse ad superprincipale principium converti, sed potius ad mediam hierarchiam, a qua accipiunt illuminationes.
Præterea, Quod dicit, quod alias hierarchice ducunt, non videtur convenire illis de postrema hierarchia, quæ tantum ducuntur, et non ducunt.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod quaedam istarum proprietatum accipiuntur penes accipere illuminationem, et quaedam penes communicare.
Et penes communicare quidem accipitur quarta, quæ est, Et alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile formari, principium principium. Postrema enim hierarchia ducit humanam, et unus ordo alium, quantum potest formari principio primo, quod dicitur principicum : quia omne principium et omnem principatum facit et constituit.
Penes suscipere autem illuminationem est triplex consideratio, scilicet ad substantiam principatus, et ad actum, et ad effectum consequentem. Quoad substantiam est prima proprietas, quæ est, Principium illud deiformiter principale mani/estare. Et dicitur principium ibi a principatu, et non a prioritate illuminationum : quia sic (ut dictum est) prima manifestatio illuminationum est in pri-
ma hierarchia, secunda in secunda, etc. Et dicitur deiformiter ad differentiam constitutionis principatus humani. Penes actum autem est duplex operatio, scilicet penes suscipere illuminationem : et sic accipitur proprietas teria, quæ est, Ad superprincipale principium universaliter eas converti. Et penes reducere illuminationem acceptam ad opus : et juxta hoc accipitur secunda, quæ est, Ductivum cum ordine sacro et principalibus et decentissimis virtutibus. Et dicitur ductivum, quia principatum accipit ad manuductionem eorum qui in principatu sunt constituti. Virtutes autem non supponunt hic ordinem specialem : sed accipitur hic virtus (ut dicit Philosophus in VII Ethicorum 2) quod virtus est optimorum operativa, licet non operetur ibi, circa delectationes et tristitias, sed circa exigentiam proprii officii. Et dicuntur illæ decentes per comparationem ad honestum quod debet promovere princeps, sicut dicitur in Isaia : Princeps ea quæ sunt principe digna, cogitabit 3. Et dicuntur principales a principatu, ut prius dictum est. Similiter cum dicitur, superprincipale principium, dicitur superprincipale quod est super principatum. Penes comparationem autem ad effectum consequentem accipitur proprietas ultima, quæ est, Manifestare superessentialem ejus ordinationem ornatumque principalium virtutum. Et dicitur ordinatio superessentialis constitutio in principatu ab essentia prima, quæ est super omnes essentias. Ornatus autem dicitur ex concursu optimorum habituum ad proprium actum officii exsequendum. Principales autem virtutes accipiuntur secundum modum supra dictum. Hæc enim manifestantur in quantum sunt imago principatus primi. Quod autem sunt imago primi, consequuntur ex substantia et actu principatus.
Et per hoc patet solutio ad omnia.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO XLVIII.
De secundo ordine tertiae hierarchiae, scilicet de Archangelis.
Deinde, Quæritur de Archangelis.
Et quæruntur duo, scilicet quid sit officium eorum, et de eorum proprietatibus.
na hierarchia Archangelorum actus non constituit in aliquo officio speciali : ergo videtur, quod neque in angelica.
ARTICULUS I.
Quid sint Archangeli ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Gregorius, « Qui summa annuntiant, Archangeli vocantur 2. » Et reddit rationem dicens : Græca enim lingua Angeli nuntii, Archangeli summi nuntii vocantur. »
Videtur autem, quod penes hoc non distinguatur aliquis specialis ordo.
Summa enim nuntiare et non summa, non sunt actus differentes specie. Ergo illi actus non sunt officia differen tia specie : ergo neque ordines.
Item, Hoc accipitur ex verbo Gregorii quod dicitur infra : « Sunt nonnulli qui divinae largitatis munere refecti, secretorum cælestium summa et capere prævalent et nuntiare. Quo ergo illi nisi inter Archangelorum numerum deputantur ? » Ex hoc patet, quod in huma-
Item, Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium : « Putemus esse Archangelos qui conscii ministeriorum divinorum, non nisi ob præcipuas et maximas causas mittuntur. » Sed illi de prima hierarchia magis sunt conscii ministeriorum. Ergo magis sunt Archangeli.
Et si forte dicatur, quod ab actu missionis dicuntur Archangeli. Hoc patet non esse verum : quia mitti convenit multis de media et postrema hierarchia. Unde penes mitti non est ordo specialis. Cum ergo in determinatione Archangelorum non ponantur nisi illa duo, penes conscientiam secretorum erit determinatio Archangelorum : et sic sequitur primum inconveniens. Et hoc expresse dicit Bernardus in sermone 19 super Cantica : « Porro Archangelos (ut eis aliquid differentius ab his qui simpliciter Angeli sunt, tribuamus) mirabiliter credo delecat, quod et ipsis quoque æternæ sapientiae consiliis familiarius admittuntur, eademque per ipsos suis quæque locis
1 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part, Summae theologia, Quæst. 39, membr. 3, art. 1, partic. 2, quæstiu ncula 1. Tom. XXXII novæ editionis
nostra. 2 S. GREGORIUS, Homil. 34 in Evangeliurn.
<--- Page Split --->
atque temporibus summo moderamine dispensantur. »
Solutio. Solutio. Dicendum, quod Archangelorum officium est accipere illuminationes ad revelationem eorum quae sunt supra naturam, sicut incarnatio Filii, et conceptus sterilis, et hujusmodi : et illa dicuntur summa a beato Gregorio. Angelorum autem officium infra determinabitur.
Ad in quod objicitur, dicendum quod partes potestativae distinguuntur penes inferiores et altiores actus, ut prius dictum est : et ideo cum nuntiare talia quae summa sunt, addat aliquid super nuntiare talia quae pertinent ad communem custodiam animarum, erit speciale officium Archangelorum distinctum ab officio Angelorum.
Ad aliud dicendum, quod conscientia secretorum magis convenit superioribus quam inferioribus : sed tamen ab illis non denominantur : quia hoc non est ultimum eorum secundum sua officia, ut supra dictum est.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Archangelorum 1.
Secundo, Quæritur de proprietatibus Archangelorum, de quibus dicit Dionysius sic : « Ipsa autem Archangelorum sanctorum æquipotens quidem est cælestibus Principatibus. Est enim et eorum et Angelorum (ut dixi) hierarchia una et dispositio. Verumtamen quoniam quidem non est hierarchia nisi et primas et medias et ultimas virtutes habens, Archangelorum sanctus ordo communica-
tivæ hierarchiæ medietati extremorum recipitur. » Medietati, hoc est, in medio extremorum hierarchiæ. Et communicativæ, hoc est, quod uterque communicet. Unde sequitur : Etenim sacratissimis Principatibus communicat et sanctis Angelis. Ipsis quidem, scilicet Principatibus : quia ad superessentiale principum principaliter convertitur, et ad ipsum (ut possibile) reformatur, et Angelos vivificat secundum bene ornatos ejus et ordinatos et invisibiles ducatus. Istis vero, scilicet Angelis : quia et eis prophetico est ordini divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, et Angelis eas deiformis annuntians, et per Angelos nobis manifestans, secundum sacram uniuscujusque divinorum illuminatorum analogiam 2. »
Quæritur ergo primo de hoc quod dicit, Archangelos esse æquipotentes cælestibus Principatibus, etc. : et cum hoc medios esse inter Principatus et Angelos.
Præterea, Secundum proprietates est distinctio ordinum : quia ordines quorum est proprietas una, videntur esse unus ordo : sed converti ad superessentiale principium prius fuit assignatum Principatibus, et modo assignatur Archangelis : ergo videntur esse unus'ordo.
Præterea quæritur, Quis sit propheticus ordo, de quo loquitur in proprietatibus illis, in quibus convenit cum Angelis. Inter eas proprietates dicit, quod convenit ei illuminationes divinas suscipere et Angelis nuntiare. Ergo videtur, quod conveniat Archangelis illuminationes nuntiare Angelis.
Solutio. Dicendum, quod æquipotenSoluttia intelligitur in actu hierarchiæ : medictas autem in dispositione ordinis : et ita non est contrarietas. Medietatem autem illam ostendit nomen : Archangelus
4 Cf. Opp. B. Alberti. II, Part. Summa theologie, Quest. 39, memb. 3, art. 1, partic. 2, questiuncula 2. Tom. XXXII nova editionis
nostra.
2 S. DIONYSIUS, Lib. de Cælesti hierarchia, cap. 9.
<--- Page Split --->
enim princeps est nuntius ab ɛ̈ yxos quod est princeps, et ɛ̈ ytɛ̈ lox quod est nuntius.
Proprietates autem assignatae quatuor sunt, in quarum tribus communicat cum Principatibus, et unica cum Angelis. Et illae quibus communicat cum Principatibus, accipiuntur secundum duos modos actus hierarchiae proprios, qui sunt converti in superius ad susceptionem illuminationis, et converti in inferiores ad communicationem ejusdem : et hoc ultimo modo accipitur prima et tertia, quae est, quod Angelos vivificat, etc. Et dicitur vivificare reordinare ad verum unum per infusionem multarum illuminationum : et infusio ista dicitur ducatus bene ornatus, ad proportionem illuminationis ad actum, et ordinatus per comparationem ad gradum et finem, et invisibilis per modum illuminationis quae est spiritualis et intelligibilis. Secundum susci-
pere vero illuminationes sunt duæ proprietales, prima et secunda, quarum prima est secundum actum susceptionis, hæc scilicet, Quia ad superessentiale principium principaliter convertitur. Secunda vero est quantum ad effectum illuminationis receptæ, et hæc est, Ad ipsum (ut est possibile) reformatur. Reformatio enim est effectus illuminationis receptæ. Et dicitur superessentiale principium, hoc est, principium illuminationum pertinentium ad revelationem supramundanorum, de quibus supra dictum est. Sed hæc proprietas convenit Principatibus in quantum est principium illuminationum pertinentium ad Principatus. Proprietas autem ea in qua convenit cum Angelis, est recepta a superioribus nuntiare : sed non oportet, quod modus nuntiandi sit idem.
QUÆSTIO XLIX.
De Angelis.
Deinde, Quæritur de Angelis.
Et quæruntur duo, scilicet quid sit officium eorum, et de proprietatibus eorum.
ARTICULUS I.
Quid sint Angeli 1 ?
Ad primum proceditur sic : Dicit Gregorius, quod « illi dicuntur
Angeli, qui minima nuntiant 2. » Angelorum enim vocabulum est nomen officii, ut dicit Gregorius.
Quod non videtur : quia
- Minima nuntiare minimæ hierarchiae videtur esse proprium : sed minima hierarchia est hominum : ergo hoc erit humanæ hierarchiæ. Et hoc videtur dicere Gregorius sic : « Sunt plerique qui
1 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologia. Quæst. 39, membr. 3, art. 1, partic. 3, quæstiuincula 1. Tom. XXXII hujusce nova
<--- Page Split --->
parva capiunt, sed tamen eadem haec parva pie annuntiare fratribus non desistunt. Isti itaque in Angelorum numerum currunt. »
- Item, Secundum Bernardum non videtur esse hoc officium Angelorum, qui dicit ad Eugeutium in libro V de Consideratione : « Putemus Angelos dici eos, qui singuli singulis hominibus dati creduntur, missi in ministerium secundum Pauli doctrinam propter eos qui hereditatem capient salutis 1 : de quibus Salvator : Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est 2. » Ergo videtur, quod officium Angeli neque sit minima nuntiare, neque etiam custodire, sed potius abyssum judiciorum Dei effectui mancipare. Dicit enim sic Bernardus in sermone 19 super Cantica : « Angelica creatura irrepercussa mentis acie intuetur divinorum judiciorum abyssum multam, quorum summae æquitatis ineffabili delectatione beata, gloriatur insuper effectui ea per suum ministerium mancipari, ac palam fieri. » Si vero aliquis dicat, quod intelligt hoc de superioribus Angelis, patet quod hoc non est verum : quia ibidem continue dicit, quod diligitur ab Angelis Deus ob judiciorum suorum summam æquitatem : ab Archangelis vero ob consiliorum summam moderationem.
sunt majora : quia illa sunt præcipue causa salutis, pertinentia ad redemptionem in signo, vel in re : signum enim exhibitum est antiquis patribus, et res nobis, sicut infra cum de custodìis Angelorum disputabitur, habet determinari.
PER HOC etiam patet solutio ejus quod 1 obiicitur de Bernardo in libro V de Consideratione ad Eugenium : quia ibi determinatur actus consequens, et non primus.
Ad id autem quod obiicitur de Canticis, dicendum quod abyssus multa judiciorum est altitudo divitiarum sapientia et scientia Dei de his quae perinent ad salutem singulorum, scilicet quod unus vocatur per gratiam, et alter juste reprobatur per culpam. Haec effectui mancipantur per Angelos : et haec licet minima sint respective ad Archangelos secundum Gregorium, tamen simpliciter sunt maxima.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Angelorum 3.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod secundum proprietates hierarchiae quæ distinguuntur secundum descensum illuminationum, quæ illuminationes descendant per annuntiationes, primus actus Angelorum est nuntiare, consequens suadere, et custodire.
Ad hoc autem quod obiicitur, dicendum quod minima dicuntur respective, et non absolute, scilicet respectu eorum quæ annuntiantur per Archangelos quæ
Secundo, Quæritur de proprietatibus Angelorum, quas videtur Dionysius 4 tangere mixtim cum proprietatibus Archangelorum, ubi dicit, quod Archangeli cum Angelis conveniunt : quia eis prophetico est ordini divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, et Angelis eas deiformiter annuntians et per Angelos nobis manifestans, secundum sanctam uniuscujusque divinorum illuminatorum analogiam.
<--- Page Split --->
Dicit ibidem Dionysius, quod Angeli completive consummant omnes cœlestium animorum dispositiones. Et ideo eorum est proprium tantum a superioribus accipere et nobis nuntiare.
Sed videtur, quod hoc sit falsum : quia
Quorum est una intellectualis natura, illorum modus illuminandi est unus, sicut patet in hominibus, qui omnes illuminantur in speculo et ænigmate : ergo cum Angelorum omnium sit una intellectualis natura, videtur quod ipsorum illuminatio sit uniformis. Et ita videtur, quod inferiores non recipiunt a superioribus.
Et hoc videtur expressius dicere Dionysius in libro de Cælesti hierarchia, sic dicens : « Nisi quidem quis et hoc dixerit communes esse omnes angelicas nominationes secundum omnium cælesium virtutum in deiforme, et ex Deo datum lumen subjectionem et supereminentem communicationem 1. » Ex hoc accipitur, quod omnes dicuntur Angeli, propterea quod lumini divino æqualiter subjiciuntur et communicant ipsum : et ita unus non recipit ab alio.
Item, Ibidem dicit Commentator : « Notandum, quod sanctus pater prædicet communes esse omnium Angelorum nominationes ex novem ordinibus, pro eo quod communiter illuminantur a Deo specifica Dei lucis datione. »
Item, Beatus Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium : « Creatura cæli videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum 2. » Et subjungit infra : « Optimum videndi genus, si nullius egueris ad omne quod nosse libuerit, te contentus : alioquin juvari aliunde, obnoxium fieri est minusque a perfecto istud et minus liberum. » Ex hoc accipitur, quod si unus Angelus accipit ab alio illuminationes, sit ei obnoxius : quod
est inconveniens, cum non sint obnoxii nisi soli Deo.
- Præterea, In luminibus corporalibus ita videmus, quod quanto magis est multiplicatio mediorum, tanto minor claritas luminis, sicut patet in luna, quæ illuminatur a sole, et aer a luna, et terra ab aere.
Quæritur ergo, Utrum similiter sit in illuminationibus angelicis? Si enim ita sit, hoc videtur esse inconveniens, cum dicat Christus in Evangelio, quod Angeli in cælis vident semper faciem Patris qui in cælis est 3.
- Præterea, Videretur ex hoc, quod omnes non viderent Deum immediate et sicut est.
SOLUTIO. Dicendum, quod duplex est solutio. illuminatio, scilicet pertinens ad beatitudinem, et pertinens ad actum officii. Et illa quæ pertinet ad beatitudinem, immediate fulget super omnes Angelos : nihilominus tamen videre Deum in beatis pertinet etiam ad beatitudinem. Illa vero quæ pertinet ad actum officii, potest descendere a superioribus ad inferiores, et potest fieri sine medio, ut supra dictum est : quia quidquid potest potentia inferior, potest potentia superior, sed non convertitur. Sed tamen quando descendit per superiores in inferiores,non ex hoc sequitur,quod aliquod medium sit inter inferiores et Deum : quia non in aliquo signo creato cognoscibilis alicujus superiores infundunt illaminationes inferioribus, sed in cognoscibili increato, quod est Deus ipse, licet lumen receptum in superioribus et inferioribus non sit æquale. Et hæc patent omnia supra in quæstione de theophanìis.
Ad pRIMUM dicendum, quod licet potentia intellectiva in Angelis secundum genus sit una, non tamen oportet, quod
1 S. DIONYSIUS, Lib. de Cælesti hierarchia, cap. 5. 2 S. BERNARDUS, Lib. V de Consideratione,
cap. 1. 3 Matth. xviii, 10.
<--- Page Split --->
sit secundum speciem una : et si secundum speciem esset una, non adhuc oportet, quod perspicacitas intelligentiae sit una. Et ideo licet illuminationes omnes sint in Verbo et per Verbum, non tamen oportet, quod eodem modo : sed quaedam convertuntur ad Verbum immediate et prima manifestatione, ut dicit Dionysius, et quaedam ad Verbum prout est in mediis et manifestatione secunda. Ad 2 et 3. Ad ALIUD dicendum, quod omnes subjiciuntur lumini divino, ut dicit Dionyssius, sed non aequaliter : quia in domo Patris mansiones multæ sunt 1, et quaedam sunt in summo, quaedam in medio, et quaedam in postremo.
Et similiter intelligitur dictum Commentaloris.
Ad ALIUD dicendum, quod instructus fit obnoxius instruenti, quando instruens auctor est instructionis : sed quando annuntians tantum, tunc instructus fit
obnoxius ei ex cujus parte et auctoritate primo annuitatur : et talis instruc tio est inter Angelos : unde inferiores non fiunt obnoxii superioribus, sed soli Deo.
Ad ALIUD dicendum, quod duo sunt in illuminatione, scilicet cognoscibile distinguens intellectum, et hoc est idem in omnibus, ut patet in supra dictis : et lumen elevans intellectum ad visionem cognoscibilis, et hoc licet sit unius nature in omnibus, non tamen est aequale in superioribus, mediis, et postremis : et ex hoc non generatur aliqua obscuritas, sed major et minor divini luminis participatio. Non est simile de hoc quod dictum est de sole et luna et aere et terra. Sed simile esset si sol illuminaret lunam existendo in luna, et luna in aere praesentando ei solem, et sic deinceps.
Ad ULTIMUM patet solutio per supra dicta.
QUÆSTIO L.
De his tribus ordinibus, Penes quid acceptantur, et quomodo ordinentur 2 ?
Deinde, Quæritur de istis tribus ordinibus in communi.
Et videtur, quod plures esse debeant :
Plura enim officia sunt circa humana quam principatus. Et cum illa non assignentur Angelis et Archangelis, videtur quod aliquos ordines speciales debeamus habere ad officia illa.
Item, In spiritualibus sunt tres ordines sacri, scilicet presbyteratus, diaco-
natus, et subdiaconatus : et cum hierarchia humana sumatur juxta angelicam, videtur quod tres ordines sumantur juxta tres ordines sacros. Et hoc patet esse falsum : quia tres ordines sacri non competunt officiis trium ordinum inferioris hierarchiae.
- Item, Videtur quod non sint nisi duo : quia inferior hierarchia non sunt nisi prælati et subditi : et cum sumatur
<--- Page Split --->
juxta inferiorem hierarchiam Angelorum nostra hierarchia, videtur quod hierarchia Angelorum non sint nisi duo.
- Juxta hoc iterum quaeritur de ordine illorum trium, et quomodo reducantur ad partes totius potestativi.
Solutio. Dicendum, quod sicut prima hierarchia sumitur secundum assistere Deo, secunda autem secundum actus pertinentes ad gubernationem mundi, ita tertia penes actus pertinentes ad dispositiones hominum. Homines autem disponuntur tripliciter, scilicet secundum praelationes, quae omnes reducuntur ad principatus : quia omnes prælationes disponuntur per principes. Est etiam dispositio hominum in annuntiatione eorum quae pertinent ad salutem multitudinis alicujus. Et est dispositio hominum in annuntiatione eorum quae pertinent ad salutem singulorum. Et penes hæc tria accipiuntur Principatus, Archangeli, et 'Angeli. Et sunt istae partes totius potestativi : quia actus Angelorum
supponitur in actu Archangelorum : qui enim maxima nuntiat, polest minora nuntiare. Similiter actus Archangelorum supponitur in actu Principatuum : quia per hoc disponitur principatus terrenus a Principatibus cœelestibus, quod notificantur et revelantur eis majora qua pertinent ad honum statum omnium.
DICENDUM ergo ad primum, quod omnia talia officia reducuntur ad principatum.
Ad aliud dicendum, quod similiter tres ordines sacri partes sunt principatus spiritualis : et ideo ad principatus reducuntur. Vel dicendum, quod sunt partes Angelorum qui habent nuntiare pertinentia ad communem salutem singulorum : et hoc videtur velle Dionysius cum dicit, quod « ideo sacerdotes et Episcopi dicuntur Angeli, quia officium habent Angelorum. »
Ad aliud dicendum, quod penes prælatos et subditos non distinguuntur ordines inferioris hierarchiae, sed penes actus de quibus dictum est.
QUÆSTIO LI.
De hierarchia eorumdem trium ordinum 1.
Deinde quaeritur de hierarchia in communi horum trium ordinum, Quis sit actus proprius istius hierarchiae ?
Et si dicatur, quod converti super homines est actus proprius, videtur, quod hoc non est verum : cum etiam Virtutum et Potestatum sit converti super homines.
Item, Quæritur de hoc quod dicit Dionysius : « Excellentissimam quidem enim dispositionem tamquam ipsi occulto primitus ordinate proximantem, clam formans, æstimandum est ordinare secundam. Secundam vero quæ completur a sanctis Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, Principatuum et
<--- Page Split --->
Archangelorum et Angelorum hierarchiae praeesse. Prima quidem hierarchia manifestius. Ea vero quae est post eam, occultius. Principatuum vero et Archangelorum et Angelorum manifestativam dispositionem et humanis hierarchiis per consequentia praecipere : ut sit per ordinem ad Deum ascensus et conversio et communicatio et unitas'. » Et ex hoc videtur, quod suprema hierarchia circa occultissimum est, et media circa manifestius, et ultima sive infima circa manifestissima. Et hoc videtur esse contra praedicta, ubi est dictum, quod prima hierarchia videt manifestatione prima, et media manifestatione secunda, et ultima manifestatione tertia. Et hoc accipiebatur ex verbis Dionysii.
- Praeterea quaeritur, Quae sit differentia inter ascensionem, conversionem, communicationem, et unitatem, de quibus in auctoritate habita Dionysius facit mentionem ?
Solutio. Solutio. Dicendum, quod actus hierarchiae huic proprius est illuminationum perceptio ad reductionem hierarchiae humanae pertinentium.
Ad 1. Ad PRIMUM autem quod objicitur de
Virtutibus et Potestatibus, dicendum quod habent actum perinentem ad gubernationem mundi : qui tamen ordinatur ad salutem electorum : unde quod convertuntur super homines, hoc est actus eorum consequens, et non substantialis.
Ad aliud quod objicitur de Dionysio, dicendum quod manifestum duplex est, scilicet simpliciter, et quoad nos. Et hic loquitur Dionysius de manifesto quoad nos, alibi autem loquebatur de manifesto simpliciter.
Ad ultimum dicendum, quod quatuor enumerata a Dionysio differunt, ita quod duo pertinent ad motum in Deum, alia vero duo ad effectum ex motu consequentem : ascensus enim et conversio pertinent ad motum in Deum : primum secundum comparationem ad terminum ad quem, secundum secundum comparationem termini a quo. Alia vero duo, scilicet communicatio et unitas, sunt effectus consequentes ex motu : et primum pertinet ad participationem gratiae : secundum autem ad unionem ad substantiam divinam, quae per seipsam existit in beatis.
QUÆSTIO LII.
Utrum ordines manebunt post diem judicii 2 ?
Consequenter transeundum est ad quartum membrum superioris divisionis, quod est, Utrum ordines manebunt post diem judicii vel non ?
Videtur, quod sic.
In Sententiis 3 enim dicitur, quod ordines distincti sunt secundum gradus naturae : gradus autem naturae non evacuabuntur : ergo neque ordines.
Item, Creatura rationalis vel est in
1 S. DIONYSIUS, Lib. de Celesti hierarchia, cap. 9.
logia. Appendix ad quaest. 42. Tom XXXII nova editionis nostra.
2 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summae theo-
<--- Page Split --->
via, vel est in patria : sed Angeli non sunt in via : ergo in patria : nihil autem eorum quæ sunt in patria, est ex parte : et nihil evacuabitur nisi quod ex parte est : ergo ordines Angelorum non evacuabuntur.
- Item, Si unus evacuaretur, cum eadem ratio sit de omnibus, omnes evacuarentur : ergo Seraphim et Cherubim evacuarentur : quod falsum est : quia Angeli in perpetuum diligent et cognoscent.
. :
Glossa super epistolam I ad Corinth. xv, 24, dicit quod « dum durat mundus, Angeli Angelis, homines hominibus, dæmones dæmonibus præsunt 1. » Omnibus autem collectis, cessabit omnis prælatio.
Item, Officia Angelorum 'quorumdam pertinent ad quaedam opera, sicut miracula facere, arcere dæmones, ordinare principatus, et hujusmodi. Horum autem usus non erit post diem judicii. Ergo videtur, quod ordines non sint perpetui.
Solutio. Dicendum, quod sicut in Scripturis innui videtur, et Dionysius dicit, omnes ordines distinguunt penes illuminationes reducentes in Deum. Et hoc patet in visione Ezechielis 2, ubi apparuit similitudo Seraphim, apparuit etiam similitudo rotarum, in quibus figurabatur rota mundi currens in rota dispositionis Angelorum. Et hoc expressum est in alia visione, ubi quidam immediate sunt circa Deum : alii autem primas accipiunt ab illis, qui sunt medii : alii autem sequuntur illos, qui sunt ultimi : et super hoc fundat Dionysius traclatum suum. Unde etiam dicit 3, quod sic per ordinem est ad Deum ascensus : et ideo superiores et medii et inferiores easdem illuminationes accipiunt, scilicet pertinenles ad reductionem hierarchiae humanæ. Et cum illa fuerit
reducta post diem judicii, talis descensus illuminationum non erit : et ideo prælatio hierarchiarum quoad hoc cessabit tam in superioribus quam in inferioribus : stabit tamen in fine suo, scilicet in completa et perfecta reductione inferiorum. Similiter ordines secundum distantiam beatitudinis manebunt : quia aliter in domo Patris non essent mansiones multæ.
Ad primum ergo dicendum, quod quoad illos gradus manebunt ordines, scilicet quoad actus in tali descensu illuminationis in quali modo sunt.
Ad aliud dicendum, quod natura angelica secundum statum suæ beatitudinis est in patria : sed secundum suum effoctum quantum ad aliquem actum est secundum conditionem via : et ideo quoad hoc cessabit.
Ad aliud patet solutio.
Sunt tamen quidam qui dicunt quorumdam ordinum actus evacuari et non omnium : illi enim ordines qui denominantur a prælatione, sicut Dominationes et inferiores omnes cessabunt : et ideo dicit Apostolus : Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Illi autem qui denominantur ab actu conversionis in Deum, non cessabunt : quia sunt secundum conditionem patriæ, et non via. Sed cum secundum dicta Dionysii illuminationes mediorum quæ exiguntur ad propria officia, descendant a primis, ideo si officia mediorum cessabunt in aliquo actu, oportet quod descensus illuminationum ad hos actus cessent. Et hoc præcipue videtur ex hoc (sicut supra d:ctum est) quod circa Dominum procedentem ad conversionem nostræ hierarchiæ apparuerint et supremi et medii et inferiores, sicut patuit in visione Isaiae et Ezechielis. De hoc tamen expressius habebitur in quæstione de custodiiis Angelorum.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO LIII.
Quare omnes coelestes essentiae dicuntur Angeli et Virtutes ?
Deinde quaeritur, Quare omnes coelestes essentiae dicantur Angeli et Virtutes ?
Cum enim Angeli sint in infimo gradu, et ab infimo non fiat denominatio communis, videtur quod ab illo non debeant denominari omnes coelestes spiritus.
Præterea, Angelus idem est quod nuntius, ut dicit Gregorius : sed superiora agmina ab intimis non rece dunt : ergo non convenit eis esse nuntios.
Similiter, Objicitur de Virtutibus. Virtus enim est nomen proprietatis, non substantiae : ergo videtur, quod substantiae coelestes a virtute non debent habere nomen.
Si forte dicatur secundum Dionysium, quod inferiorum dona superiores habent excellenter : et ideo quia Angeli tenent infimum ordinem, superiores nominantur Angeli. Contra : Angelus secundum suum nomen non videtur importare donum dignitatis : ergo si denominantur a donis spiritus coelestes pertinentibus ad dignitatem, non denominabuntur Angeli.
Præterea, Dicit Dionysius : « Neque enim superpositam proprietatem facile est tam a nobis discretarum sanctarum Virultum m'noribus omnino annectere essentiiis in conversione inconfusæ angelicorum ornaluum ordinationis 1. » Sensus est, quod superpositam proprietatem, id
est, dignam sanclarum Virtutum a nobis discretarum, scilicet secundum convenientiam specialis ordinis, quem supra discrevimus, non est facile annectere essentiiis minoribus, id est, spiritibus de inferioribus ordinibus. Annectere dico, hoc est, applicare in conversione, qua scilicet nomen unius ordinis convertitur super alium, inconfusæ ordinationis angelicorum ornatuum, hoc est, donorum a quibus habent Angeli ornatum et ordinem specialem. Ex hoc videtur, quod donum unius ordinis non possit converti super alium sine confusione : et ita nullum nomen ordinis alicujus erit commune.
- Similiter, Objicitur de solutione Dionysii, quare omnes dicuntur Virtutes. Dicit enim : « Quia in tria dividuntur secundum se supermundana ratione omnes divini intellectus, in essentiam, et virtutem, et operationem, cum simul omnes aut eorum qiosdam inobservate, id est, sine distinctione hujus vel illius, coelestes essentias, aut coelestes vocamus Virtutes, eos periphrasticos, id est, circumlocutione, de quibus sermo est, id est, de quibus specialiter intendimus dicere, significare nos aestimandum ex ea quae per singulos est essentia vel virtute, hoc est, ex communi nomine essentiae, et ex communi nomine virtutis, quae cuilibet conveniunt. » Ex hoc accipitur, quod a nomine ordinis specialis qui dicitur Virtus, non denominantur omnes spi-
<--- Page Split --->
ritus Virtutes, sed a virtute communi qua est in omnibus.
Sed tunc quaeritur, Cum essentia etiam sit nomen commune vel operatio, quare non habemus aliquem ordinem specialem qui dicatur essentia, et aliquem qui dicatur operatio, sicut habemus unum qui dicitur Virtus ?
Praeterea, Non videtur divisio sufficiens in essentiam, virtutem, et operationem, secundum ea quae communiter inveniuntur in Angelis, cum etiam dicantur intellectus et mentes et animi et spiritus.
Juxta hoc iterum quaeritur, Quae sit ratio divisionis assignate, et quae sit differentia nominum dictorum ?
Item, Cum inferiorum dona superiores habeant, et non e converso, quare sacerdotes et pontifices in ecclesiastica hierarchia dicuntur Angeli ?
Mttt. 2. Solutio. Dicimus, quod Angelus est nomen communis operationis omnium ordinum. Angelus enim est nomen multipliciter dictum : dicitur enim Angelus ab actu et proprietate nuntii. Actus autem nuntii est missio ad remotum : ad illos enim qui prope sunt, non mittitur nuntius, sed per se vocantur. Proprietas autem nuntii est referre et revelare nuntium : et hoc modo Angelus est nomen specialis ordinis, qui mittitur ad partem distantem Ecclesiae, quae est militans, et revelat ea quae pertinent ad salutem. Dicitur etiam nuntius a communi ostensione voluntatis alicujus, sicut Damascenus verbum in voce dicit esse Angelum intelligentiae 1 : et sic ab operatione communi dicitur Angelus esse in spiritibus ecclesiisbus : quia in descensu illuminationum superiores nuntiant mediis, et medi inferioribus id quod de divina cognitione perceperunt : et hoc modo Christus etiam dicitur magni consilii Angelus 2. Redit ergo solutio ad hoc,
quod a tali operatione communi cœelestes spiritus dicuntur Angeli, et non a proprietate speciali.
Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.
Ad aliud dicendum, quod per hoc non ad 3. recedunt superiora agmina ab intimis, quod communiter nuntiant : quia non mittuntur ad distans, sed potius illumiinando reducunt in divinam cognitionem cancellarios et commansionarios ejusdem domus.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius Ad 4. non intendit ibi reddere rationem quare omnes dicantur Angeli : sed quia non est inconveniens superiores nomine inferiorum nominari quandoque. Si enim sua ratio esset sufficiens, tunc etiam septem superiores dicerentur Archangeli, et sex superiores dicerentur Principatus, et sic de aliis.
Ad aliud dicendum, quod bene concedimus, quod nullus ordo denominatur a speciali alterius : quia sic significationis confusio introduceretur.
Ad aliud dicendum, quod spiritus cælestes denominantur a virtute communi, quæ naturalis est omnibus, et non ab illa quæ est donum speciale medii ordinis.
Ad aliud autem quod quaeritur, Quare Ad 7. nullus ordo dicatur essentia vel operatio?
Dicendum, quod essentia non est nomen commune ad naturam et gratiam, sed convenit tantum naturae : et ideo cum ordines a differentiis gratiarum ad officia pertinentium distinguantur, nullus ordo potest denominari essentia. Operatio vero est consequens omnia officia. Est enim officium (ut dicit Tullius) congruus actus, id est, congruitas ad actum personae secundum statum patriae : et ideo cum sit consequens omne officium, nullum officium habet ab eo denominari. Virtus autem cum dicat ultimum potentiae 3, dicit potentiam specificam : et ideo
<--- Page Split --->
cum omne officium sit in genere potentie activa, virtutis nomen ab officio speciali potest denominari. Similiter cum virtus rationem potentiae habeat, potest etiam nomen esse commune : et hoc modo accipitur in I Ethicorum, ubi dicit Philosophus : « Videmus clarissimas virtutes, ulputa militarem, economicam et theoricam, id est, doctrinalem virtutem sub civili esse '. » Primo autem modo accipimus in primo de Cælo et mundo, sicut prius diximus.
Ad s. Ad aliud dicendum, quod est perfectio substantiae spiritualis ad opus in communi, et est perfectio ejus ad opus in speciali, quod convenit ei secundum proprietatem naturae tantum. Dico autem opus in communi ad naturam et gratiam et officium et ordinem. Perfectionem ad opus in communi determinat Dionysius per divisionem suam : essentia enim est principium virtutis ut subjectum principium passionis : virtus autem est principium operationis. Sed intellectus et mens et animus dicunt ordinem ad opus specialiter secundum naturam conveniens. Et mens quidem secundum Damascenum dicitur a metiendo, quia metitur intelligibilia : et ideo dixit Pythagoras, quod homo sentiens et sciens est mensura omnium rerum : quia aliter istorum habet sensum, et aliter scientiam. Et Philosophus 3, quod scientia est mensura rerum et sensus propter eamdem causam : quia sicut unus intellectus secundum substantiam et creatus numerat intelligibilia, ita unus sensus sensibilia ejusdem sensus. Intellectus autem dicitur a virtute intellectiva, quae simplex est et simplicium et non cum phantasiiis sicut intellectus humanus, cum nec a motu voluntario animi est, quemadmodum neque voluntas, ut dicit
Anselmus. Homo autem non dicitur animus : quia inveniuntur in ipso alii motus, sicut motus corporis, et vegetabilis, et hujusmodi. Dicitur tamen quandoque animus ab anima movente, et ponitur pro irascibili, et sic sumitur in III de Anima, ubi dicit Philosophus, quod « in anima rationali voluntas est, et in irascibili desiderium et animus 3 : » et sic non accipitur animus pro nomine spirituum coelestium.
Spiritus autem (secundum Gregorium 4) est nomen naturae : unde, Qui facit Angelos tuos spiritus 5.
Sed tunc spiritus est multipliciter diclum. Proprie enim dicitur spiritus corpus subtile, luminosum, medium inter corpus et animam, principium et instrumentum vitae, qui discurrit in corpore secundum Isaac, ut lumen in mundo. Et hic dividitur in spiritum animalem et vitalem et naturalem, quorum primus habet situm in cerebro, secundus in corde, et tertius in hepate.
Similiter distinguit Augustinus spiritum in plura membra 6. Dicitur enim uno modo spiritus quidquid non est corpus et est aliquid : et sic sumitur spiritus communiter. Et dicitur spiritus aer. Et dicitur spiritus nuntius, sicut habetur in Psalmo cxlivii, 7 : Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum. Et dicitur spiritus anima sive pecoris sive hominis, sicut scriptum est : Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum 7 ? Dicitur etiam spiritus ipsa mens animae rationalis, ut est quidem tamquam oculus animae, ad quem pertinet imago et agnitio Dei, de quo dicit Apostolus : Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est 8. Cum
<--- Page Split --->
alibi de interiori homine dicat : Qui renovatur in agnitionem, scilicet Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum 1. Dicitur etiam spiritus vis animae quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines reprimuntur : et sic sumitur, I ad Corinth. xiv, 13 : Orado spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente. Dicitur etiam spiritus increatus, sicut Deus Trinitas. Et iterum spiritus dicitur una persona in Trinitate, scilicet Spiritus sanctus.
Similiter, Augustinus dicit ibidem, quod corpus sanctorum in resurrectione erit spirituale : quia miris modis ad omnem facultatem et incorruptionem spiritui subdetur, et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo vivificabitur spiritu, non quod incorpoream substantiam sit habiturum.
Similiter spirituale dicitur sensus mysticus Scripturae, secundum quod consuevit dici, quod spiritualis sensus est moralis, allegoricus, et anagogicus.
Ad ultimum dicendum, quod (sicut dicit Dionysius 2) universali et superposita majorum ornatum virtute relinquuntur ultimi, hoc est, virtutem ornatuum majorum Angelorum non habent virtute universali et superposita, hoc est, universaliter et superposite, sic scilicet quod inferiores dona superiorum
quoad omnes actus habeant et eminenterUnde sequitur : « Mediam enim et proportionalem participant juxta unam simul cunctorum et conjunctivam societatem, quale est sanctorum Cherubim ordo, participat sapientiam et scientiam altiorem. Sub ipsis autem essentiarum dispositiones participant quidem et ipsae sapentiam et scientiam particularem, tamen ad illos et subjectam. Et quidem omnino in participatione sapientiae et scientiae esse commune est omnibus deiformibus intellectibus. Attente autem et primo aut secundo aut infra nequaquam commune, sed sicut unicuique ante propria diffinitur analogia. Haec autem et de omnibus divinis mentibus non fortassis quis errans diffinit. Etenim sicut primi abundantius habent minorum sanctas pulchrasque proprietates, sic habent ultimi eas priorum, non tamen similiter, sed infra. Nihil ergo (ut æstimo) inordinatum, si et secundum nos summum sacerdotem Angelum theologia vocat juxta virtutem propriam participantem Angelorum prophetica proprietate, et ad manifestativam eorum similitudinem, quantum possibile hominibus, extentum. » Et dicitur prophetica proprietas a procul fando : quia nuntiando loquuntur ea et revelant quae procul sunt super no stram cognitionem.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO LIV.
De connexione et synagoga Angelorum 1.
Deinde, Quæritur de connexione et synagoga angelicae dispositionis.
Videtur enim, quod connexionem non habeant in ordinibus : quia per ordines distinguuntur. Similiter in hierarchiis videtur : actus enim hierarchiarum specialium non reducuntur ad unum aliquem actum communem, qui secundum rem omnibus hierarchiis conveniat.
Si forte dicatur, quod quælibet hierarchia in suis ordinibus habet connexionem et synagogam, et non una hierarchia cum alia.
CONTRA : Omnia ordinata per supremum, medium, et extremum, conveniunt et connectuntur in aliquo uno, cui secundum diversos respectus convenit supremum, medium, et postremum : Angeli sic ordinantur : ergo conveniunt et connectuntur in aliquo uno.
SOLUTIO. QUOD CONCEDI MUS dicentes, quod quadruplex est connexio Angelorum, scilicet connexo hierarchiarum omnium in modo recipiendi illuminationes, distincta secundum triplicem proportionem supra determinatam, scilicet ad illum inationem divinam secundum quod est divina infusibilem tantum Angelo, et ad illuminationem quae est ab Angelo in Angelum, et ad illam quae est ab Angelo, sed infusibilis est homini. Commune autem in ista connexione est ordo divi-
nus et scientia et actio, ut supra determinatum est : et de illa connexione determinat Dionysius in libro de Cælesti hierarchia, ubi ait de receptione synagogæ angelicæ ordinationis sic dicens : « Manifestatores autem sunt et omnes Angeli eorum qui ante ipsos sunt. Ipsi quidem honorabilissimi Dei moventis, supple, sunt manifestatores : proportionaliter autem cæteri ex Deo motorum, supple, sunt manifestatores. Tantum enim omnium superessentialis harmonia unicuique rationalium et intellectualium sacro ornatu et ordinata ductione providit, quantum ipse hierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est 2. »
Alia connexio est trium ordinum in unaquaque hierarchia habens communem ipsum actum hierarchiae in modo recipiendi illuminationes, et habent supremum et medium et postremum in ordinibus .in ea positis. Et de hac connexione dicit Dionysius ibidem sic : « Connexa est itaque sic ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum dispositio, ex perfectiva illuminatione ornata immediate in eam, scilicet illuminationem, ascendendo, occultior et manifestior divinitatis illuminatione, purgatur, illuminatur, et perficitur. Occultior quidem tamquam invisibilior et magis simplificata et unificata : manifestior vero ut ante data, et primo lucet
<--- Page Split --->
et universalior et magis in ea (ut oportet) forma effusa, id est, similitudine divina. » Et subjungit de connexione secundae dicens : « Ab ipsa autem iterum proportionaliter secunda, et a secunda tertia, et ex tertia secundum nos hierarchia, secundum ipsam bene ornantis ordinationis legem in harmonia divina et analogia ad simul omnis boni ornatus superprincipale principium et consummationem hierarchice reducitur. »
Tertia connexio est substantiarum in uno ordine habentium commune donum illius ordinis, et primum, et medium, et postremum illius ordinis in modo participandi illud donum, secundum excellentiam majorem et minorem personarum illius ordinis : et hanc tangit Dionysius ibidem : « Sed et ipsam per singulas specialiter dicendum dispositionem ipsis divinis harmoniiis discrevit
propter quod et ipsos divinissimos Seraphim ipsi theologi aiunt alterum ad alterum clamare, aperte in hoc (ut aestimo) declarantes, quoniam theologicas scientias ipsi primi secundis tradunt. »
Quarta connexio est illuminationum in eadem persona existentium habens communem illuminationem ipsam, distinctionem autem per primum, medium, et ultimum in his ad quae cognoscenda illuminantur : et hanc tangit ibidem etiam Dionysius dicens : « Addiderim autem fortassis et hoc non incongrue : quia et secundum seipsum unusquisque et cœelestis animus et humanus speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes ad dictas per unumquemque hierarchiearum illuminationum proprias anagogas proportionaliter manifestatas. »
Et his patet solutio.
QUÆSTIO LV.
De virtute assistrice et ministrativa.
Consequenter revertendum est ad primam divisionem, cujus quartum membrum tractandum est, scilicet de virtute assistrice, et ministrativa.
Circa quod quaeruntur septem.
Primo, De virtute assistrice.
Secundo, De virtute ministrativa.
Tertio, Utrum omnes ministrent et assistant, vel utrum aliqui ministrent, et aliqui assistant?
Quarto, De ministerio eorum quod est custodia.
Quinto, De numero et nominibus custodientium.
Sexto, De motu ipsorum.
<--- Page Split --->
Septimo, De locutionibus ipsorum : quia motus et locutio ad ministerium exiguntur.
Circa primum quaeruntur duo, scilicet quid sit assistere, et quod sit opus assistentium ?
ARTICULUS I.
Quid sit assistere ?
Ad primum proceditur sic :
- Dicit Gregorius, quod « assistunt qui sic contemplatione intima perfruuntur, ut ad explenda foras opera minime mittantur ' . »
Et ex hoc videtur accipi, quod assistere est contemplatione intima perfrui, et ad exteriora non mitti.
Et tunc quaeritur, Quaè dicatur íntima contemplatio ? Est enim contemplatio Dei in vestigio et imagine : ergo intima erit illa quaè est in specie, quaè est per hoc quod est in Deo, et Deus ipse, alia vero per exteriora quaè non sunt Deus : sed in contemplatione per speciem non est distinctio Angelorum, quia omnium beatitudo est ita quod vident per speciem. Cum ergo in virtute assistrice distinguantur ab inferioribus superiores secundum Gregorium, videtur quod assistere non debeat existere per intimam contemplationem.
Si forte dicatur, quod intima contemplatio non dicitur quælibet visio per speciem, sed ea quæ est per inmediatam receptionem theophaniarum. Contra : Dominationes non recipiunt immediate theophanias, quæ tamen a Sanctis dicuntur assistere et non mitti.
Præterea, Videtur quod virtus assistrix non distinguat inter Angelos : quia dicit Gregorius : « Hoc quoque de ipsis agminibus quæ mittuntur, certum tenemus : quia et cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen numquam desint interius per contemplationem. Et mittuntur igitur et assistunt : quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque et missi et ante ipsum sunt : quia quolibet missi veniant, intra ipsum currunt. »
Item, Videtur per Augustinum in libro IV super Genesim ad litteram sic dicentem : « In patria semper dies est in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturae in seipsa, semper mane ex assurrectione ex hac cognitione in laudem creatoris. Quia non ibi abscessu lucis superioris, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera : nec mane tamquam nocti ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod vespertinam etiam cognitionem in gloriam conditoris attollat *. » Cum igitur cognitionem sequatur opus, et indifferenter omnibus Angelis simul conveniat cognitio de superioribus et inferioribus, videtur, quod male distinguantur superiores ab inferioribus per assistere.
Item quaeritur, Utrum hoc quod dicitur contemplatio intima secundum quod ponitur in diffinitione ejus quod est assistere, sit respectu cujuslibet cognitionis in Deo, vel respectu alicujus de-
<--- Page Split --->
terminatae? Et si dicatur primo modo, tunc sequitur primum inconveniens, scilicet quod si distinguerentur contemplatione intima pertinente ad beatitudinem, sic inferiores non immediate contemplarentur, quod falsum est. Si secundo modo, tunc quaeratur, Quid sit illud cognoscibile? Et si dicatur, quod est id quod pertinet ad distinctionem officiorum, tunc sequitur iterum, quod Dominationes non assistunt.
- Praeterea quaeritur, Utrum virtus assistrix intelligatur ex nominibus ordinum assistentium? Et videtur, quod sic : quia dicit Gregorius et Dionysius, quod virtutes et opera eorum intelligimus ex nominibus eorum. Et si sic est, cum tantum tres ordines superioris hierarchiae dicant actus conversionis in Deum, videtur quod tantum tres ordines superiores assistant. Et hoc videtur per Dionysium, qui dicit, quod « tantum hi tres ordinantur in vestibulis circa virtutem. »
sito. Solutio. Dicendum, quod assistere dicitur tribus modis, scilicet quoad statum beatitudinis, et quoad statum hierarchiae, et quoad statum ordinationis quae est pars hierarchiae. Et secundum primum modum dicitur assistere contemplari facie ad faciem : et non distaet per contemplationem speculi et aenigmatis : et hoc assistere convenit omnibus beatis. Secundo modo dicitur assistere, immediate circa Trinitatem ordinari non quoad quamcumque contemplationem, sed quantum ad modum recipiendi illuminationes pertinentes ad officia angelica : et sic tantum assistunt tres ordines primea hierarchiae : et distant duae hierarchiae inferiores, eo quod non immediate illuminationes a Deo recipiunt. Tertio modo dicitur assistere, secundum proprietatem actus ordinis Deo appropinquare repugnantem missioni ad exterius : et sic quatuor ordines assistunt, scilicet tres primea hierarchiae et Domi-
nationes. Cujus ratio supra explanata est : Dominationes enim per hoc quod dicunt elevationem ab omni subjectione, repugnant officio ministerii et missionis ad exteriora. Et hoc ultimo modo sumitur assistere, quando dividitur contraministrare.
DICENDUM ergo ad primum, quod si vis fiat in assistere, ut tantum in tertia significatione sumatur, tunc intima contemplatio erit receptio illuminationis ad actum ducentem ordinem in Deum, et per rationem nominis repugnantem missioni ad exterius. Si autem communiter sumatur assistere, tunc non est inconveniens id quod concluditur in objectione.
Ad id quod objicitur de Gregorio et Augustino, dicendum quod ipsi determinant assistere quod est in statu patriae in communi.
Ad illud quod quaeritur, Respectu cujus cognoscibilis est contemplatio intima? patet solutio per distinctionem de assistere. In prima enim significatione est respectu cujuscumque cognoscibilis pertinentis ad beatitudinem : in secunda autem et tertia non.
Ad aliud dicendum, quod ex nominibus ordinum intelligitur quibus convenit virtus assistrix : nomina enim quatuor supremorum ordinum (ut prius diximus) determinant actum in Deum : cujus ratio repugnat ministerio circa exteriora.
ARTICULUS II.
Quid sit opus assistentium?
Secundo quaeritur, Quid sit opus assistentium ?
Et dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod « Angeli in cœelis conversantur, et habent unum opus, hymnis laudare, et ministrare voluntati divinae 1. »
<--- Page Split --->
Sed videtur, quod non sit opus eorum laudare Deum : quia secundum Philosophum laus non est optimorum, sed eorum quae sunt ad optima ordinata, unde dicit sic in 1 Ethicorum : « Manifestum, quoniam optimorum non est laus, sed majus quid et melius, supple, sunt optima quam laus vel quae laudantur 1 . » Similiter Eudoxus dicit, quod non oportet laudare beatum entem. Et dicit Aristoteles, quod aestimabat significare Eudoxus, quod ens de numero beatorum est melius aliquid laudabilibus : tale autem dicit et Deum et beatitudinem.
Praeterea, Secundum Tullium sunt illa laudabilia quae secundum libertatem arbitrii possunt aliter fieri : ergo quae sunt impermutabilia in bono, non sunt laudabilia : sed ultima (sicut Deus et beatitudo) impermutabilia in bono sunt : ergo non sunt laudabilia. Et hoc expresse dicit Philosophus, quod Deus et beatitudo non sunt laudabilia, sed potius honorabilia. Ergo videtur, quod opus Angelorum sit potius honorare Deum, quam laudare.
Sed contra: Sed contra :
Consuevit dici, quod laudare est rei cognitae bonitatem protestari : sed maxima est bonitas Dei : ergo convenit ei maxime protestari suam beatitudinem : et ita erit ipse maxime laudabilis.
Quæst. 1. Præterea juxta hoc quæritur, Utrum laudare proprium opus sit assistentium, vel sit opus commune Angelorum ?
Et videtur, quod opus assistentium ex hoc quod super Genesim dicit Augustinus, quod laus semper sequitur visionem matutinam, ex hoc scilicet quod cognitionem quam recipiunt, in laudibus creatoris attollunt : et ita laus erit ex conversione in Deum. Cum ergo hoc sit proprium assistentium, eorundem erit proprium opus laudare Deum. Hoc iterum videtur ex Isaia, vi, 3, ubi Seraphim
laudant Deum dicentes : Sanctus; sanctus,sanctus Dominus, Deus exercituum, etc. Similiter in Ezechiele, propinquiores. Deo concutientes alas clamabant : Benedicta gloria Domini de loco suo 2.
ITEM quaeritur juxta hoc, Utrum laus Qua* sit vocalis Angelorum ?
Et videtur, quod sic : quia laus vocalis audita est ab Isaia. Similiter Joannes in Apocalypsi saepe dicit, quod audivit vocem multorum Angelorum in cœlo, etc.
Sed contra : Sedl
Dicit Joannes Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod « tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone 3. »
SED ULTERIUS quaeritur, Utrum laus Qua* competat bonis et malis, vel bonis tantum ?
Et videtur, quod non malis : quia dicitur in Psalmo xlix, 16 : Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?
Sed contra hoc est commune dictum, quod laus ab inimico videtur esse perfectorum.
SOLUTIO. Supponendum est, quod laus Sol* dicta est multipliciter, scilicet materialiter, sicut creaturae dicuntur esse materiae laudis divinae, et virtutes et opera sunt materiae laudis bonorum, etsi numquam laudentur : et sic sumitur laus in primo Ethicorum, ubi dicit Philosophus, quod laus quidem est virtutis, operatores autem bonorum ab hac, scilicet virtute, laudabiles sunt. Laus etiam dicitur essentialiter, et hoc multis modis. Quandoque enim in communi dicitur laus praeconium cujuscumque bonitatis, sive illa sit finis, sive eorum quae sunt ad finem : et sic laudabilis Deus est et beatitudo, et quod-
<--- Page Split --->
libet quod secundum rationem boni determinatur. Quandoque dicitur magis stricte praeconium operum secundum rectam rationem exeuntium ab habitu et potentia : et sic laudatur sagittator in optime sagittando, et lapis in opere suae virtutis, et generaliter quodlibet optime agens actum ad quem est ordinatum per potentiam et habitum : et sic dicit Philosophus 4, quod omne laudabile videtur esse in quale quid et aliquid, qualiter habitudo laudari, supple, videtur, hoc est, quod bene habeat se in aliquo determinato actu. Justum enim et virile et universaliter bonum laudamus propter bona opera et actiones, et fortem et cursorem et aliorum unumquodque. Quandoque etiam dicitur laus strictius praeconium operis, quod egreditur optime a potentia et habitu rationalis animae, possibile tamen aliter fieri : et secundum hoc dicit Tullius, quod virtus et vitium sunt contraria, quae sunt laudabilia et vituperabilia.
Et ex ista distinctione patet solutio ad primum quaesitum.
4 quæst. Ad ILLUD quod quæritur, Utrum sit 2. laus vocalis Angelorum, vel non?
Dicendum, quod non, sed intellectualis.
Et ad id quod contra objicitur, quod
audiebatur ad Isaia et Joanne, auditus sensus spiritualis est, de quo dicendum erit in quaestione de sensibus et spiritibus.
Ad m quod quæritur, Utrum sit pro- 1. prius actus assistentium vel non ?
Dicenduni, quod si attenditur ratio quam important nomina ordinum assistentium, tunc consequens ordines illos erit laudare Deum. Et ratio inferiorum nominum dicit ordinationem ad operationem circa exteriora, et non ad laudem. Si vero attendatur finis ministerii Angelorum, qui est reductio inferiorum in Dei similitudinem, tunc actus consequens ministerium et reductionem illam erit laus Dei.
Ad ILLUD autem quod quæritur, Utrum Ad 3. sit bonorum et malorum, etc ?
Dicendum, quod laudare competit bonis. Unde potentiam ad laudem habent boni et mali : voluntatem autem ad laudandum habent consentientes bonitati quae laude debet extolli : consensum autem laudando habent hi qui conformes sunt bonitati laudandae. Sunt tamen aliqui qui dicunt, quod laudare est per affectum consentire bonitati. Sed quia hoc non habet rationem, ad præsens dimittatur.
QUÆSTIO LVI.
De virtute ministrativa.
Deinde, Quæritur de virtute ministrativa.
- Dicit enim Gregorius 2, quod « Deo
ministrant qui ad nos nuntiando exeunt. » Ex hoc accipitur, quod ministrare est ad homines nuntiando exire.
<--- Page Split --->
QUÆSTIO LVII.
Utrum omnes ministrent et assistant, vel quidam ministrent et quidam assistant ?
Deinde quæritur, Utrum omnes ministrent et assistant, vel quidam ministrent et quidam assistant ?
Et videtur, quod omnes ministrent : quia.
Dicit Apostolus : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis 1 ?
Item, In Psalmo cui, 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem, vel ut habet interpretatio Septuaginta flammam ignis 2. Sed flamma ignis sunt Seraphim. Ergo Seraphim ministrant : ergo multo fortius omnes minores ordines.
Præterea, In Isaia, vi, 6 et 7, legitur : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Ergo videtur, quod Seraphim ministrent : et tunc multo fortius quilibet inferior ordo.
tur in ministerium, tamen non oportet, quin in isto opere quod est præter naturam ordinis, altior nuntius mitteretur ad incarnationem Filii, cujus incarnatio naturae fecit præjudicium.
Sed hoc videtur esse contra Gregorium, qui dicit sic : « Hi qui minima nuntiant, Angeli : qui vero summa annuntiant, Archangeli vocantur. Hinc est enim quod ad Mariam Virginem non quilibet Angelus, sed Gabriel Archangelus mittitur. Ad hoc quippe ministerium summum Angelorum venire dignum fuit, qui summum omnium nuntiabat. » Et ex hoc patet, quod Gregorius intendit, quod Gabriel sit de ordine Archangelorum, cum ibi intendat distinguere inter Angelos et Archangelos, qui sunt nuntii ministeriorum divinorum : non enim nisi ob præcipuas causas et maximas mittuntur, e quibus magnus ille Archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam ob causam utique qua major esse non potuit.
- Præterea, Quidam ratiocinantur, quod Gabriel missus in ministerium ad beatam Virginem et Zachariam, fuerit de superioribus : quia (sicut dicit Gregorius 3) ad hoc ministerium summum Angelorum mitti dignum fuit, qui summum omnium nuntiavit. Dicunt etiam, quod licet naturalis sit o:do Angelorum ut superiores assistant et inferiores mitten-
SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio Solutio. melioris sententiæ, quod non omnes mittantur, sed quidam assistant, et quidam ministrant : cujus ratio inferius patebit.
Ad PRIMUM autem dicimus, quod ApoAd 1. stolus ibi loquitur de Angelis, et non de omnibus ordinibus, secundum expositionem beati Bernardi in libro V de Consideratione sic dicentis : « Putemus Ange-
<--- Page Split --->
los dici (nisi tu convenientius aliquid considerasti) qui singuli singulis hominibus dati creduntur, missi in ministerium, secundum Pauli doctrinam, propter eos qui hæreditatem capient salutis 1. Et si inveniatur, quod superiores ministrent secundum dicta Sanctorum aliquorum, intelligendum est de ministerio actuum communium, qui sunt purgare, illuminare, et perficere, secundum quod etiam quidam Magistri dicunt superiores mitti ad medios, et medios ad inferiores. »
sacerdotes inferiores, et illi ulterius in populum. Secundum quod supponitur, est quod dona superiorum ordinum ab inferioribus participantur contracte et particulariter, sicut et lux solis secundum forte participatur a luna, et secundum minus ab aere, particulariter autem a coloratis secundum hunc vel alium colorem in corpore determinato.
His duobus suppositis dicit, quod bonitas purgans in Deo est sicut in prima causa. In altissimis autem Angelis resultat idem lumen proportionale hominibus, in anima autem hominis est secundum determinatum et particularem actum. Dicitur ergo inferior Seraphim in hoc loco : quia radium bonitatis purgantis ex altissimis Angelis ille inferior accipit, sicut etiam summus sacerdos dicitur purgare, quando inferior sacerdos ab ipso accipiens potestatem purgat. Unde etiam reducendo anima Prophetæ prius in donum inferioris Angeli reducitur, et per illum in donum superiorum, et consequenter in Deum : et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia circa finem, sic : « Secundum nos is qui summus sacerdos est, ant per suos ministros aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare et illuminare per ipsum, purgatis ordinibus per se in ipsum reponentibus proprias sacras operationes. Sicut et propriam purgativam scientiam et virtutem ipse purgationem theologi perficiens Angelus, in Deum quidem veluti causalem, deinde ad ipsum Seraphim tamquam primo agentem summum sacerdotem reponit. Veluti fortassis quis dixerit cum angelica reverentia purgatum edocens : quia in te ante me perficiendæ purgationis principium quidem est excelsum et essentia et creator et causalis primasque essentias ad esse deducens, et circa se collocatione continens et observans inconversibiles et casu carentes, et seipsum movens in pri-
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod flamma dicitur ibi Seraphim secundum expositionem Augustini. Seraphim autem non ministrant per seipsa, sed inferiora agmina, ut inferius patebit.
Ad 3 et 4. Ad ALIUD dicendum, quod Dionysius de hoc duas dat solutiones, quarum una est, quod unus de inferioribus æquivocæ cum superioribus dicitur Seraphim, non ex proprietate doni ordinis, sed ex proprietate actus ministerii : quia scilicet incendendo purgavit labia Prophetae. Unde dicit Dionysius : « Quidam autem dicunt, quia juxta jam ante redditam cunctorum intellectuum societatis diffinitionem vel dispositionem, non unam circa Deum primarum mentium nominat eloquium in theologi purgationem venisse, quemdam vero præstantium Angelorum sacrificantem Prophetae purgationem, Seraphim æquivocatione vocatum fuisse propter igneam et cælestem dictorum ablationem, peccatorum et purgati in divinam obedientiam resuscitationem 4. » Secunda supponit duo, scilicet quod Deus qui potestatem omnium habet, expandit bonitatem suam et potestatem in quædam immediate, et in quædam posteriora mediantibus aliis. Sicut etiam solaris radius superiora immediate illuminat, et per superiora inferiora. Et summus sacerdos habet potestatem plenam super omnia, et illam expandit in
<--- Page Split --->
mas propriarum providarum operationum participationes. Hoc enim hic me docens ait ipsius Seraphim manifestare jussionem. Summus autem sacerdos et post Deum dux, ipse præstantium essentiarum ornatus, a quo ego purgare deiformiter eruditus sum. Ipse igitur est per me te purgans, per quem proprias providas actiones ex occulto et in nos produxit ipsa totius causa et opifex purgationis1. »
Tamen Gregorius relinquit istam quaestionem pro dubio sic dicens : « Sed quia in quibusdam Scripturae locis quaedam per Cherubim, quaedam vero per Seraphim agi dicimus : utrum per se haec fa-
ciant, an per subjecta agmina agantur, quæ, sicut dicitur, in eo quod a majoribus veniunt, majorum vocabula sortiuntur, nos affirmare nolumus, quod apertis testimoniis non approbamus. Hoc tamen certissime scimus, quia ad explendum de supernis ministerium alii spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet Propheta attestante qui ait : Ecce Angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et Angelus alius egrediebatur in occursum ejus : et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem2. Dum enim Angelus ad Angelum dicit : Curre, loquere, dubium non est quin alius alium mittit. »
QUÆSTIO LVIII.
De custodia Angelorum.
Consequenter quæritur de ministerio Angelorum, quod est custodia.
Et quæruntur sex. Primo, De necessitate custodie. Secundo, De effectu custodie. Tertio, De modo custodiendi. Quarto, Si omnis homo custodiatur, vel non? Quinto, Utrum semper custodiatur? Sexto, Utrum Angelis accrescat aliquid ex custodiendo?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Qua necessitate Angeli custodiant'?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Augustinus in libro de Spiritu et anima 2, quod anima rationalis facta est ad imaginem Dei, ut nulla interposita natura formetur a prima veritate. Sed si ab Angelo custodiretur, oportet, quod Angelus interponeretur. Ergo non est necessaria custoditio.
Item, Glossa super epistolam ad Hebræos super illud : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, etc. 3. Non secundum naturam humanæ mentis minoratus est, sed propter passionem mortis. Majores quidem Angeli possunt dici homine, quia majores sunt hominis corpore, majores sunt et animo : sed in eo tantum, quod peccati originalis merito corruptibile corpus aggravat ipsum animum. Natura vero humanæ mentis qualem Christus assumpsit, quæ nullo peccato poterat depravari, solus major est Deus.
Item, Hoc videtur ex hoc quod homines æquabuntur Angelis in contemplatione æternitatis : unde videtur, quod non indigeant custodia Angelorum.
Præterea, Nihil est superfluum in natura : ergo multo minus aliquid erit superfluum in operibus Dei. Cum ergo homo plura habeat elevantia ipsum in Deum quam deprimentia, superflua erit custodia Angelorum. Quod autem sint plura elevantia, patet : quia in virtutibus motivis ad opus phantasia potest esse
recta et non recta : et contra hanc est intellectus semper rectus. Ex parte corruptionis fomes est semper deprimens : et contra hunc est gratia sacramentalis. Sed contra peccatum habet virtutes, et contra daemonem Christum redemptorem, sicut dicitur in Psalmo : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel 4. Ergo videtur, quod non sit necessaria custodia.
SED CONTRA HOC est quod dicitur in Sed conti Psalmo xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et in Isaia, lxii, 5 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, etc. Et, xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostre Sion : Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Ubi Glossa, « Præsidium Angelorum. » Et quia multæ de hoc auctoritates sunt, istæ sufficiant.
Per rationem etiam probatur : quia
Dicit Dionysius, quod « lex divinitatis est per prima secunda adducere 6. » Cum ergo anima sit perceptiva illuminationum quæ sunt a primo secunda relatione, debet reduci anima humana per Angelos qui prima relatione illuminationes illas percipiunt.
Item, Ea quæ sunt fidei, ultra rationem sunt et non perfecte relucent in speculo et ænigmate. Cum igitur ibi Angeli perfecte et in specie cognoscant, videtur quod necessaria sit homini revelatio Angelorum.
Præterea, Multa sunt circa homines, quæ homo non potest cognoscere, sicut insidie inimici et insidie malignorum hominum. Ergo quoad illa videtur esse necessaria custodia Angeli.
JUXTA hoc iterum quæritur, Utrum Quæst. i. homo haberet custodiam Angelorum si non peccasset ?
<--- Page Split --->
Et videtur, quod sic : quia
Adam ante peccatum habuit Angelum malum ad exercitium : ergo multo fortius, cum pronior sit Deus ad salvandum quam ad judicandum, habuit Angelum bonum ad custodiam.
Item, Qui potest cadere, indiget custodia : sed homo in primo statu potuit cadere : ergo indiguit custodia.
Præterea, Ordines Angelorum distincti fuerunt ante peccatum hominis. Cum ergo nomina quinque inferiorum ordinum dicant actus ministerii in rationibus suis et custodie, videtur quod homini deputata fuerit custodia ante peccatum.
Mentra. Sed contra :
Dicitur in Genesi 1, quod Adam in primo statu vidit Deum sine medio : ergo in ipso vidit quidquid agendum fuit, et ita non indiguit Angelo nuntiante vel custodiente.
- JuxTa hoc iterum quaeritur, Utrum homo haberet Angelum bonum ad custodiam si non peccasset Angelus malus?
Et videtur, quod sic :
Angelus enim bonus non tantum custodit a machinationibus daemonis, sed a fragilitate peccati, et a deceptionibus phantasiarum, quae essent etiamsi Angelus non peccasset.
Item, Si Angelus non peccasset, nihilominus ordines Angelorum essent in propriis officiis constituti et distincti : et cum quidam eorum in officio habent actum custodie, videtur quod exercerent actum illum circa hominem, etiamsi daemon non esset.
Solutio. Dicendum ad primum, quod necessaria est angelica custodia homini, tum propter dignitatem, tum propter debilitatem humanae animae : dignitas enim hominis in hoc cognoscitur, quod Deus animam humanam sic dignam existimabat, ut propter eam inferiori-
bus officiis deputet cœelestes ordines Angelorum : et hoc tangit Hieronymus super illud Matthæi, xvni, 10 : Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris, sic dicens : « Magna dignitas animarum, cum cuilibet animæ sit deputatus Angelus ad custodiam a principio formationis suæ. Debilitas autem est ex ignorantia agendorum et imbecillitate perficiendi ea quæ agenda cognovit. »
Ad aliud dicendum, quod mens huAd 2 et 3. mana secundum quid est æqualis Angelo, et secundum quid inferior: secundum enim relationem ad finem est æqualis, sed secundum naturam qua ordinatur ad corpus, et secundum suas operationes quas habet in via, est inferior, ut in quæstione de differentia Angeli et animæ dictum est.
Per hoc ipsum patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi essent plura elevantia hominem quam deprimentia, adhuc nihilominus esset necessaria custodia Angelorum : licet enim quodlibet elevantium fortius sit elevando, quam deprimens in deprimendo, tamen secundum quod elevantia conjunguntur nostrae naturae quæ debilis est et obnubilata nube peccati, necesse est ea multiplicari.
Ad 11 quod quaeritur juxta hoc, dicenAd 1. quæst. dum sine præjudicio, quod haberet ho- 1. mo custodiam Angelorum etiamsi non peccasset : cujus tres sunt rationes, quarum una est : quia custodia est sicut medicina præservativa, unde debuit exhiberi ante peccatum. Alia ratio et potior est modus descendendi illuminationum. Sicut enim dicit beatus Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium, homo contemplatur per ea quæ facta sunt, in quibus multæ se mergunt deceptiones, propter quas necessaria est illuminationi desuper veniens ab Angelis, qui per speciem contemplantur. Tertia ratio est mo-
<--- Page Split --->
bilitas liberi arbitrii nostri : necessarius est enim Angelus tenens et custodiens, ne cadat. Et consuevit simile poni de puero cupiente ambulare, cui necessaria fulcimenta sunt ne cadat. Similiter est de libero arbitrio procedente ad actum cum possibilitate peccati.
Ad object. Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod quando dicitur, quod Adam vidit Deum sine medio, intelligitur, quod non privatur medium nisi peccati. Unde non sequitur, quod in Deo vidit quidquid agendum erat : quia adhuc contemplabatur per creaturas.
Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Angelo non peccante homo haberet custodiam Angelorum bonorum ? Dicimus, quod videtur nobis quod sic rationibus dictis.
ARTICULUS II.
De effectibus custodiae Angelorum 1.
Secundo, Quæritur de effectibus custodiarum.
Et consueverunt assignari duodecim a Magistris. Quorum primus est excitare et solvere a vinculis peccatorum : et hoc accipitur, Actuum, xii, 7 et seq., ubi Angelus excitavit Petrum et solvit a vinculis et a carcere.
Secundus est, quod confortant : et hoc habetur, III Reg. xix, 3, ubi Angelus dixit ad Eliam : Surge, et comede. Respexit, scilicet Elias, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae : comedii ergo, et bibit, et rursum obdormivit. Reversusque est Angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixit que illi :
Surge, et comede, grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine illius, quadraginta diebus et quadraginta nocibus, usque ad montem Dei Horeb.
Tertius est, quod arcet demones : et hoc est quod dicitur, Tobie, xii, 3 : Uzorem ipse me habere fecit, et demonium ab ea compescuit.
Quartus est docere, sicut Angelus docuit Danielem, ut habetur, Danielis, ix, 22 et 23, ubi dicit Angelus Danieli : Nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es. Idem etiam accipitur, x, 11 et seq., et ibidem habetur qualiter Angelus confortavit Danielem.
Quintus est consolari, ut, Tobie, v, 13: Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris. Et sic apparuit etiam Angelus qui fuit similis Filio Dei, cum pueris in camino, ut habetur in Daniele 1.
Sextus est revelare secreta et ostendere seipsum. De hoc habetur in Genesi, xvii, 17 et 18, ubi Angeli ostenderunt se Abrahæ, et unus eorum dixit : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?
Septimus est adjutorium contra hostes, de quo habetur, Isaie, xxxvii, 36, quod egressus est Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia.
Octavus est increpare pro delictis vel omissis. Et secundum hunc modum Angelus qui apparuit Moysi in rubo, increpavit eum, quod irreverenter accederet, Exodi iii, 5, dicens : Ne appropies huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et Josue, v, 13 et seq., ubi dicitur :
<--- Page Split --->
Cum esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait : Noster es, an adversariorum ? Qui respondit : Nequaquam : sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. Cecidit Josue pronus in terram : et adorans, ait : Quid Dominus meus loquitur ad servum suum ? Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est. Et de hoc expressius habetur alibi sic : Ascendit Angelus Domini de Galgalis ad locum Flentium, et ait : Eduxi vos deÆgypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris, et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, et aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis ? Quamobrem nolui delere eos a facie vestra, ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam 1.
Nonus est impedientia ad bonum auferre : et hoc signatur,Exodi, xii, 29, ubi Angelus Domini percutiendo primogenita Ægypti removit obstaculum egressionis filiorum Israel de Ægypto. Et, Malachiæ, iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Et in Psalmo xxxiv,6 : Fiat via eorum tenebræ, et lubricum : et Angelus Domini persequens eos. Et præcedit, J. 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et Angelus Domini coarctans eos. In quo intelligitur exclusio machinationum malignorum hominum contra justos.
Decimus est ducere et conducere in via : de quo habetur, Tobiæ, v, f4 et 13 : Dixit Tobias ad Angelum : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages, civitatem Medorum ?... Et dixit ei Angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te. Et iterum,
infra, x. 27 : Credo quod Angelus Dei bonus comitetur eum, et bene. disponat omnia quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
Undecimus est tentationem mitigare : et hoc signatum est in Genesi, xxxii, 24 et seq., ubi legitur, quod Jacob luctatus est cum Angelo, ex qua lucta tria consecutus est, scilicet benedictionem contra tentationem daemonum, et confortationem contra fratrem, qui est typus tentationis a mundo venientis, et tactum nervi in femore,qui est locus delectationis, et significat mitigationem tentationis a carne venientis. De hoc etiam habetur, Osee, xii, 3 et 4 : In fortitudine sua directus est cum Angelo. Et invaluit ad Angelum, et confortatus est : flevit, et rogavit eum.
Duodecimus est orare, et orationes deferre. De hoc habetur, Tobiæ, xii, 12 : Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
Isti autem effectus multiplicantur hoc modo : duo enim exiguntur ad perfectam custodiam, scilicet excùsio mali, et adductio ad bonum.
Penes exclusionem mali sumuntur septem : est enim malum triplex, scilicet malum culpæ, et malum pœnæ, et dispositio ad malum sive culpæ sive pœnæ. Malum autem culpæ consideratur duobus modis : vel in prima causa instigante et movente ad ipsum, vel in se. Et si consideratur in se, tunc erit primus effectus, qui est absolvere a vinculis peccatorum. Si autem consideratur in causa, consideratur duobus modis, scilicet penes ipsum instigantem, et penes ipsum moventem. Penes primum accipitur tertius effectus, qui est arcere dæmones. Penes secundum vero undecimus, qui est mitigare tentationem. Si autem est exclusio mali
<--- Page Split --->
pœenæ, hoc contingit duobus modis penes duplicem considerationem pœenæ: consideratur enim secundum suam substantiam, et secundum suum nocumentum. Et penes primum est effectus septimus, qui est adjutorium contra hostes, per quod excluditur pœenæ secundum substantiam. Penes secundum autem accipitur effectus quintus, qui est consolari afflictum ne pœenæ illata sibi noceat per principium desperationis, vel per nimiam tristitiam. Si est dispositio ad malum, hoc est iterum duobus modis: aut enim disponit directe ad malum, sicut peccata venialia, et indevotio, et ingratitudo: et penes exclusionem illius accipitur effectus octavus, qui est increpatio de delictis, et indevotione, et ingratitudine, ut patet in auctoritatibus inductis. Aut disponit indirecte per impedimentum boni: et penes exclusionem hujus accipitur effectus nonus, qui est removere impedimenta.
Si autem est secundum conductionem ad bonum : aut illud est ex parte intellectus, aut ex parte affectus. Et si ex parte intellectus, aut est de communibus quae agenda sunt, et penes hoc accipitur effectus quartus, qui est docere secreta : aut est de spiritualibus pertinentibus ad jucunditatem et familiaritatem, et penes hoc est effectus sextus, qui est revelare secreta et ostendere seipsum. Si autem est ex parte affectus : tunc tripliciter consideratur : aut enim est secundum statum affectus, qui non est in proprio robore, et penes hoc est effectus secundus, qui est excitare ad fortitudinem, aut confortare ad fervorem : aut secundum statum affectus in habitu relato ad opus, et penes hoc accipitur effectus decimus, qui est viam ostendere, et ducere, et reducere : aut penes affectum ordinatum ad habitum sive gratiam acquirendam, et penes hoc accipitur effectus duodecimus, qui est orare, et orationes nostras offerre.
ARTICULUS III.
De modo custodiendi 1.
Tertio, Quæritur de modo custodiendi. Et sumatur illud beati Bernardi ad Eugenium in libro V de Consideratione, ubi dicit sic : « Inest Angelus suggerens bonum, non bonum creans. »
Et videtur, quod
Angelus sit in nobis, et suggerat et hortetur ad bonum.
Præterea, Hoc videtur falsum quod dicit, quod non est bonum ingerens, cum supra habitum sit, quod Angeli ingerunt illuminationes suas hominibus.
.3. Præterea, Dicit beatus Bernardus ibidem, quod Angelus est cum anima, Deus in anima : ille ut contubernalis animæ inest, Deus ut vita. Ergo videtur, quod Angeli possint esse in corpore, licet non in anima. Et si hoc concedatur, tunc quæritur, Per quem modum sit in corpore ?
Præterea, Videtur quod non sit in corpore : quia dicit beatus Bernardus in sermone 7 super Cantica : « Credimus Angelos adstare orantibus, et offerre Deo preces et vota hominum, ubi tamen sine ira et disceptatione levari puras manus perspexerint. » Ergo videtur, quod adstent et non insint.
Præterea, Videtur quod visitando et colligendo in palatio custodiant : quia dicitur in eodem sermone infra : « Non ambigo, quin gratanter in palatio colligant quem dignanter in sterquilinio visitant. » Ergo visitando et colligendo post mortem videntur custodire.
Quod autem modus custodiendi sit ex defensione a nocivis, videtur haberi a
1 Cf. Opp. B.Alberti. II« Part. Summæ theologiæ, Quæst. 36, membr. 3. Tom. XXXII novæ
<--- Page Split --->
Psalmista, ubi dicit : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, etc. 1.
Et videtur, quod sic ex auctoritate Hieronymi supra posita.
Et præterea non est magis ratio de uno quam de altero vel alio.
SED CONTRA :
Sed contra.
SOLUTIO. Dicimus, quod modus custodiendi est in suggerendo et hortando, sicut dicit beatus Berardus. Suggerunt autem et hortantur per illuminationes quas ingerunt animabus, ut supra diximus.
QUOD AUTEM QUÆRITUR, UTrum sint in corpore, vel extra adsent hominibus ? Dicendum, quod utrumque possibile est
Nihil ordinat Deus nisi ad bonum : sed custodia Angelorum in præscio ordinatur ad majorem damnationem ejus : ergo videtur, quod Deus sibi non ordinat custodiam Angeli.
Præterea, Nihil facit Deus inutile : præscius autem non potest salvari, et ita inutilis esset ei custodia Angeli : et ita non ordinat eam sibi Deus.
Et si quæritur, Per quem modum sunt intus ? Dicimus, quod ut operantes super vires animæ : possunt enim commovere corpora, et imprimere species, ut supra diximus.
Ad Hoc autem quod objicitur de visitatione et collectione, dicendum quod visitatio generalis modus est custodire : quia est post vitam istam : sed proprius est obsequium, quod ex affectu præstant Angeli ei qui suggestioni et exhortationi Angeli custodiensis dum viveret, bene obtemperavit.
JUXTA hoc iterum quæritur, Utrum Dei Quest 1. Filius habuit Angeli custodiam ?
Et videtur, quod sic :
Matthæi, iv, 11, enim dicitur, quod Angeli accesserunt, et ministrabant ei. Et, Luce, xxii, 43 : Apparuit illi Angelus de cælo, confortans eum.
Præterea, Hoc videtur ex verbis Dionysii, supra positis, et sunt in libro de Celesti hierarchia 3, quod Angeli primum docti fuerunt humanitatis mysterium, et in nos per ipsos descendit.
Ad Hoc autem quod objicitur de Psalmo, dicendum, quod in manibus portare, est in defensione Angeli permanere, ne per offendiculum, id est, per scandalum imitationis offendant ad lapides, id est, ad duros et frigidos peccatores.
ARTICULUS IV.
Utrum omnis homo custodìatur 4 ?
Quarto quæritur, Utrum omnis homo custodìatur ?
Super illud Matthæi, iv, 6 : Scriptum est enim : Quia Angelis suis mandavit de te, etc., dicit Glossa, quod diabolus male interpretatus est dici de capite, quod de membris dictum erat.
Præterea, Glossa alia ibidem : « Deauxilio Angelorum quasi ad infirmum loquitur : » ergo videtur, quod non habuerit Angelum custodientem.
Præterea, Eidem non convenit continere et contineri respectu ejusdem : sed Christo convenit continere Angelos : ergo non convenit ei contineri ab eis : sed custodire est continere : ergo Christus non custodiebatur ab Angelis.
Ad hoc quidam dicunt, quod Christus
4 Psal. xc, 11 et seq.
5 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XI, Art. 5. Tom. XXVII novæ editionis nostræ. Cf. etiam II a Part. Summæ
theologie, Quest. 36, membr. 4. Tom. XXXII ejusdem editionis.
3 S. DIONYSIUS, Lib. de Celesti hierarchia, cap. 4.
<--- Page Split --->
enim major justitia Dei apparebit contra eum.
1 1. Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod diabolum habebit in seipso, non unitum sibi, sicut Christus divinitatem, sed habebit eum per consensum et ut consiliarium ad mala.
Ad ALIUD dicendum, quod diabolus non ministrabit materiam ex qua generabitur vel educabitur corpus Antichristi : sed Glossa dicit pro tanto : quia incendium fomitis et corruptio ad malum quae est ex parte corporis, per nullum effectum gratiae tentabitur : sed quia potestas daemonis in illa corruptione est, et augmentabitur de die in diem, propter hoc dicitur ministerio diaboli nutriri et vegetari.
Ad ALIUD dicendum, quod diabolus totum possidebit eum quoad sensum et consensum et opus : non tamen sic totum, quin habeat possibilitatem ad bonum : quia liberum arbitrium habiturus est, et gratia illius (ut justior sit damnatio ejus) debetur ei Angelus bonus ad custodiam.
Ad ALIUD dicendum, quod non est otiosus : quia (sicut dictum est) ex hoc apparebit justitia divina magis contra eum.
Ad ALIUD dicendum, quod præsidio Angelorum quantum ad actualem inclinationem bonorum carebit, et non simpliciter.
Ad ALIUD dicendum, quod omnem actum Satanæ suscipiet per consensum. Quod autem dicitur, quod concedet Dominus in eo habitare diabolum, intelligendum est de concessione permissionis, et de habitatione, de qua supra locuti sumus.
ARTICULUS V.
Utrum semper custodiant Angeli, vel aliquando recedant a custodiendo '?
Quinto quaeritur, Utrum semper custodiant Angeli, vel aliquando recedant a custodiendo ?
Et videtur, quod recedant a custodiendo : quia
Dicit Bernardus in sermone 7 super Cantica, tractans illud verbum : In conspectu Angelorum psallam tibi 1 : « Doleo proinde aliquos vestrum in sacris vigiliis gravi deprimi somno, nec caeli cives revereri, sed in præsentia principum tamquam mortuos apparere : cum vestra ipsi alacritate permoti, vestris interesse solemniis delectarentur. Vereor ne vestram desidiam quandoque abominantes cum indignatione recedant, et unusquisque vestrum incipiat sero cum gemitu dicere : Longe fecisti notos meos a me : posuerunt me abominationem sibi 2. Et illud, Elongasti a me amicum et proximum, etc. 3. »
Item, In Evangelio Nazareorum dicitur, quod malitia Judæorum multiplicata, et imminente passione Christi auditæ sunt voces Angelorum in aere dicentium : Transeamus ab his sedibus.
Item, Jerem. 11, 9, super illud : Curavimus Babylonem, et non est sanata, dicit Glossa Augustini : « Supremi medici sunt Angeli curantes animas, quos a nobis repellimus, cum eorum consilio nolumus acquiescere. »
Item, Supra Zachariam, iv, 1, dicit Augustinus : « Quotiescumque humana
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XI, Art. 3. Tom. XXVII novæ editionis nostræ. Cf. etiam IIam Part. Summae theologiæ, Quæst. 36, membr. 5. Tom. XXXII
ejusdem editionis. 1 Psal. cxxxvii, 1. 2 Psal. lxxxvii, 9. 3 Ibidem, §. 19.
<--- Page Split --->
fragilitas suæ relinquitur imbecillitati, meretur ut ab ea recedat auxilium Dei et sanctorum Angelorum. »
- Præterea, Talia possunt apparere signa mortis, quod medicus recedit1 : ergo cum Angeli sint medici animarum, talia possunt signa mortis æterna ostenddi, quod recedunt ab eis.
SED CONTRA :
Bernardus in sermone 31 super Cantica dicit : « Angelus est, qui in omni loco sedulus quidem pedissequus animæ non cessat sollicitare eam, et assiduis suggestionibus monere eam, dicens : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui 2. Et illud, Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, etc. 3. Ad Deum autem dicit : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus 4. » Et sequitur : « Discurrit medius inter dilectam et dilectum, vota offerens, referens dona. Excitat istam, placat illum. Interdum quoque licet raro, repræsentat eos pariter sibi sive hanc rapiens, sive illum adducens. »
Præterea, De nemine desperandum est dum est in via : ergo propter quacumque mortalia peccata fidelissimi medici animæ non est reliquere animam, quamdiu manet spes vitæ.
Si hoc concedatur, tunc habet locum quaestio beati Dionysii, quam movet in libro de Calesti hierarchia, et est ista : « Cum unaquæque gens habet Angelum sibi deputatum, quia statuit Excelsus terminos gentium juxta numerum Angelorum Dei : quomodo Hebraeorum populus reductus est solus in divinas illuminationes? an ab Angelis suis sint idololatræ relicti ? et tunc Angeli eorum videntur culpari de negligentia 5. »
SOLUTIO. Dicendum, quod Angelus non recedit a custodiendo : non enim est necesse : quia simul potest custodire et frui Deo, et videre ipsum : quia, sicut dicit Gregorius 6, intra Deum currunt, quocumque mittantur.
Ad illud autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod longinquitas illa non est in loco, sed in participando efficaciam custodiae : et hoc non ex desidia Angeli, sed quia custoditus per torporem et peccatum se inhabilem reddit ut effectum custodiae percipiat. Et est simile de regione dissimilitudinis, in quam longe recedit peccator a Deo, non distantia loci, sed meriti.
Ad aliud dicendum, quod ad illa semina synagogæ typice Archangeli et Angeli sunt deputati populo : et ideo cum typus transivit in veritatem, et promissa in exhibitionem, synagoga in Ecclesiam, tunc etiam Angeli custodes populi Dei facti sunt custodes Ecclesiae.
Ad aliud dicendum, quod relinquere Babylonem non est intelligendum quoad effectum custodiae, sed quoad hoc quod exhibuerunt tribulationibus, ut redirent per tribulationes, qui recesserant per prosperitatem.
Ad aliud dicendum, quod recedit a nobis auxilium Dei et Angelorum per peccata quoad participationem, non ita quod non exhibeatur nobis quamdiu sumus in via.
Ad QUÆSTIONEM Dionysii aptanda est Ad quæ solutio ejusdem : quia non habemus compulsam virtutem : unde Angeli suadent, non cogunt, et consentientes reducunt in divinas illuminationes, non consentientes autem permittunt oberrare. Quod autem aliis gentibus persuaserint, probat Dionysius ex somniis Pharaonis
4 Juxta illud Galeni in prima particula Aphorismorum. « Morituri solis prognosticis sunt relinquendi. » (Nota edit. Lugd.) 2 Psal. XXXVI, 4. 3 Psal. XXVI, 14.
4 Psal. xxi, t. 5 S. DIONYSIUS, Lib. de Coelesti hierarchia, cap. 9. 6 S. GREGORIUS, Homil. 34 in Evangelium.
<--- Page Split --->
et Nabuchodonosor et aliorum, quae per Angelos sunt ministrata.
ARTICULUS VI.
Utrum aliquid accrescat Angelis ex custodiendo ?
Sexto quaeritur, Utrum aliquid accrescat Angelis ex custodiendo ?
Et quaeruntur tria, scilicet. Utrum accrescat eis gaudium et tristitia ?
Secundo, Utrum accrescat eis meritum et demeritum ?
Tertio, Utrum accrescat eis pugna et contradictio inter seipsos.
ARTICULI SEXTI
PARTICULA I.
Utrum accrescat Angelis gaudium et tristitia 1 ?
Ad primum proceditur sic : Isaie, XXXII, 73, dicitur : Angeli pacis amare flebunt. Ergo videtur, quod accrescat eis dolor.
Similiter, In Evangelio : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente 2 .
Similiter, In vitis patrum legitur de quodam Angelo, qui sequebatur quemdam monachum peccato consentiéntem, complosis manibus et flens. Et postea cum esset conversus, accessit arridens et gaudens.
SOLUTIO. Dicendum, quod affectus doloris pertinet ad miseriam : miseria autem et felicitas in eodem esse non potest simul, ut dicit Bernardus in libro V de Consideratione. Et ideo dicimus Angelos non dolere, sed semper gaudere vel in justitia Dei, vel in bonitate et misericordia.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod litteAd 1 et 2. rallter Angeli pacis intelliguntur nuntii Ezechie, missi ad Sennacherib et ad Rapsacem pro pace, qui flebant non invenientes verba pacis. Moraliter autem intelligitur de prelatis et praedicatoribus, qui fient non invenientes pacem peccatoris in peccatoribus. Anagogice intelligitur de Angelis cœli, non quod plorent, neque quod affectum misericordiae habeant, sed quia habent effectum plorantis amare, et dolentis et miserantis in succursu animarum.
Ad 10 quod objicitur de vitis patrum, dicendum quod Deus ostendit ibi in imaginaria visione displicentiam peccati in spiritu Angelorum, non quod affectu doloris moveantur, ut dictum est, sed quia per opus custodie peccatum innituntur destruere.
Si autem objiciatur, quod contraria nata sunt fieri circa idem : cum igitur habeant gaudium, possunt habere dolorem et tristitiam. Dicendum, quod istud gaudium quod habent Angeli, non est contrarium tristitiae : quia nullum habet contrarium : gaudium enim illud est ex visione Dei. Et si haberet contrarium, oporteret quod illud esset ex visione contrarii principii : et sic duo possent principia, quod non contingit.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XI, Art. 7. Tom. XXVII novae editionis nostræ. Cf. etiam II™ Part. Summæ
theologie, Quæst. 36, membr. 6. Tom. XXXII ejusdem editionis. 1 Luc. xv, 10.
<--- Page Split --->
ARTICULI SEXTI
PARTICULA II.
Utrum accrescat Angelis meritum vel demeritum1 ?
Secundo quaeritur, Utrum eis accrescat meritum vel demeritum per custodiam ?
Et videtur, quod non : quia
Si medicus nihil omittat de contingentibus, et aegere contrario operetur, nulla est culpa medici : ergo a simili cum Angeli n'hil omittant de contingentibus, sed homines in contrarium custodia operantur, non accrescet Angelis demeritum.
Praeterea, Angeli confirmati sunt : confirmati autem nec est mereri, nec demereri, quia jam recipit praemium : ergo nec merentur, nec demerentur.
Sed contra. SED CONTRA :
Supra librum Numerorum, XVII, 1, dicit Hesychius : « Angeli trahuntur in judicium, utrum ex eorum negligentia vel ignavia tot lapsi sunt. »
Item, Numer. xxv, 3 : Initiatus est Israel Beelphegor. Glossa : « Angeli pro bene gestis laudantur, et pro delictis culpantur. »
Similiter, I ad Corinth. vi, 3 : Nesciis quoniam Angelos judicabimus.
Item, Hesychius super Leviticum, XIX : « Inter homines et Angelos erit judicium, et forte judicabuntur aliqui cum Paulo, et conferentur laboribus et fructibus ejus, et Paulus forte invenietur fortior aliquibus Angelis. »
Praeterea, Hoc videtur per rationem :
quia prædicator gaudebit in beatitudine eorum quos ad Dominum convertit, et in pluribus: habet majus gaudium, et in paucioribus minus : ergo similiter Angelus gaudebit in beatitudinibus eorum quos custodivit, et in pluribus plus et in paucioribus minus : et ita accrescit eis meritum.
- Praeterea, Ponamus, quod aliquis Angelus sciat aliquem non salvandum, aut vult eum salvari, aut non salvari. Si primo modo, et tamen custodit eum, tunc agit contra propriam voluntatem, quod est miseria. Si secundo modo, tunc non conformat voluntatem suam voluntati divinae, quod iterum est miseria et culpa.
JUXTA hoc quaeritur quare Deus deterQuaem minavit tempus homini ad merendum, et non Angelo, cum hanc duplicem naturam creaverit ad participantum suam beatitudinem ?
ITEM, Quaeritur juxta hoc de his qui Quaem moriuntur in uteris malernis : illi enim nihil agunt contra custodiam Angeli : ergo videtur, quod ex negligentia Angelorum non differantur usque ad baptismum.
Si forte dicatur, quod Angeli custodia non est contra defectus corporis : hoc erit contra hoc quod dicitur, Genes. xxxi, 24, ubi Angelus dixit ad Laban : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. Et, Matth. ii, 13 : Ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Ægyptum : et esto ibi usquedum dicam tibi.
Si forte dicatur, quod Angelus non deputatur homini nisi egresso ab utero.
CONTRA :
- Quando cumque homo susceptibilis est gratiae, susceptibilis est custodiae an-
<--- Page Split --->
gelicæ : sed in utero susceptibilis est gratia : cujus signum est, quod quidam in utero sunt sanctificati : ergo ibidem debent recipere custodiam angelicam.
Præterea, Deus pronior est ad dandum dona quam ad infligendum pœnas : sed in utero recipit homo fomitem : ergo in utero recipit donum custodiae.
Hoc etiam probabiliter arguitur ex hoc quod accidit Joanni in utero matris : quia exsultavit in utero matris ad adventum Redemptoris 1. Et adhuc probabilius ex hoc quod accidit in utero Rebecca, in qua collidebantur parvuli 2, in quorum pugna significabatur malorum pugna contra bonos, qui pro parte una instigantur a malo Angelo, pro alia a bono.
Moltio. Solutio. Dicimus, quod duplex est 1 et 2. præmium, scilicet substantiale, ut quidam volunt, quod consistit in fruitione Dei majori vel minori : et præmium accessorium, quod consistit in multitudine operum bonorum. Et hoc est duplex, secundum finem quem consequitur opus illud in operante, et secundum finem quem consequitur in alio circa quem operatur. Dicatur ergo, quod primum præmium non crescit in Angelis, nec meritum ad illud, nec demeritum contra illud. Secundum autem præmium crescit secundum multitudinem bonorum operum in quibus gloriantur beati, et hoc quoad finem in ipso, et quantum ad hoc videntur omnes Angeli custodientes æquales, qui nihil omittunt de contingentibus custodiae. Quoad finem autem in alio possunt quidam esse majores, et quidam minores, et multitudo salvatorum dicitur a quibusdam etiam proprie meritum, quod crescit plus et minus respectu illius præmii.
Dicendum ergo, quod duæ rationes primæ intelliguntur de merito ordinato ad substantiale præmium.
Ad object. Ad auctoritatem primam Hesychii di- 1.
cendum, quod intelligitur de judicio comparationis : quia scilicet sollicitudo Angeli custodientis proponetur contra ignaviam hominis, ut convincatur de negligentia in die judicii.
Ad aliam auctoritatem dicendum, quod Angeli boni laudantur et mali culpantur : vel si boni culpantur, tunc culpari non accipitur proprie, sed pro nomine finis custodiae in alio.
Ad illam quae est de Apostolo sumpta, dicendum quod intelligitur de malis Angelis, quos judicabimus, secundum quamdam Glossam, et secundum aliam de bonis, et tunc accipitur de judicio comparationis.
Ad aliam auctoritatem Hesychii dicendum, quod etiam intelligitur de judicio comparationis, de quo sufficienter determinabitur in quaestione de extremo judicio.
Ad aliud dicimus concedendo secundum distinctionem prius habitam.
Ad aliud dicendum, quod Angelus recipiens revelationem de damnando vult eum salvari, secundum quod Deus vult, secundum doctrinam Pauli, omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire 3. Nec hoc est verum, quod aliquis teneatur voluntatem suam conformare voluntati divinae in volito, sicut ostenditur ex verbis Magistri in fine primi Sententiarum, ubi agitur de voluntate, sed tenetur conformare in hoc quod debet velle quod Deus vult eum velle : et hoc plenius determinari habet in quaestione de voluntate Dei. Dicatur igitur, quod Deus vult eum velle salutem hujusmodi damnandi, et operari ad salutem ejus, ut per impedimentum Angeli pauciora committat peccata, et ut justior appareat condemnnatio. Nec hoc dicimus, quod ex præscientia vel revelatione aliquis habeat necessitatem ad condemnationem, sed solvimus ea quae sequuntur tali positione facta, ne videamur fugere talem positionem.
3 I ad Timoth. II, 4.
<--- Page Split --->
Ad quest. Ad illud quod quaeritur juxta hoc, habetur solutio ex verbis Augustini super Genesim, et beati Bernardi in libro V de Consideratione ad Eugenium, quod natura angelica in deiformi intellectu creata est juxta Verbum non perfectibilis per contemplationem speculi et ænigmatis : homo autem intellectu inquisitivo perfectibilis per creaturarum contemplationem. Et ideo quantum ad ordinem naturae conveniebat Angelum non habere viam ad Verbum, sed juxta Verbum esse. Et cum comprehensio Verbi sit præmium, via autem ad ipsum sit status et tempus meriti, conveniebat hominem habere statum et tempus in merito, et non Angelum.
Ad quest. Ad illud quod ulterius quaeritur, concedimus quod homo Angelum habet in utero matris statim ut perpuerium est formatum per animam rationalem.
Concedimus etiam, quod Angeli custodia in præsidium est corporis et animæ : sed custodia Angeli in nullo impedit cursum naturae, neque cursum voluntatis liberi arbitrii : et propter diversum defectum naturae, quidam sic et alii aliter moriuntur : propter diversum autem defectum voluntatis quidam sic et alii aliter peccant.
ARTICULI SEXTI
PARTICULA III.
Utrum Angelis accrescat pugna et contradictio inter seipsos 1 ?
Terlio quaeritur, Utrum eis accrescat pugna et contradictio inter seipsos ?
Et primo quaeritur de contradictione quae videtur esse inter bonos.
Secundo, de contradictione quae est boni et mali.
Ad PRIMUM proceditur sic :
Dicitur, Job, xxv, 2 : Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Ergo videtur, quod inter sublimes Angelos sit discordia, quæ per Dominum ad concordiam reducitur.
Item, Videtur per Danielem, Daniel. x, 13 : Princeps autem regni Persarum resistit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum : et ego remansi ibi juxta regem Persarum. Ubi dicit Hieronymus : « Videtur mihi hic Angelus esse, cui Persis credita est : et isti sunt principes de quibus loquitur Paulus : Sapientiam loquimur inter perfectos,.... quam nemo principum hujus saeculi cognovit ». » Ex hoc videtur, quod principes contradictionem habent inter se ad invicem.
Item, Ibidem alia Glossa super illud : Restiit mihi : « Faciens pro commissis sibi provinciis, ne captivorum populus dimitteretur. » Et forsitam cum oraret Propheta, exauditus fuit : nam statim et ei missus est Angelus, qui Dei indulgentiam nuntiaret : quia viginti et uno diebus resistit ei princeps Persarum, enumerans peccata Judæorum, quibus juste captivi tenerentur nec demitterentur.
Item, Hieronymus super illud : Cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens 3 : « Ac si diceret : Egrediebar a conspectu Dei, ut quae ventura sunt populo tuo, nuntiarem tibi, licet auditus non sim stante ibi Persarum principe, et contradicente tuis precibus vel meæ legationi. Et ecce princeps Graecorum, id est, Angelus Macedonum veniebat : et ingressus in conspectu Dei ut
<--- Page Split --->
accusaret principem Medorum et Persarum, ut in eorum locis regnum Græcorum succedat. » Et sic videtur, quod contradictio fuit ibi inter tres Angelos.
- Item, Super illud : Nunc revertar ut prælier adversus principem Persarum 1, dicit Hieronymus, quod « quilibet Angelus cupit potestatem suorum in terrenis crescere. »
dicimus : quia decertare eos contra aereas potestates non ignoramus : quæ tamen certamina non cum labore, sed imperio peragunt. » Et hæc Glossa accipitur de moralibus super Job, xxv, 2*.
Ex his ergo sive de bonis sive de malis Angelis intelligatur, patet solutio ad totum.
leontra. SED CONTRA :
In beatis summa pax est, ut dicit Augustinus, et summa concordia. Ergo videtur, quod nulla discordia et nulla contradictio sit inter eos.
ARTICULI SEXTI
PARTICULA IV.
SOLUTIO. Dicendum, quod contradictio non est in Angelis bonis simpliciter, sed secundum quid, scilicet per ostensionem diversorum meritorum, quæ sunt in custoditis : et hæc ipsa contradictio reducitur ad concordiam per ostensionem illuminationis desuper venientis : quando enim illam accipiunt, et in ipsa cognoscunt quid justum sit, concordant omnes in ostensam divinam voluntatem. Hieronymus tamen videtur intelligere principem Persarum et principem Græcorum de malis Angelis : quia aliter non esset verum quod dicit, quod isti sunt principes de quibus dicit Paulus : Qui non cognoverunt sapientiam Dei : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent 2, id est, crucifigi suasissent : et istorum etiam proprium est velle suos crescere in terrena potestate, ut dicit alia Glossa, ut multiplicato affectu terrenorum multiplicentur etiam peccata. Et hoc videtur etiam in Evangelio, ubi dicit Dominus, quod princeps hujus mundi ejicietur foras 3. Hoc etiam videtur Gregorius altestari in alia Glossa super eumdem locum Danielis, qui dicit sic : « Angelicos spiritus recte milites
De contradictione quæ est boni et mali 4.
Secundo, Quæritur de contradictione, quæ est boni et mali, de qua habetur in epistola Judæ : Cum Michael Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ, sed dixit : Imperet.tibi Dominus 5.
Gratia hujus quæritur, Quare prælium cum diabolo attribuitur Michaeli, sicut legitur hic, et in Apocalypsi 7 ?
Et quæritur de Moysi corpore, et quare non est ausus in Deum inferre blasphemiam. Simile enim hujus habetur in Zacharia, iii, 1 et 2, ubi dicitur : Ostendit mihi Dominus Jesum, sacerdó- tem magnum, stantem coram Angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem !
- Præterea, Cum enim homo maledicat homini sicut Petrus Ananiæ et Saphire 8, videtur quod multo magis Angelus poterat maledicere diabolo.
1 Daniel. x, 20. 2 I ad Corinth. ii, 8. 3 Joan. xii, 31. 4 S. GREGORIUS, Lib. XVII Moralium, cap. 7. 5 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theo-
logia, Quæst. 36, membr. 6. Tom. XXXII hujusce novæ editionis. 8 Judæ, 9. 9 7 Cf. Apocal. xii, 7. 8 Cf. Act. v, 1 et seq.
<--- Page Split --->
Solutio. Ad 1.
SOLUTIO. Dicendum, quod boni Angeli decertant contra malos, ut habetur in praemissa auctoritate Gregorii : et hoc praecipue attribuitur Michaeli, quia ille est praepositus et princeps Ecclesiae Dei : et idcirco habet ille certare pro Ecclesia Dei : et hoc est quod dicit Gregorius : « Quoties magnæ virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur : ut ex ipso actu et nomine detur intelligi, quod nullus potest facere quod facere prævalet Dominus. «Unde et ille antiquus hostis, qui Deo esse per superbiam similis concupivit, dicens : Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo 1 : dum in fine mundi in sua virtute relinquetur extremo supplicio perimendus, cum Michaele Archangelo preliaturus esse perhibetur, sicut per Joannem dicitur : Factum est prælium magnum in cælo : Michael et Angeli ejus, etc. 2 : ut qui se ad Dei similitudinem superbus extulerat, per Michaelem peremptus discat, quia ad Dei similitudinem per superbiam nullus assurgat. Corpus autem Moysi dicitur synagoga, cujus Moyses in figura Christi est caput : et cum desiit esse synagoga, tunc Michael factus est princeps Ecclesiae, et idcirco habet decertare pro Ecclesia : et sic patet responsio primi quaesiti.
ARTICULUS VII.
De numero et nominibus custodientium.
Consequenter quaeritur de numero et nominibus custodientium.
In Genesi autem, xvii, 1 et seq., legitur, quod tres venerunt ad Abraham, quorum duo tantum venerunt in Sodomam. Sæpe autem legitur, quod apparuit unus. In Tobia autem legitur, quod Angelus dixit : Ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstatmus ante Dominum . Et in Apocalypsi sæpe leguntur apparuisse quatuor, et septem, et tres. II autem Machabæorum, x, 29 et 30, cum Machabæus procederet ad bellum contra Timotheum, sic legitur : Apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frænis aureis decori, ducatum Judæis præstantes. Ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaicebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione, cadebant. In eodem libro, xi, 8 et 9, legitur, quod cum procederent contra Lysiam ad bellum, apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis, non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
Similiter de nominibus eorum legitur, quod ille qui ad Tobiam missus est, Raphael dictus est : et qui ad beátam Virginem, dictus est Gabriel. Qui autem preliabatur cum dracone in Apocalypsi, Michael. In Ezechiele, ix, 2, dicitur : Ecce sex viri veniebant de via portæ su-
<--- Page Split --->
perioris, quæ respicit ad Aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus. Et ibi patet, quod de septem Angelis loquitur. In eodem autem libro Ezechielis, 1, 3 et seq., ponit quatuor animalia alata, et similitudinem firmamenti super capita eorum, et thronum sapphirinum super firmamentum, et speciem hominis super thronum, et unam rotam habentem quatuor facies. Et cum hæc secundum Dionysium attribuantur Angelis, videntur ibi esse septem diversitates. In IV autem Regum, vi, 15 et seq., apparuerunt contra Eliseum equi et currus ignei multi valde. Et hoc ostendit multitudinem Angelorum, sicut et ipse Eliseus dixit : Plures nobiscum sunt, quam cum illis. In Matthæo, xxvi, 53, dixit Dominus ad Petrum percutientem servum principis : An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum. Similiter, Lucæ, ii, 13, cum illo Angelo qui nuntiavit pastoribus nativitatem Christi, apparuit multitudo militiae coelestis laudantium Deum, et dicentiun : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Quæritur de diversitate omnium istorum, quæ sit ratio numeri et nominum?
paruit : apparuit enim quandoque ut custodiens personam unam, sicut Angelus qui apparuit Jacob, et ille significat actum inferioris ordinis, cujus custodia est hominum singulorum. Quandoque autem apparuit ut revelans secreta, sicut ille qui apparuit beata Virgini et Zacharia. Quandoque autem apparuit ut præcedens populum, sicut ille qui apparuit Tobia, et ille qui præcessit Machabæum in pugna contra Lysiam, et ille significat actum Principatuum. Principum enim est disponere et defendere principatum gentis.
Quandoque autem apparuerunt quatuor, et illi significant officia quatuor ordinum, quorum actus continue sunt circa res humanas, scilicet Angelorum in custodiendo, Archangelorum in revelando, Principatuum in disponendo gentes, Potestatum autem in refraenando malitiam potestatis aereæ. Virtutes enim non semper circa humana operantur, sed circa elementa mundi : nec est actus eorum continuus, sed quandoque fiunt miracula, et quandoque non.
Quandoque autem apparuerunt quinque propter actus quinque ordinum, quorum ministerium est circa mundana, sicut illi qui apparuerunt circa Machabæum, qui eum circùmseptum habebant, et illi significant actum Angelorum et Principatuum : quia Machabæus homo et princeps fuit. Alii tres officia trium ordinum significant : Archangeli enim tela jaciebant revelando terrores ex parte populi Dei : Potestates autem reprimendo nequitiam dæmonum, ne vires darent hostibus ad pugnam : Virtutes vero excæcando miraculose hostes et perturbando eos.
Quandoque autem sex cum vasis interitus, et unus cum atramentario : et illi significant sex modos tribulationis captivorum, et unum modum consolationis liberatorum, de quibus habetur, Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Sex autem tribulationes captivorum spiritua-
<--- Page Split --->
lium enumerantur a beato Gregorio in moralibus super Job4. Ubi dicitur, quod diabolus captivans miserum hominem aut insidiando circumvolat, aut suadendo blanditur, aut promittendo decipit, aut comminando terret, aut opprimendo rapit, aut desperando frangit. Et promissiones ad istas tribulationes significant vasa interitus. Atramentarium autem quod erat in septimo Angelo, significat scripturam bonorum in libro vitæ. Et de his amplius dicetur in quaestione de figuris Angelorum.
Quandoque autem apparuerunt septem sine distinctione, et illi non significant nisi actum unius ordinis, scilicet Archangelorum quorum tamen revelatio distinguitur per septem aetates mundi et per septiformem Ecclesiam in septenarium donorum Spiritus sancti. Inde etiam isti dicuntur adstare ante Dominum : quia in conspectu Dei semper tempus suæ revelationis exspectant. Et hoc patet ex Glossis super Apocalypsim de septem Angelis qui tuba canunt5.
Ultra numerum autem istum non invenitur certius numerus expressus ad custodiam.
Visio autem Ezechielis 3 per quatuor animalia secundum Dionysium significat quatuor ordines, quòrum officium continuum est circa nos, ut diximus. Et quid significent figurae eorum, posterius dicetur. Secundum autem Hieronymum significat quatuor regna. Firmamentum autem imminens capiti eorum, non significat aliquem ordinem specialem, sed significat universitatem dispositioni quatuor ordinum traditam. Thronus autem desuper significat chorum Thronorum. Species autem hominis et electri significant majestatem præsidentem.
Visio autem Jacob de Angelis descendentibus significat ipsum ministerium Angelorum, quod consistit in allatione donorum in descendendo de superius, et
in præsentatione votorum nostrorum Deo in ascendendo.
Multitudo autem quæ fuit circa Eliseum, significat multitudinem ministrantium, non in numero ordinum, sed personarum. Illa vero multitudo quæ fuit a pastoribus audita, significat multitudinem assistentium et laudantium, sicut dicitur in Daniele : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei4.
Duodecim autem legiones non significant aliquem numerum ordinum vel etiam gratiarum, sed significant multitudines et exercitus Angelorum militantium ad defensionem duodecim signatorum in qualibet duodecim tribuum filiorum Israel.
Hoc autem quod quaeritur de nominibus, solvendum est per Gregorium. Et de Michaele quidem verba jam habita superius sunt. De Gabriele autem dicit sic : « Ad Mariam quoque Gabriel mittitur, qui fortitudo nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est : per Dei enim fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum dominus et potens in prelio contra potestates aereas ad bella veniebat. » De Raphaele autem dicitur, quod Raphael interpretatur medicina, videlicet dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit, et cæcitatis ejus tenebras tersit. Qui ergo ad curandum mittitur, dignum fuit ut medicina Dei vocaretur.
Si vero quaeritur, De quibus ordinibus sunt isti tres Angeli? Dico sine prajudicio, quod Michael est de ordine Principatuum : et ideo Sancti dicunt, quod fuit princeps synagogæ, et modo est princeps noster. Gabriel autem est de ordine Archangelorum, sicut dicunt communiter Sancti, ut supra habitum est. Raphael autem est de ordine Vir-
<--- Page Split --->
tutum : quia Virtutum est miracula facere, sicut ipse miraculose curavit Tobiam.
Et si objiciatur quod in canto dicitur : « Archangele Michael, constitui te principem super omnes animas suscipiendas. » Et etiam, « Concussum est mare, et contremuit terra, ubi Archangelus Michael descendebat de cœelo. » Et ubi-
cumque aliter invenitur, solvendum est per auctoritatem Dionysii supra positam, quae dicit, quod « superiores inferiorum dona participant excellenter, et propter actum inferiorum quem habent superiores, quandoque etiam sortiuntur nomina inferiorum. » Non sic tamen ut hoc nomen designet proprium ordinem eorum.
QUÆSTIO LIX.
De motibus Angelorum.
Deinde quaeritur de motibus Angelorum. Et quaeruntur tria, scilicet an moveantur? Secundo, Si moventur, per quem modum motus moventur? Et tertio, Utrum motus eorum sit in tempore, vel non?
ARTICULUS I.
cœelo, non sunt in terra : et cum ad terram a Deo mittuntur, non remanent in cœelo 3. » Ex hoc patet, quod moventur de loco ad locum.
Utrum Angeli moveantur 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Gregorius, quod « Angeli currunt intra Deum quocumque mittantur 3 : » et currere est moveri : ergo moventur.
Item, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa dicit : « Circumscriptibiles sunt Angeli : cum enim sunt in
Item, Ibidem, « Fortes sunt et prompti ad Dei voluntatis expletionem, et ubique confestim inveniuntur naturae agilitate, ubicumque divinus jusserit nutus. Et custodium partes terrae et gentibus et locis praesidentes, sicut a conditore praeordinati sunt. Et ea quae sunt apud nos, dispensant, et auxiliantur nobis. » Ex hoc iterum accipitur, quod moventur localiter.
Similiter in Zacharia 4 habetur : Et Angelus alius egrediebatur in occursum
1 Cf. Opp. B. Alberti. I. Part. Summae theologiae, Quæst. 74, membr. 1 et 2. Tom. XXXI hujusce nova editionis.
3 S. GREGORIUS, Homil. 34 in Evangelium.
4 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 3. 4 Zachar. II, 3 et 4.
<--- Page Split --->
ejus : et dixit ad eum : Curre, loquere, etc. Cum igitur currere sit localiter moveri, Angeli moventur lotaliter.
- Si forte aliquis dicat, quod moventur virtute, non substantia. CONTRA : Illa virtus aut est substantia Angeli, aut est proprietas ejus sive potentia. Si primo modo, tunc ad motum virtutis sequitur motus substantiae. Si secundo modo, aut illa virtus erit sine subjecto, aut erit in subjecto proprio. Si primo modo, hoc est inconveniens et sine omni intelligentia : quia virtus numquam relinquit proprium subjectum. Cum enim sit de numero accidentium inseparabilium et sit in specie qualitatis, quae est naturalis potentia, si proprium subjectum relinqueret, oporteret quod accidens esset sine subjecto. Si secundo modo, tunc ubicumque est virtus, erit substantia, et ad motum virtutis sequitur motus substantiae.
Si forte dicatur, quod Dionysius dicit in libro de Celesti hierarchia : « Quoniam in tria dividuntur secundum se supermundana ratione omnes divini intellectus, in essentiam, virtutem, et operationem. Et secundum essentiam et virtutem immobiles sunt : secundum operationem autem moventur 1. » Si, inquam, sic dicatur, hoc non potest esse, nisi altero duorum modorum, scilicet ut per imperium suum fiant operationes praeter hoc quod habeant proportionem ad materiam super quam operantur. Aut, sicut dicunt Philosophi, quod motor primus movet in tota natura superiorum absque hoc quod conjungatur materiae generabilium et corruptibilium.
Et si dicatur primo modo. CONTRA : Omnis operatio exiens ab aliquo per imperium, exit ab alio immediate cui imperatur ab imperante primo : si ergo operatio Angeli exit ab imperante Angelo, ubi non est per substantiam et virtutem, oportebit ponere alias substan-
tias circa nos, quibus imperetur ab Angelis ad perfectionem illarum operationum. Non enim potest dici, quod perficiantur illa opera operatione naturae : quia opera custodiae et revelationis et miraculorum non sunt operationes naturae.
Praeterea, Hoc dicere est contra Damascenum, qui dicit in primo libro de Fide orthodoxa *, quod Angelus dicitur esse in loco, quia adest et intelligibiliter circumscribitur ubi et operatur.
Si secundo modo dicatur. CONTRA : Motor primus movet inferiora generabilia et corruptibilia per motum primi mobilis, qui ut causa proportionatus est omni motui contingenti materiae generabilium et corruptibilium : ergo oporteret, quod Angeli moverent corpus aliquod superius, et motus ille descenderet per medios alios motus ad inferiora, quae mota ulterius perficerent operationes illas Angelorum, quae sunt circa nos : quod non est verum : quia locutiones et revelationes et hujusmodi non habent ordinem ad motum cœli sicut ordinatur causatum ad causam : ergo relinquitur, quod moveantur essentia, virtute, et operatione, sicut expresse dicunt Sancti.
- Si aliquis dicat, quod secundum Anselmum in Monologio, Dei proprium est esse ubique: creaturae autem corporeae esse in uno loco tantum simul et semel: creaturae autem spiritualis, quae quasi media est, proprium est esse in pluribus locis simul et semel. Et ita Angeli sine motu substantiae sua possunt esse apud nos, et in cœlo, sicut Anselmus explicat de anima quae est in manu et in pede et in oculo. Et sicut Anselmus videtur dicere de anguilla divisa, in cujus utraque. parte est anima sensibilis per sensum et motum. Si, inquam, sic dicatur:
<--- Page Split --->
CONTRA :
Dictum est in auctoritate Damasceni, quod cum in cœlo sunt, non sunt in terra, etc.
Item, Si ita esset, ut illi dicunt, hoc non posset esse nisi altero duorum modorum, scilicet sicut forma substantialis adest cuilibet parti suae materiae quam perficit, aut sicut causa universalis et prima, sine cujus praesentia nihil causatorum potest in esse subsistere. Et si primo modo diceretur, oporteret quod Angeli essent substantiales formae totius materiae quae est ab inferioribus in superiora, quod falsum est. Si secundo modo, tunc Angeli essent Deus, quod iterum falsum est : Deus enim solus ita est causa, quod sine praesentia sui nihil causatorum manet in esse.
Præterea, Quæ esset ratio, quod magis possent esse in tribus vel in quatuor locis quam ubique ? Si dicatur, quod per aliquid determinatur ad hunc et illum locum, et non ad omnem, hoc non potest esse nisi materia : constat autem quod Angeli non sunt in aliqua materia per quam determinentur.
Si propter hoc dicatur, quod possunt esse ubique si volunt, resumatur prima divisio, scilicet quod aut ut forma totius materiae sunt ubique, aut ut causa universalis, sine cujus praesentia non possunt esse causata, quorum utrumque est inconveniens, ut supra patuit.
Præterea, Hoc est contra Damascenum expresse, qui dicit in libro I de Fide orthodoxa : « Non potest Angelus secundum idem in diversis locis operari : solius enim Dei est ubique secundum idem operari : nam Angelus quidem agilitate naturae, et quia prompte et cito pertransit, operatur in diversis locis 1. » Et sic patet, quod oportet Angelum moveri ad hoc ut operetur circa nos.
movetur localiter. CONTRA hoc videtur esse tota Philosophia de motu :
Dicitur enim in VI Physicorum multoties 2, et in multis aliis locis, quod motus divisibilis est dupliciter. Uno quidem modo tempore. Alio modo divisione partium ejus quod movetur. Et ita patet, quod omne quod movetur, est divisibile secundum qualitatem. Angelus autem est indivisibilis secundum quantitatem. Ergo non movetur localiter.
Item, Circa finem sexti Physicorum 3 : Amplius autem ex his manifestum, quod neque punctum, neque aliquod indivisibile ullum contingit moveri. Omne enim quod movetur, impossibile est prius ipsum per majus moveri, quam per aequale aut minus. Si ergo hoc est, manifestum est, quod punctum per minus aut aequale movebitur primum. Quoniam autem indivisibile est, impossibile est moveri per minus prius : per aequale ergo ipsi, supple, movebitur prius : quare erit linea ex punctis : semper enim per aequalem motum omnem lineam punctum mensurabit. Si autem hoc impossibile est, et moveri indivisibile impossibile est. Et intendit hanc rationem ponere : nihil transit in spatio prius majus se, quam transeat minus se, vel aequale : punctum movetur in spatio : ergo non transibit prius majus se, quam minus, vel aequale in spatio per quod transit : sed nihil est minus indivisibili : ergo non transit minus se : ergo aequale : sed aequale in spatio quod est linea, est punctum : ergo transibit lineam punctum : ergo linea constabit ex punctis : quia spatium constat ex his quae transibit mobile in motu per ipsum : sed hoc est impossibile : ergo impossibile est moveri indivisibile. Cum igitur Angeli indivisibiles sint, impossibile est eos moveri localiter.
Item, In fine sexti Physicorum 4 :
<--- Page Split --->
Ejusdem rationis est in ipso nunc moveri et individuum aliquod moveri : sed impossibile est in ipso nunc esse motum : ergo impossibile est ipsum indivisibile moveri. Detur enim, quod in ipso nunc movetur. CONTRA : In quocumque aliquid movetur per spatium aliquod, velocius illo movebitur per idem in minori : quia velox semper dividit tempus : ergo aliquid velocius motum transibit spatium in parte ipsius nunc : ergo nunc dividitur : ergo indivisibile dividetur, et erit aliquid minus indivisibili, quae omnia absurda sunt : ergo non movetur in nunc.
Si forte dicatur, quod dictum Philosophi non est verum, scilicet quod non ejusdem rationis est in ipso nunc moveri, et individuum sive indivisibile aliquod moveri. CONTRA : Supra in quaestione de tempore probatum est, quod prius et posterius in tempore causantur a priori et posteriori in motu : et prius et posterius in motu causantur a primo et ultimo in spatio, sive a termino a quo et ad quem, in quibus est mobile in motu semper, scilicet partim in termino ad quem, et partim in termino a quo : sed indivisibile non est partim sic et sic, quia non habet partem : ergo non est nisi hic : et illi respondet nunc : ergo non movetur nisi in nunc si movetur : ergo verificatur dictum Philosophi : et sic relinquitur, quod Angelus non movetur.
- Item, In primo de Cælo et mundo 1 : Omnis motus localis est a medio, vel ad medium, vel circa medium : nullus talis est motus Angelorum : ergo non moventur localiter.
Si dicatur, quod habent motum motum processivum. CONTRA : Dicit Philosophus in II de Cælo et Mundo 1, quod natura nihil eorum quae habent motum processivum, neglexit in organis pro-
cessivis : ergo oporteret, quod Angeli haberent organa processivi motus. Et si dicatur, quod habent alas, hoc est puerile.
Item, In libro Ducis neutrorum dicitur, quod omne quod movetur, est corpus : et in alia propositione, quod omne quod movetur, est compositum : et in tertia, quod omne quod movetur, est quantum. Ex quibus sequitur, quod Angeli non moventur.
Item, Quidquid movetur de loco ad locum per se, per se est in loco, et per se in loco circumscribitur : quod probatur in libro quarto de Cælo et Mundo 3. Angelus per se in nullo loco est. Ergo non movetur de loco ad locum. PROBATIO SECUNDÆ accipitur in Damasceno : « Angeli non circumterminantur parietibus et januis et claustris 4. »
Item, Infra, in eodem : « Intellectuales essentiae in intellectualibus locis sunt non corporaliter circumscripti : non enim corporaliter secundum naturam figurantur, neque tres habent dimensiones : sed quia intellectualiter adsunt et operantur ubicumque missi fuerint. »
Item, Quidquid movetur localiter, movetur per se, vel per accidens. Si ergo Angeli moventur, altero istorum duorum modorum moventur. Et constat, quod non per se per omnes dictas rationes. Si autem moventur per accidens motu locali, hoc erit altero duorum modorum, quod moveantur motu alterius, vel violentia. Si autem moventur motu alterius, tunc moventur sicut anima in corpore et clavus in navi : et si sic, tunc numquam moverentur inferius nisi assumpto corpore gravi, et numquam superius nisi assumpto corpore levi, et generaliter sine corpore non moverentur. Si autem violentia moventur, sequitur duplex inconveniens, scili-
<--- Page Split --->
cet, quod sit alia natura fortior eis quæ extrudat eos ad superius et inferius, et quod sint corpus : quia probat Philosophus in primo de Cælo et Mundo 1, quod nihil movetur violenter, nisi moveatur etiam per se ad alium locum.
sito. Solutio. Dicimus cum sanctis, quod Angeli moventur localiter, et transeunt de loco ad locum : et quando sunt in uno loco, non sunt in alio, sicut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Non possunt secundum idem hic et illic esse et operari 2. »
Unde omnes rationes quæ sunt contra opiniones prædictas, concedimus.
- et3. Ad objecta autem quæ ostendunt, quod non moventur localiter, dicimus quod Philosophus naturalis probat, quod indivisibile quod est in genere quantitatis, impossibile est moveri : quia illud habet situm in continuo, et per consequens comparationem ad quantitatem spatii. Et quia non potest transire majus se, nisi prius transeat æquale, cum in quocumque parvo spatio sint infinita æqualia sibi, non contingeret ipsum transire in quantocumque tempore quantumcumque parvum spatium. Sed nos dicimus, quod Angelus non est sic indivisibile, et de ratione indivisibilitatis sive simplicitatis suæ dictum est in quæstione, Utrum sit substantia simplex vel composita ? et propter hoc transit ipse Angelus per spatium non numerando partes spatii : numerans enim cum numerato debet esse ejusdem naturae, et eamdem comparationem habet Angelus ad locum remotum et ad propinquum, ut dicetur infra.
Et per hoc patet soiutio ad omnes inductas de physicis.
Ad 4. Ad in autem quod objicitur de libro I Cæli et Mundi, quod triplex est motus, dicimus quod Philosophus loquitur ibi de motibus corporalium substantiarum
simplicium : et propter hoc motus Angeli non cadit sub illa divisione. Nec tamen dicimus, quod sit motus processitus, sed est motus voluntarius substantiae spiritualis simplicis.
Ad illas auctoritates quæ adducuntur de libro Duciis neutrorum, capitulo de uno Deo. Dicendum quod loquitur ibi Philosophus de motu naturali, et intendit ibi probare primum motorem immobilem secundum motum illum qui divisibilitatem habet secundum materiam et spatium et tempus : sed talem non dicimus esse motum Angelorum : et propter hoc illæ improbationes non faciunt ad propositum.
Ad in quod postea objicitur, quod Ad 6 et 7. quidquid movetur de loco ad locum per se, per se est in loco. Dicimus quod moveri per se dicitur dupliciter, secundum quod per se potest determinare ly movetur in comparatione ad id quod movetur, vel in comparatione ad spatium in quo est motus. Et si primo modo, tunc omne id movetur per se, quod non movetur motu alterius, sed proprio : et sic Angeli moventur per se. Si vero secundo modo accipiatur, tunc non movetur per se, nisi quod per se est in loco circumscriptive, ita scilicet quod ei primum et medium et ultimum secundum locum assignetur.
Et per hanc distinctionem patet solutio etiam ad sequens.
Er nota, quod circa determinationem hujus questionis oberratum est quatuor modis, quorum unus est, quod dicunt, quod Angeli numquam moventur : sed ideo quod sunt motores sphærarum ad universum esse, movent voluntates et corda hominum et etiam sensus ad ea quæ volunt. Et hic error est Rabbi Moysi, et Averrois, et aliorum Philosophorum quorumdam.
Alius est error eorum qui propter de-
1 I de Cælo et Mundo, tex. com. 14. 2 S. J. Damascenus, Lib. II de Fide ortho-
<--- Page Split --->
bilitatem rationis supra positæ dicunt Angelum posse esse in pluribus locis, et etiam ubique si voluerit.
Tertius est eorum qui dicunt Angelum sic venire de fine spatii uno ad alium finem, quod non transit media, sed transilit.
Quartus est eorum qui dicunt, quod s'c transit medium, quod est in termino a quo et ad quem secundum suum motum aliquo modo sicut aliud mobile.
Prima autem harum opinionum et secunda sunt haereticae : aliae vero duae sunt fatua.
Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœelis et in terra nominatur 4. Paternitas enim quae ex Deo in cœelo nominatur, non est nisi inter Angelos, secundum quod etiam dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Usque ad hoc omnis nostra intellectualis operationis virtus est, quod omnis divina paternitas et filiatio data est et nobis et supercelestibus virtutibus, ex patriarchia ab omnibus segregata, et filiarchia ex qua dii et deorum filii et deorum patres deiformes fiunt et nominantur mentes, spiritualiter videlicet tali paternitate et filiatione perfecta, hoc est, incorporaliter et immaterialiter intelligitur 4. »
ARTICULUS II.
Per quem modum motus moventur Angeli ?
Secundo quaeritur, Per quem modum motus moveantur ?
Et videtur, quod circulariter.
Per Dionysium in libro de Caelesti hierarchia 1, ubi dicit, quod sunt in circuitu Dei chorum facientes.
Item, In libro de Divinis nominibus 2 dicit, quod moventur circulariter, et in directum, et obliquum : et hi omnes sunt motus secundum locum.
Damascenus autem in diffinitione superius inducta dicit, quod Angelus est substantia semper mobilis : et intelligit de motu alterationis secundum quod ipse dicit, quod quidquid creatum est, vertibile est.
Similiter, Videtur quod moventur motu substantiae, scilicet generationis : quia ita dicit Apostolus : Flecto genua mea ad Deum Patrem Domini nostri
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod Ansoluti geli moventur secundum locum tantum, et modus motus illius est secundum loca opportuna ad custodiam, ut prius dictum est.
QUOD AUTEM dicit Dionysius, intelligiAd 1 e tur de motibus intelligentiae per comparationem ad intelligibilia, ut supra habitum est.
Et quod dicit Damascenus, intelligitur Ad 3 de motu alterationis in voluntate secundum comparationem ad naturam, et non ad statum confirmationis, ut supra diximus.
Ultima vero auctoritas Dionysii intelliAd 4 gitur de generatione secundum quid, secundum quod dicimus, quod musicalis per generationem fit musicus, non tamen musicalis generatur simpliciter. Similiter homo vel Angelus per infusionem illuminationum fit Deus, sicut dicit Psalmista : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes 4. Et Apostolus : In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui 5. Et iterum alibi : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis 7.
4 S. DIONYSIUS, Lib. de Caelesti hierarchia, cap. 7. 2 IDEM, Lib. de Divinis nominibus, cap. 4. 3 Ad Ephes. III, 14 et 15. 4 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus,
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
Utrum motus Angelorum sit in tempore, vel non 1 ?
Tertio quaeritur, Utrum motus eorum sit in tempore, vel non ?
Et videtur in tempore : quia
Dicit Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram 2, quod « Deus corporalem naturam movet per tempus et locum, spiritualem autem per tempus et non locum. » Et ex hoc etiam videtur relinqui, quod Angeli non moventur localiter.
Item, Omnis motus localis est in tempore : Angeli moventur localiter : ergo moventur in tempore.
Item, Nullum idem unum mobile in eodem potest esse in motum et moveri : sed probat Philosophus in VI Physicorum 3, quod id quod fertur, in quolibet nunc est in motum esse : ergo in nullo nunc est in moveri. Cum igitur Angelus movetur localiter, in nullo nunc movebitur, sed erit in motum esse.
Item, Philosophus in VI Physicorum : Omnis motus in tempore est : tempus autem omne divisibile, etsi in minori minor motus, necesse est omnem motum dividi secundum tempus 4. Ex hoc accipitur, quod Angeli si moventur localiter, moventur in tempore.
Item, Ibidem 5, Quod nihil in ipso nunc movetur, ex his manifestum est. Si namque est, contingit et velocius et tar-
dius in ipso moveri. Sit igitur ipsum nunc in quo est n : moveatur autem in ipso velocius per a : B ergo tardius in ipso per minorem longitudinem movebitur, ut per a, G velocius in minori quam hoc movebitur. Quare dividetur ipsum nunc : sed erat indivisibile : ergo non est moveri in ipso nunc. Et ratio Philosophi est ista, quod si detur motus esse in nunc, tunc velox aliquid transibit spatium in nunc, et tardum in eodem nunc transibit minus spatium : et illud minus spatium quod in toto nunc transibit tardum, velox transibit in minori quam in nunc : quia velox dividit tempus : tardum autem magnitudinem spatii : ergo sequitur, quod nunc sit divisibile. Et ponit Philosophus n pro nota ipsius nunc : a B autem pro longitudine spatii : a G vero pro aliquali parte ejusdem longitudinis, ut a tertia, vel quarta, vel dimidia.
Item, Detur moveri Angelum in nunc. Cum igitur Angelus sit per motum in diversis locis, tunc in eodem nunc erit in cœlo et in terra, quod est contra Damascenum 6, qui dicit, quod quando sunt in cœlo, non sunt in terra, ut supra habitum est. Item, Damascenus : « Non possunt secundum idem hic et illic operari. »
Item, Angelus in motu aut est in termino a quo primo est motus ejus, aut in eo ad quem ultimo est motus ejus, aut in medio : non enim sunt plura in spatio per quod movetur. Si est in termino a quo primo est motus. Contra : In illo termino toto quiescit : ergo in illo non est in motu.
PROBATIO , quod quiescit in illo. Dicit enim Philosophus, quod in quocumque mobile se nunc habet ut prius, quod in
<--- Page Split --->
illo toto quiescit : sed in termino a quo primo est motus mobile se nunc habet ut prius, quia etiam prius fuit in illo : ergo in illo toto quiescit.
Si dicatur, quod inest termino ad quem ultimo est motus. CONTRA : In illo termino non est plus de motu : ergo in illo est in motum esse : non ergo in motu.
Si propter hoc dicatur, quod in motu est in medio sicut et omne quod movetur. CONTRA : Medium in duplici est ratione, scilicet partim in ratione termini a quo, et partim in ratione termini ad quem : ergo Angelus existens ibi partim est sic, et partim sic : ergo ipse est divisibilis : et motus ejus est id quod mensurat ipsum : ab ante enim et post causatur quod mobile est secundum aliquid ante et secundum aliquid post : et sic est divisibile. Causatur etiam ab eodem prius et posterius in motu, et in eo quod mensurat ipsum : ergo movetur in tempore, et non in nunc. Et haec est etiam ratio Philosophi in VI Physicorum 1, per quam probat, quod indivisibile non movetur.
SED CONTRA :
Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Confestim inveniuntur naturae agilitate ubicumque divinus jusserit nutus 2 : » sed nihil-confestim invenitur in loco ad quem est motus, nisi moveatur in nunc : ergo Angeli moventur in nunc.
Item, Nihil indivisibile secundum quantitatem dividit spatium secundum partes divisibiles. Cum igitur motus, ut dicit Philosophus in IV Physicorum 3, dividatur secundum id in quo est motus, motus etiam ejus non habebit partes divisibiles. Cum autem mora sequatur motum, mora ipsa iterum non habebit partes divisibiles. Cum igitur Angelus sit indivisibilis secundum quantitatem,
motus ejus erit secundum hoc et hoc indivisibilia et nunc et nunc indivisibilia.
- Item, Quidquid secundum idem et uniformem motum in velocitate et tarditate transit totum spatium et partem, motus illius non est in tempore : Angelus facit sic : ergo motus ejus non est in tempore. PROBATIO MINORIS. Dicit Philosophus in IV Physicorum 4, quod si motus esset in vacuo, motus esset in nunc. Et hujus tangit duas causas, quarum una est, quod motus retardatur per spissitudinem majorem vel minorem medii per quod est motus, sicut citius movetur aliquid per aerem quam per aquam. Alia causa est figura mobilis : quia citius per idem medium movetur acutum quam latum. Cum enim velocissimum per plenum 'aliquod transeat in aliquo tempore, verbi gratia trium horarum vel qualior, illud idem transibit per vacuum eadem comparatione ad tempus quam habet vacuum ad plenum : sed nulla est talis comparatio in vacuo et pleno : ergo nulla est illic in tempore mensurante : ergo transibit in nunc, quod nullam habet comparationem ad tempus. Similiter igitur Angelus, quia nec per figuram nec per spissitudinem medii habet comparationem ad spatium per quod transit, motus ejus erit in nunc et non in tempore.
SOLUTIO. Sine præjudicio dicimus, quod duplex est tempus. Unum scilicet quod est mensura motus continuorum, et illud est continuum, et de ipso tractant Philosophi. Aliud autem est, quod est mensura motus indivisibilium, et illud non est continuum, sed est collectio ipsorum nunc, inter quæ nunc non est tempus medium : et de illo nunc dicit Augustinus, quod Deus spiritualem creaturam movet per tempus tantum. Et hanc distinctio-
<--- Page Split --->
nem determinavimus supra in quaestione de secundo coæquævo. Dico igitur, quod motus Angeli localis est in nunc, inter quæ non est medium tempus, hoc est, per tempus secundo modo dictum.
substantiam. Unde multo melius est ut dicatur, quod motus Angeli est in tempore secundo modo dicto, in quo succedunt sibi ipsa nunc : quia ipsum tempus non continuatur ex nunc, sed est collectio ipsorum.
AD PRIMUM autem dicendum, quod Angelus movetur per tempus quod dicimus, quod collectio est ipsorum nunc. Quod autem videtur supponere, quod spiritualis creatura non movetur per locum, hoc ideo dicit : quia non transit locum commensurando se loco et numerando ipsum per motum suum sicut mobile corpus physicum numerat ipsum.
Sunt tamen qui dicunt, quod motus Angeli est in tempore continuo proprie sumpto : et dicunt, quod sicut triplex est alteratio, ita triplex est motus secundum locum. Alteratur enim aliquid cum interceptione medii et mutatione causarum, sicut quando est alteratio in formis habentibus medium causatis a qualitatibus primis, sicut album et nigram. Cum enim alteratur aliquid de albo in nigrum, intercipitur aliquid de nigro, et immutantur causæ, scilicet calidum et frigidum. Alteratur etiam aliquid cum mutatione causarum tantum, et non cum interceptione medii, sicut sanum et ægrum, quæ non habent medium : mutantur tamen causæ quæ sunt calidum et frigidum, humidum et siccum, licet Philosophus probet1, quod in hujusmodi habitibus qui sunt sanum et ægrum, non sit alteratio nisi per accidens : et ideo illud exemplum non est competens. Tertio modo alteratur aliquid secundum qualitates non habentes causas nec medium, sicut sint qualitates primæ, calidum et frigidum, humidum et siccum : et in illis est alteratio per recessum ab uno et accessum ad alterum.
Et similiter dicunt esse triplicem motum localiter : quoddam enim movetur localiter ita quod ultima pars ejus est in termino a quo, et prima in termino ad quem : et sic partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem : et sic movetur habens magnitudinem et proprie : et iste modus motus respondet primo modo alterationis. Item, Quoddam movetur localiter, ita quod non est partim in termino a quo, et partim in termino ad quem, sed id in quo est, sicut se habet punctum quando movetur in linea
Ad ALIUD dicendum, quod generaliter intellecta propositio est falsa, nisi tempus accipiatur in communi ad duos modos determinatos.
Ad ALIUD dicendum, quod illa ratio tenet de nunc, cujus substantia est una in toto tempore, et per esse suum constituit tempus : tale autem non est nunc secundo modo dicti temporis : et propter hoc non est necesse, quod mobile in illo nunc sit in motum esse et non in moveri.
1 1 et 5. Ad ALIUD dicendum, quod Philosophi ratio tenet in mobilibus capientibus diversitatem in motu per velox et tardum : quæ cuncta sunt a gravitate et levitate majori vel minori : talia autem mobilia non sunt Angeli.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad PENULTIMUM dicunt quidam, quod nihil prohibet in uno nunc secundum substantiam Angelum esse in diversis locis, sed non secundum idem : habet enim nunc rationem finis et principii. Unde secundum rationem principii est in loco a quo, secundum rationem autem finis in loco ad quem. Sed hoc nihil est : quia ista divisio non est nisi secundum rationem ipsius nunc, et non secundum partes : sed terminus a quo est primo motus, et ad quem est ultimo motus differunt secundum naturam et secundum
<--- Page Split --->
mota : et iste modus respondet secundo modo. Tertio, Movetur aliquid localiter tantum per recessum a termino a quo, et per accessum ad terminum ad quem, absque eo quod sit partim hic et partim ibi per se vel in alio : et sic dicunt moveri Angelos, et dicunt, quod iste modus respondet tertio modo aterationis.
Sed hæc distinctio multipliciter fundatur super falsum. Primo, quia ponit, quod aliqua alteratio non sit per medium, cum hoc sit contra philosophiam naturalem : medium enim dicitur duobus modis secundum Philosophum 4 : dicitur enim medium in quod prius movetur mobile quam in extremum : et sic in omni motu physico est medium, ut dicit Philosophus : et cum illud medium habeat rationem finis et principii, per rationem ejus semper mobile intercipit aliquid de extremo. Dicitur etiam medium quod ad utrumque extremorum est extremum, ut dicit Philosophus in V Physicorum 5 : et hoc modo non omnis qualitas habet medium.
Secundo, fundatur super falsum : quia ponit alterationem proprie esse in habitu et dispositione, ut sanum et ægrum : cum hoc reprobet Philosophus in VII Physicorum 6, volens quod alteratio non est nisi in specie qualitatis, quæ est passio vel passibilis qualitas : in aliis autem speciebus qualitatis est alteratio quædam et secundum quid.
Tertio, quia secundum hanc distincionem ultimus modus alterationis est maxime improprius : cum e converso sit secundum philosophiam naturalem, secundum quam alteratio primo et per se est in qualitatibus primis, ut habetur in principio libri secundi de Generatione et Corruptione 7, et ex principio quarti Meteororum 8.
Quarto, quia ponit hic distinctionem,
quod mobile in loco dicatur partim esse in termino a quo, et partim in termino ad quem : ideo quod ultima pars ejus sit in termino a quo, et prima in termino ad quem, tamquam ei conveniat partim esse hic et partim ibi secundum diversitatem partium, quæ sint in diversis spatii partibus. Cum hoc sit falsum secundum scientiam naturalem 9 : quia mobili non gratia partium attribuitur motus : quia sic moveretur per accidens, nec ipsum dicitur esse partim hic partim ibi, quod sit in diversis partibus spatii, cum ipsum secundum se non possit esse nisi in una parte quæ est medium, quod tamen medium habet rationem finis et principii secundum quod est motus per ipsum. Et sic propter duas rationes medii dicitur mobile partim esse in termino a quo, et partim in termino ad quem.
Quinto, quia punctum in linea non movetur nisi per accidens, scilicet motu lineæ : et ista distinctio ponit, quod moveatur per se : quia aliter secundus modus non esset magis proprius quam tertius.
Sexto, quia tertius modus in motu locali debet demonstrari in exemplis philosophiæ, cum tamen ibi ille modus expresse reprobetur.
Dicimus ergo, quod omne quod transit spatium, non quiescens vel habens contrarietatem in illo, sed habens semper in ipso disponere ut recipiatur, transit ipsum subito, et eadem velocitate ad extremum se habet et ad medium, sicut patet in lumine quod non habet contrarietatem in transparenti, et dispositionem habet in ipso semper manentem, scilicet diaphaneitatem. Et ideo dicit Philosophus in libro de Sensu et sensato, quod immutatio illa non est in tempore, sed æque velociter ad extremum et ad medium. Et similiter dicimus de Angelis, quod
<--- Page Split --->
distantia et contrarietas spatii non obsistunt motibus eorum : et ideo moventur subito, et non in tempore.
ante dictum : quia Angelus non sic comparatur ad spatium ut indivisibile quantitatis.
- AD ULTIMUM autem patet solutio per
QUÆSTIO LX.
De locutionibus Angelorum.
Consequenter quaerendum est de locutionibus Angelorum.
Et quaeruntur sex.
Quorum primum est, An loquantur?
Secundum, Quo sermone loquantur?
Tertium, De organis loquentium et audientium.
Quartum, Utrum omnes omnibus loquantur, vel quidam quibusdam?
Quintum, Utrum omnia vel quaedam loquantur?
Sextum, Utrum eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum?
ARTICULUS I.
An loquantur Angeli 1 ?
Ad primum proceditur sic : 1. I ad Corinth. xm, 1, dicit Apostolus : Si linguis hominum loquar, et Angelorum. Etiam ibi innuitur, quod Angeli loquantur quibusdam linguis.
Item, Glossa ibidem dicit, quod superiores significant inferioribus quod de Dei voluntate perceperunt, nutibus et signis.
Item, Dicit Dionysius, quod « quidquid potest potentia inferior, potest et superior. » Cum igitur homo secundum rationem sit potentiae inferioris quam Angelus, et possit interpretari alteri conceptum cordis sui, m alto magis potest hoc facere Angelus. Similiter, Isa. xi, 3, dicitur, quod clamabant alter ad alterum. Et in Zacharia et in Daniele.
SED CONTRA : Dicit Basilius super DeuSed contra.
4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 12. Tom. XXVII novae editionis nostræ. Cf. etiam IIa m Part. Summæ
theologiae, Quæst. 35, membr. 1. Tom. XXXII ejusdem editionis.
<--- Page Split --->
teronomium, xxx, 1, in quadam homilia : «. Sermonis nobis usum Deus qui nos creavit, indulsit pro eo ut cordis occulta invicem nobis verbi ministerio panderemus : ut communi in alterutrum affectione naturæ unusquisque nostrum proximo suo velut ex arcanis quibusdam domicilii consilii secreta depromeret. Si enim nuda solummodo atque intacta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque intentionibus cogitationum alterutrum nosceremus. » Ex hoc accipitur, quod animarum non est loqui, et multo fortius Angelorum.
Job, xxviii, 17 : Non adæquabitur ei aurum vel vitrum. Super idem dicit Gregorius1, quod « uniuscujusque mentem in resurrectione ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet. » Ergo multo magis, cum spiritualior sit natura Angeli, in uno Angelo mens ab alterius intellectu non absconditur : et ita non erit necesse loqui.
Item, Basilius : « Quoniam vigor animæ velamine carnis cooperitur, ad indicanda atque in publicam faciem proferenda ea quæ sunt in profundo cordis vel cogitationibus vel sensibus commoventur nobis, et nominibus et vocabulis indigemus. » Ergo videtur, quod ubi non est velamen carnis, non erit necessarius usus loquendi.
Item, I ad Corinth. iv, 5, super illud : Nolite ante tempus judicare, dicit Glossa : « Gesta et cogitata bona vel mala tunc erunt aperta : et quia omnia tunc .erunt nota, tunc omnes poterunt judicare de se et de aliis. » Ex hoc accipitur, quod etiam mali tunc videbunt cogitationes omnium. Ergo multo fortius Angeli vident cogitationes suas in celis.
Item, Augustinus : « In patria non erunt cogitationes volubiles hinc illuc atque inde huc, sed omnia simul videbi-
mus2. » Ergo et Angeli vident omnia simul : et ita non egent locutione.
Item, Gregorius in Dialogis : « Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident3. » Et loquitur de Angelis. Ergo Angeli omnia vident : et sic idem sequitur quod prius.
Item, In visione corporali sic est, quod si visibile sit illuminatum, et non sit medium prohibens inter videntem et visibile, et sit proportionata distantia, videbit videns omne quod visibile est : ergo similiter est in visione spirituali : sed quidquid est in mente cujuslibet Angeli, est in lumine, cum Angelus sit lux, et de aliis impedimentis nullum est in Angelo quin possit videre : ergo non indiget locutione.
Item, Augustinus in libro de Bono conjugali : « Post hanc peregrinationem futurum est, ut omnium cogitationes patebunt invicem, nec invicem repugnabunt. » Sed in futuro similes erimus Angelis Dei, ut dicit Dominus in Matthæo, xxii, 30. Ergo Angelis patent modo invicem suæ cogitationes.
Item, Eadem est ratio in genere cognoscendi omnia spiritualia in quantum spiritualia sunt : sed in Angelo substantia est spiritualis, et quidquid est in mente sua, est spirituale : ergo eadem ratio erit cognoscendi utrumque : sed substantia sua cognoscitur sine locutione ab Angelo : ergo et id quod est in mente, cognoscibile est sine locutione.
Item, Dicit Avicenna in VI de Naturalisibus, quod « multitudo désideriorum in homine causa est loquendi : » multitudo autem desideriorum est ex multis deficientibus, in quæ protenditur desiderium : talia autem deficientia non sunt in Angelis : ergo nec multitudo desideriorum, nec per consequens loquela.
<--- Page Split --->
Solutio. Dicimus, quod Angeli loquuntur, sicut probatur per primas auctoritates.
Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod Basilius intendit, quod sermo exterior qui sonat in aere, non est in substantia spirituali naturaliter : est tamen ibi locutio, ut ipse innuit, quae expletur mentis motibus et intentionibus cogitationum. Et quid sit hoc dictu, patebit inferius.
Ad aliud dicendum, quod est quoddam in mente ut beatificans et causa beatitudinis, scilicet Deus et meritum : et de hoc intelligitur dictum Gregorii. Sicut enim vinum inficit vitrum ad judicium coloris vini per vitrum, sic in resurrectione dotes animæ resultabunt in dotibus corporis ad cognoscendum id quod est beatificans et ut causa beatitudinis. Est etiam quoddam in mente ut cujus causa est mens, scilicet conceptus a mente formatus : et non est necesse ut illud cognoscatur ab altero : aliter enim unusquisque tot cognosceret, quot alter : et essent omnes æqualiter in numero cognitorum : quod nec in Angelis modo est verum, nec in hominibus est verum, vel erit post resurrectionem.
Ad object Ad aliud patet solutio per prædicta.
Ad aliud dicendum, quod in judicio omnia ea quae sunt damnationis et causæ ipsius, et beatitudinis et causæ ipsius, erunt palam, et non alia : de his enim tantum erit judicium, et non de aliis. Quod qualiter fiat, in tractatu de judicio erit determinatum.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod Augustinus intelligit de intelligentia quae est in Verbo in quo omnia congregantur in unum. Verbum enim, ut dicit Augustinus in libris de Trinitate, est ars plena rationibus omnium creatorum : et illæ rationes prout sunt in Verbo, non sunt distantes et multæ : et ideo in ipsis non sunt cognitiones volubiles, sed potius intelligentia simplex et in unum congregata : sed in aliis cognoscibilibus quæ ortum habent ab ipsa voluntate et mente Angeli
et hominis, vel ab ipsis creatis, non oportet congregatam esse cognitionem sic, quod omnia sint in ipsa simul, sicut nec ipsi conceptus congregati sunt simul, nec ipsæ res quæ cognoscuntur : et de talibus necessaria est locutio.
Ad aliud dicendum, quod auctoritas Ad object. 6. Gregorii intelligi potest dupliciter, scilicet quod Angeli omnia videant quantum est de ratione objecti tantum, vel quoad objectum et judicium de re distinctum. Dico autem rationem objecti : quia objectum visionis angelicae est Verbum in quo sunt omnia. Unde videndo Verbum, quodammodo vident omnia : sicut videndo universale, quodammodo vident quidquid est in ipso particularium : et hæc visio est omnium in potentia et non in actu : et sic intelligitur dictum Gregorii. Dico autem objectum et judicium de re distinctum, quando objectum reducitur ad propriam naturam cujuslibet cognoscibilis resultantis in ipso, ut certum judicium intelligentiae de quolibet cognoscibili particulari accipiatur : et hoc modo Angeli non vident omnia in Deo : quia ex hoc sequeretur, quod inferiores tot viderent in Verbo, quot superiores : et quod omnes Angeli tot cognoscerent, quot Deus, quod absurdum est.
Ad aliud dicendum, quod ea quae sunt Ad object. 7. voluntatis et mentis Angeli sunt quasi in luce clausa signaculo voluntatis : ea vero quae sunt in natura sicut in luce aperta : et de hoc patebit magis inferius.
Ad aliud solvendum est per prædictam Ad object. 8. distinctionem, scilicet quod cogitationes habent reduci ad beatitudinem et causam beatitudinis, et ad libertatem mentis : et primo modo erunt patentes, secundo modo non.
Ad aliud dicendum, quod ratio cognoAd object. 9. scendi sumitur ex ratione causæ : unumquodque enim cognoscitur per suam causam : et ideo cum non sit nisi una causa eorum quæ subsunt voluntati, et eorum quæ sunt in natura, non erit idem modus cognoscendi. Ex syllogismo vero inducto non probatur, quod idem sit
<--- Page Split --->
modus in specie cognoscendi speciali, sed quod sit eadem potentia perceptiva omnium spiritualium. Et cum dicitur, quod est eadem ratio cognoscendi spiritualia in quantum spiritualia sunt, verum est hoc de ratione cognoscendi in genere et in potentia.
Ad object. Ad ultimum dicendum, quod locutionis 10. duplex est finis : unus est postulare ab alio, ad quae non sufficit ipse homo sibi : alius est communicare intelligentiam alteri. Et primum finem tantum tangit : et quoad illum non est in Angelis, sed quoad secundum.
ARTICULUS II.
Quo sermone loquantur Angeli i ?
Secundo quaeritur, Quo sermone loquantur?
Et videtur, quod nutibus et signis : quia
Ita dicit Glossa super primam epistolam ad Corinthios, xiii, 1, super illud : Si linguis hominum loquar et Angelorum: « In quibus linguis Angeli praepositi minoribus quod de Dei voluntate primi sentiunt, significant, quod fit aliquibus nutibus et signis. » Sed videtur hoc non posse stare : nutus enim potius servit demonstrationi ipsius rei quam locutioni.
Item, De signis illis quaeritur, Utrum sint a natura, vel ad placitum? Et si sunt a natura, tunc sunt eadem apud omnes : et non erit locutio per ipsa. Si autem sunt ad placitum, tunc secundum Philosophum non erunt eadem apud omnes : et sicut in houninibus mutuam
allocutionem in uno idiomate praeedit disciplina idiomatis illius, ita etiam in Angelis oporteret allocutionem per signa praecedere disciplinam signorum. Et cum illa disciplina sit per loquelam, vel per inventionem, cum inventio sit per experimentum rerum, ut dicitur in primo Metaphysica* : erit ergo per loquelam, et illa loquela per signa, et sic ibitur in infinitum in signis, quod refutat intellectus : ergo non videntur loqui per signa.
Item, Ostensio per causam rei facit demonstrationem et scientiam : ostensio autem per signa facit opinionem tantum : signum enim commune est quoddam inventum in pluribus, ut dicitur in fine secundi Priorum. Signum sic proprium est : quoniam totius generis propria est passio, et non solum propria. Si ergo locutio Angelorum est per talia signa, tunc facit imperfectam ostensionem animi.
Si vero dicatur, quod signum accipitur hic secundum diffinitionem Augustini*, scilicet quod signum est id quod praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire. Licet enim Angelus non habeat sensus, tamen ingeritur ei signum, et per illud accipit notitiam rei de qua est locutio. Tunc quaeratur, In quo differat signum a nutu? Si enim nutus est directio ad rem, et signum est quod significat id ad quod innuitur, oportet signum esse aliquod divisum veniens a loquente ad audientem : et sic non videtur differre a voce sonante, quod est contra Damascenum, qui dicit, quod tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone.
Praeterea quaeritur, Utrum signa illa sint in Angelo loquente, vel non? Et si sunt in ipso, tunc erunt passiones, vel habitus, vel potentiae. Et constat, quod non passiones : quia passiones sunt
<--- Page Split --->
secundum quas est delectatio et tristitia, ut dicit Philosophus 1. Secundum signa autem illa neutrum est. Si autem essent potentiae, cum semper eorumdem sint potentiae, semper essent in eodem actu loquendi, quod est inconveniens. Eodem modo etiam sequitur de habitu. Cum enim non habeant habitus acquisitos, sed datos cum creatione, semper eodem modo se habebunt in habitibus illis.
Praeterea cum dicat Dionysius 3, quod intellectus divini per tria dividuntur, scilicet essentiam, virtutem, et operationem, loquela autem sit contenta sub operatione, et signa sint per qua: fit loquela, videtur quod signa sint sub virtute : quia a virtute egreditur operatio : sed cum virtutes determinentur penes ultimum potentiae, videtur quod signa illa nihil aliud dicant quam completivam potentiam in Angelis : quod est inconveniens : quia signum dicit relationem ad id quod significatur et cui : virtus autem comparationem ad opus tantum.
Item, Objicitur de hoc quod dicit Basilius in auctoritate praenominata, quod si nuda atque intacta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque intentionibus cogitationum alterutrum nosceremus. Motus enim mentis est actus intelligentiae. Intentio autem cogitationum est id per quod tangitur in re cogitando : et hoc est species rei : et sic videtur loqui nihil aliud esse, quam secundum actum de re per speciem propriam cogitare : et sic idem esset cogitare et loqui, quod non est verum : quia cogitare ante loqui : quia prius cogitatur de re, et postea pronuntiatur ad alterum.
Praeterea, Secundum hoc nihil esset secretum, si idem esset loqui quod cogitare : quia statim quando unus cogitaret, alter perciperet cogitatum ejus sicut percipit loquelam. Ex hoc patet, quod fal-
sum est quod dicunt quidam, quod loqui Angelorum est intelligere secundum actum, sicut verbum cordis nihil aliud est quam de re cogitare.
Praeterea, Quaeritur de auctoritate Damasceni praenotata, qua dicitur, quod tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone. Quaeritur enim, Quis sit sermo prolatus sine voce? Dicit enim Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Rursus autem dividitur rationale animae in interius dispositum sermonem, et prolatum. Est autem interius dispositus quidem sermo, motus animae in excogitativo intellectus sine aliqua enuntiatione. Unde multoties et silentes sermonem totum apud nosmetipsos transimus, et in somniis disputamus 3. » Et infra, « Prolatus vero sermo in syllabis et in voce operationem habet. » Secundum hoc videtur, quod sine voce prolatus sermo est motus rationis in excogitativo : et secundum hoc loqui erit cogitare, et sequuntur inconvenientia praehabita.
Juxta hoc iterum quaeritur, Utrum signa per qua: loquuntur Angeli, sint communia et aequivoca, sicut sunt signa per qua: loquuntur homines? Videtur enim, quod sic : cum enim sit infinita multiplicatio rerum per potentiam nature, oportet plures res reduci ad unum signum. Ex hoc autem causantur aequivocationes et amphibologiae et communitates, sicut dicitur in primo Elenchorum 4. Nomina quidem finita sunt, et orationum finita multitudo, res autem numero infinitae sunt : necesse est ergo plura eamdem orationem et nomen unum significare. Sed si hoc est, tunc videtur ulterius, quod causentur paralogismi et deceptiones in locutionibus Angelorum, sicut dicit Philosophus ibidem, quemadmodum illi qui non sciunt numerum prompte proferre, a scientibus expellun-
<--- Page Split --->
tur', eodem modo et in orationibus qui nominum virtutis sunt ignari paralogizantur et ipsi disputantes, et alios audientes.
quam quod dictum est, quod unum lumen apprehendit alterum, nisi ponatur, quod in voluntate luminis sit manifestare se, et non manifestare. Hoc etiam videtur per dictum Anselmi qui dicit, quod in omnibus in quibus est potestas faciendi aliquid, et voluntas ordinata ad idem, quod voluntas praecedat potestatem, sicut possum ambulare si volo, possum intelligere si volo. Unde patet, quod voluntas habet a se potentiam claudendi intellectum, et multo fortius ab alio : quia non intelligit nisi velit : ergo multo fortius alius non intelliget eum nisi velit. Et hoc etiam patet ex Augustino, qui facit quaestionem, Cum species rerum sint in anima semper, et potentia intelligendi semper, quare non semper intelligit? Et solvit dicens : « Quod non vult non ante intelligit actu, nisi quando voluntas potentiam conjungit intelligibilibus secundum actum. » Dicimus ergo secundum Dionysium, quod Angeli sunt divina lumina et divina specula. Et dicuntur lumina quantum ad lumen intellectus agentis : specula autem quantum ad habitus formarum rerum cognoscibilium. Et differt lumen intellectus agentis, qui secundum Philosophum est ut lux, a lumine exteriori in hoc quod illuminatio procedens a lumine corporeo, inest ex necessitate rei naturae quae lucet : sed lumen spirituale est in Angelis ex libertate voluntatis, ut habitum est. Similiter speculum in spiritualibus differt a speculo corporeo in hoc, quod speculum corporeum non accipit formam nisi ex directo praesentialiter oppositum : sed intellectus possibilis in Angelis accipit formam a creatione datam, et semper retinet eamdem. Conversio autem luminis super eamdem formam facit intellectum in actu. Dispositio autem illius ad innotescendum alteri, facit verbum sive sermonem qui est sine voce. Conversio autem ad alterum Angelum ordinans
Quæst. Juxta hoc etiam quæritur, Utrum utantur pluribus idiomatibus, vel uno tantum ? Et videtur, quod non pluribus : quia pluralitas idiomatum est ex parte vocum tantum, et non intellectuum : vel ideo, sicut dicitur in principio Perihermenias 2, quemadmodum neque litteræ omnibus eædem sunt, sic nec voces eædem. Quarum autem hæc primum notæ sunt, eædem omnibus passiones animæ sunt : et quarum hæ similitudines, res etiam eædem. Ex hoc accipitur, quod intellectus et res apud omnes sunt eædem, sed non voces, Cum ergo locutio Angelorum sit sine voce prolato sermone, non utuntur nisi idiomate uno.
Sed contra. Sed contra :
Dicit in Dialogis Gregorius, quod in cœlo est notitia omnium linguarum 3. Et hoc probat per quemdam puerum, qui fuit raptus in cœlum in spiritu, et cum reverteretur, dixit se scire omnes linguas, et loquebatur cum adstantibus Græcum et Vulgaricum, cum ante neutrum sciret.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod solutio istius quaestionis accipienda est ex simili. Ad hoc enim quod lumen conjungatur lumini nihil exigitur amplius, quam quod non sit medium impediens conjunctionem illam, et quod sit unum directe ordinatum contra alterum in situ, et quod sit distantia proportionata potentiae immutandi ipsorum luminum : quia si distarent ultra quam possent diffundere radios, tunc non conjungerentur, sicut lumen in Anglia non conjungitur lumini in Italia. Si vero ponatur, quod habeat lumen potentiam cognoscendi et apprehendendi, iterum non exigitur plus
<--- Page Split --->
hunc sermonem ut alteri innotescat, complet locutionem : quod enim in corporalibus est situs, in spiritualibus est ordo.
formam sive speciem sub qua intelligit Angelus, nisi rationem prolationis ad alterum. Et est in ipso sicut habitus conjunctus actui interpretativo.
Et ex hoc patet solutio ejus quod posset objici, scilicet quare uno loquente non omnes audiant, cum distantia in spiritualibus nihil operetur. Hujus enim causa est, ut diximus : quia in spiritualibus est ordo, loco distantiae in situ in corporalibus : quia ergo per voluntatem innotescendi Angelus loquens non converitut et ordinatur ad omnes Angelos, propter hoc non omnes audiunt, sed illi ad quos loquitur.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius sedendum denominationem dividit intellectus divinos in tria : quia a tribus denominantur. Dicuntur enim celestes essentiae, et celestes virtutes, et celestes nuntii sive Angeli. Quorum primum dicit essentiam : secundum autem virtutem : ultimum dicit communem operationem omnium Angelorum. Unde patet, quod illa auctoritas non est ad propositum.
Ad 1. Dicimus ergo ad primum, quod nutus ibi dicitur innuitio ad rem cum conversione voluntatis et notescendi ad alium Angelum. Et licet ille nutus demonstret rem, tamen quia haec demonstratio est sub forma intelligibili, et est signum conceptus intelligentiae angelicae dicitur locutio.
Ad aliud dicendum, quod per motus mentis intelligit Basilius nutus per quos innuitur ad rem significandam, et non tantum intellectum secundum actum. Per intentionem autem cogitationum intelligit signa : quia per illa tenditur ad rem significandam et ad exprimendum conceptum cordis.
Ad aliud dicendum, quod signa illa nihil aliud sunt quam interius prolati sermones, de quibus diximus. Proferre autem ipsum non est ad placitum, sed potius sub voluntate, quae voluntas habetur a natura. Nec sequitur ex hoc, quod idem sit apud omnes : quia licet sit voluntas naturalis, tamen actualis conversio ad significationem hujus vel illius est ad placitum uniuscujusque Angeli loquentis.
Et per hoc patet solutio omnium eorum quae objecta sunt contra auctoritatem Basilii.
Ad aliud dicendum, quod bona est divisio Damasceni in interiorem et exteriorem sermonem. Sed non sequitur, quod loqui sit tantum cogitare : non enim quilibet motus qui in cogitativo est, dicitur sermo interior, sed motus qui est cum ratione et intentione prolationis ad alterum.
Ad aliud dicendum, quod est signum conclusionis, et est signum rei, et Angeli loquuntur per signa conclusionum.
Ad aliud dicimus, quod signum accipitur ibi per quamdam convenientiam ad rationem signi assignatam ab Augustino, sicut procedit objectio.
Et ad id quod quaeritur, In quo differat signum a nutu? Dicendum, quod signum dicitur interius prolatus sermo : nutus autem dicitur determinatio illius signi ad rem per conversionem voluntatis ad rem de qua est sermo.
Ad aliud dicendum, quod signum est in Angelo : signum enim non addit supra
Ad in quod juxta hoc quaeritur, dicendum quod talis est communitas in rebus : sed tamen ex hoc non confunditur intellectus, quia communitas determinatur per nutum ad rem. Nec tamen est dicendum, quod sit æquivocatio, vel amphibologia, vel hujusmodi : talia enim non sunt nisi ex diversa institutione vel ordinatione vocum exteriorum : sed signa spiritualia semper determinantur ad intellectum et rem.
Ad in quod quaeritur, Utrum habeant Ad quest. plura idiomata? Dicendum, quod non : licet enim puer ille scientiam linguarum
<--- Page Split --->
acceperit in cœlo, non tamen est ibi usus earum, sed accepit donum Spiritus sancti, quod dicitur gratia linguarum.
Sunt tamen qui dicunt, quod Angeli loquuntur per emissiones luminum spiritualium, et illa lumina dicuntur signa et nutus: dicunt enim, quod sicut lumen corporeum emittit radios per quos ostendit res demonstrabiles visui, ita lumen spirituale potest quando vult emittere radios, per quos demonstrat spiritualia. Sed hoc non videtur: quia oporteret, quod radius emissus per medium perveniret ad verbum Angeli, et non est de facili assignare medium illud.
ARTICULUS III.
De organis Angelorum loquentium et audientium 1.
Tertio, Quæritur de organis loquentium et audientium.
In homine enim sunt organa vocalia quibus formatur verbum ad alterum : ergo videtur, quod in Angelis debeant spiritualia esse respondentia istis quibus tormentur verba spiritualia.
Item, Apostolus nominat linguas, dicens: Si linguis hominum loquar et Angelorum 2.
Similiter in animabus exutis a corpore. In Evangelio Lucæ dicitur de divite: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam 3. Similiter videtur, quod in audiente debeat esse organum receptivum vocis.
SED CONTRA :
Ista organa non possunt esse nisi duobus modis, scilicet secundum rem, aut secundum potentias determinatas ad ipsa organa, sicut sunt in animabus exutis a corpore. Constat autem, quod in Angelis non sunt secundum rem : nec etiam videtur, quod secundo modo : potentiae enim proportionatae organis creationem habent in ipsis organis, sicut anima creatur in corpore, licet corruptionem non habeat in ipso. Potentiae autem Angeli non habent creationem in aliquibus organis : ergo sic non habent organa.
Item, Substantia separata in se et in potentiis distinctionem non habet secundum materiam vel partes materiae : talis substantia est Angelus : ergo non habet distinctionem secundum materiam vel partes materiae. Sed corpus organicum est materia, et organa sunt partes materiae. Ergo potentiae quae sunt in substantia Angeli, non distinguuntur secundum proportiones organicas.
Si hoc concedatur, tunc videtur, quod loqui Angelorum nihil addat super intelligere secundum actum, et verbum suum nihil addat super speciem quam speculatur.
SOLUTIO. Dicimus, quod sicut in hominibus est vis interpretativa sermonis sensibilis, ita et in Angelis est vis interpretativa sermonis intelligibilis. Sed differentia est, quod vis hominis est organica, et actus ejus expletur in organo : in Angelo autem non est organica, ut probant objectiones. Si autem quaeratur, Quæ sit vis illa ? Dicimus, quod est possibilitas communicandi consilia et intelligentias.
Et per hoc patet solutio ad primum.
AD SECUNDUM dicimus, quod hoc ipsum Ad 2. vocat Apostolus linguam.
1 Cf. Opp. B. Alberti, Comment. in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 10. Tom. XXVII novæ editionis nostræ. Cf. etiam II™ Part. Summæ theologiae, Quæst. 35, memb. 3. Tom. XXXII
ejusdem editionis. 1 I ad Corinth. XIII, 1. 3 Luc. xvi, 24.
<--- Page Split --->
Id 3. Ad ultimum dicimus, quod non sequitur. Ad loqui enim, ut prædictum est, tria exiguntur, scilicet intelligere secundum actum, et voluntas communicandi, et conversio sive ordo ad alterum. Similiter dicimus de auditu: supra enim intellectum in audiente adjiciuntur duo, scilicet conversio ad alterum, et acceptio scientiæ in signo, et non in specie rei quam habet apud se: supra enim determinatum est, quod Angeli loquuntur nutibus et signis.
ARTICULUS IV.
Utrum omnes Angeli omnibus loquantur, vel quidam quibusdam 1 ?
Quarto quæritur, Utrum omnes omnibus loquantur, vel quidam quibusdam?
Et videtur, quod non omnes omnibus per tres auctoritates.
Glossa enim super illud : Si linguis hominum loquar, etc. 2, dicit sic : « Quibus, scilicet linguis, præpositi minoribus quod de Dei voluntate primi sentiunt, significant. »
Alia est Damasceni qui dicit, quod « quidam eminenter inferioribus tradunt intelligentias et consilia. »
Tertia est Dionysii qui dicit, quod « superiores illuminant inferiores. »
ied contra. Sed contra :
In nullo ordine sic est, quin inferior possit loqui superiori : discipulus enim loquitur magistro, et servus domino, et sic de aliis : ergo et inferiores superioribus loquuntur.
Præterea, Hoc quod imponitur Dionysio, videtur falsum esse : quia Dionysius dicit, quod inferiores faciunt quæstiones superioribus,et quærere est loqui.
Præterea, Ulterius videtur, quod etiam inferiores illuminant superiores : dicitur enim supra epistol. I ad Corinth. xiv, 30, super illud : Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat : « Aliquando datur inferiori, quod non datur superiori. » Ergo similiter in Angelis aliquid revelatur inferiori, quod non revelatur superiori : et de hoc potest illuminare superiorem.
Præterea, Supra habitum est, quod aliquid discunt Angeli ab Apostolis et ab Ecclesia : sed illi qui sunt in carne, minores sunt Angelis.
Ad hoc dicunt quidam, quod ministrantes in inferioribus majorem cognitionem habent eorum quæ circa nos fiunt, quam superiores, et de his loquuntur superioribus : assistentes vero majorem habent cognitionem de divinis, et de his loquuntur versa vice inferioribus. Sed contra hoc est, quod aut hoc intelligitur de cognitione naturali, aut de cognitione gratuita. Si de gratuita, tunc plane falsum est : quia in omnibus gratuitis habent superiores majorem cognitionem inferioribus : dicit enim Dionysius, quod inferiorum dona superiores habent excellenter et eminenter. Si de naturali, secundum hoc habent cognitionem omnium naturalium æqualiter.
Si forte dicatur, quod intelligitur de his quæ subsunt voluntati. Contra : Aut secundum quod sunt in voluntate, aut secundum quod sunt reducta ad organa naturalia et corporalia quibus explentur. Si primo modo, sic nullus cognoscit, ut supra habitum est.
Si forte dicatur, quod Deus inferioribus revelat plura de his quæ pertinent ad custodiam : superioribus autem plura de his quæ pertinent ad assistentiam : et sic superiores et inferiores de diversis possunt sibi invicem loqui. Hoc erit contra supra probatum, et contra Diony-
<--- Page Split --->
sium, et contra Gregorium. Habitum enim est, quod theophaniæ ad ordines et hierarchias pertinentes descendunt a superioribus in inferiores, et non e converso, sicut ostenditur in principio Zachariæ 1, ubi secundum Gregorium et Dionysium Angelus de media hierarchia illuminat Angelum de infima hierarchia, qui ulterius illuminat Prophetam, quod absque muro habitabitur Jerusalem, etc. 2. Et similiter secundum Dionysium 3, Angelus purgans Isaiam, officium et illuminationem accepit a Seraphim : unde et Seraphim dicitur.
Præterea, Hoc esset contra legem divinam quam promulgat Dionysius 4, scilicet quod Deus in omnibus per prima secunda, et per secunda posteriora illis reducit in divinas illuminationes.
prædicatione Apostolorum, supra est solutum.
ARTICULUS V.
Utrum Angeli omnia vel quædam loquantur 5 ?
Quinto quæritur, Utrum omnia vel quædam loquantur ?
Videtur, quod non omnia : quorumdam enim cognitionem habent a gratia per revelationem Verbi : et illa cognitio non est omnibus communis : ergo videtur, quod nec de illa omnium communis sit naturalis locutio.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod aliud est loqui, et aliud loqui ad illuminationem : quia illuminatio non est in quocumque scibili, sed tantum in divino secundum revelationem a Deo descendentem et in Deum reducentem : inferiores autem non sic reducunt superiores, sed e converso, ut supra probatum est. Concedimus igitur, quod omnes omnibus loquuntur, sed non omnes omnibus loquuntur ad illuminationem, sed tantum superiores inferioribus.
Et per hoc patet solutio ad omnia quæsita præter hoc quod objicitur de Glossa super espist. I ad Corinthios, ad quod dicimus, quod dissimile est in hominibus et Angelis. Spiritus enim prophetiæ revelans mysteria in hominibus tangendo corda Prophetarum non attendit gradus nec meritum, sicut patet in Balaam et Caipha : in Angelis autem ordinatus est descensus illuminationum.
Ad in quod objicitur de Ecclesia et
Sed contra hoc est, quod in hominiSedcon bus est naturalis locutio de omnibus, sive sumatur per naturam, sive per gratiam : ea enim quæ mihi revelata sunt per gratiam, naturali potentia possum exprimere alteri : ergo videtur, quod similiter sit in Angelis, cum non sint inferioris potestatis quantum ad naturam.
Sed ad hoc dicunt quidam, quod tribus modis loquuntur Angeli. Primo, per rei exhibitionem, sicut loquitur homo asino stimulans illum, et dives pauperi porrigens illi denarium. Ita loquitur Angelus Angelo faciens aliquid coram illo, quo facto intelligit quod ante non intelligebat. Secundo, quando induit rem intellectu, id est, quando induit se intellectu, qui est exemplar rei. Et his duobus modis loquuntur omnes omnibus, et major inferiori, et e converso. Tertio modo loquuntur applicatione unius ad alterum, sicut ex applicatione ad speculum resultat imago in alio speculo : et sic non lo-
1 Cf. Zachar. 1 et 11. 2 Zachar. 11, 4. 3 S. DIONYSIUS, Lib. de Coelesti hierarchia, cap. 13. Cf. Isa. VI, 6. 4 IDEM, Ibidem; cap. 8.
8 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 14. Tom. XXVII nova editionis nostræ. Cf. etiam IIam Part. Summa theologia, Quæst. 35, membr. 5. Tom. XXXII ejusdem editionis.
<--- Page Split --->
quuntur omnes omnibus, sed tantum superiores inferioribus de his quæ per illuminationes perceperunt.
Sed hoc videtur non posse stare : nusquam enim legitur, quod Angelus applicetur ad Angelum sicut per speculum ad speculum. Præterea oporteret, quod ex immutatione quadam id quod est in uno Angelo resultaret in alio : quod iterum non contingit, ut patet supra in quæstione de agalmatibus. Item, nihil est dictum, quod induunt se intellectu qui est exemplar rei, et per hoc loquantur : quia, sicut dictum est, plus ad loqui exigitur quam intelligere secundum actum. Præterea, accipere cognitionem ex factis est accipere cognitionem ex conjecturis : et conjecturæ non faciunt nisi probabilitatem : quod non convenit angelicæ perfectioni.
Et mEo dicimus, quod de omnibus loquuntur naturali locutione : sed, sicut supra tactum est, aliud est loqui simpliciter, et aliud loqui ad illuminandum.
audiendum. Ex hoc accipitur quod Angeli loquuntur animabus duobus modis, ad phantasiam, et ad sensum. Sic autem non loquuntur Angeli ad Angelos.
Alibi etiam dicit Augustinus, quod loquitur Angelus ad intellectum animæ miris modis, quibus imprimit species ipsi intellectui animæ : et constat etiam, quod hoc modo non loquitur Angelus Angelo : quia nullus Angelus imprimit species alteri.
QUÆRITUR etiam juxta hoc de locutioQuæst. t. ne Angelorum ad homines ad sensum, quare a quibusdam auditur, et ab aliis æque distantibus non auditur ?
PRÆTEREA quæritur , Utrum anima Quæst . 2 . æquepossitloquiAngelosicutAngelussibi ?
Et videtur, quod non. Nulla enim potestas est in aliqua substantia, quin aliquo manifestetur actu : aliter enim esset frustra et vana. Nos autem non percipimus, quod per intellectum loquamur Angelis.
ARTICULUS VI.
QUÆRITUR etiam, Qualiter loquantur Quæst. 3. Angeli Deo, et e converso ?
Utrum Angeli eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum 1 ?
Sexto quæritur, Utrum eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum ?
SOLUTIO . DicimuscumAugustino , Solutio . quod tribus modis loquuntur Angeli ad animam, scilicet ad sensum, ad phantasiam, et ad intellectum. Et hoc qualiter sit, expeditum est supra in quæstione qua quæritur, Qualiter Angeli illuminant animas ?
Et videtur, quod non.
Dicit enim Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram 2, quod Deus per Angelcs suos loquitur, sive in exstasi spiritus corporalibus imaginibus, sive ipsis sensibus corporis aliqua imagine sensibili præsentata vel ad videndum vel ad
Q U O D AUTEM u n u s percipit voces a d A d quæst . 1 . sensum, alius non, est ideo, quia talis locutio est mirabilis. Sicut enim a sonante non profertur in organis materialibus secundum naturam, ita nec circulariter immutat medium quemadmodum vox
<--- Page Split --->
naturalis. Hujus autem causa est, quia locutio Angeli perficitur conversione et ordine ad eum cui loquitur : et ideo non sonat nisi apud eum ad quem convertitur et ordinatur. Et simile est de apparitionibus Angelorum, quos quidam vident et alii æque propinqui non vident, ut patet in Eliseo carmelita et puero ejus. Elisesus vidit plenum montem equorum et currunt igneorum, puer autem ejus non vidit, donec per orationes Eliseus revelavit ei.
Ad hoc autem quod quaeritur de locuAd qu. tionibus Angelorum ad Deum, dicendum quod, sicut dicit Gregorius in Moralibus 1, loquuntur Angeli Deo suos affectus ei repræsentando, quos tamen sciunt eum minime latere : Deus autem in eis per internae veritatis contemplationem : animae autem Deo per desiderium quod ab eo accipiunt : et Deus animabus per inspirationem, et per infusionem. Et ideo dicit Bernardus, quod de novo est lingua animæ.
Ad quest. Ad id quod quaeritur, Utrum anima 2. habet potestatem loquendi Angelo ?
Dicendum quod non habet in corpore existens, sed habebit exuta a corpore.
Hoc autem est ideo, quia potestas loquendi in homine jam est per voces, et illas voces bene percipit Angelus sicut alia sensibilia : et ideo speciali potestate loquendi ad Angelos non indiget.
Et prædictis patet solutio ad illud quod consuevit quærì, Utrum Angeli possint mentiri ? Et patet, quod non : per hoc quod confirmati sunt in incommutabili veritate.
De locutionibus autem dæmonum et mendaciis eorum infra habebitur.
QUÆSTIO LXI.
De formis et figuris angelicorum corporum.
Deinde quaeritur de formis et figuris corporum angelicorum.
Et quaeruntur tria.
Primo, Quæritur de causa apparitionis eorum in corpore.
Secundo, De ipsis corporibus assumptis, utrum faciant unum cum assumente ?
Tertio, De anagogicis significationibus formarum corporalium.
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Quare Angeli apparent in corpore 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dionysius ponit rationes pro et contra in libro de Celesti hierarchia 2.
Quod enim non debeant apparere in corporibus, accipitur ex hoc, quod ex corporibus eorum venimus in immundas intelligentias, ut æstimemus, ut dicit Dionysius, cælestes et deitormes animos multiplexes esse quosdam, et multorum vultuum, et ad boum peculaditatem, aut leonum bestialem imaginationem formatos, et ad aquilarum curvo rostro speciem, aut ad volatilium tripartitam alarum commotionem effiguratos, et rotas quasdam igneas super cælum imaginemur, et thronos materiales divinitati ad recubitum necessarios, et equos quosdam multicolores et armiferos archistrategos, id est, principes ducum exercitus, et quæcumque alia ex eloquiis nobis sacre et formaliter in varietate manifestativorum symbolorum tradita sunt.
Præterea, Dionysius inducit rationem, quod si debent assumere corpora, quod ex nobilioribus rebus debent illa assumere, sic dicens debuisse Theologos ad corpoream facturam universaliter, id est, omnino, incorporalium venientes propriis ea in quantum possibile cognatis et formare et manifestare figurationibus ex apud nos pretiosissimis et immaterialibus quoquo modo et supereminentibus essentiiis (sicut subsunt astra in cœlo et cœlestia corpora) et non cœlestibus et deiformibus simplicitatibus terrenas et
novissimas circumpositas multiformitates, supple, debuisse. Et hujus tangit duas causas consequenter. Unam ex parte nostri, sic dicens de corpore nostro, quod nobilius est : « Hoc quidem et nostrum, scilicet corpus, sublimius futurum esset, et supermundanas manifestationes non deduceret in inconvenientes dissimilitudines. » Et postea subjungit causam aliam dicens : « Hoc etiam in divinas simul injuste non injuriam faceret virtutes, et æque nostrum non seduceret animum, in immundas se inferentem compositiones.» Postea subjungit rationem aliam dicens : « Et fortassis etiam æstimabuntur supercœlestia leoninis quibusdam et equinis repleri, et mugitiva laudum oratione, volatili Angelorum principatu, et animalibus aliis, et materiis ignobilioribus, tamquam ad inconsequens et ignobile et passibile reclusa : dum describuntur per omnia deiformes clare manifestativorum eloquiorum similitudines. » Ex his patet, quod non convenit Angelis apparere in corporibus : vel si apparent in ipsis, quod non nisi in nobilioribus debent apparere.
Ad hoc etiam aliae rationes possunt induci. Dicitur in Glossa super epist. ad Romanos, 1, 20 et seq. quod a duobus juvatur homo in cognitione Dei, scilicet a natura quæ rationalis est, et de creaturis quæ creatorem representant. Cum igitur duplex sit pars hominis, scilicet intellectualis, et sensibilis, ex utraque parte, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore, proposuit eis Deus mundanam theologiam. Ergo sicut creatura sensibilis manendo sensibilis, instruit sensum : sic creatura intelligibilis manendo intelligibilis, debet instruere intellectum : et sic Angeli non debent apparere in corporibus sensibilibus.
Præterea, Si sensibile sit aliter apparens quam. est, deceptionem facit in
<--- Page Split --->
phantasia : ergo et intelligibile aliter apparens quam est, errorem inducit in intellectum. Cum igitur Angeli appareant ut instruant, non debent aliter apparere quam sint : et ideo non habent, ut videtur, assumere corpora.
- Item, His qui addicti sunt incommutabili veritati, inconveniens est aliud prætendere, quam sit in rei veritate : sed Angeli sancti sunt : ergo, etc. : sed inrei veritate non habent corpora : ergo non debent, ut videtur, corporibus apparere.
Sed contra. SED CONTRA sunt rationes Dionysii, quas ponit in libro de Calesti hierarchia 1.
Quarum prima est, quod naturale est humano intellectui manuduci : quaecumque enim, ut in capite 1 dicit, calestibus essentiiis sunt supermundane, traduntur nobis symbolice. Et hoc contingit propter conjunctionem nostri intellectus ad phantasiam : et ideo oportet spiritualia figurare corporalibus, ex quorum proprietatibus intelligantur. Et hoc dicit Dionysius per hæc verba : « Quia quidem pulchre procuratæ sunt informium formæ, et figuræ carentium figuris, non unam causam, id est, non solum causam dicet quis esse nostram analogiam non valentem immediate in invisibiles extendi contemplationes, et desiderantem proprias et generales reductiones, quæ possibiles nobis formationem prætendunt informium supernaturaliumque speculationum. »
Aliam causam tangit Dionysius : quia ab immundis sic debent abscondi divina : et hæc sunt verba sua : « Sed quia et hoc est mysticis eloquiis decentissimum per incomprehensibilia divina ænigmata occultare, et inviam multis ponere sacram additamque supermundanorum intellectuum veritatem : est enim non omnis sacer, neque omnium, ut eloquia aiunt, scientia. »
Aliam rationem inducit Dionysius
quasi a minori : quia minus videtur quod theologia figurare imaginibus debuerit Deum quam Angelos : et figurat eum imaginibus columbæ et leonum : ergo multo magis Angelos.
Præterea, Inducit Dionysius rationes, quod etiam indignioribus corporibus habent uti Angeli in apparitionibus. Et prima ratio est hæc : « In divinis negationes sunt veræ, affirmationes vero incompactæ. » Ergo obscuritati arcanorum magis apta est per dissimiles formationes manifestatio. Et sensus rationis hujus est, quia cum nihil possit secundum rei proprietatem affirmari de Deo, quod negationes verius conveniunt ei tamquam existenti super omnia quæ de ipso ab humano intellectu possunt affirmari. Sic ergo cum corporales similitudines non conveniunt Angelis secundum naturam sui, similitudines corporum ignobiliorum quæ statim ostendunt se non inesse Angelis, magis conveniunt quam similitudines nobiliorum, quas aliquis posset credere inesse Angelis secundum naturam.
Alia ratio est quam ponens sic dicit : « Quia vero et nostrum animum reducunt magis dissimiles similitudines, non æstimo quemquam bene sapientem contradicere : per quidem enim pretiosiores sacras formationes consequens est seduci, auriformes quasdam æstimantes esse cœlestes essentias, et quosdam viros fulgureos decora indutos vestimenta, candidum et igneum innocue respergentes, et quibusdam aliis similibus imaginatis formis theologia cœlestes figuravit intellectus. Quod quidem ne paterentur qui nihil visibilibus bonis altius intelligunt, sanctorum theologorum restitutiva sapientia, ad indecoras dissimilitudines mirabiliter descendit, non concedens materiale nostrum in turpibus imaginibus remanens quiescere. »
Aliam rationem ponit, cujus sensus est. Hoc apparet propter diversa officia
<--- Page Split --->
et propter diversa ministeria : diversorum autem ministeriorum diversæ sunt proprietates, qnæ non manifestantur in corpore unius figurae : sed oportet exprimi illuminationem multis, ut fortitudinem in leone, et sic de aliis : ergo oportet quandoque apparere in corporibus nobilioribus, quandoque in minus nobilibus, secundum quod illa corporea possunt ostendere diversas proprietates ministerii.
turam habent corpus, habent corpus determinatum et unum in natura. Ut ergo sciatur, quod nullum corpus habent secundum naturam, apparent in corporibus diversis.
Ad aliud dicendum, quod intellectus noster immixtus est phantasii, et ideo ad intellectum creatoris non elevatur, nisi in speculo et ænigmate. Nec objicitur ei creatura spiritualis, nisi vestiat se similitudinibus sensibilibus.
Solutio. Concedendæ sunt ultimæ rationes, quod conveniens est apparere Angelos in corporibus diversarum figurarum, et non propter se, sed propter homines.
Ad t. Ad primum ergo dicendum, quod id quod apparet ad sensum, apparet vel in se, vet in ordine ad rationem ex simili comprehenso. Si primo modo, sic non apparent Angeli : quia sic apparerent æqualiter brutis et hominibus. Si secundo modo, hoc contingit duobus modis, scilicet prout ratio juvatur ex symbolis corporalibus ad intellectum spiritualium, vel prout adjuvatur ad considerationem universalis abstracti a sensibilibus : et hoc ultimo modo non apparent Angeli, sed primo modo.
Ad aliud dicendum, quod sensibile quantum est de se, numquam apparet aliter quam est : sed deceptio accidit in phantasia quæ componit sensibile cum eo cum quo non est componibile, vel dividit ab eo a quo non est divisibile. Et ulterius decipitur ratio abstrahens a phantasia sic componente vel dividente. Sic autem non est in Angelis : juvat enim ad hoc ut intelligatur proprietas ad quam sunt in ministrando.
ARTICULUS II.
De ipsis corporibus, utrum assumentibus uniantar 1 ?
Si vero quaeratur, Quid juvat animam ad hoc quod sensibile non stat in sensu, vel quod ratio magis procedit una via quam alia? Dicendum, quod Angelus per ministerium et illuminationem, de quibus in superioribus dictum est.
Ad 2. Ad aliud patet solutio ex verbis Dionysii objectis in contrarium, scilicet quod magis oriretur deceptio ex corporibus nobilioribus, quam ignobilioribus, propter convenientiam in nobilitate.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in diversis corporibus debent apparere propter rationem ultimo objectam. Et etiam propter hoc, quia ea quæ secundum na-
Secundo quaeritur de ipsis corporibus, Utrum faciant unum cum assumente ?
Et videtur, quod sic.
- Dicit Augustinus in libro de Civitate Dei : « Providentia divina ob hoc daemonibus quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum munera, ut illud quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur multo majori cura excolendum esse quam corpus : ipsamque excellentiam corporalem quam daemones habere nossemus, prae bonitate vitæ, qua illis
<--- Page Split --->
anteponimur, contemnere disceremus, habituri et nos immortalitatem corporum, non quam suppliciorum aternitas torqueat, sed quam puritas praecedat animorum 1. » Ex hoc accipitur, quod dæmones habeant corpora naturalia : et cum sint naturae angelice, videtur a simili, quod etiam habeant Angeli.
Item, Ibidem, « Sicut enim fieri potuit ut aeree volucres terrestribus nobis non solummodo non praeferantur, verum etiam subjiciantur propter rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem : ita fieri potuit, ut dæmones quamvis magis aerei sint, terrestribus nobis, non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior : sed ideo eis homines praeferendi sunt, quia spei piorum hominum nequaquam illorum desperatio comparanda est. »
Idem accipitur ex diffinitione Apuleii quam ibidem innuit Augustinus, quod « dæmones sunt genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore æterna 2. »
Item, Augustinus : « Dæmones ærea dicuntur animalia, quia corporum aereorum natura vigent nec per mortem dissolvuntur, quia prævalet in eis elementum aptius ad agendum quam ad patiendum : ad patiendum enim humor et humus, ad faciendum vero aer et ignis aptitudinem præbent 3. »
Item, Augustinus « movet quaestionem, Cum Angeli mittantur, utrum manentes in corporibus suis spiritualibus assumant ex corpulenta inferiorum elementorum materia aliquam speciem corporalem, quam coaptatam quasi aliquam vestem mutarent in quaslibet vestes corporales veras quidem, aut corpus suum verlerent proprium in species aptas actionibus suis per virtutem a Deo sibi datam?
Item, Bernardus in libro V de Consideratione : « Cives sanctos spiritus esse illic, potentes, gloriosos, beatos, distinctos in personas, dispositos in dignitates, ab initio stantes in ordine suo, perfectos in genere suo, corpore æthereos, immortalitate perpetuos, impassibiles, non creatos, sed sanctos, id est, gratia, non natura, mente puros, affectu benignos, religione pios, castimonia integros, unanimitate individuos, pace securos, a Deo conditos, divinis laudibus et obsequiis deditos. Hæc omnia legendo comperimus, fide tenemus. Quamquam de corporibus horum non modo unde sint, sed unde aliquatenus sint, haberet sententia aliquorum. Unde si quis inter opinabilia magis id ponendum censuerit, non contendo 5. »
Item, Super cantica, sermone 5 : « Quonam modo implent ministerium suum absque corpore, præsertim apud viventes in corpore? Denique non est discurrere, neque de loco ad locum transire, nisi corporum, quod frequenter Angelos facere tam indubitata, quam nota probat auctoritas. »
Item, Ibidem, « Cum absque corporis adminiculo nec bestialis spiritus servilis conditionis solvere debitum, nec spiritualis ecclesiisque creatura implere ministerium pietatis, nec rationalis anima tam proximo quam sibi sufficiat consulere ad salutem, liquet omnem spiritum creatum sive ut juvet, sive ut juvetur simul et juvet, corporis prorsus indigere solatio. »
Item, Isidorus : « Angeli boni corpora in quibus hominibus apparent, de superno æthere sumunt, solidumque spiritum ex solido induunt elemento, per quod demonstrentur : mali vero de inferiori aere. »
Item, Gregorius in homilia Epi-
1 S. AUGUSTINUS, Lib. VIII de Civitate Dei, cap. 15. 2 IDEM, Ibidem, cap. 16. 3 IDEM, Lib III super Genesim ad litteram,
cap. 10.
4 IDEM, Lib. III de Trinitate, cap. 7.
5 S. BERNARDUS, Lib. V de Consideratione, cap. 4.
<--- Page Split --->
phaniæ dicit, quod Judæis Angelus existens animal rationale evangelizavit : sed omne animal est substantia corporea : ergo naturalia habent corpora.
Item, Gregorius et Damascenus dicunt, quod Angeli in comparatione ad incircumscriptum spiritum corpora sunt.
Item, Per rationem videtur idem : omnis enim operatio supponit esse operantis : ergo operatio conjuncti supponit esse conjuncti : sed loqui, ire, et hujusmodi, sunt operationes conjuncti : et tales operationes sunt Angeli apparentis in corpore : ergo unum conjunctum erit ex corpore et Angelo : et ita videtur, quod Angelus cum corpore assumpto facit unum.
Item, Quidquid habet operationem alicujus naturae, potest in naturam illam potentia quae est anterior : sed Angelus potest in actum substantiae corporeae : ergo et naturali potest uniri corpori, cum igitur nulla naturalium potentiarum sit incompleta, Angelus habebit corpus ex natura.
Med contra. SED CONTRA :
Omne corpus materiale est : nullus Angelorum materialis est : ergo nullus Angelorum est corporeus. PROBATIO PRIME est per Philosophum in XI Metaphysicae 1 : quia omne corpus vel est simplex, vel est compositum. Et si est compositum, tunc est ex quatuor elementis. Si autem est simplex, tunc est unum ex quatuor elementis, vel coelum : sed unumquodque eorum habet materiam secundum quod habet potentiam et transmutationem vel motum naturalem. PROBATIO MINORIS est in libro de Cælestia hierarchia 2, ubi dicitur, quod immateriales hierarchias sacra theologia materialibus figuris et formalibus compositionibus verificans, tradidit proportionaliter nobisipsis.
Item, Omne corpus figuratum est : nullus Angelorum figuratus est : ergo nullus Angelorum corporeus est. PRIMA patet per se : quia nullum corpus est infinitum. PROBATIO SECUNDAE est in libro de Cælesti hierarchia 3 , ubi dicitur : « Valde artificialiter theologia sacris poeticis formationibus in non figuratis intellectibus usa est, nostrum, ut dictum est, animum revelans et ipsi propria et naturali reductione providens, et ad ipsum reformans anagogicas sanctas scripturas. »
Item, Omnis substantia spiritualis determinata ad corpus, determinatur ad ipsum ut forma et actus ejus : omnis autem talis substantia principium vitae est in corpore tali : si igitur Angeli haberent corpus, esset Angelus substantia spiritualis principium et causa vitae in corpore : et sic nulla esset differentia sui et animae, quod est inconveniens.
Item, Omne corpus sumptum de elemento generabili et corruptibili, est generabile et corruptibile. Si igitur Angeli haberent corpora aerea, vel ignea, cum aer et ignis sint elementa generabilia et corruptibilia, essent corpora Angelorum generabilia et corruptibilia : et ita oporteret eos generare, et discretiones sexus habere, nuptiis uti et mori : quod est contra Damascenum 4, qui dicit quod extra substantiam sanctificationem a Spiritu sancto habent : et non sunt nuptiis indigentes, quia non sunt mortales.
Item, Omne corpus tribus dimensionibus est determinatum : nullus Angelorum tribus dimensionibus est determinatus : ergo nullus Angelorum est corporeus. PROBATIO PRIME accipitur in libro primo de Cælo et Mundo 5. Et in V Metaphysicae 6, ubi dicit Philosophus, quod magnitudinum quae unam habent
<--- Page Split --->
dimensionem, est linea : quæ duas, superfcies : quæ tres, corpus. Minor probatur ex Damasceno in libro de Vide orthodoxa, ubi dicit sic : « Intellectus vero existentes in intellectualibus locis sunt, non corporaliter circumscripti : non enim corporaliter secundum naturam figurantur, neque tres habent dimensiones 1. »
- Item, indirecte : Si Angelus habet corpus, aut est simplex, aut compositum corpus illud. Si est compositum, cum omne corpus compositum sit ex contrariis, et per consequens generabile et corruptibile, oporteret Angelum generari, et corrumpi, et comedere, et dormire, et talia absurda pati. Si autem esset simplex, sequuntur plura inconvenientia, quorum unum est, quod nullum simplex est distinguibile per organa : sed corpora Angelorum ponuntur habere organa. Secundum est, quod nullum simplicium corporum magis est vivificabile in parte una quam in altera : ergo oporteret ipsum totum simplex corpus habere organa vel nullam partem. Tertium est, quia illud esset vél cœleste, vel elementare. Et si esset cœleste, tunc non moveretur nisi circulariter. Si autem esset elementare, tunc esset ignis, vel aer, etc., et haberet motum rectum de medio, vel ad medium.
Quest. 1. Item quaeritur juxta hoc, Utrum moveant Angeli corpora per medium, vel sine medio?
Et videtur, quod cum medio. Anima enim quae non est adeo simplex, utitur medio spiritu animali naturali et vitali, qui secundum Philosophos est corpus : ergo videtur, quod multo fortius Angeli.
Quest. 3. Item quaeritur ulterius, Cum anima rationalis per voluntatem movens corpus moveat per virtutes affixas membris, utrum similiter Angelus corpus suum
moveat per virtutes affixas partibus ipsius corporis ?
Et videtur, quod sic : quia distinctio organorum apparet in corporibus Angelorum.
Sed si hoc datur, tunc videtur, quod habent visum in oculo, et auditum in aure, et sic de aliis : et tunc non videbuntur differre a corporibus, vel a corpore animato.
PRÊTEREA quæritur , C u m loquitur Quæst . Angelus , v e l videt , utrum organa i l l a moveantur a motore intrinseco , v e l e x - trinseco ? Siabintrinseco , c u m nonmo - veantur a natura , oporteret q u o d motor i l l e s i t anima . S i autem abintrinseco , tuncoporteret , q u o d Angelus esset extra corpus , e t moveret ipsum violenter : e t c u m s i n t quatuor species motus v i o - lenti , utdiciturinVIIPhysicorum 2 , s i c : Q u i e n i m s u n t a b altero motus quatuor s u n t , scilicet pulsio , tractio , vectio e t vertigo : oporteret q u o d u n o istorum motuum moverentur : e t constat , q u o d nullo : e r g o n e c moventur naturaliter n e c violenter .
ITEMquæritur , UtrumcorporaAngelo - Sedcontruminteriussicutexteriushabeantlinea - mentamembrorum ?
Et videtur, quod non : ut enim dicit Augustinus, adaptant ea ad sensus eorum quibus apparent : et sensus hominum non pertingunt ad interiora corporum : ergo videtur, quod non sit necessaria distinctio illa membrorum interiorum propter se : interiora enim membra maxime sunt propter vires animae vegetabilis ordinatae ad vitam animalem, sicut nervi ad ligamenta membrorum, venae ad viam sanguinis et spirituum, stomachus ad digestionem, et sic de aliis : et. talia non habent Angeli : ergo non indigent tali distinctione membrorum.
<--- Page Split --->
SUMMA DE CREATURIS, TRACT. IV, QUÆST. 61. 649
tcontra. SED CONTRA :
Angeli in apparitionibus non intendunt decìpere eos quibus apparent. Cum ergo appareant in figura corporis humani vel alterius, ostendent veritatem illius corporis quantum ad figuram : et ita oportet perfectam esse assimilationem unius corporis ad aliud : perfecta autem assimilatio consistit in figuratione interiorum et exteriorum : et ita corpora eorum habebunt distinctiones interiorum membrorum.
Solutio. Dicendum, quod daemones non habent corpora eis naturaliter unita : aliter enim unitur motor organo ad actum, et aliter instrumento ad actum. Organum enim est, quod movetur a motore intrinseco unito sibi per animam : quod patet in diffinitione animae in II de Anima, ubi dicitur, quod « anima est endelechia corporis organici vitam habentis potentia. » Anima enim est motor intrinsecus indigens ad actus suos organo naturaliter sibi unito. Instrumentum autem est, quod movetur a motore extrinseco, non naturaliter sibi unito, sed conjuncto tantum, ut securis ad secantem se habet : et hoc modo corpora Angelorum uniuntur Angelis. Et hujus conjunctionis duplex est causa, scilicet qualitas operis, et natura eorum circa quos est opus. Exemplum primi est comedere, bibere, ambulare, et hujusmodi actiones quae sine motibus corporalibus expleri non possunt. Exemplum secundi est sensibilitas humana, quae spiritualia non percipit naturaliter nisi sub figuris et apparitionibus corporalibus.
Id 1 et 2. DICIMUS ergo ad primum, quod daemones naturaliter non habent corpora, et auctoritates Augustini (ut volunt quidam) loquuntur secundum hypothesim antiquorum Philosophorum Platonicorum, qui ponebant ipsos habere corpora. Vel potest dici, quod daemones habent corporum munera, non ex quibus constet natura eorum, sed in quibus tentant homines : et illis dicuntur torqueri :
quia quocumque vadunt, infernum inferiorem interius secum portant, sicut in quaestione de inferno disputabitur.
Ad sequentem autem auctoritatem dicimus, quod corpora daemonum dicuntur aerea propter tria : quorum unum est, quod habitans et habitaculum sive locus et locatum unius debent esse naturae, quemadmodum terrestria locantur in terra, et aequestria in aquis, et aerea in aere. Sic cum daemones quamdiu sunt in exercitio tentationum, habent caliginosum aerem tamquam locum proprium. Unde corpora in quibus apparent, magis dicuntur aerea quam alterius elementi. Secundum est, quia inter quatuor elementa aer facilius recipit condensationem et subtiliationem : subtiliatur enim in ignem, et condensatur in aquam. Et similiter potest condensari in figuras corporales facile iterum solubiles, quae figurae sunt in ipso contentae non virtute alicujus mixti depressi et densi, sicut retinentur figurae in organis naturalibus corporalibus, in quibus humidum figuraliter terminatur sicco admixto sibi ut figura remaneat, sed retinentur virtute spiritus apparentis in eis qui format eas : et est similitudo illius de figuris sensibilium, quae imprimuntur in aere, quae sub eisdem terminationibus quibus aeri imprimuntur, perveniunt ad sensum et phantasiam : sed tantum additur, quod ista figura corporum in aere sunt sicut in re figurata, non sicut in medio, quando in corporibus aeris apparent Angeli. Tertium est resolutio corporum eorum : cum enim quælibet resolutio cujuslibet corporis indicet naturam compositionis ejusdem corporis, et corpora Angelorum disparentia solvantur in aerem, naturae aerea esse probantur.
Animalia autem dicuntur propter animales actus quos exercent in corporibus illis.
Et dicuntur vigere natura eorum corporum non simpliciter, sed in exercitio tentationum.
Quod autem dicit, Nec per mortem
<--- Page Split --->
dissolvuntur, non intelligitur de morte quae est divisio spiritus moventis a corpore moto, sed de morte quae est corruptio secundum naturam : .corruptio autem secundum naturam proprie putrefactio est : putrefactio autem proprie non convenit nisi corpori mixto, in quo dominatur naturae inferiorum elementorum, scilicet aquae et terrae. Et hoc patet per diffinitionem putrefactionis in IV Meteororum 1, ubi dicitur : « Putrefactio est corruptio in unoquoque humido proprie, et secundum naturam caliditatis ab aliena caliditate : » aliena autem caliditas est caliditas continentis secundum Philosophum : continens autem in medio est aer, in quo est caliditas continens secundum circulum quod est ignis, et continens secundum circulationem quod est sol : quae caliditas in continente localiter vincens calidum conservans locatum, educit ipsum, et illud eductum secum trahit humidum, et inducitur putrefactio et resolutio corporum mixtorum in elementa componentia. Sed cum corpora Angelorum sint aerea, non sic vincuntur ab aliena caliditate : et ita non inducitur putrefactio in eis. Et sic etiam intelligitur quod dicit subsequenter, quod tam ad agendum quam ad patiendum aptiora sunt aer et ignis : ad patiendum autem magis quam ad agendum humor et humus. Hoc enim est verum in mixtis et in via putrefactionis, ut dictum est.
Ad 5. AD QUESTIONEM Augustini jam patet solutio : quia sumunt corpora de aere eo modo quo habitum est, scilicet ut instrumenta, non ut organa.
Ad 6. AD PRIMAM auctoritatem Bernardi dicendum, quod æther dicitur elementum inflammabile, prout flamma est species ignis, quæ dicitur lux. Et propter hoc æther quandoque dicitur cœlum, quandoque ignis, quandoque purior aer : et ideo propter nobilitatem Angelorum, corpora in quibus apparent, beatus Ber-
nardus dicit esse æthera, prout æther accipitur pro puriori aere.
Ad duas auctoritates sequentes dicenAd 7. dum, quod ex illis non habetur, quod Angeli habeant corpora, nisi instrumentaliter ad explendum ministerium pietatis, quod est custodia animarum.
Per prædicta patet solutio ad auctoritatem Isidori, hoc solo addito, quod bonos dicit sumere corpora de superiori aere propter congruentiam nobilioris naturae, et Angelos malos de inferiori, qui caliginosus est, et habet similitudinem cum caligine peccati et malitia ipsorum.
Ad 10 quod objicitur de Gregorio, solutum est supra in quaestione de diffinitione Angeli.
Ibidem etiam est solutum quod objicitur de Damasceno.
Ad 10 quod objicitur per rationem, diad 10 el cendum quod operatio conjuncti per naturam eo modo quo ipsa est operatio, conjuncti est. Si enim est operatio conjuncti per naturam, sicut est operatio organici, præcedit esse conjuncti, quod ex duobus est per naturam. Si autem est operatio conjuncti instrumentalis, præcedit esse conjuncti duorum quæ non faciunt unum, sed unum eorum est cum alio.
Ad ALIUD dicendum, quod Angelus Ad 12 non potest potentia naturali univoce dicta in operationes naturae corporea : patet enim ex supra dictis, quod potentia Angeli utitur corporibus ut instrumento, et non ut organo. Conjuncta autem ex corpore et anima utuntur eis ut organo, et non ut instrumento. Et ideo propositio prima sic est intelligenda : Quidquid potest in operationes alicujus naturae potentia univoca illius naturae, potest in naturam illam : sed patet, quod Angelus tali potentia non potest in operationes naturae corporea.
Rationes in contrarium adductas concedimus.
<--- Page Split --->
- Ad hoc quod juxta hoc quaeritur, dicendum quod Angeli movent corpora sine medio : motor enim instrumenti non utitur medio, sed potius motor organi. Organum enim a motore suo participat sensum et vitam per medium quod est spiritus : instrumentum autem non participat haec : et ideo non oportet ibi esse medium. Ratio autem illa procederet, si Angelus corpori ut organo conjungeretur : tunc enim propter majorem simplicitatem quam sit simplicitas anima, oportet magis habere medium quam animam.
lium animalium propter rationes induetas : nec tamen ideo decipiunt eos quibus apparent : quia non fit apparitio ad hoc ut probetur natura corporis illius, sed ut expleatur veritas illius operis, et ulterius per hoc adstruatur fides divinitatis.
Quod autem restat quaerendum de cibo quem accipiunt Angeli, et potu, proprio loco habet determinari in quaestione de apparitionibus : quia habet eamdem rationem manducatio Angeli et resurgentium.
- Ad aliud quod iterum juxta hoc quaeritur, dicendum quod in figuris membrorum corporis assumpti non sunt virtutes affixæ. Cujus est duplex ratio, quarum una habetur ex habitis, scilicet quia corpus illud est ut instrumentum, et in instrumento nulla est virtus affixa, sed tantum habilitas et dispositio ad opus. Altera est, quia si essent virtutes affixa, illæ principaliter essent virtutes sensuum : sed illæ in Angelis superfluerent, cum nobiliori modo cognoscendi quam eo qui est per sensum, cognoscant, sicut supra habitum est in quaestione de cognitione Angelorum.
Si vero quaeratur, Ad quid sint tales figurae organorum in corporibus illis assumptis ? Dicendum, quod propter actus tantum exteriores, et ut familiarius innotescant his quibus apparent.
id 2. Ad 1D quod quaeritur consequenter, dicendum quod moventur a motore extrinseco, et motu violento qui est pulsio : et cum sint duæ species pulsionis, scilicet impulsiö, et expulsio, moventur motu illo qui dicitur impulsiö.
Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicendum quod corpora illa non habent interius distinctiones membrorum corpora-
ARTICULUS III.
De anagogicis significationibus formarum corporalium4.
Tertio, Quæritur de anagogicis significationibus formarum corporalium.
Et sequamur in hoc Dionysium in ultimo capite Ccelestis hierarchiae, qui dicit, quod theologia cœelestibus essentiis conformat rotas igneas, et animalia ignita, et viros quasi ignem fulgurantes, et circa eos cœelestes essentias cumulos carbonum ignis circumponit, et flumina immensurabili sonitu igne flagrantia. Sed et Thronos ait igneos esse, et ipsos excellentissimos Seraphim cœelitus ardentes ex cognominatione significat, et ignis proprietatem et operationem ipsis distribuit, et omnino sursum deorsumque ignitum honorificat selectim formarum facturam. Et ideo dicit Dionysius : « Ergo igneum significare censeo cœelestium animorum deifortissimum. » Et consequenter enumerat proprietates ignis dicens : « Ignis enim sensibilis est quidem, sic dicendum in omnibus, et per omnia clare venit, removetur ab omnibus, et lucidus est simul et quasi occultus, incognitus
4 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summae theologia, Quæst. 33, membr. 1. Tom. XXXII no-
<--- Page Split --->
ipse per seipsum non accumbente materia, in qua propriam manifestat actio- nem, immensurabilisque et invisibilis, per seipsum potens simul omnium, et quaecunque in eis fiunt ad actionem pro- priam, mobilis tradens seipsum omnibus quoquo modo proximantibus, renovati- vus naturae custodia, illuminativus cir- cumvelatis splendoribus, incomprehensi- bilis, clarus, discretus, resiliens, sursum ferens, acute means, excelsus, non re- ceptus contumelia minorationis, semper motus, per seipsum motus, movens alte- rum, comprehendens, incomprehensus, non indigens alterius, latenter crescens a seipso, et ad susceptas materias manife- stans suimet magnitudinem, activus, po- tens, simul omnibus praesens invisibiliter, neglectus non esse putatur, attritu autem sicuti quadam vindicta generaliter et proprie subito reducens, et iterum incom- prehensibiliter impalpabilis, non minu- tus in omnibus ditissimis suimet traditio- nibus : et multas fortassis quis inveniet ignis proprietates pulchras, ut in sensi- bilibus imaginibus divinae operationis. Hoc ergo scientes theologi cœelestes es- sentias ex igne conformant, significantes deiforme earum et quantum possibile Dei imitabile. »
Ad intellectum hujus auctoritatis notandum, quod igneum duplex est, scilicet cœli et elementi : et quaedam harum proprietatum conveniunt igneo cœli, et quaedam igneo elementi.
Quod ergo dicitur primo, quod ignis sensibilis est quidem, sic dicendum in omnibus, duobus modis intelligitur. Uno modo : quia calore naturali omnis sensus adjuvatur ad actum et vigiliam : frigido autem contingit contrarium, quia somnus et immobilitas sensuum accidit ex frigiditate gravante organa sensuum. Alio modo in omnibus mixtis sensibilis est ignis : mixta enim præcipue miscentur evaporationes, sicut mineralia, et plantæ, et ea quæ generantur in alto, ut
grandines, et hujusmodi, et animalia : sed falsum est, quod in omnibus sensibus sensibilis sit, vel in omnibus rebus : quia frigidum sensibile est, et in illo non sentitur, et aqua et terra elementa non habent in se calidum ignis. Et hæc proprietas convenit Angelis secundum quod intellectuales sensus nostros calefaciendo spiritualiter reducunt ad actus vigiliæ, ut secundum Apostolum exsurgat qui dormit, et exsurgat a mortuis, et illuminabit illum Christus 1.
Quod autem dicitur secundo, quod per omnia clare venit, et tertio quod removetur ab omnibus, convenit igneo cœli, quod est in radiis : illud enim est immiscibile secundum naturam cœli cum rebus elementatis, habens tamen effectum in omnibus. Et hoc convenit Angelis in quantum conjunguntur nostris miseris, et tamen non subjacent eis.
Quod autem quarto dicitur, quod lucidus est simul et quasi occultus, incognitus, etc., convenit igni elementari, qui in proprio loco, ut dicit Alexander Philosophus 2, non lucet propter nimiam disgregationem materiae : et ideo arguitur incognitus per seipsum non accumbente materia. In materia autem ubi inspissatur, est lucidus secundum quod dicitur in Topicis, quod species ignis est lux : et hoc convenit Angelis gratia spiritualis naturae, quae incognita est nobis, quando circa materiam aliquam terrestrem operantur.
Quinta proprietas convenit igneo cœli, quod non est proportionatum in virtute activa alicui virtuti agenti in natura elementorum. Et convenit Angelis secundum quod virtus spiritualis est in eis, quae non limitatur aliqua virtute corporali.
Sexta est, Invisibilis, quae convenit igni ratione raritatis materiae : et Angelis ratione propriae subjectae, quae secundum se est incognoscibilis nobis.
Septima est, Per seipsum potens simul
4 Cf. ad Ephes. v, 14.
<--- Page Split --->
omnium, etc., quae convenit igneo elementi ratione qualitatis, quae est per se activa, quae est caliditas, ratione cujus dicit Philosophus in IV Meteororum1, quod putrefiunt universa praeter ignem. Etenim terra atque aqua necnon et aer putrefiunt cuncta : siquidem materia ignis erunt omnia. Etideo dicitur in proprietate ista, quod ignis per seipsum potens est et omnium, et quaecumque in eis fiunt ad actionem, id est, secundum propriam virtutem activam. Et hoc convenit Angelis secundum quod in ipsis est virtus divina ad reducendum omnia in proprias deiformes illuminationes, sicut ignis omnia convertit ad propriam naturam, quae sunt sibi materia, ut dicit Philosophus.
Octava est, Mobilis, quae convenit igneo cœli per motum circularem, et igneo elementi per motum rectum sursum. Et attribuitur Angelis quantum ad contemplationem æternam incircumscripti luminis, secundum quam moventur circulariter, et quantum ad cognitionem naturalem, quam iterum sursum elevant in laudem creatoris.
Nona est, Tradens seipsum omnibus quoquo modo proximantibus. Quod convenit igneo elementali secundum intentionem actionis, secundum quam intendit imprimere speciem propriam in omne in quod agit. Et hoc attribuitur Angelis ratione illius actus, qui est illuminare, in quo intendunt imprimere speciem illuminationis in omne quod illuminat.
Decima est, Renovativus naturae custodia: et est sensus, quod renovat se ignis, ut ex renovatione custoditatur natura ejus: renovat autem se per appositionem diversae materia. Et hoc attribuitur Angelis secundum quod renovantur per acceptionem diversarum theophaniarum in Dei contemplatione.
Undecima est, Illuminativus circumvelatis splendoribus: quia ignis in pro-
pria natura non lucet propter raritatem substantiae suae, ut dictum est: et idcirco per materiam inspissantem radium oportet splendorem ignis circumvelari. Et hoc attribuitur Angelis per revelationes quas imprimunt nobis, quae non fulgent in nobis, nisi speciebus intelligibilibus vel imaginibus fuerint circumvelatae.
Duodecima est, Incomprehensibilis, quae convenit igni ratione virtutis ustrive, quae omne comprehendens ipsum comburit. Et hoc attribuitur Angelis secundum virtutem excellentem, qua vincunt omne quod resistendo eis contrariatur.
Decima tertia est, Clarus, quae convenit igni ratione lucis: et Angelis ratione illuminationis participatae, secundum quod intellectualia lumina a beato Dionysio dicuntur.
Decima quarta est, Discretus, quae convenit igni ratione modi agendi, secundum quod dicit Philosophus *, quod calidum est disgregativum heterogeniorum, et congregativum homogeniorum sibi. Et attribuitur Angelis secundum effectum custodiae, secundum quem nobiles separant ab ignobilibus materialia diligentibus, et separatos congregant et associant sibi.
Decima quinta est, Resiliens, et secundum Commentatorem dicitur resiliens in quantum non recipit impressiones et figurationes aliorum. Et attribuitur Angelis ratione confirmationis eorum in bono, virtute cujus habent, quod diversa figura voluntatis et forma de cætero in eis non potest sigillari.
Decima sexta est, Sursum ferens, quod convenit igni elementali ratione motus sursum. Et attribuitur Angelis ratione ejus, quod ex proprio officio sunt praepositi animarum, deducentes eas in sinum Abrahe in lucem sempiternam.
Decima septima est, Acute means, quod convenit igni ratione penetrativae virtutis, ratione cujus etiam dixit Demo-
<--- Page Split --->
critus, quod esset ex angulis acutis et rotundis. Et attribuitur Angelis ratione amoris, qui etiam est in fruitione eorum, quo penetrant amatum interius et exterius amantes.
Decima octava est, Excelsus, quod convenit igni ratione loci: Angelis autem-ratione ordinis et dignitatis.
Decima nona est, Non receptus contumelia minorationis, quod specialiter convenit igneo cœli, quod secundum sui substantiam immutabile est ad ignobiles naturas. Angelis autem attribuitur secundum participationem æterna beati tudinis, secundum quam extra tempus existentes non minorantur in pejus, sicut ea quæ in tempore moventur.
Vigesima est, Semper motus : et hoc etiam convenit igneo cœli, quod secundum naturam sui subjecti motum habet perpetuum. Et attribuitur Angelis, secundum quod semper moventur altius in divinas contemplationes.
Vigesima prima est, Per seipsum motus : et hoc etiam convenit igneo cœli, secundum naturam sui subjecti, cujus est motus primus, ita quod non movetur ab alio corpore. Et attribuitur Angelis, secundum quod purgationes et illuminationes et perfectiones eorum non descendunt in ipsos nisi a Deo motore primo, sicut in cœlo primus motus est a motore primo, qui est Deus: et idcirco sequitur movens alterum : quia sicut ad cœli motum omnis motus in natura reducitur, ita ad tres motus Angelorum, scilicet purgare, illuminare, et perficere, omnis reducitur motus mentis humanæ : quia, sicut supra habitum est, lex divina est per prima secunda, et per secunda ultima reducere.
Vigesima secunda est, Comprehendens incomprehensus : et convenit igneo cœli ratione ejus quod continet omnia, et non continetur. Angelis autem attribuitur secundum quod continent nos in bono, et non continentur a nobis.
Vigesima tertia est, Non indigens alterius, quod etiam convenit igneo cœli,
quod non indiget alicujus ad sui esse, sed potius alia indigent sui. Et convenit Angelis ratione visionis per speciem, secundum quam non indigent jam speculo et ænigmate quemadmodum nos.
Vigesima quarta est, Latenter crescens a seipso, id est, a propria virtute ustiva, et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem. Et attribuitur Angelis secundum communem traditionem divinarum illuminationum.
Vigesima quinta est, Activus, quæ convenit igni ratione caliditatis, quæ simpliciter est activa, et plus quam frigiditas. Agit enim congregando et disgregando et corrumpendo, et coordinando et dissolvendo, et iterum faciendo motum et non sistendo eum, sicut facit frigiditas secundum Avicennam. Et attribuitur Angelis, secundum quod semper agunt in nova specula divina, ut agalmata divina efficiantur, et inferiores in superiora reducant.
Vigesima sexta est, Potens, et attribuitur igni, secundum quod habet posse super elementa alia et elementata, secundum quod dicitur in IV Meteororum, quod omnia alia erunt materia ignis. Convenit autem Angelis, secundum posse in materiale quod habent, quod non est cogibile, eo quod omnis coactio fit per conjunctionem ad materiam.
Vigesima septima est, quod sit simul omnibus præsens invisibiliter : et hoc convenit igneo cœli et igneo elementi ratione luminis immutantis æqualiter longe et prope perceptibiliter. Cujus ratio est, quia lumen non quærit dispositionem in illuminato nisi diaphaneitaten. Hæc autem diaphaneitas numquam est cum forma contraria lumini, sed cum privatione. Inter privationem autem et habitum nihil est medium : et ideo immutatio luminis nihil intercipit de contrario : et sic numquam est in medio tempore, sed subito est adventus luminis in diaphano ad omnem partem ejus, quæ opponitur secundum rectam lineam illuminati. Quod autem dicit invisibiliter,
<--- Page Split --->
intelligit quoad perceptionem substantiae ipsius luminis, quae non percipitur nisi in substantia alia. Vel, invisibiliter dicit propter non perceptibilem immutationem, more motus in illuminando. Et hoc convenit Angelis ex velocitate motus, de quo supra habitum est.
ARTICULUS IV.
De humaniformibus proprietatibus, quas ponit Dionysius.
Vigesima octava est, Neglectus non esse putatur, attritu autem sicuti quadam vindicta et connaturaliter et proprie subito reducens : et hoc convenit igneo elementi, secundum quod est in materia terrestri, in qua quandoque negligitur per æstimationem non plenam, scilicet in exterioribus partibus terrestris incensi, et vivit in interioribus : et tunc subito obtinet etiam exteriores, et relucet, et ex propria natura resurgit. Et hoc attribuitur Angelis per effectum custodia in nobis. Quandoque enim in exterioribus custoditi per negligentiam exstinguunt ministerium Angeli : et subito per internam compunctionem iterum convalescit.
Vigesima nona est, Incomprehensibiliter impalpabilis, et convenit igni ratione caliditatis, quae licet in mixto comprehendatur, non tamen comprehenditur secundum quod est in propria natura ignis : quia comprehendi dicitur non tantum quod tangitur, sed quod tenetur totum. Et convenit Angelis ratione propriæ substantiæ, quae non comprehenditur in natura propria, sed per operationes, sicut quælibet spiritualis natura.
Ultima est, Non minutus in omnibus suimet ditissimis traditionibus : et convenit igni, qui licet sit divisus in partes, luminis sui decrementa non novit et potentiæ.
Quis vetat apposito lumen de lumine sumi ? Mille licet sumant, deperit inde nihil.
Postea ponit Dionysius humaniformes proprietates, dicens, quod theologi humaniformes Angelos describunt propter intellectuale et sursum habendo intuitivas virtutes. Quia Deus
Os homini sublime dedit, calumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus1.
Et figura rectum et luculentum et secundum naturam principale et regale, et secundum sensum minimum quidem quantum ad reliquas virtutes irrationabilium animalium. Omnium vero potens secundum intellectus magnitudinem virtute, et secundum rationabilem scientiam continuitate, et secundum naturam anime liberum et potentissimum.
Et tangit Dionysius duo in natura hominis. Unum quod est ipsius naturae constitutivum, alterum quod praestat irrationabilibus. Id autem quod constituit naturam, est triplex. Quoddam enim inest homini gratia corporis : ut sursum habere intuitivas virtutes, et figurae rectum et luculentum. In homine superior sensus est visus, in aliis animalibus auditus. Similiter in homine sursum dirigitur visus, in aliis autem animalibus ad terram. Homo etiam est recti et erecti corporis, ut dicitur in libro de Animalibus. Similiter dicitur luculentum in claritate vultus propter nobilitatem et sublilitatem vultus complexionis. Quoddam autem inest homini gratia animae, ut intellectuale. Quoddam autem gratia conjuncti inest, sicut secundum naturam principale et regale. Et dicitur principale secundum naturam, eo quod formam ul-
<--- Page Split --->
timam in natura et principalem, quae est anima rationalis, attingit. Et dicitur règale propter dominium et regimen suorum actuum.
ARTICULUS V.
Id autem quod præstat irrationabilibus animalibus, est triplex. Quorum primum inest secundum intellectum simplicem : quia licet minimum sit quoad sensibiles virtutes, in quibus convenit cum brutis : tamen omni virtute est potens secundum magnitudinem intellectus. Et dicitur omnis virtus intellectus virtus ipsius ad rationalia et ethica et naturalia et mathematicalia et divina. Secundum inest per intellectum compositivum, qui ratio est, secundum quod omni continuitate habet scientiam rationalem : continuat enim terminum termino in habitudine subjecti ad prædicatum, et habitudine propositionis ad propositionem secundum quamlibet speciem ratiocinationis. Tertium est in ratione liberi arbitrii, scilicet secundum naturam animæ liberum et potentissimum : quia omnia conveniunt Angelis hæc : Angelus enim secundum naturam est intellectualis, et metaphorice sursum habet intuitivas virtutes in visione matutina in contemplatione Dei, et figuræ rectum in sublimitate et erectione ordinis et officii, et luculentum secundum quod agalmata clarissima et specula per theophanias efficiuntur. Ad minima autem sensibilium virtutum non deprimuntur, sed omni virtute intellectus excedunt accipientes cognoscibilia per similitudines specierum datas sibi in creatione, ut supra habitum est, et habent continuitivas et rationales scientias non per investigationem inquisitionis, sed secundum ordinem rerum scitarum, sicut causa est ante causatum, et cognitio cæli et terræ ante cognitionem distinctionis luminis, et cognitio distinctionis elementorum ante cognitionem productionis plantarum et animalium, sicut in tractatu de operibus sex dierum erit manifestum. Potentissimum etiam habent liberum arbitrium : quia in ipsis est libertas naturæ, gratiae, et gloriae.
Quomodo proprietates membrorum hominis conveniant Angelis secundum Dionysium ?
Postea dicit Dionysius proprietates membrorum hominis convenire Angelis, sic dicens : « Est autem per singula, ut æstimo, corporalis nostræ multiplicis partitionis invenire cælestes virtutes, dicentes conspeclivas quidem significare virtutes ipsum ad divina luminaria clarissimum respectum, et cætera quæ cum suis expositionibus in quæstione de sensibus spiritualibus continentur. » Post proprietates vero quinque sensuum proprietates ponit aliorum membrorum dicens : « Palpebras deinde et supercilia, supple, significare dicimus divinarum visionum intelligentiae custoditivum. » Et attendit proprietatem naturæ : quia cum disgregatio radiorum oculi dissipet visum, ordinavit natura præeminentiam et nigredinem pilorum in superciliis, ut ex umbra utriusque coadunetur visus, et fortior fiat ad visibile, et radius egrediens secundum adspectivos, vel immutatio rectilinea secundum naturales, in potens ascendere sursum recte ad locum convenienter et inconvenienter dirigatur.
Deinde sequitur : « Juvenilem vero et adultam ætatem illud innovantis semper virtutis significare dicimus. » Et attendit proprietatem virtutis augmentativæ in juvenibus, quæ semper innovando quantitatem innovat seipsam, secundum quod omnis virtus multiplicatur multiplicata sibi materia propria. Sequitur : « Dentes autem divisivum hoc inditæ nutrientiis perfectionis : unaquæque enim essentia intellectualis donatam sibi a diviniore uniformem intelligentiam provida virtute
<--- Page Split --->
dividît et multiplicat ad inferioris ductricem analogiam. » Et intendit, quod natura facit dentes divisivos sibi ad convenientiam nutrimenti. Sic intelligentia superior solidum cibum spiritualem accipiens quasi masticans dividit in agalmata transformans usque ad analogiam, quæ ducat usque ad perceptionem inferiorum, secundum quod supra de distinctione hierarchiarum dictum fuit.
Sequitur : « Humeros autem et brachia et iterum manus, factivum et operativum et activum. Cor vero symbolum esse deiformis vitæ, propriam vitalem virtutem deiformis et in ea quæ praëntellecta sunt seminantis. » Et tangit proprietatem qua cor est principium vitæ in animalibus, et effluit ex ipso semen vitæ in ipsa membra corporis cætera. « Pectora iterum significare durum et custoditum, ut a supposito corde vivificæ distributionis. » Et tangit hoc, quia natura munit cor ut principium vitæ, thorace et ossibus duris, ne de facili læsionem patiatur ab incurrentibus extrinsecis. « Dorsa vero continuum simul cunctarum fertilium virtutum. » Quia in dorso onera portamus. « Pedes vero mobile et velox et cursibile in divina semper euntis motionis. » Pedes enim organa sunt ad motum processivum in animalibus. Propter quod et pennatos theologia sanctorum intellectuum figuravit pedes. Pennatum namque significat anagogicam velocitatem, et cœlestis sursum versus itineris activum, et ab omni humili per sursum ferens remotum. Ipsa vero pennarum levitas nil terrenum, sed totum munde et sine gravitate in excelsum ascendens. Sequitur : « Nudum et discalecatum significat demissum et absolutum et immensurabile et purum eorum, id est, ab his, quæ extra sunt appositione, et ad simplicitatem divinam quantum possibile assimilativum. »
Deinde coaptat Dionysius Angelis proprietates vestium et instrumentorum, quæ quandoque leguntur habuisse in manibus, sicut in Ezechiele, secures ha-
bebant et funiculos ad metiendum, sic dicens : « Sed quoniam iterum simpla, scilicet in se, et multum varia, scilicet in symbolis, sophia et nudos vestit, et vasa quædam dat ipsis cicumferre, et dat animorum cœlestium sacros amictus et organa, instrumentum operum, secundum quod nobis possibile aperiamus. Claram quidem enim vestem igneamque significare æstimo deiforme juxta ignis imaginem et luculentum, propter eas quæ in cœlo quietes, ubi lumen et omnino invisibile dicendum, aut intellectualer illuminans, ut Deus scilicet, aut intellectualiter illuminatum, ut Angeli. Sacerdotalem vero, scilicet vestem, significare æstimo ad divina et mystica specularmina ductivum, et totius vitæ votum, id est, quia totam vitam ad sacra voverunt. Zonas quoque secundarum ipsarum custoditivum virtutum et congregantem eas habitum in seipsum unice converti et circulariter cum facilitate casu carente a natura similitudine circa seipsum circumferri. » Et tangit proprietatem cinguli : quia cingulus circa renes existens custodit loca in quibus semen fecunditatis congregatur. Similiter cingulus in seipsum conversus, congregat habitum exteriorem, et per hoc significat habitum gratia e continentem substantiam intellectualem spiritualiter. Similiter etiam circulariter et facile, ita tamen quod non cadit a similitudine naturae, id est, a perfectione gratiae, quæ secundum naturam est, in peccatum quod est præter naturam, circumfertur per circulum æternitatis, quæ est sine principio et sine fine.
Postea tangit instrumenta dicens : « Virgas etiam significare æstimo regale et principale rectaque omnia diffinien. Tela vero et secures dissimilitudinum separativum, id est, peccatorum, quæ faciunt dissimilem naturam a fine proprio, et discernentium virtutum acumen, id est, discretivarum virtutum sive cognitivarum acumen ad interiora discutienda, et efficax et actuosum, secundum quod
<--- Page Split --->
etiam dicit Apostolus de sermone Dei, ad Hebraeos, iv, 12 : Vivas est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cognitionum et intentionum cordis.
Et quandoque etiam ventus significat deiforme eorum : eo quod ventus divinæ operationis habeat imaginem, sicut dicitur etiam in Joanne : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat '.
Sequitur : « Geometrica autem et tectonica vasa, id est, ad mensuram et ædificatoriam pertinentia significare æstimo fundativum et ædificativum et perfectivum, et quæcumque alia reducentis et convertentis sunt secundorum providentiæ. » Quandoque etiam significant aliquid eorum quæ circa nos agunt Angeli, sicut funiculus mensorum reædificationem Jerusalem, et secures in manibus occisionem peccantium. Unde Dionysius : « Est autem quando et in nos divinorum judiciorum sint symbola illa quæ acta sunt a sanctis Angelis organa. Aliis quidem declarantibus corrigentem disciplinam, aut punientem justitiam. Aliis vero ab angustia liberantem, aut disciplinæ finem, aut prioris beneficentiæ resumptionem, aut appositionem aliorum donorum parvorum, aut magnorum, sensibilium, aut invisibilium. »
Nubes autem significant duo : nubes enim sunt quandoque disgregatae et lucidae, et tunc significant sacros intellectus occulti quidem luminis supermundane superrepletos prima apparitione, primam manifestationem pompose accipientes et ipsam copiose in ea quae sunt secundo lucide et proportionaliter distribuentes. Quandoque nubes sunt spisse pluviosa, et tunc significant genitalia, et vivificum et activum et perfectivum juxta intellectualem imbrium conceptionem, et excipientem sinum, scilicet cordis, humidis pluviis in vitales partes evocantem.
Electrum quidem, quoniam auriforme simul et argenteum, significat imputribile ut in auro quod non contrahit rubiginem, et simul largum et non minutum et incontaminatum splendorem, et aptam ut in argento et luciformem ut coelestem claritatem.
Æri autem secundum traditas rationes aut igneum aut auriforme attribuendum.
ARTICULUS VI.
Quomodo proprietates ventorum, nubium, electri, æris, lapidum, leonum, bouum, aquilarum et equorum conveniant Angelis secundum Dionysium ?
Postea tangit ventos, nubes, et electrum, et æs, et lapides, dicens, quod venti significant velocitatem et motum eorum transvectivum inferiorum in supèriora.
Lapidum autem multicolores species significare æstimandum, aut quasi albas luciforme, aut quasi rubeas auriforme, aut quasi pallidas juvenile aut novum, et per singulas species invenies anagogicam typicarum imaginum judicialionem.
Postea tangit figuram leonum et boum et aquilarum et equorum, dicens : « Leonem significare censendum principale et robustum et indomitum et abditum ineffabilis deitatis, ut virtus assimilativum intellectualium vestigiorum circumvelamine, et mystice fortassis pretioso amictu secundum divinam
<--- Page Split --->
illuminationem in semet restituto itinere.
Et tangit proprietates leonis quinque, quarum prima est, quod est princeps ferarum. Secunda est, quod est robustum animal, sicut ostenditur in magnitudine extremitatum, sicut dicitur in fine secundi Priorum, quod habere magnas extremitates signum est fortitudinis. Tertia est, quod est indomitum, quia contemnit fortitudinem domantem. Quarta est, quod delet vestigia per tractum caudae, ne possit a venatoribus inveniri. Quinta est, quod circulum facit circa bestias quas insequitur, ne egrediantur. Et conveniunt haec Angelis. Primum, quia in intellectuali natura creata Angelus tenet principatum propter intellectum deformem. Secundum, quia virtus ejus et robur excedit virtutem naturae, ut patet in operatione signorum. Tertium, quia excedendo potestatem et cognitionem nostram, Angelus sub nostro intellectu et opere non mansuetatur. Quartum, quia vestigia per quae vadit in divina, sunt nobis incognita, et quasi deleta. Quintum, quia theophanias quas venatur Angelus, quasi circulariter circumducit, et in seipsum restituit iter. Nam secundum Augustinum primo creaturae fiendae cognitionem in creatore accipit, deinde in propria natura cognoscit, et terio quasi restituto in seipso contemplationis itinere cognitionem creaturae in laudem creatoris attollit.
« Ipsum vero bovis significare æslimo figuram firmum et novum et intellectuales sulcos revocans in susceptionem cælestium et gignentium imbrium, et custoditivum et fortissimum. » Et tangit proprietates bovis in laborando : boves enim firmi sunt durando in laboribus : novi per effectum, quia laboribus suis innovant terram, et scindendo sulcos aperiunt terram ad susceptionem imbrium et custodiam seminum, et forissimi sunt in adjuvamento diversorum laborum, sicut in triturando, et hujusmodi. Et haec conveniunt Angelis in
effectu custodiae, sicut facile est aptare.
« Ipsam dehinc aquilæ figuram significare existimo regale et altiferum et citivolum et ad potentificum alimentum, acutum, et sobrium, et agile, et bene machinatum, et ad copiosum, et multolucentem radium divini solis desiderio in speculativarum virtutum sanis obtutibus immediate recte et inflexibiliter contemplativum. » Sunt autem hæ proprietates aquilæ, quod rex est avium volans alte et cito, et longe videns escam, et sensus habens sobrios, id est, quod spiritus visuales grossis vaporibus non turbantur ad obscurandum visum. Et est agilis ad dispositionem alarum ad motum : et bonas habet machinationes ad raptum prædæ. Similiter coadunatum visum ad intuitum solis immediate recte et inflexibiliter. Et hæc conveniunt Angelis, qui quantum ad naturam intellecualem regales sunt, quantum vero ad modum contemplandi accipiuntur aliae proprietates, et quantum ad objectum contemplationis eorum quod est Deus sublimis. Et dicuntur altiferi quantum ad actum : citvoli vero, quia intelligunt sine inquisitione et discussione intellectu deiformi, et quoad vim discretivam alimenti divini, quod eos facit validos et potentes, dicuntur acuti ad potentificum alimentum. Quoad hoc vero quia intellectus eorum non turbantur phantasmatibus, dicuntur sobrii. Agiles autem secundum motum indefessum ad divinam voluntatem implendam. Secundum autem quod rapiunt animas diabolo subito et improvise, dicuntur bene machinati. Secundum vero quod contemplantur non per speculum et in ænigmate, dicuntur contemplativi ad copiosum, quod in omnia se diffundit : multolucens vero, quia per seipsum. Et dicuntur contemplativi desiderio : quia contemplationis objectum movet et accendit desiderum. Speculativæ vero virtutes dicuntur oculi mentis, intellectus scilicet agentis et possibilis. Et dicuntur sanis obtutibus,
<--- Page Split --->
quia collyrio gratia et confirmationis peruncti sunt. Et dicuntur contemplari immediate, quia non per speculum : et recte, quia facie ad faciem : et inflexibiliter, ad differentiam raptorum, qui licet Dominum quandoque contemplentur, tamen deprimente sarcina miseriae iterum deflectuntur a lumine incircumscripto felicitatis aeterna.
Sequitur : « Illamveroequorumfi - guramsignificareæstimoobediensetfrænabile . Frænumautemnihilaliudestquamordinatiopotestatis . Albumqui - demnonlucidum , quammaximediviniluminiscognatissimum . Albumenimsecundumnaturamcausaturexdiffu - sionelucisinsuperficieclara . Eorumautemquinigrisunt , abditum . Abditumenimeoquodnigrum , opacumestexprivationelucisinsuperficiecorpor ' s . Diciturautemhocabditumnonapri - vationelucissimpliciter , sedquoadnos : sicutomnisluxexcellensabditaestocu - l o , quiexcelliturabipsa , secundumquodetiamdiciturDeushabitareinnebulavelincaligine : etpernebulametcaliginemsupponiturluxinaccessibi - l i s . Rubrumveroigneumetactivum : quiascilicetincenduntadamorem , etactivisuntadconsumptionempecati , secundumquodetiamSeraphimlabiaProphetædiciturpurgasse 1 . Commix - torumquoqueexalboetnigroper - fectivavirtuteextremorumconjunctum : etprimasecundisetsecundaprimisconvertibiliteretprovideconnectens . Dictumestenim , quodnigrumsignificatabditumlucisinaccessibilisnobis : ethæesttheophaniaprimaetproportionataprimis . Albumautemilluminationemsignificatapparentemnobis : ethæesttheophaniasecundaproportionatase - cundis . Undesicutalbumetnigrumsuntextremæspeciescolorum , etcon - jungunturinmediocommixto : itaequivariisignificantAngelosprimasillumi - nationesrecipientes , etsecundasinferio -
ribus dantes : et per hoc prima in secunda, et secunda in prima reducentes. »
ARTICULUS VII.
De furore et gaudio et hujusmodi quae ponit Dionysius, qualiter conveniant Angelis?
Postea dicit Dionysius furibundum quidem significare ipsorum intellectualem fortitudinem : cujus novissima, id est, perfectissima imago furor est. Et tangit hoc quod etiam habetur in III Ethicorum 1 : Furorem autem ad virtutem, id est, fortitudinem referunt. Fortes enim esse videntur et qui propter furorem ut fere ad insurgentes feruntur : quoniam et forles irascibiles sunt : mobile enim furor ad periculum : unde et Homerus : Virtutem, id est, fortitudinem immitte furori, et virtutem in furore erige. Et fortes per nares ejiciebant iram, et ebulliunt sanguinem.
« Ipsam vero concupiscentiam significare æstimo amorem divinum. »
Postea tangit fluvios, currus, et rotas, quae connexa leguntur Angelis, sic dicens : « Ignea quidem flumina significant divinos promotus, copiosam ipsis et non deficientem affluentiam donantes, et vivifica nutrientes fecunditate. » Et tangit duo quae sunt in flumine, scilicet fluxus continuus, qui notat abundantiam donorum cœlestium, et irrigationem ex humido refrigerante, quod inducit fœcunditatem.
« Currus autem significant conjunctivam similitudinum societatem : nam in curru conjungitur rota rota æqualis altitudinis et magnitudinis ad subvehenda onera. Sic Angeli ejusdem ordinis ad ministerium peragendum sui ordinis conjunguntur. »
<--- Page Split --->
Rota autem pennatae quidem cum sint, in ea qua ante conspectum sunt inconversibiliter et inflexibiliter euntes per rectam et justam viam, significant exeuntis operationis earum virtutem in eamdem sine flexu et recte sectam viam simul omni e arum intellectuali rotatu supermundane directo. » Hoc est quod rota pennatae velocitatem operum significant, quae opera semper sunt in conspectu angelicae providentia sine declinatione et flexu a recta et justa via, ita quod intellectus rotatus secundum cujus rationem supermundanam ab eodem in idem veniens in recte sectam viam dirigatur. Primo enim per imperium opus exit a Deo, et directivum secundum formam utilis et honesti iterum redit in laudem et gloriam imperantis.
Vel aliter, « Ignea» siquidem et deiformes rotae revolutiones quidem habent circa idipsum optimum semper mobili motu. Revelationes vero secretorum manifestatione, et circumsubjectorum reductione et altarum illuminationum in ea qua» subjecta sunt deductiva perfectione. » Et tangit Dionysius duplicem rationem, secundum quod rota dicitur esse in medio rota», scilicet unam rationem circa thronum Dei, secundum quod
volvuntur semper circa idem ipsum optimum ab optimo principio per optimum gubernatorem in optimum finem. Et secundum quod revolvunt se a primo per inferiora rursus in primum deductiva perfectione.
Ultimo tangit gaudium Angelorum dicens, quod « cœlestes essentiae acceptrices omnino non sunt ejus quaecscundum non est passibilis delectationis. Congaudere autem dicuntur Deo deperditorum inventione juxta deiformem epulationem, et etiam in providentia et salute in Deum redeuntium deiformitatem, et incorruptionis letitiam, et illam beneficentiam ineffabilem, in cujus participatione saepe facti sunt viri sancti per deificos divinarum illuminationum superadventus. »
Sed quia jam multa de beatis Angelis dicta sunt, de ignoratis petamus veniam, de bene autem dictis gratiae referantur Deo. Dicimus enim cum beato Dionysio, quod « quorum quidem supermundanam scientiam ignoramus, in ipsis nos alium lucis ductorem docentem desideramus. Quaedam autem tamquam dictis aeque parentia praetermisimus, commensurationi sermonis providentes, et super nos secretum silentio honorificantes 1. »
QUÆSTIO LXII.
De statu malorum Angelorum.
Consequenter transeundum est ad statum malorum Angelorum. Et quaeruntur tria, scilicet de casu daemonum, et de ordinibus eorum, et de exercitio tentationum eorum circa homines.
<--- Page Split --->
Circa primum quaeruntur sex.
Quorum primum est, Quis cecidit?
Secundum, Propter quid cecidit?
Tertium, A quo cecidit?
Quartum est, Per quae dejectus est?
Quintum, Quando cecidit?
Sextum, In quid cecidit?
Circa primum horum quaeruntur tria, quorum primum est, Utrum superiores vel inferiores fuerint Angeli cadentes?
Secundum, Utrum unus eorum aliis suam voluntatem persuaserit, vel quilibet eorum propria voluntate ceciderit?
Tertium, Utrum suum casum præscire potuerint?
ARTICULUS I.
De casu dæmonum. An superiores vel inferiores ceciderint1?
Ad primum horum proceditur sic :
- Dicit Gregorius in homilia super illud, Accesserunt ad Jesum publicani, etc.2, tractans illud verbum : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore : in deliciis paradisi Dei fuisti3, dicit sic : « Notandum, quod Angelus non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis Dei dicitur : ut quo in eo subtilior est natura, eo in illo imago Dei similius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur : Omnis lapis pretiosus operimentum tuum : sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et berillus, et sapphirus, et carbunculus, et smaragdus.
Ecce novem dixit nomina lapidum : quia profecto novem sunt ordines Angelorum, quibus nimirum ordinibus ille primus Anælus ideo ornatus et opertus exsilit, quia dum cunctis agminibus Angelorum prælatus est, ex eorum comparatione clarior fuit4. »
Item, In Isaia super illud : Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris5? Dicit Glossa Dionysii : « Diabolus in exordio mundi creatus, inter Angelos gloriosior. »
Hoc idem videtur per rationem ; quia in cœlum Trinitatis ascendere et esse similis Deo altissimo concupivit nimis, ut dicit Augustinus, delectatus in propria pulchritudine : in tantam autem altitudinem non extolleret parva pulchritudo : ergo videtur, quod ex superioribus fuerit.
Sed contra :
- Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Ex angelicis virtutibus ea quae præerat terrestri ordinì, et cui terræ custodia commissa a Deo erat, non natura mala facta est, sed bona existens et
<--- Page Split --->
a bono facta, et nequaquam in seipsa a conditore malitia semitam habens, non ferens illuminationem et honorem quem ipsi conditor largitus fuerat, libera voluntatis potestate demutata est ab eo statu qui secundum naturam, in eum qui contra et praeter naturam est'. » Ex hoc accipitur, quod Angelus cadens de inferioribus fuit : secundum ordinem enim hierarchiae superiores Angeli non praesunt terrestri ordini.
Item, Videtur quod quidam fuerint de superioribus, et quidam de inferioribus, et quidam de mediis : quia ita dicit communis sententia, quod non unus chorus ceciderit, sed de quolibet choro ad proportionem unius, secundum quod etiam assumuntur homines.
Item, Apostolus nominat quosdam de media hierarchia, ad Ephesios, vi, 12, dicens : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum.
descendunt illuminationes ad ordines mediae et infirmae hierarchiae, quae praesunt terrestribus.
An ut autem quod objicitur, quod seAd object. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2.
Solutio. Dicendum, quod Augustinus tangit hanc quaestionem in libro XI super Genesim ad litteram 2, et contemnit eam : eo quod neutra pars sufficienter probari potest. Secundum tamen quosdam sanctos et doctores modernos de quolibet ordine quidam ceciderunt, inter quos fuit unus excelsior, de quo propter pulchritudinem suam in Job dicitur, quod ipse est principium viarum Dei 3, et Lucifer appellatur in Isaia 4, et signaculum similitudinis Dei in Ezechiele 5,
Ad object. 1. QUOD ERGO objicitur de Damasceno, quod terrestri ordini praeerat, dicendum quod non praefuit ut minister immediate ministrans circa terrena, sed ut per quem
ARTICULUS II.
Utrum unus eorum aliis suam voluntattem persuaserit, vel quilibet propria voluntate ceciderit 6 ?
Secundo quaeritur, Utrum unus eorum aliis suam voluntatem persuaserit, vel quilibet eorum propria voluntate ceciderit ?
Et videtur, quod unus aliis omnibus persuaserit. Quia
- Sicut dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Simul autem cum eo evulsa est et consecuta eum est et cecidit multitudo infinita eorum qui sub ipso ordinati erant Angelorum 7. » Si autem consecuti sunt eum, tunc ipse fuit primus, et alii ex sua sione ejus ceciderunt.
1 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 4. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. XI super Genesim ad litteram, cap. 26. 3 Job. XL, 14. 4 Cf. Isa. XIV, 12. 5 Cf. Ezechiel. XXVIII, 12.
6 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. VI, Art. 3. Tom. XXVII hujusce nova editionis. Cf. etiam II*« Part. Summa theologia, Quaest. 20, memb. 2. Tom. XXXII ejusdem editionis.
7 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 4.
<--- Page Split --->
Hoc idem videtur per illud quod habetur in Apocalypsi, xii, 3 et 4, quod cauda draconis trahebat tertiam partem stellarum cœli. Cauda enim, ut dicit Glossa, est deceptio per quam celatur iniqua voluntas. Et ita videtur, quod stellas, hoc est, Angelos traxerit deceptione sua persuasionis.
Et hoc idem videtur dicere Isidorus sic : « Lucifer ille aliis major non solus cecidit, sed cum eo multi qui ei in malitiam consenserunt. »
Hem ex modo loquendi in Evangelio Matthæi, xxv, 41 : Discédite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et Angelis ejus. Non enim dicuntur Angeli ejus, nisi quia sua suasioni consenserunt.
Sed contra.
- Si aliis suasit, ergo prius ipse in se peccato consensit : ergo inter consensum ejus et casum aliqua media mora fuit, scilicet, in qua suasit aliis, quod est inconveniens.
2, Item, Si alii Angeli suadenti consenserunt, ergo per alium peccaverunt : sed dicit Augustinus, quod « qui peccat per alium, per alium potest redimi : » et sic alii Angeli habere possunt redemptorem, quod est contra fidem.
Quæst.
Sed TUNC quaeritur juxta hoc, Quare statim damnatur peccatum Angeli pœna æterna, et non peccatum hominis?
Videtur enim, quod locum pœnitentiae habere debeat. Uterque enim, Angelus scilicet et homo, liberi arbitrii est, et uterque naturae intellectualis, et uterque ad imaginem Dei creatus.
Quod si concedatur, contra : Dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Oportet scire, quoniam quod hominibus est mors, hoc Angelis est casus : post casum enim non est illis pœnitentiae locus, quemadmodum nec hominibus post mortem '. »
Solutio. Dicendum salva meliori sententia, quod Angeli non suasione alterius peccaverunt, sed unusquisque propria eligentia et propria voluntate.
Ad hoc autem quod objicitur primo, dicendum quod consecuti sunt eum sicut secundarii principale, non sicut ante suadentem.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod Ad 2 et dicitur in Apocalypsi, dicitur de dracone persequente mulierem, hoc est, Ecclesiam, cujus cauda trahit stellas, hoc est, fideles ad infidelitatem et peccatum : et ita exponit Glossa ibidem.
Si autem dicatur, quod stelle intelliguntur Angeli, sicut videtur exponere Magister in Sententiis, tunc cauda nihil aliud est, nisi subjectio potestatis : sicut enim in bonis Angelis illuminatio descendit a superioribus in inferiores, ita etiam voluntas iniqua resultabat in principe malorum, cui iniquae voluntati inferiores non persuasione aliqua, sed propria electione consenserunt : quia conveniens eis videbatur, ut ille in montem testamenti ascenderet et similis Altissimo efficeretur.
Sic etiam intelligitur quod de Isidoro objicitur.
Ad 10 quod objicitur de Evangelio, dicendum quod inferiores daemones dicuntur Angeli Luciferi propter subjectionem et obedientiam : quia ei obsequuntur ad expletionem sua iniqua voluntatis.
Ad 10 quod juxta hoc quaeritur, dicendum, quod multae sunt rationes quare Angelus statim damnatur, et non homo : ex quibus tres ad praesens sufficiant. Quare prima est, quod Angelus in intellectu deiformi creatus non progreditur ad beatitudinem per cognitionem speculi et aenigmatis, sed juxta Deum creatus, ut dicit Augustinus in libro Confessionum, ad beatitudinem non indiguit nisi confirmatione et conversione ad Deum.
<--- Page Split --->
Et ideo cum omnis præsentia sit de ratione via, aversio ejus non potuit habere præsentiam, sed extremam damnationem. Homo autem factus est in via ut per speculum et ænigma proficeret in cognitionem beatitudinis : et ideo peccato ejus congruit præsentia. Secunda ratio est quam tangit Augustinus : quia tota natura humana in principio sui per casum deperierat, non autem tota natura Angeli : et ideo ne homo frustra creatus fuisset ad imaginem Dei, cum beatitudinem ad quam creatus erat non perciperet, per potentiam revocatur. Tertia est : quia quanto excusabilius est peccatum, tanto venia dignius. Excusabilius autem est, quanto peccans est infirmior : infirmior autem est homo, quam Angelus : et ideo homo susceptivus est pœnitentia, Angelus autem non. Quædam autem alia rationes ponuntur in quæstione de Incarnatione.
ARTICULUS III.
Utrum mali Angeli casum suum præscire potuerint1 ?
Tertio quæritur, Utrum casum suum præscire potuerint?
Et ponantur rationes Anselmi in libro de Casu diaboli2.
Si scientia accipiatur pro illa qua non nisi cum certa ratione aliquid intelligitur, constat, quod non potuit præscire casum qui potuit non esse. Et hæc ratio fundatur super hoc quod habetur in fine primi Perihermenias, ubi dicitur : « In his quæ sunt et quæ facta sunt, necesse est affirmationem vel negationem veram vel
falsam esse : in singularibus vero et futuris non. » Similiter et super hoc quod dicitur in primo Posteriorum 3, quod scire opinamur unumquodque simpliciter, non sophistico modo, quod est secundum accidens, cum causam arbitramur cognoscere propter quam res est, et quoniam illius est causa, et non est contingere hoc aliter se habere.
Sed tunc quæritur, Utrum æstimationem vel opinionem de casu potuerint habere? Et disputat Anselmus, quod non in prædicto libro sic per deductionem ad impossibile : « Si adhuc in bona voluntate stans præsciebat se casurum, aut volebat quod ita fieret, aut non volebat. Sed si cum præscientia voluntatem habebat aliquando cadendi, jam ipsa mala voluntate ceciderat : non ergo volendo cadere prius scivit se casurum quam caderet. At si præsciebat se casurum et nolebat, tantum miser erat dolendo, quantum magis stare volebat : et quo erat justior, eo debebat esse felicior. » Ergo si nolendo præsciebat se casurum, tanto erat miserior, quanto debuit esse felicior, quod non convenit.
- Item, Ibidem, « Est et aliud quod mihi ostendit nullo modo eum suam ante præscivisse prævaricationem. Nempe aut coactam putavisset, aut spontaneam. Sed nec ullatenus erat unde se aliquando cogi suspicaretur : nec quamdiu voluit in veritate perseverare, ullo modo putare potuit se sola voluntate illam deserturum. Cum enim rectam voluntatem habuerit, in hac ipsa recta voluntate perseverare voluit : quia aliter recta non fuisset. Quapropter volendo tenere perseveranter quod tenebat, nullo modo video unde potuisset vel suspicari, nulla alia accedente causa, sola se illam deserturum voluntate. Non nego illum scivisse, quia posset mutare voluntatem quam tenebat, sed dico non po-
<--- Page Split --->
tuisse illum putare, quia aliquando omni alia cessante causa, sponte mutaret voluntatem, quam perseveranter tenere volebat. »
Tertia ratio Anselmi est hæc 1 : Si scivisset, aut peccasset, aut non. Si prævisa tanta pœna nulla indigentia et nulla re cogente peccasset, tanto magis pœnituisset : non ergo hæc præscientia illi expediebat. Quod si non peccasset, aut sola bona voluntate non peccasset, aut timore pœnæ. Sed quoniam peccatum non cavisset solo amore, justitiæ, ipso opere mostravit. Si vero timore cavisset, non esset justus, quod est contra suppositum ab Anselmo : quia ipse supponit, quod Angeli ante confirmationem justi et in gratia fuerunt.
Sed contra. SED CONTRA hoc videtur esse: quia præscientia Dei de malo est, et ex præscientia potest esse revelatio : ergo cum Deus potuerit revelare primo Angelo casum suum, primus Angelus ipsum potuit præscire.
Quæst. 1. PRAETEREA quæritur, Utrum malus Angelus ante lapsum sciverit se non debere deflecti a bono in quo erat ?
Et videtur, quod sic : intellectualis enim fuit naturae cum intellectu deformi : ergo scivit quid agendum et quid non agendum erat : et ita scivit non debere deflecti a bono in quo erat.
Quæst. 2. SED TUNC ulterius quæritur, Utrum sciverit tantam poenam sequi debere ad talem culpam si fieret ?
Et videtur, quod sic: scivit enim Deum esse justum : et sic unicuique pro meritis retributuram : et per consequens tantam pœnam talem culpam secuturam.
Quæst. 3. PRAETEREA quæritur ulterius, Utrum Angelus bonus confirmandus potuerit præscire casum mali Angeli ?
Et videtur, quod sic :
- Omne enim expediens ad perma-
nendum in bono, utile est præscire : sed aliena pericula præscita magis cautum faciunt : ergo et utile est ea præscire : et Deus nihil abstraxit utilium ad standum in bono : ergo videtur, quod talem præscientiam dedit eis Deus. Et hæc eadem ratio probat, quod malus Angelus debuit præscire casum suum.
- Præterea, Non videtur inconveniens quod Anselmus supponit pro inconvenienti, scilicet quod si nolendo stare præsciret casum, tunc jam miser esset dolendo se casurum : et sic pœna miseria et doloris præcederet culpam : et sic puniret Deus ante peccatum. Hoc, inquam, non videtur inconveniens : quia dicitur in Job : Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus ». Et Dominus Jesus Christus pœnam sustinuit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus 3.
SOLUTIO. Consentiendum est Anselmo, Soluti quod Angelus malus nec potuit nec debuit præscire casum suum.
Ad PRIMUM ergo quod contra objicitur, Ad obj. dicendum quod talis revelatio esset secundum prophetiam, præscientiæ, quæ numquam sine nostro impletur arbitrio, ut dicit Glossa super Matthæum, 1, 20 et seq. Præscientia enim non tollit mobilitatem sive flexibilitatem a libero arbitrio, sicut Jeremiæ, XVIII, 7 et seq. : Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud : si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud : si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
Ad ID quod consequenter quæritur, Ad quæt
<--- Page Split --->
consentiendum est, quod propter vigorem intellectus scivit se debere permanere in bono in quo fuit.
unest . Adudquodulteriusquæritur , respon - detAnselmus , quodexrationejustitiæquamnonignorabat , scivitpænamde - beresequiculpam : sedtameneamdempænamforesecuturamnonpræscivit . Ethocpatetpluribusrationibus , quastangitAnselmushisverbis : « Sicutcerlumestquiasedeberepunirisipeccaretignorarenonpotuit , itaquiapuniretur , sipecca - r e t , scirenondebuit . Quiaenimrationa - liserat , potuitintelligere , quiajuste , sipeccaret , puniretur . Sedquoniamjudi - ciaDeiabyssusmulta ' , etinvestigabilesviæejus 2 , nequivitcomprehendere , anDeusfaceretquodjustefacereposset 3 . » « Sedetsiquisdicat , quianullatenuscrederepotuitDeumcreaturamsuampropterejusculpamdamnaturum , quamtantasuabonitatefecerat : præserimcumnulumexemplumjustitiæulciscen - tisinjustitiampræcessisset , etcertusessetnumerum , inquoillifuturierant , quiDeofruideberent , tantasapientiacessepræstitutum , utsicutnihilhabebatsuper - fluum , itasiminuereturimperfectuses - s e t , nectampræclarumopusDeiexali - quapartepermansurumimperfectum : necullarationescireposset , sihomojamfactuserat , Deumhumanamnatu - ramproangelica , autangelicamprohu - m a n a , sicaderet , substituturum : sedpo - tiusunumquamqueidadquodfactaerat , prose , nonproaliarestitutam : autsiactusnondumhomoerat , multominusputarepossetadsubstitionemalteriusnaturæillumessefaciendum . S i , inquamaliquishocdicat , quæinconvenientiainest 4 ? » Quasidicat : Nulla .
quæst . Adilludquodulteriusquæritur , UtrumbonusAngeluspotueritvelde -
bueritpræscirecasummaliAngeli ?
RespondetAnselmus , q u o d ' n o n , sicdicens , quodnonpossetnecdeberetcon - temnerepænamquampræscivisset . Sicutergosolusamorjustitiæ , itasolumodiumpænæsufficeretadnonpeccan - d u m . Duasigiturhabuissetcausasnonpeccandi : unamhonestametutilem , a l - teraminhonestametinutilem , scilicetamoremjustitiæ , , etodiumpænæ . Namnonsatisesthonestumsoloodiopænænonpeccare , etadnonpeccanduminuti - leestodiumpænæ , ubisolusamorju - stitiæsufficit . Etlaudabiliorestjustitiaservataexsoloamorejustitiæ , quamsipermixtimservaretureliamexodiopæ - n æ . Etitapatet , q u o d ' neuterpotuitautdebuitpræscirecasumetpænam : licetenimpericulumprævisumquandoqueredditcautum , tamenjustitiamservatamfacitservilemetminuslaudabilem .
AdultimumrespondetAnselmumsicdicens : « Nonesteademratioinbomi - nibusetinAngeloillo . Hominumenimnaturapropterpeccatumprimiparentisinnumerabiliumincommodorumfactaestpassibilis , exeapassibilatatemultismo - disgratianobisoperaturincorruptibilita - t e m . Illevero ( scilicetAngelus ) adhucnullopeccatopræcedentealicujusmalinoninveneratpassionem 5 . » Aliiquidamdicunt , quodduplexestpænæ , promo - v e n s , etsuffocans . Promovensest , quævaletadmeritum : ethancquandoqueDeusinfligitsineculpa . Dolorautiemdecasucumsitpænæsuffocans , inAnge - lumantepeccatumcaderenonpotuit . Meliustamenpotestdici , quodpænæsempersequiturculpamvelnaturævelpersonæ : quicumqueenimhomopatitur , sequiturexprimaculpanaturæquidquidpatitur , etnonpersonæ , quampassibili - tatemChristushabuitassumptamnoncontractam . Undenihilprohibetaliquemhominemsustinerepænamsineculpa
<--- Page Split --->
personæ, sed non sine culpa naturae. Sic enim non est in Angelis : quia Angeli principium naturae habent, non unum Angelum, sicut supra determinatum est : et ideo cum pœna sit effectus culpae, et non possit esse effectus culpae secundum
naturam, oporteret quod sit effectus culpæ personalis : et ideo culpam ejusdem Angeli oportuit præcedere pœnam ipsius. Et hoc expressius in quæstione de passione Christi invenitur.
QUÆSTIO LXIII.
Propter quid malus Angelus cecidit ?
Deinde quæritur, Propter quid cecidit? Et quæruntur tria, scilicet quid appetiit? Et secundo, Quod primum ejus peccatum fuit? Et tertio, Quæ primi peccati causa ?
ARTICULUS I.
Quid appetiit malus Angelus'?
Ad primum proceditur sic :
Dicitur, Isaïæ, xiv, 13 : In cælum conscendam, super astra cæli exaltabo solium meum. Ubi dicit Glossa : « In firmamento erat, in cælum ubi Dei so- lium, cupiebat ascendere.» Ergo videtur, quod appetebat æqualitatem Dei : quia cælum in quo est Dei solium, est eminen- tia Trinitatis.
Item, In Ezechiele, xxvni, 6 et seq. : Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod ele-
vatum est cor tuum quasi cor Dei, idcireo ecce ego adducam super te alienos, robustissimos Genium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientia tua, et polluent decorem tuum. Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.
Item, Augustinus dicit, quod diabolus voluit esse sicut Deus. Ergo æqualiatatem Dei appetiit.
Prælerea, Hoc idem videtur per rationem. Si enim Lucifer altior fuit inter Angelos et cupiebat altius ascendere, cum non esset altior magnitudo nisi Dei, non poterat appetere nisi æqualitatem illius altitudinis, quam in Deo videbat.
SED CONTRA :
- Est objectio Anselmi sic : « Si Deus non potest cogitari nisi ita solus, utnullus illi similis possit cogitari, quomo-
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. V, Art. 2. Tom. XXVII nova editionis nostræ. Cf. etiam II™ Part. Summa
<--- Page Split --->
do potuit diabolus velle quod non potuit cogitare ? Non enim ita obtusæ mentis erat, ut nihil aliud Deo simile cogitari posse nesciret 1 . »
Item, Anselmus in Monologio dicit : « Credimus te aliquid quo nihil majus cogitari potest. » Et ibidem probat, quod nihil sibi æquale cogitari potest : sed quod non cogitatur, non appetitur : ergo diabolus non potuit appetere æqualitatem Dei, quam non potuit cogitare.
Item, Per rationem : In libro de Causis dicitur, quod omnis intellig-ntia intelligit essentiam suam : ergo Anselmus cum sit intelligentia, suam essentiam intellexit et totam : tota autem essentia Dei intelligi non potest : quia aliter comprehenderetur, quod est contra Augustinum : et nihil desideratur nisi quod intelligitur : ergo diabolus non appetiit aliquid quod est ut tota essentia divina : et ita non appetiit æqualitatem Dei,
Item, Damascenus in primo libro de Fide orthodoxa : « Circumscriptibile quidem est, quod loco vel tempore vel comprehensione comprehenditur. Incircumscriptibile vero est, quod nullo horum continetur. Ergo incircumscriptibilis quidem est solus Deus, sine principio et sine fine ens, et omnia continens, et nulla comprehensione contentus. Solus enim est incomprehensibilis et interminabilis a nullo contentus vel cognitus : ipse vero solus suiipsius est contemplator 2. » Ex hoc accipitur, quod æquale Dei non potest intelligi a creatura, et per consequens nec appeti.
Si aliquis dicat forte, quod voluntas impossibilium est, sicut videtur Aristoteles dicere in III Ethicorum, sic : Sed neque voluntas eligentia est, etsi esse proprie videatur : eligentia quidem enim non est impossibilium. Et si quis dixerit, scilicet quod eligentia sit impossibilium, videbitur esse demens. Voluntas autem est im-
possibilium, verbi gratia immortalitatis. Et ita diabolus potuit velle impossibile. Si, inquam, sic dicatur, CONTRA : Impossibile dicitur duobus modis, scilicet impossibile ad habendum per opus, et impossibile quod est species falsi, sive impossibile ad intelligendum. Cum igitur secundum Philosophum tantum duo moveant appetitum, scilicet intellectus, et phantasia, non erit appetibile quod est impossibile intellectui et phantasie : tale autem est æqualitas Dei, ut probat Augustinus : ergo non erit appetibilis. Dictum autem Philosophi intelligitur de impossibili ad habendum per opus, quod tamen est comprehensibile per intellectum.
Praeterea, Licet secundum Philosophum voluntas sit impossibilium, tamen voluntas cum eligentia numquam est impossibilium : aliter enim eligentia esset impossibilium, quod improbatur a Philosopho. Voluntas autem daemonis fuit cum eligentia, eo quod videbatur niti ad habendum per opus illud quod appetiit.
Praeterea, Dicit Anselmus in libro de Casu diaboli, quod appetiit hoc ad quod pervenisset si stetisset : sed ad æqualitatem Dei numquam pervenisset : ergo numquam illam appetiit.
Item, Anselmus : « Quid illud fuerit, non video : sed quidquid fuerit, sufficit scire, quod fuit aliquid ad quod crescere potuerunt, quod non acceperunt, quando creati sunt, ut ad illud suo merito proficerent 3. » Ex hoc accipitur, quod per meritum accepissent daemones hoc quod ante voluerunt : hoc autem non est æqualitas Dei : ergo non appetierunt æqualitatem Dei.
Item, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Factus continuo, Lucifer scilicet, a luce veritatis se avertit, superbia tumidus, et propriæ potestatis delectione depravatus 4. » Ergo videtur, quod appetiit excellere in propria pote-
<--- Page Split --->
tate. Hoc idem videtur dicere beatus Bernardus in sermone 17 super Cantica, sic: « Potuit contingere (si tamen non incredibile putetur) plenum sapientia et perfectum decore, homines præscire potuisse futuros in parem gloriam etiam et profecturos. Sed si præscivit, absque dubio in Dei Verbo vidit, et in livore suo invidit, et molitus est habere subjectos, socios dedignatus. Infirmiores, inquit, sunt inferioresque natura : non decet esse concives, nec æquales in gloria. » Ex hoc accipitur, quod appetiit sibi esse subjectos, qui ad eamdem gloriam creati fuerunt. Et ita patet, quod appetit excellere in potestate.
- Item, Bernardus tractans illud verbum Isaiæ, xiv, 14 : Sedebo in monte testamenti, etc.: « Voluit Altissimi per vim similitudinem obtinere, scilicet ut quemadmodum ipse super Cherubim sedens gubernat omnem angelicam creaturam : ita et ipse altus sederet, regeretque genus humanum. Absit, absit. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, mentiatr iniquitas sibi 1. » Ex his patet, quod non appetiit æqualitatem Dei, sed tantum perfectionem potestatis super subjectos.
Sed contra. Sed contra hoc iterum videtur, quod hoc appetendo non videtur peccasse :
Partes enim beatitudinis sunt perfectum posse, et perfectum scire, et perfecta bonitas : cum igitur creatus fuerit ad appetendum beatitudinem, non videtur peccasse appetendo partes ipsius.
Item, Joannes : Scimus, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus 2. Ergo multo magis Angelus potuit esse ei similis : et ita non peccavit appetendo similitudinem illam, sed potius meruit.
Præterea, Videtur quod verissime appetiit æqualitatem Dei : quia beatitudo est constans ex commodis quam appetit omnis rationalis creatura : ergo tanto magis appetit, quanto magis cognoscit, et
maxime maximam : sed maxima est illa qua est Dei : ergo maxime appetit illam æqualitatem Dei.
Nec videtur esse contra hoc quod dicit Anselmus, scilicet quod nihil intelligibile sit æquale Deo : quia dupliciter intelligitur aliquid, scilicet secundum scientiam quia, et secundum scientiam propter quid : et licet æqualitatem Dei non possimus intelligere per scientiam propter quid, tamen eam intelligimus secundum scientiam quia : scimus enim, quia incomprehensibilis et immensa est beatitudo Dei. Hæc autem scientia sufficit ad movendum appetitum. Ergo Lucifer æqualitatem Dei potuit appetere.
SOLUTIO. Dicimus consentiendo Sanctis solum supra inductis, quod diabolus nihil appetiit nisi beatitudinem, ad quam pervenisset si stelisset. Sed in beatitudine tria sunt, ut dictum est, scilicet perfecta potestas, et perfecta scientia, et perfecta bonitas. Et appetibile Angeli fuit beatitudo secundum perfectionem potestatis, non considerata scientia et bonitate. Appetibile autem primi hominis fuit beatitudo secundum perfectionem scientiæ, non considerata potestate et bonitate. Et appetibile Antichristi erit beatitudo secundum perfectionem bonitatis, non considerata potestate et scientia.
Quod qualiter verum sit, sic potest intelligi : Ad perfectionem potestatis tria exiguntur, scilicet ut a se et non ab alio habeatur, et ut habeatur statim et non proficiatur ad eam per meritum, et ut in subjectis per potestatem alterius resistentiam non inveniat. Hæc eadem tria exiguntur ad perfectionem scientiæ et bonitatis, scilicet ut a se scientia habeatur, et non per meritum exspectetur, et ut non habeat resistentiam in scibilibus. Et hoc est quod dixit dæmon : Eritis sicut dii, scientes bonum et malum 3. Similiter de bonitate. Volet enim Antichristus a se
<--- Page Split --->
habere bonitatem, et statim et non per meritum exspectare, et quod in bonitate nihil sibi sit comparabile. Et hoc est quod dicit Apostolus de ipso, quod extollitur super omne quod vocatur Deus, aut quod colitur1.
Si autem quæratur, Quomodo secundum hoc verum sit quod dicit Anselmus, quod appetiit ad quod pervenisset si stetisset?
Dicendum, quod ad potestatem secundum se venisset, sed ad modum potestatis, non, scilicet quod a se et sine meritis statim habuisset : habuisset enim potestatem a Deo et ex profectu meriti, non statim : et ideo non in appetibili, sed in modo appetendi peccatum fuit. Ex hoc etiam patet qualiter voluerit esse similis Deo in habendo potestatem perfectam sicut Deus. Et hoc est quod dicit Anselmus in libro de Casu diaboli : « Quidquid habebat, debebat velle : voluit igitur aliquid quod non habebat, nec tunc velle debebat : sicut Heva voluit similis esse Deo, priusquam Deus hoc vellet. Nihil autem velle poterat nisi justitiam aut commodum : ex commodis enim beatitudo constat quam vult omnis rationalis natura. Justitiam vero volendo peccare non potuit. Peccavit ergo volendo aliquod commodum, quod nec habebat, nec tunc velle debuit, sed per meritum exspectare : quod tamen ad augmentum beatitudinis illi esse potuit. Plus ergo aliquid quam acceperat, inordinate volendo, voluntatem suam extra justitiam extendit : at cum hoc voluit, quod Deus illum velle nolebat, voluit inordinate similis esse Deo. »
Et per hoc patet solutio ad prima quatuor : per talem enim voluntatem non tantum voluit esse similis Deo, sed etiam major secundum aliquid. Unde Anselmus : « Etiamsi voluit esse par Deo, sed aliquid minus Deo, contra voluntatem Dei hoc voluit inordinate esse similis Deo, quia propria voluntate, quæ nulli
subdita fuit, voluit aliquid. Solius enim Dei esse debet sic voluntate propria velle aliquid, ut superiorem non sequatur voluntatem... Non solum autem voluit esse æqualis Deo, quia præsumpsit habere propriam voluntatem : sed etiam major voluit esse, volendo quod Deus illum velle nolebat : quoniam voluntatem suam supra Dei voluntatem posuit. »
Ex his patet solutio ad omnia præter quatuor ultima, ad quorum primum dicendum est, quod in appetibili non fuit peccatum, sed in modo appetendi.
Ad secundum dicendum, quod similes Ad object. ei erimus per participationem beatitudinis suæ, et non per habere ex nobisipsis. Dicunt tamen quidam, quod est similitudo æquiparantiæ sive paritatis, et similitudo imitationis sive repræsentationis. Et primo modo non erimus ei similes, et similitudinem appetiit diabolus. Secundo modo erimus ei similes, et illam non appetiit.
Ad tertium dicendum, quod appetitus Ad object. est duplex, scilicet naturalis, et appetitus cum eligentia. Naturalis autem secundum Anselmum, nec bonus nec malus est, et ille crescit secundum quantitatem appetibilis : appetitus autem cum eligentia non extendit se extra id quod appetere debet. Et hoc contingit, quia, ut dicit Philosophus, eligentia est cum intellectu et ratione. Et secundum Anselmum limitatur a justitia : et iste appetitus non crescit nisi quantum se extendunt rationes juris et honesti. Posset tamen aliter dici, quod uterque appetitus crescit secundum rationem appetibilis : sed iste secundus non est impossibilium : et ideo non appetit beatitudinem omnino æqualem Deo.
Ad ultimum dicendum, quod verum Ad object. est, quod scientia quia sufficit ad movendum appetitum : sed quia appetitus dæmonis fuit appetitus cum eligentia, ideo non potuit esse impossibilium, ut dictum est, sed potius in id ad quod aptus erat dæmon, et quod habuisset si stetisset.
<--- Page Split --->
tate. Hoc idem videtur dicere beatus Bernardus in sermone 17 super Cantica, sic : « Potuit contingere (si tamen non incredibile putetur) plenum sapientia et perfectum decore, homines præscire potuisse futuros in parem gloriam etiam et profeeturos. Sed si præscivit, absque dubio in Dei Verbo vidit, et in livore suo invidit, et molitus est habere subjectos, sociosdedignatus. Infirmiores, inquit, sunt inferioresque natura : non decet esse concives, nec æquales in gloria. » Ex hoc accipitur, quod appetiit sibi esse subjectos, qui ad eamdem gloriam creati fuerunt. Et ita patet, quod appetit excellere in potestate.
maxime maximam ; sed maxima est illa quae est Dei : ergo maxime appetit illam æqualitatem Dei.
Nec videtur esse contra hoc quod dicit Anselmus, scilicet quod nihil intelligibile sit æquale Deo : quia dupliciter intelligitur aliquid, scilicet secundum scientiam quia, et secundum scientiam propter quid : et licet æqualitatem Dei non possimus intelligere per scientiam propter quid, tamen eam intelligimus secundum scientiam quia : scimus enim, quia incomprehensibilis et immensa est beatitudo Dei. Hæc autem scientia sufficit ad movendum appetitum. Ergo Lucifer æqualitatem Dei potuit appetere.
- Item, Bernardus tractans illud verbum Isaiæ, xiv, 14 : Sedebo in monte testamenti, etc.: « Voluit Alissimi per vim similitudinem obtinere, scilicet ut quemadmodum ipse super Cherubim sedens gubernat omnem angelicam creaturam : ita et ipse altus sederet, regeretque genus humanum. Absit, absit. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, mentiatr iniquitas sibi 1. » Ex his patet, quod non appetiit æqualitatem Dei, sed tantum perfectionem potestatis super subjectos.
Sed contra. SED CONTRA hoc iterum videtur, quod hoc appetendo non videtur peccasse :
Partes enim beatitudinis sunt perfectum posse, et perfectum scire, et perfecta bonitas : cum igitur creatus fuerit ad appetendum beatitudinem, non videtur peccasse appetendo partes ipsius.
Item, Joannes : Scimus, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus 2. Ergo multo magis Angelus potuit esse ei similis : et ita non peccavit appetendo similitudinem illam, sed potius meruit.
Præterea, Videtur quod verissime appetiit æqualitatem Dei : quia beatitudo est constans ex commodis quam appetit omnis rationalis creatura : ergo tanto magis appetit, quanto magis cognoscit, et
SOLUTIO. Dicimus consentiendo Sanctis Solum supra inductis, quod diabolus nihil appetiit nisi beatitudinem, ad quam pervenisset si stetisset. Sed in beatitudine tria sunt, ut dictum est, scilicet perfecta potestas, et perfecta scientia, et perfecta bonitas. Et appetibile Angeli fuit beatitudo secundum perfectionem potestatis, non considerata scientia et bonitate. Appetibile autem primi hominis fuit beatitudo secundum perfectionem scientiæ, non considerata potestate et bonitate. Et appetibile Antichristi erit beatitudo secundum perfectionem bonitatis, non considerata potestate et scientia.
Quod qualiter verum sit, sic potest intelligi : Ad perfectionem potestatis tria exiguntur, scilicet ut a se et non ab alio habeatur, et ut habeatur statim et non proficiatur ad eam per meritum, et ut in subjectis per potestatem alterius resistentiam non inveniat. Hæc eadem tria exiguntur ad perfectionem scientiæ et bonitatis, scilicet ut a se scientia habeatur, et non per meritum exspectetur, et ut non habeat resistentiam in scibilibus. Et hoc est quod dixit dæmon : Eritis sicut dii, scientes bonum et malum 3. Similiter de bonitate. Volet enim Antichristus a se
<--- Page Split --->
habere bonitatem, et statim et non per meritum exspectare, et quod in bonitate nihil sibi sit comparabile. Et hoc est quod dicit Apostolus de ipso, quod extollitur super omne quod vocatur Deus, aut quod colitur1.
Si autem quæratur, Quomodo secundum hoc verum sit quod dicit Anselmus, quod appetiit ad quod pervenisset si stetisset ?
Dicendum, quod ad potestatem secundum se venisset, sed ad modum potestatis, non, scilicet quod a se et sine meritis statim habuisset : habuisset enim potestatem a Deo et ex profectu meriti, non statim : et ideo non in appetibili, sed in modo appetendi peccatum fuit. Ex hoc etiam patet qualiter voluerit esse similis Deo in habendo potestatem perfectam sicut Deus. Et hoc est quod dicit Anselmus in libro de Casu diaboli : « Quidquid habebat, debebat velle : voluit igitur aliquid quod non habebat, nec tunc velle debebat : sicut Heva voluit similis esse Deo, priusquam Deus hoc vellet. Nihil autem velle poterat nisi justitiam aut commodum : ex commodis enim beatitudo constat quam vult omnis rationalis natura. Justitiam vero volendo peccare non potuit. Peccavit ergo volendo aliquod commodum, quod nec habebat, nec tunc velle debuit, sed per meritum exspectare : quod tamen ad augmentum beatitudinis illi esse potuit. Plus ergo aliquid quam acceperat, inordinate volendo, voluntatem suam extra justitiam extendit : at cum hoc voluit, quod Deus illum velle nolebat, voluit inordinate similis esse Deo. »
Et per hoc patet solutio ad prima quatuor : per talem enim voluntatem non tantum voluit esse similis Deo, sed etiam major secundum aliquid. Unde Anselmus : « Etiamsi voluit esse par Deo, sed aliquid minus Deo, contra voluntatem Dei hoc voluit inordinate esse similis Deo, quia propria voluntate, quae nulli
subdita fuit, voluit aliquid. Solius enim Dei esse debet sic voluntate propria velle aliquid, ut superiorem non sequatur voluntatem... Non solum autem voluit esse æqualis Deo, quia præsumpsit habere propriam voluntatem : sed etiam major voluit esse, volendo quod Deus illum velle nolebat : quoniam voluntatem suam supra Dei voluntatem posuit. »
Ex his patet solutio ad omnia præter 1. quatuor ultima, ad quorum primum dicendum est, quod in appetibili non fuit peccatum, sed in modo appetendi.
Ad secundum dicendum, quod similes Ad 2. eirimus per participationem beatitudinis suæ, et non per habere ex nobisipsis. Dicunt tamen quidam, quod est similitudo æquiparantiae sive paritatis, et similitudo imitationis sive repræsentationis. Et primo modo non erimus ei similes, et similitudinem appetiit diabolus. Secundo modo erimus ei similes, et illam non appetiit.
Ad tertium dicendum, quod appetitus Ad 3. est duplex, scilicet naturalis, et appetitus cum eligentia. Naturalis autem secundum Anselmum, nec bonus nec malus est, et ille crescit secundum quantitatem appetibilis : appetitus autem cum eligentia non extendit se extra id quod appetere debet. Et hoc contingit, quia, ut dicit Philosophus, eligentia est cum intellectu et ratione. Et secundum Anselmum limitatur a justitia : et iste appetitus non crescit nisi quantum se extendunt rationes juris et honesti. Posset tamen aliter dici, quod uterque appetitus crescit secundum rationem appetibilis : sed iste secundus non est impossibilium : et ideo non appetit beatitudinem omnino æqualem Deo.
Ad ultimum dicendum, quod verum Ad 4. est, quod scientia quia sufficit ad movendum appetitum : sed quia appetitus dæmonis fuit appetitus cum eligentia, ideo non potuit esse impossibilium, ut dictum est, sed potius in id ad quod aptus erat dæmon, et quod habuisset si stetisset.
<--- Page Split --->
ARTICULUS II.
ptura non dicit : ante tamen factum fuisse, et ex hac eum homini invidisse, ratio manifesta declarat : in promptu enim est omnibus haec intuentibus non ex invidentia superbiam nasci, sed potius invidentiam ex superbia3. »
Quod fuit peccatum primum Angeli mali 1 ?
Secundo quaeritur, Quod fuit primum peccatum diaboli ?
Et videtur, quod superbia.
Per illam auctoritatem Augustini supra inductam, ubi dicit, quod cadens diabolus fuit superbia tumidus, et propriæ potestatis delectatione depravatus.
Similiter, Per illud Ecclesiastici, x, 15 : Initium omnis peccati est superbia. Quod exponit Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram, de primo peccato dæmonis et hominis, quod initium fuit omnis peccati.
Item, Bernardus in sermone 17 super Cantica : « In cœlo concepit dolorem, et in paradiso peperit iniquitatem, prolem malitiae, matrem mortis et ærumnarum omnium prima parens superbia. Nam etsi invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum 2, initium tamen omnis peccati est superbia. »
Item, Videtur per rationem : Appetitus enim potestatis est appetitus excellentiae. Appetitus autem excellentiae est superbia. Ergo appetitus potestatis est superbia. Sed appetitus potestatis primus fuit appetitus dæmonis. Ergo superbia fuit primum peccatum dæmonis.
Item, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Quando dejecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam prava voluntate perverteret. Scri-
Dicit Apostolus ad Timotheum, quod radix omnium malorum est cupiditas 4. Et addit Augustinus : « Hac enim diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed propriam potestatem. Proinde amor proprii boni perversus privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria jam per iniquitatem satiari cupientem 5. »
Item, Videtur quod inobedientia fuit primum peccatum per auctoritatem Anselmi supra positam, scilicet quod voluntatem suam supra voluntatem Dei posuit, et propriam voluntatem habere præsumpsit.
Item, Quidam objiciunt sic : Angelus ex consideratione suæ pulchritudinis, ut dicitur in Ezechiele 6, peccavit : ergo conferre debuit, quod de sua pulchritudine non tumesceret : et non contulit : ergo omisit : et sic omissio fuit primum peccatum ejus.
Item, Ratio tenetur regere in faciendum, et tunc non rexit : ergo omisit.
SOLUTIO. Dicimus secundum Augustinum, quod superbia fuit primum peccatum dæmonis, et ex superbia nata est invidia, quæ dejecit hominem. Unde Augustinus dicit in libro de Confictu vitiorum et virtutum : « Quam densissimis putamus in terra superbia tenebris lutum involvi, si potuit in cœlo stella quæ mane oriebatur, per superbiam lucis suæ globos amittere. » Item, in libro XI super
<--- Page Split --->
Genesis ad litteram : « Invidia sequitur superbiam, non præcedit : non enim causa superbienii est invidia, sed causa invidendi superbia. Cum igitur superbia sit amor excellentiæ propriæ, invidia vero sit odium felicitatis alienæ : quid inde nascatur, satis in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, quod ei coæquentur : vel superioribus, quia eis non coæquatur : vel inferioribus, ne sibi coæquentur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque fit superbus. » Hoc idem dicitur in Psalmo xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem : expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Tamen notandum, quod superbia dicitur tribus modis. Uno modo generaliter, scilicet appetitus altitudinis in quocumque, et hæc superbia proprie dicitur tumor, secundum quod Gregorius dicit, quod mor mentis est obstaculum veritatis. Et distinguit quatuor species tumoris, quæ notantur in hoc versu :
Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus, in- [flant.
Alio modo dicitur adhuc specialius, secundum quod dicitur amor proprii boni in ratione aversionis a Deo : per hoc enim quod avertit a Deo, induit quamdam rationem superbiae, et hæc superbia non est speciale peccatum, sed initium omnis peccati : et hæc etiam superbia dicitur pes superbiae, quia ibi primo stat iniquitas, quando manus peccatoris movet peccantem.
Tertio modo dicitur specialissime superbia appetitus excellentiae in potestate ad dignitatem pertinente, et hoc est speciale peccatum, et primum peccatum dæmonis.
Similiter avaritia dicitur duobus mo-
dis, generaliter, et specialiter. Generaliter nimius amor proprii boni, et hæc non differt a superbia generalissime dicta, nisi pro tanto quod superbia dicitur amor ille in quantum avertit a Deo, avaritia vero in quantum convertit ad bonum commutabile, et sic avaritia dicta est radix peccati, et non speciale peccato. Secundo modo dicitur avaritia specialiter nimius amor pecuniae vel bonorum fortunae : et hoc non fuit primum peccatum dæmonis. Quod autem hoc verum sit, accipitur ab Augustino in libro XI super Genesis ad litteram : « Merito initium omnis peccati superbiam Scriptura diffinit dicens : Initium omnis peccati est superbia 1. Cujusmodi testimonio non inconvenienter aptatur illud quod Apostolus ait : Radix omnium malorum est cupiditas 2. Si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit quid amplius quam opportet propter excellentiam suam, et quemdam propriæ rei amorem, cui sapienter nomen Latina lingua indidit, cum appellavit privatum, quod potius a decremento quam ab incremento dictum elucet : omnis enim privatio minuit. Unde itaque vult eminere superbia, inde in angustias egestatemque detruditur; cum a communi ad proprium damnosò sui amore redigitur. Specialis autem est avaritia, quæ usitatius appellatur amor pecuniae, cujus nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi dicendo : Radix omnium malorum est cupiditas. Hac enim et diabolus cecidit, qui non amavit pecuniam, sed propriam potestatem. Proinde perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria jam per iniquitatem suam satiari cupientem 3. » Hucusque sunt verba Augustini, in quibus tria notantur, scilicet solutio eorum quæ objecta sunt, et distinctio superbiae et avaritiae, et quod propriam potestatem
<--- Page Split --->
appetiiit dæmon, sicut in præsenti quæstione determinavimus.
Ad object. Ad hoc autem quod objicitur de ino- 2. hedientia, dicendum quod vitia speciem et rationem habent a fine voluntatis. Unde inobedientia rationem habet a con- temptu præcepti in quantum præceptum est: quod quia contemnere non inten- debat Angelus, ideo speciale et primum peccatum suum non fuit inobedientia, sed consequens et commune, secundum quod Ambrosius dicit de omni peccato, quod « est praevaricatio legis divinae, et cælestium inobedientia mandatorum. » De hoc autem sufficientius in tractatu de peccatis determinabitur.
Ad object. Ad in autem quod objicitur de omis- 3. sione, dicendum, quod ratio illa suppo- nit falsum, scilicet quod non contulerit. Dicit enim Anselmus per expresse in quadam auctoritate supra inducta, quod scivit se non debere appetere quod appe- tiit, et hoc non potuit scire nisi ex colla- tione.
Ad object. Ad ultimum dicendum, quod error fuit 4. rationi admixtus, scilicet præsumptionis impunitatis, sicut supra in auctoritate Anselmi patuit. Hic autem error sive ignorantia non est speciale peccatum, sed est error eligentiae et inquisitionis, vel ignorantia præcedens omne pecca- tum, secundum quod dicit Philosophus in III Ethicorum 4, quod omnis malus est ignorans: quae tamen ignorantia se- cundum eumdem Philosophum non me- retur indulgentiam et misericordiam, sed vituperium.
ARTICULUS III.
Quæ primi peccati causa fuit* ?
Tertio quaeritur, Quæ primi peccati causa fuit ?
Cum enim duo sunt moventia sequndum Philosophum, intellectus scilicet st phantasia, dicit Philosophus 2, quod intellectus est semper rectus, phantasia autem est recta et non recta: sed in Angelo non est nisi intellectus: ergo videtur, quod semper rectus: et ita numquam movet ad peccatum: et sic videtur, quod Angelus non potuerit peccare per capsam quam in se habuerit. Per causam autem exteriorem peccare non potuit: quia exterior causa non potuit eum movere ad opus nisi Deus: Deus autem non movet ad peccatum.
Item, Angelus secundum naturam intellectum habet deiformem: intellectus vero deiformis est super simplices rerum veritates: ergo impossibilis est ad deceptionem: et ita videtur, quod non moveat ad peccatum.
Item, Dicit Augustinus, quod non est credendum Adam spirituali mente præditum hoc putasse, quod Deus sciens bonum et malum futurus esset: sed in hoc decipi poterat, quia credebat veniale quod erat damnabile. Ergo multo minus credendum est hoc de Angelo, quod fuit deceptus, cum a principio creationis suæ intellectu deiformi fuerit præditus: et ita videtur, quod ex deceptione intellectus non inclinatus fuerit ad peccatum.
SED CONTRA est quod Sedcon 1. Dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa: « Liberi arbitrii sui ele-
4 III Ethicorum, cap. 3. 2 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologia, Quæst. 21, membr. 3. Tom. XXXII no-
<--- Page Split --->
ctione versus est ab eo quod est secundum naturam, in id quod est præter naturam : et elevatus est adversus Deum qui fecit ipsum, adæquari ipsi volens. Et sic primo desistens a bono in malum devenit 4. » Si igitur liberi arbitrii electione peccavit, et electio non est sine intellectu et ratione, ut dicit Philosophus 5, videtur quod intellectus ejus movit ad peccatum.
- Item, Anselmus in libro de Casu diaboli dicit : « Cum dico quia Angelus deseruit justitiam volendo quod non debuit, aperte ostendo, cur et quomodo illam deseruit. Nam ideo illam deseruit, quia voluit quod velle non debuit, et hoc modo id volendo quod non debuit, illam deseruit. Nulla autem causa præcessit hanc voluntatem, nisi quia velle potuit. Nec ideo voluit, quia potuit : quia similiter velle potuit bonus Angelus, nec tamen voluit. Nam nullus vult quod velle potest : ideo quia potest sine alia causa, quamvis numquam velit si non potest. Cur ergo voluit ? Non nisi quia voluit. Nam hæc voluntas nullam aliam habuit causam, qua impelleretur aliquatenus aut attraheretur : sed ipse sibi, si dici potest, efficiens causa fuit effectus 3. »
quando et unde et in quo sit malum, alibi est determinandum : unde-consentiendo Sanctis dicimus, quod actus peccati non habet causam nisi voluntatem : malum autem secundum quod hujusmodi, nullam habet causam, sed est defectus et infirmitas incidens ex carentia boni et justitiae : actus autem voluntatis secundum quod hujusmodi, duas habet causas, scilicet voluntatem ut proximam, et Deum in voluntate moventem ut causam primam : sed tamen actus peccati non est separabilis a defectu boni, qui malum est, nisi potentia et ratione : et ideo peccatum causam habet voluntatem et non Deum. Differmitas autem peccati a nulla causatur extremitate, sed tantum a quadam privatione : quia scilicet vult quod non debet. Aversio autem voluntatis a debito et justitia et bono, quae non est nisi privatio et non volitum, neque intellectum, neque intentum inducit defectum boni in actu qui est peccatum et malum. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 4, quod malum daemonis est præter intellectum deiformem esse. Hæc tamen omnia alibi sufficientius determinabuntur.
- Item, Augustinus in libro de libero arbitrio dicit, quod efficiens causa peccati non est nisi voluntas.
CONTRA hoc totum videtur esse quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Igitur malum est præter vitam, et præter intentionem, et præter causam, et præter principium, et præter finem, et præter diffinitionem, et præter voluntatem, et præter substantiam 4. » Ex hoc accipitur, quod malum et peccatum dæmonis fuerit præter voluntatem, et præter intellectum ejus.
DICENDUM ergo ad primum, quod intellectus daemonis in pluribus decipi poterat, sicut in auctoritate Anselmi supra ostensum est. Et quod dicit Philosophus, quod intellectus semper est rectus, intelligitur de intellectu qui procedit ex principiiis per se notis et veris: intellectus autem voluntariorum et moralium procedit ex contingentibus possibilibus aliter fieri, sicut quod Deus suam creaturam quam ad imaginem suam fecerat, extrema condemnatione non puniret, et hujusmodi alia quae ponit Anselmus; quae daemoni promittebant impunitatem.
Ad ALIUD dicendum, quod intellectus Ad 2 et 3.
Solutio. Prænotandum, quod an et
1 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 4. 2 III Ethicorum, cap. 2. 3 S. ANSELMUS, Lib. de Casu diaboli, cap.
- 4 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 4. 5 IDEM, Ibidem.
<--- Page Split --->
deiformis creatus. Angeli non decipitur in veritate rerum earum, quae sunt necessario, vel frequenter, vel raro : sed in his quae pendent a voluntate Dei vel Angeli vel hominis, non habet nisi conjecturas, sicut est punire æternaliter et non ignoscere pro tali culpa : et ideo in talibus potest decipi.
Et si objiciatur, quod diabolus scivit rationes juris, et ideo scivit, quod talis pœena debebatur tali culpae, patet solutio per Anselmum supra inducta, quia scivit
justam quidem esse pœnam : sed an Deus facturus esset quod juste facere posset, ignoravit, præcipue cum sicut in vindicta sit decor justitiae, ita in ignoscentiam sit decor misericordiae et bonitatis : et misericordia sæpe superexaltat judicium 1.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Verbum autem Dionysii ultimo inductum, intelligitur de malo contradicto in actu et opere voluntatis.
QUESTIO LXIV.
A quo cecidit ?
Deinde quæritur, A quo cecidit? Et videtur, quod a gratia : quia
- Dicit Anselmus in libro II Cur Deus homo : « Rationalis creatura ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et vitaret malum : amaretque et diligeret bonum, atque majus bonum magis diligeret et eligeret. Aliter namque frustra illi Deus dedisset potestatem illam discernendi, quia in vanum discerneret, si secundum discretionem non amaret et vitaret. Sed non convenit, ut Deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et diligeret non propter aliud, sed propter ipsum : si enim propter aliud, non ipsum, sed aliud amat. Ad hoc nisi justa facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc justa et rationalis facta est 2. »
Ex hac auctoritate patet manifeste, quod Angeli justi creati sunt.
Item, Anselmus, ibidem parum infra : « Quamdiu ergo amando et eligendo summum bonum justa faciet, ad quod facta est miser erit, quia indigens erit contra voluntatem non habendo quod desiderat, quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura justa facta est, ut summo bono, id est, Deo freundo beata esset. » Ex his patet, quod creata fuit rationalis natura justa. Cum igitur a bono in quo creata fuit exciderit, a gratia cecidit.
Item, Augustinus in libro II super Genesis ad litteram dicit sic : « Quemadmodum ratio qua creatura conditur, prior est in Verbo Dei quam ipsa creatura quae conditur : ita ejusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, quae peccato non obtenebrata est : ac
<--- Page Split --->
deinde ipsa cognitio creaturae in genere proprio. Neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam Dei proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspicerent 1 : qui ex quo creati sunt, ipsa verbi aeternitate et pia contemplatione fruuntur 2. » Ex hoc etiam manifeste patet, quod in gratia creati sunt Angeli, et mali a gratia ceciderunt : quia ab eo in quo creati sunt, ceciderunt.
- Item, Hoc accipitur ex longa disputatione Anselmi in libro de Casu diaboli, qui dicit, quod prius Angelus habuit voluntatem beatitudinis et justitiam, et voluntatem perseveran-
di in utroque, et ideo cecidit a gratia. Sed contra.
SED CONTRA hoc est quod Augustinus videtur dicere, quod Deus creavit angelicam naturam informem, et cum non potuerit esse informis secundum naturam, videtur quod fuit informis secundum gratiam.
Sed quia de hoc multa supra in quaestione de primo statu Angelorum dicta sunt 3, ibi determinatio praemissorum requiratur. Hoc tantum addito, quod si quis consideret mentem in originalibus, consona voce inveniet dicere Sanctos, Angelos creatos fuisse in gratia, et dæmones a gratia cecidisse.
QUÆSTIO LXV.
Per quae dejectus est diabolus ?
Deinde quaeritur, Per quae dejectus est ?
Et quaeruntur duo, scilicet de prælio Michaelis et Angelorum ejus cum dracone.
Et secundo, De rudentibus inferni, quibus Petrus dæmones dicit esse detractos.
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
De prælio Michaelis cum dracone 1.
Ad primum horum proceditur sic: 1. Dicitur in Apocalypsi, xii, 7 et 8: Et faetum est prælium magnum in cælo: Michael et Angeli ejus præliabantur eum dracone, et draco pugnabat et Angeli ejus: et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo. Prælium autem requirit moram. Ergo videtur, quod diabolus per aliquam moram posquam peccavit, remansit in cælo.
Item, Prælium requirit resistentem virtutem : ergo videtur, quod Angeli cadentes virtutem resistendi habuerint contra Deum et Angelos bonos : quod est contra Petrum in II canonica sua, ii, 11, dicentem : Angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversus se exsecrabile judicium.
Praeterea quaeritur, Cum superiorum Angelorum magis sit consentire Deo quam inferiorum, quare Michaeli et Angelis ejus potius attribuitur proelium cum dracone, quam Cherubim et Seraphim ?
jectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte : et ipsi viverunt illum propter sanguinem Agni, et propter verbum testamenti sui : et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Propterea lætamini, cæli, et qui habitatis in eis 2.
Si autem anagogice exponatur de primo casu daemonis, tunc dicendum, quòd prælium daemonis nihil aliud fuit quam nisus contrariandi in aversione ipsius. Et hoc prælium dicitur magnum : quia ex magna superbia processit, et similitudinem Dei secundum aliquid obtinere voluit : et ideo prælium hoc non requirit moram. Resistentia autem aliorum Angelorum non fuit nisi conversio ad Deum, et consensus in justitiam condemnantem primum peccatum Angeli.
Ad aliud dicendum, quod respectu divina virutis nihil est comparabile : sed tamen iniqua voluntas nititur ad hoc quod non potest perficere : et ideo etiam non resistit Deo iniqua voluntas : quia voluntati Dei nihil resistit, ut dicit Apostolus 3. Quia cum Angelus cadens nollet facere voluntatem Dei, oportuit ut de ipso fieret voluntas Dei, scilicet ut subjaceret justitia judicandi. Et hoc est quod dicitur in textu : Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo.
Solutio. Ad 1. Solutio. Dicendum, quod illud Apocalypsis secundum litteram intelligitur de prælio quod fit in Ecclesia inter præpositos Ecclesiæ et animarum Angelos, et diabolum cum satellitibus suis : et sic exponit Glossa ibidem. Et patet etiam per id quod sequitur in exsultatione gratias agentium Deo, et dicentium : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia pro-
Ad ultimum dicendum, quod secundum sensum litteralem planum est, quod Michael princeps Ecclesiæ est, et Angeli ejus custodes animarum sunt : et ideo sibi ex officio incumbit movere bellum pro Ecclesia.
Secundum autem sensum anagogicum vis est facienda in interpretatione nominis secundum Gregorium. Michael enim quis ut Deus interpretatur : unde cum draco similitudinem Dei appetiit, Mi-
<--- Page Split --->
chael restitit, qui ipso nomine ostendit, quod nulla creatura similis Deo esse possit.
ARTICULUS II.
De rudentibus inferni, quibus Petrus dæmones dicit esse detractos 1.
Secundo, Quæritur de rudentibus inferri, quibus Petrus dæmones dicit esse detractos.
Dicit enim Petrus : Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari 2.
Ubi quæritur, Quid dicantur rudentes? Et ad hoc dicendum, quod rudentes sunt fuñes quibus teânduntur vêla na-
vium, ut aura capta navis in fluctibus dirigatur. Dicatur igitur, quod navis est iniquus spiritus : velum autem Dei justitia : rudentes rationes juris ad tribuendum pro meritis : insuflatio venti inflicti o judicii : sic enim accipitur ventus in Isaia, xl, 7, ubi dicitur : Exsiccatum est fænum, et cecidit flos : quia spiritus Domini sufflavit in eo. His enim malignus spiritus in mare æternæ amaritudinis expellitur.
Aliter exponit Glossa ibidem, dicens : « Rudentes sunt funes, quibus nautæ vela suspendunt ut flante aura portus tranquillitatem relinquant, seque ambiguis fluctibus credant. Quibus rudentí- bus convenienter immundorum spirituum conamina comparantur, qui mox ut flante superbia impulsi se adversus creatorem erexerunt, ipsis elationis suæ conatibus in abyssi profunda rapti sunt et demersi. »
QUÆSTIO LXVI.
Quando cecidit malus Angelus 3 ?
Deinde quæritur, Quando cecidit?
Et videtur, quod in primo instanti creationis suæ : quia
Dicit Dominus in Evangelio Joannis, vnii, 44 : Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Ergo videtur, quod numquam stetit in veritate, sed ab initio cecidit.
Item, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Malus Angelus beatae atque angelicae vita dulcedinem non gustavit, quam non utique acceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. Proinde nec sui casus præscius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. Ille autem continuo
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. VI, Art. 5. Tom. XXVII novæ editionis nostrae. Cf. etiam II a m Part. Summae theologiae, Quæst. 23, ad quæstiuinc. Tom. XXXII ejusdem editionis.
2 Il Petri, ii, 4.
3 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. VI, Art. 3. Tom. XXVII novæ editionis nostrae. Cf. etiam II a m Part. Summae theologiae, Quæst. 24. Tom. XXXII ejusdem editionis.
<--- Page Split --->
impius, consequenter et mente cecus, non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet si subdi Deo voluisset. Quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepturus erat cecidit, et potestatem illius sub quo esse noluit, non evasit'.» Ex hac auctoritate tria concluduntur, quorum unum est propositum, scilicet quod ab instanti factionis suae cecidit. Alterum est, quod non cecidit a dulcedine vitae angelicae et gratiae quam haberet, sed quam accepturus erat, quod videtur esse contra prahabita. Tertium est, quod casum suum non praescivit, ideo quia sapientia illius praescientiae est fructus, qui per meritum pietatis acquiritur, et ab initio in veritate non stetit ut hunc fructum posset promereri.
Sed contra. Sed contra :
Dicit Augustinus, ibidem, « Quod putatur numquam diabolum in veritate stetisse, numquam cum Angelis beatam vitam duxisse, sed ab ipso conditionis suae initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur : alioquin non ab initio cecidisse diceretur, neque enim cecidit si talis est factus. »
Item, Dicit Augustinus, quod accepit justitiam et rationem antequam caderet. Ergo fuit in justitia et ratione, et ita non ab initio cecidit, sed post initium conditionis suae cecidit.
Item, Anselmus dicit, quod factus voluit beatitudinem et perseverare in ea, sed non pervoluit.
- Item, Dicunt quidam Sancti, quod secundo die ceciderunt Angeli, habentes tres rationes, quarum prima est, quia binarius primus ab unitate recedit : et ideo die secundo recessus fuit a primo monade Deo. Secunda ratio est, quia per lucem in Genesi intelligitur angelica natura formata. Et similiter per aquas qua sunt super firmamentum, secundum
Augustinum in Confessionibus : et illae divisae sunt secundo die ab aquis qua sunt sub firmamento, qua e ad loca caliginosa resederunt, de quibus dicitur in Job, xxvi, 5 : Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Tertia ratio est, quia opus secunda diei benedictione caret : non enim dicitur, Vidi Deus quod esset bonum 2 : quod ipsi interpretantur dimissum propter ruinam Angelorum : unde etiam faciunt celebrari missas secunda die sive feria ad honorem stantium Angelorum, qui in casu malorum fuerunt confirmati.
Sed contra videtur, si per lucem intelligitur angelica natura formata per conversionem ad Deum, tunc per tenebras intelligitur angelica natura deformata per offusationem peccati. Cum igitur divisio lucis a tenebris sit opus prime diei, prima die videntur cecidisse.
Solutio. Dicendum, quod tempus et solutk momentum casus indeterminatum est : sed hoc certum est, quod creatus est bonus, et postea iniqua voluntate factus est malus. Et ideo glossat Magister in Sententiis : « Ab initio in veritate non stetit, id est, statim post initium 3. » Posset tamen dici, quod est initium temporis, et initium status, et initium creationis Angeli : et verbum Domini intelligitur de initio status, et non de initio temporis vel creationis Angeli. Initium autem status ejus fuit ante confirmationem, et complementum ejus in confirmatione, sicut quælibet res imperfecta est in sui initio, et perfecta in statu pleno.
Per hoc etiam patet solutio ad duas auctoritates Augustini inductas.
Notandum tamen, quod super hac quaestione et super illa, Qui fuerunt cadentes? tangit Augustinus quatuor opiniones in libro XI super Genesim ad litteram.
<--- Page Split --->
Quarum prima est, quod ab initio status suae conditionis a beatitudine cecí- dit, quam si voluisset, percepturus erat.
Secunda est, quod fuerunt quidam Angeli inferioris ordinis in hoc mundo non præscii suæ beatitudinis, a quibus ipse cecidit, cæteris postea beatificatis. Sed hoc dicit, quod probari non potest, et propterea a posteris est illud abrogatum.
Tertia est, quod Lucifer de superioribus existens casum suum non præscivit, dum boni Angeli præsciverunt suam beatitudinem. Sed tunc quærendum est meritum quo Deus inter suos Angelos ante peccatum distinxit, ut quosdam faceret futurorum præscios, quosdam autem non : quod quia rationabiliter inveniri non potest, etiam hæc opinio a posteris est exclusa.
Quarta opinio est, quod tam boni quam mali incerti fuerunt status sui : sed boni ante confirmationem profecerunt, et mali aversi sunt. Posuimus alibi verba Augustini de hoc in quaestione, Utrum Angelus potuit esse præscius sui casus 1 ?
Et adhuc super hoc sunt hæc verba Augustini : « Nunc sufficiat ista complexio : aut ab initio conditionis suæ diabolum a beatitudine, quam si voluisset percepturus fuerat, impia superbia
cecidisse : aut alios esse Angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quamdam non præsciam beatitudinem vixerat, et a quorum societate cum sibi subditis Angelis suis tamquam Archangelus cecidit per superbiæ impietatem : sed hoc nullo modo asseri potest, si mirari potest. Aut forte ratio est requirenda, quemadmodum omnes sancti Angeli, si inter illos aliquando pariter cum suis Angelis diabolus vixit, nondum habuerint etiam ipsi certam præscientiam perpetue felicitatis suæ, sed eam post casum ejus acceperint. Aut quo merito ante peccatum suum diabolus cum sociis suis a cæteris Angelis discretus fuerit, ut ipse sui casus futuri esset ignarus, illi autem certi permansionis suæ : dum tamen et peccatores Angelos minime dubitemus esse detrusos tamquam in carcerem caliginis hujus aereæ circa terras secundum Apostolicam fidem in judicio puniendos servari , et in illa superna beatitudine sanctorum Angelorum non esse incertam vitam æternam, nec nobis secundum Dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus eis post resurrectionem et istorum mutationem corporum copulati 3 . »
<--- Page Split --->
QUÆSTIO LXVI.
In quid cecidit diabolus ?
Deinde quæritur, In quid cecidit diabolus ?
Et quæruntur tria. Quorum primum est, scilicet in quid quoad culpam ? Et in quid quoad pœnam ? Et in quid quoad locum ?
Circa primum quæruntur quatuor.
Quorum primum est, Utrum in ipso peccato adhuc perseveret?
Secundum, Utrum omni motu suo peccet ?
Tertium, Utrum culpa sua secum aliquid virtutis compatiatur ?
Quartum et ultimum, Quid sit causa obstinationis et confirmationis ejus in malo ?
ARTICULUS I.
Utrum in peccato suo adhuc perseveret 1 ?
Ad primum proceditur sic :
In Psalmo lxxiii, 23, dicitur : Superbia eorum qui ceciderunt 2, ascendit semper. Ergo videtur, quod continue perdurent in peccato primo.
Item, Glossa super illud Isaie, xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer? « Lucifer major aliis Angelis in exordio creatus est, vel inter Angelos
gloriosus : sed corruit secundum illud : Videbam Satanam sicut fulgur de cælo cadentem 3. Et qui prius cogitabat : In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum 4, scilicet ad solium Dei, idem quoque post lapsum arrogabat sibi : unde et gloriatur ascendere super Angelos in cælum, vel super nubes, corda scilicet electorum, et sedere in monte testamenti, in Ecclesia, et in lateribus Aquilonis, in frigidis. » Ex hoc accipitur, quod adhuc vult esse æqualis Deo : et sic adhuc perseverat in peccato.
- Item, Dicit Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Unde et similitudinem suæ voluntatis persuasit Hevæ, dicens : Eritis sicut dii 5. » Et nititur habere, ut dicit Augustinus,
<--- Page Split --->
Apostolos, Prophetas, Martyres, et cæteros ordines ecclesiasticos sicut Dominus.
1 contra. SED CONTRA :
In II canonica Petri, u, 11, super illud verbum : Angeli fortitudine et virtute cum sint majores, dicit Glossa : « Ibi cruciabuntur iniqui, ubi Angeli mali, qui prius contra Deum superbierant, et inde puniti sunt, jam non portant, sed potius abjiciunt judicium superbiendi contra Deum, quod est exsecrabile adversum seipsos : quia pro illo graviter puniuntur, et territri magnitudine penarum jam ab illo judicio praesumptionis desistunt. »
in culpa punita, ideo sic desistunt. Item alia ratione : quia intolerabilem penam horret natura bona : et ideo in comparatione ad penam desistunt a culpa. Et sic intelligitur Glossa.
Ex his patet solutio ad totum.
ARTICULUS II.
Utrum omni motu suo peccet malus Angelus1 ?
Solutio. Solutio. Distinguendum est in appetitu daemonis secundum id ex quo procedit, et secundum objectum ejus. Procedit enim ex iniqua voluntate, et ad altitudinem Dei accipiendam secundum potestatem. Et primo modo dupliciter consideratur, scilicet in comparatione ad naturam, et sic remorsus invenitur in natura contra appetitum et voluntatem : et quoad hoc desistunt ab iniqua voluntate, et hoc est secundum quid tantum. Si autem comparatur ad iniquam voluntatem, quae rationem naturalem vincit simpliciter in daemone, et trahit ad actum,tunc adhuc idem usurpat sibi,non tamen in eodem, sed in simili, ut scilicet habeat in malis ut Deus in bonis potestatem. Si vero comparatur voluntas ad objectum, iterum dupliciter attenditur. Voluntatis enim objectum est ipsum volitum : et hoc potest intelligi conjunctum culpae tantum, vel conjunctum pœenae per culpam. Etsi primo modo, sic non desistunt ab iniqua voluntate. Si secundo modo, quia displicet omne decorum, decorum autem est pœena cum culpa, decor enim justitiae claret
Secundo quaeritur, An omni motu suo peccet malus Angelus ?
Et videtur, quod sic.
Dicitur in Glossa super epistolam I ad Corinthios, i, 10, quod diabolus omnia male agit : ergo videtur, quod omni motu suo peccet.
Item, Dicit Augustinus, quod « tota vita infidelium peccatum est : » sed diabolus pejorest infidelibus : ergoetiam tota vita ejus peccatum est, et multo magis.
Item, Videtur hoc sonare nomen confirmationis in malo : quod enim confirmatum est in aliquo, indeclinabile est ab illo : sed diabolus confirmatus est in malo : ergo inflexibilis est, a malo, et ita non facit nisi malum : ergo omni actu suo peccat.
Item, Per oppositum se habent vita boni Angeli et vita mali : sed vita boni Angeli tota refertur ad gloriam Dei : ergo vita mali Angeli tota est contraria gloria Dei, et ita tota erit peccatum.
Solutio. Motus diaboli duplices sunt solutio. secundum duplices potentias a quibus egrediuntur : sunt enim in ipso potentiae naturales, de quibus dicit Dionysius 2,
<--- Page Split --->
quod data illis naturalia bona nequaquam esse mutata dicimus. Et sunt potentiae deliberativae in ipso et rationales. Motus igitur qui egrediuntur a potentii deliberativis et rationalibus, omnes mali sunt. Sed qui egrediuntur a potentii naturalibus, dupliciter possunt considerari, scilicet in se, et sic neque boni neque mali sunt bonitate virtutis vel malitia vitii : aut in quantum per intentionem deliberantem informantur, et sic mali sunt : quia etsi quandoque justi sunt in eo quod a potestate Dei ordinantur, quae semper justa est, ut dicit Gregorius, tamen propter intentionem malam, mali sunt : quia motus intelligentiae praecipue informantur ex fine intento et denominantur.
ARTICULUS III.
Utrum culpa diaboli aliquid virtutis secum compatiatur 1 ?
Tertio quaeritur, Utrum culpa sua secum aliquid virtutis compatiatur ?
Et videtur, quod sic : quia
- Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, quod nihil universaliter est bono privatum : sed aliquid secundum omnem modum bono privatum, est nusquam nullo modo, neque erat, neque est, neque erit, neque esse potest. Ergo videtur, quod culpa daemonis aliquid virtutis habet admixtum.
Ad priumum autem dicendum, quod Glossa intelligitur quantum ad intentionem diaboli.
Ad secundum dicendum, quod auctoritas Augustini sic intelligitur, quod tota vita infidelium est peccatum, hoc est, in peccato est : quia nullum peccatum sive modicum sive grande remittitur eis, cum non habeant gratiam per quam omne peccatum remittitur. Non autem sic intelligitur, quod quolibet motu suo peccent.
Ad tertium dicendum, quod confirmatio non mutavit naturam, sed intentionem.
Ad ultimum dicendum, quod similiter per oppositum est in Angelo bono : motus enim quidam sunt in ipso a potentiis naturalibus, sicut vivere, intelligere, et hujusmodi, qui indifferentes sunt si in se considerentur : sed per intentionem ad gloriam Dei referuntur.
Si forte dicatur, quod Dionysius loquitur ibi de bono naturae. CONTRA : Sic sequitur in littera : «. Sicut impudicus quamvis privatus est bono secundum irrationabilem concupiscentiam, in hoc quidem neque est, neque existentia concupiscit : participat autem bono secundum ipsam unitionis et amicitiae obscuram resonantiam. » Ex hoc etiam patet, quod ipse bonum hoc quod est admixtum malo, non ponit in natura operantis tantum, sed etiam in ipsa actione ipsius et voluntate.
Item, Dionysius, ibidem : « Furor quidem participat bono secundum ipsum moveri et desiderare, apparentia mala ad apparens pulchrum redigere et convertere. » Ex hoc iterum accipitur, quod in ipso furore bonum est.
Item, Dionysius, ibidem : « Pessimam vitam desiderans et optimam ipsi apparentem secundum ipsum desiderare et ad optimam vitam respicere, participat bonum. » Ex hoc habetur, quod
<--- Page Split --->
etiam quantum ad intentionem bonum videtur admixtum.
Si forte dicatur, quod hoc intelligitur de hominibus qui non sunt confirmati in malo, quorum desideria sunt ad bonum commutabilia, quae imaginem habent summi boni, et non de damnatis. Conrra : Dicit Dionysius, ibidem : « Si omnino bonum auferas, neque substantia erit, neque vita, neque desiderium, neque motus, neque aliud nihil. » Cum igitur in daemonibus sint desideria et motus, aliquid boni videtur immixtum operationibus eorum.
Item, Dionysius, infra in eodem capite: « Data daemonibus angelica dona nequaquam ipsa mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima, quamvis ipsi non vident claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes. » Ex hoc accipitur, quod naturalia daemonum integra sunt, et etiam splendent per aliquod additum naturalibus : et hoc non est nisi habitus : ergo videtur, quod habent aliquid virtutis etiam in habitu.
Item, Peccatum non tollit virtutes politicas : multi enim etiam infideles virtutes politicas habuerunt. Cum igitur in daemone super opus Dei nihil sit nisi culpa, et illa non sit contraria virtuti politicae, videtur quod virtutes politicas possunt habere daemones.
Item, Expresse dicit Jacobus, quod daemones credunt et contremiscunt1 : ergo daemones habent fidem informem : et fides informis est aliquid virtutis : ergo daemones habent aliquid virtutis.
Item, In Evangelio legitur, quod obediverunt Christo praecipienti : et obedientia etiam informis est aliquid virtutis : ergo daemones habent aliquid virtutis.
actum laudabilem secundum ordinem ad felicitatem politicam, de qua locuti sunt Philosophi : formata vero habet actum gratum Deo, qui ordinatur ad felicitatem aeternam, de qua loquuntur Sancti. Unde cum daemones neutrius felicitatis sunt perceptibiles, non habebunt virtutem, neque formatam, neque informem.
Ad 10 autem quod objicitur de DionyAd 4, 2, 3, 4 et 5. sio, dicendum quod ipse loquitur de illo bono quod convertitur cum ente. Sicut enim dicit Augustinus et Boetius in libro de Hebdomadibus, unumquodque in eo quod est, bonum est : et hoc quidem bonum non semper est potentia ad virtutem, quia non omnia sunt susceptibilia virtutis. Sed intelligentia et actus ejus potest esse virtutis subjectum, sed aliter et aliter. Nam ipsa intelligentia potest esse subjectum virtutis, sicut substantia composita substat accidenti : sed actus ejus voluntarii et affectiones possunt esse subjecta virtutis, sicut potentia perfectibilis per formam. Et inde est quod dicunt Augustinus et Boetius et Bernardus, quod quatuor affectiones semina sunt virtutum et vitiorum. Unde desiderium substantia est actus sive affectionis, circa quam potest esse perfectio virtutis, vel privatio quae est vitium : et ideo cum actus ille secundum quem motus animi attingit ens, habeat existentiam, secundum hoc ipsum attingit etiam bonum quod cum ente convertitur. Et ratio hujus boni non est alia secundum Boelium nisi quia est a bono sicut omne ens est ab ente primo. Et cum primum ens non sit tantum ens, sed etiam bonum : ita oportet effectum ejus etiam esse bonum : quia boni est bona adducere, sicut dicit Dionysius2. Cum autem hoc ens secundum quod in actu animae vel affectione accipitur, non supponat nisi substantiam potentiae in actu, in qua potest aequaliter esse ratio
Solutio. Solutio. Dicendum, quod daemones nihil habent virtutis, nec informis, nec formatae. Informis enim virtus habet
<--- Page Split --->
virtutis et vitií, patet quod nihil supponit de esse virtutis : et de tali bono quod substantiam, hujus potentiae dicit in ipso spiritu intellectuali et affectione et actu ejus, loquitur Dionysius in omnibus auctoritatibus inductis.
Et per hoc patet hoc quod sequitur, ubi dicit, quod si aliquid esset bono universaliter privatum, ipsum nec esset, nec subsistere posset.
Ad 7. Ad hoc autem quod objicitur de fide daemonum, dicendum quod est fides ex scientia, et est fides ex illuminatione primea veritatis. Et prima credulitas habet necessitatem, secunda vero libertatem voluntatis. Unde Augustinus : « Caetera potest homo nolens, credere non potest nisi volens. » Prima autem fides non est laudabilis, et haec est daemonum. Secunda vero laudabilis est etiamsi informis sit, et hanc non habent daemones.
Si vero objicitur quod Gregorius dicit, quod timor servilis nascitur ex fide informi : unde cum "dicat Jacobus : Daemones credunt et contremiscunt, et sic innuat daemones habere timorem ex credulitate sua, videtur quod daemones habeant fidem informem.
Dicendum, quod timor servilis facit desistere ab actu peccati, licet non a voluntate. Unde Gregorius dicit, quod in timore servili vivit peccandi voluntas, et sequeretur opus si speraretur impunitas. Cum igitur in daemonibus non sit retractio ab actu peccati, patet quod non habent timorem servilem, qui dicitur donum Spiritus sancti : sed contremiscunt ex timore naturali, qui oritur ex scientia justitiae Dei per quam infliguntur eis penae.
Si vero iterum objiciatur, quod ita possunt daemones habere fidem sicut spem. Quod autem habeant spem, habe-
tur Job, xl, 28, ubi dicit Dominus : Ecce spes ejus frustrabitur eum, loquens de Behemoth.
Ad hoc dicendum, quod nec spem habent informem. Dicitur enim spes dupliciter : et secundum unum modum est una via de quatuor affectionibus naturalibus, quas tangit Boetius in libro de Consolatione philosophiae1. Secundum alium modum est virtus informis vel formata. Et primo modo inest daemonibus, secundo modo non.
Si vero quaeritur, Respectu cujus boni sit illa spes?
Dicendum, quod est respectu boni appetentis sibi, scilicet subversionis sanctorum : sperat enim diabolus, quod influat Jordanis in os ejus2. Dicunt tamen quidam, quod ex respectu alleviationis penae in die judicii, et illa frustrabitur, quia penae ejus non alleviabitur, sed gravabitur.
Ad ultimum dicendum, quod daemones ad 8 non habent virtutem obedientiae, nec habuerunt, sed ex coactione implebant praeceptum : obedientia enim de sua ratione ponit voluntatem implendi praeceptum, quam voluntatem non habent daemones, sed coguntur quandoque ad multa per potestates.
ARTICULUS IV.
Quæ sit causa obstinationis diaboli in malo 3 ?
Quarto quaeritur, Quæ sit causa obstinationis et confirmationis ejus in malo?
Haec enim causa aut est ex parte Dei,
4 Boerius, Lib. I de Consolatione philosophiae, metr. 7. 2 Job, xl, 18. 3 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sen-
tentiarum, Dist. V, Art. 5. Tom. XXVII hujusce nova editionis. Cf. etiam II™ Part Summa theologiae, Quest. 25, membr. 1, art. 4. Tom. XXXII ejusdem editionis.
<--- Page Split --->
aut ex parte dæmonis. Sed non videtur ex parte Dei esse : quia
Dicit Dionysius, quod « optimi-est optima adducere.» Sed confirmatio in malo de pessimis est. Ergo optimum non conducit ad ipsam.
Item, Dicit Augustinus, quod « sapientis non est facere aliquid, quo opus suum fiat deterius : » sed ex confirmatione in malo opus fit in statu pessimo : ergo hoc non est facere sapientis.
Item, In naturis causa faciens aliquid, corroborata est etiam causa confirmationis ejusdem, sicut aequalitas humorum facit sanitatem, et aequalitas humorum facit permanere sanitatem. Cum igitur in dæmone causa faciens malum, non fuerit nisi voluntas, eadem voluntas videtur causa obstinationis et confirmationis in malo.
«dcontra. SED CONTRA :
Dicit Anselmus in libro de Casu diaboli, quod « illi Angeli qui maluerunt illud plus quod nondum illis Deus dare volebat, quam stare in justitia in qua facti erant, eadem justitia judicante, et illud propter quod illud contempserunt, nequaquam obtinuerunt, et quod tenebant bonum, amiserunt. Sic ergo distincti sunt Angeli ut inhaerentes justitiae nullum bonum velle possunt, quo non gaudeant, et deserentes illam, nullum velle quo non careant 1. » Ex hoc videtur, quod confirmatio eorum in malo sit ex justitia Dei, et ita videtur esse a Deo.
illo. Et ideo distinguendum est, ut alibi diximus in quaestione de confirmatione Angelorum statuium, scilicet quod est differentia inter voluntatem quae est in via, et illam quae est in termino viae : quia voluntas quae est in via, potest velle bonum et malum : et si declinat quandoque in peccatum, tamen non confirmatur sic in illo ut nihil amplius velit quam peccatum : illa quae est in termino viae nihil amplius vult quam peccatum : et hoc ipsum est ei causa confirmationis in peccato.
Si autem quaeritur, Utrum possit velle amplius aliud quam peccatum ?
Dicimus, quod est posse ex substantia potentiae, et est posse ex habitu. Et secundum primum modum possunt amplius aliquid velle : sed hoc posse tantum est in potentia, et numquam in actu. Secundum alterum modum nihil possunt amplius velle.
AD AUCTORITATEM Anselmi dicendum, Ad object. quod judicium Dei est de abstractione gratiae, ad quam sequitur obstinatio in malo : sed tamen non causatur ab ipsa, sed ex propria voluntate.
ARTICULUS V.
In quid cecidit Angelus malus quoad pœnam 2 ?
Solutio. Solutio . Dicendum , quodpropriacau - saconfirmationiseoruminmaloestvo - luntaseorum : quiaratioeorumsicereataest , quodestbonietmalipropterbonumeligendum , etproptersummumbonumacquirendum . Undecumacqui - ritillud , nonampliusestbonietmali , sedstatinillo , etsicestindeflexusab
Deinde quaeritur, In quid cecidit quoad pœnam ?
Et quia de pœnis exterioribus in quaestionibus de inferno disputatum est, et similiter de pœna vermis, ulterius est quaerendum tantum de quodam verbo Dionysii in libro de Divinis nominibus 3, ubi sic dicit, quod est in dænibus furor ir-
<--- Page Split --->
rationalis, demens concupiscentia, et phantasia proterva.
bus, videtur quod furor non insit in eis.
Unde quæritur,
- Quid sit furor irrationalis in dæmonibus ?
Aut enim dicitur irrationalis a privatione potentiae rationalis, aut a privatione habitus, aut actus. Non primo 'modo : quia naturalia non amiserunt per peccatum, ut dicit Dionysius, ibidem. Similiter nec secundo modo : quia ille habitus aut esset acquisitus, aut in creatione datus, aut infusus per gratiam. Et constat, quod non acquisitus, quia Angeli non habent habitus acquisitos per studium : nec infusus per gratiam, quia sic vel esset donum, vel virtus, vel fructus Spiritus : donum sicut sapientia, intellectus, consilium, et scientia : quia ista sunt dona quae sunt in ratione virtutis, sicut prudentia, justitia, vel fides : illa enim virtutes sunt in ratione fructus, secundum quod fides quae invisibilium certitudo est, ut dicit Ambrosius, ponitur fructus spiritus 1. Quorum nullum est in daemonibus. Si vero privetur ibi habitus in creatione datus, ille erit habitus per quem cognoscunt res hujus mundi : et ideo daemones jam amplius non haberent cognitionem, quod falsum est : ergo non privatur ibi habitus rationis. Si vero privetur ibi actus, aut privabitur actus qui est rationis conceptio, quo concipit id in quod insurgit furor : et hoc non videtur, quia furor non potest esse nisi in aliquod praeceptum : non enim surgit motus aliquis desiderii vel ira, nisi post conceptum nocivum vel delectabile. Aut privatur actus qui est deliberatio : et hoc iterum non videtur : quia daemones etiam post deliberationem irascuntur et exagitantur furore : et ita videtur, quod non sit malum daemonis furor irrationalis.
Præterea, Furor secundum sensibilem partem inest animæ : cum igitur pars sensibilis non insit daemoni-
Præterea, Dicit Gregorius, quod furor est fervens ira. Et Philosophus dicit, quod ira est accensio sanguinis circa cor 1. Ergo videtur, quod furor et ira non sunt in non habentibus sanguinem : sed daemones non habent sanguinem : ergo non habent iram vel furorem.
Præterea, Quæritur de hoc quod dicit, Demens concupiscentia. Dementia enim accidit ex corruptione mentis : corruptio autem mentis non est secundum se, cum non habeat contrarium, sed ex corruptione subjecti, quod est ex contrariis, ut in homine : et cum tale subjectum mentis non sit in daemone, videtur quod ipse non sit susceptibilis dementiæ.
Item, Quæritur de hoc quod dicit, Phantasia proterva : quia cum phantasia sit pars sensibilis animæ, non videtur phantasia inesse daemonibus.
Præterea, Phantasia est virtus operans in organo corporis determinato : et cum virtutes daemonum non sint affixæ corpori, videtur quod non habeant phantasiam.
Item, Dicit Dionysius, quod malum daemonis est contra deiformem intellectum esse, et malum animæ contra rationem esse : et ita videtur, quod malum ejus sit esse contra phantasiam rectam.
Præterea, Protervitas est contentio contra veritatem non reducibilis ad rationem rectam : daemones autem cum credant veritatem ex creata scientia, et contremiscant, non videntur contra veritatem protervire, et non videtur eis inesse phantasia proterva.
SOLUTIO. Dicendum, quod de omnibus solutio. poenis daemonum intelligendum est sicut de poenis damnatorum, de quibus habitum est in quaestione de poenis inferni, excepto hoc solo, quod est poena illa quae dicitur perversitas virium daemonis et
<--- Page Split --->
animæ, in comparatione ad actum et objectum secundum rectam rationem : secundum hoc enim malum animæ est contra rationem, et malum dæmonis contra intellectum. Et differunt ratio et intellectus : quia ratio est a quo sumitur differentia animæ rationalis, intellectus autem a quo sumitur differentia intelligentiæ, quæ est Angelus vel dæmon. Et Isaac secundum hoc distinguit inter rationem et intellectum : quia ratio dicitur potentia inquisitiva veri discurrens de uno in alterum sicut de causa in causatum. Intellectus autem est inspectivus veri in se, vel ex his quæ apud se habet. Et ideo dicit Isaac, quod ratio creatur in umbra intelligentiæ. Intellectus igitur dæmonum prout hic sumitur in communi pro natura intellectuali, dividitur per tres vires secundum comparationem ad tria objecta, scilicet ad verum, et delectabile, et arduum. Et in comparatione ad ista tria sunt istæ tres vires, intellectus, et voluntas, et animus : vel secundum alios intellectus concupiscibilis et irascibilis. Sed secundum Damascenum concupiscibilis et irascibilis non sunt nisi partes sensibilis animæ. Unde loco concupiscibilis in intellectuali natura est voluntas, et loco irascibilis animus, secundum quod animositatem animi habitum consuevimus appellare. Perversitas autem virium ad hæc tria dicitur in diabolo furor irrationalis, et demens concupiscentia, et phantasia proterva.
spiritus diriguntur ad superiora, qui secum trahunt sanguinem ad cor et ad oculos et ad faciem. In intellectuali autem natura furor non est nisi confirmatio animositatis in id quod est simpliciter arduum vel apparens.
Ex hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad m quod de dementia objicitur, dicendum quod dementia duobus modis fit, scilicet ex corruptione organi, et sic fit in hominibus : et ex confirmatione mali habitus, et sic est in dæmonibus et damnatis.
Ad m quod objicitur de phantasia, dicendum quod phantasia in Græco idem est quod apparentia in Latino : et ideo multipliciter dicitur phantasia sicut apparentia : est enim apparentia secundum sensibilem animam per imagines corporum, et est apparentia secundum intellectum per species rerum, et talis bene est in dæmonibus.
Si autem quæritur, Quare tunc phantasia dicitur intellectus dæmonum, et non intellectus bonorum Angelorum ?
Dicendum, quod quilibet intellectus illustratur ex hoc quod conjungitur superiori. Intellectus enim hominis accipit illustrationem ab intellectu Angeli, et intellectus Angeli ab illuminatione intellectus divini. Quia igitur intellectus dæmonum per peccatum defluxit ab illuminatione intellectus Dei, dicitur phantasia propter obscuritatem generatam ex defluxu tali.
Ad m quod objicitur de protervitate, dicendum quod dæmon quidem credit veritatem, sed indignatur ad ipsam, et quantum potest ex indignatione resistit, et illa resistentia dicitur protervitas. Propter quod etiam dicit Dominus in Evangelio Joannis, viii, 44, quod diabolus est mendax, et pater ejus : quia primo genuit mendacium per conversionem ab incommutabili veritate.
Ad primum ergo dicendum, quod privatur ibi actus rationis secundum regimen rectæ rationis : licet enim dæmon actu ratiocinatur, non tamen deducit ratiocinationem secundum rectam rationem, sed secundum obliquationem ab illa.
2 et 3. Ad alud dicendum, quod furor secundum aliam rationem sumitur in intellectuali natura, et secundum aliam in sensibili : in sensibili enim insurgit primo irascibilis contra id quod simpliciter est arduum vel apparens, et consequenter ex obedientia corporis ad animam
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
In quid cecidit Angelus malus quoad locum 1 ?
Deinde quaeritur, In quid cecidit quoad locum ?
Et videtur, quod in infernum. Quia
Dicit Petrus, quod rudentibus infermi detracti sunt 2. Rudentes autem inferni sunt rudentes trahentes in infernum : et ita ceciderunt in infernum.
Item, Locus pœenarum aeternarum infernus est : cum igitur daemones in pœenas aeternas ceciderunt, videtur etiam quod in locum pœenarum fuerit casus eorum.
Item, Summae superbiae secundum justitiam debetur locus imus : imus autem locus est infernus : ergo ceciderunt in infernum.
Sed contra. Sed contra :
Dicunt Sancti, quod in hoc caliginoso aere habitant cum hominibus : hic autem non est infernus : ergo in infernum non ceciderunt.
Item, In Apocalypsi, xii, 9 dicitur : Projectus est draco ille magnus, et serpens antiquus. Ubi notatur, quod diabolus et Satanas projectus est in terram, et Angeli ejus cum eo missi sunt. Item, infra, 7. 12 : Vae terra et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam. Ergo videtur, quod locus in quem ceciderunt, fuit terra.
Praeterea, Videtur quod alius fuit locus ejus ante passionem, et post passionem, et in die judicii erit alius iterum : quia dicitur, Apocalyp. xx, 1 et seq.,
quod Angelus qui habebat clavem abyssí et catenam magnam, apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille : et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum. Et infra, 7. 7, dicitur, quod cum consumpti vel consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes qua sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog. Et ex hoc accipitur, quod ante passionem fuit in terra cum hominibus, et per totum tempus gratia usque ad tempus Antichristi, quod per mille annos designatur, sit ligatus : et iterum tempore Antichristi solvetur et futurus sit iterum in mundo.
SOLUTIO. Dicendum, quod est duplex Solutio Ad t. locus in quem ceciderunt Angeli, scilicet qui secundum debitum culpa est debitus casui eorum, et ille est infimus : et ille qui secundum ordinationem culpa est debitus casui, et ille est hic caliginosus aer, qui est circa nos : licet enim culpa daemonum et casus mala sint, tamen sapientia Dei de malis etiam bona ejiciens, ordinat ea ad profectum hominum per exercitium tentationum. Et ille caliginosus aer etiam dicitur inferius, sicut dicit Glossa super epistolam II Petri, ii, 4, quamvis hunc inferiorem aerem quasi carcerem acceperint, qui quantum ad coelum infernus dicitur. Restat adhuc pena ultima judicii : quia paratus est ignis diabolo et Angelis ejus : non enim permittit eos Dominus consumi, sed servat ut gravius puniantur cum suis membris.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad SECUNDUM dicendum, quod ratio Ad 2 et illa tenet quantum ad locum qui est secundum debitum culpa.
Et similiter currit tertia ratio.
Ad ALTA autem qua obiiciuntur in con. Ad obiec 1 et 2.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. VI, Art. 5. Tom. XXVII ,hujusce novae editionis. Cf. etiam IIem Part. Summe
<--- Page Split --->
tarium, dicendum quod locus ille est secundum ordinationem casus ad bonum hominum tentatorum.
uJject. 3. Ad 1D quod objicitur de Apocalypsi, dicendum quod ligatio daemonis est coarctatio potestatis ejus per beneficium redemptionis : et solutio ejus est largitio
potestatis ad tentandum. Quidam tamen dicunt, quod Lucifer princeps daemoniorum in abyssum inferni per Christum ligatus sit, ita quod per seipsum non praevaleat tentare homines, et in tempore Antichristi solvendus.
QUÆSTIO LXVIII.
De ordinibus daemonum.
Consequenter quæritur de ordinibus daemonum.
Et quæruntur duo, scilicet, a quo ordo sit in daemonibus?
Et secundo, Quare daemones nominantur a quibusdam ordinibus, et a quibusdam non?
ARTICULUS I.
A quo ordo sit in daemonibus ?
Magister in libro II Sententiarum : « Ordo perficitur a duobus, scilicet a gradu naturæ qui est ut potentia perfectibilis, et a dono gratiae quod est ut forma perfectiva. » In daemonibus ergo est ordo secundum primam partem, et non secundum secundam.
Ad primum proceditur sic :
Dicit Gregorius, quod unusquisque ordo illius rei censetur nomine quam plenius accepit in munere. Sed daemones nullius rei acceperunt debitum in munere. Ergo nullius ordinis censentur vocabulo.
Præterea, In inferno nullus est ordo, sed sempiternus horror inhabitat, sicut dicit Job 4. Ergo non videntur esse in aliquo ordine.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod sicut dicit
Et ex ipso patet solutio ad utramque objectionem.
ARTICULUS II.
Quare daemones nominantur a quibusdam ordinibus, et a quibusdam non?
Ad secundum proceditur sic :
- Dicunt Sancti, quod de quolibet ordine aliqui ceciderunt : ergo videtur,
<--- Page Split --->
quod a quolibet ordine sint denominandi. Sed hoc non videtur : quia in Scriptura nullus invenitur denominatus a Seraphim, et nullus a Thronis, et nullus a Dominationibus, et nullus ab Archangelis.
Item, Cum prima hierarchia sumatur secundum conversionem in Deum, et omnes daemones aversi sunt a Deo, videtur quod nullus deberet denominari Cherub vel Cherubim : et tamen in Ezechiele daemon hoc nomine appellatur.
Item, Cum media hierarchia non distinguatur penes conversionem in Deum, videtur quod aliqui daemones possint a Dominationibus denominari : et hoc non invenitur.
Item, Dominium maxime competit superbiae, quae fuit peccatum daemonis : et ita videtur, quod a Dominationibus debeant denominari.
Praeterea, Cum Archangeli officium sit circa homines, et daemonis exercitium maxime est circa homines, videtur quod aliquis ab Archangelorum ordine debeat denominari.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod licet a quolibet ordine aliqui ceciderunt, non tamen a quolibet ordine daemones denominantur : et hoc contingit propter privationem doni, a quo ordo denominatur : quae privatio expresse in damnatione demonum importatur : damnatio enim ex hoc quod est confirmatio in malitia, privationem dicit charitatis : et ideo nullus a Seraphim denominatur. Ex hoc autem quod dicit aversionem a Deo, privationem dicit doni Thronorum in quibus Deus ut in throno gloriae requiescit. Scientia vero, quae commune donum est et bonis et malis, potest aliquos ex daemonibus denominare, sicut fit in Ezechiele.
Item, Casus de se. dicit de pressionem sub poena : damnatio autem quae in Angelis est, importat superpositionem super omnia quae sunt servitutis diminuentis dignitatem, ut dicit Dionysius. Cum igitur in Evangelio Joannis, viii, 34, dicat Christus : Omnis qui facit peccatum, servus est peccati, non possunt Angeli cadentes a Dominationibus denominari. De Archangelis autem dicendum, quod officium eorum est nuntiare secreta : secreta autem eorum sunt, quae naturali investigatione cognosci non possunt : et haec sunt quae in sola contemplatione verbi discuntur. Cum igitur daemones non contemplentur in Verbo, non possunt a nomine Archangelorum denominari.
Si vero quaeritur, ubi denominaptur ab aliis ordinibus ?
Dicendum quod in Ezechiele denominantur a Cherubim. Et in epist. I ad Corinthios, xv, 24, denominantur -a Principatibus et Potestatibus et Virtutibus, ubi Apostolus dicit : Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Hoc enim refert Glossa ad bonos et malos Angelos. Ab Angelis autem denominantur in epist. II ad Corinthios, xii, 7, ubi dicit Apostolus : Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mea, Angelus Satanae, qui me colaphizet.
Si vero quaeritur, Quare ab istis ordinibus denominentur ?
Dicendum, quod isti ordines dicunt officia communia bonis et malis. Et hoc patet in singulis : quia principatus disponere, et potestatem coercere, et miracula facere,'et nuntiare sunt communia bonis et malis, cum non sint actus gratiae gratum facientis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split ---> QUÆSTIO LXIX.
De tentationibus daemonum.
Consequenter loquendum de exercitio tentationum daemonum circa homines.
Et quæruntur quatuor, scilicet, quid sit tentatio ?
Secundo, Quis tentator ?
Tertio, Secundum quam partem animæ et corporis homo tentatur ?
Et ultimo, Qui et quot sunt modi tentandi ?
ARTICULUS I.
Quid sit tentatio 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Glossa super Genesim, xxii, 1, quod « tentare pro eo quod est probare dicimus : unde scriptum est : Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non 2. Vires enim dilectionis suæ homo ignorat, nisi experimento cognoscat. » Ex hoc accipitur, quod tentatio est probatio alicujus ad acceptionem experimenti ab ipso.
SED CONTRA HOC OBJECTUR :
- Dicit Joannes, III, 23, quod Christo opus non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. Cum igitur Deus cognoscat omnia quæ sunt in nobis, non oportet quod utatur probatione ad ex-
ceptionem experimenti : sed Deus tentat, quia tentavit Abraham : ergo tentatio non videtur esse probatio ad acceptionem experimenti.
Si forte dicatur, quod intelligitur de tentatione quæ est a diabolo, adhuc non videtur esse verum : illa enim quæ sunt in nobis, aut sunt naturalia, aut voluntaria. Si sunt naturalia, tunc cognoscit ea naturaliter dæmon. Si autem voluntaria, tunc aut manifestantur in aliquo signo corporali, aut non. Et si manifestantur in signo corporali, tunc iterum cognoscit ea naturaliter. Si vero sunt tantum in se voluntaria, aut sunt mala, aut bona. Si sunt mala, tunc cognoscit ea per aversionem a Deo et per pœnas. Si vero sunt bona, tunc non potest ea cognoscere nisi per revelationem : et ita videtur, quod dæmon utatur probatione ad experiendum ea quæ sunt in nobis. Et cum dæmon tentet nos, non videtur tentatio esse probatio ad acceptionem experimenti.
Item, Dicit Philosophus 3, quod
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXI, Art. 1. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam IIaum Part. Summae theologiae, Quest. 28, membr. 1. Tom. XXIXI
<--- Page Split --->
tentator non accipit experimentum nisi ignorantiæ, et ita si tentatio est probatio ad acceptionem experimenti, dæmon per tentationem non accipit experimentum nos scire vel facere aliquid, sed tantum nos nescire vel non facere aliquid.
- Præterea, Tentans et probans tantum sermone utuntur : et ita videtur, quod omnis tentatio non fit nisi per sermonem, sicut fuit tentatio Adæ, et Hevæ.
SOLUTIO. Dicendum, quod illa diffinitio communis est valde.
Est enim tentatio multiplex : quandoque enim tentatio dicitur probatio ad acceptionem experimenti circa scientiam speculativam. Et hæc est duplex secundum quod tentator procedit ex communibus principiis scientiæ vel ex propriis uniuscujusque conclusionis, quæ spectat ad scientiam illam. Et primo modo tentator non accipit experimentum nisi ignorantiæ. Communia enim principia sunt, quibus scitis non de necessitate scitur ars, et quibus ignoratis, de necessitate ignoratur: et ideò cum tentator tentat circa communia, si tentatus scit illa, non propter hoc sciet artem : sed si ignoret ea, necessario ignorabit artem. Et hoc est quod dicit Philosophus, quod tentator qui imitatur dialecticum qui procedit ex communibus, non accipit experimentum nisi ignorantiæ. Ille vero qui procedit ex propriis conclusionis, accipit experimentum scientiæ et ignorantiæ : quia propria sunt immediata principia, quibus scitis sciuntur conclusiones artis, et ignoratis ignorantur. Et hæc tentatio diversitatem accipit et divisionem secundum divisionem specialium scientiarum, circa quarum principia tentatio procedit : et istae duæ tentationes sunt speculative, de quibus loquuntur Philosophi, et non sunt ad propositum nostrum.
Est item tentatio probans aliquem penes voluntatem et potentias operativas : et hæc tentatio est inclinatio tentati ad electionem ejus quod intendit tentator, sive illud bonum sit, sive malum. Et secundum hunc modum diabolus tentat homines, et etiam Angeli boni tentant nobis persuadere virtutes.
Et est etiam tentatio quæ est ad experimentum potestatis in habitu jam prius accepto, secundum quod aliquis jam habens scientiam experitur vires suas in illa, et habens virtutem examinat quantum habeat posse in virtute illa. Et de hoc dicit Ecclesiasticus: Qui tentatus non est, qualia scit'? Et talis tentatio est etiam organorum naturalium et instrumentorum artificialium et animalium, quæ habentur in juvamentum laboris secundum quod tentatur manus in virtute tenendi, et securis in virtute scindendi. Et in Evangelio dicit quidam : Juga boum emi quinque, et eo probare illa 2.
Est iterum tentatio probatio per difficilia ad experimentum fidelitatis et constantiæ. Et sic dicit Ecclesiasticus, quod si est tibi amicus, in tentatione posside illum 3. Et alibi, quod in fornace probatur aurum, homines vero in camino humiliationis4.
Est item tentatio probatio dilectionis alicujus, qui diligit Deum, ut ipse probationis experimentum de sua virtute accipiat, et sic amplius de Deo præsumat. Et sic Deus tentavit Abraham 5, et Tobiam, sicut dicitur, Tobiæ, xii, 13, ubi dicitur: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
DICENDUM ergo ad primum, quod Ad objm 1. Deus tentat ultimo modo tentationis, non ut ipse aliquid in nobis experiatur, sed potius ut experiri nos faciat. Et cum dicitur, quod tenta vos Dominus Deus
<--- Page Split --->
vester, ut palam fiat utrum diligatis eum : sensus est, ut scire vos faciat.
object. Ad in quod objicitur de dæmone, di- cendum quod dæmon nihil intendit ex- periri, quod jam insit nobis : quia secun- dum hanc tentationis rationem non ten- tat, sicut patet ex prædictis.
object. Ad in quod objicitur de Philosopho, dicendum quod ipse loquitur de tenta- tione primo modo dicta.
object. Ad ultimum dicendum, quod tentans prima et secunda tentatione, uitlur ser- mone tantum. Sed tentans tertia, utlur sermone et opere, secundum quod magis efficaciter potest inclinare voluntatem ad eligendum id quod suadet. Tentans vero quarta tentatione, quandoque tantum utitur opere, ut si tentat posse in habitu virtutis vel in organo vel instrumento vel in animali : quandoque autem utitur sermone vel meditatione, ut si tentat se in habitu scientiæ speculativæ. Tentans vero quinta tentatione, tantum utitur opere, quod est circa difficilia. Et simi- liter tentans sexta tentatione.
ARTICULUS II.
Quis sit tentator 1 ?
Secundo quæritur, Quis sit tentator? Et videtur, quod solus diabolus : quia 1. Super illud epist. ad Thessalonicenses in, 5 : Ne forte tentaverit vos is qui tentat, dicit Glossa, scilicet diabolus, cujus officium est tentare.
- Item, Hieronymus in libro tertio super Jeremiam : « Quidquid die et nocte facimus, et malorum operum perpetramus, imperium est dæmonum, qui
numquam nobis dant requiem, et semper impellunt delictis augere delicta, et cumulum facere peccatorum 2. »
Item, Chrysostomus in Homilia 22 super Joannem : « Plurimum nos diabolus urget, plurimum nostræ insidiatur saluti. Invigilandum est igitur, et contra illius impetum unumquemque se omni ex parle præmunire oportet : nam vel minimo aditu viam sibi quam latissimam patefacit, paulatim vires accipit. Quod si qua nobis salutis nostræ cura est, ne minima quidem in re cum nobis prævalere permittamus, ne mox in majoribus prævaleat. Summæ namque amentiæ est, ut cum ille tantopere animarum nostrarum perditioni invigilet, nos contra pro nostra ipsorum salute non eamdem adhibeamus diligentiam. »
Item, I Petri, v, 8 et 9 : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.
Item, Lucæ, x x i i , 3 1 et 3 2 , dicitDo - minus : Simon , Simon , ecceSatanasexpetivitvosuteribraretsicuttriticum : egoautemrogaviprote , utnondeficiatfidestua : ettualiquandoconversus , confirmafratrestuos .
- Item, Job, i, 11 et 12, dicit Satan ad Dominum : Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quæ habet, in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Et infra, ii, 6 : Ecce in manu tua est : verumtamen animam ejus serva. Ex hoc enim patet, quod Dominus licentiam tentandi non dat nisi Satanæ. Et sic ipse solus tentator videtur esse ex officio.
SED VIDETUR, quod Deus tentet : quia, Genes. XXII, 1, dicitur : Tentavit Deus Abraham. Et in libro Sapientiae, iii, 5 :
<--- Page Split --->
Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Ex his accipitur, quod Deus tentat.
Sed contra
SED CONTRA hoc habetur :
Jacobi, 1, 13 : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Ex hoc accipitur, quod Deus nec tentat, nec diabolus, sed unusquisque a propria concupiscentia tentatur.
Item, Dicitur, quod mundus tentat, sicut dicit Apostolus in epist. II ad Timothyum, iv, 9 : Demas reliquit me, diligens hoc sæculum.
Quæst.
JUXTA hoc iterum quæritur, Utrum Deus aliquem in tentationem inducat?
Hoc enim videtur per orationem Dominicam, ubi dicitur : Et ne nos inducas in tentationem 1. Frustra enim hoc a Deo peteretur, si nullus a Deo in tentationem induceretur.
Sed contra.
SED CONTRA hoc est,
Quod dicit Glossa, quod in tentationem induci, est tentatione frangi et tentatione superari. Et hoc non videtur facere Deus, sed potius diabolus, vel concupiscentia.
Præterea, Videtur quod nullus inducatur in tentationem : quia ita dicitur in epist. I ad Corinthios, x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciat etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.
Deus tentator malorum, hoc est, in malis sive in peccatis : in his enim ex proprio officio tentat diabolus, sed rationem tentationis quandoque accipit in mundo, quandoque in carne, et tunc dicitur tentare mundus, et tentare caro, secundum quod dicitur in prosa :
Mundus, caro, daemonia, Diversa movent prelia.
Licet enim quandoque peccatum fiat quod non suggerit diabolus, sive per corruptionem carnis, sive per suggestionem hominis, tamen quia hoc ipsum non fieret nisi primo diabolus peccatum suggessisset, etiam secundum illud peccatum primus auctor diabolus est, secundum quod dicitur, Sapientiæ, II, 24 et 25 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
DICENDUM ergo ad primum, quod proprimu officium diaboli est tentare : quia tentatio est ab ipso sicut a primo auctore.
Et per hoc patet solutio primarum sex auctoritatum.
Ad m quod objicitur, quod Deus tentet, patet solutio per prædieta.
Ad m quod objicitur, quod sunusquisad objec 1. que tentatur a concupiscentia, dicendum quod prima causa tentationis est diabolus, sed concupiscentia est ut instrumentum et delectabile carnis.
Ad ALIUD dicendum, quod ad vanitaAd objert tem mundi pertinens est materia.
Solutio.
SOLUTIO. Secundum prædicta dicendum, quod quodam genere tentationis Deus tentat, et quodam diabolus tantum, et quodam homo. Sexto enim modo tentationis sive genere tentat Deus. Tertio autem diabolus tantum. Quarto autem et quinto homo. Nihilominus tamen quando tentatio tendit ad illicitum, tunc Deus intentator malorum est, ut dicit Jacobus : et est sensus, quod non est
Ad m quod quæritur, Utrum Deus aliAd quæst quem inducat in tentationem ? Dicondum quod Deus ut operans nullum inducit, sed cessans ab opere contrario, secundum quod dicimus aliquem facere aliquid, qui potest prohibere illud et non prohibet. In tentationem enim induci, est in tentationem per cogitatum ire, et ipsi per consensum et opus succumbere, ut dicit Glossa super Matthæum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
Secundum quam partem animæ et corporis homo tentatur ?
Tertio quaeritur, Secundum quam partem animæ et corporis homo tentatur?
Et quaeruntur tria.
Quorum primum est, Utrum diabolus intrat in cor hominis ?
Secundum, Super quas vires animæ posset exercere tentationem ?
Tertium, Quibus gradibus tentatio progreditur in animam ?
ARTICULI TERTII
PARTICULA I.
Utrum diabolus intrat in cor hominis 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Augustinus, quod dæmones immiscent se sanguinibus hominum ad excitandam tentationem in concupiscentia. Ergo videtur, quod dæmones intrent in corpora.
Item, In Evangelio præcepti Dominus immundis spiritibus, ut exirent ab hominibus 2. Et hoc nihil esset, nisi fuissent in eis. Ergo videtur, quod possint intrare corpora.
Præterea, Dæmones incorporei sunt, et ita nihil obstat quin possint esse in corpore.
Item, Ibi est virtus operans, ubi est operatio : et ubi est virtus, ibi est substantia quæ est subjectum virtutis illius : ergo ubi est operatio, ibi est substantia : sed operatio dæmonum sentitur interius in corpore : ergo et ipsi secundum substantiam interius erunt.
Item, Dicitur in Evangelio de Juda, quod post bucellam introivit in eum Satanas 3.
Item, In alio loco : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ 4.
Item, In Actibus Apostolorum dixit Petrus Ananiæ : Cur tentavit Satanas cor tuum? Ex quibus omnibus habetur, quod diaboli operatio sentitur interius in corde. Cum autem inter operans et id circa quod operatur, non sit medium, videtur quod secundum substantiam in corde et opere sit dæmon.
Item, Inter movens et motum non est medium, ut dicit Philosophus 6 : diabolus est movens interiora : ergo est in interioribus,
Item, Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio : ergo a destructione consequentis, si sequitur alteratio, interius tangit et agit : sed alteratio sequitur intrinsecus : ergo dæmon interius tangit et agit.
SED CONTRA :
- Dicit Augustinus : « Dæmones per energicam operationem non credimus substantialiter cordi illabi, sed applicatione et oppressione uniri 7. » Quod autem applicatur alicui, non est in ipso : et quod opprimit aliquid, est supra ip-
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. VIII, Art. 6. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam Itam Part. Summæ theologiae, Quæst. 29. Tom. XXXII ejusdem editionis.
2 Cf. Matth. VIII, 28 et seq. et XII, 43 ; Marc. V, 9 ; Luc. IV, 35, VIII, 30 et XI, 24, et alibi
sæpe.
3 Joan. XIII, 27.
4 Ibidem, XIII, 2.
5 Act. v, 3.
6 VII Physicorum, tex. com. 10 et infra.
7 S. AUGUSTINUS, Lib. de Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 82.
<--- Page Split --->
sum : et ita non videtur intrare corpora, sed applicari eis.
- Item, Beda : « Satanas cor Ananie impelvit, non intrando, sed malitia suae vires inserendo. »
Quæst. Juxta quod quæritur, Quis sit modus applicationis eorum ad animas, et quis modus oppressionis, et utrum applicari et opprimere sint diversa vel idem ?
SOLUTIO. Concedimus cum Evangelio et Augustino, quod dæmones intrant in corpus hominis immiscendo se sanguini ad incendendum ad libidinem, et gravando corpus quandoque ad acediam, et bulliendo sanguinem ad iram, et sic de aliis peccatis. Sed in animas substantialiter intrare non habent : et hujus causa est, quia unus spiritus creatus non potest esse locus alterius.
Et quod dicunt Augustinus et Beda, quod non intrat in cor, non intelligunt de parte carnea quæ cor dicitur, sed de corde quod est principium vitæ, et hoc est anima : de quo corde etiam in Psalmo dicitur : Qui finxit sigillatim corda eorum : qui intelligit omnia opera eorum 1. Cor enim quod sigillatim fingitur, est anima quæ sigillatim creatur et non simul, sicut corpora simul creata sunt in materia.
Ad quæst. Ad id autem quod quæritur de applicatione, dicendum quod dæmon dicitur applicari animæ propter similitudinem actionis in ipsam cum actione naturae. Agit enim in sensus et in phantasiam in apprehensione, ita quod non potest discerni de facili inter immutationem sensuum et phantasiam quæ est a dæmone, et quæ est secundum naturam : et hoc est quod dicit Glossa super primam epistolam Petri, v, 8, super illud : Circuit, quærens quem devoret : « Tanquam ho-
stis obsidens muros clausos, explorat an sit pars aliqua murorum minus stabilis, cujus aditu ad interiora penetret : offert oculis formas illicitas, ut visu desfruat castitatem : aures per canora tentat, ut molliat christianum vigorem : linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad cædem instigat : honores terrenos promittit, ut cœlestes adimat : et cum latenter non potest fallere, apertos addit terrores : in pace subdolus, et in persecutione violentus. » Oppressio autem dicitur quando impedit regimen rectae rationis. Et qualiter hoc contingat, infra patebit.
ARTICULI TERTII
PARTICULA II.
Super quas vires diabolus possit exercere tentationem 2 ?
Secundo quæritur, Super quas vires animæ possit diabolus exercere tentationem ?
Et videtur, quod super nullam.
Sicut habitum est in auctoritatibus Beda et Augustini, dæmones non possunt substantialiter illabi animabus. Et cum quælibet vis animæ sit spiritualis, in nulla poterunt illabi secundum substantiam : ergo cum virtus sit conjuncta substantia, nec potest virtus dæmonis in vim animæ : ergo nec per consequens operatio : quia nihil est medium inter operationem et virtutem.
Præterea, Quæritur de hoc quod dicunt quidam, quod solus Deus potest in voluntatem hominis et intellectum et
<--- Page Split --->
phantasiam et sensum, sed malus Angelus in phantasiam et sensum tantum. Hoc enim non videtur esse verum : quantum enim ad naturalia intellectus demonis est supra intellectum hominis : et cum superior vis possit in inferiorem, videtur quod dæmones possint in nostrum intellectum.
- Præterea quæritur, Quæ sit ratio, quod dæmones dicuntur non posse in intellectum, sed in phantasiam et sensum? Videmus enim expresse quosdam obsessos a dæmonibus carere regimine rationis et intellectus.
Si dicatur, quod hoc est ideo, quia in intellectu non sunt nisi species veritatis, et dæmones non intendunt persuadere veritatem. Contra : Ex eisdem speciebus aliter et aliter oppositis vel divisis generatur verum vel falsum : et ita videtur, quod propter species intelligibiles non sit impedimentum, quin possint super intellectum humanum.
- Præterea quæritur, Quæ sit causa, quod nec boni nec mali Angeli dicuntur posse super voluntatem nostram ? Sicut enim secundum naturam sunt superiores intellectu, ita sunt superiores voluntate : ergo si possunt super intellectum, videntur posse debere etiam super voluntatem.
secundum perfectionem sui non est subjectum veri, sed boni gratia, quod infundi non potest nisi a summo bono quod est Deus. Dæmones vero quia habent adhuc vespærtinam cognitionem quæ est rerum creatarum in seipsis, quæ res creatæ habent cognosci per species sensibiles et imagines, quæ imprimuntur in organo phantasie, ideo etiam dæmones possunt in istas vires animæ ordinando species sensibiles et imagines phantasie, ut moveant ad illicitum quod intendunt persuadere.
DICENDUM ergo ad primum, quod in ipsas essentias virium dæmones substantialiter non ingrediuntur, sed in organis sensus et phantasie movent et ordinant species ad aliquam apprehensionem, quæ ulterius trahat desiderium et voluntatem ad concupiscentiam illiciti.
Ad aliud patet solutio per prædica.
Ad aliud dicendum, quod homines non impediuntur a regimine rationis vel intellectus ex hoc quod immediate dæmon obnubilet intellectum, sed ex hoc quod intellectus humanus non sit in actu, nisi moventibus phantasmatibus quæ sunt in organo phantasie : et ideo quando phanlasmata illa turbata sunt et obnubilata, vel corruptum est organum eorum, destruitur ulterius intellectus a recta operatione et regimine.
Ad aliud dicendum, quod intellectus secundum se semper verorum est : quia apud ipsum secundum se non sunt nisi habitus principiorum : sed per inclinationem ad particularia, quæ sunt phantasmata a quibus abstrahit, generatur in eo deceptio : et ideo falsitas non est in eo nisi a parte illa a qua obnubilatur a phantasiis, quæ sæpius obscurantur a dæmone, etc.
Solutio. Dicendum, quod dæmones non possunt nisi super sensum et phantasiam : boni autem Angeli possunt super intellectum humanum, et non super voluntatem. Cujus causa est, quod dæmones licet secundum naturam altioris sint intellectus quam homines, tamen quia ex peccato aversi sunt a lumine primo, habent intellectum obscuratum : propter quod etiam phantasia dicitur intellectus dæmonum a beato Dionysio : et cum virtutem illuminandi secundum intellectuale lumen intelligentiae accipiant a lumine primo, dæmones per distantiam a lumine primo amiserunt virtutem operandi super intellectum humanum. Supra voluntatem vero non habet potestatem aliqua secundarum intelligentiarum : quia voluntas
<--- Page Split --->
ARTICULI TERTII
PARTICULA III.
Quibus gradibus tentatio in animam progreditur ?
Tertio quaeritur, Quibus gradibus tenatio in animam progreditur ?
Quorum primum est de gradibus quos ponit Augustinus in serpente, muliere, et viro.
Secundum, De delectatione morosa vel non morosa.
Tertium, De quantitate peccati in unoquoque gradu, et utrum isti gradus in omni peccato possint inveniri ?
ARTICULI TERTII
PARTICULA III
ET QUÆSITUM PRIMUM.
De gradibus quos ponit Augustinus in serpente, muliere, et viro.
intelligibili atque incommutabili veritati. Et dicit, quod peccatum est primo in sensualitate, secundo in muliere quæ est inferior pars rationis, et tertio in viro qui superior portio rationis appellatur.
Quæritur autem, Quid sit sensualitas ? 1. Si enim sensualitas est motus sensuum, tunc non videtur verum quod dicit Augustinus, quod peccatum sit in sensualitate : quia motus sensuum non sunt motus virtutis vel vitii. Si vero dicatur sensualitas vis sensuum sive sensibilis, iterum non videtur esse verum : quia vis sensitiva non est subjectum virtutis vel vitii, eo quod virtus et vitium non inveniuntur nisi in natura rationali sive intellectuali. Si vero dicatur sicut dicit Magister in II Sententiarum, distinctione XXIV, quod « sensualitas est quædam vis animæ inferior, ex qua est motus qui intenditur in corporis sensus, atque appetitus rerum ad corpus pertinentium, » secundum hoc videtur, quod sensualitas non sit vis una, sed plures : motus enim qui intenditur in corporis sensus, non est ah una vi, sed a viribus pluribus. Si vero dicatur, quod sensus est vis una a qua est motus in sensus in corporis, hoc nihil videtur facere ad propositum : motus enim ille est secundum apprehensionem tantum, et motus apprehensionis nec sunt peccati nec meriti.
Præterea, Appetitus rerum ad corpus pertinentium dividitur in partes duas a Philosophis, scilicet in concupiscibilem et irascibilem : et ita videtur adhuc, quod appetitus ille non est vis una, sed plures.
Ad primum proceditur sic :
Augustinus in libro XII de Trinitate tres partes distinguit animæ, scilicet serpentem, virum, et mulierem. Et serpentem vocat sensualitatem, mulierem vocat illud rationale nostrum quod in actione temporalium atque corporalium tractandorum ita versatur, ut non sit nobis commune cum pecore. Virum vero vocat illud rationale nostrum, quo inhaeremus
Præterea, Sive appetitus ille sit vis una sive plures, nobis est communis cum brutis : et ita non videtur esse subjectum virtutis et vitii.
Item, Videtur quod incongrue appelletur serpens : quia peccatum in serpente non fuit in homine, sed extra hominem : peccatum autem in sensualitate est in homine, et non extra hominem.
Item, Peccatum in serpente fuit peccatum in suggestione præter delectationem : sed peccatum in appetitu rerum ad
<--- Page Split --->
corpus pertinentium est in suggestione et delectatione : et ita videtur, quod inconvenienter sensualitas appelletur serpens.
auditum intellexit, et post intellectum respondit, et responsum dubium persuasioni serpentis consensit, et postea velitum comedit.
- Item quæritur, Utrum idem sit sen sualitas, quod sensibilitas ?
Et videtur, quod non : quia sensibilitas inest omnibus habentibus sensum, sensualitas autem non videtur inesse, eo quod ipsa actum habet meriti et demeriti.
- Item quaeritur, Utrum sensualitas ibi dicatur a differentia sensibilis animæ, quæ dividitur contra rationalem et vege tablem : aut a differentia potentia sensibilis animæ, quæ est sensus ? Et si primo modo, tunc videtur, quod quælibet vis sensibilis animæ esset sensualitas : quia natura sensibilis animæ est in quaslibet suarum potentiarum. Si vero secundo modo, tunc sensualitas non esset nisi in sensu particulari vel communi, quod supra improbatum est.
ULTERIUSquæriturdemuliere , quædiciturilludnostrumrationalequodver - saturintractaturerumtemporaliumetcorporalium .
- Hoc enim videtur esse intellectus sive ratio practica. Et hoc non videtur convenienter dici mulier : quia mulier educta est de corpore viri : intellectus autem sive ratio practica non educitur de alia quadam natura intellectuali.
Præterea, Cum complementum peccati sit penes liberum arbitrium et voluntatem, videtur potius liberum arbitrium vel voluntas dici mulier quam ratio.
- Item quaeritur, Utrum ratio sic dicta sit una vis, vel plures ? Et videtur, quod plures : quia delectatio quam Augustinus attribuit mulieri, propria passio est voluntatis. Cum igitur rationis non sit delectari secundum quod specialiter sumitur, videtur quod ratio non supponat vim unam, sed plures.
Præterea, Mulier serpentem audivit, et
Item quaeritur, Quomodo hi omnes actus conveniant inferiori parti rationis sine viro ? quia omnia prædicta mulier peregit sine viro. Horum enim actuum quidam pertinent ad apprehensionem, ut videtur, quidam ad judicium apprehensi, et quidam ad interpretationem judicati, quidam autem ad delectationem in gustu sine fruitione rei apprehensæ. Cum igitur omnes hi actus ab una virtute rationis egredi non possint, videtur quod ratio supponat ibi potentias plures.
Præterea, Sicut se habet apprehenssiva sensibilis animæ ad apprehensivam animæ rationalis, sic se habet motiva sensibilis animæ ad motivam animæ rationalis. Sed sic se habet apprehensiva sensibilis animæ ad apprehensivam animæ rationalis, quod ministrat ei id de quo est apprehensio : intellectus enim secundum Philosophum abstrahit a phantasmate . Ergo et motiva sensibilis animæ ministrabit motivæ animæ rationalis. Cum ergo serpens sit appetitus rerum ad corpus pertinentium, erit serpens motiva sensibilis animæ : quia omnis appetitus pars est motivæ potentiae. Cum igitur per serpentem delectabile conceptum offeratur mulieri, potius videtur esse mulier voluntas quam ratio : quia voluntas est motiva potentia, ratio vero apprehensiva.
Item quaeritur, Cum multiplex sit ratio : dicitur enim anima rationalis quandoque ratio, secundum quod dicit Augustinus in libro XII de Trinitate 1, quod id quod non est nobis commune cum bestiis, ratio vocatur : et secundum hoc ratio dividitur contra sensum et vegetationem. Item, dicitur ratio speculativa, quæ est pars animæ rationalis, cujus actus est ratiocinari, secundum quod scientiae rationales dicuntur. Item, dicitur ra-
<--- Page Split --->
tio pars animæ practica, quæ ratiocinatur de appetibilibus et eligibilibus ad opus, secundum quod dividitur ratio ab Avicenna contra concupisibilem et irascibilem.
Quæritur igitur, Secundum quem modum mulier dicatur ratio ? Si enim primo modo, tunc tota anima rationalis erit mulier, et nusquam in ea erit vir. Si secundo modo, tunc non refertur ad opus peccati, vel virtutis. Si tertio modo, tunc iterum in se claudit omne quod refertur ad opus in actu rationis : et ita non videtur in anima esse iterum vir.
SIMILITER, Quæritur de viro quem dicit Augustinus esse rationem qua inhæremus intelligibili atque incommutabili veritati : unde etiam sapientiae deputatur, cum portio inferior scientiæ deserviat.
In hac enim ratione dicit Augustinus esse imaginem Dei : et cum imago tres potentias contineat, videtur quod hæc ratio non supponat potentiam unam.
Item, Sola diversitas materiae non facit potentias diversas : sed æternum et temporale non differunt nisi per materiam : ergo videtur, quod partes rationis non distinguantur in duas potentias penes illas.
Item quæritur, Cum imago Dei remaneat etiam in peccatoribus, qui tamen superioribus non inhærent, qualiter imago Dei dicatur esse in parte rationis superiori quæ vir dicitur ?
Item, Cum viri sit semen infundere mulieri, videtur quod superior portio non vir dicatur, sed potius inferior. Conceptiones enim ex quibus ratio generatur secundum actum cognitionis, ascendunt ab inferiori, et non descendunt a superiori.
Item, Si vir superioribus inhærescit. aut diligit ea, aut non. Si diligit et cognoscit, tunc videt ea proponenda esse inferioribus, et vult ea proponere et pot-
est : ergo semper proponit, et numquam peccat. Si vero non amat ea, tunc non est necessarium ut persuadeatur ei peccatum a serpente et muliere : quia per seipsum a superioribus ad inferiora deflectitur : et ita videtur inconveniens quod dicit Augustinus, quod mulier vetitum. porrigat viro.
- Præterea, Aliter distinguit Gregorius gradus quibus perficitur peccatum in anima. Dicit enim, quod peccatum primo est in sola suggestione,carnis, et tunc est in serpente: secundo in delectatione, et tunc est in muliere: tertio in consensu, et tunc est in viro: et est ibi complementum tentationis.
SOLUTIO. Dicendum, quod partes animæ a beato Augustino metaphorice dicuntur serpens, mulier, et vir: et sensualitas dicitur ibi potentia apprehensiva delectabilis et appetitiva ipsius ante judicium rationis.
Et rationem similitudinis secundum quam serpens vocatur, tangit Augustinus in libro XII de Trinitate1, dicens: « Quomodo coluber non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus negligentes minutatim occupat, et incipiens a perverso appetitu similitudinis Dei, pervenit ad similitudinem pecorum, ut fiat homo sicut equus et malus, in quibus non est intellectus 2. »
AD PRIMUM dicendum, quod dupliciter peccatum est in aliquo, scilicet ut in origine, et ut in subjecto. Licet ergo in sensualitate secundum quosdam non sit peccatum ut in subjecto, est tamen in sensualitate ut in origine. Vel dicatur secundum aliquos, quod licet virtus non possit esse in sensualitate, tamen peccatum potest ei inesse, sed non secundum quamlibet differentiam peccati: quia secundum quamlibet non opponitur virtuti: peccatum enim veniale compatitur secum
<--- Page Split --->
virtus et gratia, et hoc potest esse in sensualitate, sed non mortale. Cujus ratio est, quia contrariorum est idem subjectum, ut dicit Philosophus 1 : unde si in sensualitate esset mortale peccatum ut in subjecto, etiam esset in ea virtus et gratia, quod esse non potest.
Ad idem dicendum, quod sensualitas accipitur secundum quod Magister diffinit eam in Sententiis : et sine præjudicio melioris sententiæ bene concedo, quod sensualitas non supponit vim unam, sed plures, ut probant objectiones. Secundum Augustinum illa pars concupiscentia quæ nobis communis est cum brutis, dicitur sensualitas, et illa est tota pars animæ sensibilis, quæ reficitur et delectatur in delectabilibus corporalibus, et ita comprehendit concupiscibilem et irascibilem ex parte motivarum sensibilium et apprehensionem delectabilis, et æstimationem ipsius ex parte cognitivarum virium sensibilis animæ.
Ad 2. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod sensibilis anima et secundum se et secundum vires aliter est in homine, et aliter in brutis. In brutis enim est non persuasibilis, ut dicit Damascenus, et ita non ordinabilis ad rationem. In homine autem ordinabilis et persuasibilis, et ideo in homine habet hoc posse quod non habet in brutis.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Augustinus facit vim in homine secundum quod est homo: homo enim in eo quod est homo, tantum est rationalis naturae: et sic sensualis motus est extra ipsum, id est, extra naturam hominis in eo quod homo. Similiter, delectatio quæ est in sensualitate, non est delectatio hominis in eo quod homo, et pro tanto nominatur serpens qui fuit extra Hevam. Neque oportet, quod in metaphoris sit in omnibus similitudo, sed in his tantum pro quibus metaphora inducitur.
dam, quod sensualitas supra sensibilem naturam addit ordinabilitatem ad rationem, et penes hoc est differentia sensualitatis et sensibilitatis.
Ad ultimum dicendum, quod sensualitas dicitur ab objecto sensibilis animæ in communi, circa quod est apprehensio ad concupiscentiam vel delectationem ordinata. Sunt tamen qui dicunt sensualitatem esse unam vim, quæ est ante concupiscibilem et irascibilem, quæ sunt partes desiderii: sensualitas enim primus impulsus est ad delectabile sensuum secundum eos.
Ad 10 quod objicitur de muliere, dicendum, quod potentia rationis potest considerari dupliciter, scilicet in substantia sua, et sic una est ratio practica, quæ dicitur vir et mulier. Si autem comparatur ad actum vel ad habitum, tunc dividitur in virum et mulierem secundum duo objecta super quæ est actus, scilicet temporale et eligibile ad opus, et æternum rectificans in opere. Habitus autem rationis regens in temporalibus est scientia, ut dicit Augustinus, quæ scientia docet conversari bene in medio pravæ et perversæ nationis. Habitus autem qui regit in æternis, dicitur sapientia : et dicitur hic sapientia cognitio justitiæ divinæ, quæ per rationes divinas et æternas suadet etiam temporalia disponere. Et hoc est etiam quod dicit Augustinus in libro XII de Trinitate 2 : « Cum disserimus de natura mentis humanæ, de una quadam re disserimus, nec eam in hæc duo quæ commemoravimus, nisi per officia, geminamus. Scientia enim et sapientia habitus sunt perficientes unam potentiam ad duos actus, secundum quod etiam homo in ratione operabilium jure humano et divino juvatur. Habitus enim juris humani dicitur hic scientia, et habitus juris divini dicitur sapientia. » Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XII
<--- Page Split --->
de Trinitate, quod Philosophi sapientiam esse dixerunt cognitionem divinarum et humanarum rerum, quae diffinitio si dividatur, erit cognitio humanarum rerum scientia, et cognitio divinarum sapientia.
Ad 1. Ad primum ergo objectum dicendum, quod sicut mulier sumpta est de corpore viri, ita in actu regiminis inferior portio educitur de superiori: quia inferior ratio, juris humani scilicet, extrahitur a ratione juris divini : et sicut mulier et vir sunt una caro per mixtionem carnalis copulae et in prole, ita una natura mentis complectitur inferiorem et superiorem partem rationis, et in uno opere conjunguntur quod consonum est rationibus juris humani et divini. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XII de Trinitate : « Judicamus de corporalibus ex ratione dimensionum atque figurarum, quam incommutabiliter manere nens novit. Illud vero nostrum quod in actione corporalium atque temporalium tractandorum ita versatur, ut non sit nobis commune cum pecore, rationale est quidem, sed ex illa rationali nostrae mentis substantia, qua subhaeremus intellectuali atque incommutabili veritati, tamquam ductum et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est 1. » Ex hoc accipitur qualiter mulier educitur de viro quoad actum et habitum, et non quoad substantiam. Qualiter autem uniatur secum, accipitur ad Augustino in eodem libro, ubi sic dicit : « Sicut una caro est duorum in masculo et foemina, sic intellectum nostrum et actionem vel consilium, et executionem vel rationem, et appetitum rationalem, vel siquo alio modo significantius dici possunt, una mentis natura complectitur. » Ex hoc patet, quod uniuntur in una natura mentis. Patet etiam, quod superior portio habet multa nomina : dicitur enim superior portio, et ratio sapientiae, et consilium, et ratio absolute. Inferior etiam habet multa nomina : quia dicitur inferior portio, et ratio scientiae,
et actio, et exsecutio, et appetitus rationalis.
Ad aliud vero dicendum, quod mulier Ad 1. non nominat potentiam unam, sed plures, ut probant objectiones. Nec Augustinus in libro de Trinitate intendit distinguere potentias animae, sed tantum gradus secundum progressum tentationis. Et ideo concedimus, quod in ratione inferiori includitur voluntas et ratio practica considerans opus. Et ideo videtur hoc velle Augustinus, quando tot nominibus nominat eam, quorum non est in ipsa ratio ab actu uno, sed a pluribus plurium potentiarum consequentium se. Primo enim ratio apprehendit delectabile et discutit illud, et postea sententiam dat de habendo delectabili, postea surgit appetitus in id ex parte voluntatis : propter quem appetitum Augustinus inferiorem partem rationis vocat appetitum rationalem. Dicunt tamen quidam, quod inferior portio est una vis animae quae dicitur ratio practica considerans temporalia pertintentia ad opus. Et dicunt, quod quaedam ratio tantum considerativa est operabilium positiva ad opus et considerativa : quaedam vero considerativa et dispositiva et appetitiva rerum ad opus pertinentium : et hanc dicunt esse illam de qua loquitur Augustinus. Et similiter distinguunt superiorem partem rationis respectu aeternorum.
Ad aliud dicendum, quod non omnino Ad 3. sic se habet motiva sensibilis animae ad motivam animae rationalis, sicut se habet apprehensiva sensibilis animae ad apprehensivam animae rationalis : nihil enim secundum naturam est in apprehensione rationalis animae, quod non abstrahatur ab apprehensione animae sensibilis : sed aliquid est in appetitu rationalis animae, quod non accipitur ab appetitu sensibilis animae secundum quod dicit Philosophus in IVEthicorum 2, quod sunt delectationes animales, verbi gratia, honoris amor, doctrinae amor :
<--- Page Split --->
uterque enim horum gaudet in quo amat nihil patiente corpore, sed mente magis. Similiter motivae rationalis animae secundum Damascenum imperare habent motivis animae sensibilis, sed non apprehensivae apprehensivis. Nihilominus tamen bene concedimus, quod inferiori parte rationis est voluntas sicut appetitus in sensualitate.
Ad ALIUD dicendum, quod ratio ibi sumitur pro tota potentia practica rationalis animae, quae dividitur contra concupiscibilem et irascibilem : et haec bene claudit in se liberum arbitrium et voluntatem et cæteras potentias, quae referuntur ad opus : nec ideo excluditur vir a potentiis animae : quia vir et mulier in essentia potentiarum non ponunt differentiam, sed tantum in officio, ut dicit Augustinus.
Ad n quod objicitur de viro, dicendum quod imago Dei dupliciter est in anima. Et quaedam est imago similitudinis per convenientiam maximam, quae potest esse in creatura ad tres personas in una essentia, et haec determinatur ab Augustino in tribus potentis, scilicet memoria, intelligentia, et voluntate. Et est imago creationis, quae ab Augustino dicitur ratio in qua creati sumus, sive mens rationalis in qua reformamur per gratiam ad imaginem imitationis divinae similitudinis : et illa est in superiori parte rationis et in inferiori, quae sunt subjectum gratiae reformantis : et de hac imagine intelligit Augustinus quando dicit, quod vir est imago Dei. Convenit enim haec imago, sive ratio imitationis, quod idem est, per prius viro qui subhaeret æternis, et per posterius mulieri quae disponit temporalia.
Ad ALIUD dicendum, quod vir et mulier, ut saepius dictum est, non distinguunt essentialiter potentias animae, sed officia tantum. Nec æternum et temporale tantum differunt per materiam, sed etiam per rationes formales. Rationes enim juris divini incommutabiles sunt et im-
permixtæ casibus dubiis : sed rationes juris humani variantur secundum diversitatem eventuum, et saepe dubiæ sunt propter ignorantiam singularium circumstantiarum, in quibus secundum Philosophum sunt actus et operationes humanæ.
Ad ALIUD dicendum, quod imago in peccatoribus non manet nisi quantum ad potentiam imitandi : sed quantum ad actum imitandi non est nisi in his qui per gratiam secundum consilium superiorum reguntur.
Ad ALIUD dicendum, quod vir non dicitur eo quod ministret omne semen mulieri, sed propter tria specialiter dicitur vir superior portio rationis. Quorum unum est, quod juri divino quod perpetuis rationibus utitur, datur auctoritas supra rationes juris humani. Jus enim humanum sequitur jus divinum, et non e converso : et idcirco etiam dicitur, quod vir habet coercere luxuriam mulieris in amore temporalium. Secundum est, quod infundit ei semen secundum quod regitur in opere : jus enim humanum habet extrahi a jure divino : non enim est jus quod contrariatur præceptis et juri divino. Tertium autem est, quod superior portio habet illam perfectionem quod non accipit ab alio, sed dat aliis et obtinet principatum in regno animæ, sicut vir perfectionem sexus habet respectu mulieris. Et primum horum trium est principalitas consilii. Secundum autem est principalitas præcepti. Tertium vero est principalitas ex nobilitate naturae. Concedimus etiam, quod sicut serpens et mulier, ita et vir supponit plures potentias, quarum quaedam sunt cognitiva practica, quaedam etiam simpliciter motiva : et ideo ab Augustino vir nominatur, scilicet intellectus, consilium, et ratio superior.
Et si quaeritur, Secundum quid differunt haec nomina? Dicimus, quod secundum diversam apprehensionem principiorum sive rationum juris divini : apprehensio enim principiorum dicitur intellectus : quia dicit Philosophus, quod
<--- Page Split --->
intellectus est principiorum. Ordinatio autem eorum ad operabilia dicitur ratio : quia ratio est vis ordinans principium principiato. Applicatio vero principiorum ad ea quae sunt ad exitum in finem per opus, dicitur consilium : consilium enim est de his quae sunt ad finem, non de fine. Inferior vero portio rationis quae considerat rationes juris humani, quae sunt in majori compositione quam principia juris divini, non dicitur intellectus, sed ratio inferior et actio et exsecutio et appetitus rationalis. Et ista nomina differunt : quia secundum obedientiam ad virum, ut puta juris divini, dicitur exsecutio, et secundum contemplationem juris humani rationum dicitur ratio : secundum autem inclinationem sive conjunctionem in opus dicitur appetitus rationalis secundum inclinationem : secundum conjunctionem vero dicitur actio. Haec enim omnia nomina inveniuntur ab Augustino posita in auctoritatibus supra inductis.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod vir cognoscit et diligit superiora, sed tamen dilecti o illa non est coacta. Unde quia apparens bonum sibi a muliere oblatum abstrahi potest a superioribus, nihil prohибet, quin ratio quandoque bonum ut nunc præponat bono simpliciter.
Ad 6. Ad ultimum dicendum, quod Gregorius hoc appellat suggestionem carnis, quod Augustinus sensualitatem. Ut enim dicit Glossa super illud epist. ad Galatas, v, 17: Caro concupiscit adversus spiritum : « Caro per se non concupiscit, sed carni attribuitur quod anima facit in carne. » Delectationem autem ponit Gregorius in cogitatione delectabilis, et cogitare est actus mulieris sive inferioris partis rationis. Consensus autem propter auctoritatem attribuitur viro. Sed de his postea melius patebit. Gregorius tamen alibi quatuor gradus videtur ponere, scilicet ab hoste, a carne, a delectatione,
a consensu : sed tunc ponit hostem extra hominem, et tria alia in homine more prædicto.
ARTICULI TERTII
PARTICULA III
ET QUESITUM SECUNDUM.
De delectatione morosa vel non morosa.
Secundo, Quæritur de delectatione morosa, vel non morosa.
Et ut hoc lucidius investigari valeat, quæritur primo, Quantum procedere possit delectatio in sensualitate antequam mulieri offeratur? Et consequenter quantum procedere possit in muliere antequam offeratur viro?
Et circa primum procedatur sic :
Dicit Augustinus, quod sensualis motus est, qui nobis est communis cum pecore, et in quo incipit nostrum rationale. Cum igitur sic se habeat passio ad passionem ut motus ad motum et potentia ad potentiam, erit sensualis delectatio, quae nobis communis est cum pecore, ita quod in ea nihil est de judicio rationis. Et ita videtur, quod tamdiu delectatio est in sensualitate, quamdiu nullum circa ipsam invenitur judicium rationis.
Item, Dicit Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram 1, quod omnis anima movetur visis, id est, apprehensis : sed quaedam attendit rationes visorum ut hominis anima : quaedam autem non, ut anima pecoris. Motus autem qui est a visis, est concupiscentiae vel irre. Ergo talis motus tamdiu videtur esse in sensualitate, quamdiu a ratione non percipitur ratio apprehensi.
<--- Page Split --->
Item, Dicit Avicenna, quod caetera animalia ab homine et praecipue aves habent artes, construunt enim casas. Sed hoc non fit inveniendo vel meditando, sed instinctu insito. Et hoc probatur per hoc, quod animalia ejusdem speciei similes construunt casas : quae si meditando vel inveniendo construerent, different constructiones earum secundum differentiam inventionis et meditationis. Secundum hoc videtur etiam, quod si delectatio sit ab aliquo conceptu corporali, et non fiat inventio et meditatio ad construendum illud, quod illa delectatio sit in sensualitate brutali, et non attingit adhuc mulierem quae dicitur inferior portio rationis.
Item, Avicenna dicit, quod caetera animalia ab homine non habent timorem et spem in tempus longinquum a praesenti : quia non sperant tempus quod est remotum ab ipso momento : sed hoc quod sibi provident, non habent ex hoc quod percipiant tempus quod futurum est in eo, sed instinctu naturae. Et ex hoc instinctu formica praedicit pluviam per hoc quod citissime trahit cibum ad cavernam. Ex hoc patet, quod quamdiu circa delectationem conceptam non fiunt providentiae in futurum qualiter ad opus possint deduci, tunc delectatio adhuc est in sensualitate pecorina.
Item, Avicenna dicit, quod solus homo habet providere futura, quae debet facere aliquibus hominibus, et non aliis : caetera vero animalia non habent aliquid de hujusmodi providentia. Ergo videtur, quod quamdiu in delectatione corporum concepta non sunt actus distinguentes, quod hoc est huic faciendum, et huic non faciendum, non erit delectatio illa in vi rationis, quae attribuitur homini secundum quod homo est.
Item, Dicit Avicenna, quod soli homini convenit discernere quasdam operationes esse turpes, et quasdam honestas. Ex hoc iterum habetur, quod
quamdiu non percipitur turpe et honestum circa delectationem. quod non attingat rationis inferiorem vel superiorem partem.
SED CONTRA hoc est,
Quod dicit Augustinus in libro XII de Trinitate : « Ascendentibus retrorsum quibusdam gradibus considerationis per animae partes, ubi incipit aliquid occurrere quod non sit nobis commune cum bestiis, ibi incipit ratio, ubi homo interior jam possit cognosci '. » Sed in quocumque est peccatum, illud non est nobis commune cum bestiis. Ergo ibi incipit ratio : sed in sensualitate est peccatum : ergo in sensualitate incipit ratio : et ita concupiscentia sensualitatis non videtur esse sine aliquo actu rationis.
Item, Inter animam sensibilem et rationalem non videtur esse medium, sicut nec inter sensibilem et vegetabilem: sed sicut se habet potentia ad potentiam, ita motus ad motum : ergo inter motum sensualitatis et rationis non videtur esse medium : et sic iterum videtur, quod statim ut motus concupiscentiae fit in sensualitate, fiat etiam in ratione et ad consentiendum et dissentiendum
Item, Ut habetur in Genesi, iii, 1 et seq., nullum fuit medium temporis inter locutionem serpentis et auditum mulieris. Si ergo debite sumatur metaphora, et serpens est sensualitas, nullum erit tempus medium inter concupiscentiam vel sensualitatem, et judicium vel delectationem inferioris partis rationis.
ULTERIUS quaeritur de delectatione seQuæst, 1. cundum quod est in inferiori parte rationis. Et ut hoc melius intelligatur, sumatur littera Genesis, iii, 1 et seq., ubi sic dicitur, quod serpens dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ? Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur : de fructu vero ligni, quod est in medio pa-
<--- Page Split --->
radisi, præcepti nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit, deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum.
Ex hoc accipitur, quod mulier habet quosdam actus in comparatione ad serpentem, et quosdam in comparatione ad delectationem peccati, et quosdam in comparatione ad virum Et ad serpentem distinguuntur actus ejus secundum responsa ipsius: et in responsione illa patet, quod est judicium concessi, et vetiti, et comminationis penae. Judicium concessi per hoc quod dicit: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur. Judicium vetiti per hoc quod dicit: De fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, præcepti nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud. Judicium autem comminationis penae per hoc quod dicit : Ne forte moriamur. Et prima duo judicia certa sunt: tertium vero admixtum est dubitationi, ut dicit Augustinus : eo quod jam surrexerat in ipsa quaedam elatio ad obtinendum hoc quod suasit serpens, si esset possibile.
Respectu autem detestabilis peccati sunt quinque actus. Primus est apprehensio detestabilis peccati, qui notatur cum dicitur: Vidit igitur mulier lignum. Secundus est judicium de delectabili, quod sit detestabile ut nunc: et hoc importatur per hoc quod dicit, quod bonum esset lignum ad vescendum. Tertius est judicium de differentiis ipsius delectabilis secundum quod in visu repraesentari possunt: et hoc importatur cum dicit: Pulchrum oculis: illa enim pulchritudo fuit ex ma-
nifestatione dulcedinis ejus in colore et figura et aliis dispositionibus. Quartus est judicium de efficacia delectabilis ad inferendam delectationem: et hoc notatur cum dicit: Adspectuque delectabile: illud enim est adspectu delectabile, quod a solo adspectu trahit in se delectantem, et movet in eo delectationem. Quintus est consensus in fruitione delectabilis, quem sequitur ipsa fruitio delectabilis: et hoc notatur cum dicit: Tulit de fructu ejus, et comedit. Ad virum autem non determinatur ei actus nisi unus, scilicet dare viro.
Quæritur ergo de omnibus his actibus: Quando in eis delectatio morosa vel non morosa dicatur, vel quando inesse vel non inesse delectatio dicatur ?
Constat enim, quod statim mulier audiens serpentem, non habuit delectationem: ergo in hoc cum sit audire ex parte mulieris quod est percipere illicitum ex parte inferioris partis rationis, perceptio illiciti non faciet inesse delectationem rationi. Similiter judicium concessi et prohibiti, quod ex parte rationis est judicium de delectabili, utrum licitum vel illicitum sit quod suadet concupiscentia, non facit inesse peccatum vel delectationem rationi: sed tunc inerit delectatio peccati, quando post judicium illud delectantur ex dissimulatione vel dubitatione comminationis penae. Sed ponamus, quod per multum tempus injaceat delectatio cum dissensu rationis, et post judicium, sicut de quibusdam patribus legitur, quod per triginta annos et amplius in libidinem sunt tentati. Cum igitur a tempore dicatur morosa delectatio, videtur quod illa fuerit morosa.
Item, Augustinus: « Tunc mulier sine viro gustat, cum ita delectatione cogitationis peccatum tenetur, ut faciendum non decernatur: vel cum quidam terminus et mensura peccato adhibetur a viro, ut non liceat mulieri effrenata libertate in peccatum progredi 1. » Sed
<--- Page Split --->
quando per multum spatium tenetur in cogitatu delectatio, tunc non adhibetur terminus et mensura. Ergo tunc erit morosa.
- Item, Augustinus, « Si peccatum non diu teneatur delectatione cogitationis, sed statim ut mulierem tetigit, viri auctoritate repellatur, veniale est. Si vero diu in delectatione cogitationis teneatur, etsi voluntas perficiendi desit, mortale est: et pro eo damnabitur.» Ex hoc patet, quod morosa delectatio est a mora temporis, et est mortalis.
Icontra. SED CONTRA :
Dicit Glossa super Apostolum, I ad Corinth. x, 3: « Tentatio cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis : » sed delectatio est tentatio: ergo quantumcumque protendatur in tempore, dummodo non consentiatr, non erit mortalis, sed materia probandae virtutis.
Item, Augustinus in libro XII de Trinitate 1 : « Nec sane cum sola delec tatione cogitationis mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et volens libenter, quæ tamen ut attigerunt animum respui debuerunt, negandum est esse peccatum : sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum et dicendum : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 2. » Cum igitur talis pœnitentia non consueverit injungi pro mortali, sed pro veniali, videtur quod delectatio illa licet morosa sit, veniale peccatum sit.
uest. 2. ULTERIUS quaeritur de viro.
De illius enim actibus non legitur in Genesi, nisi quod accepit et comedit, quibus in ratione respondet consensus et opus consequens consensum illum : et ita videtur, quod solius viri sit consen-
tire. Hoc etiam videtur ex verbis Augustini in libro III de Trinitate, ubi dicit : « Vir mandateat, quando superior pars rationis illecebræ consentit : et tunc damnabile et grave peccatum est 3.
SED CONTRA :
Cujuscumque potentiae est judicare, ejusdem est consentire post judicium in alteram partem eorum quae dijudicantur : sed mulieris est dijudicare suasum serpentis, ut supra habitum est : ergo ejusdem erit consentire.
Ad hoc videtur Augustinus respondere, quod utraque pars habet suum consensum, et inferior pars habet consensum in delectationem, superior vero in opus, sic dicens in libro XII de Trinitate : « Animalis sensus ingerit quamdam illeccbram rationi scientiae : et tunc velut serpens alloquitur fecminam. Huic autem illecebrae consentire, de ligno vetito est edere. Sed iste consensus si sola delectatione cogitationis contentus est : superiori vero auctoritate ita retinentur membra, ut non exhibeantur arma iniquitatis peccato : sic habendum existimo velut lignum vetitum mulier sola comederit. Si autem in consensu illo ita decernitur quodque peccatum, ut si sit potestas etiam opere impleatur, intelligenda est mulier dedisse viro suo simul edendum illicitum cibum. Neque enim potest peccatum non solum cogitandum suaviter, verum etiam perpetrandum efficaciter mente decerni : nisi et illa mentis intentio, penes quam summa potestas est, membra in opus movendi, vel ab opere cohibendi, male actioni cedat 4. » Ex his habetur, quod mulieris est consentire ad delectandum suaviter, viri autem ad perpetrandum efficaciter. Hoc etiam videtur per litteram Genesis, quia mulier ibi consensit serpenti, et vir mulieri.
SED CONTRA :
Ejusdem potentiae motiva est movere
1 S. AUGUSTINUS, Lib. XII de Trinitate, cap. 12. 2 Matth. vi, 12.
3 S. AUGUSTINUS, Lib. III de Trinitate, cap. 3 4 IDEM, Ibidem, cap. 12.
<--- Page Split --->
ad opus et affici delectatione ordinata ad opus illud. Ergo cum sic se habeat ratio practica in consentiendo et sententiando, sicut se habet motiva in movendo, erit ejusdem partis rationis consentire et sententiare delectando et operando : et ita uterque consensus erit mulieris.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod virtutes sensibiles animæ quædam sunt apprehensivæ, et quædam motivæ. Apprehensivarum autem quædam sunt apprehensivæ de intus, et quædam de foris, sicut sensus particulares qui particularia sensata apprehendunt presente materia : ab intus autem sicut sensus communis, qui componit sensata particularia cum magnitudine continua et cæteris sensatis communibus. Cujus exemplum est in gutta cadente, quam accipit sensus particularis in loco hoc et illo divisim : sensus autem communis continuat locum ad locum, et apprehendit in similitudinem lineæ. Aliud exemplum ejusdem est in virgula in una parte immota, et in alia parte circumducta, quam sensus particularis accipit hic et ibi : sed sensus communis apprehendit continuitatem per modum circuli. Apprehensivarum ab intus quædam est apprehensiva tantum eorum quæ sunt a sensu, et quædam elicit intentiones, quæ non sunt a sensu ab ipsis apprehensis. Et prima est duplex : quædam enim tantum apprehendit formas secundum motum a sensu secundum actum factum, ut imaginatio quæ ab Avicenna dicitur formalis : eo quod formas sine materia recipit. Quædam autem facit operationes super formas apprehensas, et istae operationes sunt compositiones formarum illarum et divisiones : et haec a Philosophis dicitur phantasia componens et dividens. Illa vero quæ elicit ab apprehensis compositis vel divisis intentiones, quæ per se non sunt a sensu, dicitur æstimatio vel æstimativa. Et intentiones quæ per se non sunt a formis sensibilibus, sunt intentiones boni et mali, amici et ini-
mici, convenientis et disconvenientis. Et hæ intentiones pro tanto dicuntur non esse a formis sensibilibus, quia per se non dependent ab illis, cum et in aliis particularibus quibusdam inveniantur. Sed tamen sensibilis anima non denudat eas a sensibilibus particularibus, sed accipit eas immixtas phantasmatibus, et per eas judicat de imitabili, vel fugibili, sicut ovis judicat lupum fugiendum, et pastorem non, et huic agno miserendum, et non illi. Habet etiam sensibilis anima vim ab omnibus aliis aliam, quæ est retentiva formarum et intentionum, quæ dicitur memoria. Quod enim non ejusdem vis sit recipere et retinere, probatur per virtutes materiales exteriores : aqua enim virtutem habet recipiendi, sed non retinendi figuras et formas.
Virtus autem motiva animæ sensibilis duplex est, scilicet imperans, quæ est duplex, scilicet irascibilis et concupiscibilis : et alia imperata, quæ est affixa nervis et musculis ad movendum ea ad perfectionem motus quem imperant concupiscibilis et irascibilis : et omnes actus harum virium sunt in sensibili anima, quæ nobis est communis cum brutis : et ideo totum hoc pertinet ad sensualitatem. Sed in homine quædam earum sunt persuasibiles a ratione, ut concupiscibilis et irascibilis : quædam autem non, ut quædam ex his quæ sunt in nervis et musculis. Unde dicit Glossa super illud Genesis, ii, 6 : Cumque cognovissent se esse nudos, id est, concupiscentiam sensissent bestialis motus in genitalibus, quæ plurimum etiam contra rationem moventur. Et ideo quia pars quædam sensualitatis persuasibilis est a ratione, et coerceri debet a concupiscentia, præcipitur mulieri ut excludat suggestionem serpentis.
AD PRIMUM ergo per quinque auctoritates, scilicet Augustini et Philosophi dicatur, quod sunt signa illa quæ dicta sunt in auctoritatibus, quod peccatum non sit in ratione, sed in sensualitate tantum, præcipue si plura de illis sign
<--- Page Split --->
concurrant sic : Si rationis desit omnino judicium : si fiant motus concupiscentiae non per accensionem apprehensi, sed potius instinctu naturae corruptae, sicut dicit Damascenus, quod bruta plus agantur a natura quam agant : et si sit concupiscentia sine meditatione et inquisitione constructionis ejus quod concupiscitur, et sine memoria, et providentia disponenle in futurum qualiter id quod concupiscitur impleatur, et sine judicio decentis et indecentis, turpis et honesti, meriti et peccati. Haec enim sunt quinque signa quae in quinque auctoritatibus per ordinem introducuntur.
Ad m quod contra objicitur, dicendum quod sine dubio secundum Augustinum in sensuali motu peccatum est. Sed hoc est levissimum ante actum rationis, et a quibusdam dicitur primus motus. Et quod tale peccatum possit inesse sensualitati, non habet ex hoc, quod actualiter conjungatur ei judicium rationis, sed quia habitualiter ordinatur ad ipsam, et ab ipsa praeveniendo poterat cohiberi. Sunt tamen qui dicunt hunc motum non esse peccatum, distinguentes primo inter primo primum motum, et secundo primum motum. Sed quia Augustinus dicit expresse peccatum esse, ideo tenendum est in sensualitate ante omnem rationis actum esse peccatum. De primis autem et secundis motibus tractatus erit in quaestione de peccatis.
Ad aliiud dicendum, quod sensibile et rationale prout sunt forma substantiales perfectiva, immediate se consequuntur ut potentia et actus, quando sunt in eodem. Si vero est idem judicium alicujus virtutis sensibilis animae, et de actu alicujus virtutis rationalis animae. Saepe enim contingit, ut dicit Philosophus1, quod intellectus et ratio occupata circa aliud objectum, non respiciunt ad id quod est in anima sensibili, sive sit in concupiscentia, sive in apprehensione virium sensibilis animae : et tunc tempus
intercidit inter judicium rationis, et concupiscentiam sensualitatis.' Et hoc est quod dicit Avicenna, quod quandoque non licet imaginativa agere quod debeb at agere naturaliter, sed trahit eam anima rationalis alio, et revocat eam ab imaginationibus suis. Et ad oculum videmus, quod aliquis multum cogitationibus occupatus, non percipit ea quae sunt in sensu.
Ad ultimum dicendum, quod inter locutionem serpentis et auditum mulieris nihil fuit medium : sed inter suasum serpentis et concupiscentiam mulieris tempus fuit medium. Et similiter in anima statim ut concupiscentia est in sensualitate, ordinatur ad rationem, et trahit eam quantum in ipsa est : sed non oportet ut statim ratio illud dijudicet et comparet ipsum ad meritum vel demeritum, et ad habendum vel non habendum : sed frequenter tempus longum intercidit medium.
Ad m quod objicitur sive quaeritur de Ad quæst. muliere, dicendum quod omnes actus sunt in interiori parte rationis, qui respondent actibus mulieris in prima tentatione : et hoc quando peccatum in delectatione et opere consummatur, sicut consummatum fuit in primis parentibus. Sed quando non consummatur, sed tantum per tentationem offertur, tunc non oportet, quod omnes illi actus in inferiori parte rationis inveniantur : sed si inveniuntur ibi, quandoque sunt tres, et quandoque tantum duo. Tres ut perceptio, delectatio, et cogitatio, quae dicitur quasi coagitatio, et supponit judicium rationis, quod quandoque est de differentiis delectabilis resolvens delectabile ad formas et differentias, quae magis movent ad delectandum. Quandoque autem est de ratione meriti et demeriti in delectabili illo, sive turpis et honesti secundum virtutem politicam. Quandoque vero colligit ratio in judi-
<--- Page Split --->
cando causas alias naturales inclinantes ad hoc quod tunc moveat talis delectatio, vel etiam causas speciales, ut verbi gratia, in delectatione mulieris quando vehementer movet animum judicium rationis quod fit de muliere pulchra, vel virgine, vel nobili. Et hae sunt differentiae quae efficaciores sunt ad excitandam libidinem. Quandoque vero fit judicium rationis de prohibitione concupiscentiae, sicut quoque Dominus dicit : Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maeclatus est eam in corde suo 1, et de turpitudine incontinentiae, et honestate continentiae. Quandoque autem fit judicium rationis, quare modo moveat libido : et sumitur quandoque causa in natura, quandoque in operibus nostris praeteritis, quandoque etiam in spiritualibus. In natura : quia propter colligationem corporis ad animam, corpus trahit animam, et immediate trahit animam sensualem, cujus virtutes figurtur in organis corporalibus : unde cum repleantur calido et humido organa generationis, desiderat natura expellere illud. Et quia virtutes in nervis et musculis natae sunt obedire et imperare, trahunt virtutes quae sunt super se ad imperium, et illae sunt ex parte sensibilis animae concupiscibilis et irascibilis : et illae ulterius trahunt rationem. Et idem est judicium si sumat ratio causam in judicando ex parte complexionis vel temporis, sicut sanguinei facilius trahuntur ad libidinem, et sic de aliis. Quandoque etiam sumit judicium ex conversatione praeteritae vitae, sicut qui fixit oculum in mulierem, vel quod consecutus est in tali peccato. Quandoque etiam sumit causam per quam judicat in spiritualibus, sicut in illusionibus demonum, et in corruptione et infectione naturae per primum peccatum. Et haec omnia judicia possunt esse ante utrumque consensum, et in opus et in delectationem sigillatim et simul : et de secundo
et tertio quidem judicio non est dubium, sed de primo.
Per hoc patet, quod non est necesse, quod statim quando aliquid judicatur a ratione in se, conferatur etiam ad aliud. Et ideo ratio quandoque judicat discernendo differentias delectabilis in se, et non confert ipsum ad rationem prohibiti vel non prohibiti, de quo debeat esse consensus vel dissensus. Sunt etiam quandoque duo actus in inferiori parte rationis, scilicet conceptio, et delectatio : non enim delectatur ratio nisi prius concipiat delectabile.
Dicimus igitur, quod si dissensus sequitur ad duos actus tantum, tunc fit hoc quod dicit Augustinus, scilicet quod statim sequitur, quando delectatio mentem attingit : et tunc numquam est morosa delectatio. Si autem sequitur dissensus post tales actus : tunc aut sequitur post judicium primum, aut secundum, aut tertium. Et si post primum, potest esse delectatio morosa et non morosa, non ex parte temporis, sed ex parte ignaviae rationis, quae diu discurrit per efficaciter moventia ad libidinem, a quibus statim judicium rationis revocare debuerat, et circa aliud occupare. Si vero sequitur dissensus post judicium secundum, tunc non est morosa : quia illud judicium movet ad dissentiendum. Si vero sequitur dissensus post judicium tertium, tunc potest esse morosa et non morosa : sed magis difficulter quam in judicio primo : eo quod tunc ratio trahatur a causis libidinis. Sed tamen quia non cogitur mentem a libidine revocare, et in tali delectione saepius consuevit libido ad mentem redire post exclusionem : et est simile in eo qui nititur a manibus alicujus trahentis eum evadere : ille enim saepius cogitur respicere retrorsum ad retrahentem, et iterum dirigit oculos in viam rectam per quam patet fuga : nec in tali iteratione est periculum aliquod,
<--- Page Split --->
eo quod ratio semper invenitur dissentiens ad saepius iteratam delectationem. Si vero etiam post dissensum injacet delectatio, et post judicium detestationis, tunc non est in rationis inferiori parte quae mulier dicitur, serpens, et tunc non est judicium de ea utrum sit morosa vel non morosa. Sed tunc est materia probandae et exercendae virtutis, sicut dicit Apostolus : Ne magnitudo revelationem extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satane, qui me colaphizet'. Sensualitas perpetuae corruptionis est, et semper concupiscit adversus spiritum : propter quod etiam dicit Apostolus, ad Romanos, vii, 22 et 23 : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivamtem me in lege peccati quae est in membris meis. Et alibi, vii, 15 : Non quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio. Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud : sed quod habitat in me peccatum.
ratio esse licitum vel illicitum, sed procedat tantum judicio primo, et diu moretur in illo, et quaeratur, Utrum tunc sit morosa vel non? Et videtur, quod non : quia praeceptum est rationi quod excludat, et hoc est preceptum affirmativum, et ita non obligat ad semper : ergo non faciens praeceptum, non semper omittit : et ita non excludendo delectationem non semper peccat.
Ad hoc dicendum, quod tunc non judicatur morosa in illo judicio, nisi quando incipit movere rationem ad consentiendum in opus vel ad fruendum delectatione : quod notat Augustinus velle in cogitatu delectari suaviter. In eodem enim instanti peccat per omissionem ratio, si non dissentiat delectationi.
Ad PRIMUM quod objicitur in contraAd object. 1. rium, patet solutio per praedicta.
Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus Ad object. 2. loquitur in communi de delectatione morosa et non morosa : et de illa saepe dubium generatur quanta sit : et illa pœenitentia quam ponit Augustinus in confessione peccatoris et dicenda oratione Dominica, delectationis est in genere, et non in specie.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod si post dissensum injaceat delectatio, erit in sensualitate tantum, et non ratione : et sic morosa fuit in Paulo et in multis aliis sanctis : unde in tali mora non est periculum.
Ad ALIAS duas auctoritates Augustini dicendum, quod vis est in hoc quod dicit, Cogitationis delectatione : quia cogitatio, ut diximus, supponit ibi judicium rationis : et tunc verum est, quod morosa esse potest si diu sic judicet ratio et non procedat ad dissensum : statim enim quando ratio judicat de illicito, et perpendit esse illicitum, dissentire debet : unde si postea non dissentiens delectatur, judicatur morosa delectatio, etiamsi parvum tempus sit in quo delectatur.
Ad ID quod quaeritur de viro, dicendum Ad quest. 2. quod secundum praedicta inferior et superior portio rationis sunt una potentia, sed geminatur secundum duo officia. Consensus tamen attribuitur superiori parti hac ratione : quia consensus semper fit secundum aliquas regulas juris, quas sequitur ratio in consentiendo : nullus enim consentit in aliquo, cujus nullam habet rationem in animo. Quia igitur rationes tales principaliter attendit superior portio, propter hoc attribuitur ei consensus in opus : nihilominus tamen quantum est de ratione virtutis in utroque officio, scilicet in superiori, et inferiori, potest consentire et dissentire.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae objecta sunt.
<--- Page Split --->
statem peccandi yeniälter participabit ah altero extremo, quod est sensualitas.
- Item, In prima tentatione penes suasum serpentis non fuit nisi damnationis occasio : penes gustum vero mulieris causâ damnationis tantum. Ergo cum veniale sit occasio damnationis, et non causa, videbitur esse illius potentia qua dicitur serpens : et cum haec sit sensualitas, videtur quod in sensualitate non sit nisi veniale peccatum.
ARTICULI TERTII
PARTICULA II
ET QUÆSITUM TERTIUM.
De quantitate peccati in unoquoque gradu.
Tertio, Quæritur de quantitate peccati in unoquoque gradu.
Et, Utrum isti gradus in quolibet peccato possint inveniri ?
Et videtur, quod in sensualitate non sit nisi veniale peccatum : quia
Dicit Augustinus in libro XII de Trinitate, quod sensualis motus peccatum quidem mortale non est, sed veniale atque levissimum.
Item, Duo sunt genera peccati actualis, scilicet veniale, et mortale, Et similiter duae potestates ad peccandum, scilicet rationis, et sensualitatis. Veniale igitur erit sensualitatis, cum mortale sit rationis.
SED CONTRA : Sed con 1. Dicit Augustinus 1, quod omne peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non esset peccatum. Sed dicit Damascenus, quod voluntas in ratio ne est, ita quod si non sit rationalis, non sit voluntas. Et Philosophus in IV Topic: rum, quod omnis voluntas in ratione est. Ergo videtur ulterius, quod omne peccatum in ratione sit. Et sic peccatum veniale erit in ratione, et non in sensualitate.
Item, Hoc videtur ex diffinitione peccati quam ponit Ambrosius in libro de Paradiso : « Peccatum est praevaricatio legis divinae et cœlestium inobedientia mandatorum : » quae praevaricatio et inobedientia non sunt nisi in illa potentia cui datur lex et praeceptum : sed haec est ratio : ergo videtur, quod omne peccatum sit in ratione.
Item, Veniale dispositio est ad mortale, et sensualitas est potentia disponens et inclinans rationem ad mortale peccatum. Cum igitur actus disponens ad mortale, sit potentiae disponentis, videbitur veniale esse sensualitatis.
Item, In progressu tentationis dicit Augustinus, quod cum manducat homo, damnatur totus : sed in comestione mulieris potest damnari et non damnari.
Cum ergo sit tertia potentia quae est sensualitas, videtur penes ipsam esse peccatum, quod non est damnabile tantum : medium enim habet naturam extremorum. Unde sicut mulier a viro habet quod potest peccare mortaliter, ita pote-
PRÆTEREA quæritur, Utrum vir in omni gradu tentationis peccet mortaliter tantum ?
Ad cujus intellectum ponatur exemplum de otioso quod primum est in concupiscentia sensualitatis, secundo in delectione cogitationis. tertio in consensu ad opus.
Et videtur, quod peccet mortaliter : quia dicit Augustinus, quod quando vir comedit, totus homo damnabitur : sed in isto casu vir comedit : ergo totus homo damnabitur. Si hoc dicatur, tunc quodlibet otiosum cum deliberatione prolatum vel factum, erit peccatum mortale.
<--- Page Split --->
m1. 2. JUXTA hoc quaeritur, Utrum isti gradus sint in quolibet peccato ?
Et videtur, quod non. Quædam enim peccata sunt, quæ habent objecta pure spiritualia, sicut peccatum infidelitatis, ut quod Deus non sit trinus et unus, vel quod Spiritus sanctus non procedat a Patre et Filio : et cum illa objecta sint pure spiritualia, in ea non potest sensualitas. Similiter de quibusdam peccatis superbiæ spiritualis, quæ objectum non habent in sensu vel sensibilibus, sicut est excellentia sanctitatis. Et sic videtur, cum illa peccata sint tantum in actu rationis, quod semper sint mortalia.
solutio. Solutio. Dicendum ad primum, quod in sensualitate sola non est nisi veniale peccatum : in inferiori autem parte rationis quandoque veniale, quandoque mortale : in superiori autem mortale tantum, et hoc in quibusdam peccatis, et non in omnibus, ut infra dicetur.
4 object. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Augustinus glossat seipsum in libro Retractionum 1 distinguens, quod multipliciter est peccatum voluntarium, et redit distinctio sua ad tria membra. Est enim voluntarium originale, sed non voluntate propria, sed aliena, scilicet primorum parentum. Et est voluntarium peccatum quod surgit ex continua peccati concupiscentia, quod dicitur primus motus, sed non voluntate conjuncta operi, sed voluntate quæ deberet et posset hoc opus prævenire. Tertio modo est voluntarium mortale peccatum voluntate conjuncta operi.
Unde dicendum, quod veniale peccatum quod est in sensualitate, secundo modo est voluntarium : et ita non oportet, quod sit in voluntate quæ est in ratione ut in subjecto, vel ut in causa conjuncta eliciente actum illum.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod peccatum mortale directe est contra legem : et ideo
non causatur nisi a ratione. Sed veniale dispositio est ad transgressionem legis, et non directe contra legem : et ita non oportet, quod sit in ratione ut in causa vel subjecto. Dico autem in causa vel subjecto : quia si peccatum consideratur in actu, tunc in potentia a qua est, est ut in causa. Si autem consideratur in dispositione vel habitu, tunc in potentia a qua est, est ut in subjecto.
Ad aliud dicendum, quod isti gradus Ad quest. 1. non in omni peccato sunt ita quod sequatur damnatio. Nec Augustinus dicit hoc quod in omnibus sint hoc modo, sed tantum in his ubi mulier et vir vetitum comedunt, et serpens vetitum persuadet. Et debet vis fieri in eo quod est vetitum : vetitum enim idem est quod prohibitum, et non est directe prohibitum nisi mortale peccatum : quod ergo ex genere et natura mortale non est, sed veniale, ut otiosum, hoc non est vetitum, nec etiam concessum, sed est præter præceptum cadens indirecte sub prohibitione : et ideo mulier per cognitionem in hoc delectata, et vir per consensum in opus non gustant vetitum : et ideo non sequitur damnatio.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicen- 2. ad quest. dum quod isti gradus sunt in omni peccato mortali. Licet enim quædam non habeant objecta sensibilia, tamen corruptio prima oritur a sensualitate. Sicut enim dici Sapiens : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem 3. Unde cum anima corruptiones illas patiatur ex conjunctione ad corpus, et immediata conjunctio ejus sit secundum sensualitatem, corruptio quæ est a corpore, maxime viget in sensualitate, et per ipsam ut per originem est etiam in ratione. Unde patet qualiter obnubilatio infidelitatis quantum ad primam sui originem sit in sensualitate et in carne.
<--- Page Split --->
Si vero quæratur, Utrum primus motus infidelitatis sit in sensualitate, vel in ratione ?
Dicendum, quod in sensualitate esse non potest : sed surreptio rationis in qua est primus motus, causatur a corruptione inferioris rationis : et sic secundum relationem ad primam originem refertur ad sensualitatem primus motus in talibus peccatis.
Et similiter dicendum etiam est de omnibus peccatis quae habent objecta pure spiritualia.
ARTICULUS IV.
Qui et quot sunt modi tentandi 1 ?
Deinde quæritur, Qui et quot sunt modi tentandi ?
Et sumenda sunt distinctiones Sanctorum.
Dicit enim Glossa super Genesim, n1, 1 : « Tribus modis culpa perpetratur, suggestione, delectatione, et consensu. Primo her hostem, secundo per carnem, tertio per spiritum. Hostis enim prava suggerit, caro se delectationi subjicit, tandem spiritus delectationi consentit. Suggestione peccatum cognoscimus, delectione vincimur, consensu ligamur. »
Item, Gregorius in libro XXXII Moralium super illud : Ecce Behemoth, quem feci tecum 2, dicit : « Fideli famulo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat : omne quod supprimendo rapit, omne quod insidiando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit. »
Item, I ad Corinth. x, 13, distinguit Glossa tentationem in diabolicam et humanam, dicens quod tentatio humana est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo.
Item, Humana tentatio est de eis sine quibus vita ista agitur.
Item, Propter Christum pati humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum.
Item, Humana tentatio est, aliter sapere quam res se habet cum bono animo.
Item, Humana tentatio est, cum irritatur quis in fratrem studio corrigendi, plus tamen quam christiana tranquillitas postulat.
Diabolica vero tentatio est, nimis amando sententiam suam vel invidendo melioribus usque ad præcidendæ communionis vel condendi schismatis vel hæresis sacrilegium pervenire.
QUÆRITUR ergo de omnibus his modis, Quæst. et de utilitate ex his tentationibus proveniente.
Et primo quæritur de prima divisione, quæ accipitur in Glossa super Genesim.
Videtur enim, quod non comprehendat omnem modum tentationis : quia
Non est idem modus tentationis Christi, et nostrae, et primorum parentum. Christus enim tentabatur exterius tantum, neque trahebatur a tentatione in corpore, neque in anima. Primi autem parentes trahebantur in anima, non in corpore. Et hoc patet in dubitatione Hevæ : non enim trahitur corpus a tentatione nisi corruptum : corpus autem Christi et primorum parentum in primo statu non fuit torruptum. Nos autem trahimur in corpore et anima.
Item, Videtur falsum, quod tentatio secunda sit in carne : quia supra habi-
<--- Page Split --->
tum est, quod est in inferiori parte rationis, quae non est caro.
- Item, Falsum videtur quod dicit, quod delectatione vincamur. Supra enim habitum est, quod non omnis delectatio est mortale peccatum, quamvis sit in inferiori parte rationis.
vt. 2. DEINDE objicitur de divisione Gregorii, et quaeritur, Quid vocalur, Opprimendo rapere ?
Hoc enim perlinet ad violentiam, et diabolus nulli potest facere violentiam, sicut dicit beatus Bernardus : « Debilis hostis est, qui non potest vincere nisi volentem. » Ergo videtur, quod nihil opprimendo rapiat.
Item, Oppressio illa aut refertur ad corpus, aut refertur ad animam. Si ad corpus, tunc non videtur opprimere ita quod rapiat : quia ex hoc nihil rapit quod opprimit aliquem in corpore.
Praeterea, Glossa super epist. I Petri, v, 8, dicit, quod non est timendus hostis, qui non potest etiam in porcos nisi ex dispensatione conditoris. Et ita videtur non posse opprimere nisi licentia accepta a Deo. Ergo non ipse opprimit, sed Deus. Si vero refertur ad animam : tunc plane falsum est : quia potestatem in anima non habet, nisi in quantum homo sibi ex propria voluntate concesserit.
Item, Quaeritur de hoc quod dicit, Insidiando circumvolat. Insidiae enim ponuntur ambulantibus in via publica. Sed via publica in moribus est via mandatorum : et haec non habet periculum : et ita videtur, quod non sit obnoxia insidiis inimici.
Praeterea, Insidiantes in uno loco consueverunt ponere insidias, et non circumvagari : et ita videtur, quod incompetenter haec duo conjungat, Insidiando circumvolat : si enim insidiatur, non circumvolat : et si circumvolat, non insidiatur.
Item, Quaeritur de hoc quod dicit, Omne quod minando terret. Per minas enim et terrores non attrahitur aliquis, sed fugatur. Cum ergo daemonis sit intentio tentatos attrahere, videtur quod iste modus non sit machinationis suae, qui est, minando terrere.
Ulterius, Quaeritur de hoc quod dicit, Suadendo blanditur. Suasio enim actus rationis est. Cum igitur daemon non possit supra rationem, ut supra habitum est, videtur quod suasio ejus non percipiatur ab homine : et ita non suadendo blanditur.
Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicit, Desperando frangit. Ex hoc enim quod aliquis desperat, non est omnino fractus : quia adhuc potest redire ad veniam.
Ulterius, Quaeritur de hoc quod dicit, Omne quod promittendo decipit. Ejus enim non est promittere, qui nihil habet dare : sed daemon nihil habet dare : ergo videtur, quod suum non sit promittere.
Item, Videtur quod non omnes modi machinationis suae contineantur in istis sex. Quia dicit Augustinus, quod daemones se quandoque immiscent saporibus ciborum, ut excitent ad gulam. Quandoque spectaculis oculorum, invitantes ad vanitatem et libidinem carnis, secundum quod narrat Gregorius in Dialogis1, quod diabolus sedit super folium lactucae excitans ad libidinem gustus quamdam monialem. Et secundum quod dicitur de Heva : Vidi igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile2. Quandoque etiam se immiscet gesticulationibus histrionum, ut moveat ad risum et vanitatem. Et quandoque etiam ipsis sanguinibus, ut supra habitum est.
Item, Augustinus in libro de Conflictu vitiorum et virtutum tangit speciales conflictus multorum vitiorum, scilicet septem capitalium et filiarum sua-
<--- Page Split --->
rum, quibus pie viventes in Christo Jesu non desinit diabolus impugnare.
Et subinfert postea : « Sed nec his contentus ad alia convertitur argumenta, dum quibusdam in somniis saepius vera praenuntiat, ut eos quandoque ad falsitatem protrahat : cum dormientes ante horam vel tempus excitat. ut eos quando vigiliarum tempus est, somno gravissimo deprimat. Præterea cum psallentes atque orantes sibilis, stridoribus, latratibus diversis, et incognitis vocibus, jactis etiam lapidibus vel stercoribus perturbat, ut eos quoquo modo ab opere spirituali retrahens, inanes efficiat. » Unde dicit ibidem Augustinus, quod quandoque tentat blasphemia.
Item, In libro II super Genesisi ad litteram dicit, quod mathematici instinctu daemonum saepius vera praedicunt. Et sic cum multa sint tentamenta diaboli, non videntur posse omnia reduci ad sex modos quos tangit Gregorius.
Item, Suadendo blandiri et promittendo decipere, non videtur habere differentiam : quia diabolus non promittit, nisi addat persuasioni ut credatur promittenti.
Præterea, Insidiando circumvolare non videtur habere differentiam ad aliquod aliorum : qui enim insidiatur, occulte nocet, et in omnibus machinamentis diabolus quærit occulte nocere.
Quest. 3.
DEINDE quæritur ulterius de tertia divisione, et primo de hoc quod Glossa distinguit tentationem in humanam et diabolicam : sicut enim quædam tentatio est a diabolo, ita quædam a mundo, et quædam a carne : et sic videtur insufficienter distinguere. Si autem dicatur diabolica tentatio, quæ est ad similitudinem tentationis, tunc nihil videtur esse dictum : quia daemonum non est tentari.
Item, Pro Christo pati non videtur tentatio esse, sed potius virtus constantie et fortitudinis. Similiter, In periculis
quærere humanum consilium, non est tentatio, sed actus prudentiae virtutis. Item, In periculis se committere discrimini postposito consilio quod potest haberi, est tentare Deum : et hoc est peccatum mortale : ergo videtur oppositum ejus, scilicet quærere consilium in periculis, esse meritum et obedientia præcepti, quod ponitur in Deuteronomio, vi, 16 : Non tentabis Dominum Deum tuum. Item, Apostolus permisit se submitti in sporta per muros, cum quæreretur a præposito Damasci 1 : et hoc fuit quærere consilium humanum : nec hoc reputatur tentatio, sed potius laus Apostoli, sicut dicit Glossa ibidem : « Fugiat servus Christi et minister verbi sicut ipse Christus in Ægyptum fugit : fugiat omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quæritur, ut ab aliis qui non ita quæruntur, non deseratur Ecclesia. »
Præterea, Dicit Philosophus, quod si unum oppositorum est multiplex, et reliquum. Cum igitur tentatio humana distinguatur per quinque membra a Glossa, videtur, quod tentatio diabolica per tot debeat distingui : cum tamen in Glossa non inveniatur nisi unus modus tentationis diabolicæ.
GRATIA hujus quæritur, Quid sit tenQuæst. 4. tare Deum ?
Si enim hoc est, ut quidam dicunt, petere miraculum propter se fieri, tunc multi sancti tentarunt Deum. Si autem hoc est, ut quidam alii dicunt, offerre se periculo, cum possit consilium humanum haberi de evacuatione periculi : tunc iterum multi sanctorum martyrum ut Catharina et Sebastianus tentaverunt Deum.
Præterea, Hoc videtur esse contra hoc quod habetur, Judicum, v, 2 : Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
<--- Page Split --->
- ULTERIUS quaeritur de profectu tentationis, de quo dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.
uio. SOLUTIO. Dicendum, quod prima divisio data est penes gradus, quibus progreditur tentatio in nobis ad consummationem peccati : et quta non sunt nisi tres, scilicet sensualitatis, et inferioris partis rationis, et superioris, patet quod sufficiens est divisio penes hos gradus assignata.
quæst. AD PRIMUM quod est contra objectum, Ad 1. dicendum quod tentatio Christi et primorum parentum secundum primum statum reducitur ad tentationem quæ est in suggestione hostis. Suggestio enim est duplex, scilicet, exterior, et interior. Interior fit per actum sensualitatis corruptæ, exterior fit per dæmonem absolute : et talis fuit in primis parentibus secundum primum statum et in Christo.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod inferior portio rationis propter mollitiem et defectibilitatem dicitur caro, et mulier : ex vicinitate enim carnis sæpius emollescit in delectationibus carnalibus.
Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod non ideo dicit, quod delectatione vincimur, quod semper hoc fiat et in omni delectatione : sed quia cum tria sunt in delectatione peccati, et delectatione prima, duo non vincunt : quia aperte sciuntur esse mala, scilicet persuasio sensualitatis, et judicium rationis de illicito : sed hoc quod compellit ad peccatum, est victoria tentationis delectationis.
Ad quæst. AD in quod ulterius quaeritur de alia 2. divisione, dicendum quod hæc sumitur secundum modos machinationis diaboli tantum : et illi sunt vel in prosperis, vel in adversis. In adversis dupliciter, scilicet respectu præsentis adversitatis, et respectu futuræ. Si respectu futuræ adver-
sitatis, tunc minando terret : et hoc fit quando incutit alicui timorem defectuum corporalium vel temporalium vel perseverantiae si velit servire Deo. Si autem est respectu præsentis adversitatis, tunc est de nimia tristitia mali imminentis : et hoc potest esse malum culpæ vel malum pœnæ. Et si est malum culpæ, tunc desperando frangit : si de malo pœnæ, tunc opprimendo rapit. Dico autem nimia tristitia : quia moderata tristitia de culpa vel pœna non est tentatio, sed virtus. Unde Apostolus in epist. II ad Corinth. vii, 10 : Sæculi tristitia mortem operatur : tristitia autem quæ secundum Deum est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur. Et est tristitia vel confusio adducens ignorantiam. Si vero tentat per prospera, tunc tentat secundum conversionem ad bonum commutable. Et hæc conversio dupliciter consideratur, scilicet generaliter ad bonum hoc vel illud, vel specialiter ad hoc bonum vel illud. Et si generaliter, tunc insidiando circumvolat, et tunc insidiari est observare omnem modum conversionis ad bonum commutabile ut inclinet ad illicitum. Si autem est specialiter ad hoc vel illud, tunc aut est respectu præsentis, aut respectu futuri. Si est respectu præsentis, tunc suadendo blanditur : et est tunc suadere, assignare rationes ex parte necessitatis humanæ, ut sub obtentu necessitatis ingerat voluptates. Si vero est respectu futuri, tunc promittendo decipit.
Vel sic dicatur : Tentatio hostis vel est ex parte virium apprehensivarum, quæ tamen sunt practicæ, vel ex parte motivarum. Si primo modo : aut ex parte phantasiæ secundum quod accipit a sensu multitudinem sensibilium : et tunc insidiando circumvolat, ut decipiat per sensibilia : aut ex parte phantasiæ secundum quod est motiva concupiscibilis, et sic suadendo blanditur. Si autem ex parte motivarum tantum, tunc est secundum irascibilem ; et tunc aut est contra actum fortitudinis, et tunc opprimendo rapit : aut contra actum spei, et hoc du-
<--- Page Split --->
pliciter : quia spes est futuri boni, et spes veniæ. Et si est contra spem veniæ, tunc desperando frangit : si autem est contra spem futuri boni, tunc promittendo decipit.
Sed tunc videtur divisio insufficiens : quia nulla machinatio habetur contra actum rationis. Item, Sicut est machinatio contra actum fortitudinis, ita contra actum aliarum virtutum cardinalium. Item, sicut est machinatio contra actum spei, ita contra actum aliarum virtutum theologicarum.
Ad hoc dicendum est, quod sicut patet ex prædictis dæmon non potest super rationem immediate, sed tantum mediante phantasia : et tunc machinatio contra rationem reducitur hoc modo ad illam, quæ est, Suadendo blanditur.
Ad aliud dicendum, quod concupiscibilis non est ordinata nisi ad bonum ut nunc : et idcirco conversio ad tale bonum est cum fortitudine, nisi addatur persuasio ex ratione et phantasia : quia bonum ut nunc suspectum est semper : et idcirco nulla machinatio est in concupiscibili simpliciter. In irascibili autem non sic : quia illa est contra malum quod aperte est malum : et ideo ad insurrectionem contra illud non indiget persuasione, sed apprehensione tantum.
Ad aliud dicendum, quod duæ virtutes inter cardinales, scilicet prudentia, et justitia, sunt in ratione, in qua dæmon non potest immediate, sed ex multitudine phantasmatum quandoque obnubilat : et tunc machinatio contra illam reducitur ad illam quæ est, Insidiando circumvolat. Temperantia vero est in concupiscibili secundum quod ordinatur ad bonum ut nunc : et ideo machinatio contra illam virtutem, ad eam reducitur, quæ est, Studendo blanditur.
Ad aliud dicendum, quod charitas est in voluntate, supra quam non potest nisi Deus. Et si dicatur a quibusdam esse in
concupiscibili, voluntas tamen, ut supra habitum est, trahitur a concupiscibili et delectabili quod est in ipsa, ut postponat amorem summi boni amori boni præsentis : et tunc machinatio contra charitatem etiam reducitur ad eam, quæ est, Suadendo blanditur. Fides autem est in ratione vel intellectu, in quam, ut habitum est, non potest dæmon immediate : sed obnubilat quandoque fidem phantasticis rationibus : et tunc machinatio contra fidem sub ea coniprehenditur, quæ dicitur, Insidiando circumvolat.
Ad PRIMUM igitur quod contra partes divisionis beati Gregorii objicitur, dicendum quod oppressio illa non sonat in coactionem voluntatis omnimodam, sed occasionaliter, ut quandoque fit, quando multa mala ingeruntur alicui, quod protrahitur ad impatientiam et iram, et obliviscitur virtutis, sicut fecit beatus Job, cui semper uno nuntio adhuc referente malum unum, alius supervenit qui pejus nuntiavit 4.
Ad aliud dicendum, quod oppressio est ad voluntatem et rationem, sed occasionaliter, non coactive, secundum quod exigitur ad tentationem. Si enim esset omnino coactiva, non esset tentatio, neque motus machinationis.
Ad aliud dicendum, quod rapit hominem in peccato impatientiae vel iræ : licet enim Deus potestatem tentandi permittat et det, tamen quia diabolus ex malitia instigat ad actum, oppressio et actus diaboli sunt et non Dei. Voluntas enim diaboli plus inclinatur ad tentandum ex malitia propria, quam ex obedientia exsecutionis mandati divini.
Ad m quod quaeritur de insidiando circumvolat, dicendum quod in omni via diabolus ponit insidias, et semper juxta viam, secundum quod dicitur in Psalmo cxxxix, 6 : Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Est enim triplex via per quam progreditur homo, scilicet via naturæ : et juxta hanc ponit diabolus insi-
<--- Page Split --->
mittendo decipere, sicut est revelatio somniorum.
Et ex his patet responsio ad duo sequentia.
Ad quest. Ad id quod de tertia divisione quæri- tür, dicendum quod humana tentatio dicitur ibi in his sine quibus non est in- firmitas humana : diabolica autem præ- sumptio dicitur præsumptio contra præ- ceptum Dei, quæ provenit ex contemptu præcepti et præcipientis. Et propter hoc in Glossa non ponitur diabolica tenta- tio, sed diabolica præsumptio, et humana tentatio, et angelica perfectio. Et dicitur præsumptio diaboli, quando suadet dia- bolus ipsam, non infirmitas humana, et quæ est ad imitationem diaboli. Angelica vero perfectio est, ut dicit Glossa, in nullo errare. Sed tentari est humanæ in- firmitatis : et hæc tentatio quæ in infir- mitatem humanam cadit, aut est proba- tionis divinæ, aut infirmitatis humanæ. Et si est probationis divinæ, tunc semper est in periculis : et tunc aut est cum pos- sibilitate evadendi periculum, aut non. Si primo modo, tunc est illa quam dicit Glossa, quod in necessitate vel pressura non dissidat homo a Deo, auxilium hu- manum requirendo. Si vero secundo modo, tunc est illa quam dicit Glossa : « Pati pro Christo humana tentatio est. » Et istæ duæ tentationes sunt, per quas proficitur apud Deum. Nec dicuntur tentationes, nisi pro tanto quod sunt interrogationes infirmitatis humanæ, utrum Deo constanter adhæreat, vel non.
Si autem tentatio est probatio ab infirmitate humana in his sine quibus hæc vita non ducitur, tunc multiplicatur secundum tres vires, quæ referuntur ad opus hujus vitæ. Et illa quæ est aliter sapere, quam res se habet cum bono animo non usque ad sensus singularitatis condendi schismatis vel hæresis, sumpta est penes rationem. Illa vero quæ est
amare ea sine quibus vita ista non agitur, sumpta est penes concupiscibilem. Sed illa quæ est cum quis irritatur in fratrem studio corrigendi, plus tamen quam Christiana tranquillitas postulat, sumpta est penes irascibilem.
Ex nis patet solutio ad objec ta : quia humana tentatio non dividitur contra diabolicam tentationem, sed contra diabolicam præsumptionem. Similiter pro Christo pati, tentatio est probationis, per quam intelligatur infirmitas humana de constantia. Patet etiam, quod cum aliquis læditur solus, et non grex sibi commissus, et grex aliunde habet confortationem, bene potest consurgere ad consilium humanum et cedere.
Similiter ad id quod objicitur de Philosopho, patet solutio per ante dicta : quia non oportet, quod multiplex sit præsumptio diabolica, cum non opponatur humanæ tentationi quæ multiplex est.
Ad id quod quæritur, Quid sit tentare Ad quæst Deum ?
Dicendum secundum Glossam super Deuteronomium, vi, 13, quod Deum tentat, qui habens quod faciat, sine ra- tione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo : et ideo tentatio Dei supponit tria, scilicet postu- lationem miraculi sine ratione utilitatis, et quod committat se vel fidem discri- mini, ut per hoc sciat, si liberet eum Deus, quod Deo sit credendum. Et ter- tium, quod non sit perfecta fides in cor- de. Et hoc dicit Glossa super versum illum : Ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea 1, sci- licet quod dolose miraculum postularunt in corde non credentes.
Ad id quod quæritur de profectu tentaAd quæst. tionis, dicendum quod licet ad multa 5. valent tentationes, tamen ad quatuor valent specialiter, scilicet ad emendatio-
<--- Page Split --->
nem delicti : et hujus exemplum est de Maria sorore Moysi 1. Et ad virtutis probationem : et hujus exemplum est in Job et Tobia. Et ad humilitatem et experimentum propriae fragilitatis et fortitudinis in resistendo : et hujus exemplum est in Apostolo Paulo 2. Et ad gloriam Dei : et hujus exemplum est in caeco nato 3.
Nota idem quod Glossa dicit super Matthæum, iv, 1 et seq., sic : « Omnibus quæ in mundo sunt ut armis utitur dia-
bolus contra nos. Nam nihil est in mundo nisi concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ 4. In his enim tribus omnia genera tentationum comprehenduntur. » Sed Glossa ibidem distinguit genera tentationum penes objecta et generales fines peccatorum. Omne enim peccatum, aut fit propter concupiscentiam carnis, aut propter concupiscentiam oculorum, aut propter superbiam vitæ.
QUÆSTIO LXX.
De quatuor coæquævis in communi.
Deinde, Quæritur de quatuor coæquævis in communi.
Et videtur, quod non sint tot : quia
Tempus est accidens, et sic erit in aliquo eorum ut in subjecIo : accidens autem numquam coæquævum subjecto est : quod probatur ex hoc quod principiatur et causatur a subjecto : ergo videtur, quod ista quatuor non sint coæquæva.
Item, Locus et locatum non sunt coæquæva secundum naturam : quia locus principium locati est. Cum ergo cœlum empyreum sit locus, et Angeli locatum, in ipso non videntur esse coæquæva.
Item, Dicit Philosophus in libro de Causis, quod quædam quæ sunt post æternitatem, sunt supra tempus : sed illa sunt immutabilia, sicut cœlum, et
angelica natura : ergo non videntur esse coæquæva tempori.
- Item, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Quidam aiunt, quod ante omnem quidem creationem geniti sunt Angeli, ut Gregorius dicit theologus : et primum quidem excogitavit Deus angelicas virtutes et cœlestes, et excogitatio opus ejus fuit. Alii vero quoniam est genitum cœlum primum. Quoniam autem ante hominis plasmationem, omnes confitentur. Ego autem Gregorio theologo consentio : nam par fuit primum intellectualem substantiam creari, et secundo sensibilem, et tunc ex utrisque hominem 5. »
Præterea quæritur, Penes quid sumiQuæst. tur numerus horum quatuor coæquævorum ?
1 Cf. Numer. xii, 9 et seq. 2 Cf. II ad Corinth. xi, 8 et 9. 3 Cf. Joan. ix, 3.
4 Cf. I Joan. ii, 16. 5 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 3.
<--- Page Split --->
Solutio. Ad quest.
Solutio. Ad hoc ultimum dicendum, quod numerus quatuor coequaverorum accipitur penes principia creationis, et coexistentiam istorum. Sunt enim quaedam creata ex natura corporea mutabili, et illorum principium est materia. Quaedam vero ex materia immutabili per generationem et corruptionem, et horum principium est caelum. Quaedam vero sunt non ex materia corporea, et haec non possunt esse principiata ex materia vel ex caelo, sicut angelica natura. Et ideo ista tria coequaeva sunt. Tempus autem coequaverum ipsius ponitur, secundum quod sumitur extenso nomine pro mensura cujuscumque mutationis ad quodcumque esse. Unde dicitur ibi tempus mensura progressionis eorum in esse per creationem.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod tempus illud non est in uno, sed adjacet tribus, scilicet Angelo creato, et cœelo, et materia. Et habet duplicem comparationem ad illud cui adjacet, scilicet ut mensura, et ut accidens. Ut accidens principiatur ab ipso, et sic posterius ipso est secundum intellectum, sed non quoad esse et durationem : ut mensura vero est passio motus ejus, et adjacet ei ut coequaverum.
Ad aliud dicendum, quod locus secunAd 2 et 3. dum quod accipitur ut creatum, non est nisi extremitas corporis alicujus, et refertur ad ipsum sicut terminans ad terminatum, et pars ad totum. Secundum autem quod accipitur in generatione et natura, tunc quamdam habet influentiam principii supra formam et figuram rei generatae in ipso, secundum quod dicit Porphyrius 1, quod generationis principium dicitur vel ab eo qui genuit, vel ab eo in quo quis genitus est.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius Ad 4. theologus et Damascenus loquuntur secundum ordinem intellectus et naturae, et non secundum ordinem ipsius esse : secundem intellectum enim et naturam simplicia sunt ante composita, ut sensibile et intellectuale ante hominem, qui ex utroque est : intellectuale vero in ordine simplicium est ante sensibile : quia intellectuale est finis et actus sensibilis : actus autem, ut dicit Philosophus in IX Metaphysica 2 prior est potentia, substantia, et ratione : sed secundum ordinem ipsius esse nihil prohибet intellectuale esse coequaverum cœelo et materia, quae a Damasceno sensibilia dicuntur, eo quod a sensibus percipiuntur.
QUÆSTIO LXXI.
De operibus sex dierum.
Post haec transeundum est ad ea quae ex quatuor coequaevis secundum numerum sex dierum processerunt.
Et quaeruntur duo. Quia enim opera sex dierum facta sunt triplici opere,
<--- Page Split --->
scilicet creationis, distinctionis, et ornatus, quaeritur primo de distinctione et ornatu, eo quod jam habitum est de creatione, consequenter de ipsis distinctis et ornatis.
Circa primum quaeruntur tria, quorum primum est de opere distinctionis.
Secundum, De opere ornatus.
Tertium, De tribus operibus in communi, scilicet creationis, distinctionis, et ornatus.
ARTICULUS I.
De opere distinctionis.
Ad primum proceditur sic :
In principio Genesis super illud : Fiat lux1, dicit Glossa interlinearis : Incipit distinguere opera. Ergo videtur cum per hoc verbum, Fiat lux, aliqua pars materiae primae acceperit formam lucis, quod distinctio sit acceptio formae specialis.
Item, Res in natura sunt in esse distincto. Cum igitur ex materia non progrediantur nisi per acceptionem formae, videtur quod collatio formarum sit opus distinctionis.
lucis a tenebris, ita quod lux est in superiori parte, et tenebrae in inferiori extremitate terra. Et secunda distinctio est aquarum quae sunt supra firmamentum, ab aquis quae sunt sub firmamento. Et tertia aquarum in locum unum a terra. Et omnes istae distinctiones sunt ad locum : ergo videtur, quod distinctio sit acceptio loci.
- Item, Videtur hoc ex hoc quod dicunt Sancti primo materiam omnium fuisse confusam, et per distinctionem unumquodque elementum ad suum locum esse distributum. In hoc enim videntur innuere, quod distinctio sit distributio elementorum ad loca propria.
ITEM, quaeritur, Cum tres sint distinQuæt. ctiones, ut dicunt Sancti, scilicet lucis a tenebris, et aquarum ab aquis, et aquarum a terra, penes quid istae tres distinctiones accipiantur?
Sed contra.
In omni opere sex dierum semper ponitur aliqua collatio formae, sicut patet in creatione pecorum et piscium vel volatilium, et solis et luna. Ergo videtur, quod opus distinctionis per omnia opera sex dierum extendat, quod est contra omnes Sanctos, qui dicunt opus distinctionis ultra diem tertiam non extendi.
Item, Videtur quod distinctio non sit ad formam, sed ad locum. Dicunt enim Sancti, quod prima distinctio est
SOLUTIO. Dicendum, quod distinctio Solutio. A1 object. dicit actum inclinantem ad formam 1 et 2. communiter et ad locum : et est actus ordinans principia naturae ad locum et ad formam actionis et passionis et motus.
Et per hoc patet solutio ad prima duo.
Ad ALIUD dicendum, quod non quæliAd object. bet acceptio formæ est distinctio, sed 3. principiorum generalium moventium et agentium et patientium : determinata
<--- Page Split --->
autem stelle et determinata animalia non sunt generalia principia, sed determinata : et ideo illa omnia pertinent ad ornatum, ut patebit in sequentibus.
Ad id autem quod de plantis potest objici, solvetur inferius.
Ad quæst. Ad ultimum dicendum est, quod est principium movens influens virtutem et non speciem suam his quæ moventur ab ipso, et est principium motum receptivum virtutis illius. Et sunt iterum principia agentia et patientia et moventia invicem et recipientia a se invicem virtutem et speciem. Principium autem quod est movens tantum influens virtutem et non speciem, est duplex, scilicet substantia movens, et forma per quam est motus illius. In prima ergo distinctione fit distinctio extremorum ab invicem, quorum unum est movens influens virtutem et non speciem : et hæc distinctio fit penes formam per quam est motus : et hæc est divisio lucis a tenebris, lux enim est prima forma per quam moventur elementa ad generationem et corruptionem : et in generatione tamen non generatur lux, sed virtus consequens lucem comparatur ad generationem. In secunda vero distinguitur movens primum ab eo quod movetur secundum substantiam, ut aquæ quæ sunt supra firmamentum, et quæ supponunt cœlum crystallinum, ut supra est habitum, distinguntur ab aquis quæ sunt sub firmamento, quæ supponunt pro materia fluida et mobili ad generationem et corruptionem. In tertia vero distinguuntur agentia et patientia ab invicem, ut aqua ab igne et aere descendens, et a terra recedens in locum unum.
Sed contra hanc distinciónem objicitur : quia
Cum prior sit distinctio rei secundum substantiam, quam secundum formam, videretur tunc quod secunda distinctio præcedere deberet primam.
Item, Lux non videtur esse forma
quæ moveat secundum influentiam virtutis tantum : a quibusdam enim communicatur secundum speciem, sicut ab igne et aere, quando præsens est illuminans.
Item, Ignis et aer sunt agentia et patientia, sicut aqua et terra. Et ita videtur, quod debeant habere distinctionem sicut alio duo elementa, quod non determinatur in littera Genesis.
Præterea quæritur, Ad quid necesse est esse distinctionem ad locum et formam, et non ad alterum tantum, et ad quam formam sit distinctio ?
Solutio. Ad hoc ultimum dicendum est, quod totum opus sex dierum terminatur ad opus naturæ, et secundum quod multiplicantur ea quæ sunt ad perfectionem principiorum naturalium, multiplicatur opus sex dierum. Primum autem opus quod creationis est, ipsas substantias principiorum naturalium conducit ad esse. Cum autem secundum Philosophum principia secundum suas substantias non agant nec patiantur, nec moveant nec moveantur, exigitur aliquod opus, per quòd habeant formas, mediantibus quibus moveant et moveantur, et agant et patiantur. Dicit enim sic Philosophus in libro de Sensu et sensato : Secundum quod ignis et terra nihil facere vel pati, nec aliud in quidquam, supple, contingit eis : secundum autem quod contrarietas in unoquoque, secundum hoc omnia et faciunt et patiuntur. Hoc igitur opus quod dat principiis naturæ movere et moveri, et agere et pati, est opus distinctionis, sive divisionis, vel dispositionis. Opus autem quod determinat actum activorum, et passionem passivorum, et motum motivorum, secundum determinatas species in natura, est opus pertinens ad ornatum, ut in consequentibus patebit. Et cum non plura exigantur ad naturæ perfectionem, non sunt plura opera in sex diebus. Quia vero forma secundum quam movent et agunt et patiuntur principia, habet contrarieta-
<--- Page Split --->
tem, oportuit ipsa principia secundum suas formas et motus sortiri diversa loca. Et propter hoc distinctio ad formam, est etiam distinctio ad locum per consequens.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod lux est forma inventa in cœlo mobili et non mobili. Inventur enim in cœlo empyreo, et crystallino, et sphæra stellata, et sphæris planetarum. Et propter hoc cum sit generalior quam substantia cœli movens, quæ primo invenitur in cœlo mobili crystallino, prior est distinctio sua, quam cœli crystallini. Item, Alia ratione supra in quæstione de cœlis probatum est, quod nullum corpus omnino uniforme est mobile : quia sic non haberet dextram et sinistram. Et ideo cœlum crystallinum cum moveatur, habebit principia motus dextram et sinistram difformitatem : aut illam facit disparitas lucis in Oriente et Occidente. Et ita patet, quod lux est aliquo modo principium motus etiam ipsius cœli quod est primum mobile : et ideo ejus distinctio est ante distinctionem primi mobilis.
traria 1. Cœlum autem cum inferioribus non habet eamdem materiam, neque contrariam formam. Et ita patet, quod inferiora non accipiunt lucem cœli, sed virtutem quæ consequitur lucem, quæ movet ad generationem et corruptionem. Et hoc intelligitur de luce secundum quod est in cœli partibus, ut in subjecto, et non de illa quæ effluit in aerem vel alia elementa : quia illa, judicio meo, qualitas est et generabilis et corruptibilis, ut infra dicetur.
Ad ALUD dicendum, quod in media distinctione quando distinctæ sunt aquæ inferiores a superioribus, per hoc ipsum quod aquæ acceperunt inferiorem locum, ignis et aer distincta intelliguntur. Item, in tertia distinctione quando aquæ distincæ sunt a terra, tunc distincta sunt duo inferiora elementa. Et hoc est quod dicit Beda super Genesim, quod ignis et aer distincta sunt, quando libera ab aquis sursum serena remanserunt.
Si vero quæratur, Quare non distinguantur alii cœli, sicut sphæra stellata, et sphæræ planetarum? Dicendum, quod operatio quæ est super sphæras inferiores, est operatio pertinens ad ornatum propter determinatas stellas et determinate moventes, ut patebit in opere quartæ diei. Sed operatio quæ est super cœlum crystallinum, est operatio uniformis in forma et motu : est enim totum luminosum habens uniformem motum, scilicet diurnum tantum : et ideo non determinate movet ad hanc sphæram vel illam, sed ad omnem, secundum quod exigitur in opere distinctionis.
Ad ALUD dicendum, quod alterius rationis est in natura lux ignis, et aeris, et cœli : ignis enim et aeris est corruptibilis et miscibilis corporibus aliis, sed non lux cœli. Eorum enim est mixtio, quorum est materia una et formæ con-
ARTICULUS II.
De opere ornatus.
Secundo, Quæritur de opere ornatus. Et videtur, quod non aliquod opus sex dierum sit opus ornatus.
Ornatus enim pertinet ad bene esse: opera vero sex dierum pertinent ad esse principiorum naturalium, ut patet percurrenti per singula : ergo videtur, quod nullum opus sex dierum pertineat ad ornatum.
Item, Ornatus fit de aliquo pulchro et pretioso, quod est alterius naturae quam id quod ornatur : sed luna et stellæ non sunt alterius naturae quam cœlum, ut probat Philosophus in libro se-
<--- Page Split --->
cundo de Cælo et Mundo 1. Similiter pisces et animalia non sunt alterius naturæ quam de natura elementorum : et ita videtur, quod talia non pertineant ad ornatum.
Item, Videtur quod opus dispositionis et ornatus non differant : quia dicit Strabus super Genesim super illud : Fiat lux, quod pulchre ornatum mundi a luce inchoat, sine qua cætera opera indecora et invisibilia remanerent. Et constat, quod ibi incipit opvs distinctionis. Ergo videtur, quod opus distinctionis et ornatus non differant.
Item, Si opera sex dierum sunt ad instauranda opera naturae, videtur quod ex hoc accipitur, quod Deus requievit die septimo ab universo opere quod patrarat 2. Et dicit Augustinus, quod quievit, id est, ab opere cessavit : quia nihil novum postea fecit, quod ante in specie et materia non fecerat. Si, inquam, sic est, tunc ornatus videtur esse opus, principia naturae moventia agentia et patientia ad determinatas species conducens, quibus speciebus motus et actiones eorum determinentur, ut res determinatae in forma et specie ab eis possint produci. Si autem hoc est, tunc productio plantarum videtur perlinere ad opus ornatus : quia in illis activa et motiva principia in natura ad specialium formarum productionem sunt determinata. Quod si concedatur, erit contra Glossam supra Genesim, qua dicit vegetabilia ad opus dispositionis sive distinctionis pertinere, eo quod radicibus terrae sunt affixa.
uniforme, movent uniformiter. Idem enim eodem modo se habens, ut dicit Philosophus in libro secundo de Generatione et corruptione 3, semper facit idem. Secundus motus superiorum est cœelorum inferiorum et difformium, et ille est motus, qui proprie est zodiaci, et ab Occidente in Orientem, ut supra habitum est. Et ille in motibus habet diversitatem secundum diversitatem stellarum, quae accipiunt diversos situs et diversas elevationes et depressiones et accessus et remotiones ex motu suo qui sequitur circulum obliquum. Et ille motus est causa diversorum in specie in inferioribus : quia sicut idem eodem modo se habens semper facit idem, ita diversum diversimode se habens natum est facere diversa semper. Similiter in inferioribus principia naturae activa et passiva, quae sunt in elementis, non sufficiunt ad productionem perfectorum in specie et forma : commixtio enim elementorum non facit hominem nec leonem : sed oportet efficientia esse in simili actu cum effectis, ut homo hominem, et leo leonem producit : et propter hoc exigitur opus ornatus post opus distinctionis, et ut determinentur principia naturae agentia et moventia ad formas determinatas in speciebus diversis.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod est ornatus additus ad venustatem ejus quod jam perfectum est, et ille pertinet ad bene esse : et est ornatus in hoc ornans quod determinat ad pulchritudinem forme id quod ante indeterminatum erat et commune, et hoc pertinet ad esse. Et hoc est idem cum eo quod alii dicunt, quod est ornatus cujus finis est id quod ornatur, et hic pertinet ad bene esse : et est ornatus qui finis est ejus quod ornatur, et ille pertinet ad esse in specie determinata. Finis enim in natura est forma, et ultimus finis est ultima forma quae est anima.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod ornatus primo dictus qui est de bene esse, est alterius naturae quam res qua« ornatur : sed ornatus secundo modo dictus est in re quam ornat sicut species in materia : et non oportet, quod habeat diversitatem ab ipsa.
Ad aliud dicendum, quod Strabus accipit ornatum generali nomine pro omni forma, sive sit communis sive determinata in specie : et hoc modo verum est, quod opus distinctionis comprehenditur sub opere ornatus : sed quia ornatus dicit decorum, et decorum non ita apparet in communi sicut in speciali, ideo alii Sancti opus ornatus dividunt contra opus distinctionis sive dispositionis.
Ad aliud dicendum, quod tribus de causis vegetabilia pertinent ad opus distinctionis et non ornatus. Quarum prima est et praecipua haec : quia planta non de necessitate producitur a planta, sed ad productionem planta» sufficit proportio mixtionis agentium et patientium in inferioribus ad naturam planta», et proportio stellarum moventium in superioribus : in animalibus autem maxime perfectis non sufficit hoc : oportet enim, quod animal ex animali producatur. Et hanc causam tangit Philosophus in primo de Vegetabilibus, quod principium cibi plantarum est a terra, et principium generationis fructuum a sole : quia Anaxagoras dixit, quod earum fructus est ab aere : et ideo dixit Lstynion, quod terra est mater plantarum, et sol pater. Quod autem animal producatur ab animali, et non sufficiant elementa et stella» ad productionem perfectorum animalium, expresse dicit Averroes in commento super XI Metaphysicae 1, et Damascenus in secundo libro de Fide orthodoxa, dicens quod oportet scire, quod quorumlibet animalium prima» hypostases facta» sunt per creationem.
immobiliter : une et ipsa diversitatem accipiunt in sapore et fructu et natura secundum diversitatem locorum in quibus plantantur. Et hoc est quod dicit Philosophus in primo de Vegetabilibus : Planta est terra» affixa, et non separatur ab ea : quidam vero loci sunt meliores quibusdam. Similiter meliores sunt fructus in uno loco quam in alio. Et alibi circa finem primi Vegetabilium dicit, quod belenium perniciosum natum in Persia, in Ægyptum et Jerusalem transplantatum, factum est comestibile.
Tertia causa est, quia cum praecipuus ornatus in inferioribus sit adeptio animae, planta non habent animam perfeclam. Et ideo dicit Gregorius in quadam Homilia paschali, quod planta vivunt non per animam, sed per viriditatem. Et Philosophus dicit in primo de Vegetabilibus : Planta non indiget dormitione propter multas causas : quia posita est et plantata in terra, et alligata ei non habet motum in se, neque terminum terminatum in partibus suis, hoc est, quod anima ipsius non terminatur ad specialia organa in suis operibus, nec habet sensum, nec motum voluntarium, nec animam perfectam, imo non habet nisi partem partis animae. Et ideo dixit etiam Abrutallus, quod planta habuit generationem mundo adhuc diminuto et non perfecto in complemento suo, et eo completo generabatur animal.
ARTICULUS III.
De tribus his operibus in communi.
Tertio, Quæritur de tribus his operibus in communi.
Et videtur, quod plura sint opera : quia
<--- Page Split --->
Sicut dicit Alcuinus super Genesim in principio, quatuor modis operatur Deus. Primo, in Verbo. Secundo, in materia : unde, Qui vivit in æternum, creavit omnia simul 1. Tertio, per opera sex dierum varias distinxit creaturas. Quarto, ex primordiis seminalibus vel primordialibus seminibus non incognitæ oriuntur naturæ, sed notæ sæpius, ne pereant, informantur. Unde in Joanne : Pater meus usque modo operatur, et ego operor 2. Cum igitur secundum hanc Glossam, quatuor modis distinguatur opus divinum, videtur quod Sancti insufficienter distinguunt per tria.
Item, Videtur quod quinque sunt opera : quia Glossa non facit mentionem de opere ornatus, sed tantum de opere distinctionis et creationis.
Item, Videtur Glossa esse diminuita : quia est quoddam opus divinum miraculosum : et de hoc non facit mentionem.
Iten quæritur, Quare penes tres modos operationes sex dierum accipiantur ?
Solutio. Solutio. Ad hoc ultimum, dicendum, Ad quæst. quod opus sex dierum, ut dicit Augustinus in libro super Genesim ad litteram, est ad instaurandum opus naturæ in perfectione causarum naturalium, et ideo terminatur in quiete sabbati, quando jam nihil novum creavit Deus, nec in forma, nec in materia, sed ex primordialibus causis natura operante propagavit ea quæ creaverat et distinxerat et ornaverat. Et ideo sufficientia horum trium operum habetur ex sufficientia principiorum naturæ : imo exigitur substantia ipsorum principiorum, sicut est in substantia ceeli, quod est primum principium movens in natura, et materia quatuor elementorum, quæ primum subjectum est mobilium in natura : et ad hanc substantiam principiorum est opus ipsius creationis. Secundo vero exigitur in natura, quod
in ipsis substantiis principiorum sint formæ quibus movent et agunt et patiuntur, eo quod substantia secundum se nec movet nec movetur, nec agit nec patitur. Et ad formas est opus distinctionis. Et quia formæ illæ contrariæ sunt, propter hoc distinctio est etiam per consequens ad contraria loco. Quia vero natura non tantum agit et patitur, sed determinate etiam producit generalbia et corruptibilia in formis specialibus perfecta, propter hoc necessarium fuit distinguere motores per formas speciales, sicut patet in superioribus in stellis, et in inferioribus agentia et patientia, sicut patet in animalibus distinctis per species : et ad hoc est opus ornatus. Et quia non exiguntur plura ad perfectionem naturæ operantis secundum ipsius naturæ principia, ideo non sunt plura opera in prima perfectione mundi.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Glossa non distinguit tantum opera quæ principia prima mundi ad esse conducunt, sed quæcumque opera, sive sint opera simpliciter, sive secundum quid. Et dico opus secundum quid opus in Verbo : hoc enim proprie loquendo non est opus : nihil aliud enim est quam generatio Filii, secundum quod Verbum dicitur Filius et sapientia Patris, et ars plena rationibus omnium creandorum, ut dicit Augustinus. Et ideo res factæ non sunt in Verbo nisi secundum quid, hoc est, secundum ideas, quæ sunt lux et vita in arte et verbo primi artificis : et hoc patebit alibi.
Ad ALIUD dicendum, quod Glossa distinctionem appellat quamlibet determinationem materiæ ad formam, sive illa forma sit communis principii in natura omnium, creatorum, sive specialis principii in natura quorumdam tantum, ut asini, et capræ : et ideo ornatus comprehenditur sub distinctione : quia ornatus nihil aliud est quam distinctio principiorum communium.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod opus miraculi sub opere tertio comprehenditur : omnia enim miracula in forma et in materia quoad aliquas rationes seminales continentur in operibus sex dierum.
Et hoc est quod dicit Augustinus, quod in primordiis rerum Deus disposuit causales rationes, quibus postea operaretur miracula, ut patebit in quaestione de miraculis.
QUÆSTIO LXXII.
De Ipsis creatis distinctis et ornatis. Et primo, An omnia simul creata sunt ?
Consequenter quaeritur de ipsis creatis distinctis et ornatis. Et duæ sunt circa hoc sanctorum patrum opiniones. Dicunt enim quidam omnia creata fuisse simul in materia et forma, ut Augustinus in libro super Genesim ad litteram probat. Alii vero dicunt omnia quidem simul creata fuisse in substantia materie, sed non simul per speciem formæ.
Quærendum est igitur primo, Utrum omnia simul facta sunt in materia et forma, vel non ?
Et si sunt simul creata, secundum quemdam modum, quid vocetur ibi dies primus, et secundus, et tertius, etc. ?
Postea vero quaerendum est de singulis operibus, quæ in principio Genesis enumerantur.
in æternum, creavit omnia simul. Ergo videtur, quod simul omnia sint facta.
ARTICULUS I.
Utrum omnia simul facta sunt 1 ?
Ad primum proceditur sic : 1. Dicitur, Eccli. xviii, 1 : Qui vivit
- Item, Glossa super eumdem locum : « Cum simul factum coelum et terra describitur, simul facta spiritualia et corporalia, simul quidquid de coelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur 2. » Ergo cum de terra producantur animalia et plantæ, et stellæ de coelo quæ per distinctionem dierum a
1 Cf Opp. B. Alberti Comment. in II Sententiarum, Dist. XII, Art. 1. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam II™ Part. Summa theologiæ, Quæst. 46. Tom. XXXII ejusdem
editionis.
2 Cf. S. GREGORIUM, Lib. XXXII Moralium, cap. 10.
<--- Page Split --->
Moyse facta narrantur, facta videntur esse simul.
Item, Adducantur rationes Augustini 1. Quarum prima sumitur ex illo verbo Genesis : Iste sint generationes ccli et terr, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cclum et terram : et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret 8. Sed constat, quod virgultum agri et herba regionis facta sunt tertio die : et hic dicuntur facta in die quo fecit Deus cœelum et terram, et haec fuit prima dies. Ergo opera omnium dierum facta sunt illa die, cum non est alia ratio de aliis : et sic tertia dies est idem cum prima die.
Item, Hoc expressius accipitur ex alia translatione in eodem loco, quae sic habet : « Hic est liber creaturae ccli et terr, cum factus est dies, fecit Deus cœelum et terram, etc. » Ex hoc enim, ut ait Augustinus 9, intelligitur Deus fecisse unum diem, in quo fecit Deus cœelum et terram et virgultum agri. Unde in hoc die tempus intelligimus, quo ante omnem creaturam hujus saeculi dicit, facta sunt omnia simul.
Item, Job, xi, 10 : Ecce Behemoth, quem feci tecum. Constat enim, quod Behemoth antiquum hostem significat, qui cum aliis Angelis factus est, et homo sexto die. Ergo opus prime diei factus est cum opere sexte diei : et ita facta sunt omnia simul.
Item, Sunt rationes Augustini in libro primo super Genesis ad litteram, ducentes ad inconveniens distinctionem trium dierum, qui fuerunt ante creationem solis et luna et stellarum.
Dicit enim, quod non potest dici : Fiat lux et dies per circulum aliquem : quia non erat circulus distinctus, in quo lux illa rotaretur : nec erant animalia, ad quorum salutem hoc fieret : nec erat ali-
quis, in cujus habitatione esset dies, ita quod in opposita habitatione esset nox, sicut modo quando dies est in nostro hemisphærio, in inferiori est nox.
Nec potest adstrui aliquo exemplo, nisi forte dicatur de radio oculi : sed hoc non est simile : quia in cœlo non invenitur claudens et aperiens lucem. Similiter radius oculi propter sui debilitatem indiget ut exteriori luce juvetur : lux autem superior non indiget.
Nec potest intelligi, quod per contractionem et emissionem luminis fuerit illa distinctio : quia ratio hujus nulla haberetur.
Præterea, Hæc expositio auctoritatem a sacra Scriptura non habet. Et sic probat Augustinus, quod nulla est distinction primorum trium dierum. Et eadem est ratio de omnibus. Ergo videtur, quod sex illi dies per moras temporum non sunt distincti.
- Item, Aliter potest objici pro hac opinione. Dicitur in Psalmo xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Cum igitur dictio Dei non exigat moras temporis, non videtur, quod sex illi dies per moras temporum sunt distincti.
Item, Totum spatium sex dierum deputatur operi, et septimus dies quieti.
Quæratur ergo, Cum opus unius diei in momento factum sit, quid per residuum spatium ejusdem diei fecit Deus? Non enim quievit : quia non quiescit artifex donec aliquid restat operandum, nisi lassetur in opere : Deus autem infatigabilis artifex est : et restabat aliquid operandum, sicut patet in opere sequentis diei : ergo non quievit : et tamen non invenitur quid operatus sit : ergo patet, quod opus diei per spatia temporis non distenditur.
- Item, Perfectissimi agentis perfecta est operatio : sed perfectissima est opera-
<--- Page Split --->
tio omnia creare simul in materia et forma : ergo hæc debetur perfectissimo agenti, qui est Deus : ergo Deus simul omnia creavit in materia et forma.
- Item, Si factæ essent res in materia, aut hoc esset in materia sola, aut in materia cum forma aliqua, sed non distincta et perfecta, qualis est forma confusionis.
Sed contra objicitur multiplici ratione. Si enim in materia sola essent, oporteret quod materia sola sine omni forma quandoque in esse actuali esset, quod est impossibile : quia omne esse actuale materiæ est a forma.
Item, Secundum hoc nulla esset ratio, quare materia illa terra vel aqua nominaretur potius, quam alio nomine.
Item, Secundum hoc materia esset sola terminus creationis : quia sola materia per creationem ad esse deduceretur : quod iterum falsum : quia materia sola non potest esse terminus alicujus operationis. Si enim esset terminus, cum nihil terminet opus nisi quod est actu, oporteret quod ipsa esset actu : et sic esset aliquid sine omni forma, quod est impossibile. Si vero dicatur materia cum aliqua forma supponi, et non sub forma distincta, sed forma confusa et permixta. Contra : Aut hæc forma est accidentalis, aut substantialis. Si accidentalis, ergo substantia materiae prius recipit formam accidentalem, quam substantialem, quod est impossibile : quia ma teria primam potentiam habet ad formam substantialem per quam perficitur, et sine qua non potest esse subjectum accidentium. Item, Materia desiderat formam sicut femina masculum et turpe bonum, hoc est, quod desiderat in quantum est imperfecta forma ut perficiatur. Et propter hoc forma divinum dicitur et optimum et appetibile in fine primi Physicorum 1. Ab accidentali autem non perficitur. Ergo illam non desiderat : ergo forma illa confusionis non est ex formis
accidentalibus præter formas substantiales. Si vero dicatur, quod formæ substantiales erant ibi confusæ et mixtæ. Contra hoc erit, quod miscibilia sunt ante mixtum, et ea quæ confunduntur ante confusum, ut dicit Philosophus 2, et componentia ante compositum. Ergo prius fuerunt distincta quam confusa : et ita ante primam confusionem fuerunt elementa distincta in suo esse et in suis formis.
Si vero dicatur, quod hoc est secundum naturam et non secundum tempus, secundum hoc opus Dei non habebit ordinem naturae, sed erit contrarium ordini, quod est contra sapientiam artificis omnia sub ordine recto ad esse deducentis, quod est inconveniens.
- Præterea, Elementa non confunduntur et commiscentur, nisi aliquid moveat ad confusionem et commixtionem illam. Et quæratur, Quid hoc fuerit ? Et cum non possit corpus aliquod assignari movens, quia nullum corpus cœeleste adhuc movebatur secundum hanc opinionem, non erit movens nisi voluntas Dei ad mixtionem et confusionem illam.
Et tunc quæratur, Quare voluntas Dei potius fuit contra ordinem naturae, quam ordini consentanea? et non erit assignare.
In contrarem sic objicitur :
Dicit Chrysostomus super Joannem in homilia 32 : « Oportebat generari creaturas, sed non simul, et hominem cum muliere, sed non hæc simul. »
Item, Gregorius in libro XXXII Moralium : « Rerum substantia simul creata est, sed simul species formata non est : et quod simul existit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae 3 . »
Item, Beda super Genesim : « Cælum creatura spiritualis est ab exordio perfecta et beata, terra vero corporalis materies adhuc imperfecta. »
<--- Page Split --->
Item, Hoc accipitur ex verbis Alcuini supra positis, qui secundum opus Dei dicit esse in materia, tertium vero per opera sex dierum varias distinguere creaturas. Et quia multi Sanctorum ad hoc concordant, quod non omnia simul facta sint in materia et specie, videlicet Damascenus, Dionysius, Basilius in Hexameron, Ambrosius in Hexameron, et Strabus, et alii, sufficiant auctoritates praeinductae.
Præterea, Augustinus ipse hoc videtur dicere. Dicit enim per cœlum informem naturam spiritualem significari, quae per lucem postea est formata.
Item, Dicit Augustinus in libro II super Genesis ad litteram, quod « major est Scripturae Genesis auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas 1. « Cum ergo Genesis apte sex distinguat sex dies, videtur quod humanum ingenium contra hoc non debeat laborare.
Item, Super illud, Terra erat inanis et vacua 2, dicit in libro XII Confessionum : « Nonne tu, Domine, docuisti me, quod prius quam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus, non tamen omnino nihil? erat enim quaedam informitas sine ulla specie 3. »
Item, Per rationem sic objiciur : Omne quod est in natura, causaliter et exemplariter acceptum est a Deo : sed in natura est processus ab imperfecto ad perfectum, hoc est, a potentia ad actum, sive a materia ad formam : ergo hoc erit per prius per exempla in operibus divinis : sed non potest esse nisi prius sit materia per creationem, et postea distinguatur per formas et ornetur : ergo videtur, quod creationis et distinctionis et ornatus opus non fuerit simul, sed per successionem temporis.
Item, Id quod fit subito et id quod fit
in tempore, non possunt esse simul : sed creatio materiae est subito, cum inter ens et nihil nullum est medium : perfectio autem materiae secundum formam fit in tempore, quia omnis motus et multatio sunt in tempore, ut dicit Philosophus 4. Cum ergo opus distinctionis et ornatus sit opus materiam ad formas deducens, non erunt simul tria haec opera creationis, distinctionis, et ornatus.
Item, Quatuor sunt extrema, scilicet ens et nihil, potentia et actus : et haec sunt extrema mutationum, quae inveniuntur in rebus. Iste autem mutationes non sunt ejusdem rationis : quia una habet subjectum, et altera non, et una fit subito, et altera in tempore, et una habet medium, et altera non. Cum igitur summae sapientiae sit ostendere unumquodque in suo esse distincto,-videtur quod istae mutationes non poterunt simul esse in eodem, sed una post aliam. Cum igitur creatio sit inter ens et non ens, dispositio autem et ornatus inter potentiam et actum, illa opera non erunt simul.
Præterea, Omnia in principio fuisse confusa dicunt quidam Philosophi, sicut Anaxagoras et Empedocles et Plato et Ovidius et Boetius. Dicitur enim in primo Physicorum 5 : Quidam ex uno mixto scilicet inhærentes contrarietates segregant, quemadmodum Anaximander dixit, et quicumque alii unum et multa dicunt esse, sicut Empedocles et Anaxagoras : ex commixtione enim segregant alia. Differunt autem ab invicem in eo quod hic, scilicet Empedocles, circulationem horum facit : hic autem, scilicet Anaxagoras semel. Et hic, scilicet Anaxagoras,6 infinitas simul partes et contrarias : ille vero, scilicet Empedocles, vocata elementa solum. Plato autem in Timæo in ultima parte, ubi agit de materia, sic dicit : « Mixta siquidem
<--- Page Split --->
mundi sensibilis ex necessitatis intelligentiaeque cœtu constituit generatio, dominante intellectu, et salubri persuasione rigorem necessitatis assidue trahente ad optimos actus, hoc est, generatio mundi sensibilis prima mixta erat, ex cœtu quoque constituit necessitatis et intelligentiae, hoc est, materiae et idearum, quae fueruntin intelligentia prima : et constituit postea formata dominante intellectu divino super materiam, et trahente ipsam materiam rigidam, hoc est, nulli forma inclinatam, ad optimos actus uniuscujusque forma substantialis. »
Item, Plato, « Quo fit, ut nullam sibi propriam habeat speciem, quod est omnia genera suscepturum. Ut qui unguenta suaviter redolentia confecturi sunt, humidam materiam quam certo condire odore volunt, ita præparant, ut odorem nullum proprium habeat : et qui materiis mollibus impressionique cedentibus figuras imprimere aliquas volunt, nullam omnino priorem in eis figuram apparere patiuntur, sed exactissima quadam lævigatione eas poliunt. Ita illud quod in omnibus passim æternorum omnium simulacris recte figurandum est, his omnibus formis natura sua carere necesse est. »
Item, Plato, « Opinoromnium quae gignuntur, receptaculum esse quasi quamdam nutriculam.
Item, Plato, « Tria in præsenti genera sumenda sunt. Unum quod gignitur : aliud in quo gignitur : aliud a quo similitudinem trahit quod nascitur. Idcirco comparare hæc ita decet. Quod recipit, matri : unde recipit, patri : naturam istorum mediam, proli. » Et propter hoc etiam dicit Philosophus in fine primi Physicorum loquens de materia, quod est parens in totam naturam 4.
Item, Boetius in libro III de Consolatione philosophiae 2 :
O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum cœlique sator, qui tempus ab ævo Ire jubes, stabilisque manens das cuncta mo- [veri : Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiae fluitantis opus.
16. Item, Ovidius 3 :
Ante mare, et terras, et quod tegit omnia [cœlum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles.
SOLUTIO. Sine præjudicio sententiae solutio. melioris, videtur Augustino consentiendum.
Et ut melius intelligantur solutiones, accipienda est 'ejus' sententia in libro super Genesim ad litteram, ubi sic dicit in primo libro : « Sicut vox materia verborum est, verba vero formatam vocem indicant : non autem qui loquitur, prius emittit informem vocem, quam postea possit colligere, atque in verba formare : ita creator Deus non priorem tempore fecit informem materiam, et eam postea per ordinem quarumcumque naturam quasi secunda consideratione formavit, formatam quippe creavit materiam : sed quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est quam illud quod inde fit, potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi temporibus non divisit 4. »
Dicendum ergo, quod per distinctionem quam ponit Moyses, intelligitur distinctio rerum secundum naturae principia, et non distinctio temporum, secundum quem modum distinguitur substantia materiae a forma, et forma generalis activorum et passivorum sicut elementorum a forma speciali, quae de-
<--- Page Split --->
terminatam in specie habet actionem et passionem, secundum quod supra distinximus opus creationis ab opere dispositionis sive distinctionis, et opus distinctionis ab opere ornatus.
Ad object. Ad auctoritates Sanctorum supra positas dicendum, quod simul potest notare simultatem temporis : et in hoc sensu esset contrarietas ad Augustinum. Si vero notetur simultas in ordine principiorum naturae secundum viam generationis, sic non erit contrarietas : quia secundum illam viam substantia materiae sive potentia est ante actum. Et actus primorum principiorum, cœeli videlicet et elementorum, est ante actum creaturarum, quae sunt in determinatis speciebus.
Ad object. Ad id quod objicitur de Augustino, 5. dicendum quod loquitur secundum consequentiam naturae, et hoc quando loquitur de terra. Cum vero per caelum dicit intelligi angelicam naturam, loquitur allegorice, et informitatem appellat considerationem illius naturae in se, formationem autem vocat perfectionem ipsius per gratiam : nec tamen intelligit, quod natura gratiam tempore praecesserit, sed ratione, ut supra est ostensum.
Ad object. Ad aliud est dicendum, quod humaa. num ingenium non laborat contra Scripturam a Deo omnia simul esse creata, sed nititur ad expositionem quae secundum rationem est verisimiiior.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod Augustinus 7. appellat informitatem puram substantiam materiae sine omni forma, quae tamen numquam tempore fuit sine forma, ut supra in quaestione de materia est probatum.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod natura non 8. in toto potest imitari opus divinum : ex nihilo enim non potest facere aliquid : quia, sicut dicit Philosophus in fine primi Physicorum 1 : Nos autem dicimus et ipsum fieri quidem simpliciter nihil
ex eo quod non est, sed tamen fieri ex eo quod non est ut secundum accidens. Ex privatione enim aliquid fit, ut ex non homine homo. Similiter non potest natura imitari opus Dei in subito faciendo aliquid : omnia enim quae facit natura, in tempore facit. Sed natura imitatur opus Dei, quod est ex nihilo aliquid facere, faciendo ex eo quod quodammodo est nihil, et non simpliciter nihil. Aliud autem opus quod est subito facere, imitatur faciendo in brevissimo tempore quod potest. Nihil enim multiplicem habet expositionem, ut dicit Anselmus in libro de Casu diaboli, ubi dicit quod tribus modis dicitur aliquid fieri de nihilo. Primo modo, quando volumus intelligi, quod aliquid penitus non sit factum, quod factum dicitur de nihilo, quia nihil est : et est simile cum aliquis tacet, et quaeritur, de quo loquatur ? respondetur de nihilo : quia nihil loquitur. Secundo modo dicitur, sed non vere aliquid fieri de nihilo ut ex ipso nihil, id est, ex eo quod penitus non est, effectum sit, quasi ipsum nihil sit aliquid existens, ex quo aliquid possit fieri. Tert'o modo, cum intelligimus esse quid factum, sed non intelligimus unde factum sit, sicut ex materia : sicut nihil accipitur in diffinitione creationis, quando dicitur, quod creare est de nihilo aliquid facere. Et est simile cum homo contristatur sine causa, dicitur de nihilo esse contristatus. Est etiam quoddam nihil secundum quem modum dicimus aliquem de nihilo recepisse sanitatem, cum ex aegritudine sanus factus est : et aliquem ex nihilo factum esse divitem, cum ex paupertate factus est dives : quia aegritudo nihil est sanitatis, et paupertas nihil est divitiarum : et hoc nihil est nihil privationis, non negationis purae : relinquit enim materiam cum privatione, et ex illo operatur natura.
Ad aliud dicendum, quod mutatio 4 obj 9. materia ad formam est in tempore,
<--- Page Split --->
quando motor materie est natura sive virtus alicujus corporis physici : et hoc ideo, quia necesse est prius disponi materiam ante formam, quae dispositio exigit tempus et prius et posterius in ipso tempore.
Item, Omnis motus est mutatio in natura, et ut ad causam primam in genere suo reducitur ad motum cœli, et ille est in tempore. Cum vero motus materiae ad formam reducitur ad motorem primum qui est Deus, sicut est in opere dispositionis et ornatus, tunc fit subito. Et ita patet, quod simul potest esse cum opere creationis, præcipue cum ante in materia non sint inventæ formæ contrariæ et dispositiones, quas necessarium fuit purgari per alterationes præcedentes inductionem formæ substantialis in materiam, sicut est in opere naturae : ibi enim generatio unius est corruptio alterius, et e converso, quod non fuit in primordiali rerum creatione, dispositione, et ornatu.
4 object. AD ALIUD dicendum, quod sapientia requirit ordinem qui est secundum rationem rectam naturae, et non requirit ordinem temporis. Sæpe enim sequuntur in tempore, quæ priora sunt in natura, sicut dicit Philosophus in libro I de Anima 1, quod animal universale posterius est particulari, cum tamen secundum naturam sit prius. Et Joannes Baptista dixit de Christo : Qui post me venturus est fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare 2.
4 object.
Ad ILLUD quod objicitur de Anaxagora et Empedocle, dicendum quod ipsi de plano mentiti sunt. Anaxagoras autem posuit omnia esse in omnibus per materiam et formam, et per intellectum agentem segregari potius quam generari, et unumquodque accipere nomen a dominante in ipso. Lignum enim secundum eum non dicitur lignum, quia non sit in eo lapis, sed potius quia vin-
cit in eo natura ligni. Hanc autem confusionem dicit tantum fuisse semel in principio mundi, et postea semper ex illo confuso fuisse segregationem per operationem intellectus agentis. Empedocles autem non ponebat omnia commisceri, sed tantum quatuor elementa : et cum hoc dicebat unum corporum non transmutari in formam alterius, sed resumere formas easdem. Causas autem congregationis in illud unum mixtum, et segregationis ab illo, dicebat esse litem et amicitiam : amicitia enim congregat, et lis segregat. Et dicebat etiam, quod quandoque omnia congregantur in mixtum, et quandoque segregantur ab ipso. Et haec vicissitudo fit multis modis et vicibus in infinito tempore.
Unde patet, quod ratio horum Philosophorum non concordat alicui opinioni Sanctorum.
Ad primam vero auctoritatem Platonis dicendum, quod ipse mixtionem improprie accipit : mixtio enim proprie, ut dicit Philosophus in fine primi nsp: yevswo, est miscibilium alteratorum unio 3. Et secundum hanc rationem mixtionis, miscibilia præcedunt mixtum secundum materiam et formam. Sed Plato vocat mixtionem ibi, quæ est materiae solius.
Et ad hoc intelligendum, notandum quod materia accipitur duobus modis, scilicet ut prima, quae non est disposita vel inclinata ad aliquam formam, quam Plato vocat rigidam necessitatem : et est materia disposita et inclinata ad hanc vel illam formam. In materia vero primo modo dicta dicitur esse natura mixti, non ideo quia formæ miscibilium sint ibi alteratæ, sed quia sicut in mixto indeterminati sunt actus miscibilium ad unum vel ad alterum, ita in materia illa indeterminatæ sunt potentiat et desideria materiat ad unam formam vel ad aliam. Et propter hoc dicit Plato, quod
<--- Page Split --->
divinus intellectus sapientiæ scilicet creantis, assidue distinguendo et ornando traxit eam ad oppositos actus in natura, scilicet substituens ideatum juxta exemplar ideæ, quæ est in sapientia creante.
Ad aliquid dicendum, quod Plato ibi assimilat materiam primam duplici materiæ in arte mechanica architectonica: hi enim qui per sigillationem quærunt inducere formam, accipiunt materias molles unicuique sigillationi de facili obedientes, quæ tamen posterius retinent sigillationem. Sic etiam est materia prima obedibilis quidem ad omnis formæ susceptionem, et etiam retinens hanc et illam impressam. Hi vero qui volunt inducere formam incisionis, accipiunt ligna lævigabilia per detruncationem partium, et polibilia per remotionem præcedentium figurarum, ut sic non obstante figura præcedente inducatur forma incisionis. Sic materia prima talis creata est, quæ dividi possit per actum generationis, ita quod pars ejus sit sub forma una, et pars altera sub forma altera. Similiter creata est talis, quæ possit amittere formam unam et recipere alteram. Ponit etiam Plato similitudinem ad proprium subjectum saporum, quod est humidum aqueum: hoc enim nullum saporem habet actu, po'entia autem omnes. Si enim aliquem haberet actu, ille impediret generationem cæterorum in humido illo. Et similiter est de materia prima, quod nullam habet formam actu: potens est tamen suscipere omnes. Et hoc est quod dicit Plato, quod materiam non est appellandum ex quibus et ipsa sustinuit, hoc est, ex clementis sensibilibus: sed appellandum est eam potius invisibilem quamdam et informem capacitatem mira quadam et incomprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam, nec plane intelligibilem, nec plane sensibilem positam: sed quæ ex his quæ in ea commutantur,
intelligi tamen pòsse videatur. Et de hoc dicit Augustinus in libro XII Confessionum, quod « prima informitas quæ pene nihil est, extra omne tempus est : capax tamen ipsa est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. » Non tamen intelligunt Plato et Augustinus, quod hæc materia aliquando sic fuerit tempore, sed natura, ut supra in quæstione de materia satis explanatum est.
Ad aliquid dicendum, quod materia dici- 13. 13.
Ad aliquid dicendum, quod mater dici- 14. 14. 14. 14. 14. 14. 14. 15. 15. 15. 15. 15. 15. 15.
Ad 10 quod objicitur de Boetio, di- 15. 15. 15. 15. 15. 15. 15. 16. 16. 16. 16. 16. 16. 16.
Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine for- [mans, Perfectasque jubes perfectum absolvere partes.
Ad ultimum dicendum, quod Ovidius 16. 16. 16. 16. 16. 16. 16. 17. 17. 17. 17. 17. 17. 17.
Si quis autem aliam velit tenere opinionem, scilicet quod non omnia simul tempore facta sunt, sed secundum ordinem illum quem ponit Genesis.
Respondebit ad objecta in contrarium, Ad 1. quod omnia simul facta sunt duobus modis, scilicet in substantia materiae, et sic respondet Gregorius in libro XXXII Moralium 1 : et ex parte efficientis, qui
<--- Page Split --->
non variatur in operando per vicissitudines temporum : sed ex parte formationis non sunt simul facta, sed per senarium dierum spatium, ut distinguit Moyses.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Glossa Ecclesiastici sumitur ex verbis Gregorii : et non intelligit Glossa, quod stella celi cum celo simul facta sunt in forma, sed simul in materia substantia : et similiter est de plantis ad terram. Et hoc patet per originale, in quo sic post supradictam Glossam infertur : « Sol quippe, luna, et sidera quarto die in celo esse facta perhibentur : sed quod quarto die processit in speciem, primo die in celi substantia exstitit per conditionem. Primo die creata terra dicitur, et tertio arbusta condita, et cuncta terrae virentia describuntur : sed quod die tertio se in specie protulit, nimirum primo in ipsa de qua ortum est terra substantia, conditum fuit. »
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Moyses post senarium dierum infert : Ista sunt generationes celi et terra, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus, etc. 1, ut ostendat successione creata esse, disposita et ornata, et tamen simul facta fuisse in substantia. Unde Gregorius : « Qui diversis diebus creatum celum et terram, virgultum herbamque narraverat, nunc uno die facta manifestat, ut liquido ostenderet, quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamvis non simul per speciem processit. »
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod secundum aliam translationem factus est dies in causa sua, scilicet in claritate celi, in cujus tamen successione creaturae formarentur.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur : Ecce Behemoth, quem feci tecum 2, per ly tecum duplex simultas significatur, scilicet ex parte efficientis, et ex parle similitudinis. Cum igitur Angelus factus est, tunc anima hominis in quadam simi-
litudine sui facta est. Anima enim hominis similitudinem habet cum Angelo in hoc quod in ipsa est imago Dei sicut in Angelo, et quod est intellectualis naturae. Et inde est quod Sancti dicunt, quod omnia simul. creata sunt, vel in materia, vel in similitudine. Corporalia vero in materia simul creata sunt : spiritualia vero in similitudine : licet enim Deus sigillatim creet animas, tamen omnium similitudo in Angelis in prima rerum conditione praecessit : sic enim dicitur in Psalmo xxxii, 13 : Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. De hoc tamen melius postea habebitur in quaestione de origine animarum.
Ad rationes Augustini ducentes ad inconveniens, dicendum quod quando facta est lux, tunc in efficiente generali factus est dies : nec oportuit specialem circulum esse, in quo lux illa rota retur : quia naturalis ejus motus est circularis.
Ad aliud inconveniens dicendum, quod dies non tantum fit ad solamen animalium habitantium in terra, sed etiam ut per lumen ipsius moveantur elementa ad diversam actionem et passionem. Et hoc modo lux illa movet primam confusionem materia, ut magis habilis esset ad distinguibilitatem.
Ad tertium inconveniens dicendum, quod sicut modo est abundantia lucis in sole, ita tunc abundantia lucis fuit in quadam parte celi, quae circulari motu in una parte materia fecit diem, et ex umbra opacitatis materia mixta in reliqua parte fuit nox, et e converso, non ad solatium hominum, sed ad majorem distinguibilitatem elementorum, ut dictum est. Lux enim diffundendo calorem rarificat et subtiliat materiam. Calor enim subtilia homogenia sibi attrahit sursum ad se, et grossa terrestria et aquosa relinquit deorsum : et per has operationes illustratio lucis prima operabatur ad distinctionem elementorum.
<--- Page Split --->
Circulari ter autem ferebatur, ut æqualis esset distinctio in rotunditate mundi sensibilis.
Ad id autem quod objicitur de contractione et emissione radiorum, solutio patebit posterius.
Ad aliud dicendum, quod licet haec expositio expresse non inveniatur in textu Bibliæ, tamen invenitur per hoc quod dicitur dies primus, et dies secundus, et dies tertius, etc.
Ad aliud dicendum, quod sapienti non est quiescere ab opere frustra : sed opus unius diei non perficitur tantum in hoc quod ducitur in esse. Est enim perfectio rei in se, et perfectio rei in opere suo, et utrumque intendit artifex cujus perfecta sunt opera. Unde cum primo die subito facta sit lux in esse, tamen quia opus lucis est circulariter movere materiam quatuor elementorum, oportuit spatium illius circulationis transire anlequam perfecta ostenderetur lux in opere, et in hoc factus est dies primus. Similiter secundo die positum est firmamentum in medio aquarum, quod licet in esse suo in momento completum fuerit, tamen cum opus firmamenti etiam sit circulatio, perfectio ejus in opere in spatio unius diei ostendeba'ur : et sic de aliis diebus est. Ad elementorum distinctionem et terrænascentium procreationem, et similiter animalium generationem perfecta revolutio firmamenti exigitur, ut scilicet per diversitatem luminis diversificentur virtutes activæ et passivæ. In mane enim major est motus secundum calidum et humidum, et in meridie secundum calidum et siccum, et in vespera secundum frigidum et siccum, et in nocte secundum frigidum et humidum : et ad hæc exigitur revolutio firmamenti spatio unius diei naturalis.
Ad 7. Ad nq quod objicitur : Ipse dixit, et facta sunt 2. Dicendum quod hoc intelligitur de perfectione rerum secundum suum esse, et non de perfectione in actu et opere.
Ad aliud dicendum, quod perfectisAd 8. simi agentis est perfectissimus actus qui potest esse secundum virtutem materiae secundum quam operatur. Sed quia materia non simul susceptibilis est esse et formae, oportet enim prius eam esse, et postea formis subjici, ideo non poluit simul fieri opus creationis et dispositionis et ornatus : et hoc non est de imperfectione agentis, sed materiae.
Ad aliud dicendum, quod nomine Ad 9. confusionis non supponitur materia sola, nec etiam materia cum formis accidentalibus, sicut bene probatum est : sed materia cum formissubstantialibus et activis et passivis qualitatibus, indistinctis tamen secundum locum.
Et ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod est mixtio, quando miscibilia omnia removentur a suis actibus in actum medii, et tale mixtum praecedunt miscibilia tempore et natura : et est mixtum in quo miscibilia non sunt remota a suis actibus, sed tantum composita secundum indistinctionem loci : et hoc mixtum est via ad distinctionem et locationem uniuscujusque in loco sibi convenienti, et tale fuit mixtum in primordiali sua natura. Potest enim illud mixtum comparari ad locum miscibilium, vel attendi secundum naturam compositi. Et si primo modo, tunc confusum et mixtum est ante simplex, sicut indistincta secundum locum sunt ante distincta. Si vero secundo modo attendatur, tunc verum est quod dicit Philosophus, quod miscibilia sunt ante mixtum, sicut simplicia ante composita.
Ad ultimum dicendum, quod nullum Ad 10. corpus movet ad hanc mixtionem, sed voluntas et sapientia creantis, cujus prius est producere materiam indistinctam secundum formam et locum, et postea distinguere et ornare, ut patet ex prædictis.
<--- Page Split --->
ARTICULUS II.
Quid secundum opinionem beati Augustini vocatur dies primus, secundus, tertius, etc. ?
Secundo quaeritur, Quid secundum opinionem beati Augustini vocetur dies primus, secundus, tertius, etc.
Et quaeruntur tria.
Quorum primum est, Quid vocetur dies ?
Secundum, De dierum numero, et mane et vespere, et quare nox a Moyse non connumeratur ?
Tertium, De reductione suae opinionis ad sententiam aliorum Sanctorum.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA I.
Quid vocatur dies ?
Ad primum proceditur sie :
- Dicit Augustinus in libro V super Genesim ad litteram1 : « Cum dicit Scriptura : Cum factus est dies, fecit Deus cœlum et terram2, admonet ut istum diem et septies intelligas repetitum, ut fierent septem dies. Et cum audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam vel septenariam repetitionem sine intervallis morarum spatiorumque
temporalium factam si possis apprehendas. » Et dicit, quod dies ille angelica natura est per cognitionem matutinam formata et lucem illustrationis Verbi Dei.
Et si objicitur Augustino, quod hoc est allegorice exponere, dicit Augustinus quod non, volens quod lux magis proprie dicatur de spirituali intelligentia, quam de lumine corporali. Christus enim alio modo dicitur petra, et alio modo dicitur lux. Nam petra figurative dicitur : lux autem proprie. Unde in Evangelio Joannis, 1, 9 : Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et ipse de se alibi dicit : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris 3. »
Item, Augustinus in libro IV super Genesim ad litteram : « Ubi melior et certior lux, ibi verior et certior dies. Cur non etiam verior vespera et verius mane ? Nam si in istis diebus habet quamdam declinationem suam lux in occasum, quam vespere nomine nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus, cur et illic vesperam non dicamus, cum a contemplatione creatoris creatura despicitur, et mane cum a cognitione creaturae in laudem creatoris assurgitur 4 ? »
Item, Ibidem : « Quoniam lux corporalis antequam fieret cœlum quod firmamentum vocatur, in quo etiam luminaria facta sunt, quo circuitu vel processu vel recessu vices diei vel noctis exhibere potuerit, non invenimus, istam quaestionem relinquere non debemus sine aliqua nostrae prolatione sententiae : ut si lux illa quae primitus creata est, non corporalis sed spiritualis est, sicut post tenebras facta est, ubi lux a sua quadam informitate ad creatorem conversa atque formata : ita et post vesperam fiat mane,
<--- Page Split --->
cum post cognitionem suae propriae naturre, quae non est quod Deus, refert se ad laudandam lucem, quae ipse Deus est 4. » Et ex his accipitur, quod lux ibi dicitur spiritualis natura, et dies dicitur cognitio ejus.
Item, Per rationem hoc idem argui potest : Dicit enim Philosophus 5, quod intellectus agens est sicut lux. Cum ergo angeli sint intelligentiae agentes, videntur esse lux, et ita congrue dies appellari.
Item, Apostolus, II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris. Et ex hoc accipitur, quod lumen convenienter dicitur de luce spirituali.
retulerunt. Et tunc appellati sunt dies, et informitas rerum corporalium nondum formata et a luce Angelorum nondum illustrata appellata est nox. Et ideo Augustinus vult, quod dies de spirituali luce intelligatur.
Si quis vero ad litteram magis vellet intelligere, posset dicere, quod dies accitur ibi proprie pro actu scilicet illuminationis, quae processit a luce primo creata, quae naturaliter circulariter terebatur, ut supra dictum est.
Et ita videtur intelligere Glossa in contrarium adducta.
Sed contra. SED CONTRA :
- Dicit Glossa super illud, Fiat lux3 : « Bene ab aeterna luce prius fit temporalis lux, ut per eam caetera viderentur. » Constat autem, quod per spiritualem lucem caetera non videntur, sed per corporalem. Ergo videtur, quod de spirituali luce non intelligatur.
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA II.
- Item, Damascenus dicit, quod per lucem intelligitur ignis, et ignis non est spiritualis lux : ergo non intelligitur de spirituali luce.
Quid dicatur mane secundum Augustinum, et quid vespere ? et, Quare non fit mentio noctis per septenariam repetitionem ? et, De numero dierum.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod revera Augustinus intelligit per creationem cæli creationem Angelorum cælestium, secundum quod in propria natura considerantur. Per terram autem intelligit corporalia in sua natura considerata. Per hoc autem quod dicitur: Tenebrae erant super faciem abyssi 4, intelligit absentiam illustrationis rerum, quae postea ex angelica luce processit, cum creaturas in se et in Verbo cognitas ad laudem Dei retulerunt. Per lucem vero intelligit primam formationem Angelorum, quando scilicet hoc quod seipsos noverunt, ad Verbum Dei conversi ad laudem creatoris
Secundo quaeritur, Quid dicatur mane secundum Augustinum, et quid vespere ? Et, Quare non fit mentio noctis per septinariam repetitionem ?
Et, De numero dierum.
Et accipiantur verba Augustini in libro quinto super Genesim ad litteram, ubi sic dicit : « Non temporali sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies, et spiritualis et corporalis, de qua fieret quod faciendum esset. In his vero quae jam ex informitate formata sunt, evidentiusque appellantur creata facta vel condita, primum factus est dies. Oportebat enim ut primatum creatura obtineret illa creatura, quae creaturam
<--- Page Split --->
per creatorem, non creatorem per creaturam posset cognoscere. Secundo, firmamentum, unde corporeus incepit mundus. Tertio, species maris et terræ. Quarto die lumina et sidera creata sunt. Quinto, aquarum natura, quia cœlo aerique conjungitur, produxit ad Dei verbum indigenas suos. Sexto, terrestria similiter animalia tamquam ex ultimo elemento mundi ultima nihilominus produxit potentialiter, quorum numeros tempus postea visibiliter explicaret. Hunc ordinem creaturæ ordinatæ dies ille cognovit: ut per hanc cognitionem sexies quodammodo præsentatus tamquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies, ea quæ sunt in creatore primitus, et in ipsis consequenter agnoscens, nec in ipsis remanens, sed eorum etiam cog narration posteriorem ad Dei referens dilectionem vesperam et mane et meridiem in omnibus præbuit, non per moras temporum, sed per ordinem conditorum 1. » Et ex hujus auctoritatis principio habetur numerus dierum, et ex fine ejus habetur vespera et mane et meridies sive dies.
Item, Augustinus contra hoc videtur dicere in libro IV super Genesim ad litteram, sic: « Diei nomen intelligamus in specie rei quæ creata est, noctemque ejus privationem vel defectum: vel si quo alio nomine melius significantur, cum amittitur species aliqua mutatione, a forma ad informitatem declinante atque vergente: quæ mutatio in omni creatura sive possibilitate inest etiamsi desit effectus, sicut in cœlestibus superioribus: sive ad implendam in infimis rebus pulchritudinem temporalem, per ordinatas vices quorumcumque mutabilium decessionibus successionibusque peragitur, sicut manifestum est in rebus terrenis atque mortalibus: vespera vero in omnibus perfectæ conditionis quasi quidam terminus sit, mane autem incipientis
exordium 2. » Ex hoc accipitur, quod dies perfectio rei est in esse et forma, nox autem corruptio ipsius, et mane principium ejus, et vespera terminus complementi ejus in esse.
Sed videtur, quod plures esse debeant dies secundum Augustinum. Sunt enim quaedam, quæ nec sunt plantæ nec animalia, sicut sunt mineralia quæ tamen a Deo creata sunt, et a luce angelicæ cognitionis illustrata.
Præterea, Videtur quod commemorari debeat nox in repetitione septem dierum secundum Augustinum : quia sicut dies fit in bonis Angelis ex conversione ad Verbum, ita nox in malis ex aversione ab eodem.
SOLUTIO. Dicendum, quod senarius dies Solutio. accipitur secundum numerum causarum naturalium, ut supra habitum est. Ad naturam enim operantem requiritur substantia principiorum, et distinctio ipsorum per qualitates moventes agentes et patientes, et determinatio ipsorum ad species secundum quas movent ex similibus similia producendo. Quorum primum pertinet ad creationem, secundum ad distinctionem, tertium ad ornatum. Et de sufficientia creationis et distinctionis jam habitum est. De sufficientia autem ornatus sic dicendum est: Ornatus aut est in principio movente non habente contrarium, aut in habente contrarium. Et si primo modo, tunc est ornatus quartæ diei, quando determinatus est motus superiorum ad motum specialium stellarum, quarum motus specificatur ex diversitate naturæ et magnitudinis et situs. Si vero secundo modo, tunc dicitur ornatus secundum divisionem animalium. Hæc enim sunt aut natalitia, aut volatilia, aut gressibilia. Et volatilia et natatilia pertinent ad ornatum quintæ diei : gressibilia autem cum homine pertinent ad ornatum sextæ diei. Et hujus ratio
<--- Page Split --->
conjunctionis infra patebit, De minerabilibus autem dicendum, quod nec habent animam, nec partem partis animæ : et ideo non pertinent ad dispositionem vegetabilium, nec ad ornatum animalium, sed in causis suis intelliguntur facta, quando elementa in formis et locis distincta sunt, sicut quod per actionem et passionem diversimode possint commiseri.
Ad id quod quæritur de mane, etc.
tione. Sed mane est cognitio in Verbo creaturæ fiendæ, et cum facta sit, laus : vespera autem est cognitio rei in seipsa, cum res jam facta est : dies autem sive meridies, in quo est plena lux, est illuminatio angelicæ substantiæ in cognitione creatoris.
Ad aliud dicendum, quod beatus Augustinus ibi adaptat metaphorice mane, et vesperam, et diem, et noctem, et periodum dierum.
Dicendum quod mane secundum Augustinum duo importat: unum per se, et alterum ex consequentii, scilicet creaturæ jam in se cognitæ in Deum per laudum relationem: et hoc importat per se, secundum quod dicit inceptionem lucis. Alterum est acceptio notitiæ de creatura fienda sive facta, quæ conspicitur in Verbo antequam fiat in propria natura et cognoscatur. Et ideo etiam dicit Augustinus,quod prima dies non habet mane: quia cum opus primæ diei sit cœlum et terra et lux, per cœlum intelligitur angelica natura, quæ non potuit sui vel alicujus naturæ fiendæ in Verbo accipere notitiam prius quam esset: sed tantum postquam creata fuit, se in se cognovit, et hæc est vespera, quia vespera secundum Augustinum nihil aliud est, quam cognitio rei in seipsa: et se cognitam per conversionem ad Verbum in laudem Dei retulit, et notitiam firmamenti in medio aquarum sequenti die locati accepit, et hoc est mane sequentis diei. Unde prima dies mane habere non potuit in luce coginitionis angelicæ.
Ad id quod objicitur de nocte, dicendum quod nox per omnes sex dies non nominatur: quia secundum Augustinum omnia facta sunt simul, et distinctio sex dierum non est in spatiis temporum, sed in ordine naturali rerum : et ideo diabolus in senario dierum Angelus adhuc, factus est diabolus per casum : quia a principio cecidit, sed aliquamdiu cum bonis Angelis in cœlis remansit. Cum igitur nulla obscuritas inveniatur in luce Angeli, non invenitur nox in illa repeti-
ARTICULI SECUNDI
PARTICULA III.
De reductione opinionis Augustini ad opinionem aliorum sanctorum.
Tertio, Quæritur de reductione opinionis Augustini ad opinionem aliorum sanctorum.
Et videntur non consentire : quia contradictoria dicunt.
Dicit enim Augustinus omnia simul in uno momento facta fuisse in materia, et distincta in forma et loco, et ornata in propriis speciebus. Alii autem sancti, scilicet Gregorius, Hieronymus, Ambrosius, et caeteri dicunt omnia facta esse simul in substantia materiae, sed per spatia sex dierum formata esse et distincta. Simul autem omnia facta esse in forma, et non simul facta esse in forma, sunt contradictoria, quae simul non possunt verificari. Ergo videtur, quod opiniones eorum ad idem non possint reduci.
Item, Diem esse ex præsentia lucis corporeæ, et non esse ex præsentia lucis, contradictoria sunt: et cum unum eorum sit de opinione Augustini, et alterum de opinione reliquorum sanctorum, non videntur simul posse verificari opiniones eorum.
<--- Page Split --->
SUMMA DE CREATURIS, TRACT. IV, QUÆST. 72.
ontra. SEDCONTRA :
Sancti eodem spiritu inspirante locuti sunt : sed spiritus idem sibi contraria per diversos non dicit. Item, expresse videtur Augustinus consonare aliis sic dicens in libro V super Genesim ad litteram : « Tertia die species maris et terræ facta est, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura herbarum atque lignorum. Sic enim terra ad Dei verbum ea produxit antequam exorta essent, accipiens omnes numeros eorum quos per tempora exerceret secundum suum genus 1. »
Similiter dicit Augustinus de quinto die, quod aqua natalitia et volatilia produxit, et hæc potentialiter in numeris qui per congruos temporum motus exercerentur.
Similiter, de sexto die, quod tunc nihilominus potentialiter terra produxit animalia, quorum numeros-tem pus postea visibiliter explicaret. Secundum hoc videtur Augustinus dicere, quod opera sex dierum simul fuerunt creata duobus modis, scilicet in potentia, et numeris. Numeri autem ibi dicunt causarum proportiones, quibus formæ rerum postea per tempus fuerint explicatæ. Hoc autem non contrariatur aliis sanctis, et sic videntur esse consoni.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod Augustinus in tribus locis ex intentione et proposito principium Genesim exposuit, in libro scilicet Contra epistolam fundamenti, et in ultimis duobus libris Confessionum, et in libro XII super Genesim ad litteram. Sed in nullo loco dicit omnia creata fuisse simul in materia et forma, et ordinem dierum ponendum esse in ordine rationis, et non in spatiis temporum nisi in libro super Genesim ad litteram. In aliis enim duobus operibus magis intendit mysterium, quam historiae verificationem.
Unde sciendum est, quod Spiritus sanctus duobus modis inspirat expositiones sacre Scripture, scilicet quantum ad consentaneum rationi et non contrarium fidei, et quantum ad consentaneum auctoritati. Et quia in textu Auctorum sepius aliquid dicitur aliter intelligendum propter rudes et indoctos quos instruit sacra Scriptura, ideo Augustinus magis eligit sequi rationem, non contradicens tamen, quin distinctio temporum necessaria sit: cum propter hoc ut ostendatur distinctio rerum per distinctionem temporum, tum etiam propter hoc, quia magis hoc modo instruuntur simplices, qui nesciunt res distinguere nisi per tempora. Alii vero sancti magis elegerunt sensum, qui est juxta auctoritatem: non tamen negantes illud quod est secundum rationem consequens. Unde Augustinus in libro V super Genesim ad litteram: « Cum audis tunc facta esse omnia, cum factus est dies, illam senariam vel septenariam repetitionem sine intervallis horarum spatiorumque temporalium factam si possis apprehendas. Si vero nondum possis, hæc relinquas conspicienda valentibus. Tu autem cum Scriptura non deserente infirmitatem tuam et materno incessu tecum tardius ambulante proficias: quae sic loquitur ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvos nutriat 2. » Et ideo dicit etiam Gregorius, quod « sacra Scriptura est fluvius in quo agnus peditat et elephas natat. »
Ad 10 quod objicitur de auctoritate Augustini, dicendum quod ipse revera ponit omnia simul creata in materia et forma, quae scilicet natura motus superiorum et commixtionem elementorum per se producere non potest: et ideo cœlum factum est a principio cum stellis suis, et aqua cum natalitibus suis et volucribus, et breviter dicendo omnia in speciebus suis simul educta sunt, quæ per virtutem
<--- Page Split --->
motus cœli simplicem et per virtutem stellarum ex commixtione elementorum sine alio motore educi non poterant, ut homo, et leo, et cœtera quœdam, quœ præter virtutem cœli et elementorum requirunt causam motorem specialem ad sui generationem, secundum quod homo generat hominem, et leo leonem, et sic de aliis. Secundum quem modum dicit etiam Philosophus 1, quod homo generat hominem ex materia et sol. Sunt tamen quœdam non magnam habentia diversitatem in partibus corporis, ut plantæ, et quœdam animalia, præcipue reptilia quœdam, et quidam pisces, quæ non oportuit primo cum aliis in speciebus propriis fieri, sed tantum in causalibus rationabus suis : quia ad horum productionem sufficit motus cœli et stellarum ex materia diversimode commiscibili. Et
hoc est quod dicit Philosophus in I de Generatione et Corruptione2 : Inæquali ente materia et non ubique eadem, necesse est generationes inæquales esse, et has quidem motores citiores, has vero tardiores, ut dicit etiam Avicenna in libro de Diluwis, quod mures generantur de terra quandoque et serpentes de capillis. Et ideo dicit Augustinus super illud: Germinet terra herbam virentem3, id est, potens est germinare.
Per hoc autem quod dicit opus quinte et sextæ diei primo factum esse in potentia et numeris, intelligit potentiam completam materiae quæ non est nisi quando materia descinditur a motore specificato et animato : et per numeros intelligit sufficientiam causarum in numero et ordine ad productionem animati corporis.
QUÆSTIO LXXIII.
De singulis operibus sex dierum.
Postea, Quæritur de singulis operibus quæ in principio Genesis enumerantur. Et quæruntur tria, quorum primum est sigillatim de operibus sex dierum. Secundum in communi de eisdem. Tertium, De quiete sabbati. Circa primum primo quæritur de opere primæ diei. Et quæruntur duo. Primum est de creatis in prima die. Secundum, De quibusdam dubitationibus, quæ oriuntur ex littera.
<--- Page Split --->
Circa primum autem adhuc duo quaerenda sunt. Primum, De cœlo et terra. Secundum, De luce.
ARTICULUS I.
De creatis in prima die. Et primo,de cœlo et terra.
Ad primum proceditur sic :
Dicit Augustinus in libro V super Genesim ad litteram : « Prius facta est informis formabilisque materies, et spiritualis et corporalis, de qua fieret quod faciendum esset, cum et ipsa priusquam instituta est, non fuisset : nec instituta est, nisi ab illo utique summo Deo et vero, ex quo sunt omnia, quae sive cœli sive terræ nomine significata est, quæ in principio fecit Deus ante unum illum diem quem condidit, propterea jam sic appellata, quia inde facta sunt cœlum et terra, sive nomine terræ invisibilis et incompositæ, atque abyssi tenebrosæ 4. » Ex hoc accipitur, quod cœlum et terra sunt ante diem primum.
Item, Augustinus in libro XII Confessionum : » Cœlum terræ hujus et maris quæ fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiæ, quam fecisti ante omnem diem. Jam enim feceras et cœlum ante omnem diem : sed cœlum cœli hujus, quia in principio feceras cœlum et terram 2. » Ex hoc habetur idem quod prius.
Si vero dicatur, quod Augustinus vocat diem artificialem, qui incipit ab illustratione lucis primo die factæ, nihilominus
tamen cœlum et terra sunt opus primæ diei naturalis, qui in duodecim horis continetur. CONTRA : Quidquid est extra omne tempus, est extra omnem diem : sed terra et cœlum sunt extra omne tempus : ergo sunt extra omnem diem. PROBATIO MEDIÆ : quia dicit Augustinus in libro XII Confessionum : « Doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio cœlum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim cœlum cœli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi Trinitati coæterna : particeps tamen æternitatis tuæ, valde mutabilitatem suam præ dulcedine felicissimæ contemplationis tuæ cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhærendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas terræ invisibilis et incompositæ, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo, nec venit quidquam, nec præterit. Et ubi hoc non fit, non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium 5. »
Si forte dicatur, quod ibi cœlum accipitur pro angelica natura, et terra pro substantia materiæ informis, quæ sic non sunt sub tempore, sunt tamen cum tempore sicut tempora coæquæva. ConTRA : Dicit Augustinus in libro V super Genesim ad litteram 4 : « Ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante creaturam tempora. Motus enim si nullus esset vel spiritualis vel corporalis creaturæ, quo per præsens præteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino. Moveri autem
<--- Page Split --->
creatura non utique posset si non esset. Potius igitur tempus a creatura, quam creatura cœpit a tempore, utrumque autem ex Deo: Quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia1. »
qui ponunt tempus coœquævum materiæ, intelligunt de tempore quod est mensura cujuscumque mutationis, et adjacet omni rei sive mutabili sive immutabili, quæ tamen in esse ex non esse procedit.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod secundum omnium sanctorum expositiones, terra pro materia informi sumitur quando dicitur: In principio creavit Deus cœlum et terram 2, eo quod informitati materiæ nihil est ita propinquum sicut terra, sicut dicit Augustinus in libro XII Confessionum, sic dicens, quod « in omnibus partibus mundi nihil reperiri potest propinquius informitati omnimodæ quam terra et abyssus. Minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cætera superiora perlucida et luculenta omnia. Cum igitur accipiam informitatem materiæ, quam sine, specie feceras unde speciosum mundum feceras, ita commode hominibus interminatam sive intimatam ut appelletur terra invisibilis et incomposita. » Cœlum autem secundum quosdam Sanctos ponitur pro angelica natura, et secundum quosdam pro tota quinta essentia, et secundum alios pro cœlo empyreo. Et quocumque modo sumatur ipsum secundum suum esse tempori non subjacet, ut supra in quæstionibus de tempore est ostensum.
Dicendum ergo secundum Augustinum, quod si materia prima consideretur secundum suam substantiam sine omni forma et sine ordine ad formam, tunc est extra tempus, et similiter cœlum propter sui immutabilitatem : nihilominus tamen est cum tempore, et sic cadit in opus primæ diei secundum quod opus creationis primo die ponitur esse factum.
Ad id quod objicitur de Augustino quod tempus incepit a creatura, dicendum quod ipse ibi tempus accipit strictè, scilicet pro mutationis mensura, quæ est in materia ut in subjecto : sed Sancti
ARTICULUS II.
De luce, utrum sit corporea vel incorporea?
Secundo quæritur de luce, Utrum sit corporea vel incorporea ?
- Et videtur, quod incorporea, quia dicit Augustinus, quod per lucem intelligitur angelica natura ad Deum conversa 8. Et probat, quod non potest intelligi de luce corporali. Si enim corporalis lux facla est, inquit Augustinus, quænam est illa quam cum sol occiderit, videre non possumus? Item, si dicatur, quod juncta est soli, quæ est causa hujus juncturæ? Ut enim dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram: « Nullus debet refellere eos qui per rationem quærunt quid in creatura esse possit, ut dicat secundum omnipotentiam Dei, cui cuncta possibilia sunt, oportere nos credere, aquas etiam tam graves quam novimus atque sentimus, coelesti corpori in quo sunt sidera superfusas. Nunc enim quemadmodum Deus instituerit naturas rerum, secundum scripturas ejus nos convenit quærere, non quid in eis vel ex eis ad miraculum suæ potentiae velit operari. Neque enim si vellet Deus oleum sub aqua aliquando manere, non fieret: non ex eo tamen nobis olei natura nobis esset incognita, quod ita facta sit, ut petendo suum locum, etiamsi subterfusa fuerit perrumpat aquas, eisque
<--- Page Split --->
se superpositam collocet. Igitur a simili non est dicendum aliquid de illa luce, quod ex natura lucis ostendi non poterit 1. »
ARTICULUS III.
- Quod autem sit corporea, sic probatur : Dicit Beda super Genesim, quod « per lucem illam intelligitur nubes lucida, quæ non de nihilo, sed de præjacente materia formaliter facta est, ut lux esset, et vim lucendi haberet, in qua dierum prima exorta est : quia ante lucem nec dies fuit nec nox, licet tempus fuit. »
De quibusdam dubitationibus quæ oriuntur ex littera.
Tertio, Quæritur de dubitabilibus quæ oriuntur ex littera.
- Item, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 3 dicit, quod per lucem intelligitur ignis : ignis autem est corporeus, et sic lux illa videtur esse corporea.
sulio. SOLUTIO. Cum dicitur in Genesi : Fiat lux 3, intelligitur de luxe quæ est habitus corporum luminosorum.
Ad 1. AD PRIMUM igitur dicendum, quod beatus Augustinus procedit secundum hunc modum, secundum quem per cælum intelligitur angelica natura informis : et hoc mystice : secundum eumdem enim modum intelligitur conversio ad Deum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Beda non intelligit, quod lux illa fuerit nubecula secundum essentiam, sed per similitudinem : nubes enim non generatur nisi ex vapore infirmorum elementorum, et hoc modo non generabatur lux illa, sed similitudinem habuit cum nubecula in hoc quod sicut nubes exhalata et objecta soli recipit candorem illustrationis, quem ulterius ministrat inferioribus illuminabilibus: ita lux illa fulgorem dedit corporibus, quæ ulterius illuminabant inferiora.
Et primo quæritur, Quod vocetur Quæst. 1. principium cum dicitur : In principio creavit Deus cælum et terram 4 ?
Glossa enim exponit hoc tripliciter dicens : In principio temporis, vel ante tempora, vel in Filio.
- Et pro prima parte videtur Glossa esse falsa : quia tempus ponitur unum de coæquævis, et sic non in ejus principio creata sunt cætera, sed cum ipso.
Item, Tempus est creatum, et initium ejus similiter : et ita principium temporis erit creatum in principio temporis : ergo idem creatur in seipso.
Similiter, Videtur falsa pro secunda parte : quia si sequamur sententiam Augustini, omnia creata sunt simul, et ita cœlum et terra non erunt ante cætera. Similiter, si sequamur sententiam aliorum, adhuc erunt plura coæquæva istis, et sic non erunt ante cætera.
Tertia pars etiam videtur falsa : quia nihil ens in Filio est creatum : creatura enim non est in Filio secundum esse proprium, sed secundum rationes idearum, quæ ab æterno sunt in Filio, secundum quod est sapientia et ars Patris.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Damascenus lucem exponit materialiter, non tamen ponens omne subjectum lucis, sed quoddam.
ULTERIUS quæritur, Quare dicitur hic, Quæst. 2. In principio creavit Deus, etc. : et non ponitur hic usitatus modus per omnes
<--- Page Split --->
sex dies, scilicet, Dixit Deus : Fiat hoc vel illud ?
Quæst. 3. ULTERIUS iterum quæritur, Secundum quas proprietates prima materia vocetur terra, et abyssus, et aqua ?
Quæst. 4. ULTERIUS quæritur, Penes quam differentiam privationis dicatur inanis et vacua ? Alterum enim horum superfluere videtur.
Præterea, Inane et vacuum videntur esse privationes convenientes receptioni loci et non materiae : cum tamen secundum Philosophum non sit ejusdem rationis materiae et loci receptio.
Quæst. 5. ITEM, Quare dicuntur tenebrae esse super faciem abyssi, si abyssus dicitur materia ?
Quæst. 6. ITEM ulterius quæritur,
Quare ex parte moventis potius ponitur Spiritus quam Pater vel Filius ?
Item, Cum ferri sit locum mutare, et Spiritus increatus non movet locum, videtur falsum quod dicit : Spiritus Dei ferebatur.
Præterea, Cum nulla sit diversitas inter Spiritum et Deum, videtur male dicere : Spiritus Dei : quia obliqui transitivi sunt secundum Priscianum.
Quæst. 7. PRÆTEREA, Quare potius dicit : Super aquas, quam extra, vel sub, vel in aquis ?
Quæst. 8. ITEM, Si prima materia significetur nomine terræ, abyssi, et aquæ, quare dicit potius : Spiritus Dei ferebatur super aquas, quam super terram vel abyssum ?
Quæst. 9. ULTERIUS quæritur de expositione Augustini super illud : Dixit Deus : Fiat lux, quæ est talis : « Non corporaliter sonuit vox Dei : qua enim lingua sona-
ret, cum linguarum diversitas non esset, nec erat quem oportebat audire et intelligere t ? » Bene enim accipitur ad naturam Verbi per quod omnia facta sunt, hoc ipsum pertinere. Æternum ergo est quod dixit Deus : Fiat lux : quia Verbum Patri est coæternum. Et hoc est quod dicunt alii : Dixit Deus : Fiat, hoc est, Verbum genuit in quo erat ut fieret.
Quæritur ergo, Cum ab æterno dixerit verbum, quare non sequitur, quod ab æterno creavit et fecit lucem ?
ITEM, In factione firmamenti ponitur, Quæst. fiat, et fecit, et factum est : et hic omittitur, fecit, et alia duo ponuntur : et quæritur, Quare hoc ?
Item, Quæritur diversitas inter hæc tria, et diversitas eorum a creatione.
ULTERIUS iterum quæritur, Quid sit Quæst. videre lucem, quod esset bona ? Antequam enim facta esset lux, scivit Deus quod esset bona.
ITEM, Per quem modum divisit lucem Quæst. a tenebris ?
Quod enim non est, a nullo dividitur : sed tenebra non est, ut dicunt Sancti : ergo non dividitur a luce.
Præterea dicit Chrysostomus super Joannem, quod lux non lucet in tenebris, nisi dissipando et destruendo tenebras : ergo videtur, quod potius debuit dicere, destruxit tenebras per lucem, quam divisit lucem et tenebras.
ITEM quæritur, Per quem modum luQuæst. 1. cem appellavit diem ? Dies enim ille non videtur esse ejusdem rationis cum illo quem fecit sol quarto die : quod patet, quia dies est sol lucens super terram, et in hac ratione non potest sumi dies prima, vel secunda, vel tertia.
Eadem quæstio est de nocte per oppositum.
<--- Page Split --->
autem ut materia; et frigiditas ut efficiens. Et ideo dicit Avicenna, quod vis retentiva vigorem suscepit a frigido et sicco. Secunda proprietas materia est recipere : et secundum hanc proprietatem dicitur aqua : quia humidum aquae non est terminabile in se, sed terminatur ad quamlibet figuram tangentis. Tertia proprietas materia est non subsistere actu, et hanc habet in quantum est subjecta privationi : et secundum hanc dicitur abyssus, ab eo quod est sine basi : basis enim materia super quam fundatur ejus esse secundum actum, est forma substantialis.
Ad quest. Ad aliud dicendum, quod receptibilitas materia secundum aliquid comparatur receptibilitati loci. Est enim quidam locus simpliciter locus, et quidam est locus ut vacuum. Ille vero qui simpliciter est locus, immobilis est, et est motus ad ipsum, et ab ipso. Qui vero est locus ut vacuum, movetur cum re mota, et quoad hoc quod locus simpliciter immobilis est et recipit id quod movetur ad ipsum, habet similitudinem cum materia : et ideo dicit Philosophus in IV Physicorum 1, quod uno modo dicitur vacuum in quo non est aliquid, quod est forma substantialis et corporea. Et ideo sequitur : Neque substantia corporea aliqua. Unde dicunt quidam vacuum esse corporis materiam. Quoad hoc autem quod locus distinctus est a re locata, et non facit unum cum ipsa, non habet similitudinem cum materia. Item, quoad hoc quod locus continet, materia autem continetur, iterum non habet similitudinem. Dicitur ergo materia inanis respectu forma, quae pertinet ad distincitonem : vacua vero respectu forma quae pertinet ad ornatum.
ma forma per quam superiora movent materiam elementorum. Et quia adhuc proportio sufficiens non erat inter principium primum movens in genere corporum, propter hoc dicitur tenebra fuisse. Quia vero abyssus dicit materiam secundum quod est sub privatione, et non terra, vel aqua, propter hoc dicitur potius illa tenebra fuisse super faciem abyssi, quam super faciem terra vel aqua. Tamen quidam sancti dicunt, sicut Basilius, quod per tenebras intelligitur aer privatus lumine.
Ad aliud dicendum, quod spiritus est Ad 6. principium vitae, sicut dicit Dominus in Ad t. Evangelio : Spiritus est qui vivificat 4. Et in Genesi, 11, 7 : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Pater vero et Filius secundum haec nomina non dicunt principium vitae : et ideo potius ponitur ibi Spiritus quam Pater et Filius. Licet enim omnia formata vivant, tamen vita est actus animae, et anima est ultima forma intenta a natura : et ideo praecedentia, scilicet elementa, et mixtiones elementorum ordinantur ad animata et salvantur in illis.
Ad aliud dicendum, quod Spiritus Ad 2. Dei ferebatur, non loci mutatione, sed exhibitione diversarum formarum in diversas materia partes.
Ad aliud dicendum, quod secundum Ad 3. rem nulla est transitio inter Spiritum et Deum : quantum vero ad modum loquendi per Deum significatur Pater propter auctoritatem : quia, sicut dicit Augustinus 3, in Patre est principium totius divinitatis : quia ab illo generatur Filius, et ab ipso procedit Spiritus sanclus. Unde sicut Spiritus sanctus mittitur a Patre ad sanctificandum creaturam rationalem, ut dicit Augustinus in libro IV de Trinitate, et mitti est cognosci, quod ab alio sit, ut dicit Augustinus ibidem : ita hic per modum loquendi in
<--- Page Split --->
opere creationis significatur, quod Spiritus Dei est Spiritus a Deo, hoc est, a Patre.
quest. AD ALIUD dicendum, quod Spiritus est 7. motor et causa extra rem existens quam movet et causat, et excedens omne causatum ab ipso, et nihilominus attingens ipsum per formæ impressionem. Et hæc tria importantur per super : quod enim est super, est extra rem elevatum ab ipsa, et non contingens eam. Hæc autem tria non importantur per præpositiones alias : et ideo potius ponitur super, quam alia præpositio.
quest. AD ALIUD dicendum, quod Spiritus 8. super ferebatur, ut exhibens formas, ut dictum est. Et quia exhibitioni formarum respondet in materia receptibilitas primo et retentio vel privatio, ideo potius dicitur, quod ferebatur super aquas, quam super terram, vel abyssum : quia, ut dictum est, materia dicitur aqua propter receptibilitatem formarum.
1 quest. AD ALIUD dicendum, quod duo sunt in verbo ab æterno, scilicet ideæ, et determinatio uniuscujusque quando debeat procedere in esse : et hoc vocatur ab Augustino plenitudo temporis respectu Filii : dicit enim Augustinus super illud : Ubi venit plenitudo temporis 1, quod plenitudo temporis fuit impletio temporis, quod præsciverat Deus, in quo Filius debuit incarnari. Et similiter est respectu aliarum creaturarum : quia unaquæque tunc esse incipit, quando ab æterno Deus ei præordinavit ut fieret. Et hoc est quod dicitur : Verbum genuit, in quo erat ut fieret. Nec tamen sequitur, quod ab æterno creatura sit, licet Verbum dictum sit ab æterno : quia non est idem judicium de hac causa et causato, eo quod ipsa in infinitum distet a suo causato, ideo non proportionatur ei in aliquo in essentia, neque in dura-
tione, neque in virtute, nec in opere. Et ideo dicit Augustinus, quod non sequitur Verbum æternum, quo dicta est creatura ut fieret creatura.
Aliter tamen posset solvi per distinctionem hujus : Ab æterno dixit ut fieret, eo quod ab æterno potest determinare hoc verbum : Dixit, vel hoc verbum : Fiat : et primo modo est vera, secundo modo falsa : ab æterno enim dixit ut fiat, non ab æterno, sed tunc quando incepit.
AD ALIUD dicendum, quod tria exi- 10. guntur ad perfectionem rei, quorum duo sunt ex parte efficientis, et tertium ex parte rei factæ. Primum quidem ex parte efficientis est inclinatio ad opus per voluntatem operandi, et hoc in prima causa est imperium quod importatur per fiat. Secundum vero ex parte efficientis est operatio exiens ab ipso in opus : et hoc importatur per factio sive per fecit. Tertium vero quod est ex parte rei factæ, est obedientia rei operatæ ostensa in esse : et hoc importatur per factum est. Sed unum horum omittitur, scilicet fecit, eo quod lux est forma quæ fit in alio, et non res per se existens, et super tales formas non est operatio efficientis : quia omnis efficiens operatur super materiam, et tales formæ non sunt ex materia aliqua. Augustinus tamen aliam dat solutionem secundum suam sententiam dicens, quod per lucem intelligitur angelica natura reformata ad Verbum : et hæc reformatio non prius fuit in Angelorum notitia, quam in re ipsa. Cum igitur per fiat importetur operatio in Verbo, per fecit autem operatio in Angelorum notitia, et per factum est privatio rei in seipsa : fecit non habuit locum in operatione lucis. Hæc vero tria distinguuntur ab opere creationis, quia hæc tria pertinent ad inductionem formæ in materiam. Creatio autem ad reductionem substantiæ materialis de nihilo, ut supra habitum est.
<--- Page Split --->
Ad quest. Ad aliud dicendum, quod videre non 11. sumitur ibi secundum quod est principium cognitionis quae oritur ex sensibilibus, sed sumitur pro signo voluntatis et beneplaciti artificis 'ad opus perfectum : ad id enim quod bene placet, multiplicatur adspectus oculorum frequenter. Et hoc est quod dicit Glossa ibidem : Vidit Deus, id est, placuit ei in sua essentia, quod prius placuerat ei in sua sapientia.
Ad quest. Ad aliud dicendum, quod per proAd 1. prietatem naturae distincta est lux a tenebris : quia id quod per se est luminosum, naturaliter est in circumferentia : id autem quod per se est opacum et tenebrosum, naturaliter est in centro. Et tenebrae secundum quod ibi sumuntur, intelliguntur in sua causa, quae est corpus opacum, et in illa non sunt nihil, sed aliquid, et sic possunt distingui.
pitur ut punctum continuans in ratione finis et principii : et ideo cum primam diem nihil præcesserit, neque nox, neque dies, initium ejus non potest secundum rationem nominis dici mane : sed finis ejus habet bene rationem vesperæ : quia est initium noctis et finis diei. Alia tamen ratio supra assignata est secundum Augustinum.
Ad aliud dicendum, quod supra cum Ad 15. dicitur : Tenebræ erant, super faciem abyssi, non dicebantur tenebræ nisi secundum suam causam, et ideo illæ non possunt dici noz. Hic autem intelligitur de tenebris prout formaliter secundum suum esse intelliguntur, hoc modo quo privatio potest habere esse et formam. Hoc enim nihil aliud est quam carentia luminis in d'aphano ex interpositione opaci corporis inter illuminans et diaphanum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Chrysostomus accipit tenebras, quae sunt privatio actus luminis in diaphano, et non in sua causa quae est opacum corpus : et ideo non habet locum, quod ipse dicit in proposito.
Ad quest. Ad aliud dicendum, quod appellavit 13. lucem diem per causam, quae est forma et efficiens. Potest enim ratio diei sumi ab efficiente proximo, quod est forma et efficiens : et sic dies differt a luce et lumine : et secundum hunc modum tres primi dies ejusdem rationis erant cum tribus sequentibus. Potest etiam sumi ab efficiente primo, non tamen proximo, quod est efficiens et non forma : et sic sol effecit tres ultimos dies : lux vero indistincta in coelo effecit primos tres : et sic dies quodammodo sunt ejusdem rationis, et quodammodo diversæ. Si enim sumantur penes substantias efficientium, non erunt ejusdem rationis : si autem per comparationem ad actus eorum, erunt ejusdem rationis.
Ex hoc etiam patet solutio ejus quod sequitur, quod opus Dei non incepit a tenebris, sed a die et luce : secundum enim naturalem ordinem creationis præcedens dies computatur cum sequenti nocte, sed secundum proprietatem casus culpæ primi hominis, qui casus incepit a tenebris infidelitatis et ignorantiæ, existens tamen cum spe illuminationis per gratiam, computabatur præcedens nox cum sequenti die. Et ideo festa legalia a vespera præcedentis diei usque in vesperam sequentis diei computabantur. Secundum statum autem resurrectionis et formationis iterum incipit computatio a plena luce : quia in plena luce in aurora surrexit Dominus. Quod autem nos facimus in præcedenti vespera, potius sunt præparationes ad futurum festum suscipiendum, quam de substantia festi. Et ideo etiam Laudes cantantur in aurora propter lucem resurrectionis, quæ tunc incepit.
Ad quest. Ad aliud dicendum, quod mane acci- 14.
<--- Page Split --->
omnibus diebus, sed non est idem secundum esse : et propter hoc cum primum notet diversitatem ad secundum esse et substantiam, unum autem secundum esse tantum, potius dicit dies unus, quam dies primus. Quod autem substantia temporis sit eadem in toto tempore, habitum est supra in quaestione de tempore.
ARTICULUS IV.
Distinguebatur enim secunda dies natura elementorum, quae disponitur diaphano ab uno extremo quod est diaphanum naturaliter conjunctum lumini, ut cœlum crystallinum : et non est sufficiens distinctionis eadem elementa diaphana etiam alio extremo distinguantur, quod naturaliter est opacum, et hoc fit tertio die quando aquæ distinguuntur a terra. Et quia tunc distinctio perfecta est, tunc accepit benedictionem per notam approbationis divinæ.
Si autem quæritur secundum hoc, Quæst. 2. Quare intercidit secundus dies ante opus perfectum ? Quia una perfectio operis videtur pertinere ad unum diem.
Deinde, Quæritur de his quæ facta sunt secunda die.
Et quia de firmamento et aquis et distinctione aquarum jam supra habitum est, tantum duo restant quærenda, scilicet, Qualiter Deus vocavit firmamentum cœlum ? et, Quare secunda dies non habuit benedictionem ?
Non enim ponitur ibi verbum significans actum benedictionis, sicut in aliis, quibusdam, ubi dixit : Benedixit eis. Nec etiam ponitur ibi verbum notans approbationem, sicut, Vidi Deus quod esset bonum.
Dicendum, quod distinctio mediorum elementorum ab utroque extremo, scilicet a cœlo et a terra, non est unius rationis. A cœlo enim distinguuntur elementa, quæ sunt receptibilia luminis, sicut ab eo cum quo non communicant in materia, sed sunt mobilia ab ipso tantum. Sed a terra distinguuntur sicut ab eo cum quo communicant in materia agentia in ipsum et patientia ab ipso. Et dico tria elementa esse media inter cœlum et terram : quia communicant cum utroque extremorum. Cum cœlo enim habent diaphanum, ut dicit Philosophus in II de Anima 1 : cum terra autem communicant tantum in materia.
Juæst. 1. ITEM juxta hoc quæritur, Qualiter in quibusdam notatur benedictio in verbo approbationis tali modo loquendi : Vidi Deus quod esset bonum, sicut in operibus quatuor primorum dierum, et in aliis notatur per verbum benedicendi, sicut, benedixit eis.
solutio. Solutio. Ad primum dicendum, quod omne nomen imponitur a forma : et quando Deus firmamento formam dedit substantialem, tunc ipso opere cœlum vocavit.
d quæst. Ad aliud dicendum quod opus secundæ diei dependet ab opere tertiæ diei.
Ad ultimum dicendum, quod quædam agunt et patiuntur in generatione a principio intrinseco quod est natura : et agere et pati illorum est sub necessitate : et ideo non oportet, quod fiat eis imperium ad appetitum actus generationis, sed tantum benedictio eorum notatur in nota approbationis divinæ, quod sic permaneant in natura, quemadmodum constituta sunt, et talia sunt opera primorum quatuor dierum : licet enim vegetabilia habeant animam, hæc tamen anima magis movet ut natura quam ut anima : quia motus eorum sunt sub necessitate
<--- Page Split --->
et sunt determinati ad unum et non ad contraria. Quædam autem moventur a principio intrinseco, quod est anima sensibilis vel rationalis habens appetitum hujus et contrarii, et illa non de necessitate generant, sed inclinatione appetitus : et ideo alii distinguunt imperio inclinante appetitum per naturam in generatione, quod designatur per talem modum benedictionis : Crescite, et multiplicamini 1.
ARTICULUS V.
aqua, cum ipsum elementum naturam habeat insipidi, videtur quod congregationes aquarum debeant appellari insipidæ, et non maria. Maria enim amara sunt, et habent aquas compositas, et permixtas terrestri combusto : aquæ autem elementa secundum naturam sunt simplices.
Præterea quæritur, Quare dicit in plurali maria, et non in singulari mare?
Item quæritur de quadam contrarietate in Psalmo, ubi dicitur, quod terra fundata est super aquas 3 : et alibi dicitur, quod fundata est super stabilitatem suam 4 : et alibi iterum, quod Dominus fundavit eam in nihilo 5.
De opere tertiae diei.
Deinde, Quæritur de opere tertiae diei.
Et quæritur primo, Qualiter aquæ sunt congregatæ in locum unum, et quis sit locus ille, cum nos videamus eas ab alto descendere, et in pluvii et nivibus, et in locis pluribus esse et in mari ?
Ulterius, quæritur, Quomodo apparuit arida ? Si enim secundum naturam terra est in medio, erit ipsa.quoad omnem partem in medio, quanto potest propinquius, ut dicit Philosophus in libro II de Cælo et Mundo 2 : et ita debet undique cooperiri aquis, et non apparere arida.
Præterea quæritur, Quare vocavit aridam terram, cum etiam supra terra sit appellata, ubi non fit mentio arida ?
Item, Qualiter congregationes aquarum appellavit maria ? Si enim congregationes aquarum sunt in uno loco qui est proprius locus elementi quod dicitur
Quæritur etiam, Quare non fit mentio de distinctione ignis et aeris ?
Item quæritur ulterius, Quare aqua fluit in terram potius quam aliud elementum ?
Item, Quæritur ulterius, Utrum quædam plantæ nocivæ ex figura, ut spinæ, vel humore, ut venenosæ, tertio die fuerint creatæ ?
Et videtur, quod non: quia hæc sunt ad pænam hominis, et non punit Deus ante delictum: ergo videtur, quod talia post peccatum hominis fuerint creata.
- Item, Quæritur de figura elementorum : eo quod quidam sancti dicunt, quod terra sicut scutella natat super aquas.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Ad 1. tria sunt elementa gravia, scilicet terra, aqua, et aer. Quod patet, quia remota terra, aer et aqua descendunt in locum ejus. Sed unum tantum est simpliciter grave, scilicet terra : cujus signum est, quod ipsa per se et in aliis descendit ad medium : terra enim descendit per se ad
4 Genes. 1, 22.
1 Lib. II de Cælo et Mundo, tex. com. 27 et infra.
3 Psal. cxxxv, 6 : Qui firmavit terram super aquas. Cf. Psal. xxiii, 2 : Quia ipse, scilicet Deus, super maria fundavit eum, scilicet orbem terra-
rum.
4 Psal. ciii, 5 : Qui fundasti terram super stabilitatem suam.
5 Cf. Psal. lxxxviii, 12. Cf. etiam II Machab. vii, 28.
<--- Page Split --->
centrum, et posita in aere et aqua iterum descendit, sed non sic aer et aqua. Aer enim positus in terra et aqua ascendit : sed haec duo elementa posita in igne descendunt. Et ideo dicit Philosophus 1, quod sunt levia in alio, et gravia in alio. Et hanc naturam accipiendo distincta sunt media ab extremis. Unde nihil aliud est congregare aquas in locum unum, quam dare eis naturam illam, quod sint leves in terra, et sic ascendant ab ipsa, et graves in aere, et sic descendunt ab ipso. Et hoc est etiam quod dicunt Sancit, quod ignis et aer distincti sunt, quando aquae recedentes ab igne et aere sunt separatae.
Ad idem dicendum, quod locus congregationis aquarum est locus originis earum : licet enim in multis locis sint originaliter, tamen non sunt in loco Oceani, ut probatur in libro II Meteororum.
Ad alud dicendum, quod aliter est de aquis, et aliter de igne secundum naturam : quanto enim elementum rarius est, tanto majorem lccum occupat. Et quanto spissius est, tanto minorem locum habet, secundum quod etiam dicit Philosophus 2, quod ex uno pugillo aquae fiunt decem aeris : et ideo aqua multo est in minori loco quam aer : et ideo non sequitur, si aer et ignis ambiunt terram undique, quod etiam aqua ambiat undique eam.
Praeterea, Aqua habet humidum incorporale, et terra siccum incorporale, quae duo dominantur in omnibus elementatis. Aer autem habet humidum spirituale non incorporale, et ignis siccum spirituale non incorporale : et ideo aqua secundum naturam sui humidì dissolvit terram influens in poros ejus : et ideò cooperitur a terra, et non cooperit eam undique. Aer autem non ita dissolvit eam humido suo, nec influit in eam : et
ideo circumdat eam undique, et similiter ignis.
Ad aliud dicendum, quod terra supra propter sui vicinitatem ad informe posita est pro materia. Hic autem sumitur terra secundum rationem sui nominis, secundum quam dicitur terra, quasi pedibus trita, pro loco quietis elementatorum : in omnibus enim illis ipsa dominatur : et propter hoc omnium quies est in ipsa.
Ad aliud dicendum, quod mare secundum substantiam suarum aquarum est elementum, et secundum esse insipidum : per accidens autem est amarum et commixtum, ut objectum est. Posset tamen dici, quod mare non est amarum nisi in loco illo ubi calor solis elevat a fundo ejus vapores terrestres grossos combustibiles, sed in loco alio est insipidum. Et hoc videtur velle Philosophus in libro primo de Animalibus, ubi dicit, quod quoddam animal marinum majus est animali sanguinis : cum tamen careat sanguine, hoc est, raro et pauco, sicut quidam pisces dicti malachie : nam hoc genus augmentatur in locis calidis, et magis est in pelago quam prope ripas, et præcipue in locis ubi multiplicantur aquæ insipida. Ex hoc accipitur, quod aquæ insipida sunt in aliqua parte maris.
Ad aliud dicendum, quod humidum aquae, ut habitum est, materiale est in se, et ideo divisibile secundum sui divisibilitatem. Et ut notetur haec divisibilitas, dixit maria, et non mare.
Ad aliud dicendum, quod terra consideratur duobus modis, scilicet ut elementum, et ut materia corporum generabilium. Et primo modo considerata est super stabilitatem suam. Et dicitur stabilitas ejus natura illa quae simpliciter est gravis : quia ex illa habet locari in centro. Ex hoc autem quod terra per se fundatur in centro, et non terminatur
<--- Page Split --->
ad elementa alia, sed potius alia quaedam ad ipsam, dicitur alibi fundata in nihilo. Secundum autem quod consideratur ut materia corporum elementatorum, sic fundatur super aquas. Corpora autem commixta sunt continua, terra autem per se non continuatur. Unde in libro quarto Meteororum dicit Philosophus : Terra pura lapis non fit : quia continuatiotionem non facit, sed comminutionem. Continuatio enim est ex virtute aquae : et ideo terrae continuatio fundatur super aquam propter humidum continuans eam in corporibus commixtorum.
ARTICULUS VI.
De opere quarta diei.
Deinde, Quæritur de opere quartæ diei.
- Et primo, Quare luna dicatur magnum luminare, cum judicio sapientium sit minor aliis stellis ?
Ad 7 et 8. Ad duo sequentia patet solutio per ante dicta.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod planta quae modo nociva sunt, non essent nociva, si homo non peccasset : nihilominus tamen essent in suis figuris et humoribus, in quibus modo sunt, sed non nocerent, sicut nec ignis ureret, neque aqua suffocaret, si peccatum non esset : nihilominus tamen ignis esset calidus, et aqua humida.
Ad 10. Ad ultimum dicendum, quod omnium elementorum figura est circularis : terra enim cum undique sit gravis, undique quantum potest appropinquat ad centrum, et ita in circulo : quia si distaret per angulum, esset remotior a centro in angulo quam in latere figurae angulatae : quia si dua linea exeant a centro figurae angulatae, una ad latus; et altera ad angulum, longior erit ea qua protrahitur in angulum. Aqua vero undique terminatur ad terram, et etiam rotunda est. Et eadem ratio est de aere propter contactum ad aquam. De igne autem alia ratio est : ille enim est simpliciter levis, et ideo undique ascendens sursum, ut dicit Avicenna, et figuratur ad cœelum luna, quod cum sit rotundum, ignis etiam rotundus erit.
- Item, Quomodo praest nocti, et similiter stella, cum luna quandoque de nocte sit sub terra, et stella de die sicut de nocte sunt super terram ?
Totum autem residuum disputatum est supra in quaestione de cælis.
SOLUTIO. Dicendum, quod luna dicitur magnum luminare, non a quantitate, sed ab effectu illuminandi terram.
Ad aliud dicendum, quod luna non habet nisi lumen a sole : et ideo oportet, quod opponatur ei per distantiam aliquam : et quoad hoc in quacumque parte est sol, luna illuminata qua illuminat terram, erit ei opposita. Unde sole existente in inferiori hemisphaerio, erit luna in superiori secundum quod terram illuminat.
Similiter dicendum de stellis, quod licet de die sint super terram, tamen non illuminant terram, sed tegitur lumen earum a lumine solis, sed non sic in nocte : et ideo sunt ad decorem noctis.
Si autem quaeritur, Quomodo haec luminaria pertinent ad ornatum cæli, cum planta affixa terra pertineant ad dispositionem 4 ?
Dicendum, ut supra habitum est, quod stella sunt motores determinati in specie, et licet non moveantur nisi motu suorum circulorum secundum naturales Philoso-
4 Alias, distinctionem.
<--- Page Split --->
phos, tamen diversificantur in situ et proportione movendi per renovationem situs in motu, quod non accidit plantis: et ideo pertinent ad ornatum, et non plantae.
cundum suum genus sunt frigidi, sicut et locus aquæ in quo sunt. Ex humido vero vaporalí conjuncto cum calido secundum sui generis naturam magis fiunt aves: et ideo sunt naturae calida secundum suum genus.
Per hoc patet solutio ad duo prima.
Ad aliüo dicendum, quod anima vivens dicitur a primo actu animæ, qui primus actus animæ in corpore est vita. Anima vero motabilis dicitur anima secundum actum processivi motus : motus autem processivus est in organis ad motum ordinatis: et si organa sunt alæ, tunc dicitur volatile animal: si sunt pedes, tunc dicitur gressibile. Si autem sunt pinnulæ, tunc dicitur natatile. Si vero vis illa ad motum sita est in costis, vel in ore, vel in collectione et extensione annulorum, tunc dicitur reptibile : reptilia enim rapiunt se quandoque vi costarum, quandoque ore, quandoque collectione et extensione anulorum.
Deinde, Quæritur de operibus quinta diei.
Propter quid ex uno materiali fiunt ea qua ornant aquam et aerem?
Item, Propter quid uno die ornentur aqua et aer ?
Præterea, Videtur quod aves sint de ornatu terræ : quia dicitur in littera : Avesque multiplicentur super terram 1.
Præterea quæritur, Quæ differentia sit inter reptibile animæ viventis, et animam viventem atque motabilem ?
Præterea, Quædam animalia sunt qua sunt in aqua et terra, sicut dicit Philosophus, et quædam manent in aqua et pereunt in terra : et quæritur, ad cujus ornatum pertinent illa ?
solutio. 1 et 2. Solutio. Dicendum, quod in opere ornatus in distinctionibus dierum attenditur generalis divisio, qua sumitur penes ea qua ornantur : et ideo cum aer et aqua habeant naturam mediorum elementorum qua communicant in natura diaphani, et in passiva qualitate qua est humidum, ponitur ornatus eorum in uno die. Quia vero in piscibus et volatilibus præcise passivum est humidum, et humidum aeris spirituale est non corporale, ideo materiale in avibus et piscibus est humidum aqueum : sed ex humido constante per frigidum secundum sui generis naturam magis sunt pisces, et ideo se-
Ad aliud dicendum, quod motus Avim est in aere et quies in terra, et istud elementum dicitur ornari illo genere animalis, quod est locus motus ejus et non quietis. Unde plantæ a Sanctisdicuntur non pertinere ad ornatum, quia immobiles sunt secundum locum : omnia enim natalitia generaliter pertinent ad ornatum aquæ, et volatilia ad ornatum aeris, et gressibilia 'ad ornatum terræ : natalitia enim non natant nisi in aqua, et volatilia non volant nisi in aere, et gressibilia non 'gradiuntur nisi in terra.
Ad ultimum dicendum, quod animalia communia utrique elemento comprehenduntur sub ornatu utriusque : sed tamen magis dicuntur esse ornatus illius in quo frequentiorem habent motum, sicut dicit Aristoteles in septimo de Animalibus de delphinis, quod habitant in mari, et pereunt in terra juxta littus : et quando transierunt duodecim dies, fœtus multoties in die vadit cum eis ad mare, et non facit hoc, nisi ut assuescat eos mari :
<--- Page Split --->
quia nequit ambulare : eo quod non potest se sustinere pedibus suis : quia delphinus est carnosus et mollis, et ejus ossa sunt cartilaginosa.
De his operibus in communi.
Et, quare in tanto numero sunt ?
Et quid secundum alium modum dicatur dies, si omnia creata sunt simul?
Et, Quæ sit perfectio senarii, de qua dicit Augustinus, quod « ideo senarius perfectus est numerus, quia Deus opera sua perfecit in ipso ? »
ARTICULUS VIII.
De opere sextæ diei.
Deinde, Quæritur de opere sextæ diei. Et quæritur,
Quæ sit differentia inter jumenta, et reptilia, et bestias ?
Item, Quæritur de perniciosis et venenosis animalibus, Utrum post peccata facta sint, vel ante ?
Item, De quibusdam quæ nascuntur ex putrefactione, Utrum tunc creata sint vel postea ?
Solutio. Solutio. Dicendum, quod jumenta secundum suum nomen dicuntur quasi juvamenta, et sunt ea quæ juvant hominem in labore. Reptile autem dicitur quod se rapit ore vel costis. Bestiæ autem quasi vastiæ dicuntur animalia unguibus vel dentibus lacerantia.
Ad alud dicendum, sicut supra dictum est de venenosis plantis.
Ad ultimum dicendum quod non oportuit ea quæ produci possunt ex putrefactione, tunc creari : eo quod opera sex dierum non sunt nisi ad sufficientiam propagationis in principio naturae.
ARTICULUS IX.
De operibus sex dierum.
Et dicendum est ad primum et secunsolutio. dum, quod ut habitum est in supra dictis, numerus operum sex dierum accipitur secundum numerum principiorum naturalium, ita quod per opus creationis acquiritur materialis substantia principiorum. Per opus vero dispositionis acquiritur forma et locus activorum et passivorum et moventium ad transmutationem rerum in communi sine determinatione hujus vel illius speciei : sed per opus ornatus potentiae activæ et passivæ et motivæ determinantur ad formas speciales, in quibus fit propagatio uniuscujusque secundum suum genus. Et subdivisio horum operum supra est expedita.
Ad aliud dicendum, quod dies naturalis est revolutio una æquinotialis circuli cum tanta parte zodiaci vel lineæ eclipticae, quam naturali motu ab Oriente in Occidentem describit sol : et hæc pars est quinquaginta et duo minuta secundum illam quantitatem, qua gradus componitur ex sexaginta minutis, in qua revolutione etiam moventur elementa ad commixtionem generabilium. Potest igitur dici, quod secundum eos qui ponunt omnia creata esse simul, dies intelligitur mensura perfectionis uniuscujusque principii naturalis, eo modo quo opus divinum dicitur esse perfectum : quia opus creationis est ad acquisitionem materiae tantum, quæ non habet perfectionem in se : et ideo non est in una die, sed adjungitur ei aliquid de opere dispositionis. Et hoc videtur velle auctoritas Augustini supra inducta, quæ dicit, quod « mane est ortus rei, etc. »
Consequenter antequam de homine quæratur, quærendum est,
Ad ultimum dicendum secundum Augustinum in libro super Genesis, quod
<--- Page Split --->
senarius perfectus est numerus eo modo quo perfectus numerus dividitur in diminutum et abundantem. Perfectus autem dicitur, qui constat ex suis partibus: et partes dicuntur quae aliquoties sumpte reddunt totum numerum. Diminutus autem est, quem suae partes non perficiunt. Abundans vero, super quem suae partes excrescunt, sicut quatuor numerus est diminutus, et similiter octo: et duodecim numerus est abundans. Sed quia hanc perfectionem senarius non habet ex hoc quod opera creationis facta sunt in ipso, haberet enim eam, etsi non essent facta in eo, ideo melius dicitur, quod perfectio quam habet senarius ab operibus creationis, est illa quae causatur ex sufficientia principiorum naturae, ut patet ex praedictis.
ARTICULUS X.
De quiete sabbati.
Postea, Quæritur de quiete sabbati.
Si enim quiescere est ab operibus cessare, videtur falsum quod dicit: Requievit Deus die septimo 3, cum dicat in Joanne, v, 17: Pater meus usque modo operatur; et ego operor. Si vero quiescere est opus finale facere, tunc aliquid operatus est die sabbati Deus, et sic non complevit opera in numero sex dierum.
Præterea, Artificis lassabilis quiescere est post opus: et cum Deus non
possit lassari, videtur quod male dicitur de eo, quod quievit ab opere suo.
Præterea quæritur, Quare dicit : Ab opere, et non in opere ?
Item, Quare dicit: Et sanctificavit illum ?
SOLUTIO. Dicendum, quod quiescere est Ad 1. ab opere cessare duobus modis, scilicet ex parte operis, et ex parte efficientis. Ex parte operis: quia postea nihil novum fecit, cujus principia naturalia secundum formam vel materiam vel similitudinem in sex diebus non præcesserunt. Ex parte efficientis vero: quia in sex diebus naturam in principiis suis Deus per seipsum instituit. Post vero non per seipsum solus, sed cum natura: et in natura res naturales propagavit: et de hac propagatione intelligitur quod dicitur in Joanne, v, 17.
Ad aliud dicendum, quod quies in hac significatione non est lassati, sed artificiis qui usque ad perfectionem deduxit opera.
Ad aliud dicendum, quod ab notat remotionem quiescentis ab opere, non enim quievit Deus in operibus suis, ut in optimo beneplaciti sui, sed in seipso.
Ad aliud dicendum, quod sanctificare sabbatum est sanctam quietem Dei demonstrare, ut scilicet homo libros legens discat in Deo quiescere per appetitum et dilectionem: et non opera Dei pro Deo diligere, sicut faciunt hi qui fruuntur creaturis.
Sed horum amplior ratio habebitur in tractatu de praeceptis.
<--- Page Split --->