D. ALBERTI MAGNI
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRÆDICATORUM,
PARVA NATURALIA.
SPECULUM ASTRONOMIAE.
IN QUO DE LIBRIS LICITIS
ET ILLICITIS PERTRACTATUR 1.
PROEMIUM.
Occasione quorumdam librorum, apud quos non est radix scientiae, qui cum sint verae sapientiae inimici, hoc est, Domini nostri Jesu Christi, qui est imago Patris et
1 Uti annotavimus in Bibliographia operum B. Alberti (tom. I, p. xxxix) : « Circa opus decimum octavum Parvorum naturalium, nempe Speculum astronomicum, quaedam est difficultas : sunt enim qui Alberto abjudicant. Catal. Anglic. T. I, P. I, n. 1682 sic legitur : Philippus cancellarius Parisiensis de libris licitis et illicitis falso Alberto attributum. Contra Naudeus hunc tractatum F. Rogero Bacon ord. Min. viro in hisce erudito asserere nititur. Verum Pignon et Valleoletanus sub nomine Alberti Magni viderunt et laudaverunt. Gersonus cancellarius Parisiensis Trilogii sui epilogo sic habet : Composuit super hac re (de libris astrologicis qui sunt et non sunt tolerandi) Magnus Albertus opusculum, quod appellatur speculum Alberti, etc. Nicolaus de Dacia qui anno 1456 de hoc argumento scripsit, hoc opusculum etiam eidem Alberto asserit. Catal. Angl. cit. T. II,
P. I, cod. 6141 : Est Alberti Magni speculum astronomicum. Paris, in Regia, cod. 5464 : Est Alberti speculum astrologiae cum aliis auctoribus astrologicis. Si stylum et methodum attendas, Alberto Magno vindicabis. Auctorem quidam arguunt, quod libros necromantiae servandos, non abolendos censuerit : sed consentiement in hoc judicio habet laudatum Gersonum ad finem Trilogii citati, sic loquentem : Expediens videtur, si sine periculo abusus servarentur libri necromantici. Nempe medicis necessaria est venenorum scientia, ut casu dato adhibere possint remedia : præsertim cum hos libros ita aboleri contingere non possit, ut inter manus impiorum aliqui non supersint : unde ut eos revincere possint viri eruditi, quid in eis habeatur vel stultitiæ vel malitiæ ignorare non debent.
<--- Page Split --->
sapientia, per quem fecit hæc sæcula, Catholicæ fidei amatoribus merito sunt suspecti, placuit aliquibus magnis viris, ut libros quosdam alios et fortassis innoxios accusarent. Quoniam plures ante dictorum librorum necromanticam palliant, professionem astronomiae mentientes, libros nobiles de eadem fædari fecerunt apud bonos, et graves et abominabiles reddiderunt. Quare quidam vir zelator fidei et philosophiæ, utroque scilicet in ordine suum applicuit animum, ut faceret commemorationem utrorumque librorum, exponens numerum, titulos, initia, et continentias singulorum in generali, et qui fuerint eorumdem Auctores, ut scilicet liciti ab illicitis separentur, et aggressus est ut diceret nutu Dei.
CAPUT I.
De divisione magnæ sapientiæ astronomiæ in theoricam scilicet, et practicam.
Duæsuntmagnæsapientiæ , etutra - quenomineastronomiæcensetur : q u a - rumprimaestinscientiafiguræcæliprimi , etqualitateejussuperpolosæqua - tionisdiei , etcælorumsubeopositorum , quisuntpositisuprapolosaliosextraprimos , etipsisuntcælistellarumfixa - rumatqueerrantium , quorumfiguraestvelutfigurasphærarumseseinvicemcontinentium : etinscientiaquoquede - scriptioniscirculorumineisquorumdamscilicetæquidistantiumæquatori , etquo - rumdamconcentricorumeidem , sedde - clinantiumabipso : aliorumegressæcu -
spidis, et quorumdam brevium compositorum super cuspide æquatoris ad quantitatem egressionis cuspidum egressarum ab ea, et in quantitate uniuscujusque eorum, et elongatione a terra, et qualiter moventur planetæ et motu orbium deferentium, et motu corporum in orbibus : et quid accidat eis ex variatione situs, ut sunt projectiones radiorum invisibiles, et eclipses solis et lunæ et cæterorum planetarum ad invicem, et in esse eorum in circulo suæ augis, ut sunt elevatio, depressio, motus latitudinis, inflexionis, et reflexionis : et in circulo brevi, ut sunt directio, statio, et retrogradatio : et in esse eorum a sole, ut sunt combustio, esse sub radiis, ortus, occasus, atque dustoriab, quæ est destratio in orientalitate a sole, et occidentalitate a luna in mensura, et magnitudinis sphæræ tam habitabilis quam inhabitabilis cum universis partibus suis tam terrestribus quam marinis, atque longitudinis diametri vel ejusdem ipsius. Et in mensura magnitudinis corporum planetarum et stellarum : quarum probatio fuit possibilis respectu magnitudinis sphæræ terræ quæ est communis eorum in mensura et in elongatione eorum a terra secundum mensuram diametri ipsius.
Amplius in descriptione accidentium quæ accidunt universæ terræ ex volubilitate circuli de diversitate diei et noctis, et in ascensionibus signorum in circulis directis, qui sunt hemisphærii lineæ æquinotcialis, et in circulis declivibus qui sunt hemisphærii diametri, et in divisione ipsorum climatum per cremen-
<--- Page Split --->
tum longioris diei secundum quantitatem dimidiae horae aequalis, et in quantitate temporum diei et noctis in singulis climatibus.
Præterea de divisione æstatis quæ fit bis in anno in transitu solis super Zenith capitum regionum quæ sunt ab æquatore diei usque versus finem secundi climatis, et in descriptione locorum aut linearum quæ sunt post climata, quarum vel quorum plura reguntur a mari et habent unam diem longiorem una revolutione cæli aut pluribus et unam noctem similiter : eo quod in eis multo tempore non occidit sol, neque in multo alio oriatur usque dum perveniatur super polos super quos nōvetur cælum primum, ubi totus annus efficitur unus dies cum nocte sua.
Hæc est igitur una magna sapientia quam dixi nomine astronomiæ censeri : et huic non contradicit nisi qui fuerit veritati contrarius.
CAPUT II.
De libris astronomicis Antiquorum.
Ex libris ergo qui post libros geometricos et arithmeticos inveniuntur apud nos scripti super his, primus tempore compositionis est liber quem edidit Nembroth gigas ad Johathonem discipulum suum, qui sic incipit : Sphæra cæli, etc., in quo est parum proficui, et falsitates nonnullæ : sed nihil est ibi contra fidem quod sciam.
Sed quod de hac scientia utilius invenitur, est liber Ptolemaei Pheludensis, qui dicitur Græce megasti, Arabice almagesti, latine minor perfectus, qui sic incipit : Bonum fuit scire, etc. Quod tamen in eo diligentiae causa dictum est prolixe, commode restringitur ab Azarchele Hispano, qui dictus est Albategni in libro suo, qui sic incipit : Universa, etc. : ibique corriguntur quædam quæ ipse dixit non ex errore Ptolemaei, sed ex suppositione cujusdam Abrachis accidisse, quæ tamen contra fidem pugnare non videntur. Ex his quoque duobus libris collegit quidam vir librum secundum Euclidis stilum, cujus commentarium continet sententiam utriusque, Pto-
<--- Page Split --->
lemæi scilicet atque Albategni, qui sic incipit : Omnium recte philosophantium, etc.
Corrigitur et apud Thebith motus sphæræ stellarum fixarum in libro, qui sic incipit : Imagina bor sphæram. Et apud Joannem Ulgembum Hispalensem motus Veneris et Mercurii in libro quem nominavit flores suos. Et apud alium quemdam ampliatur id quod est super figurata vel limata conjuncta atque dijuncta in libello qui sic incipit : Intellexi, etc.
Voluitque Alpetragius corrigere principia et suppositiones Ptolemæi, consentiens quidem suis conclusionibus, sed affirmans cœlos inclinatos non apparere moveri in contrarium motus cœli primi propter curationem et posteriorationem, cum non possint assequi vehementiam motus primi : et incipit liber suus : Detegam tibi secretum, etc., quem quidem multi receperunt amplectentes eum ob reverentiam sententiæ Aristotelis ex libris Cœli et Mundi, quem assumit : quidam vero indignantur, quod malo suo intellectu ausus fuit reprehendere Ptolemæum. Subtilius autem quod de hac scientia invenitur, est liber ejusdem Ptolemæi, qui dictus est Arabice Nalzagora, Latine planisphærium, qui sic incipit : Cum sit possibile yesure, etc., in quo demonstrat in plano quæ contingunt in sphæra corpora demonstrari : sine demonstratione vero habentur per viam narrationis apud Alphraganum Tiberiadem eædem quæstiones, quæ in Almagesti demonstratæ sunt in libro suo, qui sic incipit : Numerus mensium Arabum, etc. Et plura ex eis sub compendio in libro Thebith de Diffusionibus, qui sic incipit : Æquator diei.
Excercitium autem ad inveniendum loca planetarum, et caput, et quædam alia, est in libro qui dicitur liber canonum Ptolemæi, quem non puto fuisse Pheludensem, sed alium ei æquivocum, qui fuit unus forsan ex regibus Ægypti, et sic incipit : Intellectus climatum, etc.
Et constitutus est super annos Ægyptiorum, qui dicuntur Thildoniae ad medium civitatis Alexandriæ, cujus longitudo est ab Occidente unus et quinquaginta gradus, et tertiæ unius, latitudo unus et triginta gradus, post quem composuit canones Machomet Althochanchi super annos Persarum, qui dicuntur Gedagir ad meridiem civitatis Arim, cujus longitudo est ab Oriente et Occidente æqualis, et latitudo ejusdem nulla : et post istum scripsit Almageg, hoc est, cursuum Aranentoh magister filiæ regis Ptolemaei, quem vocavit Almanach : et hic quidem pro diuturnitate temporis his diebus satis ab exquisitæ calculationis veritate declinat : sed qui perfectius hoc tractavit, fuit Azarchel Hispanus in libro suo qui sic incipit : Scito, quod annus lunaris, etc., cujus radices constitutæ sunt super annos Arabum, qui dicuntur Machometi ad Meridiem civitatis Toleti, cujus longitudo ab Occidente est quinquaginta octo gradus, et medietatis unius, latitudo vero ab æquatore quadraginta gradus fere : et multi multos libros canonum ad civitates suas super annos Domini conscripserunt, ut est ille qui est ad mediam noctem civitatis Massiliæ, alius ad meridiem Londoniarum, et alius ad meridiem Poloniæ, quæ est sub eodem meridiano cum civitate Parisiensi, cujus longitudo est ab Occidente quinquaginta gradus, et quadraginta septem minutorum fere, latitudo vero quadraginta novem gradus decimæ unius.
Sunt præterea libri necessarii de hac parte scientiæ, qui per viam narrationis et demonstrationis planisphærii imitantur, ut est ille quem transtulit Joannes Hispalensis, qui sic incipit : Astrologice speculationis, etc. Et alius Hermani, qui sic incipit : Hermanus Christi paupérum, etc. Et alius secundum Messalach, qui sic incipit : Opus astrolabii, etc. Et iterum alius secundum Joannem Hispalensem de utilitatibus et opere astrolabii, qui sic incipit : Primum capitulum in immutationibus, etc. Et isti sunt uti-
<--- Page Split --->
liores ex libris astronomiae de motu qui in Latina lingua inveniuntur.
Perspectiva vero Aristotelis ad supra dicta specialiter non descendit. Et isti sunt libri, qui si ab aspectibus virorum desiderantium scire astronomiam, subtracti fuerint, magna pars et valde nobilis philosophiae erit sepulta saltem ad tempus, donec scilicet consilio saniori resurgat : quia sicut dicit Tebith filius Chore, « non est lumen geometriae, cum evacuata fuerit astronomia. » Etiam sciunt inspectores praedictorum librorum, quod in eis non invenitur unicum verbum, quod sit vel esse appareat contra fidei Catholicae honestatem : neque fortasse justum est quod hi qui eos numquam attigerunt, ipsos judicare praesumant.
CAPUT III.
De parle secunda astronomiae, quae judiciaria nuncupatur.
Secunda magna sapientia quae similiter astronomia dicitur, est scientia judiciorum astrorum, quae est ligamentum naturalis philosophiae et mathematicae. Si enim sic ordinavit Deus altissimus sua summa sapientia mundum istum, ut ipse qui est vivus Deus cedi non vivi, velit operari in rebus causatis quae inveniuntur in his quatuor elementis inferioribus, per stellas surdas et mutas sicut per instrumenta : et nos habemus unam scientiam mathematicam, quae docet nos in rerum causis causationem causarum considerare, et aliam naturalem quae docet nos in rebus causatis causationem creaturarum experiri. Quid desideratius concionatori quam habere eam scientiam quae doceat nos qualiter mundanorum ad hoc et ad illud mutatio, cœelestium fiat corporum mutatione ? Numquid etiam haec una est ex praecipuis probationibus, quod non sit nisi unus Deus gloriosus et sublimis in cœelo et in terra, si videlicet motus inferior motui superiori obedit ? Si enim essent diversa princi-
<--- Page Split --->
pia, tunc haberet Deus participem in cœlo aut in terra : et essent regnum cœli et regnum terrae diversa : non enim verisimile est, quod esset hujusmodi obedientia fixa et permanens absque nutu.
Hoc autem ex ista scientia convincitur evidenter, quod dicta obedientia stet atque immutabiliter perseveret : quare tanto provocat hominem ad Deum attentius diligendum, quanto per ipsam attentius omnium princeps atque principium declaratur : non enim diligitur incognitum : neque cum non sit alius primus, cognoscetur per prius, neque per seipsum cum sit incomprehensibilis. Restat ergo quod per posterius, per suos scilicet gloriosos effectus. Hi autem sunt homo et ordinatio universi ad ipsum, videlicet supercelestium ut praebeant ductum rationalibus et elementorum in quibus rationalium sumptus mensurantur, quam universi odinationem nulla scientia humana perfecte attingit, sicut scientia judiciorum astrorum.
CAPUT IV.
De divisione partis judiciariae astronomiae.
Quod ut liquidius appareat, descendam ad partes ejus, commemorans quasi omnes libros laudabiles, quos de ea pauper latinitas ab aliarum linguarum ductu divinitus per interpretes mendicavit.
Dividitur itaque ista scientia in duas partes, quarum prima est introductoria, et versatur circa principia judiciorum. Secunda vero expletur in exercitio judicandi : et haec iterum divisa est in quatuor partes. Prima est de revolutionibus. Secunda est de nativitatibus. Tertia de interrogationibus. Quarta de electionibus horarum laudabilium, cui parti subjicitur pars illa quae est de imaginibus, de qua dictum est.
Sublimitas astronomiae est imaginum scientia : sed isti parti associantur illi libri male dicti necromantici, de imaginibus, praestigiis, characteribus, annulis, et sigillis : eo quod scintillationis gratia sibi mittunt quasdam observationes astronomicas, ut sic se reddant aliquatenus fide dignos : quorum venenum in sequentibus patefaciam nutu Dei, sed nunc revertar ad partem introductoriam et caeteras per ordinem, sicut promisi.
<--- Page Split --->
SPECULUM ASTRONOMICUM
Caeterum naturae planetarum in semetipsis, secundum quas dicuntur calidum, frigidum, humidum, et siccum, fortunae et infortunae, hoc est, operantes nutu Dei effectum et destructionem, masculini, feminini, diuturni, et nocturni : et in esse eorum a sole, secundum quod dicuntur zanin, aut combusti, aut sub radiis, aut orientales, aut occidentales, atque in almugea, et quaedam alia : et in esse eorum a circulo, secundum quod dicuntur directi, stationarii, et retrogradi : et in esse eorum ad invicem, secundum quod dicuntur conjuncti, aspicientes se, separati, frustrati, prehabiti, abscissi a lumine, vacui cursu, recipientes, aut recepti, transferentes, colligentes, pulsantes, reddentes, retribuentes, obsessi, ferales, fortes, aut debiles.
De proprietatibus planetarum et signorum, et de motibus eorum in signis.
Principia judiciorum in quorum scientia consistit introductio, sunt naturae signorum essentiales secundum quas dicitur calidum, frigidum, humidum, et siccum, mobilia, fixa, communia, masculina, feminina, diurna, nocturna, imperativa, obedientia, se diligentia, et odio habentia, concordantia in ascensionibus, aut in fortitudine, aut in itinere, et quod fit in divisione eorum ex regionibus, civitatibus atque locis, ex arboribus atque seminibus, ex animalibus quadrupedibus, avibus, atque repentibus, ex membris quoque corporis humani, ex infirmitatibus, et ex quibusdam quae secundum aptitudinem vel ineptitudinem pertinent ad mores animi, et virtutes signorum accidentales secundum quas dicuntur anguli succedentia angulorum atque cadentia : ex divisione enim domorum cœli et quartarum secundum quas dicuntur corporea et incorporea, colorata quibusdam coloribus, ascendentia, et descendentia, longa, et brevia.
Prima participatio planetarum cum signis est per dignitates essentiales, ut sunt domus, exaltatio, triplicitas, terminus, et facies, nuhuazat, aiz, augmentum fortunae, peregrinatio, dejectio, puteus : et per dignitates accidentales, ut sunt gaudia planetarum, dominium horae diei et noctis.
Amplius partium projectio quae ex tribus significationibus colliguntur, duabus scilicet naturalibus, et tertia locali.
<--- Page Split --->
Et est alius qui simili modo incipit, et est Ptolemaei ad Aristonem.
Et alius Joannis Hispalensis, qui incipit : Cinctura firmamenti, etc. : et in principio libri novem judicum etiam de eodem pertractatur, qui sic incipit : Cælestis circuli, etc., et in initiis similiter multorum aliorum librorum.
CAPUT VI.
De nominibus librorum deservientium parti astronomiae judiciariae.
CAPUT VII.
De divisione astronomiae in parte revolutionum.
Circa ista principia existit pars introduetoria, et unus liber qui invenitur super hoc, est liber Ptolemaei, qui dicitur Graece cereastim, Arabice atriharbe, Latine quadripartitus, et incipit : Juxta providentiam Physicorum assertioni, etc., excepto quod tertia pars est de his quae ad nativitates pertinet.
Alius autem liber super hoc, est liber Geazar, qui dictus est Albumasar, quem vocant majorem introductoriurn : et est in eo confirmatio per rationem, qui sic incipit : Laus Deo, etc.
Et est alius liber Abdilazil, quem vocant Alkabitium, et est absque confirmatione per rationem, qui sic incipit : Postulata, etc.
Et est etiam introductio Zahelis, qui sic incipit : Sciio, quod signa sunt duodecim.
Et alius Haly, qui sic incipit : Signorum alia sunt masculini generis, etc., excepto quod in secundo tractatu agitur de interrogationibus.
Pars autem de revolutionibus, divisa est in tres partes. Una est de centum viginti conjunctionibus planetarum et eorum eclipsibus. Secunda de revolutione annorum mundi. Tertia de temporum mutatione. Prima ergo consistit in conjunctionibus duorum planetarum in uno signo : et sunt una et viginti conjunctiones. Secunda vero est trium planetarum : et sunt triginta duae conjunctiones : et quatuor planetarum, qui sunt triginta quinque conjunctiones : et quinque planetarum, quae sunt iterum una et viginti conjunctiones, et sex planetarum, quae sunt septem conjunctiones : et omnium planetarum, quae est una. Haec sunt in universo centum viginti, quarum praeci-
<--- Page Split --->
pue considerat eas quæ trium sunt altiorum : consistit etiam in eclipsibus omnium planetarum ad invicem, et præcipue luminarium, de quibus agitur apud Geber, qui creditur esse Albumasar in libro naturæ suo dicto : et apud Messalach in quodam libello, qui duodecim capitula continet, vocaturque epistola mesale, quæ sic incipit : Quia Deus altissimus.
Secunda pars quæ est de revolutione annorum mundi, consistit in scientia significatoris hora introitus in primum minutum signi Arietis, qui dicitur dominus anni : hic est condispositor nutu Dei, ex cujus scientia et aspectu planetarum ad eum ex impedimento quoque et fortuna singulorum cum scientia pertinet latitudinis eorumdem in signis duodecim, et eorum ortu atque occasu, directione atque retrogradatione indicatur quid operetur Deus gloriosus et sublimis in eodem anno per stellas sicut per instrumenta super civitates quorumdam climatum, et universitate vulgi earum ex gravitate vel levitate annonæ, ex bello, vel pace, ex terræ motu, et diluviis, ex scintillis et prodigiis terribilibus, et cæteris quæ accidunt in hoc mundo : nec non et quid veniat ex operibus stellarum fixarum in revolutione anni mundi, quidque significet caput et cauda, et stellæ quæ dicuntur cometæ, de quibus agitur in libro florum Albumasar, qui sic incipit : Oportet te primum scire, etc. Et in libro experimentorum ejusdem, qui sic incipit : Scito horam introitus, Et in libro revolutionum Messalach,qui sic incipit : Custodiat te Deus, etc. Et in libro Joannis Hispalensis, qui dicitur prima pars artis pro majori parte, et incipit : Quoniam huic arti, etc.Et in quibusdam aliis libris minus utilibus.
roris et pluvie ac horarum eorum in locis terræ per viginti octo mansiones lune, et per directiones et retrogradationes planetarum et latitudinem in signis dextrorsum atque sinistrorsum, in portis lunae duodecim et præcipue in apertione ipsarum.
Amplius in scientia flatus ventorum et partium eorum, de quibus agitur in libro Alchindi, qui sic incipit : Rogatus fui, etc. Et in libro Gaphar, quem puto fuisse Gehazar Babylonensis, qui sic incipit : Cum universa astronomie judicia, etc. Et in libro temporum Indorum, qui sic incipit : Sapientes Indi. Et in libro quarto vel quadripartito per loca, et in parte libri Joannis Hispalensis, quem dixi superius primam partem artis vocari.
In his tribus ergo particulis pars de revolutionibus consummatur.
<--- Page Split --->
aspicere ex sole et domino quarti : matri autem ex luna et medio cœlo : partem etiam hylech dirigere sicut dirigitur locus hylech, nisi quia dirigitur retrorsum.
Amplius docet scire modos directionis ex divisione quæ est algebutam, et ex domino radiorum et ex recipientibus dispositiones ipsorum, et revolvere annos nati ex signo profectionis ad majora esse et ex ascendente revolutionis ad miñora, et deinde judicare dignitates nati et ejus accidentia per mixtionem almutam super ascendens : cum almutam autem super quædam loca ex circulo quatuordecim modis, qui significant effectum et destructionem nutu Dei vel jussu, quorum fit mentio in tertia parte libri Ptolemaei, qui quadripartitus inscribitur : de quibus plenius agitur in libro Homar Tiberiadis, qui sic incipit : Scito, quod diffinitiones nativitatum, etc. Et Habuali, qui sic incipit : Iste est liber in quo exposui, etc. Et in libro Joannis Hispalensis, qui dicitur secunda pars partis, et sic incipit : Primum est considerandum, etc.
CAPUT VIII.
De nativitatibus et auctoribus præcipuis in ea parte astronomiz.
Nativitatum vero pars docet in nativitate eorum quorum significatores nutritionis liberi fuerint, eligere locum hylech ex luminaribus et parte fortunæ : ex gradu quoque ascendentis et gradu conjunctionis atque præventionis quæ fuerit ante nativitatem, eligere quoque alchochodem ex dominis quatuor dignitatum ipsius loci hylech, quæ sunt domus, exaltatio, terminus atque triplicitas aspicientis scilicet et ejus præcipue qui fuerit aspectu fortior, et per directionem gradus hylech ad loca concussionis : donationum quoque alchochodem cum augmento et diminutione ex aspectu planetarum ad eum judicante quantitatem vitæ nati, non quantum scilicet ipsum operatur vere de necessitate, sed ultra quod vita ejus non protenditur ex natura : et cum hoc dirigere gradum ascendentis et gradum lunæ ad eventum corporis ex infirmitate et sanitate : gradus vero medii cœli et solis ad esse ejus in regno, et gradum partis fortunæ ad acquisitionem divitiarum : patri quoque
<--- Page Split --->
beant dignitatem. Quod si tunc æquales fuerint significationes, differre oportet in aliud tempus, vel fortassis potius supersedere, eo quod Dominus voluit celare a nobis.
Super quibus invenitur liber Messalach, qui de receptionibus inscribitur, et sic incipit : Invenitur quidam, etc. Et liber de interrogationibus Zachel Israelite, quem vocavit judicia Arabum, et incipit : Cum interrogatus fueris, etc. Liber quoque Gergis de significatione planetarum in domibus, qui sic incipit : Sol consurgit in ascendente, etc. Et liber Messalach de inventionibus occultorum, qui sic incipit : Scito quod aspiciens, etc. Et alius ejusdem de interpretatione cogitationis, qui sic incipit : Præcipit Moses, etc. Et alius Zachel de significatore temporis, qui sic incipit : Et scito, quod tempora excitat motus, etc. Primus liber novem judicum, et itidem liber trium judicum, et secundus tractatus ex libris Haly, et similiter Ptolemaei ad Aristonem, qui superius nominati sunt, et liber Joannis Hispalensis, quem vocavit tertiam partem artis, qui sic incipit : Est sciendum tronos vel tornos, etc.
CAPUT IX.
De interrogationibus et earum auctoribus præcipuis.
Pars iterum interrogationum docet judicare de re de qua facta fuit interrogatio cum intentione radicali, utrum scilicet perficiatur, an non ? et si sic, quid sit causa illius et quando erit hoc ? et si non, quid prohibet, si non fiat, et quando apparebit, quod fieri non debeat ? hoc enim judicare per conjunctionem significationis domini, vel per complexionem interrogationis cum domino rei quaesitæ, aut cum pluri fortuna, aut cum recipiente, vel recepto, conjunctionem dico ex conclusione vel aspectu : translatione quoque et collectione aut omnino præter hæc, eo quod circulus sit secundum intentionem interrogantis in eadem hora. Quod si significationes interrogationis æquales fuerint in fortuna et malo, auxiliari cum ascendente conjunctionis seu præventionis quæ fuerit ante interrogationem, et cum almutam super ipsum gradum conjunctionis seu præventionis ipsius, qui est amimodar in nativitate, præcipue si aliquam in ascendente interrogationis ha-
<--- Page Split --->
ber centum verborum Almansoris, qui sic incipit : Signorum dispositio est, ut dicam, etc.
CAPUT X.
CAPUT XI.
De electionibus et earum præcipuis aucloribus.
De imaginibus astronomicis, et earum auctoribus licitis, atque de imaginibus superstitiosis et earum auctoribus.
Rursus pars electionum docet eligere horam laudabilem incipiendi aliquod opus ei cujus nativitas nota fuerit per convenientiam domini rei cum significatore nativitatis ejusdem. Quod si fuerit ignota nativitas, accipe ejus interrogationem certissimam, eo quod homo quando interrogat, jam pervenit ex nativitate sua ad bonum seu ad malum quod significavit ejus nativitas : et loco nativitatis interrogationem ipsam accipere pro radice, eo quod cum nativitates sint res naturales, interrogationes sunt similes naturalibus.
Quarum siquidem responsio agitur in libro electionis Zachel, qui sic incipit : Omnes concordati sunt, etc. Et in libro electionum Haly, qui sic incipit : Rogasti me, charissime, etc. Caeteri sunt quidam libri, qui de universis partibus sparsim tractant, ut est liber centum verborum Ptolemaei, qui sic incipit : Mundanorum, etc. Et liber quinquaginta praeceptorum Zachel, qui sic incipit : Sciito, quod significata luna, etc. Et li-
Parti autem electionum dixi supponi imaginum scientiam, non quarumcumque, sed astronomicarum : quoniam imagines sunt tribus modis. Est enim unus modus imaginum abominabilis, qui significatione et invocatione exigit, quales sunt imagines Toz Graeci et Germath Babylonensis, quae habent stationes ad cultum Veneris : quales sunt imagines Beleni et Hermetis, quae exorcizantur per quinquaginta quatuor nomina Angelorum, qui servire dicuntur imagini lunae in circulo ejus, et forte potius sunt nomina daemonum, et sculptuntur in eis septem nomina recto ordine pro re bona, et ordine e converso pro re mala cujus exspectatur repulsio. Suffumigantur etiam pro bona re cum ligno aloe, croco, et balsamo : et pro mala re cum galbano, sandalo, rubeo et resina per qua profecto spiritus non coguntur, sed quandoque Deus permittit peccatis nostris
<--- Page Split --->
exigentibus ut decipiant homines, exhibent se coactos. Hæc est idololatria pessima, quam ut reddant aliquatenus fide dignam, observant viginti octo mansiones lunæ et horas diei et noctis cum quibusdam nominibus dierum, horarum, et mensium ipsarum. A nobis longe sit iste modus : absit enim ut exhibeamus creaturæ honorem debitum creatori.
Est alius modus aliquantulum minus incommodus, detestabilis tamen, qui fit per inscriptionem characterum per quædam nomina exorcizando, ut sunt quatuor annuli Salomonis et novem candariæ et tres figurae spirituum qui dicuntur principes in quatuor plagis mundi, et Almandal Salomonis, et sigillum ad dæmoniacos. Amplius septem nomina ex libro Uraharum. Amplius quindecim ex eodem, et rursus nomina ex libro institutionum, qui dicitur Razielis, videlicet terræ, maris, aeris, atque ignis, ventorum, et mundi cardinum, signorum quoque et planetarum et Angelorum eorum secundum quod singula in diei et noctis triplicitatibus diversa nomina sortiuntur. Hic modus etiam a nobis longe sit : suspectus enim est, ne saltem sub ignota lingua nominibus aliquod lateat quod sit contra fidei Catholicæ honestatem.
Isti sunt duo modi imaginum necromanticarum, quæ nobile nomen astronomiae (sicut dixi) sibi usurpare præsumunt : et ex eis jamdiu est quod multos libros inspexi : sed quoniam eos abhorrui, non exstat mihi perfecta memoria super eorum numero, titulis, initiis, atque contintentiis, sive auctoribus eorumdum : spiritus enim meus numquam requiescebat in eis : unde tantum volebam transeundo vidisse, ut saltem non ignorarem qualiter esset miseris eorum sectatoribus irridendum, et haberem de suo unde repellerem excusationem eorum : et quod potissimum est, ut super similibus de cætero non tentarem, cum persuasiones suas invalidas et non admittendas censerem.
Et libri quidem ex eis quos possum modo ad memoriam revocare, sunt ex
libris Hermetis liber præstigiorum, qui sic incipit: Qui geometriæ aut philosophiæ peritus, expers astronomiæ fuerit, etc. Liber etiam lunæ, qui sic incipit: Probavi omnes libros, etc., cui adjungitur liber Beleni de horarum opere, qui sic incipit: Dixit Belenus qui et Apollo dicitur, imago prima, etc. Et liber ejusdem de quatuor imaginibus ab aliis separatis, qui sic incipit: Differentia in qua fiunt imagines magnæ, etc. Ex libris quoque Hermetis, est liber imaginum Mercurii, in quo sunt multi tractatus, unus de imaginibus Mercurii, alius de characteribus ejus, alius de annulis, et alius de sigillis: quorum inceptionem non recolo, nisi illius de sigillis, qui sic incipit: Dixit expositor hujus libri: Oportet quærere hanc scientiam, etc. Post istum est liber Veneris habens similiter plures tractatus, scilicet de imaginibus, de characteribus, de annulis, et de sigillis, quorum similiter inceptionem non recolo, nisi illius de annulis, quæ est talis: Mentio decem capitulorum atque annulorum Veneris, etc. Et hos sequitur liber solis, qui sic incipit: Lustravi plures imaginum scientias, etc. De isto non vidi nisi singularem tractatum de charactere: et fortasse sicut in superioribus sunt alii, sed non translati apud nos. Trium etiam superiorum planetarum non vidi nisi singulares tractatus, librum scilicet imaginum Martis, qui sic incipit: Hic est liber Martis quem tractat, etc. Et librum Saturni, qui sic incipit: Hic est liber Saturni quem tractat Hermes triplex, etc. Hos septem libros sequitur quidam, qui sic incipit: Tractatus octavus in magisterio imaginum, etc. Et ipsi sunt de his quæ referuntur ad Hermetem. Est etiam unus liber de septem annulis septem planetarum, qui sic incipit: Divisio lunæ quando impleta fuerit, etc.
Ex libris vero Toz Græci est liber de stationibus ad cultum Veneris, qui sic incipit: Commemoratio historiarum, etc. Et liber de quatuor speculis ejusdem, qui sic incipit: Observa Venerem cum perve-
<--- Page Split --->
nerit ad Pleiades, etc. Et alius de imaginibus Veneris, qui sic incipit : Observabis Venerem cum intrabit Taurum, etc.
Ex libris autem Salomonis est liber de quatuor annulis, quem intitulat nominibus quatuor discipulorum suorum, qui sic incipit : De arte eutonica et ideica, etc. Et liber de novem candariis, qui sic incipit : Locus admonet ut dicamus, etc. Et liber de tribus figuris, qui sic incipit : Sicut de cœelestibus, etc. Et liber de figura Almandal, qui sic incipit : Caput in figura Almandal, etc. Et alius parvus de sigillis ad demoniacos, qui sic incipit : Caput sigilli gendal et tanchil.
Ex libris Mahomet, est liber septem nominum, qui sic incipit : Dixit Mahomet nuntius Alahasedonne, etc. Et liber quindecim nominum, qui sic incipit : Hæc sunt nomina secreta, etc. Est etiam unus liber magnus Razielis, qui dicitur liber institutionum, qui sic incipit : Quando Saturnus jungitur Jovi, etc. Et alius est de quatuor confectionibus ad capiendum animalia silvatica, et lupos, et aves. Et ipse est liber Hermetis ad Aristotelem, qui sic incipit : Dixit Aristoteles : Vidisti me, o Hermes, etc. Sed qui omnium pessimus invenitur, est liber quem scripsit Aristoteles Alexandro regi, qui sic incipit : Dixit Aristoteles Alexandro regi : Si vis percipere, etc. Hic est liber quem quidam vocant mortem animæ. Isti sunt libri quos modo ad memoriam revoco, licet plures viderim ex illis, scilicet de imaginibus quas dixi fieri cum suffumigationibus, invocationibus, exorcizationibus, et characterum inscriptionibus, qui sunt duo modi imaginum necromanticarum, ut dixi, illiciti.
Tertius autem est modus imaginum astronomicarum, qui eliminat istas spernendas suffumigationes et invocationes, et non habet neque excorizationes, neque characterum inscriptiones admittit, sed virtutem nanciscitur solummodo a figura cœelesti : ut si fuerit imago destructionis alicujus speciei ab aliquo loco, de qua scilicet fuerimus requisiti, accepta pri-
mum interrogatione cum numero certissimo, a quo nihil cadat exiguum aut plurimum, si significationes significaverint ascensionem, fundatur imago sub ascendente illius speciei, aut sub ascendente interrogationis ejusdem in infortunato ascendente et domino ejus a domino domus mortis, vel a planeta infortunato per oppositionem aut quadratum aspectum absque receptione ulla inter illos. Infortunato quoque domino domus domini ascendentis et luna et domino domus luna a parte fortunae et domino ejus domino hora, remotisque fortunis ab ascendente et ejus angulis et a triplicitate ascendentis, et sit luna in ascendente facie et signo : priusquam ergo perfecta fuerit imago cum quibusdam aliis conditionibus qua observandaes sunt, sepelienda est in medio loci a quo fuganda est ipsa species posita in ventre imaginis de terra ex qualior quantitatibus ejusdem loci. Si vero fuerit imago cujus opere quaeritur delectatio vel dilectio et profectus, fiat e contrario horum quaedixi, addito quod forma ejus sculpendae est sub hora electa, et habebit effectum nutu Dei a virtute cœelesti : eo quod imagines quae inveniuntur in hoc mundo sensibili ex quatuor elementis, obediunt cœelestibus imaginibus, quarum quaedam sunt prope res innumeras nomine et creatione : quadam vero mirabiles longe sunt a nobis, surguntque in exterminatione rationali cum profundatione intellectus.
Super istis imaginibus reperitur unus liber Thebith eben chorath, qui sic incipit : Dixit Aristote'es qui philosophiam, etc., in quo sunt imagines super fortuna, et impedimento, super substantia et negotatione, super principatu et prelatione, super conjunctione atque separatione : et ipsae sunt imagines astronomicae, quarum nomine se insigniunt necromanticae ante dictae. Est etiam quidam liber qui sic incipit : Opus imaginum Ptolemaei, etc., qui sic non est inutilis, cum nihil sit nisi sub quo ascendente sint imagines singulae facienda : quod si tacite condi-
<--- Page Split --->
tiones necromanticae sunt, intolerabilis est, sicut et caeteri maledicti quos nullus sanae mentis excusare praesumit.
CAPUT XII.
tere : non est enim ejus consilium mutabile sicut unius ex pueris aut ancillis : sed vult illud durare usque ad terminum ab ipso ei impositum, sicut clamant Ptolemaeus et Albumasar : et ab ipso solo notum, quando scilicet ex praecepto suo stabit motus, sicut et caepit ex ipsius praecepto, in quo solo ipse Aristoteles invenitur errasse : non minus tamen regratiandum est ei in mille millibus aliorum. Et jam scimus, quod non est causa in circulo quae non sit sapienter disposita nutu Dei : cum ergo sapientem non pcaniteat quod providit sapientissimus, ideo non est ejus avertere seu mutare.
De examinatione supra dictorum.
Quoniam autem occasione eorum, ut dictum est, multi libri praenuntiati, et fortassis innoxii accusantur, licet accusatores eorum amici nostri sint, veritatem tamen oportet, sicut inquit Philosophus, omnino honorare : protestor tamen, quod si aliquid dicam quo velim uti in defensione eorum, quoniam determinando non dico, sed potius opponendo vel excipiendo et ad determinationis animadversationem determinatoris ingenium provocando.
Primum itaque volo reverti ad partem illam revolutionum quae est de temporum mutatione, cujus necessitas ex praedictis apparet, videlicet ex obedientia motus inferiorum ad motum superiorum : nec habet unde impediatur ejus necessitas, cum neque libero arbitrio sit subjecta, sed soli voluntati sui conditoris, qui ab initio providit sic, et ab ipso solo averti potest, ut apud quem solum plenitudo potestatis habetur, non tamen velit aver-
Quod si pars ista scientiae judiciorum astrorum, quae scilicet est de mutatione temporum, debet stare, numquid et stare partem illam quae est de principiis oportebit ? cum praesertim ipsa destructa, omnes aliae destruantur : sed in ipsa quid invenitur contrarium veritati sanae, quod apud Albumasar, qui de ea tractat, planissima reprehensione dignum invenitur, est illud quod dicitur in tractatu primo sui libri, differentia quinta, capite de sexta quarta, scilicet quod ipsi planetae sunt animati anima rationali : sed quod dicit, dicere recitando videtur, cum dicat Aristotelem hoc dixisse, licet non inveniatur in universis libris Aristotelis quos habemus : et forte id est in duodecimo aut in decimo tertio Metaphysicae, qui nondum sunt translati : et loquuntur de intelligentiis, sicut ipse promittit. Quod autem sententiae de rationabilitate planetarum non consentiat Albumasar, apparet ex hoc quod in eodem capitulo dicit : « Planetae etsi sint animae rationales, non eligunt, nec indigent electione, propter longitudinem eorum ab impedimentis. » Et apertius ex hoc quod dicit in eodem tractatu, differentia tertia, ubi habetur versus finem : « Et non secundum electionem ejusdem solis fuit introitus ejus in hanc partem, neque effectus ipsarum rerum et earum corruptio, sed per adventum ejus per motum naturalem in ipsam partem. » Et probat, quod motus circuli est
<--- Page Split --->
a virtute prime causae immobilis et aeternae. Unde dicit: « Benedicendum est nomen ejus, et ipsum exaltare, non solem. » Quid ergo meruit liber suus ? quem si volueris, invenies multa bona, mala autem nulla quae sciam. Illic invenies tractatu primo, differentia secunda, capitulo de aptatione temporum, quoniam stabit motus, ubi dicit: « Planetae non corrumpuntur, neque recipiunt augmentum, neque diminutionem, neque defectum, neque detrimentum usque ad tempus quod Deus voluerit. » Et in eodem, differentia quinta, capitulo de prima secta : « Efficitur ex motibus planetarum naturalibus atque durabilibus effectus naturalis et durabilis, qui fit usque ad tempus quod Deus voluerit. » Quod similiter testatur Ptolemaeus in Almagsti capitulo primo dictionis prime, ubi habetur sic: « Nos autem laboravimus, ut in amore scientiae sempiternorum manentium usque ad terminum, quem conditor ejus imposuit, in sequentibus hujus nostri libri addamus, etc. »
Invenies quoque apud Albumasar elegantius testimonium fidei et vitæ æternæ, quæ non acquiritur nisi per fidem, tractatu sexto, differentia vicesima sexta, ubi assignat causam, quare nona domus est domus fidei, et dicit : « Domus quoque nona vocata est domus peregrinationis, et motus fidei atque bonorum operum, propter reversionem ejus ad Jovem, etc. » Et infra rursum : « Jupiter et Venus sunt fortunæ, aut duæ sunt species, quarum una est fortuna hujus mundi, et altera fortuna futuri sæculi : et fortuna futuri sæculi dignior est fortuna hujus mundi : et hoc habetur per fidem : et quia Jupiter est plus fortuna quam Venus, ideo est facta ei significatio super fidem per quam quæritur fortuna futuri sæculi quæ est dignior : et facta est Veneri significatio super fortunas hujus mundi ex ludis et gaudio atque lætitia. »
Quid ergo in his meruit liber suus? sed etiam quid meruit, si scriptum est ab eo in initio figuratam esse in cœlo nativitatem Jesu Christi de Virgine, etiam cum expressione nominis ab Angelo nuntiati. In tractatu namque sexto, differentia prima, in capitulo de ascensionibus imaginum : « Quæ ascendunt cum Virgine, invenitur quod ascendit in prima facie illius, scilicet Virginis puellæ quam vocant celchuis dorastal : et est Virgo pulchra atque honesta et munda prolixi capilli, et pulchra facie habens in manu sua duas spicas : et ipsa sedet super sedem stratam, et nutrit puerum, dans ei ad comedendum jus in loco qui vocatur Abrie : Et vocant Christum puerum quædam gens Jesum, cujus interpretatio est Arabice eice : et ascendit cum ea vir sedens super ipsam sedem, et ascendit cum ea stella Virginis, etc. » Et jam scimus quod sub ascendente ejusdem partis cœli, scilicet Virginis, natus fuit Dominus Jesus Christus, cum hoc quod æquatio motus octavæ sphæræ in tempore nativitatis ejusdem fuit octo gradus, et triginta septem minuta, et duorum secundorum secundum calculationem certissimam : et quod ipsa erat tunc minuenda de locis planetarum inventis per canones : non quia subjaceret stellarum motibus, aut earum judicio natorum desideratissimus, qui creaverat omnes ipsas stellas : sed quia cum extenderet cœlum sicut pellem, formans librum universitatis, et dedignaretur opus facere incompletum, noluit litteris ejus deesse, et eis quæ secundum providentiam in libro æternitatis sunt scripta, etiam illud elegantissimum antequam de Virgine nasceretur, ut profecto per hoc innueretur homo naturalis et verus, qui non naturaliter nascebatur : non quod cœli figura esset causa quare nasceretur, sed potius significatio, imo verius ipse erat causa quare modus admirandæ suæ nativitatis significaretur per cœlum 1. Hæc et alia multa poteris
<--- Page Split --->
reperire notabilia, si diligenter revolveris librum illum. Quod si forte cum his aliquod suspectum, quod non memini me vidisse, inveniri contingat, corrigatur, potius quam multa utilia cum uno relegando damnentur.
Quid iterum meruit liber Abdilazi, quem vocant Alchabitium, qui similiter cum iniquis deputatus est? quia si sunt in textu ejus nomina ignota linguae, statim subduntur in littera interpretationes eorum : quod si forte aliquorum interpretationes defuerint, paratus est vir earum copiam exhibere.
conjunctionis, quae significat sectam, significatur terramotus, sive diluvium, aut scintillae, aut super divites et universitatem vulgi guerra vel pax, fames sive mortalitas, corruptio, et apparitio alicujus prophetae magni sive haeretici, aut ortus horrendi schismatis universalis vel particularis, secundum quod providit Deus altissimus, quod ad arbitrium liberum numquam est in potestate hominis talia immutare : apparet quod et ista partes stare meruerint, neque reprehensione indigeant, nisi aliud obstet quod nondum audivi fuisse propositum contra eas.
Ad nativitates autem me transfero, quae pars videtur caeteris aptius vel acrius pungere liberum arbitrium : et apparet quod invicem sese destruant, neque ullatenus se non posse compati videantur, praecipue quantum ad partem illam quae pertinet ad mores animi. De scienda namque quantitate vitae nati per gradum hylech, et planetam alchochodem, jam dictum est, quod non judicatur quantum oporteat vivere de necessitate, sed ultra quod vita ejus non protenditur ex natura : abbreviani enim possunt dies hominis, non augeri.
CAPUT XIII.
De revolutionibus annorum mundi et nativitatum, et de ipsarum Auctoribus.
De partibus autem revolutionum quae sunt de revolutionibus annorum mundi, et de conjunctionibus et eclipsibus planetarum, sicut de illa quae est de mutatione temporum, potest dici. Si enim ex figura revolutionis anni, aut eclipsis, aut
De sciendis autem eventibus corporis nati ex infirmitate et sanitate, quaeritur quid prodest? Est ergo falsum astrorum magisterium, et fallitur aspiciens in eodem. Ego autem dico, quod omnis operatio causa agentis supra rem alterabilem, est secundum proportionem materia recipientis ipsam operationem : unus enim idemque ignis operatur in luto arefactionem, atque liquefactionem in cera. Unde si homo ex astrorum magisterio praescierit, quod in aetate futura ex operatione coeli passurus sit ex superfluitate caloris et siccitatis, in multo tempore ante per exhibitionem dieta potest mutare complexionem suam, ut declinet ad latus frigiditatis et humiditatis, ut operatio coeli adveniens, quae si ipsum in media consistentia invenisset, ad latus aegritudinis ex calore superfluo et sicci-
<--- Page Split --->
taten transisset, dum ipsum in opposito latere invenit, potius reducit ad medium sanitatis. Hac ergo via potuit removeri in toto aut in parte impedimentum præscitum : nec tamen frustrata fuit cœli operatio, sed perfecta : non enim cœli operatio, sed operationis qualitas est remota, juxta quam intentionem loquitur Ptolemaeus in verbo quinto, ubi dicit : « Potest astrologus multum malum avertere de operatione stellarum, cum fuerit sciens naturam agentis in eum, et se præparaverit ante suam accessionem recepturum abstinere valentem. »
De scienda quoque acquisitione substantiæ quod est, ad quid possit ei congaudere fortassis antequam veniat : quia sub illa spe fortassis aliquid temere attentabit. Et iterum dico, quoniam donum futurum potest, si præsciatur, augeri et effici melioris profectus juxta verbum ejusdem Ptolemaei octavum, quod est : « Anima sapiens potest adjuvare operationem cælestem, quemadmodum seminans virtutem per cultum et purgationem. » Sed quid est de moribus animi respondendum : nisi quia non judicatur natus castus, aut incestus, aut iracundus, aut patiens, aut talia, nisi secundum aptitudinem et ineptitudinem. Unde nihilominus eliget hoc aut illud : sed ex opere cœli est quod ad eligendum id ad quod aptus est, citius declinetur.
Quod si propter hoc contemnatur ista scientia, eo quod liberum arbitrium destruere videatur hoc modo, certe eadem ratione non stabit magisterium medicinæ : numquid enim ex ejus magisterio judicatur, quod secundum causas inferiores aptus ad hujusmodi sit vel ineptus? quod si magisterium medicinæ destruatur, multum erit utilitati reipublicæ derogatum : eo vero stante non videntur habere quid contra partem nativitatum allegent.
CAPUT XIV.
De interrogationibus
Ad interrogationes transeo, et illæ quidem quæ fiunt de præsentibus, non videntur habere dubitationem, ut quando quaeritur de absente, utrum sit vivus vel mortuus? aut de rumoribus, utrum sint veri vel falsi? et de epistola recepta a cujusmodi persona exierit, utrum scilicet a rege, aut ab alio? et de muliere quam scimus peperisse, cujusmodi prolem peperit, masculinam scilicet an femininam? et de homine qui profitetur alchimiam, utrum sit veritas operis apud eum? Talia enim quorum veritas terminata est in partem aliam apud rerum naturam, nihil est mirum si significentur per cælum.
Sed illæ quæ de futuro sunt, merito dubitationem admittunt, neque in rebus necessariis, aut impossibilibus interrogationibus indigemus : illarum tamen quæ fiunt super futuris possibilibus, majorem habent dubitationem quædam quam aliae, aut illæ quæ sunt de rebus quæ penitus libero arbitrio sunt subjecte. Nam quædam res sunt possibiles et futuræ, quas nihilominus non potest cu-
<--- Page Split --->
jusquam arbitrium impedire, ut est interrogatio de gravitate vel levitate annonae, utrum futura sit in eodem anno? licet hoc certius possit ex anni revolutione cognosci, ut est interrogatio, utrum quis acquiret magnam substantiam ex magisterio suo, aut ex negotiatione, aut utrum quidam vir adipiscetur hoc regimen vel illud, etc.? Talia namque hujusmodi accidunt homini ex significatione suae nativitatis : quia cum ipse interrogaverit de seipso, et fuerit motus per cœelum cum intentione radicali, jam perveniet ex navitate sua ad bonum seu ad malum quod significat ejus nativitas. Sollicitudo enim hominis in hora interrogationis exerit secundum habitudinem circuli, et est circulus in eadem hora secundum intentionem ipsius. Quare oportet figuram cœeli hora interrogationis esse proportionalem figurae cœeli suae nativitatis : alioquin non est intentio radicalis : et hoc etiam potest ex figura interrogationis perpendi. Unde etsi esset nota ejus nativitas, non esset nobis necessaria interrogatio super similibus : cum nativitas sit radix fortior, juxta illud Haly : « Nativitates sunt res naturales, et interrogationes sunt res similes naturalibus. » In istis ergo quorum nativitates ignota sunt, necessaria ponitur interrogatio pro radice : et eadem ratione qua salvatur nativitatum scientia, salvantur et interrogationes super hujusmodi nutu Dei.
Interrogationum vero de rebus futuris possibilibus, quae arbitrio subjacent libero, duo sunt modi. Sunt enim interrogationes facti, ut quid fiet de aliquo? et sunt interrogationes consilii, ut quid melius fieri conveniat, an hoc, an illud? Et ille quae sunt consilii, non destruunt, imo potius rectificant et dirigunt arbitrii libertatem, ut est interrogatio de negotiatione, utrum sit mihi utilis vel non? Et de duabus rebus, quam illarum sit melius emere? Et de via quam intendo accipere, utrum ire sit mihi melius, an morari? Talia destruere erit plus contra liberum arbitrium, quam pro eo : quia
oportere consiliari et negotiari est unum ex mediis urgentioribus.
Determinare autem de interrogationibus facti, qualiter maneant cum arbitrii libertate, difficillimum est, ut est interrogatio de substantia ab aliquo petenda, utrum scilicet eam dabit vel non dabit? nam si millesies significatum fuerit quod non dabit, nihilominus poterit eam dare. Similiter si quod dabit, semper poterit et non dare : alioquin non remaneret electio apud eum, et non invenitur astrologos affirmasse quod dabit, sed quod per figuram interrogationis significatum est eum esse daturum : et de eo quod significatum est, adhuc restat quaestio, utrum erit? nam si non erit, magisterium est falsum. Si vero erit, ergo non potest non esse, vel forte id non sequetur : nam de contingenti quod erit, et de quo verum est dicere quoniam erit, antequam sit, semper possibile est et esse et non esse : sed quando est, jam non potest non esse : sicut et de eo quod est album nunc, et de eo quod prius, erat verum dicere, quoniam erit hoc album, non sequitur : ergo antequam esset, non potuit non esse, sed quod non potest non esse quando est. Omne enim contingens sive sit natum esse in pluribus, sive in paucioribus, sive ad utrumlibet, semper antequam sit, potest esse et non esse, ut dictum est, licet non aequaliter quaedam : sed quando est, jam revertitur ad naturam necessarii, non quod prius fuerit necessarium, sed quod necessario est quando est. Non enim idem est, omne quod est esse necessario quando est, et simpliciter esse ex necessitate : antequam ergo sit, potest non esse, et tamen erit : quia non est necesse illam potentiam ad actum reduci.
Similiter de eo de quo significatum est, quoniam non erit in tempore determinato, et de quo verum est dicere, quoniam non erit tunc, nihilominus semper ante hoc potest esse, et tandem revertitur ad naturam impossibilis. Et haec est sententia Albumasaris, a qua tamen famo-
<--- Page Split --->
sus Aristoteles in aliquo declinare videtur, cum non concedat quod prius sit verum dicere. Me autem nihilominus sic dixisse non piget : sed in his negativis absque temporis determinatione significata sunt non similiter, ut est illud de quo verum est dicere, quoniam numquam erit : quia non revertitur ad naturam possibilis : quoniam semper poterit esse usquequo cesset motus : quia ex hoc jam non poterit non esse.
At fortassis diligentius intuenti, eadem aut saltem similis generis est ista dubitatio ei dubitationi, quæ est de divina providentia : nam in his quæ operatur Deus per cœlum, nihil aliud est cœli significatio quam divina providentia. In his vero quorum nos sumus principium, nihil prohibet etiam cœlo non causam, sed significationem inesse : diversarum enim partium contradictionis quarum alterutram potest homo eligere, sciebat Deus ab æterno quam illarum eligeret. Unde etiam in libro universitatis, qui est cœli, sicut prædictum est, potuit significare, si voluit, quod sciebat : quod si fecit, tunc eadem est determinatio de compossibilitate liberi arbitrii cum divina providentia, et cum interrogationis significatione. Si ergo divinam providentiam stare cum libero arbitrìo annullari non possit, neque annullabitur quin stet magisterium interrogationum cum eo. Qualiter autem annulletur de divina providentia, relinquendum arbitrior negotio altiori : verumtamen non volo dicere, quod quæcumque non latent divinam providentiam, sint etiam cognita apud cœlum : longe enim est cœlum inferius. Unde sicut dictum est, si fuerint significationes æquales in fortuna et malo, consilium magisterii astrorum est supersedere, quia Deus voluit celare a nobis.
CAPUT XV.
De electionibus faciendis.
De electionibus vero est quaestio nimis difficilis : non enim libertas arbitrii ex electione horæ laudabilis coercetur, quin potius in magnarum rerum inceptionibus electionem horæ contemnere sit arbitrii præcipitatio, non libertas. Quod jam invenitur quidam dixisse de hujusmodi hominibus, quod quot sunt ex eis, salvabit dominus vel salvari contigerit, eos Deus non ut homines, sed ut jumenta salvabit. Cæterum in hoc concordati sunt omnes Philosophi, quod cum sciverimus horam imprægnationis alicujus mulieris, sciamus per eam quod fiat de fœtu donec inspiretur et quid usquequo egrediatur ab utero, et quid forte usque ad obitum. Neque enim judicaverunt Astrologi per nativitatem, nisi quia hora imprægnationis vix potest certificari. Unde inquit Ptolemaeus horam nativitatis esse servandam vel secundum judicium. Quare ergo uxore regis seu principis aut magnatis existente in optimis conditionibus, non eligemus viro ejus horam suscipiendi ex ea liberum, si creator universæ generationis annuerit, ut scilicet eve-
<--- Page Split --->
niant nato bona quæ ex serie librorum nativitatum astrologus futura pronuntiat? Quare iterum non eligemus horam pharmaciarum exhibendi, si sciverimus quod ascendentes et significatores in signis ruminantibus, et præcipue Capricorno, provocant vomitum : et cum hoc si severimus, quod oportet eos projici ab aspectu utriusque infortunæ, Saturni videlicet et Martis : et quod Saturnus constringit medicinam, Mars vero educit usque ad sanguinem : et cum hoc etiam sciverimus, quod Luna existente cum Jove operationis purgatorii minuitur angustia. Rursus in magisterio chirurgiæ quare non cavebo facere incisionem in membro, Luna existente in signo habente significationem supra illud membrum ? Tunc est enim membrum valde rheumaticum, et dolor rheuma provocat. Et audeo dicere me vidisse ex hoc quasi infinita inconvenientia accidisse.
Vidi hominem peritum astrorum et medicinæ, qui periculo squinantiæ minuerat sibi sanguinem de brachio, Luna existente in Geminis qui habent significationem supra brachia, et absque ulla manifesta ægritudine, excepta modica brachii inflatione mortuus est in die septima. Scivi quoque quemdam patientem fistulam juxta caput longaonis, fuisse incisum, Luna in Scorpione existente, qui significat super parte illas, a quodam miserrimo chirurgico qui erat ignarus utriusque mysterii, medicinæ scilicet et astrorum, et absque venæ incisione, aut alia causa rationabili, et inter manus eum tenentium inventus est mortuus, scilicet ipsa hora : fuitque cæli operationi adscriptum, cum non videretur alia causa subito interficiente accidisse, ut sunt oppliationes ventriculorum cerebri, aut læsio spiritualium seu defectus.
Quod si inveniatur inter electiones aliquid apparens frivolum, ut est indumenta nova induere, Luna in Leone, etc., attendi debet quod Ptolemaeus cum esset vir tantæ auctoritatis, non dixit hoc nisi ut significaret majora : et per hoc innuit
quod signa fixa utilia sunt ad res quarum stabilitatem volumus, sicut et domus quæ dicuntur anguli. Signa vero mobilia sicut domus cadentes ab angulis ad res cito mutabiles, quarum recessio exspectatur et non duratio.
CAPUT XVI.
De modis operationum imaginum astronomicarum.
Partem vero quæ est de imaginibus astronimicis propter vicinitatem quam habent ad necomanticas, non defendo aliter quam secundum quod superius in earum capitulo dictum est, eas nancisci virtutem a figura cœlesti juxta verbum Ptolemaei nonum, ubi tactum est, quod imagines quæ sunt, etc., nisi quia nihil prohibet eas defendere secundum quod possunt negative defendi.
Esto itaque exempli gratia, quod cum prædictis conditionibus fundatur imago ad scorpiones fugandos ab aliquo loco, si Deus voluerit, non videtur esse exorcismus aut invocatio, si dicatur in infusione illius, hæc est imago destructionis scorpionis a loco illo quamdiu fuerit imago in eo servata. Non videtur iterum inscriptio esse characterum, si in dorso
<--- Page Split --->
ejus sculptatur, destruatur. Et in imagine ad amorem si scriberetur hoc nomen, amor, in ventre et in ano similiter : neque si in fronte ejus scribatur hoc nomen, scorpio, quod est nomen speciei fugandæ, et in pectore nomen ascendentis, et nomen ejus domini qui est Mars, et nomen Lunæ. Quis iterum cultus æstimabitur ei si in medio loci a quo ipsam speciem fugare volumus, fuerit imago sculpta capite deorsum, et sursum pedibus elevatis? Non commendo eas, sed neque videtur quod absque ratione debeant aliarum iniquitatem portare.
judicio melioris sententiæ videtur, quod magis debeant conservari quam destrui : tempus enim forte jam prope est, quo propter quasdam causas quas modo taceo, eos saltem occasionaliter proderit inspexisse : nihilominus tamen ab abusu sibi caveant inspectores eorum.
Sunt præterea quidam libri experimentales, quorum nomina necromantiæ sunt conterminales, ut sunt geomantia, hydromantia, aerimantia, pyromantia, et chiromantia, quæ ad verum non merentur dici scientiæ, sed garamantiæ. Sane hydromantia in extis animalium consistit albuendis inspiciendisque fibriis. Et pyromantia in figura ignis quo consumitur holocaustum, procul dubio idololatriæ speciem non excludunt. In geomantia vero nihil tale invenio, sed confidit in Saturno et domino horæ, qui ei pro radice ponuntur : gaudentque numeri ratione fulciri : et multi sunt qui ei testimonium perhibent. Non sic autem de aerimantia, frivola est, licet de ratione numeri jactare præsumat. De chiromantia vero nolo determinationem præcipitem facere : quia forte pars est physiognomiæ quæ collecta videtur ex significationibus magisterii astrorum super corpus et super animam, dum mores animi cernuntur exteriori figura corporis : non quia sit unum causa alterius, sed quia ambo inveniuntur ab eodem causata.
De libris necromanticis et illicitis.
De libris vero necromanticis sine præ-