CAPUT VI.

De jure democratico et oligarchico : de civilatis fine, virtute ac vitio.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Sumendum autem prius quos terminos dicunt oligarchiae et democraticae : et quidem quod justum est oligarchicum existens et democraticum.

Sumendum est prius quos terminos esse dicunt paucorum potentiae, et popularis gubernationis, et quid sit justum in utraque.

b Omnes enim tangunt justum quoddam : sed usque ad aliquid procedunt, et dicunt non omne quod proprie justum : puta videtur aequale esse, quod justum est, et est, sed non omnibus, sed aequalibus. Ii autem hoc auferunt, scilicet quibus, et judicant male.

Omnes enim attingunt justum quoddam, sed usque ad aliquid, et aiunt non omne justum proprie, puta, videtur aequalitas justum quiddam esse, et est quidem, sed non omnibus, ac aequalibus. Et inaequalitas videtur justum esse et est quidem, sed non omnibus, at inaequalibus. Alii vero hoc auferunt personis, et male judicant.

c Causa autem, quia de seipsis judirium : fere autem plurimi sunt judices pravi de propriis. Quare, quoniam quod justum aliquibus, et divitum est, eodem modo in rebus, et quibus, sicut dictum est prius in Ethicis : rei quidem aequaliatem confitentur, eam autem quae quibus, dubitant maxime quidem propter dictum modum : quia judicant de seipsis male.

Causa vero est, quia de seipsis judicium fit : qui vero de seipsis judicant, ut plurimum non recti sunt judices. Itaque cum justum aliquibus, et divitum sit, eodem modo in rebus et personis, ut diximus in Ethicis, aequalitatem rei confitentur, sed de personis contendunt maxime, ut dictum est, quia de seipsis non recte judicant.

<--- Page Split --->

d Deinde autem, et quia dicere usquequo utrosque justum aliquid, putant justum dicere simpliciter : hi quidem enim si secundum aliquid inaequales sint, puta secundum pecunias, totaliter putant inaequales esse : ii autem si secundum aliquid æquales, puta secundum libertatem, totaliter æquales.

Denique quia usque ad aliquid utrique eorum justum quoddam dicentes, putant se dicere simpliciter justum : hi enim si in aliquo sint superiores, ceu opibus, et divitiis, alios omnino putant impares esse : hi vero si in aliquo sint pares, puta libertate, omnino putant esse pares.

e Quod autem principalissimum non dicunt. Siquidem enim possessionum gratia communicassent et convensisent tantum, tunc participant civitate, quantum et possessione. Quare oligarchicorum sermo videbitur utiqueinvalescere : non enim esse justum aiunt participare centum minis unum qui intulit minam unam, cum eo qui dedit residuum totum.

Caeterum quod est principalissimum, non dicunt : si enim possessionum gratia societatem iniissent, atque una convenissent, tantum caperent civitatis quantum possessionis. Itaque ratio illa valeret quae est paucorum potentum, qui aiunt non esse justum, ut qui unum contulit, tantum percipiat de centum minis, quantum is qui contulit omne reliquum.

f Neque iis qui a principio, neque post acquisitis. Si autem neque ipsius vivere gratia solum, sed magis ipsius bene vivere : etenim servorum utique et aliorum animalium esset civitas, nunc autem non, quia non participant a felicitate, neque ipso vivere secundum electionem.

Neque eorum quae ab initio, neque eorum quae postea superveniant. Quod si non vivendi solum gratia, sed magis bene vivendi. Nam sic servorum et aliorum animalium civitas esse posset, quod non est ex eo, quia felicitatis non sunt capacia, nec vivendi secundum electionem.

g Neque compugnationis gratia, quatenus a nullo injustitiam patiantur, neque propter commutationes, ut eum usum qui ad invicem.

Neque societatis gratia bellicae, ne a quoquam injuria afficiantur, neque propter commercia, ac mutuam utilitatem.

h Etenim utique Tyrrheni, et Carchedonii, et omnes quibus sunt contractus ad invicem, unius utique civitatis cives essent. Sunt enim ipsis pacta de introductibilibus, et conventiones de non injustitia facienda, et scripturae de compugnatione.

Nam sic Thusci, et Carthaginienses, et omnes hi,quibus est commercium ad invicem, tamquam cives essent unius civitatis. Sunt nempe illis foedera circa res importandas, et pacta, ne injuria afficiantur, et scripturae circa mutuam bellorum societatem.

i Sed neque principatus omnibus communes in iis constituti sunt, sed alii apud utrosque.

Sed neque magistratus communes his deputati sunt, verum alii apud alios.

k Neque quales quosdam esse oporteat alteras alteri curant, neque quomodo nullus erit injustus eorum qui sub paulis, neque quomodo malitiam nullam

Nec quales esse oportet alteri de alteris cogitant, neque ut nemo eorum injustus sit, qui sub foedere comprehendantur, neque ut pravitatem nullam habeant, sed solum

<--- Page Split --->

habeant, sed solum quomodo nihil injuste agant invicem : de virtute autem et malitia ministrant, quicumque curant bonam legislationem. Quare manifestum, quod oportet de virtute sollicitam esse eam, quae tamquam vere nominatur civitas, non sermonis gratia : fit enim comnunicatio et compugnatia de aliis loco differens solum ab iis qui de longe compugnant : et lex pactum, et sicut ait Lycophron sophista, fidejussor invicem justorum, sed non qualis faciat bonos, et justos cives.

ut non invicem se injuria afficiant. At enim de virtute ac de vitio publice cogitant, quicumque curam habent bene instituendi civitatem. Ex hoc manifestum est de virtute curam esse habendam ei, quae revera civitas sit nominanda, non orationis gratia. Nam fit communicatio societas aliorum ad bellum loco solum differens ab aliis sociis longe existentibus. Et lex pactio, ut ait Lycophron sophista, fidejussor invicem justorum, sed non talis, ut bonos et justos cives efficiat.

I Quod autem hoc modo se habeat, manifestum. Si enim aliquis copulet loca in unum,ut se tangant, sicut Megareorum civitas et Corinthiorum muris,tamen non una civitas : neque si ad invicem connubia fecerint, quamvis hoc propriarum communicationum civitatibus sit. Similiter autem neque si qui habitarent separatim quidem, non tamen tantum de longe, ut non communicarent, sed si essent ipsis leges, ut non seipsos injuste molestarent circa mutuas dationes, puta si hic quidem esset faber, hic autem agricola, alius autem coriarius, alius vero aliud aliquid tale, et multitudine essent decem milia, non tamen communicarent in alio nullo quam in talibus, puta commutatione, et compugnatione, neque sic quidem civitas. Propter quam itaque causam ? non enim utique propter non propinquum communitatis. Si enim sic et convenirent sic communicantes, unusquisque tamen uteretur propria domo tamquam civitate, et sibi ipsis auxiliantes sicut pugna existente ad injuriantes solum, neque sic utique videbitur esse civitas diligenter considerantibus. Siquidem similiter colloquerentur congregati, et sigillatim.

Et quod ita se habeat, patet: nam si quis conjungat loca in unum, ut Megarensium Corinthiorumque civitates sese invicem contingant menibus, nihilominus una non erit civitas: nec si simul conjugia incant, quamquam hoc unum sit de his communibus quae proprie sunt civitatum. Eodemque modo si qui habitent separati quidem, non tamen ita longe, ut nequeant simul communicare, legesque habeant, injuriam sibi invicem in commerciis probibentes, ceu si unus faber, alter agricola, alter sutor, alter aliquis hujusmodi foret, essentque hi decem millia numero, nec alia eis foret communio, nisi talium rerum, puta contractuum, bellorum et confederationis, nec sic quidem civitas adhuc foret. Propter quam tandem utique causam? non enim quia non propinqua sit communicatio: nam si in unum convenirent ita communicantes, unusquisque tamen utatur propria domo, ut civitate, ac sibiipsis ut confederati auxilium ferant contra injuriantes solum, nec sic quidem civitas esse videretur recte considerantibus. Siquidem eodem modo conversarentur simul conjunctim et separatim.

m Manifestum igitur, quod non est civitas communicatio loci, et ejus quod est non injusta agere ad seipsos, et mutuae dationis gratia ; sed hoc quidem neces-

Ex quo patet quod civitas non est communicatio loci, et non injuriandi sibiipsis, et commercii gratia, sed ista quidem ut adsint necessarium est, siquidem

<--- Page Split --->

sarium existere si erit civitas. Attamen neque existentibus omnibus iis, est jam civitas.

futura sit civitas : nec tamen si ista adsint omnia, civitas adhuc erit.

n Sed ipsius bene vivere communicatio, et domibus, et generibus gratia vitæ perfectæ et per se sufficientis. Non erit tamen hoc nisi unum et eumdem locum habitantium et utentium connubii s : propter quod affectiones factæ sunt in civitatibus, et fraternitates, et immolationes, et deductiones ipsius convivere. Quod autem tale amicitiæ opus : convivendi enim electio amicitia est.

At bene vivendi societas, et domibus, et generibus vitæ perfectæ gratia et per se sufficientis, hoc tamen non erit nisi uno eodemque loco habitantibus, et conjugia simul inuentibus : propter quod propinquitates in civitatibus exstiterunt, et sodalitia, et sacra, et conversationes familiarium. Idque est amicitiæ opus, nam simul vivendi electio amicitia est.

o Finis quidem igitur civitatis bene vivere, hæc autem finis gratia. Civitas autem generum et vicorum communitas vitæ perfectæ et per se sufficientis. Hoc autem est, ut diximus, vivere feliciter et bene. Bonarum ergo actionum gratia ponendum esse politicam communionem, sed non ipsius convivere.

Finis est igitur civitatis, bene vivere, illa vero gratia finis. Civitas autem est generum pagorumque societas, vitæ perfectæ ac per se sufficientis, hoc est, ut diximus, bene at beate vivere. Bene igitur agendi gratia, ponendum est esse civilem societatem, non autem gratia simul vivendi.

p Propter quod quidem quicumque adjiciunt plurimum ad talem communionem, iis civitatis attinet plusquam equalibus secundum libertatem et genus, vel majoribus, secundum politicam autem virtutem inaequalibus, vel excedentibus secundum divitias, secundum virtutem autem excessis. Quod quidem igitur omnes qui de politiis altercantur, partem quamdam justi dicant, manifestum est ex dictis.

Quapropter, quicumque plus conferunt ad hujusmodi societatem, his plus juris competit in civitate, quam his qui libertate ac genere pares sunt vel majores, sed civili virtute sunt impares, et quam his qui divitiis superant, sed virtute superantur. Quod igitur omnes qui de Republica contendunt, partem aliquam justi dicunt, manifestum est ex supra dictis.

COMMENTARIUS IN CAP. VI.

Hic investigat seu venatur Aristoteles veras diffinitiones et essentiales differentias politiarum, et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit quid præcipue assumendum sit ad diffinitionem politiarum.

Secundo quid facit errorem, ibi (litt. c), Causa autem quia de seipsis judicium, etc. Tertio ostendit quod dixit ex fine omnium politiarum, ibi (litt. f, circa initium), Si autem neque ipsius, etc.

In primo intendit ostendere, quod quia omnis politia dirigitur justo aliquo, et justum fundatur supra æquale secundum medietatem arithmeticam et geometricam, sicut dicit in V Ethicorum, ideo maxime

<--- Page Split --->

attendendum est in diffinitione politiarum quod justum est.

a Et hoc est : Sumendum autem primo id est, principaliter, quos terminos, diffinitivos scilicet, dicunt oligarchiae et demoratiae, scilicet secundum essentialem diffinitionem utriusque, et, supple, sumendum si debeat vera diffinitio dari, quidem quod justum est oligarchicum existens et democraticum, id est, quid est justum oligarchicum, et quid justum demoraticum.

b Et ponit rationem, ibi, Omnes enim, supple,politiae,tangunt justum quoddam, sed usque ad aliquid procedunt, id est, usque ad quendam terminum justi, et non perveniunt ad simpliciter justum. Et hoc est : Et dicunt non omne quod proprie justum. Et exponit, ibi, Puta videtur aequale esse, quod justum est et est : justum enim, ut dicit in V Ethicorum, aequale est lucri et damni, in commutationibus quidem aequale secundum medietatem arithmeticam, in distributionibus autem aequale secundum medietatem geometricam : sed non omnibus, supple, est aequale, sed aequalibus, id est, proportionatis ad unum secundum distributionem vel commutationem, quod aequale est utique in lucro et damno. Ii autem, scilicet oligarchici, hoc auferunt, scilicet aequale, scilicet quibus, id est, auferunt quibus debeant judicare secundum aequale in politia, et judicant male.

c Deinde cum dicit, Causa autem, etc. ostendit quid facit errorem, ponendo causam, et dicit : Causa autem, scilicet quare male judicant, est quia de seipsis judicium, supple, ferant : et ideo sibiipsis semper judicant plus in lucro, et minus in damno : et aliis plus in damno, et minus in lucro : quod principium est omnis iniquitatis et injustitiae. Et hoc est quod subdit : Fere autem plurimi sunt judices pravi de propriis. Unde in legibus statutum est, quod nullus in causa propria

potest esse judex. Et ex hoc infert intentum, ibi, Quare quoniam quod justum aliquibus est, supple, et non simpliciter, et divitum est : quia quod iis justum est, aliis non est justum : percutiens enim principem, magis punitur quam percutiens alium aequali ictu. Iordem modo in rebus, supple, etiam aequale est altendendum, et quibus reddituri, scilicet est attendendum, sicut dictum est prius in Ethicis, ibi in V Ethicorum. Rei quidem aequalitatem confitetur, supple, omnes attendendam, eam autem quae quibus, dubitant maxime quidem propter dictum modum : quia scilicet judicant de seipsis male : ad paria enim se cum aliis non judicant, sed sibi plus in lucro et minus in damno, aliis autem e converso, ut dictum est.

d Deinde cum dicit, Deinde autem et quia dicere, etc. ponit ad idem aliam rationem, et dicit : Deinde autem et quia dicere usquequo, et non simpliciter. Non enim determinant simpliciter justum, sed usquequo (sicut in prehabitis dictum est) utrosque justum aliquid putant justum dicere simpliciter. Hi quidem enim, oligarchi scilicet, si secundum aliquid inaequales sint. Et explanat, Puta secundum pecunias, totaliter putant inaequales esse, id est, oligarchi reputant quod si secundum pecuniam inaequales sint, totaliter sint inaequales et injusti : quia semper judicant sibi plus attribuendum de pecunia, aliis autem minus. Hi autem, democratici scilicet, si secundum aliquid aequales, puta si secundum libertatem, totaliter aequales, supple, esse se reputant, cum in multis sint inaequales.

e Quod autem principalissimum, supple,faciunt ad aequalitatem et inaequalitatem, non dicunt. Et ostendit quomodo,ibi, Siquidem enim possessionum gratia communicassent et convenissent inultum,tunc, supple,tantum participant civilate, quantum et possessione : quia tunc non esset inter eos ulla communicatio nisi posses-

<--- Page Split --->

sionis. Et ostendit inconveniens quod ex hoc sequitur, ibi, Quare oligarchicorum sermo videbitur utique invelascere. Et ponit sermonem, ibi, Non enim esse justum, æquum scilicet, supple, videbitur, participare centum minis, scilicet ex æquo distribuendis, unum qui intulit minam unam cum eo qui dedit residuum totum, id est, centum talenta. Quia si secundum proportionem geometricam distribui debet, plus recepturus est qui plus intulit.

f Neque iis qui a principio, supple, inæqualia intulerunt, neque post aequisitis, scilicet quæ etiam inæqualia sunt. Et hujus ratio est : quia ratio justitiæ est in communicandis, quod inæqualia inferentes ad communicationem, inæqualiter participent.

Deinde cum dicit, Si autem neque ipsius vivere, etc. inducit alteram rationem ad idem ex ratione civitatis, et dicit : Si autem neque ipsius vivere gratia solum, sed magis ipsius bene vivere, supple, constructa est civitas et politia. Et hoc probat, ibi, Etenim, si, supple, gratia ipsius vivere solum sit civitas et habitatio civitatis, servorum utique et aliorum animalium esset civitas, quod est inconveniens nunc autem non, supple, talium gratia est civitas. Et hujus dat causam, ibi, Quia non participant a felicitate, neque ipso vivere secundum electionem, scilicet servi et alia animalia.

cives essent, quod non est : ergo communicatio civitatis non ad hoc. Et ostendit, ibi, Sunt enim ipsis pacta de introductibilibus, id est, quaenam de una civitate introducantur in aliam, et conventiones, supple, sunt ipsis de non injustitia facienda, quod scilicet de hoc quod unus introducti in civitatem alterius, fiat ei justitia sicut civi, et scripturæ, scilicet per manum publicam tabellionum de confirmatione uniuscujusque contractus, de compugnatione, id est, quod se invicem etiam compugnatione defendant. Non tamen propter omnia hæc sunt communia unius civitatis.

i Deinde cum dicit, Sed neque principatus, etc. volens investigare Aristoteles diffinitionem politiæ, primo investigat per diversitatem principatuum qui diversi sunt in diversis politiis. Unde circa hoc tria facit. Primo enim ostendit insufficientiam antiquarum politiarum, eo quod de virtute et malitia nihil tractaverunt. Secundo ostendit quod cohabitatio non facit civitatem, ibi (litt. k, circa medium), De virtute autem et malitia, etc. Tertio ostendit quæ cohabitatio vere facit civitatem, ibi (litt. n), Sed ipsius bene vivere, etc.

Dicit ergo primo: Sed neque principatus omnibus communes in iis, scilicet politiis, constitui sunt : sed alii apud utrosque. Quædam enim mixtæ sunt ex duabus vel tribus, et illæ etiam mixtos habent principatus.

g Et adhuc supponit aliam, ibi, Neque compugnationis gratia est civitas, quatenus a nullo injuriam patiantur. Propter hoc enim sæpe invicem conjurant civitates. Neque propter commutationes, supple, est communicatio civilatis, ut eum usum, qui ad invicem, supple, habeant in mercatione.

h Et ostendit inconveniens quod sequeretur ibi, Etenim utique Thyrrheni et Carchedonii et omnes quibus sunt contrurtus ad invicem, unius utique civitatis

k Et subdit reprehendens eos de imperfectione, ibi, Neque quales quasdam esse oporteat alteras, supple, politias, alteri curant, eo quod principes unius politiae corrigunt ea quae sunt in altera. Et explanat quod dixit, ibi, Neque quomodo nullus erit injustus eorum qui sub pactis, id est, non curant de confederatis civitatis utrum justi vel injusti sint, dummodo pacta inita cum eis teneant. Unde sequitur : Neque, supple, curant quomodo malitiam nullam habeant, sci-

<--- Page Split --->

licet confederati cum eis : sed solum, supple, curant quomodo nihil injuste agant in invicem. Et vocant injustum quod est contra fedus initum, et nihil aliud. Et politia non est perfecta : Politia enim ordo civium est in civitate : Civis autem non est ordinatus ad felicitatem, nisi in omni virtute ordinatus sit.

Et probat per dispositionem perfecta politiae, ubi ostendit quae cohabitatio non facit civitatem ibi, De virtute autem et malitia ministrant, principes scilicet, quicumque curant bonam legislationem, quae scilicet secundum virtutem est, qua scilicet legislatione. Quare manifestum, quod oportet de virtute sollicitam esse eam, quae tamquam vere nominatur civitas, non sermonis gratia. Illa enim quae civitas vocatur sermonis gratia tantum, et cadit a nominis significatione secundum rem, non vere vocatur civitas : non enim est civium unitas, nisi uniantur in studio virtutis. Unde in praecedentibus dictum est de Lacedæmonibus, quod nihil adeo utile est civitati sicut provocare cives ad studium virtutis, non ad appetitum pecuniae. Et ut hoc ostendat et probet, ostendit quod aliae communicationes non faciunt civitatem, ibi, Fit enim communicatio, supple, inter cives compugnatio, id est, quae dicitur compugnatio. Et hoc est. Cives conjurant ut simul compugnent contra adversarios, et haec compugnatio, supple, est, de aliis loco differens solum ab iis qui de longe compugnant : communicantes enim in una eademque civitate, ut compugnantes sibi invicem ferunt auxilia, non differunt ab iis qui a se invicem longe distant in aliis civitatibus : unde sicut conjuratio distantium non facit veritatem civitatis, ita nec habitantium in una civitate facit unitatem civitatis. Et talibus, scilicet federe communicantibus, pactum quod faciunt inter se, est lex. Et hoc est : Et lex pactum. Et confirmat, ibi, Et, sicut ait Lycophron sophista, fidejussor invicem justorum, id est, pacta quae ineunt ut sibi invicem assistant,

sunt fidejussor eorum quae promittunt ad invicem. Et ideo, sicut legitur in gestis Antiquorum, quando duae civitates vel plures talia pacta inierunt, lacerabatur in duo inmundum animal, sicut porca, et latera cadaveris lacerati suspendebantur ex utraque parte juxta viam, et praecipiebatur partibus transire per medium divisionum, ut scirent quemcumque contra pactum venientem, sic lacerandum, et ab hac fœditate sic lacerati cadaveris tale pactum primo fœdus dictum est : et hoc totum dicit Hieronymus supra Jeremiam. Et subdit imperfectionem istius legis, ibi, Sed non qualis faciat bonos et justos cives, id est, licet hoc pactum sit lex et fidejussor ad invicem justorum, tamen non est lex quae faciat bonos cives, et ideo non facit ad communicationem civitatis.

I Et hoc probat, ibi, Quod autem hoc modo se habeat, manifestum. Et ponit rationem : Si enim aliquis copulet loca, supple, divisa in unum, ut se tangant. Et exemplificat, ibi, Sicut Magareorum civitas et Corinthiorum muris, scilicet in uno muro cingat utramque civitatem, tamen non una civitas, supple, est. Per hoc intendit, sicut paulo ante dixit, quod communicatio compugnationis et cohabitationis non est communicatio civilis, quae faciat vere unam civitatem. Et ex hoc etiam excludit alias communicationes, subdens : Negue si ad invicem communia fecerint, supple, facient unam civitatem, quamvis hoc, communicatio scilicet connubii, propriarum communicationum civitalibus sit, id est, una de numero communicationum quae sunt propriae civitatibus. Civium enim est sibi in connubiis communicare, non tamen propter hoc dicitur civitas, civium unitas.

Et excludit aliam communicationem : Similiter autem neque si qui habitarent separatim quidem, scilicet in locis diversis, non tamen tantum de longe ut non communicarent. Et hujus exemplum est, sicut et nunc in diversis villis habi-

<--- Page Split --->

tantes, conveniunt ad unam forensem villam, in qua sibi communicant in rebus commutabilibus : quae tamen communicatio non facit unam civitatem. Et hoc est : Sed si essent ipsis leges ut non seipsos injuste molestarent circa mutuas dationes, scilicet quas ferunt ad forum, commutandas. Et dat exemplum : Puta si hic quidem esset faber, fabrilia scilicet commutans, hic autem agricola, annonam et fructus ipse commutans, alius autem coriarius, et alius vero aliquid aliud tale, sicut lignarius, vel fullo, vel aliquid tale, et multitudine essent decem millia, non tamen communicarent in alio nullo quam in talibus (altera negatio superfluit) puta commutatione, rerum scilicet venalium, et compugnatione, scilicet quod simul pugnarent contra adversarios, neque sic quidem civitas, supple, esset, propter talem communicationem.

Propter quam utique causam, supple, est civitas? Et excludit ea quae possent dici causa, et non sunt, ibi, Non enim utique propter non propinquum, in loco scilicet, communitatis, id est, non potest dici quod non sit civitas, quia communinitas civium non simul habitat in uno loco : et quod per contrarium, causa sit quod civitas sit, quia cives in unum habitant. Et hoc probat, ibi, Si enim sic et convenirent, supple, in unum locum sic communicantes, unusquisque tamen uteretur propria domo tamquam civitate, supple, singulari, et sibi ipsis auxiliantes sicut pugna existente ad injuriantes solum, neque sic utique videbitur esse civitas diligenter considerantibus, propter tales scilicet communicationes. Et dat rationem, ibi, Siquidem similiter colloquerentur congregati et sigillatim, id est, non colloquuntur nisi de commutatione rerum venalium et compugnatione, quod non facit civitatem.

n Ex omnibus his concludit, ibi, Manifestum est igitur, quod non est civitas communicatio loci, et ejus quod est non

injusta agere ad seipsos, et mutue dationis gratia : nullum enim illorum est causa civitatis, sicut jam habitum est, licet sine his non sit civitas. Unde sequitur : Sed hoc quidem necessarium existere si erit civitas : attamen neque existentibus omnibus iis, jam est civitas.

n Deinde cum dicit, Sed ipsius bene vivere, etc. est ultima pars capituli, in qua causam verae politiae ponit, dicens : Sed ipsius bene vivere communicatio, et domibus, per cohabitationem scilicet, et generibus, et cohabitare scilicet per connubia, gratia vitae perfectae, et per se sufficientis, supple, est causa communicationis civitatis. Et licet haec sit causa, tamen exiguntur alia quae dicta sunt. Et hoc est : Non erit tamen hoc non unum et eumdem locum habitantium et utentium connubiiis. Et ideo sine communicatione connubiorum,et habitatione ejusdem loci non potest esse civitas. Et ponit signum, ibi, Propter quod affectiones factae sunt, id est, amicitiae, in civitate, per connubia scilicet, cohabitationes et fraternitates, id est, consanguineitates quae fiunt per connubia, et immolationes, id est, festa convivantium, victimis immolatis, et deductiones ipsius convivere. Convivere enim simul cupientes inveniunt diversos ludos quibus ducunt vitam in jucunditate. Quod autem tale amicitiae opus, supple, est. Et hoc probat per diffinitionem amicitiae, ibi, Convivendi enim electio amicitia est. Propter hoc dicit Eustratius in Commentario super VIII Ethicorum, quod « amicorum proprium velle convivere et in colloquiis et jucunditatibus conterere totos dies. »

o Ex omnibus his concludit intentum, ibi, Finis quidem igitur civitatis bene vivere, supple, est. Haec autem, scilicet civitas, finis gratia, hujus scilicet qui est bene vivere et secundum virtutem. Civitas autem, supple, est generum, id est,

<--- Page Split --->

consanguineorum et vicinorum 1 communitas vitae perfectae, secundum virtutem scilicet, et per se sufficientis : quia sicut in primo dictum est, nullius necessarii debet esse defectus. Et explanat quae sit talis vita, ibi, Hoc autem est, ut diximus, id est, sicut sermone determinamus nunc, vivere feliciter et bene : feliciter, ut felicitatis actus attingatur, scilicet ut secundum propriam et connaturalem virtutem attingatur perfecta operatio in nullo impedita. Illi enim finem habent felicitatis.

Ex his omnibus concludit: Bonarum ergo actionum gratia ponendum, supple, est esse politicam communionem, sed non ipsius convivere tantum.

p Et ex hoc quasi quodam corollario concludit, ibi, Propter quod et ulterius quidem quicumque adjiciunt plurimum ad talem communionem, felicis scilicet et bonae vitae, his civitatis attinet plus, id est, plus accedunt ad causam et ratio-

nem civitatis et civium, quam aequalibus secundum libertatem et genus, id est, plus communicant vera communicatione civitatis quam alii qui aequaliter eis liberi sunt,et aequales genere, rel majoribus, id est,qui libertate et genere eis majores sunt. Secundum politicam autem virtutem inaequalibus, id est, qui in politica virtute eis minores, vel excedentibus secundum divitias, secundum virtutem autem excessis, id est, plus attinet eis de politica communicatione, quam eis qui excedunt eos secundum divitias, exceduntur autem ab istis secundum virtutem. Cujus ratio est : quia sicut dictum est, tota communicatio politica secundum virtutem est : et ideo plus excedens in actibus virtutis,plus communicat politicae communicationi.

Deinde ponit conclusionem generalem totius capituli, subdens : Quod quiden igitur omnes qui de politiis altercantur, partem quamdam justi dicant,id est, dicere conantur, manifestum est ex dietis, scilicet in capitulo isto.

<--- Page Split --->