D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI,
ORDINIS PRÆDICATORUM,
COMMENTARII
IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
LIBER PRIMUS CAPUT I.
De civitate, ejus gubernatore, partibus, domo, pago.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam omnem civitatem videmus communitatem quamdam existentem, et omnem communitatem boni alicujus institutam : ejus enim quod videtur boni gratia, omnia operantur omnes : mauifestum quod omnes bonum aliquod conjecturant.
Quoniam videmus omnem civitatem esse societatem quamdam, et omnem societatem boni alicujus gratia constitutam. Nam ejus gratia, quod bonum videtur, omnia omnes agunt, patet quod bonum aliquod omnes conjectant.
b Maxime autem principalissimum omnium maxime principalis, et omnes
Maxime vero principalissimum omnium, quae est principalissima, et caeteras
<--- Page Split --->
alias circumplectens. Hæc autem est quæ vocatur civitas, et communicatio Politica.
omnes complectitur. Est autem hæc, illa quæ civitas appellatur, et civilis societas.
c Quicumque igitur existimant Politicum et regale et œconomicum et despoticum idem, non bene dicunt.
Quicumque vero putant gubernatoris civitatis, et regis, patrisque familias, et domini, eamdem esse rationem, non bene dicunt.
d Multitudine enim et paucitate putant differre, sed non specie horum unumquodque : puta, si quidem paucorum, Patremfamilias : si autem plurium, œconomum : si autem adhuc plurium, Politicum aut Regale : tamquam nihil differentem magnam domum et parvam civitatem. Et Politicum et Regale, quandoquidem ipse præest, regale : quando autem secundum rationem disciplinæ talis secundum partem principans et subjectus, Politicum.
Multitudine enim, et paucitate, sed non specie, illorum singulos putant differre, veluti si paucorum quidem, dominum : si vero plurium, patremfamilias : si etiam plurium, gubernatorem civitatis vel regem, quasi nihil differat magna domus, et parva civitas, gubernatorque civitatis et rex, quandoquidem idem præsidet, et regit. Quando vero secundum rationem talis scientiæ in parte præsidet, et in parte subset, gubernator civitatis.
e Hæc autem non sunt vera. Manifestum autem erit, quod dicitur, intendentibus secundum subjectam methodum. Sicut enim in aliis compositum usque ad incomposta necesse dividere : hæ enim minimæ partes totius : sic et civitatem ex quibus componitur. Considerantes videbimus et de iis, quibus quidem differunt ab invicem, et si quid artificiale contingit accipere circa unumquodque dictorum. Si quis enim ex principio res nascentes viderit, quemadmodum et in aliis, et in iis optime utique contemplabitur.
Sed hæc vera non sunt, quod manifestum erit secundum hanc doctrinam considerantibus. Ut enim in aliis compositum usque ad incomposita dividere necessarium est, hæ namque sunt minimæ totius particulæ, ita civitatem ex quibus componitur considerantes, et quia illa differunt inter se, et si quid artificii recipiunt singula ipsorum, intuebimur. Si quis igitur ab initio rerum originem inspicit, ut in aliis, sic et in istis optime discernet.
f Necesse itaque primum combinare sine invicem non possibile esse, puta feminam et masculum generationis gratia : et hoc non ex electione, sed sicut in aliis animalibus et plantis, naturale appetere quale ipsum, tale derelinquere alterum.
Primum igitur necesse est combinare illos qui non possunt esse nisi simul, ceu marem et feminam generationis causa. Et hoc non ex electione, sed velut in caeteris animalibus et plantis, naturale est desiderium tale alterum relinquendi.
g Principans autem et subjectum natura propter salutem. Quod quidem enim potest mente praevidere, et principans natura et dominans natura. Quod autem
Imperans vero natura et parens, propler conservationem. Nam quod potest mente prospicere, natura imperat ac dominatur : quod autem potest corpore
<--- Page Split --->
potest hoc corpore facere, subjectum et natura servum : propter quod domino et servo idem expedit.
hoc facere, paret natura et servit, quapropter domino et servo idem confert.
h Natura quidem igitur distinguuntur femina et servus : nihil enim natura facit tale, quale æris figuratores Delphicum gladium paupere, sed unum ad unum : sic enim utique perficiet optime organorum unumquodque, non multis operibus, sed uni serviens.
Natura igitur distincta sunt femina et servus, nihil enim natura facit tale quale statuari Delphicum gladium ob inopiam, sed unum ad unum. Sic enim optime instrumenta proficient, si eorum singula non multis, sed uni deserviant.
i Inter barbaros anten femina et servus eumdem habent ordinem.
Verum apud barbaros femina et servus eodem gradu habentur.
k Causa autem quia natura principans non habent, sed fit communicatio ipsorum servæ et servi, propter quod dicunt Poeta barbaris quidem Græcos principari congrue, quod sit idem natura barbarum et servum.
Causa vero hujus est, quoniam quod natura dominetur non habent, sed fit eorum societas ex servo et serva, quamobrem aiunt poetæ, Græcos barbaris dominari oportere, quod idem sit natura barbarus et servus.
l Ex his quidem igitur duabus communitatibus domus prima. Et recte Hesiodus dixit poetizans, domum quidem primum entem mulierem, et bovem aratorem : bos enim pro ministro pauperibus.
Ex his igitur duabus societatibus domus prima, recteque Hesiodus inquit : « Domum in primis, mulieremque, et bovem aratorem. » Bos enim pro servo pauperibus est.
m In omnem quidem igitur diem, constituta communitas secundum naturam domus est, quos scilicet Charondas quidem vocat, Homositi os : Epimenides autem Cretensis, Homocapnos 1.
Quotidiana igitur societas secundum naturam constituta, domus est, quos Charondas quidem Homosypios : Epimenides vero Cretensis Homocapnos appellat.
n Ex pluribus autem domibus, communicatio prima, usus non diuturnalis gratia, vicus.
Sed quæ ex pluribus domibus constituitur societas prima, utilitatis gratia non quotidianæ, pagus est.
o Maxime autem videtur secundum naturam vicus vicinia domus esse, quos quidam vocant collactaneos pueros, et puerorum pueros.
Maxime vero secundum naturam videtur pagus propagatio quædam esse domus, quos dicimus coaluisse,et natos esse natorum.
p Propter quod et primum rege regebantur civitates, et nunc adhuc gentes,
Quapropter primo sub regibus civitates erant, nunc vero etiam gentes. Nam ex
<--- Page Split --->
ex subjectis enim regi. Omnis enim domus regitur a senissimo. Quare et vicinia propter cognationem. Et hoc est, quod dicit Homerus : leges statuit unusquisque pueris, et uxoribus 1 : et dispersim enim, et sic antiquitus habitabant.
his qui suberant regno accreverunt. Omnis autem domus regitur a seniore, itaque et genera inde propagata propter consanguinitatem. Et hoc est quod inquit Homerus : « Jura dant singuli natis et uxoribus, » sparsim namque et sic antiquitus habitabant.
q Et deos autem propter hoc omnes dicunt regi : quia et ipsi, ii quidem adhuc et nunc, ii autem antiquitus regebantur. Sic autem et species sibi ipe^? 33simillant homines, sic et vitas deorum.
Et deos, ob hoc ipsum, putant cuncta regem habere, quoniam et ipsi partim nunc, partim antiquitus sub regibus degebant. Quemadmodum vero formas humanas diis attribuunt homines, sic etiam et vitas.
r Quæ autem ex pluribus vicis communitas, perfecta civitas est, jam omnis habens terminum per se sufficientiae, ut consequens est dicere. Facta quidem igitur vivendi gratia, existens autem gratia bene vivendi.
Quæ autem ex pluribus pagis conficitur societas, civitas est. Quæ quidem, ut ita dixerim, totius sufficientiæ finem habet. Constitutæ quidem gratia vivendi, existens autem bene vivendi gratia.
s Propter quod omnis civitas natura est, siquidem et primæ communitates : finis enim ipsa illa illarum : natura autem finis est. Quale enim unumquodque est generatione perfecta, hanc dicimus naturam esse uniuscujusque, sicut hominis, equi, domus. Adhuc quod cujus gratia, et finis, optimum. Per se sufficientia autem finis, et optimum.
Quapropter omnis civitas natura est, siquidem et primæ societates, nam hic illarum est finis. Natura vero finis est : quale enim unumquodque est generationis perfectæ, hanc uniuscujusque naturam esse dicimus, ceu hominis, equi, domus, insuper cujus gratia et finis, optimum : sufficientia vero finis et optimum.
t Ex iis igitur manifestum, quod eorum quæ natura civitas est, et quod homo natura civile animal est : et qui incivilis propter naturam, et non propter fortunam, aut pravus est, aut melior quam homo, quemadmodum et qui ab Homero malelictus insocialis, illegatus, sceleratus 2 : simul enim natura talis affectator belli, veluti sine jugo existens, sicut in volatilibus.
Ex his igitur patet civitatem esse ex his quæ natura sunt, et quod homo natura civile sit animal. Et qui absque civitate est per naturam, non per fortunam, aut nequam est, aut potior quam homo, ut ab Homero per contumeliam increpatur sine tribu, sine jure, sine domo, nam simul talis est, et belli cupidus.
u Quod autem civile animal homo, omni ape et omni gregali animali magis, palam. Nihil enim, ut aiunt, frustra na-
Ex quo patet sociale animal esse hominem, magis quam omnis apis, et quam omne gregarium. Nihil enim, ut dixi-
<--- Page Split --->
tura facit : sermonem autem solus habet homo super animalia. Vox quidem igitur delectabilis et tristabilis est signum, propter quod et aliis existit animalibus : usque ad hoc enim natura eorum pervenit ut habeant sensum tristabilis et delectabilis : et hoc significant invicem. Sermo autem est in ostendendo conferens et nocivum. Quare et justum et injustum. Hoc enim ad alia animalia habent, hominibus proprie solum boni et mali, justi et injusti, et aliorum sensuum habere. Horum autem communicatio facit domum et civitatem.
mus, frustra natura facit. Sermonem vero homo habet solus omnium animalium. Nam vox quidem molesti atque jucundi significatio est. Quapropter aliis quoque existit animalibus, hucusque enim natura processit in his, ut sensum habeant jucundi, et molesti, et hoc inter se significare possunt. At sermo ad hoc datus est nobis, ut ostendamus utilitatem et damnum, atque ita justum et injustum. Hoc enim praeter caetera animalia hominibus proprium est, ut boni et mali ac justi et injusti, aliorum hujusmodi sensum habeant soli. Horumque societas facit domum, et civitatem.
x Et prius itaque civitas quam domus, et unusquisque nostrum est, totum enim prius necessarium esse parte. Interempto enim toto, nec erit pes neque manus nisi æquivoce, velut si quis dicat lapideam : corrupta enim erit talis. Omnia enim opere diffinita sunt et virtute. Quare vero jam talia existentia, non dicendum eadem esse, sed æquivoca. Quod quidem igitur civitas natura prior quam unusquisque, manifestum. Si enim non per se sufficiens unusquisque segregatus, similiter aliis partibus se habebit ad totum. Non potens autem communicare, aut nullo indigens propter per se sufficientiam, nulla pars est civitatis : quare aut bestia, aut Deus.
Et certe secundum naturam prius est civitas quam domus, et quam singuli nostrum. Nam totum prius esse quam partem, necessarium est : perempto enim toto, non erit pes nec manus nisi æquivoce, veluti si quis dicat lapideam, nam corrupta quidem erit talis. Cuncta quidem opera diffinita sunt, et potentia. Itaque cum amplius non sint talia, non est dicendum illa esse eadem, sed æquivoca. Esse igitur civitatem natura, et prius quam singuli manifestum est. Si enim non est sufficiens unusquisque separatus perinde se habet, ac reliquæ partes ad totum. Qui autem in communi societate nequit esse, quique nullius indiget propter sufficientiam, nulla pars est civitatis. Quare aut bestia, aut Deus.
y Natura quidem igitur impetus in omnibus ad talem communitatem. Qui autem primus instituit, maximorum bonorum causa. Sicut enim perfectum, optimum animalium homo est, sic et separatum a lege et justitia, pessimum omnium. Sævissima enim injustitia habens arma : homo autem habens arma nascitur, prudentia et virtute, quibus ad contraria est uti maxime, propter quod scelestissimum et silvestrissimum sine virtute, et ad venerea et voracitatem et pessimum : justitia autem civile. Δίκη enim civilis
Natura igitur omnibus ad hujusmodi societatem est appetitus. Qui autem primus instituit, maximorum bonorum causa fuit. Ut enim perfectione suscepta optimum cunctorum animalium est homo, ita si alienus fiat a lege et a judiciis, pessimum est omnium animalium. Sævissima est enim injustitia tenens arma. Homo vero arma tenet per innatam prudentiam atque virtutem, quibus plurimum valet contrarium uti. Itaque impiissimum et immanissimum est sine virtute, et ad libidinem cibationemque deterrimum.
<--- Page Split --->
communitatis ordo est. Δίκαιος autem justi judicium.
Justitia vero civile quiddam est. Nam jus est ordinatio civilis societatis. Judicatio autem, justi judicium.
COMMENTARIUS IN CAP. I 1.
Ptolemaeus in Almagesto dicit, quod non est mortuus, qui scientiam vivificavit : nec fuit pauper, qui intellectui dominatus est, sive qui intellectum possedit. Ratio autem dicti est quod dicit Alfarabius in libro de Intellectu et Intelligibili 2, quod omnes Philosophi radicem immortalitatis vere posuerunt in intellectu adepto : secundum enim illum intellectum extendit se anima rationalis ad principia incorruptibilis veritatis : nec potest esse quod mortale sit, quod subjectum est incorruptibilis veritatis. Quia dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod unumquodque quod in aliquo est, est in eo secundum potestatem ejus cui inest, et non secundum potestatem ejus quod inest : et ideo si incorruptibilis veritas est in intellectu adepto, oportet quod et ipse incorruptibilis sit. Haec etiam causa quare talis pauper esse non potest : quia cum pauper sit non sibi sufficiens, et talis ex possessione et superpositione et pulchrorum et bonorum omnium sibi sufficiat ad utramque felicitatem, politicam scilicet et contemplativam, pauper esse nunquam potest. Dicit autem Isaac in libro de Diffinitionibus, quod Plato diffiniens Philosophiam dixit, quod prima diffinitio est suiipsius cognitio. Est autem hominis consideratio triplex secundum
naturam, scilicet in seipso, in domo, et in civitate. In seipso cognoscitur, in passionibus, operationibus et comtemplatione, et sic cognitio hominis determinata est in Ethicis, ubi determinavit Aristoteles de virtute morali et contemplativa, et felicitate morali et contemplativa. Sed quia alia est virtus hominis, et alia virtus civis, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, et in unoquoque extremum in bono, exvirtus ejus, ut dicit idem in IV Ethicorum, ideo ad perfectionem hominis in virtute, quia homo est animal naturaliter conjugale et civile, ideo post perfectionem Ethicorum, quibus docetur virtus hominis in seipso, et utraque felicitas, moralis scilicet et contemplativa, oportuit suscipere hoc negotium, ut perfecte traderetur moralis scientia : et hoc est causa suscepti operis. Subjectum autem sive materia est communicatio economica et communicatio civilis secundum ordinem recti et justi, in qua ostenditur homo perfectus secundum virtutem secundum quam naturaliter est homo animal conjugale, et secundum quam homo naturaliter est animal civile. In hoc enim est sufficientia moralis doctrinae, quando ostensum est qualiter homo est in virtute perfecta secundum se, et in domo, et in civitate. Et ex hoc patet ordo hujus scientiae ad scientiam Ethicorum, et etiam hujus doctrinae sufficientia. Passiones autem quae probantur de hoc subjecto, sunt ordines recti et justi, quibus communicat homo iis qui sunt in domo, vel iis qui sunt in
1 Ad majorem intelligentiam istorum D. Alberti Magni communariorum in octo libros Politicorum Aristotelis, non nudo versionem antiquam accurate recognovimus, sed etiam in commentario litteris italicis, necnon et paragraphis
diversisque annotationibus Philosophi textum, aliquando subobscurum, curavimus illustrandum.
2 De Intellectu adepto, vide lib. II de Intellectu et Intelligibili, cap. 8.
<--- Page Split --->
civitate secundum omnem urbanitatem monarchiae, aristocratiae, democratiae, quae sumuntur secundum medietatem arithmeticam, vel geometricam, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum, in commutando vel distribuendo. Et sic dicit Tullius, quod «principia omnia illa quibus concluduntur passiones de subjecto, proficiscuntur a tribus, scilicet a pari, a pacto, et judicato, » ut scilicet fiat secundum par rei inter communicantes, ne alter scilicet velit habere plus in lucro et minus in damno. Hoc enim, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum, principium iniquitatis est. Et ut teneantur pacta, secundum scilicet quod intervenit inter communicantes duos vel plures : quia leges confirmant pacta. Dicit autem Tullius in fine I Rhetoricae, quod « lex est jus scriptum asciscens honestum, prohibensque contrarium. » Proficiscuntur etiam a judicato : quia in talibus, quod a principe ex consilio senatus et seniorum scientium leges et jura majorum decretum est, legis habet vigorem. Sic igitur patet de subjecto hujus scientiae et passionibus et principiis.
Divisio autem est, quod in prima parte hoc est, in primo libro docet hominem perfectionem secundum communicationem virtutis economicae : a secundo autem ulterius docet perfectionem secundum virtutem politicam sive civilem. Prima pars in duas dividitur, in quarum prima praemittit partem procemialem, in qua ostendit qualiter et per quae devenitur ad hanc scientiam. In secunda de economica exsequitur quod proponit, et hoc incipit in cap. 2, ibi, Quoniam autem manifestum ex quibus partibus, etc. Primum capitulum dividitur in duas partes, in quarum prima ostendit ex quibus, et per quae venitur in hanc scientiam. In secunda venatur quatuor conclusiones, in quibus ostendit excellentiam istius scientiae, scilicet quod est secundum communicationem perfectissimam, naturalissimam, secundum naturam primam, et optimorum bonorum gratia institutam :
et hoc incipit, ibi (littera r), Quae autem ex pluribus vicis communitas, etc.
Prima igitur pars in qua ostendit per qua, et qualiter devenitur ad scientiam istam, habet tres partes. In prima proponit quamdam generalem propositionem, per quam ostenditur linis istius scientiae, ad quem deveniendum est secundum hoc opus sapientis, quod est non mentiri de quibus novit. Secundum hoc enim omnis sapiens praestituit sibi finem ad quem cum venerit, scit esse perfectum opus suum : propter hoc enim dicitur finis, quia in hoc stat studium et opus efficientis. Secundo secundum aliud opus sapientis quod est mentientem manifestare posse, ponit errorem quorumdam circa hoc et arguit eum, ibi (litt. c), Quicumque igitur existimant, 'etc. In tertia ponit distincte communicationes et partes earum, ibi (litt. l), Ex his quidem igitur duabus communitatibus, etc.
a In prima parte dicit sic : Quoniam omnem civitatem, etc. usque, ibi, Institutam, id est, videntes quod omnis civitas est in communicatione, et instituia est ut civibus suis attingat extremum boni communicationis, quod est virtus ejus. Quod probatur ex hoc quod omnes homines, et omnia quaecumque sunt, omnia quaecumque operantur, operantur boni alicujus gratia. Unde in I Ethicorum dicit Aristoteles quod « bonum est, quod omnia optant. » Et addit Dionysius, « et propter illud agunt, quidquid agunt. » Et ratio dicti est, quod unumquodque secundum virtutem sibi propriam, sive in se, sive in communicatione ad alterum, desiderat venire ad extremum boni quod sibi debetur, secundum virtutem secundum quam operatur. Ex hoc concludit, quod omnes sic operantes in omnibus operibus suis, bonum aliquod conjecturant. Et dicit conjecturant, quia haec scientia utens est, non docens : eo quod usus magis attenditur quam doctrina. Quia sicut dicit in Ethicis, ad acquisitio-
<--- Page Split --->
nem virtutis tria exiguntur, scilicet scire, velle, et perseverare in operibus difficilibus : et scire quidem parum prodest, velle autem et perseverare multum. Conjecturant ergo bonum ad quod cupiunt pervenire, ex circumstantiis et agentium et actuum, et principiis paris, et pacti et judicati, secundum quod est optima communicatio et optimorum bonorum causa, secundum quod attingi potest virtus hominis, quae est extremum in bono, secundum quod homo est naturaliter conjugale animal et civile.
b Et si hoc est in omnibus, tunc multo magis est in principalissima communicatione omnium. Principalissima autem omnium, est quae omnes alias est complectens communicationes, in quibus homo potest devenire ad ultimum suae virtutis, et extremum in bono, secundum quod animal naturaliter conjugale et naturaliter civile. Omnes autem complectens, civitas est, et communicatio politica. Ergo illa est optima, et conjecturat bonum optimum communicationis humanae. Et intendit ulterius quasi ex corollario concludere, quod huic scientiae maxime intendendum est, per cujus doctrinam positam in usu devenitur ad optimum bonum hominis, quod est in communicatione. Quia sicut dicit in I Ethicorum : « Bonum quidem est?quod est bonum hominis, melius autem quod est civitatis, divinissimum vero quod est gentis. » Ita bonum est monastici hominis, quod traditur in Ethicis, melius autem oeconomicae communicationis, et optimum quod est civitatis.
vera. Quinto dat arguendi artem omnes tales errores, ibi, Manifestum autem erit. Sexto procedit secundum artem illam ostendendo qualiter, et per quae devenitur ad finem, ibi (litt. f), Necesse itaque primum, etc.
Enumerando igitur errores dicit sic : Quicumque igitur existimant politicum et regale et oeconomicum et despoticum idem, non bene dicunt. Et subjungit rationem eorum sic : Multitudine enim et paucitate putant differre, sed non specie horum unumquodque. Et explanat subdens : Puta siquidem paucorum, ab uno patre descendentium, tunc principantem in hac communicatione dicunt esse patrem familias : si autem plurium, quod scilicet sit inter descendentes ab uno patre, et familias eorum, in servis et ancillis, tunc principalem in tali communicatione dicunt esse oeconomum : si autem sit plurium adhuc, ut scilicet sit inter concives in civitate, vel conregnales in regno, tunc dicunt esse politicum, aut regale. Et hoc dicunt, quia decepti sunt, quia putant quod nihil differant magna domus, et parva civitas, et tamquam nihil differant regale et Politicum. Et quandoquidem aliquis praest alicui communitati sine genti propria potestate, tunc dicunt esse regale. Rex enim est principatum tenens super gentem propria potestate. Quando autem aliquis principatur civitati, secundum rationem disciplinae, hoc est, legibus et plebiscitis et statutis communitatis secundum partem, hoc est, secundum particularem civitatem, et subjectus regi, qui eum in parte suae sollicitudinis constituit, tunc dicunt esse Politicum.
c Deinde subjungit arguens errorem qui est circa hoc, ibi, Quicumque igitur existimant, etc. Et circa hoc sex facit. Primo enim ponit errorem, secundo tangit errantium rationem, ibi (litt. d), Multitudine enim et paucitate, etc. Tertio distinguit ut ex distinctione pateat error, ibi, Quoniam quidem ipse, etc. Quarto arguit, ibi (litt. e), Hæc autem non sunt
<--- Page Split --->
differunt quantitate, sed etiam specie. Qualiter autem ad hoc deveniatur subdit, artem docens, ibi, Manifestum autem rrit, quod dicitur, intendentibus, hoc est, sublitler considerantibus secundum subjertam methodum, id est, propositam artem. Est enim via communis, ut dicit Aristoteles in III Physicorum, quod « compositum non cognoscimus, nisi cum scimus ex quibus, et quot, et qualibus est : » et ideo ad cognitionem veram istarum communicationum, utrum scilicet quantitate sola, vel etiam specie differant, necesse est hoc compositum quod est communicatio Politica, usque ad incomposita dividere et simplicia : hæ enim minimæ sunt partes totius ex quibus cognoscitur compositum. Sic necesse est civitatem ex quibus componitur, scilicet dividere in componentia : considerantes scilicet uniuscujusque propriam naturam et virtutem, videbimus etiam magis de iis quibus quidem differunt ab invicem, et videbimus etiam si quid artificiale contingit accipere circa unumquodque dictorum secundum seipsum, utrum scilicet quantitate differant et solum, vel etiam specie. Generaliter enim verum est, quod si quis ex principio res nascentes viderit, hoc est, composita ex suis componentibus, iis, scilicet quemaddomum in civilibus, optime contemplabitur, et in omnibus aliis compositis.
f Et subdit exsequendo secundum artem datam, omnes particulares communicationes economicam et civilem communicationes componentes. Et prima est mariti et uxoris, quae convenit homini secundum quod conjugale animal, per naturam inditam ei communiter cum omnibus animalibus et plantis, secundum quam inditum est unicuique appelere tale, alterum relinquere posse, quale est ipsum : hoc enim est esse divinum quod omnia appetunt propter conservationem speciei. Haec est igitur communicatio prima extremum in bono habens conversationem speciei : hoc igitur est
bonum specie differens istius communicationis.
g Secunda autem communicatio est inter principaus et natura subditum, propter salutem individui : et haec est inter dominum et servum, quae communicatio despotica vocatur Graece, Latine autem domainis. Quia sicut maritus et uxor sine invicem non possunt esse ut attingant bonum virtutis conjugalis, ita servus et dominus sine invicem esse non possunt, ut attingant bonum despoticae, in communicatione economicae, quod est in conservatione vivere, et bene vivere familiae. Et hoc probatur si distinxerimus secundum naturam dominum, et secundum naturam servum, secundum naturam rationem domini, et secundum naturam rationem servi. Dominus enim est, qui secundum mentem sapientia et prudentia praeditus, convenienter praerdinat et disponit ea per quae familia, quae ad domum pertinet, optime potest devenire ad suae virtutis optimum et extremum. Servus autem est per naturam, qui tali mente non est praeditus, potest tamen suscipere praeceptum, et instructionem domini, et viribus corporis exsequi omnia quae pertinent ad vivere, et bene vivere communicationis economicae.
h Ex quo patet, quod natura et naturali virtute distinguuntur femina et servus, maritus et dominus, et quod specie differunt virtutes communicationis conjugalis et communicationis despoticae, et non quantitate sola. Hoc etiam probatur alia ratione. Quia licet ars imitetur naturam, non tamen æquat eam, ita quod aliquid factum ab arte, in communicatione ad alterum contendat, conjecturando bonum aliquod per communicationem. Cujus probatio est, quod natura nihil tale facit, quale æris figuratores, qui faciunt Delphicum gladium etiam paupere rogante, non in communicatione aliqua ad alium gladium, sed faciunt unum gladium ad unum hominem, qui
<--- Page Split --->
se defendit in eo. Et hujus ratio est, quod unumquodque organorum, id est, instrumentorum, sicut gladius et securis et hujusmodi talia, sic optime perficiet opus suum ad quod factum est : hoc autem non posset facere, si ad plura deputaretur. Et ita est de servo et domino, et uxore et marito, quod unumquodque optime perficiet opus suum, quando est ad hoc, cui naturaliter communicat : et sicut bona illa, ad quæ sunt, differunt specie : sic et communicatione illæ differunt specie.
i Hoc autem ulterius probatur per eos qui legibus non utuntur et communicationibus secundum legem justitiæ ordinatis : et illi sunt qui dicuntur barbari. Licet enim hoc nomen, barbarus, factitium sit, ut dicit Strabo 1, ab imitatione soni impositum, eo quod sermones litterate et articulate non exprimunt, sed confuse quasi barbar loquentes : tamen pro certo barbarus est, qui legibus ad ordinem communicationis non utitur : propter quod in multa peccata incidunt, confundentes communicationes, et corrumpentes ordinem justitiæ in ipsis : et ideo apud ipsos femina et servus eumdem habent ordinem.
k Et causa hujus est, quia barbari intellectum et rationem dispositatn et ordinatam prudentia et justitiæ legibus, qui natura sive naturaliter principans est et ordinans unumquodque ad speciem sibi debita communicationis, non habent, et ideo fit communicatio ipsorum confusa, non habens ordinem recti et justi, uxoris ut servæ, et ministri ut servi. Propter quod dicunt Poctæ, quod Græci sapientes in ordine communicationum debent barbaris principari, intendentes quod idem sit barbarum et natura servum : quia sicut servus ordinem et dispositionem faciendorum non habet in seipso, sed exspectat a domino, propter quod
etiam servus est alterius, sicut argumentum et organum motum ab alio : ita barbarus destitutus intellectu ordinante, secundum legem justitiæ et communicationis, ordinem spectat a Græco sive a sapiente. Græci enim et Ægyptii primo sapientiam inquisierunt, et ordinem justitiæ, secundum leges. Ibi enim, sicut dicit Aristoteles in I Metaphysicorum 2, « concessa est in scholam intrare sacerdotum gens, et ibi primo mathematicæ scientiæ constiterunt et ordo legum, » per Critiam quidem in Ægypto, et per nepotem ejus Solonem in Græcia apud Athenas, qui primus ibi invenit leges tabularum, ut dicit Plato in Timæo. Ex isto exemplo, Aristoteles vult sic argui : « Si confusio et indistincto communicationum in barbaris tantum eis fecit damnum, ut una communicatione utantur pro alia, patet manifeste quod communicationes æconomicæ, Politicæ, regales, non differunt quantitate solum, sed specie. »
I Sic ergo improbato errore qui est circa materiam propositam, in tertia parte primæ partis capituli, quæ incipit, ibi, Ex his quidem igitur duabus communitatibus, etc. distincte ponit communicationes et partes earum. In primo fundat se super talem divisionem, quod communicationum, alia est constituta in omnem diem, inter eos scilicet quos omni die oportet communicare secundum ordinem et legem justitiæ : alia vero non diurnalis, inter eos scilicet qui non omni die communicant sibi invicem. Prima ex duabus constituitur, scilicet despotica, quæ est inter dominum et servum, nuptiali, quæ est inter maritum et uxorem. Et hoc probat per Hesiodum, qui in hoc recte dixit, quod ex his duabus communitatibus constituitur prima communicatio domus, quæ in omnem diem est : quia illi qui sunt in eadem familia domus, necesse est quod omni die communicent sibi et in cibo et in igne et in aliis
<--- Page Split --->
quæ ad usum vitæ pertinent. Recte dixit Hesiodus poetizans 1, quod in omni domo necesse est esse primum entem, id est, patremfamilias sive dominum qui præeminet aliis : et necesse est in ea esse mulierem, quæ matrimoniali communciatione communicat, de qua in Proverb. : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit 2. Et Aristoteles in I Rhetoricæ : « Mulieris bonum est esse operosam : » et necesse est esse in ea bovem aratorem, qui possessiones arando moveat ad cultum, ut provocentur ex iis fructus qui pertinent ad usum domus, et sine quibus communicantes sibi in eadem domo œconomica communicatione nec vivere nec bene vivere possunt, bos enim pro pauperibus est pro ministro.
m Ex his concludit, intentam conclusionem subinferens, ibi, In omnem quidem diem constituta communitas secundum naturam domus est, in eis, scilicet in tribus sibi invicem communicantibus. Et dicitur quod est secundum naturam : quia natura non salvatur sine ea : hoc enim naturale est, sine quo natura non subsistit. Et hoc probat per quemdam Philosophum qui Charondas dicitur, qui tales quotidiana communicatione communicantes in domo vocat 6μóστιοσ, ab μóσ quod est cum, et στίος quod est pulmentum, quasi computmentales : eo quod tales eisdem pulmentis et eadem mensa unluntur. Inducit etiam alium, Epimenidrm scilicet Okrem, id est, de Okra civitate natum, 6μoκάννοσ, id est, in eodem fumo vel eodem igne communicantes, ab 6μoσ quod est unum, et καννός quod est μνμυς, eo quod in eodem fumario sibi communicant.
n Deinde distinguit secundam communicationem quæ fundatur supra secundum membrum supradictæ divisionis,
quæ est communicatio non diurnalis. Et dicit : Ex pluribus autem domibus communicatio prima, id est, immediata, procedens ex prima diuturnali communicatione, quæ est usus (genitivi casus) non diuturnalis gratia, id est, propter usum non diuturnalem instituta, est vicus.
o Maxime autem videtur secundum naturam vicus vicinia domus esse, vel domorum, quos, scilicet tali communicatione communicantes, quidam, id est, Antiqui vocant collactaneos, quasi de eodem lacte et eodem semine parentum exeuntes, pueros et puerorum pueros, id est, filios et nepotes. Graece autem collactanei vocantur 6μoγάλαγτας, scilicet uno lacte enutriti : sicut etiam in astronomia quæ Graece dicitur galaxia, Latine vocatur lactea. Ratio dicti est est in VIII Ethicorum, ubi dicitur tam in textu quam in commerito, quod sicut filius exit de corpore patris et matris, secum trahens sufficiens sibi ad substantiam corporis : ita debet exire de domo parentum, ut secum ducat de facultate parentum, quod sufficit ad necessitatem domus : et ideo filius constituit domum juxta domum patris, et nepos juxta illum, et pronepos et abnepos juxta illos : et sic facta est vicinia. Vicinorum autem habitatio, vicus dicitur. Et inter eos est secunda communicatio non diuturnalis, sed opportunis temporibus et constitutis ad utilitatem communitatis sibi invicem communicantes.
p Et hoc probat, quia quando talis incepit multiplicatio domuum sive domorum, et crescere in vicum, et vici crescere in civitatem, omnes civitates regebantur uno qui rex dicebatur ad omnem communionem. Et hoc ulterius probatur ex hoc quod nunc adhuc gentes ita reguntur ad communicationes necessarias et naturales : reguntur enim
<--- Page Split --->
ex subjectis regi. Domus autem, id est, familia ad domum pertinens regitur a senissimo, quia illi praesumuntur esse sapientes. Unde Aristoteles III Topicorum : « Nemo eligit juvenes duces, etc.: » propter quod et viciniae quae ad eamdem cognationem pertinent, et dicuntur Graece aroxia, ab eodem senissimo reguntur, et illi obediunt. Et hoc probat per Homerum sic dicentem : Leges statuit unusquisque pueris et uxoribus. Qui autem legem statuit ad ordinem communicationis, vice regis est. Et dispersim enim, et sic antiquitus habitabant : hoc enim, ut dicit alia translatio, seminale est et antiquum, quia a conseminalibus descendit et ab antiquo est observatum.
g Quod autem senissimi sit regere in parentela, probat per exemplum : quia omnes deos dicunt regi : et est apud comicos, quod regibus (sicut Priamo et Hecubæ) adaptant personas deorum superinduentes eis species sive figuras deorum in sceptris, quæ directionem significant secundum leges et justitiam : et cultum figuræ, quæ significat honestatem virtutis. Et sicut aptant eis figuras deorum, sic et attribuunt eis vitas deorum, in regimine scilicet. Et sic patet quod communicatio vici non est communicatio domus, sed diversæ sunt species inter se. Et communicatio domus generatione prima est, et est naturalis homini secundum naturam qua homo conjugale animal est : et communicatio vici secunda communicatio est : et est item naturalis homini secundum quod homo per philanthropiam conjungitur suis. Dicit enim in VIII Ethicorum, quod « pater propinquior est filio quam filius patri : » eo quod pater aliquid sui habet in filio, filius autem nihil sui habet in patre.
r Ex his autem duabus communicationibus generatur tertia, de qua in secunda parte capituli tractat Aristoteles, quae incipit, ibi, Quæ autem ex pluribus vicis, etc., de qua quatuor investigat. Primo,
quod est sufficientissima, ibi, Quæ autem, etc. Secundo quod est naturalissima, ibi (litt. s), Propter quod omnis civitas, etc. Tertio quod secundum naturam est prima, ibi (litt. x), Et prius itaque civilas, etc. Quarto quod optimorum bonorum gratia est instituta, ibi (litt. y), Qui autem primus instituit, etc.
Primum probat tali ratione, supponens quod omnis communicatio instituta est ad sufficientiam vitæ et bonæ vitæ secundum justitiam ordinatæ. Ex hoc sic procedit : quæcumque communicatio quæ colligit omnes alias et complectitur, illa sufficientissima et perfectissima est : politica communicatio, sive civilis, colligit omnes alias : ergo sufficientissima et perfectissima est. Majorem reputat per se notam. Ad probationem minoris sic procedit dicens : Quæ autem ex pluribus vicis communitas sic est, perfecta civitas est jam, id est, ex ipso civitas est, omnis habens terminum, id est, complementum (eo quod omnis res completa in termino) per se sufficientiæ : colligit enim omnes communicationes alias quæ ad vitam, et bonam vitam hominis institutæ sunt, ut consequens est dicere. Quia scilicet consequens rationem est, quod ex quo colligit omnes alias, quod perfectissima sit et sufficientissima. Sic ergo probata est prima conclusio, ex qua sicut ex corollario sequitur ulterius, quod inducit : Facta quidem igitur vivendi gratia, scilicet est, existens, est autem, supple civitas, gratia bene vivendi : bene enim vivere est ad commodum et ordinem justitiæ vivere. Propter quod dicit Avicenna in suo libro de Animalibus, quod vita hominis solius est pejor quam esse potest : unde ut nullum desit commodum, facta est ex vicis civitas in quibus sunt habitationes diversorum artificum, scilicet coriariorum, fullonum, fabrorum, pannificum, in quibus necesse est quod cives communicent ad bonam vitam.
<--- Page Split --->
s Deinde procedit ad ostendendam secundam conclusionem, scilicet quod haec communicatio naturalissima est, ibi, Propter quod omnis civitas, etc. : quare ad hoc inducit quatuor rationes. Prima est, quod finis omnium quæ sunt ad finem, naturalissimus est illi cujus finis est : civilis communicatio finis est omnium communicationum quæ sunt ad finem hominis secundum hominis naturam. Et hoc probat, quia finis ultimus uniuscujusque naturalissimus est, sicut hominis, equi, domus : communicatio civilis, finis omnium aliarum est, et optimum, cum omnia alia ordinentur ad ipsam : ergo naturalissima est. Majorem hujus rationis supponit quasi per se notam. Minorem probat : quia civilis communicatio finis est, eo quod quale sit unumquodque, ex ratione perfecta finis demonstrat, eo quod finis accipitur secundum ultimam differentiam et convertibilem, ut dicit in I Metaphysicorum : finis autem uniuscujusque, sicut hominis, equi, et domus, natura est ipsius. Et hoc dicit Aristoteles, ibi, Finis enim, ipsa scilicet communicatio est illarum, scilicet communicationum. Finis autem semper natura est (et est natura ablativi casus) : nihil enim est ita naturale sicut finis uniuscujusque : quia in hoc est complementum, unde in vita hominis nihil est ita naturale sicut communicatio civilis, quia finis est et communicationum omnium complementum : hoc enim dicimus naturam uniuscujusque, in quo complementum sui est. Ad idem inducit hoc quod dicit : Adhuc quod cujus gratia, etc. Per se sufficientia, in communictione civili, finis est et optimum : ergo naturalissima homini.
t Ex iis igitur manifestum est, quod de numero eorum quæ sunt natura (ablativi casus) homini, id est, quæ sunt naturalia homini, civitas est,. et com-
municatio civilis, sive politica. Ad idem secundo procedit demonstrandum ex natura hominis, dicens quod homo natura animal civile est. Quod probat per contrarium : quia qui incivilis est, aut est incivilis propter naturam deficientem, aut proficientem in aliquid melius quam natura hominis sit et non propter fortunam, quæ (sicut dicit Aristoteles in II Physicorum 1) est natura præter rationem faciens impetum : quod esse non potest nisi ex superioribus naturae alicujus, quæ dominatur in complexione causarum, quæ ordinant et disponunt facta hominum, secundum quod factum dicitur a Boetio in libro de Consolatione 2, quod « est rebus mobilibus adhærens dispositio, per quam providentia suis quæque nectit ordinibus. » Unde si propter naturam et non propter fortunam, quæ mobilis est, est incivilis, id est, impotens ad civilem communicationem, aut praeus est, si scilicet deficit ab hujusmodi natura, aut melior est quam homo, si proficit in aliquid divinum, et humana communicatione non indiget. Et hoc confirmat per dictum Homeri, qui de pravo dicit : Maledictus insocialis, illegatus, sceleratus. Et subjungit rationem : Simul enim est ille maledictus talis, natura talis, id est, qui destituta natura est talis : et ille talis est belli affectator, veluti sine jugo et fræno rationis existens, sicut corruptus ex ratione in feritatem. Et talis est transcorporatus in ferinam bestiam lupi vel leonis, ut dicit Plato : sicut videmus in volatilibus, ut dicit Aristoteles in I libro de Animalibus, quod « aves rapaces et iracundæ, sicut aquilæ, accipitres, et falcones, semper solæ sunt, et fugiuntur et inclinantur ab aliis avibus, propter hoc quod corrumpunt naturalem communicationem avium et societatem. »
<--- Page Split --->
u Quod autem hoc innaturale sit homini, probat consequenter inducens et ostendens, quod homo est animal naturallter civile, ibi, Quod autem civile animal homo, scilicet sit, et plus omni ape et omni animali gregali, id est, in cujus genere principans constituitur unum, sicut grues unam sequuntur ordine litterato, palam est scilicet ex dicendis. Supponitur enim generalis propositio, quæ regulariter vera est, quod natura nihil facit frustra (I Physicorum), et quod non deficit in necessariis, nec abundat superfluis : constat autem quod per ordinationem naturae solus homo supra caetera animalia habet sermonem significativum, per quem, ut dicit Plato in Timæo, homo communicet homini suos conceptus et affectus, et alia quidem animalia vocem habent per quam significant sibi delectabile vel tristabile : unde vox illa nec litterata nec articulata est. Usque enim ad hoc pervenit natura brutorum animalium quod habeant sensum delectabilis et tristabilis : at ultra hoc non pervenit, ut sibi suos significant conceptus. Sermo autem articulatus et litteratus, qui hominis est, est in ostendendo conferens et nocivum, et per consequens justum et injustum. Communicatio enim in his et ostendere hoc sermone litterato et articulato in comparatione ad alia animalia bruta hominibus proprium est. Communicatio enim boni et mali, justi et injusti, et addit Avicenna, verecundi et inverecundi, turpis et honesti notitiam et conceptionem talium habere solis hominibus proprium est : solus enim homo insensibili cognitione cum sensu talium accipit notitiam et discretionem. Horum autem communicatio justitiae legibus ordinata, facit donum in communicatione cæconomica, et facit civitatem in communicatione politica. Ergo communicatio politica et cæconomica naturalissimæ sunt homini. Sic ergo habentur duæ conclusiones, quod politica communicatio naturafissima et perfectissima est hominis.
x Deinde cum dicit, Et prius itaque civitas, etc., procedit ad demonstrationem tertiae conclusionis, scilicet quod prior est secundum naturam. Et ad hoc inducit unam rationem : sicut dicitur in Prædicamentis : « Prius natura est, a quo non convertitur consequentia : » sed posita civitatis communicatione ponitur communicatio domus, non e converso : ergo prior est secundum naturam communicatio civitatis quam domus. Major patet et per se nota est, quod superius in inferiori est actu et intellectu, et non e converso : et ideo ablato superiori, aufertur, et non e converso. Ad probationem autem minoris procedit sic, ponens primo conclusionem intentam, ut sciatur ad quid deveniatur per rationem inductam, et hæc est : Et prius est civitas secundum naturam quam domus, et etiam quam unusquisque nostrum. Et hujus rationem subjungit : Totum enim prius necessarium esse parte. Et hujus causa est, quia pars trahit rationem a toto, et non e converso. Et illam subjungit dicens : Interempto enim toto non est pesneque manus, nisi æquivoce, quod non habet rationem perfecti pedis neque perfectæ manus. Velut si quis dicat lapideam manum esse manum, vel lapideum pedem esse pedem. Omnia enim talia diffiniuntur virtute et actu, quem habent in toto : quare jam non talia existunt, quando scilicet nec virtutem habent nec actum quem habent in toto : et non sunt eadem dicenda secundum formam et rationem : et si dicantur talia nomine, hoc erit æquivoce. Et hoc concludit ulterius inferens : Quod quidem igitur civitas natura prior, etc. Et rationem communem quam induxit de toto et parte, adaptat ad propositum, subinferens : Si enim non per se sufficiens est unusquisque, ad vitam scilicet et bonam vitam, ille segregatus a communicatione civili, similiter aliis partibus, segregatis scilicet a suis totis se habebit, quod scilicet non dicetur homo, vel domus, nisi æquivoce : quia virtutem et actum hominis non
<--- Page Split --->
habent, sicut nec pes lapideus, nec manus. Ex hoc ulterius infert, quod non potens communicare civili communicatione, aut nullo indigens, et propter hoc nihil communicans, nulla pars est civitatis. Et ex corollario infert, quod tunc aut bestia est, aut Deus : bestia, si pravitate defecit a natura hominis : Deus, si, sicut Didimus Bragmanorum rex, probitate Philosophiae sic profecit, quod ne impediretur a frequentantibus, nulli communicare voluit. Sicut dicitur de Diogene ab eodem Didimo, quod exiens de palatio solum scyphum ligneum in sinu portavit, quo aquam hauriret ab bibendum : et cum fugeret ad solitudinem, et videret pastores bibere haustu manus, projecit scyphum quem portaverat, dicens : « Nescivi quod natura scyphum mihi paraverat. » Et Alexandro multa promittenti si secum rediret ad palatium, cum in solitudine esset, et observaret cursum astrorum, respondit quod nihil simile offerre posset delectationi Philosophiae.
y Ex omnibus his conclusionem infert intentam, dicens : Natura quidem igitur impetus in omnibus, scilicet hominibus est, ad talem communitatem, id est, politicam communicationem, cum sit perfectissima et naturalissima.
Deinde procedit ad manifestationem quartae conclusionis, quod scilicet haec communicatio maximorum bonorum causa instituta est. Et hoc probat per duo. Unum est quod regulariter verum est, quoniam si aliquid opponatur ad aliud quod magis, et maxime ad maxime : unde si homo communicans isti civitati, optimus est, non communicans, malus est, et minus communicans pejor est, et nullo modo communicans pessimus est. Et hoc est
quod dicit : Qui autem primus instituit, etc. Et hoc probat ratione inducta subdens : Sicut enim perfectum, etc. Perfectum autem est, quod attingit ultimam perfectionem communicatione civili, quae optima est et naturalissima. Sic e contrario, separatum a lege et justitia civili acceptum animal homo, pessimum est omnium animalium. Cujus ratio est, quia injustitia saevissima est, quando habet arma et est armata ad iniquitatem : in homine autem est : habet enim in homine callens ingenium ad nocendum et astutiam ad machinandum omne malum : homo enim nascitur habens arma ingenii et astutiae : unde nascitur animal prudentia, id est, calliditate, et virtute, id est, robore nocendi et vi præditum, quibus ad contraria justitiae communicationis civilis utens, sive abutens, separatur a lege et justitia : propter quod scelestissimum et silvestrissimum efficitur, quando est sine virtute et scientia frænantibus ipsum, quasi effræne efficitur et proclive ad venerea et voracitatem, et pessimum, ad omnia vitia pronum. E contra autem justitia efficitur civile : et hoc probatur per primos impositores nominum : illi enim ab antiquo dicebantur δίκαιοι : δίκαιοι enim dicuntur civilis communitatis homines : et hoc nomine vocantur, quia per justitiam communicant, et δίκη civilis communicationis ordo est. Δίκαιος autem justi judicium est. Per omnia autem hoc intendit, quod istis scientiae maxime intendendum est, quae omnium perfectissima est et naturalissima et prima secundum naturam et optimorum bonorum, justi causa instituta, et sine qua homo omnium animalium pessimum est. Et sic finita est pars proœmialis.
<--- Page Split ---> CAPUT II.
De economia.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem manifestum ex quibus partibus civitas constat, necessarium primum de economia dicere. Omnis enim componitur civitas ex domibus. Domus autem partes, ex quibus autem rursus instituta domus est.
Quoniam vero declaratum est quibus ex partibus sit constituta civitas, necessarium videtur primum de re domestica dicere. Omnis enim civitas ex domibus constat. Rei domesticae rursus partes sunt ex quibus domus est constituta.
b Domus autem perfecta ex servis et liberis. Quoniam autem ex minimis primum unumquodque quaerendum, primea autem et minimae partes domus, dominus et servus, et maritus et uxor, et pater et filii : de tribus iis considerandum utique erit, quid unumquodque, et quale oportet esse. Haec autem sunt despotica, et nuptialis (innominata enim feminae et viri conjugatio), et tertium tecnofactiva': etenim haec non est nominata proprio nomine. Sunt autem tres, quas diximus.
Domus autem perficitur ex servis et liberis. Cum vero prima quaeque sint in minutissimis perquirenda, primea vero ac minutissimae partes domus existant, dominus et servus, maritus et uxor, pater et filii, de his utique tribus considerandum fuerit, quid unumquodque et quale esse oportet, hoc est, de dominica, de conjugali (nam et ipsa proprio nomine non nominatur), et de paterna disciplina. Sint autem hae tres quas diximus.
c Est autem quaedam pars, quae videtur iis quidem esse economia, his autem maxima pars ipsius. Quomodo autem habet
Est insuper quaedam pars quae videtur quibusdam esse disciplina rei familiaris, quibusdam vero maxima ejus pars. Le-
1 Τεχνοποιητική, vel forte est mendum, nam in commentario inventur (litt. b) teleatnepia,
a τελετή et νήπιον, disciplina natorum.
<--- Page Split --->
se considerandum. Dico autem de vocata chrematistica 1.
quor autem de illa parte quae versatur circa acquirendum, quae et ipsa quemadmodum se habeat, considerandum erit.
d Primum autem de despotica et servo dicamus, ut et quae ad necessariam opportunitatem videamus, et ut utique si quid ad scire de ipsis poterimus accipere, melius sit nunc opinatis.
Ac primum de servo et domino dicamus, ut qua necessaria sunt, intueamur, et si quid de his melius comprehendere possumus, quam ea quae nunc existimantur.
e Iis quidem enim videtur scientia quaedam esse despotica, et eadem economica et despotica et politica et regnativa, sicut diximus incipientes : iis autem praeter naturam despotizare : lege enim, hunc quidem servum esse, hunc autem liberum : natura autem nihil differre : propter quod neque justum, sed violentum.
Quibusdam porro videtur scientia quaedam esse dominatio, eademque esse disciplina domestica, et dominatio gubernatioque civilis et regia, ut in principio diximus. Aliis autem praeter naturam videtur esse dominatio, quoniam natura nihil differant, sed lege duntaxat inductum sit ut alii liberi sint, alii servi. Quapropter injustum, violentum enim.
f Quoniam igitur possessio pars domus, et possessiva, pars economica. Sine enim necessariis impossibile est vivere. Quemadmodum autem determinatis artibus, necessarium utique erit existere convenientia organa, si debeat perfici opus, sic et economico. Organorum autem haec quidem inanimata, haec autem animata. Velut gubernatori, gubernaculum quidem inanimatum, prorarius autem animatus, minister enim in organi specie artibus. Sic et res possessa organum ad vitam esse, et possessio multitudo organorum est, et servus res possessa animata, et sicut organum ante organa omnis minister. Si enim posset unumquodque organorum jussum et praesentiens perficere suum opus, quemadmodum quae Dædali aiunt, aut Vulcani tripodas quos ait Poeta sponlaneos, divinum subinduere agonem, sic si pectines pectinarent per se,et plectra citharizarent, nihil utique opus esset architectoribus instrumentorum, nec dominis servorum.
Cum igitur possessio sit pars domus, certe et illa per quam acquiremus, pars erit domestica disciplinae. Nam sine necessariis impossibile est et vivere, et bene vivere. Et vero in artibus necessarium est subesse propria instrumenta, si opus modo confici debeat, sic etiam in re familiari. Instrumentorum vero quaedam inanidata sunt, quaedam animata, veluti gubernatori, navis quidem gubernaculum inanime est, qui vero proram regit, animatus : nam minister in artibus locum instrumenti obtinet, sic et res possessa instrumentum est ad vitam, res autem possessa, multitudo instrumentorum, et tamquam instrumentorum ante instrumentum, omnis minister. Si enim possent instrumenta ad jussum vel nutum domini opus suum conficere, quemadmodum Dædali, aut Vulcani tripodes, quos inquit Poeta sponte sua divinum prodiisse in certamen, sic et pectines texerent,et plectra pulsarent, nec architecti sane ministris, neque domini indigerent servis.
g Quæ quidem dicuntur organa, fa-
Quæ igitur instrumenta dicuntur, fa-
<--- Page Split --->
ctiva organa sunt, res possessa autem activum. Ex pectine quidem enim alterum aliquid fit praeter usum ipsius : ex vestitu autem et lecto usus solum. Adhuc quoniam differunt factio specie, et actio, et indigent ambae organis, necesse et hanc eamdem habere differentiam. Vita autem actio, non factio est : propter quod et servus minister eorum quae ad actionem. Res possessa autem dicitur quemadmodum et pars : quae quidem pars non solum alterius est pars, sed et simpliciter alterius : similiter autem et res possessa. Propter quod despotes solum, illius autem non est : servus autem non solum despotis servus est, sed est omnino illius.
ctiva sunt : quod vero possidemus, activum est. A pectine quidem enim aliquid fit praeter illius usum, a veste vero atque lectica usus solum. Praeterea cum specie differant facere et agere, et indigeat utrumque instrumentis, necessarium est et illa eamdem habere differentiam : vita certe actio est, et non factio, quapropter servis minister est ad actionem, id autem quod possidetur, dicitur quemadmodum et pars ad totum. Pars enim non solum alterius est pars, sed etiam omnino alterius : quapropter dominus servi est dominus solum, sed illius non est, servus autem non solum domini servus, sed omnino illius.
h Quae quidem igitur natura servus, et quae virtus, ex iis manifestum. Qui enim non sui ipsius natura, sed alterius homo, iste natura servus, alterius autem est homo : qui cum res possessa sit, servus est : res possessa autem organum activum et separatum.
Quae igitur sit natura servi, et quae potestas, ex his patet : qui enim suiipsius non est secundum naturam, sed alterius homo, hic natura est servus, alterius autem est qui possidetur homo existens, res vero possessa est instrumentum ad acquirendum, activum et separabile.
COMMENTARIUS IN CAP. II.
Finita parte prooemiali, incipit pars exsecutiva, quam incipit dividere secundum artem traditam in parte prooemiali. Unde duo dicuntur in parte ista. Primo enim dicit ex quot et quibus partibus constat œconomia. Deinde ostendit quod de iis eodem ordine quo dictæ sunt, tradendum est : et istæ sunt partes istius primi libri, ut scilicet prima sit de despotica, secunda de chrematistica, quæ incipit, ibi (cap. 6, a), Totaliter autem de omni possessione, etc. Tertia de nuptiali et paternali simul : et incipit, ibi (cap. 9, a), Quoniam autem tres œconomicae, etc. In prima, hoc est, de despotica tria
dicit, quorum primum est, quæ sit vera despotica. Secundo movet dubitationem super hoc, ibi (cap. 3, a), Utrum autem est aliquus natura talis, etc. Tertio facit collationem inter contraria dicentes de eo, ibi (cap. 4, a), Quod autem et qui contraria dicunt, etc. In prima parte quatuor dicit. Primo enim ostendit quod de despotica prius dicendum est, et ex quibus partibus componitur. Secundo removet errorem qui est circa hoc, ibi (in hoc cap. litt. c), Iis quidem enim videtur scientia, etc. Tertio probat hoc per simile, ibi (litt. f), Quemadmodum autem in artibus, etc. Sed quia induxerat de organo factivo et activo, ideo quarto distinguit inter illa, ibi (litt. g), Quæ quidem dicuntur organa, etc.
In primo duo sunt. Quia enim omne compositum ex componentibus cognosci-
<--- Page Split --->
tur, ideo primo ostendit ex quibus componitur eeconomica. Secundo dicit, quod eodem modo quo componunt, tradendum est de illis, ibi (litt. b), De tribus iis considerandum, etc.
a Dicit ergo : Quoniam manifestum, ex praecedenti scilicet parte, ex quibus partibus civitas constat, constat enim ex domo et vico, secundum hoc necessarium est primum de œconomia dicere, et ratio dicti est : quia licet civitas et communicatio civitatis natura prior sit quam domus, tamen generatione prior est domus quam civitas. Et hujus rationem assignat dicens, quod necessarium est primum de œconomia dicere. Et subdit rationem dicens : Omnis enim componitur civitas ex domibus. Et quia, sicut habitum est, compositum non componitur nisi ex componentibus, subdit quæ sint compomentia domus, dicens primo in genere, secundo in specie. In genere autem dicit sic : Domus autem partes ex quibus rursus domus instituta est. Et intelligit de partibus virtualibus, non integralibus, per quas hoc totum quod œconomia est, perfecte dispensatur et perficitur.
b Deinde enumerat eas in speciali subdens : Domus autem perfecta ex servis et liberis. Et dicit perfecta : quia domus pauperis imperfecta est, et bovem arantem habet pro servo et ministro. Deinde relinquit propositionem per se notam quam in ante habitis probavit, dicens : Quoniam autem ex minimis, id est, primis componentibus simplicibus, primum unumquodque, supple, compositum quærendum est : sic etiam faciendum est in œconomia, quæ est scientia dispensativa domus. Et enumerat partes illas, subdens : Primæ autem et minimæ partes domus, hoc est, œconomiæ, supple, sunt, dominus et servus, et maritus et uxor, et pater et filii. Et si debeat sciri œconomia, ex partibus suis scietur. Unde de tribus iis considerandum utique erit, quid unumquodque et quale oportet esse
unumquodque istorum. Inter hæc enim est communicatio domus, quæ diurna et in omnem diem est, ut in ante habitis dictum est. Hæc autem, scilicet partes sit gillatim acceptæ, sunt despotica, hoc est communicatio servi et domini, quæ apud nos dominalis vocatur, et nuptialis communitas vocata, eo quod innominala est proprio nomine viri et femina conjugatio : apud nos autem dicitur matrimonialis, quæ significat viri et uxoris communicationem ad ordinem justitiæ redacta in fide thori et spe prolis educandæ ad civilem communicationem et provisionem domus : et tertium quod vocatur teletanepia : τελατή autem in Græco, traditio ritus est, νήπιος autem filius, et est instructio parentalis ad filios,.ut sic scilicet instruantur quod ad civilem valeant communicationem. Enumeratis his partibus ex quibus perfecte dispensantur domus, licet secunda et tertia proprium nomen non habeant, sed ipse hæc nomina eis dederit, dicit quod hæ tres, quas diximus, sunt partes œconomiæ sive dispensativæ domus.
c Et subjungit alteram quæ non ex æquo venit in divisionem partium domus, sed est eis subserviens et ad vivere et ad bene, quam vocat chrematisticam, id est, thesaurizativam sive pecuniativam. Et dicit quod in hac sententiæ Antiquorum differunt, eo quod quidam dixerunt quod hæc est tota œconomia, quidam autem quod maxima pars illius est : et subdit quomodo istae virtutes se habeant ad invicem ibi, Considerandum est. Et exprimit eam per nomen subdens : Dico autem de vocata chrematistica, quæ apud nos vocatur thesaurizativa sive pecuniativa, quæ scilicet procurat ut abundent in domo ea quæ sunt ad necessitatem familiæ, quia sine his non potest esse communicatio domus : unde ex his scitis, scitur tota œconomia.
d Et subdit determinans ordinem, quo determinandum est de his, ibi, Primum
<--- Page Split --->
autem de despotica et servo dicamus. Haec enim inter quatuor natura prior est : quia servus est organum domini ad communicationem matrimonialem et paternalem, et ad acquisitionem eorum quae per chrematisticam habentur. Et determinat modus dicens : Ut et quæ ad necessariam opportunitatem, œconomicae scilicet pertinent, videamus, et ut ulique si quid, supple, ex aliorum opinionibus, ad scire de ipsis pertinentibus poterimus accipere, ex praeteritis Philosophorum opinionibus, quid melius sit ex nunc opinatis : saepe enim errores præsentium corriguntur ex superioribus Antiquorum, eo quod in talibus experientia maxime prodest, quæ melior et certior est in antiquis quam juvenibus.
d Ponit igitur consequenter opiniones Antiquorum de his, ut sicut dicit in fine primi de Anima, bene quidem dieta accipiamus, male autem dicta vereamur : et hoc ibi, Iis quidem enim videtur scientia quadam esse despotica, id est, dispensativa servorum, et videtur eis quod una et eadem scientia sit œconomica et despotica et politica et regnativa, et non differant specie, sed quantitate sola, sicut diximus incipientes, id est, in principio tractatus istius libri. Et falsitas istius opinionis jam in ante habitis ostensa est. Et subdit falsam Antiquorum opininem, dicens : Iis autem, id est, quibusdam aliis, supple, videtur, quod despotizare sit praeter naturam. Et rationem inducunt, quia lege promulgata a principe dicunt hunc quidem esse servum, in bello scilicet servatum, hunc autem liberum : natura autem, id est, naturaliter nihil differre, scilicet servum et liberum. Et propter hoc dicunt quod despotizare, sive servis uti, sit praeter naturam hominis, et non sit justum naturale, ratione subinferentes, violentum esse, et nihil violentum esse naturale. Et arguunt sic : Omnis communicatio humana ecomunica et civilis sive politica est secundum aliquam virtutem naturalem hominis : des-
potizare secundum violentiam est, et non secundum aliquam virtutem naturalem hominis : ergo despotizare non est de aliqua communicatione naturali hominis, sive sit œconomica, sive civilis.
/ Hunc ergo errorem oportet primo removere, et ostendere quod despotica, pars œconomicae est, et secundum naturam hominis. Et ad hoc ostendendum utitur generali propositione pro principio, quæ nota est apud omnes. Unde dicit : Quoniam igitur possessio pars domus est, sine qua domus scilicet subsistere non potest : et possessiva pars œconomica, supple, erit. Et subjungit rationem dicens : Sine enim necessariis impossibile est vivere : ergo nec bene vivere, quia negato superiori, negatur inferius : et cum omnis communicatio sit ad vivere et bene vivere, sequitur de necessitate quod possessiva sit pars communicationis humanæ et naturalis : et cum despotica sit pars possessivæ, sequitur ulterius quod despotica est pars communicationis humanæ, quæ œconomica dicitur, et naturalis, sine qua nec est vivere nec bene vivere. Major illius syllogismi per se manifesta est. Minorem probat per simile in artibus, scilicet quæ architectocinæ dicuntur et mechanicae, ibi, Quenadmodum autem determinalis artibus mechanicis, si debeat perfici opus artis secundum artis præcepta, necessarium est existere convenientia organa quibus opus perficiatur, ut in fabrili malleum et forcipem, in ædificativa autem securim, asciam et serram, et præter hoc artificem, eo quod ista non perficiunt opus nisi mota ab aliquo animato, et artem habente. Ita necesse est œconomum, cum sit ars dispensandi domum, habere organa sive instrumenta quibus perficiat opus suum.
Deinde cum dicit : Organorum autem, sive instrumentorum, etc. dat aliquam divisionem, per quam probare vult quod despotica sit pars œconomicæ, et supponit unam propositionem pro suppositione, hanc scilicet, quod omne illud ad
<--- Page Split --->
œconomicam pertinet, sine quo possessio non venit ad necessarium usum domus. Organorum autem quæ sunt possessio ad necessarium usum domus, quædam sunt inanimata, ut ager, vinea, securis : quædam autem sunt animata, quæ scilicet motorem habent apud se, et moventur a principio intrinseco, ut servus et ancilla. Et dat exemplum in naviis, sicut est organum gubernatori, gubernaculum quidem inanimatum, nec movetur ad operationem nisi ab alio movente : prorarius autem qui stat in prora navis et impellit navim ad navigationem, sicut dicit et Ithieis quod Calypsus suasit, ille est organum animatum, sine cujus motu nihil ad operationem movetur organum inanimatum. Et assignat rationem hujus divisionis. Minister enim subserviens præceptori in artibus mechanicis est in specie et forma et ratione organi. Ratio enim organi est quod moveatur ad opus ad præceptum alterius et motum : et cum servus sive minister semper moveatur ad auditum præceptum domini, et conceptum, et non proprio motu, patet quod servus vel minister sit in organi forma, specie et ratione, sine qua organum inanimatum non venit ad usum propriæ operationis. Et hinc patet quod organum inanimatum est res possessa, et quod est ordinata ad vitam in communicatione œconomicæ, et quod possessio ad œconomicum pertinens est multitudo talium organorum, et quod servus est res possessa animata, et est sicut organum ante organa omnis minister. Omnis enim minister in hoc ministrat, quod ad præceptum domini organa inanimata, quæ possessiones sunt, movet ad usum domus et familiæ, ut sufficienter habeant ad vivere et bene vivere. Ex omnibus igitur his concluditur, quod despotica sive dominalis ad œconomicam pertinet, quia organum animatum. Est autem organum inanimatum, quod nec ad operationem nec usum venit, nisi per animatum : quia nec ara
tur ager, nec colitur vinea, nec movetur securis, nisi per organum animatum.
Et hoc idem ostendit aliter, ibi, Si enim posset, etc. quia si posset unumquodque organorum inanimatorum, ita quod esset præsentiens et præconciperet jussum domini, et sic perficeret jussum domini et opus suum ad quod est, tunc posset dici quod servus et minister non essent necessarii, et despotica non esset œconomicæ pars. Et inducit Poetas super hoc dicens : Quemadmodum autem Dædali, id est, poemata quæ de Dædalao aiunt, aut sicut poemata Vulcani qui est deus infernalis secundum errorem Antiquorum, cujus tripodas poemata illa dicunt spontaneos et divinos subinduere agones : ita ut per se, sicut animata, tripodiant, hoc est, opus tripodarum perficiant, tunc verum esset quod motore animato non indigeret, sicut est servus vel minister. Sic etiam si pectines textorum per se pecteret et perficerent opus suum, et navicula per se subtegumen supponeret ultro, et plectra citharedorum per se sine motore ad symphoniam tangerent et moverent chordas, tunc non esset necesse quod exteriorem motorem haberent, et hoc est quod sequitur : si ita esset, nihil utique opus esset architectoribus, id est, principibus in artibus mechanicis, instrumentorum, id est, de ministris (genitivus pro ablativo). Nec opus esset dominis servorum, id est, de servis, per eumdem modum constructionis.
g Hoc idem vult ostendere per aliam divisionem instrumentorum. Unde subdit : Quæ quidem dicuntur organa, factiva illa organa sunt, res possessa, et hæc sunt activa aliquando et operationum, et aliquando sunt usus tantum. Verbi gratia : ex pectine quidem enim textoris aliquid fit præter pecten et præter usum ipsius : operatio enim distinguendi et complanandi et ordinandi fila in tela fit ex pectine, quæ nec est pecten, nec usus pectinis : sed
<--- Page Split --->
ex vestitu et lecto non quaeritur operatio constituens aliquid aliud, sed usus tantum, scilicet jacendi et inducendi. Organa igitur ex quibus quaeritur operatio ad aliquid faciendum quod ad usum domus pertinet, extrinseco indiget motore, sine quo ad operationem propriam et usum domus non proficiunt: ergo et ista quae movent ea ad operationes, ad usum domus pertinent: et sic despoticum pertinet ad oeconomiam. Hoc adhuc aliter probat, ibi, Adhuc quoniam differunt facto, etc. Actio enim, ut dicit Gregorius Nyssenus, est uniuscujusque proprius et naturalis actus. Factio autem est operatio in materia extrinseca, sicut ipse Aristoteteles dicit in VI Ethicorum : propter quod actio et factio indigent ambae organis propriis necessario, et ex organis habent differentiam. Vita autem actio, non factio est. Est enim vita, ut dicitur in libro de motu cordis, motus continuus ab ente quieto. Et Avicenna dicit, quod vita est actus continuus animae in corpus: propter quod etiam diffinitur anima, quod est principium et causa talis vitae. In actione ergo non exigitur minister per quem fiat actio: in factione autem exigitur, quae exigit instrumenta sese non moventia, sed ab alio mota: propter quod etiam servus in economicis minister est eorum quae pertinent ad factionem, et non ad actionem. Cum igitur factio ad oeconomiam pertineat, sequitur etiam quod despotica, quae est scientia utendi servis, pars est economiae. Ad idem adhuc inducit, sic dicens: Res autem dicitur possessa quemadmodum dicitur et pars, id est, ad alterum: quod quidem enim pars est, supple, sub ratione partis, non solum alterius est per relationem, sed etiam simpliciter est: est
enim membrum in toto : similiter res possessa simpliciter est : propter quod cum despotes sive dominus dicatur relative ad servum, ad convertentiam relativa dicendo, per eumdem casum dicetur quidem dominus servi dominus solum : et despotes, servi despotes solum. Et non sequitur ex hoc quod dominus sive despotes simpliciter sit servi : quia hoc falsum est : non est enim possessio sua, licet relative dicatur ad ipsum. Cum autem e contra dicitur servus domini sive despotis, non dicitur tantum relative ad ipsum, sed dicitur servus domini sive despotis, quia simpliciter et omnino est servus sicut res possessa.
h Unde ponit epilogum omnium dictorum de despotico principatu, ibi, Quae quidem igitur natura servi, et quae virtus in oeconomi cis, ex his, supple, quae dicta sunt, manifestum. Et colligit ea in summa subdens : Qui enim non suiipsius naturam (ablativi casus) id est, per sufficientiam providentiam naturae : sed alterius homo est, ad quem oportet eum in regimine vitae respicere, iste natura servus est. Res autem possessa aut servus est qui alterius homo est : sed in hoc differunt quod res possessa est organum factivum, servus autem vel minister organum activum subserviens et ministrans ad factionem ejus quod factivum est. Differunt etiam in hoc quod organa factiva separata sunt a suis moventibus, servus autem et minister motorem suum, id est, animam, habent conjunctum sibi, per rationem enim concipiunt formam praecepti domini, et ad illam moventur. Sic igitur finita est pars in qua probatur quod despotica ad oeconomiam pertinet.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
Utrum aliquis sit natura servus, et aliquis natura liber, et aliquis natura dominus?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Utrum autem est aliquis natura talis aut non, et utrum dignius et justius alicui servire quam non, sed omnis servitus praeter naturam est, post hoc considerandum.
Utrum vero sit aliquis natura talis vel non, et utrum melius ac justius sit alicui servire vel non, sed omnis servitus sit praeter naturam, considerandum postea erit.
b Non difficile autem ratione contemplari, et ex his quae fiunt, addiscere. Principari enim et subjici, non solum necessariorum, sed etiam expedientium est, et statim ex nativitate quaedam segregata sunt, haec quidem ad subjici, haec autem ad principari : et species multae et subjectorum sunt, et principantium. Et semper melior principatus, qui meliorum subjectorum, puta hominis quam bestiae. Quod enim efficitur a melioribus, melius opus. Ubi autem hic quidem principatur, hic quidem subjicitur, etiam aliquod horum opus.
Nec sane difficile est ratione perspicere, et ex his quae fiunt, cognoscere. Imperare enim, et parere non solum necessariorum est, verum etiam utilium, ac statim ex generatione quaedam distincta sunt, alia quidem ad imperandum, alia vero ad parendum, et species multae et imperantium, et parentium, et semper melius imperium, meliorum parentium est, ceu hominis quam bestiae, nam quod a melioribus perficitur, melius est opus, ubi vero aliud imperat, aliud paret, est aliquod horum opus.
c Quandocumque enim ex pluribus constituta sunt, et fiunt unum aliquod commune, sive ex conjunctis, sive ex divisis, in omnibus videtur principans et subjectum.
Nam quaecumque ex pluribus constant, et unum quid commune fiunt, sive ex continuis, sive ex discretis, in omnibus apparet, et quod imperat et quod paret.
<--- Page Split --->
d Et hoc ex omnium natura inest animatis : etenim in non participantibus vita est quidem principatus, puta harmoniæ. Sed hæc quidem forte magis extrinsecæ sunt speculationis.
Et hoc ex tota natura inest animatis' et in his, quæ expertia sunt vitæ, est quoddam imperium instar harmoniæ : sed hæc forsan aliena sunt ab ista consideratione.
e Animal autem primum constat ex anima et corpore : quorum hæc quidem principans est natura, hoc autem subjecctum. Oportet autem intendere ex secundum naturam habentibus magis quan natura, et non in corruptis. Propter quod et optime dispositum et secundum corpus, et secundum animam hominem considerandum, in quo hæc palam. Pestilentium enim et prave se habentium videbitur principari multoties corpus animæ, propter prave et praeter naturam habere. Est equidem, sicut dicimus, primum in animali contemplari et despoticum principatum et politicum. Anima quidem corpori enim dominatur despotico principatu, intellectus enim appetitui politico et regali. In quibus manifestum est, quod secundum naturam et expediens corpori regi ab anima, et passibili parti ab intellectu, et parte rationem habente : ex æquo autem aut e contrario, nocivum omnibus.
Animal vero constat primum ex anima et corpore, quorum alterum imperat secundum naturam, alterum paret. Oportet autem considerare naturam non in corruptis, sed in his quæ magis se habent secundum naturam : quocirca is qui et animo et corpore optime dispositus sit, inspiciendus est, in quo certe id manifestum est : nam pravorum quidem, aut prave dispositorum sæpe inveniretur corpus imperare animo, ex eo quia perverse ac præter naturam se habent : est igitur, ut dicimus, primum in animali prospecre imperium dominicum et civile, nam animus quidem in corpus dominicum habet imperium, mens vero in appetitum civilem et regium, in quibus clarum est secundum naturam et utilitatem imperari ab animo corpori, et ab ea parte quæ habet rationem ei parti quæ subjacet perturbationi, æqualitatem vero, ac vicissitudinem omnibus nocere.
f Iterum in homine et in aliis animalibus similiter se habet : mansueta quidem enim sylvestribus digniora sunt secundum naturam : his autem omnibus melius regi ab homine : adipiscuntur enim salutem sic.
Rursus in homine et aliis animalibus eodem modo, mansueta quidem meliora sunt quam fera : his autem universis melius est ut homini pareant, nam salutem ita recipiunt.
g Adhuc autem et masculinum et fecmininum, natura hoc quidem melius, hoc autem deterius : et hoc autem principans, et hæc autem principata. Eodem autem modo necessarium esse et in hominibus.
Præterea autem masculus et fæmina alterum melius secundum naturam, alterum deterius : et hoc imperans, illud parens. Eodem modo necesse est in cunctis hominibus esse.
h Quicumque quidem igitur tantum distant quantum anima a corpore, et homo a bestia, (disponuntur autem hoc modo quorumcumque est opus corporis usus, et hoc est ab ipsis optimum), isti quidem sunt natura servi, quibus melius
Quicumque igitur distant tantum quantum animus a corpore, et homo a bestia, per hunc modum se habent, quorumcumque est in corporis usu (et hoc est in eis potissimum) : hi sunt natura servi quibus melius est ut imperetur, quemad-
<--- Page Split --->
est regi hoc principatu, siquidem et dictis creditur. Natura enim servus qui potest alterius esse, propter quod et alterius est. Et communicans ratione tantum quantum ad sensum recipere, sed non habere : alia enim animalia non ratione sentientia, sed passionibus serviunt. Opportunitas variat modicum : ad necessaria enim corpori auxilium fit ab ambobus, et a servis, et a domesticis animalibus.
modum in premissis : est enim natura servus qui potest alterius esse, qua propter et alterius est. Et qui tantum particeps est rationis ut sentiat quidem, at non habeat : nam caetera animalia rationem quidem non sentiunt, sed passionibus inserviunt : usus etiam variat parumper : necessariorum enim corpori auxilium fit ab utrisque, a servis videlicet, ac mansuetis animalibus.
i Vult quidem igitur natura, et corpora differentia facere, quae liberorum, et servorum : haec quidem fortia ad necessarium usum, haec autem recta et inutilia ad tales operationes, sed utilia ad civilem vitam : iste autem etiam fit divisus ad bellicam opportunitatem et pacificam. Accidit autem multoties et contrarium, hos quidem corpora habere liberorum, hos autem animas.
Vult ergo natura, et differentia facit corpora liberorum et servorum, alia quidem robusta ad necessarios usus, alia vero recta et inutilia ad tales operationes, verum utilia ad civilem vitam : haec autem divisa est in belli opportunitates et pacis. Accidit vero saepe et contra, hos quidem corpora habere liberorum, illos vero animos.
k Quoniam et hoc manifestum, quod si tantum fiunt differentes corpore solum quantum deorum imagines subdeficientes, omnes dicent utique dignos esse his servire.
Nam id quidem patet, quod si tantum praecellant corpore quantum decorum imagines, reliqui omnes digni apparerent illis servire.
I Si autem in corpore hoc verum, multo justius in anima diffiniri, sed non similiter facile videre animae, et corporis. Quod quidem igitur sunt natura quidam, hi quidam liberi, ii autem servi, manifestum, quibus et expedit servire, et justum est.
Id si verum est in corporibus, multo justius in animo idem putare, sed non ut corporis, ita et animi pulchritudinem discernere facile. Quod igitur sint secundum naturam alii liberi, alii servi, patet quibus et servire prodest ac justum est.
COMMENTARIUS IN CAP. III.
Quia vero Philosophorum rationes circa hoc diversae fuerunt, ideo includit sequentis capituli disputationem. Et habet duas partes. In prima ostendit, quod aliquis natura servus est, et non conditione
vel lege tantum. In secunda ostendit quid veritatis sit in dictis eorum qui contrariam afferunt sententiam, ibi (cap. 3, a), Quod autem et qui contraria dicunt, etc. Prima dividitur in duas, in quarum prima ponit disputationem ad hoc, quod aliquis natura servus est. In secunda ponit determinationem, ibi (litt. h), Quicumque quidem igitur tantum distant, etc. In prima harum duo facit. Primo enim movet duas quaestiones. In secunda
<--- Page Split --->
vero disputat ad utramque, ibi (litt. b). Non difficile autem et ratione, etc.
a Prima quaestio haec est, utrum aliquis est natura talis, id est, naturaliter servus, vel non? Haec est quaestio prima. Secunda est, utrum dignius et justius est alicui inservire quam non, seu an omnis servitus, ut quidam dicunt, sit preter naturam?
b Et statim procedit ad disputationem, ibi, Non difficile autem, etc. Et quia quaestio est de his quae sunt inter homines, ideo etiam rationes disputationum ab humanis accipiendae sunt. Et hoc est quod dicit, quod non difficile est etiam ratione contemplari ex iis quae fiunt inter homines, quod sic est, quod aliquis est natura servus, et aliquis natura liber, et aliquis natura dominus. Si enim consideremus ea quae fiunt, facile est addiscere quod principari et subjici in humanis communicationibus, non solum est de numero necessariorum, sed etiam de numero expedientium et utilium ad humanas communicationes. Similiter, facile est addiscere quod statim ex nativitate quaedam segregata sunt, haec quidem ad subjici, haec autem ad principari. Et hujus ratio est, quia species multae sunt et subjectorum et principantium. In omnibus autem illis differentiis hoc communiter verum est, quod semper melior est principatus, qui est meliorum subjectorum, puta hominis principatus melior est quam bestiae. Cujus ratio est. quia semper quod efficitur a melioribus, melius opus est. Ubicumque autem unum principatur et aliud subjicitur, est aliquod horum commune opus, quod ad communicationem eorum pertinet : sequitur ergo quod despotis sive domini et servi est aliquod unum commune opus, quod ad communicationem despotis sive domini et servi pertinet.
c Hoc autem probat per combinationem corporis et animae, maris et femi-
næ, intellectus et appetitus, et hoc ibi, Quandocumque enim ex pluribus constituta, etc. Et secundum hoc in tria dividitur ista pars usque ad determinationem quaestionis. Præmittit autem, quod in omnibus et animatis et inanimatis sibi invicem communicantibus, quæ ex pluribus constituta sunt, sive unum fiat ex illis pluribus, sicut ex corpore et anima, sive non fiat unum, sicut ex domino et servo, mare et femina : tamen in omnibus est principans et subjectum.
d Et hoc primum probat per locum a minori. Minus enim videtur, quod in his quae communicant ad unum principium vitæ non habentium, et ideo vitam non participantium, sit unum principans, et alterum subjectum, quam in vitam participantibus constitutis ad unum : sed est in non participantibus unum principans et alterum subjectum : ergo multo magis in vitam participantibus. Assumptam probat, scilicet quod in non participantibus vitam est unum principans et alterum subjectum. Quia in harmoniis ad unam symphoniam compositis, una principatur, altera subjicitur. Et ponit hoc quod tangitur in Ovidio magno libro II Metamorphoseon, quod Minerva in cœlo invenit fistulas, et cum inflaret ad symphoniam, dii inflatas buccas ejus deriserunt, et orta est contentio quæ musiearum principaretur, Minerva dicente quod fistularis, aliis dicentibus quod musica fidium, sicut viellæ, aliis vero quod cymbalaris, quando scilicet cymbalum vel chorda ærea percutitur ad harmoniae sonum, sicut in citharis, psalteriis, sistris, et aliis hujusmodi percutitur chorda ad sonum harmoniae. Judicium relatum fuit ad Jovem, qui sententiam dedit, quod musica vocalis principaretur, musica autem fidium et chordarum subserviret, famularetur autem musica fístularis et cymbalaris : et sic musica vocalis esset sicut rex et monarcha, fidium autem essent in principatu despoticò, fistularum autem essent in infimo famula-
<--- Page Split --->
tu. Quod audiens Minerva contra se probatum esse judicium, fistulas inventas projecit de cœlo in terram, quæ cadentes juxta paludes Mæotidas, inventæ sunt a pastoribus : et pastoribus cantantibus in eis, eadem contentio orta in terra, quæ fuerat in cœlo. Judicium autem relatum est ad Midam regem qui contra Jovem dixit musicam fistularem principari, propter quod Jupiter affixit capiti illius aures asininas, significans quod nisi auribus asininis audisset, tale judicium non dedisset. Ex his vult sic argui Aristoteles. Quod si in his quæ non participant vitam constitutis ad communicationem ejusdem, est unum principans, alterum subjectum, multo magis in his quæ participant vitam ordinatis ad unum secundum communicationem, est unum principans et alterum subjectum. Subjungit tamen, quod hæc consideratio quæ non sumitur ab humanis, magis forte extrinsecæ est speculationis, id est, eorum quæ non pertinent ad hanc scientiam : sumitur enim magis ex principiis musicæ quam politicæ.
e Et ideo hic secundo inducit aliam considerationem per quam hoc probatur, dicens : Animal autem primum inter omnia quæ sunt, constat anima et corpore, et communicant sibi corpus et anima ad actiones vitæ et bonæ vitæ, et inter ea est hæc quidem principans, scilicet natura, scilicet anima, hoc autem subjectum, scilicet corpus. Et quia posset aliquis objicere, quod in multis imperat corpus et concupiscentia corporis, per figuram, quæ dicitur antipophora, respondet ad hoc, et dicit quod oportet hoc intendere, scilicet quod anima principatur, et corpus subjicitur secundum naturam habentibus magis, id est, qui se habent secundum naturalem ordinem, et non corruptum in quo palam, scilicet homine se habente secundum ordinem naturae : et non oportet hoc considerare in corruptis ab ordine naturae. Propter quod optime dispositum secundum cor-
pus et secundum animam considerandum. Dispositiones enim quæ sunt in corpore, signa sunt dispositionum quæ sunt in anima, et vix unquam contingit, ut dicit Porphyrius et philosophia, quin monstrum in corpore sit etiam monstrum in anima et morum dispositione. Et propter hoc subdit, quod ille qui est de numero pestilentium et prave se habentium, in illo saepe videbitur principari corpus animæ, propter prave et praeter naturam se habere, id est, quia pravas est, et secundum ordinem non se habet.
Ex omnibus his concludit, quod in homine secundum corpus et animam sunt duo principatus, scilicet principantis et subjecti, ibi, Est equidem sicut diximus, etc. : inter corpus enim et animam est despoticus principatus, in quo unum, scilicet anima libere præcipit sicut dominus, alterum autem famulatur sicut servus : quia corporis membra de necessitate famulantur præceptis animæ : et est communicatio quæ est inter dominum et servum : intellectus etiam qui semper rectus est, et movet appetitum, ut dicit Aristoteles in III de Anima, cum appetitu habet communicationem, et unum corpus perficiunt : et ideo communicatio est inter eos et principans et subjectum. Sed talis communicatio vel est regalis, vel politica, et non despotica : etenim inter liberos, qui in seipsis principium habent suarum actionum et dominium : quia etiamsi præcipiat intellectus, appetitus adhuc libertatem habet faciendi vel non . et ideo similis est politico et regali principatui, qui inter liberos et super liberos est.
Ex omnibus his concludit, quod secundum naturam et expediens est corpori regi ab anima despotico principatu, et passibili parti animæ, id est, appetitui qui passionibus agitatur, gaudii scilicet et tristitiae, spei, et timoris, expediens est etiam principari intellectum, et regi ab intellectu sive a parte animæ rationem habente, politico scilicet principatu. Ulterius etiam patet ex æquo se habere cor-
<--- Page Split --->
pus et animam, intellectum et appetitum, et e contrario, quod scilicet corpus principetur super animam, et appetitus super intellectum, nocivum est omnibus ad vitam et ad bonam vitam.
f Ulterius probat hoc per communicationem masculi et fceminae, ibi, Mansueta quidem enim silvestribus digniora sunt secundum naturam. Et hoc ideo est, quia mansueta aliquam disciplinam ab homine acceperuut, quam non silvestria. His autem omnibus, silvestribus et mansuetis scilicet, melius est bonum, scilicet quod ab homine sive a principatu hominis adipiscuntur : quia secundum rationem est opus hominis quod alia animalia adipiscuntur maxime ad economicam pertinentia. Et hoc est quod dicit, adipiscuntur salutem sic, scilicet ab homine recta.
g Et intendit, quod ex omnibus his concludatur, quod in omni communicatione humana, sive ex communicantibus constituatur unum, ut ex corpore et anima, et intellectu et appetitu, sive non constituatur unum, ut ex viro et femina, domino et servo, expedit et naturale est unum principari, et alterum subjici, et ita similiter necessarium est esse in hominibus.
h Unde habita conclusione quam intendit, accedit ad determinationem quaestionis, ibi, Quicumque quidem igitur tantum, etc. Et circa hoc facit duo. Primum est, quod determinat quaestionem. Secundum est, quod probat determinationem per naturale signum, ibi (litt. i), Vult quidem igitur natura, etc. Quia ante duas moverat quaestiones, primam scilicet, utrum aliquis sit natura servus, illam primam sic determinat dicens : Quicumque quidem igitur tantum distant ab invicem in regimine rationis, quantum anima a corpore, et homo a bestia, id est, quod destituti proprio regimine rationis, regimen vitæ et precepta
oportet accipere ab alio, et in seipsis non habent unde se regant, illi disponuntur ad hoc per naturam, quod servi sint, sicut et aliis subjiciantur. Hoc autem modo disponuntur, quorum nulla est rationis dispositio, sed potius usus et opus corporis ad nutum et dispositionem alterius : et hoc est eis optimum et extremum boni sui, servitus : isti quidem servi sunt natura. Et sic determinata est quaestio prima.
Et illis quidem melius est regi sive subjici, quam principari sive dominari : et sic soluta est quaestio secunda. Cujus ratio est : quia ex dictis creditur rationabiliter, supple, quod qui natura servus est, potest alterius esse, et hoc est ultimum et optimum bonum suum, et talis est alterius et non suiipsius : et non est communicans ratione, nisi tantum quantum est recipere sensum et cognitionem aestimativam praecepti et dispositionem alterius ordinantis vitam, et ex se non habentis tale regimen vel dispositionem. Et hoc parum distat a bruto : alia enim animalia bruta ratione non sentientia, id est, rationabilem conceptum per aestimativam non habentia, passionibus serviumt, id est, incitantur, et opportunitas, quae est a naturaliter servis et ab animalibus domesticis modicum variatur. Animalia enim bruta passionibus serviunt et incitantur ab eis, et ita corporis usu serviunt et famulantur. Similiter natura servus ad ordinem civilitatis nihil servit, usu autem corporis in laboribus facit quod praecipitur : et ita opportunitas variat modicum inter servum et domesticum animal : quia ad necessaria corporis et non ad bonam dispositionem animi auxilium fit ab ambobus, a servis scilicet et ab animalibus domesticis.
i Deinde cum dicit, Vult quidem igitur natura, etc. Hanc solutionem probat per signum naturale : dicit enim, quod si quis respiciat corpora servorum, liberorum et dominorum, statim in ipso conspectu physiognomiae regulas atten-
<--- Page Split ---> CAPUT IV.
De duplici servo.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quod autem, et qui contraria dicunt secundum modum aliquem dicunt recte, non difficile videre. Dupliciter enim dicitur servire et servus : est enim aliquis secundum legem servus et serviens : lex enim promulgatio quaedam est, in qua in bello superata praevalentium esse dicunt.
Quod autem et contradicentes quodammodo recte dicunt, non difficile fuerit intueri : dupliciter enim dicitur servire et servus : est enim aliquis secundum lege servus et serviens, nam lex consenssio quaedam est, per quam bello capta illorum fieri dicuntur qui ceperunt.
b Hoc itaque justum multi eorum, qui in legibus, quemadmodum Rhetora scribunt iniquorum, tamquam durum si vim inferre potentis, et secundum potentiam melioris, erit servum et subjectum quod violentiam passum est. Et iis quidem sic videtur, iis autem illo modo, etiam sapientium.
Hoc autem jus multi eorum, qui circa leges versantur, accusant, tamquam Oratorem qui contra leges decreverit, quasi sit grave, si ejus qui vim afferre potest, et potentia praecellit, servus fiat et subditus qui vim patitur : et quibusdam hoc modo videtur, quibusdam illo, etiam sapientium.
c Causa autem hujus dubitationis, et quod facit verba variari, quia modo aliquo virtus sortita successum, violentiam pati potest maxime, et est semper superans in excessu boni alicujus, ut videatur non sine virtute esse violentia :
Causa vero ambiguitatis et variationis hujusmodi est, quia quodammodo virtus freta potentia, vim potest maxime afferre, et semper id quod superat, est in excellentia alicujus boni, ex quo fit, ut vis non absque virtute esse videatur.
d Sed de justo solum esse dubitationem. Propter hoc enim iis quidem benevolentia justum esse videtur, his au-
Sed circa justum esse ambiguitatem : propter hoc enim aliis quidem benevolentia videtur esse justum, aliis hoc
<--- Page Split --->
tem ipsum hoc justum, meliorem principari. Quoniam depositis seorsum his rationibus, neque forte nihil habent, neque probabile alterae rationes, ut non oporteat melius secundum virtutem principari et dominari.
ipsum videtur justum, potentierem dominari, discordantibus invicem hujusmodi sermonibus, cum alteri nec validum quidquam, neque persuasivum contineant, quod non oporteat meliorem secundum virtutem praeesse ac dominari.
e Totaliter autem attendentes quidam, ut possibile, ad justum quoddam (lex enim justum quoddam), eam quae secundum bellum servitutem ponunt justam, omnino autem non aiunt.
Omnino retinentes quidem, ut aiunt, aliquid justi, nam lex justum quid est, servitutem quae ex bello provenit justam posuere, et simpliciter non aiunt.
f Principium enim contingit non justum esse bellorum, et indignum servire, nequaquam utique dicit aliquis servum esse. Si autem non, accidet eos qui videntur esse optimi generis servos esse, et ex servis, si contingat vendi captos. Propter quod non volunt ipsos dicere servos, sed barbaros. Et quidem cum hoc dicunt, nihil aliud quaerunt quam quod natura servum : quod quidem a principio diximus. Necesse enim est dicere aliquos esse, hos quidem a principio servos, hos autem nequaquam.
Nam fieri potest ut belli principium nequaquam sit justum, et indignum servire nemo diceret esse servum : alioqui continget eos qui nobilissimi videntur, servos esse, atque ex servis si contingat eos capi atque vanumdari. Itaque istos non volunt servos dicere, sed barbaros. Atqui cum ista dicunt, nihil quaerunt aliud quam natura servos, ut ab initio diximus, necesse est enim dicere alios ubique esse servos, alios necubi.
g Eodem autem modo, et de ingenuitate. Ipsos quidem enim, non solum apud ipsos ingenuos, sed etiam ubique putant : barbaros autem domi solum : tamquam sit aliquid, hoc quidem simpliciter ingenuum et liberum, hoc autem non simpliciter, quemadmodum Theodeeti Helena inquit, « Ex ambabus divinis progenitoricibus natam, quis utique dignificabit addiscere servam ? »
Eodemque modo de nobilitate : non solum enim apud seipsos nobiles, sed ubique existimant, barbaros vero domi solum nobiles, quasi existat alia simpliciter nobilitas, alia non simpliciter, ut Theodecti Helena inquit : « Ex diis ab utraque stirpe prognatam, quisquam appellabit servam ? »
h Cum autem hoc dicant, nihil aliud quam virtus et malitia determinant servum et liberum, et nobiles et ignobiles : dignificant enim, quemadmodum ex homine hominem, et ex bestiis fieri bestiam, sic et ex bonis bonum. Natura autem vult quidem hoc facere, multoties tamen non potest.
Sed cum hoc aiunt, nullo alio quam virtute et vitio diffiniunt servum et liberum, nobilesque et ignobiles : putant enim ut ex hominibus hominem et ex bestiis bestiam, sic ex bonis bonum generare : sed natura quidem hoc vult, attamen plerumque non potest.
i Quod quidem igitur habet quamdam rationem dubitatio, et non sint ii quidem
Quod igitur haec dubitatio habet rationem quamdam, et quod sunt alii natura
<--- Page Split --->
natura servi, ii autem liberi, palam : et quod in quibusdam determinatum, quod tale, quorum quidem huic expedit servire, huic autem dominari, et justum est : et oportet hunc quidem subjici, hunc autem principari, quo nati sunt principatu principari, quare et despotizare. Male autem inutiliter est ambobus, idem enim expedit parti et toti, et corpori, et animæ : servus autem pars quædam domini, velut animatum aliquid corporis, separata autem pars corporis. Propter quod et expediens aliquid est, et amicitia servo et domino ad invicem, iis qui natura tales dignificantur : iis autem qui non secundum hunc modum, sed secundum legem et violentiam passis, contrarium.
servi, alii liberi, manifestum est : et quod in quibusdam determinatum est, esse tale aliquid, quibus prodest et justum est alium servire, alium esse liberum, et convenit alium imperare, alium parere eo imperio, quod innatum est, quare et dominari : male autem utrisque inutiliter fit, nam idem prodest toti et parti, et animæ et corpori : at servus pars quædam est domini, quasi animatum quiddam corporis, sed separata pars : quapropter aliquid est quod simul prosit, et amicitia est servo et domino invicem secundum naturam ita dispositis, illis vero qui secundum legem et per violentiam, contrarium.
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
Hic incipit pars illa in qua determinat, quod ii qui contraria dicunt dictis, hoc est, quod servitus quædam sit legalis, et non omnis naturalis, in aliquo dicunt verum : et habet tres partes. In prima ostendit dictæ divisionis rationem, scilicet quod servitus quædam sit legalis, quædam naturalis. In secunda ostendit, quod idem est de ingenuitate sive nobilitate, ibi (litt. g), Eodem modo et de ingenuitate, etc. In tertia revertitur ad propositum et solvit quæstionem qua quaeritur, utrum despotica et politica sint idem, ibi (cap. 3, litt. a), Manifestum autem est et ex iis, etc. In prima dicuntur tria. Primo enim ostendit quomodo servus dicitur secundum legem et juste. Secundo causam dubitationis ostendit, et quid facit verba sapientium variari, ibi (litt.c), Causa autem hujus dubitationis, etc. Tortio solvit totum, ibi (litt. e), Totaliter autem attendentes, etc.
a Dicit ergo quod qui contradicunt, scilicet quod servitus sit secundum legem, et non secundum naturam tantum, secundum aliquem modum dicunt recte, id est, recta ratione, non difficile est videre, supple, si distinctio servitutis attendatur. Dupliciter enim dicitur servire et servitus, scilicet natura et lege. Et hoc est quod sequitur: Est enim aliquis secundum legem servus et serviens, et ille juste servus est et serviens. Cujus probatio est. Etenim, id est, quia lex promulgatio quædam est, supple, justi, in qua, scilicet promulgatione, in bello, scilicet justo, superata prævalentium, id est, superatum dicunt esse servum.
b Et quibusdam non videtur hoc : et hoc est quod sequitur : Hoc itaque justum, scilicet legale, multi eorum, id est, de numero eorum qui in legibus scribunt, hoc est, leges scribunt, quæ jura dicuntur esse gentium, quemadmodum Rhetora (proprium nomen est philosophi legistæ) dicunt esse iniquorum, id est, de numero iniquorum. Et subjungit rationem : Tamquam durum, supple, sit dicere, si vim inferre poteris, id est, inju-
<--- Page Split --->
riatoris, et secundum potentiam, id est, violentiam melioris tantum erit servum et subjectum quod violentiam passum est. Injustum enim videtur eis, quod sola violentia faciat dominum et alium servum, cum violentia sit res innaturalis, et quae in civilibus favorem habere non debet. Et iis quidem, id est, aliis ratione utentibus sic videtur, quod scilicet hoc injustum sit : his autem, id est, aliis alio modo, scilicet quod justum sit etiam sapientium, qui utique moventur secundum rationem : sapientis enim est per rationem determinate.
c Et subjungit causam dubitationis hujus, ibi, Causa autem, etc. Et est secunda pars prime partis : quid est enim quod facit verba variari, etiam sapientium? Quia modo aliquo si dicatur, quod legale servum justum est, videtur inconveniens sequi : quia modo aliquo secundum volubilitatem fortunae virtus, quae naturalis est, alicui sortita successum non prosperum, violentiam pati potest : et ita natura liberum et principans potest esse servum et subditum : quod videtur valde inconveniens. Ab alia parte : quia superans semper est in excessu alicujus boni respectu superati : et ita videtur quod violentia non sit sine virtute, vel scilicet industriae qua superavit, vel fortitudinis qua hoc potuit, vel etiam naturae qua ille succumbere, ille superare debuit. Servus enim a natura debet succumbere, et principans de natura debet praevalere. Haec est ergo ratio illorum, et quod facit verba sapientium variari.
d Et subjungit causam dubitationis eam, quae dicta est : quia scilicet si dicatur, quod legaliter dicitur servus et juste servus, contingit quod virtus scilicet naturaliter virtuosi sortita successum, supple, non prosperum vel infortunatum, violentiam pati potest et vinci in bello, et sic fieri servum, quod videtur injustum et iniquum. Et propter hoc in hac quaestione videtur quod non sit dubitatio nisi
de justo, quis scilicet juste servus sit : propter hoc enim, id est, propter illas rationes, quia scilicet quidam dicunt justum quod legaliter justum est, quidam autem justum quod naturaliter secundum virtutem justum est. His quidem, id est, quibusdam ridetur, supple, esse justum, quod benevolentia communitatis concessum est ut justum. Princeps autem ex benevolentia ad communitatem, quam scilicet communitatem animare voluit ut resisteret malis, concessit ut justum sit quod superatus servus sit superantis in justo bello. Justum est ergo. Aliis autem videtur quod naturaliter justus secundum virtutem, quae natura melior est, debet principari ei qui secundum naturam non justus est, ut in praehabitis habitum est. Patet autem quod hic non est quaestio nisi de justo : quia scorsim positis istis rationibus de legali justo, neque forte aliquid habent in se probabile altera rationes quae dicunt, quod non oporteat semper melius secundum virtutem principari et dominari, quod ei secundum virtutem subjicitur. Illae enim non persuadent quod melius sit legale justum quam naturale, nisi ex hoc quod illud bonum est commune, istud autem privatum : commune autem praecedit privatum : et ideo non oporteat melius secundum virtutem semper principari, sed et aliquando subjici.
e Et subdit determinando quaestionem istam, ibi, Totaliter autem attendentes quidam, scilicet Philosophi, ut possibile, supple, est communitatem dirigi ad quoddam justum quod est legis justum, eam quae secundum bellum servitutem, supple, est, ponunt justam, et justam esse secundum quid, id est, secundum legem, propter benevolentiam communitatis, quia commune bonum praejudicat privato. Omnino autem, id est, simpliciter legale servum esse non aiunt.
f Et subinferunt rationem : Quia principium bellorum contingit non esse ju-
<--- Page Split --->
stum : et simpliciter injustum est, quod ille qui est in injusto bello captus, servus sit. Aliam rationem inducunt a communi scilicet sententia omnium, quod omnes dicunt, quod cum qui indignus est servire ex virtute, nequaquam utique aliquis dicet servum esse digne et secundum naturam. Si autem non, id est, si diceret contrarium, accidet, id est, sequetur eos qui videntur esse optimi generis, esse liberi et principantis servos esse et ex servis suis natos, si contingat eos capi in tali injusto bello et post captivitatem vendi : tunc enim filii eorum erunt servi ex servis. Propter quod etiam ipsos, tales scilicet non natura servos, illi qui servitutem dicunt esse ex natura virtutis, et non ex lege esse servos, tales in tali bello captos, non volunt dicere esse servos, sed barbaros, qui natura servi sunt, dicunt servos. Et quidem cum hoc dicunt, nihil aliud quaerunt quam hoc quod natura servum est, sit servum, et legale servum, non simpliciter sit servum, quod quidem a principio etiam nos diximus. Necesse est enim dicere hos, id est, quosdam ex principio nativitatis servos : hos autem, id est, alios, nequaquam.
g Deinde cum dicit : Eodem autem modo, etc., est secunda pars capituli, in qua determinat, quod eadem quaestio est et eadem determinatio de ingenuitate et nobilitate, quae est de servitute et libertate : et habet duas partes. In prima parte disputat quaestionem. In secunda ostendit, quod utraque pars rationem habet, et ponit determinationem, ibi (litt. i), Quod quidem igitur habet, etc.
Dicit ergo : Eodem autem modo et de ingenuitate, id est, nobilitate, sicut dicit alia translatio 1, dicunt qui servitutem naturalem et nobilitatem et libertatem ad naturam virtutis referunt, supple, dicunt ipsos quidem qui natura ingenui sunt et nobiles ex virtute, non solum apud ipsos,
id est, in domibus propriis ingenuos esse, supple, sed ubique tales putant ingenuos esse, juxta illud Horatii : « Omne solum forti patria est. » Fortem ponit pro virtuoso. Barbaros autem qui natura, supple, servi sunt, ut praehabitum est, domi solum, id est, inter suos, supple, esse ingenuos sive nobiles, juxta illud Senece : « Nobilitas nihil aliud est nisi antiquae divitiae. » Hoc autem dicunt tamquam sit aliud aliquid hoc quidem, id est, quoddam simpliciter ingenuum et liberum esse a virtute, hoc autem non simpliciter, sed, supple, a lege vel a consuetudine abutentium propter divitias. Et ad hoc probandum inducit Poetam, subdens : Quemadmodum Theodecti elogia, hoc est, poema quod de miserii s hominum scripsit, inquit : Ex ambabus divinis progenitricibus radicibus quis utique (quasi dicat, nullus) dignificabit, id est, dignum reputabit, addiscere, hoc est, ad addiscendum servam ? Et tamen, supple, si hoc contingit talem dicere servum : contingit enim talem capi in bello etiam injusto. Propter quod narrat Tetyna pontifex Capitolii, quod puer ingenuus captus a barbaris, cum ad servilia cogeretur, confregisse sibi caput ad lapidem, et in ultimo spiritu dixisse, « Non serviam. »
h Deinde redit ad propositum et aptat quae dicta sunt, subdens : Cum autem hoc dicant, supple, Philosophi, nihil aliud, supple, volunt dicere, quam quod virtus et malitia determinant, supple, natura servum et liberum, et natura nobiles et ignobiles : dignificant enim, id est, dignum reputant, quemadmodum ex homine, supple, secundum naturam, hominem nasci, et ex bestiis fieri bestiam : sic ex bonis, supple, parentibus, bonum : formativa enim quae est in semine parentum, semper ad similitudinem patris format secundum naturam, ut dicit Aristoteles in XVI de Animalibus. Sed quia
<--- Page Split --->
poss et objici, quod ex bonis aliquando mali, et ex malis aliquando boni procreantur, occurrit et solvit ad hoc dicens : Natura autem vult quidem hoc facere, id est, ex bonis bonos, multoties tamen non potest : et hujus rationem reddit in libro de Animalibus : « Quia licet semen patris, in quo est formativa, semper intendit facere masculum ad similitudinem generantis, tamen quia occasionem patitur semen in virtute alterantis sive alterationis, aliquando fit femina : propter quod femina mas occasionatus dicitur. » Ita natus ex bonis, occasiones malas nutriturus suscipiens, aliquando erit malus : et tunc natura a parentibus habita non potest eum bonum facere.
i His habitis, concludit propositum et determinat quaestionem, cum dicit. Quod quidem igitur, etc. concludit ex praehabitis. Quamdam habet rationem dubitatio, supple, ad utramque partem, et non sunt ii, id est, quidam natura servi, supple, tantum, ii autem liberi, sed etiam, supple, legaliter sunt servi et liberi, palam : et haec est determinatio quaestionis prime. Et ulterius palam, supple, est, quod in quibusdam hominibus determinatum est etiam ab ipsa nativitate, quod tale aliquid est in eis, quod huic, id est, uni expedit servire, huic autem, id est, alii dominari, supple, expedit, et justum
est. Et ulterius oportet hunc quidem ex natura subjici, hunc autem principari ex natura. Quare ulterius sequitur, quod oportet hoc quidem, id est, unum ex natura despolarur, quia despotizatio quidam principatus est. Et haec est determinatio quaestionis secundar. Per contrarium autem infert subdens : Male autem inutiliter despotizare, supple, malum est ambobus. Et hoc probat ex praehabitis : idem enim expedit parti et toti, et corpori et animae, sicut habitum est : habitum est etiam quod servus est quaedam pars domini, et ideo ad idem opus referuntur. Et est servus sicut quaedam pars domini, et non est velut animatum organum corporis, sed est sicut separata pars quaedam corporis : quia servus separatus est a domino, et in hoc differt a membro corporis : propter quod, supple, quia talis communicatio est inter servum et dominum, idem expediens est et amicitia servo et domino ad invicem, his maxime qui natura tales dignificantur, id est, secundum naturam servi et secundum naturam domini. His autem qui non secundum hunc modum, id est, secundum naturam virtutis, sed secundum legem, supple, principantur, et violentiam passis, contrarium, supple, accidit: quia inter eos nec est communicatio nec amicitia, ut determinatum est in octavo Ethicorum.
<--- Page Split ---> CAPUT V.
De potentia gubernandi, dominationis et gubernationis differentia.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Manifestum autem est ex iis, quoniam non idem est despotica et politica, nec omnis ad invicem principatus, sicut quidam aiunt: hic quidem enim liberorum natura, hic autem servorum. Et CECONOMICA quidem monarchia: ab uno enim regitur omnis domus, politica autem liberorum et æqualium principatus.
Patet autem ex his, quod non idem est dominatio et gubernatio Reipublicæ, nec omnes inter se principatus, ut quidam aiunt: nam aliud liberorum secundum naturam, aliud servorum est. Et in re familiari imperium est unius, nam ab uno regitur omnis domus, in Republica autem liberorum et æqualium est gubernatio.
b Despotes quidem igitur non dicitur secundum scientiam, sed eo quod talis sit: similiter autem et servus et liber.
Dominus ergo non dicitur secundum scientiam, sed quia est talis, eodemque modo et servus et liber.
c Scientia autem utique erit, et despotica, et servilis. Servilis quidem, qualem quidam qui in Syracusis erudivit: ibi enim accipiens quis pretium, docuit ancillaria ministeria 1 pueros. Erit autem utique et ad plus horum disciplina, velut pulmentaria et alia talia genera ministrationis. Sunt enim alia aliis, hæc quidem honorabiliora opera, hæc autem necessariora: et secundum proverbium, servus ante servum, ut dominus ante do-
Scientia vero est liberalis et servilis : servilis, qualem Syracusis ille docebat : nam ibi quidam mercede pueros docebat servitutem, ceu coquinariam, et alium hujus generis famulatum : sunt autem ministeria aliorum quidem honestiora, aliorum vero necessaria magis, et ut est in proverbio, servus præ servo, dominus præ domino ? hæ igitur omnes scientiæ serviles sunt.
<--- Page Split --->
minimum. Tales quidem igitur omnes serviles scientiae sunt.
d Despotica autem scientia est, quae est usiva servorum. Despotes enim, non in possidendo servos, sed in utendo servis.
Domini autem scientia est, per quam utitur servis, nam dominus est non in possidendo servos, sed in utendo.
e Est autem haec scientia nihil magnum habens, neque venerandum.: quae enim oportet servum scire facere, illum oportet haec praecipere : propter quod quibuscumque potestas quod non ipsi malum patiantur, procurator accipit hunc honorem, ipsi autem civiliter vivunt, aut philosophantur.
Continet autem haec scientia non magnum aliquid, neque gloriosum : quae enim servum scire facere oportet, illum oportet scire jubere : itaque quibuscumque est facultas a laboribus cessandi, vicarius \ quidem hunc honorem suscipit, ipsi vero aut Reipublica administranda, aut studiis philosophiae intendunt.
f Acquisitiva autem, altera ab utrisque iis, velut quae justi bellica quaedam existens, aut venativa : de servo quidem igitur et domino, determinatum sit hoc modo.
Acquirendi vero disciplina, alia est ab utraque istarum seu bellica quaedam justa, aut venatica : de servo igitur et domino in hunc modum determinatum sit.
COMMENTARIUS IN CAP. V.
a Determinatis his quaestionibus, redit ad propositum, et ostendit quod despotica et politica neque omnes principatus ad invicem sunt idem, sicut ipsi dixerunt, et sicut ipse a principio movit quaestionem contra eos qui dicebant quod non differebant specie, sed quantitate sola. Et primo ostendit quod despotica et politica diversae sunt per hoc quod sunt similia principatibus diversis. Politica enim et principatus super liberos concives, scilicet eodem jure et eadem libertate utentes, despotica autem est principatus servorum : ergo non sunt idem principatus, politica et despotica.
b Deinde eodem modo probat quod ceconomica non est despotica : quia despotes
non dicitur secundum scientiam acquisitionis alicujus, sed eo quod talis sit per naturam, qui scilicet sciat uti servis : hoc autem est natura quod sciat ordinem quo unusquisque servus ordinatur ad officium congruum sibi ad utilitatem domus : et tali natura etiam servus, servus est, et liber, liber est.
c Quamvis autem despotica non sit scientia secundum essentiam et rationem, tamen non sine scientia est despotica et servilis. Quia oportet quod despotica regatur secundum actum aliqua scientia theoria, et servilis similiter. Et hoc probat per quemdam qui in Syracusis, id est, in Syracusana civitate, quae est, ut dicit Hieronymus, in illa parte Italiae quae quondam magna Graecia dicebatur, ubi quidam accepto magistri coquorum pretio, pueros, id est, servos docuit ancillaria ministeria, id est, servilia : et ta-
<--- Page Split --->
lium quidem disciplina ad plura est, quia magnum simpliciter non habet velut ars pulmentaria, id est, coquinaria, et alia talia genera ministrationis, sicut ministerium camere, ministerium marescaltiæ, et hujusmodi : in talibus enim ministeriis alia sunt quædam, quibusdam honorabiliora, alia vero necessariora. Sæpe enim contingit quod minus honorabile, magis necessarium est, ut cura de purgamentis quam de palatio. Quia si non sint loca purgamenta recipientia, palatium replebitur fœtore, sicut dicit Augustinus. Et hoc probat per proverbium antiquum, subdens : Dicitur enim propter gradus ministrationum talium, quod servus est ante servum, id est, honorabilior domino, qui scilicet honorabiliores habet servos. Et concludit in fine, dicens : Tale quidem igitur omnes serviles scientiæ sunt, id est, de ministeriis servorum et ancillarum ad utilitatem domus pertinentium.
d Deinde ostendit per oppositum de despotica, quod etiam quamdam scientiam habet, dicens : Despotica autem scientia est, quae est usiva servorum. Despotes enim non in possidendo servos, supple, dicitur, sed in utendo servis, eo quod unumquemque servorum scit aptare ministerio sibi congruo ad utilitatem domus, quae ordinatur ad vivere et ad bene vivere secundum communitatem œconomicam.
e Hæc autem scientia nihil magnum habens, supple, est, neque venerandum.
Et hoc probat primum ratione, secundo usu. Ratio talis est. In uno opere communicant servus et despotes. Cujus probatio est, Quia quæcumque oportet servum scire facere, oportet despotem scire praecipere. Nihil magnum et venerandum scit facere servus : ergo nihil magnum et venerandum scit praecipere despotes. Secundo probat hoc a signo usus et consuetudinis, dicens : Propter quod quibuscumque, supple, despotibus potestas, supple, est, ex abundantia familiæ fugiunt curam ordinationis servorum, ut non ipsi malum patiantur, supple, sollicitudinis : et procurator, supple, eorum, sicut villicus et syndicus ab ipso despotc collata sibi potestate accipit hunc honorem dispensandi, scilicet familiam. Ipsi autem, supple, qui despotes dicuntur, relicta sollicitudine famimiliæ, vel civiliter vivunt, ut senatores, supple, reipublicæ intendentes, aut philosophantur, liberalibus scilicet studiis intendentes, quæ magnum et venerandum aliquid habent.
/ Deinde continuat dicta ad sequentia : dicens quod acquisitiva scientia eorum quae necessaria sunt ad domum, altera est ab utrisque his, scilicet a scientia despotis et servorum scientia, sive a scientia dominandi et scientia serviendi : neque justitia bellica eadem est cum altera dictarum : et de his dicendum est deinceps. Deinde ponit epilogum in quo concludit totum quod dictum est in capitulo, sic : De servo quidem et domino determinatum sit hoc modo.
<--- Page Split --->
De possessione et acquisitione secundum naturam ac necessaria, animalium praecipueque hominum vitis variis, ac veris divitiis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Totaliter autem de omni possessione et pecuniaria contemplabimur secundum subinductum modum, quoniam quidem et servus possessionis pars quaedam erat.
Omnino autem de universa possessione et questu intuebimur secundum antecedentem modum, quando et servus possessionis erat pars.
b Primum quidem igitur dubitabit aliquis, utrum pecuniativa eadem sit ceconomice, aut pars quaedam, aut submnistrativa : et si subministrativa, utrum ut pectinifactiva textili, aut sicut aeraria statuificae : non enim similiter serviunt : sed haec quidem organa exhibet, haec autem materiam. Dico autem materiam quod supponitur, ex quod aliquod perficitur opus : puta textori quidem lana, statuifico autem aes.
Primum igitur dubitaret utique aliquis, utrum illa disciplina quae ad acquirendum spectat, idem sit quod res familiaris, vel pars aliqua ejus, vel ministra ? et si ministra, utrum quemadmodum pectinaria textoriae : aut quemadmodum araria staturiae ? non enim eodem modo subministrant, sed altera quidem organa praebet, altera materiam. Dico autem materiam, ceu id quod subjacet, ex quo aliquod perficitur opus, ceu textori lana, statuario aes.
c Quod quidem igitur non eadem ceconomica pecuniativae, palam : hujus quidem enim est acquirere, hujus autem uti. Quod enim erit quod utitur iis quae secundum domum, praeter economicam?
Quod quidem igitur non sit eadem rei familiaris disciplina, illi quae pertinet ad acquirendum, manifestum est : nam hujus quidem parare 1 est, illius vero uti : quae enim utitur his quae sunt in domo, nisi rei familiaris disciplina ?
<--- Page Split --->
d Utrum autem pars ipsius sit quaedam, aut altera species, habet dubitationem.
Sed utrum sit ejus pars, vel alia species, dubitationem habet.
e Si enim est pecuniativi videre unde pecunia et acquisitio erit, possessio autem multas complectitur partes, et divitia : itaque primum agricultura, utrum pars quaedam pecuniativa, aut alterum quoddam genus, et universaliter qua circa cibum cura et acquisitio.
Nam si est diligentis patrisfamilias videre quomodo pecunia et possessio adsint : possessio autem et pecunia multas complectuntur partes, itaque primum dubitatio est agricultura, utrum pars aliqua sit illius diligentia, an alius quoddam genus, et totaliter circa alimentum cura et acquisitio ?
f Insuper species multa ciborum: propter quod et multa vita et animalium et hominum sunt : non enim possibile est vivere sine cibo : quare ciborum differentiae vitas faciunt differentes animalium : bestiarum enim haec quidem gregalia, haec autem dispersa, utro modo expedit ad cibum ipsis : propter hoc quaedam esse animaliphaga, haec autem fructiphaga, haec autem omniphaga ipsorum esse. Itaque ad desidias et electionem horum, natura vitas ipsorum determinavit : quoniam autem non idem unicuique delectabile secundum naturam, sed altera alteris, et ipsorum animaliphagorum et fructiphagorum vita ad invicem differunt.
Atqui species alimentandi multae sunt, nam et vita plures sunt animalium et hominum : non enim fieri potest, ut vivatur sine alimento : itaque diversitates alimentorum diversas faciunt animalium vitas, nam ferarum quidem aliae gregales sunt, aliae solivagae, ut hoc vel illo modo illis conducit ad victum, quoniam aliae vivis animalibus, aliae fructibus, aliae cunctis pascuntur : quare ad facultatem victus atque delectum earum, vitas natura distinxit : cum vero non idem cuique dulce sit secundum naturam, sed aliis alia, et illarum quae animalia, illarum quae fructus comedunt, vitae inter se differunt.
g Similiter autem et hominum : multis enim differunt horum vitae : qui quidem enim otiosissimi, pascuales sunt, qui enim a domesticis animalibus cibus sine labore fit vacantibus. Cum autem fuerit necessarium transmigrare pecoribus propter pascua, et ipsi coguntur coassequi, tamquam agriculturam viventem colentes. Alii autem ex praeda vivunt, et prae das alii alias, puta, ii quidem a latrocinio, ii autem a piscatione, quicumque circa stagna, et paludes, et fluvios, et mare tale habitant : ii aut ex avibus, aut bestiis silvestribus : plurimum autem genus hominum ex terra vivit, et domesticis fructibus : vitae quidem igitur fere tot.
Hoc idem est in hominibus : differunt enim eorum vitae : nam pigerrimi qui sunt, pastoralem vitam sequuntur, quoniam a mansuetis animalibus sine labore educatio provenit otiosis, cumque sit necesse mutare locum animalibus, et ipsi coguntur una sequi, quasi agriculturam quamdam vivam colentes : alii vero ex praeda vivunt, et praeda quidem alia alii, seu alii venantes, alii piscantes, ut qui paludes, et stagna, et flumina, et mare accolunt, alii ab avibus, et feris : sed maxima pars hominum a terra vivit, et a fructibus non silvestribus : vitae igitur fere tot sunt.
<--- Page Split --->
h Quicumque quidem sponte natam habent elaborationem, et non per commutationem et negotiationem ferunt alimentum, pascualis, furativa, et piscativa, et venativa. Alii autem et miscentes ex iis, delectabiliter vivunt, consupplentes defectuosissimam vitam quae fuerit deficiens, ad per se sufficientem esse : puta hi quidem pascualem simul et furativam, ii autem agriculturam et venativam, similiter autem etiam circa alias, quomodocumque opportunitas compellat, hoc modo degunt.
Quot secundum propriam et innatam habent operationem, non per commutationem et commercia sibi præparant alimentum, pastoralis, agricultura, prædatoria, piscatoria, venatoria : sunt et qui ista miscentes jucunde vivant, supplentes deficientem vitam qua deliciens est, ut sufficientia adsit, seu pastoralem simul quidam et prædatoriam, alii agriculturam et venationem, eodem modo et circa alias, ut indigentia compellit, in hunc modum degunt.
i Talis quidem igitur acquisitio ab ipsa videtur natura data omnibus, sicut secundum primam generationem, mox sic et secundum perfectam. Etenim secundum eam, quam e principio, generationem, haec quidem animalium compariunt tantum alimentum, ut sufficiens sit quousque utique possit ipsum sibi ipsi acquirere quod generatum est, velut quaecumque vivificant aut ovificant : quaecumque autem animalificant, pro genitis habent cibum in seipsis ad tempus, vocatam lactis naturam : quare similiter palam quoniam et genitis existimandum, plantas animalium gratia esse, et alia animalia hominum gratia : domestica quidem et propter usum, et propter cibum : silvestrium autem, quamvis non alia omnia, tamen plurima cibi et alterius auxilii gratia, ut et vestis et alia organa fiant ex ipsis. Si igitur natura nihil neque imperfectum facit, neque frustra, necessarium, hominum gratia, ipsa omnia fecisse naturam : propter quod et bellica natura acquisitiva aliqualiter erit, prædativa enim pars ipsius, qua oportet uti, et ad bestias, et ad homines quicumque nati subjici non volunt, tamquam natura justum sit hoc prædativum bellum et primum.
Talis igitur acquisitio ab ipsa videtur natura hominibus data ut statim post genituram, sic etiam ad perfectionem deductis, nam ab ipso generationis initio, quaedam animalium simul exprimunt tantum alimenti, ut sufficiat, donec poterit sibi ipsi acquirere, quod generatum est, ut quaecumque ex putredine, vel ex ovis generantur : quae vero pariunt viventia, alimentum habent in seipsis ad natorum educationem, usque ad tempus quoddam, quam lactis naturam dicimus : quare similiter est de perfectis quoque existimandum, plantasque animalium esse gratia, et caetera animalium hominum causa, mansueta quidem propter utilitatem et cibum, fera vero et si non omnia, at plurima illorum propter cibum, et alia adjumenta, ut vestis, ac caetera instrumenta ex illis fiant. Si igitur natura nihil, neque imperfectum facit, neque frustra, necessarium est illa omnium hominum gratia fecisse naturam : quapropter et bellica, secundum naturam quodammodo acquisitiva erit, nam et venatoria pars illius est, qua uti oportet contra bestias, et contra eos homines qui ad parendum nati sunt, nec volunt parere, ut natura id bellum justum existat.
k Una quidem igitur species secundum possessivæ naturam, economicæ pars est, quam oportet, aut existere, aut acquirere ipsam ut existat : quare est the-
Una igitur acquirendi species secundum naturam pars est rei familiaris, quam oportet subesse jam, aut illam parere quo ea subsint : quare est comparatio rerum
<--- Page Split --->
saurizatio rerum ad vitam necessariarum et utilium in communionem civitatis aut domus.
I Et videntur verae divitiæ ex iis esse : possessionis enim talis per se sufficientia ad bonam vitam, non infinita, sicut Solon inquit poetizans, divitiarum nullus terminus præfinitus viris ponitur. Ponitur enim quemadmodum et aliis artibus : nullum enim organum infinitum nullius est artis, neque multitudine, neque magnitudine : divitiæ autem organorum multitudo sunt œconomico et politico. Quod quidem igitur est quædam possessiva secundum naturam œconomicis et politicis et propter quam causam, palam.
in vita necessariarum, et utilium ad societatem civitatis et domus.
Et videntur veræ quidem divitiæ ex his constare, nam sufficientia hujus possessionis 1 ad vitam bonorum non infinita est, ut Solon carminibus inquit. Divitiarum nullus est finis constitutus hominibus : at certe constitutus est, ut in aliis artibus : nullum enim instrumentum cujusquam artis infinitum est, neque multiduinde, neque magnitudine, divitiæ autem sunt multitudo instrumentorum rei familiaris, et reipublicæ : quod igitur sit aliqua acquisitio secundum naturam patribus familias, et gubernatoribus Reipublicæ, et propter quam causam patet.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
Hic incipit determinare de possessiva sive de pecuniativa, qua fuit tertia pars œconomica : et dividitur in duas partes. In prima parte determinat sufficienter ea qua spectant ad theoricam : sed quia in particularibus et practicis scientiis plus valet usus et exercitium et experimentum quam valeat ratio universalis, ideo in secunda parte determinat ea qua pertinent ad usum et experimentum in particularibus, ibi (cap. 8, a), Quoniam autem qua ad scientiam, etc. In prima parte duo facit. Primo enim determinat omnia qua pertinent ad possessivæ et pecuniativæ facultatem, secundum omnem vitæ diversitatem. In secunda specialiter de pecunniativa determinat, ibi (cap. 7, a), Est autem genus aliud possessivæ, etc. In prima ergo determinat omnes facultates qua possunt præstare auxilium ad vitam
et bonam vitam gubernationis domus. Et hæc dividitur in duas partes. In prima determinat facultates et modos quibus potest esse auxilium ad domum gubernandanu. In secunda adaptat eas, ibi (litt. h), Quicumque quidem sponte natam, etc. Prima pars in tres dividitur, in quarum prima movet dubitationem unam qua est hæc (litt. b), utrum scilicet pecuniativa qua fert auxilium domui, sit pars œconomicae, vel eadem sibi et subministrativa, vel non. Secundo utrum pars illius vel altera quaedam species, ibi (litt. d), Utrum autem pars quaedam ipsius, etc. Tertio distinguit specialiter omnes modos possessivæ quibus fieri potest auxilium ad gubernandam domum, ibi (litt. f), Insuper et species multæ ciborum, etc.
a Dicit ergo : Totaliter autem, id est, universaliter de omni possessione qua fert auxilium ad gubernationem familiæ et de pecuniativa : quia, sicut dicitur in V Ethicorum, pecunia mensura est valo-
<--- Page Split --->
ris omnium eorum quæ veniunt ad commutationem, ex quibus sustentatur domus. De his ergo omnibus contemplabimur secundum subinductum modum, id est, secundum quod invenimus in moribus hominum scientium gubernare domum et civitatem : sermones enim morales potius ab usu quam a scientia theorica accipiendi sunt.
b Quæratur ergo primo, utrum possessiva sive pecuniativa eadem sit æconomicæ, vel sit pars quædam subministrativa ipsius : et si est pars subministrativa illius, quæratur secundo, utrum subministret sicut subministrat textili, id est, textrici arti pectinifactiva, id est, instrumentorum ad artem subministrativa : aut subministrat ei sicut subministrat ærarie, id est, arti quæ fundit imagines, et dicitur statuifica, ministrando materiam æris de quo fit statua. Et subdit quare istam divisionem fecit, dicens : Enim, id est, quia non similiter inserviunt illæ duæ. Et subjungit modum. Non enim similiter serviunt illæ, supple, duæ mechanicae : sed hæc, id est, pectinifactiva organa, id est, instrumenta præparando deservit textili : alia autem præparando lanam deservit eidem textili præparando materiam, et sic deservit præparando æs statuifico : quia ex illo fundit statuas.
c Ex quo patet solutio quæstionis : et hoc est quod dicit : Quod quidem igitur non eadem œconomica pecuniativæ, palam : hujus quidem enim, scilicet pecü- niativæ, est acquirere, instrumenta scilicet, et materiam : hujus autem, scilicet œcomicae est uti. Cujus ratio est et ponit sub interrogatione : Quæ enim erit quæ utitur omnibus his, quæ ad materiam et instrumenta pertinet gubernandæ domus præter œconomicam? Quasi dicat, nihil. Ars enim imitatur naturam : et ideo sicut otiosum et vanum est quo non utitur natura, ita otiosum et vanum est quo non utitur ars, et hoc est inconveniens: quia nihil est otiosum et vanum in natura : oportet
igitur quod ista sint adornata ad œconomicam sicut partes subministrativæ.
d Deinde movet secundam quæstionem, ibi, Utrum autem pars ipsius, etc. Et quærit hic, utrum ista possessiva sit pars quædam œconomicae sive species, vel altera species ab ea. Et habet duas partes : quia primo disputat, secundo solvit, ibi, Quoniam autem non idem, etc. Disputando sic procedit : primo enim videtur probare, quod pecuniativa sit idem œconomicae, et arguit sic : Quia quæcumque potentiae habent eumdem actum et finem, eædem esse videntur : œconomicae et possessivæ est idem actus, scilicet providere unde sit sustentatio domus et familiæ : ergo videntur esse eædem : et hoc dicit per hæc verba primo ponens quæstionem, dicens : Utrum autem pars quædam ipsius, possessiva scilicet œconomicæ, aut altera species, habet dubitationem.
e Et procedit ad unam partem per unam rationem sic : Si enim pecuniativæ sive possessivi est, supple, officium, videre unde peciniæ et acquisitio erit, supple, ad gubernandam domum sive familiam, tunc cum hoc sit et possessivæ et etiam œconomicae, videntur esse eædem œconomica et possessiva. Et statim procedit ad oppositum sic : Si autem est hujus quidem, scilicet possessivæ acquirere, supple, materiam et instrumenta, hujus autem, id est, œconomicae, uti et non acquirere, tunc œconomica et possessiva erunt diversæ facultates et artes : quia nulla est facultas quæ utatur taliter acquisitis in organis et materia, nisi tantum œconomica : diversæ ergo videntur œconomica et possessiva. Quod autem hoc verum sit, probat per hoc quod multæ species sunt possessivæ sive acquisitivæ possessionum, cum tantum sit una œconomica utens omnibus his. Et sumit a diversitate ciborum probationem. Quia illa maxime diversificat animalium et hominum vitas. Unde Aristoteles dicit in
<--- Page Split --->
XVI Animalium, quod « omne animal abundat, ubi abundat suus cibus. » Et hoc est quod subjungit: Possessio autem circa quam est possessiva facultas, multas complectitur partes : ergo et divitiae, quae divitiae sunt possessiones. Primum tamen inter haec secundum naturam est agricultura : primo enim homines de agricultura vivere coeperunt, quia terra prima est quae producit fructus ad sustentationem hominum : propter quod in epitaphio Saturni inventum est scriptum : « Hic jacet Saturnus, qui primus in Italia triticum seminare docuit. » Propter hoc quaestio est, utrum pars quaedam pecuniativae sit, aut alterum 'quoddam genus facultatis ad domum pertinens sit facultas illa, quae est circa curam ciborum : quia sine cibis domus non subsistit.
/ Et ulterius quia secundum species ciborum multae sunt industria et facultates animalium acquirendi cibum, utrum secundum omne genus ciborum differant economicae vel non : et hoc est, quod dicit : Insuper multae species ciborum propter quod et vitae multae et animalium et hominum sunt. Cibus autem variat complexionem, complexio autem mores et modos vivendi animalium : complexio enim simile appetit, et in simili delectatur. Et subjungit rationem : Non enim possibile, supple, est, vivere animalibus sine cibo : a cibo enim est esse et augmentari animalibus : et ideo, supple, differentiae ciborum vitas faciunt differentes animalium. Et subjungit differentias dicens : Bestiarum enim, id est, animalium, haec quidem, id est, quaedam sunt gregalia, id est, in congregatione simul manentia : et haec oportet quaerere cibum qui toti congregationi sufficiat, et industriam sive facultatem habere ad hoc. Alia autem sunt dispersa, solitaria, volantia et gradientia : et haec seva sunt animalia, quae sibi solis congregant : et secundum hoc oportet ea habere industriam venativam et praeditavam, ut sibi suficiant ad vitam secundum ordinem naturae,
et sic unumquodque animal secundum ordinem naturae sibi debitum secundum quod sibi expedit ad cibum, sic provisionem habet sollicitudine vitae, quomodo scilicet provideat necessaria vitae : et ideo bestiarum sive animalium quaedam sunt animaliphaga, id est, animalia comedentia (qayw enim est comedo) ut lupi, leones, et accipitres, et hujusmodi rapacia animalia. Quaedam autem sunt fructiphaega, id est, fructus comedentia et semina, et illa habent sollicitudines et industrias inveniendi fructus et semina. Et in utrisque horum sunt diversa genera : quia in utrisque iis sunt diversa delectabilia, et semina sive fructus : et ideo horum etiam inter se vitae differunt, et diversas habent industrias acquirendi cibum. Multis enim differunt horum vitae. Et similiter hominum secundum diversa delectabilia, et vitae necessaria. Ex omnibus his concludit, quod ex hoc quod quaedam comedunt animalia sive carnes, quaedam etiam fructus, et quaedam utrumque, quod propter hoc ad desidias, id est, otiositates et quietem quam omnia animalia desiderant, et ad delectationes quod unumquodque habeat suum desiderabile, natura ordinavit horum vitas, et determinavit ad uniuscujusque delectabile : et dedit unicuique industriam providendi sibi in iis.
g Et in hominibus est similiter : et ideo subdit, quod propter hoc in hominibus qui otiosissimi sunt et otium diligunt et laborem fugiunt, illi sunt pascuales, id est, multa animalia habentes, sicut filii Ruben et dimidia tribus Manasses, et apud nos Cumani qui laborem fugiunt et otium diligunt, illi pascualibus vivunt, lacte scilicet et carnibus animalium, quae sine labore habentur. Sed quia animalia sine pascuis vivere non possunt, et in uno loco multis animalibus pascua sufficere non possunt, ideo cum animalibus coguntur aliquando transmigrare de loco ad locum propter pascua invenienda, eo quod talium animalium talis usus est cis loco agriculturae. Alii autem ho-
<--- Page Split --->
mines ex propria cultura terræ aut animalium, sufficientia fad vitam non habentes, coguntur vivere ex præda, sed diversimode. Quidam enim ex latrocinioquidam autem ex piscatione, ut quicumque circa stagna ac fluvios et paludes et mare habitant : quidam ex avibus, sicut aucupes : quidam autem ex bestiis silvestribus, sicut venatores : ut plurimum tamen genus hominum ex terra vivit, id est, ex terræ fructibus et domesticis frucibus, animalium scilicet et hortensium et agriculturae.
In fine subdit epilogum dicens : Vitæ quidem igitur animalium et hominum fere tot sunt. Et dicit fere, quia in speciali multæ sunt valde, in generali autem sunt quæ dictæ sunt, scilicet ex silvestribus, vel domesticis, vel animaliphagis vel fructiphagis vivere.
h Deinde cum dicit, Quicumque quidem sponte natam, etc., adaptat hos vivendi modos ad vitam humanam : quia de vita humana principaliter intendit : et ponit hic omnia quæ ferunt auxilium ad vitam humanam in domo, quæ est occonomia. Et facit duo. Primo enim dicit omnia quæ ferunt auxilium in domo ad vivere, et bene vivere secundum ea quæ naturaliter faciunt ad supplementum defectus. Secundo ponit aliam speciem quæ est ex pecuniativa, et non est ita naturalis, eo quod non est de iis quæ necessaria sunt ad vitam, ibi (litt. k), Una quidem igitur species, etc.
Dicit ergo : Quicumque ergo sponte natam vel spontaneam habent elaborationem, sicut illi, supple, qui terras suas et areas et alia hujusmodi locant ad determinatum censum, qui in omni casu solvunt dominis quod pactum est, et non vivunt per commutationem, id est, transactionem rerum et negotiationem, id est, mercationem, sed ex aliis quærunt auxilium vitæ in domo, illi, supple, auxilium ad domus sustentationem ferunt, id est, accipiunt alimentum familiæ domus, et eis est ad auxi-
lium pascualis, scilicet providentia, id est, ex pastura animalium, furativa : et intelligit furativam quamcumque industriam quæ occulte et in abscondito lucratur, non eam quæ in furto, id est, in latrocinio invito domino contrectat rem alienam : hoc enim modo potest homo lucrari civiliter ea quæ ad sustentationem domus pertinent. Est etiam ad hanc pertinens piscativa, id est, lucrum quod accipiunt homines ex piscium captura suorum. Hoc etiam modo deservit venativa, quæ scilicet venatur animalia silvestria : vel lucrum undecumque proveniens ad sustentationem domus, sine hoc enim domus non potest pervenire ad vitam nec ad bonam vitam. Alii autem, supple, economi, et, id est, etiam miscentes ex iis, scilicet modis vivendi plures simul, delectabiliter vivunt, plures lucrandi modos permiscentes et supplentes defectuosissimam vitam, humanam scilicet quæ omnibus defectibus plena est : quia quanto nobilius est animal homo, tanto pluribus modis indiget : unde supplent vitam quocumque lucro, ad per se suffcientem esse, id est, quod ex iis quæ habet apud se sufficiat sibi. Et subdit exemplum dicens : Puta ii qui pascualem simul et furativam, id est, in occulto lucrativam : ii autem, id est, alii, supple, miscentes agriculturam in agris et vineis, et venativam in silvestribus animalibus, ut gubernationi domus subveniant, et circa alias, supple, industrias ad abundantiam domus pertinentes quomodocumque opportunitas, supple, vivendi, compellat hoc modo degunt, ad vivere scilicet, et bene vivere in domo.
i Quia autem hæc acquisitio est de necessariis ad vitam, quæ naturalis est, eo quod omnium animalium sollicitudo est de pertinentibus ad vitam : ideo subdit concludens ex prædictis : Talis quidem igitur acquisitio ab ipsa videtur natura data omnibus, supple, animalibus. Et hoc probat per duo signa. Quia quidque natura ordinat ad naturae sustentationem,
<--- Page Split --->
hoc naturale est : hæc autem ordinatur ad naturæ sustentationem : ergo naturalis est. Probatio minoris : sicut secundum primam generationem, id est, quando primo natura producit animalia, omnis natura sufficientia partui producit, donec per seipsum possit pascì et acquirere necessaria id quod generatum est. Et hoc probatur per hoc quod animalia aut ovificant : ovificantia autem in ipso ovo albuginem habent pro substantia corporis, croceum autem pro nutrimento partus, quod sufficit donec animal egrediatur de ovo et quærat necessaria sibi. Alia autem animalificant, id est, animalia pariunt, et illis ministrat natura alimentum lactis, quo sustententur donec sibiisis possint accipere pastum, sicut apparet in omnibus animalibus boum, ovium, et aliorum. Patet igitur quod natura nos hoc docet, quod nobis et nostris sufficiamus in iis quæ pertinent ad sustentationem et vivere et bene vivere.
Et ex corollario ultimorum conclusio patet, quod scilicet vegetabilia et plantæ ab ipsa natura ordinata sunt animalium gratia, et alia animalia ordinata sunt a natura, hominum gratia, scilicet bruta. Quod qualiter sit, determinat per partes in speciali : eo quod doctrina in particularibus in practicis scientiis utilior est. Et ideo subdit dicens : Domestica quidem, supple, super bruta animalia sunt, et propter usum, lanarum scilicet et pellium, et propter cibum, scilicet lactis et carnium : silvestrium autem, sicut cervorum et hujusmodi, quamvis non omnia, tamen plurima sunt cibi, et alterius auxilii gratia ad hominem, supple, ordinata, ut gratia vestis, et alia organa, id est, instrumenta ad vitam, ut corrigiæ et finus, et ex ossibus, dentibus, etc. diversa fiant. Ex omnibus his, supposita quadam propositione generali, scilicet quod natura nihil facit nec imperfectum nec frustra, concludit quod necessarium, propter consequentiam, hominum gratia hoc fecisse naturam. Ex hoc ulterius concludit, quod necessarium propter hoc quod bellica indu-
stria animalium, qua unum oppugnat alterum, sit hujusmodi acquisitio acquisitiva : et quia prædativa est pars bellicæ, et subalternata ei, propter hoc prædativa qua oportet uti et ad bestias et ad homines, talis est acquisitionis ministra, hoc est, eorum quæ ad vitam et ad bonam vitam pertinent : propter hoc et prædativa utendum est aliquando. Et determinat in quo casu : Quia quicumque nati sunt subjici, et naturaliter, supple, sunt servi, sicut ante determinatum est, si illi nolunt subjici, cum secundum naturam subjici debeant (hoc enim secundum naturam justum est, ut subjiciantur) illis potest juste moveri bellum : et hæc fuit causa primi belli. Ad illos ergo potest quis uti prædativa et bellica in auxilium suæ domus.
k Determinatis autem omnibus ad auxilium domus pertinentibus, summatim concludit subdens : Una quidem igitur species secundum naturam possessivæ, id est, ad naturalem possessionem relata (naturale dicitur hic, sine quo natura esse non potest), quæ economicæ pars est, quam et qualem oportet existere, est quæ dicta est, in possessionibus scilicet et acquisitionibus : quia sine hac nec est vivere nec bene vivere, cum ex natura omnes illa indigeant. Sed quia quæstio est adhuc qualiter illa acquiratur, ideo adhuc qualiter oportet illam acquirere aut existere, ut existant, quarum rerum sit necessaria thesaurizatio ad vitam necessariarum et utilium ordinatarum in communionem civitatis aut domus, quæritur.
1 Et videtur secundum rationem, quod veræ divitiæ sint ex iis quæ dicta sunt, scilicet possessionibus agriculturae, et animalium : possessionis enim talis per se sufficientia est ad bonam vitam. Cum enim habet tantum quantum sufficit pro numero et dignitate familiæ, tunc finis est : et ideo sufficientia est talis possessionis ad bonam vitam, et non est infi-
<--- Page Split --->
nita : propter quod reprehendit Solonem qui fecit leges tabularum apud Athenas, quia poetizans dixerit : Divitiarum nullus terminus praefinitus viris ponitur 1, sicut dicitur Isa.(v, 8) : Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis, etc. Possessionum enim talium finis est sufficientia cconomi pro numero familia est dignitate. Et hoc probat supponens unam propositionem, scilicet, in cconomica arte est sicut in aliis artibus, fabrili scilicet, textili et aliis : nulla ars est quae exigat instrumenta infinita multitudine vel magnitudine, quia per illa nunquam contingeret venire ad finem ar-
tis. Cum igitur œconomica ars quœdam sit, cujus divitiae sunt organorum multitudo ad œconomum et politicum ordinata : quia sicut dicit Aristoteles in primo Ethicorum, divitiae organice ad felicitatem deserviunt : et hae divitiae sunt finitæ et naturales : patet quod possessiva ad œconomicam ordinata, finita et naturalis est.
Post omnia hæc concludit capitulum subdens : Quod quidem igitur possessiva, pars scilicet œconomicae, secundum naturam œconomicis et politicis deserviat et subministret, et propter quam causam, palam.
CAPUT VII.
De pecuniaria, ubi multa de nummi usu.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Est autem genus aliud possessivæ, quam maxime vocant, et justum est ipsum vocari pecuniativam : propter quod nullus videtur esse terminus divitiarum et possessionis, quam ut unam et eamdem dictæ multi putant propter vicinitatem : est autem neque eadem dictæ, neque longe posita. Est autem hoc quidem natura, hoc autem non natura ipsarum,
Est aliud genus acquirendi, quod maxime vocant, et merito vocari debet pecuniarum, in quo nullus finis esse videtur divitiarum, et possessionis, quod esse unum et idem cum illo de quo supra diximus, plerique crediderunt propter vicinitatem : sed neque est idem, neque valde remotum : est enim alterum illorum secundum naturam, alterum non
<--- Page Split --->
sed per experientiam quamdam et artem fit magis.
secundum naturam, sed magis secundum peritiam et artem.
b Sumamus autem de ipsa principium hinc : uniuscujusque enim rei duplex usus est, ambo autem secundum se, sed non similiter secundum se : sed hic quidem proprius, hic autem non proprius rei, puta calceamenti calceatio et commutatio : ambo enim calceamenti usus : etenim commutans cum eo qui indiget calceamento, pro numismate, aut rico, utitur calceamento, secundum quod calceamentum, sed non secundum proprium usum ; non enim commutationis gratia factum est : eodem autem modo se habet et de aliis possessis rebus.
De quo dicere sic exordiamur : cujusque rei quae possidetur, duplex est usus, uterque vero secundum ipsam rem, sed non similiter, verum alter proprius, alter non proprius, ceu calcei quidem est calcreatio et venditio, uterque enim usus calcei est, nam qui calceum indigenti vendit pro pecunia vel cibo, utitur calcreo quo calceus est, sed non secundum proprium usum, non enim commutationis gratia factus est calceus, eodem modo se habet in aliis rebus, quas possidemus.
c Est enim permutativa omnium : quae incipit, primo quidem ab eo quod secundum naturam, eo quod hic quidem plura, hic autem pauciora sufficientium habent homines : quare et palam, quod non est secundum naturam pecuniativae camp soria : quantum enim sufficientis ipsis, necessarium erat licri commutationem.
Est enim permutatio in omnibus cepta quidem ab initio, ex eo quod est secundum naturam, quod alii plura quam opus sit, alii pauciora habeant, ex quo manifestum est pecuniariam non esse secundum naturam ejus, quae pertinet ad acquirendum : quod enim ipsi sufficeret, necessarium erat permutationem fecisse.
d In prima quidem igitur communitate (hæc quidem est domus) manifestum, quod nullum opus ipsius. Sed jam ampliori communitate existente, ii quidem enim ipsorum commutabant omnibus, ii autem segregati, multis rursum, et aliis quorum secundum indigentias, necessarium fieri retributiones, quemadmodum adhuc faciunt multæ barbararum nationum, secundum commutationem : ipsæ enim opportuna ad ipsas commutant, ad plus autem nihil : puta vinum ad triticum dantes et accipientes, et aliorum unumquodque talium.
In prima igitur societate, id est, in domo, manifestum est, nihil opus esse illius : sed jam majori existente societate, alii enim illorum communiter habeant omnia, alii separatim, multa rursus et alia, quorum secundum indigentiam necesse erat permutationem facere, quemadmodum adhuc faciunt barbarorum nationes multæ, alia pro aliis dantes recipientesque, inutilia enim sibi pro utilibus tradunt, ultra vero nihil, ceu vinum pro tritico, et cæteris talibus.
e Talis igitur commutativa quidem, neque præter naturam, neque pecuniativæ est species ulla : in suppletionem enim ejus quæ secundum naturam, per se sufficientiæ erat.
Hujusmodi ergo permutatio neque præter naturam est, neque ad amplificationem patrimonii pertinet, cum sit in supplementum indigentiæ secundum naturam.
<--- Page Split --->
f Ex hac tamen facta est illa secundum rationem in agendo : peregrino enim facto auxilio per adduci quibus indigebant, ex necessitate, numismatis acquisitus est usus : non enim facile portabile per longa unicuique secundum naturam necessariorum : propter quod ad commutationes tale aliquid compouserunt ad semetipsos dare et accipere, quod utilium per se ens, habebat utilitatem valde expeditam ad vivere, puta ferrum, et argentum, et si quid tale alterum : primo quidem simpliciter determinantibus magnitudine, et pondere, postremo autem, et characterem imprimentibus, ut absolvat a mensuratione ipsos : character enim positus est quantitatis signum.
Ex hac tamen illa processit secundum rationem, nam cum a remotioribus quareretur auxilium, in portando illa quibus indigebant, et exportando illa quibus abundabant, necessario nummi introductus est usus, non enim faciliter deferri possunt singula singulis ad vitam necessaria, itaque ad permutationes faciendas tale aliquid compouserunt inter se dare et accipere, quod utilium quippiam existens, usum haberet commutandi facilem ad vitam, ceu ferrum, et argentum, et si quid aliud tale, primo simpliciter diffinitum quantitate et pondere, postmodum vero etiam signo impressum, quo a mensura liberi essent, nam signum positum est ad quantitatem demonstrandam.
g Facto igitur jam numismate ex necessaria commutatione, altera species pecuniativæ facta est, camp soria. Primo quidem igitur simpliciter forte factum : deinde per experientiam jam artificialius, unde et quomodo numismatum plurimum faciat lucrum.
Reperto igitur nummo ex necessaria permutatione, alia species acquirendi emersit, nummularia. Primo forsan simpliciter, postea per experientiam artificiosior, unde et quomodo permutando plurimum faciat.
h Propter quod videtur pecuniativa maxime circa numisma esse, et opus ipsius posse considerare unde erit multitudo pecuniarum : factiva enim divitiarum et pecuniarum.
Quapropter videtur nummularia maxime circa quaestum pecuniarum versari, et illius esse opus, posse discernere unde proveniat multitudo pecuniarum : nummorum enim et divitiarum effectiva est.
i Etenim divitias multoties ponunt numismatis multitudinem, propter quod circa haec esse pecuniativam et camposriam.
Nam et divitias plerumque ponunt esse multitudinem pecuniae, ex eo videlicet, quod circa illa intendunt pecuniaria et quaestuaria.
k Alterum autem rursum deliramentum esse videtur numisma, et lex omnino, natura autem nihil : quoniam transpositis utentibus, nullo dignum, neque utile ad aliquid necessariorum : et numismate dives, multoties indigebit necessario cibo : quamvis inconveniens tales esse divitias, quibus abundans fame perit, quemadmodum et Midam illum fabulose dicunt propter insatiabili-
Contra vero interdum futile quiddam videntur nummus et lex omnino, et nequidquam secundum naturam, quoniam mutatis his qui utuntur, nullius pretii, aut utilitatis est ad aliquod necessariorum, et locuples nummis penuriam patietur necessarii alimenti : atqui absurdum est tales esse divitias affirmare, quarum abundans quis fame perire possit, ut de Mida fabulis traditur, cui prop-
<--- Page Split --->
tatem desiderii, omnibus cibis exhibitis aureis.
ter insatiabilitatem desiderii, quidquid apponebatur, fiebat aurum.
1 Propter quod quaerunt alterum aliquid, divitias et pecuniativam recte quaerentes : est enim altera pecuniativa et divitiae, quae secundum naturam, et haec quidem economica. Camporia autem factiva pecuniarum, non omnino, sed per pecuniarum permutationem. Et videtur circa numisma haec esse : numisma enim elementum et finis commutationis est.
Quamobrem quaerunt divitias alias, et aliam acquirendi rationem, et recte quidem : est enim alia acquirendi ratio et divitiae secundum naturam, et haec quidem rei familiaris disciplina, illa vero pecuniaria pecuniarum effectiva, non simpliciter, sed per ipsarum pecuniarum commutationem, et videtur circa nummum ista versari, nam nummus primum est et ultimum in commutatione.
m Et infinitae utique divitiae, quae ab hac pecuniativa. Sicut enim medicinalis ad sanare infinitum, est et quælibet artium finis in infinitum (quoniam maxime enim illum volunt facere), eorum autem quæ ad finem, non in infinitum : terminus enim quod finis omnibus, sic et huic pecuniativae non est finis terminus, finis autem tales divitiae et pecuniarum possessio : æconomice autem non pecuniativae est terminus : non enim hoc æconomice opus.
Et infinite sunt hujusmodi divitiae, quae ab hac ratione rei augende proficiscuntur : ut enim medicina sanitatis in infinitum est, et unaquæque ars, finis in infinitum, nam quam maxime volunt illum efficere, eorum vero quæ sunt ad finem non in infinitum, finis enim extremum omnibus, sic et hujus rationis augende rei non est finis terminus, finis autem tales divitiae et pecuniarum possessio, sed rei familiaris non augende rei est finis : non enim hoc rei familiaris est opus.
n Propter quod sic quidem videtur omnium divitiarum necessarium esse terminum : in his autem quae fiunt, video accidens contrarium : omnes enim in infinitum augent pro rebus ad usum habentes numisma.
Quapropter in hac quidem videtur necessarium, ut sit finis omnium divitiarum, sed contra video fieri : omnes enim in infinitum augent, qui pecuniis student.
o Causa autem propinquitas ipsorum : variat enim usus ejusdem existens utrique, pecuniativae 1. Et ejusdem enim usus est acquisitio, sed non secundum idem : sed hujus quidem alius finis, hujus autem augmentatio finis. Quare videtur quibusdam hoc esse œconomicae opus : et perseverant, vel salvare oportere existimantes vel augere numismatis substantiam in infinitum.
Causa vero hujus est illarum propinquitas, variatur enim usus ejusdem rei, cum sit utriusque acquisitionis : ipsius enim usus acquisitio sed non secundum idem, at hujus quidem, alius finis, illius vero amplificatio. Itaque videtur quibusdam hoc esse rei familiaris opus, et perseverant existimantes oportere, aut conservare, aut augere pecuniam in infinitum.
p Causa autem hujus dispositionis studere circa vivere, sed non circa be-
Causa vero hujus dispositionis studium vivendi, sed non bene vivendi : cum er-
<--- Page Split --->
ne vivere. In infinitum igitur illa concupiscentia existente, et factiva infinita desiderant. Quicumque autem ipsius bene vivere adjiciunt, quod ad fruitiones corporales quaerunt. Itaque quoniam et hoc in possessione videtur existere, omnis eorum vita circa acquisitionem pecuniarum est.
go cupiditas in infinitum extendatur, illa quoque quae efficiunt infinita, cupiunt : sed qui bene vivere student, ad fruitionem corporis divitias quaerunt. Unde cum hoc quoque in acquisitione consistere videatur, omnis eorum circa acquirendum est.
q Et altera species pecuniativae, propter hoc venit : in excessu enim non existente fruitione, fruitivi excessus factivam quaerunt. Et si non pro pecuniativa possint acquirere, per aliam causam hoc attentant, unaquaque priorum utentes non secundum naturam. Fortitudinis enim non pecunias facere est, sed audaciam : neque militaris et medicinalis : sed illius quidem victoriam, hujus autem sanitatem. Hi autem omnes faciunt pecunias, tamquam hic finis existat, ad finem autem omnia opportunum occurrere : de non necessaria quidem igitur pecuniativa, et quae, et propter quam causam in indigentia sumus ipsius, dictum est et de necessaria, quoniam altera quidem ab ipsa : economica autem secundum naturam, quae circa cibum, non sicut ipsa infinita, sed habens terminum. Palam autem, et quod dubitabant a principio, utrum economici et politici est pecuniativa aut non. Sed oportet hoc quidem existere : sicut enim et homines non facit politica, sed sumens a natura, utitur ipsis : sic et cibum natura oportet tradere, terram, aut mare, aut aliud aliquid : ex his autem quomodo oportet ista disponere, convenit economo : non enim est textilis lanas facere, sed uti ipsis, et cognoscere etiam, quale utile, et idoneum, vel pravum et ineptum.
Et altera augendi species hinc processit : cum enim fruitio modum excedat, illam adhibent quae hujusmodi excessum adimplere possit. Et si per has acquirendi species nequeant parare, per aliam causam efficere conantur, unaquaque freti potentia non secundum naturam : fortitudinis enim non est pecunias parare, sed iudiciam animi, neque rei militaris, aut medicinae, sed hujus quidem victoriam, illius vero sanitatem : at illi cuncta ad pecuniam convertunt quasi hic sit finis, ad finem vero cuncta oporteat tendere : de illa igitur acquirendi specie quae necessaria non est, et quaenam ea sit, et propter quam causam illa indigemus, diximus et de illa quae necessaria est, quod altera ab illa, et disciplina rei familiaris secundum naturam circa alimentum, nec infinita ea sicut illa, sed finem habens. Ex hoc patet id de quo ab initio dubitabatur, utrum gubernationis domus et civitatis sit acquirere, vel non, sed oporteat prius esse acquisitum : sicut enim homines non facit Respublica, sed factos a natura suscipiens, utitur illis, sic et alimentum oportet naturam praebere, aut a terra, aut a mari, aut alio quopiam : sed quemadmodum haec administranda sint ad gubernationem pertinet domus : neque enim textoris est lanas facere, sed factis uti, et discernere qualis sit bona et apta, et mala, et inepta.
r Etenim dubitabit utique aliquis, propter quid pecuniativa quidem pars cconomiae, medicinalis autem non pars ? Quamvis oportet sanari eos, qui
Nam dubitaret utique aliquis, cur ea diligentia, quae ad acquirendum pertinet, pars rei familiaris sit, medicina vero non sit ejus pars. Atqui sanam esse familiam
<--- Page Split --->
in domo, sicut et vivere, aut aliquid necessariorum. Quoniam autem est quidem et oeconomici et principis etiam de sanitate videre, est autem ut non, sed medici : sic et de pecuniis est quidem ut oeconomici, est autem ut non, sed subservientis.
ejus oportet, quemadmodum et victum habere, aut aliud quiddam necessariorum, sed cum sit ut patrisfamilias et gubernatoris de salute providere, sit etiam ut non, sed medici, ita etiam de pecuniis est, ut patrisfamilias, est etiam ut non, sed ut lucro inservientis.
s Maxime autem, quemadmodum dictum est prius, oportet natura hoc existere : naturae enim opus est cibum genito exhibere. Omni enim ex quo fit cibus, quod relinquitur, est : propter quod secundum naturam est pecuniativa omnibus ex fructibus et animalibus.
Maxime vero, ut priis dictum est, a natura oportet haec existere, natura enim opus est alimentum genito praebere. Cuique autem, ex quo generatur, alimentum est afferendum : itaque secundum naturam est parandi studium omnibus ex frucibus et animalibus.
t Duplici autem existente ipsa, quemadmodum diximus, et hac quidem campsoria, hac autem oeconomica, et hac quidem necessaria et laudata, hac autem translativa vituperata juste, non enim secundum naturam, sed ab invicem est : rationabilissime odio habetur obolostatica', eo quod ab ipso numismate fit acquisitio, et non super quo quidem acquisivimus : translationis enim gratia factum est usura : tóxos 1 autem seipsum fucit amplius. Unde et nomen istud accepit : similia enim parta generantibus ipsa sunt, tóxos 2 autem fit numisma ex numismate : quare et maxime praeter naturam ista pecuniarum acquisitio est.
Cum vero et haec sit duplex, ut diximus, et altera pecuniaria, et altera disciplina rei familiaris, et haec quidem necessaria et laudabilis, illa vero translata et merito improbanda, quia non secundum naturam sed ab hominibus acquirit, rationabilissime habetur odio nummularia, quoniam a nummo ipso facit acquisitionem, et non quod inductus est : commutationis enim causa nummus inductus fuit. Ficnus autem seipsum majus facit, unde et nomen venit, quoniam illa quae pariuntur, similia sunt gignentibus, in fenore autem nummus nummum parit : itaque maxime praeter naturam est hic acquirendi modus.
COMMENTARIUS IN CAP. VII.
Sic igitur determinata possessiva, quae naturalis est et finita, accedit ad determinandum de chrematistica sive pecuniativa : χ2τίμχ enim in Graeco numisma dicitur, sicut dicit Eustratius super quar-
tum Ethicorum. Determinans autem de chrematistica tria facit : et secundum hoc dividitur capitulum istud in tria. In primo enim movet quamdam quaestionem, scilicet utrum chrematistica et economica sint idem (sicut quidam putaverunt), vel non. In secunda parte ostendit, quod numisma est elementum et finis commutationis rei ad rem, ad oeconomicam pertinens, ibi (litt. d), In prima quidem igi-
1 'O6oAotaxix:r, metier d'usurier. 2 Tóxos a t'xTO, Rac. tx., produit de l'argent
<--- Page Split --->
tur communitate, etc. In tertia ex determinatis determinat quaestionem, scilicet quod chrematistica non est idem œconomice nec possessive, ibi (litt. q, versus medium), Palam et quod dubitabant a principio, et in hoc finitur capitulum.
a Primo igitur movet quaestionem sic dicens : Est autem genus aliud possessive, supple, industrie sive potentie, quam scilicet industriam vocant, usu scilicet communi, et justum est, quia rationabile est ipsam vocari pecuniativam sive chrematisticam in Graeco : propter quod Soloni nullus videtur terminus esse divitiarum et possessionis. Quia illius nullus est terminus, ut infra dicit, eo quod concupiscentiae non est terminus. Et subdit tangens quaestionem et rationem quaestionis, Quam, scilicet chrematisticam, ut unam et eandem dicte, id est, possessive naturali et finite, quae economicae subministrat, multi putant. Et subjungit rationem illorum dicens : Propter vicinita:em : quia scilicet vicinae sunt haec et illa, propter hoc quod utraque, ea quibus economica indiget ad sustentationem familiae ad vivere et bene vivere, administrat.
Et statim subdit determinationem quaestionis, licet postea videatur quod melius determinet, ibi, Est autem nec eadem, etc. Et in hac determinatione duo facit. Primo enim determinat communicationem qua utebantur primum communicantes res ad invicem. Secundo determinat communicationem quae facta est jam invento numismate, ibi (litt. g), Facto igitur jam numismate, etc. In prima harum quatuor facit. Primo enim ponit principium secundum quod procedendum est in quaestione ista. Secundo ponit communicationem quae facta est domo tantum existente, ibi (litt. c), Est enim permutativa omnium, etc. In tertia ponit communicationem quae facta est civitatibus existentibus, ibi, (litt. e), Talis igitur commutativa, etc. In quarta ponit necessitatem propter quam inductum est numisma, ibi, (litt. f, circa prin-
cipium), Peregrino enim magis facto auxilio, etc.
Et hoc est : Est autem genus aliud possessive, scilicet industrie quam maxime in usu loquentium vocant, et justum est, id est, rationale ipsam vocari pecuniativam in Latino, sive xp^u^stix^v^ in Graeco. Et dicit hanc esse genus : quia haec commutatio est secundum valorem et mensuram omnium commutationum, ut dicit in quinto Ethicorum : propter quam, scilicet commutationem chrematisticam, nullus videtur esse terminus divitiarum, supple, Soloni, et possessionis, id est, possessive, quae facultatem subministrat economicae ad vivere et ad bene vivere. Et statim procedit ad quaestionem. Quam, scilicet pecuniativam, ut unam et eamdem dictae, scilicet naturali possessive et finite (de qua ante dictum est in praecedenti capitulo) multi putant. Et subdit rationem ipsorum : Propter vicinitatem : quia scilicet utraque, et illa et ista, necessaria subministrat economico ad vivere et ad bene vivere : et tali procedunt argumento, ibi, Quam unam et eamdem dictae, etc. Quaecumque industriae ejusdem sunt usus, eadem sunt vel vicinae : chrematistica et possessiva naturalis et finita, ejusdem sunt usus, quia utraque est administrativa facultatum economico ad vivere et bene vivere pro se et familia : ergo sunt eadem. Statim subinfert solutionem et distinctionem unius ab alia, ibi, Est neque eadem dictae, supple omnino, neque longe posita. Et subdit distinctionem unius ab alia : Est autem haec quidem, scilicet possessiva naturalis et finita, quae est in rebus ad naturae sustentationem ordinatis, et est natura (ablativi casus) id est, a natura ordinata. Haec autem, id est, alia scilicet chrematistica sive lucrativa pecuniae, non natura, id est, non per naturalem industriam ordinata, sed per experientiam quamdam et artem fit magis usu, scilicet quotidiano. Non est enim natura hominis ut desideret pecuniam multiplicare, sed propter
<--- Page Split --->
aliud et per accidens hoc facit, ut scilicet inveniat per pecuniam necessaria ad gubernationem domus : sic enim dicitur in Ethicorum : « Nummus diligitur, quia fidejussor est futurae necessitatis. »
b Deinde cum dicit : Sumamus autem de ipsa, etc. Proponit principium generale quo hoc probandum est, quod scilicet per artem et experientiam fit pecuniae multiplicatio et non natura. Et dicit, Sumamus autem de ipsa, scilicet chrematistica, principium hinc. Et proponit generalem propositionem dicens : Uniuscujusque rei duplex est usus sive utilitas : et ambo usus sive utilitates sunt rei secundum se, sed non similiter secundum se : unus est enim proprius rei usus, alter autem non ita proprius : puta calceamenti usus est calceatio et proprius et secundum se : quia calceamentum factum est propter calceationem : et est usus calceamenti propter commutationem, ut scilicet calceamentum commutetur pro numismate ejusdem valoris, vel tritico, vel vino, vel alio necessario, apud eum qui abundat tritico, vel vino, vel numismate, et deficit in calceamento : et iste est usus calceamenti secundum se, sed non proprius : quia calceamentum non est factum ad hoc, sed ad calceationem. Et hoc est quod subdit : Ambo enim calceamenti usus, calceatio scilicet et commutatio. Etenim commutans cum eo qui indiget calceamento, pro numismate quod est mensura valoris omnium, ut dicit in quinto Ethicorum, aut cibo, utitur calceamento secundum quod calceamentum, sed non, supple, utitur eo secundum proprium usum. Et subdit rationem dicens : Non enim commutationis gratia factum est calceamentum, sed calceationis per se et proprie. Eodem modo se habet et de aliis possessis rebus, scilicet in opere pistrino et panifico et lanifico, et in omnibus aliis. In omnibus enim his est iste duplex usus, uterque secundum se, sed non proprius.
c Et subdit, quod permutativa deserviens œconomo in omnibus talibus est. Et hoc est : Est enim permutativa omnium. Et subdit quomodo incepit in communicationibus hominum, ibi, Quæ incepit ab eo quod secundum naturam, supple, ordinatum est ad vivere et bene vivere. Et causam subdit quare oportet ista commutari, et dicit : Hæc quidem plura erant apud quosdam, vinum scilicet et calceamentum, plura habebant quam sufficeret : hæc autem, id est, quædam pauciora sufficientium, id est, de numero sufficientium habent homines diversi : et ideo ea in quibus abundabant, commutare volebant in ea in quibus deficiebant. Hæc igitur est prima causa commutationis : ex quo palam est campsoria pecuniativæ, id est, quod cambiatur pecunia in pecuniam non est secundum naturam, non enim est de iis quæ ad vivere et bene vivere ordinata sunt : nec est in iis propter quæ numisma inventum est. Illud enim inventum est ut sit mensura valoris rerum ad vivere et bene vivere pertinentium, non ut commutetur in pecuniam.
d Et ostendit ordinem qualiter hæc processit in communicatione hominum, ibi, In prima quidem igitur communitate, id est, communicatione quæ est œconomica sive communicatio domus : hoc enim magnum est et consideratione dignum, quod ad illam communicationem nullum erat opus ipsius. Illi enim qui in una domo erant, eodem communicabant, et ejusdem artis erant, et ideo cum nullo communicationes faciebant nec rei nec pecuniae : sed jam ampliori scilicet faeta communicatione, domus scilicet ad domum, et viri ad virum, et civitatis ad civitatem, ii quidem, id est, quidam in vico, civitate, vel domo habitantes et multa opera facientes, communicabant omnibus in circuitu existentibus, superflua scilicet ultra sufficientiam quibus abundabant, in necessaria quibus deficiebant apud alios commutantes. Hi autem,
<--- Page Split --->
id est, quidam segregati et in quibusdam abundantes non in omnibus, sua communicabant, multis, a quibus accipiebant pro suis, quibus indigehant: et in tali communicatione fuit necessarium ad indignecias, id est, secundum indigentias fieri retributiones secundum medietatem arithmeticam, ut dicit in V Ethicorum. Talis enim commutatio fit a pari et pacto, ut dictum est: « Et si non fiat retributio ad parum et pactum, confugiunt ad judicem, » ut dicit Aristoteles in V Ethicorum, tamquam in justum animatum. Et subdit, quod tunc primo quando inceperunt communicationes hominum ad invicem, commutabant res ad res secundum æqualem valorem dantes et accipientes et aliorum talium unumquodque, supple, ad vivere et bene vivere pertinentium sic commutabant, quemadmodum adhuc faciunt multæ barbararum nationum, quæ commutant res ad res, eo quod numismate non utuntur.
e Talis igitur commutativa, rerum scilicet ad res, neque præter necessariam commutationem est, quia in necessariis ad vitam est: nec est pecuniativæ species ulla, id est, aliqua. Non enim est ad augendam pecuniam, sed ad supplementum necessariorum. Et hoc est quod subdit, rationem hujus assignans, ibi, In supplementum enim ejus quod secundum naturam, id est, ad naturam ordinatorum ad vivere erat, supple, ista commutatio per se sufficienti et abundanti, ut scilicet ea in quibus abundabat, commutaret in ea, in quibus deficiebat, et sic sufficeret ad vivere et bene vivere in domo.
f Ex hac tamen naturali et possessiva commutatione facta est illa, quae non est naturalis commutativa, sed magis secundum rationem et legem quae est pecuniativa, ut scilicet ad pecunias fiat commutatio rerum necessariarum. Et subdit quomodo: Quia crescente multitudine hominum in villis et civitatibus, et facto peregrino auxilio contra pericula
viarum et difficultates vectigalium, quibus indigebant homines ad adducendum sibi, quibus etiam indigebant ad emittendum ad alios quibus abundabant, ex necessitate tali acquisitus est numismatis usus, eo quod de facili vehitur et revehitur numisma, et est mensura valoris omnium et fidejussor futurae necessitatis. Et hujus iterum subdit rationem, ibi, Non enim facile est portabile per longa, scilicet terrarum spatia, unumquodque secundum naturam necessariorum, id est, quod est de numero necessariorum, sicut triticum, vinum, lana, et hujusmodi: propter quod, id est, propter talem indigentiam, ad communicationes utiles omnium rerum, tale aliquid, id est, numisma composuerunt, supple, homines ex pacto inter se facto, ut scilicet per illud dare et accipere possint unumquodque per se ens utilium, id est, de numero utilium ad vitam et bonam vitam. Et hujus ponit rationem, ibi, Habebat enim hoc, scilicet numisma, utilitatem valde expeditam ; quia erat utilis mensura omnium commutabilium secundum valorem ad vitam et bonam vitam valentium. Et dat exemplum in metallis, ibi, Puta ferrum et argentum, supple, commutabant in omnia alia. Et si quid tale alterum, cuprum scilicet et aurum, et stannum. Et tangit ordinem commutationis istius secundum processum temporis subdens: Primo quidem simpliciter, scilicet sine impressione imaginis commutabant metallum, supple, determinatum magnitudine et pondere solum. Postremo autem, supple, processu temporis cum difficile esset semper ad ponderatores recurrere, faciebant, supple, commutationes, et, id est, etiam characterem imprimentibus, id est, principum imagines et superscriptiones, hac scilicet necessitate cogente, ut absolvant seipsos a mensuratione ponderis quæ difficilis eis erat in qualibet commutatione: character enim, imago scilicet et superscriptio, positus est, supple, in numismate in signum quantitatis, id est, ponderis et puritatis
<--- Page Split --->
metalli : scitur enim quot numismata marcham, quot marchea libram faciant, et quot librae sint valor hujus vel illius rei.
g Ostensa commutatione quae fuit ante numismatis inventionem in commutationibus, emptionibus et venditionibus, ponit eam quae fuit post numismatis inventionem, quae et innaturalis et infinita : innaturalis, quia est in iis quae ad naturea sustentationem non sunt ordinata : infinita, quia est ad concupiscentiae satietatem, quae infinita est : et hoc est quod dicit, ibi, Facto igitur numismate, quod est mensura valoris omnium commutandqrum, et fidejussor omnis futurae necessitatis, ex necessaria commutatione, qua scilicet indigebant homines ut superflua sibi commutarent in necessaria quibus indigebant, tunc altera species pecuniativa facta est, quae scilicet dicitur camposoria, qua scilicet pecunia commutatur in pecuniam, argentea in argentum, et aurea in aurum. Et sicut dixit progressum possessiva et commutativa naturalis et finita, determinat progressum istius, et dicit tria. Primo quomodo progressa est, et quomodo divitiarum factiva. Secundo ostendit quomodo est innaturalis, ibi, (litt. l, in medio), Factiva enim divitiarum, etc.Tertio quomodo est infinita, ibi (litt. l, versus finem), Numisma enim, etc.
Dicit ergo : Facto igitur jam numismate, ut scilicet mensura valoris uniuscujusque rei commutandae esset. Et hoc est quod subdit : Ex necessaria commutatione, qua scilicet indigebant homines ut superflua commutarent in necessaria quibus indigebant, altera species pecuniativa, id est, multiplicativa pecuniarum, facta est, camposoria scilicet qua pecunia commutatur in pecuniam ampliorem. Et subdit de progressu illius in experientiis hominum. Primo quidem igitur simpliciter forte factum, ad tantum scilicet pro tanto, sicut etiam dicit Dominus (Luca, vi, 35) : Mutuum date, ni-
hil inde sperantes. Deinde per experientiam, quia scilicet in tempore quo commutabant, alii de pecunia sua lucrari poterant, per experientiam, talem scilicet jam artificialius accommodare coeperunt propter interesse, minus scilicet pro majori, ut damnum quod exspectando incurrebant, magis accipiendo resarcient : unde, hoc est, propter quod quomodo transmutant, id est, mutant vel in quas merces commutant pecuniam, scire scilicet per experientiam, plurimum faciet lucrum, multiplicatione scilicet pecuniae.
h Propter quod videtur pecuniatica, id est, industria multiplicationis pecuniae, maxime circa numisma esse, supple, multiplicandum, et opus ipsius, scilicet camposoria, videtur esse posse considerare unde erit multitudo pecuniarum, mutuando scilicet vel commutando, vel quocumque modo alio : factiva enim divitiarum et pecuniarum est, supple, talis industria.
i Et quia dixerat divitiarum, quae maxime est in possessionibus et non in pecunia, ideo probat quod dixit a dicto vulgi, ibi, Et divitias multoties, multi scilicet vulgares et populares ponunt, supple, esse numismatis multitudinem, et reputant divites eos qui multum habent de pecunia. Propter quod circa hoc esse pecuniativam et camposoriam opinantur, et non circa triticum, vel vinum et alia necessaria ad vivere et bene vivere. Haec est enim opinio vulgi communis.
k Et statim vadit in contrarium dicens : Aliquando autem rursum, supple, a sapientibus considerantibus omnia secundum naturalem ordinem, deliramentum videtur esse numisma, supple, esse divitias, et, supple, videtur esse lex omnino, id est, institutum a lege et non esse a natura omnino : natura autem nihil. Et hoc est quod subdit pro ratione dicti : Quoniam transpositis utentibus, a prima scilicet commutatione qua
<--- Page Split --->
est tritici et vini et lana et aliorum necessariorum ad vitam in commutationem pecuniae, nullo dignum erit, supple, numisma, neque utile erit, scilicet, numisma, ad aliquid necessariorum, supple, ad vitam. Et subjungit aliam rationem : Et numismate dives, multoties indigebit necessario cibo : quia scilicet nummis uti non potest, nec invenit nummo necessarii commutationem. Dicunt enim vulgares hoc, supple, quamvis secundum reclam rationem inconveniens, supple, sit, tales esse divitias, quibus abundans fame perit. Et dat exemplum poeticum quod in Ovidio magno ponitur et in Homero apud Graecos, ibi, Quemadmodum Midam illum, cui scilicet Jupiter aures asininas dedit, quia omnia perverse judicabat, fabulose dicunt, scilicet Poeta, propter insatiabilitatem desiderii, id est, avaritiae. Dicitur enim, quod iste Midas optabat quod quidquid tangeret, aurum fieret : et cum exauditus esset a Jove, omnibus cibis exhibitis et aurum facis quae tetigerat, fame mortuus est, eo quod aurum ad ordinationem bona vita non est ordinatum.
I Propter quod sapientes, scilicet, qui attendunt naturam et ordinem naturae, sicut est, quaerunt alterum aliquid divitias veras, scilicet esse et pecuniativam : pecuniativa enim est inventa in rerum necessariarum ad vitam commutationem, et non in pecunia augmentum. Unde illi divitias alterum aliquid reputant a pecuiniativa (et in hoc recte judicant), et quarunt. Est enim altera pecuniativa, et divitiae verae, supple, quae secundum naturam sunt. Et haec quidem, possessiva scilicet, quae ad vivere et bene vivere ordinatur, est secundum naturam, et est economica, id est, economicae subserviens. Camporia autem, id est, pecuniativa pecunia in ampliorem pecuniam, hoc est, factiva pecuniarum, non omnino est, supple, secundum naturam, imo est a lege principum et concupiscentia permutantium. Et hoc est : Sed est per pecuniarum permu-
tationem, in amplius scilicet lucrum, et non ad necessariorum commutationem ad vivere et bene vivere : et videtur, supple, pluribus, circa numisma hoc esse, scilicet nummorum multiplicationem. Propter quod dicit Poeta :
In mundo summus Rex est hoc tempore num- [mus].
Et subdit rationem hujus dicens : Numisma enim elementum et finis commutationis, supple, omnis : cujus causa est, quia institutum est ut sit mensura valoris omnium commutandorum.
m Et ideo infinitae utique divitiae, supple, sunt, pecuniativae scilicet : et hoc est : Quae ab hac pecuniativa. Nullus enim ponit finem seu terminum in acquirendo. Et hoc probat per simile in artibus. In omni enim arte finis est desiderabilissimus, nec artifex ponit finem in iis quae sunt ad finem artis : illum enim desiderat, et infinitum est desiderium suum ad hoc : Sicut medicinalis ad sanitatem, desiderium est infinitum, et cujuslibet artium finis est infinitum, supple, in desiderio : nullum enim ponit finem artifex in iis per quae potest consequi finem. Et subjungit rationem, ibi, Quoniam maxime illum, scilicet finem, volunt facere, et nullum ponunt terminum ad consecutionem hujus. Et subdit statim qualitter finita est concupiscentia alia possessivate, quae scilicet est ad vivere et ad bene vivere, dicens : Eorum autem quae ad finem, id est, eorum quae ordinantur ad finem aliquem, non in infinitum, supple, est aliquid : quia illorum terminus est id quod est finis, ad quem scilicet ordinantur, omnibus, sic quod scilicet finita sit sufficientia ad finem : quando enim habet tot, quod potest consequi finem, ibi terminus est. Tales autem sunt divitiae, infinitae scilicet, et pecuniarum possessio : economicae autem, id est, dispensativae domus, ad sufficientiam sui et familiae, est terminus, et non pecun-
<--- Page Split --->
niativæ. Et hujus causa est, quod pecuniativæ non est opus æconomicæ, sed potius sui et familiæ in domo sufficientia, finis est æconomicæ : unde æconomica finita est, pecunia autem infinita.
n Et hoc concludit ulterius subdens : Propter quod sic quidem, scilicet possessive sufficientiam ad domum, videtur omnium divitiarum necessarium esse terminum aliquem, scilicet sufficientiam domus et œconomicæ. In iis autem quæ fiunt, supple, per pecuniativam augmentationem videtur accidens contrarium. Et subdit in quo : Omnes enim avaritiae, scilicet studentes, in infinitum augent, supple, divitias, pro rebus ad usum scilicet pertinentibus habentes numisma, id est, quia habent numisma mensuram valoris ad omnia quæ pertinent ad usum vitæ, et pro fidejussores omnis necessitatis : et ideo volunt in infinitum augere.
o Et hujus causa est propinquitas ipsorum, pecuniativæ scilicet et possessivæ. Et hoc exponit subdens : Variat enim usus ejusdem existens utrique, pecuniativæ scilicet et possessivæ : quarum utrisque usus est sufficientia ad vivere et bene vivere : et ideo utriusque usus est acquisitio, sed non secundum idem. Et subdit distinctionem, quomodo unius et quomodo alterius. Et hoc est : Sed non secundum idem, sed hujus quidem, scilicet possessivæ, alius finis, supple, quam pecuniativæ : finis enim possessivæ est sufficientia ad vivere et bene vivere, et ideo habet acquisitionem finitam : sed hujus, scilicet pecuniativæ finis, est acquisitio quæ infinita est : et ideo finem non habet. Quare, id est, propter quod videtur quibusdam non ratione utentibus, sed avaris, hoc esse æconomicæ opus, scilicet acquisitio pecuniae, et, supple, ideo perseverant semper in acquirendo, et salvare oportere existimantes diligenter quod acquisitum est, vel augere numismatis substantiam, nova scilicet acquisitione in infinitum.
p Et subjungit causam hujus desiderii, dicens : Causa autem hujus dispositionis, id est, talis desiderii secundum avaritiam, est studere circa vivere, et non circa bene vivere. Pauca enim sunt, quæ sufficiunt ad bene vivere : infinita autem exiguntur ad vivere secundum concupiscentiam. Et hoc est quod subdit : In infinitum igitur illa concupiscentia existente, quæ scilicet est ad concupiscentiam vivere, et factiva, supple, illius concupiscentiæ, infinita desiderant. Et hoc est quod dicitur (Eccli. v, 9) : Avarus non implebitur pecunia. Per oppositum autem dicit de aliis : Quicumque autem ipsius bene vivere adjiciunt, supple, studium, quaerunt hoc tantum, supple, quod est ad fruitiones corporales, scilicet ad vitam necessarias, et hoc finitum est : et ideo hæc possessiva finita est. Ex his concludit subdens de pecuniativa : Itaque quoniam et hoc, scilicet acquisitio pecuniativæ ad sufficientiam secundum concupiscentiam vivere, in possessione, id est, in possessiva acquisitione videtur existere, omnis eorum vita circa acquisitionem est pecuniarum, ut scilicet secundum desiderium possint vivere, nihil curantes de bene vivere.
q Ex his omnibus concludit, quod altera species est œconomicæ, pecuniativa et possessiva, et una quidem finita et naturalis : altera autem infinita et innaturalis : et quod propter hoc venit in excessum pecuniativa, quia fruitione non existente finita, excessus factiva quaerunt, id est, quaerunt talia quæ faciant excessum ad vivere secundum concupiscentiam, et si non pro pecunia, supple, talia possunt invenire, acquirere tamen illa per aliam causam attentant : et ideo omnia sua ordinant ad lucrum, ut secundum desideria vivere possint, et virtutes scilicet et scientias. Cum enim fortitudinis, et aliarum potentiarum sive virtutum secundum naturam fortitudinis, non sit pecuniam facere, sed audaciam, neque militaris scientiæ et potentiæ, neque medicianlis sit, scilicet pecunias facere : sed
<--- Page Split --->
militatis quidem victoriam, medicinalis autem sanitatem : hi autem omnes faciunt pecunias, scilicet finem, tamquam hæc scilicet pecuniativa, finis existat, omnium potentiam scilicet et operum eorum, et quod ad finem istum optimum est concurrere omnia, quæ sunt, possunt, et faciunt : secundum quod etiam dicitur (Eccle. x, 19), quod pecuniae omnia obediunt. Et (Eccli. x, 9) : Avaro nihil est scelestius, hic etenim animam suam venalem habet, et in vita sua projecit sua.
Et subdit epilogum, ibi, De non necessaria quidem igitur pecuniativa, et quæ, supple, sit, et propter quam causam in indigentia sumus infinita, dictum est et scilicet dictum est de necessaria posses- siva, scilicet quoniam altera quidem est ab ipsa, scilicet pecuniativa, et quod œconomica secundum naturam est, quæ est circa cibum, sufficientem scilicet ad vivere et ad bene vivere, et quod talis secundum naturam, quæ circa cibum, non est infinita, sicut pecuniativa lucra- tiva : sed est habens terminum.
Deinde cum dicit : Palam autem, etc. redit ad quaestionem in principio motam, et solvit eam, hanc scilicet, utrum œconomici et politici sit pars quaedam illa quæ dicitur pecuniativa ? Et hoc est : Palam et, id est, etiam ex dictis, supple, est, et quod dubitabant a principio utrum œconomici et politici est pecuniativa aut non. Et ponit rationem ad hoc, quod non sit œconomici vel politici. Quibuscumque enim datis vel acceptis ab alio utitur œconomicus et non facit ea, illa enim facere non est œconomici : sed uti factis pecuniis, datis vel acquisitis, est œconomici et non facere eas : ergo pecuniativa quæ est acquisitio pecuniae, non est œconomici, sed oportet ex possessiva et pecuniativa pecunias et cæteras facultates, quibus utitur œconomicus, præexistere per alias potentias, et industrias, et postea eis uti œconomum.
Et hoc probat per duo similia, unum in natura, et alterum in arte. Simile in natura dupliciter inducit : unum in po-
liticis, politica enim quæ est ordinativa civium ad formam justitiæ, non facit homines, sed sumens eos a natura factos, ordinat legibus et urbanitatibus ad formam justitiæ, et sic utitur factis hominibus. Et hoc est quod dicit : Sicut enim et homines non facit politica, sed sumens a natura scilicet factos, utitur ipsis, ordinando scilicet eos secundum legem ad urbanitatem. Et statim inducit aliud simile in natura, et adaptat ad propositum, ibi, Sic etiam cibum quo utitur œconomus ad dispensationem familiæ, natura, id est, naturaliter, oportet tradere terram, aut mare, aut aliquid aliud, sicut in præhabito capitulo expositum est, quod ex diversis animalia et homines quærunt cibum : sicut dicit in libro de Animalibus, quod « unumquodque animal abundat ubi abundat suus cibus. » Ex iis autem, scilicet quæ ministrant cibum et cibis sive necessariis aliis quibus indigetur ad familiæ dispositionem, quomodo oportet ista disponere ad dispensationem familiæ, convenit œconomo, et non aliquid acquirere : talia enim quibus utitur, præsupponit ut habita, illa enim sunt instrumenta quibus utitur in dispositione domus. Et hoc probat per simile, in artibus, et subdit in arte in qua hoc est magis manifestum, scilicet in textili, ibi, Non enim est textilis lanas facere, sed uti ipsis, scilicet ab alio prius acceptis ad operationem ipsam. Et etiam textilis est cognoscere in lanis quale sit utile et idoneum, vel quale pravum sit et ineptum. Et similiter œconomi cognoscere est quid utile sit, et idoneum vel pravum et ineptum in dispositione familiæ, scilicet in cibis et vestibus et aliis necessariis. Ex iis ergo habetur, quod pecuniativa non est pars œconomicae, sed subministrativa eorum quibus indiget œconomus in usum.
r Ut autem hæc solutio quaestionis magis placeat, aliam inducit quaestionem, ibi, Etenim dubitabit utique aliquis propter quid pecuniativa pars œconomicae, supple, sit, medicinalis autem non pars. Et
<--- Page Split --->
ponit rationem ad hoc quod debeat esse pars : et hoc est : Quamvis oportet eos sanari qui in domo, scilicet sunt, aliter enim communicationem economicam habere non possunt, sicut vivere, id est, sicut oportet eos sistere, aut, supple, sicut oportet eos habere aliquid aliud necessariorum, sine quo scilicet communicatio domus subsistere non potest. Et statim procedit ad solutionem hujus dubitationis subdens, et solvens per distinctionem, ibi, Quoniam autem est quidem economici et principis, id est, politici, etiam de sanitate videre ; principis enim economici est providere ut habeatur medicus in sanitate conservans familiam, et curans aegrotos, et hoc modo pertinet medicina ad economicum et principem, sed medici cognoscere causas morborum et curarum, utrum purgativis et alterativis sit utendum in morbis, hoc est medici : medicina tamen utilis est economo et principi, hoc enim modo pertinet ad principem, ut scilicet provideat de talibus, et sic utatur medico. Et ex hac solutione confirmat solutionem principalis quaestionis subdens : Sic et dicit de pecuniis sive pecuniativa est quidem, hoc est, uno modo, ut est econnomici, id est, ad economicum pertinens, est autem ut non, id est, alio modo non pertinens ad ipsum, sed est subservientis, quae scilicet ministrat ea quibus utitur economicus in cibis et aliis necessariis.
s Et hoc probat, ibi, Maxime autem, supple, hoc patet, quemadmodum est, prius dictum, et repetit quod dictum est quia oportet natura, id est, naturaliter, hoc existere, quo scilicet utitur economus. Et subjungit rationem : Nature enim opus est cibum genito exhibere ita diu, supple, et tantum, donec possit per seipsum eum invenire, sicut in prehabitis dictum est, et hoc tam in ovantibus quam in animalilicantibus. Omni enim rei, id ex quo fit cibus quod relinquitur, hoc est quod praesupponitur ut habitum ab utente cibo, sicut croceum in ovo, et
lac in animalibus. Et ad similitudinem hujus oportet etiam cconomum praehabere quibus utatur ad familiam disponendam : et illa pecuniativa est secundum naturam omnibus, quae est ex frucibus et animalibus : pecuniativa enim ad hoc inventa est, ut inter vendentem et ementem, talium fiat commutatio, et non est inventa ad hoc quod pecunia in majorem pecuniam convertatur : hoc enim non est secundum naturam pecuniæ, sed est de pravitate avaritiae humanæ, quæ saepe impedit bonam communicationem civium et domesticorum.
t Et propter hoc subdit distinguens eam quæ pecuniativa dicitur, ibi, Duplici autem existente ipsa, quemadmodum diximus, et hac quidem pecuniativa, scilicet camposoria dicta, qua scilicet convertitur pecunia in pecuniam, ad quod non est inventa, hac autem economica, qua scilicet convertitur pecunia in victum et vestitum et alia necessaria, ad quod inventa est, et quibus utitur ceconomus. Et subdit proprietates utriusque pecuniativae, dicens : Et hæc quidem necessaria et laudata qua scilicet pecunia convertitur in necessaria secundum naturam : hæc autem, scilicet alia, qua convertitur in pecuniam, translativa, supple, dicta est, eo quod inventa est ad commutationem rerum : sed avaritia transtulit in commutationem pecuniae : et ideo translativa dicitur, et vituperata juste, id est, recta ratione. Et subdit causam quare vituperatur : Non enim secundum naturam, supple, est talis commutatio pecuniae : quia non convertitur in res naturae necessarias, sicut paulo ante p1- tuit de Mida rege, qui omnibus sibi exhibitis in aurum mutatis, fame periit. Sed ab invicem est una, pecuniativa scilicet ab alia. Et subdit rationem vituperationis hujus pecuniativae, ibi, Rationabilissime enim odio habetur obolostatica, id est. obolos statuens ex mutuo : eo quod ab ipso numismate fit, id est, mutuo numismatis acquisitio, supple, talis, et non
<--- Page Split --->
fit acquisitio talis, supple, super quo quidem acquisivimus. Sicut enim dicit Augustinus in libro de Bono conjugali : « Pecuina a pecudibus dicitur, eo quod primo a commutatione pecudum inventa sit : » sed quia, ut antea dictum est, difficile fuit res ad res commutare, inventum fuit numisma, quod est mensura valoris omnium per quod fieret commutatio. Postea autem avaritia transtulit, ut pecunia in pecuniam mutaretur, ad quod non fuit inventum, usura (et est ablativi casus) : usura enim, id est, species lucri praeter sortem talem fecit commutationem : et ideo apud Graecos vo-
catur vzoz, quod Latine sonat partus. Et hoc est quod subdit : Seipsum facit amplius secundum speciem, id est, una pecunia aliam. Unde et nomen istud accepit, scilicet vzoz. Et subdit rationem : Similia enim parla generantibus ipsa sunt, quando scilicet una pecunia profert alteram. Et aptat rationem subdens : Tzozenim fit numisma ex numismate.
Et ex his omnibus concludit propositum, scilicet quod talis pecuniativa non potet esse economicæ pars, ibi, Quare, id est, propter quod, et, id est, etiam maxime, supple, est, praeter naturam ista pecuniarum acquisitio.
CAPUT VIII.
De usu pecuniariae.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem, quae ad scientiam determinavimus sufficienter, quae ad usum oportet pertransire : omnia enim talia contemplationem liberam habent, experientiam autem necessariam.
Quoniam vero illa quae ad cognitionem pertinebant, determinavimus sufficienter, illa quae ad usum pertinent, discutienda sunt, cuncta enim haec considerationem habent liberalem, experientiam vero necessariam.
b Sunt autem pecuniativæ partes utiles, circa possessibilia expertum esse, qualia pretiosissima, et ubi, et quomo-
Sunt autem circa acquirendum partes utiles rerum ipsarum, quae acquirendae sunt, et ubi, et quomodo, ceu quales
<--- Page Split --->
modo, puta equorum possessio, qualis quaedam aut boum, aut ovium, similiter autem et caeterorum animalium : oportet enim expertum esse ad invicem horum quae pretiosissima, et qualia, in quibus locis : alia enim in aliis abundant regionibus : deinde de terræ cultura, et hujus jam nudæ et plantatæ, et de apum cultura, et aliorum animalium natalitium et volatilium, a quibuscumque convenit sortiri auxilium. Propriissimæ quidem igitur pecuniativæ hæ partes et primæ.
equi comparandi sint, quales boves et pecudes : eodem modo in aliis animalibus : oportet enim peritum esse, ,quæ istorum potissima, et ubi, et qualia, nam alia alibi potiora gignuntur : deinde agriculturae, ejusque specierum, ut nudi soli, et consiti, et apum et aliorum animalium, ex quibus sit utilitas proventura : maxime propriæ igitur acquisitionis istæ sunt partes et primæ.
e Translativæ autem maximum quidem mercatura : et hujus partes tres, naucleria 1, phortigia, parastasis : differunt autem horum altera ab alteris, eo quod hæc quidem certiora sunt, hæc autem ampliorem acquirunt excrescentiam : secundum autem tocismos 2, tertium autem ministrativa : hujus autem hæc quidem banausarum artium 3, hæc autem inartificialium, et corpori soli utilium. Quarta autem species pecuniativæ, intermedia hujus et primæ, habetenim et ejus, quæ secundum naturam aliquam partem, et translativæ : quæcumque a terra, et ex terra genitis, infructuosis quidem, utilibus autem, puta silvæ incisiva, et omnis metallica : hæc autem multa jam complectitur genera, multæ enim species ex terra metallorum sunt.
Ejus vero, quæ per translationem dicitur, potissima pars est mercatura, et hujus partes tres, navigatio, devectorio, negotiatio, differunt autem hæc inter se, cum alia securiora sint, alia fructuosiora. Secunda pars est feñeratio, tertia inercenaria, et hujus alia vilium artium, alia sine arte solo corpore ministrante. Est et quarta acquirendi species, media inter hanc et primam : habet enim partem ejus quæ est secundum naturam, et partem ejus quæ per translationem dicitur, et est in his omnibus quæ a terra, et ab his, quæ terræ sunt, non a fructibus, sed ab utilibus, seu silva cædua, et omnis metallica : hæc rursus multas complectitur partes, nam multæ sunt metallorum species.
d De unaquaque horum autem universaliter quidem dictum est, nunc particulariter autem diligentius dicere, utile quidem ad operationes, grave autem immorari.
De singulis horum in genere dictum est nunc, in specie vero de his dicere utile quidem foret ad opera conficienda, sed grave nimis in his edocendis persistere.
e Sunt autem maxime artificiales quidem operationum, ubi minimum fortunæ, maxime autem banausicae, in quibus corpora maculantur maxime. Maxime autem serviles ubi corporis plurimus
Sunt enim operationes illæ artificiosissimæ in quibus minimum est fortunæ. Illæ sordidissimæ in quibus maxime inquinatur corpus. Illæ ignobilissimæ in quibus minimum requiritur virtutis.
<--- Page Split --->
usus. Ignobilissimae autem ubi minimum requiritur virtutis.
f Quoniam autem a quibusdam scripta sunt de his, puta a Charete Pario, et Apollodoro Lemnio de terræ cultura et nude et plantatæ.
Cum vero sit a quibusdam de his scriptum, ut a Charete Pario, et ab Apollodoro Lemnio de cultu agrorum, tam nudorum quam consistorum.
g Similiter autem et ab aliis de aliis : haec quidem ex his considerentur cuicumque est cura. Adhuc autem et dicta sparsim per quae adepti sunt quidam pecuniis intendentes oportet colligere. Omnia enim haec proficua sunt honorantibus pecuniativam.
Et similiter ab aliis de aliis, ea quidem consideret, cui cura est, praecepta etiam quaedam a frugi patribusfamilias dicta colligere oportet : haec enim omnia sunt his qui augere patrimonium curant.
h Puta et quod Thaletis Milesii, (hæc enim est consideratio quaedam pecuniativa, sed illi quidem propter sapientiam adaptant, contingit autem universale aliquid existens). Exprobrantibus enim ipsi propter paupertatem tamquam inutili philosophia existente, aiunt ipsum considerasse olivarum ubertatem futuram ex astrologia, adhuc quoque hyeme existente, abundantem pecuniis paucis arrhabones dedisse olivarum cultoribus, his qui in Mileto et Chio omnibus, modico pro pretio dato, tanquam nullo adjiciente. Quando autem tempus venit, multis quaerentibus simul et subito pretium taxans quomodo voluit, cum multas pecunias collegisset, demonstravit quia facile est ditari philosophis si volunt, sed non est hoc circa quod student. Thales quidem igitur hoc modo dicitur ostensionem fecisse sapientiae.
Quale est illud Thaletis Milesii (id enim consideratio quaedam est ad acquirendum, sed illi quidem attributum propter sapientiam) : est autem universale quiddam, cui cum objiceretur philosophiae studium propter inopiam quasi inutile et infructuosum, prospexisse illum ferunt per Astrologiam, olivarum ubertatem futuram. Cumque coegisset pauxillum pecuniarum, hyeme adhuc vigente, emptionem olei fecisse in Mileto et in Chio pro parvo admodum pretio, utpote nemine plus offerente arhasque dedisse. Cum itaque postea tempus venisset, multis subito quaerentibus, vendidisse oleum quanti ipse voluit, ac magnam vim pecuniarum inde superlucratum, ostendisse amicis perfacile esse Philosophis ditari, si vellent, sed hoc non esse illis curae. Thales igitur in hunc modum dicitur sapientiam suam ostendisse.
i Est autem quemadmodum diximus, universale, quod tale pecuniativum, si quis potuerit μονοπωλίν, πρε̑παραρε sibi : propter quod et civitatum quaedam hoc modo faciunt divitias cum egeant pecuniis. Monopoliam enim venalium faciunt.
Est autem, ut diximus, universalis hic quaerendi modus, si quis possit sibi soli venditionem comparare. Quapropter civitates quaedam hunc faciunt quaestum, cum indigent pecuniis : venditionem enim sibi solis reservant.
k In Sicilia autem quidam reposito apud se numismate, simul emit omne
In Sicilia, quidam cum apud cum pecunia reposita esset, ferri quidquid erat
<--- Page Split --->
ferrum de ferri mincris. Post hoc autem, ut venerunt de nundinis mercatores, vendebat solus, non multum faciens excessum pretii : sed tamen in quinquaginta talentis, superassumpsit centum. Hoc igitur Dionysius sentiens, pecunias quidem jussit asportare, non tamen amplius manere in Syracusis, tamquam divitias invenientem, suiipsius rebus inconvenientes.
ex ferrariis emit, postea vero mercatoribus illuc accedentibus, vendebat solus, non magnum excessum pretii faciens, sed tamen ita ut pro quinquaginta talentis, centum conficeret. Hoc itaque sentiens Dionysius, pecunias quidem illi non abstulit, sed amplius Syracusis morari vetuit, ut qui redditus reperisset suis rationibus inutiles.
I Quod vero visum fuit Thaleti, et huic idem est. Uterque enim sibiipsis studuerunt fieri Monopoliam. Utile autem notificare hoc politicis. Multis enim civitatibus opus est pecuniae acquisitione, et talibus divitiis quemadmodum domibus, magis autem : propter quod et quidam civiliter conversantium civiliter conversantur per hoc solum.
Iste vidit aliquid tale quale Thales viderat : uterque enim sibi soli venditionem paravit. Hoc est utile videre etiam in Republica. Nam civitates pecuniis indigent, et hujusmodi quaestibus quemadmodum domus, sed magis. Quamobrem in Republica quidam huic soli parti intendunt.
COMMENTARIUS IN CAP. VIII.
Hic inducit capitulum de usu eorum, eo quod in practicis scientiis parum valet ratio, usus autem et exercitium multum, sicut dixit in tertio Ethicorum : quod quidam ad rationem confugientes quaerunt philosophari et esse boni, faciunt autem operandorum nihil, simile aliquid facientes aegrotis, qui medicos quidem audiunt studiose, sed nihil faciunt de iis quae praecipiunt medici : et quemadmodum illi nunquam bene habebunt corpus sic curatum, sic nec isti mentem, sic philosophantes. Propter hoc ergo, doctrinam quam tradidit theorice de economica, possessiva, et pecuniativa, hic docet ponere in usu. Et dicit quinque. Primum, quod considerandum est, quae res plus valeant, et in quo tempore, et in quo loco. Secundum, quod considerandum est in cultura terrae et aliarum
rerum ubi et quando plus valeant, ibi (litt. b, circa finem), Deinde de cultura terrae, etc. Tertium, quod considerandum est in ministriis quando magis utilia sunt, ibi (litt. c, circa medium), Tertium autem ministrativa, etc. Quartum est, quod dicit quosdam Philosophos scripsisse de talibus, et quod legendi sunt libri eorum diligenter : quia inveniuntur ibi bona documenta, ibi (litt. f), Quoniam autem a quibusdam, etc. Quintum est, quod exempla etiam inter mercatores saepius recitata, maxime de Monopolio notanda sunt : quia ex illis perpenditur, ex quibus homo citius ditari potest, ibi (litt. g, in medio), Adhuc et dicta sparsim, etc.
In primo duo facit. Primo ostendit qua necessitate inducit capitulum istud. Secundo docet exercitium, ibi (litt. b), Sunt autem pecuniativa, etc.
a Dicit ergo primo : Quoniam autem quae ad scientiam determinavimus sufficienter in praehabitis, scilicet capitulis, ubi quaesivimus, quae scilicet cujus pars sit, et quae naturalis, et quae innaturalis
<--- Page Split --->
acquisitio, quod non pertinet ad scientiam practicam. Ideo, supple, quae ad usum pertinent, id est, exercitium, oportet pertransire tractando, scilicet etiam de illis : usus enim in talibus scientiis plus valet quam ratio. Et hoc est : Omnia enim talia, ad mores scilicet pertinentia, contemplationem liberam habent : Philosophus enim de omnibus libere potest contemplari et assignare rationem : sed per hoc nec in se, nec in domo, nec in civitate erit perfectus. Et hoc est quod sequitur : Experientiam autem scilicet habet necessariam, ut experiatur in operibus perseverando, sicut dixit in Ethicis.
b Deinde cum dicit, Sunt autem pecuniativae, incipit tradere quae pertinent ad usum, dicens : Sunt autem pecuniativae, id est, ad pecuniae acquisitionem partes utiles. Et vocat hic partes, industrias practicas acquirendi : et primum hoc utile est circa possessibilia, id est, ad possessionem pertinentia expertum esse. Et subdit in quo, scilicet qualia pretiosissima sint, et ubi, supple, plus valeant, et quomodo. Et subdit exemplum, puta equorum possessio qualis quaedam, supple, sit, aut boum, scilicet possessio qualis quaedam sit, aut ovium : similiter autem et exteriorum animalium, scilicet qualis sit quaedam possessio emptionis et venditionis. Et subdit rationem : Oportet enim, scilicet eum qui pecuniam acquirere vult, expertum esse ad invicem horum, id est, commutationem horum ad invicem, ut scilicet sciat quae pretiosissima et qualia et in quibus locis. Et subjungit rationem : Alia enim in aliis abundant regionibus. Et oportet eum expertum esse, ut emat ea in locis in quibus abundant, et vendat in locis in quibus deficiunt: ex istis enim fit augmentum pecuniae.
Deinde transit ad secundum documentum dicens : Deinde de terrae cultura, scilicet oportet expertum esse. Et hujus, scilicet terrae culturae oportet expertum esse dupliciter, scilicet nudae, id est, inculta, ad quos scilicet usus me-
lius adhibeatur, utrum ad pascuales, vel seminales : et plantatae : quia si plantata est terra arboribus, vel aliis, considerandum est quae planta plus lucrativae sint, et si ad illa excolenda est terra, et, id est, etiam oportet expertum esse de apum cultura, qualiter scilicet apes optimis usibus proficiant, et similiter aliorum animalium natalitium et volatilitum, qualiter scilicet pisces in lacunis habiti, ad optimos usus proficiant, et qualiter gallinae et anseres et hujusmodi quae ad usum hominis pertinent. Et subdit generaliter : A quibuscumque convenit sortiri auxilium, ad lucrum habendum, similiter in illis oportet expertum esse. Et subdit adhuc in aliis documenta lucri, sicut in transportatione mercium, ibi, Propriissimae quidem igitur pecuniativae haec, supple, sunt quae dicta sunt.
c Et dicit quae sunt in illis primo consideranda. Prima est merculura, quae magnum fert auxilium ad pecuniativam, et hujus, scilicet mercaturae, partes sunt tres (et enumerat), scilicet naucleria, phortigia, parastasis. Naucleria est, qua merces vehuntur navi per aquas ad magna lucra, phortigia sive onerifera Latine, quia φόρτος Græce, est onus vel pondus in Latino, et est quando merces equis vel asinis vehuntur de loco ad locum propter lucrum, vel humeris hominum. Parastasis dicitur a πάρα quod est juxta, et sto, stas, et est illorum qui pecuniam mutuant mercatoribus, ut ex laboribus mercatorum laborem partiantur cum eis. Differunt autem horum altera ab alteris : eo quod hæc quidem certiora sunt, id est, securiora, sicut, verbi gratia, quæ vehitur curribus vel animalibus per terram securior est quam naucleria : hæc autem, id est, alia ampliorem habent vel acquirunt excrescentiam, sicut navigium majorem excrescentiam acquirit pecuniae, sed minus securum est. Iste ergo sunt tres partes mercaturae.
Secunda autem, scilicet a mercatura, quae est acquisitiva multae pecuniae, est
<--- Page Split --->
tocismos, id est, usuraria. Si quis autem objiciat quod communicationes, de quibus in hoc libro, ut in principio dicit, ordinabiles sunt justitia et lege, usura autem vitium est (ut ipsemet dixit paulo ante) juste odibile et exprobrabile et praeter naturam, et ita hic non deberet ponit inter industrias pecuniativae. Respondendum est, quod hic enumerat partes ex quibus civiliter potest fieri lucrum : leges autem civiles etsi non statuant, tamen permittunt usuras et ordinant eas. In usuris enim secundum leges transfertur dominium. Cujus ratio est, quod leges pacta confirmant : pactum autem est in usura de eo quod confertur ultra sortem, et tale pactum magis est voluntarium quam involuntarium : quia si projectio mercium in mari ab Aristotele in tertio Ethicorum 1, et similiter a Damasceno et Gregorio Nysseno judicatur magis voluntarius actus quam involuntarius, tunc multo magis lucrum, quod ultra sortem mutuans pangit se daturum usurario, voluntarie pangitur, et judex compellit ad reddendum. Sed verum est, quod usura est contra perfectionem religionis Christianae : sed contra civilia non est. Civiliter autem loquitur hic Aristoteles.
Positis autem his duobus, scilicet mercatura et usura, ponit tertium, ibi, Tertium autem quod similiter valet ad pecuniæ augmentationem, est ministrativa, ut homo scilicet det se talibus obsequiis et ministeriis, ex quibus lucrari potest. Et illa habet multas partes, in genere tamen in duo dividitur. Et hoc est : Hujus hæc quidem, scilicet ministrativarum, supple, est banausarum artium. Commentator Eustratius super quartum Ethicorum, dicit in principio (ubi Aristoteles dicit quod excellentiæ magnificentiæ in plus sunt apyrocalia et banausia) quod banui2 in Græco sunt canuini, et banausi dicuntur qui turpiter sua consumunt an-
te caminos, ganeos et histriones et luxuriosos et comedos nuptialiter cibantes, id est, nuptialibus epulis. Hic autem banausa ars dicitur coquinaria, in qua multi multa lucrantur. Hæc autem, id est, alia talium artium est inartificialium, id est, eorum in quibus non magna ars exigitur et corpori soli utilium, sicut est fodere in horto vel agro, vel opus cophim3 quod est ad purgationem viarum et platearum : ad hos enim labores non exigitur nisi corpus, nec opus est magna sapientia.
Postea, quia jam posuit quatuor, species, scilicet mercatoriam, terræ culturam, tociosmos sive usurariam, et ministrativam, subdit et adjicit quintam, quantum ad numerum, est tamen quarta quantum ad assignationem, et dicit : Quarta autem species, scilicet quæ est lucrativa pecuniæ, quæ scilicet est intermedia hujus, scilicet translativæ, et primæ, quæ fuit possessiva, quæ est scilicet ubi et quando plus valebunt boves, oves, equi, et hujusmodi talia. Et assignat quomodo est, subdens : Et primæ. Et subdit rationem : Enim, id est, quia habet ejus, scilicet possessivæ, quæ secundum naturam est, in equis, bobus, ovibus, et apibus, et aliis hujusmodi partem aliquam, scilicet quia per quemdam cultum de terra eruitur : et translativæ similiter habet aliquam partem, in eo scilicet quod de loco ubi abundat, ubi deficit transfertur. Et illa est omnibus quibuscumque a terra et ex terra genitis, infructuosis quidem, utilibus tamen, id est, ad utiles usus ordinatis, puta, dat exemplum, silvæ incisiva, id est, quando silva incidi debeat, ut ligna meliora sint ad ædificia, scilicet ut minus putrescant diu conservata et minus a vermibus corrodantur. Hoc enim fit, ut dicunt experti, quando in Januario inciduntur, quando luna est pansilenos, id est, plena. Tunc enim rupes succum attrahit propter so-
<--- Page Split --->
lum redeuntem, quem lumen lunae plenum partibus plantarum coadunavit. Et aliam speciem dat acquisitivea hujus, quae venit de terra, subdens: Et omnis metallica, scilicet omnes septem species metallorum. Et hoc est quod subdit: Hae autem multa jam complectitur genera: sunt enim septem species metallorum secundum septem planetarum numerum. Aurum enim Soli attribuitur, in quo multi lucrantur: argentum Lunae, in quo iterum magnum lucrum est: plumbum Saturno, quod etiam confert ad lucrum: es Jovi, in quo magnum lucrum est: ferrum Marti, in quo iterum est lucrum: stannum Veneri, in quo lucrum est: argentum vivum Mercurio, in quo multi lucrantur. Et hoc est quod sequitur: Multe enim species metallorum sunt, scilicet septem quae dictae sunt.
d Inde subdit in communi dicens: De unaquaque harum, supple, acquisitivarum et pecuniativarum universaliter quidem dictum est in prehabitis, similiter et nunc, id est, ad propositum particulariter, quia de particularibus est consideratio, diligentius dicere utile quidem. In practicis enim scientiis operatio circa particularia magis utilis est. Et hoc est: Utile quidem ad operationes, quae scilicet circa particularia sunt, grave autem immorari: quia scilicet talia multa sunt, et de singulis tractare difficile est.
e His habitis divisionem ponit et differentiam inter industrias acquisitivas, dicens: Sunt autem maxime artificiales, similiter industriae acquisitionum quidem operationum, id est, de numero operationum, illae, supple, in quibus minimum est fortunae. Et hujus causa est, sicut ipse dicit in VI Ethicorum, quod « ars est factivum principium cum ratione : » de fortuitis autem dicit in capitulo de fortuna, quod est pars Ethicae et pertinet ad primum Ethicorum, quod « fortuna est natura praeter rationem faciens impetum. » Unde quaecumque plus habent ar-
tis, minus habent fortunae : et quaeumque plus fortunae, minus artis. Et subdit exemplum quod tales artes ubi nimium fortunae est, marimur sunt banausicae, id est, coquinariae quae in caminis exercentur et exigunt plurimum artis et rationis, sicut ipse dicit in IV Meteororum, quia ea espetica, aliter praeparari oportet ad digestionem, eo quod interius debent esse sicca et exterius humida, quae apud nos vocantur elixabilia : et aliter optetica, quae apud nos assabilia dicuntur, et sunt interius humida et exterius sicca. Dicit autem quod in iis corpora maculantur. Et propter hoc istae artes ignobiles reputantur : et hoc est quod sequitur : Maxime autem serviles, similiter sunt hujusmodi industriae, ubi corporis plurimus usus, id est, quae labore corporis exercentur, et minimum requiritur rationis. Ignobilissimae autem, supple, harum industriarum, ubi minimum requiritur virtutis et honestatis, sicut est focaria apud nos, et banausica apud Graecos dicta : illi enim minimum habent pulchritudinis et honestatis, sed sunt tetri et fuliginosi et sordidi in pannis et conversatione.
f Sic determinatis considerationibus quae de industriis lucrativis talibus scilicet induxit, inducit eam quae supra dicta fuit, quod scilicet in libris Philosophorum de talibus seribentium diligenter studendum est : quia in talibus multa alia utilia scripserunt. Et hoc est: Quoniam autem a quibusdam, scilicet Philosophis, scripta sunt de iis industriis, scilicet qualiter convertuntur ad lucrum. Et dat exemplum, puta, a Charete cui cognomen Paris, et Apollodoro Lemnio, id est, de tali loco nato. Et quid de iis scripserint, subjungit, scilicet de terrae cultura et nudae, supple, terrae, id est, qualiter novalia fieri debeant in terra inculta : et plantatae, id est, qualiter terra plantata debeat redigi ad majus lucrum. Illorum ergo considerationes legenda
<--- Page Split --->
sunt sicut et apud Latinos scripsit Palladius de agricultura, et Virgilius in Buecolicis, qui de se dixit, « Cecini pascua, aratra, boves. »
g Nechoc sufficit : et ideo inducit quintam considerationem, dicens : Sinuliter autem et ab aliis, supple, Philosophis, et de aliis industriis lucrandi, scilicet multa scripta sunt, et dicit : Hæc quidem, scilicet quae scripserunt ex iis, scilicet quae scripta sunt considerentur, ab eo scilicet cuicumque est cura de lucrativa industria : in iis enim potest invenire industrias multas unde augeat pecuniam. Et subdit, quod etiam dicta sparsim exempla diligenter debent notari : quia multum faciunt ad lucrum. Et hoc est : Adhuc autem dicta sparsim, proverbialiter scilicet et exemplariter, per quae adepti sunt quidam pecunias, pecuniis intendentes, id est, qui intendunt pecunìis, oportet colligere et memoria commendare, supple : omnia enim, supple, exemplaria haec proficua sunt honorantibus pecuniativem : quia similia facientes similia lucrabuntur.
h Et dat exemplum, puta, id est, sicut illud Thaletis Milesii, qui fuit unus de septem sapientibus qui consecrati fuerunt Apollini, et omnibus dimissis negotiis noluit occupari nisi circa philosophiam. Hæc enim est consideratio quædam pecuniatica : sed illi quidem, hoc est, Thaleti Milesio, propter sapientiam adaptant, id est, propter amorem sapientiae, sive quem ad sapientiam habuit : autem, id est, sed contingit utile 1 aliquid existens, hoc est, quod consideratum provenit ad utilitatem, sicut monopolium, id est, singularem emptionem et venditionem. Et subjungit quomodo : Enim, id est, quia exprobrantibus ipsi, hoc est, Thaleti Milesio, propter panpertatem, in quam scilicet inciderat,
propter philosophiam negligendo sua, tamquam inutili philosophia existente, supple, sibi, id est, tamquam non sapienter faceret philosophiae intendens et negligens propria negotia, considerasse dicunt, Thaletem Milesium scilicet, olivarum ubertatem futuram, supple, fore, ex astrologia, id est, ex suffragatione astrorum, et adhuc hyeme existente, cum adhuc non florerent olivæ, abundantem pecuniis, id est, cum adhuc abundaret pecuniis, paucis scilicet pretiis arthabones dedisse. Arrhabon est pars pretii, quo obligatur vendens ementi, ut non recedat a contractu. Et quibus dedit, subjungit, scilicet olivarum cultoribus, qui in Mileto, id est, qui in tali insula coluerunt olivas, et Chio, id est, in alia insula, et omnibus, supple, olivarum cultoribus in supra dictis insulis modico pretio dato, tamquam nullo, adjiciente, id est, plus exhibente, multum valde subarrhavit oleum. Quando autem tempus venit, supple, collectionis olei et simul subito pretium taxans olei, supple, quomodo voluit, id est, quomodo existimavit, cum nullus alius haberet oleum nisi ipse, supple, tanti vendidit : et cum, supple, de tali lucro multas pecunias collegisset, demonstravit scilicet exprobrantibus sibi philosophiam, quod facile est ditari Philosophis si volunt : sed non est hoc, scilicet ditari, circa quod student, scilicet Philosophi. Ad idem potest adduci quod factum est circa Methodorum, de quo dicit Attalus Capitolii Pontifex, quod cum multo tempore remansisset in studio, et tandem domum rediret, propinqui sibi demonstraverunt terras et hæreditatem incultam et neglectam propter diutinam ipsius absentiam : et omnibus sibi exprobrantibus propter hoc, respondit : « Si hæc valerent, ego non valerem. » Postea subinfert conclusionem ex iis dicens : Thales quidem igitur, scilicet Milesius dicitur hoc modo ostensio-
<--- Page Split --->
nem fecisse sapientiae, quod scilicet divitis praeponderanda sit. Sic et Aristoteles in III Topicorum 1 dicit, quod « simpliciter melius sit philosophari quam ditar, licet tempore necessitatis melius sit ditar quam philosophari. »
i Et licet hoc dictum sit ad demonstrationem sapientiae et philosophiae, tamen quemadmodum diximus, utile est hoc quaerentibus pecuniam. Et subdit rationem : quia pecuniativum est, id est, pecuniae lucrativum, si quis potuerit monopolitum, id est, singularem venditionem et entpionem sibi praeparare : sicut patuit in Thalete Milesio. Et hoc probat ab exemplo communitatum in civitatibus, id est, propter quod et civitatum hoc modo faciunt divitias, cum, id est, quando egeant pecuniis : monopolium enim venalium faciunt tunc scilicet, hoc est, quid de coro tritici et cado vini solvatur ab emente et vendente, et ex hoc congregant pecuniam ad sumptus communes sive publicos.
k Et de hoc quidem aliud dat exemplum subdens : In Sicilia autem quidam, scilicet mercator, reposito apud se numismate, quod scilicet diu congregaerat, simul emit omne ferrum de omnibus ferri mineris. Post hoc autem ut advenerunt, id est, postquam advenerunt de nundinis mercatores, ferrum scilicet quaerentes, vendebat solus, supple, pro voluntate, non tamen multum faciens excessum pretii ultra, scilicet consuetum, sed tamen in quinquaginta talentis superas-
sumpit centum. Hoc autem Dionysius, Siculorum tyrannus et rex, sciens sive percipiens, scilicet quod sic lucratus esset pecuniam, pecunias quidem jussit asportare, secum scilicet, non tamen amplius manere, scilicet voluit in Syracusis id est, Syracusana civitate : quia monopolium nocet communitati et idcirco a legibus prohibitum est. Et subdit rationem quare Dionysius permittere noluit, ibi, Tamquam divitias invenientem, illum mercatorem scilicet, suiipsius, id est, Dionysii regis rebus inconvenientes : quia utilitas Dionysii fuit in populo, et illi non conveniebat monopolium.
I Modo redit ad propositum, et ostendit quomodo hoc documentum utile est, ibi, Quod vero visum fuerat, Thaleti scilicet Milesio, et huic, scilicet mercatori, idem est : et hoc probat. Uterque enim, scilicet Thales et mercator, studuerunt sibiipsis fieri monopolium. Uile autem, supple, est notificare haec politiciis. Et subdit rationem : Enim, id est, quia multis civitatibus opus est pecuniae acquisitione, et talibus divitiis, quemadmodum domibus, supple, opus est eis et magis quam domibus : quia sine hac acquisitione Rempublicam gubernare non possent : propter quod et quædam, scilicet civitates civiliter conversantium, id est de numero civiliter conversantium (ut sit partitiva constructio) civiliter conversantur, scilicet ad Rempublicam gubernandam per hoc solum, scilicet monopolium.
<--- Page Split ---> CAPUT IX.
De mariti et patris potestate, tum de virtutibus eorum tam qui præsunt quam qui serviunt.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem tres partes œconomice erant, una quidem despotica de qua dictum prius, una autem paterna, tertia autem nuptialis. Etenim mulieri præest et natis, tamquam liberis quidem ambobus. Non eodem autem modo principatus, sed mulieri quidem politice, natis autem regaliter. Masculus enim natura femella principalior, nisi aliqualiter constet præter naturam : et senius et perfectum, juniore et imperfecto.
Quoniam vero tres erant partes rei domesticæ : una dominica, de qua supra diximus, alia paterna, tertia conjugalis, nam et uxori præest et filiis, tamquam liberis quidem ambobus, sed non eodem modo, sed uxori quidem civiliter, filiis autem regie. Masculus enim quam femina principalior est, nisi alicubi contra naturam constiterit, et antiquius et perfectum juniore et imperfecto.
b In politicis quidem igitur principatibus, plurimis transmutatur principans, et subjectum. Ex æquali enim vult esse secundum naturam, et differre nihil : attamen cum hic quidem dominetur, hic autem subjiciatur, quærunt differentiam esse et figuris, et sermonbus et honoribus, quemadmodum Amasis dixit de pedum lotore sermonem. Masculus autem ad femeliam semper hoc modo se habet.
In civilibus igitur officiis plerumque commutatur is qui præest, et is qui subest, nam æquales esse volunt secundum naturam, nec quidquam differre : attamen cum hic quidem præest, ille vero subest, requiritur differentia figuris, et sermonibus, et honoribus, ut Amasis inquit de pedum lotore. Enimvero masculus ad feminam semper ita se habet.
c Puerorum autem principatus regalis. Quod enim genuit, et secundum
Filiorum autem imperium est regium : quod enim genuit, quodque per amici-
<--- Page Split --->
amorem principans, et secundum senectutem est, quod quidem est regalis species principatus. Propter quod bene Homerus Jovem appellavit dicens : Pater virorumque Deorumque, regem horum omnium, patrem dicens. Natura enim regem quidem oportet differre, genere autem esse eumdem, quod quidem passum est senius ad juvenem, et qui genuit ad natum.
tiam praest, et per aetatem, idipsum est idem quod species quaedam regii imperii. Ideo bene Homerus de Jove inquit : « Hominum pater atque deorum, » sic appellans horum omnium regem. Naturam enim excellere regem oportet genere autem esse eumdem, quod accidit seniori ad juniorem, et parenti ad natum.
d Manifestum igitur, qnoniam amplior sollicitudo economicae circa homines, quam circa inanimatorum possessionem : et circa virtutem horum, quam circa eam quae possessionis, quam vocamus divitias, et liberorum magis quam servorum.
Manifestum autem, quod plus studii domesticae disciplinae est circa homines, quam circa possessiones inanimatorum, et circa horum virtutes possessionis, quas divitias appellamus, et circa liberos magis quam circa servos.
e Primo igitur quidem de servis dubitabit utique aliquis, utrum est virtus aliqua servi praeter organicas et ministrativas, alia honorabilior iis, puta temperantia, et fortitudo, et justitia et aliorum talium habituum : aut non est neque una praeter corporalia servitia. Habet enim dubitationem utrobique : si enim est, quid differat a liberis : et si non est, existentibus hominibus et ratione communicantibus, inconveniens.
Dubitatur autem, utrum praeter ministeria, et corporalia opera, sit aliqua virtus servi excellentior, puta modestia, fortitudo, et justitia, et alii hujusmodi habitus, vel non sit alia praeter corporalia ministeria ? Ambiguitatem sane id habet, nam sive sit aliqua, excellentiores erunt servi quam liberi, sive non est aliqua, cum sint homines rationis participes, absurdum videbitur.
f Fere autem idem est, quod quaeritur de muliere et puero, utrum et horum sunt virtutes, et oportet mulierem esse temperatam et fortem, et justam, et puer est intemperatus et temperatus, aut non. Universaliter itaque hoc est considerandum de subjecti natura et principante, utrum eadem virtus, aut altera. Si quidem enim oportet ambos participare xaXoxxyaXaXv 1 propter quid hunc quidemprincipari oportebit utique, hunc autem subjici secundum semel : neque enim per magis et minus possibile est differre : subjici quidem enim et principari specie differunt,
Eadem est fere quaestio de muliere et puero, utrum et horum sint virtutes, et oporteat mulierem esse modestam et fortem et justam, an puer sit intemperans et modestus, vel non ? Et universaliter id quaerendum est de natura imperantis et parentis, utrum eadem virtus, an alia ? Si enim oportet utrosque participes esse virtutis, cur tandem alter imperare debet, alter parere ? Non enim secundum magis et minus possunt differre, nam imperare et parere specie differunt, et non secundum magis et minus. Sin vero alium oportet, alium non, admirabile est, nam si imperans non erit
<--- Page Split --->
magis autem et minus nihil. Si autem hunc quidem oportet, hunc autem non, mirabile. Si enim principans non erit sobrius et justus, quomodo principabitur bene ? si vero subjectus, quomodo subjicietur bene ? Intemperatus enim, et formidolosus nihil faciet eorum quae oportet.
temperatus et justus, quomodo bene imperabit ? Sive qui imperio subjectus esse debet, non erit, quomodo bene parebit. Intemperatus enim et timidus nihil faciet ut oportet.
g Manifestum igitur, quia necesse quidem participare utrosque virtute : hujusmodi autem esse differentiae, quemadmodum natura, et subjectorum, et hoc statim exemplificatur circa animam. In hac enim est natura, hoc quidem principans, hoc autem principatum : quorum alterum dicamus esse virtutem, puta ratione abundantis, et irrationalis. Manifestum gitur, quod eodem modo se habet et in aliis. Quare natura quae plura principantia et subjecta : alio enim modo liberum servo principatur, et masculus feminae, et vir puero. Et omnibus insunt quidem partes animae, sed insunt differenter. Servus quidem enim omnino non habet consiliativum : femina habet quidem, sed invalidum : puer autem habet quidem, sed imperfectum : similiter igitur necessarium habere, et circa morales virtutes : existimandum oportere quidem participare omnes, sed non eodem modo : sed quantum unicuique ad sui ipsius opus. Propter quod principem quidem perfectam habere oportet moralem virtutem, opus enim est simpliciter Architectonis : ratio autem Architecton : aliorum autem unusquisque quantum immittit ipsis. Itaque manifestum, quoniam est moralis virtus dictorum omnium, et non eadem temperantia mulieris et viri, neque fortitudo et justitia, quemadmodum putavit Socrates : sed haec quidem principativa fortitudo, haec autem subministrativa. Similiter autem se habet et circa alias.
Constat igitur oportere utrosque habere virtutem, sed in ipsa virtute esse differentiam, quemadmodum in his quae natura obediunt. Id aperte in animo inspicitur : est enim in animo quod natura imperat, et quod paret, quorum diversam censemus esse virtutem, et ut rationem habentis et irrationalis. Patet eodem modo se habere in aliis. Itaque pleraque sunt natura imperantia et parentia : alio enim modo liber praest servo, et masculus feminae, et vir puero, et omnibus insunt partes animae, sed differunt. Servus enim omnino non habet deliberandi arbitrium, mulier vero habet quidem, sed invalidum, puer autem habet, sed imperfectum. Eodem modo se habere necesse est circa morales virtutes : putandum est autem omnes participes esse oportere, sed non eodem modo, sed quantum cuique opus est. Ex quo fit, ut is qui imperat, perfectam virtutem habere debeat moralem, nam ejus opus est simpliciter praecipientis ac praesidentis, ratio autem praecipit atque praesidet, aliorum vero unusquisque quantum sibi competit. Quare patet virtutem moralem esse omnium supradictorum, nec eadem modestia mulieris et viri, neque fortitudo, neque justitia, ut Socrates putabat, sed illa quidem jubens fortitudo, haec vero obediens, eodem modo, et in aliis.
h Palam autem hoc, et particulariter magis considerantibus. Universaliter enim dicentes decipiunt seipsos, quia habere bene animam, virtute aut recte ope-
Patet autem id magis particulariter considerantibus. Nam qui universaliter dicunt quod bene se habere animum virtus est, et recte agere, aut aliquid tale,
<--- Page Split --->
rari aut aliquid talium. Multo enim melius dicunt enumerantes virtutes, sicut Gorgias, quam qui sic determinant. Propter quod oportet, sicut Poeta dixit de muliere, sic putare de omnibus habere : mulieri ornatum silentium praestat, sed viro non jam hoc. Quoniam autem puer imperfectus, palam quod hujus quidem virtus, non ipsius ad seipsum, sed ad finem et ductorem : similiter autem et servi ad dominum. Posuimus autem ad necessaria utilem esse servum : quare palam quod et virtute indiget parva et tanta, ut neque propter intemperantiam, neque propter timiditatem deficiat ab operibus.
scipos decipiunt. Multo enim melius dicunt qui enumerant virtutes, quemadmodum Gorgias, quam qui ita diffiniunt. Quapropter oportet, sicut poeta de muliere dixit ita censere in omnibus. Mulieri decus affert taciturnitas, sed non item viro. Cum vero puer sit imperfectus, patet quod et hujus virtus non ipsius ad seipsum est, sed ad perfectum, et ducem, similiter et servi ad dominum. Posuimus autem servum esse utilem ad necessaria, itaque patet ipsum virtute indigere parva, et tanta, ut neque propter intemperantiam, neque propter timiditatem in operibus deficiat.
i Dubitabit autem utique aliquis de nunc dicto : si verum, ergo et artifices oportebit habere virtutem : multoties enim propter intemperantiam deficiunt ab operibus.
Dubitabit vero aliquis, si verum est quod nunc diximus, utrum artifices oportet habere virtutem, nam saepe propter intemperantiam deficiunt in operibus.
k Aut differt ab his plurimum. Servus quidem enim particeps vitæ, hic tamen remotius : et tantum immittit virtutis, quantum et servitutis. Banausus enim artifex determinatam quamdam habet servitutem, et servus quidem eorum, quæ natura : coriarius autem nullus, neque aliorum artificum.
An hoc longe differt ? nam servus quidem adhæret nobis communione vitæ, ille autem remotior est, et tantum sibi competit virtutis, quantum servitutis. Vilis enim artifex determinatam quamdam habet servitutem, et servus est secundum naturam, sed nemo sutor, aut alius opifex.
l Manifestum igitur, quod talis virtutis causam esse oportet servo dominum, sed non doctrinativam habentem, operum despoticam. Propter quod dicunt non bene, ratione servos privantes, et dicentes præcepto utendum solum : monendum enim magis servos, quam pueros : sed de iis quidem determinatum sit isto modo.
Patet ergo quod hujus quidem virtutis causam esse oportet dominum servo, non eum qui doctrinam habet in operibus dominicam. Quapropter non bene dicunt qui servos spoliant ratione, dicentes præcepto uti duntaxat, admonendi sunt enim servi magis quam pueri. Et de his in hunc modum determinatum sit.
m De mulieris autem, et viri, et natorum et patris, ea quæ circa unumquemque ipsorum virtute, et ea quæ ad seipsos homilia, quid quod bene, et quomodo oportet, quod quidem bene, persequi, quod autem male, fugere, in his quæ circa politias necessarium pervenire.
De viri autem et mulieris, filiorumque et patris virtute, et conversatione ad invicem, quid recte vel contra, et quomodo oportet hoc quidem facere, ab illo autem abstinere, in his quæ de Republica necesse est intueri.
<--- Page Split --->
n Quoniam enim domus quidem omnis pars civitatis, hæc autem domus, eam quae partis ad eam quae totius, oportet videre virtutem, necessarium ad politicam respicientes, erudire et pueros, et mulieres. Sed quidem aliquid refert ad civitatem esse studiosam, pueros esse studiosos, et mulieres studiosas : necessarium autem refert. Mulieres quidem enim dimidia pars liberorum, ex pueris autem dispensatores fiunt politicae.
Nam cum omnis domus sit civitatis pars, illi autem domus, partis autem virtus ad totum respicere debeat, necessarium est respicientes ad Rempublicam filios uxoresque instituere. Siquidem refert ad rectam institutionem Reipublicae pueros et mulieres esse benes institutos. Enimvero referat necessarium est : nam mulieres media pars sunt hominum liberorum, ex pueris autem sumuntur, qui Rempublicam gubernant.
o Quare, quoniam de iis quidem determinatum est, de reliquis autem in aliis dicendum. Dimittentes tamquam finem habentes eos, qui nunc sermones, aliud principium facientes dicamus : et primo consideremus de prænuntiatis de optima politia.
Quare, cum de servis determinatum sit, de reliquis autem in aliis sit dicendum, omissis propositis, tamquam finem habentibus, alio sumpto principio differamus, ac primum illa discutiamus quae tradita sunt de optimo civitatis statu.
COMMENTARIUS IN CAP. IX.
Hic incipit tertia pars istius primi libri. Dictum enim fuit, quod sunt tres partes economicæ, scilicet despotica sive dominalis, nuptialis, paterna, et quarta adjuncta chrematistica : et dictum est jam de despotica et chrematistica : relinquitur ergo dicendum de nuptiali et paternali : et dividitur istud capitulum in duas partes, in quarum prima determinat proprias passiones et dubia pertinentia ad despoticam et paternam. In secunda de iis quae pertinent ad nuptialem, ibi (litt. m), De mulieris autem et viri, etc.
In prima harum tria facit. Primo enim adaptat economicas, servorum scilicet, puerorum, et uxoris ad urbanitates sive politias, diversis diversas adaptans. Secundo movet dubitationes super hoc, ibi (litt. e), Primo quidem igitur de servis, etc. Tertio ponit solutionem, ibi (litt. g),
Manifestum igitur quia quidem necesse, etc.
a Dicit ergo primo : Quoniam autem tres partes economicæ erant sicut determinatum : et enumerat eas, dicens : Una quidem despotica, de qua dictum est prius, id est, in prehabitis, et hæc est dominalis, cui adjuncta est chrematistica : una autem, scilicet secunda paterna, patris scilicet et filiorum : tertia autem nuptialis, viri scilicet ad uxorem. Et subdit rationem, quod isti principatus non sint idem specie, ibi, Etenim mulieri præest, et natis tamquam liberis quidem ambobus : quia et uxor libera et nati, scilicet non idem principatus cum despotico : quia servus non est liber a domino. Deinde subdit, quod nuptialis et paterna non est idem principatus, ibi, Non eodem autem modo principatus, supple, est mulieri et liberis : sed mulieri quidem politice, supple, principatur maritus. Politicus autem principatus vocatur, quando in una civate unus accipit principatum super reliquos cives æque liberos sicut
<--- Page Split --->
ipse est : et non dominatur eis nisi secundum statuta civitatis, et transit de uno in alterum : unus enim habens potestatem uno anno, et alter altero. Et hoc est quod dicit, ibi, Sed mulieri quidem politice, supple, principatur : non enim habet potestatem in eam nisi secundum instituta nuptialia, ut dicunt canon et lex : propter quod etiam dicit canon, quod consensus qui facit matrimonium, debet esse secundum leges contrahentium.
Deinde subdit de principatu paterno. Natis autem, principatur scilicet regaliter. Rex enim habet plenitudinem potestatis super omnes, qui sunt in regno, ad utilitatem eorum, non ad utilitatem propriam, statuendi et ordinandi quidquid voluerit. Et subdit rationem utriusque principatus, dicens : Mascultus enim natura, id est, naturaliter, femella principalior. Et quia posset aliquis objicere, quod aliqua femina sapientior et magis strenua est viro, propter hoc excipit subdens : Nisi aliqualiter constet factum præter naturam, scilicet quod vir deficiat et mulier proficiat : et hoc est præter ordinem naturae. Mulieris enim secundum naturam est habere inconstantes conceptus, propter humiditatem : viri autem propter contrariam complexionem, est habere constantes. Et subjungit rationem de principatu paterno, dicens : Et senius et perfectum, sicut, supple, est pater, secundum naturam, supple, principalius est juniore et imperfecto : in sene enim conceptus stabiles sunt et morantes circa idem : in juniore autem et imperfecto secundum ætatem, sunt conceptus inconstantes et leves, et circa idem non morantes, propter complexionis fluxibilitatem. Et ideo dicit Aristoteles in septimo Physicorum, quod non æqualiter judicant juvenes senioribus presbyteris. In talibus tamen omnibus supponendum est quod dicit Aristoteles in primo Ethicorum 1, quod nihil differt ætate an
moribus, puerilis : non enim ab ætate defectio est, sed a passione.
b Deinde subdit et dicit qualiter unicuique appropriatur ille vel ille principatus, ibi, In politiis, id est, civilibus, quidem igitur principatibus, plurimis, id est, ad plures transnuntatur principans et subjectum : quia in anno hoc principatur, in futuro subjicitur, et talis principatus est ex æqualis secundum naturam, et differt nihil. Cives enim æquales sunt, et nullam differentiam libertatis vel juris habent. Et hoc est quod dicit : Ex æquali vult secundum naturam, supple, talis principatus, et differre nihil habet, supple, unus civis ad alterum. Attamen cum hic quidem, id est, unus, dominetur, hic autem, id est, alter civium subjiciatur, tunc scilicet in tali principatu communiter homines quaerunt differentiam esse, id est, facere, et figuris et sermonibus et honoribus : figuris, ut in vestibus, et fastus ambitione quem attribuunt principanti, et non subjectis : et sermonibus, quia aliter et cum majori reverentia concionantur ad eos quam ad subjectos : et honoribus, quia scilicet geniculando et adorando honorem exhibent eis quem non exhibent subjectis. Hoc autem probat per auctoritatem Amasis, dicens : Quemadmodum Amasis, id est, talis Philosophus dixit de pedum lotore, sermonem, supple, faciens. Dictum autem Amasis fuit, quod lotor pedum non esset dignus honore, qui debetur politico principanti in civitate De secunda autem communicatione, scilicet viri et uxoris subdit : Masculus autem semper ad femellam hoc modo se habet, scilicet sicut principans ad eum qui subjicitur.
c Tertio subdit de paterna dicens : Puerorum autem principatus, scilicet pater-
<--- Page Split --->
nus, regalis est, id est, regali similis. Et subjungit rationem : Enim, id est, quia qui genuit, est et secundum amorem principans, et non propter utilitatem propriam, et secundum senectutem : sicut enim dicit in tertio Topicorum : « Nemo eligit juvenes duces, quia non constat eos esse sapientes. » Et subdit, quod hoc est proprium regis, ibi, Quod quidem est regalis species principatus. Regis enim est (ut dicit Aristoteles in quinto Ethicorum, et Boetius in libro Divisionum) ex amore subditis praeesse ad utilitatem subditorum : et si seviat in subditos ad utilitatem propriam et nocumentum subditorum, corrumpitur Rex in tyrannum, et urbanitas quae regnum dicitur, in tyrannidem. Et hoc probat per Homerum, dicens : Propter quod bene Homerus Jovem, qui fuit primus rex institutus inter Deos, et sicut dicit Ovidius de eo :
Juppiter esse pium statuerat quodcumque ju- [varet.
Id est, voluit esse pium, id est, cultum Dei, quidquid juvaret populum. Et quia sicut dicit Tullius in fine primae Rhetoricae, pietas est benevolentia in parentes et parentela conjunctos, ideo dicit esse similes principatus, regalem et paternum. Et hoc est quod bene Homerus Jovem appellavit dicens, quod sic est pater virorum, Deorumque : et subdit rationem, regem horum omnium, scilicet virorum et Deorum, patrem dicens. Unde subdit rationem Homeri, qua motus hoc dixit, ibi, Natura enim, id est, naturali sensu et industria regendi et potentia et benevolentia regem quidem differre oportet, supple, a subjectis, genere autem sive genealogia ex specie esse eumdem, supple, oportet cum subjectis. Et subdit convenientiam hujus ad principatum paternum, dicens : Quod quidem passum est senius ad juvenem, et qui genuit ad natum. Pater enim senior et industrior est et benevolentior ad regendum natos. Specie au-
tem idem est cum cis : quia simile sibi secundum speciem ex seipso genuit.
d Et subdit faciens comparationem inter principatus qui sunt economicae dicens : Manifestum igitur attendenti, supple, est, quoniam amplior est sollicitudo economicae circa homines, quam circa inanimatorum possessionem, cum tamen utrumque pertineat ad eam, quam scilicet possessionem, vocamus divitias, et liberorum sollicitudo, supple, est magis, scilicet economicae, quam servorum.
e Deinde cum dicit, Primo igitur quidem, etc., movet quaestionem circa ea quae pertinent ad economicum, et habet duas partes : primo enim movet quaestionem in universali, et ponit solutionem. Secundo in particularibus ostendit eam, eo quod particularia in operabilibus magis certificant quam universalia, ibi (litt. h), Palam autem hoc et particulariter, etc. Prima harum dividitur in duas. Primo enim movet quaestionem, et deducit eam. Secundo ponit solutionem, ibi (litt. g), Manifestum igitur, quia necesse quidem, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim movet quaestionem de servis in despotica. Secundo eamdem quaestionem dicit esse de muliere et viro, ibi (litt. f), Fere autem idem est, etc. Tertio dicit, quod utiliter tenet ista quaestio de domino et servo, et muliere et viro, et patre et puero, ibi (litt. f, circa medium), Universaliter itaque hoc est considerandum, etc.
Dicit ergo sic : Primo igitur quidem de servis dubitabit utique aliquis, id est, dubitando quaeret, et intelligitur de iis qui sunt servi natura, non de iis qui sunt servi lege vel captivi in bello : illi enim nec liberum consensum habent, nec liberam electionem, sed in omnibus talibus respiciunt ad praeceptum principantis domini : et in hoc solo habet locum quaestio de eis qui homines sunt. Et subdit quaestionem, utrum est virtus servi, praeter organicas et ministrativas ? In preha-
<--- Page Split --->
bitis enim ostensum est, quod virtus servi in quantum servus est, est corpore fortem esse, et ordinatum ad perficienda praecepta domini, et ministeria : et ideo est ut organum animatum domini : et virtus ejus propria in quantum est servus perficiens eum et complens, est ut optime perficiat praeceptum domini, et ministerium. Ut enim dicit in tertio Ethicorum : « In omnibus virtus est optimorum operativa. » Sunt autem servi etiam homines, et ideo quaeritur si est alia virtus honorabilior quam ista quae competat servo : et subdit exemplum, puta temperantia, fortitudo, prudentia, et aliorum talium habituum, sicut est justitia, mansuetudo, eutrapelia, et hujusmodi medietates duodecim, quales determinat in quarto Ethicorum. Et illae virtutes dicuntur honorabiliores, quia sunt partes honesti, ut dicit Tullius in fine prime Rhetoricae : honestum autem est, quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit, ut ibidem dicit Tullius. Et omnes tales virtutes, ut ibidem dicitur, sunt habitus in modum naturae, propriae rationi et rectae consentanei : organise autem et ministrativae virtutes subservientes sunt, et consentanea praeceptis principantis : propter quod illae honorabiliores sunt. Habet enim dubitationem utrobique, id est, ad utramque partem : primo enim ostendit, quia neque una, id est, nulla virtus est servo, praeterquam ad corporalia servitia : et hoc ostendit tali ratione. Liberi est habere liberas virtutes : si ergo servus habet liberas virtutes et liberorum, non differt a libero, quod falsum est : ergo et falsum id ex quo sequitur, scilicet quod aliqua virtus nobilior sit servo, quam organica et ministrativa. Et statim objicit in oppositum subdens : Et si non est, scilicet aliqua virtus nobilior servo, inconveniens, supple, videtur esse : et ponit medium ex quo hoc sequitur : Existentibus hominibus, supple, ipsis servis, et ratione communicantibus, id est, cum sint homines et communicent naturae sicut liberi, tunc ex
ordine ipsius naturae debent habere virtutes perficientes eos ad humana et rationabilia omnia. Dicit enim Plato in secunda parte Timaei, quod creator nulli negavit aliquid eorum quae sunt ad beatitudinem utilia et commoda. Nihil autem uilius ad beatitudinem quam virtus moralis, quae est pars honesti : unde dicitur (Sap. viii, 7) de sapientia : Subricitatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius non est in vita hominibus. Et sobrietatem vocat tempurantiam : virtutem, fortitudinem.
f Deinde hanc quaestionem dicit etiam esse de muliere et viro, patre et puero, ibi, Fere autem idem est quod quaeritur de muliere et puero. Et dicit, fere : quia tam servus, quam mulier, quam puer sunt in ordine subjectorum et non principantium : sed non est eadem species subjectionis in tribus illis : et ideo non omnino eadem quaestio, et ideo dicit, fere. Et repetit quaestionem, utrum et, id est, etiam, horum, mulieris scilicet et pueri, sint virtutes, supple, honorabiliores quam illae quae perficiunt eos ad subjectionem. Et explanat : Et, supple, quaeritur, si oportet mulierem esse fortem et temperatam, et justam. Et, supple, si puer est intemperetus et temperatus, aut non, id est, si virtutes habet honorabiliores quam illas quae perficiunt puerum ad audiendum paedagogum, et mulieres ad audiendum maritum, aut non. Et quaestiones quas in tribus dixit particulariter, reducit ad universalem subdens : Universaliter itaque hoc est considerandum de subdito naturo, sive sit servus, sive mulier, sive puer, et principante, sive sit dominus, sive maritus, sive pater, utrum eadem virtus, scilicet sit principantis et subditi, aut altera : siquidem enim oportet ambos, scilicet principantem et subjectum participare in his tribus ordinibus xaXoxxyaXax. Et est nomen compositum in Graeco, et componitur a xaXo; quod est pulchrum, et xaYaXo, quod sicut dicit commentum super decimum Ethi-
<--- Page Split --->
corum, compositum est a xa: conjunctione, et ayaov quod est bonum : sed Graecis mos est quotiescumque vocalis est post vocalem immediate, ut altera synalimpham patiatur, et maxime praecedens, ut facilior sit pronuntiatio, et ideo dicunt xayaoov, pro xai ayaov. Unde xaloxayoa est per se bonitas, ad vitam pertinens secundum virtutem honesti : quia hoc per seb onum solum est, utile autem et delectabile est ad aliud bonum. Si autem hoc concedatur, vadit in oppositum : si enim ambo, principans scilicet et subjectus aequaliter participant xaloxayaoav, tunc supple, non est ratio propter quid hunc quidem principari oportebit utique semel, hunc autem subjici secundum semel. Dominus enim semper principatur servo, similiter et maritus uxori, et pater puero : et non modo principatur, et postea subjicitur, sicut est in politicis, ubi qui uno anno principatur, postea subjicitur.
Et quia posset aliquis dicere, quod principans et subjectus habent virtutes secundum majus et minus, excludit istam responsionem, subdens : Neque enim per majus et minus possibile est differre. Et ponit rationem : Subjici quidem enim, et principari, specie differunt : majus autem et minus nihil, supple, differunt secundum speciem. Et ratio talis est fundata super hoc quod dicitur in tertio Ethicorum : « Quod uniuscujusque extremum in bono, est virtus ejus, » puta principis potentia alia est, quam subjecti in quolibet ordine, et differunt specie : ergo extrema eorum in bono differunt : et ita alia specie est virtus principantis quam subjecti. Et statim vadit in oppositum, ibi, Si autem hunc quidem oportet, hunc autem non, supple, honorabiliores virtutes habere, mirabile, supple, videbitur et inconveniens. Et ostendit hoc primo de principante sic : Si enim principans non erit sobrius et justus et fortis et prudens, quomodo principabitur bene ? Princeps ea quae digna sunt
prineipe, cogitabit 1. Et similiter ostendit de subjecto, ibi, Si vero subjectus, supple, non erit sobrius et justus, etc. quomodo subjicietur bene? Et adjungit rationem : Intemperatus enim existens et formidolosus nihil faciet eorum quae oportet, supple, bene. Et sic tam principans quam subjectus indigent honorabiliori virtute ad hoc quod bene subjiciantur et principentur.
g Deinde ponit solutionem, ibi, Manifestum igitur, quia necesse est quidem participare utrosque, scilicet principantes et subjectos, virtute scilicet honorabiliori, quae est pars honestatis : iis enim necesse est participare principantes et subjectos, si digna debeant praecipere principantes, et subjecti digna facere : differenter tamen : et hoc est quod subdit : Hujus autem differentiae scilicet virtutis, supple, sunt, quemadmodum natura, supple, est principantis et natura subjectorum. De talibus enim agit qui secundum naturam principantur et secundum naturam subjiciuntur. Et probat per exemplum, ibi, Et hoc statim exemplificatur circa animam. In hac enim, scilicet anima, est natura (ablativi casus) hoc quidem principans, scilicet intellectus et ratio et, supple, aliud cui principatur, sicut appetitus et desiderium in irascibili et concupiscibili. Et hoc est : Hoc autem principatum, irascibile scilicet et concupiscibile, sustinens principatum rationis et intellectus : quorum, scilicet intellectus et rationis, irascibili et concupiscibili alteram dicimus esse virtutem. Quod exemplificat subdens : Puta rationem habentis et irrationalis. Rationem enim habens est ratio et intellectus, eo quod omnis virtus rationis et intellectus medium habet rectam rationem (ut dicit in VI Ethicorum), irascibilis autem et concupiscibilis virtutes, quae circa passiones et operationes sunt, me-
<--- Page Split --->
dium habent inter abundantiam et defectum.
Et solutionem adaptat subdens : Manifestum igitur, quia eodem modo se habet et in aliis, ubi scilicet unum principatur et alterum subjicitur, sicut est rationale .et irrationale. Et hoc est quod subdit : Quare, id est, propter quod natura, id est, naturaliter quae plura principantia, sicut dominus servo, maritus uxori, pater puero, et subjecta, servus, uxor, et puer, supple, ad virtutem moralem, quae pars honestatis est, alio modo se habent. Et explanat dicens : Alio enim modo liberum servo principatur, et masculus feminae, supple, alio modo, et vir, id est, pater puero, supple, et alio modo. Et omnibus, supple, iis, servo et mulieri et puero insunt quidem partes animae, rationale scilicet et irrationale in concupiscibili et irascibili, sed insunt differenter. Et ostendit differentiam subdens : Servus quidem enim, supple, qui per naturam servus, omnino non habet consiliativum, et ideo ad consilium proprium nihil perfectum facere potest : mulier autem habet, sed invalidum, et ideo nec ad consilium proprium aliquid perfectum facit : puer habet, sed imperfectum, quia stabiles conceptiones circa idem non habet. Et iterum adaptat solutionem dicens : Similiter igitur necessarium habere, supple, haec tria, servum scilicet, mulierem et puerum, et, id est, etiam circa morales virtutes. Et subdit quomodo : Existimandum, supple, est, oportere quidem participare morali quidem virtute omnes, sed non eodem modo, secundum quam scilicet participationem unicuique, supple, contingit ad sui ipsius opus ut perfectum sit illud, scilicet secundum virtutem propriam.
Et ex hoc concludit singulorum virtutem dicens, ibi, Propter quod principem quidem perfectam oportet habere moralem virtutem : quia scilicet ille praecipit omnibus aliis. Et hoc probat per simile in artibus mechanicis, in quibus architectonicus, id est, principalis artifex,
praecepta et rationem operum dat omnibus usualibus sibi subjectis : ut militaris, sicut dicit in primo Ethicorum, praecepta dat sellatrici, frænifactrici, et equestri, qualiter scilicet operari debeant. Et hoc est quod subdit : Opus enim simpliciter architectonis, id est, principalibus artificibus. Et subdit causam : Ratio autem architecton, id est, principalis artifex, qui rationem dat qualiter unusquisque operetur. Dicit enim in sexto Ethicorum, quod in unaquaque arte est, qui ex fine artis rationem dat omnium operandorum, quae exiguntur ad artem. Et subdit qualiter est aliorum, ibi, Aliorum autem unusquisque, scilicet habet virtutem quam immittat ipsis, architector, supple.
Et ex his concludit solutionem, ibi, Itaque manifestum, quoniam est moralis virtus dictorum omnium, despoticae scilicet, nuptialis et paternae, in principante et subjecto, quo scilicet ad substantiam virtutis, et non est eadem secundum esse, scilicet mulieris et viri, neque fortitudo et justitia, supple, est eadem, scilicet secundum esse. Et ex hoc reprehendit Socratem subdens : Quemadmodum putavit Socrates, supple, eadem esse. Et subjungit differentiam, ibi, Sed haec quidem principativa, scilicet in principante fortitudo, haec autem subministrativa, scilicet in subjectis : similiter autem se habet et circa alias, scilicet justitiam et prudentiam et temperantiam et alias morales virtutes. In omnibus autem iis principari et ordinare, est principantis : obedire autem et subservire, subjecti.
h Deinde cum dicit : Palam autem hoc, etc. Solutionem quam dedit in universali, ostendit in particularibus. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit solutionem quam dedit, tenere in particularibus. Secundo movet dubitationem, ut confirmet solutionem, ibi (litt. i), Dubitabit autem utique aliquis, etc. Circa primum tria facit. Primo enim, quod solutio data palam sit particulariter intendentibus.
<--- Page Split --->
Secundo probat hoc per quosdam Poetas, ibi, Multo enim melius, etc. Tertio adaptat ad propositum, ibi, Mulieri ornatum silentium, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim dicit quod intendit. Secundo ponit rationem, ibi, Quia bene habere animam, etc.
Ergo dicit : Palam autem hoc, scilicet quod dictum est, quod secundum esse differunt virtutes viri et mulieris, domini et servi, patris et pueri, et, id est, etiam magis particulariter considerantibus. Et subjungit rationem : Universaliter enim dicentes, supple, de virtute, tamen circa particularia opera sic decipiunt seipsos. Et hujus, supple, causa est : quia bene habere animam virtute, id est, secundum virtutem monasticam, economicam, vel politicam, aut recte operari, supple, secundum hanc virtutem, vel illam, aut aliquid talium, quod est, supple, operum virtutis, quaerunt confugere ad philosophiam, et esse boni, et nihil operandorum facere : quod malum est, quia, sicut dicit in septimo Ethicorum : « Numquam bene habebunt animum sic philosophantes.» Et ideo infert, quod particulariter intendendo melius est. Et hoc est : Multo enim melius dicunt enumerantes virtutes, particulariter scilicet, et secundum particularia opera, sicut Gorgias, supple, Philosophus fecit, qui particulariter in omnibus ostendit, in quo qui bonus vel malus esset, quam qui sic determinant, universaliter scilicet.
sam, sed ad viri vocem faciat quod facit : sed viro, jam non hoc, supple, praestat ornatum, quod sic habeat se, sed quod cuncta quae ad dispensationem domus pertinent, sapienter et discrete disponat. Est simile ei quod dicit Apostolus : « Mulieri in Ecclesia loquiron permitto : sed si quid volunt discere, domi viros suos interrogent 1. » Propter quod etiam cautum est in legibus, sive jure civili, « Ne mulieres adducerentur in causis : » advocationes enim mulierum lubricae sunt, et inconstantes, et allicientes animos judicum. Et subdit de puero et patre : Quoniam autem puer imperfectus, supple, sit, palam, et quod hujus scilicet pueri quidem virtus, non ipsius ad se ipsum est, sed ad finem et duotorem, id est, quod obediat paedagogo et ductori ad finem, quem ipse præcipit circa singulas virtutes. Et adjungit de tertia combinatione, scilicet servi et domini, ibi, Similiter autem et servi ad dominum oportet, supple, præceptis particularibus intendere, et non universaliter philosophari de virtute, quid sit. Et subjungit rationem : Posuimus autem ad necessaria utilem esse servum, ut scilicet famuletur præceptis domini particularibus : quare palam, quod et virtute indiget parva, scilicet alteri famulante, et tanta, scilicet indiget virtute, ut neque propter intemperantiam, neque propter timiditatem, defeciat ab operibus, supple, præceptis a domino.
Et confirmat hoc per auctoritatem, ibi, Propter quod, oportet sicut Poeta dixit, Homerus scilicet, de muliere, in particulari scilicet determinans bonitatem ejus, sic putare habere de omnibus, filio scilicet, servo et omnibus subjectis. Et dicit verbum quod dicit Poeta de muliere in particulari, ibi, Mulieri ornatum silentium præstat, scilicet quod non ad seip-
i Deinde sequitur pars in qua movet dubitationem a dicta solutione exortam, ibi, Dubitabit autem utique, etc. Quia si ita est quod tali virtute, cardinali scilicet indigent mulier et puer et servus, ut non impediantur ab opere præcepto sibi, tunc etiam videtur quod quilibet artifex hac virtute indigeat, ut non impediatur ab opere præcepto ab arte. « Ars enim, ut
<--- Page Split --->
dicit Tullius in fine primae Rhetoricæ, est collectio præceptorum ad eumdem finem tendentium. » Dicit ergo : Dubitabit autem utique aliquid de nunc dicto, id est, de nunc dicta solutione. Et ponit rationem dubitationis dicens : Si verum, ergo et artifices oportebit habere virtutem, supple, cardinalem, ad hoc scilicet quod consequantur finem artis. Et ponit rationem, quare oporteat, ibi, Multoties enim (ut fabri vel alii artifices) propter intemperantiam, supple, vel timiditatem, deficiunt ab operibus, ita quod finem artis suæ non consequantur : ergo, supple, oportet habere virtutem, quæ juvet ad finem artis.
k Aut, nota solutionis est. Et obviat rationi inductæ dicens : Differt ab iis plurimum artifex, scilicet a servo, puero et muliere. Artifex enim liber est, servus autem non : et hoc est : Servus quidem enim particeps, scilicet est, vitæ, economice scilicet cum domino : communicant enim in eodem, opere scilicet cconomico : hic autem, scilicet artifex, remotius, liber enim est, et, supple, ideo tantum immittit virtutis, cardinalis scilicet, quantum et servitutis : quia scilicet alii operantur pretio, ideo etiam ad præceptum ejus tenentur perficere opus artis. Et hoc probat in particulari, ibi, Banausus enim, id est, coquus artifex determinatam quandam habet virtutem 1, scilicet elixationis, assationis, et aliorum quæ pertinent ad ciborum præparationem. Et hæc virtus exigitur ab artifice, ut ad finem artis deveniat. Sed ostendit dissimilitudinem inter servos et artifices, ibi, Et servus quidem eorum, id est de numero eorum quæ natura, quia est organum animatum, ut in præhabitis dictum est, quod ad possessionem, quæ secundum naturam œconomicæ est, pertinet. Corrigiarius 2 autem, qui incidit corrigias in cingula, nullus, neque aliorum artificum, 'supple, secundum naturam perti-
net ad possessionem œconomicæ, sicut servus, qui de possessione est ut organum animatum.
I Ex iis concludit probationem solutionis, dicens : Manifestum igitur, quod talis virtutis causam esse oportet servo dominum : quia illius præcepto tenetur servus obedire ad opera, sed non, supple, oportet, doctrinitavm habentem, operum despoticam, id est, dominalem. Doctrinativa enim est, quæ secundum Philosophiam docet quid virtus, et causas, et species virtutum, et passiones et accidentia per se. Et ex hoc arguit quosdam male dicentes de hoc, et fuit Socrates, ibi, Propter quod dicunt non bene, ratione servos privantes, supple, in totum : oportet enim servos ad minus tantum habere rationis, ut intelligant præcepta dominorum. Dictum autem illorum ponit, ibi, Et dicentes præcepto dominorum utendum solum, servos scilicet, et ideo, supple, non indigere ratione ad disponendum propria opera : eo quod dispositio operis servorum ad dominos pertinet. Et rationem redargutionis hujus subdit : Monendo enim magis servos, supple, disponimus, quam pueros. Et hujus causa est, quia servi secundum ætatem perfectæ sunt rationis, pueri autem imperfectæ.
Et subdit epilogum de dictis : Sed de iis quidem, id est,despotica, possessiva,chrematistica et paterna determinatum sit hoc modo.
m De mulieris autem, et viri, etc. Determinata domini et servi communicatione, patris et filii, determinat de communicatione mulieris et viri, quæ fuit tertia pars œconomicæ quam in ante habitis vocavit nuptialem. Dicit ergo : De mulieris autem et viri, et natorum et patris, ea quæ circa umumquodque ipsorum virtute immediate : habitum est enim, quod alia est virtus servi, et alia domini, alia patris, alia nati, alia mulicris, atque alia
<--- Page Split --->
viri secundum esse : et, supple, determinata est quæ ad ipsos, dominum scilicet et servum, patrem et natum, mulierem et virum homilia : et dicitur ab μωσ, quod est unum, et ὦ, quod est turba, et est collatio sive collocutio ad alios habita de iis quæ pertinent ad ipsos in moribus et factis ipsorum. Quomodo autem determinaverit, subdit : Quid quod bene et non bene est, determinatum est : qualiter isti bene communicant, et qualiter non bene. Et etiam, supple, est determinatum quomodo oportet, quod quidem bene est, et bonam facit communicationem in singulis, persequi : quod autem male, fugere : sic enim erit optima æconomica communicatio. His igitur determinatis in iis quæ circa politicas, supple, sunt communicationes, necessarium supervenire, supple, in reliquis sequentibus libris.
n Dictum est enim in primo capite parte scilicet procemiali, quod in civitate perfecta communicatio est, et non in domo. Et hanc rationem recipit hic cum dicit : Quoniam enim domus quidem omnis pars civitatis, supple, est : hæc autem, scilicet civitas domus (et est domus genitivi casus), quia scilicet est constituta ex domibus sicut ex partibus, propter hoc, supple, eam scilicet virtutem quæ partis domus, ad eam quæ totius, scilicet civitatis, oportet videre virtutem : virtus enim partis perficitur in virtute totius. Et hoc est : Necessarium, supple, est, ad politicam respicientes, quæ communicatio est perfecta et totius, erudire et pueros et mulieres studiosos : et tacet de servis, quia politica communicatio inter æque libreros est : pueri autem et uxor æque liberi sunt, servus autem non, maxime vero servus per naturam, et ad communicationem politicam servus non pertinet. Et hoc est : Sed quidem refert aliquid ad civitatem esse studiosam, pueros esse studiosos et mulieres esse studiosas,
servum autem esse studiosum non multum confert, nec differentiam boni studiosæ civitati, de qua sit curandum : pueris autem et uxoribus non sic est.Et hoc est : Necessarium autem refert, scilicet pueros et mulieres esse studiosos : hoc enim magnum bonum facit civitati. Et subjungit rationem, ibi, Mulieres quiden enim dimidia pars liberorum,supple, sunt, sicut enim dixit in V Ethicorum : « Pater aliquid sui habet infilio,quod activa potentia totum est, mater autem etiam sui aliquid habet in filio quod passiva potentia totum est : «et bonæ et malæ dispositiones parentum saepe sunt in filiis : propter quod oportet matres semper studiosas esse. Et idem dicit de filiis subdens : Ex pueris autem dispensatores fiunt politicae, id est, communicationis civitatis, et ex bonis pueris boni dispensatores, et ex malis mali. Propterea dicitur de quibusdam (Sap. xii, 10) : Naturalis malitia eorum immutari non poterat.
o Sic determinato de iis ponit transitum ad sequentia, subdens : Quare quoniam de iis quidem, scilicet communicationibus œconomica, despotica, nuptiali et paterna determinatum est, de reliquis autem, supple, communicationibus in aliis, supple, sequentibus libris dicendum : dimittentes tanquam finem habentes eos, qui nunc sermones, de œconomica scilicet, aliud facientes principium, id est, alterius libri, dicamus scilicet de communicatione politica.
Et subdit quo ordine dicendum est de illa, ibi, Et primo, scilicet in sequenti libro, consideremus de pronuntiatis ab aliis, scilicet Philosophis de optima politia : ut, sicut ipse dicit in primo de Anima, bene quidem dicta accipiamus, si quæ autem mala dixerunt, vereamur hæc : et innuit nobis divisionem sequentis partis,et sic terminatur sententia primj libri.
<--- Page Split ---> CAPUT I.
Socratis opinio refutatur omnem unionem in civitate et communitatem constituentis apud Platonem.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quia considerare voluimus de communicatione politica quae sit optima omnium, iis qui possunt vivere quam maxime ad votum, oportet et alias considerare politias, quibus utuntur quaedam civitatum earum, quae bene regi legibus dicuntur, et si quae aliae existunt a quibusdam dictae et visae bene se habere, et ut recte habens appareat et utile.
Quoniam proposuimus considerationem facere de civili societate, quae sit optima omnium, potentibus vivere maxime ad votum, oportet alias quoque considerare Respubllcas quibus utuntur civitates aliquae earum, quae bene legibus institutae videntur, et si aliquae sint ab aliquibus scriptae, quae bene se habere videantur, ut recta institutio utilitasque appareat.
<--- Page Split --->
b Adhuc autem quaerere praeter ipsas alterum non videatur esse omnino sophizare volentium, sed propter non bene se habere has nunc existentes : propter hoc, hanc videamur inserere methodum.
Nec putetur esse ad ostentationem et superfluitatem quaerere aliud quidpiam praeter illas, sed quia illæ non bene habent, ideo hunc laborem a nobis esse susceptum.
c Principium autem primo faciendum, quod quidem natum est esse principium hujus speculationis. Necesse enim aut omnes omnibus communicare cives, aut nullo, aut quibusdam quidem, quibusdam autem non.
Incipiendum est autem ab eo quod est secundum naturam hujus considerationis principium. Necessarium quidem est, aut omnia esse communia inter cives, aut nulla, aut quaedam.
d Nullo quidem igitur communicare, manifestum quod impossibile. Civitas enim communicatio quaedam est : et primum necesse loco communicare. Locus quidem enim unus, qui unius civitatis, cives autem socii qui unius civitatis.
Enimvero nulla esse communia, impossibile constat esse, cum civitas sit communio quaedam. Ac primo necesse est locum esse communem, nam locus quidem, paritas est unius civitatis, cives autem socii unius civitatis.
e Sed utrum quibuscumque contingat communicare, et melius est communicare futuram habitari civitatem, bene, aut quibusdam quidem, quibusdam autem non, melius. Contingit enim, et pueris, et mulieribus, et possessionibus communicare cives ad invicem, quemadmodum in politia Platonis. Ibi enim Socrates ait, oportere communes pueros, et mulieres esse, et possessiones. Hoc itaque utrum, ut nunc, sit melius habere, aut secundum in politia scriptam legem.
Sed utrum melius fuerit in bene instituenda Republica quaecumque recipere communionem possunt, ea omnia esse communia, an quaedam communia esse, quaedam non esse? Nam fieri potest ut filii et uxores et res quae possidentur, communes essent, quemadmodum in Platonis Republica. Ibi enim Socrates inquit, oportere communes esse filios, et mulieres, et facultates. Id vero, utrum praestat ita fieri, ut nunc fit, vel secundum legem illam in Republica scriptam.
f Habet itaque difficultates alias multas omnium esse mulieres communes : et causa propter quam inquit oportere lege statui hoc modo Socrates, non videtur accidens ex rationibus. Adhuc autem ad finem, quem ait oportere existere civitati, ut quidem dictum est, nunc impossibile : quomodo autem dividere, nihil determinatum est.
Continet porro et alias turbationes permultas ista mulierum communio, et id propter quod censuit legem hanc esse ferendam, non videtur consequi ex rationibus. Praeterea ad finem quem inquit oportere civitati existere, ut nunc quidem dictum est, impossibile : quomodo autem transigere oporteat, nihil ab eo determinatum est.
g Dico autem unam esse civitatem tamquam optimum ens, quam maxime omnem. Accipit enim hanc suppositionem Socrates.
Quod una videlicet sit civitas tota tamquam id sit maxime optimum : suscipit enim hanc suppositionem Socrates.
<--- Page Split --->
h Quamvis manifestum sit, quod procedens, et facta una magis, neque civitas erit. Multitudo enim quaedam secundum naturam est civitas : factaque una magis, domus quidem ex civitate, homo autem ex domo erit : magis enim unam domum civitate dicemus utique, et unum domo. Quare, si potens quis esset hoc operari,non faciendum : interimeret enim civitatem.
Atqui constat, quod ea procedente ut una fiat magis, civitas non erit. Est enim civitas multitudo quaedam secundum naturam, quae dum fit una magis, domus erit ex civitate, et homo ex domo. Unam enim magis domum censemus esse quam civitatem, et hominem unum quam domum : quare etiamsi posset quispiam hoc facere, tamen non esset faciendum, quia perimit civitatem.
i Non solum autem plurium hominum civitas, sed et ex specie differentibus : non enim fit civitas, ex similibus. Alterum enim compugnatio, et civitas, hoc quidem enim quantitate utile, quamvis sit idem specie : auxilii enim gratia compugnatio apta nata est, quemadmodum utique si pondus amplius trahat. Differet autem tali, et civitas a gente, cum non per vicos fuerint segregati multitudine, sed velut Arcades. Ex quibus autem oportet unum fieri, specie differunt, propter quod aequale contrapassum salvat civitates, quemadmodum in Ethicis dictum est prius, quoniam et in liberis, et aequalibus necesse hoc esse.
Nec solum ex multitudine hominum constat civitas, verum etiam ex eorum multitudine, qui specie differunt. Non fit enim civitas ex similibus : aliud enim ad bellum confederatio quam civitas, illa enim quantitate prodest, etsi eadem sit specie, cum auxilii gratia fiat, seu si pondus magis attrahat. Differet autem et eo modo civitas a gente, quando per pagos divisa non sit multitudo, sed quemadmodum Arcades. Ex quibus autem unum fieri oportet, specie differunt. Quapropter par repensum civitatem conservat, ut in Ethicis dictum est prius, quoniam inter liberos et aequales necessarium est hoc esse.
k Similiter autem non possibile est omnes principari, sed aut secundum annum aut secundum aliqualem alium ordinem, aut tempus. Et accidit utique secundum hunc modum, ut omnes principentur : quemadmodum utique si transmutarentur coriarii, et fabri, et non semper iidem coriarii essent. Quoniam autem melius sic habere, quae circa communitatem politicam, palam, quod eosdem semper melius principari sit possibile. In quibus autem non possibile propter secundum naturam aequales esse omnes, simul autem et justum, sive bonum, sive pravum principari omnes ipso participare, hoc autem imitatur, scilicet in parte aequales cedere hoc, tamquam similes sint a principio : ii quidem enim principantur, ii autem subjiciuntur tamquam utique alii facti : et eodem utique modo principantium alii alios principan-
Nam omnes simul magistratum gerere impossibile est, sed aut per annum, aut per aliam praefinitionem et tempus, atque isto modo fit ut omnes gerant magistratum : seu si mutarentur sutores et fabri, nec semper iidem sutores ac fabri essent. Cum vero melius sit ita se habere ea circa societatem civilem, manifestum est, melius fore si iidem semper magistratum gererent, modo id fieri posset : sed in quibus hoc fieri nequit, propterea quod omnes natura sunt pares, simul et justum est, sive bonus sive pravus sit gerere magistratum, ut omnes hujus muneris participes fiant, et in eo imitari vicissim aequales, cedendo invicem alios aliis : nam alii regunt, alii reguntur in parte, tamquam si ipsi alii fiant. Eodem modo illorum qui regunt, alii alios gerunt magistratus. Patet igitur ex his quod non recipitur sic unam esse civita-
<--- Page Split --->
tur principatus. Manifestum igitur ex his, quia non aptum natum est unam sic esse civitatem, ut dicunt quidam, et dictum ut maximum bonum in civitatibus, quod civitates interimit, quamvis uniuscujusque bonum salvet unumquodque.
l Est autem et per alium modum manifestum, quoniam valde quaerere unire civitatem non est melius. Domus quidem enim magis per se sufficiens uno, civitas autem domo, et vult jam tunc esse civitas cum per se sufficientem accidit esse communitatem multitudinis. Si quidem igitur magis eligibile quod magis per se sufficiens, et minus unum, eo quod magis eligibilius.
tem, ut dicunt quidam, et quod maximum fore commodum civitatibus dicebatur, id interimit civitates. Atqui singulorum bonum singula conservat.
Patet etiam alio modo, quod quaerere nimium unire civitatem, non est melius: domus enim magis sufficiens est quam unus, civitas autem quam domus, et vult jam eam quidem esse civitatem cum habet sufficientiam multorum societas. Si igitur magis expetendum est quod magis sufficientiam habet, certe et minus unum, eo quod est magis expetibilius.
m At vero neque si hoc optimum est, scilicet unam quam maxime esse communitatem, nec hoc ostendi videtur per sermonem, si omnes simul dicant meum, et non meum. Hoc enim existimat Socrates, signum esse ejus quod civitatem perfecte esse unam. Vox enim omnes duplex. Si quidem igitur ut unusquisque, forsitan utique erit magis, quod vult facere Socrates. Unusquisque enim filium suiipsius dicet eumdem et mulierem utique eamdem, et de substantia, et circa unumquodque utique contingentium similiter. Nunc autem non sic dicent communibus utentes uxoribus et pueris: sed omnes quidem, non ut unusquisque autem ipsorum: similiter autem et substantiam quidem, non ut uniuscujusque autem ipsorum. Quod quidem paralogismus est dicere omnes, manifestum: vox enim omnes et utraque et imparia et paria propter duplicitatem et in orationibus litigiosos faciunt syllogismos. Propter quod est omnes idem dicere, sic quidem bonum, sed non possibile: sic autem nihil consentaneum.
Enimvero nec si optimum sit unam quam maxime esse civitatem, tamen id demonstrari videtur sermone, si omnes dicant suum, et non suum. Hoc autem Socrates putat signum esse civitatis perfecte unitæ. At enim verbum, omnes, duplex est : si igitur tanquam singuli, forsan esset magis, quod efficere vult Socrates, singuli enim eumdem filium suum dicerent, et mulierem eamdem, et de facultatibus, et de quibusvis aliis eodem modo. Nunc autem non ita dicunt, qui communibus utuntur mulieribus, et filiis, sed omnes quidem, at non ut singuli ipsorum, eodemque modo de facultatibus omnes quidem, sed non ut singuli eorum. Quod igitur aberratio quædam sit in verbo, omnes, manifestum est : nam et utraque, et imparia, et paria dicit propter duplicitatem, et in sermonibus positum, litigiosos facit syllogismos : quare hoc ipsum omnes dicere, uno quidem ore bonum est, sed nequaquam possibile, alio autem modo nihil consentaneum.
n Adhuc autem aliud habet nocumenttum quod dicitur. Minime enim cura sortitur, quod plurimorum est commune.
Habet præterea, quod dicitur nœumentum aliud. Quod enim multorum commune est, in eo minime adhibetur
<--- Page Split --->
De propriis enim maxime curant, de communibus autem minus quam quantum unicuique attinet: apud alios enim tamquam altero curante, negliguntur magis, sicut in ministerialibus servitiis, multi servientes quandoque deterius serviunt paucioribus. Fiunt autem uniciuque civium mille filii, et isti non ut uniuscujusque, sed contingentis contingens similiter est filius: quare omnes similiter negligent. Adhuc sic unusquisque meus dicet bene operantem civium, aut male quomodocumque contingat secundum numerum existens: puta meus, aut hujus filius, hoc modo dicens secundum unumquemque mille, aut quodcumque civitas est, et hoc dubitans: immanifestum enim cui accidit genuisse filium, et salvatum esse genitum. Equidem utrum sit melius meum dicere unumquemque, idem quidem appellantes duorum millium, aut decem millium, aut magis, ut nunc in civitatibus meum dicunt? ii quidem enim filium suum, hic autem fratrem suum appellat eumdem, hic autem nepotem, aut secundum aliam quamdam cognationem, aut a sanguine, aut secundum familiaritatem, et curam ipsius primum, aut eorum qui ipsius: adhuc autem alterum fratuelem, aut contribulem: melius enim proprium nepotem esse, quam per modum istum filium.
diligentia, nam de propriis maxime curant homines, de communibus autem minus: quam quantum singulis competit; tamquam enim alio curante, ab aliis negliguntur, quemadmodum in servilibus ministeriis famulantes, multi interdum deterius inserviunt, quam pauci. Fiunt autem unicuique civium mille filii, et ii non ut singulorum, sed cujusvis, quivis similiter est filius, quare omnes similiter negligent. Praetera isto modo singuli suum dicent bene agentem, aut male, quotuscumque continget numero, puta meus est, aut illius, hoc modo dicens de singulis, ex mille, vel ex quot civitas sit, et hoc dubitans: nam incertum est cui contigerit genuisse filium, et salvum esse genitum. Atqui utrum praestat sic dicere suum, ita vocantes unumquemque duorum millium, et decem millium, vel magis ut nunc in civitatibus suum vocant, hic quidem filium suum, ille fratuelem eumdem, ille nepotem, aut per aliam quamdam conjunctionem, et ex consanguinitate, vel affinitate sui primum vel suorum, et praeterea alterum sodalem, alterum contribulem, praestat enim esse proprium nepotem quam illo modo filium.
o Quinimo, sed neque diffugere possibile non quisquam suspicari, sive ipsorum fratres, et pueros, et patres, et matres. Secundum similitudines enim quae fiunt pueris ad generantes necessarium accipere de invicem credulitates. Quod quidem aiunt quidam accidere terrae periodos describentium: esse enim quibusdam de superiori Lybia communes uxores, natos tamen pueros dividi per similitudinem. Sunt autem quaedam etiam fenuella aliorum animalium, puta equae, et hoves quae valde natae sunt similes reddere natos parentibus: quemadmodum quae in Pharsalo, vocata justa equa.
Quinimo nec vitari quidem potest quin agnoscantur a quibusdam fratres, et filii, et païres, et matres. Nam per similitudines natorum ad parentes necessarium est ut fidem recipiant de sese invicem, quod tradunt scriptores quibusdam populis superioris Lybiæ evenire. Habere enim mulieres communes, filios tamen partiri inter se secundum similitudines natorum. Sunt enim mulieres quaedam, et animalia, ceu equi, et boves, quorum ea natura est ut simillimos genitoribus edant fœtus, ut equa illa apud Pharsaliam justa nuncupata.
<--- Page Split --->
p Adhuc autem, et tales difficultates non facile devitare, hanc construntibus communitatem : puta vulnerationes, et homicidia involuntaria : hæc autem voluntaria, et pugnas, et maledictiones : quorum nullum conveniens est fieri ad patres, et matres, et eos qui non longe, quæ plus accidere necessarium ignorantibus quam scientibus. Et factorum scientibus quidem 'contingit 'putatas fieri solutiones, aliis autem neque unam.
Et præterea hujusmodi molestias non facile erit vitari ab his qui eam statuunt communitatem, puta plagas, et neces, partim voluntarias, partim involuntarias, et rixas, et jurgia, quæ nefas est committere adversus parentes, et propinquos, magis quam adversus extraneos, sed frequentius illa evenire necesse est ubi ignorant quam ubi sciunt : et ea si contingant a scientibus expiari debito modo possunt : ab ignorantibus vero non possunt.
q Inconveniens autem, et communes facientes filios, coire solum auferre ab amantibus, amare autem non prohibere, neque usus alios, quos patri ad filium esse omnium est indecentissimum, et fratri ad fratrem, quin et amare solum. Inconveniens autem, et coitum auferre propter aliam causam quidem, neque unam, ut valde vehementi delectatione facta : quia autem hic quidem pater, aut filius, ii autem fratres ad invicem nihil putare differre.
Illud etiam absurdum quod filios communes fecerunt, coire solum amantes vetuerunt : amare vero non vetuerunt : nec alios usus quos esse patri ad filios, et fratri ad fratrem omnium deformissimum est : cum et amare solum absurdum etiam non aliam ob causam coitionem illorum vetuisse, nisi quia nimia voluptas inde sit proventura : sed quia pater sit, aut filius, aut fratres, ob eam rem nihil putare referre.
r Videtur autem magis terræ cultoribus esse utile communes esse uxores et pueros, quam custodibus. Minus enim erit amicitia communibus existentibus pueris et uxoribus. Oportet autem tales esse subjectos ad obedire, et ad non insolescere.
Videtur autem magis prodesse ut agricolis communes sint mulieres et filii quam custodibus : minus enim erit amicitia si communes sint nati et mulieres. Enimvero tales sint quibus imperatur, oportet quo ipsi pareant imperio : nec res novas in civitate moliantur.
s Totaliter autem accidere necesse propter talem legem contrarium eorum, quorum convenit recte positas leges causas fieri, et propter quam causam Socrates sic arbitratus est, oportere ordinare quae circa pueros et uxores. Amicitiam quidem enim putamus maximum esse bonorum civitatibus : sic enim utique minime seditiones faciunt, et unam esse civitatem collaudat maxime Socrates : quod et videtur, et ille esse inquit amicitiae opus : quemadmodum in amativis sermonibus sciunus dicentem Aristophanem, quod amantibus propter nimis diligere desiderantibus, na-
Penitus autem contra eveniat necessarium est ex hujusmodi lege, quam quorum causa optimas leges esse oportet, et cujus gratia Socrates censet ita instituendum et de natis et de mulieribus. Amicitiam enim putamus maximum esse bonum civitatibus : nam sic minime seditionibus agitabuntur, et unam esse civitatem laudat maxime Socrates, quod et videtur, et ipse inquit esse amicitiae opus, ut in amatoriis sermonibus scimus dicentem Aristophanem : « Propter eximiam amantium cupiditatem applicari simul, et ex duobus fieri unum. » Hic er-
<--- Page Split --->
tura unum factos esse, et ambos fieri unum ex duobus existentibus. Hic quidem igitur necesse ambos corruptos esse, aut unum.
go necessarium est ambos corruptos esse, vel unum.
t In civitate autem amicitiam necessarium remissam fieri propter communionem talem, et minime dicere meum, aut filium patrem, aut patrem filium. Sicut enim modicum dulce vel in multam aquam mixtum insensibilem facit mixtionem, sic accidit et familiaritatem ad invicem eam quae de nominibus his curare, minime necessarium existens in politia tali, aut patrem ut filii, aut filium ut patris, aut ut fratres invicem. Duo enim sunt, quae maxime faciunt sollicite curare homines et diligere : proprium et dilectum : quorum neutrum possibile est existere his, qui sic civiliter conversantur.
At in civitatibus necesse est amicitiam infirmam, fluxamque fieri, propter hujus communitatem, et minime dicere suum, aut filium patrem, aut patrem filium. Ut enim parum mellis multa in aqua diffusum, insensibilem facit mixtionem, sic accidit communitatem istam nequaquam necessariam in tali Republica, a nominibus existimantibus vel patrem ut filii, vel filium ut patris, vel fratres invicem exilem perfecto benevolentiam efficere. Duo enim sunt, quae faciunt homines curam habere, et amare, proprium scilicet et affectio, quorum neutrum sit necesse est in hujusmodi Republica.
u At vero, et de eo quod est transferri natos pueros, hos quidem ex cultoribus et artificibus ad custodes, hos autem ex his ad illos, multam habet turbationem : quo erit modo, et cognoscere necessarium dantes, et transferentes quibus quos dant? Adhuc autem, et antiqua dicta magis in his necessarium accidere, puta vulnerationes, amores, homicidia : non enim adhuc appellant fratres, et pueros, et patres, et matres, qui in alios cives dati custodes, et rursum, qui apud alios cives, ut vereantur talium aliquid operari propter cognationem. De ea quidem igitur quae circa pueros et uxores communione, determinatum sit hoc modo.
Insuper translatio illa natorum ex agricolis et artificibus in custodes, et ex his in illos, magnam continet difficultatem, quemadmodum tandem fiet, et cognoscant necesse est dantes et transferentes quibus quos dedant. Praeterea et superius dicta magis in his necessarium est evenire, puta rixas, et plagas, et amores, et caedes : nam non amplius depellant custodes, fratres et filios, et patres et matres, qui aliis civibus deduntur, et rursus, qui ex custodibus aliis civibus, ut tale caveat aliquid perpetrare propter consanguinitatem. De communitate igitur natorum et mulierum determinatum sit in hunc modum.
<--- Page Split --->
cedendi ad illum, ibi, Oportet et alias considerare politias, etc. Consideratis enim diversis politiis, facile est eligere quae sit optima. Considerandas autem politias dividit in duo, subdens : Politias dico, quibus utuntur quaedam civitatum, quae bene regi legibus dicuntur : sicut enim dictum fuit in fine primi capituli : « Non est politia, quae non sit ordinabilis legibus justitiae, sicut sunt barbarorum civitates. »
Et propter hoc iste secundus liber habet duas partes. Primo enim determinat rationes politiarum traditas a Philosophis. Secundo determinat de politiis observatis in civitatibus quae legibus gubernantur, ibi (cap. 7), De ea autem quae Lacedæmoniorum politia, etc. Prima dividitur in tres, ita quod primo determinet de politia quam tradidit Socrates. Secundo de politia quam tradidit Phaleas Chalcedonius, ibi (cap. 4), Sunt autem quaedam politiae, etc. Tertio de politia, quam tradidit Hippodamus Euriphonis, ibi (cap. 5), Hippodamus autem Eurí- phontis, etc. Sic pars incipit infra.
a Dicit ergo : Et si quae aliae existunt politiae, scilicet a quibusdam scilicet Philosophis dicte, et vise bene se habere illis talibus Philosophis, Socrati scilicet, Phaleae, et Hippodamo. Et ostendit quod est utile, subdens : Et ut recte habens appareat, in dictis scilicet illorum Philosophorum, et utile ad politicam. Quod enim recte se habet et est utile, eligendum est, et si quid autem praeter hoc, aspernandum.
b Sed quia judicari posset, quod praesumptio esset, quod ipse post tantorum politias aliam induceret, ideo hoc excusat dicens : Adhuc autem quaerere, praeter ipsas scilicet politias, quas tradiderunt Philosophi, et observantur in civitatibus, alterum, supple, genus politiae a nobis tradendum non videatur alicui, nos judicanti omnino sophizare volentium, id
Postquam Philosophus docuit hominem perfectionem secundum communicationem virtutis eeconomicae, et hoc in primo libro, hic incipit docere perfectionem secundum virtutem politicam sive civilem in isto secundo libro. Et primo determinat de politicis secundum opiniones aliorum. Secundo incipit determinare de politica secundum opinionem propriam, et hoc in tertio libro. Ei qui de politia considerat 1, etc. In primo dat intentionem. Dicit enim Aristoteles quod sapientis est praestituere finem, ut sciatur ad quid tendit in opere suo, quo habito finem est consecutus. Et hoc est : Quia considerare volumus de communicatione politica, quae sit optima omnium : et quia multae fuerunt sententiae diversorum. Quidam enim laudaverunt ut beatitudinem voluptatem, et illi dicebant quod optima politia esset ad voluptatem vivere, et cives sibi in voluptate communicare. Quidam laudabant divitias ut per se sufficientes, sicut Cræsus Rex. Sicut enim Sardanapalus laudabat voluptatem, ita Cræsus divitias : eo quod divitem reputabat ad omne quod vult sufficientem : et ad hoc ordinabant politicas communicationes. Quidam laudabant virtutem, ut Stoici : et ad hoc civiles communicationes ordinabant. Complectens igitur omnes in communi, dicit, quod considerare vult, quae sit optima politia omnium iis qui possunt vivere quam maxime ad votum, sive votum illud sit voluptas, sive divitiae, sive virtus. Optima enim unicuique est, in qua votum consequitur. Sic determinato fine negotii, quo habito habetur propositum, statim in secundo paragrapho dicit modum pro-
<--- Page Split --->
est, sapientiam ostentare volentium : non enim facimus propter hoc ut sapientiam ostentemus, sed, supple, videatur, non bene se habere has politias nunc existentes, id est, quae nunc existunt ecundum dicta Philosophorum et observationes civitatum : propter hoc, ut scilicet illi malo occuramus, hanc videamur inserere methodum. Alia translatio habet sic : « Sed propter non bene habere has nunc existentes, propter hoc hanc approbamus inserere doctrinam. »
municatio est : et ideo contra rationem civitatis est in nullo communicare. Postea tali negatione dat etiam ad alteram negativam, ibi, Primum necesse loco communicare. Et hoc ostendit : Locus quidem enim unus, supple, est, qui minus civitatis. Et ulterius ostendit quod illo loco cives communicant. Et hoc est : Cives autem socii, qui unius civitatis, et sic socii aequaliter communicant loco civitatis, et sic non est verum quod in nullo communicant.
e Sic finita parte quasi procemiali, in qua dixit finem et modum procedendi, procedit ad propositum, ibi, Principium autem primo faciendum, quod quidem natum est esse principium hujus speculationis : et intendit, quod quia de communicatione civili sive politica intendimus, oportet dividere communicationem, et secundum partes divisionis procedere. Et iste processus dividitur in tres partes, in quarum prima ponit trimembrem divisionem. Et in secunda statim destruit unam partem : in tertia super aliam divisionis partem procedit, ibi (litt. e), Sed utrum quibuscumque, etc. Et ista dividitur in duas. In prima destruit opinionem Socratis de communicatione uxoris et natorum, per multas rationes. In secunda destruit opinionem ejusdem in communicatione possessionum, ibi (cap. 2, litt.a), Habitum autem iis considerare, etc.
Ponit ergo primo divisionem dicens: Necesse enim aut omnes, scilicet cives omnibus communicare, supple, quae ad ipsos pertinent, uxoribus natis, et possessionibus. Et hoc est primum membrum divisionis. Et subdit secundum, ibi, Aut nullo, supple, communicare. Et adjungit tertium, ibi, Aut quibusdam quidem communicare, quibusdam autem non.
d Statim destruit secundum, ibi, Nullo quidem igitur communicare, manifestum quod impossibile: quia hoc est contra rationem politicae communicationis. Et hoc est : Civitas enim quaedam com-
e Relinquitur igitur quaerendum, utrum in omnibus communicent, vel in quibusdam non. Et de primo, quod in omnibus communicent, ponit opinionem Socratis, et destruit eam : et ideo dividitur in duas partes. In prima ponit opinionem, in secunda vero destruit eam, ibi (litt. f), Habet itaque difficultates, etc. Ponendo autem opinionem Socratis sic procedit, primo scilicet ponendo quaestionem de primo membro divisionis, ibi, Sed utrum quibuscumque contingat communicare, et melius est communicare futuram habitari civitatem, bene, supple, ad votum communicatio. Alia translatio sic habet : « Sed utrum quibuscumque contingit communicare, melius est communicare habitandam bene civitatem, aut quibusdam, qui dixit, communicari, quibusdam autem non, melius, id est, utrum sit melius quod in quibusdam communicent, in quibusdam non. » Et subdit in quibus communicare possunt cives, vel non communicare ad invicem. Et ostendit ex politia Socratis, quod melius est iis omnibus communicare ad invicem secundum Socratem. Et hoc est : Quemadmodum in politia Platonis, supple, scriptum est, qui fuit discipulus Socratis. Et est attendendum, quod politia Platonis est altera pars libri, qui dicitur Timæus, et tractavit in ea de justitia positiva, et ordinatione civitatum, sicut in prima parte de justitia naturali, quae apud Latinos rara est, quamvis habeatur a quibusdam, et transtulit eam
<--- Page Split --->
Apuleius Philosophus, sicut primam partem de justitia naturali transtulit et commentatus est Chalcidius : propter quod etiam in prima parte Timevi Critias Philosophus Ægyptius inducitur ibi reprehendens Solonem Græcum, quod non secundum antiquas leges et urbanitatem Athenas, et rem militatem in Athenis ordinavit, et dixit : « Græci pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia : » et protulit quamdam ordinationem quam dixit esse factam in Ægypto ante novem millia annorum. Et procedit ad propositum subdens et repetens quæstionem : Quemadmodum in politia Platonis, supple, scriptum est. Ibi enim Socrates, ut dicit Plato, ait oportere communes pueros et muliere esse, et possessions. Et procedit super illa opinione repetens quæstionem, ibi, Hoc itaque, supple, quærendum est, utrum ut nunc sit melius sic habere communicationes, quibus scilicet cives in quibusdam communicant, et in quibusdam non, aut secundum legem in politia Socratis et Platonis scriptam, scilicet quod in omnibus communicent et uxoribus et pueris et possessionibus.
f Deinde cum dicit : Habet itaque difficultates, etc. Incipit procedere contra opinionem Socratis, ostendens quam valde nociva est ad communicationem bonam. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit legem esse reprehensibilem ex tribus. Secundo destruit per rationem, ibi (litt. i, circa principium), Sed et ex specie differentibus, etc. Prima causa reprehensionis est, quod bonum illud quod dicit Socrates accidere ex tali communicatione, non accidit. Et hoc est : Habet itaque difficultates, multas omnium esse mulieres communes : quia causa propter quam inquit Socrates oportere leges hoc modo statui, ut scilicet cives maxime hoc modo unirentur et amarent se invicem, non videtur accidens, id est, conveniens ex rationibus Socratis, supple, sed potius oppositum. Secunda reprehensio est, quod per talem
legem non pervenitur ad bonum finem communicationis. Et est hoc : Adhuc autem ad finem quem ait oportere existere civitati, supple, Socrates, ut quidem dictum est nunc, id est, paulo ante in prima ratione, impossibile esse, supple, pervenire. Tertia reprehensio est, quod nulla communicatio adeo communis est, quin oporteat usum esse distinctum inter communicantes, et de tali distinctione nihil dixit Socrates. Et hoc est : Quomodo autem dividere oportet, scilicet mulieres, natos, et possessiones, nihil determinatum est, supple, a Socrate : et ideo diminutus.
g Unde statim disputat in contrarium tribus rationibus. Prima sumitur ex justo quod conservat civitates. Secunda ex principatu civitatis, ibi (litt. k), Similiter autem non possibile, etc. Tertia ex sufficientia civitatis, ibi (litt. l), Est autem et per alium modum, etc. Et hoc est : Dico autem unam esse civitatem tamquam optimum ens, supple, et sufficientissimum : quia omnes colligit communicatione, ut dictum est in primo capitulo primi libri, quam scilicet civitatem maxime omnem dixit, supple, esse Socrates. Et subjungit rationem Socratis et est haec : 'Accepti enim hanc suppositionem Socrates, quod scilicet civitas tanto melior esset, quanto ad unum induceretur in communicando.
h Et statim obviat ex ratione civitatis, ibi, Quamvis manifestum sit ex ipsa, scilicet ratione civitatis, quod procedens a diversitate ad unum et facta una in omnibus magis, id est, maxime, neque civitas erit. Et subjungit rationem : Multitudo enim quædam secundum naturam est civitas, secundum quam scilicet naturam homo naturaliter civile animal est, sicut dictum est in primo libro. Et haec multitudo ex diversis specie est, scilicet fabris, pistoribus, et aliis, sicut etiam in primo libro, dictum est : factaque una magis, id est, magis redacta ad unum,
<--- Page Split --->
domus quidem ex civitate, supple, erit, quia ex domibus componitur et in domum resolvitur : homo autem ex domo erit, quia si domus resolvatur in ea ex quibus componitur, resolutio stabit in homine. Et sic subjungit rationem, ibi, Magis enim unam domum dicemus civitate, utique magis simplex. est domus quam civitas sicut componens composito : et iterum unum, supple, hominem, dicemus magis unum, domo : quia domus componitur ex hominibus communicantibus communicatione quotidiana. Patet ergo quod civitas reducta ad simpliciter unum, non erit civitas : ex quo sequitur, quod si aliquis posset civitatem sic ad unum reducere, non deberet : quia sic eam destrueret. Et hoc est : Quare si potens esset quis hoc operari, non, esset faciendum. Et subdit rationem : Interineret enim civitatem.
i Et hoc adhuc ulterius confirmat, dicens : Non solum autem plurium hominum est civitas, quantitate scilicet discreta, sed et ex specie differentibus, supple, constituitur civitas, scilicet fabris, sutoribus, lanificibus, pistoribus, et aliis qui specie artis differunt et per consequens etiam differunt specie communicationis : et hoc jam totum ostensum est in primo libro, quod nisi ex multis componatur civitas, non erit sufficiens. Et hoc probat ostendens per oppositum in aliis animalibus, et in aliis quae ex multis componuntur, ibi, Non enim fit civitas ex animalibus 1 quae expertia artis non conveniunt, nisi ut multitudine se defendant a contrariis, quod maxime porcorum est in gressibilibus, et anatum et sturnonum in volatilibus, quae multitudine comprimunt se contra inimica, sicut contra lupos et accipitres. Et subdit rationem : Alterum enim, id est, alius finis est compungatio, et civitas. Et subjungit qualiter differunt : Hoc enim, scilicet compugnatio, quantitate utile, supple, est :
quia scilicet plures prævalent paucis : propter quod proverbialiter dicitur quod multitudo formicarum prævaluit leoni : unde quantitate est utile tale scilicet auxilium compugnationis, quamvis sit idem specie, supple, in tota multitudine, nec differunt nisi per numerum. Et subdit hujus rationem : Auxilii enim gratia compugnatio fit vel apta nata est, et illa sola quantitate prævalet. Et ponit simile : Quemadmodum utique si pondus amplius trahat, ad tractum enim majoris ponderis non oportet quod diversa specie congregentur, sed multitudo : ex qua congregata virtute possit moveri pondus. Propter quod dicitipse in Physicis, quod tale prædicatum redditur toti conjunctim et non partibus divisim, sicut sonum facit modius milii, et non quodlibet granum : et tractum navis facit multitudo coadunata in virtute trahendi, et non quilibet trahens movet eam.
Deinde cum dicit, Different autem tali, etc. ponit differentiam civitatis a tali multitudine, et dicit quod differt tali, scilicet differentia, civitas a gente, cum, supple, illi qui sunt de gente multitudine sola adunati, non fuerint per vicos segregati : quia tunc non erit nisi gens : sed quando sunt per vicos segregati, ita quod in uno habitant fabri, et in alio pistorcs, in tertio lanifices, et sic de aliis, tunc civitas est multitudo talis. Et hujus dat exemplum : Sed velut Arcades. Arcadia quaedam terra est, in qua quilibet in allodio suo seorsum habitat, et non conveniunt nisi ut multitudine aliquando armati defendant terram. Et statim subdit differentiam multitudinis civitatis ad illam multitudinem, ibi, Ex quibus autem oportet unum fieri, civilis scilicet communitatis, ut fabri, lanarii, et hujusmodi specie differunt. Et hoc probat per signum convertibile cum causa, quod ponit in V Ethicorum. Et hoc est : Propter quod aequale contrapassum salvat civitates, quemadmodum in Ethicis dictum est
<--- Page Split --->
prius, scilicet in libro quinto, ut scilicet quantum dedit in valore, tantum recipiat: et quantum intulit damni, tantum patiatur : hoc est enim aequale secundum medictatis arithmeticae vel geometricae proportionem, ut ibidem dicitur, Quoniam in liberis et aequalibus ex quibus componitur civitas (cives enim aequaliter liberi sunt, et aequales in omnibus conditionibus, et communicare non possunt nisi in aequali contrapasso), necesse hoc esse, scilicet aequale contrapassum, sine quo communicare non possunt : quia sunt liberi et aequales.
k Similiter autem non possibile, etc. Hic ponit secundam rationem contra Socratem, et ostendit quod per propositionem Socratis destruitur principatus qui in omni communicatione politica necessarius est. Et ratio sua talis est : Sicut dicitur in VI Ethicorum, et dixit Bias unus de septem sapientibus, quod principatus ostendit virum : si autem omnes efficiuntur unum, sicut dicit Socrates, quod scilicet uxores sint communes et pueri, omnes aequaliter secundum idoneitatem habebunt se ad principatum : sed omnes aequaliter non possunt principari nisi uno modo, scilicet ut vicissim principentur unus post unum. Et hoc est quod dicit : Simul autem non possibile omnes, supple, principari, sed vicissim. Unde sequitur : Sed aut secundum annum, id est, ut unus uno anno principetur et unus alio, aut secundum alium ordinem aut tempus, ut scilicet per mensem, aut septimanam, aut diem unus principetur, et alius alio die vel septimana vel mense. Et dat simile : Si enim omnes hoc modo principentur vicissim, id est sicut corrigiarii vel fabri transmutarentur, supple, vicissim, et non semper iidem corrigiarii et fabri essent : sed vicissim isti, aliquando corrigiarii, aliquando fabri essent.
modicum tempus non sunt experti, et sicut dicit in principio Metaphysicae, experientia artem fecit, inexperientia casum, sicut ait Polus recte dicens. Dicit ergo, quod melius est eosdem semper principari si possibile : optimus enim principatus est, quod aliqui sapientes et excellentes «viri semper principentur in civitatibus et potest esse sine seditione, sicut Priamus in Troja et Hecuba. In quibus autem, supple, civitatibus, hoc non possibile. Et subjungit causam, propter secundum naturam aequales esse homines omnes, cives scilicet. Et vocat naturam, naturalem idoneitatem ad principatum : tunc enim non plus se habet unus ad principari quam alius. Et adjungit : Simul autem cum hoc, scilicet quod dictum est, et, id est, etiam justum, supple, est. Justum enim civile est, quod aequaliter digni aequaliter dignificentur. Et hoc est quod dicit, quod sive bonum, sive pravum, principari omnes, ipso participare principatu, scilicet qui aequaliter digni sunt. Hoc autem quod aliqui principentur et alii non, imitatur, scilicet in parte aequales cedere, a principatu scilicet, et aliis locum dare. Et hoc, supple, fit, tamquam similes sint a principio : ii quidem enim principantur, hi autem subjicimtur : eo quod inaequaliter se habent ad principatum, et aliter gubernari non possunt. Et hoc est : Tamquam utique alii facti, scilicet ex primo similibus, et eodem utique modo principantium alii alios principantur principatus. Sicut adhuc est in civitatibus, quod artifices sutores, fabri, pistores, et alii praeponunt sibi principes, quos magistros fraternitatum appellant. Et hoc est, propter inaequalitatem principantium et subjectorum. Et omnia haec inducit, ut videatur quod communicatio civilis non potest esse sine principatu, et quod inter penitus aequales et unum existentes non potest esse principatus et subjectio.
Deinde tangit, quod talis vicissitudo principatus non est optima, ibi, Quoniam autem melius, etc. Isti enim propter
Unde ex omnibus dictis concludit, ibi, Manifestum igitur ex his, quae scilicet dicta sunt, quia non aptum natum est
<--- Page Split --->
unam sic esse civitatem, ut dicunt quidam, scilicet Socrates et sui sequaces, et dicunt hoc dictum, supple, esse ut maximum bonum in civitatibus, quod non est : quia illud civitates interimit, si omnino sic uniuntur, ut Socrates dixit. Habitum enim est quod civitas de ratione ejus est, ut ex diversis specie componatur : quamvis hoc quod dixit, supple, Socrates, salvet uniuscujusque bonum et ummquodque bonum, scilicet singulare et personale : quia hoc quanto plus restringitur ad unum, tanto melius salvabitur, sed non bonum civitatis. Ex omnibus his patet, quod lex Socratis de uxoribus, pueris et possessionibus destruit civitatem.
1 Est autem et per alium modum manifestum, etc. Hic incipit tertia ratio contra Socratem et est talis. Quia quod magis est ad sufficientiam civitatis, magis est eligendum in politicis : sed sic unire civitates ut Socrates univit, destruit sufficientiam : ergo non est eligendum. Et hoc est: Est autem per alium modum, id est, aliqua ratione manifestum, quoniam valde quaerere unire civitatem non est melius, supple, civitati. Et ostendit hoc subdens : Domus quidem enim, id est, familia in domo magis per se sufficiens est uno, scilicet homine : quia quod deficit in uno, acquirit in alio : civitas autem domo, supple, per se est magis sufficiens, et vult esse de ratione civitatis, scilicet quae in principio primi libri determinata est. Tunc jam est civitas, cum per se sufficientem accidit esse communitatem multitudinis, ut scilicet nihil desit necessariorum. Et ex hoc arguit : Siquidem magis sufficiens est, supple, ex diversis constituta civitas, igitur eligibile quod magis per se sufficiens et minus unum, eo quod magis sufficiens et eligibilius. Et ita Socrates uniendo sic civitatem, destruit sufficientiam ejus.
m Deinde cum dicit, At vero neque si optimum, etc. Hic ponit quartam rationem contra Socratem, et repetit propositionem Socratis. Et hoc est : At vero neque si optimum, scilicet mann quam maxime esse communitatem, id est quam maxime potest, hoc est, dicere non est ostensum per sermonem Socratis, quod illud sit optimum. Et hoc est : Neque hoc ostendi videtur per sermonem. Et ponit sermonem Socratis, ibi, Si omnes simul dicant meum et non meum, de qualibet scilicet uxore, et de quolibet filio, et de qualibet re possessa : dicit enim meum, quia qualibet uxore, et quolibet filio, et qualibet re possessa utitur ut suo : et dicit non meum, quia alius eodem modo utitur. Hoc enim, scilicet quod quilibet dicat meum de quolibet, Socrates signum esse existimat, id est, dicit ejus quod est civitatem perfecte esse unam, quod scilicet quilibet de quolibet filio, quod suus sit, de qualibet muliere, quod sua, et de qualibet possessione, quod sua. Et ostendit quod sophisma est in dictione et æquivocatione, ibi, Vox enim omnes, etc.
Cum enim dicitur hoc meum, potest intelligi collective, vel discretive sive sigillatim. Collective meum est quod privatim meum est. Et hoc est : Siquidem igitur ut unusquisque privatim, scilicet indicat hoc meum, forsitan utique erit magis, supple, unum et privatum quod meum dicitur, quod vult, id est, intendit facere Socrates. Et hujus subdit signum : Unusquique enim filium suipsius dicit eumdem, nec potest esse alterius, et mulierem utique eamdem, supple, dicit esse suam, et de substantia, et circa numquodque contingentium, agrum scilicet aut vineam, similiter, supple, dicet hoc esse suum et non alterius. Nunc autem non sic dicent : quia si omnes uxores communes sunt, nulla sua : si autem omnes filii communes, nullus suus est. Et hoc est : Non sic dicent communibus utentes uxoribus et pueris, sed omnes quidem communibus, scilicet utuntur uxoribus et pueris, non ut unusquisque
<--- Page Split --->
autem ipsorum, id est, ita erant communes omnibus quod non erit aliqua unius propria : et hoc destruit communitatem. Similiter autem et substantiam, id est, possessionem dicent, supple, suam, in communi, non privatim. Et sic patet quod meum et tuum duplex dicitur, in communi scilicet, et privatim.
Et ex hoc concludit, Quod quidem igitur paralogismus est dicere omnes meum, manifestum, supple, est. Et ostendit hoc ex distinctione, ibi, Vox enim omnes, supple, dicunt suum, et utraque, supple, sigillatim dicunt suum, et inparia et paria, supple, dicunt sua propter duplicitatem sermonis : potest enim esse nota passionis in communi vel in privato : et si in communi, tunc valet ad communicationem civitatis : et si in privato, destruit civitatem. Et hoc est quod subdit : Et in orationibus litigiosos faciunt syllogismos. Et ponit distinctionem sophismatis, ibi, Propter quod est omnes idem dicere meum et tuum de omnibus, scilicet de uxore, natis,et possessione, sic quidem bonum, scilicet in communi, sed non possibile : quia idem quod in communi est omnium, non potest uniuscujusque esse proprium, cum tamen meum et tuum discretam notet possessionem. Sic autem, id est, alio modo quod unusquisque dicat sigillatim suum hoc et hoc, nihil consentaneum habet, supple, rationi : quia sic si unaquaeque uxor, possessio, filii dicerentur uniuscujusque sigillatim, communitas civitatis destrueretur.
n Deinde cum dicit,Adhuc autem aliud habet nocumentum, etc. aliter quam in praemissis probat legem Socratis esse nocivam : quia multa nocumenta affert civitati secundum rationem damni et secundum rationem inhonesti. Unde secundum haec, primo ponit de ratione damni : secundo autem de ratione inhonesti, ibi (litt. p), Adhuc et tales difficultates, etc.
In prima tria dicit. Tres enim rationes inducit qualiter talis communitas et adu-
natio civitatis sit damnosa. Prima sumitur ex hoc quod quia minor cura est de communibus quam de propriis ex tali adunatione civitatis, nulla aut minima cura adhibebitur de communibus. Secunda, quod si omnia taliter sint communia, et uxores et filii et possessiones, in dubium veniret de propriis filiis quis genuerit eos, ibi (litt. n, versus medium), Adhuc sic unusquisque meus dicet. Tertia ratio, quia ex hoc proveniet quod nullus sciat discernere filios, fratres, consanguineos in aliqua linea consanguineitatis : et haec incipit, ibi (litt. o), Quinimo, sed neque diffugere possibile, etc.
Dicit ergo primo : Adhuc autem aliud habet nocumentum quod dicitur. Minime enim cura sortitur, quod plurimorum est commune, id est, diligens, et fortis cura, minima est de communibus. Et subjungit rationem a consuetudine acceptam: De propriis enim maxime curant, supple, homines : de communibus autem minus. Et excipit subdens : Quam quantum unicuique attinet : apud alios enim, supple, quibus non attinet, tamquam altero curante, supple, cui attinet, negliguntur magis, supple, communia. Et ponit simile : Sicut in ministerialibus servitiis, multi servientes, id est, multi servientium quandoque deterius serviunt paucioribus : eo quod quando unus servientium requiritur, remittit ad alium qui eodem jure servit ut ipse, et sic impeditur servitium, ex excusante se uno per alium. Et adaptat hanc rationem ab propositum, ibi, Fimt autem unicuique civium mille filii, scilicet ista unitate et communitate posita : quia unusquisque alterius erit filius, et istinon ut uniuscujusque, supple, erunt filii secundum veritatem, sed contingentis unusquisque : contingens enim non qui generavit, sed quilibet civium nitetur eo pro filio, et similiter est filius. Unde Poeta :
... Pater est cui nullus et omnis : Cui populus pater est, non habet ille patrem.
<--- Page Split --->
Et ex hoc concludit, quod impeditur commune et communicatio, ibi, Quare omnes similiter negligent, supple, eo quod ad nullum singulariter pertinet.
Deinde cum dicit, Adhuc sic musquisque, etc. ponit secundam rationem, scilicet quod ex hoc veniet in dubium quis quidem genuerit, et quis cui proprius pater existat. Dicit igitur: Adhuc sic, id est, tali communitate in civitate servata, unusquisque scilicet civium, meus dicet bene operantem, id est, de numero civium qui bene operantur, dicet, hic est meus filius, aut male, id est, de male operante dicet, quod sit filius hujus quonodocumque contingat: quia scilicet contingens causa est, quod bene vel male operetur secundum naturam 1 existens, scilicet qui verus pater est. Et dat exemplum : Puta meus, aut hujus filius, hoc modo dictus secundum unumquemque mille, aut quodcumque, id est, ad quemcumque numerum civitas est, supple, constituta : omnes enim cives sunt civitatis : et si de quolibet debeo dicere meus, aut tuus, aut illius filius : et hoc, supple, debeo dicere dubitans : immanifestum enim, supple, erit, cui accidit genuisse filium, et etiam, supple, immanifestum est cui accidit, scilicet salvatum esse genitum, per nutrimentum scilicet et educationem, ex quo scilicet quilibet utitur «o pro filio. Equidem utrum sit melius dicere meum unumquemque talium, supple, in filiis, uxoribus, et possessione, quod aequaliter ad omnes refertur, idem quidem appellantes, meum scilicet tuum «t illius et unius cujusque duorum millium, aut decem millium, aut magis centum millium scilicet aut plurium, supple, in dubium venit quod nescitur quis quem «cunuerit. Et subjungit causam : quia ut nunc in civitatibus meum dicunt : ii quidem enim filium suum, supple, dicunt quem genuerunt et non quemlibet, hic unlem fratrem suum appellat, supple, qui ex iisdem parentibus cum eis natus
est: hic autem, id est, alius nepotem, supple, vocat, qui ex filiis filiorum natus est, aut secundum aliam quandam cognationem, id est, cognationis gradum, aut a sanguine, id est, a consanguinitate, aut secundum familiariatem, supple, amicitiae, aut curum ipsius. id est, curam quae ad amicitiam sive familiaritatem illam pertinet: et sic in diversis gradibus unus omnibus attinebit. Adhuc autem alterum fratremem, supple, appellabit alius: fratrueles autem sunt de duobus fratribus nati: aut contributem, id est, de eadem tribu natum: et sic, supple, per istum modum confunduntur gradus consanguinitatum et amicitiarum. Et subdit rationem: Melius enim, supple, est, nepotem esse secundum veritatem, quam per modum istum filium: quia eadem ratione qua filius est istius, est filius omnium.
o Deinde cum dicit, Quinimo sed neque diffugere, etc. ponit tertiam rationem objiciendo contra Socratem: quia secundum legem ipsius, suspecti erunt unicuique etiam sui proprii filii et mulieres et patres et fratres: et dicit: Quinino, id est, quamvis sed neque diffugere possibile secundum legem, scilicet Socratis, non quisquam suspicari, id est, ut non quisquam suspicetur sive ipsorum fratres et pueros et patres et mulieres: omnia enim haec venirent in suspicionem, utrum sint vel non. Et subjungit rationem: Secundum similitudines, generatorum scilicet ad generantes: et hoc est: quae fiunt pueris ad generantes, cum tamen hoc sit fallax signum, necessarium accipere de invicem credibilitates, ut scilicet filius illius sit cui est similis, cum tamen hoc frequenter fallat. Et inducit quosdam in quibus talis est communicatio, ibi, Quod quidem aiunt quidam accidere terra periodos describentium, id est, mensuras circulares provinciarum, sicut illi qui describunt mundum, sicut patet in descriptione quae
<--- Page Split --->
facta est sub Augusto Caesar. Illi enim dicunt esse quibusdam de superiori Lybia, ad meridiem scilicet, ubi sunt deserta maxima, sicut dicitur in descriptione Augusti, et ubi generantur struthiones et multa venenata animalia : propter quod, sicut ibidem dicitur, ex magna parte deserta est. Dicunt tamen quibusdam 8bi habitantibus communes esse uxores, natos tamen pueros dividi per similitudines. Et de hoc etiam ponit signum in aliis animalibus, ibi, Sunt autem quaedam etiam femella aliorum animalium, supple, ab hominibus, puta eque, et boves, quae valde nata sunt similes reddere natos parentibus. Et determinat locum ubi hoc est : Quemadmodum quae in Pharsalo vocata, supple, est justa equa. Pharsalum fuit locus non propinquus ad habitationem Aristotelis, ubi primum justa equa dicta est : quia valde-natae sunt ibi equae similes reddere natos parentibus, propter quod etiam equus vocatus est.
et matres et eos qui non longe secundum cognationem sunt. Illos enim vulnerare et illis maledicere turpius est quam extraneis : et tamen, supple, hoc necesse est fieri quando ignoro verum patrem et verum filium. Tunc enim habeo patrem ut extrancum, et extraneum ut patrem, et intorqueo maledictiones, et jurgia in unum sicut in alium, quod turpissimum est. Communicatio ergo talis civitatisturpissima est.
Et ulterius objicit, quod factorum sive bonorum sive malorum scientibus contingit quidem, eis scilicet qui fecerunt bona vel mala, putatas fieri solutiones, id est, astimatas ad quantitatem boni vel mali quod fecerunt, ut scilicet secundum quantitatem illius quod retribuatur eis plus uni et alteri minus conjunctus est. Alii autem de quibus, scilicet nescitur utrum conjuncti vel extranei sint, neque unam contingit fieri dignam retributionem in bonis vel in melis.
p Deinde cum dixit, Adhuc autem et tales difficultates, etc., objicit contra Socratem aturpiquod contra honestum in tali communitate necesse est accidere. Et circa hoc duo facit. Primo ponit inconveniens quod accidit ex ira et rixis. Secundo ponit inconvenientia quae accidunt ex concupiscentia venereorum, ibi (litt. q), Inconveniens autem et communes facientes filios etc.
Dicit ergo : Adhuc autem et tales difficultates non facile devitare hanc, scilicet Socratis construentis communitatem uxorum scilicet et puerorum, puta vulnerationes et homicidia involuntaria, per ignorantiam dicto scilicet involuntario. Haec autem voluntaria, id est, quaedam homicidia accidere voluntaria : haec enim necesse est frequenter accidere in omni communitate civitatum, propter dissimiles mores hominum, et dissimiles motus passionum, ut dicit Aspasius in libello de Naturalibus passionibus, et pugnas, et maledictiones, quae omnia saepe necesse est accidere in civitatibus : quorum nullum conveniens est fieri ad patres
q Deinde cum dicit, Inconveniens autem et communes facientes filios, etc., incipit objicere a turpitudine venereorum, quae accidit in tali communitate, qualem posuit Socrates. Et habet quinque partes, penes quinque inconvenientia quae inducit quae accidunt ex lege Socratis. Primum est, quod propter amorem quem ponit ad omnes Socrates sicut ad uxores, cum ab amore tali coitus non possit separari, accidet coire cum matribus, filiabus, et sororibus, quod inconvenientissimum est. Et hoc est : Inconveniens autem et communes facientes filios, sicut Socrates fecit, coire solum auferre ab amantibus, amare autem non probibere. Dixit enim Socrates amorem debere esse ad omnes sicut patris ad filium, sed coitum non communem, et neque usus alios, supple, debere esse communes, turpes scilicet, quos, scilicet usus, patri ad filium esse omnium est indecentissimum, et fratri ad fratrem. Contingitenim ex hocpatrem coire cum filia, fratrem cum sorore, quod indecentissimum est. Quoniam et amare solum, supple, dixit esse Socrates, et
<--- Page Split --->
alios abusus debere prohiberi. Et subdit ostendens hoc fieri non posse, ibi, Inconveniens autem et coitum auferre propter aliam causam quidem, neque unam, id est, nulla causa assignata quare auferatur. Et ponit rationem, ibi, Ut valde vehementi delectatione facta, supple, in coitu, quae semper stimulat ad coitum appetendum : quia autem hic quidem pater aut filius aut fratres nihil putant differre, supple, a communibus. Nulla enim æquitas legis est, quod prohibeatur coitus a conjunctis sanguine et generis propinquitate : et cum hoc dicatur, quod nihil differant a communibus in amore. Tunc enim eadem ratione commiscetur filiæ qua aliis, ex quo unus amor est ad filiam et aliam et æque honestus.
r Et subdit secundum inconveniens, quod accidit, ibi, Videtur autem magis terrae cultoribus, rusticis scilicet esse utile, quod scilicet lege statuit Socrates, communes scilicet esse uxores et pueros, quam custodibus, scilicet Reipublicæ, qui senatores vocantur : quia illi ex hoc nobilitantur, et custodes ignobilitantur. Et subjungit rationem : Minus enim erit amicitia communibus existentibus uxoribus et pueris : ad communia enim minor amicitia est quam ad propria. Propter quod in IX Ethicorum dixit, quod « vera amicitia est inter paucos et ad plus inter tres : » et hoc nocent senatoribus, licet prosit cultoribus agrorum et popularibus. Nocet etiam civilitati sive communitati civili : quia plus expedit tales populares et subjectos in timore tenere quam in communi amore. Et hoc est : Oportet tales esse subjectos ad obedire et non insolescere, et hoc omnibus talibus servilibus personis magis fit per timorem quam per amorem. Virtus enim servi est corporali obsequio obedire superioris præcepto, sicut in antehabitis determinatum est.
s Et subjungit tertium inconveniens, scilicet quod ex tali Socratis lege, con-
tingit contrarium ei quod Socrates intendit, et contrarium ei quod recte posita leges causant in communitate, ibi, Totaliter autem acridere necesse est propter talem legum contrarium eorum, quorum convenit recte positas leges causas fieri : et propter quam causam Socrates sic arbitratus est oportere ordinari, civilitates scilicet quae circa pueros et narores, ut scilicet communes sint. Dicit enim Tullius in fine primæ Rhetoricae, quod « lex est jus scriptum astruens honestum, prohibensque contrarium. » Per istam autem legem accidunt multa inhonesta,sicut jam patuit. Accidit etiam contrarium ejus quod intendit Socrates. Ille enim intendit per hoc amicitiam conciliare inter cives, et ex hac tali scilicet lege dissipatur amicitia. Et hoc est: Amicitiam quidem enim putamus maximum esse bonorum civitatibus. Cujus rationem ponit : Sic enim ultique, id est, per amicitiam minime seditiones faciunt, supple, cives ad invicem : et intendit quod seditio maximum malum est in civitate, quod excluditur per amicitiam. Et unam esse civitatem collaudat maxime Socrates, in qua scilicet uxores et pueri communes sunt, ita scilicet quod quilibet quamlibet mulierem habeat ut suam, et quemlibet natum ut suum : sic enim dixit unam esse civitatem et non divisam. Quod et, id est, etiam videtur. Et ponit rationem : Et ille, scilicet Socrates, esse inquit amicitie opus, scilicet quod sic unum fiant cives in uxoribus, natis, et aliis. Et adhuc inducit Philosophum hoc dicentem, ibi, Quemadmodum in amativis sermonibus, id est in libro suo de Amicitia, scimus dicentem Aristophanem. Et ponit dictum quod amantibus propter nimis diligere desiderantibus, id est, quia desiderant se nimis diligere, natura, id est, quasi natura unum factos esse per effectum, scilicet dilectionis, et ambos fieri unum ex duobus existentibus, sicut Tullius in libro de Amicitia dicit, quod « amieorum est idem velle et idem nolle. » Et ex hoc concludit inconveniens quod
<--- Page Split --->
accidit ex lege Socratis, dicens : Hic quidem igitur, supple, ex lege Socratis necesse est ambos corruptos esse, si pueri et uxores sint communes, aut unum, quo corrupto, corrumpetur et alter : quia ex tali amore et communitate mulierum et puerorum corruptio sequitur honestatis, ut ante habitum est. Et propter hoc dicit Tullius in libro de Amicitia : « Prima igitur lex amicitiae sanciatur, ut amicis non nisi honesta faciamus. » Dicit enim Aristoteles in nono Ethicorum, quod vera amicitia fundatur super honestum, non super utile, nec delectabile : quamvis, sicut dicit Tullius, amici sibi invicem sint delectabiles et utiles : sicut et virtus quae est de genere honesti et per se boni, et utilis et delectabilis est omnibus eam habentibus, sicut probatur ex diffinitione honesti, quam ponit Tullius in fine primae Rethoricae, quod « honestum est, quod sua vi, hoc est, propria dignitate nos allicit. »
t Et subjungit quartum inconvenientes, quod ex lege Socratis accidit, ibi, In civitale autem amicitiam necessarium renissam fieri, propter communionem talem scilicet uxorum et puerorum : et, supple, accidit minime dicere meum, aut filium patrem, aut patrem filium : quia non potest dici meum de eo quod aequaliter est commune omnium, et dat exemplum : Sicut enim modicum dulce, vel (non est disjunctiva conjunctio sed notans diminutionem, sicut cum dicimus, si non das marcham, vel da denarium, et ponitur pro saltem) : et hoc est, vel in multam aqua mixtum insensibilem facit mixtionem : vincitur enim dulcedo modica multa aquae insipiditate : sic accidit, id est, sequitur et familiaritatem ad invicem, supple, talis amicitiae quam ponit Socrates, quae demonstratur ex nominibus his, meum scilicet et tuum, et cujuslibet alterius curare minime, eo quod communia parum diliguntur : et sic existens in politia talis amicitia remissa est, et minime curatur. Et determinat qualis est
illa amicitia, tali scilicet amicitia aut patrem ut filii, aut filium ut patris, aut ut fratres invicem. Cujus causa est, quia si quemlibet habeo ut patrem, et quemlibet ut filium, et quamlibet ut uxorem, remittitur et non dulcescit affectus amoris ad singulos. Et hujus assignat rationem subdens : Duo enim sunt quae maxime faciunt sollicite homines curare et diligere, supple, se invicem, proprium scilicet et dilectum : et est proprium quod uni soli convenit, dilectum vero quod singularem in se habet causam dilectionis : quorum neutrum possibile est existere his, qui sic civiliter conversantur. Existentibus enim omnibus communibus nihil omnium erit proprium et nihil singulariter dilectum, et destructis causis amoris, necesse est et ipsum amorem destrui qui debet esse in politicis.
u Et subdit quintum inconvenientes quod accidit ex lege Socratis, ibi, At vero de eo quod est transferri natos pueros hos quidem, scilicet ignobiles ex cultoribus, id est, rusticis et artificibus, supple, natos ad custodes, id est, senatores custodientes civitatem (pralati enim antiquitus custodes dicebantur et pastores, ut infra dicet) : hos autem, id est, nobilium pueros et uxores ex iis, scilicet nobilibus, ad illos, scilicet cultores et artifices, multam habet turbationem. Nobiles enim non sustinebunt uxores suas et pueros humiliari : unde turbatio erit. Quo erit modo translatio, scilicet illa : et cognoscere necessarium, supple, est dantes et trasferentes, scilicet nobiles ad ignobiles et e converso : cognoscere, dico, necessarium est quibus, quos dant, et etiam propter quas causas, et hoc generat turbationem et difficultatem in politicis.
Et huic adjungit adhuc aliam difficultatem dicens : Adhuc autem et antiqua dicta, proverbia scilicet, magis in iis necessarium accidere qui scilicet in tali conversantur communitate, puta vulnerationes, amores. Et vocat amores qui sunt secundum corporalem actum, ut coire,
<--- Page Split --->
licet et amplexari, osculari, de quo amore dicit in primo Topicorum, quod « amare secundum corporalem actum non habet contrarium. » Hæc enim omnia, ut paulo ante probatum est, et etiam homicidia sine quibus esse non potest magna politia, indecentissimum est esse inter taliter propinquos, ut dicit Socrates. Et subjungit rationem, ibi, Non enim adhuc appellant fratres, et pueros, et patres, et matres, eos scilicet qui in alios cives, id est, super alios cives custodes dati, supple, sunt: sed, supple, digniori nomine vocant eos, scilicet præfectos, præsides, proconsules :
et rursum, supple, illos etiam non vocant patres et matres et fratres et sorores, qui apud cives, supple, tali præditi sunt dignitate in aliis provinciis et civitatibus, ut scilicet ipso nomine patris vel matris vereantur talium aliquid operari propter cognationem, scilicet homicidia, vulnerationes, coitum, qualia inter cognationes turpissimum est esse.
Et post hæc concludit capitulum generali conclusione, dicens : De ea quidem igitur quæ circa pueros et uxores communione, determinatum sit hoc modo.
CAPUT II.
Bonorum communio rejicitur, quam statuit Socrates.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Habitum autem iis, est considerare de possessione quomodo oportet constituere futuris conversari secundum optimam politiam, utrum communem, aut non communem oporteat esse possessionem ? Hoc autem utique quis considerabit et seorsum, extra legis statuta de pueris, et uxoribus. Dico autem quæ circa possessionem : utrum, et si sint illa seorsum secundum modum secundum quem nunc se habent, omnes communes esse possessiones melius et usus : puta
His consequens est, de rebus quæ possidentur considerare, quomodo sit constituendum illis qui in optima Republica versari debeant, utrum communes esse debeant vel non communes, hoc seorsum scrutandum est, nec simul cum his quæ de natis et mulieribus constituuntur. Dico autem circa res, utrum et si sint nati mulieresques eparatim, quemadmodum nunc sint omnibus, præstet tamen res esse communes et usus : puta, fundos proprios esse, fructus vero in
<--- Page Split --->
campos quidem seorsum, fructus autem in commune ferentes expendere. Quod quidem quaedam faciunt nationum, aut contrario modo, terram quidem communem esse et colere communiter, fructus autem dividi ad proprios usus (dicuntur autem quidam et hoc modo communicare barbarorum) : aut et campos et fructus communes.
commune conferre, quod apud quasdam fit gentes, vel contra, solum quidem commune esse, et communiter coli, fructus autem partiri in proprios usus, quod etiam facere 'dicuntur quidam barbarorum, vel et fundos, et fructus esse communes ?
b Alteris quidem igitur existentibus cultoribus, alius utique erit modus et facilior : ipsis autem sibi laborantibus quae circa possessiones, plures utique exhibebunt difficultates : etenim in fructibus et operibus non factis aequalibus, sed inaequalibus, necessarium accusationes fieri ad fructes, si accipientes quidem multa, pauca autem laborantes, ab iis qui minus quidem accipiunt, plus autem laborant. Omnino autem convivere et communicare humanis omnibus difficile, et maxime talibus, ostendunt comperegrinantium communitates : fere enim plurimi dissidentes, ex iis quae in potibus et cx parvis propulsantes invivicem. Adhuc autem famulantium, iis maxime offendimur quibus plurimum indigemus ad ministriones ancillares : communes quidem igitur esse possessiones, has et alias tales habet difficultates.
Si ergo alii forent agricolæ, alius esset modus et facilior, sed cum ipsi sibi laborent, magnas ea res afferet difficultates : nam si in fruendo et laborando non sint pares, necesse est incusationes existant contra fruentes quidem, et consumentes multa, parum vero laborantes ab his qui minus consumunt et multum laborant. Omnino autem convictus omnis, et communitas hominum, difficilis est, et maxime in his rebus. Probant autem eorum qui una peregrinantur societates, quorum plerique fere dissident inter se, de parvis vilibusque rebus offensi. Nos quoque ministris illis plurimum irascimur, quibus maxime utimur ad circularem famulatum. Communes igitur habere res, has et hujusmodi continet difficultates.
c Eodem autem modo quo nunc se habet super ornatum consuetudinibus, et ordine legum rectorum non modicum utique differet : habebit enim quod ex ambobus bonum. Dico autem quod ex ambobus, quod est communes esse possessiones, et quod esse proprias : oportet enim aliquo modo quidem esse communes, omnino autem proprias. Curæ quidem enim divisæ, litigia ad invicem non facient, magis autem addent, ut ad proprium unicuique insistentes. Propter virtutem autem erit ad uti, secundum proverbium, « Communia quæ amicorum. » Est autem nunc hoc modo in quibusdam civitatibus sic subscriptum, tamquam non existens impossibile, et maxime in
Eo autem modo quo nunc fit, si insuper moribus, et moderatione legum rectorum honestetur, non parum præstabit : habebit enim utriusque commoda : dico autem utriusque, videlicet ejus quod communes sint res, et ejus quod propriæ, oportet omnino ut res sint propriæ, sed quodammodo communes. Curæ enim divisæ, incusationes non parient, imo proficient, utpote ad proprium unoquoque sedulo incumbente. At vero per virtutem erunt ad usum, ut est in proverbio : « Amicorum communia. » Est autem etiam nunc quibusdam in civitatibus in hunc modum subscriptum, ne putetur impossibile, et præcipue in his quæ bene gubernantur aliqua sunt, aliqua esse
<--- Page Split --->
bene dispositis. Hæc quidem sunt, hæc autem fient utique : propriam enim unusquisque possessionem habens, hæc quidem utilia facit amicis, iis autem utitur tamquam communibus : velut etiam in Lacedæmonia servis utuntur iis, qui ad invicem, ut est dicere, propriis. Adhuc autem equis et canibus, si indigeant pro viaticis in agris per regionem. Manifestum igitur, quod melius esse quidem proprias possessiones, usu autem facere communes. Quomodo autem fiant tales, legistatoris hoc opus proprium est.
possunt. Propria enim sua quibusque possidens, partim utilia facit amicis partim utilur communibus, ut in Lacedæmone, servis utuntur vicissim, tamquam forent uniuscujusque, et præterea equis, et canibus, et vehiculis. Patet igitur esse melius, ut propriæ sint res, sed usu facere illas communes. Quemadmodum autem hoc fiat, legislatoris erit provisio.
d Adhuc autem, et ad delectationem inenarrabilem, quantum differt putare aliquid proprium. Nequaquam enim vane eam quæ ad scipsum habet amicitiam unusquisque, sed est hoc naturale. Philauton autem esse vituperatur, et juste : non est autem hoc amare scipsum, sed magis quam oportet scipsum amare : quemadmodum et amatorem pecuniarum, quoniam amant quidem omnes, ut dicatur, unumquodque talium.
Est sane inenarrabile quantum intersit ad voluptatem considerare aliquid esse proprium sui. Non enim frustra quisque ad seipsum amicitiam habet, est vero id naturale. Sed cum amatio sui reprehenditur, non quia se amat, sed quia magis quam oportet se amat, quemadmodum et amatio pecuniarum, nam amant omnes, ut ita dixerim, talia.
e At vero, et largiri, et auxiliari amicis, aut extrancis, aut alteris, delectabilissimum quod fit in possessione propria existente. Hæc itaque accidunt universis, unam facientibus civitatem.
Atqui et largiri, et opem ferre amicis, et hospitibus, et familiaribus, dulcissimum est quod fit, si propriæ sint facultate. Hæc autem non contingunt illis qui nimis unam efficiunt civitatem.
f Et ad hoc interimunt opera duarum virtutum manifeste : temperantiae quidem circa mulieres : opus enim bonum ab aliena existente abstinere propter temperantiam, liberalitatis autem circa possessiones. Nec enim manifestus erit liberalis existens, nec operabitur actum liberalem, nec unum : in usu enim possessionum liberalitatis opus est.
Et præterea duarum virtutum opera manifeste tollunt, temperantiae erga mulieres alienas, a quibus laudabile est se abstinere, et liberalitatis circa res possessas : neque enim discerni poterit liberalis, neque liberalem operationem faciet ullam. Nam in usu earum rerum quas ipsi possidemus, liberalitatis est opus.
- g Bone faciei quidem igitur talis legislatio, et philanthropia utique esse videbitur : audiens enim gaudens suscipit, putans fore amicitiam quamdam mirabilem omnibus ad omnes, aliterque cum
Illiusmodi itaque legis positio, faciem habet apparentem, et humana videri potest quam auditor libenter recipit, putans fore mirabilem quamdam amicitiam omnibus erga omnes, præsertim cum quis
<--- Page Split --->
accusat aliquis nunc existentia in politiis mala, tamquam facta propter non communem esse substantiam. Dico autem disceptationes ad invicem circa contractum, et falsorum testimoniorum judicia, et divitum adulationes : quorum nihil fit propter incommunicationem, sed propter malitiam, quoniam et omnia possidentes et communicantes, multo magis dissidentes videmus quam separatim substantias habentes. Sed videmus paucos ex communicantibus dissidentes ad multos comparantes, possidentes segregatim possessiones. Adhuc autem justum non solum dicere quantis privantur malis communicantes, sed et quantis bonis : videtur autem esse omnino impossibilis vita.
incommoda accusat Rerumpublicarum nunc provenientia, ex eo quia non sint communes omnium facultates, ceu litigia ex contractibus, falsorum testium accusationes, divitum adulationes, quorum nihil fit propter proprietatem, sed propter improbitatem : cum etiam res in communi habentes multo magis inter se litigare videamus, quam eos qui separatim possident. Insuper æquum erat referre non solum quantis malis privabuntur, si communitatem rerum habebunt, sed etiam quantis bonis : videtur autem omnino impossibilis esse illa vita.
h Causam autem deviationis Socrati, oportet putare suppositionem non entem rectam. Oportet quidem enim esse modo aliquo unam, et domum, et civitatem, sed non omnino : est quidem enim ut non erit procedens civitas, est autem ut erit quidem : prope autem existens ut non sit civitas, erit deterior civitas. Quemadmodum utique si quis symphoniam facit homophoniam, aut rythmon basin unam. Sed oportet multitudinem existentem, quemadmodum dictum est prius, propter disciplinam communem, et unam facere. Et in futurum disciplinam inducere, et putantem per hanc fore civitatem studiosam, inconveniens talibus existimare dirigere, sed non consuetudinibus, et philosophia, et legibus, ad modum quem circa possessiones in Lacedæmonia et Creta pro conviviis legislator communicavit.
Causam vero Socrati hujus erroris putandum est fuisse suppositionem non rectam. Oportet enim quodammodo unam esse civitatem, et domum, sed non penitus. Est enim quo, si procedat, non erit civitas : est etiam quo erit quidem prope, ut non sit civitas, deterior civitas, velut si quis concentum faciat univocum, et versum pedem unum. Sed oportet cum sit multitudo, ut prius diximus, per disciplinam, communem et unam efficere. Et quid disciplinam sit adhibiturus, volens per illam studiosam facere civitatem absurdum est, si per talia quaedam instituendam putet, ac non per mores, et per philosophilam et per leges, veluti servorum jumentorumque possessionem in Lacedæmone, et commensationem in Creta legislator communem induxit.
i Oportet autem non hoc ipsum ignorare, quia oportet attendere multo tempore et multis annis, in quibus non utique lateat si haec bene se habuerint. Omnia enim fere inventa sunt quidem, sed haec quidem non conducta sunt, iis autem non utuntur cognoscentes. Maxime autem fiet utique manifestum, si quis operibus videat talem politiam constru-
Neque illud sane ignorandum est, quia oportet ad longum tempus, ac diuturnas consuetudines inspicere, in quibus haudquaquam poterit latere, an recte se habeant. Ferme enim omnia inventa sunt quidem, sed alia non inducta, alia ab expertis repudiata. Maxime autem id apparet, si quis per opera inspiciat Rempublicam sic institutam. Non aliter enim poterit fecis-
<--- Page Split --->
ctam : non enim poterit, non partiens ipsam et segregans facere civitatem, haec quidem in convivia, haec autem in confraternitates, et tribus. Itaque et nihil aliud accidet esse lege statutum praeter non agros colere municipes, quod nunc Lacedæmonii facere conantur.
se civitatem, nisi separet illa atque distinguat, partim in commessationes, partim in genera, partim in tribus. Itaque nihil aliud contingit lege provisum esse, nisi ut custodes agros non colant, quod nunc Lacedæmonii facere ceptant.
k Quinimo,sed neque modus totius politiae quis erit communicantibus, neque dixit Socrates, neque facile dicere. Equidem multitudo fere civitatis diversorum civium multitudo, de quibus nihil determinatum est prius : et agricolis communes esse oportet possessiones, aut secundum unumquemque proprias.
Modus vero totius Reipublicae quis futurus sit communione degentibus, neque Socrates ipse inquit, neque dictu facile est : atqui multitudo civitatis diversorum civium est multitudo, de quibus nihil determinatum est, an et agricolis communes esse facultates oporteat, vel proprias singulorum.
1 Adhuc autem uxores et pueros, proprios aut communes? siquidem enim eodem modo communia omnia omnibus, quid different isti ab illis municipibus ? aut quid plus sustinentibus principatum ? nisi aliquid sapiant tale, quale Cretenses : illi enim alia haec servis dimittentes, solum negant gymnasia, et armorum possessionem : si autem quemadmodum in aliis civitatibus, et apud illos erunt talia, quis modus erit communitatis ? in una enim civitate, duas civitates esse necessarium, et has subcontrarias invicem, faciunt enim hos quidem municipes velut custodes, agricolas autem et artifices et alios cives : accusationes autem et disceptationes, et quaecumque alia civitatibus existere inquit mala, omnia existent et his : quamvis dicat Socrates quod non multis indigebunt legibus propter disciplinam, puta legibus circa municipia, et circa forum, et aliis talibus, attribuens solum disciplinam municipibus.
Praeterea, utrum mulieres et pueros proprios vel communes ? si enim eodem modo communia sunt omnia omnium, quid different isti ab illis custodibus ? vel quid plus accedet sustinentibus corum imperium ? vel quam ab causam imperium sustinebunt ? nisi forte praetexunt aliquid tale, quale Cretenses, qui caetera omnia servis permittentes, gymnasia solum illis vetuerunt, et armorum possessionem : quod si ut in aliis civitatibus, ita apud illos talia erunt, quis modus erit communitatis ? necesse est enim duas civitates in una esse civitate, et eas inter se contrarias, facit enim alios quidem custodes quasi in presidio constitutos, alios agricolas et artifices, et caeteros cives : litigia vero et judicia, et quaecumque alia mala civitatibus provenire inquit, omnia provenient etiam istis, quamquam dicat Socrates fore ut non multum legibus indigeant, propter disciplinam, veluti circa res urbanas, et circa forum, et aliis hujusmodi legibus, tribuens solum disciplinam custodibus.
m Adhuc autem dominos facit rerum possessarum agricolas, oblationem ferentes : sed multo magis verisimile est, graves esse et astutiis plenos, quam a quibusdam obsequia, et humiliationes,
Insuper dominos facit suarum rerum agricolas, ac tollere permittit. At multo magis putandum est fore illos graves et insolentes, quam illas quae apud quosdam sunt eXovTtiaç, et TovTtTiaç, et oovXeiaç.
<--- Page Split --->
et servitudes. Sed sive necessaria similiter, sive non, nunc nihil determinatum est, et de habitis, quae eorum politia, et disciplina, et leges quales : est autem neque invenire facile, neque differens modicum, quales quosdam esse hos, ad salvandum municipum communitatem.
Enimvero sive necessaria sunt haec similiter, sive non nihil nunc quidem determinatum est, neque de consequentiabus quae sit eorum administratio, et disciplina, et leges quaedam : est autem neque parum referens, quales hos esse oporteat ad consecrandam custodum communionem.
n At vero si uxores quidem faciet communes, possessiones autem proprias, quis dispensabit, quamvis sint communes possessiones et agricolarum uxores, quemadmodum quae in agris viri ipsarum ? Inconveniens autem et ex bestiis fieri parabolam, quia oportet eadem tractare mulieres viris, quibus economiae nihil attinet.
Atqui si mulieres faciet communes, facultates vero proprias, quis curam habebit rei domesticae, ut agriculturae viri, si sint communes facultates et agricolarum mulieres ? absurdum etiam ex bestiis facere similitudinem, quod conveniat eadem exercere mulieres quae viri, ad quos rei domesticae cura nequaquam pertinet.
o Insecurum autem et principes, quomodo instituit Socrates : semper enim facit eosdem principes, haec autem seditionis causa, et apud nullam dignitatem possidentes : si aliunde utique apud animosos et bellicosos viros. Quod autem necessarium ipsi facere eosdem principes, manifestum. Non enim quandoque quidem aliis, quandoque autem aliis mixtum animabus a Deo aurum, sed semper eisdem. Ait autem iis quidem mox genitis misceri aurum, his autem argentum, es autem et ferrum artificibus futuris, et agricolis.
Periculosa est insuper magistratuum constitutio, quam sic facit Socrates, ut semper sint iidem : at hoc seditionis est causa etiam apud illos qui nullam possident dignitatem : quid ergo apud bellicosos et animosos viros ? Quod autem sibi necessarium sit eosdem semper magistratus facere, patet : non enim aliorum modo, et modo aliorum miscetur animis divinum illud aurum, sed semper eisdem : inquit autem quibusdam argentum, es vero et ferrum illis qui artifices futuri sunt, aut agricolae.
p Adhuc autem et felicitatem auferens a municipibus, totam inquit oportere felicem facere civitatem legislatorem : impossibile autem felicitare totam, aut pluribus, aut non omnibus partibus, aut quibusdam habentibus felicitatem : non enim eorum felicitas, quorum et par : hoc quidem enim contingit toti inesse, partium autem neutri : felicitare autem impossibile. At vero, si municipes non felices, qui alteri ? non enim utique artifices, et multitudo banausorum. Politia quidem
Praeterea custodibus felicitatem auferens, totam inquit civitatem facere beatam oportet legislatorem : at impossibile est totam esse beatam, nisi aut plurimi, aut omnes partes, aut quaedam habeant felicitatem : non enim eorumdem est felicitas, quorum et par : nam par contingit inesse toti, et si nulli partium insit, sed inesse felicitatem impossibile : quod si custodes non erunt felices, qui tandem alii ? non enim artifices quidem, neque vulgus. Illa igitur Respublica de qua Socrates locutus est,
<--- Page Split --->
igitur, de qua Socrates dicit, has dubitationes habet, et his non minores alteras.
has continet difficultates, et alias his non minores.
COMMENTARIUS IN CAP. II.
Postquam Aristoteles ostendit, quod lex Socratis nociva est politicae quantum ad communicationem uxorum et puerorum, hic ostendit quod nociva est quantum ad communicationem possessionum. Et dividitur haec pars in duas partes. In prima ostendit nocumenta quae proveniunt ex tali communitate. In secunda disputat de legibus hujus communicationis, ibi (cap. 3), Fere autem similiter, etc. Prima adhuc dividitur in tres. Primo enim ostendit quae nocumenta proveniunt ex tali communitate possessionum contraria ipsi communicationi. Secundo quae nocumenta affert ad duas virtutes, castitatem et liberalitatem, ibi (litt. f), Et ad hoc interimunt opera, etc. Tertio ostendit quibus privat homines bonis communicantes, ibi (litt. i), Oportet autem non hoc ipsum ignorare, etc.
Prima harum dividitur in tres : in prima ostendit modos communicationum qui esse possunt. In secunda ponit inconvenientia quae sequuntur ex hoc, si omnes omnibus communes habent possessiones, tam in usu quam in possessione, ibi (litt. b), Alteris quidem existentibus, etc. In tertia ostendit quae bona fiunt ex communicatione illa quae est quod privatim habeantur possessiones, et usus fructuum communis sit lege et amicitia, ibi (litt. c), Eodem autem modo quo nunc se habet, etc.
a Enumerans igitur communicationes, quae possunt esse possessionum, primo continuat se dicens : Habitum autem, id
est, consequens iis, quae scilicet dicta sunt de uxoribus et pueris, est considerare de possessione, de cujus communicatione etiam dixit Socrates. Quid autem considerandum sit, subdit, Quomodo oportet constituere futuris conversari, civibus scilicet secundum optimam politiam, in qua scilicet quilibet vivit ad votum, ut in principio dictum est. Et ponit divisionem, ibi, Utrum communem aut non communem oporteat esse possessionem, ut scilicet quidquid possessum est ab aliquo, sit commune omnium, aut non.
Deinde cum dicit, Hoc autem utique quis, etc. ostendit quod haec quaestio singularem requirit tractatum. Unde dicit, Hoc autem utique quis considerabit et seorsum, distincte scilicet extra legis statura de pueris et uxoribus. Cujus causa est : quia habet quasdam speciales difficultates, quas seorsum oportet determinare. Et subdit exemplificando et dividendo : Dico autem quae circa possessionem, id est, communitatem possessionis. Et exemplificat quaerendo, ibi, Utrum et si sunt illa, quae ad possessionem pertinent seorsum, id est, privatim secundum modum secundum quem nunc habent. Nunc enim quilibet habet suam possessionem, et usum aliquo modo communem. Quæritur ergo, Utrum omnes esse communes possessiones melius, supple, sit, et usus esse etiam communes? Et exemplificat, puta campos quidem seorsum, id est, privatim esse possessos, fructus autem, camporum scilicet et vinearum in commune ferentes, supple, post messionem et collectionem, expendere. Quod quidem quadam faciunt nationum : Sclavi enim quidam collectis fructibus in unum, non recedunt ab invicem donec consumpti sunt. Et ponit secundum membrum di-
<--- Page Split --->
visionis, ibi, Aut e contrario modo terram quidem communem esse, id est, fundum agrorum aut vinearum, fructus autem dividi collectos scilicet ad proprios usus, id est, privatos et personales. Et exemplificat : Dicuntur autem quidam et hoc modo communicare barbarorum: quidam enim Sclavorum possessiones habent in communi : collectis autem fructibus, quos in communi coluerunt, dividunt eos et proportionaliter injiciunt cuilibet civium. Et subdit tertium membrum divisionis, ibi, Aut et campos et fructus communes, supple, esse et nihil habere privatum. Quæstio ergo est, quid horum sit melius ?
b Et procedit ad disputationem, ibi, Alteris quidem igitur, etc. Ibi incipit secunda pars primæ partis, et dicit : Alteris quidem igitur existentibus cultoribus, qui scilicet colunt terras, et aliis, supple, possessoribus : alius utique erit, modus istius, scilicet quæstionis et communicationis et facilior, supple, communicationis modus erit : quia tunc possessor, dato pretio faciet coli terram, et cultor accepto pretio non accusabit possessorem. Ipsis autem, supple, iisdem quibus et possessiones et usus communes sunt sibi laborantibus, supple, in communi circa possessiones sicut agros, vineas, plures utique exhibebunt difficultates. Et hujus causa est, quia custodes urbanitatum sive Senatores qui minus laborabunt, plus accipient de fructibus quam rustici qui plus laborabunt. Et hoc est : Etenim in fruitionibus et operibus sive laboribus non factis æqualibus necessarium, supple, est accusationes fieri ad fruentes quidem. Et subdit in quo, si accipientes quidem multa, supple de fructibus, pauca autem laborantes, supple, sint. Et a quo fient accusationes, subdit : Ab iis qui minus quidem accipiunt, plus autem laborant. Et huic simile est quod scribitur (Matth. xx, 12), de operariis vineæ patrisfamilias, Ili novissimi una hora fecerunt, et pares illos
nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. Et subdit ostendens, quod talis communicatio difficilis est, ibi, Omnino autem convivere et communicare humanis omnibus, pueris scilicet, uxoribus, et possessionibus, difficile, et maxime talibus, supple, quibus omnia communia sunt. Ostendunt autem, supple, hoc, compreprinantium communitates. Et subdit in quo : Fere enim plurimi, supple, talium, dissidentes, scilicet sunt, ex iis quæ in potibus, supple, et aliis similibus, sicut cibis, dum scilicet unus accusat alium quod plus sumpsit et minus solverit, et ex parvis propulsantes invicem, id est, accusantes, supple, sunt.
Et infert ulterius ex alio per quod probat hoc, ibi, Adhuc autem famulantium, eis maxime offendimur, quibus tamen, supple, famulantibus plurimum indigemus ad administrationes ancillares, sine quibus tamen convivere non possumus. Quia dicit in primo Metaphysicorum, « multipliciter humana natura ancilla est.» Et Averroes, « Væ vobis hominibus qui computati estis in numerum bestiarum, et laboratis servitute reciproca, ut ex vobis nascatur liber. »
Deinde ponit generalem conclusionem hujus partis sic : Communes quidem igitur esse possessiones, has et alias tales habet difficultates.
c Deinde cum dicit : Eodem autem modo, etc. Ex omnibus his 'subdit, quod melius est communicationem esse secundum quod nunc, scilicet quod possessiones privatæ sint et usus secundum collationem privati et secundum amorem et largitatem sint communes. Et ista pars habet duas partes. In prima enim parte quatuor rationibus probat quod hoc melius est. In secunda ostendit, quod causa quæ decepit Socratem fuit mala suppositio, ibi (litt. h), Causam autem deviationis, etc.
Quatuor rationes sunt istæ, et prima sumitur ex hoc quod ista communicatio utriusque communicationis habet bonum, sci-
<--- Page Split --->
licet et illius quam dedit Socrates,et illius quae nunc est. Secunda ex inenarrabili delectatione largitatis propriorum, ibi (litt. d), Adhuc autem et ad delectationem. Tertia, quod sic melius contingit largiri etauxiliari amicis et extraneis, quam si et omnia essent communia, et possessiones et usus, ibi (litt. e), At vero et largiri, etc. Quarta est quam primo ponit, quod istud et non illud consuetudinibus et legibus rectis et honestis confirmatum et exornatum.
Adhuc primum horum in tria dividitur. Primo enim dicit, quod hoc legibus et consuetudinibus est approbatum. Secundo probat hoc per causam legis, ibi (circa medium hujus litt.), Magis autem addent, etc. Tertio probat idem per specialem communicationem Lacedæmoniorum, ibi (circa finem hujus litt.), Velut etiam in Lacedæmonia, etc.
Dicit igitur : Eodem autem modo, communicationis scilicet, quo nunc se habet, communicatio scilicet hominum, quod scilicet possessiones sunt propriæ et privatae uniuscujusque et similiter fructus, consuetudinibus super ornatum, et ordine legum reetarum, supple, et ornatum, non modicum utique differet, ab eo scilicet quod ordinavit Socrates. Cujus probatio est : Enim, id est, quia habebit quod ex anbobus, bonum, et explanat ibi : Dico autem quod ex anbobus habebit hoc bonum, quod scilicet est communes esse possessiones et proprias. Et subdit causam : Oportet enim aliquo modo quidem esse communes, scilicet amicitia et largitate, omnino autem, id est, simpliciter oportet, supple, esse proprias quantum ad possessiones et fructus. Et ostendit quomodo habebit bonum quod voluit esse Socrates : Socrates enim intendit quod omnibus existentibus communibus non essent litigia : et hoc non provenit, sed magis lites, sicut ostensum est : quia in communibus inæqualibus existentibus laboribus et fruitionibus generantur lites. Cum autem divisæ sunt possessiones, et
divisæ fruitiones, et curæ laborum et culturarum divisæ erunt : et tunc cessabunt litigia. Et hoc est : Curæ quidem enim divisæ ad invicem litigia non faciunt. Tunc enim quilibet scit quantum curæ et quantum fruitionis habebit.
Deinde cum dicit, Magis autem addent, etc. ostendit quod hoc prolicit ad bonam communicationem, et dicit : Magis autem addent ut ad proprium mincunque insistentes. Unusquisque enim natus est plus curae impendere proprio quam communi : ut si illud bene colatur, etiam ad bonam fruitionem communicationis proveniat : et hoc bonum accipit ex hoc, quod proprio sunt possessiones. Qualiter autem communes sint et quid boni ex hoc proveniat, subdit : Propter virtutem autem, supple, amicitiæ erit, quod proprium est, commune ad uti, id est, ad usum. Et hoc confirmat per proverbium, ibi, Secundum proverbium, « Communia, quae amicorum : » amicorum enim in usu nihil est habere divisum. Unde Bocetius de Consolatione philosophiæ, libro tertio : « Nullius boni non in commune deducti, jucunda est possessio. » Hoc autem confirmat per legem, et consuetudinem, ibi, Est autem nunc hoc modo in quibusdam civitatibus sic subscriptum. Fuit enim antiquitus consuetudo, quod edicta et leges in talibus scribebantur, et in loco publico ponebantur, ut singuli viderent : et tunc scriptum fuit quod possessiones in cura essent divisæ et privatae, per usum autem amicitiæ communes : et, supple, hoc fuit scriptum tamquam non existens impossibile. Dicit enim in quinto Ethicorum, quod non sunt difficilia de quibus præcipit lex. Dico autem quod non est hoc impossibile et maxime in bene dispositis per philanthropam, id est, amorem communem ad invicem. Amor enim communicat.
Et ex his concludit : Hæc quidem sunt supple, adornata consuetudine et lege, scilicet quod quilibet habeat propria : hæc autem fient utique, supple, communia in usu : propriam enim unusquisque
<--- Page Split --->
possessionem habens, haec quidem utilia facit amicis secundum usum, scilicet qui φιλάνθρωπος est : iis autem utitur tam quam communibus, scilicet quae possidet, communicando amicis. Et dat exemplum : Velut enim in Lacedæmonia quae communicatione bona et legibus bonis utitur, servis utimur, supple, Lacedæmone, iis qui, id est, quibusdam ad invicem, ut est dicere, propriis : quilibet enim utitur servo alterius ac si suus sit : adhuc autem equis ad vehendum, et canibus, supple, ad venandum, si indigeant pro viaticis in agris per regionem : tunc, supple, utuntur equis et canibus tamquam propriis.
Et ex hoc concludit propositum ibi, Manifestum igitur, quod melius est esse quidem proprias possessiones, usu autem facere communes, quam, ut dixit Socrates, possessione et usu esse communes. Quomodo autem fiant tales possessionse private, et usu communes, legislatoris hoc opus est proprium : legislator enim habet omnia ordinare ad optimum dispositionem civium.
d Deinde cum dicit, Adhuc autem et ad delectationem, etc. addit adhuc aliud bonum, quod ex tali communicatione provenit. Et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit bonum. Secundo respondet ad objectionem quae posset fieri contra illud, ibi, Nequaquam enim vane, etc.
Dicit ergo : Adhuc autem ad deleciationem inenarabilem facit, supple, talis communicatio, quantum differt, putare aliquid proprium. Sicut enim dicit in IV Ethicorum in principio de largitate, « Largus sive liberalis delectatur in hoc quod bene faciat, et nihil repatiatur secundum donationes retributionum : et quotiscumque recolit de proprio se bene fecisse, admirabilem habet delectationem : et si recolit aliquid se recepisse, tristatur, tamquam minoratus sit secundum virtutem largitatis. » Haec autem delectatio tollitur, si omnia sunt communia et in possessione, et usu : quia tunc nullus dat de proprio.
Et quia posset aliquis objicere, quod amare se vel propria sit vituperabile, occurrit subdens, ibi, Nequaquam enim vane, id est, inutiliter et innaturaliter eam, quae ad seipsum habet amicitiam unusquisque, scilicet quod seipsum diligat et proprium bouum : sed hoc est naturale. Philanton autem esse, id est, amatorem suiipsus vituperatur et juste. Et respondet excludens objectionem, ibi, Non est autem hoc philaulon, scilicet quod vituperatur, amare seipsum, scilicet moderate, sed philaulon est magis quam oportet seipsum amare, quando scilicet privatus amor operationem impedit virtutis, et restringit ab amore communi, quemadmodum et amatorem pecuniarum, scilicet propter simpliciter amare non vituperatur, sed propter superflue amare. Et subjungit rationem : Quoniam amant quidem omnes, ut dicatur, supple, proverbialiter, unumquodque talium, scilicet et se et pecuniam aliquo modo, et hoc non est vituperabile.
e Et addit tertium bonum quod provenit ex tali communitate dicens : At vero et largiri et auxiliari amicis, aut extraneis, aut alteris, delectabilissimum supple, est liberali quod fit in possessione propria existente, eo quod non est delectabile si de communi fiat. Tali ergo delectione privatur, si omnium sit communis possessio, et ponitur propria existente possessione.
Et subdit conclusionem universalem ex omnibus his consequentem, ibi, Haecitaque accidunt, supple, inconvenientia universis, nimirum in pueris, uxoribus et possessionibus, unam facientibus civitatem.
f Et ad hoc interimunt opera, etc. Hic incipit pars illa, ubi ostendit quod communicatio quam ponebat Socrates, interimit honestatem virtutis, et habet quatuor particulas, in quarum prima ostendit quod haec lex duas virtutes interimit. In secunda quamdam objectionem apparentem pro Socrate destruit, ibi (litt. g),
<--- Page Split --->
bonæ faciei quidem igitur, etc. Tertia ostendit quæ fuit causa deceptionis Socratis, ibi (litt. h), Causam autem deviationis Socratis, etc. In quarta dicit quod ex tali communicatione destruitur civitas, ibi (litt. h, circa principiam), Est quidem enim ut non erit, etc.
Dicit ergo primo : Et ad hoc interimunt opera duarum virtutum manifeste, et dicit quarum, temperantiae quidem circa mulieres, id est, castitatis. Et subdit rationem : Enim, id est, quia bonum opus est ab aliena, supple, uxore existente abstinere, propter temperantiam: isti autem dicunt abutendum esse aliena sicut propria.
Et ponit secundam virtutem, ibi, Liberalitatis autem, supple, virtutem destruunt, circa possessiones. Et ponit rationem : Tali enim, supple, communicatione posita qualem ponit Socrates, neque erit manifestus liberalis existens, eo quod liberalis non est nisi in communicatione propriorum, sicut in IV Ethicorum demonstratum est. Et ponit rationem subdens : Nec operabitur actum liberalem nec unum : actus enim non potest fieri nisi de proprio. Et hoc est : In usu enim possessionum, scilicet propriarum, liberalitatis opus est : omnibus autem existentibus communibus nihil est proprium, et sic cessabit opus liberalitatis.
g Deinde cum dicit, Bonæ faciei quidem, etc. rationem quæ posset esse pro Socrate, destruit : et ponit primo apparrentiam quæ est in ipsa ratione, dicens: Bonæ faciei quidem igitur talis legislatio, scilicet quod omnia sint communia, et φλανοφωτλα, id est, amicitia hominum, utique esse videbitur, supple, talis communicatio, licet non sit. Et subdit rationem : Audiens enim, supple, aliquis, talem communicationem esse in civitate, gaudens suscipit, putans fore amicitiam quandam mirabilem omnibus ad omnes, ex hoc scilicet quod omnia sint omnibus communia, et nihil separatum habent. Aliterque, id est, etiam alia ratione, cum accusat aliquis nunc existentia in politi-
cis mala, tamquam facta, propter non communem esse substantiam. Et exponit mala, ibi, Dico autem disceptationes ad invicem circa contractum, scilicet quod non tantum solverit quanti vendidit suum, et falsorum testimoniorum judicia, scilicet quod aliquis falsos testes inducit coram judice, quod aliquid sit suum quod non est, quod fieri non posset si omnia essent communia.
Et ponit tertium malum, ibi, Et divitum adulationes, quibus nullus adularetur si omnia essent communia : et hoc respiciens, reputat esse bonam communicationem qua omnia sint communia. Et statim obviat subdens : Quorum nihil fit propter incommunicationem, scilicet privatae possessionis, sed propter malitiam avaritiae, qua unus ab alio obtinere intendit quod suum est. Et quod non fiat propter incommunicationem, ostendit subditus : Quoniam et omnia possideutes, supple, in communi, et communicantes sibi, scilicet in omnibus ut communibus, multo magis dissidentes videmus, scilicet ad multos, quam separatim substantias habentes. Hoc autem approbatum est in principio hujus capituli, quod nulli tantum dissident, sicut illi quibus sunt omnia communia. Et hoc est quod subdit : Sed videmus paucos ex communicantibus, in usu scilicet privatarum possessionum, dissidentes ad multos : quia, sicut dictum est, quod privatim possident, usu faciunt commune, et sic concordant. Adhuc autem justum, politica scilicet consideranti, dicere non solum quantis privantur malis communicanes, supple, sic : sed et considerandum est quantis bonis, supple, privantur : habitum est enim quod privantur virtute, pace, et concordia sic communicantes.
Concludit igitur ex his : Videtur autem esse omnino impossibilis vita, supple, talis communicationis, sicut patet ex praedictis.
h Deinde cum dicit, Causam autem deviationis, etc., subdit causam decep-
<--- Page Split --->
tionis Socratis, et quare ita deviavit a veritate, dicens : Causam autem deviationis Socrati, quare scilicet ita deviavit a veritate, oportet putare suppositionem non existentem rectam, qua scilicet putavit sic debere uniri civitatem, ut quilibet de quolibet diceret meum, et communi uteretur tanquam proprio : hoc enim esse non potest : Enim, id est, quia oportet esse modo aliquo unam et domum et civitatem scilicet modo proprio : proprius autem modus domus est quod ex tribus combinationibus uniatr, scilicet domino et servo, patre et nato, marito et uxore : proprius vero modus unionis civitatis est ut magis uniatr loco et specie diversis artificibus et negotiatoribus et diversis officialibus : sed non omnino, supple, uniatr. Cujus dat rationem : Est quidem enim, id est, contingit, si scilicet omnino uniatr, ut non erit procedens civitas : si enim omnino uniatr, cadit a ratione civitatis, ut in primo dictum est. Est autem, id est, contingit, ut erit quidem, supple, aliquo modo civitas aliqua communione posita, sed non omnimoda : prope autem existens ut non sit civitas, erit deterior civilas, id est, per quolcumque perducitur ad hoc ut non sit civitas, hoc facit deteriorem civitatem. Et dat exemplum : Quemadmodum utique si quis symphoniam, quae est concentus multarum vocum acutarum et gravium, faciat homophoniam, ille enim destruit symphoniam. Et adhuc inducit exemplum : Aut, supple, si quis, rythmon basin umam, supple, faciat : rythmon autem est numerus syllabarum simili terminatione terminatarum, et basis dicitur in qua duo rythmi sibi consonando concurrunt. Unde si quis rythmum concordat in unam basin, jam non erit rythmus : ita et si quis nimis uniat civitatem, jam non erit civitas. Et subjungit, quod per hoc non erit civitas studiosa, sed per alia quatuor, videlicet disciplinam virtutis, bonas consuetudines, philosophiam et ordinatas leges. Et hoc est : Sed oportet multitudinem, supple, civi-
tatis, existentem, quemadmodum dictum est prius, propter disciplinam, scilicet virtutis, inducere et communem facere et unam, et putantem, supple, oportet esse per hanc, scilicet disciplinam fore civitatem studiosam. Et subjungit causam : Inconveniens enim talibus existimare dirigere, civitatem scilicet, sed non consuetudinibus, bonis scilicet, et philosophia, et legibus : talibus enim melius dirigitur civitas ut sit studiosa quam communicatione quam posuit Socrates. Et inducit unam ex Graecia civitatem, quae prae caeteris laudabatur dicens : Ad modum quem circa possessiones in Lacedæmonia et Creta, id est, adjacente provincia, pro conviviis legislator communicavit : ille enim legislator ordinavit possessiones et fructus esse proprios, sed in conviviis communicare, sicut dicitur de filiis Job (i, 4), quibus non erant omnia communia, ibant tamen per domos facientes convivia per singulos dies, et mittentes vocabant sorores suus ut cum eis epularentur.
i Oportet autem hoc ipsum non ignorarre, etc. Hic incipit tertia pars istius capituli, in qua ostendit quod Socrates non consideravit quibus bonis privatur civitas ex tali lege, quod omnia sint communia : et dividitur in quinque partes, in quarum prima ostendit quod communicatio qua dixit Socrates omnia debere esse communia, non fuit probata per experimenta, an esset utilis vel inutilis. In secunda ostendit, quod lex sua erat inutilis : quia non ostendit differentiam inter nobiles et ignobiles, ibi (litt. I), Adhuc autem et uxores et pueros, etc. In tertia ostendit, quod nociva fuit ex hoc quod dominos rerum fecit agricolas, ibi (litt. m), Adhuc autem dominos facit rerum, etc. In quarta dicit, quod ex hoc inconveniens est, quod eosdem fecit esse principes semper, et non diversos succedere secundum principatum, ibi (litt. o), Insecurum autem et principes, etc. In quinta ostendit, quod lex Socratis aufert
<--- Page Split --->
felicitatem a civibus, ibi (litt. p), Adhuc autem et felicitatem, etc.
Dicit ergo : Oportet autem non hoc ipsum ignorare, quibus scilicet bonis ex communicatione quam ponit Socrates, privatur civitas : quia oportet attendere, eascilicet quae ponuntur secundum legem, multo tempore, ut scilicet per experimentum probentur, et multis annis, in quibus non utique lateat, per multiplex experimentum si haec bene, scilicet quae lege statuta sunt, se habuerint secundum diversas conversationes et consuetudines hominum. Et subjungit rationem : Omnia enim fere inventa sunt, ab Antiquis, supple, secundum quae, scilicet bene possunt homines convenire. Sed haec quidem, id est, quaedam, non conducta sunt, id est, lege statuta, eo quod nociva inventa sunt : iis autem, id est, quibusdam aliis non utuntur cognoscentes. Et hujus causa est, quia vident quod civitas per talia privatur multis bonis. Maxime autem fiet utique manifestum, scilicet quid prosit, quidve noceat ad communitatem si quis operibus, id est, experimento operum videat, id est, consideret talem politiam constructam, supple, esse. Ille enim considerabit quae sunt nociva et proficua tali communicationi : non enim poterit, qui sic scilicet considerare intendit, non partiens ista 1, quae scilicet in civitate sunt, et segregans facere civitatem. Et subjungit qualiter partienda sit in communicationes speciales. Haec quidem in convivia, id est, qualiter quaedam communicatio quorumdam in civitate, qui convive sunt et commensales in conviviis, lege ordinanda, ut sic communicantes non sint accusationes inter eos : haec autem in confraternitates, id est, qualiter illi qui sunt unius confraternitatis communicent sine accusatione, et tribus, id est, qualiter homines unius tribus, qui contribules dicuntur, communicent invicem sine accusatione. Et ex hoc concludit diminutionem legis Socra-
tis dicens : Itaque et nihil aliud accidet, ex lege scilicet Socratis, esse lege statutum praeter non agros colore municipes, id est, cives sive senatores municipium custodientes et jura municipii. Utrumque enim simul facere non possunt, scilicet jura municipii custodire et agros colere. Et modum istius legis, a quo exemplum accepit Socrates, subdit, ibi, Quod et nunc Lacedæmonii facere conantur : illi enim solos municipes acceperunt ab agricultura, dieta de causa.
k Deinde cum dicit, Quinimo, etc. ostendit legem Socratis diminutam et imperfectam, dicens : Sed neque modus totius politiae, civitatis scilicet, quis scilicet modus secundum convivia, confraternitates et tribus communicantibus, supple, in civitate erit aptus, neque dixit Socrates, nec facile dicere potest, et ideo diminutus est et insufficiens. Quod autem hoc sit necessarium, probat subdens : Epridem fere multitudo civitatis, supple, tota diversorum civium fit multitudo : quidam enim sunt de diversis confraternitatibus, quidam de diversis tribubus, et quidam de diversis artibus, et secundum hoc variantur communicationes de quibus nihil dictum est prius, supple, a Socrate, et ideo imperfectus et insufficiens. Ulterius arguit Socratem de lege agricolarum, ibi, Et agricolis, supple, dixit ut Socrates, communes oportet esse possessiones, aut, supple, quas colunt secundum unumquemque oportet esse proprias, ut scilicet quilibet sciat quid colat.
I Deinde cum dicit, Adhuc autem uxores et pueros, etc. ostendit quod lex Socratis non facit differentiam inter nobiles et ignobiles, dicens : Adhuc autem uxores et pueros, agricolarum scilicet, proprios oportet esse, aut communes cum municipibus. Et ostendit quod non communes : Siquidem enim eodem modo communia omnia omnibus, agricolis sci-
<--- Page Split --->
licet et municipibus, quid different isti ab aliis municipibus? quasi dicat, in nullo. Tunc enim senator erit ut agricola. Et hoc est : Aut quid plus, supple, dabitur honoris sustinentibus principatum ipsorum, nisi sapiant aliquid tale, per quod scilicet distinguantur, quale Cretenses. Et subdit quid est hoc : Illi, scilicet Cretenses, alia, id est, possessiones, scilicet uxores et pueros servis dimittentes, supple, communia, solum negant gymnasia, id est, exercitia belli, et armorum possessiones, ne forte contra eos insurgant arte militandi, et usu armorum. Et est simile ei quod dicitur in libro Judicum 1, ubi dicitur quod caverant Philisthiim ne in terra Israel esset faberferrarius, dicentes ne faciant sibi filii Israel gladium aut lanceam, et insurgant contra nos.
Et subdit adhuc arguens Socratem : quia dixerat omnia debere esse communia, ibi, Si autem quemadmodum in aliis civitatibus, supple, sunt omnia communia, ita, supple, et apud illos erunt talia, supple, communia omnia, quis modus erit communitatis ? hoc enim dixisse debuit Socrates, et non dixit.
Et ostendit inconveniens quod sequitur : In una enim civitate duas civitates esse necessarium, supple, est, et has subcontrarias invicem. Et ostendit quomodo : Faciunt enim hos quidem municipes velut custodes Reipublicae, agricolas autem et artifices et alios cives, scilicet plebeios ponunt in ordine alio. Et adhuc sequitur inconveniens. Et hoc est : Accusationes autem et disceptationes et quaecumque alia existere inquit aliis mala, existent et his : quia cum in omnibus dicat eos Socrates debere esse aequales, statim litigia erunt quare inter aequales unus alteri praeponatur, sicut municipes agricolis : quamvis dicat Socrates, quod non multis indigebunt legalibus propter disciplinam. Et intendit Socrates hoc quod dicit Apo-
stolus (Rom. n, 14 et 15) quod tales sic erunt disciplinati, quod ipsi sibi sunt lex. Ostendunt enim opus legis scriptum in cordibus eorum, et non indigent legibu, puta legibus circa municipia, id est, custodia municipiorum, et circa forum, id est, qualiter et quanti vendantur res venales, et aliis talibus similibus, sicut de nundinis et festis, attribuens solum disciplinam municipibus : et ideo dixit eos lege non indigere. Et hoc idem dicit Aristoteles in Ethicis de Platone qui dixit, quod « lex non propter bonos, sed propter malos posita est, » ad malorum scilicet pœenam et correctionem. Et concordat cum Apostolo ad Timotheum (1, 9 et 10) dicente, quod lex justo non posita, sed homicidis et plagiaris, adulteris, et raptoribus, etc.
m Deinde cum dicit, Adhuc autem dominos facit, etc. arguit Socratem, quod agricolas fecit dominos rerum possessarum, et ostendit quod per hoc multis bonis privavit Rempublicam et multis malis replevit eam. Et hoc est : Adhuc autem dominos facit rerum possessarum agricolas oblationem ferentes, id est, quod ex philanthropia per seipsos oblationes offerent municipibus. Et subjungit redargutionem dicens, quod hoc non est verisimile, sed multo magis verisimile est, tales scilicet agricolas et serviles personas, graves esse et astutii plenos : tales enim nesciunt habere amorem communem, sed privatum tantum : unde semper machinantur qualiter ea quae communia sunt, sibi retineant magis quam quibusdam obsequia, et humiliationes, et servitudes, supple, exhibeant. Sed sive necessarium hoc similiter, sive non, tunc nihil determinatum est, supple, a Socrate, et ita diminutus : et de habitis, supple, de quibus jam determinatum est, quae, supple, sit horum politia et disciplina, secundum virtutem scilicet et leges quales,
<--- Page Split --->
supple, nihil determinatum est a Socrate : et sic iterum insufficientis. Et quia posset aliquis dicere quod talia invenire esset facile et ideo omisisset ea Socrates, subdit : Est autem neque invenire facile, neque differens modicum ad Rempublicam, scilicet quia multum nocet talia omittere et multum confert ea describere. Et subdit quæ sint illa, quales quosdam esse hos, supple, oportet politica disciplina et lege municipes scilicet, ad salvandum municipium et communitatem : hoc enim speciali indiget disciplina et lege, quales scilicet oportet esse municipes ut salvent municipium.
n Deinde cum dicit, At vero si uxores, etc. redarguit Socratem de eo, quod insufficientis est de legibus agricolarum, dicens : At vero si uxores quidem faciat communes, agricolarum scilicet et municipum, possessiones autem proprias agricolarum, quis dispensabit fructus ? utrum municipes, vel agricolae ? hoc enim non describit Socrates, cum tamen summe esset necessarium, quamvis, supple, descripserit si communes possessiones, et agricolarum uxores, supple, etiam communes, quemadmodum, supple, uxores laborare debeant in agris, quae in agris viri ipsarum, supple, faciunt. Et accepit hoc a simili : dixit enim, quod sicut in bestiis, equis scilicet et bobus, eodem labore laborant et masculi et fecminae, eodem modo deberet esse in viris et uxoribus agricolarum. Et hoc reprehendit hic Aristoteles dicens : Inconveniens autem et ex bestiis fieri parabolam, ad hoc scilicet, quia oportet eadem tractare mulieres viris, supple, sicut dixit Socrates, quibus, scilicet mulieribus, economicæ, id est, curae domus nihil attinet, quin potius sicut in Ethicis determinatum est, corruptio urbanitatis est si mulier obtinuerit principatum, et ideo inconveniens fuit eadem tractare mulieres viris, sicut dixit Socrates.
o Deinde cum dicit, Insecurum autem et principes quomodo, etc. redarguit Socratem de hoc quod dixit semper eosdem debere esse principes, dicens : Insecurum autem et principes quomodo instituit Socrates, quod scilicet semper iidem principentur. Et hoc est : Semper enim facit eosdem principes, et adversatur subdens : Hoc autem seditionis causa fit : quia scilicet cum differentes sint homines et magis et minus digni ad principatum, facere eos aequaliter principari, generat seditiones. Et hoc est : Et apud nullam dignitatem possidentes, sed, supple, in omnibus aequales, sicut dixit Socrates, seditionis causa est, si aliunde utique apud animosos et bellicosos viros, quam, supple, ex ipsis accipiantur principes : non enim sustinebunt animosi et bellicosi viri quod ex agricolis, eis princeps constituatur.
Et quia posset aliquis dicere quod Socrates non semper eos fecit principes, ideo obviat ostendens hoc sequi ex dictis suis, ibi, Quod autem necessarium, supple, sit, ipsi, scilicet Socrati, facere eosdem principes, manifestum, supple, est. Non enim quandoque quidem aliis, quandoque autem aliis mixtum est aninabus a Deo aurum, sed semper eisdem. Intendit dicere quod natura omnes homines aequales genuit, et non unum meliorem alio. Et tamen cum hoc dixit, quod de hominibus esset sicut de mineriis in terra : in qua enim minería invenitur aurum, semper invenitur : et in qua argentum similiter, et in qua æs, invenitur semper æs : et in qua ferrum similiter : et non mutatur mineria auri in mineriam argenti, nec melioris metalli in mineriam inferioris, sed semper manet eadem : ita dixit quod non quandoque quidem aliis, quandoque autem aliis mixtum est animabus a Deo aurum, sed semper eisdem. Et explanat, Ait autem, Socrates scilicet, his quidem, id est, quibusdam mox genitis misceri aurum, illis scilicet qui optime sunt dispositi ad virtutem et sapientiam : his
<--- Page Split --->
autem, id est, aliis scilicet mox genitis, argentum, scilicet dispositis non tam excellenter ad virtutem et sapientiam : es autem et ferrum dicebat, supple, mox genitis artificibus futuris, supple, esse mixtum, parum scilicet valde dispositis ad virtutem et sapientiam : et hoc etiam dicebat esse mixtum agricolis, id est, animabus agricolarum, et omnibus qui servilibus operibus intendunt. Et propter hoc dixit debere illos semper principari, quorum animabus mixtum est aurum : cum tamen omnia deberent esse communia et uxores et pueri et possessiones, et ex tali communitate saepe permutarentur nobiles ad ignobiles, et e converso, et secundum talem permutationem deberent etiam permutari principatus : quia aliter oriretur contentio et seditio, si quibusdam semper principantibus, alii aeque nobiles excluderentur a principatu.
p Deinde cum dicit, Adhuc et felicitatem, etc. arguit Socratem, quod a municipibus auferebat felicitatem dicens : Adhuc autem et felicitatem auferens, supple, Socrates, a municipibus, totam inquit oportere felicem facere civitatem legislatorem, id est, quod legislator totam felicem deberet facere civitatem, et non solum municipes : et intellexit de civitate perfecta, quae non solum consistit in operatione perfecta quae est secundum virtutem naturalis habitus non impeditam, ut docet in primo Ethicorum, sed consistit in omnibus organice deservientibus ad ipsam, sicut in divitiis et fortitudine et omnibus condecorantibus ipsam, sicut et species corporis et nobilitas, secundum quod diffinit Tullius felicem sive beatum dicens in Hortensio dialogo : « Felix sive beatus est, cui omnia optata succedunt. » Et Boetius in
quinto de Consolatione philosophiae, quod « felicitas sive beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. » Et huic dicto Socratis obviat dicens : Impossibile autem felicitate totam, supple, civitatem, aut pluribus, aut non omnibus partibus, supple, beatificatis et felicitatis, aut quibusdam habentibus felicitatem, aliis autem, supple non habentibus eam, sed impossibilibus ad eam. Non enim eorumdem, supple, est felicitas : quia vel ex genitura, vel ex fortuna, vel ex conversatione habent quod felicitari non possunt. Et dat exemplum : Quia aliquid convenit toti, quod tamen partibus non convenit, sicut perfectum vel par in numeris : senarius enim et perfectus numerus est et par, et tamen neutra pars, ejus scilicet, ut ternarius, nec perfecta est, nec par. Et hoc est : Hoc quidem, scilicet perfectum et par contingit toti inesse, senario scilicet, partium autem neutri : felicitare autem impossibile, supple, est multas partes civitatis. At vero si municipes non sunt vel fiunt felices, secundum Socratem scilicet, qui alteri, supple, erunt felices ? Et subjungit rationem : Non enim utique artifices, supple, erunt felices : quia mechanicis intendentes intendunt servilibus, quod ad felicitatem non pertinet, quae non est nisi circa liberalia. Et multitudo banausorum, supple, non potest esse felix, propter eamdem causam : banausi enim, sicut prius habitum est, toti sunt fuliginosi, vilibus operibus dediti, et mercenarii, vilibus operibus pro mercede dediti.
Postea ponit epilogalem conclusionem dicens : Politia quidem igitur, de qua Socrates dixit, has dubitationes habet, supple, quae dictae sunt, et his non minores alteras, scilicet quae in sequentibus dicentur.
<--- Page Split --->
De ea Reipublicae Socratis parte, in qua de legibus agit, et ejus redargutio.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Fere autem similiter, et quae circa leges se habent posterius scriptas. Propter quod et de ea quae hic politia, considerare modica, melius : etenim in politia de paucis omnino determinavit Socrates, de uxorum et puerorum communicatione, quomodo habere oportet, et de possessione, et politica ordine.
Ferme autem similiter circa leges quoque se habet postea scriptas, quapropter et de illa Reipublicae parte hic cogitare parum melius erit : etenim in Republica de paucis admodum determinavit Socrates, ut de mulierum et natorum communilate, et de rebus possessis, ac de institutione Reipublicae.
b Dividitur autem in duas partes multitudo habitantium : haec quidem in agricolas, haec autem in partem, quae ad bellum. Tertium autem ex iis consilians et principale civitatis. De agricolis autem et artificibus, utrum nullo aut aliquo participant principatu, et utrum arma oportet possidere et hos, et compugnare, aut non, de iis nihil determinavit Socrates.
Divisit enim in duas partes multitudinem habitantium, in agricolas, et propulsatores belli. Tertiam ex his fecit eos qui consultant ac deliberant, et in quibus summa Reipublicae consistit auctoritas. Agricolae vero et artifices, utrum nullius magistratus, an alicujus participes sint, et utrum arma possidere debeant, et una pugnare, nihil determinavit.
c Sed uxores quidem existimat oportere simul bellare, et disciplina participare eadem municipibus : alia autem exterioribus replevit sermonibus. Et de disciplina, qualem quamdam oportet fieri municipibus. Legum autem plurima
Sed mulieres censet una pugnare debere ac disciplinam habere eamdem quam custodes. Caetera vero extraneis peregit sermonibus. Et de disciplina custodum, qualem esse illam oporteret. Legum autem maxima quaedam pars leges
<--- Page Split --->
quidem pars leges existunt entes : pauca autem de politia dixit : et hanc volens communiorem facere civitatibus, secundum modicum circumducit iterum ad alteram politiam : praeter mulierum enim communionem, et possessionis, alia cadem tradit ambabus politiis : etenim disciplinam eamdem, et quod ab operibus necessariis abstinentes vivere, et de conviviis similiter : verumtamen in hac inquit oportere esse convivia mulierum : et hanc mille arma possidentium, hanc autem quinque milium.
existent publicae. Pauca vero de Republica dixit, quam dum pergit communiorem facere, paulatim circumagit in aliam Rempublicam. Praeter communitatem enim mulierum et rerum possessarum, caetera eadem utrisque attribuit, nam et disciplinam eamdem, et abstinentes vivere ab operibus necessariis, et de comessationibus eodem modo, praeterquam quod hic existimat mulierum quoque comessationes esse debere, et hanc mille habentium arma, illam vero quinque millium.
d Superfluum quidem igitur labent omnes Socratis sermones, et leve, et novum, et quaestionibus plenum : bene autem omnia, forte difficile. Quia nunc dictam multitudinem oportet non latere, quia regione Babylonica, vel aliqua infinita opus erit, tot multitudinem ex qua otiosi quinque millia nutriantur, et praeter hos mulierum et famulorum alia turba multo major. Oportet quidem igitur supponi ad votum, nihil tamen impossibile.
Superfluum ergo quiddam, et comptum, et novum, et dubitativum, omnes Socratis habent sermones, sed cuncta recte, forsan difficile. Nam etiam multitudo illa de qua nunc dicebatur, latere non oportet, cum tanta sit, quia Babylonia, aut alia quaedam infinita regione indigebit, ex qua otiosorum quinque millia cum mulierum ac ministrantium multiplici turba alantur : suppositiones quidem sunt pro arbitrio facienda, non tamen impossibles.
e Dicitur autem quod oportet legislatorem ad duo respicientes ponere leges : ad regionem et homines. Adhuc autem bene se habet apponere et ad vicinorum loca : primum quidem si oportet civitatem vivere vitam politicam, non monasticam. Non enim solum necessarium est, ipsam talibus uti ad bellum armis, quae utilia secundum propriam regionem sunt, sed ad exteriora loca. Si quis autem non talem acceptat vitam, neque propriam, neque communem civitatis, tamen nihilomnius oportet terribiles esse inimicis, non solum venientibus in regionem, sed et discedentibus.
Dicitur autem debere legislatorem ad duo respicere in ferenda lege, ad regionem et homines, addendum est, et ad vicina loca, si oportet civiliter vivere civitatem : non solum enim necessarium est ipsam talibus uti ad bellum armis, quae utilia sint in sua regione, verum etiam quae in aliena. Quod si quis hujusmodi non recipit vitam, neque privatim, neque publice, nihilominus tamen oportet terribilem esse hostibus, non venientibus solum in regionem, verum etiam abeuntibus.
/ Multitudinem autem possessionis videre oportet, ne forte melius altero modo determinetur plane magis. Tantam enim inquit esse oportere, ut vivatur temperate, quemadmodum si quis dicat, ut vivatur bene : hoc enim utile magis.
De modo quoque rerum possidendarum videndum est, ne forsan melius sit aliter diffinire et clarius. Tantas inquit possidere oportet, ut modeste vivatur, perinde ac si dicat, ut bene vivatur : verum hoc est nimis generale, et est
<--- Page Split --->
Adhuc autem est temperate quidem, misere autem vivere : sed melior determinatio, temperate, et liberaliter. Separatim enim utrumque, hunc quidem deliciari assequetur : hunc autem laboriose vivere, quoniam soli ii habitus sunt virtutes circa habitudines substantiae : puta substantia, mansuete, aut fortiter uti non est : temperate autem et liberaliter est, quare et usus hos necessarium esse circa ipsam.
temperate vivere, ærumnose tamen : at melius est dicere modeste, et liberaliter. Separatim enim utrumque, alterum enim luxuriae accommodabitur, alterum difficul-tati, cum sola hujusmodi virtutes habitus sint circa usum facultatum nostrarum, puta patrimonio mansuete vel fortiter uti non dicimur : at modeste et liberaliter dicimur, quare necessarium est circa illud istas versari virtutes.
g Inconveniens autem, et possessiones adæquantem circa multitudinem civium non constituere, sed sinere puerorum procreationem infinitam, tamquam sufficienter utique respondentem ad eamdem multitudinem, propter sterilitates quantiscumque generatis : quia videtur hoc etiam nunc accidere circa civitates : oportet autem hoc non similiter certe habere circa civitates tunc et nunc.
Absurdum quoque est, cum facultates adæquaverit, de civium multitudine nihil determinare, sed indefinitam relinquere multitudinem filiorum, quasi sufficienter adæquatam propter sterilitates quotcumque contingant, quod videtur nunc quoque evenire in civitatibus, sed opus est ut aliam certitudinem tunc habeat, quam nunc.
h Nunc quidem enim nullus dubitat, eo quod partitæ sunt substantiæ ad quantamcumque multitudinem : tunc autem indivisis existentibus, necesse dejectos nihil habere, sive pauciores sint secundum multitudinem, sive plures.
Nam nunc quidem nemo dubitat ex eo, quia in singulos divisæ sunt facultates, in quantamcumque multitudinem, tunc vero cum indivisæ, necessarium est dispares nihil habere, sive pauciores sint multitudine, sive plures.
i Magis autem suspicabitur quis utique oportere determinatam esse puerorum procurationem, quam substantiam, ut non numero quodam plures generentur, hanc autem multitudinem ponere aspicientem ad fortunas, si accidat mori quosdam generatorum, et ad aliorum sterilitatem. Finem autem, quemadmodum in aliis civitatibus paupertatis necessariam causam fieri civibus : penuria autem seditionem efficit, et malignitatem.
Magis autem putaret quis oportere determinatum esse modum procreandorum filiorum quam facultatum, ut non plures quam determinatum sit procreari oporteat, et numerus diffiniendus est, respectu habito ad fortunas, si contingat decedere aliquos, et ad defectum procreandi caeterorum. Prætermittere autem id, ut in plerisque civitatibus, necesse est egestatis causa civibus, egestas vero seditiones et delicta parit.
k Phedon quidem igitur Corinthius, existens legislator Antiquorum, domus æquales opinatus est oportere permanere, et multitudinem civium, etsi primo inæquales habuissent sortes omnes secundum magnitudinem : in legibus au-
Itaque Phedon Corinthius, unus ex vetustis legumlatoribus, familias censuit æquales permanere debere, et civium multitudinem, quamvis sortitiones habebant prius omnes iniquas secundum magnitudinem : at in Iis legibus contrarium
<--- Page Split --->
tem iis contrarium est. Sed de his quidem quomodo utique æstimamus melius habere, dicendum posterius. Derelictum est autem legibus iis, quæ et circa Principes, quomodo erunt differentes a subjectis : ait enim oportere quemadmodum ex altero lanae filum fit, quam lini, sic et Principes habere oportet ad subjectos. Quoniam autem omnem substantiam sinit fieri majorem usque quintuplum, propter quid hoc non utique erit in terra usque aliquid ? et domiciliorum autem divisionem oportet considerare, ne forte non expediat ad œconomiam, duo enim domicilia cuilibet distribuebat, dividens seorsum : difficile autem domos duas habitare.
est : verum de his quemadmodum statuendum putemus, postea erit dicendum. Omissum est etiam in illis legibus, quemadmodum differant præsides a subjectis : inquit enim oportere, quemadmodum ex alio lanae filum ducitur, quam lini, sic et eos qui præsunt, se habere debere ad eos qui subsunt. Cum vero totam substantiam augeri dixerit usque ad quintuplum, quare hoc utique non erit in regione usque ad aliud? videndum est etiam, ne ædificiorum divisio non prosit ad rem familiarem, duas enim cuique domos attribuit, at difficile est duas habitare domos.
1 Coordinatio autem tota, vult quidem neque democratia, neque oligarchia, media autem harum, quam vocant politiam : ex utentibus enim armis est.
Tota vero constitutio vult esse neque plebis gubernatio, neque paucorum potentium, sed horum mediam quam vocant Rempublicam. Est enim ex his qui arma ferunt.
m Siquidem igitur communissimam hanc constituit civitatibus aliarum politiarum, bene dixit forte : si autem ut optimam, post primam politiam, non bene : forsitan enim eam, quæ Laconcrum, aliquis utique laudabit magis, vel etiam aliam aliquam magis aristocraticam.
Si igitur ut communissimam omnium hanc civitatibus constituit Rempublicam, recte forsan dixit : sin ut optimam Rempublicam, non recte : forsan enim Lacedaemoniorum Rempublicam quis magis probabit, vel aliam quamdam magis optimatum.
n Quidam quidem igitur dicunt quod oportet optimam Politiam ex omnibus esse civibus mixtam, propter quod et Lacedæmoniorum laudant, esse enim ipsam, ii quidem ex Oligarchia et Monarchia et Democratia aiunt, dicentes, Regnum quidem Monarchiam, seniorum autem Principatum, Oligarchiam. Democratica autem principari secundum plebeiorum principatum, propter ex populo esse Ephoros. Alii autem ephoriam quidem esse tyrannidem. Democraticae autem principari secundum convivia, et aliam vitam quotidianam.
Sunt qui dicant optimam Rempublicam ex omni genere gubernationum admixtam esse debere, atque ob id Lacedæmoniorum laudant Rempublicam : constare quidem illam ex paucorum potentia. Item, ex uno principe, et populari statu, ponentes regem illorum pro unius gubernatione, Senatum vero pro paucorum potentia, Ephoros autem pro statu populari, quoniam Ephori ipsi ex plebe sumuntur : alii Ephoratam quidem tyrannidem putant, sed populariter regi per comessationes, et alium quotidianum victum.
<--- Page Split --->
o In legibus autem iis est dictum, quod opportunum componi optimam politiam ex democratia et tyrannide : quas aut omnino non utique aliquis ponet politias, aut pessimas omnibus.
Sed in his legibus dictum est, optiman Republicanam ex plebeio statu constare debuer, ac ex tyrannide : quas aut non reponat quis omnino inter species Rerumpublicarum, aut deterrimas omnium esse fateatur.
p Melius igitur dicunt, qui plures commiscent : ex pluribus enim composita politia melior.
Melius ergo dicunt, qui plures commiscent, nam quae ex pluribus constat Respublica, melior est.
q Deinde, neque iis videtur monarchichum nullum, sed ex oligarchica, et democratica : magis autem declinare vult ad oligarchiam.
Deinde nihil videtur habere ex unius gubernatione, sed ex paucorum potententia, ac populari statu : verum ad paucorum potentiam inclinare magis.
r Palam autem ex principantium institutione, quod quidem enim ex electis sortiales, commune est amborum : quod autem abundantioribus necessarium sit convocare, et ferre principes, aut facere aliquid aliud politicorum, hos autem dimittere, hoc oligarchicum.
Quod patet ex magistratuum creatione, nam quod ex delectis sortitio fiat, commune est utrique : sed quod necesse sit ditiores concionem habere, et magistratus creare, vel aliud quidpiam hujus publicorum negotiorum facere, alios vero praeteriri, id paucorum potentiae est.
s Et tentare plures ex abundantibus esse principes, et maximos, et maximis honorabilitatibus. Oligarchiam autem facit et consilii electionem. Eligunt quidem enim omnes necessario, sed ex prima honorabilitate, deinde rursum æquales ex secunda, deinde ex tertiis. Verumtamen non omnibus erat necessarium his qui ex tertiis aut quartis. Ex quarto autem quartorum, necessarium solis primis et secundis. Deinde ex his ex qualibet honorabilitate, ait oportere ostendere æqualem numerum. Erunt autem plures qui ex maximis honorabilitatibus, et meliores propter quosdam popularium non eligere, quia non necessarium.
Insuper conari, ut plures ex divitibus ad dignitates sumantur, et ad maximas quidem, ex maximo censu, paucorum potentia est, et senatus assumptio : assumuntur enim cuncti ex necessitate, sed ex primo censu, postea totidem ex secundo, postea ex tertio : verum non omnes necesse erat ex tertio vel quarto assumi : ex quarto autem quartorum solis necesse est primis et secundis, postea ex his æqualem ex singulis censibus, numerum esse sumendum, inquit : erunt itaque plures et potentiores qui ex maximo censu sumuntur. Propterea quia ex plebe quidam non sumuntur, quia necesse non est.
t Quomodo quidem igitur ex democratia, et monarchia oportet constare talem politiam, ex his manifestum, et ex posterius dicendis, cum inciderit de tali politia consideratio.
Quod igitur non ex gubernatione plebis, ac unius principatu constabit hujusmodi Respublica, ex his patet. Patebit etiam postea, cum de ea specie Reipublicae tractabimus.
<--- Page Split --->
u Habet autem et circa electionem principum, scilicet quod ex electis eligibiles periculosum, si enim aliqui institui velint, et mediocres multitudine, semper ad horum eliguntur voluntatem. Quae quidem igitur circa politiam, quae in legibus, hunc habent modum.
Habet etiam circa magistratuum creationem, delectorum delectum periculosum : nam si aliqui conspirare velint etiam mediocri numero, semper secundum horum voluntatem fiet assumptio. In legibus igitur illa Respublica ita se habet.
COMMENTARIUS IN CAP. III.
In capitulo isto, Aristoteles disputat contra leges quas de sua politia dedit Socrates, et habet duas partes in genere. Primo enim ponit leges, secundo procedit contra eas, ibi (litt. d), Superfluum quidem igitur habent, etc. Prior istarum partium dividitur in tres, in quarum prima dicit quod expedit de politia ista pauca considerare : eo quod etiam Socrates in politia sua pauca determinavit. In secunda dicit qualitor Socrates divisit habitantes in civitate, ibi (litt. b), Dividitur autem in duas partes multitudo, etc. In tertia ponit quamdam specialem legem Socratis, qua promulgavit quod uxores oportet simul cum viris ad bella procedere, et eadem disciplina cum municipibus participare, ibi (litt. c), Sed uxores quidem existimat oportere, etc.
a Dicit ergo : Fere autem similiter, non enim in omnibus simile est, sed in quibusdam, et, id est, etiam quae circa leges se habent, quibus scilicet Socrates regulabat talem politiam qualem dedit de uxoribus et pueris et possessionibus posterius scriptas, scilicet a Socrate. Primo enim dedit politiam et ordinavit, postea posuit leges quibus regularentur in vita secundum ordinem politica tradita. Et quia jam de politia multa dicta sunt, ideo subdit : Propter quod et de ea, quae hic politica, scilicet de legibus tradenda So-
cratis, considerare modica, melius. Et subjungit rationem : Etenim in politia, scilicet Socratis, de paucis omnino determinavit Socrates. Et subdit de quibus : De uxorum scilicet et puerorum communicatione quomodo oportet habere, id est, qua lege regulari, et de possessione, supple, etiam lege determinavit, quod scilicet omnia oportet esse communia, et nihil proprium, et politiae ordine, supple, determinavit.
b Deinde cum dicit, Dividitur autem, etc. ostendit quomodo Socrates politiae ordinem divisit in duas partes scilicet, eo quod multitudo habitantium in duas partes dividitur, quibus tamen addit et tertiam, et supponit partes in quas dividitur dicens : Haec quidem, id est, una pars in agricolas qui victualia procurent : haec autem, id est, alia pars, in partem quae ad bellum, quae scilicet est pars militum, quae, sicut dicit Plato in Timaeo, ex electa juventute eligenda est, et in extrema parte habitationum ponenda : eo quod in extremis ordinati sunt ad repellendas injurias. Tertium autem ex his consilians et principale civitatis, ex militibus enim et aliis de populo qui consilio regerent multitudinem, elegerunt quosdam qui principatum haberent regiminis, et secundum leges positas multitudinem regerent, ut quilibet ad votum viveret, et finem beatae vitae attingeret secundum justitiae ordinem. Unde etiam Tullius in libro de Republica, et Vitruvius in libro de Architectura dicunt instituisse Socratem et Platonem, quod civitas ad modum corporis humani aedifica-
<--- Page Split --->
retur. In corpore enim humano primo fundatur cor et munitur ossibus pectoralibus et officialibus membris in circuitu positis, et in extremo ponuntur membra motiva, sicut manus et pedes quibus reppellantur contraria et attrahantur convenientia. Ita dixerunt in civitate, in medio ponendam domum regis, et in circuitu domos consiliariorum et senatorum ad muniendum regem, et in extremis domos militum qui sustineant et repellant insultus inimicorum : quorum si aliquis formidolosus inveniretur ex electa juventute electus et sublimatus, dicit Plato ad inferiores sedes eum esse retrudendum, et alium loco ejus esse instituendum : quod si omnes deficerent bello interfecti, dicit Vegetius in libro de He militari ex aerariis et fabris esse restituendos. Et assignat causam dicti : quia aerarii et fabri ex continuo auditu soni malleorum et aeris minus fiunt pavidi audito sono armorum hostium.
Deinde cum dicit, De agricolis autem, etc. ex his arguit de insufficientia Socratem dicens : De agricolis autem et artificibus utrum nullo aut aliquo participent principatu, nihil determinavit Socrates : cum tamen hoc summe esset necessarium : quia quorum est una communicatio in arte et communitate, horum necessarium et alterum esse subjectum et alterum principans, sicut in primo libro saepius determinatum est. Et arguit de alio subdens, Et utrum arma oportet possidere etiam hos, scilicet agricolas, et artifices, et compugnare sicut pugnant milites ad repellendos hostes, aut non : de his nihil determinavit Socrates, et ideo insufficiens fuit.
c Deinde cum dicit, Sed uxores quidem, etc. subjungit de imperfectione legum Socrates circa uxores dicens : Sed uxores quidem existimat, Socrates sciliret, oportere simul bellare cum viris, cum tamen hoc sit contra timiditatem seus feminei. Et addit, quod etiam pro luge dedit Socrates, et disciplina partici-
parr radrm mulieres municipibus, id est, rectoribus civitatis. Cum tamen in Ethicis determinatum sit, quod si mulier principatum obtineat, hoc corruptio voluntatis est. Et subdit de aliis de quibus etiam insufficiens fuit, ibi, Alia autem scilicet de agricolis et artificibus, crterioribus, id est, impertinentibus repletit sermonibus. Et de disciplina, qualem quamdam, scilicet disciplinam oportet fieri municipibus, scilicet qualiter custodiant municipium, et quibus legibus ordinent, supple, populum, omnia haec exterioribus, id est, impertinentibus repletit sermonibus : cum tamen summe necessarium fuisset, quod de iis certe et determinate aliquid tradidisset. Et hoc est : Legum autem plurima quidem pars leges existunt. Unde de quibus alii legislatores plurimas leges tradiderunt, ipse insufficienter paucas tradidit. Leges dico entes, id est, quae sunt secundum veram rationem legum : traditiones enim quasdam tradidit, sed rationes legum non habcbant : quia, sicut dictum est, « lex est jus scriptum asciscens honestum prohibensque contrarium. » Et ostendit in quo, subdens : Pauca autem, supple, secundum rationem legis de politia dixit : et hanc, scilicet politiam volens communiorem facere civibus, id est, quam communio civitatis permittat, secundum modicum circumducit. Et vocatur circumductio, a regula verae legis abductio : tamen aliqua translatio habet, « secundum modum circumducit » iterum ad alteram politiam. Dixit enim quod oportet omnes participare eamdem disciplinam, licet artibus et aliis vitae differentiis vivant : quod tamen esse non potest. Et ostendit in quo, subdens : Praeter mulierum enim communionem (quas dixit debere esse communes omnibus), et possessionum, scilicet communionem, quas etiam dixit esse debere communes, alia eadem tradit ambabus politiis, scilicet mulierum, virorum et municipum et agricolarum : et ostendit in quo, ibi, Etenim disciplinam eamdem, dicit esse ambarum scilicet politiarum,
<--- Page Split --->
et quod ab operibus necessariis abstinentes, eo quod illa cum labore sunt (opera enim necessaria dicuntur, quae fiunt pro victus et vitae necessitatibus), vivere, supple, debeant cives. Sicut enim in hujus libri principio dictum est, ad votum debent vivere politice viventes: sed nec ad votum nec beate vivit, qui labore necessitatis victum quaerit.
Et de conviviis similiter, supple, nihil determinavit Socrates. Et adversatur subdens : Verumtamen in hac, scilicet politia, inquit, scilicet Socrates, oportere esse convivia mulierum : quia sine conviviis non est jucunda vita nec beata, qualis debet esse politice viventium : et hanc, politiam scilicet militum, mille arma possidentium, supple, dixit esse Socrates, ubi scilicet communitas per mille armatos defendi potest : hanc autem, scilicet politiam quinque militum, quae scilicet quinque millibus ab hostibus vix defendi potest : et tamen hoc, quod ita dixit, non determinavit, unde essent sumptus et stipendia his omnibus sufficientia.
d Deinde cum dicit, Superfluum quidem igitur habent, etc. incipit procedere et disputare contra legem Socratis : et habet duas partes, in quarum prima rationes reprehensionis Socratis ponit, in secunda confirmat eas auctoritate Phedonis, ibi (litt. k), Phedon quidem igitur Corinthius, etc. Prima harum lex continet. Primo enim reprehendit Socratem in sermone. Secundo quod non respexerit ad ea quae legislatores respicere debent, ibi (litt. e), Dicitur autem quod oportet legislatorem, etc. Tertio quod non bene determinavit de multitudine possessionis, ibi (litt. f), Multitudinem autem possessionis, etc. Quarto, quod non bene determinavit multitudinem civium proportionando ad possessiones, ibi (litt. g), Inconveniens autem et possessiones, etc. Quinto, quod non bene determinavit circa generationem, quomodo deberet dividi haereditas patrum
ad sufficientiam filiorum, ibi (litt. h), Nunc quidem nullus dubitat, etc. Sexto quod non respexit ad fortunas quae accidere consueverunt in civitate, ibi (litt. i), Magis autem suspicabitur quis, etc.
Dicit ergo circa primum : Superfluum quidem igitur habent omnes Socratis sermones (et dicit superfluum quod non est necessarium ad bonam politiam, in qua homo non potest vivere ad votum) et novum, id est, non concordans antiquis legislatoribus, neque expertum per multos annos, sicut ante docuit, et quaestionibus plenum propter inconvenientia qua accidunt ex dictis suis : bene autem omnia, forte difficile, supple, est determinare. Et reddit rationem, ibi, Difficile enim et nunc, scilicet possessionibus jam divisis, dictam multitudinem quae scilicet civiliter in civitate possit vivere, supple, difficile est determinare. Et subjungit rationem, ibi, Oportet enim non latere, quia regione Babylonica, quae tota militabat ad subjectionem orbis, vel aliqua alia, supple, simili illi, infinita erit opus multitudini : et sic difficile est de possessionibus tanta multitudini providere, ut tot sufficientia habeant de expensis ex possessionibus determinatis, ex qua otiosi qui agricultura non deserviunt. Et praeter hos, scilicet quinque millia militum arma possidentium, mulierum et famulorum, alia turba multo major. Quod debuit determinare legislator, unde sufficerent expense. Et hoc est : Oportet quidem igitur supponi ad votum, id est, quod omnes isti ad votum habeant : quia bona politia non est (sicut dictum est in hujus libri principio) in qua civis ad votum non vivit : tamen nihil impossibile, supple, oportet supponi a legislatore : quia hoc haberi non posset, nec in terra, nec in civitate.
e Deinde cum dicit, Dicitur autem quod oportet, etc. reprehendit eum, quod non respexerit ad ea ad quae respicere debet legislator, dicens: Dicitur autem quod oportet legislatorem ad duo
<--- Page Split --->
respicientem ponere leges, ad minus. Et subdit ad quae : Ad regionem et homines : ad regionem, ut tanta sit, ut possit nutrimenta et necessaria praebere, sicut dicitur de Troja :
Potum vineta, pastum dabat area læta.
Et apponit tertium : Adhuc autem bene se habet apponere, quod scilicet legislator respiciat, et, id est, etiam vicinorum loca, quibus lex vel adjutorium vel nocumentum potest inferri civitati : supple et oportet respicere primum quidem, id est, principaliter, si oportet civitatem vivere vitam politicam. Politica enim vita multis indiget, et a multis laedi potest. Et hoc est : Non enim solum necessarium ipsam, id est, politicam vitam, talibus uti ad bellum armis, quae utilia sunt secundum propriam regionem, supple, ad defensionem, sed et ad exteriora loca, ut scilicet possit repellere contraria insurgentia. Et si quis objiceret, quod haec tempore pacis non essent necessaria, respondet dicens : Si quis autem non talem acceptat vitam, id est, bellicosam, neque propriam, supple, uniuscujusque civis, neque communem civitatis, supple, quod Socrates dixit omnia debere esse communia, ut semper esset pax inter cives : tamen nihilominus oportet terribiles esse inimicis, ut scilicet non audeant insurgere, non solum venientibus in regionem, tempore belli scilicet, sed et discendentibus et distantibus, supple, ut scilicet terror compescat et propinquos et remotos : inimici enim plus timore quam amore compescuntur.
/ Deinde cum dicit, Multitudinem autem possessionis videre oportet qualiter determinetur, ne forte melius altero modo determinetur magis, id est, ut sit planior determinatio quam Socratis. Et ponit dictum Socratis : Tantam enim, inquit Socrates, esse oportere, supple, possessionem, ut vivatur temperate : et intollexit temperate, id est, non superflue
secundum luxum, nec parce secundum defectum : tamen Aristoteles imponit ei, quod temperatc secundum temperentiam dixit esse vivendum. Et hoc reprehendit, ibi, Quemadmodum si quis dicat, ut vivatur bene, hoc enim est utile magis : et intendit quod melius dixisset tantas oportere esse possessiones, ut quilibet vivat bene : quia illa magis utilis determinatio est, quam quod vivat temperate.
Consequenter ad idem inducit aliam rationem, et dicit : Adhuc autem est, id est, contingit temperate quidem, misere autem vivere, id est, sub defectu. Et ille bene non vivit, qui misere vivit. Et adversatur determinationi Socratis, ibi, Sed melior determinatio, supple, esset temperate et liberaliter.
Et subjungit rationem quare illa duo debent simul poni ad determinationem et non divisim, ibi, Separatim enim, id est, si haec duo, scilicet liberaliter et temperate ab invicem separentur, utrumque divisim, supple, acceptum, hunc quidem liberaliter, supple, viventem assequetur deliciari, et hoc non est bene vivere : quia sub luxu vivere non est bene vivere, et banausi efficiuntur et aupoxax- 10, ut dixit in Ethicis. Hunc autem, scilicet temperate viventem, laboriose vivere, supple, assequetur. Et hoc iterum non est bene vivere, propter quod dicit Seneca, quod « laboriose vivens potius trahit vitam quam ducat : » et ideo oportet, supple, utrumque conjungi, ut scilicet vivatur temperate et liberaliter. Sed quia posset aliquis quaerere, quare non accepit determinationem ab aliis virtutibus, ut dixisset mansuete et fortiter vivere? Respondet, ibi, Quoniam soli hi habitus, temperantiae scilicet et liberalitatis, sunt virtutis circa habitudines substantiae, id est, facultatum. Et dat exemplum : Puta, substantia (ablativi casus) mansuete et fortiter uti non est : mansuetudo enim et fortitudo sunt circa timores et audacias. Temperate autem et liberaliter est, supple, uti substantia : et idcirco determinatio sumitur a temperantia et li-
<--- Page Split --->
beralitate, et non a mansuetudine et fortitudine.
Et subdit concludens ex his, ibi, Quare et usus hos, temperantiae scilicet et liberalitatis, necessarium est esse circa ipsam, substantiam scilicet, et secundum usum earum virtutum determinari.
g Deinde cum dicit, Inconveniens autem et possessiones, etc. reprehendit Socratem, quod constituens sufficientiam possessionis ad multitudinem, non determinavit quanta deberet esse multitudo, dicens : Inconveniens autem et possessiones adequantem circa multitudinem civium non constituere, supple, quanta debet esse multitudo, sed sinere puerorum procreationem infinitam, tamquam sufficienter utique respondentem ad eamdem multitudinem, id est, tamquam possessiones respondeant multitudini infinitae procreandae. Et hujus causam dixit Socrates esse : Propter sterilitates aliquarum matronarum, quarum sterititate restringitur numerus civium, ut possessiones aliis sufficiant, quantiscumque generatis, supple, ex non sterilibus. Et rationem reprehensionis subdit, ibi, Quia videtur hoc etiam nunc accidere circa civilates, scilicet possessionibus partitis et divisis secundum unumquemque civem. Et subdit quod determinasse debuit numerum multitudinis civium, ibi, Oportet autem hoc non similiter, id est, aequaliter, certe habere circa civitates tunc et nunc.
h Et hoc ostendit subdens, Nunc quidem enim, supple, partitis, possessionibus secundum unumquemque, nullus dubital, quin scilicet, sufficiant possessiones ad omnem numerum procreandorum : co quod partite sunt substantiae ad quantam cum quem multitudinem. Et hujus causa est : quia unusquisque divisam habens possessionem et propriam, satagit quomodo ex suis possessionibus et sibi et suis sufficiat. Tunc autem iudivisis existentibus, supple, possessionibus,
necesse, supple, fuit dejectos, de quibus nullus sollicitabatur, nihil habere, sive pauciores sint secundum multitudinem, sive plures : semper enim illi erunt miseri.
i Deinde cum dicit, Magis autem suspicabitur, etc. reprehendit Socratem quod non determinavit numerum circa procreandos, cum hoc magis oporteret, quam etiam circa possessiones, dicens : Magis autem suspicabitur quis, id est, aliquis utique oportere determinatam esse puerorum procreationem quam substantiam. Et dat rationem : ut non numero quodam plures generentur, quam, supple, sufficere possint possessiones. Et subdit qualiter ille numerus determinari debuit, ibi, Hanc autem multitudinem ponere, supple, oportet legislatorem aspicientem ad fortunas. Et addit quomodo : Si accidit mori quosdam generatorum : hoc enim considerare debet, ut scilicet adhuc aliis possessiones sufficiant : et, supple, aspicientem etiam ad aliorum sterilitatem, ut scilicet etiam talis numerus sit cui semper possessiones sufficiant. Et quia dixit aspiciendum ad fortunas, sive fata, subdit rationem, ibi, Finem autem, supple, est vel contingit, quemadmodum in aliis civitatibus, paupertatis necessariam causam fieri civibus. Quare autem hoc oportet aspicere, subdit : Penuria autem seditionem efficit et malignitatem : et hoc praevaere debet legislator determinans talem numerum qui agere non possit ex quantitate possessionum ad civitatem pertinentium.
k Phœdon quidem igitur Corinthius, etc. Hic incipit pars in qua per Phœdonem confirmat reprehensionem contra Socratem dictam : et habet tres partes, in quarum prima dicit politiam quam constituit Phœdon. In secunda ostendit et comparat illam ad politiam Lacedæmoniorum, ibi (litt. m, circa finem), Forsitan enim eam quae Lacedæmoniorum, etc. In
<--- Page Split --->
tertia dicit quibus politiis sive urbanitatibus similes sint, ibi (litt. n, circa medium), Democratica autem principari, etc.
In prima autem harum dicuntur tria. Primum est quod dicit legem Phedonis. Secundum quod ostendit defectum, ibi, Dierlictum est autem legibus, etc. Tertium est, quod dicit quantum oportebit crescere substantiam, ibi, Quoniam autem omnem substantiam, etc.
Dicit ergo primo : Phedon quidem igitur Corinthius, existens legislator Antiquorum, domus, municipum scilicet et rectorum, aequales opinatus est oportere permanere, in familia scilicet et quantitate possessionum, et, supple, etiam multitudinem civium, supple, oportere permanere aequalem opinatus est. Etsi, id est, quamvis, primo inaequales habuissent fortes omnes, secundum magnitudinem : tamen postea oportuit redigi ad aequalitatem, et sic permanere, ne scilicet incremento sortium suarum continue facto nimis excrescant super fortes civium, sicut dicitur Isaïe (v, 9) : Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci : numquid habitabitis vos soli in medio terræ ? Et subdit, quod hæc lex reprehensibilis est : excusat tamen ut reprehensionem differat usque posterius, ibi, In legibus autem iis contrarium est, veritati scilicet. Sed de his quidem quomodo utique aestimatus, supple, ordinandum ad veritatem melius habere, dicendum posterius, ubi scilicet secundum nostram opinionem determinabimus in tertio hujus scientiae libro.
Secundo, ibi, Derelictum est autem, etc. ostendit quod contrarium seu defectum habeat lex Phedonis : quia diminuta et imperfecta. Cujus probatio est, quam subdit : Derelictum est autem legibus iis, id est, in legibus iis, et quæ circa principes, supple, erant ordinanda. Et subdit quæ, quomodo erunt scilicet differentes a subjectis. Ait enim, scilicet Phedon, oportere, supple, hoc ordinare quemadmodum ex altero lans filum quam lini : (inten-
dit dicere quia sicut textorem aliam ordinationem oportet habere de filis filatis ex lana et filatis ex lino : ita legislatorem oportet diversam ordinationem habere de principibus et subjectis ) : sic et principes haber oportet ad subjectos, supple, aliam et aliam ordinationem.
Tertio, ibi, Quoniam autem substantiam omnem, etc. dicit de lege Phedonis quantum oporteat crescere substantiam, sic : Quoniam omnem substantiam, supple, nobilium, sint ipse Phedon fieri majorem usque quintuplum, ex tunc, supple, dubitabatur, propter quid hoc non utique erit in terra, scilicet agris, vineis et similibus usque aliquid, id est, usque aliquam quantitatem, sicut fuit multiplicatio mobilium possessionum ? Et ulterius addit de domibus, ibi, Et domiciliorum autem divisionem oportet considerare, ne forte non expediat ad oeconomiam, divisio scilicet Phedonis. Et dicit quæ fuit illa : Duo enim domicilia cuilibet distribuebat, dividens seorsim, secundum singulos scilicet. Et quod hoc ad oeconomiam non expediat, ostendit subdens : Difficile autem duas domos habitare, supple, et procurare, uni homini scilicet : et ideo ad oconomiam hoc non expedit. Alia translatio habet sic : « Duo enim domicilia cuilibet uni quidem dividens seorsum, difficile autem domos in duo dividere. »
I Deinde cum dicit, Coordinatio autem tota, etc. reprehendit Phedonem in hoc quod ordinatio pessimæ urbanitati similis est quæ est democratia, multorum de populo divitum principatus dicta : δήμος enim divites sunt : et democratia dicitur quando multi propter solas divitias ad principatum constituuntur, et corrumpuntur in timocratiam quæ a pretiis sic dicitur, τίμος enim Græce, pretium est, ἐτχαντία potestas sive principatus, quando aliqui de populo pretiis se erigunt ad principatus, qui numquam quærunt bonum populi, sed potius a populo extorquent unde pretia recuperent quæ dederunt : et hoc totum continetur octavo Ethicorum, de-
<--- Page Split --->
cimo capite in textu et in commento Eustratiì. Ita iste democraticum induxit principatum corrumpendum in timocraticum, qui substantias divitum voluit multiplicare in quintuplum et domos in duplum.
Dicit ergo : Coordinatio autem, politiae scilicet talis, vult quidem esse neque democratia tota, quia est ex multis propter divitias principantibus : neque vult, supple, esse oligarchia, quae est minoris malitiae corruptio. Etenim, ut dicit Aristoteles in octavo Ethicorum capite decimo, et est etiam ibidem in commento, « aristocratia est principatus multorum ex virtute principatum habentium. » Et dicitur ab 2o:1:1:1:1:1:1:1:1:1:1:2, quae est Hoptimus, et 1:1:1:1:1:1:1:1:1:1, quae est principatus. Et corruptio hujus urbanitatis sive politiae est in oligarchiam, quae est quando pauci de nobilibus constituuntur in potestate, propter apparentiam quam ex nobilitate et potentia habent ad virtutem. Et dicitur per compositionem ab 8:1:1:1:1:1:1:1:1:1:1:3, quod est paucum, et 2:1:1:1, quod est potestas sive principatus : et huic nihil simile habuit politia Phedonis, sed potius democratiae et timocratiae ut dictum est.
Addit ulterius quid constituit Phedon in militibus, dicens : Media autem harum, politiarum scilicet quam vocant, Phedon scilicet et sui, politiam. Et subdit rationem quare dicatur media : Enim, id est, quia est ex utentibus armis, id est, militibus, qui medii sunt inter principes et subjectos.
m Et ostendit reprehensionem in hoc : Siquidem igitur, id est, contingit uno modo, supple, ut communissimam hanc constituit civitatibus, supple, Phedon. Et in hoc scilicet quod dicit communissimam, bene dixit forte : quia democraticus principatus communissimus est inter alias politicas potestates. Si autem hanc, scilicet politiam dixit constitui civitatibus ut optimam post primam, non bene supple, dixit. Prima enim politia regum est optima, et est monarchia, ut dicitur in V Ethicorum, capite decimo et commento, quando aliquis in omnibus sibi sufficiens di-
vitiis, gloria et amicis, constituitur in potestate : hic enim nullo indigens, nihil extorquet a populo, sed quærit in omnibus bonum populi commune et non privatum. Si autem non sit sibi sufficiens in omnibus, tunc non Rex, sed vocatur clerotes, quasi qui forte et casu fortuito venit ad regnum : xl:1:1:1:1:1:1:1:1:1:1:2, enim Græce sors est. Et hæc politia inter omnes melior et naturalior : quia sicut unius corporis est unum caput et non plura, ita unius multitudinis in communitate una est unus princeps, et non plures. Ei ideo dicitur in decreto, quod « grues unam sequuntur ordine beato. » Et hujus corruptio est in tyrannidem, quæ pessima est omnium politiarum, et propter hoc opponitur optimæ : Tyrannus enim est, qui omnia ad utilitatem propriam et nocumentum populi constituit. Et subjungit rationem, ibi, Forsitan enim eam, quæ est Laconorum, quæ commixta est ex multis, aliquis utique laudabit magis, de qua infra dicetur : vel etiam aliquam aliam magis, supple, laudabit, ut verbi gratia, aristocraticam, supple, magis laudabit, quæ est virtuò- sorum principatus : hæc enim melior est quam democratica.
n Et ostendit differentiam in eis, dicens : Quidam quidem igitur dicunt, quod oportet optimum politiam ex omnibus esse civibus mixtam, id est, ex omnibus politiis civitatum : propter quod Lacedæmoniorum, supple, politiam laudant. Et subjungit rationem : Esse enim ipsam, ii quidem ex oligarchia et monarchia et demoratia aiunt, dicentes regnum quidem monarchiam, supple, esse, eo quod in Lacedæmonia principatur unus. Seniorum autem principatum, oligarchiam. Et hic etiam fuit in Lacedæmonia. Et si iste fuit, oportuit etiam quod esset aristocratia. Democratice autem principari, supple, idcunt secundum plebeiorum principatum, propter ephoros ex populo esse, id est, talem principatum. Ephori autem dicuntur extra forum commune aliorum positi et ad principatum assumpti. Alii autem
<--- Page Split --->
ephoriam quidem esse tyrannidem, supple, dicunt : eo quod ad similitudinem declinet tyrannidis, sicut aristocratia tendit ad principatum regni, propter similitudinem virtutis. Democratice autem principari, supple, dicunt illi secundum convivia et aliam vitam quotidianam, eo quod convivantes datis pretiis in conviviis principantur.
o Deinde cum dicit, In legibus autem iis, etc. determinat quae optima politia est secundum leges determinatas, et reprobat compositionem quam fecit Phedon sequens Socratem : et habet duas partes. Primo enim determinat compositionem Phedonis et Socratis. Secundo reprehendit eam ex aliorum compositione, ibi (litt. p), Melius igitur dicunt, etc.
Dicit ergo: In legibus autem iis, quae dicta sunt secundum Phedonem et Socratem, dictum est in ante habitis, quod opportunum, supple, est componi optimam politiam ex democratia, quae scilicet est principatus multorum, et tyrannide. Et causa dicti est, quia democratia principatus est populi et divitum, quod dicebant magis referri ad communitatem, si multi principarentur quam si unus : omnia enim dicebant esse debere communia, tyrannidem autem apposuerunt : quia militum dicebant esse politiam mediam inter aristocratiam et democratiam, qui severi et crudeles debent esse in hostes : propter quod Plato dixit militem habere duas facies, scilicet benignam in cives, et crudelem in hostes. Unde etiam præcipit quod in egressu militum ad pugnam contra hostes, nihil ostenderetur eis, nisi quod audaces faceret, ut arma et sanguis et vulnera percussorum, ut ex illis provocarentur in furorem et audaciam contra inimicos. Sicut et Aristoteles dicit in III Ethicorum 1, quod fortes exsufflabant spiritus per nares et ebullivit sanguis. Et ibidem inducit Homerum dicentem, « Virtutem furore immisce, et in furore
virtutem erige. » Per virtutem intelligit fortitudinem, sicut I Machab. dicitur, quod Lysias et sui pugnaturi cum Juda Machabæo ostenderunt elephantibus et militibus suis sanguinem uva et mori, ut acucrent eos in prælium 2. Quamvis autem hæc compositio utilis sit in acie contra hostes in qua democratico principatu principantur centuriones et milliarchæ, qui mille præsunt militibus, et milites audaci fortitudine obediunt : tamen inter communicantes civiliter non est bonum. Propter quod etiam Plato, ut in Timæo scribitur, præcipit militibus redeuntibus a victoria hostium, occurrere puellas cum tympanis et choris et laudibus, ex quibus ad benignitatem converteretur facies quam exhibituri erant civibus, deposita feritate crudelitatis et audaciae. Et hoc est : Quas, scilicet politias, aut omnino non utique aliquis ponet politias, civiliter communicantium, supple, esse. Cujus dat rationem : Pessimas omnibus, id est, quia hæ duæ pessimæ sunt omnium : tyrannis enim est simpliciter pessima et corruptio monarchiæ. Democraticus autem principatus, non quidem simpliciter pessimus, sed minus bonus est regno et aristocratia.
p Deinde cum dicit, Melius igitur dicunt, etc. reprehendit compositionem dictam ex aliorum compositione, concludens quod melius dicunt alii, aliter componentes politicam vitam. Dicit ergo : Melius igitur dicunt, qui plures commiscent, quam, supple, duas dictas, democraticam scilicet, et tyrannicam. Et subdit rationem : Ex pluribus enim composita politia melior, supple, est.
q Ex hac ratione ostendit, quod politia composita ex democratica et tyrannide non sufficienter habet, ibi, Deinde, id est alia ratione videtur non esse bona, neque iis videtur qnonarchicum nihil, scilicet compositio facta ex democratica et tyran-
<--- Page Split --->
nide : et superfluit hic altera negatio, et est sensus, quod cum nihil habet compositio illorum de monarchia quæ optima politia est, ideo bona esse non potest.
Et subdit ex quibus politiis secundum veritatem componitur, ibi, Sed ex oligarchica et democratica. Oligarchia enim principatus est paucorum et potentium in civitate, quæ est inter potentes, centuriones scilicet et milliarchas. Democratia autem principatus est divitum et aliorum in armis valentium, non tamen æqualiter componitur ex his. Et hoc est : Magis autem declinare vult ad oligarchiam : cujus ratio est, quia pauci sunt ex quibus principes eliguntur.
r Et hoc est quod subjungit: Palam autem, scilicet quod declinet ad oligarchiam, ex principantium instructione 1 : illi enim pauci sunt : et ideo dicit : Quod quidem enim ex electis sortiales, commune est amborum. In democraticis enim et oligarchicis ex electioribus personis et altioribus sortialiter accipiunt principatum. Et subdit probans hoc : Quod autem abundantioribus necessarium sit convocare. Alia translatio dicit : « Sic autem esse necessarium potentioribus convocare. » Et intendit, quod abundantiorum, id est, divitum et potentiorum officium sit convocare, inferiores scilicet et facere principes electione sua : aut facere aliquid aliud politicorum : hoc enim pertinet ad potentiores, quod quosdam ad hoc vocent : hos autem dimittere, id est, quod quosdam dimittant, qui non sunt apti ad negotia politica : hoc oligarchicum, ergo, supple, declinat ad oligarchiam.
s Et de hoc ponit adhuc aliam rationem, ibi, Et tentare plures ex abundantibus esse principes, et maximos, scilicet principes, et maximis honorabilitatibus, supple, tentare facere ostendit obligarchiam. Et adjungit tertium dicens : Oligarchiam autem facit et consilii electio-
nem, scilicet Socrates et Phedon. Et subjungit rationem quare talis electio oligarchica est, ibi, Eligunt quidem enim omnes necessario : quia scilicet æqualiter pertinet electio principantium super omnes, sed ex prima honorabilitate, quæ digniorum personarum est, supple, eligunt primos. Deinde rursum, supple eligunt, æquales, supple, ex primis, ex secunda, id est, secunda dignitatis viros, qui præsint parti multitudinis. Deinde ex tertiis, id est, tertiæ dignitatis eligunt iterum quosdam,qui paucioribus præsint. 'Verumtamen non omnibus erat necessarium, scilicet eligere, vel eligi, his qui ex tertiis vel quartis : quia tertiæ vel quartæ dignitatis viros non eligebant : sed ex quarto, id est, quartæ dignitatis necessarium, supple, eligere solis primis et secundis : illi enim instituebant tertiæ et quartæ dignitatis principatus. Deinde id est, post hos gradus ex qualibet honorabilitate, eligebant, supple, ad officia suæ dignitati congrua suscipere, ait, Phedon, supple, oportere ostendere æqualem numerum, graduum scilicet ad dignitates. Et hujus causam dicebat esse, quod plures eliguntur ex maximis honorabilitatibus. Et hoc est : Erunt autem, etc. Et meliores, supple, eliguntur. Et ponit causam subdens : Propter quosdam popularium non eligere, id est, quia quidam de populo ad dignitates non eliguntur a primis et secundis. Et hujus subdit causam : Quia non necessarium : tales enim aptitudinem non habent ad dignitatum actus.
t His dictis, ponit conclusionem intentam, ibi, Quod quidem igitur, etc. Alia translatio : Quomodo quidem igitur ex democratia et monarchia oportet constare talem politiam, ex his manifestum, et ex posterius dicendis, cum inciderit, scilicet in proprio loco, de tali politia consideratio. Hæc autem politia componitur ex monarchia, quando ex honorabilissimis
<--- Page Split --->
eligitur unus : ex democratia autem, quando ex ditissimis eliguntur plures, sicut in regno Romano saepe factum est : Augustus enim regnabat solus, Diocletianus autem et Maximinianus simul solus : proconsules autem et senatores ex secundae dignitatis viris multi eligebantur.
u Dicit tamen subdens, quod in hac electione quiddam est periculosum, ibi, Habet autem et circa electionem principum, scilicet quod ex electis, id est, dignioribus personis, eligibiles, supple, sunt, periculosum. Et ostendit, quod sit
illud periculosum : Si enim aliqui institui velint, ad principatum scilicet, et, id est, etiam medicores multitudine, semper ad horum eliguntur voluntatem, scilicet principum : multitudo enim timet principes, et non secundum virtutem, sed secundum voluntatem principum eligit, et aliquando indignos ad secundas et tertias dignitates.
Postea ponit epilogalem conclusionem totius capituli, ibi, Quæ quidem igitur circa politiam quæ in legibus, scilicet Socratis, hunc habent modum, qui scilicet dictus est.
CAPUT IV.
De Phaleæ, quæ et Carthaginiensium est, Republica.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Sunt autem quaedam politiæ et aliæ : hæ quidem idiotarum, hæ autem Philosophorum et civilium, omnes autem constitutarum, et secundum quas politice vivunt, magis propinquæ sunt iis ambabus : nullus enim neque eam, quæ circa pueros communitatem et uxores, alius adinvenit, neque circa convivia mulierum : sed a necessariis inchoant magis.
Sunt vero et aliæ quaedam Respublicæ, tum idiotarum, tum Philosophorum, et in administratione ipsarum versantium, omnes autem hæ propinquiores sunt illis, secundum quas nunc regunt, quam istae duæ. Nullus enim neque de communitate filiorum, neque de mulieribus talem aliquam introduxit novitatem, neque etiam de femurarum comessationibus, sed a necessariis magis inchoant.
<--- Page Split --->
b Videtur enim quibusdam quod circa substantias esse necessarium maximum ordinari bene : de iis enim fieri aiunt seditiones omnes.
Videtur quibusdam maximum ut de patrimoniis recte constituatur, nam hinc seditiones oriri cunctas asserunt.
c Propter quod Phaleas Chalcedonius hanc intulit primus : ait enim oportere æquales esse possessiones civium : hoc autem eas, quæ habitari incipiebant, civitates quidem confestim non difficile existimabat facere : eas autem, quæ jam habitabantur, laboriosus quidem, tamen celerrime utique regulari per dotes divites dare quidem, accipere autem non : pauperes autem non dare quidem, accipere autem. Plato autem leges scribens usque ad aliquid quidem putabat oportere, plus autem quam quintuplum esse minimæ possessionis nulli civium potestatem esse possidere, quemadmodum dictum est et prius. Oportet autem neque hoc latere sic leges ferentes, quod latet nunc, quoniam substantiae statuentes multitudinem convenit et multitudinem filiorum ordinare : si enim excedat substantiae multitudinem puerorum numerus, necesse legem solvi, et sine solutione pravum, multos enim ex divitibus fieri pauperes : opus enim non insolescentes esse tales.
Quamobrem Phaleas Carthaginiensis ante omnia de hac parte constituit. Inquit enim patrimonia civium æqualia esse debere, hoc autem perfacile factu esse, si statim ipsa conditione civitatis provideretur : postquam vero condita foret, difficilius quidem, attamen satis mature adæquari posse, si divites dent, nec accipiant dotes, et non tradant. Plato autem in legibus suis usque ad aliquid censuit esse permittendum, nam supra quintuplum ejus, quod foret minimum, nemini licere civium possidere, ut prius diximus, sed oportet ne id quidem latere legislatorem, quod certe nunc latet, quod qui patrimonio modum imponit, debet etiam filiorum numeromodum imponere : nam si excedat multitudo filiorum patrimonii facultatem, necessarium erit legem abrogare, et sine illa abrogatione improba lex erit, quoniam ex divitibus pauperes facit. Opus est ergo, ne tales seditiosi efficiantur.
d Quia quidem igitur habet quamdam potentiam ad politicam communitatem substantiae regularitas, etiam Antiquorum quidam videntur cognovisse, velut et Solon lege statuit : et apud alios est lex, quæ prohibet possidere terram quantumcumque voluerit quis : similiter autem et substantiam vendere leges prohibent, sicut in Locris, lex est non vendere, nisi manifestum infortunium ostendatur accidisse : adhuc autem antiquas sortes conservare : hoc autem solutum, et circa Leucadem denoticam valde fecit politiam eorum : non enim adhuc contingebat a determinatis dignitatibus ad principatus procedere.
Quod igitur valet aliquid in Republica patrimoniorum exæquatio, et veterum aliqui videntur cognovisse, ut Solon constituit, et apud alios lege cavetur, ut non quantum quisque velit, sed quantum lex permittit, agri possideantur. Eadem quoque ratione patrimonia sua alienare leges vetant, ut est apud Locros lege cautum, ne quis patrimonium alienare possit, nisi evidentem calamitatem ostenderit supervenisse. Præterea, ut antiquæ hæreditates conserventur, quod sublatum apud Leucada, valde popularem eamdem civitatem efficiat. Non enim amplius evenit ex taxatione census ad magistratus assumi.
<--- Page Split --->
e Sed est æqualitatem quidem esse substantiæ : hanc autem, vel valde multam esse, ut deliciose vivatur ; aut valde modicam, ut vivatur tenaciter. Palam igitur, quod non sufficiens substantias æquales facere erit legislator secundum medium conjecturandi. Adhuc autem si quis mediocrem ordinaverit substantiam omnibus, nihil prodest. Magis enim oportet concupiscentias regulare quam substantias : hoc autem non est, non eruditis sufficienter a legibus. Sed forte utique dicet Phaleas, quod hoc ipse dicit : putat enim duorum horum æqualitatem oportere existere civitatibus, possessionis et disciplinæ : secundum disciplinam quidem, quæ erit, oportet dicere : et unam esse et eamdem nihil utile. Est enim eamdem quidem esse et unam : sed hanc esse talem ex qua erunt electivi supergrediendi, aut pecuniis, aut honore, aut simul utrisque.
Sed ad æqualitatem quidem patrimoniorum constitui : verum hæc aut ita magna esse, ut deliciari liceat, aut ita exigua, et tenuiter victum agant. Patet igitur non sufficere patrimonia exæquata fuisse a legislatore, sed medium conjectandum esse. Præterea,si quis mediocria statuat omnibus patrimonia, nulla utilitas est. Magis enim cupiditates adæquandæ sunt quam patrimonia : hoc autem fieri non potest nisi sufficienter disciplina civibus adhibita per leges : sed forsan responderet Phaleas hoc ipsum se dicere. Censet enim horum duorum æqualitatem civitatibus inesse debere, patrimonii scilicet ac disciplinæ : sed quæ tandem hæc disciplina sit, exprimendum fuit et unam eamdemque esse nihil prodest : nam fieri potest, ut sit una eademque disciplina, verum ejuscemodi, per quam cupidi fiant pecuniarum, aut honoris, aut utriusque.
f Adhuc dissident non solum propter inæqualitatem possessionis, sed etiam propter honorum inæqualitatem. E contrario autem circa utrumque : multi quidem, cum enim propter inæquale circa possessiones : gratiosi autem de honoribus si æquales : unde et indigent honore, hic quidem malus, hic autem bonus. Non solum autem homines propter necessaria injuriantur, quorum remedium esse putat æqualitatem substantiæ, ut non spolient propter rigere, aut esurire, sed ut gaudeant et non concupiscant. Si enim majorem habeant concupiscentiam necessariorum, propter hujus medicinam injuriabuntur. Non igitur propter hanc solum, sed et si desiderent ut gaudeant sine tristitiis, delectationibus : quod igitur remedium horum trium ? iis quidem substantia modica et operatio, iis autem temperantia, tertium autem si aliqui possunt per ipsa gaudere, non utique quaerent nisi a philosophia remedium : aliae enim hominibus indigent ut gaudeant sine tristitiis, delectationibus. Injuriantur autem maxime
Insuper, seditiones oriuntur non solum ob patrimoniorum, verum etiam ob bonorum inæqualitates, et hoc diversum in alterutro : nam multitudo quidem graviter fert inæqualitatem patrimoniorum, præstantes autem viri honorum æqualitatem, unde illud natum est : « Honori incumbit tam ignavus quam bonus. » Non solum vero homines propter necessaria injuriantur, quorum remedia putant ad æquationem patrimoniorum, ne spolient alios propter frigus, aut propter famem, verum etiam ut gaudeant neque concupiscant : nam si majorem habeant necessariorum cupiditatem, ob hujus medelam injurias inferunt : non ergo ob hanc solum, verum etiam si concupiscant, ut molestia careant et voluptate fruantur. Quod igitur horum trium remedium est : his quidem exigum patrimonium et opificium, illis autem temperantia. Tertium vero, si quis velit per illa delectari, non aliunde quam a philosophia quaerat remedium, nam caeteræ quidem hominibus egent. Cum injurias inferunt plurimum propter superflua, non
<--- Page Split --->
propter excellentias, sed non propter necessaria : puta tyrannides exercent, non ut non rigeant : propter quod et honores magni si interficiat quis, non furem sed tyrannum : itaque ad modicas injurias auxiliativus solum modus Phaleæ.
propter necessaria, puta tyrannidem invadunt, non ut frigus repellant. Quapropter honos maximus habetur, non ei qui furem occiderit, sed ei qui tyrannum : itaque Phaleas parvis dumtaxat injuriis hac sua Reipublicæ constitutione succurrit.
g Adhuc multa opus est constitui, ex quibus ad seipsos conversentur bene, oportet autem ad vicinos et ad extraneos omnes. Necessarium igitur politiam constitui ad bellicum robur, de qua ipse nihil dixit.
Præterea multa statuere pergit, per quæ ad seipsos recte instituti erunt, sed oportebat quoque ad finitimos et peregrinos omnes : necesse est ergo constitutam esse Rempublicam ad bellicum robur de quo ille nihil dixit.
h Similiter autem et de possessione : oportet autem non solum ad politicos usus sufficientem existere, sed et ad extrinscea pericula. Propter quod quidem neque tantam oportet multitudinem existere, quam proximi et meliores concupiscant, habentes autem sufferre non possint molestantes : neque sic modicam, ut non possint bellum sufferre inæqualium et similium. Ille quidem igitur nihil determinavit.
Eodem modo de facultatibus : tantas enim esse oportet, ut non solum ad civium usum, verum etiam ad pericula externa sufficiant : quare nec ita magnas esse decet, ut finitimi concupiscant, quibus resisti non possit, nec rursus ita parvas, ut cum paribus et similibus bellum nequeant sustinere. Ille igitur nihil determinavit.
i Oportet autem hoc non latere, quod confert multitudo substantiae. Forte igitur optimus terminus, ut non prolem habeat melioribus propter abundantiam bellum inferre, sed sic ut utique est non habentibus tantam substantiam : velut Eubulus Autophradati volenti Acarneam obsidere, præcepit ipsum considerantem in quanto tempore capiet locum, ratiocinari temporis hujus expensam : debere enim minus hoc sumentes derelinquere jam Acarneam : hoc autem cum dixisset, fecit Autophradatem consentientem factum, cessare ab obsidione. Est quidem igitur aliquid expedientium substantias esse æquales civibus, ad non seditiones fieri ad invicem, attamen magnum nihil, ut est dicere : etenim gratiosi utique indignabuntur, ut non æqualium existentes digni : propter quod et videntur frequenter molesti, et seditiones moventes. Adhuc autem malitia hominum
Oportet autem neque id latere, quantas facultates habere conducat, forte recta determinatio fuerit, tantas esse debere ut lucrum superantibus bello afferre non possint, sed ita sint, quasi nihil super acquirant : quare Eubulus considerare jussit Autophradatem cum Acarneam obsidere vellet, cogitaret quanto tempore circa expugnationem ejus loci distineretur, ac existimaret hujus temporis jacturam, velle enim pro minori pretio jam tunc Acarneam relinquere : quæ cum dixisset, Autophradatem in sententiam traxit, et obsidionem prætermittere fecit. Habet igitur utilitatem exæquatio patrimoniorum inter cives, ne inde seditiones oriantur, verum, ut ita dixerim, non admodum magnam, nam et præstantiores conqueri possent, quasi ipsi plus habere debeant, ex quo fit ut ipsi sæpe surgant, ac seditiones concitent. Præterea improbitas hominum insatiabilis est : et primo
<--- Page Split --->
inreplebilis : et primum quidem sufficient duo oboli' solum : cum autem jam hoc fuerit patrium, semper indigent pluribus quousque in infinitum veniant. Infinita enim concupiscentiae natura, ad cujus utique repletionem multi vivunt. Talium igitur principium magis quam substantias regulari. 'Epiiexei; quidem natura tales constituere, ut non velint avare agere : pravos autem, ut non possint. Hoc autem, si minores sint, et non injusta patiantur.
quidem sufficere dicunt pauca atque minima, mox vero, ubi illa sunt consecuti, plura appetunt semper, quousque in infinitum procedant. Infinita est enim cupiditatis natura, ad cujus expletionem plurimi vivunt. Horum igitur principium est magis quam patrimoniorum exequatio, civitatem sic instituere, ut boni quidem viri, plus quam sibi competat, habere non quaerant : improbi autem si quaerant, habere non possint : hoc autem fiet si inferiores sint, nec injuriam patiantur.
k Non bene autem, neque aequalitatem substantiae dixit. Circa terrae enim possessionem adaequat solum : sunt autem et servorum, et pecorum divitiae, et numismatis, et praeparatio multa eorum, quae supellectilia vocantur : aut igitur omnium horum aequalitatem quaerendum, aut ordinem quemdam moderatum, aut omnia dimittenda?
Nec vero in hac ipsa exaequatione patrimoniorum recte est ab eo dispositum, cum fundos et agros exaequet solum, sed sunt servorum quoque, armentorumque, et pecuniarum divitiae, et apparatus ingens earum rerum quas supellectilem vocitamus. An igitur horum omnium exaequatio quaerenda est, vel moderatio quaedam mediocris, vel cuncta omittenda?
I Videtur autem ex legislatione construens civitatem modicam : siquidem artifices omnes publici erunt, et non supplementum aliquod exhibebunt civitatis. Sed siquidem oportet publicos esse contraria operantes, oportet sicut in Epidamnio et sicut Diophantus aliquando constituit in Athenis, et hunc habere modum. De Phalea quidem igitur politia fere ex his utique quis speculabitur, si quid bene dixit, aut non bene.
Videtur autem ex ipsarum legum positione civitatem exiguam constituere, siquidem artifices omnes publici erunt, nec multitudinem augebunt civitatis : sed certe publicos esse eos, qui publica faciunt opera oportet, quemadmodum Epidamnii, et quemadmodum Diophantus quandoque Athenis constituit. De Phaleae igitur Republica fere ex his deprehendi potest, si quid ab eo sit bene dictum, vel non bene.
<--- Page Split --->
non a communitate puerorum et uxorum.
b Et ponit rationem quæ movet eos dicens : Videtur enim quibusdam, legislatoribus scilicet, quod circa substantias esse politicum, scilicet opus, necessarium maximum ordinari bene, et ponunt rationem : De his enim aiunt fieri seditiones omnes, quibus principaliter per legem occurrendum.
Hic incipit disputare de politia Phaleæ et Platonis : et dividitur in tres partes. In prima enim ponit quod dicebant de legibus et politiis. In secunda parte commendat, ibi (litt. d), Quia quidem igitur habet, etc. In tertia obviat, ibi (litt. f), Adhuc dissident non solum, etc.
a Dicit ergo : Sunt autem quædam politiæ, id est, leges politicæ, et, id est, etiam aliæ, scilicet a prædictis Socratis et Phedonis. Et subdividit illas, ibi, Hæ quidem idiotarum : et vocat idiotas eos qui sine ratione leges ponunt, consuetudine et antiquitate observatas : hæ autem, id est, quædam Philosophorum et civilium. Philosophos vocat, qui secundum rationem leges promulgant, civiles vero qui secundum virtutem. Deinde subjungit, quod si illæ aliæ leges sunt, reducuntur ad istas, ibi, Omnes autem, supple, politiæ, constitutarum, supple, legum, et secundum quas politice vivunt, magis, supple, in diversis provinciis et civitatibus propinquæ sunt his ambabus, scilicet idiotarum et Philosophorum : et, supple, non appropinquant ad leges Socratis et Phedonis. Et hoc ostendit subdens : Nullus enim, supple, Philosophorum et civilium, neque eam quæ circa pueros communitatem et uxores alius adinvenit, supple, ut Socrates : nec circa convivia mulierum, id est, ut communia essent convivia cum mulieribus, sicut Sardanapalus fecit, qui semper erat in conviviis cum mulieribus : et hoc putabat beatitudinem esse. Sed, supple, alii legislatores qui politias ordinarunt, secundum quas nunc vivitur, a necessariis, id est, facultatibus mobilibus et immobilibus inchoant, leges scilicet ponere, et
c Deinde cum dicit, Propter quod Phaleas, etc. adducit unum magnæ auctoritatis legislatorem, ostendens quid circa hoc ordinaverit. Et dicit, Propter quod, seditiones scilicet compescendas, Phaleas Chalcedonius hanc, scilicet de ordine possessionum, intulit primus. Ait enim Phaleas oportere æquales esse possessiones civium, scilicet ut unus tantum haberet quantum alter de area pertinente ad civitatem : sed quia difficile esset ad hoc reducere, respondit Phaleas, Hoc autem eas quæ habitari incipiebant civitates, in quibus scilicet sortes nondum distributæ erant, confestim quidem non difficile existimabat facere, scilicet quod fortes statim æquales mensurarentur civibus in areis pertinentibus ad civitatem : eas autem, supple, civitates, quæ jam habitabantur, scilicet in quibus sortes jam erant distributæ, laboriosius quidem, supple, erat reducere ad æqualitatem, tamen celerrime utique regulari, supple, poterat, scilicet ad hoc quod fiat æqualitas. Et ponit legem per quam hoc poterat regulari quam dabat Phaleas : Per dotes, divites dare quidem, id est, quod lex sit qua compellantur divites dotes dare pauperibus, accipere autem non, id est, quod divites nihil accipiant, sed dent. Et oppositam legem dat pauperibus : Pauperes autem non dare quidem, accipere autem. Tunc enim cito reducuntur ad æqualitatem, si divites non accipiant, sed dent : pauperes autem e converso.
Deinde cum dicit, Plato autem leges scribens, etc., ostendit quomodo hanc
<--- Page Split --->
legem temperavit. Videns enim Plato cives non esse æqualiter idoneos, nec æqualis dignitatis in Republica, et, sicut dicitur in V Ethicorum, in distribuendis non observari æquale in quantitate, quod est secundum medietatem arithmeticam : sed æquale in quantitate, quod est secundum medietatem geometricam : dixit sortes inter cives non esse æque distribuendas, sed pro dignitate uniuscujusque. Et hoc est : Plato autem legem scribens usque ad aliquid quidem putabat oportere, unum scilicet habere plus, et alium minus, propter differentem dignitatem : plus autem quam quintuplum esse, scilicet quod plus haberet dignior quam indignior, minimæ possessionis, id est, supra minimam possessionem, nulli civium potestatem esse possidere, ita scilicet quod ditissimus in civitate pauperrimum non excedat nisi in quintuplo, quemadmodum dictum est et prius, scilicet paulo ante.
Deinde cum dicit, Oportet autem non latere, etc. Sic positis legibus incipit reprehendere de diminutione et insufficientia dicens : Oportet autem neque hoc latere, sic leges ferentes, quod latet nunc, quia latere videtur id de quo mentionem non faciunt. Et ostendit quid est illud : Quoniam substantiæ statuentes multitudinem limitatam, supple, sicut fecit Plato, convenit et filiorum multitudinem ordinare, scilicet quodlibet generet. Et dicit rationem : Si enim substantiæ multitudinem, id est, facultatem, puerorum numerus excedat, necesse est legem solvi : quia tunc propter divisionem substantiæ inter pueros non potest retinere quintuplum, sed potius depauperabitur : quare de hoc subjungit adhuc aliam causam : Et sine solutione, supple, legis, pravum, supple, est talis lex. Cujus dat rationem : Multos enim ex divitibus fieri pauperes, supple, contingit propter insolentias : et ideo, supple, leges statui debere ne per insolentias depauperentur. Et hoc est : Opus enim non insolescentes esse tales. Et de hoc nihil statuit neque
Phaleas, neque Plato : unde diminuti sunt et insufficientes.
d Deinde cum dicit, Quia quidem igitur, etc. quod laudandum est in lege Phaleae commendat, dicens : Quia quidem igitur habet quamdam potentiam ad politicam communitatem substantiæ regularitas, sicut Phaleas dixit, a substantiis inchoando, etiam Antiquorum quidam videntur cognovisse. Et inducit magis authenticos inter illos : Velut et Solon, qui scilicet invenit leges Tabularum, et fuit unus de septem sapientibus, lege statuit, et apud alios est lex, quæ prohibet possidere terram quantumcumque voluerit quis : putabant enim quod uno excellenter ditato, alii premerentur, sicut et verum est. Et de hoc inducit alias leges, subdens : Et substantiam vendere leges prohibent. Et dat exemplum : Sicut in Locris lex est non vendere, supple, aliquam suam possessionem (et est Locris nomen civitatis in Calabria), nisi manifestum infortunium ostendatur accidisse, propter quod scilicet cogatur substantiam vendere, sicut est redemptio a captivitate, vel aliquid aliud simile.
Et inducit aliud ad idem, ibi, Adhuc autem antiquas sortes conservare, supple, illæsæ præcipiunt leges. Et ostendit damnum quod fuit ex solutione istius legis, ibi, Hoc autem solutum, et, id est, etiam circa Leucadem (nomen civitatis est) demoticam, id est, popularem et utilem valde fecit politiam ipsorum. Et ideo tenendum est, quod scilicet sortes antiquæ conserventur. Et dat rationem : Non enim adhuc, scilicet mutatis sortibus nobilium, contingebat a determinatis dignitatibus ad principatus procedere : quia si nobiles mutant sortes, necesse est quod permisceantur ignobilibus, et perdant ab antiquo sibi determinatas dignitates : et hoc est periculum Reipublicæ, quia tunc non de dignitate assumentur, sed de populari utilitate : et illi frequenter male regunt. Et ideo legislator non
<--- Page Split --->
debuît tantum substantias moderari, sed concupiscentias in modo experiendi.
e Deinde cum dicit, Sed est aequalitatem, etc. etiam ad hoc adducit adhuc aliam rationem dicens : Sed est, id est, contingit, aequalitatem quidem esse substantiae, inter cives scilicet, hanc autem, scilicet substantiam vel valde multam esse, scilicet ita ut omnes valde divites sint, ut deliciose vivatur, supple, in civitate in omnibus : aut valde modicam, scilicet ita quod omnes sint valde pauperes, ut vivatur tenuiter, ab omnibus scilicet, et, sicut dicit Seneca, vitam potius trahant quam ducant : et utrumque horum mala politia est. Ex his concludit, ibi, Palam igitur, quod non sufficiens substantias aequales facere erit legislator secundum medium conjecturandi, supple, a legislatore, ut scilicet unusquisque ad votum vivat, ita tamen quod pro dignitate, et non secundum aequalitatem sortes distribuantur.
fecit Phaleas. Et hujus rationem jam dixit in primo libro, quod scilicet in moribus universales sermones deceptivi et inutiles sunt, particulares autem et exemplares utiles. Et adducit ulterius ex quo hoc innuit, ibi, Et unam esse et eamdem, supple, disciplinam omnium civium, niihil utile est : quia sicut dixit in primo libro : « Ex civibus ejusdem speciei in artibus, non componitur civitas : » et ideo ad unam et eamdem disciplinam regi non potest : sed oportet talem esse disciplinam quae civibus secundum suum modum conveniat. Est enim, id est, contingit, talem esse disciplinam unam et eamdem, ex qua scilicet disciplina, erunt electivi, id est, illi qui ex virtute magis eligibiles sunt ad principatus, supergrediendi, a popularibus scilicet,aut pecuniis, aut honore, aut simul utrisque. Et hoc non expedit politice, quia sic confunderentur gradus dignitatum.
Deinde cum dicit,Adhuc autem si quis, etc. ad idem adducit aliam rationem,dicens Adhuc autem si quis mediocrem ordinaverit substantiam omnibus, nihil prodest, ad urbanitatem scilicet. Cujus dat rationem : Magis autem oportet concupiscentias regulare quam substantias : concupiscentia enim cito subvertit substantias : hoc autem, supple, concupiscentia, non est,ordinata, supple, a Phalea, et ideo insufficiens est. Maxime autem necessarium ordinari concupiscentias non eruditis sufficienter a legibus : rudis enim non refrenatus lege, impetu prosequitur concupiscentias : et ideo male fecit Phaleas, concupiscentias non ordinando. Et excludit responsionem quam ad hoc faceret Phaleas, ibi, Sed forte utique dicet Phaleas, quod hoc ipse dicit : putat enim duorum horum aequalitatem oportere existere civitatibus. Et subdit quorum, scilicet possessionis et disciplina. Et subdit, quod adhuc reprehensibilis est de insufficientia, ibi, Secundum disciplinam quidem,quae erit, oportet dicere, quod non
f Deinde cum dicit, Adhuc dissident non solum, etc. arguit eum ulterius de insufficientia, quod nihil ordinavit circa ambitionem honorum, dicens : Adhuc dissident, cives scilicet, non solum propter aequalitatem possessionis, sed etiam propter inaequalitatem honorum. E contrario autem multi circa utrumque, scilicet et possessionis inaequalitatem et honorum. Et ostendit quomodo, ibi, Multi quidem enim, propter inaequale circa possessionem, supple, litigant : gratiosi autem de honoribus, de quibus in I Ethicorum dicit, quod gravantur si honores aequales aliis, supple, quibus videtur quod sint praeponendi, contrariantur sibi invicem propter honores : et illi dicuntur ambitiosi. Et hoc est quod sequitur : Unde et indigent honore tales, et quiete non vivunt, nisi adipiscantur honores : et de hoc nihil ordinavit Phaleas. Et quia dixerat quod indigent honore, dicit hoc dupliciter esse, subdens : Hic quidem malus, civis scilicet, hic autem, supple, honore, bonus indiget : quia, sicut dicit in
<--- Page Split --->
V Ethicorum, honor est praemium virtuttis : et de talibus nihil dixit Phaleas, propter quod insufficiens est.
Deinde cum dicit, Non solum autem homines, etc., addit etiam ulterius aliam rationem, secundum quam ostendit Phaleam insufficientem esse, dicens : Non solum autem homines propter necessaria injuriantur, supple, sibi invicem, quorum remedium esse putat, Phaleas scilicet, aequalitatem substantiae, ut scilicet non spolient nec injurias inferant propter rigere, id est frigescere, aut esurire : sed, supple, litigant et spoliant, ut gaudeant et non concupiscant, id est, necessitatem concupiscendi non habeant : si enim majorem habeant concupiscentiam necessariorum propter hujus medicinam, id est, ut medeantur tali concupiscentiae, injuriabuntur, supple, sibi invicem.
Et ex his concludit, ibi, Non igitur propter hanc solum, scilicet penuriam rerum, sed et si desiderent, quodcumque scilicet, ut gaudeant sine tristitiis, delectationibus, statim, supple, dissidere incipiunt. Et ulterius quaerit : Quod igitur remedium horum trium ? Et ostendit quae sint illa : His quidem substantia modica, et operatio, scilicet ad lucrum : his autem temperantia, supple, modica est, qui scilicet concupiscentias prosequuntur, et pro illis dissident. Tertium autem si aliqui possunt per ipsa gaudere, quae scilicet desiderant, et pro hoc dissident ut gaudeant desideratis. Et ostendit quod talibus necessarium fuisset remedium legis : tales enim non quaerent nisi a philosophia remedium. Et hoc ostendit subdens : Aliae enim aliis, scilicet hominibus opportunae sunt, et unusquisque obtinere nititur, quod sibi optimum est.
Deinde cum dicit, Injuriantur autem maxime, etc. ostendit pro quibus maxime litigant et injuriantur sibi invicem, et dicit: Injuriantur etiam maximepropter excellentias, et superfluas concupiscentias, sed non propter necessaria. Et dat exemplum: Puta tyrannides exercent, non ut non rigeant, id est, non frigescant : propter
quod et honores magni, supple, sunt, si interficiat quis, non furem, qui debilis est et resistere non potest, sed tyrannum, qui fortis est ad resistendum : unde magno reputatur dignus honore.
Ex his omnibus concludit quod intendit, ibi, Itaque ad modicas injurias auxiliativus solum modus Phaleae politiae. Et quia hoc non determinavit, insufficiens fuit.
g Deinde cum dicit, Adhuc multa opus, etc. arguit Phaleam, quod in hoc diminutus fuit, quod nullas constituit leges, quibus cives ad seipsos conversarentur, cum tamen summe esset necessarium. Unde dicit: Adhuc, supple, reprehensibilis est Phaleas : quia multa opus est constitui, ex quibus, supple, cives ad seipsos conversantur bene, de quibus ille nihil dixit. Et infert ulterius : Oportet autem et ad vicinos et ad extraneos omnes, supple, constitui per leges quo bene ad invicem conversentur. Et ex his concludit subdens : Necessarium constitui politiam, supple, talem quae ad bellicum robur, supple, sufficiat, de qua ille, scilicet Phaleas, nihil dixit, et ideo insufficiens fuit.
h Deinde cum dicit, Similiter autem et de possessione, etc. arguit eum, quod de distinctione possessionum non bene dixit, et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit hoc quod dictum est de divisione possessionum. Secundo probat hoc per exemplum, ibi (litt. i), Oportet autem hoc non latere, etc. Tertio ostendit quod non sufficienter dixit de possessione, quando alias dimittendo de possessione terrae tantum dixit, ibi (litt. k), Non bene autem nec aequalitatem substantiae, etc.
Dicit ergo : Similiter autem et de possessione, supple, insufficienter dixit. Et de hoc declarat subdens : Oportet autem non solum ad politicos usus, qui, supple, fiunt in civitate inter cives sufficientem existere, supple, in civitate possessionem, sed et ad extrinseca pericula, scili-
<--- Page Split --->
cet oportet sufficere, ut scilicet bellum insurgens ab hostibus possint ferre per expensas : propter quod quidem neque tantam multitudinem existere possessionum in civitate quam proximi et meliores, supple, civitates eis concupiscant, dicentes quod eis majori jure^dehentur : habentes autem sufferre non possent molestantes, scilicet repellendo eos, neque sic modicam, supple, oportet esse possessionem, ut non possint bellum sufferre, cives scilicet inæqualium et similium : quia si ita esset, quilibet veniret et prædaretur civitatem, et idcirco oportuit moderari possessiones.
Et ex his concludit dicens : Ille quidem igitur Phaleas nihil determinavit, scilicet ad propositum pertinens de possessione.
i Deinde cum dicit, Oportet autem hoc non latere, etc. probat per exemplum quod de distinctione possessionum bene dixit, dicens : Oportet autem hoc non latere, quod confert multitudo substantiae, ad conservandam scilicet politiam, sicut ille dixit. Et ex hoc concludit, cujus scilicet substantiae optimus terminus forte est, ut scilicet tanta sit, ut ex illa non valeant melioribus propter abandantiam, bellum inferre. Quia, sicut dicit Poeta, stultitiam patiuntur opes, et concitant animos inferiorum adversus superiores : sed sic, supple, limitentur, ut utique est, id est contingit, non habentibus tantam substantiam, supple, possent bellum inferre si insurgant contra eos. Et dat exemplum in casu speciali : Veluti Eubulus, nomen est cujusdam sapientis, Autophradati volenti Acarneam, supple,civitatem, obsidere, præcepit ipsum considerantem, supple, esse, primo in quanto tempore capiet locum : et cum hoc ratiocinari, supple, præcepit temporis hujus expensam, in quo scilicet capere possit. Et subjungit rationem, ibi, Debere enim minus hoc, scilicet expensa, sumentes derelinquere jam obsessam Acarneam : hoc autem cum dixisset, scilicet Eubulus ad Autophradatem, fecit ipsum Auto-
phraudatem consentientem factum cessare ab obsidione, scilicet quia expensas non habeat.
Ex his concludit, quod expedit civibus limitatas habere possessiones, ibi, Est quidem igitur expedientium, id est, de numero expedientium, substantias æquales esse civibus, sed æqualitate proportionis, non quantitatis : et hoc, quod scilicet sint sic æquales, valet ad non seditiones fieri ad invicem, id est, ut non litigent : quia secundum dignitatem datum est unicuique. Sicut enim jam ante diximus, distributiones debent fieri secundum medietatem geometricam, non arithmeticam. Attamen magnum nihil, ut est dicere, supple, sic limitatere possessiones. Et dat rationem, ibi, Etenim gratiosi, id est, digniores inter cives, utique indignabuntur, ut non æqualium existentes digni, sed majorum, et non accipientes nisi minus dignis æqualia : propter quod et videntur frequenter molesti, scilicet quia imparibus ad patria judicantur, et seditiones moventes, propter idem scilicet : videtur enim eis quod melioribus digni essent.
Deinde cum dicit, Adhuc autem malitia, etc. ulterius arguit, quod nihil legum fecit ad regulandam concupiscentiam, quod summe fuisset necessarium, dicens : Adhuc autem malitia, id est, concupiscentia, hominum irreplebilis. Et primum quidem sufficient diobolia habere solum : et dicitur a &c, quod est duo, et &o&c quod est oboli, vel pauca : quia homini pauperi sufficit habere pauca. Cum autem hoc jam existat, id est, cum illud paucum quod desideraverant, habuerint, semper indigent pluribus quousque in infinitum veniant. Infinita enim concupiscentiae natura, non enim ponit terminum : ad cujus utique concupiscentiae repletionem multi vivunt.
Ex his concludit contra Phaleam sic, ibi, Talium igitur principium, supple, politiae, est, concupiscentias scilicet, magis quam substantias regulari, et hoc non facit Phaleas, propter quod insufficiens est.
<--- Page Split --->
Et ponit rationem, ibi, 'Emixxix quidem, id est, superjustos natura, supple, est, tales constituere cives, ut non velint avare agere, pravos autem, supple, cives tales constituere, ut non possint, etsi velint. Qualiter autem hoc fiat, subdit : Hoc autem, supple, fiet, si minores sint, pravi scilicet ad faciendum injuriam, et non injusta patiantur, supple, ab aliis qui provocent eos.
k Deinde cum dicit, Non bene autem nec aequalitatem, etc. arguit Phaleam, quod limitando possessiones non determinavit nisi circa terram, cum plures sint, dicens : Non bene autem neque aequalitatem substantiae, id est, facultatum, dixit. Et subdit rationem : Circa terrae enim possessionem adequant solum : sunt autem et servorum et pecorum divitiae, et numismatis, et praeparatio multa eorum, quae supellectilia vocantur : aut igitur, ex quo scilicet voluit limitare possessiones, horum omnium aequalitatem quaerendum, aut ordinem aliquem moderatum, ut scilicet unicuique distribueretur de talibus secundum dignitatem, aut omnia dimittenda ? quod non faciendo peccavit Phaleas. Nam de quibusdam determinavit, et de quibusdam non.
1 Deinde cum dicit, Videtur autem, etc. arguit iterum eum, quod minimam partem construxit politici, dicens : Videtur autem ex legislatione sua, supple, Phaleas scilicet, construens civitatem modicam. Et hujus dat rationem : Siquidem artifices omnes publici, id est, communes erunt, scilicet quia dixit omnes possessiones debere esse communes, et non supplementum aliquod exhibebunt civitatis : quia sicut in ante habitis dixit, minus communibus, et magis propriis intenditur.
Et ex hoc ulterius concludit : Sed siquidem, id est, certe artifices, oportet publicos esse contraria operantes. Alia translatio, « publica operantes. » Oportet, supple, hoc esse, sicut in Epidemnio (civitatis nomen est) et sicut Diophantus Philosophus legislator aliquando constituit in Athenis, hunc habere modum, scilicet quod commutanda veniant ad aequalitatem medietatis arithmeticae, et distribuenda ad aequalitatem medietatis geometricae, sicut in V Ethicorum determinatum est.
Et supponit epilogalem conclusionem de toto illo tractatu Phaleae, ibi, De Phaleae igitur quidem politia fere ex his utique quis speculabitur, si quid bene dixit, aut non bene.
<--- Page Split ---> CAPUT V.
Hippodamus reipublicæ formam quam instituerit ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Hippodamus autem Euryphontis Milesius, qui et civitatum divisionem invenit,et suburbia incidit,factus circa aliam vitam magis superfluus propter honoris amorem, sic, ut videatur quibusdam vivere curiosius capillorum multitudine et comæ. Adhuc autem vestitus,vilis quidem, sed calidus, non in hyeme solum, sed et circa aestiva tempora. Ratiocinatus autem et circa totam naturam esse volens, primus non politice viventium conatus est aliquod de politia dicere optima.
Hippodamus autem Euryphontis Milesius, qui et civitatum divisionem invenit, et pyreum abscidit, cum esset in caetera quoque vita moriosior, propter gloriae cupiditatem, usque adeo ut quibusdam videretur superfluus capillorum prolixitate, et ornatu sumptuoso. Praeterea vestitu vili quidem, sed admodum facto, non in hyeme solum, verum etiam in aestate, studiosus autem de omni natura esse volens, primus omnium, qui non in Republica versati essent, aggressus est aliquid dicere de optimo civitatis statu.
b Construxit autem civitatem multitudine etiam quidem decem milliurn virorum, in tres autem partes divisam. Fecit enim unam quidem partem artifices, unam autem agricolas, tertiam autem propugnans et arma habens.
Constituit autem civitatem multitudine decem milliurn in tres divisam partes. Faciebat enim unam partem artifices, alteram agricolas, tertiam propulsatores belli, atque arma tenentes.
c Dividebat autem in tres partes regionem, hanc quidem sacram, hanc autem publicam, hanc autem propriam. Unde quidem deputatam faciant ad Deos, sacram :
Divisit quoque regionem in tres partes, ut esset pars una sacra, alia publica, tertia privata : unde cultus diis fieret, sacra : unde vero propulsatores belli ale-
<--- Page Split --->
a quibus autem propugnantes vivant, publicam : communem agricolarum autem propriam.
rentur, publica : quae vero agricolarum foret, privata.
d Putavit autem, et species legum esse tres solum : de quibus autem disceptationes fiunt, tria haec esse numero, injuriam, nocumentum, mortem. Lege autem statuit prætorium unum principale, ad quod omnes reduci oportet causas, quae non bene judicatae esse videntur : hoc autem construxit ex quibusdam senibus electis. Judicia enim in prætoriiis, non per sententia collationem putabat fieri oportere, sed ferre unumquemque pugillarem in quo scribatur, si condemnetur simpliciter ; si autem absolvatur, simpliciter vacuus. Si autem hic quidem, hic autem non, hoc determinare : nunc enim non putabat lege statutum esse bene : cogere enim dejera re hic, vel hic disceptantes.
Legum quoque tres esse species solum putabat : de quibus vero judicia fierent, totidem esse numero, injuriam, damnum, caedem. Ponebat quoque unum judicium principale, ad quod omnia male judicata reducerentur, idque constituebat ex senibus quibusdam delectis. Sententias vero in judiciis non calculis ferendas esse censebat, sed unumquemque judicem tabellam afferre, in qua scriberet, si condemnaret simpliciter, sententiam : sin partim condemnaret, partim absolveret, idipsum diffiniret : nam ut nunc quidem fit, non recte provisum a lege existimabat, quia coguntur homines alterutrum judicantes, pejerare.
e Adhuc autem legem posuit de invenientibus aliquid civitati expediens quatenus adipiscantur honorem. Et pueris eorum qui in bello moriuntur, de publico fieri cibum, tamquam nondum hoc apud alios lege statutum. Est autem et in Athenis ista lex nunc, et in alteris civitatum. Principes autem a populo eligi omnes. Populum autem faciebat tres partes civitatis : electos autem curare de communibus, et peregrinis, et orphanis. Plurima quidem igitur, et quae maxime verbo digna, Hippodami ordinationis haec sunt.
Ferebat quoque legem de his qui utile quidpiam civitati reperissent, ut honoribus afficerentur. Filios autem eorum qui pro patria bellando occubuissent, ea publico alendos esse, quasi id non prius fuerit lege provisum. Nam est nunc Athenis ea lex et in aliis quibusdam civitatibus : magistratuum vero omnium electiones populo attribuit, populum autem faciebant tria illa genera civium : qui vero delecti essent, eos Rerumpublicarum curam habere debere, item hospitalium et pupillorum. Plurima igitur ac maxime digna memoratu, in Hippodami constitutione ista sunt.
COMMENTARIUS IN CAP. V.
Hic tangit politiam Hippodami, quae numeratur inter polítias traditas a Philosophis : et dividitur in duas partes. In
prima tradit eam, in secunda disputat contra eam, ibi (cap. 6, a), Dubitabit autem utique aliquis, etc. Circa primum duo facit. Primo tradit quaedam de vita Hippodami, qualis fuerit in vita et ornatu. Secundo qualiter ordinavit lege et divisione politiam, ibi (litt. b), Construxit autem civitatem, etc. Circa primum dicit
<--- Page Split --->
quatuor, primo genus et patriam Hippodami, secundo vivendi modum, tertio studium, quarto quid de politica divisione dixit.
a Dicit ergo : Hippodamus autem Eurypbontis, supple, filius, Milesius, patria scilicet : est enim in Plexia quaedam insula quae postea dicta fuit Militena, unde etiam natus fuit Thales, de septem sapientibus unus. Et subdit de studio ipsius, Qui et civitatum divisionem invenit, primus scilicet, et suburbia incidit, id est, divisit. Dixit enim civitatem esse dividendam in habitationem civium, et vicos artificum, et suburbia terras colentium.
Et subdit de conversatione ejus, ibi, Factus circa aliam vitam, scilicet quam civilem, contemplativam scilicet: dixit enim in civitate nullum posse vitam ducere contemplativam : et propter hoc patet fuisse ut Philosophus Didimi regis Brachmanorum. Omnes enim illi eremiticam vitam duxerunt, sicut scribitur in epistolis Didimi ad Alexandrum, in quibus continetur quod Didimus dixit : « Antra nobis sunt domus : dum vivimus, proliciunt in hospitium : dum morimur, in sepulcrum.» Sequitur : Magis superfluus : quia scilicet superstitiose et curiose observabat omnia ad vitam solitariam pertinentia, propter honoris amorem. Quia, sicut dicit Aristoteles in primo Ethicorum, honor est praemium virtutis. Virtutem autem non reputabat esse nisi solitariam vitam contemplativam. Sic, id est, ita ut videatur, scilicet quibusdam Philosophis qui noverunt eum, vivere curiosius capillorum multitudine quos non tondebat, eo quod nullum studium corporis appetebat. Ulterius de vita ejus subdit : Adhuc autem vestitus vilis quidem, sed calidus, non in hieme solum, sed circa aestiva tempora : dixit enim in vestitu non esse gloriandum, sed ob necessitatem quaerendum, ut scilicet calidus sit vestitus et si non ornatus : sicut et rex Brachmanorum scripsit Alexandro, dicens : « Nos et uxores nostrae in vestitu ornatum non
quaerimus, quem natura negavit : ganda enim opertus aliquando melior quam opertus purpura. » Est enim ganda vilis pannus et grossus, qui extenditur super naves in quibus merces portantur.
Deinde cum dicit, Raciocinatus autem, etc. commendat eum de studio, dicens : Ratiocinatus autem et circa totam naturam esse volens, ut scilicet de singulis naturalibus disputaret, primus non politice viventium, sed contemplative scilicet, conatus est aliquid de politia dicere optima, scilicet quae esset, et qualiter distribuenda : et hoc facit hic in tribus, scilicet populatione civitatis, divisione, et legibus.
b Et ideo sequitur quartum, scilicet quid dixit de divisione politicae, ibi, Construxit autem civitatem multitudine quidem decem millium virorum, mensurans illam multitudinem secundum territorium civitatis, quod scilicet tot pascere posset, et non plures. Et subdit qualiter istam multitudinem divisit, ibi, In tres autem partes divisam, supple, civitatem. Et subdit quomodo, Fecit enim unam quidem partem artifices, in vicis scilicet habitantes, unam autem, scilicet secundam, in agricolas, in suburbanis scilicet habitantes : tertiam autem, supple, quae est propugnans et arma habens, quae est militum, quos Plato in extremis habitare constituit, ad repellendas injurias.
c Sic divisa civitate, divisit territorium pertinens ad civitatem, ibi, Dividebat autem in tres partes regionem. Et subdit quomodo : Hanc quidem sacram, Deo scilicet, et cultui divino deputatam : primum enim et principale Deo attribuendum est : hanc autem, id est, secundam partem, publicam, scilicet ex qua sustentarentur personae publica negotia gerentes in civitate, sicut judices, proconsules et milites : hanc autem propriam, tertiam scilicet, quae dabatur agricolis ad colendum : et facta est illa propria ut melius colerent. Habitum est enim supra de politia Socra-
<--- Page Split --->
tis, quod quilibet intendit magis colere propria quam communia.
d Deinde cum dicit, Putavit autem et species legum, etc. ostendit quomodo leges etiam distribuit, dicens : Putavit autem et species legum esse tres solum. Et subjunxit rationem : De quibus enim disceptationes fiunt, supple, inter cives, tria haec esse numero, supple, dixit. Et subdit quae : injuriam, nocumentum, mortem. Et vocat injuriam, quidquid fit contra honorem, sicut convicia : nocumentum, quidquid cedit in damnum, sicut spolium et furtum : mortem, quidquid fit contra personam, sicut vulnera et verbera. Et videtur illi verbo Platonis inniti, quod dicitur in Ethicis, scilicet quod leges propter malos posite sunt, non propter bonos : sicut et Apostolus (I Tim. i, 9) quod justo non est lex posita, sed impiis, plagiariis et homicidis. Et ponebat rationem Plato : quia « justus regula virtus sibi ipsi lex est. »
Deinde subjungit qualiter dicebat fieri judicia, ibi, Lege autem statuit, et, id est, etiam praetorium unum principale, ad quod, scilicet praetorium, sicut ad summum judicem omnes reduci oportet causas, per appellationem scilicet, quae non bene judicatae esse videntur, supple, ab inferioribus judicibus. Hoc autem, scilicet inferiora judicia construxit, id est, construenda esse dixit, ex quibusdam senibus electis, id est, quibusdam sapientibus electis ad hoc : de senectute enim mentis loquitur, non aetatis, sicut et Aristoteles in primo Ethicorum dicit, « Non differt aetate, sed moribus puerilis : non enim ab aetate est defectio, sed a passione. »
Quare autem statuti sunt tales judices, et quare praetorium, subdit, Judicia enim in praetoriis, scilicet quando ad praetores appellatum est, non per sententiae collationem putabat fieri oportere, id est, ipse Hippodamus putabat quod judicia non oportebat fieri per collationem cum judicibus. Et qualiter debeant fieri, subdit :
Sed unum quemque pugillarem ferre, in quo scribatur si condemnetur simpliciter: si autem absolvatur simpliciter, vacuus, supple, feratur, id est, ipse Hippodamus dixit, quod proposita quaestione a praetore in communi de condemnatione vel absolutione alicujus rei sive culpabilis, quilibet audiens seorsum deberet scribere in pugillari quid sibi videretur, utrum ille esset condemnandus, vel absolvendus : et si judicaret condemnandum, in pugillari, id est, in tabula vel schedula quam pugillo ferret, causas condemnationis scriberet: si autem judicat absolvendum, pugillarem præsentaret vacuum, per quod significaretur quod ille non haberet reatum aliquem condemnationis. Et quod præter omnibus illis pugillaribus acceptis judicaret secundum hoc et non per collationem vel discussionem. Si autem hic quidem, supple, est condemnandus, hic autem non, determinare in pugillari, supple, scripto, quare scilicet unus absolvatur, et alter condemnetur. Et ponit rationem, ibi, Nunc enim, id est, in modo qui nunc observatur in collatione absolvendi vel condemnandi, non putabat lege statutum esse bene. Cujus rationem dicit, ibi, Cogere enim dej erare, supple, dicebat, hic vel hic disceptantes, id est, dicebat quod per tales collationes saepe cogebantur ad perjurium disceptantes circa hoc vel hoc.
e Deinde cum dicit, Adhuc autem legem, etc. ostendit ulterius quid faciendum est eis qui laborabant pro Republica studendo et inveniendo quod bonum esset, dicens : Adhuc autem legem posuit, Hippodamus scilicet, de invenientibus, per studium scilicet, aliquid civitati expediens. Et ponit quid hoc sit, quatenus adipiscantur honorem, sicut in civitate Romana talibus fiebant statuae et demonstrationes, sicut de Joseph legitur et de Mardochaeo, quod imponerentur super equos, qui de sella Regis sunt, et omnes genua flecterent et adorarent, praeconis voce clamante, quod tali honore dignus
<--- Page Split --->
est, quem Rex decreverit honorare 1.
Deinde subdit quid statuit de pueris ipsorrum qui in bello pro Republica moriuntur, ibi, Et pueris eorum qui in bello moriuntur, supple, statuit, de publico, id est, de communi fieri cibum, id est, expensas : et haec quidem statuit tamquam hoc nondum apud alios lege statutum, supple, esset, sed ipse esset primus inventor hujus legis. Est autem et in Athenis, ubi Solon leges posuit, ista lex nunc, scilicet quod morientium in bello pueri nutriantur de earrio publico, et in alteris civitatum, supple, etiam haec lex observatur.
Et subdit quomodo ordinabat principes, ibi, Prineipes autem a populo eligi, supple, debere omnes, dixit scilicet : populum autem faciebat tres partes civitatis, scilicet agricolas, artifices, et arma ferentes, de quibus paulo ante dictum est. Electos autem, supple, principes, dixit scilicet, curare debere de communibus, negotiis scilicet, et peregrinis et orphanis : quia illi non haberent aliter unde sustentarentur.
Postea ponit epilogum dictarum legum, ibi, Plurima quidem igitur et quae maxime verbo digna, Hippodami ordinationis, de politicis scilicet, haec sunt.
CAPUT VI.
Hippodami Respubliea examinatur et refellitur.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Dubitabit autem utique aliquis, primum quidem circa divisiones multitudinis civium : artifices enim et agricolae, et arma habentes, communicant politia omnes. Agricolae quidem non habentes arma, artifices autem neque terram, neque arma : quare fiunt fere servi arma possidentium. Participare quidem igitur omnibus honoribus, impossibile : necesse
Sed primo dubitabit aliquis de partitione civium : nam et artifices, et agricolae et qui arma tenent, omnes in Reipublicae communione versantur. Verum agricolae quidem arma non habent, artifices autem neque agros : itaque fiunt quodammodo servi eorum qui habent arma. Participes esse igitur omnium honorum impossibile est, cum sit quidem
<--- Page Split --->
enim ex arma habentibus institui, et duces exercitus, et civium rectores, et principalissimos, ut ita dixerim, principatus : non participantes autem politia, quomodo possibile est amicabiliter se habere ad politiam ?
necessarium ex his qui habent arma, constitui belli duces, et custodes civium, et principalissimos, ut ita dixerim, magistratus : quod si participes non sint Reipublica, quomodo bono animo esse poterunt in Republica ?
b Sed oportet et meliores esse ad arma possidentes ambabus partibus : hoc autem non facile non multos existentes. Si autem hoc erit, quid oportet alios participare politia, et dominos esse constitutionis principum ?
Enimvero potentiores esse oportet illos qui arma tenent, ambabus partibus, id autem non facile est, nisi multitudine exsuperent. Quod si hoc erit, quid opus est alios participes esse Reipublica, et suffragia magistratuum habere ?
c Adhuc agricolae quam utiles civitati? artifices quidem enim necessarium esse : omnis enim indiget civitas artificibus, et possunt procedere, quemadmodum in aliis civitatibus, ab arte. Agricolae autem, acquirentes quidem arma possidentibus cibum, rationabiliter utique essent aliqua pars civitatis : nunc autem propriam habent, et hanc propriam colunt.
Praeterea agricolae quid utilitatis afferunt civitatibus? Artifices enim esse necessarium est, nam omnis civitas artificibus indiget, et possunt proficere ex artibus quemadmodum in aliis civitatibus : sed agricolae, si habentibus arma victum parant, merito forent pars aliqua civitatis, at hi privatim habent agros, privatimque colunt.
d Adhuc autem communem a qua propugnantes habebunt cibum, siquidem ipsi colent, nonne utique erit pugnans alterum et agros colens? vult autem legislator alterum esse. Si autem alteri quidem erunt ab iis qui propria colunt et bellantibus, quarta igitur pars erit hujus civitatis nullo participans, sed aliena a politia. At vero si quis eosdem ponat eos qui propriam et qui communem colant, tunc multitudo deficiens erit fructuum, ex quibus unusquisque ministrabit duas domos : et cujus gratia non statim ex terra et eisdem sortibus sibiipsis cibum sument, et viris prælii exhibebunt ? hæc itaque omnia multam habent turbationem.
Praeterea, publicos agros, ex quibus propulsatores belli victum habere oportet, si ipsi iidem colant, non esse aliud agricola, aliud propulsator belli, quod legislator esse vult. Sin alii quidam ab agricolis, et propulsatoribus, quartum erit membrum civitatis nullius particeps, sed alienum a Republica. Quod si quis dicat eosdem agricolas, et suos colere, et publicos agros, primo fructuum multitudo non sufficeret, ex quibus singulis binis domibus habeant ministrare, deinde quamobrem non statim ex eisdem agris pro se, quæ alimenta sumant, et propulsatoribus exhibeant, hæc sane omnia magnam continent turbationem.
e Non bene autem, nec de judicio habet lex judicare, significans dividentes causa simpliciter scripta et fieri judicem disquisitorem : hoc autem in disquisitione quidem et pluribus contingit. Colloquuntur enim ad invicem de judicio : in prætoriis autem non esse, sed contrarium
Nec de judicio quoque recte se habet lex, quæ judicandum putat cum distinctione litem simpliciter scriptam, ita ut ex judice fiat arbiter, hoc enim in compromisso in plures facto recipitur. Conferunt enim inter se de sententia ferenda, sed in judiciis non recipitur : imo legum-
<--- Page Split --->
hujus legislatorem multi statuunt, ut judices non colloquantur ad invicem. Deinde quomodo non erit plenum turbatione judicium : cum debere judex quidem existimaverit non tantum quantum litigans? litigans quidem viginti minas, judex autem judicat decem minas : aut hic quidem plus, hic autem minus, alius autem quinque, hic autem quatuor : et hoc itaque modo palam, quia patientur, ii quidem omnia condemnabunt, ii autem non. Quis igitur modus erit disputationis sententiarum ?
latores plerique contra statuunt ne judices inter se colloquantur ; deinde, quomodo non erit litigiosa sententia, cum judex non putat tantum deberi quantum petitur, nam si petitor viginti minas postulabat, judicum autem unus decem judicet, alter quinque, alter quatuor, et hoc modo divident, et alii in totum condemnent, alii in nihilum, quis erit modus sententiarum concordandarum ?
/ Adhuc nullus dejera re cogit simpliciter abjudicantem, aut condemnantem, si quidem accusatio scripta est juste. Non enim nihil debere abjudicans judicat, sed viginti minas : secundum illud dejerat condemnatus, non computans debere viginti minas.
Praeterea nemo dejera re cogit simpliciter condemnantem vel absolventem, si simpliciter petatur : non enim cum absolvit, nihil deberi judicat, sed viginti minas non debere, at ille perjurat, qui cum putat viginti minas non deberi, tamen condemnat.
g De eo autem, quod invenientibus alcum aliquod civitati utile oporteat fieri quemdam honorem, non est securum legem ferre, sed boni aspectus audire solum : habet enim calumnias et motus, si eveniat politica. Incidit autem in aliud problema, et considerationem alteram. Dubitant enim quidam, utrum nocivum, aut expediens civitatibus amovere patrias leges, si sit aliqua alia melior : propter quod quidem non facile dicto velociter consentire, siquidem non expedit amovere : contingit autem inducere quasdam legum solutiones, aut politica, aut commune bonum.
De eo autem, quod invenientibus aliquod commodum civitati honores tribuendi sunt, non est tutum lege cavere, sed apparentiam solum probabilem habet : continet enim calumnias et motum forsan Reipublicae. Sed incidit haec in aliam quaestionem et considerationem aliam. Nam dubitant nonnulli utrum damnosum sit vel utile civitatibus leges patrias mutare, si sit alia melior ; quapropter non est facile dicto statim assentiri, siquidem non conducit mutare : fieri autem potest ut inducatur, aut legum, aut Reipublicae dissolutio, tamquam commune bonum.
h Quoniam autem fecimus memoriam modicum, amplius de ipso dilatare melius. Etenim habet, quemadmodum diximus, dubitationem, et videbitur utique melius esse amovere ; in aliis enim scientiis hoc contulit, puta medicinali mota extra paterna, et gymnastica, et totaliter artes omnes, et virtutes. Quare, quoniam unam harum ponendum etiam politicam, palam, quia et circa hanc necessarium similiter habere. Signum autem
Sed cum in hanc mentionem inciderimus, etiam pauca de eo perstringenda sunt. Habet enim, ut diximus, dubitationem, et melius videri potest ut mutationem recipiant, nam in aliis quidem scientiis hoc prodest, ceu si medicina ab institutis patriis mutetur, et gymnastica, et aliae artes, atque facultates quarum cum una ponenda sit civilis disciplina, patet in ea quoque eamdem rationem esse tenendam. Probari autem hoc dicet aliquis,
<--- Page Split --->
utique fieri dicet aliquis in ipsis operibus : antiquas enim leges valde simplices esse et barbaricas : ferrum enim portabant tunc Graeci et uxores emebant ad invicem. Quaecumque autem reliqua antiquorum sunt alicubi legalium, stulta omnino sunt : puta in Cumis circa homicidia lex est, si multitudo quaedam testium astiterit persequens homicidam, qui suorum esset cognatorum, reum esse homicidii fugientem. Quaerunt autem totaliter, non quod patrium, sed quod bonum, omnes. Verisimile quia prius, sive terrigenae erant, sive ex corruptione quadam salvati sunt, similiter esse et contingentes et insensatos, quemadmodum et dicitur de terrigenis. Quare inconveniens manere in horum dogmatibus. Adhuc autem, neque scriptas si immobiles, melius : sicut enim et circa alias artes et circa politicum ordinem impossibile diligenter omnia scripta esse, universaliter enim necessarium scribere, actus autem de particularibus sunt. Ex iis quidem igitur videtur quia amovendae et quaedam et quandoque legum sunt.
et in ipsis rebus : antiquas enim leges nimium rudes esse, et barbaras : armati siquidem incredebant Graeci, et uxores emebant invicem, et quotcumque vetusta jura alicubi exstant, penitus rudia sunt, ceu apud Cumas de eade lex est : si accusator multos testes inducat ex agnatis propriis, reum esse caelis, contra quem probatur. Quaerunt autem non patrium, sed bonum omnes : putandumque est priscos illos homines, sive ex terra geniti fuerunt, sive ex corruptione aliqua servati, simul fuisse ignoratos : et imprudentes, quod de terra natis dicitur, ut absurdum sit in eorum opinionibus persistere velle. Praeterea neque leges scripta meliores sunt, si sunt immutabiles : ut enim in aliis artibus, sic etiam circa civilem constitutionem, impossibile est singula ad minimum usque scriptis comprehendere ; necesse est enim ut generaliter scribantur : at illa quae aguntur, particularia sunt : ex his ergo videtur, et quasdam leges, et quandoque esse mutandas.
i Alio autem modo considerantibus reverentiae utique videbitur esse multae. Cum enim fuerit quod quidem melius modicum, assuescere autem facile solvere legem pravum. Manifestum quod sinendum quaedam peccata et legislatoribus et principibus : non enim tantum proderit qui mutaverit, quantum nocebit principibus rebellare assuescens.
Alio autem modo considerantibus cavendum videtur esse maxime : cum enim utilitatis quidem accessio prava sit, assuescere vero faciliter leges mutare, improbandum. Constat vero errata quaedam esse toleranda, et legislatorum, et magistratuum : non enim tantum proderit, qui corrigere perget, quantum nocebit assuefactio superioribus non parendi.
k Mendax quoque exemplum quod ab artibus : non enim simile movere artem et legem : lex enim robur nullum habet ad persuaderi praeter consuetudinem : hoc autem non fit, nisi per temporis multitudinem. Itaque facile mutare ex existentibus legibus, ad alteras leges novas, facere est debilem legis virtutem.
Mendax et de artibus exemplum : neque enim simile est mutare artem, atque legem : nam lex nullam vim habet, ut ipsi peraetur, nisi ex more : mos autem non fit, nisi temporis longitudine. Quare faciliter mutare leges ex praesentibus in alias novas, infirmam facere est vim legis.
I Adhuc autem, si mutandae, utrum omnes et in omni politia, aut non, et utrum a quocumque aut quibus? haec ta-
Praeterea si mutandae sunt leges, utrum omnes et in omni Republica, vel non, et utrum a quocumque aut quibus
<--- Page Split --->
men habent magnam differentiam. Propter quod nunc quidem dimittamus hanc considerationem, aliorum enim est temporum.
dam ? In his enim magna est differentia : quapropter nunc quidem omittamus considerationem hanc, nam aliorum est temporum.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
Postquam Aristoteles tradidit politiam Hippodami, hic disputat contra eam. Et dividitur in duas partes. In prima disputat contra divisionem quam fecit Hippodamus. In secunda disputat contra modum judicii, quem posuit, ibi (litt. e), Non bene autem nec de judicio, etc.
Circa primum tria facit. Primum disputat contra hoc quod uni parti dedit arma et non alii. Secundo ostendit quod cum meliores sint arma habentes aliis, ex parte illorum contingit quod quasi alii non erunt pars civitatis, ibi (litt. b), Sed oportet et meliores, etc. Tertio ostendit quod ex hoc quod Hippodamus divisit civitatem in tres partes, necesse est adjicere quartam, ibi (litt. d, circa medium), Si autem alteri quidem erunt, etc.
a Dicitergoprimo: Dubitabita utem utique aliquis, primum quidem circa divisionem multitudinis civium, scilicet quam fecit Hippodamus. Et subjungit rationem: Artifices, et agricolæ, et arma habentes, communicant politia omnes, una scilicet, ut dicit Hippodamus. Et determinat quomodo subdens: Agricolæ quidem non habentes arma, supple, sed terram quam colunt: artifices autem nec terram, nec arma. Et ex hoc infert conclusionem, ibi, Quare fiunt fere servi arma possideutium, et sic non concluduntur a politia secundum politiam Hippodami : politia enim æqualium est, et inter servum et dominum non est æqualitas : ergo nec una politia. Et quia posset aliquis re-
spondere, quod in hoc æquales sunt quod omnes participant principatu : objicit in contrarium dicens : Participare quidem igitur honoribus omnibus, æqualiter, supple, impossibile. Cujus dat rationem : Necesse ex arma habentibus constitui, et duces exercitus, et civium rectores, et principalissimos principatus, eo quod illi soli possunt repellere contraria insurgentia, et illi soli debent esse principes, quia soli possunt defendere a malis secundum illud Ecclesi. (vii, 6) : Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Hoc autem facere non possunt nisi habentes arma et spiritualia et carnalia. Ex hoc arguit : Non participantes autem politia, una scilicet secundum æqualitatem, sicut agricolæ et artifices cum habentibus arma non participant una politia, quomodo possibile est amicabiliter se habere ad politiam ? Quasi dicat, impossibile est. Et ita divisio Hippodami schisma et divisiones inducit inter cives in civitate : ergo est mala.
b Deinde cum dicit, Sed oportet et me liores, etc, inducit aliam rationem sumptam ab inæqualitate partium, dicens : Sed oportet, et, id est, etiam, meliores esse, id est, fortiores, arma possidentes ambabus partibus, scilicet agricolis et artificibus : quia aliter non possent constringi ab cis, et contineri. Hoc autem non facile. Cujus ratio est : Non multos existen tes, scilicet respectu duarum aliarum partium. Et addit tertiam rationem probantem idem : Si autem hoc erit, scilicet quod arma habentes principabuntur, quid oportet alios participare politia ? inutile enim erit : quia possidentes arma constituent quæ voluerint : et, supple, oportet
<--- Page Split --->
arma habentes, dominos esse constitutionis principium, aliquando autem contradicere non possunt.
c Deinde cum dicit, Adhuc agricolæ quam utiles, etc. ponit aliam rationem sumptam ex parte artificum, ad hoc idem dicens : Adhuc agricolæ quam utiles civitati ? scilicet secundum divisionem Hippodami. Habitum enim est in præcedentibus, quod agricolæ et cultores vinearum non sunt cives. Artifices quidem enim necessarium esse, supple, in civitate. Omnis enim civitas indiget artificibus : quia communitas et communicatio civium in civitate non potest fieri sine operibus artificum, sicut determinatum est in primo libro, et Aristoteles dicit in V Ethicorum.
Et subjungit aliam rationem, ibi, Et possunt procedere cum civibus, scilicet ad eamdem communicationem, quemadmodum et in aliis civitatibus ab arte, id est, ab opere artis. Alia autem translatio sic habet : « Et possunt fieri quemadmodum in aliis civitatibus ab arte, » id est, ab operibus artis.
Et subdit de tertia parte quæ est agricolarum, quod illa irrationabiliter ab Hippodamo ordinata est, ibi, Agricolæ autem acquirentes quidem arma possidentibus : ministrabant enim agricolæ arma possidentibus, id est, militibus cibum, rationabiliter utique essent aliqua pars civitatis, utiliter enim laborant ad politicam communicationem : et ideo pro parte civitatis essent habendi. Nunc autem propriam habent, secundum Hippodamum scilicet, et hanc, scilicet terram propriam colent, sibi scilicet, non aliis : quia secundum jus naturale, quod suum est, nemo cogitur alteri communicare.
d Deinde cum dicit, Adhuc autem comm unem, etc. ostendit insufficientem divisionem civitatis quam Hippodamus fecit, dicens : Adhuc autem iidem agricolæ communem, supple, terram colent : quia Hippodamus terram divisit in tres partes, ut præhabitum est, et illam partem, quæ communis est, quæ scilicet danda est mi-
litibus pro cibo, non possunt colere nisi agricolae, a qua, scilicet parte propugnantes habebunt cibum, siquidem ipsi colent : quia cum alii pugnant pro Republica, non poterunt laborare sibi cibum : unde justum est ut communibus expressis sustententur, juxta illud (I Corinth. ix, 7) : Quis militat suis stipendis unquam ? Non, id est, nonne utique erit pugnaus alterum, id est, altera pars : et agros colens, supple, alterum ? Quasi dicat, sic. Et confirmat per ipsum legislatorem, ibi, Vult autem legislator alterum esse : et ideo lex in codice est, quod si militi non datur stipendium ab aula, non tenetur militare.
Deinde cum dicit, Si autem alteri, etc. ostendit quod secundum divisionem Hippodami quam fecit de civitate in tres partes, necesse sit adjicere quartam, dicens : Si autem alteri quidem erunt, supple, colentes possessiones communes, ex quibus dantur stipendia, ab iis qui propria colunt et bellantibus, quarta iterum pars erit hujus civitati snullo participans, supple, cum aliis tribus partibus militum, artificum, et agricolarum qui colunt propria, sed aliena, supple, erit haec pars a politica, supple, trium partium, et sic insufficienter divisit Hippodamus civitatem in tres partes. At vero si quis eosdem ponat agricolas, eos scilicet qui propriam et qui communem colant, tunc multitudo deficiens erit fructuum, ex quibus, scilicet fructibus unusquisque, scilicet agricolarum, ministrabit, id est, procurabit duas domos, unam scilicet propriam, alteram militis pro republica militantis.
Deinde cum dicit, Et cujus gratia, etc. adducit aliam rationem, et ostendit inutilitatem talis legis et irrationabilitatem, dicens : Et cujus gratia, id est, propter quam rationem, non statim, id est, sine tali divisione, ex terra, supple, sibi appropriata et eisdem sortibus, id est, haereditatibus sibi attributis, cibum sument, sibi scilicet, et viris prelii, id est, ad prelium constitutis, exhibebunt, supple, sicut modo fit, quando unusquisque ex
<--- Page Split --->
propria sorte providet sibi, et postea per contributionem communnm dant stipendia militibus præliantibus bella communia.
Ex omnibus his concludit, ibi, Hæc igitur omnia multam habent turbationem, supple, et ideo divisio Hippodami inutilis.
e Deinde cum dicit, Non bene autem neque de judicio, etc. disputat contra modum judicii, quem dedit Hippodamus : et dividitur in quatuor partes, in quarum prima disputat de sententiis seorsum scribendis, secundum quas debet judicare judex ut prætor. In secunda disputat contra hoc quod dixit Hippodamus de his qui aliquid faciunt pro communi utilitate civitatis, quod honores speciales eis exhibendi sunt, ibi (litt. g), De eo autem quod invenientibus, etc. In tertia disputat de hoc, utrum melius sit antiquas leges tenere vel novas adinvenire, ibi (litt.g, circa medium), Incidit autem in aliud problema, etc. In quarta specialiter ostendit, quod melius est adhaerere veteribus, ibi (litt. g, circa medium), Quærunt autem totaliter, etc.
Dicit ergo primo : Non bene autem nec de judicio habet lex, Hippodami scilicet, judicare, significans, scilicet de qualibet causa a quolibet in pugillari proposita, dividentes, supple, et seorsum scribentes in pugillaribus quid sententiandum sit, causa simpliciter scripta, in pugillari scilicet, et fieri judicem, prætorem scilicet, disquisitorem, hoc est, discusssorem, scilicet ut discutiat scripta. Et subjungit causam : Hoc autem in disquisitione quidem, id est, discussione, et pluribus contingit : discussio enim non est nisi inter plures, sicut disputatio. Et ostendit rationem ex ipsa ratione disputationis, ibi, Colloquuntur enim, discutientes scilicet ad invicem de judicio : et hoc vocatur discussio causarum : in prætoriiis autem, supple, in quibus solus unus dijudicat, non est, supple, discussio : quia unus cum multis ibi colloqui non potest : sed contrarium hujus legislatorum, id est,
de numero legislatorum, multi statuunt. Et hujus contrarium, subdit, Ut judices non colloquantur ad invicem : hujus enim contrarium multi statuunt, scilicet quod judices colloquantur, et discutiant quid de qualibet causa sententiandum sit.
Deinde cum dicit, Deinde quomodo non erit, etc. adducit de hoc aliam rationem, dicens : Deinde quomodo non, id est, nonne erit plenum turbatione judicium, cum debere judex quidem existimaverit non tantum, supple, exhibere in emendam, quantum litigans, et non licet ei colloqui ad alios quorum consilio lis dirimatur. Et subdit rationem, ibi, Hic quidem, scilicet litigans, qui petit satisfactionem sibi fieri de injuria, viginti minas, supple, postulat, eo quod tanti existimat injuriam suam : judicat autem judex decem minas, supple, dandas, et non plus, eo quod tanta pecunia tanta sit redimenda injuria : et variat hoc judicium alio modo, subdens, ibi, Aut hic quidem plus, supple, judicat esse dandum, hic autem minus. Et dicit modum : Alius autem quinque minas dicit, supple, exhibendas pro injuria : hic autem quatuor. Et hoc itaque modo palam, id est, manifestum est : quia, scilicet in tali judicio, patientur : ii quidem omnia, oppressi scilicet condemnabunt, ii autem non, id est, nihil patientur, sed alios condemnabunt : quis igitur erit modus disputationis sententiarum ? ex quo, supple, non licet colloqui magis.
f Deinde cum dicit, Adhuc nullus dejerare, etc. ponit aliam rationem. Nullus dejera re cogit simpliciter abjudicantem aut condemnantem. Alia translatio habet sic : « Quia nullus jurare cogit simpliciterabnegantem aut accusantem.» Et ponit rationem : Si quidem simpliciter accusatio scripta est juste et non sub testibus, et judici non licet discutere. Et iterum hujus dat rationem, ibi, Non enim nihil debere, supple, reum abjudicans judicat, sed viginti minas, supple, judicat eum debere, secundum illud de-
<--- Page Split --->
jerat condemnatus, non computans debere viginti minas, sed multo minus : sic disceptatio erit inter judicem et condemnatum.
g Deinde cum dicit, De eo autem quod invenientibus, etc. disputat contra legem quam dedit Hippodamus de provisione puerorum illorum, qui bene fecerunt pro civitate, et de hoc quod et ipsi honorandi sunt in imaginibus et demonstratione. Dicit ergo : De eo autem quod invenientibus aliquid civitati utile oporteat fieri aliquem honorem, non est securum legem ferre. Et hujus causa potest esse, quia novorum inventio antiquitati derogat, et sic inter adhaerentes antiquitati et inventores novorum contentio surgit, quae non expedit civili communicationi : sed est boni aspectus, id est, grati aspectus, audire solum, scilicet si quis boni pro communitate aliquid inveniat. Hoc enim omnis debet grate audire, secundum illud Augustini in Regula : « Charitas quae non quaerit quae sua sunt, sic intelligitur, quia communia propriis anteponit. » Et ostendit rationem subdens, ibi, Habet enim calumnias et motus, supple, indignationis, si eveniat politiae, scilicet quibusdam adhaerentibus vetustati, et quibusdam quibus placent nova, acceptantibus, et sic dissidium fit in civitate.
Deinde cum dicit, Incidit autem in aliud problema, etc. ponit quaestionem, quod nova accipienda sunt non vetera, dicens : Incidit autem super hoc quaestio in aliud problema et considerationem alteram. Et hujus quaestionis dat rationem, ibi, Dnbitant enim quidam, utrum expediens aut nocivum civitatibus, supple, sit amovere patrias leges, scilicet a patribus et proavis observatas, scilicet si sit aliqua alia nova melior, quae per experimentum sit probata esse melior quam antiqua. Et quia dubium est hoc, objicit ad utramque partem. Et primo quod non expediat novas leges inducere, ibi, Propter quod quidem non facile dicto, scilicet quod novae leges acceptandae sint,
veloriter consuntire, id est, consentiendum est. Et dat rationem, ibi, Siquidem non expedit amoverr, supple, leges antiquas. Cujus ratio est : Autem, pro quia, contingit, supple, ex novis legibus, inducere quasdam legum solutiones, antiquarum scilicet, aut politiae, id est, totius civitatis, aut commune bonum, scilicet solventibus : civitas enim semper adhaeret antiquitati : et idcirco non expedit recipiere nova.
h Deinde cum dicit, Quoniam autem fecimus memoriam, etc. ostendit quod ista quaestio melius disputanda est ad utramque partem, dicens : Quoniam autem fecimus memoriam modicum, supple, de quaestione ista, amplius de ipso, scilicet quaesito dilatare melius, ut scilicet ad utramque partem disputetur. Et subliit rationem : Habet enim, quemadmodum diximus, dubitationem, scilicet utrum sit melius adhaerere antiquis vel accipere nova. Et videtur quod sit melius accipere nova, et dicit : Videbitur utique esse melius amovere, supple, antiqua, et accipere nova. Cujus ratio est : In aliis enim scientiis, omnibus scilicet sapientialibus, naturalibus et artificialibus hoc contulit semper, supple, acciperenova experimenta plusquam antiqua. Et dat exemplum : Puta medicinali mota extra paterna, id est, supra paterna. Nova enim experta a novis, extra paterna experimenta, meliora sunt : quia magis probata. Et in illis verum est quod dicit Priscianus : « Cujus auctores quanto juniores, tanto perspicaciores. » Et quod dicit Aristoteles in II Elenchorum, quod sic adinventae sunt artes, quod scilicet priores quaedam invenerunt, sed posteriores semper auxerunt usque ad perfectum. Et inducit aliud exemplum de alia scientia quae etiam experimentis perficitur, ibi, Et gymnastica, quae est pugillatoria ars, in qua posteriores multas bonas plagas invenerunt, quas ignoraverunt Antiqui.
Ex his universaliter concludit: Et totaliter artes omnes et virtutes, et vocat virtutes,
<--- Page Split --->
artes operativas, sicut in Ethicis. In omnibus enim illis, et artes et virtutes experimento perficiuntur, et meliores efficiuntur veteribus. Et ulterius ex his concludit generalem conclusionem, ibi, Quare quoniam unam harum ponendum etiam politicam, scilicet quae per experimenta proficit, palam : quia etiam circa hanc similiter necessarium habere : et ideo videtur ex hoc quod melius est novas leges accipere quam antiquas retinere, quia novae magis expertae sunt quam antiquae : habent enim novae quidquid antiquae habuerunt, et praeter hoc quaedam adinvenerunt.
Deinde cum dicit, Signum autem utique, etc. adducit ad idem adhuc rationem dicens : Signum autem utique fieri dicet aliquis in ipsis operibus : antiquas enim leges valde simplices et barbaricas esse, supple, aliquis inveniet. Et quia ante dedit exemplum, quod de hominibus est sicut de terra minerali, cujus quaedam pars portat aurum, quaedam argentum, quaedam ferrum, subdit : Ferrum enim portabant tunc Graeci, id est, nullam subtilem tunc habebant sapientiam, sed forocitate unus domabat alterum et subjiciebat eum, et uxores emebant ad invicem : et, sicut Tullius in fine Rhetoricae dicit, « Nemo sciebat quid essent honesta nuptiae. » Et hoc quidem faciebant Graeci, qui aliis praecellentiorees videbantur esse in sapientia. Quaecumque autem reliqua antiquorum sunt alicubi legalium, barbarorum scilicet, stulta omnino sunt : et dat exemplum, Puta in Cumis circa homicidia lex est. Alia translatio, « Puta in Hym circa Phœnicem lex est. » Si multitudo quaedam testium astilerit persequens homicidam, qui suorum esset cognatorum, reum esse homicidii fugientem, id est, si quis fugerit qui viderit cognatum suum interfectum, reus reputetur homicidii : quod omnino injustum est, quia ille nihil cooperatus est ad homicidium.
Deinde cum dicit, Quærunt autem totaliter, etc. ostendit quod melius non est
adhærere veteribus, et disputat contra Hippodamum ex iis qui novas habitationes in terris inducunt: illos enim necesse est inducere novas leges, et tales habitationes saepe necesse est fieri in mundo secundum revolutiones orbis, quae causant desolationem terrarum, secundum Philosophos. Dicit ergo : Quærunt autem totaliter, id est, universaliter, legislatores scilicet leges ponendo, non quod patrium, id est, quod non a patribus observatum, sed quod bonum omnibus : oportet enim saepe vetera mutare propter novos casus emergentes. Propter quod etiam in jure scribitur, quod vetus abrogatur per novum. Et est ratio ad hoc quod nova scribenda sunt potius quam vetera tenenda.
Deinde cum dicit, Verisimile quia primus, etc. ponit ulterius ad hoc rationem, dicens : Verisimile quia prius sive terrigenæ erant, sive ex corruptione quadam salvati sunt. Et tangit duo ex quibus fit terrarum nova habitatio secundum Philosophos astronomos, et præcipue secundum Socratem. Primum est de conjunctione Jovis et Saturni de triplicitate in triplicitatem, quae fit in ducentis quadraginta annis semper, eo quod istae duæ stella semper in triplicitate habent duodecim conjunctiones : conjunguntur enim de nono in nonum signum in quibuslibet viginti annis octava parte anni minus, et duodecies viginti faciunt ducentæ quadraginta. Et dicit Albumasar in libro de Magnis accidentibus mundi et conjunctionibus planetarum, quod hæc conjunctio de triplicitate in triplicitatem causat destructionem habitationum antiquarum civitatum, et ædificationes et populationes novarum in provinciis. Et illos qui sic primi habitant novas civitates, vocat terrigenas, quod necesse est primo rudes esse, eo quod experti non sunt. Sunt etiam in astronomia fabula vel tabula posita quæ vocantur diluviorum, maxime ignis et aquæ, sicut diluvium aquæ describitur in fabula de Pyrrha et Deucalione, et diluvium ignis in fabula de Phaetonte ab
<--- Page Split --->
Ovidio : in quorum utroque a corruptione universali quidam salvati sunt, a quibus postea disseminati sunt habitatores et cultores terrarum : et hos vocat, eos qui ex corruptione quadam salvati sunt : et dicit illos similiter esse sicut terrigenæ, supple, et contingentes et insensatos, propter similem causam, scilicet inexperientiam. Et hoc est : Quemadmodum et dicitur de terrigenis, supple, ab Antiquis, quod scilicet tales semper simplices et insensati fuerunt, sicut etiam ipse Aristoteles in primo Metaphysicorum dicit, quod « experientia artem fecit, inexperientia casum, » sicut ait Polus recte dicens. Ex iis concludit, Quare, id est, ergo inconveniens manere in horum dogmatibus : quia scilicet rudes et inexperti fuerunt. Et ex hoc concludit ulterius melius esse novas leges condere quam veteribus adhærere.
Deinde cum dicit, Adhuc autem nec scriptas, etc. ad idem adducit iterum aliam rationem, dicens : Adhuc autem nec scriptas, si immobiles melius, id est, melius est quod leges scriptæ non teneantur, etiamsi immobiles ex consuetudine. Cujus ratio est : Sicut enim et circa alias artes, scriptas scilicet a primis qui bene experti fuerunt, ita et circa politicum ordinem impossibile diligenter omnia scripta esse. Et dicit rationem, ibi, Universaliter enim necessarium scribere, id est, per universales rationes, actus autem qui regulantur secundum leges, non de universali, sed de particularibus sunt.
Ex his infert sic : Ex his quidem igitur, supple, rationibus, videtur, quod amovenda et quaedam et quandoque legum sunt, scilicet propter novos casus emergentes, quos non praviderunt Antiqui.
i Deinde cum dicit, Alio autem modo, etc. statim vadit in oppositum dicens : Alio autem modo considerantibus reverentia utique videbitur esse multæ, scilicet quod leges antiquæ et paternae maneant. Et ad hoc dat rationem, ibi, Cum enim fuerit quod quidem melius modicum, id est, cum parvum bonum adjicit
lex nova, tunc considerandum est utrum melius sit modicum, quod adjicit lex nova, vel malum, quod inducit solutio veteris. Et ostendit quomodo hoc considerandum, ibi, Assesscere autem facile solvere leges pravum, id est, pravum est quod cives assuescant facile solvere leges : propter quod et dicuntur leges sanctae, sanguine scilicet confirmatae : quia Romulus fratrem suum Remum occidit, quia solvit legem de non ascendendo super murum qui ascendit super murum, cum cautum esset in lege quod nullus ascenderet super murum, ne cives legem solvere assuescerent, videntes hoc in fratrem Regis esse judicatum.
Et ex hoc concludit : Manifestum, supple, ex hoc est, quod sinendum, id est, indulgendum, supple, est quaedam peccata, quae, supple, in legibus esse videntur, et legislatoribus et principibus. Quaedam autem dicit peccata : quia intelligit de peccatis parvis non impedientibus Rempublicam in civitate, et propter hoc melius esse ea dissimulare. Et ponit rationem, ibi, Non enim tantum proderit qui mutaverit, supple, antiquam legem propter parvum peccatum, quantum nocebit principibus rebellare assuescens : quia inde seditiones orientur. Rebellant autem, quia leges antiquas non tenent, quae promulgatae sunt a principibus.
k Et quia Hippodamus leges novas praeferendas antiquis probabat per artes, eo quod per posteriores auctæ sunt et melius traditæ, ideo respondet ad hoc, ibi, Mendax quoque exemplum quod ab artibus sumpsit, supple, Hippodamus. Cujus ratio est, Non enim simile movere artem et legem. Et ostendit in quo, ibi, Lex enim robur nullum habet ad persuaderi praeter consuetudinem : ars vero omne robur accipit ex persuasione rationis, e contra autem lex nullum robur habet præter consuetudinem, ut dictum est. Hoc autem, scilicet consuetudo, non fit nisi per temporis multitudinem. Ex his concludit, Itaque facile mutare ex existentibus legibus
<--- Page Split --->
antiquis, scilicet ad alteras leges novas, facere est debilem legis virtutem, quod valde damnosum est civitati.
1 Deinde cum dicit, Adhuc autem si mutandæ, etc. infert ulterius multas adhuc esse quaestiones de tali mutatione, dicens : Adhuc autem si mutandæ, supple, sunt leges, quæretur scilicet utrum omnes, et in omni politia, supple, sunt mutandæ vel non, et utrum a quocumque
sunt mutandæ, quærendum est. Hæc enim habent magnam differentiam : Propter quod nunc quidem dimittamus hanc considerationem, aliorum enim est temporum : in Pandecta enim, ubi tractatur de politia quæ est legis positiva, habet hoc determinari.
Et sic finitur pars, quæ est de politia secundum operationes Philosophorum, Socratis scilicet, Platonis, Phaleæ, Phedonis, et Hippodami.
CAPUT VII.
De Lacedæmoniorum Republica quantum ad servos, mulieres et possessiones.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a De ea autem quæ Lacedæmoniorum politia, fere autem de aliis politiis, duæ sunt considerationes. Una quidem, si quid bene vel non bene ad virtutis ordinem lege statutum est. Altera autem, si quid ad modum et ad suppositionem contrariae proposita ipsis politia.
De Lacedæmoniorum autem Republica et Cretensium, ferme autem et de aliis, duo sunt consideranda. Unum, si quid recte, vel non recte ad optimam constitutionem in illis sit ordinatum. Aliud, si quid ad suppositionem et modum subcontrariae sibi proposita Reipublica.
b Quod quidem igitur oportet futurae bene politice vivere necessariorum existere scholam, confessum est. Quo autem modo existere, non facile accipere. Thessalorum enim inopes molesti fuerunt multoties Thessalis. Similiter autem Laconi-
Quod igitur necessarium est in bene constituenda Republica necessariorum adesse facultatem, omnes fatentur: sed quemadmodum id futurum sit, non facile est comprehendere: nam et Penestiae Thessalorum multoties in ipsos Thessa-
<--- Page Split --->
bus servi : quasi enim insidiantes in infortuniis perseverant. Circa Cretenses autem nihil unquam tale accidit. Causa autem forte vicinas civitates, quamvis pugnantes ad invicem, neque unam esse compugnantem distantibus propter non expedire, etiam ipsis possidentibus praedia circa domos. Laconibus autem vicini inimici omnes erant : Argivi, et Messenii, et Arcades, quoniam et a Thessalis a principio discedebant propter bellare. Adhuc cum Achaicis vicinis, et Perrebiiis, et Magnesibus : videtur autem et si nihil alterum, sed quod curae quidem operosum esse, quo oporteat ad ipsos colloqui modo. Remissi quidem injuriantur et æqualibus dignificant seipsos dominis, et male ferendo viventes, insidiantur et odiunt. Palam igitur, quod non ex invenientibus optimum modum, quibus hoc accidit, circa servitutem.
los insurrexerunt. Et Ilotes Lacedæmoniorum in casibus eorum adversis numquam insidiari destiterunt, verum apud Cretenses nihil adhuc tale accidit. Causa forsan est, quia vicina civitates, quamvis invicem bellum gerant, tamen earum nulla rebelles recipit, quoniam id non conducit, quando et ipsæ nepiokou habent. At Lacedæmoniorum finitimi, omnes inimici erant, Argivi, Messeni, et Arcades : nam et Thessalis ab initio rebellarunt, dum cum finitimis Achaëis, ei cum Perrhæbiis, et Magnesiis gererent bellum. Videtur autem et si nihil aliud, attamen hoc ipsum esse perdificile, quemadmodum cum eis sit conversandum : nam si remisse erga illos te geras, superbienti illi quidem ac se pares dominantibus existimant : sin aspere tractentur, insidiantur atque odio habent. Patet igitur non reperire optimum modum eos quibus ista contingunt, circa subjectos.
c Adhuc autem ad mulieres remissio et ad electionem politiae nociva, et ad felicitatem civitatis : quemadmodum enim domus pars vir et mulier, palam quia et civitatem prope ei quod est, in duo dividi oportet putare, ut ad virorum multitudinem et mulierum. Itaque in quibuscumque politiis prave habet quod circa mulieres, medium civitatis oportet putare esse inordinatum lege.
Praeterea lenitas in mulieres, et ad propositum Reipublicae nocet, et ad directionem civitatis. Ut enim domus partes sunt vir et uxor, ita et civitatem bifariam dividi censendum est, in virorum multitudinem, ac mulierum. Quocirca in quacumque Republica male provisum est circa mulieres, in ea putandum est medietatem civitatis esse neglectam.
d Quod quidem ibi accidit. Totam enim civitatem legislator esse volens perseverativam, secundum viros quidem talis est, in mulieribus autem neglexit : vivunt enim voluptuose ad omnem intemperantiam et deliciose.
Quod ibi contingit : volens enim legislator totam civitatem esse duram, ac laborum patientem, in viris quidem id fecisse constat, in mulieribus autem non fecisse : vivunt enim molliter, ac in omnem licentiam dissolute.
e Itaque necessarium in tali politia honorari divitias. Aliterque et si existant a mulieribus continentes : quemadmodum multa militarium et bellicorum generum, vel etiam siquidem alteri honoraverunt eum qui ad masculos coitum : videtur enim is qui fabulose locutus est primus, non irrationabiliter conjunxisse Martem
Itaque necessarium in tali Republica divitias haberi in pretio : præsertim cum viri sint mulieribus obnoxii, quod accidit omnibus ferme militaribus bellicosisque gentibus, præterquam Celtis, aut si qui alii coitum masculorum palam receperunt. Videtur autem qui primus fabulatus est, non irrationabiliter Venerem
<--- Page Split --->
ad Venerem, aut enim ad eam quæ masculorum collocutionem, aut ad eam quæ mulierum videntur inhiantes omnes tales : propter quod apud Lacones exstitit, et multa dispensabantur a mulieribus in principatu ipsorum, quamvis quid differt mulieres principari, aut principes sub mulieribus regi ? Idem enim accidit : utili enim existente audacia ad nihil circularium nisi ad bellum, maxime nocivæ etiam ad hoc quæ Laconum erant. Ostenderunt autem in eo qui Thebæorum congressu : utiles quidem enim nihil erant, quemadmodum in aliis civitatibus. Tumultum autem exhibebant plusquam inimici.
Marti conjunxisse, quoniam omnes hujuscemodi homines proni sunt ad venerea, illisque obnoxii : itaque apud Lacedaemonios hoc fuit, multaque in eorum principatu a mulieribus administrabantur. At enim quid refert, utrum mulieres ipsæ gubernent, an eos qui gubernant a mulieribus gubernari ? Ita enim accidit. Cumque insolentia ad nullum obsequium utilis sit, nisi forte ad bellum, maxime nocivæ etiam ad hoc ipsum Laconum mulieres erant. Patefecerunt hoc in Thebanorum adventu : non enim magis utiles præstiterunt se quam aliarum civitatum mulieres, et turbam inferebant magis quam hostes.
f A principio quidem igitur videtur accidisse Laconibus rationabiliter mulierum remissio : extra domum enim propter militias peregrinabantur multo tempore, pugnantes ad Argivos bellum, et rursum ad Arcades et Messenios : vocantes autem se exhibebant legislatori præparatos factos propter militarem vitam : multas enim habet partes virtutis. Mulieres autem aiunt quidem conatum fuisse Lycurgum ducere ad leges : ut autem resistebant, discedere rursum. Causæ quidem igitur sunt hæ factorum ; quia palam, quia et hujus peccati. Sed nos hoc non consideramus cui oporteat veniam habere aut non habere, sed de eo quod recte aut non recte. Quæ autem circa mulieres habentia non bene, sicut dictum est et prius, non solum indecentiam quamdam facere politiæ ipsius secundum se, sed addere aliquid ad amorem pecuniæ-
Ab initio igitur irrationabiliter contigisse Lacedæmoniis videtur in mulieres indulgentia, cum per militiam multum domo abessent. Argivum primo, mox Arcadibus et Messeniis bellum inferentes. Irrefragantes enim seipsos legislatori præstabant, assuefacti propter milita rem vitam. Mulieres autem fertur Lycurgus deducere conatus ad leges, at ubi repugnabant, abstinuisse. Causæ igitur factorum hæ sunt, itaque et hujus admissi. Sed nos non id consideremus, cui venia danda sit, vel non danda, sed rectumne sit, vel non rectum. Quæ porro circa mulieres non bene se habent, videntur, ut diximus ante, non solum ipsa per se indecentiam quamdam facere Reipublicæ, sed impellere quoque ad cupiditatem pecuniæ.
g Post ea enim quæ nunc dicta sunt, eos qui circa irregularitatem possessionis increpabit utique aliquis : iis quidem enim ipsorum accidit possidere multam valde substantiam, iis autem omnino modicam : propter quod quidem ad paucos venit regio.
Post illa enim quæ nunc dicta sunt, inæqualitatem rerum possessarum quis reprehendat ? nam eorum quibusdam hoc evenit, ut magnam nimium opulentiam haberent, aliis vero, ut penitus exiguam. Quapropter ad paucos devenerunt agri.
h Hoc autem etiam per leges ordinatum est prave. Emere quidem enim aut
Hoc autem ex eo accidit, quia male fuerat lege provisum : emere quidem aut
<--- Page Split --->
vendere existentem fecit non bonum, recte faciens : dare autem et derelinquere potestatem dedit volentibus, quamvis idem accidere necessarium illo modo et isto. Sunt autem mulierum fere omnis regionis quinque partium duæ, hæredibus multis factis, et propter dotes dare magnas, quamvis melius nullam, aut modicam, aut mensuratam institutam esse. Nunc autem licet dare hæreditariam cuicumque voluerit ; et si moritur non disponens, quem utique derelinquat hæredem ? Iste cuicumque voluerit dat.
vendere, quod habeas, fecit non honestum, recte id quidem : sed donare, ac testamento relinquere concessit. Atque idem accidat necesse est, per hunc modum, et illum. Sunt enim mulierum fere ex quinque partibus totius regionis duae, multis hæredibus institutis, et traditione dotium magnarum. Atqui melius erat, aut nullam, aut parvam, aut mediocrem esse constitutam. Nunc autem licet donare ex testamento cuicumque, etiam si nullo instituto hærede decesserit.
i Igitur cum possit regio mille equites nutrire et quingentos, et viros ad arma triginta millia, neque mille multitudine erant. Factum est autem per opera ipsorum manifestum, quia prave ipsis habebant, quæ circa institutionem hanc : nullam enim plagam pertulit civitas,sed perit propter hominum paucitatem. Dicunt autem quod sub prioribus regibus dejiciebant politiam ut non fieri tunc hominum paucitas bellantibus multo tempore : et aiunt fuisse aliquando Spartiatas, et decem millia. Attamen sive sint vera ista, sive non, melius per possessionem regulatam replere viris civitatem.
Ex quo factum est ut regio sufficiens mille et quingentos equites alere, peditum vero triginta millia, nec mille quidem totos habeat. Probavit autem res ipsa prave apud illos in hac parte fuisse provisum. Quoniam uno modo plaga suscepta, civitas ea corruit, nec ultra pertulit ob hominum paucitatem. Aiunt etiam per tempora priorum regum, novos homines permultos civitate donatos, ob numerum civium, qui bello diminuti fuerant, ad augendum, et aiunt fuisse quandoque Spartiatas decem millia : attamen sive sint ista vera, sive non sint, melius est per adæquationem possessionum replere hominibus civitatem.
k Contraria autem, quæ circa filiorum procurationem lex ad hanc dejectionem. Volens enim legislator ut plures sint Spartiatæ, provocat cives quod plures faciant pueros. Est autem ipsis lex, cum qui genuerit tres filios aphuron esse : eum autem qui quatuor, sine vectigali omnium. Quamvis manifestum quod multis factis, regione autem sic divisa, necessarium multos fieri pauperes.
Contraria etiam quodammodo est huic provisioni lex illa circa prolem. Volens enim legislator quam plurimos fore Spartiatas, inducit cives ad multitudinem procreandam. Est enim illis lex, qui tres genuerit filios, eum esse immunem a custodia : qui vero quatuor, immunem esse ab omnibus. Atqui patet quod si multi gignantur, regione sit distributa, necessarium est multos fieri pauperes.
<--- Page Split --->
siderationes, in communi scilicet : una quidem, supple, consideratio est, si quid bene aut non bene ad virtutis ordinem lege statutum est. Cujus ratio est, quia, sicut vult Plato in politia sua, licet lex virtutem coactivam habeat ad malos, tamen tota legislatoris intentio est beatos facere cives, quod sine virtutis actu fieri non potest : felicitas enim, ut dicitur in primo Ethicorum, est proprii et connotauralis habitus operatio non impedit a. Altera, supple, consideratio est, si quid ad suppositionem, quam scilicet proponunt legislatores efficere per legem, et modum contrariae proposita ipsis politia, supple, statutum est et ordinatum. Et hujus ratio est, quia omnis sapiens legislator supponit aliquid in civitate per legem suam ordinari, et contrarium sua intentionis evacuare a civitate : et si haec secundum effectum inveniantur in lege, lex convenienter posita est : si autem non, lex erit reprehensibilis : et propter hoc dicitur in Timaeo Platonis, quod Critias dixit de maximo virtutis et famosissimo titulo quem gessit haec civitas, et dicit ibi Commentator, quod haec civitas Saytica nuncupatur, et sicut ibidem dicitur, haec civitas tota zelabat virtutem, et pacem, et scientiam, et cives ordinare ad legis rectitudinem et beatitudinem.
b Deinde cum dicit, Quod quidem igitur oportet, etc. ostendit qualiter politia convenienter ordinetur : et dicit, Quod quidem igitur, supple, ad talem politiam ordinandam, oportet futurae scilicet politia ordinanda, bene politice vivere necessariorum, id est, ministeriorum servorum, mulierum et aliorum subservientium, qui necessarii sunt in civitate, existere scholam, id est, disciplinam quamdam, qua erudiantur ad politicam vitam, confessum est, supple, ab omnibus et notum. Quia nisi erudiantur ad politicam vitam, turbabunt civitatem. Quo autem modo existere, supple, oporteat illam scholam, non facile est accipere : et hoc ideo est, quia diversorum, supple, ministrantium tan-
Hic incipit determinare de Politiis in principalibus civitatibus observatis, quae fuit secunda pars hujus libri. Et habet duas partes. In prima enim determinat politias in civitatibus observatas. In secunda politias eorum qui vixerunt vita solitaria, scilicet in ultimo capite, ibi (cap. 11), Eorum autem quae pronuntiaverunt, etc.
Prior harum dividitur in tres secundum tres civitates. In prima enim determinat de politia Lacedaemoniorum. In secundade politia Cretensium, ibi (cap. 9), Cretensium quidem autem politia, etc. In tertia de politia Carthaginiensium, ibi (cap. 10), Politiare autem videntur, etc.
Prima pars dividitur in tres. Primo enim ponit politiam Lacedaemoniorum, secundo disputat in contrarium, ibi (litt. c, circa finem), Itaque in quibuscumque, etc. Tertio ostendit cui principatui similis est, utrum scilicet monarchiae, vel aristocratiae, vel democratiae, ibi (cap. 8), At vero et quae circa Ephoriam, etc.
Circa primum tria facit. Primo ostendit qualis sit politia Lacedaemoniarum : secundo in quo conveniat et differat ab aliis, ibi (litt. b, circa principium), Thessalorum enim inopes, etc. Tertio quod inconveniens accidit in ea, ibi (litt. b, circa medium), Circa Cretenses autem, etc.
Circa primum duo facit, secundum duas considerationes quae sunt in ea. Primo ostendit quid bene aut non bene habeat ad virtutis ordinem. Secundo quid bene aut non bene habeat ad modum et suppositionem contrariae politiae, ibi, Altera autem si quid ad suppositionem, etc.
a Dicit ergo primo : De ea autem quae Lacedemoniorum polititia, supple, est, fere autem et de aliis politiis, scilicet in aliis civitatibus observatis, duae sunt con-
<--- Page Split --->
tum in politica communicatione diversi sunt mores et officia, quae una vel simili lege ordinari non possunt.
Deinde cum dicit, Thessalorum enim, etc. ostendit in quo politia Lacedæmoniorum conveniat et differat ab aliis, et ostendit esse necessarium, quod talis schola sit per contrarium, dicens: Thessalorum enim, id est, Thessalonicensium inopes, id est, populares, molesti fuerunt multoties Thessalis. Et hujus causa fuit, quia popularibus disciplina non erat proposita, et ideo reputabant se opprimi a majoribus : et aliquando propter hoc majores vel occidebant vel ejiciebant, sicut etiam nunc saepissime factum est, et hoc factum non fuisset si schola disciplinæ repressus fuisset populus. Et de hoc inducit aliud exemplum, ibi, Similiter autem Laconibus, id est, Lacedæmonibus servi, supple, populares, saepe molesti fuerunt. Et subdit rationem, ibi, Quasi enim insidiantes in infortuniis perseverant, id est, populares sive inopes vel servi Lacedæmoniorum scholam disciplinæ non habentes, reputantes se opprimi a magnatibus, semper perseverant insidiantes si aliquod infortunium accidat magnatibus, et addicti inimicis eorum expellant eos de civitate.
Deinde cum dicit, Circa Cretenses autem, etc. ostendit quibus tale inconveniens non accidit, ex schola scilicet quam dederunt popularibus, et dicit : Circa Cretenses autem nihil tale unquam accidit, scilicet propter contrariam politiam Cretensium et Lacedæmoniorum. Et subdit causam, ibi, Causa autem forte vicinas civitates, quamvis pugnantes ad invicem, pro terminis scilicet territoriorum, pro quibus saepe litigant vicinæ civitates : sicut etiam hoc tempore Episcopi pro terminis episcopatuum : neque unam esse compugnantem distantibus, supple, Cretensibus. Cujus causa est, quia Creta insula est, noc habet civitates vicinas cum quibus litiget de terminis : et ideo populares eorum non inveniunt quibus addantur ad molestationem magnatum. Et ponit ad hoc antiquum dictum, ibi, Pro-
pler non expedire, etiam ipsis possidentibus, terras scilicet, predia circa domos, supple, habere : quia vicini eorum desiderantes eadem predia, litigabunt cum eis : et si addantur eis ministri eorum, ejicientur : propter quod Cretensibus expediebat vicina sibi predia non habere. Naturale est enim omni animali, ut dicit Aristoteles in libro de Animalibus, pugnare pro cibo, domo, et pullis : et ideo una avis pugnat cum alia, propter vicinitatem nidi. Sic etiam una civitas cum vicina civitate pro terminis quos prope se habet : quod si non habeat, remanebit cum pace. Et haec fuit quidem in Creta causa pacis.
Deinde cum dicit, Laconibus autem, etc. ostendit per oppositum quod causa dissidii in aliis fuit vicinitas, dicens : Laconibus autem, id est, Lacedæmonibus vicini, inimici omnes erant. Et enumerat eos, scilicet Argivi, et Messenii, et Arcades : Argia enim et Messenia civitates erant Arcadiae. Et ultra addit de aliis civitatibus, ibi, Quoniam et a Thessalis, id est, Thessalonicsenibus, a principio, fundationis scilicet istarum civitatum discebant propter bellare, id est, ne propter vicinitatem cogerentur bellare cum eis. Et est simile ei quod dicitur (Gen. xm, 8 et 9) de Abraham et Loth : Ne quaso sit jugrium inter me et te, et inter pastores meos, et pastores tuos : fratres enim sumus : recede a me obsecro. Nota historiam.
Deinde cum dicit, Adhuc cum Achacis, etc. quia dixerat difficile esse accipere modum, quo teneantur ministri ne insurgant, ideo modum illum investigat, dicens : Adhuc cum Achaicis vicinis et Perrhæbiis et Magnesibus, supple, pugnant propter eamdem causam : et tanto malo occurrendum est per legem. Et hoc est : Videtur autem etsi nihil alterum, supple, eveniat, sed quod curae quidem, id est, ad curam operosum esse, id est, utile, quo oporteat ad ipsos colloqui modo, scilicet servos et subministrantes, ut scilicet per disciplinam coercantur. Remissi
<--- Page Split --->
quidem enim, id est, si magnates remissi sint ad servos colloquentes eis sicut amicis, et non sicut subditis, efficiuntur protervi, juxta illud Proverb. (xxix, 21) : Qui delicate a pueritia nutrit servum, postea sentiet eum contumacem. Et hoc est : Injurantur et aequalibus dignifcant seipsos dominis, juxta illud Proverb. (xxix, 19) : Servus verbis non potest erudiri : quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. Et idcirco operosum est quod talis disciplina imponatur, quod insurgere non possint nec addi inimicis. Et quia servi aliquando durius tenentur quam expediat, addit : Et male ferendo, id est, passionibus affecti, scilicet servi verberati et afflicti viventes sub dominis, insidiantur et odiunt : et propter hoc si accidat infortunium dominis, adduntur inimicis.
Ex hoc concludit : Palam igitur, quod non ex invenientibus, supple, Lacedæmonum legislatores optimum modum quibus hoc accidit, scilicet vilis injuria, circa servitutem : si enim invenissent optimum modum disciplinæ, non accidisset eis talis injuria.
c Deinde cum dicit, Adhuc autem ad mulieres, etc. postquam reprehendit disciplinam quam habebant ad servos Lacædomenes, reprehendit eam quam habebant ad mulieres, dicens : Adhuc autem ad mulieres remissio et ad electionem : Alia translatio « ad voluntatem, » permittere scilicet vivere muliere, politiae nociva, supple, est, et ad civitatis felicitatem. Et subdit rationem, ibi, Quemadmodum enim pars domus (sicut dictum est in primo libro) vir et mulier, palam quia et civitatem prope ei, id est, domui. Alia tamen translatio habet sic : « Prope ei quod est sine divisione esse, » id est, sine schismate. In duo dividi oportet putare : et hoc neglexit Lacedæmonius legislator. Et hanc divisionem oportet fieri, ut ad virorum multitudinem, supple, fiat et mulierum.
Deinde cum dicit, Itaque in quibuscumque, etc. disputat contra politiam
Lacedæmonum, et ostendit qualiter erat quantum ad aliqua, inordinata, dicens : Itaque in quibuscumque politiis, civitatum scilicet, si prave habet quod circa mulieres, supple, per disciplinam est ordinatum, medium civitatis oportet putare esse inordinatum lege, prave enim ordinatum, inordinatum est. Dicit enim Boetius, quod « omnis ordo in ratione boni determinatur. »
d Et hoc probat, scilicet quod aliquid erat inordinatum in politia Lacedæmonum, ibi, Quod quidem ibi accidit, in Lacedæmonia scilicet. Totam enim civitatem legislator perseverativam esse volens, in bono scilicet, secundum viros quidem talis est, scilicet ordinativus disciplinæ : in mulieribus autem neglexit, scilicet per disciplinam ordinare. Et hoc probat, ibi, Vivunt enim voluptuose, in Lacedæmonia, supple, mulieres, ad omnem intemperantiam, et deliciose, epulis scilicet vacantes et dissolutionibus.
e Ex ex hoc concludit hoc nocivum esse communicationi politicae, ibi, Itaque necessarium in tali politia honorari divitius, scilicet a viris : quia aliter non sufficerent mulieribus ad deliciosam vitam. Et quia posset aliquis dicere, quod etiam dixit Theophrastus, quod philosophiae et militaribus intendenti non expedit ducere uxorem, ostendit quod etiam hoc expedit politiae, ibi, Et si existant, aliqui legislatores qui dixerunt, supple, a mulieribus continentes debere esse, supple, viros, quemadmodum multa militarium et bellicorum generum, sicut dixerunt Plato et Theophrastus, scilicet milites debere se continere a mulieribus. Et assignarunt rationem, quod militantes pro Republica non debent habere rem privatam et familiarem, ne abstrahantur a communibus. Vel etiam siquidem alteri, supple, hoc dixerunt legislatores, quod tales deberent abstinere a mulieribus, illi, supple, honoraverunt ipso facto, eum qui ad masculos coitum. Unde Augustinus :
<--- Page Split --->
« Hoc facit meretrix in mundo, quod cloaca in palatio : tolle cloacam de palatio, et implebis palatium fœtore : tolle meretricem de mundo, et replebis mundum sodomia. » Et assignat rationem, quod militantes et bellicosi non possunt carere mulieribus, ibi, Videtur enim is qui fabulose locutus est primus, poeta scilicet, et fuit Hesiodus, non irritationabiliter, supple, videtur conjunxisse Martem ad Venerem : licet enim hæc fabula sit quæ componitur ex miris, tamen intendebat quod militaribus dediti, magis appetunt coitum : et est integumentum signatum in fabula. Et hoc est quod subdit : Aut enim ad eam quæ masculorum collocutionem, sive commixtionem, aut ad eam quæ mulierum videntur inhiantes omnes tales, scilicet militares et bellicosi. Ubi non habemus, inhiantes, alia translatio habet, titillantes, vel titillati omnes tales. Cujus ratio est in quodam libro de Problematibus quibusdam, quem transtulit quidam, dicandum Imperatori Frederico de Græco in Latinum, et incipit, « Cum essem in Græcia, venit ad manus meas liber, etc. » Et dicit ibi, quod militares et bellicosi propter hoc quod continue sedent in cquis, propter confrciationem et motum membrorum genitalium et dorsa equorum, magis quam alii titillantur ad coitum : et ideo præcepti Plato Athenis, quod militibus redeuntibus, mulieres solute non occurrerent ad fornices, id est, arcus triumphales in quibus militiae eorum imaginibus sculptis demonstrabantur, ne ibi commiscerentur eis : et quia arcus tales, fornices vocabantur, dictæ sunt etiam ipsæ mulieres fornices, et coitus earum fornicatio.
Deinde cum dicit, Propter quod apud Lacones, etc. adaptat quod dixit Lacedamoniis, dicens : Propter quod apud Lacones, id est, Lacedæmones, hoc exstitit, scilicet quod multum titillabantur ad mulieres, et multa dispensabantur a mulieribus in principatu ipsorum. Et hujus causa fuit, quia propter bella quæ age-
hant, raro domi fuerunt in civitate, et propter desiderium mulierum et amorem committebant eis Rempublicam dispensandam. Et hoc quidem fecerunt ad bellum procedentes, et quando domi fuerunt, tunc etiam ad voluntatem mulierum ordinabant Rempublicam, et principabantur. Et hoc est : Quamvis quid differt mulieres principari, aut principes sub mulieribus regi ? Quasi dicat, nihil. Et hoc probat : Idem enim accidit, scilicet dissolutio Reipublicæ. Et inducit adhuc aliam rationem, ibi, Utili autem existente audacia, militari scilicet, ad nihil circularium, id est, Rempublicarum in circuitu circumstantium, nisi ad bellum, maxime nocivæ etiam ad hoc, quæ Laconum, supple, mulieres, erant. Ostenderunt autem inutilitatem suam mulieres in eo qui Thebæorum congressu, vel insultu secundum aliam litteram, quem scilicet fecerunt in Lacones, utiles quidem nihil erant, scilicet in illo insultu, quemadmodum in aliis civitatibus, supple, etiam inutiles sunt. Et adjungit quomodo nocivæ fuerint : Tumultum autem exhibebant plusquam inimici, et per tumultum impediebant cives, ne ordinatis aciebus resisterent Thebanis.
f Deinde cum dicit, A principio quidem igitur, etc. excludit excusationem Lacedæmoniorum in tali politia et maxime ad mulieres : et dicit : A principio quidem igitur (et est principium habitationsi quando Lacedæmonia incepit habitari) videtur accidisse Laconibus, id est, Lacedæmoniis, rationabiliter mulierum remissio, id est, quod remissi erant circa mulierum retrictionem. Et ponit rationem, ibi, Extra domum enim propter militias peregrinabantur multo tempore : et tunc oportebat domos et civitatem mulieribus committere : et si dure tenuissent mulieres, non bene gubernassent, odium concipientes ad viros. Quare autem tunc peregrinabantur, subdit : Pugnantes ad Argicos bellum, qui eis finitimi erant : et rursum ad Arcades, qui
<--- Page Split --->
in altera parte finitimi erant, et litigabant cum eis de terminis, et Messenios, supple, etiam pugnantes. Et propter hoc amplexibus vacare non valebant : propter hoc oportebat quod remissi essent circa mulieres. Vacantes autem, supple, bellis, se exhibebant legislatori praeparatos factos, id est, expeditos, propter militarem vitam, exercendam scilicet. Et subdit qua ratione : Multas enim habet, supple militaris vita, partes virtutis, id est, fortitudinis, ut in tertio Ethicorum dicitur. Mulieres autem aiunt, supple, communiter, quidem conatum fuisse Lycurgum ducere ad leges, id est, ad legum ordinem : ut autem resistebant, scilicet mulieres, discedere rursum, supple, Lycurgum regem, ne scilicet cogeret mulieres ad legis ordinem.
Sed Aristoteles dicit quod haec responsio non sufficit nisi ad excusationem peccati, sed ad legis ordinem nihil, ibi, Causa quidem igitur sunt hae factorum, in Lacedæmonia scilicet circa mulieres: quia, id est, propter quod palam, quia et hujus peccati, remissionis scilicet circa mulieres, sunt hae eædem causæ. Et excludit hanc responsionem, ibi, Sed nos hoc non consideramus, cui scilicet actui oporteat veniam habere, aut non habere, sed de eo quod recte aut non recte, supple, est ad politicam urbanitatem. Et de hoc subdit, quod non recte se habet in Lacedæmonia : Quæ autem circa mulieres habentia, lege scilicet Lacedæmoniorum, non bene, supple, se habent, sicut dictum est prius. Et subdit causam : Non solum indecentiam quamdam facere politiæ ipsius, supple, videntur per se, quia scilicet inclinant ad masculorum concubitum, ut paulo ante dictum est, quæ maxima est indecentia et contra naturam : sed etiam addere aliquid ad amorem pecuniae, supple, videntur. Alia translatio sic : « Sed addere aliquid ad philocrimantiam, id est, ad amorem pecuniativæ : » quia sicut dictum est in primo, chrematistica pecuniativa est, quæ ad economicam pertinet.
g Deinde cum dicit, Post ea enim qua nunc dicta sunt, etc. sic ordinata politia ad servos et mulieres, incipit ordinare et reprehendere divisionem possessionum, quæ fuit in Lacedæmonia. Et dicit, Post ea enim. Alia translatio : « Post autem quæ nunc dicta sunt, » quæ circa inæqualitatem possessionis, sive irregularitatem, ut dicit alia translatio, increpabit utique aliquis. Et hoc est tertium quod reprehendit in politia Lacedæmoniorum, scilicet quod inæqualiter et irregulariter inter cives diviserunt possessiones. Et dicit causam reprehensionis, ibi, Iis quidem enim ipsorum, civium scilicet, accidit possidere multam valdesubstantiam, quibus scilicet lata prædia sunt, iis autem, aliis scilicet, omnino modicam, ex inæquali divisione prædiorum. Et quantum hoc damnificet civilitatem, subdit : Propter quod quidem ad paucos venit regio, scilicet viros. Quibusdam enim dilatantibus possessionem suam, alii excluduntur et in regione non possunt permanere.
h Sed quia posset dicere aliquis, quod hoc non esset ex legislatore, nec ex lege, sed ex avaritia civium, occurrit, et dicit hoc esse per leges prave ordinatas, ibi, Hoc autem et per leges ordinatum est prave. Et ostendit in quo : Emere quidem enim aut vendere existentem, scilicet civem fecit non bonum, recte faciens. In hoc enim recte fecit, quod emere et vendere dixit non esse bonum : quia per hoc cives remanent in possessionibus suis et habitant terram. Et subdit quid non recte fecit, ibi, Dare autem et derelinquere, possessiones scilicet, potestatem dedit volentibus, scilicet legislator. Et ostendit inconveniens quod ex hoc accidit, ibi, Qnamvis idem accidere necessarium, supple, sit illo modo et isto : si enim aliquis dat possessiones suas, exhaereditabitur sicut si vendidisset, et sic recedet de terra, et terra per consequens desolabitur. Et ostendit pravitatem istius legis per exemplum, ibi, Sunt autem mulierum feromnis regionis, Lacedæmoniae scilicet,
<--- Page Split --->
quinque partium duæ hæredibus multis factis, id est, quidquid invenitur in bonis alicujus defuncti, dividitur in quinque partes, quarum duæ dantur mulieribus : omnibus autem aliis hæredibus, quodcumque fuerint, tres aliae dantur. Et subdit rationem quare hoc ordinavit legislator, ibi, Et propter dotes dare magnas, id est, quia mulieribus dotes magnæ dandæ sunt, propter honorem matrimonii. Et hoc ipsum increpat tamquam prave ordinatum, ibi, Quamvis melius, supple, esset, nullam, dotem scilicet, aut modicam, aut mensuratam institutam esse. Tunc enim unusquisque remaneret in hæreditate sua : et magnorum domus et nobilium conservarentur, et civitas remaneret populata et abundans. Et ulterius ostendit pravitatem istius legis, ibi, Nunc autem, scilicet tali ordinatione facta, licet dare hæreditatem, cuicumque voluerit. Alia translatio : « Nunc autem licet dare sortem cuicumque voluerit. » Et vocat sortem hæreditatis partem eum contingentem : et si moritur, non disponens, supple, per testamentum, vel non habens hæredes, quem utique derelinquat hærcden ? iste scilicet, hæres cuicumque voluerit dat.
et observatum, ibi, Dicunt autem, quod sub prioribus regibus, Carillo scilicet et Nino (ut inferius habebitur) dejiciebant politiam, id est, civilitatem, scilicet ex legibus antiquis ad istas novas. Alia translatio sichebet : « Dicunt autem quod in prioribus quidem regnis, statuerunt cum politia. » Sequitur, ut non fieret tunc, id est, aliquando hominum paucitas bellantibus multo tempore. Et est sensus, quod statuerunt ut nihil fieret in civitate, propter quod numerus bellantium diminueretur, etiamsi multo tempore bellarent, et aiunt fuisse aliquando Spartatas decem millia, supple, pugnatorum, quae non licebat dimittere. Spartiatæ autem et Lacedæmones sunt idem, et habebant confederationem cum Judæis, sicut dicitur in II libro Machabæorum (xiv,16 et seq.), et etiam cum Romanis : quia bellicosi viri erant, et quærebant auxilium ab aliis. Deinde redit ab antiquo dicto, subdens : Attamen sive vera ista sint, sive non, scilicet quæ dicuntur de Antiquis, melius, supple, est per possessionem regulatam, lege scilicet, replere viris civitatem, quam sine lege unusquisque juxta suum placitum alienet suas possessiones, et ex hoc in solitudinem redigatur civitas.
i Et ex hoc concludit inconveniens quod accidit, ibi, Igitur cum possit regio, scilicet per communem contributionem, nutrire mille equites et quingentos, et viros ad arma triginta millia, per communem scilicet contributionem, neque mille multitudine erant, tandem scilicet possessione eis diminuta, qui contributionem faciebant. Et hoc ostendit in exemplo, ibi, Factum est autem per opera ipsorum, scilicet Lacedæmoniorum, manifestum, quia prave ipsis, id est, ad nocumentum ipsorum habebant quæ circa institutionem hanc. Et ostendit in quo : Nullam enim plagam ab hostibus, supple, pertulit civitas, sed periit propter hominum paucitatem, scilicet ex institutione istius legis : quia depauperatis civibus, relicta est civitas. Et ad hoc inducit antiquum dictum
k Deinde cum dicit, Contraria autem et quæ circa, etc. post reprehensionem de servis, mulieribus, et possessionum divisione, ponit reprehensionem legis eorum circa generationem filiorum, dicens : Contrario autem et quæ circa filiorum procreationem lex ad hanc dejectionem, scilicet quod remaneat populata civitas viris repleta. Volens enim legislator ut plures sint Spartiatæ, id est, Lacedæmonii, provocat cives quod plures faciant pueros, scilicet uxores plures et concubinas concedendo : quia, sicut dicit Ulpianus, concubinatus ex lege procedit. Et subdit, Est autem ipsis lex, supple, Spartiatis, eum qui genuerit tres filios, Aphuron esse, id est, ad Aphuroniam dignitatem eligi. In civitate enim dicebantur Aphori vel Ephori procuratores pu-
<--- Page Split --->
blicorum negotiorum. Et ad hanc dignitatem meruit cligi qui generaret tres filios. Eum autem qui quatuor, supple, genuerit filios, sine vectigali omnium, supple, esse. Et est vectigal teloneum quod de vectis et vehendis mercibus dabatur ad stipendia militum, qui vias tutas faciebant effugando latrones et praedones. Et subdit istius legis reprehensionem, ibi, Quamvis manifestum, supple, sit,
quod multis genitis, et sic multis factis, regione autem sic divisa, ut dictum est supra, scilicet ut unusquisque possit alienare possessionem, necessarium est multos fieri pauperes : et, sicut in praehabitis dictum est, paupertas est causa dissensionis : et sic divisio inducetur in civitate, quae contraria est communicationi politicae.
CAPUT VIII.
De Lacedæmoniorum Republica quantum ad principes, populum et bellatores.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRASLATIO.
a At vero, et quæ circa Ephoriam, prave se habent. Principatus enim dominus quidam maximorum ipsis est : fiunt autem ex populo omnes, ut et multoties incidat homines valde pauperes in locum principum, qui propter penuriam venales erunt. Ostenderunt autem multoties et prius, et nunc autem in Andriis : corrupti enim argento quidam, quantum in ipsis, totam civitatem perdiderunt. Et propter principatum esse valde magnum et æquityrannicum, regere populum scipsos cogehant reges, ut et sic simul lædatur politia.
At enim et quæ circa Ephoros constituta sunt, prave se habent, hic enim magistratus maximarum apud illos rerum potestatem habet. Sumuntur autem ad eum ex plebe omnes, ut multoties contingat homines valde pauperes in hac potestate constitui, qui propter egestatem venales sint. Ostenderunt id et saepe prius, et nunc in Andriis. Corrupti enim pecunia quidam, quantam in se fuit Rempublicam everterunt. Et propter ejus magis tratus nimiam potestatem, ac tyrannidi parem, reges ipsos populares fieri compulerunt, ut in hac quoque parte Respublica læderetur.
<--- Page Split --->
b Democratia autem ex Aristocratia accidebat : continet quidem igitur politiam principatus hic : quiescet enim populus, eo quod participet maximo principatu. Itaque sive propter legislatorem, sive propter fortunam hoc evenerit, utiliter habet rebus. Oportet enim politiam salvandam omnes velle partes civitatis esse, et permanere has. Reges quidem igitur propter ipsius honorem sic habent, boni ' autem propter senatum : praemium enim principatus iste virtutis est : populus autem propter Ephoriam, constituitur enim ex omnibus. Sed eligibilem oportebat principatum esse hunc ex omnibus quidem, non autem isto modo quo nunc, puerilis enim est valde. Adhuc autem et judiciorum magnorum sunt domini existentes quicumque : propter quod quidem non propria sententia melius judicare, sed secundum litteras et leges. Est autem et diceta Ephororum non consona voluntati civitatis : haec quidem enim remissa valde, in aliis autem magis accedit ad durum, ut non possint perseverare, sed latenter legem transgredientes fruantur corporalibus delectationibus.
Popularis enim status ex optimate resultavit. Continet tamen Rempublicam magistratus iste : aequiescit enim plebs, ex eo quia maximi magistratus capax est. Ita, sive per legislatorem, sive per fortunam evenit hoc, utiliter se habere. Oportet enim Rempublicam quae duratura sit, velle ut omnes civitatis partes constent, atque in statu suo permaneant. Reges ergo propter honorem suum ita se habebunt, praestantes autem viri propter senatum : nam ea dignitas virtutis est praemium. Plebs autem propter Ephoriam, nam constituitur ex omnibus. Sed oportebat hunc magistratum sumi quidem ex omnibus, non tamen per hunc modum, per quem nunc fit : est enim nimium puerile. Praeterea et judicandi de magnis rebus potestatem habent homines contingentes : itaque melius foret non secundum propriam mentem eos judicare, sed secundum litteras, et leges. Est autem Ephororum vita nequaquam conveniens proposito civitatis, nam Ephori quidem molliter vivunt. In caeteris autem tanta asperitas est vitæ, ut nequeant homines illam perferre, sed clam transgredientes legem, voluptatibus fruantur.
e Habent autem et quae circa seniorum principatum, non bene ipsis. Placidis enim existentibus et eruditis sufficienter ad andragathiam, id est, ad virilem bonitatem : forsitan utique dicet aliquis expedire civitati, quamvis per vitam dominos esse judiciorum magnorum, formidabile sit. Est enim quemadmodum et corporis, et mentis senectus. Modo autem isto eruditis, ut legislator ipse diffidat, ut non bonis viris non securum. Videntur autem et velle videri dativi et inutiliter tribuentes multa communium qui participes fuerunt principatus istius. Propter quod melius est ipsos non sine correctione esse : nunc autem sunt. Videbitur autem utique Ephororum principatus omnes corrigere prin-
Senatorum quoque potestas non recte apud illos constituta est. Nam quod sint viri boni ac sufficienter ad virtutem eruditi, dicet forsan aliquis civitati conducere. Enimvero quod per omnem vitam magnis de rebus decernendi potestatem habeant, periculosum est. Est enim ut corporis, sic etiam et mentis senectus. Per hunc autem modum eruditis, ut legislator ipse diffidat, tamquam non bonis viris, nequaquam tutum. Videntur autem hi, qui in hac potestate constituti sunt, largiendi gratificandique permultam facultatem habere. Quapropter melius erat eos rationi reddendae subjectos esse, nunc autem non sunt. Videtur autem Ephororum magistratus omnes alios magistratus corrigere. In hoc autem nimium certe
<--- Page Split --->
cipatus. Hoc autem Ephorìae magnum valde donum, et modo non hoc dicimus oportere dare correctiones.
illis permissum, et non per hunc modum dicimus rationem reddere oportere.
d Adhuc autem et electio quam faciunt seniorum secundum judicium, est puerilis : et ipsam petere qui principatu dignificabitur, non recte habet. Oportet enim et volentem, et non volentem principari, qui dignus est principatu. Nunc autem quod et circa aliam politiam legislator videtur faciens : amatores enim honoris constituens cives, his usus est ad electionem senum. Nullus enim utique principari quaeret non amator honoris existens, quamvis injustitiarum voluntariarum plurima quidem accidant fere propter amorem honoris, et amorem pecuniarum hominibus.
Insuper creatio ipsa senatorum quam per suffragia faciunt, perlevis est, ac ipsum petere qui eligendus sit, non recte se habet : oportet enim et volentem et non volentem ad magistratum assumere, si dignus sit eo magistratu. Nunc autem idem facere in hoc videtur legislator quod in alia Republica.Ambitiosos enim faciens cives, illis utitur ad senatorum delectum. Nemo enim magistratum petet, nisi honoris sit affectator : atqui pleraque eorum quae homines injuste faciunt, per ambitionem et avaritiam committuntur.
e De regno autem si quidem melius existere civitatibus, aut non melius, alius sit sermo : sed etsi melius, non sicut nunc, sed per ipsius vitam unumquemque judicare regum. Quod autem legislator neque ipse putat posse facere optimos, manifestum : diffidit enim ut non existentibus sufficienter bonis viris : propter quod quidem emittebant simul legatos inimicos, et salutem putabant civitati esse dissidere reges.
De regia vero potestate, utrum melius sit eam in civitatibus existere, necne, alia foret disputatio : attamen melius, non ut nunc quidem, sed pro vita cujusque regis judicare. Quod autem ne ipse quidem legislator credit se facere bonos et honestos, manifestum est : diffidit enim quasi non sint ad sufficientiam boni viri. Itaque legatos simul mittebant inimicos, ac salutem civitatis esse putabant seditiones regum.
f Non bene autem neque circa convivia vocata lege statutum est ab eo qui instituit primum. Oportebat enim de communi magis esse synodum, quemadmodum in Creta : apud Lacedæmonas autem oportet ferre etiam valde paüperibus quibusdam existentibus, et hoc consumpto non potentium expendere : quare accidit contrarium legislatoris voluntati, vult quidem enim democraticum esse præparationem conviviorum : fit autem minime democraticum sic lege statutum : participare quidem enim non facile valde pauperibus. Determinatio autem politiæ ista est ipsis patria, non potentem hoc tributum ferre non participare ipsa.
Non bene etiam circa comessationes, quae illi Phiditia nominant, constitutum est ab initio : oportebat enim magis ex publico esse conventum, quemadmodum in Creta : sed apud Lacedæmonios unusquisque conferre habet, et si sint quidam longe pauperrimi, qui hujus sumptum nequeant conferre. Ex quo fit, ut legislatori contra eveniat quam ipse voluerit. Voluit enim civitatem popularem facere per comessationes, sed contra accidit, cum sit non facile pauperibus comessationum esse participes. More enim majorum sic apud eos diffinitur, ut qui comessationum particeps esse nequeat, is ad Reipublicæ gubernationem non admittatur.
<--- Page Split --->
g Eam autem quae circa navigii prineipes legem et alteri quidem increpuerunt recte increpantes : seditionis enim fit causa : sub regibus enim existentibus militaribus sempiternis navarchia fere alterum regnum.
Legem vero, quae est circa praefectos classis, et alii quidem improbantur. Recte quidem : est enim seditionis causa. Nam cum reges sint belli duces, praefectura illa perpetua, fere altum est imperium.
h Et hoc autem suppositionem legislatoris increpabit utique aliquis : quod quidem et Plato in legibus increpuit : ad partem enim virtutis omnis ordinatio legum est, scilicet et bellicam : haec enim utilis ad dominari. Igitur salvabantur quidem bellantes, peribant autem principantes propter nescire vacare, neque ad virtutem exercitari nulla exercitatione altera principaliori quam bellica. Hoc autem peccatum non modicum : putant enim fieri bona, quae circa res bellicas, per virtutem magis quam per malitiam, et hoc quidem bene : quod tamen haec meliora virtute suspicantur, non bene.
Et sic suppositioni legislatoris succenseri potest, quod et Plato in legibus suis censuit. Ad partem enim virtutis tota ordinatio illarum legum contendit, scilicet bellicam. Haec autem utilis ad victoriam consequendam : itaque salvi erant bellum gerentes, peribant vero rerum potiti, quoniam nec otium agere, nec quidquam aliud exercere sciebant prestabilius quam rem militarem. Illud quoque erratum non sane minus, quod putavit bona illa quae ad bellum pertinent, ex virtute magis quam ex vitio fieri: et in hoc quidem recte : sed quod haec potiora quam virtutem ipsum putant, in hoc non recte.
i Prave autem habet et circa communes pecunias Spartiatis: neque enim in communi civitatis est nihil, bella magna coactis præliari, inferuntque male : eo enim quod Spartiatarum est plurima terra, non requirunt ab invicem illationes: accidit autem contrarium legislatori quam expediebat Civitatem quidem enim fecit sine pecuniis, idiotas autem amatores pecuniarum. De Lacedæmoniorum quidem igitur politia in tantum dictum sit : haec enim sunt, quae maxime utique quis increpabit.
Male etiam circa pecunias publicas constitutum apud illos est, quia neque in publico habent quidquam, et magna bella gerere coacti, pecunias ægre conferunt : nam quia Spartiatarum est plurimum agri, non examinant invicem collationes, et evenit legislatori contra quam commodum est, publice inopiam, privatim avaritiam inducere. De Lacedæmoniorum igitur Republica hactenus dictum sit, nam hæc sunt quæ maxime quis reprehendet.
<--- Page Split --->
in locum principum, scilicet Ephororum, qui utique propter paupertatem, vel penuriam secundum aliam translationem, venales erunt. Ostenderunt autem mulloties et prius, scilicet multis propter paupertatem, et nunc autem, scilicet in civitate Lacedæmonum in atriis vel in andriis secundum aliam translationem, id est, in privatis habitationibus, supple, saepe ostendunt. Et ostendit modum, ibi, Corrupti enim argento, supple, in privato, quidam, quantum in ipsis, supple, fuit, totam civitatem perdiderunt, nisi forte proditum fuisset et ab aliis obviatum. Et propter hoc principatum esse valde magnum, supple, Ephorium principatum, et æquityramicum, id est, æquabitur principatu tyrannico : quia etiam tyranni subjici ipsis cogebantur et reges. Erant enim in civitate quasi principes, sine quorum consilio nihil potuit fieri, neque per regem, neque per tyrannos qui propugnatores erant civitatis : ut et sic lædatur politia : quia potestate ad cos devoluta, omnes alii opprimuntur.
b Deinde cum dicit, Democra tia enim ex aristocra tia, etc. in comparatione illius, scilicet Ephoriae, laudat democratiam, et incipit hic secunda pars prime partis, et dicit : Democra tia enim quae est principatus populi, sive divitum, ex aristocra tia accidebat : aristocra tia autem, sicut in ante habitis dictum est, principatus est virtuosorum, et accidebat ex aristocra tia democra tia : quia quando virtuosi non inveniebantur, eligebantur divites loco ipsorum. Et ostendit utilitatem illius principatus, subdens : Continet quidem igitur politiam principatus hic, democraticus scilicet. Et ostendit quomodo, Quiescet enim populus, scilicet sub democratico principatu, eo quod participet maximo principatu, id est, communissimo, democratico scilicet : itaque sive per legislatorem, qui scilicet hoc instituit, sive propter fortunam, quae scilicet ad hoc provexit, secundum eos qui fatum ponunt, hoc evenit. Alia translatio
Postquam Aristoteles reprehendit leges Lacedæmoniorum de servis, mulieribus, divisione terrarum, et procreatione filiorum, hic reprehendit eas de institutione principatuum. Et dividitur in tres partes. In prima reprehendit institutionem Ephororum, et ostendit eam non esse consonam voluntati civitatis. In secunda ostendit talem electionem esse puerilem, ibi (litt. d), Adhuc autem electionem quam faciunt, etc. In tertia reprehendit institutionem quam faciunt de regno, ibi (litt. e), De regno autem siquidem, etc.
Circa primum duo facit. Primo ostendit malam esse institutionem Ephororum, eo quod corrupta est et facile corruptibilis. Secundo ostendit, quod contraria est voluntati civitatis, ibi (litt. b, circa finem), Est autem est dicta Ephororum, etc.
Circa primum duo facit. Primo ostendit malam esse Ephoriam eo modo quo observabatur a Lacedæmoniis, licet utilis esset secundum se. Secundo in comparatione ejus laudat democratiam, ibi (litt. b), Democra tia enim ex aristocra tia, etc.
a Dicit ergo primo: At vero et quae circa Ephoriam, id est, institutionem procuratorum qui procurabant publica negotia, sicut judices et hujusmodi, prave se habent. Et ponit rationem, ibi, Principatus enim proprius per se magnatorum ipsis est: quia magnates divites et nobiles, non habent causam quare corrumpant judicium vel civilitatem. Illi enim dederant, ut ex communi populo tales cligerentur: et hoc erat pravum. Et hoc est: Fimt autem ex populo omnes, scilicet secundum leges Lacedæmoniorum, ut et, id est, etiam multoties incidant homines valde pauperes
<--- Page Split --->
habet : « Accidit utiliter rebus, » id est, utile est communitati civitatis. Et ostendit quomodo, ibi, Oportet enim politiam salvandam omnes velle partes civitatis esse, scilicet quod in civitate sint omnes politiae, regnum scilicet, aristocratia, et democraia. Habitum est enim in praecdentibus, in disputatione contra Socratem, meliorem esse politiam compositam ex omnibus, et permanere has. Reges quidem igitur propter ipsius honorem, sic se habent, ut scilicet reges sint xaloxayaoi, id est, virtuosi, supple, debent permanere propter yepouav. Et dicitur yepouva a yipow quod est senex, hic autem ponitur pro honorabilitate : quia honor est praemium virtutis, ut dicitur in primo Ethicorum. Propter quod etiam hic addit: Praemium enim principatus iste virtutis est : propter quod etiam in VIII Ethicorum dicitur aristocratia, hoc est, principatus virtutis. Populus autem, supple, quiescet a seditione, propter Ephoriam, id est, quia assumuntur ad procurationes publicorum negotiorum, et sic aliquo modo participant principatum, et sic tota civitas quiescit, quando quilibet participat principatu sibi debito. Unde TitusLivius scribit in gestis Romanorum, quod Scipio dixit ad Domitianum qui insertus erat senatoribus : « Consentias me esse Senatorem, et ego consentio te esse principem : » et cum nollet, a senatu jussus est Domitianus interfici, et praeceptum, ut nomen infaustum e lignis et lapidibus eraderetur, juxta illud Proverb. (x, 7) : Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescent. Quare autem populus quiescit participando istum principatum, subdit rationem, ibi, Constituitur rurim ex omnibus, scilicet Ephoricus principatus. Sed eligibilem opor tebat pr incipatum esse hunc ex omnibus quidrum, id est, quia ex omnibus tales eligebantur: non autem isto modo, supple, portebat eos eligi, quo nunc, supple,
eligunt, Lacedaemones scilicet ex paupéribus. Et subdit quare : Puerilis enim est valde, supple, talis electio.
Deinde cum dicit. Adhuc autem et judiciorum, etc. adhuc assignat aliam rationem dicens : Adhuc et judiciorum magnorum sunt domini aristitutes : quia sententiae non dabantur nisi secundum dicta eorum : et hoc fuit periculosum, quia facile erant corruptibiles, quicumque sic eligebantur de populo : et quia erant facile corruptibiles, ex hoc concludit : Propter quod quidem non propria sententia melius judicare, supple, est, hoc est, non dictata sententia a quolibet Ephoro, sed secundum litteras et leges, id est, secundum scriptas leges melius est judicare. Et hoc est etiam lex Domini Deut er. 6 : « In judicio non acquiescas plurimorum sententiae, ut a veritate devies t. »
Deinde cum dicit, Est undum et dizeta Ephororum, etc. arguit principatum Lacedæmoniorum, eo quod erat contrarius voluntati civitatis : et quia apud eos erat triplex principatus, ideo hæc pars habet tres partes. Primo enim arguit malam institutionem Ephororum. Secundo quia etiam seniores eligebant pro consulibus, modum electionis illorum arguit, ibi, Adhuc autem et electionem, etc. Tertio quia habebant regnum et regem, modum illius reprehendit, ibi (litt. d), De regno autem siquidem melius, etc.
De Ephoris autem dicit, quod dieta Ephororum non consona fuit voluntati civitatis, eo quod erat nimis delicata et magnarum expensarum plusquam civitas posset sustinere. Et hoc est quod dicit : Hæc quidem remissa valde est. Ephori enim sibi indulgentes ordinabant magnas et sumptuosas diætas et expensas. In aliis autem qui etiam intendebant communitati et Reipublicæ, magis credid ad durum : illis enim ordinabant durissimas diætas et parvarum expensarum, ut non possent
<--- Page Split --->
perseverare, sed latenter legem transgredientes fruantur corporalibus delectationibus : et hoc erat iniquum sibi magnas et aliis parvas constituere expensas, qui aequaliter communitati civitatis intendebant.
e Deinde cum dicit, Habetnt autem et qua? circa, etc. ponit aliam rationem dicens : Habetnt autem et qua? circa seniorum principatum, non bene ipsis. Eligebant enim seniores qui per totam vitam principarentur in consulatu et essent proconsules : et hoc dicit non esse tutum nec bonum. Primo tamen ponit rationem : quia id bene fieri videtur, ibi, 'EpiEXKEiE: enim, id est, superjustis : dicit enim Commentator super V Ethicorum, quod 'EpiEXKvY est superjustus, ab iEi quod est supra, et iXKEiA quod est justitia : et sunt illi qui sciunt quando lex tenenda et solvenda est : eo quod quandoque melius et utilius sit civitati legem tenere, quandoque solvere. Dicit ergo, quod talibus senioribus constitutis, 'EpiEXKEiE: sic existentibus et eruditis sufficienter ad aBpaxaBax, id est, ad virilem bonitatem, forsitan utique dicet aliquis expedire, quamvis civitati per vitam dominos esse, scilicet quia melius sciunt regere quam aliqui novi experti (et hoc etiam movit Lacedemones ad constitutionem talis legis) judiciorum magnorum formidabile sit, supple, per vitam dominos esse. Et de hoc ponit rationem ex parte senectutis, ibi, Sic enim est quemadmodum et corporis et mentis senectus, senescente enim corpore, necesse est et virtutem debilitari in corpore existentem, ita quod Aristoteles in libro de Memoria et Reminiscentia dicit, quod « memoria senum est sicut ruinosa aedificiorum : » et cum non permaneant in eruditione, sed corrumpantur per senectutem, formidabile est eis principatum ad vitam committere. Unde etiam in multis terris Reges et Principes cedunt propter senectutem, eo quod deliri effi-
ciuntur. Modo autem isto eruditis, supple, ad virilem bonitatem, et per senium mutatis in tantum, ut et legislator ipse diffidat, ut non bonis viris, ad regimen scilicet, non securum, supple, est principatum committere ad vitam.
Et ad hoc inducit aliam rationem, ibi, Videntur autem et velle videri, Ephori scilicet, dativi esse et inutiliter tribuentes multa communium : et quando sciunt se non posse deponi a principatu, tunc largissime tribuunt communia suis, quod communitati non expedit, qui participes fuerunt principatus istius, ad vitam scilicet durantis. Ex his concludit subdens : Propter quod melius est ipsos non sine correctione esse, scilicet quod deponi possint si civitati inveniantur inutiles. Alia translatio habet : « Propter quod melius est ipsos non aneutinos' esse, » id est, sine correctione : nunc autem sunt sine correctione : quia scilicet principantur ad vitam.
Deinde cum dicit, Videbitur autem utique, etc. inducit iterum ad hoc tertiam rationem, dicens : Videbitur autem utique Ephororum principatus omnes corrigere principatus, scilicet in civitate existentes, sicut aristocratiam, democratiam, et regimen. Ephori enim procuratores sunt communitatis, et ad ipsos pertinet cognoscere et dirigere principatus omnes. Et ex hoc infert : Hoc autem, scilicet in Lacedæmonia, Ephorice magnum valde donum (intransitiva constructio), id est, donum Ephorice valde magnum est, nec oportet dari nisi valde idoneis. Et hoc est : Et modo non hoc dicinus oportere dare correctiones. Alia translatio : « Et modo non eodem dicimus dari directiones oportere, » id est, dicimus quod non oportet eodem modo dari directiones, id est, principatus alios dirigentes, sed valde circumspecto modo, ut scilicet sciatur cui et quanto tempori et ad quid detur : quia aliter potest accidere inconveniens.
<--- Page Split --->
d Deinde cum dicit, Adhuc autem et electio, etc. arguit electionem seniorum non esse bonam, dicens: Adhuc autem electio quam faciunt seniorum secundum judicium, rationis scilicet, est puerilis. Et hoc ideo fuit: quia non eligebant idoneum, sed volentem et ambientem principatum: et hoc dicit esse reprehensibile. Et hoc est: Et ipsam petere, scilicet Ephoriam eum, qui principatu dignificabitur, per ambitionem scilicet, non recte habet, juxta illud S. Bernardi ad Eugenium: « Sit tibi suspectus omnis pro quo aliquis rogat: qui autem pro seipso petit, jam condemnatus est: ambitiosus est enim.» Sequitur, Oportet enim et volentem et non volentem principari qui dignus est principatu. Deinde inducit ad hoc aliam rationem, ibi, Nunc autem quod et circa aliam politiam. Alia translatio: « Contra aliam politiam. » Politiam vocat communicationem civium bonam, et illa est, quod cives non sint ambitiosi. Et quomodo legislator faciat contra illam, subdit: Amatores enim honoris constituens cives, per hoc scilicet quod vident se posse adipisci dignitates per propriam procurationem, his usus est, modo scilicet ad electionem senum, scilicet quod posset quisque se promovere. Et quomodo fiat, subdit: Nullus enim utique principari quaeret non amator honoris existens, id est, non ambitiosus, quamvis injustitiarum voluntariarum plurima accidant fere propter amorem honoris et pecuniarum hominibus: corrupti enim ambitione et amaritia nulta injusta faciunt hominibus: propter quod dicitur II Mach. (iv, per totum caput), quod Jason et Simon crescebant in malitia propter avaritiam eorum, qui in principatu erant constituti.
e De regno autem siquidem non melius est, etc. Hic reprehendit institutionem Lacedæmoniorum de regno: et hoc per tria, secundum quæ dividitur hæc pars in tres partes. In quarum prima reprehendit, quod communes expensæ, quæ
fiebant in festis et demonstrationibus, fiebant per contributionem pauperum parum habentium et non de communi. In secunda reprehendit in principatu navali, qui fuit causa dissentionis, ibi (litt. g), Eam autem quæ circa navigii, etc. In tertia reprehendit, quod politiam non referebant ad debitam et perfectam virtutem, ibi (litt. h), Et hoc suppositionem legislatoris, etc.
In prima harum tria facit. Primo enim ostendit, quod quaestionem illam, qua queritur utrum regnum utilius sit civitatibus habere, vel non habere, differt disputandam in alium locum, scilicet in tertium librum. Secundo quod etsi bonum et utile sit regnum civitatibus, ostendit quod non eo modo quo Lacedæmonii habebant regnum, ibi (litt. e), Sed etsi melius, etc. Tertio reprehendit expensas quæ fiebant in festis et demonstrationnibus, sicut dictum est, ibi (litt. f), Non bene autem neque circa convivia, etc.
Dicit ergo primo: De regno autem siquidem melius est existere civitatibus, aut non melius, alius sit sermo, in tertio libro scilicet: et hoc est primum primæ partis.
Secundo, ibi, Sed etsi melius, etc. ostendit quod non erat bonum habere regnum sicut habebant Lacedæmonii, dicens: Sed etsi melius, supple, sit habere regnum, non sicut nunc, supple, est in Lacedæmonia. Et causa est: quia in Lacedæmonia saepe instituebantur et deponebantur Reges, et non regnabant ad vitam, et ex hoc vilescebat apud subjectos potestas Regis, et non potuit cives perfecte bonos facere. Et hoc est quod subdit: Sed, supple, melius est, per ipsius, scilicet Regis, vitam unumquenque judicare Regum. Et rationem quæ dicta est, subdit, quod scilicet aliter cives non potest bonos facere, ibi. Quod autem legislator neque ipse putat posse facere xaloxayx6ooc, id est, perfecte bonos, manifestum: xalov enim bonum est in Graeco, et ayx6ov etiam bonum : et dicit Aristoteles in libello quodam de perfecto bo-
<--- Page Split --->
no, quod in Græco bonum sive xaXoxa^yabov, dicitur de perfecte bono. Et quod non possit, ostendit per id quod consuetum est apud Lacedæmonios, ibi, Diffidit enim, supple, de civihus suis, ut non exisstentibus sufficienter bonis viris, supple, de quibus sit plene confidendum. Et hoc ostendit a signo, ibi, Propter quod quidem emittebant simul legatos inimicos : et intendit dicere, quod quando pro negotiis publicis mittebant legatos ad diversas terras et regna, non mittebant unum nec duos amicos qui concordarent in legatione, sed inimicos : ut si unus in legatione aliquid contra civitatem attentaret, alter ex inimicitiis revocaret : de nullo enim confidebant. Et addit aliud signum, ibi, Et salutem putabant civitatis esse dissidere reges. Ex hoc enim dicebant, quod si aliquid statutum esset ab uno rege nocivum civitati, ab alio ei dissidente revocaretur. Ex quo patet quod de nullo vel sufficienter bono confidebant.
f Tertio, ibi, Non bene autem, etc. reprehendit expensas quae ficbant in festis et demonstrationibus dicens : Non bene autem neque circa convivia vocata Phiditia, id est, amicabilia, a φίλος quod est amor : quia in amorem et favorem populi instituta sunt, et ficbant in festis et institutionibus principum, et in demonstrationibus eorum qui fecerant pro communitate, quibus imagines statuebantur et laudes et acclamationes, lege statutum est ab eo qui instituit primum. Et ostendit quomodo non bene, ibi, Oportebat enim, scilicet si bene statutum esset, communi, scilicet expensa, magis esse synodum. Alia translatio habet, « de communi, » et illa melior est. Et vocat synodum congregationem populi ad epulationes in festo vel demonstratione : quia sicut dicit Aristoteles in quarto Ethicorum, capite de magnificuia quando tota civitas festat, magnifici est profusione expensarum omnes excedere.Quemadmodum in Creta, ubi talia ficbant
de communibus bonis, et non per contributionem singulorum. Sed apud Lacedæmonas oportet ferre, etiam valde pauperibus quibusdam existentibus, et hoc consumpto, supple, est non potentium expendere, et tamen de ipsa paupertaticula oportet dare contributionem. Quare accidit contrarium legislatoris voluntati, scilicet qui instituti convivia. Et ostendit voluntatem legislatoris, dicens : Vult quidem enim democraticum esse, id est, in favorem populi præparationem conviviorum : fit autem minime democraticum sic lege statutum : quia contra populum est dare tantam contributionem, eo quod multi præ paupertate non possunt solvere. Et quia posset aliquis dicere, quod hoc non esset magnum damnum populo, ostendit quod sit, ibi, Participare quidem enim non facile valde pauperibus, ista scilicet lege observata : quia non possunt solvere, et sic numquam possunt participare democraticum principatum : et hoc facit dissentionem in populo. Et hoc ostendit subdens : Determinatio autem politiae ista est ipsis patria, id est, per totam patriam non potentem hoc tributum ferre, non participare ipsa, scilicet politia et democratico principatu : et sic dissentio erit in populo, uno participante, alio non.
g Deinde cum dicit, Eam autem quae circa navigii, etc. prosequitur reprehensionem navalis principatus, dicens : Eam autem quae circa navigii principes legem et alteri quidem, scilicet Plato, increpuerunt, recte increpantes. Et subdit causam, ibi, Seditionis enim fit causa. Et ostendit in quo : Sub regibus enim existentibus militaribus sempiternis navarchia fere alterum regnum constituit, id est, si rex sit ad vitam in civitate, cujus potestas extenditur super totam civitatem, et principatur princeps navigii qui navali bello pugnat pro civitate, erunt duo regna in civitate : et sic dividentur in se invicem, et sic civitas desolabitur, sicut
<--- Page Split --->
dicitur in Evangelio 1 : Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur.
h Deinde eum dicit, Et hoc autem suppositionem legislatoris, etc. reprehendit, quia politiam non referebant ad debitam et perfectam virtutem, dicens: Et hoc autem suppositionem legislatoris, Lacedæmoniorum scilicet, increpabit utique aliquis. Et subdit propter quid, et in quo. Quod quidem et Plato in legibus increpuit, id est, in politicis suis : ad partem enim virtutis omnis ordinatio legum est, scilicet Lacedæmoniorum. Et quæ sit illa pars virtutis, subdit, Scilicet bellicam. Et vocat partem virtutis militarem fortitudinem, quæ non est nisi secundum quid dicta fortitudo : sicut enim ipse dicit in III Ethicorum, vera fortitudo civilis est : « Cives enim gratia boni publici exponunt se periculis, et non cedunt, neque fugiunt superexhœrrescentibus periculis : est enim mors eis, tali salute eligentior. Milites autem confidentes in exercitio militari, superexhœrrescentibus periculis, projectis armis, turpiter fugiunt : » et ideo veram fortitudinem non habent, sed secundum quid, quam hic vocat partem virtutis. Quare autem ordinaverint leges ad illam, subdit : Hæc enim utilis ad dominari, quæ tamen dominatio tyrannica est.
Et concludit inconveniens quod sequitur, ibi, Igitur, scilicet per virtutem bellicam. salveabantur quidem bellantes, scilicet repellendo contraria : peribant autem principantes. Et subdit quomodo : Propter nescire vacare, neque ad virtutem exercitari nulla exercitatione altera principaliori quam bellica (altera negatio superfluit) : hoc autem peccatum non modicum. Et subdit rationem, ibi, Pudant enim fieri bona, quæ circa res bellicas,
supple, sunt per virtutem, fortitudinis scilicet, magis quam per malitiam, id est, incrlam timiditatis. Et hoc quidem bene (laudat eos in hoc), quod tamen hæc, scilicet bellica, mirior virtute suspicantur, non bene, supple, putant: exercitium enim ad virtutem, melius est quam bellicum, et maxime ad principalem virtutem, sicut est justitia et temperantia.
h Deinde cum dicit, Prave autem hubet, etc. ponit reprehensionem expensarum circa militiam dicens : Prave autem habet et circa communes pecunias Spartiatis, id est, Lacedæmoniis. Et ostendit in quo, ibi, Neque enim in communi civitatis est nihil, bella magna coactis præliari, quia male inferunt, scilicet bella aliis. Eo enim quod Spartatarum, id est, Lacedæmoniorum est plurima terra (dictum est enim in praecedentibus, quod latissima habent territoria, et propter hoc bellant cum omnibus), et ideo non requirunt ab invicem Lacedæmones, illationes, id est, administrationes quæ bella faciunt, sed potius exercitium justitiæ ad faciendum judicia.
Deinde cum dicit, Accidit autem contrarium, etc. ponit tertiam rationem reprehensionis, dicens : Accidit autem contrarium legislatori quam expediebat. Civitatem quidem enim fecit sine pecuniis, scilicet ad expensas militum : idiotas auten, id est, plebeios et ignobiles anatores pecuniarum, supple, fecit : videntes enim quod pecuniis adipisci poterant principatum bellicum, amabant eas et undequaque conquirebant etiam per rapinam.
Et subdit epilogum, ibi, De Lacedæmoniorum quidem igitur politica in tantum dictum sit : hæc enim sunt, quæ maxime utique quis increpabit.
<--- Page Split ---> CAPUT IX.
De Cretensium Republica.
ANTIQUA TRANSLALIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Cretensium quidem autem politia proxima quidem est huic : habet autem modica quidem non deterius, plurimum autem minus plane.
b Etenim videtur, et dicitur quidem in plurimis imitari Crcticam polititiam quae Lacedæmoniorum. Plurima autem Antiquorum minus dearticulata sunt junioribus. Aiunt enim Lycurgum cum procurationem Charillæ regis derelinquens peregrinatus est, plurimo tempore conversatum esse circa Cretam propter cognationem. Domestici enim Cretenses Lacedæmonibus erant. Susceperunt autem qui ad familiaritatem venerant, institutionem legum existentem tunc in habitantibus : propter quod et nunc incolæ eodem modo utuntur ipsis, ut instituit Minos primus ordinem legum.
Cretensium vero Respubliea huic finitima est : habet autem quaedam non deterius, sed plurima minus nitide.
Videtur autem et fertur Lacedæmoniorum Respubliea in pluribus imitata Cretensem. Vetusta autem pleraque rudiora sunt novis. Ferunt enim Lycurgum post dimissam Charilli regis tutelam, cum longo tempore peregrinaretur, in Creta plurimum fuisse diversatum, propter cognationem : erant enim Lycii Lacedæmoniorum coloni, susceperant autem hi, qui in eam coloniam venerant instituta legum, tunc in antiquis habitatoribus obtinentia. Quapropter et nunc Pericæi eodem modo illis legibus utuntur, quomodo eas Minos constituit primus.
c Videtur autem insula et ad principatum Græcorum apta esse, et poni bene : toti enim supponitur mari fere, Græcis collocatis circa mare omnibus. Distat quidem enim a Pelopis insula modicum
Videtur autem hæc insula ad principatum Græciæ esse nata ac præclare sita : cuncto namque imminet mari, cum fere Græci omnes circum mare sint positi : abest enim hinc modicum a Peloponneso,
<--- Page Split --->
versus Asiam, ab eo autem loco qui circa Triopium et a Rhodo : propter quod et maris principatum obtinuit Minos, et insulas has quidem subegit, has autem habitari fecit, finaliter autem appositus Siciliae vitam consummavit ibi circa Camerinam.
illinc vero ab Asia circa Triopium et Rhodium. Quare imperium maris obtinuit Minos, ac et insularum alias subegit, alias vero dudum incultas habitari fecit. Tandem Sicilian aggressus, circa Camerinam defunctus est.
d Habet autem proportionaliter Cretensium institutio ad Lacedæmonicam. Agriculturae enim opus faciunt, iis quidem servi, Cretensibus autem incolæ : et convivia apud ambos sunt, et antiquitus vocabant Lacedæmones non Phiditia, sed Andria, quemadmodum Cretenses : ex quo et manifestum, quia inde venit. Adhuc autem politiæ ordo. Ephori quidem enim habent eamdem potentiam, iis qui in Creta vocantur Cosmi : verumtamen Ephori quidem quinque numero, Cosmi autem decem sunt. Seniores autem senioribus quos vocant Cretenses consilium, æquales. Regnum autem primo quidem fuit, deinde dissolverunt Cretenses, et ducatum Cosmi eum qui ad bellum habent. Ecclesia autem participant omnes, dominatio autem nullius est nisi sententiandi ea quæ videntur senioribus et Cosmis.
Habet autem convenientiam Cretica institutio cum Laconica. Agriculturam exercent apud hos quidem Ilotæ, apud illos vero Pericæi. Et comessationes sunt apud utrosque. Et antiquitus nuncupabant Lacedæmonii has non Phiditia, sed Andria, quemadmodum Cretenses : ex quo palam est illas inde provenisse. Insuper autem et Reipublicæ institutio. Ephori namque eamdem vim habent quam in Creta hi qui Cosmi appellantur, nisi quod Ephori quinque sunt, Cosmi autem decem. Senatores autem pares sunt Senatoribus quos vocant Cretenses Consilium. Regia autem potestas fuit primo apud Cretas, postea illam sustulerunt, imperio in bello ad Cosmos translato. Concio autem omnibus communis est, sed aliam nullam habet auctoritatem, quam ea comprobandi quæ a Senatoriribus et Cosmis fuerint ante decreta.
c Quod quidem igitur conviviorum, se habet melius Cretensibus quam Lacedæmonibus. In Lacedæmonia quidem enim secundum caput unusquisque infert constitutum : si autem non, participare lex prohibet politia, quemadmodum dictum est et prius. In Creta autem communius ; abomnibus enim natis fructibus, aut pecoribus ex publicis et oblationibus, quas ferunt incolæ, constituta est pars, hæc quidem ad Deos et communia sarificia, hæc autem ad convivia, ut et de communi nutriantur omnes et mulieres et pueri. Ad modicum autem cibum, ut proficuum multa philosophatus est legislator, et ad disjugationem mulierum, ut non multos pueros faciant, eam quæ ad masculos facit collocutionem : de qua si prave aut non prave, alias erit considerandi
Quæ igitur de comessationibus constituta sunt, melius apud Cretas quam apud Lacedæmonios se habent : nam apud Lacedæmonios unusquisque certum quid in singula capita taxatum solvit, quod nisi faciat, a Republica repellitur, ut prius diximus. At in Creta communius est : ex cunctis enim quæ a terra proveniunt vel armentis ex publicis, et his quæ afferunt Perieci divisio fit, ut pars una ad Deorum cultum et ad publica onera, pars ad comessationes deputetur, ac ita ex publico educari omnes, et mulieres, et pueros, et viros. Ad temperantiam autem cibi, quasi utilis sit, multa legislator philosophatus est, et de mulierum divortiis, ne superfluam pariant multitudinem, prospexit, alio introducto usu, quod utrum prave, vel non prave constitutum sit,
<--- Page Split --->
tempus. Quod autem quæ circa convivia melius ordinata sunt Cretensibus quam Lacedæmonibus, manifestum.
aliud erit considerandi tempus. Sed quod circa comessationes melius provisum sit apud Cretas quam apud Lacedæmonios, manifestum est.
f Quæ autem circa Cosmos, adhuc deterius quam quæ Ephororum principatus existit et iis : fiunt enim quicumque. Quod autem ibi expedit ad politiam, hic non est : ibi quidem enim propter electionem ex omnibus esse participans populus maximi principatus vult manere politiam ; hic autem non ex omnibus eligunt Cosmos, sed ex quibusdam senibus, et senes ex quibusdam qui fuerunt Cosmi.
At circa Cosmos deterius quam circa Ephoros : quod enim mali habet Ephororum magistratus, idem est et in illis, sumuntur enim quivis. Sed quod in his prodest Reipublicæ, illic non est. Nam hic quia ex omnibus assumptio est, particeps populus amplisimi magistratus vult manere Rempublicam : illic autem non ex omnibus sumuntur Cosmi, sed ex quibusdam familiis, et senatores ex his, qui Cosmi jam fuerunt.
g De quibus eosdem utique dicet aliquis sermones, et de iis, quæ in Lacedæmonia fiunt : quod enim sine correctione, et quod per vitam major senectus est dignitate ipsis, et non secundum litteras principari, sed Autognomonas, insecurum.
De quibus idem dici potest, quod de his quæ apud Lacedæmonios fiunt : nam esse liberum magistratum atque perpetuum, majus est munus quam dignitas eorum mereatur, et non secundum legem scriptam judicare, sed secundum quod sibi videtur, periculosum est.
h Quiescere autem non principantem populum, nullum signum ejus, quod est ordinatam esse bene politiam: neque enim sumptionis aliquid Cosmis sicut Ephoris : longe enim peregrinantur in insula differentium.
Quiescere autem plebem non participantem, nullum signum est bene constitutæ civitatis, nec quidquam susceptionis est Cosmis, quemadmodum Ephoris, abeuntque per insulam longe a contendentibus.
i Quam autem faciunt peccati hujus medicinam, inconveniens, et non politica, sed oppressiva. Multoties enim ejiciunt convenientes quidam Cosmos, aut comprincipantium ipsorum, aut idiotarum : licet autem et intermedie Cosmis abnegare principatum. Hæc utique omnia melius fieri secundum legem, quam secundum hominum voluntatem : non enim securus canon.
Medicina vero quam huic delicto adhibent, ridicula est, nec civilis, sed tyrannica. Sæpenumero enim aut collegæ illorum, aut privati homines insurgentes, per seditionem Cosmos expellant, licet etiam Cosmis seipsos magistratu abdicare. Enimvero hæc omnia præstabat lege fieri quam pro hominum voluntate, non enim secura est regula.
k Omnium autem pessimum id quod Acosmiæ, quam constituunt frequenter, cum non sententias velint dare potentum. Aut et palam, quod habet aliquid politiae institutio, sed non politia est, sed potentatus magis. Consueverunt autem assumentes
Omnium vero deterrimum est potentiorum deturbatio, quam sæpe concitant, cum sententias dare nolunt. Per quam manifestum est habere eam institutionem aliquid Reipublicæ, sed non esse Rempublicam, at potentatum magis.
<--- Page Split --->
populum et amicos Monarchiam facere, et seditiones movere, et pugnare ad invicem. Equidem quid differt quod tale, aut quod post quoddam tempus, non jam civitatem esse talem, sed solutam politicam communionem? est autem periculosa valde sic habens civitas, volentibus invadere et potentibus, sed, quemadmodum dictum est, salvatur propter locum, ab expulsione enim quod longe facit. Propter quod et incolarum manet Cretensibus, ministri autem recedunt frequenter : neque enim extrinseco principatu participant Cretenses ; nuperque bellum peregrinum transivit ad insulam, quod fecit manifestam infirmitatem earum quae ibi legum. De hac quidem igitur politia tantum nobis dictum sit.
Consueverunt autem concitata plebe et amicis, ad unius arbitrium rem deferre seditionesque et prælia inter se miscere. At vero id, quid differt ab eo, quod tandem ea civitas non sit dissoluta civili societate ? Est autem periculosus hic Reipublicæ status, si qui velint possintque invadere : sed, ut supra diximus, servatur propter locum, quia omnes advenas excludit. Itaque Pericæi manent Cretensibus. Verum lìotes persæpe a Lacedæmoniis defecere. Non enim erat in Creta potentia ulla externa, sed nuperrime bellum peregrinum irrupit in eam insulam, quod patefecit imbecillitatem legum suarum. De hac igitur Republica hæc dixisse sufficiat.
COMMENTARIUS IN CAP. IX.
In isto capitulo determinat Aristoteles de politia Cretensium, et dividitur in tres partes, in quarum prima ostendit qualiter Lacedæmoniorum politia orta est a politia Cretensium. In secunda ostendit in quibus convenit cum illa, ibi (litt. d), Habet autem proportionaliter Cretensium, etc. In tertia in quibus est reprehensibilis, ibi (litt. f), Quæ autem circa Cosmos, etc.
Circa primum duo facit. Primo ostendit a quibus orta est politia Cretensium. Secundo aptitudinem insulæ ad principandum, ibi, (litt. c), Videtur autem insula et ad principatum, etc.
a Dicit ergo primo : Cretensium autem politia proxima quidem est huic, scilicet origine et convenientia. Habet autem modica quidem, supple, propria, non deterius, sed melius quam Lacedæmonica, plurimum autem minus plane, supple, tradita.
b Et ostendit quomodo proxima, ibi, Etenim videtur et dicitur quidem in plurimis imitari Crictcam politiam, quæ Lacedæmoniorum. Et hoc ideo est, quia Lacedæmoniorum politia processit a Cretica. Et ponit rationem qualiter minus plane tradita, ibi, Plurima autem Antiquorum, id est, tradita ab Antiquis, minus bene dearticulata sunt, id est, distincta et expressa sunt a junioribus. Et hujus causa est, quia quæ communiter tradita sunt ab Antiquis, novis emergentibus casibus, a junioribus distincta et magis expressa sunt. Et propter hoc etiam in jure veteri multa abrogantur per novum.
Et subdit ostendendo qualiter Lacedæmonica politia processit a Crettica, et supponit hoc ex communi fama, ibi, Aiunt enim, scilicet historiae, Lycurgum vel Lygurgum cum procurationem Charillæ Regis derelinquens peregrinatus est. Historia est hæc, quod Charilla Rex fuit Lacedæmoniorum et procurationem regni sub ipso habuit Lycurgus vel Lygurgus, qui propter accusationes quibus accusabatur apud Charillam, fugiens dereliquit procurationem et peregrinatus est
<--- Page Split --->
a Lacedæmonia. Et addit plurimo tempore conversatum esse circa Cretam propter cognitionem, scilicet quia inde oriundus fuit. Et subdit quare illuc fugit: Domestici enim Cretenses Lacedæmonibus erant. Et subjungit, quod cum sic susceptus esset propter cognationem a Cretensibus, ibidem formam politiæ et legum accepit, et cum rediret in Laccdæmoniam, eamdem formam ibi tradidit. Et hoc est: Susceperunt autem qui ad familiaritatem venerant, scilicet Lycurgus et sui in Cretam. Alia translatio sic habet: « Domestici enim Cretenses Lacedæmonibus erant. Susceperunt autem qui ad cohabitationem venerant, » institutionem legum existentem tunc in habitantibus, scilicet Cretam : propter quod nunc incolæ, Lacedæmoniæ scilicet, qui de Creta, eodem modo utuntur ipsis, scilicet legibus. Quot enim de Creta nati fuerunt, incolæ fuerunt in Lacedæmonia, alienam terram colentes: agricolæ enim fuerunt in Creta, incolæ autem in Lacedæmonia, justa illud : « Accola quæ sua sunt colit, incola quæ sua non sunt. » Deinde ponit actorem illarum legum subdens : Ut instituit Minos primus ordinem legum, cujus filius Crebatha fugiens novercam, quæ Semiramis vocabatur, eumdem ordinem legum instituit in civitate Cretensi, quæ modo Crebethis vocatur, quam ædificavit et secundum suum nomen Crebethim vocavit, ut ibi se defenderet a noverca, quæ postea a tribus viris, Agritio, Euchario, et Valerio, qui eam ad finem converterunt, Crebethis dicta est.
c Deinde cum dicit, Videtur autem insula, etc. describit insulam Cretam, ostendens quam apta sit Græcis ad principandum, dicens : Videtur autem insula et ad principatum Graecorum apta esse, et poni bene. Et hujus dat rationem : Toti enim supponitur mari, Graecis scilicet : et hoc fere Græcis collocatis circa mare omnibus. Et ostendit qualiter, ibi, Distat enim a Pelopis insula modicum
versus Asian, quæ est pars Græciæ, ubi est civitas Ephesum, ab eo autem loco qui est circa Triopium, scilicet aliam insulam Græciæ, et a Rhodo insula, in qua Ptolemaeus observationem fecit astrorum, ut ipse dicit in Aimagesto : propter quod et maris principatum obtinuit Minos, qui Rex fuit in Creta. Et subdit quomodo, ibi, Et insulas has quidem subegit, scilicet bello, has autem habitari fecit, scilicet populando eas : qui rediens ad cultum, finaliter autem, idem scilicet Minos rex appositus Siciliæ, quæ supra mare est et contra Rhodum, vitam consummavit ibi circa Camerinam. Alia translatio habet, « Caminon : » et est nomen civitatis ubi mortuus est Minos rex Cretensis.
d Deinde cum dicit, Habet autem proportionaliter, etc. ostendit in quibus specialiter convenit Cretensis cum Lacedæmonica politia, et ponit tria : duo in quibus conveniebant, primum in agricultura : secundum in electione consulum, ibi (litt. d, circa medium), Adhuc autem politiæ ordo, etc. : tertium differentia in celebritate conviviorum, ibi (litt. e), Quod quidem igitur conviviorum, etc.
Dicit ergo primo : Habet autem proportionaliter Cretensium institutio ad Lacedæmonicam, supple, institutionem. Agriculturæ enim opus faciunt, supple, et ista, et illa. Et ponit differentiam non magnam, ibi, His quidem enim servi, scilicet Lacedæmonibus, ut faciant agriculturam, Cretensibus autem incolæ, id est, rusticani qui colunt terras eorum pro pretio. Et ponit adhuc aliam convenientiam in conviviis, ibi, Et convivia apud ambos sunt quæ, sicut in ante habitis dictum est, fiebant in demonstrationibus eorum qui fortiter fecerant pro Republica, et in festis Deorum : et ponit in hoc etiam parvam differentiam, ibi, Et antiquitus vocabant Lacedæmones, supple, convivia non Phidilia, sed Andria, ab ævlo, ævloç, quod est vir : quia virilitates eorum qui pro Republica fece-
<--- Page Split --->
rant, ibi celebrabantur : quemadmodum Cretenses, supple, adhuc vocant andria.
Et ex hoc concludit tanquam ex signo subdens , Ex quo et manifestum, quia inde venit, scilicet politia Lacedæmonica a Cretensi.
Deinde cum dicit, Adhuc autem politiae ordo, etc. ostendit convenientiam electionis eorum qui ordinaverunt Rempublicam in Creta et Lacedæmonia, et dicit, Adhuc autem politica ordo, supple, convenit cum ordine Cretensium. Et ostendit quomodo, ibi, Ephori quidem enim, id est, procuratores in Lacedæmonia eamdem habent potentiam iis qui in Creta vocantur Cosmi : in Graeco autem xóσμoc idem est quod ornatus. Et quia sapientes quibus committitur ordinatio Reipublicæ ornatus sunt civitatis, ideo ab ornatu nomen acceperunt, et Cosmos appellati sunt. Et ponit adhuc differentiam parvam sicut et prius fecit in conviviis, ibi, Verumtamen Ephori quidem, in Lacedæmonia scilicet, sunt quinque numero, Cosmi autem, in Creta scilicet, decem sunt. Et subjungit aliam convenientiam, ibi, Seniores autem, canitie scilicet mentis, non corporis, senioribus, sunt scilicet æquales, quos vocant Cretenses βουλὴν, id est, consilium : dicit enim Damascenus quod βούλησις est voluntas consiliativa, a qua illos βουλὴν dicunt. In utraque enim, scilicet in Creta et Lacedæmonia eligebantur quidam, qui præessent consilio communi. Et adjungit ulterius aliam convenientiam, ibi, Regnum autem primo quidem fuit, supple, in Creta, deinde dissolverunt Cretenses, regnum scilicet, ne unus solus haberet potestatem : hoc enim videbatur eis periculosum, eo quod citius corrumpitur quam multi. Et hoc est quod sequitur : Et ducatum Cosmi eum qui ad bellum habent, scilicet loco regni. Cosmi enim elegerunt duces exercitus et ordinaverunt militiam, ut hostibus resisteretur, et ex tunc ducatum habuerunt loco regni. Et adhuc ad convenientiam aliam, ibi, Ecclesia autem participant omnes, id est, convocatione ge
nerali : hoc enim fiebat et in Lacedaunonia et in Creta in convocatione totius multitudinis. Nominatio autem nullius est, supple, in Ecclesia, nisi sententiaudi (sicut adhuc est in civitatibus Lombardiae, ubi proposita sententia populo, consilium nihil facit nisi populus arcamet sic : Sic sit) ea quae videntur senioribus et Cosmis.
e Deinde cum dicit, Quod quidem igitur conviviorum, etc. positis istis convenientis ostendit differentiam eorum in celebratione conviviorum, faciendo comparationem eorum ad invicem : et primo agit de conviviis Lacedæmoniorum dicens : Quod quidem igitur conviviorum, supple, statutum est, se habet melius Cretensibus quam quod Lacedæmonibus, scilicet statutum est. Et ostendit in quo, ibi, In Lacedæmonia quidem enim secundum caput unusquisque infert, sive pauper, sive dives, constitutum, id est, constitutam contributionem. Et sicut dixit supra, hoc est pauperibus valde onerosum, et facit cives amatores pecunia, ut scilicet habeant unde possint contribuere, et sic venire ad potestatem Ephororum, ad quam aliter venire non possunt. Et hoc est : Si autem non, supple, contribuant, participare lex prohibet politia, quemadmodum dictum est et prius, scilicet in capitulo de politia Lacedæmonum Ephororum. Et quomodo se melius habeat lex Cretensis ad convivia, ostendit, ibi, In Creta autem communius, supple, statutum est de conviviis, ab omnibus enim natis fructibus et pecoribus ex publicis, hoc est, communibus, et oblationibus, quas ferunt incolae, scilicet de terris quas colunt, constituta est pars, sicut apud nos constitutae sunt decimae, haec quidem, scilicet pars, ad Deos, et communia sacrificia (alia translatio, « Et communes celebrationes »), haec autem ad convivia, celebranda scilicet : ita quod non oportet unumquemque secundum caput offerre. Et tangit usum illius constituti, ibi, Ut et de communi
<--- Page Split --->
nutriantur omnes, in conviviis scilicet, et mulieres, et pueri, et viri.
Deinde cum dicit, Ad modicum autem cibum, supple, sumendum ut proficuum, naturae scilicet, multa philosophatus est legislator, scilicet rationes dans quomodo proficuum et sanum sit modicum sumere, et parce vivere. Et ad disjungationem mulierum, scilicet quod viri non conjungantur mulieribus, multa philosophatus est, ut non multos pueros faciant, eam quae ad masculos est fecit collocutionem : cum tamen hoc vitium sit contra naturam, contra rationem, contra morem, contra leges divinas et humanas, ut probat Alanus in libro de Conguestione naturae contra Sodomitas. Dicit etiam Avicenna, quod intensam delectationem natura ordinavit circa coitum mulierum : quia coitus est res divina, quae per generationem esse divinum retinet, quod naturaliter ab omnibus desideratur. De qua, scilicet collocutione ad masculos, si prave aut non prave, supple, habet, alias erit considerandi tempus : hoc enim pertinet ad septimum Ethicorum, ubi de continentia et incontinentia agitur. Deinde facit comparationem quam paulo ante inceperat inter Cretenses et Lacedaemones, ibi, Quod autem quae circa convivia, melius ordinata sunt Cretensibus quam Lacedæmonibus, manifestum est, supple, ex paulo ante dictis.
f Deinde cum dicit, Quæ autem circa Cosmos, etc. subdit reprehensionem istius politiæ : et est tertia pars principalis, et dicit, Quæ autem circa Cosmos, adhuc deterius, supple, ordinatio. Et ostendit in quo reprehensibilis est Cosmorum ordinatio plusquam Ephororum, ibi, Fiunt enim quicumque, id est, de communi populo Ephori. Et quia posset aliquis dicere quod hoc expedit ad politiam, ostendit hoc non esse in Creta circa Cosmos, ibi, Quod autem ibi, id est, in Læcedæmonia expedit ad politiam, hic non est, scilicet in Creta. Et ostendit quomodo : Ibi quidem enim, in Lace-
dæmonia scilicet, propter electionem, Ephororum scilicet, ex omnibus esse, id est, ex communi populo, participans populus maximi principatus (quilibet enim potest eligi), vult manere politiam talem, sicque non movet seditionem : hic autem, scilicet in Creta, non ex omnibus eligunt Cosmos, sed ex quibusdam senibus, quos paulo ante vocavit βούλην, id est, consiliarios, et senes, supple, eligunt, ex quibusdam qui fuerunt Cosmi, ante scilicet, et sic electio non potest ad populum pervenire, propter quod frequenter seditiones moventur.
g De quibus, scilicet Cosmis, eosdem utique dicet aliquis sermones, et de iis qui in Lacedæmonia fiunt : eadem enim inconvenientia sequuntur ad utrumque. Et ostendit hoc, ibi, Quod enim sine correctione, supple, est, id est, quibus committitur potestas, ita quod populus non potest corrigere, non est securum. Alia translatio : « Ingubernatum est. » Et addit aliud inconveniens, ibi, Et quod per vitam senectus est major dignitate ipsis. Alia translatio habet : « Et per vitam majus senectus dignitatis ipsis. » Sensus est, quod Cosmi qui ad vitam principantes eligebantur in Creta, majus periculum fuit, quam Ephori qui eligebantur adepta senectute in Lacedæmonia. Et adjungit tertiam reprehensionem, ibi, Et non secundum litteras principari, id est, scriptas leges, sed Autognomonas, id est, consentientiates, insecurum, id est, non est securum : quia lex perverti non poterit, Cosmi autem perverti possunt qui consentientiates sunt.
h Deinde exclusit responsionem quae posset fieri : posset enim dici, quod populus quiescit et silet sub tali politia : ergo bona est. Et respondet : Quiescere autem non participantem populum, nullum signum, supple, est, ejus quod est ordinatam esse bene politiam. Et hoc ideo est : Neque enim sumptionis aliquid Cosmis sicut Ephoris, longe enim pere-
<--- Page Split --->
grinantur in insula differentium. Alia translatio habet : « Nihil enim manens Cosmis quemadmodum Ephoris : longe enim abeunt in insula corruptorum, » id est, a corruptis qui corruptionem ingerunt : et est Graeco constructio, genitivus scilicet pro ablativo.
i Deinde cum dicit, Quam autem faciunt, etc. ostendit quod inconveniens est medicina illius mali, quam quidam ponunt, dicens : Quam autem faciunt peccati hujus medicinam, inconveniens et non politica, sed oppressiva sive tyrannica. Et quæ est illa dicit, ibi, Multoties enim ejiciunt convenientes quidam, id est, conspirantes Cosmos, scilicet a Cosmica dignitate, aut comprimcipantium ipsorum, scilicet quando aliquis Cosmicam habens dignitatem, conspirat contra alios, et ejicit eos : aut idiolarum, id est, popularium multos sibi advocat, cum quibus conspirat et ejicit Cosmos de potestate, et hoc est tyrannicum. Et ponit adhuc aliam medicinam, ibi, Licet autem et intermedie, id est, tempore intermedio, scilicet ante mortem, Cosmis abnegare principatum, cedendo scilicet. Et quia dixit, videtur esse medicina et finis injuriæ quam facit Cosmus, ex his omnibus accipit dicens : Et hæc omnia melius est fieri per legem. Et hoc est : Hæc utique omnia melius est fieri secundum legem, quam secundum hominum voluntatem : non enim securus canon, id est, regula vel lex, hominum voluntas. Quando enim crederetur velle cedere, forte nollet.
k Omnium autem pessimum Acosmiæ, ab à quod est sine, et xoσμία, quod est violenta cessatio Cosmorum, quando scilicet cogebantur cedere : quam constituunt frequenter, conspirantes scilicet, cum non sententias velint dare potentum, id est, quando Cosmi, qui judices sunt, nolunt dore sententias pro potentibus, et
tunc conspirantes dejiciunt eos, et hoc vocatur Acosmia, id est, cessatio potentatus Cosmorum. Et hoc est : Aut et palan quod habet aliquid politica institutio, scilicet hoc quod sic deponantur Cosmi. Sed non politica est, vere scilicet, sed potentatus magis et oppressivus et tyrannicus. Et subdit quod periculosum est hoc, ibi, Consueverunt autem, supple, multi ambitiosi, assumentes populum et amicos, scilicet conspirantes cum eis, monarchiam facere, id est, principatum plurium scilicet quandoque ad unum convertere, et seditiores movere, scilicet ut hoc possint facere, et pugnare ad invicem : et hoc valde periculosum est civitati. Et quia posset aliquis dicere, quod hoc non statim fit, sed post magnum tempus, occurrit dicens : Equidem quid differt quod tale, aut quod post quoddam tempus, non jam civitatem esse talem, sed solutam politicam communionem, supple, per talem conspirationem. Quasi dicat, Nihil differt : quia quod jam est in causa, post modicum erit in effectu. Et subdit ostendens esse periculum in hoc, ibi, Est autem valde periculosa sic habens civitas, volentibus invadere et potentibus. Et hujus causa est, quia civibus sic diffidentibus non unanimiter occurreret hostibus, et sic patietur periculum eversionis. Et quia posset aliquis dicere quod Creta hoc periculum non est passa, respondet, ibi, Sed quemadmodum dictum est, salvatur propter locum, ab expulsione enim, scilicet civitatibus circumjacentibus in mare salvatur, ita quod impugnari non potest. Alia translatio sic habet : « Zenelazias enim, scilicet primus fundator Cretæ, longe fecit Cretam a circumhabitantibus, ita ut impugnari non possit. » Et ponit ex hoc contingens, ibi, Propter quod et incolarum manet Cretensibus : quia incolæ libenter manent ibi propter fertilitatem : ministri autem recedunt frequenter. Et quare hoc sit, subdit causam, ibi, Neque enim extrinseco principatu participant Cretenses, quem scilicet ministris possent com-
<--- Page Split --->
mittere : et ideo recedunt ab eis. Et de hoc inducit signum, ibi, Nuperque bellum peregrinum transivit ad insulam, quod fecit manifestam infirmitatem earum quae ibi legum : non enim invenie-
bantur concordes ad resistendum, et ideo victi sunt.
Omnibus his subjungit clausulam finalem, ibi, De hac quidem igitur politica tantum nobis dictum sit.
CAPUT X.
Antiqua Carthaginiensium Respubliea consideratur.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Politizare autem videntur et Carchedonii bene, et in multis abundantius ad alios, maxime autem quadam propinqua Lacedæmonibus. Hæ enim politiae tres ad invicem propinquæ aliqualiter sunt, et ab aliis multum differunt, quæ Cretensium, et Lacedæmonica, et tertia ab iis quæ Carchedoniorum : et multa institutorum se habent apud ipsos bene.
Videtur etiam Carthaginiensium Respublica bene constituta, multaque habere praeter alias, quadam vero maxime similia Lacedæmoniis. Tres enim istae Respublicæ quodammodo inter se proximæ sunt, multumque distant ab aliis. Cretica dico, et Laconica, et Carthaginiensis, multaque in ipsis provisa sunt recte.
b Signum autem politiæ coordinato populum habentem permanere in institutione politiæ, et neque seditionem (quod indignum dici) fieri, neque Tyrannum.
Signum est Reipublicæ bene institutæ, quod populus in suo permanet loco, neque seditionem ullam (ut ita dixerim) unquam fecit, neque Tyrannum.
c Habet autem similia Lacedæmonum politia, convivia quidem societatum, Phiditorum, eum autem qui centum et quatuor principatum Ephoris, verumiam non deterius. Ii quidem enim ex contingentibus fiunt, hunc autem eligunt principatum virtuosum : reges autem et respo-
Continet autem similia Lacedæmoniorum Respublica. Comessationes quidem sodalitiorum, Phiditiis, centum autem et quatuor virorum potestas, Ephoris : præterquam quod non deterior : nam illi ex contingentibus sunt, hanc autem potestatem suscipiunt optimates. Imperator vero
<--- Page Split --->
siav proportionatam iis quae regibus et senibus etiam.
et senalus conveniunt Lacedæmoniorum regibus, et senibus.
d Melius autem Reges, neque per se esse genus, neque hoc quod contingens, sed quod differens ex iis eligibiles magis quam secundum aetatem. Magnorum enim domini constituti, si viles fuerint, multum lædunt et læserunt jam civitatem Carehedroniorum. Plurima quidem igitur increpatorum utique propter transgressiones, communia existunt convenientia omnibus dictis politiis.
Melius autem, quod imperatorem non secundum genus, neque ex vili, aut praeexcellenti magis eligunt quam secundum virtutem : nam qui magnam habent potestatem, si ipsi nullius pretii sint, multum nocent, nocueruntque jam Lacedæmoniorum civitati. Plurima igitur reprehensorum, propter transgressionem, communia sunt omnibus antedictis.
e Eorum autem quae ad suppositionem Aristocratiae et politiae, haec quidem ad populum declinant magis, haec autem ad Oligarchiam. Ejus quidem enim quod est hoc quidem adducere, hoc autem non adducere ad populum, Reges domini cum senioribus, si consenserint omnes : si autem non, et horum populus. Quæcumque autem intulerint, non audire solum attribuunt populo, qui statuta z principibus, sed domini de judicando sunt, et volenti illatis contradicere, licet : quod quidem in aliis politiis non est. Pentarchias autem dominas existentes multorum et magnorum, ab ipsis eligibiles esse, et eum qui centum, hos eligere maximum principatum. Adhuc autem, hos ampliori principari tempore aliis, etenim prætertii principantur, et futuri, Oligarchicum. Quod autem sine pretio et non sortiales, Aristocraticum ponendum, et si quid tale alterum : et sententias a principibus judicari omnes, et non alias ab aliis, quemadmodum in Lacedæmonia.
Sed quantum ad intentionem optimatum attinet, et Reipublicae, quaedam ad popularem statum declinant, quaedam ad paucorum potentiam. Nam referendi quidem ad populum, aut non referendi aliqua, imperatores una cum senatu domini sunt, si omnes concordent : si non concordent, populus ipsorum dominus est. Quaecumque retulerint magistratus, de his non approbandi modo illorum sententias, potestas permissa est populo : verum etiam pro arbitrio constituendi providendique, et cujus contradicere relatis illorum licet, quod non est in aliis Rebuspublicis. Quinqueviratum vero, qui multarum ac magnarum rerum postatem habet, ab illis eligi. Et Centumviratum hos eligere, qui est maximus magistratus, et hos longiori tempore, quam alios imperium retinere. Nam et perfuncti magistratu imperant,et designari ad magistratum, ad paucorum potentiam spectat. Esse autem sine mercede, et sine sortitione, optimatum est ponendum, et si quid aliud tale. Judicia quoque omnia a cunctis magistratibus judicari, et non ab aliis alia, ut apud Lacedæmonios.
f Transgreditur autem Aristocratiae institutio Carchedroniorum maxime ad Oligarchiam, secundum quemdam intellectum, ut videtur multis : non enim solum virtuosum, sed et divitem putant oportere eligi principem : impossibile enim egentem bene principari, et vacare.
Transgreditur autem maxime ab optimatibus ad paucorum potentiam institutio Carthaginiensium, secundum aliquam intelligentiam in eo, quod etiam multi comprobant : non solum enim optimos, verum etiam ditissimos censent in magistratibus esse ponendos, quasi impossi-
<--- Page Split --->
Siquidem igitur eligere divitem, Oligarchicum, secundum virtutem autem, Aristocraticum : iste quidem igitur erit ordo tertius, secundum quem quidem ordinata sunt et apud Carchedonios, quae circa politiam : eligunt enim ad duo haec respicientes, et maxime maximos, reges et duces exercitus.
bile sit, qui egenus existat, eum bene magistratum gerere, aut quietem optare. Si igitur sumere divitem, paucorum potentiae est, per virtutem autem, optimatum, ista quaedam esset species tertia, per quam constituta est apud Carthaginienses Respublica. Creant enim magistratus ad haec duo respicientes, et praesertim maximos, ut imperatores et praetores.
g Oportet autem putare peccatum legislatoris esse transgressionem hanc Aristocratiae : a principio enim videre hoc, maxime necessarium est, qualiter optimi possint vacare, et nihil dehonestari non solum principes, sed neque singulariter viventes.
Putandum autem est hujuscemodi excessum ab optimatibus esse errorem legis conditoris, quem ab initio praevidisse valde necessarium fuit, ut optimi valerent quietem agere, nec quidquam indecorum facere, non solum in magistratu, sed etiam in vita privata.
h Si autem oportet adspicere et ad abundantiam, gratia vacationis, právum, maximos principatuum venales esse, regnum scilicet et ducatum exercitus : lex enim ista divitias facit pretiosas magis virtute, et civitatem totam amativam pecunniarum : quodcunque autem existimat pretiosum esse quod principale, necesse et aliarum politiarum opinionem assequi iis. Ubi autem non maxime virtus honoratur, hanc politiam non est possibile firmiter secundum virtutem principari : rationabile autem assuescere lucrum hoc ementes, quando cum expenderint, principientur : inconveniens quidem, si pauper quidem existens, ἐπιεικησ autem volet lucrari, deterior autem utique non volet, cum expenderit : propter quod oportet eos qui possunt aristocratizare, hos principari. Dignius autem, si et præferret penuriam ἐπιεικων legislator : sed et principantium curaret de vacatione.
Quod si inspicere oportet ad opes gratia quietis, pravum est maximos magistratus esse venales, imperium, et præturam. Hæc enim lex pretiosas magis facit divitias quam virtutes, ac civitatem totam ad studium pecuniarum convertit. Nam quidquid apud civitatis principes habetur in pretio, necessarium est et aliorum civium opinionem subsequi. Ubi autem non maxime honoratur virtus, ibi non est possibile firmum optimorum esse in Republica statum. Assuescere vero ad lucra rationabile est, quando per largitionem adipiscuntur dignitates. Absurdum est enim, si pauper quidem aliquis verum bonæ mentis lucrari velit, improbior autem non velit, cum sumptus fecerit. Quocirca oportet eos qui possunt optime gerere magistratum, assumere ad magistratum. Probabiliusque fuit, si auctor legis opulentiam præstantium virorum abjecisset, ac eorum qui in magistratu forent, quieti prospexisset.
i Pravum autem utique videbitur esse, et plures principatus principari eumdem, quod quidem acceptatur apud Carchedonios : unum enim opus ab uno optime perficitur. Oportet autem hoc qualiter fiat, videre legislatorem, et non praecip-
. Pravum etiam videri potest plures magistratus ab uno homine geri : quod in honore est apud Carthaginienses. Unicum enim ab uno optime perficitur opus. Hoc autem ut fieret, providendum fuit a legislatore, neque cogendum eumdem tibici-
<--- Page Split --->
re eumdem fistulare, et coria incidere. Quare ubi non parva civitas, magis politicum est plures participare principantibus,et magis democraticum.Commodius enim, sicut diximus, et pulchrius unumquodque perficitur ab eisdem, et velocius. Palam autem hoc in bellicis et nauticis. In iis enim ambobus per omnes, ut est dicere, extenditur principari et subjici.
nem esse atque sutorem. Quare ubi non parva est civitas, magis civile est ut plures sint participes magistratuum, magisque populare. Communius enim, ut diximus, et melius singula conliciuntur, atque celerius. Patet autem hoc in bellicis rebus et nauticis. In his enim ambobus per omnes (ut ita dixerim) transit imporare et parere.
k Oligarchica autem existente politia, optime effugiunt, judicando semper aliquam populi partem, emittentes super civitatem : hoc enim faciunt, et servant mansuram politiam : sed hoc est fortunae opus. Oportet autem ineditionales esse propter legislatorem. Nunc autem si infortunium aliquod eveniat, et multitudo abscesserits subjectorum, nullum est remedium quietis per leges. De Lacedæmoniorum quidem igitur politia, et Cretensium, et Carchedoniorum, quæ merito acceptantur, hoc habet modo.
Sed cum ad paucorum potentiam vergat Respublica eorum, optime illud effugiunt, ut semper aliqua plebis pars ditetur, ad oppida mittentes : per hoc illi arbitrantur, ac certe efficiunt statum civitatis permanere : sed hoc est fortunae opus. Oportebat vero non per fortunam sine seditionibus esse, sed per legislatorem id fieri. Nunc autem si diversa fortuna incidat, et plebs a gubernatoribus secedat, nullum est remedium legis ad quietem adhibitum. Lacedæmoniorum igitur, et Cretensium, et Carthaginisimus Respublica in hunc modum se habet.
autem similia Lacedæmonum politiae, etc.
COMMENTARIUS IN CAP. X.
Hic agit de politia sive urbanitate Carchedoniorum, et dividitur in tres partes. In prima ostendit in quo maxime convenit cum politia Lacedæmoniorum. In secunda ostendit ad quam transgressionem declinat, ibi (litt. f), Transgreditur autem aristocratiae, etc. In tertia reprehendit ea quae reprehensibilia sunt in ea, ibi (litt. g), Oportet autem putare peccatum, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim commendat politiam Carchedonensem super alias. Secundo probat per signum, ibi (litt. b), Signum autem politiae, etc. Tertio ponit ea in quibus convenit cum politia Lacedæmouiae, ibi (litt. c), Habet
a Dicit ergo primo : Politizare autem videntur et Carchedonii bene. Alia translatio : « Civiliter autem vivere videntur et Carchedonii bene » : et in multis abundantius, id est, melius, ad alios, id est, comparatione aliorum, maxime autem propinque Lacedæmonibus : hæ enim politiae tres ad invicem propinque aliqualiter sunt, et ab aliis, politiis scilicet barbarorum multum differunt,et multa institutorum, supple, per leges, se habent apud ipsos, scilicet Carchedonios, bene.
b Et hoc secundo probat per signum, ibi, Signum autem politiae, supple, bonae, est coordinate populum habentem, id est, quod quilibet secundum suum officium habet se ordinate ad alium, non su-
<--- Page Split --->
pergrediens ipsum, nec seditionem movens, permanere in institutione politiæ, populum scilicet sic se habentem. Et addit secundum signum, ibi, Neque seditionem, quod indignum dici, fieri, id est, quod inter eos nunquam fuit seditio tanta quod digna esset mentione, licet forte unus cum alio in causis aliquando civiliter contenderit. Et adjungit tertium signum, ibi, Neque tyrannum, id est, inter eos non surrexit tyrannus qui crudeliter opprimeret alios. Sicut in VIII Ethicorum dicitur, tyrannis opposita optimæ urbanitati, id est, regno, et pessima corruptio est.
c Deinde cum dicit, Habet autem similia, etc. ostendit in quibus assimilatur politiæ Lacedæmonum. Et circa hoc duo facit : primo ostendit, quod in tribus similis est et imitatur eam. Secundo ostendit quomodo in iis excedit quantum ad bonitatem et virtutem, ibi (litt. d), Et melius autem reges, etc.
Dicit ergo : Habet autem similia Lacedemonum politia, convivia quidem societatum, Phililiorum, id est, sicut apud Lacedaemonos sunt convivia quae Phidilia vocantur, et primo vocabantur nudria : ita apud Carchedonios sunt convivia societatum per communem contributionem, quae fiunt in demonstrationibus honorabilium personarum et in festis. Et hoc primum in quo convenit.
Sequitur secundum, ibi, Eum autem qui centum et quatuor principatum Ephoris, supple, habet similem. Et vult dicere, quod sicut apud Lacedæmones eligébantur Ephori qui procurarent Rempublicam, apud Carchedronios eligantur centum et quatuor procuratores Reipublicæ, et principes erant civitatis. Et subjungit parvam quamdam differentiam in electione, ibi, Verumtamen non deterius, id est, non pejori modo eligunt Carchedonii quam Lacedæmones, sed meliori. Et ostendit in quo : Hi quidem enim, scilicet Ephori in Lacedæmonia, ex contingentibus finit, id est, ex quibuscunque de
populo : et hoc malum est : hunc autem eligunt principatum, scilicet centum quatuor, virtuosum : non enim illos centum quatuor eligebant nisi de virtuosis, et virtute perfectis. Et hujus fuit causa : quia communicabant aristocratia, quæ est secundum virtutem et potestatem virtusorum.
Et ostendit tertium in quo conveniunt, ibi, Reges autem et yepovsiav, id est, principatum honorabilium, supple, habent Carchedonii, proportionatam iis quæ, ibi, scilicet in Lacedæmonia, regibus et senibus. In ante habitis enim dictum est quod Lacedæmones regnum habebant et senes eligebant quos βοῦλην, id est, consiliarios vocabant : et ad imitationem eorum Carchedonii eligebant reges et yepovsios, quos honoratos vocabant, ad assistendum regi.
d Deinde cum dicit, Et melius autem reges, etc. posita ista convenientia ponit differentiam, scilicet quod melius in tali electione habebant Carchedonii quam Lacedæmonii, dicens : Melius autem reges, neque per se esse genus, id est, quod non de uno genere semper eligantur, neque hoc quod contingens, id est, quod ex quibuscumque de populo eligantur sicut Ephori apud Lacedæmones, sed quod differens (alia translatio, «sive differens») ex iis eligibiles magis quam secundum ætatem. Alia translatio, «quam secundum staturam », id est, melius est quod reges eligantur ex differentibus et magis eligibilibus secundum virtutem, sicut praecepit Carchedronius, quam secundum ætatem seniores, sicut legislator Lacedæmonius, eligi senes eos quos dicebant βοῦλην, qui in Lacedæmonia regi assistebant, quem ex senioribus eligebant.
Et subjungit rationem quod ex contingentibus non expedit eligi regem, ibi, Magnorum enim domini constituti, supple, reges, si viles fuerint, sicut probabile est fore electos ex humili plebe, multum lædunt et læserunt jam in præ-
<--- Page Split --->
terito civitatem Carchedoniorum : unde versus :
Asperius nihil est humili, dum surgit in altum.
Et quia haec politia similis est aliis duabus, easdem reprehensiones quas habent aliae in transgressionibus, habet et ista. Et hoc est : Plurima quidem igitur increpatorum utique propter transgressiones communia existunt, convenientia omnibus dictis politiis. Ratio dicti est, quod non increpatur rationabiliter, nisi vitium, et non homo, vel civitas. Et si unum vitium transgressionis est in pluribus, eadem erit ratio increpationis.
e Deinde cum dicit, Eorum autem quae ad suppositionem, etc. ponit aliud in quo specialiter reprehenditur dicens : Eorum autem quae ad suppositionem legislatoris, id est, quam ipse intendit aristocratice et politica, Carchedionorum scilicet, haec quidem ad 8t^ov, id est, populum sive democratiam declinant magis, haec autem ad oligarchiam, supple, declinant. Etenim democratia principatus est populi, oligarchia autem principatus paucorum, sicut in ante habitis dictum est. Et ostendens in quo, subdit : Ejus quidem enim quod est hoc quidem adducere, ad populum scilicet, hoc autem non adducere ad populum, reges domini, supple, sunt cum senioribus, si autognomones omnes, id est, consentientes. Sensus est, statuta esse apud eos, quod quaedam a regibus et principibus proponenda sunt populo, ut omnes simul consentiant et consentientiet, et una simul omnium sententia approbetur. Quae autem sic sunt proponenda, reges domini sunt cum senioribus. In his autem, supple, quae populo proponuutur sic, populus habuit potestatem consentiendi vel dissentiendi. Et hoc est : Quaecumque autem intulerint, isti scilicet populo sic ordinata a principibus, domini, supple, populares, de judicando sunt, scilicet utrum sint tenenda vel non : et volenti, populo scilicet talia observare, illatis, id est, propo-
sitis, populo contradicere licet. Et subdit quod hoc habebat speciale Carchedonia, ibi, Quod quidem in aliis politiis non est, Lacedaemoniorum scilicet, et Cretensium. Et hoc videtur etiam fuisse democraticum : quia in favorem populi factum est.
Et subdit quomodo declinat ad oligarchiam, ibi, Pentarchias autem, id est, principatus quinque virorum, dominus existentes multorum et magnorum. Et ostendit quorum, ibi, Ab ipsis, scilicet pentarchiis, eligibiles esse, et eum, scilicet principatum, qui centum est, hos eligere maximum principatum : hunc enim principatum elegerunt pentarchi : et dicitur maximus, quia amplissimus est, et ad multos pertinens. Hoc est enim oligarchicum : quia potestatem convertit ad principatum paucorum. Et subdit aliud in quo etiam oligarchicum est, ibi, Adhuc autem hos ampliori principari tempore, scilicet pentarchos. Et ostendit quomodo ampliori, ibi, Etenim praeteriti, eligentes scilicet futuros, cum futuris principabantur. Et hoc est : Etenim praeteriti principabantur et futuri, oligarchicum : in hoc enim declinat in potestatem paucorum.
Et ostendit in quo convenit cum aristocratia, ibi, Quod autem sine pretio, supple, eligunt et non sortiales, qui xA^o^o^a: dicuntur Greece, aristocraticum ponendum, supple, est. Sortiales enim sunt, qui pauperes existentes, non arte vel dignitate, sed qui sorte vel fortuito veniunt ad principatum, et ideo principatu utuntur in lucrum : et si quid tale alterum, supple, est simile illi, in hoc declinat ad aristocraticam sicut et virtuoosos eligunt et non alios.
Et ponit tertium in quo iterum aristocraticum est, ibi, Et sententias a principibus judicari omnes et non alias ab aliis, diversis scilicet judicibus, quemadmodum in Lacedæmonia, scilicet a diversis judicibus fit judicium in eadem causa, supple, etiam est aristocraticum. Et propter hoc in jure prohibetur, quod una et eadem causa ad diversos judices non referatur.
<--- Page Split --->
f Deinde cum dicit, Transgreditur autem aristocratiae, etc. ostendit in quo declinet ab aristocratia dicens : Transgreditur autem aristocratiae (genitivus pro ablativo), id est, ab aristocratia institutio Carchedoniorum maxime ad oligarchiam secundum quemdam intellectum, ut videtur multis, in hoc scilicet quod aristocratia potestas est virtuosorum, oligarchia autem principatus paucorum. Et ponit rationem, ibi, Non enim solum virtuosum, sed et divitem putant oportere eligi principem. Et ponit rationem legislatoris, ibi, Impossibile enim egentem bene principari, et vacare, scilicet publicis negotiis. Et hujus causam in prehabitis assignavit : quia egentem oportet intendere lucris pro necessitate vitae : propter quod etiam dicitur in VIII Topicorum, quod tempore necessitatis melius est ditari quam philosophari, licet simpliciter sit melius philosophari quam ditari. Et ex hoc elicit inconveniens quod sequitur, ibi, Siquidem igitur eligere divitem, oligarchicum est : quia oligarchia principatus paucorum et divitum est : secundum virtutem autem, supple, principari et eligere principem, aristrocraticum, supple, est. Iste quidem utique erit ordo tertius, scilicet qui est simul et secundum virtutem, et secundum divitias eligere principes : secundum quem quidem ordinem ordinata sunt et apud Carchedonios, quae circa politiam. Et ponit rationem, ibi, Eligunt enim ad duo haec respicientes, divitias scilicet et virtutem : et maxime, supple, sic eligunt maximos, scilicet principes, reges et duces exercitus.
g Deinde cum dicit, Oportet autem putare, etc. reprehendit ea quae sunt reprehensibilia in politia seu urbanitate Carchedoniorum. Sed quia posset aliquis dicere, quod respicere ad divitias in eligendo principem, peccatum est in principatu aristocratiae, praecipue cum in ante habitis dictum sit, quod virtuosus paupor, etiam si nolit, cogendus est ad prin-
cipatum, ideo dicit, quod peccatum in hoc est legislatoris, non civitatis : et hoc est : Oportet autem putare peccatum esse legislatoris transgressionem aristocratiae. Et ostendit quomodo, ibi, A principio enim institutionis politica, hoc videre est maxime necessarium, qualiter optimi possint vacare Reipublicae, et nihil dehonestari, propter paupertatem, non solum principes, qui sunt personae publicae, sed nec singulariter, id est, private viventes : his enim legislator debuit providere de aerario publico et publicis reditibus, ut in tantum abundarent, quod non oporteret venales esse et in principatu, et private viventes.
h Et ostendit inconveniens quando secus fit, ibi, Si autem oportet adspicere, principes scilicet, et, id est, etiam ad abundantiam, id est, ut abundent, gratia vacationis, pravum, id est, si principes propter hoc quod vacant a negotiis propriis, et intendunt communibus, oportet respicere et intendere qualiter abundent, hoc pravum est et corruptum. Et dat rationem, ibi, Maximos principatuum, supple, contingit venales esse, regnum scilicet et ducatum exercitus. Et ostendit quomodo hoc est pravum, ibi, Lex enim ista, scilicet ut divites eligantur, divitias facit pretiosas magis virtute, et, id est, etiam civitatem totam amativam pecuniarum. Videntes enim cives quod propter divitias adipiscuntur principatus, inhiant divitiis, qualitercumque et quibuscumque lucris, juxta illud Sapientis : « Existimabant ad lucrum vitam hominis esse compositam, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. » Et hoc maxima corruptio est. Et hoc est quod addit : Quodcumque autem existimat pretiosum, id est, pretio suppositum, quod principale, id est, principales, necesse, supple, est illud aliarum politiarum opinionem assequi his, id est, timocratiae quae propter lucrum est, tyrannicae quae est oppressiva propter praedam : et hoc pessimum. Et hoc est quod addit : Ubi autem
<--- Page Split --->
non maxime virtus honoratur, hanc politiam non est possibile secundum virtutem firmiter principari. Et ostendit hoc per inconveniens quod sequitur, ibi, Rationabile autem assuescere lucrum hoc, id est, principatus ementes, quando cum expenderint, principentur, id est, quando expensas ad hoc quod principentur, posuerint : volet enim rehahere quod posuit. Et ostendit subdens : Inconveniens quidem, si pauper quidem existens, expixtxr, autem, id est, superjustus secundum virtutem volet lucrari : hoc enim non est de justitia, neque de virtute quod vendat sententias et justitias. « Ponet, enim sicut dicunt Theologi, impretiabile sub pretio. » Deterior autem utique, civilliter scilicet, non volet cum expenderit : quia tunc et sua expendit, nec suppetunt aliena, et sic omnino inutiliter erit : propter quod oportet eos qui possunt, et virtute et facultatibus scilicet, aristocratizare, hos principari, supple, et non alios. Et facit comparationem, ibi, Dignius autem si etiam praeferret penuriam expixtxw, supple, aliquis legislator, sed et principantium curaret de vacatione, id est, dignius esset quod legislator curaret de sumptibus communibus providere principibus qui vacant publicis, quam quod divitibus propter divitias conferat principatus. Minus enim damnum est de communi providere eis, quam totam civitatem fieri amativam pecuniarum.
i Deinde cum dicit, Pravum autem utique, etc. reprehendit legislatorem de hoc quod plures principatus commisit uni gubernandos, dicens : Pravum autem videbitur esse, plures principatus principari eundem, quod quidem acceptatur apud Carchedonios, et male. Et ponit rationem, ibi, Unum enim opus ab uno optime perficitur. Cujus rationem reddit optime Gregorius in Pastore, sic dicens : « Impar quisque invenitur ad singula, dum confusa mente fertur circa multa. » Et illud poetae :
Pluribus intentus minor est ad singula sen' [sus.
Et hoc est quod sequitur, ibi, Oportet autem qualiter fiat hocvidere legislatorem. Et dat simile in artibus, ibi, Et non praecipere eundem fistulare et coriu incidere. Ex his concludit : Quare ubi non parva civitas, magis politicam est plures participare principantibus, supple, quam unum plures principatus habere, et, supple, etiam est magis democraticum, id est, populare : favor enim populi accedit, cum etiam seipsos posse promoveri ad principatus vident Et hujus dat rationem, ibi, Communius enim (alia littera, « commodius enim ») sicut diximus, et pulchrius unumquodque perficitur ab eisdem et velocius : quia si plures sint, aliquando non concordant, et sic causae protrahuntur. Hoc autem probat in exemplis, ibi, Palam autem hoc in bellicis et nauticis, id est, in navalibus bellis et equestribus. In iis enim ambobus per omnes, ut est dicere, extenditur principari et subjici : et ideo, supple, saepe negliguntur et protrahuntur et confuse aguntur.
k Oligarchica autem existente politia, id est, paucorum principatu, ita scilicet quod unusquisque sit in officio suo, optime effugiunt, judicando semper aliquam populi partem : tunc enim expedite fit quod fieri debet. Qualiter autem fiat, subdit : Emittentes super civitatem, supple, sibi subjectam : ubi tangit modum imperii Romanorum, qui super civitates exteras sibi subjectas quosdam de suis emittebant in praesides et proconsules, qui dirigerent negotia provinciarum et civitatum, ne dispendium esset in Republica propter longam distantiam imperatoris. Et hujus ordinationis utilitatem subdit, ibi, Hæc enim servant et faciunt mansuram politiam : quando enim unusquisque in suo principatu opus suum perficit, servatur politia a corrumpentibus, et fit mansiva sine seditione populi : sed hoc est fortunæ opus, scilicet apud
<--- Page Split --->
Carchedonios, qui nullum legis ordinem habent : et hoc imo totum fortunae commiserunt. Et ideo hoc reprehendit subdens : Oportet autem inseditionales esse, scilicet cives, propter legislatorem, supple, et non propter fortunam. Nunc autem si aliquod infortumium accidat et multitudo abscesserit subditorum, ab obedientia scilicet Carchedoniorum, nullum est remedium quietis per leges : quia nullam legem dederunt de hoc quomodo
rebelles redirent in subjectionem et quietem a seditione.
Deinde ponit epilogum de omnibus dictis, ibi, De Lacedæmoniorum quidem igitur politia et Cretensium et Carchedoniorum, quæ merito acceptantur, hoc, scilicet quod dictum est, habet modo. Alia littera hoc habet : « Notorium, » id est, quod notum sit : forte enim habebant aliqua occulta, de quibus non oportebat dicere.
CAPUT XI.
De Republica Solonis, et variis institutoribus Rerumpublicarum.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Eorum autem qui pronuntiaverunt de politia, quidam quidem fuerunt qui non communicaverunt actionibus politicis nullis, sed perseveraverunt singulari vita viventes : de quibus si quid sermone dignum, dictum est fere de omnibus. Quidam autem legislatores fuerunt, ii quidem propriis civitatibus : ii autem et quibusdam extraneorum politice conservati ipsi : et horum quidem ii fuerunt conditores legum, ii autem et politia, puta Lycurgus et Solon. Isti enim et leges et politias instituerunt. De ea quidem igitur quae Lacedæmoniorum, dictum est.
Eorum autem qui de Republica aliquid tradiderunt, quidam numquam versati sunt in gubernatione civitatis, sed in privata vita otiosi vixerunt : de quibus si quid dignum relatum fuit, supra diximus. Quidam autem legislatores fuere, gubernaveruntque vel in propriis civitatibus, vel in alienis : et horum quidam solummodo legum auctores fuere. Quidam etiam Reipublicae constituende, veluti Lycurgus et Solon. Hi enim leges et Respubllcas condidere : Lycurgus quidem Lacedæmoniis, ut dictum est, Solon autem Atheniensibus.
<--- Page Split --->
b Solonem autem aliqui quidem putant fuisse legislatorem studiosum: dicunt enim eum Oligarchiam dissolvisse valde intemperatam existentem, et servientem populum liberasse, et Democratiam patriam instituisse, miscuisseque bene politiam : fuisse enim quod in Areopago consilium, Oligarchicum, quod autem principatus eligibiles, Aristocraticum, prætorium autem, Democraticum. Videtur autem Solon illa quidem existentia prius, non dissolvisse, consilium scilicet et principatuum electionem : populum autem instituisse prætoria faciens ex omnibus.
Existimant autem quidam, Solonem legislatorum fuisse præclarum. Nam et paucorum potentiam sustulisse, quae nimis intemperans erat, et plebem a servitute liberasse, ac statum popularem in patria constituisse, optimeque Rempublicam temperasse. Nam esse consilium Areopagi, paucorum gubernationis, delectus vero magistratuum, optimalum, judicia vero, populare. Sed videtur Solon illa duo, cum essent prius, non sustulisse, consilium Areopagi, et magistratuum delectus, at populum asservisse, judiciis ex omnibus constitutis.
c Propter quod et quidam accusant ipsum, solvere vero alteram, cum fecerit prætorium dominum omnium, cum sit sortiale. Cum enim hoc invaluit, sicut tyranno populo largientes politiam, in eam quæ nunc Democratiam instituti sunt : et id quidem quod in Areopago consilium Ephialtes prohibuit et Pericles : et hoc itaque modo unusquisque rectorum populi augens produxit in eam, quæ nunc Democratiam.
Quapropter quidam illi succensent quod alterum dissolverit, cum auctoritatem omnem ad judicium traduxerit, quod per sortitionem est. Nam cum hoc invaluit, tamquam tyranno, gratificantes populo, in eam qui nunc est, popularem statum Remplublicam redegerunt, et consilium Areopagi Ephialtes inhibuit et Pericles. Judicibus vero salaria Pericles induxit, ac per hunc modum unusquisque eorum, qui apud plebem posse voluerunt, populi vim augere perseveraverunt, donec in istam, quæ nunc est, licentiam pervenit.
d Videtur autem hoc non secundum Solonis voluntatem factum fuisse, sed magis ab accidente. Navarchiae enim in Medis populus factus causa astute concepit, et rectores populi accepit pravos, pro politice conversantibus imixxest. Quoniam et Solon videtur necessariam maxime potentiam attribuere populo, scilicet principatus eligere et corrigere, neque enim hujus populus existens dominus, servus utique esset, et adversarius : principatus autem ex insignibus et abundantibus, instituit omnes ex quingentis Medimnis et Jugariis, et tertio fine vocato equestri : quartum autem quod mercenario, quibus nullus principatus attinebat.
Apparet autem hoc non tam Solonis voluntate, quam casu evenisse. Navali enim potentia adversus Medos victor populus, majora de sese sapere cœpit, et accesserunt patroni seditiosi contra bonos et modestos cives, qui Rempublicam gubernabant. Cum videatur quidem Solon eam, quæ maxime necessaria fuit, potestatem populo tradidisse, ut magistratus crearet, et male facta corrigeret, nisi enim populus hanc habeat potestatem, servus erit et inimicus. At magistratus omnis constituitur ex nobilibus, ac locupletibus ex censu quingentorum Medimnorum et jugerum. Tertium ex equitibus. Quartum ex opificibus sordidis, quibus nullum magistratus assequendi jus erat.
<--- Page Split --->
e Legislatores autem fuerunt Zaleucus Locrensis Occidentalibus, et Charondas Cataneus suis civibus, et aliis Chalcidiae civitatibus circa Italiam et Siciliam. Volunt autem quidam colligere, qualiter Onomacritus fuit primus industrius circa legislationem, exercitatum autem fuisse in Creta, cum esset Locrus, et praefectum populo, secundum artem autem hujus fuisse socium Thaletem, Thaletis autem auditorem Lycurgum et Zaleucum, Zaleuci autem Charondam : sed hoc quidem dicunt inconsideratius tempore dicentes.
Fuerunt etiam legum positores Zaleucus apud Locros Occidentales, et Charondas Catiniesnis civibus suis, ceterisque civitatibus Chalcidicis, quae sunt circa Italiam et Siciliam. Tentant vero quidam inducere, quasi Onomacritus fuerit primus legum ferendarum peritus. Hunc vero exercitatum in Creta, cum esset Locrus, perfectum autem per artem divinationis, ei familiarem fuisse Thaletem, Thaletis autem auditores fuisse Lycurgum et Zaleucum, Zaleuci autem Charondam. Sed qui ista dicunt, tempora non supputant.
/ Fuit autem et Philolaus Corinthius legislator Thebæis. Erat autem Philolaus de genere quidem Bacchi darum, amator autem factus Dioclis, qui vicit Olympiadem, ut ille civitatem reliquit recordatus amorem matris Alcyones, abiit Thebas, et ibi vitam finierunt ambo, et nunc adhuc ostendunt sepulcra ipsorum, invicem quidem facile conspectibilia existentia : ad regionem autem Corinthiorum, hoc quidem conspectibili, hoc autem non conspectibili : fabulantur enim ipsos sic ordinasse sepulturam. Dioclea quidem propter abstinentiam passionis, quatenus non visibilis sit Corinthia a pulvere, Philolau m autem quatenus visibilis. Habitaverunt quidem igitur propter talem causam apud Thebæos. Legislator autem fuit ipsis Philolaus.
Fuit etiam Philolaus Corinthius legislator Thebanis. Erat autem Philolaus ex familia Bacchiadum, amicus vero Dioclis, qui Olympia vicit. Sed ubi ille civitatem deseruit, commotus ob amorem matris Alciones, Thebas migravit. Atque ibi ambo defuncti sunt. Monstrantur que etiam nunc illorum sepulcra, specatnia quidem sese. Verum ita constituta, ut ex Dioclis quidem sepulcro non sit prospectus in Corinthium agrum, ob animi infectionem, ex Philolai autem sit prospectus. Habitarunt igitur ob hujusmodi causam apud Thebanos, legesque illis Philolaus descripsit.
g De aliis quibusdam, et de puerorum procreatione, quas vocant illi leges positivas : et hoc est singulariter ab illo lege statutum, quatenus numerus salvetur sortium. Charondæ autem nihil est proprium, nisi vindictæ falsorum testium : primus enim fecit considerationem : diligamenta autem est legum placentior, et his qui nunc legislatoribus. Philolai autem proprium et substantiarum irregularitas, Platonis autem mulierum et puerorum, et substantiæ communitas et convivia mulierum. Adhuc autem lex circa ebrietatem, scilicet sobrios symposiar-
Et de aliis quibusdam, et de sobole procreanda, quas illi leges proletarias appellant, et hoc est præcipue ab illo provisum, ut numerus hæreditatum conservetur. Charondæ autem nihil est proprium, nisi judicia falsorum testium : primus enim de his legem posuit, diligentia autem et claritate etiam elegantior quam hi, qui nunc sunt legum conditores. Philolai proprium est patrimoniorum disparitas. Platonis autem mulierum et natorum et patrimoniorum communitas, et comessationes feminarum. Et præterea lex circa ebrietatem, ut re-
<--- Page Split --->
zhizare, et exercitium in bellicis, quateus ambidexteri fiant per studium, ut opportunum est, non hac quidem mauum utile esse, hac autem inutile. Draonis autem leges sunt, politiae autem xistenti leges posuit : proprium autem n legibus nihil est quod sit memoria dinum, nisi saevitia propter magnitudinem lanni. Fuit autem et Pittacus legum onditor, sed non politiae. Lex autem propria ipsius, ebrios, si percusserint, mplius damni ferre quam sobrios : quia luries injuriantur ebrii quam sobrii, non d veniam respexit, quia oportet ebrios iabere magis, sed ad conferens magis. uit autem et Androdamas Rheginus lerislator Chaleidibus, qui in Thracia : cuus circa homicidialia et haereditationes st. Attamen proprium ipsius nihil utique habebit dicere aliquis. Quae quidem gitur circa politias principales, et circa lictas politias ab aliquibus, sint consideata hoc modo.
ges conviviorum sobrii sint : et in rebus bellicis exercitatio, per quam ambidextri fiant, cum oporteat non alteram manum utilem, alteram inutilem habere. Draconis quoque leges sunt : sed jam constituta Republica leges tulit. Proprium autem Draconis est nihil quod sit memoria dignum, nisi rigiditas ob magnitudinem penarum. Fuit quoque Pittacus legum conditor, sed non in Republica versatus. Lex est propria illius, ebrios, si quem pulsaverint, minori pсna damnari, quam si sobrii fecissent. Quod enim pluris derelinquunt ebrii quam sobrii, non ad id respexit, quod magis est ebriis venia, sed ad utilitatem. Fuit etiam Androdamus Rheginus legum conditor Chalcidensibus, qui sunt in Thracia, de homicidio, et haereditatibus : nihil tamen hujus proprium referre quis potest. De his ergo Rebuspublicis quae principales sunt, et de his quae sunt ab aliquibus scriptae, in hunc modum cognovisse sufficiat.
COMMENTARIUS IN CAP. XI.
In hac ultima parte secundi libri deerminat Aristoteles differentiam politias nstituentium. Determinat enim primo lifferentiam politiarum secundum seipas. Secundo differentias earumdem seundum civitates, in quibus observabanur. Et ideo nunc tertio non restat nisi leterminare differentias earum secunlum instituentes eas : sicut enim dicitur n Ethicis, « sermones morales magis acceptantur secundum auctoritatem eorum qui diligunt mores, quam secundum sylogismum. » Qui enim diligit virtutem, rera dicit de virtute.
Dividitur autem istud capitulum in artes duas, in quarum prima determinat lifferentias legislatorum, et politiarum
quas instituerunt. In secunda tangit diversorum nomina legislatorum et legum quas instituerunt, ibi (litt. e), Legislatores autem fuerunt, etc.
Circa primum duo facit. Primo determinat differentiam legislatorum in modo vitae. Secundo negotiatur circa legislationem Solonis, ibi (litt. b), Solonem autem aliqui quidem, etc.
a Dicit ergo primo : Eorum autem qui pronuntiaverunt de politica, quidam quidem fuerunt qui non communicaverunt actionibus politicis nullis (altera negatio superfluit), sed perseveraverunt singulari vita viventes, et illi fuerunt qui philosophiae intenderunt, sicut Socrates, Phaleas, Hippodamus, et generaliter omnes qui in Brachmania sub Didimo rege fuerunt in antris habitantes, sicut Diogenes, de quibus si quid est sermone dignum, dictum est fere de omnibus, scilicet in
<--- Page Split --->
præhabitis. Et accipit alteram partem subdens, Quidam autem legislatores fuerunt, scilicet qui politicis actibus communicaverunt. Et hos dividit in duas differentias, ibi, Ii quidem propriis civitatibus, supple, legem dantes tantum : ii autem, scilicet alii, et quibusdam extraneorum, supple, civitatibus leges dantes : et hujusmodi potest esse Critias qui optimas leges nobilissimæ civitatis Ægypti per Solonem dedit Atheniensibus, ut in Timæo Platonis dicitur. Et de illis utrisque in communi subdit, Politice conversati ipsi, supple, et non in singulari vita : per hoc enim differunt a primis qui singulariter vixerunt. Et hos dividit ulterius in duas differentias, ibi, Et horum quidem ii fuerunt conditores legum, sicut Phedon Corinthius : ii autem, id est, alii et politici fuerunt et conditores legum et ordinatores civitatis. Et dat exemplum, ibi, Puta Lycurgus et Solon. Quidam tamen Lycurgum, Lygurgum vocant : et hoc nomen dicunt ei ab eventu impositum esse, quia scilicet præfuit Lugurgiæ provinciæ, sicut Africanus dicitur Scipio, quia devicit Africam. Et subdit ostendens quid instituit uterque : Isti enim et leges et politias instituerunt: Lycurgus in Lacedæmonia, Solon autem apud Athenienses. Deinde excusat se de institutis in Lacedæmonia, ibi, De ea quidem igitur quæ Lacedæmoniorum, dictum est, scilicet in præhabitis.
b Deinde cum dicit, Solonem autem aliqui, etc. negotiatur circa legislationem Solonis. Et circa hoc tria facit. Primo enim ponit laudem Solonis. Secundo quorumdam accusationem contra eum, ibi (litt. c), Propter quod et quidam, etc. Tertio excusationem ipsius, ibi (litt. d), Videtur autem hoc, non secundum Solonis voluntatem, etc.
Dicit ergo primo : Solonem autem aliqui quidem putant fuisse legislatorem studiosum, id est, valde bonum. Et addit rationem, ibi, Oligarchiam enim, scilicet quae fuit Athenis in ntestate paucorum
et divitum, dissolvisse valde intemperatam existentem : quia per talem potestatem divites valde opprimebant populum. Et hoc est quod sequitur : Et servientem populum liberasse, id est, a servitute et oppressione populum liberasse, et denoeratiam, id est, populi principalum, patriam instituisse. Et quia talis principatus est in favorem populi, propter hoc populus ab oligarchico principatu liberatus est. Et addit ulterius in laudem ipsius : Miscuissequé, scilicet dicunt Solonem, bene politiam : quia sicut in præhabitis dictum est, politia ex omnibus mixta, est melior. Et ut hoc bene intelligatur, dicit quæ politia erat ante Athenis, ibi, Fuisse enim, supple, ante Solonem, quod in Areopago consilium, oligarchicum. Areopagus autem idem est quod virtus vel vicus Martis. Athenienses enim colebant Martem propter militiam, in quo vico aræ Deorum constitutæ fuerunt : et divites quidem habitabant et conveniebant principatu oligarchico dominantes populo. Quod autem principatus eligibiles Solon, fecit sine pretio, aristocraticum, supple, fuit : prætorium autem, scilicet ad quod causæ devolvebantur per appellationes, et populis conveniebat, democraticum, id est, populare et in favorem populi factum fuit. Et sic videtur bene miscuisse politiam. Videtur autem Solon illa quidem existentia prius, scilicet de institutione Atheniensium, non dissolvisse, consilium scilicet, et principantium electionem, populum autem instituisse prætoria, supple, præter intentionem Solonis, faciens ex omnibus. Intendit dicere, quod licet Soloni imponatur prætorium, tamen Solon non fecit, sed populus volens ad unum reducere causas omnium principantium.
c Deinde cum dicit, Propter quod et quidam, etc. ponit quorumdam accusationem contra eum dicens : Propter quod et quidam accusant eum, scilicet Solonem. Quasi dicat : Propter hoc accusabatur 3 Solon : hoc enim attribuebatur ei quod
<--- Page Split --->
populus fecerat. Et subdit accusationem, ibi ,Solvere enim, supple, dicunt, alteram, scilicet politiam quae fuit prius aristocratica et oligarchica, cum fecerit praetorium dominum omnium : per hoc enim videtur alias potestates convertisse in regnum. Quare autem hoc accusetur, subdit : Cum sit sortiale, id est, quod Graece dicitur xAro>wriy, qui est principatus eorum qui ad lucra principatur. Et ostendit hoc subdens, ibi, Cum enim hoc invaluit, sicut tyranno populo largientes politiam, in eam quae nunc democraticam instituti sunt. Et est hoc dicere, quod cum potestas per praetorium devoluta esset ad populum, tyrannice opprimebant nobiles : et remedium quaerentes de hoc malo instituti sunt in democratiam, relictis aliis principatibus. Et subdit qualiter paulatim fuit mutatus principatus in democraticum, et per quos, ibi, Et id quidem quod in Areopago consilium, supple, fuit de principatu obligarchico, nobilium scilicet, Ephialtes prohibuit et Pericles, stantes scilicet pro alio principatu. Et addit quomodo fuit continuatum, ibi, Et hoc itaque modo unusquisque rectorum populi augens, produxit in eam quae nunc, scilicet est, democratiam : quia tales rectores de popularibus assumebantur : et ideo principatum democraticum sustinebant.
d Deinde cum dicit, Videtur autem hoc non, etc. incipit excusare Solonem, dicens, Videtur autem hoc non secundum Solonis voluntatem factum fuisse, sed ab accidente. Et ponit illud accidens, ibi, Navarchiae enim in Medis populus factus, id est, cum navali bello pugnarent contra Medos qui eos invaserant, eam, scilicet politiam democraticam, astute concepit, et rectores populi accepit pravos pro politice conversantibus i>n>i>xe>ti, id est, concepit primo populus astute qualiter opprimeret nobiles, et aristocratiam converteret in democratiam: et ideo in bello contra Medos acceperunt rectores p ravos qui ad hoc populum confortarent,
pro i>r>xe>ti>, id est superjustis qui principantur in aristocratia. Deinde dicit quod accusabatur de hoc Solon, licet non esset culpabilis, ibi, Quoniam et ipse Solon videtur necessariam maxime potentiam attribuere populo. Et exemplificat, ibi, Scilicet principatus eligere et corrigere, id est, ut populus et eligat principes, et corrigat si delinquant : hanc enim potestatem dixit Solon attribuendam populo. Et dicit rationem Solonis ad hoc, ibi, Neque enim hujus populus, id est, sic institutus, existens dominus, eo quod potestatem habet eligendi et corrigendi, servus utique erit et adversarius, id est, populus in tali potestate constitutus numquam erit servus, id est, serviliter oppressus a talibus dominis, quos instituunt et corrigere possunt : nec erit adversarius eorum, quia populus non opponet se talibus : et sic non fiet seditio in civitate.
Deinde cum dicit, Principatus autem, etc. ostendit qualiter Solon instituit principatus, ut sciatur quod non fuerit intentione sua hoc malum, et dicit : Principatus autem ex insignibus et abundantibus instituit omnes, id est, quod nullus principaretur nisi esset insignis virtute et abundans : quia sicut ante dictum est, quando viles accipiunt principa tum, multa fiunt in civitate et aliter : quoniam pauperes intendunt lucris et corrumpunt judicia, et quia apud Athenas quingenti erant, qui Ephori dicebantur in Lacedæmonia, illos constituit ex quingentis Medimnis et jugariis. Et dicuntur Medimni et Jugarii, qui principatum habebant in artibus, sicut fabri habent inter se principatum societatis suæ, et Lanarii, et pistorcs, et hujusmodi. Solon non constituit hos ex mediis personis accipiendos, et tertio fine vocato equestri, id est, constituit Solon quod illi qui præsunt equestribus in civitate, acciperentur de tertio ordine civium, id est, de illis qui sunt in tertio gradu dignitatis in civitate : et illi sunt, qui apud nos berviarii vocantur sive ruptarii, qui custodiuint
<--- Page Split --->
vias ut secure deducantur ea quae pertinent ad civitatem. Quartum autem genus, supple, est secundum Solonem, quod mercenarium, id est, illorum qui pro mercede serviebant, quibus nullus principatus attinebat, ex ordinatione Solonis scilicet. Et ratio sua fuit, quia tales de facili corrumpuntur, et faciunt dissentionem eis quibus serviunt pro pretio.
ges, quas accepit in Creta, ut in praehabitis dictum est, cum de Lacedæmonia fugeret in Cretam a facie Charillæ regis. Zaleuci autem dicunt fuisse auditorem Charondam. Et subdit de reprehensione ipsius dicti, ibi, Sed hoc quidem dicunt inconsideratius ipsi dicentes : quia non est multum inspiciendum quis vel cujas fuerit legislator, dummodo lex fuerit bona.
e Deinde cum dicit, Legislatores autem fuerunt, etc. tangit diversorum nomina legislatorum, et legum quas instituerunt. Et dicit : Legislatores autem fuerunt. Et enumerat eos : Zaleucus Locrensis Occidentaibus (Locris civitas est Calabriæ, quæ respectu Græciæ est ad Occidentem, et est in illa parte Italie, quæ sicut dicit Hieronymus in Prologo galeato, quodam magna Græcia dicebatur), et Charondas Cataneus, id est, Catiniensis, qui fuit de civitate Catinæ, suis civibus, id est, Catiniensisbus, supple, dedit legem, et aliis Chalcidiae civitatibus circa Italiam et Siciliam. Et subdit de alio qui fuit ante istos, ibi, Volunt autem quidam, historiographi scilicet, colligere qualiter Onomacritus fuit primus industrius circa legislationem, exercitatum autem fuisse in Creta, supple, volunt, cum esset Locrus natione, id est, de Locro civitate, et praefectum populo, supple, fuisse illius civitatis, secundum artem autem hujus, legislatoris scilicet, fuisse socium Thaletem, qui fuit multum peritus in legibus : quod ostendit nomen : τελστή enim in Græco dicitur ritus vel lex, sicut dicit commentum Maximi super Ecclesiasticam Hierarchiam Dionysii 1, ut dicit Dionysius, « Mysterium teletea myri. » Ibi enim dicit sic : « Teleta sunt ritus observati in sacrificiis Deorum : unde Teletanus idem est quod legista ». Et subdit de disciplina istius : Thaletis autem auditorem Lycurgum, supple, dicunt fuisse, et Zaleucum. Lycurgus autem fuit, qui Lacedæmonibus dedit le-
f Fuit autem et, id est, etiam, Philololaus Corinthius legislator thebæis : et dicitur Philolaus a φίλος quod est amicus, et λόος quod est populus : quia leges dedit in favorem populi : et fuit compatriota Phedonis, de quo in præhabitis dictum est. Et etiam subdit, quibus ipse dedit leges : Quia Phedon dedit Corinthiis, iste Thebæis, supple, dedit, leges. Thebæ autem sunt civitates juxta Athenas, de quarum legibus sæpe facit mentionem. Erat autem P. ilolaus de genere quidem Bachidorum, qui a Deo Baccho denominationem acceperunt. Et erant heriles sicut a Deo trahentes originem, et forte heroicas habebant virtutes, sicut Aristoteles in primo Ethicorum inducens Homerum, sic inquit Homerus de Hectore : « Quoniam valde fuit optimus, et non videbatur viri mortalis filius, sed Dei. » Totum autem hoc dicit ad commendationem Philolai. Et ad commendationem ejus ulterius dicit : Amator autem factus est Dioclis, qui vicit Olympiadem. Olympias est quinquennalis agon per modum quo torneamentum est apud Latinos, in quo probantur tyrones, id est, novi milites. Ut, id est, postquam ille, Diocles scilicet, civitatem reliquit, scilicet Corinthum, recordatus amorem matris Alegones, vocatæ scilicet, abiit Thebas (unde etiam natus fuerat, et ibi vitam finierunt ambo, scilicet Philolaus et Diocles. Et nunc adhuc ostendunt sepulcra ipsorum quæ dicuntur esse ædificata et ornata imaginibus ipsorum, invicem quidem fa-
<--- Page Split --->
cile conspectibilia existentia, ut ipsa scilicet conspectibilitas sepulcerorum ostenderet amorem quem habuerunt ad invicem. Et adhuc ulterius infert ad laudes istorum, ibi, Ad regionem autem Corinthiorum hoc quidem, scilicet sepulcro Philolai, conspectibili, quia cum Corinthius fuisset, voluit quod decor sepuleri versus Corinthum respiceret : fabulantur enim Thebaei, ipsos sic ordinasse sepulturam. Dioclea quidem (accusativus Graecus), id est, Diocleum, propter abstinentiam passionis, scilicet ne Corinthii spectantes sepulcrum paterentur tristitiam in amissione tanti civis: et ideo fecit quod sepulcrum non esset visibile eis. Et hoc est: Quatenus non visibilis sit Corinthia a pulvere, scilicet ne eis tristitiam ingereret. Philolaum autem dicunt ordinasse sepulcrum versus Corinthium, quatenus visibilis, supple, esset, et revocarentur ipsis ad memoriam beneficia ipsius. Et sic uterque in ordinatione sepulcri piam habuit intentionem. Ex his infert deambobus: Habitaverunt quidem igitur propter talem causam apud Thebaos. Legislator autem fuit ipsis Philolaus, non Diocles.
g Deinde cum dicit, De aliis quibusdam, etc. determinat de aliis qui etiam leges dederunt, dicens : De aliis quibusdam, scilicet legislatoribus et legibus, suppple, Philolai, et de puerorum procreatione, scilicet de quibus dedit leges Philolaus, quas vocant illi, scilicet Thebaei, leges positivas, et hoc est singulariter ab illo lege statutum, scilicet quod quilibet pueros procrearet. Et subdit causam quare hoc statuit, ibi, Quatenus numerus salvetur sortium : quia si multos generaret quilibet, oporteret haereditates in parvas sortes, sive partes dividi : et per hoc dissolveretur civitas. Et subdit de quodam legislatore, ibi, Charonde autem nihil est proprium, nisi vindicte
falsorum testium. Et subdit rationem : Primus enim fecit considerationem, supple, testium contra falsos testes, juxta illud Prov. (xix, 5) : Testis falsus non erit impunitus 1.
Deinde cum dicit, Diligentia autem est placentior, etc. facit comparationem ad ea quae nunc sunt, et dicit : Diligentia autem est placentior, id est, quod legislator circa singula diligenter inspiciat, rl, id est, etiam eis qui nunc legislatoribus. Et hujus causa est, quia actus humani sunt circa particularia in quibus diligenter oportet considerare. Philolai autem proprium est substantiarum irregularitas, Platonis autem mulierum et puerorum et substantize communitas, supple, est proprium : hoc enim didicerat a magistro suo Socrate, sicut dictum est in praecedentibus, et convivia mulierum, supple, etiam instituit Plato. Adhuc autem, supple, Platonis est, lex circa ebrietatem, scilicet sobrios, supple, cives, symposiarchizare, id est, qualiter symposiarchi ponantur. Symposiarchi autem dicuntur principes qui simul ponuntur ut regnent in civitate et praesint Reipublicae. Et qualiter instituantur area Deorum : Et exercitium in bellicis, quatenus ambidextri fiant per studium, ut opportunum est, supple, ad bella : non hac quidem manuum utile esse, hac autem inutile, sicut in libro Judicum dicitur de Aod 2, quod utraque manu pro dextera utebatur, supple, hoc totum instituit Plato.
Et postea inducit alium, ibi, Draconis autem leges sunt, politiae autem existenti jam posuit leges : proprium autem in legibus nihil est quod sit memoria dignum, nisi saevitia propter magnitudinem damni, id est, quod cives saevi essent, acriter punientes eos qui magna damna facerent, ut quilibet timeret alteri damna inferre, sicut et modo apud nos infligitur suspendium latronibus, cum tamen nulla lex divina neque humana furtum praeci-
<--- Page Split --->
piat morte puniri, sed furem deprehensum reddere in quadruplum vel subjicere in servitutem.
Et subdit adhuc de alio, ibi, Fuit autem et Pittacus legum conditor, sed non politia, id est, non fuit ordinator civitatis alicujus. Lex autem propria ipsius, supple, est, ebrios, si percusserint, amplius damnum ferre quam sobrios, juxta illud in tertio Ethicorum : « Ebrius si percusserit, duplices maledictiones meretur, et quia se inebriavit, et quia percussit. » Et ratio est, quia non potest excusari per ignorantiam, qui causam dedit ignorantiae. Et hoc est quod etiam hic addit : Quia plures injuriantur ebrii quam sobrii, non ad veniam respexit : quia, sicut dicit in Ethicis, venia non est danda iis qui dederunt causam ignorantiae. Et hoc est : Quia oportet ebrios habere magis, veniam scilicet, quam alios
propter ignorantiam ebrietatis : sed ad conferens, supple, respexit. Confert enim civitati ne cives se inebrient : et ideo fecit acriter puniri ebrietatem, ut magis vitetur.
Et subdit de alio, ibi, Fuit autem et Androdamas Rheginus legislator Chalcidibus, qui in Thracia, supple, sunt. Chalcedonia enim civitas Thracia est, cujus circa homicidialia et haereditationes, id est, qualiter haereditates dividantur, studium, supple, est : attamen proprimu ipsius nihil utique habebit dicere aliquis : quia nihil novi statuit, sed prius statuta observare fecit.
Postea subjungit epilogum omnium dictorum in secundo libro, ibi, Qua quidem igitur circa politias principales, et circa politias dictas ab aliquibus, sint considerata hoc modo.
<--- Page Split ---> CAPUT I.
De civitate, et quot modis civis dicatur, deque vera ejus diffinitione, et qua nota civitas eadem, vel alia sit estimanda ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Ei qui de politia considerat, quid sit unaquaeque, et qualis, quasi prima est consideratio de civitate videre quid quidem sit civitas. Nunc enim dubitant : ii quidem dicentes civitatem egisse actionem, ii autem non civitatem, sed Oligarchiam, vel tyrannum. Politici autem et legislatoris videmus omne negotium
Qui de Republica considerat, quae sit unaquaeque, et qualis, fere prima illa consideratio occurrit videre quid sit civitas : nam ea nonnunquam in controversiam venit : cum alii dicant a civitate factum, alii non a civitate, sed a potentibus quibusdam, vel a tyranno. Gubernatoris autem Reipublicae ac legum positoris, totum
<--- Page Split --->
existens circa civitatem. Politia autem est ordo quidam habitantium civitatem.
negotium versari videmus circa civitatem. Est autem Respublica eorum qui in civitate degunt, institutio.
b Quoniam autem civitas est compositorum, sicut aliud aliquod totorum quidem et constantium ex multis partibus, palam quod prius civis est inquirendus : civitas enim civium quaedam multitudo est. Quare quem oporteat vocare civem, et quis sit civis, considerandum : etenim civis dubitatur saepe : non enim eumdem confitentur omnes esse civem, est enim aliquis qui in Democratia civis existens, in Oligarchia saepe non est civis.
Cum vero sit civitas compositum quiddam, quemadmodum alia tota ex pluribus consistentia, manifestum est primo de cive esse perquirendum. Nam civitas est civium multitudo quaedam. Quare et quem oporteat civem vocari, et quis sit civis, est considerandum : nan et de cive saepe contenditur : nec eumdem omnes esse fatentur civem, et qui in populari statu civis est, persaepe in paucorum gubernatione non erit civis.
c Eos quidem igitur qui aliter qualiter sortiuntur hanc appellationem, velut poetales cives dimittendi. Civis autem non per habitare alicubi civis est : etenim adventitii et servi communicant habitatione. Neque justorum participes, ita ut et sententiam obtineant, et judicentur. Hoc enim inest et iis qui a contractibus communicant. In multis quidem neque iis perfecte adventitii participant, sed necesse tribuere astitorem. Quare imperfecte aliqualiter participant tali communione : sed sicut et pueros qui nondum propter aetatem inscripti sunt, et senes dimissos, dicendum esse aliqualiter quidem cives, non simpliciter, aut valde, sed apponentes hos quidem imperfectos, hos autem ultra provectos, vel aliquod tale alterum ; nihil enim differt ; palam enim quod dicitur.
Eos igitur qui alio quodam modo appellationem sortiuntur, ceu eos qui civitate donati sunt, omittamus. Nec habitatio civem facit : nam isto modo ministri qui circa nos habitant, et servi cives essent. Nec rursus qui fori ac judicii jus habent : nam hoc existit etiam illis qui simul contrahunt, cum per contractum forum sortiantur, quamquam multis in locis peregrini ne id quidem perfecte habeant, sed necesse est ut patronum accipiant. Ex quo fit, ut imperfecte quodammodo sint fori judiciorumque participes, sed ut pueri nondum aetate perfecti, et senes ob aetatem a muneribus publicis vacantes, non simpliciter cives dicendi sunt, sed quodammodo cives.
d Quærimus enim simpliciter civem, et nullam tamen habentem adjectionem opportunam directioni : quoniam et de vilibus et profugis est talia dubitare et solvere. Civis autem simpliciter nullo aliorum determinatur magis, quam per participare judicio et principatu. Principatuum autem ii quidem sunt divisi pro tempore, ut et quibusdam omnino non liceat eumdem
At nos quaerimus eum, qui simpliciter civis dicatur, nec habeat aliquam adjunctionem quae restringat et corrigat, cum et de infantibus et de exsulibus eodem modo, ut supra, dubitari et responderi possit. Civis simpliciter nulla alia diffinitur magis, quam participatione potestatis publicæ judicandi et decernendi. Potestates autem alias unt determinatæ secundum tempus : ita ut non liceat interdum
<--- Page Split --->
bis principare, vel per aliqua determinata tempora : alius autem indeterminatus, velut prætor et concionator. Forte quidem igitur dicet utique quis, neque principes esse tales, neque participare propter hoc principatu : sed differat nihil, de nomine enim ratio, innominatum enim quod commune in prætore et concionatore, quid oporteat hæc ambo vocare. Sit utaque, determinationis gratia, indeterminatus principatus. Ponimus itaque cives eos, qui sic participant. Qui quidem igitur maxime congruit utique civis ad omnes qui dicuntur cives, fere talis est.
nisi semel eamdem habere : aut per alia temporum spatia. Aliae sunt indeterminatae, ceu illius qui in concione deliberat et decernit, quamquam fortasse diceret aliquis, tales non esse in potestate constitutos. Atqui ridiculum foret, qui de maximis rebus deliberant et decernunt, eos potestatem dicere non habere, sed nihil referat cum de nomine sit questio : est enim absque nomine publica potestas judicantis decernentisque in concione. Sed sit diffinitionis gratia indeterminata potestas. Ponimus autem eos esse cives, qui hujus potestatis una cum aliis participes sunt. Maxime igitur proprie civis super omnes alios qui cives dicuntur, fere talis est.
e Oportet autem non latere quod rerum in quibus supposita differunt specie, et hoc quidem ipsorum est primum, hoc autem secundum, aliud autem habitum, aut omnino nihil est, secundum quod talia, quod commune, aut vix. Politias autem videmus specie differentes ab invicem, et has quidem posteriores, has autem priores existentes. Vitiatas enim et transgressas necessarium posteriores esse non vitiatis. Transgressas autem quomodo dicimus, posterius erit manifestum. Quare et civem necessarium alterum esse eum qui secundum unamquamque politiam. Propter quod quidem dictus in democratia quidem maxime est civis ; in aliis autem contingit quidem, non tamen necessarium : quibusdam enim non est populus, neque Ecclesiam putant, sed convocatos, et sententias judicant secundum partem, velut in Lacedæmonia, eas quae contractuum judicat Ephororum, alius alias, senes autem homicidiales : forte autem alius principatus, alias. Eodem autem modo et circa Carchedonem : omnes enim sententias principatus aliqui judicant.
Nec latere nos debet, quod in rebus quarum subjecta differunt specie, et aliud eorum est primum, aliud secundum, aliud consequens, aut omnino nihil est, quia talia sunt, commune, aut vix. Respublicas autem videmus specie differre, et alias esse posteriores, alias priores : quæ enim aberraverunt, ac prolapsæ sunt, necesse est ut posteriores sint integris, et incorruptis : quomodo autem dicamus eas labi, postea patebit : quare esse civem quoque alium, necesse est secundum differentiam Rerumpublicarum. Itaque illi de quo diximus, in populari quidem statu maxime est civis, in aliis vero speciebus esse quidem potest, non tamen necesse est : in quibusdam enim civitatibus, nec populus est, neque concionis usus, sed Senatum habent et judicia : alii alia exercent, ut apud Lacedæmonios de contractibus cognoscunt hi qui Ephori nuncupantur, de cæde autem Senatus, et forsan alii de aliis jus dicunt. Eodemque modo apud Carthaginienses : de omnibus quidem causis magistratus quidam cognoscunt.
f Sed habet directionem civis diffinitio. In aliis enim politiis non qui in-
Sed recipit correctionem quamdam diffinitio civis : quod in aliis Rebuspublicis
<--- Page Split --->
determinatus princeps, est concionator et prætor, sed qui secundum principatum determinatus : horum enim, aut omnibus, aut quibusdam attribuitur consiliari et judicare, vel de omnibus, vel de aliquibus. Quis quidem igitur sit civis, ex iis manifestum : cui enim potestas communicandi principatu consiliativo vel judicativo, civem jam dicimus esse hujus civitatis. Givitatem autem talium multitudinem sufficientem ad λυτικέναι vìτα, ut simpliciter est dicere.
non est indeterminata illa potestas quae in concione decernit et judicat, sed determinata secundum jurisdictionem : horum enim, aut omnibus, aut quibusdam concessum est deliberare, ac judicare, vel de omnibus, vel de quibusdam. Quis igitur sit civis, ex his patet : cui enim habilitas est participandi potestatis publicae deliberativæ et judiciariæ, hunc civem esse dicimus ejus civitatis. Civitatem vero talium multitudinem, quæ ipsa per se sufficiens sit, ut simpliciter dixerim ad vivendum.
g Determinant etiam secundum usum civem, eum qui ex ambobus civibus, et non ex altero solum, puta patre, vel matre : alii autem et hoc ad plus requirunt, puta ad avos duos vel tres, vel plures. Sic autem determinatis politice, et celeriter dubitant quidam tertium hunc, vel etiam quartum, quomodo erit civis. Gorgias quidem igitur Leontinus, hoc quidem forte dubitans, hoc autem ironice loquens, ait « sicut mortariola esse ea quæ a mortariolicis facta sunt, sic et Larissæos eos, qui a condentibus facti sunt : esse enim quosdam Larissofactivos. » Est autem simplex. Si enim participabant secundum dictam diffinitionem politia, erant cives : neque enim possibile est adaptare, quod ex cive mare aut femina, ad primos qui habitaverunt vel ædificaverunt.
Consueverunt autem eum etiam dicere civem, qui ex duobus civibus ortus sit, et non ex altero solum, sed ex patre et matre : alii vero magis ultra requirunt, ceu avos, et proavos, et atavos, vel plures. His ita diffinitis civiliter et succincte, dubitant quidam, tertius ille, aut quartus quomodo erit civis. Gorgias quidem Leontinus partim dubitans fortasse, partim ludens, inquit, « quemadmodum mortaria sunt illa quæ a factoribus mortariorum fiunt, sic Larissæos esse qui ab artificibus eorum fiunt : esse namque aliquos Larissæorum factores. » Est autem simplex : si enim participarent administrationis Reipublicæ secundum determinationem jam dictam, essent utique cives. Etenim neque possibile est congruere diffinitionem illam primis conditoribus, aut habitatoribus, ut ex patre et matre civibus sint exorti.
h Sed forte illi magis habent dubitationem quicumque participant transmutatione facta politiæ, velut Athenis fecit Clisthenes post tyrannorum ejectionem : multos enim ad tribus applicuit extraneos, et servos adventitios.
Sed forsan de eo magis dubitari potest, cum facta mutatione recipiuntur quidam ad communionem Reipublicæ, quemadmodum Athenis fecit Clisthenes post tyrannorum ejctionem : complures enim in tribus descripsit peregrinos, et servos, et inquilinos.
i Dubitatio autem ad hos est, non quis civis, sed utrum injuste vel juste. Equidem et cum hoc adhuc aliquis dubitabit, utrum si non juste civis, non civis, tamquam idem potente injuste
De his dubitari potest, non qui civis, sed an juste vel injuste. Atqui et de co insuper quis dubitabit, an si non juste civis, ne civis sit, quasi idem valeat injustus et falsus. Sed cum videamus quos-
<--- Page Split --->
et falso. Quoniam autem videtur, et principantes quosdam injuste quos principari quidem dicimus, sed non juste : civis autem principatu quodam determinatus est : qui enim communicat tali principatu, civis est, ut diximus : palam, quia cives quidem esse fatendum et hoc. De eo autem quod est juste, vel non juste, copulatur ad dictam prius dubitationem.
dam injuste se in magistratibus gerere, quos tamen magistratus esse dicimus, sed nequaquam juste : civis autem potestate quadam diffinitus sit : nam qui particeps est talis potestatis, est civis, ut diximus : patet quod hos quoque civis esse, dicendum est. Juste autem vel injuste pertinet ad primam illam quaestionem.
k Dubitant enim quidem, quando civitas egit, et quando non civitas, puta quando ex oligarchia vel tyrannide fiat democratia : tunc enim neque conventiones volunt quidem dissolvere, tamquam non civitas, sed tyrannus acceperit, neque alia multa talium, tamquam quaedam politiarum sint in obtinendo, sed non propter communiter expediens. Siquidem igitur in democratiam versae fuerint quaedam secundum hunc modum, similiter dicendum civitatis hujus esse eas, quae hujus politiae actiones, et eas quae ex oligarchia et tyrannide.
In qua quaeritur, numquid a civitate factum sit, vel non a civitate, ceu cum ex paucorum potentia vel ex tyrannide ad popularem statum fit mutatio ? tunc enim neque mutuatam pecuniam solvere quidam volunt, quasi non civitas eam susceperit, sed tyrannus, nec alia hujusmodi permulta, quasi Respublica vi ac victoria constet, non publica utilitate. Si igitur per hunc modum quaedam in populuri statu fiunt, esse similiter dicendum est hujus civitatis acta, et paucorum potentiae, et tyrannidis.
I Videtur autem sermo proprius esse dubitationis hujus, qualiter quidem oporteat dicere civitatem esse eamdem, aut non eamdem, sed alteram. Superficialis quidem igitur inquisitio dubitationis circa locum et homines est : contingit enim disjungi locum et homines : et hos quidem alterum, hos autem alterum habitare locum. Hanc quidem igitur minorem ponendum dubitationem : multipliciter enim civitate dicta, est aliqualiter alleviatio talis inquisitionis. Similiter autem et hominum eumdem locum habitantium, quando oportet unam esse civitatem ? non enim utique muris : erit enim utique Peloponneso circumponere unum murum. Talis autem forte est et Babylon, et omnis quae habet circumscriptionem magis gentis quam civitatis : qua quidam capta aiunt tertio die non sensisse quamdam partem civitatis. Sed
Videtur autem proprius hujus quaestionis locus, quomodo aliquando dicamus civitatem esse eamdem, et non eamdem, sed aliam. Potissime igitur investigatio dubitationis hujus est circa locum et homines : fieri enim potest ut separetur locus, et homines, et alios alibi habitare : sed haec levis est dubitatio : nam cum multipliciter dicatur civitas, superficialis est hujusmodi quaestio. Similiter quoque eorum, qui eumdem inhabitant locum, quod dicendum sit unam esse civitatem : non enim menibus diffinitur : liceret enim Peloponnesum totam unis menibus circumdari. Talis fortasse est Babylon, quae capta cum esset ab hostibus, ferunt partem aliquam ejus civitatis tertia die nondum aliquid sensisse : similiter et quaecumque alia magis habet circunscriptionem gentis quam civitatis. Sed hujus quaestionis alio loco utilis erit consideratio : nam de magnitudine civitatis,
<--- Page Split --->
de hac quidem dubitatione in aliud tempus opportuna speculatio : de magnitudine enim civitatis, scilicet quantum et utrum gens una vel plures expediant, oportet non latere politicum.
et quantum esse utile sit, et utrum unam, vel plures, latere non debet.
m Sed eisdem habitantibus eumdem locum, utrum donec utique sit genus idem habitantium, dicendum eamdem esse civitatem, quamvis semper iis quidem corruptis, iis autem generatis : sicut et fluvios consuevimus dicere eosdem, et fontes eosdem, quamvis semper hoc quidem superveniente fluxu, hoc autem recedente.
At manentibus eisdem habitatoribus eodem loco, utrum quod quoad sit idem genus habitantium, eamdem esse civitatem dicendum sit : quamvis semper alii intereant, alii oriantur, ut et flumina solemus eadem dicere, et fontes eosdem, quamvis semper unda nova superveniat, ac defluat.
n An homines quidem dicendum esse eosdem propter talem causam, civitatem autem alteram ? siquidem enim est communicatio quadam civitas, est autem communicatio civium politia facta altera specie, et differente politia, necessarium esse videbitur et civitatem esse non eamdem, sicut et chorum, quandoque quidem Comicum, quandoque autem Tragicum alterum esse dicimus, eisdem saepe hominibus existentibus. Similiter autem et omnem aliam communionem, et compositionem alteram, si species altera compositionis sit, velut Harmoniam eorumdem sonorum alteram esse dicimus, si quandoque quidem sit Dorica, quandoque autem Phrygia. Si itaque hunc habet modum, manifestum quod maxime dicendum eamdem civitatem ad politiam respicientes : nomine autem vocare altero, vel eodem utique, et eisdem habitantibus ipsam, et omnino alteris hominibus. Si autem justum dissolvere, vel non dissolvere, quando ad alteram politiam transmutatur civitas, ratio altera.
An homines dicendum sit eosdem esse propter eamdem causam, sed civitatem aliam ? Nam si civitas est societas quadam, societas autem civium, variata Reipublica gubernandae forma, et alia effecta, necessarium utique videretur civitatem quoque non eamdem permanere, ut et chorum alium esse dicimus, dum Tragicus est, quam dum Comicus, et si iidem sint homines : eodemque item modo omnem aliam societatem et compositionem, si species compositionis alia fiat, ceu harmoniam earumdem vocum aliam esse dicimus, et modo Doricam, modo Phrygiam vocitamus. Id si ita est, patet quod maxime dicendum est eamdem civitatem ad Rempublicam respicientes, nomine autem vocari alio, aut eodem, licet eisdem habitantibus eamdem, vel aliis penitus hominibus. Utrum autem justum sit reddere pecuniam mutuo sumptam, mutata Reipublicae gubernandae specie, vel non justum, alia est disputatio.
<--- Page Split --->
ibi (litt. e), Oportet autem non latere, etc.
Circa primum ponit tres rationes, quarum prima sumitur ex eo quod rationabiliter dubium est quid sit civis propter diversas politias. Secunda ex mala consideratione quorumdam, qui determinaverunt civem ex habitatione, ibi (litt. c, circa principium), Civis autem non per habitare, etc. Tertia sumitur ex considerationibus quae conveniunt civi proprie dicto, ibi (litt. d, circa principium), Civis autem a nullo aliorum, etc.
Aristoteles incipit hic determinare de politia secundum seipsam, et in ipso procemio quod praemittit, dividit se in tria, scilicet quae sit unaquaeque politia. Et ad hoc exiguntur duo. Primo quod enumerentur politiae, et hoc facit in hoc tertio libro. Secundo ut ostendatur, quae sit unaquaeque : et hoc incipit facere a principio quarti, ibi (lib. IV, cap. 1, a), In omnibus artibus et scientiis, etc. Tertio qualis sit, et hoc facit a principio septimi usque in finem libri, ubi docet instituere optimam politiam. Istum tertium videtur dividere in duas partes, ita quod prima sit de prima consideratione quae quasi principium est ad alia. Secunda de enumeratione politiarum in generali, ibi (cap 4, a, Quoniam autem haec determinata sunt, etc.
Adhuc primum dividit in duas partes, in quarum prima determinat quid sit civis, et quid civitas secundum rectam rationem. In secunda, utrum eadem sit virtus civis et boni hominis, vel non, ibi (cap. 2, a), His autem quae dicta sunt, etc.
Adhuc prima dividitur tres partes. In prima determinat qui sit civis, et quid sit civitas secundum rectam rationem. In secunda, quid sit civis secundum usum, ibi (litt. g), Determinant etiam secundum usum civem, etc. In tertia movet quasdam dubitationes circa determinata, et solvit, ibi (litt. i), Dubitatio autem ad hos etiam, etc.
Prima harum in tres dividitur, eo quod a tribus accipit rationem determinationis. Primo enim accipit rationem ab eo qui est civis secundum quid. Secundo ab eo qui est civis simpliciter, ibi (litt. d, circa principium), Civis autem simpliciter, etc. Tertio ab ordine politiarum,
a Primo ergo ordinans et distinguens tractatum dicit sic : Ei qui de politia considerat, id est, considerare vult, quid sit unaquaeque, scilicet secundum speciem, et quot sunt numero, et qualis, secundum bonum statum civitatis, prima consideratio est de civitate videre, quid sit civitas. Et hujus ratio est quae in ante habitis posita est : quia in moralibus sermonibus ratio non sumitur ex persuasione syllogismi vel rationis, sed sumitur ratio ex amantibus mores et honestatem morum, ut dicitur in Ethicis : sicut etiam virtus moralis a voluntate et a perseverantia in operibus difficilibus magis accipit generationem, quam a scientia, ut docet in primo Ethicorum. Quod autem necessaria sit hujusmodi consideratio, probat subdens : Nunc enim dubitant ii quidem dicentes civitatem egisse actionem, sicut violentam oppressionem aliquorum bonorum operum, vel populi, ii autem, id est, alii non civitatem, supple, illam egisse actionem, sed oligarchiam vel tyramnum, quasi alia sit actio oligarchiae et tyranni, et alia civitatis. Et sic dubium est quid sit civitas, et determinatione indiget. Et est exemplum hujus quod Athenienses occiderunt cicuta aquata Socratem, quod tamen civitas negavit se fecisse, sed dixit hoc fecisse oligarchicos quosdam et tyrannos in civitate qui tunc judices erant. Et postea cum Aristotelem vellent occidere, fugiens Aristoteles dixit, sicut legitur in vita sua, « Non defecerunt Athenis unquam mali supra malos sicut
<--- Page Split --->
pìrum supra hepìrum1 : non consentiam Atheniensibus bis peccare in philosophiam: Socratem occìderunt, me non occìdent :» et fugit ad Alexandrum. Et ex hoc accì- pitur, quod in alio determinatur civìtas et civìs, et in alio oligarchia et tyrannus : et necessarium est quod determinetur sccundum quod habet determinari civìtas et civìs. Et hoc est : Politici autem, id est, civìlis, et legislatoris videmus omne negotium existens circa civìtatem : et ideo oportet determinare quid sit civìtas. Politia autem est ordo quidam habìtationìm civìtatem : ordo autem ille determinatur lege, secundum quod « lex est jus scriptum asciscens justum prohibensque contrarium. »
b Sed quia nullum compositum cognosciturnisiex suis componentibus,ideo subdit: Quoniam autem civitas est compositorum id est,de numero compositorum, sicut aliud aliquod totorum et constantium ex multibus partibus, palam est, quod prius civis est inquirendus : et hoc probat, ibi, Civitas enim quaedam civium multitudo est, et sic ex civibus componitur. Quare (concludit ex praedictis) quem oporteat appellare civem, et quis sit civis, considerandum. Et ponit rationem, ibi, Etenim civis dubitatur saepe, id est, civis ratio. Et hujus dat rationem, ibi, Non enim eumdem omnes confitentur esse civem. Et subdit rationem : Est enim aliquis qui in democratia civis existens, in oligarchia saepe non est civis. Cujus ratio accipitur ex prehabitis : quia democratia est principatus populi, ad quem qualibet de populo potest eligi ; Oligarchia autem principatus paucorum divitum, ad quem pauper non eligitur vel quilibet de populo.
c Et subdit de quo cive intendit, ibi, Eos quidem igitur qui aliter qualiter quam, supple, per veram rationem, sortimtur hanc appellationem, velut poeta-
les cives dimittendi. Poetales autem vocat, qui ex aliqua convenientia ad veros cives, et non per veram rationem cives dicuntur. Poetarum enim est sic fingere per convenientias, et fabulas componere.
Deinde cum dicit, Civis autem non per habitare, etc. ponit secundam rationem, quae sumitur ex mala consideratione quorumdam, et dicit : Civis autem non per habitare alicubi civis est, supple, sicut quidam dixerunt omnem habitantem in civitate civem esse. Et hoc probat, ibi, Etenim adventitii et servi communicat habitatione, supple, et tamen non sunt cives : adventitii enim non confidenter agunt in civitate, servi autem non habent liberum officium. Patet ergo quod per habitationem non est determinandus verus civis.
Deinde excludit aliam falsam civis determinationem, ibi, Neque justorum participes, etc. ubi tangit quorumdam opinionem, qui dixerunt, quod civis est qui in judiciis justorum civitatis est particeps, et dicit : Neque justorum participes, ila ut et sententiam obtineant et judicentur, supple, sunt cives, qui sententias exspetant judicum civitatis. Unde hoc improbat, ibi, Hoc enim inest et iis qui a contractibus communicant. Forenses enim contractus habentes cum civibus accipiunt justa judicia civitatis et sententias, et quantum contingit contractus suos : et tamen non sunt cives. Et subdit instantiam in iis, ibi, In multis quidem, scilicet locis, neque iis, justis scilicet et sententiis, perfecte adventitii participant, sed necesse, adventitiis scilicet, tribuere astitorem, id est, fidejussorem, qui stet pro ipsis, qui scilicet juri pareant et sententia judicum, quod non facit civis. Et adhuc hoc tenetur in civitatibus, quod habens haereditatem in civitate non dat fidejussorem de parendo juri, eo quod certus est judex de cive, et non de adventitio.
Et ex his concludit, ibi, Quare imperfecte aliqualiter participant tali communio-
<--- Page Split --->
ne, civium scilicet, sed sicut et pueros qui nondum propter aetatem inscripti sunt, scilicet in jus et dignitatem civium, et senes dimissos, id est, emeritos absolutos ab oneribus civitatis et laboribus, dicendum esse aliqualiter quidem cives, non simpliciter, aut valde, sed apponentes hos quidem imperfectos, supple, esse cives, ut pueros : hos autem ultra proveetos, scilicet ut senes et emeritos, vel aliquod tale alterum, quod scilicat determinet secundum quid esse civem et non simpliciter : nihil enim differt, supple, quamcumque determinationem apponamus, palam enim quod dicitur : et hujus ratio est, quia quaelibet determinatio addita diminuit rationem civis, et facit civem secundum quid et non simpliciter.
d Et subdit, Quærimus enim simpliciter civem, et nullam talem habentem adjectionem opportunam directioni, id est, per quam nomen civis optime ei aptetur. Et subjungit quare hoc necessarium est, ibi, Quoniam et de vilibus, servis scilicet, et profugis est, id est, contingit, talia dubitare et solvere, utrum scilicet simpliciter sint cives, vel secundum quid, sicut de pueris et senibus. Et solvitur, quod secundum quid possunt esse cives, sed non simpliciter.
Deinde cum dicit, Civis autem simpliciter, etc. ostendit secundum quid determinetur vere civis et dicit : Civis autem simpliciter nullo aliorum determinatur magis, quam per participare judicio et principatu. Qui enim ex dignitate civilitatis potest esse judex et princeps in civitate, vere civis est. Et distinguit etiam principatus, ibi, Principatuum autem ii quidem sunt divisi per tempus, ut et, id est, etiam quibusdam non liceat eumdem bis principare vel per aliqua determinata tempora, sicut in prehabitis dictum est : quod, inquam, quidam in Lacedæmonia principabantur per quinquennium, Ephori scilicet, et alii per decennium, scilicet electores eorum qui principabantur cum electis. Alius autem indeterminatus, sup-
ple, est principatus per tempus, sicut in aliis qui principabantur ad vitam, de quibus etiam in ante habitis dictum est. Et statim solvit, ibi, Vclut praetor et concionator, supple, qui principantur ad vitam. Praetor enim est, qui in praetorio audit et judicat causas et leges condit. Concionator vero, qui in conventu populi conciones proponit.
Deinde cum dicit, Forte quidem igitur, etc. dubitationem quorumdam ex hoc infert, dicens : Forte quidem igitur dicet utique aliquis neque principes esse tales, praetores scilicet et concionatorem, neque participare propter hoc principatu. Et respondet ibi: Sed differat nihil, supple, a proposito, de nomine enim ratio, non enim lis est nisi de nomine, utrum scilicet oporteat praetorem et concionatorem principes vocari. Innominatum enim quod commune in praetore et concionatore, quid oporteat haec ambo vocare. Sic enim in omnibus æquivocis est, ubi solum nomen commune est et ratio substantiæ diversa. Commune enim utrisque non convenit per unam rationem. Quantum ad propositum sufficit sic determinare commune in praetore et concionatore. Sit itaque, determinationis gratia, indeterminatus principatus : hoc enim convenit tam prætori quam concionatori.
Deinde investigat quis verus civis sit, ibi, Ponimus itaque cives, supple, veros esse eos qui sic participant, judicio scilicet et principatu simpliciter et non secundum quid. Et hoc est quod subdit : Qui quidem igitur maxime congruit, ad judicia scilicet et principatus, utique civis ad omnes qui dicuntur cives, fere talis est : et dicit, fere, quia jam distinxit inter eos qui dicuntur cives.
e Deinde cum dicit, Oportet autem non latere, etc. accipit rationem determinationis civis ab ordine politiarum, et dicit : Oportet autem non latere, quod rerum in quibus supposita differunt specie, supple, sicut in politiis differunt, et hoc quidem ipsorum est primum, hoc autem se-
<--- Page Split --->
cundum, aliud autem habitum, id est, consequens ad secundum, aut omnino nihil est secundum quod talia, quod commune, aut vix, id est, secundum adjectionem determinationis : et ideo una communis ratio non potest reddi de eis. Et ostendit quod sic est in proposito, ibi, Politias autem videmus specie differentes ad invicem, regnum scilicet, aristocratiam, democratiam et oligarchiam, et has quidem posteriores, has autem priores existentes. Et dat exemplum, ibi, Vitiatas enim et transgressas necessarium posteriores esse, non vitiatis prioribus. Et hujus ratio redditur in Ethicis : a Regnum enim corrumpitur in tyrannidem, et transgreditur aristocratia in oligarchiam, democratia in timocratiam. » Et subdit excusans se a determinatione harum politiarum, ibi, Transgressas quomodo dicimus, supple, politias, posterius erit manifestum.
Et ex hoc concludit, quod sicut multipliciter dicitur politia, ita necesse est multipliciter dici civem : quare civem necessarium alterum esse eum qui secundum unamquamque politiam. Propter quod quidem dictus in democratica quidem maxime civis. Ratio enim ad democratiam maxime declinat : in aliis autem, supple, politiis, contingit quidem, supple, civem esse secundum aliquid, non tamen necessarium, supple, simpliciter civem esse. Et subjungit rationem, ibi, Quibusdam enim, supple, politiis, non est populus, sicut in quibus principatur unus vel pauci, neque ecclesiam putant, id est, totam congregationem populi, supple, debere principari, sed convocatos, ad hoc scilicet quod illi, supple, convocati de populo et sententias judicant secundum partem. Et dat exemplum, ibi, Velut in Lacedæmonia eas quæ contractuum, supple, sententias judicant, Ephororum, alius alias, supple, et non unus omnes. Senes autem, qui βουλοι, id est, consiliarii in ante habitis dicebantur, homicidiales judicant causas. Forte autem alius priucipatus alias, supple, judicat causas. Et subdit ad exemplum, ibi, Eodem autem
modo et circa Carchedonem : omnes enim sententias principatus aliqui judicant. Alia littera : « Omnis enim senatus principatus aliqui judicant. » Et vocat senatus confraternitates et artificium societates in quibus præest unus semper tamquam judicans eos, et dirigens.
f Deinde cum dicit, Sed habet directionem, etc. venatur veram diffinitionem civis, et dicit : Sed habet diffinitionem civis diffinitio. In aliis enim politiis, scilicet a democratia, non qui indeterminatus est princeps, concionator est et prætor, sed qui secundum principatum determinatus est, sicut Ephori et consiliarii : horum enim, id est, qui sunt de numero horum, attribuitur consiliari aut judicare, aut omnibus, aut quibusdam, et vel de omnibus, vel de aliquibus. Et ex his concludit veram diffinitionem civis, ibi, Quis quidem igitur sit civis, ex his manifestum. Cui enim potestas, supple, est communicandi principatu consiliativo et judicativo, civem jam dicimus esse hujus civitatis, civitatem autem, supple, dicimus esse talium multitudinem sufficientem ad ἀναρχεῖαν vitæ, id est, per se sufficientiam vitæ, ut simpliciter est dicere. Ostensum est enim in primo quod non est per se sufficientia vitæ nisi in civitate : et sic finita est prima pars de partibus capituli, scilicet quis vere sit civis et civitas.
g Deinde cum dicit, Determinant etiam secundum usum, etc. determinat quis sit civis secundum usum, dicens : Determinat etiam secundum usum civem, eum scilicet qui ex ambobus civibus natus est, et non ex altero solum, puta patre vel matre : alii autem et hoc ad plus requirunt, puta ad avos duos, vel tres, vel plures. Et movet dubitationem super hoc ibi, Sic autem determinatis politice, supple, civibus, et celeriter dubitant quidam id est, statim, tertium hunc, vel quartum, ab avis scilicet civibus descendentem, quomodo erit civis, id est, secundum
<--- Page Split --->
quam rationem. Et ponit rationem unius eorum qui de hoc dubitant, ibi, Gorgias quidem igitur Leontinus, hoc quidem forte dubitans, id est, hanc dubitationem movens, hoc autem ironice loquens, ait : « Sicut mortariola esse ea qua a mortariolificis facta sunt, sic et Larissæos eos qui a condentibus facti sunt, id est, generati : esse enim quosdam Larissofactivos, » id est, condentes urbem Larissam, et descendentes ab eis dicuntur Larissæi, sicut descendentes a Romulo Romulei. Est autem simplex, supple, determinatio civis. Si enim participabant secundum dictam diffinitionem politia, erant cives. Et assignat rationem, ibi, Neque enim possibile est adaptare quod ex cive mare vel femina, id est, qui nati sunt a cive mare et femina, ad primos qui habitaverunt et ædificaverunt civitatem : quia secundum hoc illi non erant cives, quia non erant filii civium.
h Et de transmutatione formali civitatis subdit, ibi, Sed forte illi magis habent dubitationem quicumque participant transmutatione facta politiæ, id est, qui transmutantur de una politia in aliam, utrum sint cives vel non. Et dat exemplum : Velut Athenis fecit Clisthenes post tyrannorum ejectionem (ejecit enim tyrannos qui in populo per violentiam principabantur) : multos enim ad tribus applicuit extraneos, id est, de civibus non natos applicuit numero civium, et servos adventitios, supple, etiam applicuit in numerum civium sine quorum adjutorio non poterat expellere tyrannos, et ideo dedit eis jus et dignitatem civium.
i Dubitatio autem ad hos, etc. Postquam Aristoteles determinavit quis sit civis, hic movet quasdam dubitationes circa determinata et solvit. Et dividitur in tres partes. In prima corrigit dictam dubitationem de determinatione civis secundum usum. In secunda movet dubitationem de eo quod est civitatem quid agere vel non agere, ibi (litt. k), Dubi-
tant enim quidam, etc. In tertia movet dubitationem, quæ sit eadem civitas vel non eadem, ibi (litt. l), Videtur autem sermo proprius, etc.
Dicit ergo primo : Dubitatio autem ad hos est, id est, qui sic per usum determinant civem, non quis civis, secundum rationem veram scilicet, sed utrum juste vel injuste, supple, aliquis sit civis : qui enim ex hæreditate civis et per successionem parentum, juste vocatur civis : et qui non, civis vocatur injuste. Tamen adhuc non sumitur ratio civis, sicut patet ex dictis : et subjungit rationem, ibi, Equidem et cum hoc adhuc dubitabit aliquis, utrum si non juste civis, supple, sit aliquis, non civis, supple, sit. Et ponit rationem dubitationis, ibi, Tamquam idem potente injuste et falso, id est, quod sicut falsus civis non est civis, eo quod falsum diminuit rationem civis, et cum dicitur falsus civis, est oppositio in adjecto : ita cum dicitur injuste civis, fit oppositio ad rationem civis, ita quod per hoc quod dicitur injuste, destruatur ratio civis. Hæc enim est vis dubitationis inductæ.
Deinde cum dicit, Quoniam autem videmus, etc. solvit istam dubitationem dicens, ibi, Quoniam autem videmus et principantes quosdam injuste, de quibus dicitur Isa. (I, 23) : Principes tui infideles, socii furum : quos principari quidem dicimus, sed non juste : ita, supple, dicimus quosdam cives esse, sed non juste. Et ponit rationem istius solutionis, ibi, Civis autem principatu quodam determinatus est : unde paulo ante dictum est in hoc eodem capitulo, quod cui est potestas communicandi principatu consiliativo et judicativo, civem jam dicimus esse.
Et ex hoc concludit quaestionis solutionem, ibi, Palam quia cives quidem esse fatendum et hoc, scilicet injuste cives sicut et injuste principes. De eo autem quod est juste, vel non juste, copulatur ad dictam prius dubitationem, scilicet quis sit civis vel non.
<--- Page Split --->
k Deinde cum dicit, Dubitant enim quidam, etc. movet dubitationem de eo quod est civitatem quid agere vel non agere, et dicit: Dubitant enim quidam quando civitas egit, et quando non civitas. Et ratio dubitationis est, quod civitas est verorum civium multitudo, sicut dictum est, unde si aliquid agant tyranni, videtur non egisse civitas. Et hoc est: Puta quando ex oligarchia et tyrannide fiat democratia, id est, principatus populi. Tunc enim neque conventiones quidem volunt, supple, tenere, sed dissolvere tamquam non civitas, sed tyrannus acceperit, supple, hujus conventionem, neque alia multa talium, supple, volunt tenere, dicentes quod civitas non fecerit, sed tyrannus. Et subdit: Tamquam quaedam politiarum sint in obtinendo uni alicui, sicut oligarchia et tyrannis, sed non propter communiter expediens : et ideo dicunt istas esse civitatis, alias autem non. Et de hoc dat rationem, ibi, Si quidem igitur in democratiam versae fuerint quaedam, scilicet politica, ut oligarchia et tyrannis, secundum hunc modum, similiter dicendum civitatis hujus esse eas, quae hujus politiar actiones, id est, si oligarchia et tyrannis ab oligarchico et tyrannico principatu transierint in democratiam et fecerint in conventiones aliquas, dicendum est quod illae conventiones sunt hujus civitatis, et quod tenetur civitas. Et exprimit quae sint illae actiones scilicet contra reos, et eas, supple, conventiones quae ex oligarchia et tyrannide, supple, fiunt.
1 Deinde cum dicit, Videtur autem sermo proprius, etc. movet dubitationem de eo quod est, quae sit eadem civitas, vel non eadem : et reducit hanc secundam dubitationem ad tertiam : quia sine ea non potest determinari. Dicit ergo : Videtur sermo proprius esse dubitationis hujus, qualiter quidem oporteat dicere civitatem esse eamdem vel non eamdem, sed alteram. Et hanc quaestionem disputat superficialiter. Et hoc est : Superfi-
cialis quidem igitur inquisitio dubitationis circa locum et homines est, ut scilicet dicatur eadem civitas in eodem loco, et diversa quae in diversis : et eadem quae eorumdem hominum, et diversa quae diversorum. Et vocat hanc superficialem, quia non est nisi de unitate et diversitate materiali et non formali, quae consistit in diversitate communicationum et civilitatum, quando scilicet civitas mutatur de aristocratia in democratiam vel oligarchiam : istae enim mutationes sunt secundum formam communicationis, quae saepe fiunt in civitatibus manentibus iisdem in materia : saepe enim diversae civitates unam habent formam communicationis, et saepe una diversas. Et ponit rationes disputantium, ibi, Contingit enim disjungi locum et homines, et hos quidem, supple, homines, alterum, hos autem, id est alios alterum habitare locum, sicut saepe contingit quando aliqui de una civitate egredientes aedificant in alio loco civitatem. Et quia levis est talis inquisitio, subdit, Hanc quidem igitur minorem, id est, faciliorem ponendum dubitationem. Alia littera « minorem quam illam, » supple, quid agat vel non agat civitas cujus ponit rationem, ibi, Multipliciter enim civitate dicta, scilicet formaliter et materialiter, est aliqualiter allevatio talis inquisitionis, et hoc distinguere non est difficile.
Deinde cum dicit, Similiter autem et hominum, etc. ponit aliam dubitationem et dicit, Similiter autem et hominum eumdem locum habitantium, quando oportet putare eamdem esse civitatem, supple, quaestio est. Et ponit rationem, ibi, Non enim utique muris, supple, determinatur, ut scilicet dicatur eadem civitas quam cingit idem murus. Et dat instantiam : Erit enim utique Peloponneso, quae est provincia quaedam, circumponere unum murum. Et quia posset dicere aliquis quod non habentur tales muri ita magni, subdit : Talis autem forte est et Babylon, et omnis, supple, alia regio, quae habet circumscriptionem
<--- Page Split --->
nagis gentis quam civitatis, qua quidem capta, per Cyrum scilicet et Darium, aiunt tertio die non sensisse quamdam partem civitatis. Et simile est quod dicitur de Ninive. Deinde excusat se a dubitatione hac : quia non multum ad propositum, ibi, Sed de hac quidem dubitatione in aliud tempus opportuna speculatio, supple, erit. Et ponit rationem, ibi, De magnitudine enim civitatis, scilicet quantum, id est, quoad quantitatem, et utrum gens una vel plures expediant, scilicet ad quantitatem civitatis, oportet non latere politicum : hujus enim est considerare quot possint civitatem constituere, et quot possint pasci a territorio civitatis diviso inter cives, sicut in primo dictum est.
m Deinde revertitur ad propositam quaestionem, ibi, Sed iisdem habitantibus eumdem locum, supple, quaeritur, utrum donec utique sit genus idem habitantium, dicendum eamdem esse civitatem. Et ponit rationem in contrarium, ibi, Quamvis semper iis quidem corruptis, iis autem generatis, supple, fiat successio diversorum. Et dat simile, ibi, Sicut et fluvios consuevimus dicere eosdem et fontes eosdem, quamvis semper hoc quidem superveniente fluxu, hoc autem recedente.
n Et ponit solutionem, ibi, An homines quidem dicendum esse eosdem propter talem causam, scilicet quia in eadem materia succedunt, civitatem autem alteram ? Et ponit rationem, ibi, Siquidem enim est communicatio quaedam civitas : est autem communicatio civium politia facta altera specie et differente politia, supple, specie, necessarium esse videbitur, supple, secundum consequentiam, civitatem alteram esse : forma enim civitatis forma communicationis est, quae dicitur politia. Politia enim, sicut parum ante dixit, ordo civium est : et ideo secundum differentiam harum formarum videntur
habere differentiam formalem. Et dat simile, ibi, Sicut et chorum, id est, symphoniam quae dicitur chorus, quandoque Comicum, quandoque autem Tragicum alterum esse dicimus, eisdem saepe hominibus existentibus : tunc enim formaliter differt, licet sit in eadem materia successive. Est enim Comicus chorus dictus a xwjoc quod est villa, et est chorus rusticorum, scilicet ad quem rustici choras ducunt. Tragicus autem est chorus nobilium, ad quem nobiles et civiles chorizant. Et adaptat simile, ibi, Similiter autem et omnem aliam communionem et compositionem alteram, si species altera compositionis sit, supple, dicimus formaliter differre, velut harmoniam eorumdem sonorum alteram esse dicimus, si diversa sit compositio sonorum. Et hoc est : Si quandoque quidem sit Doria, quandoque autem Phrygia : et dicitur Doria acuta, eo quod a Doris inventa est, et est consonantia septimi et octavi toni. Phrygia vero consonantia primi et secundi toni, quae a Phrygìis inventa est.
Et ex iis concludit solutionem praedictae quaestionis, ibi, Si itaque hunc habet modum, supple, politia civitatum, manifestum, supple, est, quod dicendum eamdem civitatem, supple, vel diversam ad politiam respicientes, ut scilicet ab hoc dicatur una vel diversa, a quo formalem accipit differentiam. Nomine autem vocare altero, vel eodem licet : quia hoc est ab institutione voluntatis hominum : et, id est, etiam, eisdem habitantibus ipsam, et omnino alteris hominibus.
Deinde cum dicit, Si autem justum dissolvere, etc. ab alia quaestione absolvit se, excusans se ab ea, et dicit : Si autem justum dissolvere vel non dissolvere, quando ad alteram politiam transmutatur civitas, ratio altera, supple, est, utrum dicatur civitas dissoluta quando transmutatur de una politia vel non, infra determinabitur, ubi determinabitur de numero et differentia politiarum.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
Utrum boni viri bonique civis eadem sit virtus ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a His autem quae dicta sunt, habitum est considerare, utrum eamdem virtutem boni viri, et civis studiosi, vel non eamdem? At vero, siquidem oportet sortiri inquisitione eam quae civis, typo quodam primo sumendum. Sicut igitur nauta unus aliquis communium est, ita et civem dicimus : nautarum autem quamvis dissimilium existentium potentia (hic quidem enim est remigator, hic autem gubernator, hic autem prorarius, hic autem aliam quamdam talem habens denominationem), palam quod diligentissima uniuscujusque ratio propria virtutis erit. Similiter autem et communis quaedam congruit omnibus. Salus enim navigationis opus est ipsorum omnium : hoc enim desiderat unusquisque nautarum. Similiter igitur civium quamvis dissimilium existentium, opus est salus communitatis : communitas est autem politia : propter quod quidem necessarium est esse civis vitutem ad politiam. Siquidem igitur sunt plures politiae species, palam quod non contingit studiosi civis unam esse virtutem perfectam. Bonum autem virum dicimus esse secun-
His vero quae nunc dicta sunt, consequens est videre, utrum eadem sit virtus boni viri, et boni civis, vel non eadem? Atqui si hoc est perquirendum, prius de virtute civis sub compendio videre oportet. Ut igitur nauta unus aliquis est eorum qui sunt in communi societate, ita et civem dicimus : nautarum vero quamquam dissimiles sint secundum potentiam (nam alter est remex, alter gubernator, alter proram dirigens, alter alteram hujusmodi appellationem habens), patet quod expressivus uniuscujusque sermo proprius erit illius virtutis. Similiter autem et commune quiddam convenit omnibus. Salus enim et conservatio navigantium, commune est omnium opus, ad hoc enim unusquisque eorum intendit. Sic igitur et civibus, licet dissimiles sint, opus est conservatio communis societatis, societas vero est Respublica : quapropter necesse est virtutem esse civis ad Rempublicam. Siquidem igitur plures sunt Rerumpublicarum species, patet non esse recipiendum, ut studiosi civis una sit virtus eaque perfecta. At viri boni perfecta est virtus.
<--- Page Split --->
dum virtutem perfectam. Quod quidem igitur contingit civem existentem studiosum, non possidere virtutem secundum quam est studiosus vir, manifestum.
Quod igitur fieri possit, ut civis studiosus non possideat virtutem illam per quam dicitur vir bonus, manifestum est.
b Quin imo, et secundum alium modum est, dubitautes venire ad eamdem rationem de optima politia. Si enim impossibile ex omnibus studiosis existentibus esse civitatem, oportet autem unumquemque secundum ipsum opus benefacere, hoc autem a virtute : quoniam impossibile similes esse omnes cives, non utique erit virtus una civis et boni viri. Eam quidem enim quae studiosi civis oportet omnibus inesse : sic enim optimam necessarium esse civitatem : eam autem quae viri boni, impossibile, si non omnes necessarium bonos esse eos qui in studiosa civitate cives.
Quin etiam et alio modo inquirentibus, devenire licet ad eamdem rationem circa optimam Rerumpublicarum. Nam si impossibile est ex omnibus studiosis esse civitatem, et oportet singulos opus suum benefacere, hoc autem a virtute, sit vero impossibile similes esse cives omnes, nequaquam una esset virtus civis, et viri boni. Nam virtutem studiosi civis omnibus esse oportet, sic enim optima foret civitas utique, at viri boni virtutem impossibile est omnibus esse, nisi necessarium sit in studiosa civitate cives omnes esse viros bonos.
c Adhuc quoniam ex dissimilibus est civitas, sicut animal mox est ex anima et corpore, et anima ex ratione et appetitu, et domus ex viro et muliere, et possessio ex domino et servo : eodem modo et civitas ex omnibus iis, et adhuc ex aliis dissimilibus speciebus consistit : necesse non unam esse civium omnium virtutem, sicut neque chorizantium summi et adstantis. Quod quidem igitur non eadem, manifestum ex iis.
Praeterea cum ex dissimilibus constet civitas, ut animal ex anima et corpore, anima vero ipsa ex ratione et appetitu, et domus ex viro et uxore, et acquisitio ex domino et servo : eodem modo cum civitas ex his omnibus, ac praeterea ex aliis dissimilibus constet speciebus, necesse est non unam esse civium omnium virtutem, quemadmodum nec chorum agentium supremi et assistentis : quod igitur non eadem simpliciter sit, ex his patet.
d Sed forte erit alicujus eadem virtus civis boni et viri studiosi? Dicimus utique principem studiosum, esse bonum et prudentem : politicum autem, necessarium esse prudentem.
Sed an erit alicujus eadem virtus civis studiosi, et viri boni? Dicimus utique studiosum, in magistratu bonum esse atque prudentem, civilem autem hominem necessarium est esse prudentem.
e Et disciplinam autem mox alteram esse dicunt quidam principis, sicut et videntur regum filii equestrem et bellicam erudiri. Et Euripides ait : « Non mihi quae vana altera, sed quorum civitati opus est : » tamquam sit quaedam principis disciplina. Si itaque eadem principis boni et viri boni, civis autem
Et statim aliam esse disciplinam praesidentis aiunt quidam, ut patet in Regum filiis qui ad equestrem bellicamque disciplinam in adolescentia erudiuntur. Et Euripides inquit : « Non mihi speciosa, sed ea quorum civitas indiget, » tamquam sit praesidentis disciplina quadam. Si autem est eadem virtus regentis
<--- Page Split --->
est, et qui subditus; non eadem utique erit simpliciter civis et viri, alicujus tamen, scilicet potentis principari solius civis: non enim eadem principis et civis: et propter hoc Jason ait esurire quando non tyrannisat, tamquam nesciens idiota esse.
boni, ac viri boni, civis autem est, et qui regitur, non eadem virtus simpliciter esset civis, et viri boni, sed tamen cujusdam civis, non enim eadem virtus est regentis, et civis. Et ob hoc forsan Jason inquit graviter se ferre si non regnaret, quasi nesciret privatus esse.
f At vero laudatur posse principari, et subjici, et probati civis virtus est posse principari et subjici bene. Si igitur eam quidem quae boni viri ponimus principativam, eam autem quae civis, ambo, non utique erunt ambo laudabilia similiter.
Sed nihilominus laudandum est posse imperare, et parere, ac præclari civis virtus est posse præesse, et subesse laudabiliter. Si ergo virtutem boni viri posuimus præsidentem, civis autem utramque, non utique forent ambæ similiter laude dignæ.
g Quoniam igitur aliquando videtur utraque, et non eadem oportere principem discere, et subditum : civem autem ambo scire, et participare ambobus ; et hinc utique considerabit aliquis. Est enim principatus despoticus : hunc autem quæ circa necessaria dicta scire facere principem,non necessarium,sed uti magis,alterum autem servile: dico autem alterum posse et servire ministerialibus actionibus. Servi autem species plures dicimus : actiones enim plures, quarum unam partem tenent manuales : isti autem sunt, sicut et nomen significat ipsos, qui vivunt de manibus in quibus banausus artifex est. Propter quod apud quosdam non participabant principatus antiquitus artifices, antequam fuisset populus extremus. Opera quidem subditorum sic non oportet bonum neque politicum, neque civem bonum addiscere, nisi quandoque gratia opportunitatis sibi ad seipsum. Non enim adhuc accidit fieri hunc quidem despotem, hunc autem servum. Sed est quidam principatus secundum quem principatur similibus genere, et liberis : hunc enim dicimus esse civilem principatum, quem oportet principem subditum addiscere, velut equestribus principari eum, qui inter illos subditus fuit, et exercitum ducere in exercitu ductum, et qui ordini præfuit, et insidias disposuit. Propter quod dici-
Cum ergo aliquando videatur utraque, sed non eadem, et eum qui imperat, et eum qui paret, addiscere debere. Civem autem utraque scire, et participare ambarum, quid sequatur deprehendere quis potest? Est enim præsidentia dominativa, hanc vero in his quæ necessaria vocantur scire facere, nequaquam necessarium est ei qui præsidet, sed uti magis, alterum vero servile est : dico autem alterum posse exhibere eadem ministeria. Servorum autem species plures, cum sint ministeria plura, quorum partem unam obtinent manuales. Hi sunt, ut nomen significat, qui ex manibus vivunt, in quibus sunt opifices. Quapropter apud quosdam antiquitus hujusmodi homines excludebantur a Reipublicæ honoribus, antequam populus extremus fieret. Hæc igitur opificia eorum qui ita subsunt, neque rectorem discere oportet, neque eum qui in Republica versatur : neque bonum civem, nisi fortasse quandoque suiipsius privatim gratia : non enim amplius contingeret esse alteram dominum, alterumservum : sed est præsidentia quædam, per quam præest similibus genere, et liberis hominibus, et hanc dicimus esse civilem præsidentiam, quam eum qui præest, didicisse parendo oportet, ceu præfectum equitum esse, cum ipse prius sub alio fuerit, et exercitum ducere, cum ipsius in exercitu per inferiores militiae
<--- Page Split --->
ur, et hic bene, quod non est bene principari eum, qui non sub principe fuit.
gradus ductus sit. Quamobrem recte dicitur, neminem bene imperare posse, qui non ipse prius sub imperio fuerit.
h Horum autem virtus quidem altera. Oportet autem civem bonum scire, et posse principari, et subjici : et haec virtus civis, scire principatum liberorum ad utraque : et boni etiam viri ambo, et si altera species temperantiae, et justitiae principativae. Etenim subjecti quidem, liberi autem boni, palam quia non una utique erit virtus, puta justitia, sed habens species secundum quas principabitur et subjicietur. Sicut enim viri et mulieris alia temperantia et fortitudo : videbitur enim utique timidus vir esse, si sic fortis fuerit sicut mulier fortis, et mulier loquax, si sic ornata fuerit, sicut vir bonus. Quoniam et oeconomia altera viri et mulieris : hujus quidem enim acquirere, hujus autem servare opus est. Prudentia autem principis propria virtus sola : alias enim videtur necessarium esse vel conveniens subditorum et principum. Subditi autem non est virtus prudentia, sed opinio vera : sicut enim fistularum factor subjectus, princeps autem fistulator quia utitur. Utrum quidem igitur eadem virtus viri boni et civis studiosi, vel altera, et quomodo eadem, et quomodo altera, manifestum ex iis.
Sed horum diversa est virtus, et oportet bonum civem scire, ac posse praeesse et subesse. Et haec est virtus civis, scire recte se habere in utraque parte, et boni viri quidem in utraque, quamquam alia est species ejus prudentiae et justitiae quae praest : nam ejus qui subest, ac si liber sit, non una profecto virtus esset, ut puta justitia alia, species habere, cum praest, alias cum subest. Quemadmodum viri et mulieris alia temperantia, et fortitudo. Nam videretur utique timidus esse vir, si ita fortis esset ut femina fortis, et mulier inhonesta videretur, si sic honesta foret ut vir honestus. Administratio quoque domus, alia mulieris, alia viri. Nam viri est acquirere, mulieris servare. Prudentia vero propria virtus est praesidentis. Nam caetera quidem virtutes videntur communes, tam eorum qui praesunt, quam eorum qui subsunt. At prudentia non est virtus ejus qui subest, sed opinio vera. Qui enim subest, ut is est qui fistulam facit : qui vero praest, ut is qui utitur fistula. Utrum igitur eadem sit virtus viri boni, et civis studiosi, vel alia, et quomodo eadem, et quomodo alia, ex his patet.
COMMENTARIUS IN CAP. II.
In hoc secundo capitulo inquirit utrum eadem sit virtus civis et boni hominis. Secundo movet dubitationem circa hoc et determinat, scilicet in sequenti capitulo, ibi (cap. 3, a), Circa civem autem, etc.
Prima pars dividitur in quatuor, in quarum prima ostendit, quod non est eadem virtus civis et boni hominis uni-
versaliter. In secunda solvit quamdam dubitationem quae videtur esse instantia, ibi, (litt. d), Sed forte erit alicujus, etc. In tertia determinat qualiter servi et ministerialis se habent ad civilem principatum, ibi (litt. g, circa initium), Dico autem alterum posse, etc. In quarta ostendit, quod non bene principatur civiliter, qui subjectus principi in subjectione et obedientia principari non didicit, ibi (litt. g, circa medium), Sed est quidem principatus, etc. Ad primum adducit quatuor rationes. Prima incipit in principio capituli.
<--- Page Split --->
Secunda, ibi (litt. a, circa finem), Siquidem igitur sunt plures, etc. Tertia, ibi (litt. b), Quin imo et secundum alium modum, etc. Quarta, ibi (litt. c), Quoniam ex dissimilibus est civitas, etc.
In prima ratione tria facit. Primo enim movet quaestionem. Secundo dicit quid exigitur ad determinationem, ibi (litt. a, circa initium), At vero siquidem, etc. Tertio ponit simile, et concludit propiositum, ibi (litt. a, circa finem), Siquidem igitur sunt civis plures politiæ, etc.
a Dicit ergo primo : His autem quæ dicta sunt, habitum, id est, consequens est considerare utrum eamdem virtutem, supple, ponendum sit, boni viri et civis studiosi, vel non eamdem ? Ratio quastionis est, quia, sicut dixit in II Ethicorum, virtus est extremum in bono, licet sit in mediateate quoad operationem et passionem quoad nos determinata ratione : et ideo omnis habitus quo perficitur homo secundum partem intellectivam vel operativam, necesse est quod habeat aliquid summum et extremum in bono ad quod perficit : et cum habitus illi secundum officia et operationes differant, necesse est etiam quod virtus differat. Et hoc est : « Sicut in membris hominis quia necesse est aliam esse virtutem oculi, aliam manus, aliam pedis. Virtus autem boni hominis est, quia disponit ad actum felicitatis secundum prudentiam, eo quod, sicut dicitur in primo Ethicorum, bonum hominis felicitas est : nec habet prudentiam perfecte, ut dicit in quarto, qui non habet omnem virtutem. »
At vero, siquidem oportet hoc sortiri inquisitione, id est, rationis investigatione, eam quæ civis, supple, virtutem, typo quodam primo sumendum. Tota enim ista scientia typica est et typo et signis tradenda : quia demonstratio in ea haberi non potest, sicut nec in rhetoricis. Et statim supponit typum a simili suuptum ad negativam partem quaestionis, ibi, Sicut igitur nauta unus aliquis communium est : multa enim sunt opera na-
vigationis, omnia ordinata ad ipsius navigationis finem, qui est salus navis et directio, quibus omnibus præest unus nauta qui perfectus est secundum virtutem navigandi, quem Calypsum nominat in II Ethicorum, et particulares ministri sunt sub illo secundum particulares potentias, navigationi subministrantes. Et hoc est : Sicut igitur nauta, etc., ita et civem dicimus, supple, perfectum ad actum civilitatis. Nautarum autem quamvis dissimilium existentium potentia. Et ostendit quomodo dissimilium, ibi, Hic quidem enim est remigator, impellens scilicet navim per motum remi, hic autem gubernator, scilicet dirigens per gubernaculum, hic autem prorarius, scilicet removens proram ab occurrentibus oppositis, hic autem aliam quamdam talem habens denominationem, a puppi scilicet vel carina : palam, quod diligentissima uniuscujusque ratio, propria virtutis erit : sicut enim si diligenter accipiantur et subtiliter, diversæ sunt potentiae propriæ prorarii, remigatoris et gubernatoris ad actus : ita necesse est quod ultima in bono uniuscujusque potentiae et actus sint diversa, et illa sint virtutes eorum : sed quia haec ordinantur ad unum, ideo subdit : Similiter autem et communis quadam congrue omnibus. Salus enim navigationis opus est ipsorum omnium. Et ponit rationem, ibi, Hoc enim desiderat unusquisque nautarum, supple, in quocumque sit officio : unde ad illud est virtus omnium. Et adaptat : Similiter igitur civium quamvis dissimilium exstentium in diversis officiis, opus est communitatis, supple, unum, quod communitas salva sit. Et hujus dat rationem, ibi, Communitas autem est politica : propter quod quidem necessarium est esse civis virtutem ad politiam ordinatam, sicut nautalum ad salutem navis.
Ex his concludit propositum, ibi, Siquidem igitur sunt plures politiæ species, palam quod non contingit studiosi civis unam esse virtutem perfectam, sed alia et alia erit secundum gradum civilitatis. Bo-
<--- Page Split --->
num autem virum dicimus esse secundum virtutem perfectam ad hominis bonum quod est felicitas. Ex his infert propositum: Quod quidem igitur contingit civem existentem, studiosum scilicet secundum rationem civilitatis, non possidere virtutem secundum quam est studiosus vir, manifestum, scilicet est.
b Deinde cum dicit, Quin imo et secundum alium modum, etc. ponit ad idem secundam rationem, et dicit: Quin imo et secundum alium modum est, id est, contingit dubitantes venire ad eamdem rationem de optima politica. Et ponit eam, ibi, Si enim impossibile est ex omnibus studiosis existentibus esse civitatem, oportet autem unumquemque secundum ipsum opus benefacere : hoc enim a virtute, supple, propria est quod unusquisque opus suum bene faciat. Ex hoc arguit, ibi, Quoniam impossibile similes esse omnes cives. Probatum enim est in primo, quod civitas nisi sit in ea sufficiens communicatio, in omnibus non est perfecta : non utique erit virtus una civis et viri boni. Et explanat, ibi, Eam quidem enim quae est studiosi civis, supple, virtutem, oportet omnibus inesse, id est, unicuique secundum suum officium sibi competit. Eam autem, supple, virtutem quae viri boni, supple, ad felicitatem, impossibile est, si non omnes necessarium bonos esse, scilicet virtute morali, qui in studiosa civitate cives. Et hoc esse non potest, quia non omnes possunt studere virtuti morali et operibus civilibus intendere.
c Deinde cum dicit, Adhuc quoniam ex dissimilibus est civitas, sicut animal ex anima et corpore, et anima ex ratione et appetitu, et domus ex viro et muliere, et possessio ex domo et servo : eodem modo et civitas ex omnibus his et adhuc ex aliis dissimilibus speciebus. Et vult quod inferatur, quod sicut omnia quae ex dissimilibus speciebus in officiis componuntur, diversas habent virtutes, id est, ul-
tima potentiarum in bono secundum officia et gradus officiorum in quibus sunt: ita civis et bonus homo diversas habeant virtutes. Et hoc est : Necesse est non unam civium omnium esse virtutem, sicut negue chorizantium summi, qui ultimum in symphonia chorizantium attigit, et adstantis. Adstans dicitur qui imitatur eum. Sicut enim ante dixit, in symphiniiis secundum diversam compositionem melodiarum diversae virtutes sunt : et ita sunt in politiis.
Et infert conclusionem generalem ex omnibus his, ibi, Quod quidem igitur non eadem, supple, virtus sit civis et boni viri, manifestum ex his, scilicet est.
d Deinde cum dicit, Sed forte erit, etc. ponit instantiam quamdam quae videtur occurrere, et solvit eam. Et ratio instantiae est : quia prudentia quae potissima virtutum est, est virtus boni viri,sine qua vir bonus esse non potest, et sine qua etiam civis esse non potest : ergo eadem erit virtus civis et boni viri, ut videtur, et sic habere instantiam doctrina praeinducta. Responsio autem solutionis est,quod prudentia quam habet civis ad officium civilitatis, est prudentia sive disciplina quaedam et ad quaedam : prudentia autem quae est virtus boni viri, simpliciter est ordinatrix passionum et operationum, in quibus est moralis virtus : et ideo prudentia civis et boni viri non unius et ejusdem rationis secundum rationem virtutis : propter quod etiam quae videbatur instantia, non est : et sic remanet generalis veritas praeinducta doctrinae. Et hoc est quod intendit in residua parte capituli per totum. Dicit ergo movendo instantiam, Sed forte erit alicujus eadem virtus civis studiosi et viri studiosi? Et hoc ipso quod dicit forte, notat non esse instantiam nisi secundum apparentiam. Et subdit : Dicimus utique principem studiosum esse bonum et prudentem : princeps autem civis est : et sic videtur prudentiam esse unam virtutem civis et boni viri. Et addit ulterius : Politicum au-
<--- Page Split --->
tem necessarium esse prudentem, supple, dicimus : et sic videtur quod sit una virtus politici et boni viri.
e Et statim subdit solutionem, ibi, dicens : Et disciplinam autem mox alteram esse dicunt quidam principis, supple, et boni viri : et sic nulla erit instantia. Et hoc probat per exemplum, ibi, Sicut et videntur Regum filii, scilicet qui in principatu succedere debent, equestrem et bellicam erudiri. Et haec est disciplina quaedam, non ea quae est prudentia virtus boni viri. Et confirmat per Euripidem poetam, ibi, Et Euripides ait : « Non mihi quae vana altera, supple, disciplina sit, sed quorum civitati opus, » id est, de quacumque alia disciplina non curo, sed de illa sola quae utilis est civitati. Et hoc exponit subdens quod hoc dicit Euripides, Tamquam sit quaedam principis disciplina propria. Et ex hoc concludit, ibi, Si itaque eadem principis boni et viri boni, supple, dicitur esse virtus, civis autem est et qui subditus, non eadem utique erit, supple, virtus simpliciter civis et viri, supple, boni, id est, ex praenducta instantia non sequitur quod eadem sit virtus civis et viri boni simpliciter, sed quod quaedam disciplina sit cujusdam civis sicut principis, quae secundum aliquid habet rationem prudentiae. Et hoc est quod sequitur statim : Alicujus tamen, scilicet potentis principari solius civis, id est, civis talis qui potest principari, et non simpliciter civis. Non enim, supple, eadem est virtus principis et civis simpliciter. Cujus ratio est, quia non omnis civis est princeps, licet ut prehabitum est, omnis civis ex ipsa civilitate possit participare principatum consiliativum et judicativum. Et hoc confirmat per Jasonem poetam, ibi, Et propter hoc Jason ait esurire quando non tyrannizat, tamquam nesciens idiota esse, supple, non principando. Et intendit dicere quod esurit, id est, deficit et destituitur tamquam fame, id est, desiderio bonorum virorum civitas, quando tyranni principan-
tur in ea, et idiotae, hoc est, rusticani qui nusquam subjici didicerunt in aliqua civilitate. Et hoc est quod dicit Horatius, quod « fugere ultra Sauromatas hinc libet, quando de moribus disponendis se intromittunt, qui de moribus numquam curaverunt. » Et est dictum Gregorii, quod « qui subesse non didicit, praeesse minine novit ».
f At vero laudatur posse principari et subjici, et probati civis virtus est posse principari et subjici bene. Et ex his concludit, quod non ejusdem rationis prudentia est civis et boni viri, dicens : Si igitur eam quidem, scilicet prudentiam et virtutem, quae boni viri, ponimus principalivam, quia ex cardinali virtute homo efficitur dignus principatu : eam autem quae civis, supple, prudentiam et virtutem, ambo, scilicet ad subjici et principari, sicut dictum est, non utique erunt ambo laudabilia similiter : multo enim laudabilior prudentia boni viri quae facit dignum principatu, et est prudentia simpliciter respectu prudentiae cujusdam civis, quae non est prudentia nisi quaedam : et sic iterum non valet instantia.
g Et hoc est quod concludit subdens : Quoniam igitur aliquando videtur utraque, id est, subtiliter consideratur, et non eadem oportere principem discere et subditum, civem autem ambo scire, supple, oportet et participare ambobus. Et hoc est : Et hinc utique considerabit aliquis, scilicet quod non instantia est quae inducta est pro instantia. Et subdit rationem considerationis : Est enim principatus, supple, quidem despoticus, id est, dominalis, de quo in primo libro satis dictum est, quomodo ad oeconomiam pertinet, et qualiter ille principatus differt in domino et servo per prudentiam : hunc autem, scilicet despoticum principatum, quae circa necessaria dicta, ad usum domus scilicet, scire facere,supple, servum, principem, non necessarium, sci-
<--- Page Split --->
licet scire facere, sed uti magis : dominus enim utitur, et servus perficit ministerium. Et subdit : Alterum autem servile, supple, facit despotica : unde despotica dominum docet uti servis et servum servire : et sic in uno eodemque communicant dominus ut imperans, et servus ut perficiens.
Et exponit quid sit servire, ibi, Dico autem alterum posse, scilicet servum, et, id est, etiam servire ministerialibus actionibus, quibus, sicut in primo dictum est, dominus utitur servo. Servi autem species plures dicimus. Hic servos vocat, non eos qui natura servi sunt, sed eos qui servilibus intendunt, etiamsi natura servi non sint : de illis enim quaestio est, utrum cives vel non cives sint. Et subjungit rationem, ibi, Actiones enim plures, supple, serviles sunt, quarum unam partem tenent manuales. Et subdit determinando qui sunt isti : Isti autem sunt, sicut et nomen significat ipsos, qui vivunt de manibus, in quibus, id est, inter quos banausus, id est, coquus fuliginosus et tetrus, artifex est, id est, unus artificum.
Et quia civis nomen est honoris et principatus, cum civis possit participare principatu consiliativo et judicativo, sicut praedictum est, subdit : Propter quod apud quosdam, supple, civiles, non participabant principatus antiquitus, id est, apud antiquos, artifices, antequam fuisset populus, id est, de principatu populi qui democratia dicitur, extremus, id est, de extremo principatu populi, ad quem quilibet de populo potest pertingere. Et subjungit propter quid, ibi, Opera quidem subditorum, supple, sunt : subditorum enim est, opera manualia facere, et non est decens hos principari : sic ad opera manualia non oportet bonum, supple, civem, nequepoliticum, neque civem bonum addiscere, opera scilicet manualia et servilia, nisi quandoque gratia opportunitatis sibi ad seipsum, id est, quando alio artifice non habito indiget ad seipsum : quando enim indiget ad seipsum, non habens alium, oportet quod faciat sibiipsi,
coquinam scilicet et calceum, et sic de aliis. Et subdit rationem, ibi, Non enim adhuc accidit fieri, supple, quando nullum habet, hunc quidem despotem, id est, dominativum, hunc autem, id est, alium, servum : quia nullum servum habentem, oportet esse despotem et servum ad seipsum.
Deinde cum dicit, Sed est quidam principatus, etc. tangit quod in principatu in quo liber principatur, non est ita, et dicit : Sed est quidam principatus, secundum quem principatur similibus genere et liberis : hunc enim dicimus esse civilem principatum, cives enim aeque liberi sunt, quem, scilicet principatum, oportet principem subditum addiscere, ut scilicet ex subjectione sua discat qualiter oporteat eum alios regere. In hoc enim quo ipse subjectus est, discit quomodo ad subjectionem et obedientiam oportet eum alios cogere. Et dat exemplum : Veltut equestribus principari, id est, militibus sive equitibus, eum qui inter eos subditus fuit. Et subdit ad exemplum : Et exercitum ducere in exercitu ductum, et qui ordini præfuit et insidias disposuit : ille enim per experimentum scit, et talia particularia aliter nesciunt. Et probat per antiquum dictum, ibi, Propter quod dicitur et hoc bene, quod non est, id est, contingit bene principari eum qui non sub principe fuit.
h Et ex omnibus his revertitur ad propositum, ibi, Horum autem virtus quidem altera, scilicet principantis et subjecti. Jam enim habitum est quod uniuscujusque virtus est secundum proprium officium extremum in bono.
Deinde revertitur ad propriam virtutem civis, ibi, Oportet autem bonum civem scire et posse principari et subjici : et haec virtus civis, scire principatum liberorum ad utraque, id est, subjici et principari : et boni etiam viri, supple, est scire ambo, scilicet jam dicta, quamvis alio et alio modo. Et ostendit quomodo, ibi, Etsi altera species, id est, quamvis altera spe-
<--- Page Split --->
cies, supple, sit temperantiae et justitiæ principativæ : etenim subjecti quidem, liberi autem boni, palam quia non utique una erit virtus, puta justitia, sed habens species, supple, diversas, secundum quas principabitur et subjicietur. Et vocat spe- cies Aristoteles hic modos : alius est enim modus secundum quem subjectus debitum reddit principi, et alius secun- dum quem princeps tenetur regere subdi- tum. Et dat simile : Sicut enim viri et mulieris alia temperantia et fortitudo. Et ostendit quomodo alia, ibi, Videbitur enim utique vir timidus esse, si sic fortis fuerit sicut mulier fortis : et similiter loquax mulier, supple, videbitur, si sic ornata fuerit, modestia scilicet loquela, sicut vir bonus, cujus est loqui pro necessariis do- mus. Unde in praecedentibus habitum est, quod ornamentum mulieris tacitur- nitas est. Et probat per aliud simile, ibi, Quoniam et economia altera viri et mu- lieris, id est, dispensatio domus. Et os- tendit quomodo diversa, ibi, Hujus qui- dem, scilicet viri, acquirere, supple, est cconomica prudentia: hujus autem, scili- cet mulieris servare, opus est : unde pru- dentia viri est acquirere, mulieris autem conservare. Unde ad idem referuntur prudentia viri et mulieris. Unde Hora- tius :
Deinde cum dicit, Prudentia autem principis, etc. revertens ad propositum ostendit quae sit propria virtus principis, et dicit : Prudentia autem principis est virtus sola : ille enim tenetur et sibi et subditis providere. Isa. 37. Non eritis quasi insipiens princeps. Alias enim, supple, virtutes, videtur necessarium esse communes : vel conveniens, alia littera, id est « utile » subditorum et principium, scilicet fortitudinem, temperantiam et justitiam. Subditi autem non est virtus providentia, scilicet qua provideat quid faciendum sit, sed opinio vera, ut scilicet opinetur omnia vera quae prudenter providet princeps. Et de hoc dat simile, ibi, Sicut enim fistularum factor subjectus, supple, sequitur fistulatorem et supponit vera quae fistulat, princeps autem fistulator, id est, quia ducit harmonias fistularum et utitur inferioribus ad finem fístularum et harmoniam : ita, supple, est in his : princeps enim utitur omnibus subjectis ad finem communicationis civitatis.
Deinde subdit totius capituli epilogum, ibi, Utrum quidem igitur eadem virtus boni viri et civis studiosi, vel altera, et quomodo eadem, et quomodo altera, manifestum ex his.
<--- Page Split ---> CAPUT III.
An opifices sunt dicendi cives ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Circa civem autem adhuc restat quadam dubitationum, revera enim utrum civis est cui licet communicare principatu, aut banausos cives ponendum. Siquidem igitur et hos ponendum quibus non interest principatuum, non est possibile omnis civis esse talem virtutem, ipse enim civis. Si autem nullus talium civis, in qua parte ponendus unusquisque? neque enim advena, neque peregrinus. Aut propter hanc quidem rationem nullum dicemus accidere inconveniens, neque enim servi dictorum nullum, neque libertini. Hoc enim verum quod non omnes ponendum cives, sine quibus non utique erit civitas : quoniam neque similiter cives pueri et viri, sed ii quidem simpliciter, ii autem ex suppositione : cives quidem enim sunt, sed imperfecti. In antiquis quidem igitur temporibus apud quosdam erat servum, quod banausum vel peregrinum.
Restat adhuc una dubitatio circa civem, utrum revera civis sit is solum cui participatio est publicae potestatis, vel opifices etiam, ac mercenarii sint cives nuncupandi. Nam si ponamus hos quoque esse cives, qui magistratuum sint expertes, nequaquam possibile est uniuscujusque civis talem esse virtutem : si vero nullus horum est civis, in qua parte sunt hujusmodi homines reponendi? neque enim in eorum ministrorum loco, qui nobiscum habitant, neque rursus, ut peregrini. An secundum hanc rationem nihil dicemus evenire absurdum, neque enim servi supra dictorum quidquam, neque liberti? Illud autem verum, quod non omnes illi dicendi sunt cives, sine quibus civitas esse non potest, cum neque pueri ita cives sunt, ut viri : sed hi quidem simpliciter, hi vero ex suppositione : cives enim sunt, sed imperfecti. Vetustis quidem temporibus apud quosdam opifices erant servi, aut peregrini.
b Propter quod multi tales et nunc. Optima autem civitas non faciet banausum civem. Si autem et hic civis : sed
Quapropter etiam nunc plerique tales sunt. Optima quidem civitas numquam opificem faciet civem. Quod si hi cives,
<--- Page Split --->
civis virtutem quam diximus, dicendum non omnis neque liberi solum, sed quicumque operibus necessariis sunt dimissi. Necessariorum autem, qui quidem uni ministrantes talia, servi: qui autem communiter, banausi, et mercenarii.
civis autem virtus est quam diximus, dicendum est non esse cujusque civis, neque liberi modo, sed eorum qui a ministeriis necessariis sunt alieni : necessaria vero qui uni ministrat, servus est, qui autem publice, viles et sordidi.
c Manifestum autem hinc parum considerantibus, quomodo habet de ipsis : ipsum enim apparens quod dictum est, facit evidens. Quoniam enim plures sunt politiae et species civis, necessarium esse plures, et maxime subditi civis. Quare in aliqua quidem politia necessarium esse banausum, et mercenarium cives : in aliquibus autem impossibile, puta si qua est, quam vocant aristocratiam, et in qua secundum virtutem dantur honores, et secundum dignitatem : neque enim possibile est exhibere, quae virtutis viventem vita banausa, vel mercenaria. In oligarchiis autem mercenarium quidem non contingit esse civem : ab honorabilitatibus enim longis participationes principatuum : banausum autem contingit : ditantur enim multi artificum.
Patebit autem hoc paulo adhuc considerantibus, quemadmodum in his res se habeat. Hoc enim quod diximus, id ostendit : cum enim plures sint Rerumpublicarum species, plures quoque species civium sint necesse est, ac maxime eorum civium qui subsunt. Itaque in quadam Republica opifices et sordidi cives erunt. In quibusdam vero, impossibile est ut cives sint, puta in optimatum gubernatione, si qua illa est, in qua secundum virtutem dantur honores, et secundum dignitatem. Neque enim virtutem exercere potest, qui vilibus opificiis occupatus est. In paucorum quoque gubernatione tenues homines ad Rempublicam non recipiuntur : ex magno enim censu ad honores Reipublicae pervenitur. Artifices tamen ad hanc speciem pervenire possunt, et si sordidi sunt, quoniam plerumque divitiis abundant.
d In Thebis autem lex erat, eum qui decem annorum non abstinuisset a foro, non participare virtute. In multis autem politiis contrahitur et peregrinorum lex. Qui enim ex matre cive, in quibusdam democratiis civis est : eodem autem modo habent, et quæ circa spurios apud multos. Attamen quoniam propter indigentiam legitimorum civium, faciunt cives tales : propter paucitatem enim hominum sic utuntur legibus, defectum habentes turbæ : paulatim eligunt eos qui ex servo primum vel serva, deinde eos qui ex mulieribus : tandem autem solum eos qui ex ambobus ipsis, cives faciunt.
Apud Thebanos lex fuit, ut nemo habilis esset ad honores Reipublicæ suscipiendos, nisi decem annis a mercatura destitisset. In multis autem Rebuspublicis attrahuntur lege ad civitatem etiam peregrini. Est etiam lex in quibusdam civitatibus, ut satis sit ex matre cive esse genitum, et spurios quædam recipiunt : atque propter defectum legitimorum civium tales faciunt cives : paucitate enim hominum inducti, his utuntur legibus; quod si abundent multitudine, paulatim excludunt, primo libertini generis homines, deinde eos qui ex matre solummodo cives sint, nec nisi ex utroque parente natos cives, pro civibus habent.
e Quod quidem igitur species plures civis, manifestum ex iis. Et quod dicitur maxime civis, qui participat honoribus,
Quod igitur plures sint species civis, ex his patet. Et quod maxime dicitur civis ille, qui habilis sit ad honores susci-
<--- Page Split --->
sicut et Homerus poetizavit, ac si quemdam inhonoratum post exsurgentem. Sed ubi quod tale occultum est, gratia deceptionis cohabitantium est. Sicut advena enim est, qui honoribus non participat.
piendos, ut Homerus inquit. Sed ubi id occultum est, ex deceptione habitatorum, tamquam inhonoratum quemdem replitium repellunt: ut inquilinus enim est et advena, qui honores capere non potest.
f Utrum quidem igitur alteram, vel eamdem ponendum, secundum quam vir bonus est, et civis studiosus, palam : quia alicujus quidem civitatis, idem : alicujus autem alius : et ille autem non omnis, sed qui civis, et dominus, et potens esse dominus, vel secundum se, vel cum aliis curae communium.
Utrum igitur alia, an eadem virtus sit, per quam est vir bonus et civis studiosus, patet ex supra dictis, quod cujusdam civitatis idem, cujusdam vero alius, et ille non omnis, sed qui praest Reipublicæ at potestatem habet, aut solus, aut cum aliis gubernationem exercens.
COMMENTARIUS IN CAP. III.
Hic incipit pars in qua movet dubitationem circa praedicta : et habet duas partes, in quarum prima inquirit, utrum artifices servilium operum possunt esse cives. In secunda determinat qua necessitate aliquando fiunt cives et accipiunt civilem dignitatem, ibi (litt. d), In Thebis autem lex erat, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim proponit quaestionem. Secundo in ea procedit, ibi (litt. a, circa initium), Siquidem igitur et hos, etc. Tertio solvit, ibi (litt. c, circa medium), Quare in aliqua quidem politia, etc.
a Dicit ergo primo : Circa civem autem adhuc restat quaedam dubitationum, id est, aliquid de numero dubitationum. Et ponit dubitationem, ibi, Revera enim utrum civis, supple, quaeritur utrum civis est, cui licet communicare principatu, sicut habitum est : si enim ita est, tunc non nisi honorabiles personæ cives sunt. Et format quaestionem, ibi, Aut banausos cives ponendum. Sæpe autem dictum est quod banausi sint mercenarii pro merce-
de servientes in operibus servilibus, et corpora polluentibus, sicut sunt coqui tetri et fuliginosi, et purgatores cloacarum.
Deinde cum dicit, Siquidem igitur et hos, etc. procedit in quaestione, et objicit ad unam partem, et dicit: Siquidem igitur et hos ponendum, supple, cives quibus non interest principatuum, scilicet propter inhonorabilitatem et vilitatem officii, non est possibile omnis civis esse talem virtutem civis, qui non est de communicatione civili : et constat quod tales de communicatione civili sunt, quia sine operibus eorum non est sufficiens civitas : videtur ergo quod sint cives. Et hoc est quod sequitur: Iste enim civis. Et si non contigit hujus esse virtutem quae supra dicta est civis, scilicet participare principatu consiliativo et judicativo, tunc diffinitio civis posita non fuit generaliter vera : dictum enim est quod civis est potens participare principatu consiliativo et judicativo secundum àvraçxévv.
Et statim objicit in oppositum, ibi, Si autem nullus talium, etc. id est, si dicatur non esse civem ullum talium, et dicit: Si autem nullus talium est civis, supple, dubium est, in qua parte ponen-
<--- Page Split --->
dus sit unusquisque. Constat enim quod pertinet ad familiam civitatis. Et excludit singula, ibi, Neque enim advena, neque peregrinus, supple, sed de habitantibus civitatem est.
Dcinde cum dicit, Aut propter hanc quidem rationem, etc. ostendit qualiter quidam instabant ad hanc rationem, et dicit: Aut propter hanc quidem rationem nullum dicemus accidere inconveniens. Et dat instantiam quam ferunt, ibi, Neque enim servi, dictorum nullum, supple, sunt, scilicet neque advenc, neque peregrini, et tamen non sunt cives (et superfluit hic altera negatio) neque libertini, supple, contingit aliquem horum esse, non decrepitum vel puerum. Et propter hoc subdit, quod universalis non est vera, ibi, Hoc enim verum, supple, est, quod non omnes ponendum cives, sine quibus non utique erit civilas. Et hoc probat, ibi, Quoniam neque similiter cives pueri et viri. Et ostendit quomodo non similiter, ibi, Sed ii quidem, scilicet viri, simpliciter, supple, sunt, cives : ii autem, scilicet pueri, ex suppositione. Et addit quomodo : Cires quidem enim sunt pueri, sed imperfecfi. Sed quia cum tenporibus mutantur civitates et civilitates, sicut in ante habitis dictum est, ideo dicit quod de istis aliter est nunc, quam fuerit apud Antiquos. Et hoc est: In antiquis quidem igitur temporibus idem erat servum quod banaosum et peregrinum, id est, banausi et peregrini antiquitus censebantur jure servorum, quod adhuc apud quosdam est.
b Unde subdit, Propter quod multi tales, et nunc. Hoc tamen non est secundum optimam politiam : et ideo subdit : Optima autem civitas non faciet banausum civem. Et ratio hujus est, quia servilibus operationibus et civilibus urbanitatibus simul intendere non potest. Si autem et hic civis, supple, aliquo modo dicatur secundum quid et non simpliciter, tunc in optima civitate non attribuitur vi virtus civis quae supra dicta est. Et
hoc est : Sed civis virtutem quam diximus, dicendum non omnis, supple, esse qui aliquo modo civis est, neque liberi solum, supple, est talis civis virtus. Et hujus causa est, quia etiam quidam liberi coguntur propter paupertatem servilibus intendere. Et hoc est sequitur : Sed quicumque operibus necessariis sunt dimissi, id est, absoluti, et in tantum habentes quod operibus necessariis non oportet intendere. Et hoc innuit subdens : Necessarium autem, id est, illi de numero necessariorum, scilicet qui necessariis operibus intendunt, qui quidem uni ministrantes talia, supple, sunt, servi, supple, ad unius servitium deputati, et inde sunt servi dicti, scilicet a serviendo : qui autem communiter, supple, talibus operibus intendunt in civitate, sunt banausi et mercenarii.
c Et ex hoc jam incipit manifestari solutio, ibi, Manifestum autem hinc, id est, ex hoc, parum considerantibus, quomodo habet de ipsis,id est, utrum tales cives sint, vel non. Et ponit rationem, ibi, Ipsum enim apparens quod dictum est, scilicet in praehabitis de distinctione politiarum, facit evidens, scilicet quod nunc quaeritur. Et subdit : Quoniam enim plures sunt politiae et species civis, necessarium esse plures,et maxime subditi civis, scilicet civis illius qui subjectorum operibus deputatus est.
Deinde cum dicit, Quare in aliqua quidem, etc. ex hoc concludit solulionem dicens: Quare in aliqua quidem politica necessarium esse banausum et mercenarium cives, sicut in democratia et timocratia. In aliquibus autem, supple, politiis, impossibile. Et dat exemplum, ibi, Puta si qua est politia quam vocant aristocratiam, et in qua secundum virtutem dantur honores, et secundum dignitatem, supple, in illa impossibile esse cives banausos et mercenarios: et ponit rationem, ibi, Neque enim possibile est exhibere quae virtutis viventem vita banausa vel mercenaria. Et intelligit de virtute
<--- Page Split --->
publica, quae est justitia publica, et pruddentiale quae dirigit negotia communia civitatis secundum aliquem principatum, et de fortitudine militante pro Republica. Privatas tamen virtutes secundum quod virtus est ordinalio vel ordo passionum et operationum, tales personae habere possunt, sicut et ipse in primo docuit, ubi dixit quod servus habet aliam virtutem quam servi, in quantum homo est. In oligarchiis autem, quae sunt principatus paucorum, mercenarium quidem non contingit esse civem. Et hujus dat rationem, ibi, Ab honorabilitatibus enim longis participationes principatuum : quia non dantur nisi honestis personis : mercenarius autem intendit servilibus, et ideo virtutem civis quae est participare principatu consiliativo et judicativo in urbanitate oligarchica attingere non potest : banausum autem contingit, supple, esse civem in oligarchia. Et ponit rationem, ibi, Ditantur enim multi artificum, inter quos etiam ditantur banausi. Unde cum oligarchia sit principatus paucorum et divitum, erunt in ea cives participantes principatum oligarchum.
d Deinde cum dicit, In Thebis autem lex erat, etc. qua vero necessitate talibus aliquando detur jus civium, determinat, et dicit : In Thebis autem lex erat, eum qui decem annorum, supple, spatio, non abstinuisset a foro, ad quod veniunt mercenarii, et operibus etiam banausicis, non participare virtute, supple, civis. In multis autem politiis contrahitur, supple, tempus, et forte in breviori tempore eis jus civis et dignitas addicitur, et peregrinorum lex, supple, etiam contrahitur, et variatur in diversis politiis. Et ostendit qualiter, ibi, Qui enim ex matre cive est, in quibusdam democratiis civis est : eodem autem modo habent, scilicet in quibusdam civitatibus, et quae circa spurios apud multos, scilicet quod post aliquod tempus datur eis jus legitimorum civium. Qua autem necessitate hoc fiat,
subdit, ibi, Attamen quoniam propter indigentiam legitimorum civium faciunt cives tales, non sunt simpliciter cives. Et subdit rationem, ibi, Propter paucitatem enim hominum, supple, civitatem habitantium, sic utuntur legibus, id est, talibus legibus, defectum habentes turbae, civium scilicet. Et ostendit quomodo processu temporis hoc invaluit, ibi, Paulatim eligunt eos, scilicet in cives, qui ex servo primum vel serva, deinde eos qui ex mulieribus, supple, solutis, sicut spurios : tandem autem solum eos qui ex amobus ipsis, supple, civibus, patre scilicet et matre, cives faciunt.
e Deinde cum dicit, Quod quidem igitur species, etc. subdit epilogum omnium dictorum in tribus capitulis hujus tertii, et dicit : Quod quidem igitur species plures civis, manifestum ex his : et quod dicitur maxime civis, qui participat honoribus : hoc enim etiam patet ex secundo capitulo, ubi egit de virtute civis. Et hoc confirmat per Homerum, dicens : Sicut et Homerus poetizavit, ac si quemdam inhonoratum, vilem scilicet, post exsurgentem, supple, per divitias diceret honoratum civem. Sed quia talia occultantur propter verecundiam sic exsurgentium, ideo subdit : Sed ubi quod tale occultum est, gratia deceptionis cohabitantium est : verecundum enim esset coram illis. Et ponit rationem, ibi, Sicut advena enim est, qui honoribus non participat, civilibus scilicet.
f Et subjungit epilogum, ibi, Utrum quidem alteram vel eamdem ponendum, supple, virtutem, secundum quam vir bonus est et civis studiosus, palam, quia alicujus quidem civitatis idem est, scilicet quod est virtus civis studiosi et viri boni : alicujus autem alius, et ille autem, scilicet cujus idem est virtus civis et boni hominis, non omnis, sed qui civis et dominus, supple, est, vel potens esse dominus, vel secundum se, vel cum aliis
<--- Page Split --->
curæ communium. De illo autem habitum est in praecedenti capitulo, quod
eamdem habet virtutem cum bono viro. CAPUT IV.
De prima civitatum origine, deque imperiorum discrimine.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem hæc determinata sunt, quod post hæc considerandum, utrum unam ponendum politiam, vel plures; et si plures, quæ et quot, et differentiæ quæ sunt ipsarum?
b Est autem politia ordo civitatis aliorum principatuum, et maxime dominantis omnium. Dominans quidem enim ubique est politeuma civitatis: politeuma autem est politia : dico autem, puta in democraticis quidem dominans populus, pauci autem e contrario in oligarchiis. Dicimus et politiam alteram esse eorum: eumdem autem hunc sermonem dicemus de aliis.
His ita determinatis, videndum jam est, utrum una sit Respublica an plures : et si plures, quæ et quot, et quænam differentiæ earum sint ?
Est autem Respublica ordinatio civitatis, et circa magistratus alios, et maxime circa id quod summam in civitate habeat auctoritatem, et sic principalissimum. Principalissimum autem est id quod ubique gubernat et regit civitatem, ceu in populari quidem populus, in paucorum vero potentia pauci. Diximus autem et Rempublicam aliam esse ab istis, eodemque modo dicemus de aliis.
c Supponendum itaque primo, cujus gratia constituta est civitas, et principatus species quot, ejus qui circa hominem, et circa communionem vitæ.
Supponendum est primo cujus gratia civitas sit constituta, et quot sint gubernandi species, circa hominem, et circa vitæ societatem.
d Dictum est autem in primis sermonibus, in quibus de œconomia determi-
In superioribus libris, ut de gubernatione rei domesticæ, ac de domino, et
<--- Page Split --->
natum est, et de despotica, quod natura quidem est homo animal civile : propter quod et nullo indigens ejus, quae ab invicem politiae appetunt convivere. Quin imo et communiter conferens colligit in quantum adjacet unicuique pars, ut vivatur bene. Maxime quidem igitur hoc est finis et communiter omnibus et sigillatim. Conveniunt autem et ad vivere gratia ipsius, et continet politicam communionem : forte enim inest aliqua boni particula, et secundum ipsum vivere solum, si non diris secundum vitam excedatur valde. Palam autem, quod perseverant multa mala sustinentes multi hominum inviscati ad vivere, tamquam existente quodam solatio in ipso, et dulcedine naturali.
servo determinavimus, dictum est natura hominem esse civile animal, ex quo fit, ut si etiam nihil indigeant mutuo auxilio, nihilominus affectent vitae societatem. Quin etiam et communis utilitas conjungit eos, in quantum confert singulis partem bene vivendi. Maxime igitur hic est finis, et publice omnibus, et privatim. Congregantur etiam ipsius vitae gratia : forsan siquidem inest sibi aliqua particula honesti, et continet civilem societatem etiam vivendi gratia solum, si non molestiae in vita admodum exsuperent. Patet autem quod tolerant homines multa aspera propter vivendi cupiditatem, ut existente in eo quadam naturali dulcedine.
e At vero principatus secundum dictos modos facile dividere: etenim in extrinsecis sermonibus determinavimus de ipsis saepe. Despotia quidem enim quamvis sit idem conferens secundum veritatem ei qui natura servus, et ei qui natura despotes, tamen principatur ad conferens despotis nihilominus : ad id autem quod servi, secundum accidens. Non enim contingit corrupto servo salvari despotiam. Principatus autem procurum, et mulieris, et totius domus, quem utique vocamus economicum, vel subjectorum gratia est, vel alicujus communis amborum, secundum se quidem subjectorum. Ut videmus et alias artes, puta medicinalem et exercitativam : secundum accidens autem et utique ipsorum erunt : nihil enim prohибet exercitia docentem pueros aliquando esse et ipsum eorum qui exercitantur, sicut gubernator est semper unus nautarum. Puerorum quidem igitur exercitator vel gubernator considerat subjectorum bonum : quando autem unus horum fuerit, et ipse secundum accidens participat utilitates : hic quidem enim nauta, hic autem sic unus eorum qui exercitantur, cum sit puerorum exercitator.
Atqui et modos imperii facile est dividere cum saepe sit de his a nobis in externis sermonibus determinatum. Dominatio enim licet revera utilis existat natura servo, et natura domino : nihilominus imperat pro domini utilitate, pro utilitate autem servi contingenter. Neque enim fieri potest, ut servo deficiente, servetur dominatio. Filiorum vero imperium, et uxoris, et domus totius, quam vocamus rei familiaris gubernationem, aut gratia est eorum qui gubernantur, aut gratia alicujus, quod sit utrisque commune. Gratia eorum qui gubernantur, ut videmns et alias artes, ceu medicinam et gymnasticam, illorum quibus imperatur utilitatem quaerere: contingenter tamen et eorum qui praecipiunt, esse potest : nihil quippe vetat magistrum ipsum gymnasii esse unum eorum qui exercentur, quemadmodum gubernator semper est unus ex his qui sunt in navi. Magister igitur gymnasii, et gubernator considerant semper eorum utilitatem quos gubernant : sed quando horum unus est, per accidens ipse quoque suscipit utilitatem, hic quidem nauta, ille autem unus eorum qui in gymnasio exercentur.
<--- Page Split --->
f Propter quod et politicos principatus quando fuerint secundum æqualitatem civium constituti, et secundum similitudinem, secundum partem dignificant principari, prius quidem qua aptum natum erat dignificantes in parte ministrare, et considerare aliqua : rursum quod ipsius bonum, sicut ipse principans considerabat quod illius conferens. Nunc autem propter utilitates quæ a communibus, ut eas quæ ex principatu, volunt continue principari, veluti si accideret sanos esse semper principantes cum essent ægrotativi : etenim sic forte utique persequerentur principatus.
Quapropter civilia quoque imperia, cum sint secundum æqualitatem civium constituta, et secundum paritatem, vicissim exigunt ea gerere quæ natura fert, censentes invicem munera subire, et considerare vicissim quoddam illius bonum, quemadmodum ille prius dum præesset, consideravit utilitatem istius. Nunc autem ratione commodorum ex Reipublicæ gubernatione provenientium, volunt continua in potestate esse, veluti si semper contingeret magistratum gerentibus ex mala valetudine sanos fieri : nam forsan ita magistratus amplecterentur.
g Manifestum ergo, quod quæcumque quidem politica intendunt, quod communiter conferens, ipsæ quidem rectæ existunt entes secundum id quod simpliciter justum. Quæcumque autem conferens principum solum, vitiatae, et omnes sunt transgressiones rectarum politiarum. Despoticae enim : civitas autem communitas liberorum est.
Constat igitur quod quæcumque Respublicæ ad communem utilitatem intendunt, hæ rectæ sunt secundum simpliciter justum : quæcumque vero ad propriam eorum qui præsunt utilitatem solum, aberrant, suntque omnes rectarum Rerumpublicarum transgressiones et labes : gubernantur enim quasi a dominis. Civitas autem est liberorum societas.
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
Hic incipit tractare de politiis, et est secunda pars libri, quæ habet tres partes, in quarum prima determinat de politiis in communi, scilicet in isto capitulo. In secunda enumerat in speciali, ibi, Determinatis autem his, etc. In tertia determinat de quibusdam adjunctis, sicut de dominativo sive de politiarum regno, ibi (cap. 3, a), Habet autem dubitationem quid oportet, etc.
Istud autem capitulum dividitur in quatuor partes, in quarum prima ostendit, quod omnis politia bonum aliquod humanum intendit et commune. In secunda hoc per despoticam, de qua dictum est in primo libro.
ibi (litt. e), At vero principatus dictos modos, etc. In tertia idem probat per artes et scientias, ibi (litt. e, circa medium), Ut videmus et alias artes, etc. In quarta ostendit quod utilitas et bonum politica, licet per se referatur ad communitatem subjectam, tamen etiam per accidens refertur ad bonum ejus qui principatur in politia, ibi (litt. f), Propter quod et politicos principatus, etc.
Circa primum duo facit. Primo movet questionem. Secundo procedit ad eam determinandam, ibi (litt. b), Est autem politia ordo, etc.
a Dicit ergo primo : Quoniam autem haec determinata sunt, scilicet de cive et civitate, quod fuit principium ad istud, quod post haec, supple, secundum consequentiam rationis est in scientia de poli-
<--- Page Split --->
tiis considerandum. Et dicit quod est hoc : Utrum unam ponendum politiam, vel plures : et si plures, quæ et quot : et hæc erit secunda quaestio. Et tertio quæremus, quæ sint differentiæ ipsarum, supple, ad invicem. Et in hoc finietur iste tertius liber.
b Et procedit ad primum, scilicet ad quaestionem determinandam, ibi, Est autem politia ordo civitatis aliorum principatuum. In civitate enim sunt diversi principatus, ut habitum est, scilicet Ephororum, proconsulum qui βούλοι νο- cati sunt in ante habitis, et dignitas praetoria, et senatus, et hujusmodi, quorum omnium ordo per leges justitiæ ad Rempublicam, vocatur politia sive civilitas. Nec est tantum ordo illorum principatuum, sed et maxime dominantis omnium, supple, est ordo. Et ostendit quod hoc pertinet ad politiam, ibi, Dominans quidem enim ubique, id est, in qualibet politia, est politeuma civitatis : politeuma autem est politia : quia sicut habitum est in primo, in omni communicatione est unum principans et alterum subjectum, et in illo referuntur ad idem in quo communicant. Et hoc est quod hic distinguendo subdit, Dico autem, supple, exponendo, puta in democraticis quidem dominans populus : quia, sicut præhabitum est, democratia est principatus populi : pauci autem e contrario, supple, sunt dominantes in oligarchiis : sicut enim dictum est, oligarchia est principatus paucorum et divitum ad utilitatem propriam omnia referentium. Dicimus autem politiam alteram esse eorum : alia enim politia democratia, et alia oligarchia, et aliud dominans in una, et aliud in altera, et ita est in omnibus politiis. Et hoc est : Eumdem autem hunc sermonem dicemus de aliis, scilicet politiis, aristocratia, et regno. In omnibus enim aliud est dominans, aliud subjectum.
c Et quia in omnibus sic est, addit, Supponendum itaque primo, quod civis
est, cujus gratia constituta est civitas, et propter hoc praemisimus de cive, et principatus species, supple, constituta sunt, ejus qui circa hominem et circa communionem vitæ, supple, gratia, propter bonum enim hominis et bonum commune inventæ sunt species principatuum.
d Et de hoc remittit ad primum librum, ibi, Dictum est autem in primis sermonibus , id est, in primo libro, in quibus de economia determinatum est, et de despotica, quod natura quidem homo est animal civile : hoc enim totum præhabitum est in primo libro, capitulo primo. Et hic etiam ponit de hoc signum, ibi, Propter quod, quia natura civile est, et, id est, etiam nullo indigens ejus quae ab iuricem politiæ apprtunt conviver. Et dat ullerius signum, ibi, Quin ino et communiter conferrus, id est, utile ad vitam colligit quilibet homo, in quantum adjacet unicuique pars, vitæ scilicet, quam confert ad communem vitam in civitate, ut vivatur bene. Sicut enim probatum est in primo, perfecta sufficientia non est nisi in collatione omnium pertinentium ad civitatem. Maxime quidem igitur hic est finis, scilicet hominis, et communiter omnibus et sigillatim, id est, singulariter, ut scilicet in communicatione vivatur bene. Et ponit rationem, ibi, Conveniunt enim et ad vivere gratia ipsius, scilicet illius boni quod communiter continet politicam communionem, scilicet gratia talis boni. Et ideo dixit in primo libro, capite primo, quod qui docuit instituere civitatem, maximorum bonorum causa fuit.
Et addit adhuc aliud signum hujus, ibi, Forte enim inest aliqua boni particula, et, id est, etiam secundum desiderium naturale inest omnibus, ut vivant in communicatione, nisi diris vel duris oppressionibus graventur in civitate. Et ostendit subdens: Palum autem, supple, est hoc, quod, id est, quia perseverant
<--- Page Split --->
multa mala sustinentes multi hominem inviscati ad vivere, amore scilicet communitatis, tamquam existente quodam solatio in ipso, scilicet convivere, et dulcedine naturali. Et ideo dicitur Eccle. (iv. 9 et seq.): Melius est duos esse simul quam unum, habent enim emolumentum suae societatis. Si unus ceciderit, ab altero fulcitetur. Vae soli : quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo : unus quomodo calefiet ? etc. Et de hoc in primo libro multa dicta sunt.
e Deinde cum dicit, At vero principatus, etc. ostendit quod haec omnia ad communitatem pertinentia, gratia communis boni et utilitatis facta sunt, et dicit : At vero principatus, omnes scilicet, secundum dictos modos facile dividere, supple, est in subjectum et dominativum quod politicum dicitur. Et subjungit rationem, ibi, Etenim in extrinsecis sermonibus determinavimus de ipsis saepe. Extrinsecos sermones dicit sermones primi libri, qui sunt de oeconomi cis, et praeambuli sunt ad politicos sermones, et sic extrinseci. Et resumit quaedam in primo libro determinata, ibi, Despotia quidem enim, id est, scientia dominativa, et utendi servis, quamvis sit idem conferens secundum veritatem ei qui natura servus, et ei qui natura despotes, id est, natura dominus, de quo in primo libro dictum est, tamen principatur ad conferens despotis, id est, dominantis, nihilominus, supple, principatur semper ad conferens : ad id autem quod servi, supple, est conferens, principatur secundum accidens. Et ostendit, quod ad hoc conferens servi etiam principatur, licet secundum accidens, ibi, Non enim contingit corrupto servo servari despotiam, id est, principatum dominativum : et ideo oportet cogitare de salvantibus servum et conferentibus ciEt sic despoticus principatus ordinatus ad bonum commune, conferens est et domino et servo. Et ostendit etiam in
aliis principatibus ibi, Principatus autem puerorum et mulieris et totius domus,quem utique vocamus œconomicum, vel subjectum gratia est, id est, propter utilitatem subjectorum, vel alicujus communis amborum, et despotis sive domini et subjectorum.
Deinde cum dicit, Ut videmus et alias artes, etc. probat, quod omnis principatus est ad utilitatem et bonum commune, et hoc per artes et scientias, et dicit: Ut videmus et alias artes, quae scilicet semper sunt ad aliquod bonum commune, et artificis docentis, et ejus qui instruitur. Et istae sunt maxime artes operativae, puta, exemplificat, medicinalem et exercitivam : et vocat exercitativam sicut est palestra, torneamentum, equestris et hujusmodi, quibus exercentur juvenes ad artem bellicam et militarem : omnes enim hae ad commune bonum sunt exercitantis et exercitati : exercitati per se, exercitantis autem per accidens. Et hoc est : Secundum accidens autem, et, id est, etiam utique ipsorum erunt. Et ostendit quomodo, ibi, Nihil enim prohibet exercitia docentem pueros aliquando esse et ipsum eorum qui exercitantur. Et hoc maxime manifestum est in docente et discente : quia in quo aliquis aliquem docet et prodest discenti, et in hoc prodest etiam sibiipsi : ut discendo per inventionem, vel confirmando habitum doctrinae : et sic prodest alteri per se, sibi autem per accidens. Et quod dixit, ostendit exemplo, ibi, Sicut gubernator est semper unus naturam. Gubernator enim qui ordinat et docet remigantes et prorarios et vela erigentes caeteraque ad usum navigii pertinentia facientes, unus est et ad unam utilitatem communem nautis, et sibi gubernat navem. Postea subjungit differentiam in talibus, ibi, Puerorum quidem igitur exercitator vel gubernator considerat subjectorum bonum, supple, per se : quando autem unus horum fuerit, scilicet quando etiam ipse est in exercitio, et ipse secundum accidens participat uti-
<--- Page Split --->
lilates, easdem scilicet. Et ponit differentiam in participatione illa, ibi, Hic quidem enim, exercitatus scilicet, nauta, supple, participat utilitatem illam, scilicet per se : quia naturale est quod disecns exercitia participet utilitatem exercilationis : hic autem, exercitator scilicet, sic, supple, participat eodem utili, unus eorum qui exercitantur, cum sit, supple, secundum actum puerorum exercitator : quando enim in actu est puerorum exercitator, ipse exercitatur cum pueris, et sic secundum accidens eadem utilitate communicat, qua communicant pueri.
f Deinde cum dicit, Propter quod et politicos principatus, etc. quae duxit pro simili, adaptat ad propositum, dicens : Propter quod et politicos principatus, quando fuerint secundum aequalitatem civium constitui, id est, quando ea quae constituta sunt, secundum aequalitatem civium constituta fuerint, et secundum similitudinem, id est, quod cives secundum unam similitudinem participant utilitate principatuum, secundum partem dignificant principari, id est, quod unus principetur : sed quia necesse est quod ab aliquo incipiat, ideo subdit : Prius quidem quia aptum natum erat dignificantes, supple, se moribus et virtute, in parte, scilicet temporis, ministrare, in principatu scilicet : talis enim principatur ad bonum commune, et considerare aliqua. Rursum post illum, scilicet qui principetur et consideret, quod ipsius bonum, hoc est, prius principantis, sicut ipse prius principans considerabat quod
illius conferens, id est, quod constituebant principatus sibi succedentes in diversis personis, ut sicut primo principans considerabat bonum subjectorum et damnum, ita repatiatur a posterius principante. Et ita quidem fuit in antiquis temporibus. Nunc autem propter utilitates quae a communibus, id est, a communitatibus, ut eas quae ex principatu, volunt continue principari, supple, per totam vitam. Et hujus causa est : Veluti si accideret sanos esse semper principantes, id est, incorruptos, cum essent aqrotativi, alia littera, « congregativi, » lucrorum scilicet, non reputant sanum esse principatum qui multorum lucrorum est, cum tamen in hoc sit maxime corruptus. Et hoc est quod sequitur : Etenim sic forte utique persequerentur principatus, scilicet propter lucrum.
g Ex omnibus dictis in isto capitulo, patet quod omnis politia est ad commune bonum, et nulla ad privatum : et hoc ex generali conclusione subinfert, ibi, Manifestum igitur, quod quaecumque quidem politiae intendunt quod communiter conferens, ipsae quidem rectae existunt entes secundum id quod simpliciter justum, supple, est. Quaecumque autem, supple, intendunt conferens principum solum, vitiatae, supple, sunt, et omnes sunt transgressiones rectorum politiarum. Et ponit rationem, ibi, Despoticae enim, id est, dominativae et oppressivae sunt. Civitas autem communitas liberorum est, supple, et ideo non competit ei despoticus principatus.
<--- Page Split --->
CAPUT V.
Rerumpublicarum divisio, sive de rectis pariter et vitiosis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Determinatis autem iis, habitum est politias considerare quot numero, et quae sint : et primo rectas ipsarum : etenim transgressiones erunt manifestae iis determinatis.
His determinatis, consequens est Respublicas considerare, quot sunt, et quae, et primo quidem eas quae sunt rectae : nam labes earum ex illis patescunt.
b Quoniam autem politia quidem et politeuma significant idem, politeuma autem idem est quod dominans civitatum : necesse autem esse dominans, aut unum aut paucos, aut multos. Quando quidem unus, vel pauci, vel multi ad commune conferens principantur, has quidem rectas necessarium esse politias, eas autem, quae ad proprium, vel unius, vel paucorum, vel multitudinis, transgressiones : aut enim non cives dicendum esse participantes, aut oportet communicare conferente.
Cum vero gubernatio civitatis et regimen idem significent : regimen autem est potestas et arbitrium civitatis, necesse est potestatem et arbitrium hujusmodi, aut penes unum esse, aut penes multos. Quando igitur unus, vel pauci, vel multi communem utilitatem in gubernatione sequuntur, has esse rectas Rerumpublicarum species necesse est : quando autem ad propriam utilitatem, vel unius, vel paucorum, vel multitudinis gubernantur, transgressiones sunt, et labes : aut enim dicendum est non esse cives, aut ad participationem utilitatis sunt recipiendi.
c Vocare autem consuevimus Monarchiarum quidem eam quae ad commune conferens respicit, regnum : eam autem quae paucorum quidem, plurium autem uno, aristocratiam, aut propter optimos principari, aut propterea quod ad opti-
Vocare autem consuevimus, cum unus ad utilitatem communem respiciens gubernat, regiam potestatem. Cum vero pauci gubernant, plures tamen uno, optimatum gubernationem, vel ex eo quia ad optimi praesunt, vel ex eo quia ad opti-
<--- Page Split --->
mum civitati, et communicantibus ipsa. Quando autem multitudo ad commune conferens vivit, vocatur communi nomine omnium politiarum politia. Accidit autem rationabiliter, unum quidem igitur differre secundum virtutem, vel paucos contingit : plures autem jam ad summum omnis virtutis pervenisse difficile, et maxime ad bellicam, hoc enim in multitudine fit : propter quod quidem secundum hanc politiam principalissimum quod propugnativum, et participant ipsa qui possident arma.
mum publicum administrant. Cum tamen multitudo gubernat ad communem utilitatem, vocatur communi nomine omnium Rerumpublicarum Respublica. Contingit autem rationabiliter, unum enim excellere secundum virtutem, aut paucos datur : ut vero multitudo excellat ad omnem virtutem, difficile est, sed maxime ad bellicam : haec enim in multitudine fit. Quare in hac Reipublicae specie principalissimum ac potentissimum est id, in quo robur belli consistet, et in his ipsis illi sunt, qui sunt in possessione armorum.
d Transgressiones autem dictarum tyrannis quidem regni, oligarchia autem aristocratiae, democratia autem politiae. Tyrannis quidem igitur est monarchia ad conferens monarchiantis : oligarchia autem ad id quod abundantium : democratia autem ad conferens egenorum. Ad id autem quod expedit communi, nulla ipsarum.
Prolabuntur vero ac transgrediuntur hujusmodi species, ex regia quidem gubernatione, in tyrannidem : ex optimatibus vero, in paucorum potentiam : ex Republica autem in popularem statum. Tyrannidem enim esse dicimus dominatum unius ad proprium commodum intendentis. Paucorum autem potentiam, cum ad opulentorum commodum gubernantur, popularem autem statum cum ad commodum egenorum : harum enim nulla ad communem utilitatem respicit.
e Oportet autem paulo per longiora dicere quae sit unaquaeque harum politiarum. Etenim habet quasdam dubitationes. Ei autem qui circa unamquamque methodum philosophatur, et non solum aspicit ad agendum, conveniens est non despiere, neque praetermittere, sed declarare circa unumquodque veritatem. Est autem tyrannis quidem Monarchia, sicut dictum est, despotica politicae communitatis. Oligarchia autem, quando fuerint domini politiae qui substantias habent. Democratia autem e contrario, quando qui non possident multitudinem substantiae, sed egeni.
Oportet autem paulo uberius explicare quae sit unaquaeque istarum : habent enim dubietates quasdam. Philosophantis vero circa singulorum disciplinam, et non solum ad agendum respicientis, proprium est nihil negligere, neque praetermittere, sed demonstrare in singulis veritatem. Tyrannidem esse diximus unius dominationem civili societate praesidentis. Paucorum autem potentiam, quando Rempublicam tenent opulenti, et divites. Popularem vero gubernationem, cum tenues homines, et non possidentes divitias, gubernant.
f Prima autem dubitatio ad diffinitionem est. Si enim fuerint qui plures existentes divites domini civitatis, democratia autem est quando fuerit domina multitudo : similiter autem rursum utique si
Prima igitur dubitatio est circa diffinitionem. Nam si plures sint opulenti, et divites, ac Rempublicam teneant, popularis autem gubernatio sit, cum multitudo regit, eodemque modo, sicubi contingat
<--- Page Split --->
alicubi accidat egenos pauciores quidem esse divitibus, meliores autem existentes dominos esse politiae; ubi autem pauca multitudo domina, oligarchiam esse aiunt; non videbitur utique bene diffinitum esse de politiis.
g At vero si quis connectens abundantiae quidem paucitatem, penuriae autem multitudinem, sic appellet politias, oligarchiam quidem, in qua principatus habent qui divites pauci multitudine existentes : democratiam autem,in qua quidem egeni multi existentes multitudine : aliam habet dubitationem. Quas enim dicemus modo dictas politias, eam in qua plures opulenti, et in qua pauciores egeni, domini autem utrique politiarum ? si quidem nulla alia politia est praeter dictas.
inopes esse pauciores quam opulenti, sed potentiores, ac Rempublicam teneant, et ubi pauci Rempublicam obtinent, paucorum potentiam nuncupamus, non recte viderentur istae diffinitiones esse posita.
Enim vero si quis adjungens, opulentiae quidem paucitatem, inopia vero multitudinem, sic appellet Rerumpublicarum species, ut dicat paucorum potentiam esse, in qua gubernationem Reipublicae habent opulenti, numero pauci : popularem vero,in qua inopes Rempublicam tenent, multi existentes : aliam habet dubitationem : quas enim dicemus eas Respublicas, eam videlicet in quibus plures opulenti, et eam in quibus pauciores inopes gubernant, si quidem nullae sunt Respublicae praeter supra dictas.
h Videtur igitur ratio facere palam, quod paucos quidem vel multos esse dominos accidens est, hoc quidem oligarchiis, hoc autem democratiis : propterea quod opulenti quidem pauci, egeni autem multi sunt ubique. Propter quod etiam non accidit dictas causas fieri diffirentiae. Quo autem differunt democratia et oligarchia ab invicem, penuria et divitiae sunt : et necessarium quidem, ubicumque principantur propter divitias, sive potiores, sive plures, hanc esse oligarchiam : ubi autem egeni,democratiam. Sed accidit, sicut diximus, hos quidem paucos esse, hos autem multos : abundant enim pauci, libertate autem participant omnes : propter quas causas altercantur utique de politia.
Videtur igitur ratio ista ostendere, quod paucos esse, vel multos, qui gubernant, contingens est, aliud paucorum potentiae, alterum populari : propterea quod ubique accidit, ut pauci sint opulenti, multi vero inopes. Ex quo fit, ut hujusmodi causae non faciant differentiam, sed in eo differrat popularis gubernatio a paucorum potentia, quod alibi opulenti, alibi inopes Rempublicam obtinent, necessariumque est ubicumque per opes, ac divitias praesunt, sive hi pauciores sint, sive plures, hanc esse speciem illam, quae vocatur paucorum potentia : ubicumque autem inopes hanc esse popularem gubernationem, sed accidit, ut diximus, hos quidem paucos esse illos vero multos. Opibus enim ac divitiis pauci abundant, libertatis tantum omnes participes sunt : propter quas causas contendunt utrique de Republica.
<--- Page Split --->
tendit differentiam, ibi, Politeuma autem idem est quod dominans civitatum : et ex hoc accipit differentiam politiarum, ibi, Necesse autem esse dominans, aut unum, aut paucos, aut multos. Et ulterius distinguit rectas a non rectis per idem, ibi, Quando quidem unus, sicut rex, vel pauci, vel multi ad commune conferens principantur, et eis quibus principantur, has quidem rectas necessarium esse politias : eas autem, supple, politias, quæ ad proprium, vel unius, sicut regis, vel paucorum, sicut in oligarchiis, vel multitudinis, sicut in timocratiis in quibus principatur populus, et generaliter loquendo quando cumque principans intendit utilitatem propriam et non subjectorum, transgressiones. Quia in omnibus talibus transgressio est. Aut enim non cives dicendum esse participantes, tali scilicet politia, aut oportet communicare conferente, id est, quod conferens intentum in politia sit commune, et ejus super quem principantur, et ipsius principantis. Et ideo de Jerusalem corrupta a tali civilitate dicitur Isa. (1, 21) : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. Prov. (xxviii, 13) : Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
c Deinde cum dicit, Vocare autem consuevimus, etc. ponit ex iis quæ dicta sunt statim distinctiones politiarum, sicut posuit in octavo Ethicorum, et dicit : Vocare autem consuevimus monarchiarum quidem eam, scilicet politiam, quæ ad commune conferens respicit, regnum. Monarchia autem dicitur principatus unius : propter quod in octavo Ethicorum dicit, quod « rex est, qui ex suis sibi sufficiens est, et omnia ordinat et statuit ad utilitatem et non ad utilitatem propriam : si autem ex insufficientia suorum cogitur sollicitari de privata utilitate, xlqoçnç est, non rex. » Et Dionysius diffinien s regnum dicit, quod « regnum est omnis finis et ornatus et legis
Hic incipit secunda pars istius partis, in qua distinguit politias et enumerat cas, et habet duas partes, in quarum prima enumerat politias, et ostendit differentias earum ad invicem. In secunda ostendit, quod sicut differunt politiae, ita differunt principatus, ibi (cap. 6, i), Sed neque principatus omnibus communes, etc.
Prima harum divitur in duas. In prima enumerat et distinguit politias per differentias in genere. In secunda prolixius exsequitur, et movet dubitationes et solvit cas, ibi (litt. e), Oportet autem paulo, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ordinat quaestionem de qua intendit. Secundo inducit differentiam ejus quod dicitur politeuma, ibi (litt. b), Quoniam autem politia quidem et politeuma, etc.
a Dicit ergo primo : Determinatis autem iis, scilicet quod omnis politia intendit bonum commune, habitum, id est, consequens est politias considerare,in specie scilicet. Et ponit problemata, ibi, Quot numero, et quæ sint, per nomen scilicet et diffinitionem. Et ponit ordinem in iis, ibi, Et primo rectas ipsarum, id est, de numero ipsarum. Et tangit rationem ordinis, ibi, Etenim transgressiones, rectarum scilicet politiarum, sicut tyrannis, et oligarchia, et timocratia, erunt manifestæ, iis, scilicet rectis, determinatis. Et hujus causa est, quia, sicut dicit Aristoteles in primo de Anima,« rectum est judex sui et obliqui » : recto enim cognoscinus et ipsum et obliquum.
b Deinde cum dicit, Quoniam autem politia, etc. ponit differentiam inter politeuma et politiam, et dicit : Quoniam autem politia quidem et politeuma significant idem, differenter scilicet : et os-
<--- Page Split --->
et ordinis distributio 1 ». Talis igitur politia est regnum.
Deinde cum dicit, Eam autem quæ paucorum, etc. ponit secundam politiam et dicit : Eam autem, supple, politiam, quæ paucorum quidem, id est, ad paucos pertinet principantes, plurium, supple, tamen est uno, Aristocratiam, supple, consuevimus vocare. Et subdit rationem quare sic vocatur ibi, Aut propter optimos principari, in ea scilicet (optimi enim sunt, qui ex dignitate virtutis eliguntur ad principatum, et hoc sonat aristocratia, scilicet principatus virtusorum), aut propterea quod ad optimum civitati et communicantibus ipsa, scilicet politia, supple, principatur. Dictum enim est supra in secundo, quod nihil ita bonum est civitati et civibus, sicut provocare ad studium virtutis.
Deinde cum dicit, Quando autem multitudo, etc. distinguit tertiam politiam, et dicit : Quando autem multitudo ad commune conferens vivit, supple, et non ad utilitatem alicujus propriam, vocatur communi nomine omnium politiarum politia, in specie quidem democratia, in genere autem politia. Et subdit rationem quare sic distinguuntur, ibi, Accidit autem rationaliliter, supple, sic vocari, quod scilicet una regnum, altera aristocratia : unum quidem igitur differre ab aliis secundum virtutem, vel paucos, supple, differre secundum virtutem contingit : et ideo unius vel paucorum principatus dicitur regnum et aristocratia : plures autem jam ad summum omnis virtutis pervenisse difficile, supple, et ideo unius vel paucorum principatus potest denominari a virtute, sed plurium non, sed dicitur vel politia, vel democratia, et maxime ad bellicam quae est fortitudo civilis, hoc enim, bellica scilicet, in fortitudine 2 fit : propter quod Plato in Timæo ad hanc jubet eligi electam juventutem. Et subdit : Propter quod qui-
dem secundum hanc politiam, scilicet militarem, principalissimum, supple, est quod propugnativum, id est, quod artem habet pugnandi et fortitudinem militatem : et participant ipsa, id est, tali politia qui possident arma, id est, ex arte sciunt uti armis, scilicet defensionis et impugnationis.
d Deinde cum dicit, Transgressiones autem, etc. postquam sic dixit politias, distinguit transgressiones, dicens : Transgressiones autem dictarum, supple, politiarum sunt, scilicet tyrannis quidem regni, Oligarchia autem Aristocratiae, Demoratia autem politiae. Tyrannis quidem igitur est monarchia ad conferens monarchizantis. Oligarchia autem ad id quod abundantium, id est, principatus paucorum divitum abundantium transgressio, aut ad Aristocratiam. Democratia autem, supple, est ad conferens egenorum, id est, popularium, quae non est transgressio, sed politia. Et hoc est : Ad id autem quod expedit communi, id est, communitati, nulla ipsarum : quia ad id quod expedit communi, nulla transgressio est, sed vera civilitas.
e Deinde cum dicit, Oportet autem paulo, etc. prolixius exsequitur, et movet dubitationes contra inductas politiarum diffinitiones : et propter hoc pars ista divitur in duas. In prima disputat contra diffinitionem inductam. In secunda venatur alias, ibi (cap. 6, a), Sumendum autem primo, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ponit rationem quare subtilius procedendum est quam usque huc factum sit. Secundo inducit dubitationem de diffinitionibus dictis, ibi (litt.f), Prima autem dubitatio, etc. Tertio ostendit, quod connexio positorum in diffinitione non facit differentiam politiarum nisi per accidens, ibi, At vero si quis connectens, etc.
<--- Page Split --->
Dicit ergo primo: Oportet autem paulo, il est, modicum per longiora dicere, quæ sit nuaeque harnn politiarum. Et po- nit rationem sumptam ex necessitate tractatus, ibi, Etenim habet quasdam du- bilitiones, supple, illud quod ante deter- minatum est, quas oportet determinare, si completus debet esse tractatus. Dein- de ponit rationem ad idem ex perfectione philosophiae, ibi, Ei autem, scilicet Phi- losopho, qui circa unamquamque metho- lum, id est, artem, philosophatur, et non solum aspicit ad agendum, in ope- ribus scilicet methodi (alia littera, « ad regem »), sed etiam aspicit ad veram do- terminationem singulorum, conveniens est non despicere, distincte scilicet singu- la, neque prætermittere aliquid, sed de- rlarares circa unumquodque veritatem. Heinde ut hoc fieri possit, resumit diffi- nitiones dictas, ibi, Est autem tyrannis quidem, id est, diffinitio, monarchia, sic- ut dictum est, despotica politicæ com- munitatis, et est quando unus despotice, id est, dominailiter regit communitatem sibi subjectam. Oligarchia autem quan- do fuerint domini politiae qui substantias habent, id est, divites et pauci. Oligar- chia enim est principatus paucorum di- vitum, ut in octavo Ethicorum dictum est : et non est politia sive civilitas, sed corruptio sive transgressio aristocratiae, sicut tyrannis regni. Democratia autem e contrario, scilicet oligarchiae, quando qui non possident multitudinem substantiae, id est, qui non sunt divites, sed egeni, supple, principantur communitati.
f Resumptis sic diffinitionibus politiarum, objicit contra, ibi, Prima autem dubitatio ad diffinitionem, etc. Objectio sua talis est. Quod ex quo democratia est, ubi dominantur plures, si contingat divites esse plures quam pauperes, erit dominium divitum dictum democratia, quod est contra diffinitionem praeinduclam. Similiter si contingat pauperes
pauciores dominari in communitate, et dominium paucorum est oligarchia, ab 8llyos quod est paucum, et 8qyf prineipatus, erit dominium paucorum dictum oligarchia, quod est tamen contra praeinductam diffinitionem. Et hoc est : Si enim fuerint qui plures existentes divites domini civitatis, denuocratia autem est, quando fuerit domina multitudo. Et haec objectio est ex parte democratiae. Et ponit ex parte oligarchiae, ibi, Similiter autem rursum utique si alicubi accidat, in aliqua scilicet civitate, egenos pauciores quidem esse divitibus, meliores autem, id est, fortiores existentes dominos esse politiae, supple, contingat. Et assumit minorem, ibi, Ubi autem pauca multitudo domina, supple, est, oligarchiam esse aiunt.
Et inducit conclusionem, ibi, Non videbitur utique bene diffinitum esse de politiis. Syllogismus ita formatur: Quandocumque multitudo dominatur, est democratia, et paucitas oligarchia: sed contingit saepe multitudinem divitum dominari : contingit etiam paucos aliquando esse pauperes et dominari : ergo saepe contingit democratiam esse principatum divitum, et oligarchiam pauperum. Non ergo bene diffinita sunt politiae, quando dictum est quod democratia est principatus multorum egenorum, et oligarchia paucorum divitum.
g Deinde cum dicit, At vero si quis connectens, etc. ostendit quod connexio positorum in diffinitione non facit differentiam politiarum, nisi per accidens : et objicit aliter sic : At vero si quis connectens abundantiae quidem paucitatem, scilicet ut dicat pauci, pecuniae autem multitudinem, supple, connectens, sic appellet politias, id est, ab hoc nominet eas sic, scilicet oligarchiam quidem in qua principatus habent qui divites pauci multitudine existentes: democratiam autem, supple, dicat, in qua quidem ege-
<--- Page Split --->
ni, supple, principantur multi existentes multitudine : aliam habet dubitationem. Quia ex hoc sequitur politias non differre nisi secundum accidens, non autem differentiis constitutivis propriis. Et hoc ostendit subdens : Quas enim dicemus modo dictas politias, scilicet secundum diffinitiones praenluctas, eam in qua plures opulenti et in qua pauciores egeni ? illas enim oportet nos nominare aliquam dictarum politiorum, eo quod nulla alia est : domini enim utrique tam divites quam egeni politiarum, oligarchiae scilicet et democratiae : siquidem nulla alia est politia praeter dictas : et sic divites vel pauperes dicere dominari, et multos vel paucos, nullam per se facit politiam. Et hoc est.
h Videtur igitur ratio, id est, consequentia rationis facere palam, quod paucos quidem vel multos dominos esse, supple, politiae, accidens est. Et distinguit, ibi, Hoc quidem oligarchiis, scilicet paucos esse dominos et divites, hoc autem democratiis, scilicet multos esse et pauperes dominos politiae : propter quod opulenti quidem pauci, egeni autem multi sunt ubique Et quia hoc non differunt nisi secundum accidens, subdit : Propter quod et, id est, etiam non accidit, id est, non sequitur dictas causas
fieri differentiae, scilicet per se et constitutivae, et esse naturales : accidentia enim non conferunt esse specificum.
Deinde cum dicit, Quo autem differunt, etc. resumit quaestionem et ostendit quod argumentum sequitur, dicens : Quo autem differunt et democratia et oligarchia ab invicem, penuria et divitiæ sunt, et necessarium quidem, scilicet secundum præindustas diffinitiones et differentias, quod ubicumque principantur propter divitias, sive pauciores, sive plures, supple, sint, hanc esse oligarchiam : ubi autem egeni, supple, principantur, democratiam, supple, esse.
Et resumit assumptas minores, ut inferat consequentiam, ibi, Sed accidit, sicut diximus, hos quidem paucos esse, hos autem esse multos. Et dicit, rationem, ibi, Abundant quidem enim pauci, libertate autem participant omnes, scilicet divites et egeni, ita scilicet quod assumi possunt ad democratiam et oligarchiae principatum : propter quas causas altercantur utique de politia : quia oligarchicus efficitur democraticus, et democraticus oligarchicus. Alia littera, « Alterantur utrique de politia. » Diffinitiones ergo nullæ fuerunt non ostendentes differentiam specierum politiarum, nisi secundum accidens.
<--- Page Split ---> CAPUT VI.
De jure democratico et oligarchico : de civilatis fine, virtute ac vitio.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Sumendum autem prius quos terminos dicunt oligarchiae et democraticae : et quidem quod justum est oligarchicum existens et democraticum.
Sumendum est prius quos terminos esse dicunt paucorum potentiae, et popularis gubernationis, et quid sit justum in utraque.
b Omnes enim tangunt justum quoddam : sed usque ad aliquid procedunt, et dicunt non omne quod proprie justum : puta videtur aequale esse, quod justum est, et est, sed non omnibus, sed aequalibus. Ii autem hoc auferunt, scilicet quibus, et judicant male.
Omnes enim attingunt justum quoddam, sed usque ad aliquid, et aiunt non omne justum proprie, puta, videtur aequalitas justum quiddam esse, et est quidem, sed non omnibus, ac aequalibus. Et inaequalitas videtur justum esse et est quidem, sed non omnibus, at inaequalibus. Alii vero hoc auferunt personis, et male judicant.
c Causa autem, quia de seipsis judirium : fere autem plurimi sunt judices pravi de propriis. Quare, quoniam quod justum aliquibus, et divitum est, eodem modo in rebus, et quibus, sicut dictum est prius in Ethicis : rei quidem aequaliatem confitentur, eam autem quae quibus, dubitant maxime quidem propter dictum modum : quia judicant de seipsis male.
Causa vero est, quia de seipsis judicium fit : qui vero de seipsis judicant, ut plurimum non recti sunt judices. Itaque cum justum aliquibus, et divitum sit, eodem modo in rebus et personis, ut diximus in Ethicis, aequalitatem rei confitentur, sed de personis contendunt maxime, ut dictum est, quia de seipsis non recte judicant.
<--- Page Split --->
d Deinde autem, et quia dicere usquequo utrosque justum aliquid, putant justum dicere simpliciter : hi quidem enim si secundum aliquid inaequales sint, puta secundum pecunias, totaliter putant inaequales esse : ii autem si secundum aliquid æquales, puta secundum libertatem, totaliter æquales.
Denique quia usque ad aliquid utrique eorum justum quoddam dicentes, putant se dicere simpliciter justum : hi enim si in aliquo sint superiores, ceu opibus, et divitiis, alios omnino putant impares esse : hi vero si in aliquo sint pares, puta libertate, omnino putant esse pares.
e Quod autem principalissimum non dicunt. Siquidem enim possessionum gratia communicassent et convensisent tantum, tunc participant civitate, quantum et possessione. Quare oligarchicorum sermo videbitur utiqueinvalescere : non enim esse justum aiunt participare centum minis unum qui intulit minam unam, cum eo qui dedit residuum totum.
Caeterum quod est principalissimum, non dicunt : si enim possessionum gratia societatem iniissent, atque una convenissent, tantum caperent civitatis quantum possessionis. Itaque ratio illa valeret quae est paucorum potentum, qui aiunt non esse justum, ut qui unum contulit, tantum percipiat de centum minis, quantum is qui contulit omne reliquum.
f Neque iis qui a principio, neque post acquisitis. Si autem neque ipsius vivere gratia solum, sed magis ipsius bene vivere : etenim servorum utique et aliorum animalium esset civitas, nunc autem non, quia non participant a felicitate, neque ipso vivere secundum electionem.
Neque eorum quae ab initio, neque eorum quae postea superveniant. Quod si non vivendi solum gratia, sed magis bene vivendi. Nam sic servorum et aliorum animalium civitas esse posset, quod non est ex eo, quia felicitatis non sunt capacia, nec vivendi secundum electionem.
g Neque compugnationis gratia, quatenus a nullo injustitiam patiantur, neque propter commutationes, ut eum usum qui ad invicem.
Neque societatis gratia bellicae, ne a quoquam injuria afficiantur, neque propter commercia, ac mutuam utilitatem.
h Etenim utique Tyrrheni, et Carchedonii, et omnes quibus sunt contractus ad invicem, unius utique civitatis cives essent. Sunt enim ipsis pacta de introductibilibus, et conventiones de non injustitia facienda, et scripturae de compugnatione.
Nam sic Thusci, et Carthaginienses, et omnes hi,quibus est commercium ad invicem, tamquam cives essent unius civitatis. Sunt nempe illis foedera circa res importandas, et pacta, ne injuria afficiantur, et scripturae circa mutuam bellorum societatem.
i Sed neque principatus omnibus communes in iis constituti sunt, sed alii apud utrosque.
Sed neque magistratus communes his deputati sunt, verum alii apud alios.
k Neque quales quosdam esse oporteat alteras alteri curant, neque quomodo nullus erit injustus eorum qui sub paulis, neque quomodo malitiam nullam
Nec quales esse oportet alteri de alteris cogitant, neque ut nemo eorum injustus sit, qui sub foedere comprehendantur, neque ut pravitatem nullam habeant, sed solum
<--- Page Split --->
habeant, sed solum quomodo nihil injuste agant invicem : de virtute autem et malitia ministrant, quicumque curant bonam legislationem. Quare manifestum, quod oportet de virtute sollicitam esse eam, quae tamquam vere nominatur civitas, non sermonis gratia : fit enim comnunicatio et compugnatia de aliis loco differens solum ab iis qui de longe compugnant : et lex pactum, et sicut ait Lycophron sophista, fidejussor invicem justorum, sed non qualis faciat bonos, et justos cives.
ut non invicem se injuria afficiant. At enim de virtute ac de vitio publice cogitant, quicumque curam habent bene instituendi civitatem. Ex hoc manifestum est de virtute curam esse habendam ei, quae revera civitas sit nominanda, non orationis gratia. Nam fit communicatio societas aliorum ad bellum loco solum differens ab aliis sociis longe existentibus. Et lex pactio, ut ait Lycophron sophista, fidejussor invicem justorum, sed non talis, ut bonos et justos cives efficiat.
I Quod autem hoc modo se habeat, manifestum. Si enim aliquis copulet loca in unum,ut se tangant, sicut Megareorum civitas et Corinthiorum muris,tamen non una civitas : neque si ad invicem connubia fecerint, quamvis hoc propriarum communicationum civitatibus sit. Similiter autem neque si qui habitarent separatim quidem, non tamen tantum de longe, ut non communicarent, sed si essent ipsis leges, ut non seipsos injuste molestarent circa mutuas dationes, puta si hic quidem esset faber, hic autem agricola, alius autem coriarius, alius vero aliud aliquid tale, et multitudine essent decem milia, non tamen communicarent in alio nullo quam in talibus, puta commutatione, et compugnatione, neque sic quidem civitas. Propter quam itaque causam ? non enim utique propter non propinquum communitatis. Si enim sic et convenirent sic communicantes, unusquisque tamen uteretur propria domo tamquam civitate, et sibi ipsis auxiliantes sicut pugna existente ad injuriantes solum, neque sic utique videbitur esse civitas diligenter considerantibus. Siquidem similiter colloquerentur congregati, et sigillatim.
Et quod ita se habeat, patet: nam si quis conjungat loca in unum, ut Megarensium Corinthiorumque civitates sese invicem contingant menibus, nihilominus una non erit civitas: nec si simul conjugia incant, quamquam hoc unum sit de his communibus quae proprie sunt civitatum. Eodemque modo si qui habitent separati quidem, non tamen ita longe, ut nequeant simul communicare, legesque habeant, injuriam sibi invicem in commerciis probibentes, ceu si unus faber, alter agricola, alter sutor, alter aliquis hujusmodi foret, essentque hi decem millia numero, nec alia eis foret communio, nisi talium rerum, puta contractuum, bellorum et confederationis, nec sic quidem civitas adhuc foret. Propter quam tandem utique causam? non enim quia non propinqua sit communicatio: nam si in unum convenirent ita communicantes, unusquisque tamen utatur propria domo, ut civitate, ac sibiipsis ut confederati auxilium ferant contra injuriantes solum, nec sic quidem civitas esse videretur recte considerantibus. Siquidem eodem modo conversarentur simul conjunctim et separatim.
m Manifestum igitur, quod non est civitas communicatio loci, et ejus quod est non injusta agere ad seipsos, et mutuae dationis gratia ; sed hoc quidem neces-
Ex quo patet quod civitas non est communicatio loci, et non injuriandi sibiipsis, et commercii gratia, sed ista quidem ut adsint necessarium est, siquidem
<--- Page Split --->
sarium existere si erit civitas. Attamen neque existentibus omnibus iis, est jam civitas.
futura sit civitas : nec tamen si ista adsint omnia, civitas adhuc erit.
n Sed ipsius bene vivere communicatio, et domibus, et generibus gratia vitæ perfectæ et per se sufficientis. Non erit tamen hoc nisi unum et eumdem locum habitantium et utentium connubii s : propter quod affectiones factæ sunt in civitatibus, et fraternitates, et immolationes, et deductiones ipsius convivere. Quod autem tale amicitiæ opus : convivendi enim electio amicitia est.
At bene vivendi societas, et domibus, et generibus vitæ perfectæ gratia et per se sufficientis, hoc tamen non erit nisi uno eodemque loco habitantibus, et conjugia simul inuentibus : propter quod propinquitates in civitatibus exstiterunt, et sodalitia, et sacra, et conversationes familiarium. Idque est amicitiæ opus, nam simul vivendi electio amicitia est.
o Finis quidem igitur civitatis bene vivere, hæc autem finis gratia. Civitas autem generum et vicorum communitas vitæ perfectæ et per se sufficientis. Hoc autem est, ut diximus, vivere feliciter et bene. Bonarum ergo actionum gratia ponendum esse politicam communionem, sed non ipsius convivere.
Finis est igitur civitatis, bene vivere, illa vero gratia finis. Civitas autem est generum pagorumque societas, vitæ perfectæ ac per se sufficientis, hoc est, ut diximus, bene at beate vivere. Bene igitur agendi gratia, ponendum est esse civilem societatem, non autem gratia simul vivendi.
p Propter quod quidem quicumque adjiciunt plurimum ad talem communionem, iis civitatis attinet plusquam equalibus secundum libertatem et genus, vel majoribus, secundum politicam autem virtutem inaequalibus, vel excedentibus secundum divitias, secundum virtutem autem excessis. Quod quidem igitur omnes qui de politiis altercantur, partem quamdam justi dicant, manifestum est ex dictis.
Quapropter, quicumque plus conferunt ad hujusmodi societatem, his plus juris competit in civitate, quam his qui libertate ac genere pares sunt vel majores, sed civili virtute sunt impares, et quam his qui divitiis superant, sed virtute superantur. Quod igitur omnes qui de Republica contendunt, partem aliquam justi dicunt, manifestum est ex supra dictis.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
Hic investigat seu venatur Aristoteles veras diffinitiones et essentiales differentias politiarum, et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit quid præcipue assumendum sit ad diffinitionem politiarum.
Secundo quid facit errorem, ibi (litt. c), Causa autem quia de seipsis judicium, etc. Tertio ostendit quod dixit ex fine omnium politiarum, ibi (litt. f, circa initium), Si autem neque ipsius, etc.
In primo intendit ostendere, quod quia omnis politia dirigitur justo aliquo, et justum fundatur supra æquale secundum medietatem arithmeticam et geometricam, sicut dicit in V Ethicorum, ideo maxime
<--- Page Split --->
attendendum est in diffinitione politiarum quod justum est.
a Et hoc est : Sumendum autem primo id est, principaliter, quos terminos, diffinitivos scilicet, dicunt oligarchiae et demoratiae, scilicet secundum essentialem diffinitionem utriusque, et, supple, sumendum si debeat vera diffinitio dari, quidem quod justum est oligarchicum existens et democraticum, id est, quid est justum oligarchicum, et quid justum demoraticum.
b Et ponit rationem, ibi, Omnes enim, supple,politiae,tangunt justum quoddam, sed usque ad aliquid procedunt, id est, usque ad quendam terminum justi, et non perveniunt ad simpliciter justum. Et hoc est : Et dicunt non omne quod proprie justum. Et exponit, ibi, Puta videtur aequale esse, quod justum est et est : justum enim, ut dicit in V Ethicorum, aequale est lucri et damni, in commutationibus quidem aequale secundum medietatem arithmeticam, in distributionibus autem aequale secundum medietatem geometricam : sed non omnibus, supple, est aequale, sed aequalibus, id est, proportionatis ad unum secundum distributionem vel commutationem, quod aequale est utique in lucro et damno. Ii autem, scilicet oligarchici, hoc auferunt, scilicet aequale, scilicet quibus, id est, auferunt quibus debeant judicare secundum aequale in politia, et judicant male.
c Deinde cum dicit, Causa autem, etc. ostendit quid facit errorem, ponendo causam, et dicit : Causa autem, scilicet quare male judicant, est quia de seipsis judicium, supple, ferant : et ideo sibiipsis semper judicant plus in lucro, et minus in damno : et aliis plus in damno, et minus in lucro : quod principium est omnis iniquitatis et injustitiae. Et hoc est quod subdit : Fere autem plurimi sunt judices pravi de propriis. Unde in legibus statutum est, quod nullus in causa propria
potest esse judex. Et ex hoc infert intentum, ibi, Quare quoniam quod justum aliquibus est, supple, et non simpliciter, et divitum est : quia quod iis justum est, aliis non est justum : percutiens enim principem, magis punitur quam percutiens alium aequali ictu. Iordem modo in rebus, supple, etiam aequale est altendendum, et quibus reddituri, scilicet est attendendum, sicut dictum est prius in Ethicis, ibi in V Ethicorum. Rei quidem aequalitatem confitetur, supple, omnes attendendam, eam autem quae quibus, dubitant maxime quidem propter dictum modum : quia scilicet judicant de seipsis male : ad paria enim se cum aliis non judicant, sed sibi plus in lucro et minus in damno, aliis autem e converso, ut dictum est.
d Deinde cum dicit, Deinde autem et quia dicere, etc. ponit ad idem aliam rationem, et dicit : Deinde autem et quia dicere usquequo, et non simpliciter. Non enim determinant simpliciter justum, sed usquequo (sicut in prehabitis dictum est) utrosque justum aliquid putant justum dicere simpliciter. Hi quidem enim, oligarchi scilicet, si secundum aliquid inaequales sint. Et explanat, Puta secundum pecunias, totaliter putant inaequales esse, id est, oligarchi reputant quod si secundum pecuniam inaequales sint, totaliter sint inaequales et injusti : quia semper judicant sibi plus attribuendum de pecunia, aliis autem minus. Hi autem, democratici scilicet, si secundum aliquid aequales, puta si secundum libertatem, totaliter aequales, supple, esse se reputant, cum in multis sint inaequales.
e Quod autem principalissimum, supple,faciunt ad aequalitatem et inaequalitatem, non dicunt. Et ostendit quomodo,ibi, Siquidem enim possessionum gratia communicassent et convenissent inultum,tunc, supple,tantum participant civilate, quantum et possessione : quia tunc non esset inter eos ulla communicatio nisi posses-
<--- Page Split --->
sionis. Et ostendit inconveniens quod ex hoc sequitur, ibi, Quare oligarchicorum sermo videbitur utique invelascere. Et ponit sermonem, ibi, Non enim esse justum, æquum scilicet, supple, videbitur, participare centum minis, scilicet ex æquo distribuendis, unum qui intulit minam unam cum eo qui dedit residuum totum, id est, centum talenta. Quia si secundum proportionem geometricam distribui debet, plus recepturus est qui plus intulit.
f Neque iis qui a principio, supple, inæqualia intulerunt, neque post aequisitis, scilicet quæ etiam inæqualia sunt. Et hujus ratio est : quia ratio justitiæ est in communicandis, quod inæqualia inferentes ad communicationem, inæqualiter participent.
Deinde cum dicit, Si autem neque ipsius vivere, etc. inducit alteram rationem ad idem ex ratione civitatis, et dicit : Si autem neque ipsius vivere gratia solum, sed magis ipsius bene vivere, supple, constructa est civitas et politia. Et hoc probat, ibi, Etenim, si, supple, gratia ipsius vivere solum sit civitas et habitatio civitatis, servorum utique et aliorum animalium esset civitas, quod est inconveniens nunc autem non, supple, talium gratia est civitas. Et hujus dat causam, ibi, Quia non participant a felicitate, neque ipso vivere secundum electionem, scilicet servi et alia animalia.
cives essent, quod non est : ergo communicatio civitatis non ad hoc. Et ostendit, ibi, Sunt enim ipsis pacta de introductibilibus, id est, quaenam de una civitate introducantur in aliam, et conventiones, supple, sunt ipsis de non injustitia facienda, quod scilicet de hoc quod unus introducti in civitatem alterius, fiat ei justitia sicut civi, et scripturæ, scilicet per manum publicam tabellionum de confirmatione uniuscujusque contractus, de compugnatione, id est, quod se invicem etiam compugnatione defendant. Non tamen propter omnia hæc sunt communia unius civitatis.
i Deinde cum dicit, Sed neque principatus, etc. volens investigare Aristoteles diffinitionem politiæ, primo investigat per diversitatem principatuum qui diversi sunt in diversis politiis. Unde circa hoc tria facit. Primo enim ostendit insufficientiam antiquarum politiarum, eo quod de virtute et malitia nihil tractaverunt. Secundo ostendit quod cohabitatio non facit civitatem, ibi (litt. k, circa medium), De virtute autem et malitia, etc. Tertio ostendit quæ cohabitatio vere facit civitatem, ibi (litt. n), Sed ipsius bene vivere, etc.
Dicit ergo primo: Sed neque principatus omnibus communes in iis, scilicet politiis, constitui sunt : sed alii apud utrosque. Quædam enim mixtæ sunt ex duabus vel tribus, et illæ etiam mixtos habent principatus.
g Et adhuc supponit aliam, ibi, Neque compugnationis gratia est civitas, quatenus a nullo injuriam patiantur. Propter hoc enim sæpe invicem conjurant civitates. Neque propter commutationes, supple, est communicatio civilatis, ut eum usum, qui ad invicem, supple, habeant in mercatione.
h Et ostendit inconveniens quod sequeretur ibi, Etenim utique Thyrrheni et Carchedonii et omnes quibus sunt contrurtus ad invicem, unius utique civitatis
k Et subdit reprehendens eos de imperfectione, ibi, Neque quales quasdam esse oporteat alteras, supple, politias, alteri curant, eo quod principes unius politiae corrigunt ea quae sunt in altera. Et explanat quod dixit, ibi, Neque quomodo nullus erit injustus eorum qui sub pactis, id est, non curant de confederatis civitatis utrum justi vel injusti sint, dummodo pacta inita cum eis teneant. Unde sequitur : Neque, supple, curant quomodo malitiam nullam habeant, sci-
<--- Page Split --->
licet confederati cum eis : sed solum, supple, curant quomodo nihil injuste agant in invicem. Et vocant injustum quod est contra fedus initum, et nihil aliud. Et politia non est perfecta : Politia enim ordo civium est in civitate : Civis autem non est ordinatus ad felicitatem, nisi in omni virtute ordinatus sit.
Et probat per dispositionem perfecta politiae, ubi ostendit quae cohabitatio non facit civitatem ibi, De virtute autem et malitia ministrant, principes scilicet, quicumque curant bonam legislationem, quae scilicet secundum virtutem est, qua scilicet legislatione. Quare manifestum, quod oportet de virtute sollicitam esse eam, quae tamquam vere nominatur civitas, non sermonis gratia. Illa enim quae civitas vocatur sermonis gratia tantum, et cadit a nominis significatione secundum rem, non vere vocatur civitas : non enim est civium unitas, nisi uniantur in studio virtutis. Unde in praecedentibus dictum est de Lacedæmonibus, quod nihil adeo utile est civitati sicut provocare cives ad studium virtutis, non ad appetitum pecuniae. Et ut hoc ostendat et probet, ostendit quod aliae communicationes non faciunt civitatem, ibi, Fit enim communicatio, supple, inter cives compugnatio, id est, quae dicitur compugnatio. Et hoc est. Cives conjurant ut simul compugnent contra adversarios, et haec compugnatio, supple, est, de aliis loco differens solum ab iis qui de longe compugnant : communicantes enim in una eademque civitate, ut compugnantes sibi invicem ferunt auxilia, non differunt ab iis qui a se invicem longe distant in aliis civitatibus : unde sicut conjuratio distantium non facit veritatem civitatis, ita nec habitantium in una civitate facit unitatem civitatis. Et talibus, scilicet federe communicantibus, pactum quod faciunt inter se, est lex. Et hoc est : Et lex pactum. Et confirmat, ibi, Et, sicut ait Lycophron sophista, fidejussor invicem justorum, id est, pacta quae ineunt ut sibi invicem assistant,
sunt fidejussor eorum quae promittunt ad invicem. Et ideo, sicut legitur in gestis Antiquorum, quando duae civitates vel plures talia pacta inierunt, lacerabatur in duo inmundum animal, sicut porca, et latera cadaveris lacerati suspendebantur ex utraque parte juxta viam, et praecipiebatur partibus transire per medium divisionum, ut scirent quemcumque contra pactum venientem, sic lacerandum, et ab hac fœditate sic lacerati cadaveris tale pactum primo fœdus dictum est : et hoc totum dicit Hieronymus supra Jeremiam. Et subdit imperfectionem istius legis, ibi, Sed non qualis faciat bonos et justos cives, id est, licet hoc pactum sit lex et fidejussor ad invicem justorum, tamen non est lex quae faciat bonos cives, et ideo non facit ad communicationem civitatis.
I Et hoc probat, ibi, Quod autem hoc modo se habeat, manifestum. Et ponit rationem : Si enim aliquis copulet loca, supple, divisa in unum, ut se tangant. Et exemplificat, ibi, Sicut Magareorum civitas et Corinthiorum muris, scilicet in uno muro cingat utramque civitatem, tamen non una civitas, supple, est. Per hoc intendit, sicut paulo ante dixit, quod communicatio compugnationis et cohabitationis non est communicatio civilis, quae faciat vere unam civitatem. Et ex hoc etiam excludit alias communicationes, subdens : Negue si ad invicem communia fecerint, supple, facient unam civitatem, quamvis hoc, communicatio scilicet connubii, propriarum communicationum civitalibus sit, id est, una de numero communicationum quae sunt propriae civitatibus. Civium enim est sibi in connubiis communicare, non tamen propter hoc dicitur civitas, civium unitas.
Et excludit aliam communicationem : Similiter autem neque si qui habitarent separatim quidem, scilicet in locis diversis, non tamen tantum de longe ut non communicarent. Et hujus exemplum est, sicut et nunc in diversis villis habi-
<--- Page Split --->
tantes, conveniunt ad unam forensem villam, in qua sibi communicant in rebus commutabilibus : quae tamen communicatio non facit unam civitatem. Et hoc est : Sed si essent ipsis leges ut non seipsos injuste molestarent circa mutuas dationes, scilicet quas ferunt ad forum, commutandas. Et dat exemplum : Puta si hic quidem esset faber, fabrilia scilicet commutans, hic autem agricola, annonam et fructus ipse commutans, alius autem coriarius, et alius vero aliquid aliud tale, sicut lignarius, vel fullo, vel aliquid tale, et multitudine essent decem millia, non tamen communicarent in alio nullo quam in talibus (altera negatio superfluit) puta commutatione, rerum scilicet venalium, et compugnatione, scilicet quod simul pugnarent contra adversarios, neque sic quidem civitas, supple, esset, propter talem communicationem.
Propter quam utique causam, supple, est civitas? Et excludit ea quae possent dici causa, et non sunt, ibi, Non enim utique propter non propinquum, in loco scilicet, communitatis, id est, non potest dici quod non sit civitas, quia communinitas civium non simul habitat in uno loco : et quod per contrarium, causa sit quod civitas sit, quia cives in unum habitant. Et hoc probat, ibi, Si enim sic et convenirent, supple, in unum locum sic communicantes, unusquisque tamen uteretur propria domo tamquam civitate, supple, singulari, et sibi ipsis auxiliantes sicut pugna existente ad injuriantes solum, neque sic utique videbitur esse civitas diligenter considerantibus, propter tales scilicet communicationes. Et dat rationem, ibi, Siquidem similiter colloquerentur congregati et sigillatim, id est, non colloquuntur nisi de commutatione rerum venalium et compugnatione, quod non facit civitatem.
n Ex omnibus his concludit, ibi, Manifestum est igitur, quod non est civitas communicatio loci, et ejus quod est non
injusta agere ad seipsos, et mutue dationis gratia : nullum enim illorum est causa civitatis, sicut jam habitum est, licet sine his non sit civitas. Unde sequitur : Sed hoc quidem necessarium existere si erit civitas : attamen neque existentibus omnibus iis, jam est civitas.
n Deinde cum dicit, Sed ipsius bene vivere, etc. est ultima pars capituli, in qua causam verae politiae ponit, dicens : Sed ipsius bene vivere communicatio, et domibus, per cohabitationem scilicet, et generibus, et cohabitare scilicet per connubia, gratia vitae perfectae, et per se sufficientis, supple, est causa communicationis civitatis. Et licet haec sit causa, tamen exiguntur alia quae dicta sunt. Et hoc est : Non erit tamen hoc non unum et eumdem locum habitantium et utentium connubiiis. Et ideo sine communicatione connubiorum,et habitatione ejusdem loci non potest esse civitas. Et ponit signum, ibi, Propter quod affectiones factae sunt, id est, amicitiae, in civitate, per connubia scilicet, cohabitationes et fraternitates, id est, consanguineitates quae fiunt per connubia, et immolationes, id est, festa convivantium, victimis immolatis, et deductiones ipsius convivere. Convivere enim simul cupientes inveniunt diversos ludos quibus ducunt vitam in jucunditate. Quod autem tale amicitiae opus, supple, est. Et hoc probat per diffinitionem amicitiae, ibi, Convivendi enim electio amicitia est. Propter hoc dicit Eustratius in Commentario super VIII Ethicorum, quod « amicorum proprium velle convivere et in colloquiis et jucunditatibus conterere totos dies. »
o Ex omnibus his concludit intentum, ibi, Finis quidem igitur civitatis bene vivere, supple, est. Haec autem, scilicet civitas, finis gratia, hujus scilicet qui est bene vivere et secundum virtutem. Civitas autem, supple, est generum, id est,
<--- Page Split --->
consanguineorum et vicinorum 1 communitas vitae perfectae, secundum virtutem scilicet, et per se sufficientis : quia sicut in primo dictum est, nullius necessarii debet esse defectus. Et explanat quae sit talis vita, ibi, Hoc autem est, ut diximus, id est, sicut sermone determinamus nunc, vivere feliciter et bene : feliciter, ut felicitatis actus attingatur, scilicet ut secundum propriam et connaturalem virtutem attingatur perfecta operatio in nullo impedita. Illi enim finem habent felicitatis.
Ex his omnibus concludit: Bonarum ergo actionum gratia ponendum, supple, est esse politicam communionem, sed non ipsius convivere tantum.
p Et ex hoc quasi quodam corollario concludit, ibi, Propter quod et ulterius quidem quicumque adjiciunt plurimum ad talem communionem, felicis scilicet et bonae vitae, his civitatis attinet plus, id est, plus accedunt ad causam et ratio-
nem civitatis et civium, quam aequalibus secundum libertatem et genus, id est, plus communicant vera communicatione civitatis quam alii qui aequaliter eis liberi sunt,et aequales genere, rel majoribus, id est,qui libertate et genere eis majores sunt. Secundum politicam autem virtutem inaequalibus, id est, qui in politica virtute eis minores, vel excedentibus secundum divitias, secundum virtutem autem excessis, id est, plus attinet eis de politica communicatione, quam eis qui excedunt eos secundum divitias, exceduntur autem ab istis secundum virtutem. Cujus ratio est : quia sicut dictum est, tota communicatio politica secundum virtutem est : et ideo plus excedens in actibus virtutis,plus communicat politicae communicationi.
Deinde ponit conclusionem generalem totius capituli, subdens : Quod quiden igitur omnes qui de politiis altercantur, partem quamdam justi dicant,id est, dicere conantur, manifestum est ex dietis, scilicet in capitulo isto.
<--- Page Split ---> CAPUT VII.
Quem oporteat in civitate dominari, et nonnulla de repetundis rationibus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Habet autem dubitationem quid oportet esse dominativum civitatis aut enim multitudinem, aut divites, aut ἐπιστικῆς, aut optimum virum omnium, aut tyrannum.
Est autem dubitatio quid oportet dominans esse in civitate, numquid populum, an eos qui divitias habent, an bonos et æquos, vel unum qui sit optimus omnium, vel tyrannum ?
b Sed hæc omnia videntur habere difficultatem. Quid enim si pauperes quia plures sunt, diripient ea quæ divitum, hoc non injustum est ? Videbatur enim utique per Jovem dominatio juste. Injustitiam igitur quid oportet dicere extremam ?
Verum hæc omnia videntur habere difficultatem. Quid enim inopes, quia plures sint, partiantur ea quæ opulentorum, hoc nonne injustum est ? Decereverunt enim qui potestatem habent : injuria igitur summa, quæ tandem dicenda est ?
c Rursumque omnibus acceptis, qui plures ea quæ paucorum si diripiant, manifestum quod corrumpunt civitatem. At vero non quidem virtus corrumpet, quod ipsam habet, neque justum civitatis corruptivum. Quare palam, quod et legem hanc non est possibile esse justam.
Rursusque omnibus acceptis, si plures ea sibi tribuant, quæ sunt paucorum, constat quod civitatem corrumpunt. Atqui virtus numquam corrumpit id quod eam habet, neque justum civitatis corruptivum est. Ex quo patet legem istam non posse justam esse.
d Adhuc et actiones quascumque tyrannus egit, necessarium esse omnes injustas. Vim enim infert potentior existens, sicut et multitudo divitibus.
Præterea illa quoque quæ facta fuerunt a tyranno, necessarium foret injusta esse omnia. Vim enim affert propter potentiam, quemadmodum multitudo divitibus.
<--- Page Split --->
e Ergone pauciores principari justum et divites ? Si igitur et illi hoc faciant, et diripiant, et possessiones auferant multitudinis, hoc est justum ? Alterum ergo. Hoc quidem igitur quod sint prava omnia et non studiosa, manifestum.
Sed an paucos et opulentos justum est dominari ? An ergo si et illi haec agant, et rapinas exerceant, auferantque multitudinis bona, hocne erit justum ? Alterum ergo. Haec igitur omnia constat esse prava.
f Sed ÊTIEKTE principal aportet et dominos esse omnium. Igitur necesse alios omnes inhonoratos esse, qui non honorantur politicis, honores enim dicimus esse principatus : principantibus autem semper eisdem, necessarium esse alios inhonoratos.
Verum bonos et æquos dominari oportet, auctoritatemque habere omnium. Ergo alii omnes, cum magistratus non capiant, inhonorati manebunt. Nam honores quidem magistratus potestat sequi appellamus : quos si boni semper habeant, necessarium est alios excludi ab honoribus Reipublicae.
g Sed unum studiosissimum principari melius. Sed adhuc hoc magis oligarchicum. Qui enim inhonorati plures.
Sed numquid unus, qui sit optimus, dominari debet ? At enim hoc etiam gravius est, quoniam plures erunt ab honoribus exclusi.
h Sed forte dicet utique aliquis dominativum totaliter hominem esse, habentem accidentes passiones circa animam, sed non legem, pravum.
Sed forsan dicet aliquis, legem dominari debere, non autem hominem, in quem cadunt animi perturbationes.
i Si igitur lex quidem, oligarchica autem vel democratica, quid differt de dubitatis ? accident enim similiter dicta prius.
Si igitur sit lex quidem, sed vel ad paucorum potentiam, vel ad multitudinis favorem declinans, quid tandem refert in his de quibus dubitatum est? evenient enim eadem quae supra dicta sunt.
k De aliis quidem igitur altera sit aliqua ratio. Quod autem oportet dominans esse magis multitudinem, quam optimos quidem, paucos autem, videbitur utique solvi et aliquam habere dubitationem, forte autem utique veritatem.
De his igitur sit alius quidem sermo. Quod autem magis penes multos debeat esse potestas, quam penes paucos, licet optimos, videtur solvi posse, et quamdam habere dubietatem, imo forte veritatem.
I Multos enim quorum uuusquisque est non studiosus vir, tamen contingit, cum convenerint, esse meliores illis, non ut singulum, sed ut simul omnes : veluti oomportare cenam, iis quae ex una expensa elargitae sunt. Multis enim existentibus unumquodque partem habere virtutis et prudentiae, et fieri congregatorum quasi unum hominem multitudinem multorum pedum, et multarum manuum, et mul-
Nam si plures sint, quorum unusquisque non sit studiosus, tamen fieri potest ut in unum convenientes omnes melioris sint quam illi, non ut singuli, sed ut omnes, quemadmodum cena, qua plures conferunt, quam ea quae ex unius erogatione fit : nam cum plures sint, unusquisque partem habet virtutis ac prudentiae, ac fiunt in unum collati, quasi homo unus qui multos pedes habeat, multasque ma-
<--- Page Split --->
tos sensus habentem, sic et quae circa mores, et circa intellectum: propter quod et melius qui multi, et quae musicae opera, et quae poetarum. Alii enim particulam aliquam, omnia autem omnes.
nus, multosque sensus, et eodem modo circa mores et intelligentiam. Quapropter melius judicant multi, et in musica, et in poetarum operibus. Alii enim aliud, et cuncti cuncta discernunt.
m Sed hoc differunt studiosi virorum ab unoquoque multorum, sicut a non bonis bonos aiunt, et picta per artem a veris, eo quod collecta sint dispersa seorsum in unum, quoniam separatum quidem pulchrius habere picto, hoc quidem oculum, aliquo autem altero alteram particulam.
Sed in hoc differunt studiosi viri ab unoquoque aliorum ex multitudine, quemadmodum decoros a non decoris aiunt, et picta artificiose a veris, eo quod scorsum distincta in unum colliguntur, cum si separatio fiat, pulchrius se habebit, hujus quidem picti oculus, alterius vero cujusdam alia particula.
n Siquidem igitur circa totum populum et circa totam multitudinem, contingit hanc esse differentiam multorum ad paucos studiosos, immanifestum. Forte autem per Jovem, palam quod de quibusdam impossibile, eadem enim utique ratio et in bestiis congruet: equidem quid differunt quidam a bestiis, ut consequens est dicere? sed circa aliquam multitudinem nihil prohibet quod dictum est, esse verum.
Si igitur de omni populo, omnique multitudine recipitur, hanc esse diferentiam multitudinis ad paucos studiosos, incertum est: imo forsan certum quod de quibusdam est impossibile, nam eadem ratio de bestiis esset. Quamquam quid differunt quidam, ut ita dixerim, a bestiis? sed de aliqua multitudine nihil vetat esse verum.
o Propter quod et prius dictam dubitationem solvet utique quis per hoc, et habitam ipsi, quorum oportet dominos esse liberos et multitudinem civium: tales autem sunt quicumque neque dignitatem habent virtutis nullam.
Quapropter dubitationem illam primam per ista solvere quis potest ac similiter aliam subsequentem, quorum oporteat potestatem habere, liberos homines, ac multitudinem civium, quales sunt quicumque, qui neque opes habent, neque virtutis ullam existimationem.
p Participare quidem enim ipsos principatibus maximis, non securum: propter injustitiam enim, et propter imprudentiam, hoc quidem injuste agere utique, hoc autem peccare ipsos.
Etenim permittere istis magnos magistratus, nequaquam est tutum: propter injustitiam et ignorantiam, per quas quibusdam injuriarentur, in quibusdam errarent.
q Non tradere autem, neque participare, terribile. Cum enim inhonorati, multi et pauperes exstiterint, necessarium civitatem hanc esse plenam seditionis.
Rursus vero excludere illos penitus ab honoribus periculosum esset. Cum enim multitudo inopum est in civitate, eademque ab honoribus exclusa, necesse est eam civitatem esse plenam hostium Reipublicae.
<--- Page Split --->
r Restat utique, eo quod est consiliari et judicare, participare ipsos. Propter quod quidem et Solon, et aliorum legislatorum aliqui statuerunt super electiones principatuum et correctiones principum : principari autem singulariter non permittunt. Omnes quidem enim habent congregati sufficientem sensum, et admixti melioribus civitatis prosunt, sicut non purum alimentum cum puro totum facit utilius pauco : sigillatim autem unusquisque circa judicare imperfectus est.
Restat igitur ut ad consultantum et decernendum isti recipiantur. Quapropter et Solon, et alii quidam eorum qui leges condidere, hujuscommodi homines ad repetendas gestorum rationes, et ad suffragia electionesque magistratuum admittunt, solis autem ut magistratus committantur, nequaquam permittunt : dum enim cum aliis una decernunt atque consultant, capiunt omnes simul sufficientem sensum, et permixti melioribus prosunt Reipublicae, quemadmodum non purum alimentum una cum puro, totum facit utilius quam paucum : separati vero utrique imperfecti sunt ad judicandum.
s Habet autem ordinatio haec politiae dubitationem : primum quidem, quia videbitur utique ejusdem esse judicare quis recte medicatus est, cujus quidem et medicari et facere sanum laborantem ab aegritudine praesente. Iste autem est medicus. Similiter autem et hoc et circa alias experientias et artes : sicut enim medicum oportet dare correctiones in medicinis, ita et alios in similibus : medicus autem et qui operator, et qui architectonicus, et tertius qui eruditus circa artem. Sunt enim aliqui tales circa omnes, ut est dicere, artes : attribuimus autem judicare nihil minus eruditis quam scientibus.
Sed habet dubitationem hujusmodi ordinatio Reipublicae primum, quia videretur ejusdem esse hominis scire judicare, quis recte medelam attulit, qui ipse sciat etiam mederi, ac sanitatem aegrotantibus afferre : hic autem est medicus. Eodem modo de aliis facultatibus et artibus : ut enim medicum rationem sua medeae apud alios medicos reddere oportet, ita et alios apud similes. Medicus autem est et ille qui agit, et ille qui praecipit et ostendit, et tertio loco ille qui a pueritia expertus est circa artem : sunt enim quidam tales in cunctis, ut ita dixerim, artibus. Tribuimus vero judicium non minus expertis quam scientibus.
t Deinde circa electionem eodem utique modo videbitur habere : etenim eligere recte, scientium opus est, veluti geometram geometricorum, et gubernatorem gubernativorum. Etenim si de quibusdam operibus et artibus participant etiam idiotarum aliqui, sed non quidem scientibus magis.
Deinde et circa electionem eodem se videtur modo habere : nam recte eligere, scientis est opus, ceu geometram in geometria, et gubernatorem in navigatione. Et si enim in quibusdam operibus et artibus concurrunt, alii quidam ignorantes, non tamen melius judicant quam scientes.
u Quare secundum hanc quidem rationem non utique erit faciendum multitudinem dominans, neque electionum principatuum, neque correctionum.
Itaque secundum hanc rationem auctoritas multitudini danda non esset, neque in electionibus magistratuum, neque in rationibus administratorum reposcendis.
x Sed forte non omnia haec dicuntur bene, propter eam quae olim rationem,
At enim forsan haec omnia non bene dicuntur, etiam propter superiorem ser-
<--- Page Split --->
si sit multitudo non nimis vilis : tunc enim erit unusquisque quidem deterior judex scientibus, omnes autem congregati meliores, aut non deteriores.
m onem, si sit multitudo non nimis servilis : erit enim unusquisque deterior judex quam hi qui sciunt, verumtamen simul omnes vel melius judicabunt, vel non deterius.
y Et quia de quibusdam neque solus qui fecit, neque optime utique judicabit, quorumcumque opera cognoscunt et qui non habent artem, puta domum non solum est cognoscere ejus qui fecit, imo melius, qui utitur ipsa, judicat : utitur autem œconomus : et gubernaculum gubernator carpentario, et cibum epulans, sed non coquus. Hanc quidem igitur dubitationem forte videbitur utique aliquis sic solvere sufficienter.
Et de quibusdam quidem non solum is qui fecerit, recte judicat, et qui habet artem, puta domum non solum is intelligit et judicat, qui fecit, sed melius is qui utitur: utitur autem paterfamilias domo : et de clavo gubernator, non faber : et de epulis conviva, non coquus. Hoc igitur dubium per hunc modum videtur sufficienter solvi.
z Alia autem est habita huic : videtur enim inconveniens esse majorum esse dominos pravos quam ἐπιεικεῖς. Correctiones autem et principatuum electiones sunt maxima, quas in quibusdam politiis, sicut dictum, et populis attribuunt. Ecclesia enim talium omnium domina est. Equidem ecclesiae quidem participant, et consiliantur, et judicant a parvis honorabilitalibus, et cujuscumque aetatis. Praesunt autem operibus, et exercitus ducunt, et maximis principatibus principantur a majoribus.
Est et alia dubitatio cum hac annexa, quia inconveniens videtur ut deteriores qui sunt, majorum rerum habeant potestatem quam probi. Rationes vero administratorum a magistratibus reposcere, et magistratus ipsos deligere, maximum est : quae duo in quibusdam civitatibus a populo fiunt. Concio enim talium omnium domina est. Atqui concionis quidem participes sunt, et deliberant et decernunt exigui census homines et cujusque aetatis. Quaesturam vero et praeturam, et maximos magistratus suscipiunt ex censu magno atque aetate.
aa Similiter itaque solvet utique aliquis et hanc dubitationem : forte enim habent et hoc recte : neque enim judex, neque consiliator, neque concionator, princeps est, sed praetorium, et concilium, et populus. Dictorum autem unusquisque pars est horum. Dico autem partem, consiliarium et concionatorem et judicem. Quare juste dominans major multitudo : ex multis enim populus, et concilium, et praetorium. Honorabilitas autem amplior horum omnium, quam quae eorum qui secundum unum vel secundum paucos principantium magnis principatibus. Haec quidem igitur determinata sint hoc modo.
Quæstio illa potest eodem modo solvi ; nam forsan id se recte habet: neque enim judex, neque consultor, neque is qui in concione existit, dominatur, sed judicium, et senatus, et populus. Illorum vero unusquisque est particula istorum. Dico autem particulam esse consultorem, et concionatorem, et judicem. Itaque juste domina major est multitudo : ex multis enim populus constat, et senatus, et judicium, majorque census est universorum quam singulorum per se, et quam illorum paucorum qui magnos suscipiunt magistratus. Hæc igitur in hunc modum terminata sint.
<--- Page Split --->
bb Prima autem dicta dubitatio facit manifestum, nihil sic alterum quomodo quod oportet leges recte positas esse dominans : principem autem, sive unus, sive plures sint, de iis esse dominos, de quibuscumque non possunt leges dicere certitudinaliter : propterea quod non facile sit universaliter determinare de omnibus.
Prima vero illa quaestio manifestum facit, nihil adeo ut leges recte positas debere dominari, illum autem qui Reipublicae praest, sive unus hic sit, sive plures, in his potestatem habere debere, in quibus leges expresse cavere non possunt : ex eo quia non facile sit generali sermone singulos casus comprehendere.
cc Quales tamen quasdam oportet esse recte positas leges, nondum palam, sed adhuc manet olim dubitatum. Sed si simul politiis necesse et leges pravas vel studiosas esse, et justas vel injustas. Verumtamen, hoc manifestum quod oportet ad politiam poni leges. At vero si hoc, palam, quod eas quidem quae secundum leges rectas politias, necessarium esse justas : eas autem quae secundum transgressas, non justas.
Quas tamen leges recte positas dicamus, nondum apparet, sed adhuc superest anterior dubitatio. Atqui tales esse leges, quales sunt Respublicae necessarium est, pravas vel studiosas, justas vel injustas, et hoc unum manifestum est oportere ad speciem Reipublicae leges esse accommodatas. Quod si ita sit, patet, quod leges illas quae ad rectas gubernationes accomodatae sunt, necesse est esse justas : illas vero quae ad eorum labes, esse non justas.
COMMENTARIUS IN CAP. VII.
Hic incipit hujus tertii libri quinta pars, in qua movet dubitationes duas, secundum quas haec pars dividitur in duas. Primo enim movet dubitationem de politeumate : et hoc in isto capitulo. Secundo de bono uniuscujusque politiae in sequenti capitulo, ibi (cap. 8,a), Quoniam autem in omnibus scientiis, etc.
Prima, id est, praesens capitulum dividitur in duas, in quarum prima ostendit qualia sunt pericula de dominantibus in singulis politiis. In secunda, quod melius est dominari multitudinem, quam paucos, vel unum, ibi (litt. k), De aliis quidem igitur etc.
omnibus acceptis, etc. Tertio quid si plures virtuosi, ibi (litt. f), Sed iptexie? principari, etc.
In prima harum duo facit. Primo enim ordinat quaestionem, et disputat eam ad partem primam. Secundo ponit quaestionem ad oppositam, et disputat eam, ibi (litt. e), Ergone pauciores, etc.
a Dicit ergo primo : Habet autem dubitationem quid oportet esse dominativum civitatis, in singulis politiis scilicet. Et dividit secundum politias praeinductas : Aut enim multitudinem, supple, oportet esse dominativam, sicut in democraticis, aut divites, sicut in oligarchicis aut iptexie, id est, virtuosos, sicut in aristocraticis, aut optimum virum, sicut in regno, aut tyrannum, sicut in tyrannide, quae est corruptio regni. Et non sunt plures politiae in prehabito capitulo enumeratae.
In prima harum tria facit. Primo enim ostendit quid periculi accidit si dominantur plures pauperes. Secundo quid si plures divites, ibi (litt. c), Rursumque
b Et ostendit difficultatem quae sequitur circa singulum horum, ibi, Sed haec omnia videntur habere difficultatem. Et
<--- Page Split --->
ponit primo rationem de democratia, in qua plures pauperes dominantur. Et ratio sua haec est : Plures pauperes existentes quam divites si in dominio sint, paupertate coacti diripient bona quae sunt divitum : sed diripere bona civium est injustum : ergo plures pauperes dominari injustum est et contra civilitatem. Prima probatur ex hoc quod dixit in secundo libro, quod periculum est eligere pauperem ad principandum : quia omnia convertet ad lucrum et supplementum suae paupertatis. Secundam probat in littera per Jovem qui statuit dominationem debere esse justam : sed injustitia extrema est diripere ea quae sunt civium. Et hoc est : Quid enim si pauperes, sunt dominaturi civitati scilicet? Et ponit rationem : Quia si plures sunt, diripient ea quae divitum : hoc non injustum est ? negatio superfluit in textu. Et probat, ibi, Videbatur enim utique per Jovem dominioi juste, supple, debere fieri. Unde poeta :
Juppiter esse pium statuit quodcumque juvaret.
Et per oppositum quod noceret, statuit esse impium. Injustitiam igitur quid oportet dicere extremam, scilicet diripere aliena ?
lam, quod, id est, quia et legem hanc non est possibile esse justam, supple, manifestum est.
d Et ponit de oligarchicis, ibi, Adhuc et actiones quascumque tyrannus egit, necessarium esse omnes injustas. Quod probat subdens : Vim enim infert potentior existens. Vim autem inferre injustum est : sicut et multitudo pauperum, scilicet vim infert divitibus.
Ex hoc concludit intentum. Et hoc est quod intendit, scilicet quod si vim inferre injustum est, sic pauperes multos divitibus principari in civitate injustum est.
e Deinde cum dicit, Ergone pauciores, etc. ponit quaestionem ad oppositum et disputat eam, dicens : Ergone pauciores principari justum et divites ? sicut fit in oligarchicis. Et ostendit inconveniens quod etiam ad hoc sequitur, ibi, Si igitur et illi, scilicet divites pauci dominantes haec faciant, et diripiant, et possessiones auferant multitudinis, hoc est justum ? Quasi dicat, non. Et alterum, supple, a priori simile est illi. Et ex hoc concludit, ibi, Hoc quidem igitur quod sint prava omnia et non studiosa, manifestum.
e Deinde cum dicit, Rursumque omnibus acceptis, etc. ostendit quid periculi accidit si dominantur plures divites, et dicit : Rursumque omnibus acceptis qui plures, pauperes scilicet, ea quae paucorum, divitum scilicet, si diripiant, sicut contingit pauperibus dominantibus, maxime in oligarchicis, manifestum quod corrumpunt civitatem. Et ponit rationem, ibi, At vero non quidem virtus corrumpet, quod, id est, quia habet ipsam, id est, virtus habet civitatem, et salvat eam, et ideo non corrumpit. Neque justum civitatis corruptivum, supple, est. Et vult, quod ex his inferatur neque virtuosum, neque justum esse pauperes super divites principari vel dominari. Et ex hoc concludit conclusionem ulteriorem, ibi, Quare pa-
f Deinde cum dicit, Sed ἐπισχεῖς principari oportet et dominos esse omnium, supple, si hoc. Et ostendit etiam inconveniens quod ex hoc sequitur : Igitur necesse alios omnes inhonoratos esse, qui non honorantur politicis principatibus. Et ostendit hoc quomodo necesse est, ibi, Honores enim dicimus esse principatus. Et ideo cui non datur principatus politicus, inhonoratus est. Principantibus autem semper eisdem, virtuosis scilicet, necessarium esse aliquos inhonoratos, scilicet non virtuosos. Et haec, sicut dicet infra, contentiones generant et dissentiones.
g Deinde cum dicit, Sed unum studiosissimum, etc. ex omnibus his concludit quartam partem quaestionis, dicens : Sed unum studiosissimum principari melius,
<--- Page Split --->
sicut in regno : et disputat quare hoc, et circa hoc duo facit. Primo enim exeludit falsam responsionem quae posset fieri de hoc. Secundo procedit in disputatione, ibi (litt. k), De aliis quidem igitur, etc.
Et hoc est: Sed adhuc hoc magis oligarchicum, supple, est, cum tamen oligarchia sit injusta dominatio : est enim corruptio aristocratiae. Et hoc est : Qui enim inhonorati plures. Et sic oligarchiae simile est, quando unus dominatur super multos, et videtur esse corruptio politiae.
h Et excludit falsam responsionem, ubi duo facit. Primo enim ponit eam. Secundo destruit, ibi (litt. i), Si igitur lex sit, etc.
Dicit ergo : Sed forte dicet utique aliquis, dominativum totaliter, id est, totius civitatis, hominem esse habentem accidentes passiones circa animam, sed non legem, pravum, id est, quod pravum est si in civitate dominetur homo qui sequitur passiones animi, scilicet gaudium et tristitiam, spem et concupiscentias, sed non legem. Ille enim non potest nisi male dominari. Unde Boetius de Consolatione Philosophiae :
« Tu quoque, si vis Limpida visu, Lumine claro, Cernere verum, Tramite recto Carpere callem : Gaudia pelle, Pelle timorem Spermque fugato, Nec dolor adsit. Nubila mens est Vinctaque frenis, Hæc ubi regnant 1. »
i Consequenter cum dicit, Si igitur sit lex, etc. destruit hanc responsionem, et objicit Aristoteles in contrarium, scilicet quod si lex prava sit qua dominatur unus, idem accidit inconveniens. Dicit ergo : Si igitur sit lex quidem, oligarchica au-
tem vel democratica, quid differt de dubilitis ? Quasi dicat, nihil. Et ponit rationem, ibi. Accidunt enim, id est, sequentur similiter dicta prius, scilicet inconvenientia. Et ita haec solutio non valet.
k Deinde cum dicit. De aliis quidem igitur, etc. procedit in disputatione, et ponit rationes inconvenientes valde quar multitudinem convenientius sit dominari, quam paucos, vel unum. Et habet duas partes, in quarum prima ostendit hoc per plures similitudines. In secunda autem per judicium, quod semper est imperfectius in uno quam in multis, ibi, (litt. r, in fine), sigillatim autem unusquisque, etc.
Circa primum duo facit. Primo ponit similitudinem. Secundo similitudinis adaptationem, ibi (litt. l, circa finem), Sic et quae circa mores, etc.
Dicit ergo primo : De aliis quidem igitur, scilicet dubitatis circa politias, altera sit ratio, quam inferius prosequitur in singulis, ubi de politiis sigillatim aget. Quod autem oportet dominans esse magis multitudinem, quam optimos quidem paucos autem, videbitur utique solvi, scilicet inconveniens quod videtur esse contra hoc, et, supple, videbitur aliquam habere dubitationem, forte autem utique veritatem, id est, liceat habeat quasdam dubitationes, tamen veritatem habet.
I Et hoc probat per simile, ibi, Multos enim quorum unusquisque est non studiosus vir, tamen secundum quod vir dicitur a vi mentis vel a virore virtutis, contingit cum convenerint esse meliores illis, scilicet paucis virtuosis, vel uno, non ut singulum, supple, contingit esse meliores paucis aut uno, sed ut simul omnes. Et dat simile, ibi, Veluti comportare cevnam (alia littera « comportare censum ») iis quae ex una expensa clargita sunt. Multis enim existentibus qui sic largiuntur et dant symbola, numquodque partem habere virtutis et pru-
<--- Page Split --->
dentix, supple, contingit, et fieri congregatorum quasi unum hominem multitudinem, id est, tota multitudo fit quasi unus homo, multorum pedum, et multarum manuum, et multos sensus habentem. Et intelligit quod multitudo semper proficit ad sapientiam quasi multis pedibus, et multa adjutoria confert civitati quasi multis manibus, et multa concipit utilia quasi multis sensibus.
Deinde cum dicit, Sic et quæ circa mores, etc. adaptat similitudinem. In hac autem adaptatione duo facit. Primo enim adaptat quod dixit. Secundo movet super hoc dubitationem, ibi (litt. s), Habet autem ordinatio hæc politiæ, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim adaptat per similitudinem. Secundo ostendit adaptationis differentiam, ibi (litt. m), Sed hoc differunt studiosi, etc. Tertia circa hoc quamdam movet dubitationem et solvit, ibi (litt. n), Siquidem igitur circa totum populum, etc.
Dicit ergo primo adaptando similitudinem : Sic et quæ circa rures, in moralibus scilicet scientiis, et circa intellectum, in physicis, sic habet, sicut habet in expensa a multis comportata, ubi (sicut dicit in Elenchis) multi multas adinvencrunt partes : et in primo Metaphysicae dicit quod non tenemur tantum reddere gratias illis qui boni aliquid et veri adinvenerunt, sed etiam illis qui erraverunt, quia etiam errantes excitaverunt ingenia nostra ad inquisitionem veritatis, errorisque destructionem. Ex hoc concludit, ibi, Propter quod et melius, supple, judicant qui multi, quam pauci, vel unus solus. Et dat aliud .exemplum, ibi, Et quæ musicæ opera, et quæ poetarum, supple, etiam melius judicant multi quam pauci, vel unus. Et subdit rationem, ibi, Alii enim aliam aliquam particulam, supple, invenerunt, omnia autem omnes, supple, particulas invenerunt : et sic tota musica totumque poema inventa sunt.
m Deinde cum dicit, Sed hoc differunt studiosi virorum, ab unoquoque multorum, scilicet quia illud quod in uno studioso est virtutis et intellectus, hoc sparsim est in multis. Et de hoc dat similitudinem, ibi, Sicut a non bonis bonos aiunt, supple, differre, et picta per artem a veris, eo quod collecta sint dispersa seorsum in unum : quæ enim in populo dispersa sunt de similitudine boni, in uno perfecto viro collecta sunt et congregata. Et quæ in singulis de populo, quasi picta micant, hæc per veritatem sunt in studiosis et optimis viris. Et ponit rationem, ibi, Quoniam separatum quidem, quodlibet scilicet bonum in uno, pulchrius habere picto, supple, dicimus, hoc quidem oculum, aliquo autem altero, id est, quam alterum, alteram particulam, sicut nasum, vel aurem. Et intendit quod bona moris et intellectus quæ sparsa sunt in multitudine, resplendent in uno clarius, et in altero obscurius.
n Deinde cum dicit, Siquidem igitur circa totum populum, etc. movet circa hoc quamdam dubitationem, et solvit. Unde ostendit quod in aliqua multitudine hoc non est manifestum, eo quod nihil unitatis micat in ea, sed tota est bestialis. Dicit ergo : Siquidem igitur circa totum populum, et circa totam multitudinem contingit hanc esse differentiam multorum ad paucos studiosos, immanifestum, id est, non manifestum. Et hoc ideo est, quod ratio inducta non bene probat. Et ideo ponit aliam magis probantem, ibi, Forte autem per Jovem, patam. Et fabula est quæ ponitur a Seneca in libro de Naturalibus quæstionibus 1, ubi dicitur quod dii expulso Saturno de regno per Jovem, ipsi Jovi commiserunt sceptrum regni et potestatem tonandi et fulgurandi : ordinaverunt tamen quod non tonaret nisi de consensu duodecim deorum qui singulis domibus duodecim distinctis in circulo cujuslibet ascendentis præsunt,
<--- Page Split --->
magis tamen respiceret ad eum qui est in una, id est, qui dominatur septimae, quae indirectio est ascendentis, sicut docet Ptolemaeus in libro qui dicitur Alarba sive Quadripartitum. Si vero fulgurare vellet Jupiter, non fulguraret nisi de consensu totius cœli omniumque deorum. Et intendit per hoc, quod nullus quantumcumque perfectus, etiam ut Jupiter, sive pauci, æqualiter judicant sicut multitudo. Et ideo non uni soli commiserunt deorum regnum, neque paucis, sed quod unus haberet de consensu omnium, et nisi de illorum consilio non tonaret, neque fulguraret, tonaret comminando et terrendo, fulguraret puniendo.
Et quod praënducta similitudo de picturis non convenienter probet, ostendit, ibi, Quod de quibusdam, scilicet populis et multitudinibus, impossibile, scilicet quod melius judicet multitudo quam studiosus. Et dat rationem. Si enim illa ratio sequitur et consequentiam habet, tunc etiam tenet in bestiis : et in illis dat instantiam, ibi, Eadem enim utique ratio et in bestiis congruei, id est, in bestialibus. Quod patet esse falsum, nam multi bestiales minus bene judicant quam unus studiosus. Et quia posset aliquis dicere hoc quidem verum esse in bestiis, non autem in hominibus, ideo infert, ibi, Equidem quid differunt quidam a bestiis, ut consequens est dicere ? Quasi dicat, in bestiali sensu conveniunt, ut ipsæ nihil recte judicantes, sicut fabulae dicunt de Mida rege, cui Jupiter dedit aures asininas, ut dicit Ovidius 1, quia in judicio musicarum pro Minerva contra totum deorum concentum prætulit musicam fistularem musicæ vocali et musicæ fidium sive chordarum, et etiam contra judicium ipsius Jovis. Et cum crimen suum occultare voluisset, suffodiens fístulas ad paludes Meotidas, præcepit Jupiter ut arundines nascerentur de fistulis, quæ vento flante omnes cantarent, « Midas rex habuit aures asininas : » desi-
gnans per hoc quod stultitiae regum in omnium ore dilatantur. In tali ergo multitudine quae asinina est, non tenet dicta comparatio. Sed quia non omnes multitudines tales sunt, subdit : Sed circa aliquam multitudinem nihil prohibet, quod dictum est, esse rerum, scilicet quae rationabilium est.
o Propter quod et prius dictum dubitationem solvet utique quis per hor, id est, per istam distinctionem, et habitum ipsi, id est, ipsi consequentem etiam solvet per istam distinctionem. Consequens autem dubitatio est (sicut infra patebit) quis sit optimus judex in regimisne politiarum. Et explanat, ibi, Quorum oportet dominos esse liberos et multitudinem civium, tales autem (scilicet quod sint cives secundum superius inductam civis diffinitionem, id est, per utraqueis vbi sufficientes communicantes principatu consiliativo et judicativo) sunt quicumque, supple, civium neque dignitatem habent virtutis nullam (altera negatio superfluit).
p Participare enim quidem ipsos, suple, tales, principatibus maximis non securum, supple, est. Et ponit rationem, ibi, Propter iustitiam enim et propter imprudentiam, est, id est, contingit hoc quidem injuste agere utique, ad cives, hoc autem peccare ipsos, supple, contingit, in actibus scilicet corruptis et operibus.
g Consequenter cum dicit, Non tradere autem neque participare, etc. statim vadit in oppositum, dicens : Non tradere autem, supple, ipsis principatus, et non participare ipsos principatibus, terribile. Et subjungit rationem, ibi, Cum enim inhonorati, id est, principatibus et dignitatibus destituti, multi et pauperes exstiterint, necessarium ciritutm hanc esse plenam seditionis, id est, seditione,
<--- Page Split --->
genitivus pro ablativo, more Græcorum. Et hujus causa est, quia inhonorati plures existentes litigabunt cum iis de principatu et honoribus.
r Et ex his concludit, ibi, Restat utique, eo quod est consiliari et judicare, participare ipsos, supple, cum sint cives, et ex hoc apti ad democraticum principatum, quod probatum est in prehabitis. Et hoc confirmat per Solonem Atheniensium legislatorem, ibi, Propter quod quidem et Solon et aliorum legislatorum aliqui statuerunt super electiones principatuum et correctiones principum, principari autem singulariter non permittunt. Et ponit rationem eorum subdens : Omnes quidem enim habent congregati sufficientem sensum. Et dat simile, ibi, Et admixti melioribus civitatis prosunt, sicut non purum alimentum cum puro, scilicet mixtum, totum facit utilius pauco, scilicet nutrimento : sigillatim autem unusquisque circa judicare imperfectus est.
s Habet autem ordinatio haec politiar, etc. Hic movet dubitationem super ea quae dicta sunt. Dividitur autem haec pars in duas partes. In prima ponit dubitationem de hoc quod dictum est. In secunda adjungit aliam dubitationem, scilicet utrum melius sit dominari multos quam unum vel paucos, ibi (litt z), Alia autem est habita, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim movet dubitationem. Secundo de aliis artificibus adducit similitudines, ibi (litt. s, circa medium), Sicut enim medicum, etc. Tertio dividit inter architectonicum et usualem, ibi (litt. x), Sed forte non omnia, etc.
Dicit ergo primo : Habet, id est, habita vel consequens dubitatio ad praecedentem, ordinatio haec politiar dubitationem, quis videlicet cujuslibet politiae sit optimus judex, utrum scilicet ordinator et compositor ejus, quem vocat peritum, vel usualis qui utitur ea? Et similis quae-
stio est in omnibus scientiis artificialibus, secundum quod ars est (ut in VI Ethicorum dicitur) principium factivum cum ratione recta. Politia enim est scientia practica ad usum et ordinem civium ordinata : et ideo necesse est quod duos habeat judices, unum qui componit secundum rationem rectae legis, alium qui utitur ea secundum ordinem rectum politiæ sive civilitatis. Et ideo quæritur hic, quis melius judicet inter duos. Et quia multiplex est dubitatio, dividit eam et ordinat, ibi, Primum quidem, supple, habet dubitationem : quia videbitur utique ejusdem esse judicare quis recte medicatus est, id est, in omni arte ejusdem est judicare de bono et utili artis, qui est peritus in ea. Dicit enim Aristoteles in VI Ethicorum quod « unusquisque eorum quæ novit secundum artem, est optimus judex. » Et Boetius super Topica Marci Tullii dicit, quod « unicuique in sua facultate credendum est, dummodo secundum facultatem dicatur. » Et hoc est : Cujus quidem medicari et facere, id est, ejusdem est judicare bene de omni re, cujus est principia artis medicinæ comprehendere, et secundum præcepta artis illius facere. Et dat exemplum, ibi, Sicut sanum laborantem ab ægritudine præsente, supple, est ejusdem facere, cujus est medicari principaliter artis medicinæ. Quis autem sit ille, subdit : Iste autem est medicus.
Et ex hoc infert, quod hoc generale est in omnibus artibus, ibi, Similiter autem, et, id est, etiam hoc et circa alias experientias et artes : quia, ut dicit in III Ethicorum, talia accipiunt generationem a doctrina, cum sint virtutes intellectuales : et ideo, sicut ibidem dicit, indigent experimento et tempore. Ars enim, ut dicit Tullius in fine primæ Rhetorices, est collectio plurium præceptorum sive principiorum ad unum finem tendentium. Principii autem universalitas non accipitur, nisi cum ex multis experimento acceptis fit una memoria, et ex multis memoris unum universale, quod,
<--- Page Split --->
sicut dicit in primo Metaphysicae, est principium artis et scientiae. Et hoc est quod explanando subdit : Sicut enim medicum oportet dare correctiones in medicinis, id est, in medicamentis, ita et alios, supple, correctiones oportet facere in similibus, id est, operabilibus artibus, sicut in architectonica, nautica, militari et similibus. Sed quia medicus qui judicat circa talia, triplex est, ideo subdit : Medicus autem, supple, est, et qui operator, id est, practicus, et qui architectonicus, id est, theoricus, et tertius qui eruditus circa artem, id est, in singularibus expertus, qui proprio nomine usualis vocatur. Et ostendit hoc esse generale in omnibus artibus, ibi, Sunt enim aliqui tales, supple, practici, theorici, usuales, circa omnes, ut est dicere, artes, scilicet operativas. Et ex his format dubitationem, cujus ex his sit judicare de iis quae sunt artis, ibi, Attribuimus autem judicare, de artibus scilicet, nihil minus eruditis, id est, usualibus quam scientibus, id est, theoricis.
t Et quod universaliter dixit, applicacat ad propositum de electione politiarum, ibi, Deinde autem circa electionem, politiarum scilicet, eodem utique modo videbitur habere. Et hoc probat, ibi, Etenim eligere recte, scientium opus est, scilicet qui theorice hoc noverunt per rationem. Et dat exemplum, ibi, Veluti geometram geometricorum, supple, esse electorem, et gubernatorem gubernativorum, id est, instrumentorum ad naves pertinentium.
Deinde cum dicit, Etenim si de quibusdam, etc. instat ad id quod dictum est, et posteat solvit. Dicit ergo : Etenim si, id est, quamvis de quibusdam operibus et artibus participant etiam idiotarum, id est, imperitorum aliqui, quia forte sciunt quaedam de illis cognoscere, sed numquid 1 scientibus magis, supple, possunt cognoscere? Quasi dicat, non.
Et ideo judicio et electioni idiotarum in talibus non creditur.
u Ex omnibus autem his infert, ibi, Quare secundum hunc quidem rationem non utique erit faciendum multitudinem dominans, et corrigens politias : et hoc ideo, quia oportet dominans esse expertum et scientem et eruditum, et hoc multitudini convenire non potest, neque supple, faciendum multitudinem dominans electionum principatuum, neque correctionum, supple, principatuum.
x Isti autem determinationi obviat objiciendo, et solvit, ibi, Sed forte non omnia haec dicuntur bene propter eam quae olim rationem, id est, in praecedenti quaestione positam, hanc scilicet, si sit multitudo non nimis vilis, sed habeat in se boni et eruditionis in singulis : tunc enim erit unusquisque quidem, de multitudine scilicet, deterior judex scientibus, omnes autem congregati, supple, in unum, meliores, aut non deteriores : et tunc judicium multitudinis praevalet judicio sapientis vel eruditi.
y Et ponit rationem, ibi, Et quia de quibusdam neque solus qui fecit, scilicet architectus, neque optime utique judicabit. Et ostendit quae sunt illa, ibi, Quorumemque opera cognoscunt, et, id est, etiam qui non habent artem, sicut usualem. Et ponit exemplum, ibi, Puta domum, non solum est cognoscere ejus qui fecit, id est, architecti, imo melius qui utitur ipsa, judicat, sicut oeconomus : et de gladio melius judicat miles quam faber qui fecit eum. Et dat exemplum, ibi, Utitur autem oeconomus : et gubernaculum gubernator, supple, melius judicat carpentario et salsitiam 2 e pulnus, sed non coquus, quia epulans utitur ea, coquus autem ad artem coquinandi et salciandi facit eam. Vera autem solutio in his omnibus est, quod architectus
<--- Page Split --->
melius judicat de materia ex qua componitur unumquodque, usualis autem melius de usu, eruditus autem sive expertus circa singula cautius operatur et eligit. Et hoc est quod subdit : Hanc quidem igitur dubitationem forte utique videbitur aliquis sic solvere sufficienter.
z Deinde cum dicit, Alia autem est habita, etc. Hic in ultima parte movet dubitationem, et est, utrum melius sit dominari multos quam unum vel paucos? Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit quod in multis politiis dominata est multitudo. Secundo ostendit per quid est dominata, ibi (litt. aa), Similiter itaque solvet, etc. Tertio movet parvam dubitationem et solvit eam, ibi (litt. bb), Prima autem dicta dubitatio, etc.
Dicit ergo : Alia autem est habita, id est, consequens huic, dubitationi scilicet dicta : et ponit eam, ibi, Videtur enim inconveniens esse majorum esse dominos pravos quam tenexi, Et intendit quod in multitudine multi pravi sunt, justi autem sive superjusti, quos tenexi vocat, non sunt de multitudine, sed excellentes : et multitudo judicabit de politiis, vel corriget eas, multi pravi bonorum et justorum erunt domini, quod videtur esse inconveniens. Correctiones autem, trangressionum scilicet, et principatuum electiones sunt maxima, scilicet quae pertinent ad politias : quas, correctiones scilicet et electiones, in quibusdam politiis, sicut dictum, supple, est, (in secundo scilicet, hoc enim dictum est fuisse in Lacedaemonia) populis attribuunt. Et ostendit hoc per dicta in secundo, ibi, Ecclesia enim, congregatio multitudinis, talium omnium domina est, correctionum scilicet et electionum : et sic pravi quidem videntur esse domini bonorum. Unde subdit : Equidem ecclesiae quidem participant et consiliantur et judicant a parvis honorabilitatibus, id est, qui parum honorabilitatis habent, ad maximos principatus saepe per multitudinem eliguntur : et cujuscumque aetatis, supple,
eligunt ad dignitates. Et subdit, quod tales aliquando praesunt operibus, publicis scilicet ad civitatem pertinentibus, et exercitus ducunt, et maximis principatibus principantur a majoribus, supple, instituti electi per populum.
aa Et nititur solvere hanc dubitationem, ibi, Similiter itaque solvet, etc. ubi ostendit per quid multitudo dominata est in aliquibus politiis, et dicit : Similiter itaque solvet utique aliquis et hanc dubitationem. Et dicit solutionis modum, ibi, Forte enim habent et hoc recte, quia talibus dominantibus populus dominatur, cum sine populo nihil possint facere. Et hoc est quod sequitur : Non enim judex, neque consiliator, neque concionator princeps est, sed prætorium et concilium et populus, supple, dominantur. Et ponit rationem, ibi, Diclorum autem unusquisque pars est horum. Et explanat, ibi, Dico autem partem consiliarium et concionatorem et judicem. Ex his concludit propositum, ibi, Quare juste dominans major multido. Et hujus dat rationem, ibi, Ex multis enim populus, supple, compositus est, et concilium et prætorium. Prætorium enim est, ad quod omnes causæ per appellationem deducuntur. Et ad hoc ponit rationem, ibi, Honorabilitas autem amplior omnium horum, quam quæ eorum qui secundum unum vel secundum paucos principantium magnis principatibus. Et finem quaestionis sic concludit, ibi, Hæc quidem igitur determinata sint hoc modo.
bb Deinde cum dicit, Prima autem dicta dubitatio, etc. parvam in fine movet dubitationem, et solvit eam, dicens : Prima autem dicta dubitatio, in qua dubitatum est si secundum politias oportet leges ponere, facit manifestum, nihil sic alterum quomodo quod oportet leges recte positas esse dominans, principem autem, sive unus, sive plures sint, de his, scilicet rebus esse dominos (princeps au-
<--- Page Split --->
tem non debet esse dominus nisi secundum legem), de quibuscumque non possunt dicere leges certitudinaliter. Unde quod lex dicit universaliter, principis est adaptare ad particularia, quia ejusdem est condere et interpretari, sicut dicit lex. Et ponit rationem eam, quae dicta est, ibi, Propterea quod non facile sit universaliter determinare de omnibus. Et hoc est, propter multos casus in particularibus emergentes.
cc Quales tamen quasdam oportet esse recte positas leges, nondum palam : hoc enim in legis positiva determinandum est. Unde subdit : Sed adhuc manet
olim dubitatum. Sed, supple, palam est, si simul politiis necesse, et leges pruvas vel studiosas esse, et justas vel injustas. Quomodo autem hoc sit palam, subdit : Verumtamen hoc manifestum, supple, est, quod oportet ad politiam poni leges. At vero si hoc, palam, quod eas quidem quae secundum leges rectas politias, necessarium, supple, est, esse justas : eas autem quae secundum transgressas, non justas, supple, necesse est esse. Et ideo Sapient. (11, 11) illi qui dominabantur tyrannice dicebant : Sit autem fortitudo nostra lex justitiae : quod enim infirmum est, inutile invenitur.
CAPUT VIII.
Quid maxime in conferendis magistratibus et condendis legibus spectandum, et de ostracismo ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem in omnibus quidem scientiis et artibus, bonum finis ; maximum itaque et maxime in principalissima omnium : haec autem est politica potentia : est autem politicum bonum quod justum, hoc autem est quod communiter conferens.
Cum vero in cunctis scientiis et artibus finis sit bonum, maximum autem et maxime principalissima omnium. Haec autem est civilis potestas : est autem civile bonum justum, id autem communis utilitas.
<--- Page Split --->
b Videtur autem omnibus æqualia aliquid esse quod justum : et usque ad aliquid quidem consentiunt iis qui secundum philosophiam sermonibus, in quibus determinatum est de moralibus : quod enim et quibusnam quod justum, et oportet æqualibus æquate esse, aiunt. Qualium autem æqualitas est, et qualium inæqualitas est, oportet non latere : habet enim hoc dubitationem, et philosophiam politicam.
Videtur autem omnibus æquum quoddam esse justum : et usque ad aliquid consentiunt philosophicis rationibus, in quibus determinatum est de moralibus : quid enim, et quibus justum, et oportere paribus par existere. Quorum certe paritas, et quorum impartas sit, oportet non latere : habet enim id dubitationem, et philosophiam civilem.
c Forte enim utique dicet aliquis, secundum omnis boni excessum oportere inæqualiter distribui principatus, si omnia reliqua nihil differant, sed similes acciderit esse : differentibus enim alterum esse quod justum, et secundum dignitatem. At vero si hoc verum, erit et secundum colorem, et secundum magnitudinem, et secundum quodcumque bonorum, superabundantia quaedam politicorum justorum excedentibus.
Forsan enim diceret aliquis, secundum omnis boni praeminentiam oportere impariter magistratus tribuere, si in aliis non differant, sed partes sint : differentibus enim aliud esse justum, et secundum dignitatem. Atqui si hoc verum sit, erit et secundum colorem, et secundum magnitudinem, et secundum unumquodque bonorum plus tribuendum de civili justo illis qui superexcellunt.
d At hoc superficiale falsum : manifestum autem in aliis scientiis et potentiis. Similiter enim fistulatoribus secundum artem non dandam superabundantium fistularum nobilioribus : neque enim fistulabunt melius. Oportet autem ei qui secundum opus excedit, dare et organorum excessum.
At hoc quidem falsum est : quod patet in aliis scientiis et artibus. Paribus enim fistulatoribus quantum ad artem, danda non est praerogativa fistularum illi qui sit nobilior : nihil enim melius caneret : sed oportet his qui in opere superexcellunt, tribuere fistularum praerogativam.
e Si autem nondum palam quod dicitur, adhuc magis ipsum producentibus erit manifestum. Si enim sit aliquis excedens quidem secundum fistulativam, multum autem deficiens secundum nobilitatem vel pulchritudinem, etsi unumquodque bonorum illorum sit magis fistulativa (dico autem nobilitatem et pulchritudinem,) et secundum analogiam excedant plus fistulativam, quam ille secundum fistulativam, tamen huic dandum differentes fistularum : oportet enim ad opus comparari excessum, et divitiis et nobilitati comparatur nihil.
Quod si nondum patet quod dicimus, etiam magis deducentibus erit manifestum. Nam si erit aliquis excellens fistulatoria arte, inferior tamen nobilitate generis, vel forma, etsi magis quodlibet illorum est bonum quam fistulatoria (dico autem nobilitatem et formam), et secundum proportionem fistulatoriae sunt anteponenda, tamen huic dandae sunt meliores fistulae : oportet enim in opus ipsum praerogativam conferre, divitiarum vero et nobilitatis respectus nihil confert.
<--- Page Split --->
f Adhuc secundum hanc rationem omne bonum ad omne utique erit comparabile. Si enim magis aliqua magnitudo, et totaliter magnitudo ulique adæquabilis erit et ad divitias et ad libertatom. Quare, si plus hic differat secundum magnitudinem, quam hic secundum virtutem, et ampliorem virtutis magnitudo totaliter excedit, erunt utique comparabilia 1 omnia : tanta enim magnitudo si melior, valentior tanta, palam quod aualis.
Praeterea secundum istam rationem omne bonum ad omne bonum esset utique comparabile. Nam si magis aliqua magnitudo, et certe omnino magnitudo comparabilis foret et ad divitias, et ad libertatem. Itaque si magis hic excelleret magnitudine quam ille virtute, et magis superemineret omnino magnitudo virtuti, essent omnia conferenda. Quanto enim magnitudo hujus illum superaret, tanto constat esse ut parem.
g Quoniam autem hoc impossibile, palam, quod in politiis rationabiliter non secundum omnem aequalitatem altercantur de principatibus : si enim ii quidem tardi, ii autem veloces, nihil propter hoc oportet hos quidem plus, hos autem minus habere, sed in exercitativis agonibus horum differentia accipit honorem.
Cum vero hoc sit impossibile, patet quod in rebus civilibus non secundum omnem imparitatem de magistratibus recte contendunt : si enim sint hi quidem tardi, illi autem veloces, nihil ob hoc oportet alios plus, alios minus habere, sed in gynnicis certaminibus horum excellentia honorem capit.
h Sed ex quibus civitas consistit, in iis necessarium fieri altercationem. Propter quod quidem rationabiliter præparantur honori nobiles, et divites, et liberi. Oportet enim liberos esse et honorabilitatem ferentes : non enim utique erit ex egenis omnibus civitas, sicut neque ex servis. At vero si opus est horum, palam quia et justitiae, et bellicae virtutis : neque enim sine iis habitari civitatem possibile est. Sed sine prioribus quidem impossibile esse civitatem, sine iis autem habitari bene.
At ex quibus constat civitas, in his necesse est contentiones cadere. Quapropter rationabiliter sibi arrogant honorem nobiles, et ingenui, et opulenti. Oportet enim ingenuos esse, et censum habere ad onera perferenda : non enim civitas esse potest ex pauperibus omnibus, quemadmodum nec ex servis. Atqui si haec requiruntur, patet quod et justitia et virtus bellica requiritur : sine his enim stare civitas non potest. Hoc tantum interest quod sine primis illis civitas esse non potest, sine his autem non bene permanere.
i Ad civitatem quidem igitur esse videbuntur utique vel omnia vel quaedam horum recte dubitari : ad vitam vero bonam disciplina et virtus maxime juste utique dubitarentur, quemadmodum dictum est prius.
Ad hoc igitur ut sit civitas, videri possunt vel omnia, vel quaedam istorum recte sibi honores vindicare : ad vitam tamen optimam, disciplina et virtus justissime sibi vindicare honores utique viderentur, ut supra dictum est.
k Quoniam autem neque omnium æquale oportet habere æquales secun-
Cum vero nec omnium partium par habere debeant, qui in uno aliquo sint
<--- Page Split --->
dum unum aliquid solum existentes, neque inaequale inaequales secundum unum, necesse est omnes tales politias esse transgressiones.
pares, nec impar, impares, secundum unum, necessarium est omnes hujusmodi Rerumpublicarum transgressiones esse, et labes.
1 Dictum est quidem igitur et prius, quod altercantur modo quodam juste omnes, simpliciter autem non omnes juste : divites quidem, quia plus regionis attinet ipsis : regio autem commune. Adhuc ad conventiones, fideles magis ut in pluribus.
Dictum vero est prius, quia inter se quodammodo omnes juste contendunt, simpliciter autem non omnes juste, opulenti quidem quod plus regionis possident. Regio autem commune est quiddam. Praeterea in commerciis magis creditur eis ut plurimum.
m Liberi autem et ingenui tamquam prope invicem. Gives enim magis qui generosi iis qui non generosi. Ingenuitas autem apud quoscumque habetur honorabilis. Adhuc quia verisimile est meliores ex melioribus : ingenuitas autem est virtus generis.
Ingenui autem et nobiles quasi prope inter sese. Cives enim magis generosi quam ingenerosi. Nobilitas autem apud omnes in honore habetur. Insuper consentaneum est ex melioribus ortos esse meliores : est enim generis virtus nobilitas.
n Similiter autem dicemus juste et virtutem altercari. Communicativam enim virtutem dicimus esse justitiam, cui necessarium omnes alias assequi.
Similiter quoque dicimus virtutem merito contentionem inducere. Sociabilem enim virtutem dicimus esse justitiam, cui caeterae omnes virtutes necessario consequuntur.
o At vero et plures ad pauciores. Etenim valentiores et ditiores et meliores sunt, ut acceptis pluribus ad pauciores.
Atqui et plures ad pauciores, nam et potentiores, et ditiores, et meliores sunt, ut susceptis pluribus ad pauciores.
p Ergo, si omnes sint in una civitate, dico autem puta boni, et divites, et ingenui, adhuc autem multitudo alia politica, utrum altercatio erit quos oporteat principari, aut non erit ? secundum unquamquque quidem igitur politiam dictarum indubitatum judicium quos oporteat principari. Dominantibus enim differunt ab invicem, puta haec quidem eo quod per divites, haec autem eo quod per studiosos viros sit, et aliarum unaquaeque eodem modo. Attamen consideramus, quando circa idem tempus haec existunt quomodo determinandum, si itaque sint numero pauco valde qui virtutem habent, quo oportet dividere modo ? vel hoc quod pauci ad opus oportet considerare, si possit habitari
An ergo, si omnes isti forent in una civitate, ceu boni, et divites, et nobiles, essetque alia multitudo populi, utrum in dubium veniret quibus gubernatio Reipublicae foret tribuenda, an non esset dubium ? In unaquaque igitur Republica earum quas diximus, indubitatum est judicium, quinam debeant gubernare. Principatibus enim inter se differunt, ceu alia per divites esse, alia per virtuosos, et aliarum unaquaeque eodem modo. Sed tamen considerandum est quando circa idem tempus ista existunt, quomodo sit determinantum. Nempe si virtuosi sint in civitate admodum pauci, quomodo est agendum ? An considerare oportet, si pauci ad opus gubernandi Rempublicam
<--- Page Split --->
civitas? vel quod tanti multitudine, ut sit civitas ex ipsis ?
sufficient? An tot esse oporteat, ut ex his civitas constet?
q Est autem dubitatio quaedam ad omnes altercantes de politicis honoribus. Videbuntur enim nihil dicere justum, qui propter divitias volunt principari : similiter autem et qui secundum genus. Palam enim rursus, quod si quis unus ditior omnibus est, palam quod secundum idem justum oportebit hunc unum principari omnibus. Similiter autem et differentem ingenuitate altercantibus propter libertatem. Idem autem iis accidet et circa aristocratias de virtute. Si enim aliquis unus sit melior vir aliis qui sunt in politeumate, studiosis existentibus, hunc oportet esse dominum secundum idem justum. Igitur si et multitudo oportet esse dominans quia valentiores sint aliis, hos utique oportebit dominos esse magis quam multitudinem.
Est autem dubitatio quaedam in cunetis qui de honoribus Republicae contendunt. Nam qui vel propter divitias, vel propter genus gubernationem sibi tribuendam putant, nihil juste dicere viderentur. Sequeretur enim, ut si quis unus omnium ditissimus foret, is eodem jure gubernare alios omnes deberet. Eodem modo qui nobilitate antecelleret, eorum gubernator esset qui cum ipsi sint ingenui de honore contendunt. Hoc idem forsan continget in optimatum gubernatione circa virtutem. Si quis enim unus probitate antecellat aliis qui in eadem Republica versentur, hunc dominari oportebit secundum illam rationem. Ergo si multitudinem dominari oportet, ex eo quia potentior est quam pauci, etiamsi unus vel plures uno, pauciores tamen quam multitudo potentiores sint aliis, hos oportebit gubernare potius quam multitudinem.
r Omnia itaque haec videntur facere manifestum, quod horum terminorum nullus rectus sit secundum quem volunt i psi quidem principari, alios autem omnes sub se subjici. Etenim utique ad eos qui secundum virtutem volunt domini esse politeumatis, similiter autem et ad eos qui secundum divitias, habebunt utique dicere multitudines rationem quamdam justam : nihil enim prohibet aliquando multitudinem esse meliorem paucis, et ditiorem, non ut secundum singulum, sed ut simul omnes. Propter quod et ad dubitationem quam quaerunt et praemittunt quidam, contingit hoc modo obviare.
Haec itaque omnia videntur ostendere, quod harum determinationum nulla est recta, secundum quam censent sibi quisque gubernationem esse tribuendam, ceteros vero omnes sub eorum gubernatione esse debere. Nam profecto et ad eos qui per virtutem sibi arrogant gubernandi auctoritatem, et ad eos qui per divitias, respondere posset multitudo justum sermonem : nihil enim vetat multitudinem quandoque meliorem esse quam pauci, ac ditiorem, non secundum singulos, sed secundum universos. Ex quo ad quaestionem illam quam afferunt, per hunc modum responderi potest.
s Dubitant enim quidam, utrum legislatori volenti ponere rectissimas leges sit ponendum leges ad conferens meliorum, vel ad id quod plurium, cum acciderit quod dictum est : quod autem rectum sumendum forte.
Quaerunt enim quidam, ad quid respicere leges conditor debeat in legibus rectissimis constituendis, utrum ad meliorum, vel ad plurium utilitatem, quando contingat quod modo diximus : rectum quidem accipiendum est aeque.
<--- Page Split --->
t Rectum autem forte ad conferens totius civitatis et ad commune civium. Civis autem communiter quidem est, qui participat eo quod est principari et subjici, secundum unamquamque politiam, aliter. Ad optimam autem qui potest et eligit subjici, et principari ad vitam quae secundum virtutem.
Æque vero rectum ad totius civitatis utilitatem et ad communem civium. Civis autem communiter est, qui particeps est imperandi et parendi, licet alius secundum unamquamque speciem Rerumpublicarum. Secundum autem optimam speciem, qui potest et eligit parere et imperare ad vitam secundum virtutem degendam.
u Si autem est aliquis in tantum differens secundum excessum virtutis, vel plures quidem uno, non tamen possibile complementum exhiberi civitatis, ut non sit comparabilis aliorum omnium virtus, neque potentia ipsorum politica ad eam quae illorum, sive plures, sive unus, eam quae illius solum, non adhuc ponendum partem hujus civitatis.
Quod si unus sit usque adeo superexcellens virtute, vel plures quam unus, nec tamen tot numero ut implere civitatem possint, ut neque comparanda sit aliorum omnium virtus, neque facultas gerendi Rempublicam, ad hanc plurium, si plures sint, vel unius tantum, si unus, non amplius hi ponendi sunt civitatis pars.
x Injuriabuntur enim dignificati æqualibus, inæquales tantum existentes secundum virtutem, et secundum politicam potentiam : sicut enim Deum inter homines verisimile esse talem.
Fieret enim illis injuria, si pariter atque alii censeantur, cum sint usque adeo superiores secundum virtutem ac civilem potentiam. Putandum est enim, talem virum tamquam Deum in hominibus esse.
y Unde palam, quia et legislationem necessariam esse circa æquales et genere et potentia. De talibus autem non est lex : ipsi enim sunt lex : etenim deridendus utique erit aliquis leges statuere tentans de ipsis. Dicentur enim utique forte, quæ quidem Antisthenes ait, « Leones contendentibus lepusculis, et æquale volentibus, omnes habere. »
Ex quo manifestum est positionem legum necessariam esse circa æquales genere et virtute. Sed in illos tales non est lex : ipsi enim lex sunt : etenim ridiculus foret qui illos legi subjicere conaretur. Dicerent enim fortasse quemadmodum de Leone scribit Antisthenes, concionantibus lepusculis, ac censentibus æquum omnes habere debere.
z Propter quod et ponunt relegationem democratizatae civitates propter talem causam. Hæ enim utique persequuntur æqualitatem maxime omnium. Quare eos qui videntur excedere potentia propter divitias, vel multos amicos, vel propter aliquam aliam politicam potentiam, relegabant et transtulerunt extra civitatem temporibus determinatis.
Quapropter a civitatibus quæ populariter reguntur, ostracismus repertus est. Hæ siquidem civitates æqualitatem maxime complectuntur. Itaque qui superexcellere videtur, vel propter divitias, vel propter amicos, vel propter aliquam aliam civilem potentiam, extra civitatem relegatur ad tempus aliquod terminatum.
aa Fabulantur autem et Argonautas Herculem dereliquisse propter talem
Tradunt etiam fabulae ob hujusmodi causam Herculem ab Argonautis fuisse
<--- Page Split --->
causam : non enim voluisse ipsum durere Argo, id est, navem cum aliis, tamquam excedentem multum nautas.
relictum : non enim una cum aliis navem regere illum voluisse, ut nimium superexcellentem inter navigantes.
bb Propter quod vituperantes tyrannidem, et Periandri Thrasyculo consilium non simpliciter aestimandum recte increpare : aiunt enim Periandrum dixisse quidem nihil admissum praeconem de consilio, sed auferentem excedentes spicarum, planasse aream. Unde ignorante quidem praecone ejus quod fiebat causam, proferente autem quod contingit, intellexisse Thrasybulum, quod oporlet excellentes viros perimere. Hoc enim non solum expedit tyrannis, neque solum tyranni faciunt, sed similiter habet et circa oligarchias, et circa democratias. Idelegatio enim eamdem habet potentiam modo quodam, scilicet prohibere excellentes et fugare.
Quapropter qui vituperant tyrannidem, et consilium Periandri Thrasyculo datum, non simpliciter existimandi sunt recte dicere : ferunt enim Periandrum nihil respondisse ei, qui consilii pedendi causa ad ipsum missus fuerat, sed supervenientes spicas detendendo scgetem adeaquasse, cujus causam cum non intelligeret nuntius, ac factum ab eo narraret, intellexisse Thrasybulum, quod oportebat supereminentes cives auferre. Hoc autem nec prodest solum tyrannis, nec solum faciunt tyranni, sed et in paucorum potentia, et in populari statu similiter se habet. Ostracismus enim eamdem quodammodo vim habet tollendo eos qui supereminent, et in exilium pellendo.
rc Idem autem circa civitates et gentes faciunt qui domini potentiae, velut Athenienses quidem circa Samios, et Chios, et Lesbios. Cum enim magis imperialiter haberent principatum, humiliaverunt ipsos praeter pacta. Persarum autem Rex Medos, et Babylonios et aliorum sagaces factos, quia fuerant aliquando in principatu, dispersit saepe. Problema autem universaliter est circa omnes politias etiam rectas : transgressae quidem enim ad id quod proprium respicientes, hoc agunt non solum, sed circa commune bonum intendentes, eodem habent modo.
Hoc idem et in civitatibus et in gentibus faciunt hi qui dominantur, velut Athenienses circa Samios, et Chios, et Lesbios. Quamprimum enim imperium firmiter habuere, eos in multis pessumdarunt contra foederis aequitatem. Persarum autem rex Medos, et Assyrios, et alios qui magnum aliquid de seipsis sapiebant, ob imperium prius habitum, saepe contrivit. Quaestio autem proposita circa omnes est Rerumpublicarum species universaliter, et quae sunt rectae : nam illae quae transgrediuntur, ad propriam respicientes utilitatem, hoc agunt : quinimo et illae quae ad commune respiciunt bonum, eodem modo se habent.
dd Palam autem hoc et in aliis artibus et scientiis. Neque enim pictor sinet utique animal habere pedem excedentem commensurationem, neque si differat pulchritudine : neque proram navis faclor, vel aliarum partium navis : neque ulique magister chori eum qui altius et pulchrius toto choro cantat, sinet simul chorum agere. Quare propter hoc quidem nihil prohibet monarchias concor-
Patet hoc in aliis quoque artibus et scientiis : neque enim pictor mensuram excedentem pedem animal habere pateretur, quamvis pulcherrimus ille pes esset : neque faber proram, aut aliam partem navis : neque vero magister chori, eum qui pulchriorem ac meliorem toto choro vocem emittit, sincer in choro esse. Itaque ob hoc quidem nihil prohibet eos qui domini sunt, conveuire cum
<--- Page Split --->
dare civitatibus, si proprio principatu proficuo civitatibus existente, hoc agunt.
civitatibus, si proprié dominationis gratia, quæ etiam civitatibus utilia sunt, agant.
ee Propter quod secundum excessas excellentias, habet aliquod civile justum sermo qui circa relegationem. Melius quidem igitur legislatorem a principio sic instituere politiam, ut non indigeat tali medicina. Secunda autem navigatio si evenerit tentare dirigere tali aliqua directione : quod quidem non fiebat circa civitates : non enim respiciehant ad conferens propriæ politiæ, sed seditiose utebantur relegationibus.
Quare secundum eas quas confitemur superexcellentias, quamdam habet utilitatem ratio illa, per quam ostracismus fuit repertus. Melius tamen foret sic ab initio per legis conditorem provideri, ut Respublica non indigeret tali medicina. Secundo autem loco, si quid tale accidat, conandum est tali aliquo remedio corrigere : quod tamen factum non est a civitatibus : non enim respexerunt ad commodum publicum, sed per seditionem usa sunt civili pulsione.
ff In transgressis quidem igitur, quod quidem singulariter expediat et justum sit, manifestum. Forte autem et quod non simpliciter justum, et hoc manifestum. Sed in optima politia habet multam dubitationem, non secundum aliorum bonorum excessum, puta roboris, et divitiarum, et multitudinis amicorum, sed si quis fuerit differens secundum virtutem, quid oporteat facere. Non enim dicent utique oportere ejicere et transferre talem, at vero neque principari talem. Simile enim et utique si Jovem principari velimus partientes principatus. Relinquitur igitur, quod etiam videtur aptum natum esse tali obedire : omnes enim latentur, ut reges sint tales perpetui in civitatibus.
In his igitur speciebus gubernandi qua lapsæ sunt, quod ad privatum commodum pertinet, ac justum est, patet. Forsan autem non simpliciter justum, et hoc est manifestum : sed in optima Republica magnam habet dubitationem, non per excellentiam aliorum bonorum ceu virium, et divitiarum et amicitiarum, sed si quis excellat virtute, quid de eo sit faciendum : non enim dicendum est ut talis vir sit de civitate pellendus. Atqui neque gubernationi aliorum talis vir erit subjiciendus : perinde enim est, ac si qui Jovem gubernare velint potestatem dividentes. Restat ergo, ut videtur, naturam hujus talem esse, ut omnes sponte sua illi parere debeant : itaque hujusmodi quidem homines esse reges perpetuos in civitatibus.
COMMENTARIUS IN CAP. VIII.
Hic movet dubitationem de bono uniuscujusque politiæ : et sunt principales dubitationes duæ. Quia enim justitia diffinitur, quod est virtus reddens uni-
cuique æquale ad dignitatem quod suum est : propter quod etiam Pythagoras dixit, quod justitia est numerus pariter par : ideo primo movet quæstionem et disputat et solvit eam, scilicet si ad omne quod est in cive, sive secundum corpus, sive secundum animam, reddendum sit æquale, vel ad quædam tantum. Secundo inducit quæstionem. si positione
<--- Page Split --->
rectissimarum legum, ponendae sint leges ad conferens meliorum, vel ad conferens plurium, ibi (litt. s), Dubitant enim quidam utrum legislatori, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ponit quaestionem. Secundo disputat eam, ibi (litt. c), Forte enim utique dicet, etc. Tertio adaptat et solvit, ibi (litt. g), Quoniam autem hoc impossibile, etc.
a Dicit ergo primo ponendo quaestionem : Quoniam autem in omnibus quidem scientiis, practicis scilicet, quae sunt secundum rationem, sicut prudentia, et artibus, quae sunt factivae secundum rationem, ut dicit in VI Ethicorum, bonum finis, scilicet est. Omnes enim tales desiderant bonum quod est finis ipsarum. Et ex hac propositione arguit, quod si sic est in omnibus, quod maxime est in principalissima. Et hoc est : Maximum itaque, scilicet bonum, et maxime in principalissima omnium, supple, erit finis : haec autem est politica potentia. Hanc rationem melius explicat in primo Ethicorum, sic dicens : « Primum quidem oportet videre, quod omni scientiae et potentiae est quidam finis et hic bonus : nulla enim, neque scientia, neque potentia causa mali est. » Si igitur omnium potentiarum bonus est finis, manifestum est quod optimae optimus utique erit : at vero politica est optima potentia : quare finis ipsius utique erit optimus. Sed quia non sufficit in moralibus generaliter dicere, propter hoc in specie ostendit quod sit illud bonum, ibi, Est autem politicum bonum quod justum. Et determinat quod sit justum in qualibet, ibi, Hoc autem est quod communiter conferens, id est, quod ad communitatem politicam est conferens.
b Et ulterius quid sit conferens communiter ostendit, ibi, Videtur autem omnibus aequale aliquid esse quod justum : et usque ad aliquid quidem consentiunt. Et hoc est quod dixit in V Ethicorum : quod justum de quo est virtus justitia
distributiva et reddens unicuique quod suum est, aut est secundum aequale medietatis arithmeticae, aut secundum aequale medietatis geometricae. In commutandis enim est secundum aequale medietatis arithmeticae, in distribuendis autem secundum aequale medietatis geometricae. Et subdit secundum quam rationem est hoc accipiendum, ibi, His quis ecundum philosophiam sermonibus, in quibus determinatum est de moralibus, id est, in Ethicorum. Dicit enim in I Ethicorum, quod negotium quod est circa mores, ut videtur, pars est et principium politiae. Et rationem subjungit, ibi Quod enim et quibusnam quod justum, et oportet aequalibus aequale esse, aiunt, id est, commune dictum est quod id quod est, oportet aequalibus esse aequale, secundum proportionem scilicet. Plato enim diffinies justitiam sic dicit : « Justitia est virtus unicuique quod suum est tribuens, servata unicuique propria dignitate. » Et ex hoc procedit ad disputationem quaestionis, ibi, Qualium autem, rerum scilicet et personarum, aequalitas est, et qualium inaequalitas, oportet non latere : quia aliter non redderetur unicuique quod suum est secundum medietatem damni et lucri in distribuendis et commutandis, et sic non haberetur finis politiae. Unde subdit : Habet enim hoc dubitationem, et philosophiam politicam.
c Deinde cum dicit, Forte enim utique dicet, etc. procedit ad disputationem utriusque partis, et primo, quod inaequaliter debent distribui principatus, dicens : Forte enim utique dicet aliquis, supple, opponendo, secundum omnis boni excessum, scilicet quod est in anima vel corpore civis, oportere inaequaliter distribui principatus, ut scilicet majori in corpore, et pulchriori in colore, et magis ingenioso melior detur principatus : si, id est, quamvis omnia reliqua nihil differant, sed similes civcs acciderit esse, in omnibus aliis scilicet. Et ponit rationem,
<--- Page Split --->
ibi, Differentibus enim, alterum esse quod justum, et quod secundum dignitatem, id est, in distribuendis, sicut aliud reddetur principi, aliud militii, aliud rustico : ita etiam aliud reddendum est magno, aliud parvo, aliud pulchro, aliud turpi, aliud diviti, aliud pauperi. Et ponit rationem generalem, ibi, Et secundum quodcumque bonorum, corporis scilicet, vel animæ, vel fortune, superabundantia quædam politicorum justorum excedentibus, supple, sic redderetur, id est, quod secundum distributionem politicam plus reddetur excedenti in quocumque bono quam ei qui non excedit.
d Secundo cum dicit, At hoc superficiale, etc. statim vadit in oppositum, scilicet quod hoc non sit justum, dicens : At hoc superficiele falsum, id est, in prima superficie et primo aspectu hoc apparet esse falsum, quod hoc sit politicum justum. Et probat, ibi, Manifestum, supple, est hoc in aliis scientiis et potentiis. Et ponit exemplum, ibi, Similiter enim fistulatoribus secundum artem, id est, qui æqualem potentiam habent ad fistulandum artem, non dandam superabundantiam fistularem nobilioribus. Ratio talis est. Si duo sint vel plures inæquales secundum nobilitatem, æquales autem in potentia artis fistulativæ, inæquales fistulæ vel plures non distribuuntur inter eos secundum inæqualitatem generis, sed potius æquales secundum æqualitatem artis fistulativæ : ergo similiter excellenti in aliquo non politico, sicut est magnitudo corporis, vel pulchritudo coloris. Et ponit rationem, ibi, Neque enim fistulabunt melius secundum hoc, scilicet quod magni sunt vel pulchri. Oportet autem et ei qui secundum opus excedit, dare et organorum excessum, scilicet ut melius fistulanti dentur meliores fistulæ et plures.
e Sed quia hoc universaliter dicitur, et in uno tantum particulari propositum
est, ideo addit : Si autem nondum palam quod dicitur, adhuc magis ipsum producentibus, secundum alia particularia, erit manifestum. Et ponit quomodo, ibi, Si enim sit aliquis excedens quidem secundum fistulativam, multum autem deficiens secundum nobilitatem vel pulchritudinem, etsi unumquodque illorum bonorum sit majus fistulativa (dico autem, exponendo, nobilitatem et pulchritudinem, quorum scilicet utrumque melius est quam fistulativa) et secundum analogiam, id est, proportionem, excedant plus fistulativam, et in nobilitate scilicet et pulchritudine, quam ille secundum fistulativam, id est, quod plus excedunt istum in nobilitate et pulchritudine, quam ipse eos in arte fistulativa : tamen huic, scilicet excellenti secundum fistulativam, dandum differentes fistularum, id est, de numero fistularum, quod scilicet meliores dantur fistulatori quam meliori, quia sic pervenitur melius ad finem fistulativæ. Et adaptat, ibi, Oportet enim ad opus comparari excessum scilicet ut in opere politico plus excedat, cui plus dandum est de principatu politico, et divitiis et nobilitati comparatur, scilicet opus politicum.
f Et subdit quid elici potest ex hac ratione, ibi, Nihil adhuc secundum hanc rationem omne utique erit comparabile, id est, secundum hanc rationem patet quod in distributione politicorum bonorum, nihil politicorum erit comparabile secundum quodlibet bonum, sive secundum excessum cujuslibet boni, sed tantum illius quod excedit ad actum politicum, sicut meliori militi, vel meliori civi, vel meliori præfecto. Et ponit rationem, ibi, Si enim magis aliqua magnitudo, supple, est alicui bono politico comparabilis, et, id est, etiam sequitur, supple, quod totaliter utique magnitudo adæquabilis, supple, boni politici, erit, scilicet comparabilis, et ad divitias et ad libertatem, supple, erit bonum politicum etiam comparabile. Et ex hoc infert in-
<--- Page Split --->
conveniens quod sequitur, ibi, Quare, id est, ergo si plus hic differat secundum magnitudinem, scilicet corporis et roboris corporalis, quam hic secundum virtutem, et ampliorem virtutis, id est, virtute (genitivus pro ablativo) magnitudo, corporis scilicet et roboris totaliter excedit, id est, magnus corpore magnum virtute in politicis. Et hoc adhuc ulterius infert, ibi, Erunt utique comparabilia omnia, scilicet politica, supple, distributa et ad proportionem magnitudinis. Et ponit causam, ibi, Tanta enim magnitudo, proportionaliter scilicet, et sic tantum bonum politicum proportionatur ei et distribuitur. Et infert ulterius ibi, Si melior, valentior, magnitudo scilicet, tanta, id est, quam tanta alia, magnitudo scilicet, illa iterum erit tanta, id est, in aliqua nota quantitate, palam quod aqualis, id est, quod illa etiam erit alicujus boni politici sibi proportionati et aequalis.
g Deinde cum dicit, Quoniam autem hoc impossibile, etc. revertitur ab impossibili concluso ad veritatem solvendo, et dicit: Quoniam autem hoc impossibile, suppple, est, palam quod in politiis rationabiliter non secundum omnem aequalitatem altercantur de principatibus, sicut nec in fistulativis secundum omnem aequalitatem altercantur de fistulis, sed potius qui praeminet in potentia fistulativa, praefertur in acceptione fistularum ei qui magis est ingenuus, vel magis fortis in corpore: sic etiam in politicis qui praeminet in potentia politica, rationabiliter accipit politiae principatum. Et hoc probat adhuc aliter, ibi, Si enim hi quidem tardi, in currendo scilicet, ii autem veloces, cum nec tarditas nec velocitas aliquem disponant ad principatum, nihil propter hoc oportet hos quidem plus, hos autem minus habere, scilicet in politicis principatibus.
Deinde cum dicit, Sed in exercitativis agonibus, etc. tangit ea quae disponunt ad politicum principatum, et dicit : Sed
in exercitativis agonibus, sicut est palastra, et duellum, et alia quae robore corporis et agilitate, horum differentia, scilicet roboris et magnitudinis, accipit honorem : ibi enim fortiores vincunt et honorantur demonstrationibus et coronis et statuis, quando pro Republica fortiter faciunt.
h Et simile quid dicit de civitate, ibi, Sed ex quibus civitas consistit, supple, sicut ex politiis vel civilitatibus, in his necessarium fieri altercationem, ut scilicet is qui praeminet potentia civili, majorem accipiat principatus honorem. Et ex hoc concludit qui tales sunt : Propter quod quidem rationabiliter praeparantur honori nobiles, maxime in politia quae regnum est, et divites, in politia quae est oligarchia, et liberi, in politia civitatum, quia cives oportet liberos esse. Et subdit causam, ibi, Oportet enim liberos esse et honorabilitatem ferentes, supple, cives et principatum habentes in civitate. Et hujus dat rationem, ibi, Non enim utique erit civitas ex agenis omnibus, sicut neque ex servis. Si enim sit ex omnibus egenis, nihil habebunt conferre, nec in communicationem, nec in distributionem, et sic peribit civitas : si etiam omnes servi, cum virtus servi, sicut dictum est in primo, non sit agere ex proprio conceptu et libertate, sed domini, nullus eorum habebit aliquid agere ex proprio conceptu vel libertate, et sic iterum peribit civitas. Ex hoc arguit a majori, ibi, At vero si opus est horum, scilicet libertate et divitiis, quod minus videtur, palam, quia et justitiae et bellicae virtutis, id est, fortitudinis, supple, est opus ad civitatem. Et rationem subjungit, ibi, Neque enim sine iis, scilicet justitia et fortitudine, habitari civitatem possibile est. Sed sine prioribus quidem, scilicet divitibus et liberis, impossibile est esse civitatem, sicut paulo ante dictum est : sinv iis autem, scilicet justitia et fortitudine, habitari bene, supple, impossibile est.
<--- Page Split --->
i Deinde cum dicit, Ad civitatem igitur quidem, etc. concludit hanc disputationem dicens: Ad civitatem quidem, igitur esse, id est, ut civitas sit, videbantur utique omnia vel quaedam horum recte dubitari : quia, sicut habitum est, sine iis esse non potest : ad vitam vero bonam, virtutis scilicet, disciplina et virtus (et dicit disciplinam pro omni intellectuali virtute, virtutem autem pro morali) maxime juste utique dubitarentur, supple, pertinere, quemadmodum dictum est et prius : quia vita bona non est sine iis, sicut nec civitas sine divitiis et libertate.
k Quoniam autem neque omnium aequale, etc. In parte ista ostendit Aristoteles quod quicumque aequales sunt in uno solo, vel inaequales ad politicam communicationem in non pertinente, secundum illum unum non oportet accipere aequalia vel inaequalia in politico principatu : et si attribuantur eis aequalia vel inaequalia secundum illud unum, non erit civilitas, sed transgressio civilitatis. Et hoc ostendit hic quatuor modis, videlicet in personis singularibus, scilicet in divitibus, in fidelibus, in ingenuis, et in pluribus comparatis ad pauciores, et in virtuosis.
In primo horum duo facit. Primum est, quod transgressio civilitatis est, si aequalibus vel inaequalibus in uno attribuantur aequale vel inaequale. Secundo ostendit, quod omnes cives secundum unum aliquid quod est in eis, altercantur de principatu, scilicet quod ipsi debeant principari juste simpliciter, non autem altercantur juste, ibi (litt. I), Dictum est quidem igitur, etc.
Dicit ergo : Quoniam autem neque omnium aequale oportet habere aequales secundum unum aliquid solum existentes, id est, quod unum aliquid sit in eis, in quo sint aequales, neque inaequale inaequales secundum unum, scilicet quod inaequaliter sit in eis, sicut divitiae vel nobilitas, vel aliquid tale, sicut paulo ante dictum est. Et ex hoc concludit, ibi, Necesse est omnes tales politias esse trans-
gressiones, in quibus scilicet, vel aequalibus in uno attribuitur aequale, vel inaequalibus in uno attribuitur inaequale de politico principatu. Et hoc est intentum prime partis.
I Et subdit de secundo, ibi, Dictum est quidem igitur et prius, scilicet in secundo libro, quod altercantur modo quodam juste omnes, supple, de principatu, simpliciter autem non omnes juste, supple, altercantur. Et hoc ostendit quasi inducendo in multis, et primo in divitibus, ibi, Divites quidem, supple, altercantur se debere principari, quia plus regionis attinet ipsis. Regio autem commune supple, est. Et est ratio talis. Ad quos plus pertinet de communi regione, ii debent in ea plus principari : ad divites plus pertinet : ergo ipsi principabuntur.
Secundo inducit in iis qui fideles vocantur patriæ, ibi, Adhuc ad conventiones, fideles magis ut in pluribus. Et est ratio talis. Communicatio civium maxime est in conventionibus et pactis : fideles maxime conservant conventiones et pacta : ergo principabuntur maxime.
m Tertio inducit in liberis, ibi, Liberi autem et ingenui tamquam prope invicem, supple, altercantur pro principatu. Et ponit rationem, ibi, Cives enim magis qui generosi iis qui non generosi. Et est ratio talis. Quicumque propinquiorem dispositionem habent ad cives, maxime debent principari in civilibus sive politicis : liberi et ingenui maxime disponuntur ad cives et civilitates : ergo maxime principabuntur. Et adhuc ad idem inducit aliam rationem, ibi, Ingenuitas auten, id est, liberorum nobilitas, apud quoscumque habetur honorabilis. Et est ratio talis. Honorabiles personas magis oportet principari, quam non honorabiles : ingenui magis honorabiles sunt apud omnes : ergo ipsos oportebit magis principari. Et ad idem adducit tertiam rationem, ibi, Adhuc quia meliores, supple, esse, verisimile est, supple, eos qui ex
<--- Page Split --->
melioribus nati sunt : ingenuitas autem est virtus generis. Et accipitur virtus prout dicit extremum in bono : sic enim extremum in genere quod est nobilitas, est ingenuitas. Ratio autem talis est. Quicumque magis nobiles et meliores inter cives, hos maxime decet principari : ingenui sunt hujusmodi : ergo, etc.
n Quarto inducit qua ratione justi et boni et virtuosi altercantur de principatu, ibi, Similiter etiam dicemus juste, et, id est, etiam virtutem altercari, de principatu scilicet. Et ponit hujus rationem, ibi, Communicativam enim virtutem dicimus esse justitiam. Omnes enim justi communicant in distributivis vel communicativis secundum aequale justitiae, vel ad medietatem arithmeticam, vel geometricam, ut dicitur in V Ethicorum. Sed quia justitia specialis est una virtus, ideo addit, cui, scilicet justitiae, necessarium, supple, est, omnes alias assequi, supple, virtutes. Et hujus rationem dat in V Ethicorum. Quia justum est de quo lex praecipit : praecipit autem lex de omni virtute : ergo necessarium quod justitia assequatur omnes virtutes. Et est ratio sua haec de altercatione. Quicumque dignior est principatu, maxime debet principari : justus quem assequitur omnis virtus, est hujusmodi : ergo, etc.
o Quinto inducit de pluribus comparatis ad pauciores, ibi, At vero et plures ad pauciores. Et ponit hujus altercationis rationem, ibi, Etenim valentiores et ditiores et meliores sunt ut acceptis pluribus, id est, in pluralitate, ad pauciores, id est, comparatione paucorum. Et ratio talis est. Quicumque valentiores et ditiores et meliores sunt, debent magis principari : multi valentiores et ditiores et meliores sunt paucis : ergo magis principabuntur.
p Et addit, Ergo si omnes sint in una civitate, dico autem, explanando scilicet, puta boni et virtuosi et divites et ingenui, adhuc autem multitudo alia politica, supple, sit in eadem civitate, utrum altercatio erit, supple, inter eos, quos oporteat principari, aut non erit? Et statim respondet, ibi, Secundum unamquamque quidem igitur politiam diclarum, supple, in singulari, scilicet aristoicratiam, oligarchiam, et democratiam, indubitatum judicium, supple, est quos oporteat principari. Quia in aristocratia constat debere principari virtuosos et bonos, in oligarchia paucos potentes et divites, in democratia populi multitudinem, sicut ostenditur ex praecedentibus. Et hoc est quod subdit, ibi, Dominantibus enim differunt ab invicem. Et ostendit quomodo, ibi, Puta haec quidem, eo quod per divites, sicut obligarchia, haec quidem, scilicet aristocratia, eo quod per studiosos viros sit, et aliarum, scilicet politiarum, unaequaeque, sicut regnum et democratia, eodem modo, supple, dividatur penes eos qui principantur in ea.
Deinde cum dicit, Attamen consideramus, etc. quomodo paucos oportet principari, determinat, et dicit : Attamen consideramus quando circa idem tempus haec existunt, supple, in civitate, quomodo determinandum : quia tunc singuli per suas differentias altercantur de principatu per rationes principales. Si itaque sint numero pauco valde qui virtutem habent, quo oportet dividere modo ? Et ponit modos speciales multos, ibi, Vel hoc, supple, considerandum est, quod pauci ad opus, supple, civitatis, quod est communicatio civium, oportet considerare si possit habitari civitas, a tam paucis, supple, sicut si esset civitas parva et pauci inca viri, sicut dicitur Eccle. (1x,14).1 Vel, supple, oportet considerare, quod tanti multitudine, ut sit civitas ex ipsis : quia aliter non sedabitur altercatio, nisi
<--- Page Split --->
dicatur ratio qua debent dominari et qua multi.
q Deinde cum dicit, Est autem dubitatio, etc. movet dubitationem ad singulas partes, et circa hoc duo facit. Primo enim ordinat dubitationem. Secundo inducit rationem contra singulos, ibi, Videbuntur enim nihil dicere, etc.
Dicit ergo : Est autem dubitatio quadam ad omnes, id est. contra omnes altercantes de politicis honoribus, id est, principatibus.
Et primo ponit contra primos, ibi, Videbmtur, supple, quidam nihil dicere justum, qui propter divitias volunt principari. Illi enim, ut in secundo habitum est, non principantur nisi ad divitias, justo neglecto, lucris intendentes.
Secundo, ibi, Similiter autem et qui secundum genus, opponit contra secundos dicens : Similiter autem et qui secundum genus, supple, volunt principari : illi enim principabuntur inaequaliter, suos videlicet exaltantes et alios deprimentes.
Tertio, ibi, Palam enim rursus, etc. ad idem objicit contra tertios dicens : Palam enim rursus, quod si quis unus omnibus ditior est, palam quod secundum idem justum oportebit hunc principari omnibus. Ratio talis est. Si justum est divites aliis principari secundum eadem rationem talis justi, si unus omnibus ditior fuerit, ille omnibus principabitur secundum illam rationem : sed hoc est falsum : ergo propter divitias non debet aliquis de principatu altercari.
Quarto, ibi, Similiter autem et differentem, etc. inducit de ingenuis dicens : Similiter autem et differentem ingenuitate altercantibus, supple, de principatu propter libertatem : si enim unus magis ingenuus omnibus est, si ingenuitas debet principari, ille unus omnibus principabitur : sed hoc est falsum : ergo propter ingenuitatem non debet principari.
Quinto, ibi, Idem autem iis accidet, etc. inducit de virtuosis, et dicit : Idem autem iis accidet et circa aristocratias de vir-
tute. Si enim unus sit melior vir aliis qui sunt in politeumate, studiosis existentibus, hunc oportet esse dominum secundum idem justum : et sic unus omnibus dominabitur, quod est inconveniens.
Sexto, ibi, Igitur si et multitudinem, etc. a simili objicit de multis et paucis, et dicit : Igitur si et multitudinem oportet esse dominans : quia valentiores sint aliis, hos utique oportebit dominos esse magis quam multitudinem, scilicet eadem ratione : hoc etiam reputatur inconveniens, quia sic peribit democraticus principatus, qui praecipuus est civitatibus.
r Ex omnibus his concludit intentionem propriam, ibi, Omnia itaque haec videntur facere manifestum, quod horum terminorum nullus rectus sit secundum quem volunt, ipsi quidem, supple, omnibus, principari, alios autem omnes sub se subjici, scilicet nec divitiæ, nec ingenuitas, nec virtus. Etenim ad eos, id est, contra eos qui secundum virtutem volunt domini esse politeumatis, similiter autem et ad eos qui secundum divitias, habent multitudines dicere quamdam rationem justam. Hic dat rationem contra altercantes pro principatu de virtute et de divitiis. Una enim ratio est contra modos : quia multitudo si colligatur virtus existens in singulis in unum, prævalebit virtuti paucorum virtuosorum et unius. Similiter multitudo eadem ratione prævalet in divitiis uni vel paucis : et si propter virtutem dominium conceditur paucis, nunc multitudo prævalens in virtute, magis principabitur quam unus vel pauci. Similiter si propter divitias conceditur principatus, multitudo habens majores divitias, magis principabitur.
Deinde cum dicit, Nihil enim prohibet, etc. ponit rationem dicens : Nihil enim prohibet multitudinem aliquando esse meliorem, secundum virtutem scilicet, paucis, id est, quam pauci sint, vel unus: et sic multitudo magis principabitur quam unus vel pauci. Et similiter objicit de divitiis, ibi, Et, supple, nihil prohibet mul-
<--- Page Split --->
titudinem aliquando esse, ditiorem, supple, uno vel paucis : et si tunc propter divitias conceditur principatus, iterum principabitur multitudo. Et subdit qualiter debet fieri comparatio ut verum sit quod ponitur, ibi, Non ut singulum, id est, non ut singuli ad singulos comparentur secundum excessum, sed ut simul omnes, id est, ut omnes de tota multitudine congregati virtutem et collectas habentes divitias comparentur ad unum vel paucos : quia scilicet multitudo excedit in virtute et divitiis. Et ex hoc sumit occasionem alterius quaestionis, unde subdit : Propter quod et ad dubitationem quam quaerunt et praemittunt quidam, contingit hoc modo obviare : et ponit illam quaestionem immediate.
s Dubitant enim quidam. Hic incipit secunda pars capituli, ubi inducit quaestionem, si positione rectissimarum legum, ponenda sint leges ad conferens meliorum, vel ad conferens plurium.
Et dividitur in tres partes. In prima ponit quaestionem. In secunda disputat, ibi, (litt, x), Injuriabantur enim dignificati, etc. In tertia determinat quaestionem, ibi, (litt. ff), In transgressiquidem igitur, etc.
Dicit ergo primo : Dubitant enim quidam, utrum legislatori volenti ponere rectissimas leges sit ponendum leges ad conferens meliorum, vel ad id quod conferens plurium, cum acciderit, quod dictum est, supple, talis casus in civitate. Et ratio quaestionis est, quod sicut saepe dictum est, distributiones in civitatibus debent fieri secundum dignitates personarum et merita. Et constat quod virtuosi sunt digniores et melioris meriti sunt in civitate quam alii : et per hanc rationem videntur eis distribuenda dignitates et principatus. Econtra, sicut saepius habitum est, plures paucis et multi uno melioris meriti sunt et majoris virtutis, non singuli ad singulos comparati, sed universi ad paucos, vel ad singulos : et per hanc rationem videtur ponenda lex multitudine vel pluribus.
Deinde cum dicit, Quod autem rectum, etc. ponit unam propositionem per se notam, ex qua vult procedere, et dicit : Quod autem rectum sumendum forte. Et non dicit forte, quia dubia sit propositio, cum legislator semper sumere rectum debeat, sed quia rectum in civitatibus est in particularibus voluntariis actibus, qui semper dubiis casibus subjacent : ideo aliquando lex non potest poni ad rectum simpliciter, sed ad rectum ut nunc et tunc quod pro tempore magis expedit.
t Unde subdit : Rectum autem forte ad conferens totius civitatis, supple, sumendum est. Et hoc ulterius explanat, subdens, Et ad commune civium, id est, quod communiter omni civi convenit. Et subdit quis sit civis, ibi, Civis communiter quidem est, qui participat eo quod est principari et subjici. Dictum est enim in secundo libro, capite de cive, quod civis est qui participat principatu judicativo et consiliativo secundum auzapkisiv vite.
Deinde cum dicit, Secundum unamquamque, etc. ostendit quod in specialibus politiis aliter determinatur haec quaestio, et aliter in optima, et dicit : Secaudum unamquamque autem politiam aliter (alia littera, « alter »). In aristocratia enim determinatur conferens ad meliores, in oligarchia ad potentes et divites, in democratia ad populi multitudinem. Ad optimam autem, supple, optimus est, qui potest et eligit subjici et principari ad vitam quae secundum virtudem : ille enim vere est civis et optimus civis, et ideo ille merito altercabitur de principatu.
u Deinde cum dicit, Si autem est aliquis, etc. statim vadit in oppositum per rationem de multitudine saepius inductam, dicens : Si autem est aliquis in tuntum differens secundum excessum virtutis, vel plures quidem uno, non tamen possibile, supple, est, complementum ex-
<--- Page Split --->
hiberi civitatis, scilicet ut tantum de virtute secundum complementum sit in uno vel paucis, quantum est in omnibus totius civitatis : unde sequitur quod non sit comparabilis aliorum omnium virtus, supple, simul, neque potentia eorum politica ad eam potentiam politicam et virtutem, quæ illorum, sive plures, sive unus sit : quia, sicut dictum est saepius, potentia multitudinis semper prævalet uni vel paucis : et ideo videbitur principatus dandus multitudini. Et quod dixit, explanat, ibi, Eam quæ illius solum, id est, virtus politica et potentia unius solum, non potest comparari virtuti et politicae potentiae totius multitudinis. Et subdit, quod talis non debet esse pars civitatis qui sic excedit, ibi, Non adhuc ponendum partem hujus civitatis, supple, esse taliter excedentem in politica potentia et virtute.
x Deinde cum dicit, Injuriabuntur enim dignificati, etc. disputat prædictam quaestionem, et ostendit inconveniens quod sequitur, si pars civitatis ponatur, dicens : Injuriabuntur enim dignificati aequalibus, inaequales tantum existentes secundum virtutem et potentiam politicam, id est, tum excellentes personæ injuriabuntur aliis civibus si judicabuntur ad paria cum eis, cum tamen sint excellentiore. Et explanat de excellentia ipsorum, ibi, Sicut enim Deum inter homines verisimile est esse talem, scilicet tam excellentem in politica potentia et virtute.
y Et ex hoc infert, quod etiam legislatio debet esse æqualis, ibi, Unde palam, quod et legislationem, supple, secundum quam regitur civitas, necessarium esse circa æquales et genere et potentia. De talibus autem, scilicet tam excellentibus personis non est lex. Et dat rationem, ibi, Ipsi enim sunt lex. Quasi dicat, soli. Etenim diridendus utique erit aliquis leges statuere tentans de ipsis, scilicet
personis tam excellentibus. Et hoc est quod dicit Plato, quod « leges positæ sint propter malos, et non propter bonos. » Et Apostolus I Tim. (1, 9 et seq.) : Lex justo non est posita, sed plagiaris, homicidis, etc. et reddit rationem dicens : (Rom. ii, 14 et 13) : Ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex : qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Unde etiam hic subdit proverbium : Dicentur enim utique forte, quæ quidem Antisthenes ait, « leones contendentibus lepusculis : » et intendit dicere quod leones mordaces non sunt comparandi lepusculis : excellentes autem personæ sunt sicut leones, et communis populus sicut lepusculus : et idcirco etiam excellentes personæ aliquando devorant et mordent inferiores. Et æquales volentibus omnes habere. Civium enim est æqualia habere. Unde quando inæqualia capiunt propter excellentiam, populus suscitaru contra majores et expellunt eos.
z Et hoc est : Propter quod et ponunt relegationem democratizatae civitatis propter talem causam, scilicet quia nolunt sustinere quod excellentes personæ sint super se, et dominentur in civitate. Democraticus enim principatus popularis est, et in favorem populi inductus, sicut saepe dictum est. Et subdit : Hæ enim, civitates scilicet, utique persequuntur æqualitatem maxime omnium. Quare, id est, propter quod, eos qui videntur excedere potentia propter divitias, vel multos amicos, vel aliquam aliam politicam potentiam, relegabant et transtulerunt extra civitatem temporibus determinatis, scilicet quando potentia voluerunt opprimere alios.
aa Et hoc probat per fabulas antiquas Poetarum, scilicet quod tales ejiciendi sunt, ibi, Fabulantur autem et Argonautas Heracleam 1 dereliquisse, id
<--- Page Split --->
est, quod Heracleas dereliquit alios nautas, et expulsus est ab eis propter talem rursam. Et ponit rationem, ibi, Non enim roluisse ipsum ducere Argo, id est, narem cum aliis. Et ponit causam, ibi, Tamquam excedentem multum nautas.
bb Propter quod vituperantes tyrannidem, in qua unus opprimit alium propter excellentiam aliquam, qua eminet aliis. Et Periandri metrum quoddam quod de virilibus composuit, Thrasybulo, id est, a Thrabulo (est enim proprium nomen poetae qui Periandria composuit) consilium, scilicet civitatum, non simpliciter existimandum recte increpare. Ille enim increpuit consilium quod eminentes personas de civitatibus ejecti. Aiunt enim Periandrum dixisse quidem nihil admissum praeconem de consilio, id est, quod praeco civitatis ad nullum consilium debet admitti, sed auferentem excedentes spicarum planasse aream. Mctaphorice loquitur, et vult dicere quod excellentes personas ejiciens, civitatem fecit esse ex aequalibus. Et hoc totum inducit ad hoc quod leges ponenda sunt pro communi utilitate plurium et aqualium et eminentium tantum. Unde ignorante quidem praecone ejus quod fiebat (quod noluit aliquem ad consilium admittere faciendorum) causam, proferente autem, scilicet postea cum ab eo quaereretur causa facti sui, quod contingit, intellexisse Thrasybulum ex dicto suo metaphorico, quod oportet excellentes viros perimere, scilicet ne super alios dominentur. Hoc enim non solum expedit tyramis, scilicet ne ab eis in tyrannide impediantur, neque solum tyranni hoc faciunt : sed similiter habet et circa Oligarchias, in quibus potentes et divites principantur, et circa democratias. In omnibus enim his ab excellentibus personis impediuntur aliquando.
cet cum peremptione, prohibere excellentes et fugare : hoc enim fit per relegationem.
cc Deinde cum dicit, Idem autem circa civitates, etc. ostendit hoc factum esse in civitatibus et gentibus ubicumque timebatur oppressio majorum vel oppositio, et dicit : Idem autem cirra ciritates et gentes faciunt qui domini potentiavel politiae, supple, sunt : semper enim ejiciunt praecellere volentes. Et dat exemplum, ibi, Velut Athenienses quidem circa Samios et Chios et Lesbios, scilicet tres insulas quibus dominabantur. Et ostendit in quo, ibi, Cum enim magis imperialiter haberent principatum, supple, supra dictas insulas, humiliaverunt ipsos habitatores earum praeter pacta : cum enim insulae illae subderent se eis, pacta quaedam fecerunt quae Athenienses non servaverunt, sed opprimebant eos praeter pacta, ne rebellare possent. Et dat exemplum in gentibus, ibi, Persarum autem Rex, scilicet Darius, Medos et Babylonios, quibus dominabatur, et aliorum sagaces factos, scilicet qui praeminebant sagacitate et industria, quia fuerant aliquando in principatu, dispersit saepe, scilicet ne iterum elevarentur contra eum. Ex hoc accipit, quod universaliter sic faciendum sit, ibi, Problema autem, id est, proverbium universaliter est circa omnes politias etiam rectas, scilicet quod eminentes personae semper deprimantur ne se elevent contra civitatem. Transgresse quidem enim, supple, polititiae, sicut est tyrannis, oligarchia, et timocratia, ad id quod proprium respicientes, hoc agunt, scilicet quod leges statuunt ad proprium conferens, et non ad commune, non solum, sed circa commune bonum intendentes eodem habet modo, id est, simili modo in omnibus deprimuntur eminentes, ne eleventur.
Et quia dixerat tales personas debere perimi, quod durum esse videtur, innuit quod sufficit relegare, ibi, Relegatio eamden habet potentiam modo quodam, scili-
dd Et hoc probat per simile in aliis artibus, ibi, Palam autem hoc et in aliis scientiis. Neque enim pictor sinet animal, pictum scilicet, habere pedem ex-
<--- Page Split --->
cedentem commensurationem, supple, aliorum membrorum, neque si differat pulchritudine, supple, sinet, sed semper vult commensurari et proportionali membra : neque proram navis factor, supple, sinet excedere commensurationem aliarum partium navis, vel aliarum partium aliquam, supple, sinet excedere : neque utique magister chori, id est, symphoniae eum qui altius et pulchrius toto choro cantat, sinet simul chorum agere : quia statim offuscerentur cantus aliorum, et non concordarent, et sic dissolveretur chorus. Sed quia posset aliquis dicere, quod sic periret monarchia, quae tamen principalis politia est in civitatibus, ideo obviat subdens, ibi, Quare propter hoc quidem nihil prohibet Monarchias concordare civitalibus, si proprio principatu proficuo civitatibus existente, hoc agunt : quia si agerent ad utilitatem propriam, repellerentur.
ee Ex omnibus his concludit intentum, ibi, Propter quod secundum excessas excellentias, vel concessas in quocumque, habet aliquod civile justum sermo qui circa relegationem, id est, lex de relegatione, scilicet quod melius est relegare excellentes, quam quod opprimant alios. Et si sic, tunc melius est civitatem a principio ex aequalibus institui : et non erit opus relegatione. Et hoc est : Melius quidem igitur legislatorem a principio sic instituere politiam, ut non indigeat tali medicina. Secunda autem, id est, prospera navigatio si evenerit (loquitur de directione navis) tentare dirigere aliqua tali directione, scilicet quae maxime sit ad conferens civitati : quia per hoc civitas erit in pace : quod quidem non faciebant civitates antiquae, scilicet sicut Athenienses et Reges Persarum. Et hoc est : Quod quidem non fiebat circa civitates, scilicet antiquas : non enim respiciebant ad conferens propriae politiae, scilicet in bonum commune civitatis, sed srditiose utebantur relegationibus, scilicet respicientes ad proprium conferens,
et non ad commune, et ideo seditiones oriebantur.
ff Deinde cum dicit, In transgressis quidem igitur, etc. incipit determinare totam quaestionem, et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit cui oportet ordinare conferens an communitati, vel uni in transgressis politiis, sicut sunt tyrannis et oligarchia. Secundo cui oportet ordinare conferens in optima politia, ibi, Sed in optima politia, etc.
Dicit ergo primo : In transgressis quidem igitur, supple, politiis, quod quidem singulariter conferens expediat et justum sit, manifestum, supple, est : ibi enim lex justitiae est oppressio et fortitudo, sicut dicitur Sap. (u, 11) : Sit fortitudo nostra lex justitiae : quod enim infirmum est, inutile invenitur. Et ideo conferens in tali politia ordinatur tyranno et potentibus. Et de tali subdit justo : Forte autem et quod non simpliciter justum, supple, est, tale justum, et hoc manifestum, supple, est per se : justum enim deberet ordinari ad commune conferens, non unius.
Deinde cum dicit, Sed in optima politia, etc. ostendit cui oportet ordinare conferens in optima politia. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter fieri debet in optima politia. Secundo vadit in oppositum, ibi, At vero neque principari, etc.
Dicit ergo : Sed in optima politia, quae ut dicit in VIII Ethicorum, est regnum secundum virtutem ordinatum, habet multam dubitationem. Et subjungit causam, ibi, Non secundum aliorum bonorum excessum, id est, rex in talibus ponitur, non quia excessum habet in extrinsecis bonis, puta roboris et divitiarum, et multitudinis amicorum, sed si quis fuerit differens secundum virtutem ab aliis, scilicet excedendo : et tunc secundum praedicta dubium est, quid oportet fieri. Secundum dicta enim Antisthenis et similitudines inductas oportet talem ejici a civitate : secundum veram au-
<--- Page Split --->
tum rationem nullus utilior est civitati quam talis, sicut dicitur Sapient. (vi, 2i) : Rex sapiens stabilimentum populi. Et (Ibid.) : Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Et hanc rationem innuit hic subdens : Non enim dicent, supple, ratione recta utentes, utique oporterr ejicere, extra civitatem scilicet, et transferre talem, supple, per relegationem.
Deinde cum dicit, At vero neque prinrijari, etc. statim vadit in oppositum. Et primo opponit. Secundo concludit in totam quaestionem solutionem, ibi, Relinquitur igitur, etc.
Dicit ergo : At vero neque principari tulem, supple, dicent debere : quia secundum prædicta excedens alios non debet principari, sed potius omnis populus. Et ad confirmationem inducit simile, ibi, Simile enim et utique si Jovem principari velimus (et est sumptum ab Homero : Jovi enim commissum est regnum, eo quod benignissimus erat et ad utilitatem populi omnia statuit. Unde versus :
partientes principatus. Littera sic ordinatur : « Nos partientes, » id est, partiri debentes principatus, scilicet democraticos in populum, si dicimus talem debere principari, simile dicimus ac si diceremus Jovem principari. Et hoc non convenit : quia principatus tales debent partiri, eo quod in favorem populi indueti sunt.
Secundo ex his omnibus concludit totam quaestionis solutionem secundum veram rationem, ibi, Helinquitur igitur, quod etiam aptum natum esse, ex ordine virtutis scilicet, tali obedire, supple, debere. Et subjungit rationem, ibi, Omnes enim latentur ut reges sint tales perpetui in civitatibus : sicut enim dicitur in VIII Ethicorum : « Tales sufficiunt omnino sibi et suis : et ideo nihil statuunt ad utilitatem propriam, sed omnia ad utilitatem populi. » Et ideo in antiquis fausta clamabant tali regi, sicut Salomoni (III Reg. 1, 39) : « Vivat Rex Salomon in æternum ! »
<--- Page Split ---> CAPUT IX.
De regno et regni speciebus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Forte autem bene habet post determinatas rationes transire, et considerare de regno hoc. Dicimus enim reclamum politiarum unam esse hanc. Considerandum autem, utrum expediat futurae bene habitari civitati, et regioni, rege regi, aut non, sed alia aliqua politia magis, vel aliquibus quidem expedit, aliquibus autem non expedit ? Oportet itaque primo videre, utrum unum aliquod genus est ipsius, vel plures habeat differentias.
Forsan vero post haec congruum fuerit considerare de regia gubernatione : diximus enim hanc esse unuam ex rectis speciebus Rerumpublicarum. Considerandum est autem, utrum conducta civitati et regioni quam recte gubernari oporteat, regem habere, vel non, sed alia quaedam species gubernandi magis conducat, vel an quibusdam non ? Ante omnia vero distinguendum est, an sit unum genus eorum, vel differentias habeant plures.
b Facile itaque hoc addiscere quod plura genera continet, et principatus modus est non unus omnium. Qui enim in Laconica politia, videtur quidem esse regnum maxime eorum quae secundum legem : non est autem dominans omnium, sed quando exierit regionem, dux est eorum quae ad bellum. Adhuc autem quae ad deos, attributa sunt regibus. Hoc quidem igitur regnum velut ducatus quidam exercitus imperialis et perpetuus est. Occidendi enim non dominus, nisi
Et facile est intueri, quod plura genera sunt nec est omnium regum modus unus potestatis. In Lacedæmoniorum enim Republica, videtur rex esse maxime secundum leges : neque enim potestatem habet omnium, sed cum egreditur extra regionem, imperium habet eorum quae pertinent ad bellum. Præterea sacrificia deorumque ceremoniæ ei commissæ sunt. Hæc igitur regia potestas est, quasi auctoritatem belli perpetuam habere. Vitæ enim necisque alicujus non habet
<--- Page Split --->
in aliquo regno, quemadmodum sub Antiquis, in bellicis exercitibus promptus potens lege.
r Significat autem Homerus. Agamemnon enim male quidem audiens deprimebatur in congregationibus : egressis autem et interficiendi dominus erat. Dicit enim : « Quem ego videro fugientem in prælio, non sufficiens erit sibi fugere canes vel vultures, apud me enim est mors. » Una quidem igitur species hujus regni ducatus exercitus per vitam. Horum autem ii quidem secundum genus sunt, ii autem eligibiles.
potestatem, nisi dum bellum gerit, ut etiam apud Antiquos fuisse videtur.
Quod ostendit Homerus. Nam Agamemnon in concionibus maledictis et jurgiis vexabatur, sed cum a concionem digressus in prælio erat, occidendi habebat potestatem. Itaque inquit : « Quem ego procul a pugna fugientem conspexero, non sibi sat erit fugere causs et aves, nam penes me occidendi potestas. » Una ergo species regia est auctoritas belli perpetua. Et quandoque per genus, quandoque per electionem hujusmodi regnum obtinetur.
d Præter hanc autem alia monarchiæ species, qualia sunt regna apud quosdam Barbarorum. Habent autem hæc omnia potentiam similem tyrannidi. Sunt tamen secundum legem et paterna. Quia enim magis serviles moribus sunt natura Barbari quidem Græcis. Qui autem circa Isiam, iis qui circa Europam, sufferunt despoticum principatum nihil contristari. Tyranni quidem igitur propter tale sunt.
Est et alia insuper monarchiæ species, qualia sunt apud quosdam barbaros regna. Vim habent proximam tyrannidi : licet sit legitima, et secundum morem patriæ. Ob id enim quia magis apte sunt ad serviendum nationes Barbarorum quam Græcorum, et eorum qui incolunt Asiam quam eorum qui Europam, præferunt servile jugum æquo animo. Et ob hoc tyrannica sunt hujusmodi regna.
e Secura autem, quia patria, et secundum legem sunt. Et custodia autem regalis et non tyrannica propter talem causam. Cives enim custodiunt armis reges, tyrannos autem extranei. Ii quidem enim secundum legem et voluntariis, ii autem involuntariis principantur. Quare ii quidem a civibus, ii autem super cives habent custodiam. Duæ quidem igitur species hæ monarchiæ.
Sed habent securitatem, quia more ut legibus consistunt. Et ea de causa custodiam habent regiam, non tyrannicam. Reges enim a civibus custodiuntur, tyranni vero ab externis mercede conductis. Et reges secundum leges, et volentibus, tyranni vero invitis dominantur. Itaque alteri a civibus custodiuntur, alteri contra cives custodiam parant. Sunt igitur hæc de quibus dictum est, duæ species monarchiæ.
f Altera autem, quæ quidem erat in antiquis Græcis, quos vocant Æsymnetas. Est autem hæc, ut simpliciter est dicære, electa tyrannis. Differens autem a barbarica, non eo quod non secundum legem, sed eo quod non patria sit solum. Principabantur autem ii quidem per vitum principatu hoc, ii autem usque ad
Tertia est species, ut antiquitus in Gracia fuere, quos vocabant Æsymnetas. Est autem hæc, ut simpliciter dicamus, electa tyrannis, differens a barbarica, non eo quod non legitime, sed eo quod non consuete. Potestas autem hujusmodi, aut vivente eo durabat, aut tempore quodam præfinito, vel rebus gestis liniebatur.
<--- Page Split --->
quaedam determinata tempora vel actiones.
g Qualem elegerunt quandoque Mitylenæi Pittacum adversus profugas, quibus præerant Antimenides et Alceus poeta. Significat autem Alceus quod elegerunt Pittacum tyrannum, in quodam scholiorum versuum : increpat enim, quia malum patriæ Pittacum præfecerunt civitati sine felle, et gravis felicitatis, tyrannnum quidam laudantes simul collecti. Hæ quidem sunt et erant : quia enim tyrannnice erant, despotice : quia autem electæ et voluntariorum, regales.
Qualem elegerunt quandoque Mitylenæi Pittacum adversus exsules suos, quibus præerant Antimenides et Alceus poeta. Ostendit hoc Alceus in quodam loco suorum carminum : increpat enim, quod Pittacum hominem obscuri generis et sine felle, laboranti civitati præfecrint tyrannum. Hujusmodi igitur species, quia tyrannice sunt, dominationem habent : quia vero electivæ sunt et volentium, regiæ.
h Quarta autem species monarchiæ regalis, quæ secundum heroica tempora voluntariæ et patriæ factæ secundum legem. Quia primi fuerunt benefactores multitudinis secundum artes, aut bellum, aut quia collegerunt, aut emerunt regionem, facti fuerunt reges voluntariorum, et successive sumentibus patrii.
Quarta species regni est, quales erant heroicis temporibus spontaneæ et secundum morem, et legem. Propter beneficia enim a primis collata in populos, vel per artes, vel per bellum, vel per congregationem in unum, vel per acquisitionem regionis, delatum fuit eis regnum de populorum voluntate, et successoribus id erat secundum patriæ morem.
i Domini autem erant præsulatus secundum bellum, et substantiarum quaecumque non sacerdotales, et cum iis sententias judicabant. Hoc autem faciebant ii quidem non jurantes, ii autem jurantes. Juramentum autem erat sceptri elevatio.
Hi et imperium habebant belli, et rei divinæ cultum exercebant, nisi talia essent sacrificia, quæ sacerdotem requirerent, et præterea de controversiis judicabant : et hoc faciebant alii jurejurando præstito, alii sine jurejurando. Erat autem illis jusjurandumper sceptri elevationem.
k Qui quidem igitur in antiquis temporibus et super ea quæ penes civitatem, et quæ popularia, et quæ circa confinia, continue principabantur. Posterius autem hoc quidem permittentibus ipsis regibus, hoc autem turbis occupantibus, in aliis quidem civitatibus patriæ substantiæ remanserunt regibus solum : ubi autem dignum est dicere regnum in confiniis bellicorum, ducatum solum habebant.
Veteres igitur illi reges, antiquis temporibus, civitates, et gentes, et nationes externas, continue gubernabant. Postea vero partim ipsis regibus dimittentibus, partim multitudine detrectante, illud solum in quibusdam civitatibus relictum est regibus, ut ceremoniarum erga deos haberent facultatem, ac belli duces in externis essent.
l Regni quidem species hac quatuor numero : una quidem quæ circa Heroica tempora : hæc autem erat voluntariorum quidem, in quibusdam autem determina-
Regiæ ergo potestatis tot sunt species, quatuor videlicet : una qualis erat temporibus Heroum, volentium scilicet, et in quibusdam determinatis rebus. Dux enim
<--- Page Split --->
tis. Dux enim exercitus, et judex, erat Rex, et eorum quæ ad Deos, dominus. Secunda autem quæ barbarica : hæc aulem ex genere principatus despoticus, secundum legem. Tertia autem quam Æsynunticam appellant : hæc autem est electa tyrannis. Quarta autem quæ Laconica : hæc autem est (ut simpliciter est dicere) ducatus exercitus secundum genus perpetius. Hæ quidem igitur hoc modo differunt ab invicem. Quinta autem species regni, quando fuerit omnium dominus existens, sicut unaquæque gens et civitas unaquæque communium, ordinata secundum cæonomiam : sicut enim cæonomia regnum quoddam domus est, ita regnum civitatis, et gentis unius, vel plurium cæonomia.
belli, et judex controversiarum erat Rex, et dominus ceremoniarum erga deos. Altera erat barbarica ex progenie, scilicet dominatio, secundum leges tamen. Tertia quam Æsymmetricam vocant, quam esse diximus electivam tyrannidem. Quarta Laconica : ea autem est, ut simpliciter dicam, imperium belli in quodam genere perpetuum. Ista quidem igitur per hunc modum inter se differunt. Quinta regni species est, quando unus omnium habet potestatem, quemadmodum unaquæque gens, et civitas unaquæque publicè ordinata ad exemplar gubernationis domus. Ut enim gubernatio patrisfamilias est regia quædam potestas domi, ita regia potestas est civitatis, et gentis unius, aut plurium, quasi domesticia quædam gubernatio.
m Fere itaque duæ sunt (ut est dicere) species regni, de quibus considerandum : hæc quidem, et Laconica. Aliarum enim multæ intermediæ harum sunt : pauciorum quidem enim domini quam regnum, plurium autem sunt quam Laconicus. Quare consideratio fere de duobus est. Unum quidem, utrum expediat civitatibus ducem exercitus perpetuum esse, et hunc, vel secundum genus, vel secundum partem, aut non expedit? Unum aulem, utrum quidem unum expedit dominum esse omnium, vel non expedit ?
Fere autem duae sunt regni species, de quibus considerationem facere expedit : una hæc de qua diximus, altera Laconica. Nam aliarum pleræque inter has media sunt : pauciorum enim dominæ quam omnimoda potestas regia, plurium vero quam Laconica. Itaque consideratio fere circa duo versatur. Unum, conducatne civitatibus perpetuum belli ducem habere, et hunc vel per genus, vel per electionem? Alterum, conducatne unum habere potestatem omnium, an non ?
n De tali quidem igitur ducatu exercitus considerare habet magis legum speciem considerans quam politiæ : in omnibus enim politiis contingit hoc fieri : quare dimittatur primum. Reliquus autem modus regni politiæ species est : quare de hac oportet considerare, et dubitationes quæ insunt, transcurrere.
De duce igitur belli considerare ad leges potius pertinet, quam ad aliquam speciem Reipublicæ : nam in omni Republica id cadere potest : quare dimittamus hanc primam partem. De rege autem, quoniam hæc est una gubernandi legitima species, considerare oportet, et dubitationes quæ in ea cadunt, percurrre.
<--- Page Split --->
esse hanc : sicut enim dicit in VIII Ethicorum : « Illa est optima politia et principaliter inter alias, et corruptio ejus pessima.
Deinde cum dicit, Considerandum autem utrum, etc. ordinat quaestionem per tria membra, dicens : Considerandum autem, supple, est, utrum expediat futuræ bene habitari civitati et regioni rege regi, aut non. Et hoc est primum membrum. Et si non expedit, Sed aliqua alia politia magis, supple, expedit civitatem et regionem regi sicut democratia et aristocratia. Et hoc est secundum membrum. Et ponit tertium : Vel aliquibus quidem expedit, aliquibus autem non. Hæc enim tria tractanda sunt in hoc tractatu.
Deinde cum dicit, Oportet itaque primo, etc. habita divisione ponit modum procedendi, dicens quod oportet considerare multiplicitatem regni. Et hoc est : Oportet itaque primo videre utrum unum aliquod genus est ipsius, regni scilicet, vel plures habeat differentias, scilicet secundum diversum modum regiminis.
b Et statim determinat quaestionem, ibi, Facile itaque hoc addiscere, supple, est, quod plura genera continet, scilicet regnum, et principatus, supple, regni, modus non est unus omnium, id est, in omni scilicet civitate et regione. Et dat exemplum, ibi, Qui enim in Laconica politia, supple, reguntur : (est autem Laconica provincia pars Italie, quae quondam magna Graecia dicebatur, ut dicit Hieronymus, in qua fuit palatium Memnonis Regis, cui successit Menelaus) : videtur quidam esse regnum, supple, hoc, maxime eorum, id est, de numero eorum regnorum, quae secundum legem, supple, regebantur : et ideo etiam in primis ponitur inter regna. Et subdit, quod hoc regnum restrictam habuit potestatem, quia nec omni dominabatur, nec semper, ibi, Non est autem dominans omnium, sed quando exierit regionem, id est, moverint forensibus bella distanti-
Postquam Aristoteles determinavit de politiis in communi, determinat de eis in speciali, et primo de regno quod dicit esse optimam politiam. Unde circa hoc duo facit. Primo enim determinat quid sit regnum, et quot ejus species, et hoc in isto capitulo. Secundo movet dubitationes quae sunt circa regnum, et solvit eas, ibi (cap. 10, a), Principium autem inquisitionis, etc.
Istud autem capitulum dividitur in duas partes. Primo enim divisim et distincte agit de quatuor generibus regnorum. Secundo colligit simul epilogaliter, ibi (litt. I), Regni quidem igitur species, etc.
Prima harum dividitur in quatuor. In prima quarum determinat regnum quod est ducatus exercitus. In secunda regnum barbaricum, ibi (litt. d), Præter hanc autem alia monarchiæ, etc. In tertia regnum despoticum, ibi (litt. d, circa finem), Qui autem circa Asian, etc. In quarta regnum Æsrynnetum, ibi (litt. f), Altera autem quæ quidem erat, etc. et in eadem parte adjungit regnum heroicum, ibi (litt. h), Quarta autem species monarchiæ, etc.
In prima harum tria facit. Primo continuat se ad prædicta, et rationem dicit continuationis. Secundo movet quaestionem subjungendo quamdam divisionem, ibi (litt. a, circa initium), Considerandum autem utrum, etc. Tertio ponit modum secundum quem vult procedere, ibi (litt. a, circa finem), Oportet itaque primo, etc.
a Dicit ergo primo : Forte autem bene habet post determinatas rationes, de communi scilicet politia, transire, supple, est conveniens, et, id est, etiam considerare de regno. Et ponit rationem, ibi, Dicimus enim rectorum politiarum unam
<--- Page Split --->
bus, dux est eorum quæ ad bellum, id est, quæ exiguntur ad belli et exercitus dispositionem. Adhuc autem quæ ad Deus, id est, quæ ad sacra pertinent, sicut dispositio sacerdotum, sacrificiorum, et festorum, attributa sunt regibus, supple, in regione Laconica. Et super alia non habebat potestatem. Unde sequitur: Hoc quidem igitur regnum vult ducatus quidam exercitus imperialis, id est, quo imperare potuit tantum, et perpetuus est, quia ad vitam talis Rex constituebatur. Et ostendit qualiter restrictam habuerit potestatem in puniendo facta subditorum, ibi, Occidendi ruim non dominus, supple, nec puniendi, nisi in aliquo regno, id est, regno sui ducatus, quod scilicet dux erat exercitus, tunc enim et in illis occidendi habuit potestatem, sed non alibi, quemundorum sub antiquis in bellicis exercitibus promptus, supple, ad ducendum exercitum, potens lege, id est, tunc poterat legem dare de puniendo vel occidendo transgressore sibi non obediente.
c Et hoc probat per Homerum, ibi, Significat autem Homerus, hoc scilicet quod dictum est. Agamemnon enim Rex male quidem audiens, id est, exaudiens statuta communis populi, deprimebatur in congregationibus, scilicet quia noluerunt cum regnare super se : egressis aulem, supple, exercitibus ad bellum, quorum dux fuit, et, id est, etiam interficiendi dominus erat. Et hoc probat per comminationem quam fecit. Dicit enim : Quem ego videro fugientem e prælio, non sufficiens erit sibi fugere canes vel vullures. Et hoc idem etiam ponit in IV Ethicorum, capite de fortitudine. Et ponit rationem, ibi, Apud me enim est mors, id est, habeo potestatem occidendi.
Deinde ponit epilogum de hoc regno, ibi, Una quidem igitur species hæc regni ducatus exercitus, id est, quæ est ducatus exercitus per vitam : regnabant enim
per totam vitam. Et tangit duos modos hujus regni, ibi, Horum autem hi quidem secundum genus sunt, ita scilicet quod filii succedant pratibus, in illo principatu : hi autem, scilicet alii, eligibiles, ita scilicet quod in quolibet bello novi duces exercituum eligebantur.
d Deinde cum dicit, Praeter hunc autem alia, etc. determinat de bello barbarico : sed quia potius transgressio est quam regnum, ideo quatuor dicit de illo. Primo quale est. Secundo propter quid est. Tertio quomodo conservatur. Quarto quomodo custoditur Rex in regno illo. Et hoc est : Praeter hanc autem, scilicet monarchiam, alia monarchiae species, supple, est. Monarchia est principatus in quo tantum unus regnat. Et tangit qualitatem ejus, ibi, Qualia sunt regna apud quosdam barbarorum. Habeant autem hæc omnia, scilicet regna barbarica, potentiam similem tyrannidi, id est, oppressivam et coactivam. Tyranni enim, sicut dicit in VIII Ethicorum, est opprimere subjectos ad utilitatem propriam, non ipsorum subjectorum, sicut dicitur fuisse regnum Siciliae sub Dionysio tyranno, qui delecatabatur novis penis cruciare homines, et de craneis hominum scyphos facere, in quibus biberet. Sunt tamen secundum leges paternas 1. Hoc quod dicit paternas, diminuit rationem legis : quia, ut sæpius dictum est, lex est justum asciscens honestum, prohibensque contrarium : et talibus legibus non utuntur regna illa, sed paternis, id est, institutionibus patrum suorum ad oppressionem inductis, quæ vim legis non habent nisi ex antiqua consuetudine patrum. Et subdit causam, ibi, Quia enim magis serviles moribus sunt natura Barbari quidem Graecis. Et vocat serviles mores oppressivos, eo quod servi opprimantur : sicut etiam in jure dicitur communiter, quod servorum genus non nisi per verbera corrigitur.
Deinde cum dicit, Qui autem circa
<--- Page Split --->
Asiam, etc. determinat de regno despotico, et dicit : Qui autem circa Asiam, supple, sunt barbari, his qui circa Europam, supple, sunt magis serviles, et ideo sufferunt despoticum principatum (est autem despoticus principatus domini in servum, sicut in primo dictum est) nihil contristati : et hoc ideo quia pro jure habetur quod ab institutione patrum descendit. Et dat causam, ibi, Tyranni quidem igitur propter tale sunt, scilicet quod utuntur oppressiva potestate in sub-jectos.
e Secura autem, supple, est talis monarchia, ita quod subditi seditiones non movent : quia paterna 1 et secundum legem sunt, id est, secundum institutiones paternas observata et consueta : aliter enim tyranno non esset securum dominari. Deinde ponit de custodia illius regni, ibi, Custodia autem regalis et non tyrnanica propter talem causam. Et dat differentiam inter custodiam regalem et tyrannicam, ibi, Cives enim custodiuint armis reges, tyrannos autem extranei. Reges etiam barbarorum custodiuntur a civibus, et in hoc sunt regales. Et subdit ulterius differentiam : Hi quidem enim, scilicet reges barbari, secundum legem, id est, paternas institutiones, et voluntariis, quia voluntarie subjiciunt se is : hi autem, scilicet tyranni, involuntariis principantur : et ideo non esset eis secura custodia civium, sed oportet eos uti custodia extraneorum. Unde sequitur: Quare, id est, propter quod, hi quidem a civibus, supple, reges, ii autem, supple, tyranni super cives habent custodiam, supple, ne ab ipsis civibus interficiantur, quibus sunt infesti et involontarii.
Deinde ponit conclusionem epilogalem de duobus dictis regnis, ibi, Duae quidem igitur species hae monarchia, supple sunt, scilicet bellica, et barbara.
f Deinde cum dicit, Altera autem qua quidem, etc. determinat de regno Æsymneto, et dicit : Altera autem, supple, monarchia, qua quidem erat in antiquis Græcis, quos vocant Æsymnetas. Et fuerunt primi duces Græciam inhabitantes, sicut in Timæo Platonis dicitur, quod Athenas docetur quod prima militia ex electa juventute constituitur. Et hoc est quod etiam hic exponendo addit : Est autem hæc, scilicet monarchia, ut simpliciter est dicere, id est, universaliter dicere, electa tyrannis : quia, ut dicit Plato, « electa juventus elegebatur ad tales oppressiones exercendas et repellendas : et propter hoc etiam sedes in finibus regionis accipiebant, ubi primus est insultus hostium. » Et ponit differentiam inter hoc regnum et barbaricum, dicens quod hoc regnum non differt a barbarico, eo quod sit secundum legem. Utrumque enim secundum legem est, et illud et istud, ita quod lex vocetur institutio paterna. Et hoc est : Differens autem a barbarica, scilicet monarchia, non eo quod non secundum legem, sed eo quod non patria sit solum. Hoc enim regnum principabatur etiam extraneis quos subjicere potuit. Et dat differentiam in istis principatibus, ibi, Principabantur autem, supple, in tali regno, hi quidem per vitam principatu hoc : ii autem, id est, alii principes in eodem regno usque ad quaedam tempora determinata, qui erant quasi quidam præfecti in quibusdam locis constituti ad tempus, sicut et modo videmus fieri in Lombardia, vel actiones, id est, duces exercitus non principabantur, nisi quamdiu ducebant exercitum in bellis tantum, sicut paulo ante dictum est de regno Agamemnonis.
g Et de hoc regno inducit exemplum, ibi, Qualem elegerunt quandoque Mitylenæi (et est Mitylænia insula juxta Siciliam posita in mari) Pittacum adversus profugas, quibus præerant Antimenides
<--- Page Split --->
r/ Alcæus poeta. Fuit autem Antimenides dux, Alcæus autem legislator : isti enim congregaverant peregrinum exercitum profugarum, et infestabant insulam, contra quos repellendos elegerunt Mitylææi Pittacum. Et dicit poema Alcæi : Significat autem Alcæus, quod elegerunt Pittacum tyrannum in quodam scholiorum versuum. Scholium dicitur, ut dicit Maximus, quod in margine juxta textum versuum ponitur, et exponit ea quae in eo continentur, et dicitur a Græco χρόνιον, quod est disciplina, sicut et Glossa ditur a Græco γλώσσα, quod est lingua : quia textum loquitur. Et exponit quid dixerit Alcæus subdens, Increpat enim, scilicet Alcæus Mitylenæos, quia malum patriæ Pittacum præfecerunt civitati sine felle : cives enim civitatissime felle erant, et fellicum hominem præferunt, ut refugas legum et patriæ fellicos repellerent. Et ulterius subdit verba Alcæi : Et gravis felicitatis tyrannum, scilicet Pittacum, quidam laudantes simul collecti, supple, præfecerunt civitati.
Deinde subdit epilogalem conclusionem de tribus regnis, ibi, Hæ quidem sunt, supple, regna, et erant ab antiquo scilicet. Et ponit qualitatem eorum in communi, ibi, Quia enim tyrannice, scilicet erant tales monarchiæ, erant despotice, id est, servilium dominativæ : quia autem electæ et voluntariorum, supple, erant regales. Rex eni dominatur voluntariis et liberis
h Deinde cum dicit, Quarta autem species, etc. determinat de regno heroico, quod est quarta regni species, et circa hoc quatuor facit. Primo enim describit heroicum regnum. Secundo ostendit qualiter instituebatur, et quid habebat pro possessione, ibi (litt. i), Domini autem erant præsulatus, etc. Tertio quomodo dilatabatur, ibi (litt. k), Qui quidem igitur in antiquis temporibus, etc. Quarto conclusionem epilogalem, ibi (litt. l), Regni quidem species, etc.
Dicit ergo primo : Quarta autem species monarchiae regalis, supple, est, quae
secundum heroica tempora, scilicet Priami et Eneæ et Hectoris, voluntariæ : voluntate enim libera subditi elegerunt tales reges. Et ponit causam, ibi, Et patriæ factæ, supple, sunt, secundum legem : quia secundum leges honestas principabantur. Et subdit rationem, ibi, Quia primi fuerunt benefactores multitudinis secundum artes aut bellum : secundum artes, quia primi utiles artes docuerunt in civitatibus : secundum autem bellum, quia primi docuerunt movere justum bellum contra Colchos pro aureo vellere, contra Graecos pro destructione Trojæ. Et ponit aliam causam quare regnabant tales, ibi, Aut quia collegerunt, supple, populum terræ in civitates, aut emerunt regionem, facti fuerunt reges voluntariorum, et successive sumentibus, supple, principatus per successionem, patrii, supple, facti sunt, id est. paterni juris successores.
i Secundo, ibi, Domini autem erant, etc. ostendit quam potestatem habebant, et dicit : Domini autem erant præsulatus secundum bellum, præsunt enim ut duces exercitus, et substantiarum, id est, facultatum facti sunt domini, quaecumque, scilicet substantiæ, non sacerdotales, supple, erant. Et hujus causam dicit in primo Metaphysicae, quia omnibus existentibus ad necessitatem et voluptatem, in scholam intrare concessa est sacerdotum gens, ut liberalibus intendere posset studiis : propter quod etiam, ut dicit idem ibidem, scientiæ dicuntur liberales, quia scilicet propter se, non propter aliquod lucrum quaesiæ sint : sicut enim dicit ibidem, liberum dicimus qui causa sui est.
Deinde ponit in quo habebant potestatem tales reges, ibi, Et cum iis sententius judicabant, scilicet in causis ad prælorium pertinentibus. Et determinat quod dupliciter constituebantur ad hoc, ibi, Hoc autem faciebant, scilicet sententias judicantes, ii quidem non jurantes, quia sine juramento : quia, sicut dicitur in V Ethicorum : « Judex debet esse sicut ju-
<--- Page Split --->
stum animatum : « ii autem jurantes, quod justas darent sententias. Juramentum autem erat sceptri elevatio, sicut et nun cquando juramus, manus elevamus.
k Tertio cum dicit, Qui quidem igitur in antiquis, etc. agit de dilatatione regni dicens : Qui quidem igitur in antiquis temporibus, et super ea quae penes civitatem, id est, in territorio ad civitatem pertinente, et quae popularia, id est, ad populum pertinentia, et quae circa confina, scilicet civitatis, continue principa bantur. Posterius autem hoc quidem per mittentibus ipsis regibus, hoc autem turbis occupantibus, in aliis quidem civitatibus patriae, supple, etiam principalantur, et sic dilatatum est regnum, et factum est imperium, et in talibus subjec tis patriae substantiae, id est, facultates remanserunt regibus solum : ubi autem dignum est dicere regnum in confiniis bellicorum, quae defendebant pugnantes pro eis, ducatum solum habebant.
1 Quarto, ibi, Regni quidem species, etc. ponit epilogalem conclusionem, di cens : Regni quidem species hac quatuor numero : una quidem quae circa heroica tempora. Et incipit hic pars in qua sum matim recolligitur quidquid dictum est, et incipit ab ultima ponens eam primo : quia verius participat rationem regni : et addit unam monarchiam quintam, quam prius non posuerat, et in summa reducit omnes ad duas : et haec tria hic dicuntur. Et hoc est : Una quidem quae circa heroica tempora : haec autem erat voluntariorum quidem, voluntarie enim subjiciebant se talibus dominis, in quibus dam autem determinatis, non in omni bus. Et addit in quibus, ibi, Dux enim exercitus, et judex, supple, in causis, erat Rex, et eorum quae ad Deos, domi nus, sicut paulo ante dictum est. Secun da autem quae barbarica, et illam descri bit in summa, dicens : Hæc autem est ex genere, id est, generaliter dicitur princi
patus despoticus, id est, dominativus super serviles personas, secundum legem. Despoticus enim principatus legibus ordinatur, sicut dictum est in primo. Tertia autem quam Æsymneticam appellant, hæc autem est electa tyrannis, quod patet per antecedentia. Quarta autem quae Laconica : et hæc etiam patet per prædieta. Hæc autem est (ut simpliciter est dicere) ducatus exercitus secundum genus perpetuus, id est, secundum generis successionem a patre in filios et sic deinceps, et hoc fuit Agamemnonis, ut dictum est.
Et subdit conclusionem generalem de iis quatuor, ibi, Hæ quidem igitur hoc modo differunt, ab invicem scilicet, ut prius dictum est.
Deinde cum dicit, Quinta autem species regni, etc. apponit quintam dicens : Quinta autem species regni quando fuerit omnium dominus existens, sicut unaquaeque gens, et civitas unaquaeque communium, id est, communitatum populi ordinata secundum œconomiam. Omnis enim communitas oportet quod ordinetur ad unum caput : quia aliter esset aeeqalq : quia non est corpus, cujus membra ad unum caput non ordinantur, sicut dicit Canon, quod grues sequuntur unam ordine litterato. Qualiter autem sit ordo secundum œconomiam, exponit subdens, ibi, Sicut enim œconomia regnum quoddam domus est, ita regnum civitatis et gentis unius vel plurium, supple, est œconomia : quia sicut familia ordinatur ad unum, qui regit omnes, qui est paterfamilias : ita communitas civitatis ordinatur ad unum, qui est Rex ordine legis.
m Deinde cum dicit, Fere itaque dux, etc. reducit omnes ad duas, dicens : Fere itaque dux sunt (ut est dicere) species regni de quibus considerandum, scilicet in hac scientia. Et tangit eas in communi, ibi, Hæc quidem, scilicet quae communis ultro dicta est, et Laconica, quae scilicet similis est ducatui exercitus. Illæ enim duæ sunt extremae. Unde sequitur :
<--- Page Split --->
. Ilarum enim multæ intermediæ harum sunt. Et determinat quomodo, ibi, Paurorum quidem enim domini, supple, sunt quam regnum : plurium autem sunt quum Laconicus, supple, dominatus. Ille enim sunt sicut principatus super quosdam constitutus et ad quaedam. Ex his concludit sufficientiam illius scientiæ ibi, Quare consideratio fere de duobus est, scilicet politiis. Et determinat de quibus, ibi, Unum quidem, utrum expediat civiitibus ducem exercitus perpetuum esse, et hunc vel secundum genus, id est, generis successionem, vel secundum partum, id est, ut tota generatio succedat, vel tantum aliqui de generatione, scilicet ut filius patri, sed non nepos avo, aut non expedit. Unum autem, id est, alterum considerandorum, utrum quidem
nunun crprditi donunun esse onunun, vel non crprditi ?
n Deinde cum dicit, De tali quidem igitur, etc. excusat se ab hac consideratione in hoc tractatu, dicens : De tali quidem igitur ducatu erroribus considerare magis habet legum spretum considerans, quam politia : iu omnibus enim politiis contingit hoc fieri, id est, legum species consideraro : quare dimittatur primum, scilicet in hoc tractatu : quia positiva legum debet de hoc considerare. Reliquus autem modus regni, id est de regnorum distinctione, politiae species est : quare de hoc 1 oportet considerare, supple, in hoc libro, et dubitationes qua instant transcurrere, scilicet in sequenti capitulo.
CAPUT X.
. In ab optimo viro vel ab optimis legibus gubernari magis expediat ? et utrum regnaturus potestatem habere debeat, qua eos qui parere nolunt, vi cogere possit ? et quid regi congruat, quid optimatibus, quid Reipublica ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Principium autem inquisitionis est hoc, utrum expedit magis ab optimo viro regi, vel ab optimis legibus ?
Caput vero hujus quaestionis est, utrum expediat magis ab optimo homine regi, vel ab optimis legibus gubernari ?
<--- Page Split --->
b Videtur itaque putantibus expedire a Rege regi, universale solum leges dicere, sed non ordinare ad ea quae eveniunt : quare in quacumque arte principari secundum litteras, miserum. Et quidem in Ægypto post tertium diem movere licet medicis : si autem prius, in suo periculo. Manifestum igitur, quod non est quae socundum litteras et leges, optima politia propter eamdem causam.
Qui gubernationem hominis praferunt, aiunt leges solum universaliter providere, non autem ad singularia ordinari : itaque in quacumque arte litteris praecipre fatuum esse. Et in Ægypto post tertiam diem, movere licet medicis : quod si prius, periculo id agunt suo. Patet ergo propter eamdem causam, non esse per litteras et leges optimum gubernationem.
c At vero, et illum sermonem universalem oportet existere principibus : valentius autem cui non adest quod passionale omnino, quam cui connaturale. Legi quidem igitur hoc non inest, humanam autem animam necesse hoc habere omnem.
Atqui et illam adesse oportet gubernantibus universalem rationem : et melius certe, cui non adest turbatio aliqua omnino, quam cui naturaliter inest. Hac igitur turbatione lex caret, mens vero humana non caret.
d Sed forte dicet utique aliquis, ut contra hoc consiliabitur de singularibus melius.
Sed forsan dicet aliquis, quod per hujusmodi rationem probabilius deliberabit circa singula.
e Quod quidem igitur necesse ipsum esse legislatorem, palam : et ponere leges, sed non dominos, quam transgrediuntur, quoniam de aliis «portet esse dominos : quæcumque vero non possibile legem judicare, vel omnino, vel bene, utrum unum oportet optimum principari, vel omnes.
Quod igitur necesse sit ipsum legis conditorem esse, ac leges poni, mauifestum est, sed non inviolabiles, quatenus transgrediuntur. Nam in caeteris quidem inviolabiles esse oportet. At de quibuscumque lex, aut providere non potest omnino, aut non bene providere, utrum in his uni viro optimo danda sit potestas, vel multis.
f Etenim nunc convenientes disceptant, et consiliantur, et judicant. Hæc autem sunt judicia omnia de singularibus. Secundum unum quidem igitur comparatus quicumque forte deterior : sed est civitas ex multis, sicut concenatio comportata pulchrior una et simplici : propter hoc et judicat melius turba multa quam unus quicumque.
Etenim nunc plures simul cognoscunt de causis, et deliberant, et judicant. Sunt autem hujusmodi judicia de singularibus. Et cum unusquisque per se fortasse deficiat, civitas autem ex multitudine constet : ut convivium ad quod plures conferunt, melius est quam una atque simplex mensa : sic judicia multorum saepe meliora sunt quam uniuscujusque.
g Adhuc magis in differens quod multum : quemadmodum aqua amplior, sic et multitudo paucis magis in differens. Uno autem ab ira obtento, vel ab alia aliqua passione tali, necessarium corrumpi judicium. Ibi autem habent dif-
Præterea multitudo minus subjacet corruptioni, quemadmodum aquæ magna congeries, sic etiam plures quam pauci incorruptibiliores sunt. At cum unus judicat, si ira, vel alia hujusmodi perturbatio vincat, necessarium est judicium
<--- Page Split --->
lire simul omnes impetu ferri et peccare. Sit autem multitudo qui liberi nihil praeter legem agentes, nisi de quibus necessarum deficere ipsam.
corrumpi. Sed in multitudine difficile foret omnes irasci atque errare. Sit autem multitudo liberorum hominum, qui nihil agant praeter legem, nisi in quibus lex ipsa necessario deliriit.
h Si autem non hoc facile in multis, sed si plures sint boni viri et cives, utrum unus magis incorruptibilis princeps, vel magis plures quidem numero, boni autem viri ? an palam quod plures ?
Quod si hoc non facile in pluribus, si plures sint boni viri et cives, utrum incorruptior erit unus in gubernando, vel cum erant plures, et boni omnes? An patet quod plures?
i Sed ii quidem divisiones facient, unus autem sine seditione. Sed ad hoc contraponendum forte, quod studiosi secundum animam sicut et ille unus.
Enimvero plures inter se factionibus contendunt. Unus autem non contendit, sed adversus hoc forsan ponendum est, quod studiosi viri sunt omnes ut ille unus.
k Si itaque plurium principatum, bonorum autem virorum omnium, Aristocratiam ponendum, eum autem qui unius, regnum, eligibilior utique erit in civitatibus Aristocratia quam regnum (et cum potentia, et sine potentia existente principatu), si sit accipere plures similiter.
Si ergo plurium gubernatio, bonorum autem virorum omnium, optimatum dicitur, unius autem regnum, optabilius esset civitatibus ad optimis gubernari quam a rege (et cum potestate, et sine potestate), modo reperiri quacnt plures similiter.
I Et propter hoc forte rege regebantur prius, quia rarum erat invenire viros multum differentes secundum virtutem : aliter, quia et tunc parvas habitabant civitates. Adhuc autem a beneficio instituebant reges, quod quidem est opus bonorum virorum.
Et ob hoc forsan rex ab initio repertus esset, quod difficile erat viros plures excellenti virtute reperiri, praesertim cum tunc civitates parvae forent. Praeterea ob beneficia accepta reges creavere, quod opus est bonorum virorum.
m Quoniam autem evenit fieri multos similes ad virtutem, non adhuc sufferebant, sed quaerebant commune aliquid, et politiam institueruut.
Sed cum postea contingeret, ut plures pari virtute reperirentur, non amplius tolerarunt regem, sed commune quiddam quaerentes Respublicas constituerunt.
n Quoniam autem deteriores facti, opulenti facti sunt a communibus, hinc rationabile factas esse oligarchias. Honorabiles enim fecerunt divitias.
Cum vero deteriores facti, lucrum sibi quaerunt ex gubernatione Rerumpublicarum, paucorum hinc potentiam exortam fuisse credendum est. Honorabant enim divitias.
o Ex iis autem primo in tyrannides transmutabantur.
Ex his vero in tyrannides transire.
p Ex tyrannidibus autem in democratiam. Semper enim ad pauciores ducen-
Ex tyrannis rursus ad plebem. Semper enim ad pauciores redigentes prop-
<--- Page Split --->
tes propter turpe lucrum, fortiorem ipsam multitudinem fecerunt, ut insurgere, et sic fierent democratie. Quoniam autem et majores accidit esse civitates, forte neque facile jam fieri politiam aliam praeter democratiam.
ter quæstus cupiditatem, multitudinem corroboraverunt, ut tandem insurgens multitudo ad popularem statum civitates redegerit. Factis nempe majoribus civitatibus, non facile est ad aliam quam popularem gubernandi speciem remanere.
q Si vero aliquis ponat optimum civitalibus a rege regi, quomodo se habebunt quae de natis ? utrum et genus oportet regnare ? sed genitorum quales quidem contingunt, nocivum. Sed non tradet dominus existens natis : sed non facile adhuc hoc credere. Difficile enim et majoris virtutis, quam secundum humanam naturam.
Sin autem quis ponat optimum esse civitatibus a rege gubernari, quomodo fiet in filiis ? utrum per genus erit successio ? At si natorum qualescunque, perniciosum est, sed non relinquet regnum hujusmodi natis rex, cum id in sua sit potestate : at non facile jam est in hoc fidem habere. Arduum enim ac majoris virtutis est, quam secundum humanam naturam.
r Habet autem dubitationem et de potentia, utrum oportet habere regnaturum robur aliquod circa ipsum, quo possit cogere non volentes obedire, aut qualiter contingit principatum dispensare. Sienim secundum legem sit dominus, nihil agens secundum suam voluntatem praeter legem, tamen necessarium existere ipsi potentiam qua custodiat leges.
Quæstio est etiam, utrum habere debeat, qui regnaturus est, circa se potentiam quamdam, qua possit compellere non parentes, vel quomodo gubernationem exercebit. Si autem habeat potestatem a legibus concessam, et nihil ex voluntate sua faciat praeter leges, tamen necessaria erit sibi potentia, per quam leges tueri queat.
s Forte quidem igitur quae circa regem talem, non difficile determinare. Oportet enim ipsum quidem habere potentiam : esse autem tantam potentiam, ut sit ea quae singulorum et unius et simul plurium major : ea autem quae multitudinis, minor : quemadmodum Antiqui custodias dederunt, quando prafecerunt civitati quemdam, quem vocabant Æsrynnetam vel Tyrannum : et Dionysio, quando petebat custodias, consuluit quidam Syracusanis dare tot custodias.
Forsan quidem de hujusmodi rege non difficile est determinare. Nam oportet ipsum vim habere, sed talem, ut unoquoque separatim, et simul pluribus potentior sit, populo tamen sit impotentior, ut Antiqui solebant custodiam civitatis tradere, quando aliquem Æsrynnetam vocitabant, vel tyrannum : et Dionysio sic postulanti circa habere aliquos custodie causa, consuluit quidam Syracusanis tot esse dandos.
t De rege autem qui secundum suam voluntatem omnio agat, serma instat nunc, et facienda consideratio : qui quidem enim secundum legem rex, non est species regni, sicut diximus. In omnibus enim contingit esse ducatum exercitus perpetuum, puta in democratica et aristocratica, et multi faciunt unum dominum dispensationis. Talis enim quidam prin-
Verum de eo rege qui cuncta ex voluntate sua gerit, consideratio nunc est facienda. Nam ille qui secundum leges dicitur rex, non facit, ut diximus, regiae gubernationis speciem : quia in cunctis Rebuspublicis cadere potest, ut sit quidam ducendo exercitui, quoties civitas bellum gerit, perpetuo praefectus, puta in populari statu, et optimatum guber-
<--- Page Split --->
cipatus est et circa Epidamnum et circa Opuntia : Opuntia autem circa aliquam partum minor est.
natione, pluresque auctoritatem uni committunt belli gerendi. Est autem talis quaedam deputatio apud Dyrrachium, et apud Sipontinos, licet apud Sipontinos paulo constrictior.
n De vocato autem omnimode regno (hoc autem est in quo Rex principatur omnibus secundum suam voluntatem) dicendum. Videtur autem quibusdam neque secundum naturam esse quod dominus sit communium civium unus, ubi consistit ex similibus civitas.
Sed regia illa potestas plenissima, per quam re x omnia ex voluntatesu gubernat, videtur quibusdam non esse secundum naturam, ut unus omnium dominus sit civium, cum ex similibus civitas constet.
x Similibus enim natura idem justum, necessarium, et eamdem dignitatem secundum naturam esse. Quare siquidem inaequales aequale alimentum vel vestimentum habere nocivum corporibus, sic habent et quae circa honores : similiter et inaequale aequales.
Nam similibus natura idem jus esse necessarium est, et eamdem dignitatem secundum naturam. Quare ut parem habere impares alimoniam, aut vestem, nocivum est corporibus : ita et in honoribus res se habet. Similiter ergo et inaequale aequalibus.
y Propter quod quidem nihil magis principari quam subjici, justum est : et vicissim igitur eodem modo : hoc autem jam lex, ordo enim lex. Legem ergo principari eligibilius magis quam civium unum aliquem.
Ex quo non magis praeesse quam subesse justum est, et per vicissitudinem eodem modo. Et haec jam lex, nam institutio lex est. Melius igitur ut lex dominetur quam aliquis civium.
z Secundum eamdem autem rationem hanc utique, si aliquos principari melius, hos instituendum servatores legis, et ministros legum. Necessarium enim esse quosdam principatus, sed non hunc unum esse aiunt justum, similibus existentibus omnibus.
Eademque ista ratione, si quos praeesse oportet, ita sunt praeficiendi, ut custodes legum atque ministri. Necesse est enim esse aliquos magistratus cum potestate, sed non unum hunc debere aiunt in civium paritate.
aa At vero quaecumque non videtur posse determinare lex, neque homo utique poterit nota facere : sed universale lex instituit reliqua justissima sententia judicare, et disponere principes : adhuc autem omnia dirigere dant quodcumque videbitur tentantibus melius esse positis.
Quaecumque tamen videntur per legem quidem terminari non posse, per hominem vero cognosci posse, prudenter cavens lex adjungit, caetera justissima intentione judicari debere per eos qui judiciis praesunt, ac insuper emendare permittit quod videatur conantibus, ut melius disponantur, quam sicut jacet.
bb Qui quidem intellectum jubet principari, videtur jubere principari Deum, et leges: qui autem hominem jubet, apponit
Qui igitur legem praeesse jubent, videntur jubere Deum praeesse, et leges : qui autem hominem jubet praeesse, ad-
<--- Page Split --->
et bestiam : quando enim concupiscentia tale, et furor principatum habuerit, tandem et optimos viros interimet : propter quod quidem sine appetitu intellectus, lex est.
jungit ad bestiam sævam : libido quippe talis est, atque obliquos agit etiam viros optimos, qui sunt in potestate : ex quo mens absque appetitu lex est.
cc ^Exemplum autem artium videtur esse falsum, quod secundum litteras medicari sit pravum, sed et eligibilius uti habentibus artes. Ii quidem enim propter amicitias nihil præter rationem faciunt, sed accipiunt mercedem ægrotos curantes: ii autem in politicis principatibus multa ad affectum et gratiam consueverunt agere. Quoniam et medicos quando suspicantur persuasos ab inimicis perimere propter lucrum, tunc eam quæ ex litteris curam quærent utique magis.
Videtur autem de artibus falsum esse exemplum, quod secundum litteras medicari vanum esset, meliusque fore si possidentibus artem utatur. Nam illi quidem nihil contrarationem peramicitiam agunt, nisi quod recusant mercedem accipere cum sanos fecerint : at in 'magistratibus multa per affectionem et gratiam consueverunt delinquere, cum si de fide medici timeretur, ac suspicio foret ne suscepto ab inimicis pretio necare velit, tunc ex litteris curam magis optaremus.
dd At vero medici ægrotantes inducunt ad seipsos alios medicos : et exercitatores puerorum cum sint in exercitio, inducunt exercitatores disciplinæ, tamquam non potentes judicare quod verum, quia judicarent de propriis et in passione existentes. Quare palam quod justum quæ rentes, medium quærunt : lex enim ipsum medium.
Atqui ægrotantes medici alios ad se medicos vocant, et magistri palæstræ alios magistros, quasi nequeant verum discernere qui de propriis judicant, et in affectu constituti sunt. Quare manifestum est quod justum quærentes, medium quærunt : lex enim medium.
ee Adhuc principaliores et de principalioribus quam hæ quæ secundum litteras leges sunt, quæ secundum consuetudines. Quare si iis quæ secundum litteras homo princeps est securior, sed non iis quæ secundum consuetudinem.
Præterea validiores et de validioribus rebus leges sunt illæ quæ ex moribus proveniunt, quam quæ ex litteris. Quare si minus fallitur homo quam hi qui secundum litteras, non tamen qui secundum consuetudinem.
ff At vero neque facile prospicere multa unum. Oportebit igitur multos esse sub ipso constitutos principes. Quare quid differt hoc a principio mox existere, vel unum consistere hoc modo ?
Atqui nec facile est unum discernere. Opus erit ergo ut plures sint sub eo judicantes. Itaque quid refert hoc statim ab initio providere, vel exspectare ut ipse unus aliis ista committat ?
gg Adhuc, quod et prius dictum est, siquidem vir studiosus, quia melior, principari dignius : uno autem duo boni meliores : hoc autem est quod dicitur : « Sinul duobus venientibus. » Et oratio Agamæmonnis, « Tales mihi sodales, ut non jam principari justum. »
Insuper, quod prius dicebatur, siquidem vir studiosus, quoniam melior sit, præcse debet : uno autem duo boni meliores sunt : hoc enim est quod Homerus ait : « Duo simul euntes. » Et optatio Agamemnonis, « Utinam tales mihidecem consultores adessent. »
<--- Page Split --->
h/ Sunt autem et nunc de quibusdam principatus dominantes judicio, sicut judvi, de quibus lex non potest determinare : quoniam de quibus potuit, nullus dubitat de iis, tamquam non utique optinu lex praeceperit et judicaverit. Sed quoniam haec quidem contingit comprehendi legibus, haec autem impossibilia : haec sunt quae faciunt dubitare, et quaerere, utrum optimam legem principari eligibilius, quam optimum virum ? De quibus enim consiliantur, sunt impossibilium lege constituta esse. Non igitur hoc contradicunt, tamquam non necessarium esse hominem judicantem de talibus, sed quod non unum solum, sed multos. Judicat enim unusquisque princeps eruditus a lege bene.
Sunt autem etiam nunc magistratus cum potestate judicandi de quibusdam, ceu judex, de quibus lex providere non potest : nam de quibus lex determinare potest, nemo dubitaret. Sed cum quaedam comprehendi legibus possint, quaedam non possint, et haec sunt illa quae dubitationem et quaestionem faciunt, utrum melius sit ab optima lege, an ab optimo viro gubernari ? Nam quae in consultationem veniunt, de eisdem ferri legem impossibile est. Non igitur hoc aiunt, quod necessarium sit hominem in hujusmodi rebus judicare, sed quod non unum solum, sed plures : judicat enim unusquisque in magistratu bene, si sit eruditus prinuo a lege.
ii Inconveniensque forte utique esse videbitur, si melius percipiat quis duobus oculis, et duabus auribus judicans, et agens duobus pedibus, et manibus, quam multi multis. Quoniam et nunc oculos multos Monarchae faciunt sibi, et aures, et manus, et pedes. Eos enim qui principatui, et ipsius sunt amici faciunt comprincipes. Non amici quidem igitur existentes non facient secundum Monarchae voluntatem : si autem amici illius, et principatus quoque amicos forte, et similes. Quare si hos aestimat oportere principari aequales, et similes principari aestimat oportere similiter. Quae quidem igitur dicunt dubitantes adversus regnum, fere haec sunt.
Forsan vero absurdum videri posset, si melius cernat duobus oculis, et duabus auribus audiat, et duobus pedibus duabusque manibus agat, quam plures pluribus : cum et nunc quidem reges et tyranni oculos plures sibi comparent, et aures, et manus, et pedes, praeficiendo amicos, et curationem rerum eis committendo : qui nisi sint amici, non faciunt secundum illorum intentionem : si vero sint amici, et status illorum, et personarum, amicus autem par et similis. Quare si eos censet praeficiendos, certe pares ac similes gubernationi praeesse censet oportere. Quae igitur contendentes contra regiam gubernationem aiunt, fere ista sunt.
kk Sed forte haec in aliquibus quidem habent hoc modo, in aliquibus autem non sic. Est enim aliquid natura despoticum, et aliud politicum, et justum, et conferens : tyrannicum autem non est secundum naturam, neque aliarum politiarum quaecumque transgressiones sunt : haec enim fiunt, quae praeter naturam. Sed ex dictis manifestum, quod in similibus quidem et aequalibus, neque expediens est neque justum, unum dominum esse omnium, neque non existentibus legibus,
Sed haec forsan in quibusdam ita se habent, in quibusdam autem non ita. Est enim quoddam natura dominabile, aliud regibile : aliud populare, et justum, et utile. Tyrannicum vero non est secundum naturam, nec ulla aliarum gubernationum, quae rectam transgrediuntur forman : haec enim fiunt praeter naturam. Sed ex his quae dicta sunt, patet, quod in similibus et paribus, nec utile est, neque justum, ut unus sit dominus omnium, neque si non sint leges, neque bonus, bo-
<--- Page Split --->
sed ipsum, tamquam sit lex, neque legibus existentibus, neque bonum bonis, neque non bonis non bonum, neque si secundum virtutem melior sit, nisi modo quodam. Quis autem modus, dicendum. Dictum est autem æqualiter, et prius.
norum : neque non bonorum, non bonus : neque si secundum virtutem sit melior, nisi per quemdam modum. Quis autem iste sit modus, dicendum est. Diximus vero æqualiter et ante.
Il Primo autem determinandum quid sit regnabile, et quid sit Aristocraticum, et quid politicum. Regnabile quidem igitur talis est multitudo, quae nata est ferre genus superexcellens secundum virtutem ad præsulatun politicum. Aristocratia autem multitudo, quae nata est ferre multitudinem potentem regi principatu liberorum ab iis qui secundum virtutem præsidibus ad politicum principatum. Politica autem multitudo, in qua nata est fieri multitudo politica, potens principari et subjici secundum legem distribuentem principatus secundum dignitatem opulentis.
Sed primo determinandum est quid congruat regi, quid optimatibus, quid Reipublicæ. Regibus congruit hujusmodi multitudo, quæ natura apta sit ferre genus præstans virtute ad principatum civilem. Optimatibus vero congruens est multitudo liberorum, quæ nata sit ad ferendum gubernationem eorum qui sunt secundum virtutem primarii. Ad civilem gubernationem autem Reipublicæ congruit ea multitudo, in qua populus innascitur bellicus, qui gubernari possit et gubernare secundum leges et æquitatem, impartiens tenuioribus honores et magistratus.
mm Cum igitur vel genus totum, vel aliorum unum acciderit esse differentem secundum virtutem tantum, ut excedat quae illius, eam quae aliorum omnium, tunc justum est genus hoc esse regale et dominans omnium, et regem unum hunc. Sicut enim dictum prius, non solum sic habet secundum justum quod proferre consueverunt qui politias institurint, et qui Aristocratias, et qui Oligarchias, et iterum qui Democratias : penitus enim secundum excessum volunt, sed excessum non eumdem, imo secundum quod prius dictum est : neque enim occidere, vel fugare, est neque relegare utique talem decens est, neque utile universale subjici secundum partem. Non enim nata est pars excellere ipsum omne. Ei autem qui tantam excellentiam habet, hoc accidit. Quare relinquitur solum obedire tali, et dominum esse, non secundum partem, sed simpliciter.
Quando igitur aut totum genus, aut inter alios unum aliquem ita præcellere contingat, ut unius ipsius virtus major sit aliorum omnium virtute, tunc justum est hoc esse regium genus, et omnium dominari, et hunc unum et regem. Ut enim dictum est prius, non solum id habet justitiam quam præferre solent Rerumpublicarum institutores, et qui optimatum, et qui paucorum potentiam, et qui popularem : omnes enim secundum excellentiam tribuunt, sed excellentiam non eamdem, sed secundum prius dictam : neque interficere, neque in exsilium agere, neque relegare hunc posse decet, neque dignari ut per vices gubernet. Non enim natura fit ut pars superet totum : habenti vero tantam excellentiam hoc accidit. Restat ergo ut huic suadenti pareatur, et potestatem eum habere non per vices, sed simpliciter.
nu De regno quidem igitur quas habet differentias, et utrum non expediat civi-
De regia igitur gubernatione, et quas differentias habeat, et utrum utile sit ci-
<--- Page Split --->
tatibus, aut expediat, et quibus et quomodo, determinatum sit hoc modo.
vitalibus vel non, et quibus et quomodo, in hunc modum determinatum sit.
uu Quoniam autem tres dicimus esse rectas politias : harum autem necessarium optimam esse eam, quae ab optimis dispensatur : talis autem est in qua accidit vel unum aliquem simul omnium, vel genus totum, vel multitudinem excedentum esse secundum virtutem, iis quidem subjici potentibus, iis autem principari ad delectissimam vitam. In primis autem sermonibus ostensum est, quod eamdem necessarium viri virtutem esse, et civis optimae civitatis : manifestum, quod eodem modo, et per eamdem sit vir studiosus, et civitatem instituet utique quis aristocratizatam et regno gubernatam.
Cum vero tres dixerimus esse rectas gubernandi species, harum vero necessarium sit eam esse optimam, quae ab optimis gubernetur : talis autem est in qua contingit aut unum aliquem omnium, aut genus totum, aut multitudinem virtute praestantem gubernare eos qui gubernari valeant, ad eam vitam quae sit maxime expetenda : et in primis libris ostensum est necessarium esse ut sit eadem virtus boni viri, et civis optimae civitatis : patet quod eodem modo, et per eadem fit vir bonus, et civitatem statuet quis ab optimis gubernari, vel a rege.
pp Quare erunt et disciplina et assuetudines eaedem fere quae faciunt studiosum virum, et quae faciunt politicum et regale.
Itaque eadem fere disciplina et iidem mores facient studiosum virum, qui facient civilem et regium.
qq Determinatis autem iis de politica optima, jam tentandum dicere quo nata sit fieri modo, et institui. Quomodo necesse utique facturum de ipsa convenientem speculationem.
Ilis determinatis, conandum jam erit de optima Republica dicere, quemadmodum fiat, et quomodo constituatur. Nam necesse est de illa convenientem considerationem facere.
COMMENTARIUS IN CAP. X.
In hoc capitulo determinat dubitationes circa praedicta. Et dividitur in tres partes, secundum tres dubitationes quas inducit. Primo enim quaerit, utrum melius sit civitati regi Rege vel lege. Secundo, utrum melius sit Regem robur habere ab cogendum inobedientes, vel non, ibi (litt. r), Habet autem dubitationem et de potentia, etc. Tertio quid proprie regnabile sit in unaquaque politia, ibi (litt. il), Primo autem determinandum, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quod lege non potest gubernari civitas : eo quod universalis et universalium est. Secundo objicit in contrarium, ibi (litt. c), At vero et illum semonem, etc.
a Dicit ergo primo, quod homine non melius gubernatur civitas quam lege : quia homo passionibus subjacet, et saepe deducitur ita, amore, et hujusmodi, quod gubernationi civitatis non competit. Et hoc est : Principium autem inquisitionis est hoc, utrum expedit magis ab optimo viro regi, supple, civitatem, vel ab optimis legibus ?
<--- Page Split --->
b Et ponit rationem, quod ab optimo viro, ibi, Videtur itaque putantibus expedire, a Rege regi, id est, ab optimo viro. Cujus dat rationem, ibi, Universale solum leges dicere, supple, videntur, sed non ordinare ad ea quae eveniunt, scilicet in particularibus casibus, tam in communicationibus quam in distributionibus, in quibus quotidiana requiritur experientia quam legislator considerare non potuit : unde videtur quod melius sit regi viro quam lege. Et concludit, ibi, Quare, id est,propter quod in quaecmque arte, scilicet activa, vel factiva, princepari secundum litteras, id est, scriptas leges, miserum. Et causam reddit in V Ethicorum, ubi dicit quod humana ad unam communem regulam redigi non possunt, sed est in eis sicut in regula aedificationis Lesbiae. Lesbia autem insula est, in qua lapides omnes indolabiles sunt ad regulam : propter quod incolae adinvenerunt quod sit plumbea regula, ut cum lapis non posset redigi ad rectitudinem regulae, regula curvetur ad lapidem, ita quod non sit enormis excessus.
Et quod dixit, probat per exemplum, ibi, Et quidem in Legypio post tertium diem nuovere licet medicis : si autem prius, in suo periculo, scilicet medici. Intendit dicere, quod sic est in regimine civitatis, sicut in regimine corporis : in infirmitate enim corporis si est infirmitas in sanguine qui putrescit continue, intelligit medicus morbum omni die et omni hora : si ex phlegmate, intelligit ex putrefactione continua non interpolata : si ex cholera, movebit infirmum in tertium diem : si ex melancholia, movebit in quartum : et sic statuerunt Egyptii, quod medico non liceret movere infirmum ad aliquam diem per diestas et curam, nisi post tres dies : quia tunc expertus est motus omnium humorum : et si ante movet eum secundum alterationem curae et diatae, facit hoc in suo periculo : quia tunc non operatur secundum artem. Similiter videtur esse in politiis : unde sequitur : Manifestum igi-
tur, quod non est quae secundum litteras, id est, scriptas leges, et leges, scilicet universales, optima politica, propter eamdem causam, scilicet quia ut dictum est, actus humani sunt secundum particulares casus emergentes, in quibus saepe oportet civitatem de regimine in regimen transferri.
c Deinde cum dicit, At vero et illum sermonem, etc. statim vadit in oppositum. Et est secunda pars primae partis, in qua duo facit. Primo enim ponit rationes quibus probatur melius esse regi lege quam Rege. Secundo circa hoc objectionem quorumdam excludit, ibi, (litt.d), Sed forte dicet utique aliquis, etc.
In primo ponit rationem prius dictam, scilicet quod homo vincitur et movetur passionibus quibus impeditur a bene regendo. Et hoc est : At vero et illum sermonem universalem oportet existere principibus, scilicet regibus et aliis. Sermo autem iste est : Valentius autem cui non adest quod passionale omnino, quam cui comaturale, supple, est passionibus abduci. Legi quidem igitur hoc non inest, scilicet quod passionibus abducatur, humanam autem animam necesse hoc habere omnem. Ratio talis est. Quodcumque a recto abduci est impossibile, rectius dirigit quam quod passionibus abducitur : lex passionibus non subjacet, et omnis humana anima passionibus subjacet : ergo rectius dirigit lex quam homo.
d Deinde cum dicit, Sed forte dicet utique, etc. excludit responsionem quorumdam, dicens : Sed forte dicet utique aliquis, ut contra hoc consiliabitur, supple, Rex, de singularibus melius, supple, quam lex : et sic melius est regi Rege quam lege.
e Et objicit contra hoc, ibi, Quod quidem igitur necesse est ipsum esse legislatorem, scilicet Regem, et ponere leges secundum quas dirigit id quod consilio in-
<--- Page Split --->
venit, palam, id est, manifestum, supple, est, et sic adhuc lege gubernabitur civitas, sed non dominos, supple, oportet constituere reges : quia transgrediuntur sicut homines passionibus subjecti : quoniam de aliis oportet esse dominos. Et subdit quaest inti illa, sibi, Quacumque non possibile legem judicare vel omnino vel bene. Cujus causa est, quia sunt circa particulares actus, qui novis emergentibus casibus continue occurrunt in civitate. Et sic determinatio redit ad hoc, quod civitas optime regitur lege, nisi sint novi casus particulares, in quibus dominium confertur principi ad judicandum secundum suum arbitrium. Et circa hanc determinationem statim movet dubium, utrum melius sit hoc committere communitati civitatis, vel uni alicui, et objicit ad utrumlibet, primo quod melius sit committere civitati : et ordinat sic quaestionem, ibi, Utrum oportet unum optimum principari vel omnes.
f Etenim nunc convenientes, scilicet in civitate, disceptant, et consiliantur ad invicem, et judicant, scilicet secundum consilia inter se inventa : et haec omnia videntur facere ad hoc quod melius sit committere communitati quam uni. Et dat causam ibi, Hæc autem sunt judicia omnia de singularibus, quæ communitas ex consuetudine judicat senatorum et consulum civitatis. Et ex hoc arguit, ibi, Secundum unum quidem igitur comparatus quicumque forte deterior, est communitate scilicet, quia multi prævalent uno, sicut in ante habitis probatum est. Et ponit rationem, ibi, Sed est civitas ex multis, sicut concenatio, id est, cæna ex multis collecta, comportata, id est, a multis dantibus symbola, pulchrior, supple, est, una et simplici : quia multis dantibus symbola multa congorunt in diversis ferculis : sicut dicitur in cæna Regis Assueri, in qua unusquisque dedit secundum suam dignitatem 1. Et
infert, ibi, Propter hoc et judicat melius turba multa quam unus quicumque : sicut et melius disputabitur omnis quastio a multis quam ab uno.
y Et de hoc ponit aliud exemplum, ibi, Adhuc magis in differens quod multtum, quemadmodum aqua amplior : et est sensus : id quod multum est, magis tendit in differens, id est, in differentes rationes et persuasiones. Et dat exemplum : Quemadmodum aqua amplior, supple, in plura dividitur quam simplex. Et adaptat, ibi, Sic multitudo paucis magis in differens, id est, consilio et ratione plura invenit differentia ex quibus colligitur optimum consilium.
Deinde cum dicit, Uno autem ab ira, etc. ad idem inducit aliam rationem magis ex propriis : quia scilicet facilius corrumpitur unus quam multi. Uno autem ab ira obtelto, vel aliqua alia passione tali, necessarium corrumpi judicium, supple, est. Unde Poeta : « Ira impedit animum ne possit cernere verum. » Ibi autem, scilicet in multitudine, habent difficile simul omnes impetu, supple, ire vel alterius passionis, ferri et peccare. Sed quia posset dici, quod in multitudine plures sunt iracundi, occurrit dicens, ibi, Sit autem multitudo talis et talium, qui liberi, scilicet a passionibus sint, nihil praeter legem aeques, nisi de quibus necessarium deficere ipsam, scilicet legenu, et hoc in quibusdam particularibus casibus.
h Et obviat ad hoc respondendo, et solvit, ibi, Si autem non hoc facile, scilicet invenire talem multitudinem, in multis, tunc 2, supple, quaeratur, si plures sint boni viri et cives, in multitudine scilicet, qui secundum rectam rationem cives sint, utrum unus magis incorruptibilis princeps, vel magis plures quidem numero, supple, sint incorruptibles, boni autem viri, supple, sint magis incor-
<--- Page Split --->
ruptibiles quam unus? an palam, quod plures, supple, sint magis incorruptibiles quam unus ?
i Et statim ostendit aliud periculum quod est in pluribus, ibi, Sed hi quidem, scilicet plures, seditiones 1 facient, unus autem sine seditione. Et sic iterum videtur melius uni committere quam multis. Et iterum contra hoc objicit, ibi, Sed ad hoc, id est, contra hoc, contraponendum forte, supple, est quod studiosi secundum animam, supple, sint illi plures, sicut et ille unus, et non passionibus subjecti.
k Et ex hoc concludit quod principatus plurium bonorum virorum, qui aristocratia dicitur, melior erit regno unius. Et hoc est : Si itaque plurium quidem principatum, bonorum autem virorum omnium, aristocratiam ponendum, supple, sit, sicut dicitur in VIII Ethicorum, eum autem qui unius, scilicet principatum, regnum, supple, sit ponendum, ut ibidem dicitur, eligibilior utique erit in civitatibus aristocratia, quam regnum (et cum potentia et sine potentia existente principatu), cujus tamen contrarium in VIII Ethicorum dictum est, scilicet quod «optima politia sit regnum.» Et contra hoc iterum opponit. Prime enim civitates regebantur rege, et non aristocratia. Et hujus assignat causas, ibi, Si sit accipere plures similiter, scilicet secundum virtutem difficile.
1 Et propter hoc forte Rege regebantur prius, civitates scilicet, quia rarum erat invenire viros plures multum differentes secundum virtutem, supple, ab aliis, sed unus facilius inveniebatur. Et hujus assignat etiam aliam causam, ibi, Aliter, quia et tunc parvas habitabant civitates, ad quarum regimen sufficiebat unus. Et tertiam causam ponit, ibi, Adhuc autem a beneficio instituebant reges, quod quidem, scilicet beneficium, opus est bono-
rum virorum. Et hoc videtur Dominus tangere Luc. (xxii, 25), ubi dicitur, quod Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
m Qualiter autem successu temporis ad hoc corrupti sunt, ostendit subdens, ibi, Quoniam autem evenit, supple, successu temporis, fieri multos similes ad virtutem, non adhuc sufferebant, supple, unum regere, sed quaerebant commune aliquid, et politiam instituerunt, scilicet quae vocatur aristocratia, id est, principatus virtuosorum.
n Deinde cum dicit, Quoniam autem deteriores, etc. ostendit ex hoc qualiter declinaverunt in oligarchiam, dicens: Quoniam autem deteriores facti, supple, sunt postea opulenti facti sunt a communibus, id est, a rebus communitatis, hinc rationabile, supple, est, factas esse oligarchias, id est, principatus paucor umet divitum. Et ponit rationem, ibi, Honorabiles enim fecerunt divitias.
o Et subdit qualiter ex eis declinaverunt in tyrannidem, ibi, Ex iis autem, scilicet oligarchiis, primo in tyrannides transmutabantur : opprimebant enim populum, et deprimebant facultates, ut ditati dominarentur.
p Ulterius dicit, quod ex tyrannidibus mutabantur in democratiam, ibi, Ex tyrannidibus autem in democratiam, supple, transmutabantur. Et ponit causam quomodo sic politiae processerunt, ibi, Semper enim ad pauciores ducentes, scilicet principatum, propter turpe lucrum, supple, primo fecerunt Regem, deinde paucos bonos, postea paucos divites et potentes, deinde tyrannos non nisi turpis lucri gratia regnantes. Et ut hoc civitates a se excluderent, fortiorem ipsam multitudinem fecerunt, scilicet
<--- Page Split --->
civitates, ut consurgeret, scilicet ipsa multitudo contra tales, et, supple, sic, fierent democratiae, id est, principatus populi. Et subdit : Quoniam in hac politia plus perdurabant quam in aliis. Quoniam autem et majores accidit esse civitates, scilicet postea quam in principio, forte neque facile jam fieri politiam aliam praeter democratiam. Et hoc quia populus gaudet esse in libertate.
q Deinde cum dicit, Si vero aliquis ponat, etc. in fine quaestionis primo ponit aliquam objectionem contra eos qui dicunt regnum esse optimam politiam, et dicit : Si vero ponat aliquis optimum civitatibus a rege regi, quomodo se habebunt quae de natis, id est, regum filiis? Utrum etiam secundum genus oportet, et, id est, etiam regnare, scilicet ut patri succedat filius ? Et ostendit hoc nocivum, ibi, Sed genitorum, id est, filiorum, quales quidem contingunt, supple, esse, nocivum, supple, est regnare.
Secundo, ibi, Sed non tradet, etc. opponit etiam in contrarium ponens responsionem quorumdam, et dicit : Sed, supple, dicet aliquis, non tradet Dominus existens, scilicet Rex bonus, natis, supple, malis, regnum. Et huic responsioni obviat, ibi, Sed non facile adhuc hoc credere. Et dat rationem, ibi, Difficile enim, supple, est hoc, et majoris virtutis quam secundum humanam naturam : naturale enim plus est diligere filium, etiam malum, quam extraneum, etiam bonum.
r Habet autem dubitationem, etc. Hic incipit secunda dubitatio, in qua quaerit, quam potentiam oportet dare Regi ad cogendum subjectos. Et dividitur in tres partes. Primo enim quaerit, quae potentia danda sit Regi cuicumque. Secundo, utrum naturale sit Regem super aequales constitui, qui secundum voluntatem regat. ibi (litt. u), De vocato autem omnimode regno, etc. Tertio, utrum melius sit principari secundum leges scriptas, vel utrum
secundum aequalissimas sententias inventas a principibus, ibi (litt. z), Secundum eamdem autem rationem, etc.
Est ergo prima quaestio, quam oportet adjungere Regi potentiam ad cogendum inobedientes. Et hanc solvit per distinctionem. Quod Rex aut regit lege, aut voluntate. Si lege, oportet ei dare potentiam qua quisque cogatur ad legis observationem : si voluntate, tunc periculum est dare tantam potentiam, quod possit occidere bonos quando vellet : sed danda est ei tanta fortitudo ut uno vel pluribus plus possit, paucis tamen , sed nullo modo tanta, quod possit plus in multitudine, propter periculum. Et haec est tota sententia prime partis.
Dicit ergo primo : Habet autem dubitationem, et, id est, etiam de potentia. Et explanat de qua potentia, ibi, Utrum oportet habere regnaturum, scilicet in civitate, robur, ex militia scilicet, aliquod circa ipsum. Et subdit ad quid, ibi, Quo possit cogere non volentes obedire, aut qualiter contingit principatum dispensare. Haec quaestio surgit ex fine decimi Ethicorum, ubi dicit Aristoteles, quod persuasivus sermo in talibus non sufficit, sed oportet adesse coactivum. Et concordat cum eo quod dicitur Eccli. (vii, 6) : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Et quia dupliciter dispensatur regnum, scilicet secundum legem, et secundum voluntatem, subdit dicendo, ibi, Si enim, id est, quamvis enim secundum legem sit dominus, nihil agens secundum suam voluntatem praeter legem, tamen necessarium existere ipsi potentiam qua custodiat, id est, custodiri faciat, leges : et hoc propter dictam causam, scilicet quia sermonl persuasivo oportet adesse coactivum, propter malitiam populi.
s Deinde cum dicit, Forte quidem igitur, etc. incipit determinare quaestionem istam: et determinat, sicut dictum est, dicens : Forte quidem igitur quae circa regem talem, non est difficile determinare, scili-
<--- Page Split --->
cet in eo qui dispensat regnum secundum legem. Et dicit quomodo, ibi, Oportet enim ipsum habere potentiam coactivam , scilicet qua cogat inobedientes : esse autem tantam potentiam, ut sit ea (ablativi casus) quae singulorum et unius et simul plurium major : ea autem quae multitudinis minor. Et hujus ratio est : Quia potest perverti Rex, et tunc bonum est quod multitudo praevaleat ei : aliter enim perverteret civitatem. Et hoc probat a consuetudine Antiquorum, ibi, Quemadmodum Antiqui custodias dederunt quando praefererunt civitati quemdam quem vocabant .Erymnetam, vel tyrannum, scilicet qui reprimeret insolentias Regum et majorum. Quia sicut dicitur Esther (in, 8) ad Assuerum qui optime regnabat : Optime nosti, quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Et propterea etiam dicendum, quia bene rexit, continue habuit circa se Cerethi et Phelethi legiones, qui interpretantur occidentes et vivificantes : quia obedientes tuebantur in vita, transgressores autem puniebant. Ad Rom. (xiii, 3 et 4) : Vis autem non timere potestatem ? Bonum fuc ; et habebis laudem ex illa. Si autem male feceris, time : non enim sine causa glutium portat, ad vindictam malefactorum , laudem vero bonorum t. Et hoc idem probat per aliud exemplum, ibi, Et Dionysio, scilicet Siculorum tyranno et regi, quando petebat custodias, a Siculis scilicet, consuluit quidam, scilicet sapiens, Syracusanis, quae fuit principalis civitas regni sui, dare tot custodias, scilicet quod essent singulis, aut uno pluribus paucis fortiores, minus autem potentes multitudine.
t Deinde cum dicit, De rege autem qui secundum suam voluntatem, etc. accipit alteram partem, scilicet de Rege dispen-
sante regnum secundum voluntatem : et determinat etiam de illo, dicens : De regr autem qui secundum suam voluntatem omnia agat, sermo instat nunc, et facienda consideratio, scilicet quae custodia danda sit illi. Et quare oportet specialiter de hoc determinare, dat rationem, ibi, Qui quidem enim dicitur secundum legem Rex, id est, dispensans regnum secundum legem, non est species regni, sicut diximus, scilicet in VIII Ethicorum, ubi dictum est regnum esse optimam politiam, corrumpi autem in pessimam. In omnibus enim generaliter, supple, politiis, continit esse ducatum exercitus perpetuum, etille dicitur esse regnum, sicut in praecedenti capitulo de distinctione regnorum dictum est, puta in denocratia et aristocraia. Et ponit in exemplo particulari, ibi, Et multi, scilicet in provinciis et civitatibus, faciunt unum dominum dispensationis, qui communi nomine dicitur rex. Talis enim quidam principatus est, et, id est, etiam circa Epidamnium (provincia quaedam est in Graecia) et circa Opunta, quae est pars quaedam illius provinciae. Unde sequitur : Opunta autem circa aliquam partem minor est, id est, minorem Opuntini faciunt dominum dispensationis, qui tamen aliquo modo etiam rex dicitur.
u Deinde cum dicit, De vocato autem omnimode regno, etc. secunda particula istius partis, in qua quaerit utrum in quolibet modo regni, dominus dispensationis possit esse rex secundum voluntatem principans, et dicit : De vocato autem omnimode regno, id est, quocumque modo dicatur regnum (hoc autem est in quo rex principatur omnibus secundum suam voluntatem) dicendum, scilicet quam potentiam et quod robur oportet cum habere. Et objicit adhuc quod nullum ro-
<--- Page Split --->
bur debet habere talis rex, nec debeat esse dominus, ibi, Videtur autem quihusdam neque secundum naturam esse, quae omnes fecit aequales, quod dominus sit communium civium unus, ubi consisit ex similibus, id est, aequalibus, civitus. Et hoc est quod dicit Gregorius, quod « contra naturam est superbire, hominem homini velle praeesse ».
x Et ponit rationem, ibi, Similibus enim natura idem justum necessarium, supple, esse, et eamdem dignitatem secundum naturam, supple, est, esse : et ideo nullus inter tales dominari debet aliis. Et ad hoc indicuit similia, ibi, Quare, id est, propter quod siquidem inaequales, scilicet in complexione et compositione corporum, aequale alimentum vel vestimentum habere nocivum corporibus : sic habent et quae circa honores, scilicet quod aequalibus natura inaequales dantur honores, supple, erit nocivum. Similiter et inaequales, supple, natura, aequales accipere honores, erit etiam nocivum et contra ordinem naturae : aequalibus enim debentur aequalia, et inaequalibus inaequalia.
y Et ex hoc infert, ibi, Propter quod quidem nihil magis principari, quam subjici justum est et vicissim, tales scilicet, aequaliter enim se habent ad invicem et aequali justo et dignitate pollent. Igitur eodem modo, supple, se habent ad invicem, et idem est ordo inter eos ad principandum et subjiciendum. Hoc autem jam lex : ordo enim lex, et inter eos non est ordo nisi aequalitatis. Et ex hoc concludit, ibi, Legem igitur principari eligibilius magis quam civium unum aliquem.
z Deinde cum dicit, Secundum eamdem autem rationem, etc. intrat in aliam quaestionem, scilicet utrum melius sit principari secundum leges scriptas vel
secundum æquissimas sententias inventas a principibus, et est tertia pars hujus. Dicit ergo : Secundum eandem autem rationem hanc ultime, si aliquos, scilicet de civibus principari nullus, supple, est, cum omnes sint æquales, hos instituendum, scilicet ad principandum, servatores legis et ministros legum, scilicet qui legi obediunt et ministrant ad ejus observantiam. Et ostendit necessitatem ad hoc compellentem, ibi, Necessarium enim esse quosdam principatus, scilicet qui sint domini dispensationis communicationum, sed non hunc unum esse aiunt justum similibus existentibus omnibus, id est, dicunt non esse justum quod omnibus similibus existentibus unus sit dominus.
aa Secundo, ibi, At vero quaecumque, etc. adversatur seu vadit in oppositum : quia multa sunt quae lex non determinat, quae emergunt continue : unde dicit : At vero (adversativa conjunctio) quaeumque non videtur posse determinare lex, neque homo utique poterit nota facere : quia hominis non est aequali sibi posse legem ponere. Et quid debeat in talibus, subdit : Sed universale lex instituit reliqua, scilicet quae circa particularia variantur, justissima sententia judicare, et disponere principes, supple, habent. Propter quod etiam principes et legum observatores necessarii sunt. Et ideo in hac secunda parte hujus secunda partis quaerit quid in talibus sit judicativum vel dispensativum justi, utrum intellectus vel lex. Et hoc est : Adhuc autem omnia, supple, de lege judicanda, dirigere dant, scilicet legi, quodcumque videbitur tentantibus, scilicet quia dijudicare, melius esse secundum legem Potysis1, scilicet talis Philosophi qui hoc dixit.
bb Et ponit dictum, ibi, Qui quidem intellectum jubet principari Deum. Hu-
<--- Page Split --->
jus causa ponitur in X Ethicorum, ubi dicit quod intellectus solus est divinum in nobis. Et addit adhuc de dicto Potysis, ibi, Qui autem hominem jubet, supple, principari, apponit et bestiam. Et subdit rationem. Quando enim concupiscentia tale, scilicet bestiale, et furor principatum habuerit, qui etiam est bestialis, tandem et optimos viros interimet, scilicet sicut bestia. Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod quidem sine appetitu, supple, bestiali, intellectus, supple, adeptus, lex est, scilicet secundum quam quis debet principari.
cc Et quia posset aliquis objicere quod in artibus operativis, sicut in medicina, aliquando utilius est operari secundum experta quam secundum artem scriptam, obviat, et dicit, ibi, Exemplum autem artium videtur esse falsum. Et dicit quid : Quod secundum litteras, id est, scripta, medicari sit pravum. Unde etiam actor medicinae dicit quod non oportet multum attendere si aliquis praeter rationem artis curatur, aliquando enim potius casu quam arte : sicut fit in experimentis quae vocantur experimenta.
Doinde cum dicit, Sed et eligibilius, etc. probat per simile, quod licet æquale justum sit inter cives, et æquales sint in dignitatibus honorum, tamen eligibilius est eum in principatu ponere et ad regnum sive dominium dispensationis elevare, qui scit et habet in promptu leges, quam alium : et quod eligibilius est tales plures ponere quam unum. Et hoc probat duobus exemplis, scilicet exemplo medicorum, et exemplo exercitia docentium pueros. Et circa hoc tria facit usque in finem istius partis. Primum est quod eligibilius est uti habentibus artes. Secundo determinat in quibus haec quaestio (scilicet utrum melius sit civitatem regi lege vel viro bono) tenet, et in quibus non, ibi (litt. hh), Sunt autem et nunc de quibusdam, etc. Tertio movet dubium circa determinationem, ibi (litt. kk), Sed forte in aliquibus, etc.
Ratio quam primo inducit, est haec : Eligibilius est uti habentibus artes : quia illi secundum rationem et intellectum artis operantur, et nihil faciunt propter passionem cupiditatis vel alterius passionis : quia in talibus, in omnibus dirigit divinus intellectus. Et hoc maxime necessarium in politicis, quia in eis multa fiunt propter amicitiam, vel propter cupiditatem, vel iram. Et hoc est : Sed et eligibilius uti habentibus artes. Et subdit dictam rationem, ibi, Hi quidem enim propter amicitias nihil praeter rationem faciunt : quod fit propter hoc quod intellectus adeptus divinitus dominatur in eis. Et quia posset aliquis objicere quod medici tales accipiunt mercedes, et sic etiam videntur facere vitium quantumcumque periti sint in legibus. Respondet quod medici non accipiunt nisi curantes. Et hoc est : Sed accipiunt mercedem aegrotos curantes : hoc autem justum est. Qui autem in politicis principantur, multa ad affectum et gratiam consueverunt facere. Et hoc intendit de principantibus secundum voluntatem, non secundum legem : et idcirco necesse est quod lege frænentur, ne impetu passionum pervertant judicia. Et ostendit hoc in simili, ibi, Quoniam et medicos, quando suspicantur persuasos ab inimcis perimere propter lucrum, scilicet eos quos habent in cura, tunc eam quae ex litteris, id est, ex arte scripta, curam quaerent utique magis, et ex illa arguunt medicos quod artem non sequuntur.
dd Quod autem plures tales assumendi sint ad judicium, probat per duo dicta similia, ibi, At vero medici aegrotantes inducunt ad se alios medicos : et exercitatores puerorum cum sint in exercitio, inducunt exercitatores disciplinae, ut ad eorum eruditionem melius erudiant. Et dicit rationem, ibi, Tamquam non potentes, supple, sufficienter, judicare quod verum, scilicet per seipsos. Et subdit, Quia judicarent de propriis et in passione existentes : nemo autem de pro-
<--- Page Split --->
priis bene judicat, et maxime in passione existens. Impetus enim passionis scilicet affectus ad seipsum, impedit ne videat verum, et abducit eum extra limites mentis. Ex hoc concludit, ibi, Quare palum, quod justum quaerentes, medium quaerunt : et sic dicit in Ethicis : « Medium invenire difficillimum est, facillimum autem declinare a medio : » et ideo assumendum esse scientem leges. Et dicit, quod est illud medium, ibi, lex enim ipsum medium : determinando enim justum, determinat et medium : quia justum medium est, ut dicit in quinto Ethicorum.
ee Et adducit adhuc rationem fortiorem, quare plures assumendi sunt ad judicium. Cum enim dispensatio politiae sit in actibus particularibus, qui sunt in consuetudinibus hominum, magis attenditur circa eos consuetudo quam lex : consuetudines autem melius sciunt plures quam unus. Et hoc est : Adhuc prinriapaliores et de principalioribus, negotis scilicet, quam hæ quæ secundum litteras leges, id est, quam scriptæ, quæ secundum consuetudines. Propter quod etiam dicit in I Metaphysicorum : « Quanta vis consuetudinis sit, leges ostendunt, in quibus consuetudo facit credi apologos, id est, falsas responsiones pro veris accipere. » Quare si, id est, quamvis, iis quæ secundum litteras, id est, scriptas leges, homo unus, id est, prinreps est securior, quia in particularibus melius dirigit, sed non in iis quæ secundum consuetudinem, supple, solus, securior est : quia multi melius sciunt consuetudines multorum.
ff Et quia hæ rationes inductæ per simile parum suadent, inducit fortiorem, ibi, At vero neque facile prospicere multu unum, supple, est. Et ex hoc ulterius infert, ibi, Oportebit igitur multos esse sub ipso constitutos principes, scilicet qui vocentur ab ipso in partem sollicitudinis. Et hoc est consilium Jethro (Exod. xviii,
18 et 21 et 22), qui videns judicare Moysen totam multitudinem, dixit : Stulto labore consumeris... Provide autem ex omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam : et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore. Quidquid autem majus fuerit, referant ad te, scilicet quod vires eorum excedit. Et ex hoc infert, quod si sic necesse est principem multos sub se ponere in partem sua sollicitudinis, melius est ut hoc fiat a principio institutionis politiae. Et hoc est : Quare quid differt hoc a principio, scilicet institutionis politiae mox existere, scilicet quod multis committatur, et non uni, vel unum consistere hoc modo, scilicet qui vocet multos in partem sollicitudinis?
gg Et hoc idem ostendit ulterius per rationem efficacem, ibi, Adhuc quod et prius dictum est, scilicet in praehabito capitulo de regno. Siquidem vir studiosus, quia melior, principari dignius, supple, est : uno autem, duo boni meliores : sequitur quod melius erit plures principari quam unum. Et hoc probat per proverbium communiter dictum ibi, Hoc autem est quod dicitur, « Simul duobus venientibus, » supple, melius est adjutorium. Eccle. (vv, 9 et 11) : Melius est duos esse simul quam unum, habent enim emotumentum societatis suae : si dormierint duo, fovebuntur mutuo : unus quomodo calefiet ? Et adhuc ulterius adducit orationem Agamennonis, ibi, Et oratio Agamemnonis, supple, hoc suadet. Agamemnon autem fuit rex magna Graeciae, ut dicit Hieronymus, id est, illius partis Italiae quae quondam magna Graecia dicebatur. Et ponit orationem, ibi, « Tales mihi sodales, supple, dentur, ut non jam principari justum, » supple, mihi sit super eos, hoc est, qui aequaliter mihi digni sint ad principatum.
<--- Page Split --->
hh Deinde cum dicit, Sunt autem et nunc de quibusdam, etc. Quia hæc quæstio, scilicet utrum melius sit principari legem vel bonum virum, non in omnibus tenet, sed in quibusdam, ideo in hac parte ostendit in quibus tenet, et in quibus non. Et est sententia, quod non tenet nisi iis quæ lege non possunt comprehendi : quæ enim comprehendi possunt lege, non est dubium quin melius ea judicentur, quam homine. Et hoc est : Sunt autem et nunc de quibusdam, supple, causis, principatus judicio dominantes, sicut judex, scilicet qui dominus est dispensationis, de quibus lex non potest determinare : quia in particularibus sunt, lex autem non respicit nisi universale justum. Quoniam de quibus potuit, supple, lex determinare, nullus dubitat de iis tamquam non utique lex optime præceperit et judicaverit : et hæc etiam secundum legem optime judicabuntur. Et subdit de aliis, ibi, Sed quoniam hæc quidem contingit comprehendi legibus, hæc autem impossibilia : hæc sunt, quæ faciunt dubitare et quærere, utrum optiman legem principari eligibilius sit quam optimum virum? Et ponit rationem dubitationis, ibi, De quibus enim consiliantur, supple, in talibus, sunt impossibilium lege statuta esse : supple, et ideo, non est illa judicare lege. Non igitur hoc contradicunt : quia quod judicat bonus vir legis peritus, judicat lex, tamquam non necessarium, supple, sit esse hominem, scilicet bonum, judicamtem de talibus, scilicet de quibus judicat lex. Et hujus ratio est, quia homo bonus in lege peritus applicat particularibus quod lex præcipit in universali. Et subdit quod in talibus tenet secunda quaestio, scilicet utrum melius sit judicari per unum vel per plures? Et hoc est : Sed quod non unum solum, supple, eligibilius est judicare, sed multos. Et ponit rationem, ibi, Judicat enim unusquisque princeps eruditus a lege bene.
ii Inconveniensque forte utique essr videbitur, si melius quis percipiat duobus oculis, et duabus auribus judicans, et agens duobus pedibus, et duabus manibus tantum, quam multi multis. Et hoc probat in consuetudine judicantium, ibi, Quoniam et nunc oculos multos monarchæ faciunt sibi, et aures, et manus, et pedes, supple, multos faciunt sibi. Et subdit quomodo, ibi, Eos enim qui principatui, supple, congruunt, et ipsius, scilicet principis, amici sunt, faciunt comprincipes. Et quare amicos faciant, ponit rationem, ibi, Non amici quidem igitur existentes non facient secundum monarchæ voluntatem : et ideo non assumunt tales ad comprincipandum : si autem amici illius, scilicet monarchæ sint, et principatus, supple, etiam sint amici, ita scilicet quod diligant rectitudinem principatus, quoque amicos tales, supple, habet forte, et similes, supple, tot habet. Dicit enim Tullius in libro de Amicitia, quod « amicorum est idem velle et idem nolle : et prima lex amicitie est, ut propter amicum non nisi honesta faciamus. » Et quanto plures tales habet, tanto melius reget. Ex his concludit propositum et quaestionis determinationem, ibi, Quare si hos aestimat oportere principari æquales, et similes, supple, sibi, principari aestimat oportere similiter,sibi scilicet : et hæc recta existimatio est.
Deinde cum dicit, Quæ quidem igitur dicunt, etc. ponit epilogalem conclusionem omnium dictorum in hoc capitulo de dubitationibus regni, dicens : Quæ quidem igitur dicunt dubitantes adversus regimen, scilicet regni, fere hæc sunt. Et dicit fere propter unam dubitationem quam statim movet circa determinata, et solvit. Et est tertia pars hujus partis : et hoc est.
kk Sed forte hæc in aliquibus quidem, scilicet politiis, habent hoc modo, scilicet sicut dictum est, in aliquibus autem non sic. Cujus ratio est, et etiam in littera
<--- Page Split --->
taugitur. Quia in diversis communicationibus diversa sunt justa et conferentia. Et hoc est : Est enim aliquid natura despoticum, quae est communicatio domini ad servum, ut in primo determinatum est, et aliquid politicum, scilicet communicatio aequalium et liberorum, et justum et conferens, scilicet aliud in politico et aliud in despotico. Et ab hac communicatione removet transgressiones, subdons : Tyrannicum autem non est secundum naturam, neque aliarum politiarum quaecumque transgressiones sunt, sicut oligarchia, et timocratia. Et subdit quare sunt transgressiones : Hæc enim fiunt, quae praeter naturam, scilicet quia fiunt non secundum naturam rationis et intellectus hominis, nec sunt communicationes, sed oppressiones. Sed ex dictis manifestum, supple, est, quod in similibus quidem et aequalibus neque expediens est, neque justum unum dominum esse omnium, neque non existentibus legibus, sed ipsum, scilicet dominum, tamquam sit lex, supple, dominari, neque legibus existentibus. Et addit, Neque bonum bonis, supple, bonum unum dominari, neque non bonis non bonum, neque si secundum virtutem melior sit, nisi modo quodam, scilicet ut cum multis aliis dominetur. Quis autem modus sit, scilicet in quo bonum est unum dominari, dicendum in quarto, Dictum est autem aliqualiter, id est, universaliter, et prius.
Il Primo autem determinandum, etc. Hic incipit tertia pars hujus capituli, et quaerit hic, quid sit regnabile. Habet autem duas partes. In prima enim determinat quid sit regnabile, quid aristocraticum, quid democraticum : et diffinit singula. In secunda determinat qualiter haec sint in qualibet politia ad electissimam vitam, ibi (litt. oo), Quoniam autem tres dicimus esse, etc.
Primo igitur diffinit quid sit regnabile, id est, regno aptum, dicens : Primo autem determinandum, est scilicet, quid sit regnabile, et quid aristocraticum, et quid
democraticum. Et manifestat intentionem quaestionis, ut melius intelligatur quid intendit, ibi, Regnabile quidem igitur est talis multitudo, quae nata est ferre genus superrecellens secundum virtutem ad præsulatum politicum. Et dicitur hic regnabile non a rego, sed regno. Rex enim regnativus est, non regnabilis : et cum regnum sit politia et ordo multorum scilicet, ut habitum est in capitulo de regno, quod regnum est politia multorum nobilium et ingenuorum genero, sub uno viro optimo ordinatorum secundum virtutem, propter hoc dicit hic, quod est multitudo quae nata est ferre genus superexcellens secundum virtutem ad præsulatum politicum, id est, principatum. Princeps enim præsidentiam habet super aliquos. Et dictum est in primo hujus scientiae libro, quod nobilis solo genere non est nobilis, nisi domi, nec est nobilis nisi secundum quid : nobilis autem virtute, ubique et simpliciter nobilis est: et ideo superexcellens secundum virtutem.
Et addit diffinitionem aristocratici, ibi, Aristotaria autem secundum quod est politia multorum, est multitudo quae nata est ferre multitudinem potentem regi principatu liberorum, ab iis qui secundum virtutem præsidibus ad politicum principatum, Aristotaria componitur ab aqtooc quod est optimus, et xpatoo quod est potestas : unde multitudo quae vult et nata est regi secundum virtutem et a virtuosis, talis institutio multitudinis et ordo, est politia quae vocatur aristocratia.
Diffiniens autem politicum dicit, ibi, Politica autem multitudo, supple, est, in qua nata est fieri multitudo politica, civium scilicet, potens principari et subjici secundum legem distribuentem principatus secundum dignitatem opulentis. Opulentis autem addit propter hoc quod in secundo libro, capite de cire, dixerat civem esse, qui ex dignitate et libertate potest participare principatu consiliativo et judicativo secundum azaazaziv vitae, id
<--- Page Split --->
est, per se sufficientiam : per se autem sufficiens non est nisi opulentus sit, quia aliter propter indigentiam corrumperet judicium.
mm Et quod dixit in universali, per singula exsequitur et exponit, et primo de regnabili, ibi, Cum igitur vel genus totum, vel aliorum, id est, aliquorum, si non potest esse omnium, unum acciderit esse differentem secundum virtutem, ut excedat illius, scilicet virtus eam, scilicet virtutem quae aliorum omnium, tunc justum est genus hoc esse regale et dominans omnium, et regem unum hunc, scilicet qui optimus est in tali genere. Et ponit rationem, ibi, Sicut enim dictum est prius, scilicet capitulo de regno, et etiam in V Ethicorum, non solum sic habet secundum justum, id est, secundum ordinem justitiae, scilicet quod talis regnet, sed etiam hoc quod proferre consueverunt, qui politias instituunt, id est, non tantum ratio justitiae exigit hoc, sed etiam auctoritas primo instituentium politias hoc probat. Dicunt enim propter virtutem excellentem, hanc politiam quae regnum est, quibusdam attributam fuisse. Et qui Aristocratias, supple, instituerunt, idem dicunt : et qui oligarchias, supple, instituerunt, cum his concordant : et iterum qui democratias, expone sicut prius. Et ponit rationem eos moventem, ibi, Penitus enim secundum excessum volunt, supple, principari eos, sed excessum non eumdem, imo secundum quod prius dictum est, hoc est, excessum virtutis. Et quia ante dictum fuit excellentes personas debere relegari, excludit hoc subdens, ibi, Neque enim occidere vel fugare, neque relegare utique talem decens est, neque utile universale subjici secundum partem, id est, quod virtuosus universaliter subjiciatur virtuoso secundum partem. Et ponit rationem, ibi, Non enim nata est pars excellere ipsum omne, id est, totum. Ei autem qui tantam excellentiam habet, supple, virtutis, hoc accidit, scilicet quod universalis sit secun-
dum virtutem. Et ex hoc concludit propositum, ibi, Quare relinquitur solum obedire tali, debere scilicet, et dominum esse, supple, debere, non secundum partem, sed simpliciter.
m Deinde subdit epilogum dictorum, ibi, De regno quidem igitur quas habet differentias, et utrum non expedit civitatibus aut expediat, et quibus, et quomodo, determinatum sit hoc modo.
oo Deinde cum dicit, Quoniam autem tres dicimus, etc. determinat qualiter dominatio, sicut regnatio, in qualibet istarum politiarum contingit esse ad electissimam vitam. Secundo repetit quoddam dictum in praehabitis, scilicet quod eadem sit virtus civis et civitatis, ibi (litt. oo, circa medium), In primis autem sermonibus, etc. Tertio continuat dicta dicendis, ibi (litt. qq), Determinatis autem his, etc.
Dicit ergo primo : Quoniam autem tres dicimus rectas esse politias, scilicet Regnum, Aristocratiam, et Democratiam. Et dicit rectas, quia transgressiones non sunt rectae. Et facit comparationem inter rectas, ibi, Harum autem necessarium optimam esse eam, quae ab optimis dispensatur, secundum virtutem scilicet. Et determinat quae sit illa, ibi, Talis autem est, in qua accidit vel unum aliquem simul omnium, supple, esse regem, sicut in regno, vel genus totum, sicut dictum est quod assumit sibi amicos et facit comprincipes, ut multos habeat oculos, multas aures, multas manus, multos pedes, quorum utrumque sit in regno, vel multitudinem, sicut in aristocratia et democratia, excedentem esse secundum virtutem, supple, contingit, iis quidem, civibus scilicet, subjici potentibus, scilicet secundum omnem rationem civium, iis autem principari, supple, potentibus, ad electissimam vitam. Dictum est enim in primo, optimam esse politiam, in qua unusquisque vivit ad votum ex politia, quae est ordo principantium et subjectorum.
<--- Page Split --->
Sccundo, ibi, In primis autem sermonihus, etc. repetit ea quae supra dicta sunt, scilicet quod tractatus ut sciatur, sit perfectus, et dicit : In primis autem sermonibus, id est, in secundo, in quo incipit agere de politia, ostensum est, quod omnem necessarium, supple, est, viri rirlutem esse et civis optimae civitatis. Et concludit ex hoc, ibi, Manifestum, supple, est, quod eodem modo et per eamdorn, scilicet politiam, sit vir virtuosus, et civitatem instituet utique quis aristocratizatam, id est, virtute sive ad virtutom ordinatam, et regno gubernatam ad virtutem, scilicet quod optimum est civihus.
pp Postea conclusio sequitur ex praehabitis, ibi, Quare erunt et disciplina, scilicet ad mores, et assuetudines eadem fere, quae faciunt studiosum virum et quae faciunt politicum, et regale. Quia, sicut
ante dictum est, politicum et regale non est, nisi ex institutione virtutis : et ideo dixit in magnis Moralibus, quod scientia virtutum quae traditur in Ethicis, principium est ad scientiam politicam.
qq Tertio, ibi, Determinuitis autem his, etc. his dictis utitur transitu in quo continuat et ordinat dicta dicendis, dicens : Determinatis autem his de politia optima : jam tentandum dicere. Et quid de ea dicendum sit, subdit : Quo nata sit fieri modo et institui. Et explanat in speciali, ibi, Quomodo necesse, supple, sit utique, scilicet tractantem de ipsa, facturum de ipsa convenientem speculationem, id est, ut speculative tractetur et perfecte et convenienter, quomodo observetur in usu civium secundum singulas differentias communicantium, et quibus legibus statuatur et regatur. Et in hoc terminatur sententia tertii libri.
<--- Page Split ---> 
<--- Page Split ---> CAPUT I.
Quæ et qualia in constituenda Republica, politicum considerare oporteat ? et quomodo sibi mutuo opponantur bonæ ac malæ formæ Rerumpublicarum ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a In omnibus artibus et scientiis iis, quæ non secundum particulam fiunt, sed circa genus unum aliquod perfectis existentibus, unius est considerare quod congruit circa unumquodque genus, puta exercitatio corporis qualis quali expediat, et quæ optima. Ei enim qui optime aptus
In cunctis artibus et scientiis, quæ non circa partem, sed circa genus aliquot perfecte existunt, unius est considerare quid cuique conveniat generi, cum exercitatio corporis qualis quali conveniat, et quae sit optima. Optime enim natura disposito, et optime affluenti, optimam con-
<--- Page Split --->
natus et proportionatus, optimam necessarium congruere, et quae plurimis una omnibus. Etenim hoc exercitativa opus est. Adhuc autem si quis non attinentem desideret, nec scientiam eorum quae circa Agoniam, nihil minus exercitatoris disciplinae et gymnastici est praeparare, et hanc adhuc potentiam. Similiter autem hoc et circa medicativam; et navificam, et circa vestitum, et circa omnem aliam artem videmus accidens.
venire necessarium est, et quae plurimis una omnibus. Etenim hoc gymnastica est. Praeterea vero si quis non exactam illam cupiat habitudinem, et scientiam circa certamina, nihilominus magistri Gymnasiorum est hanc potentiam praeparare. Eodemque modo in medicina, et in fabricatione navium, et vestium, et in omni alio artificio videmus contingere.
b Quare palam quod ejusdem scientiae est politiam optimam considerare, quae est et qualis quaedam utique existens, maxime erit secundum votum, nullo impediente extrinsecorum, et quae quibus congruens. Multis enim valde forte impossibile sortiri optimam.
Quare manifestum est, quod ejusdem est scientiae videre, quae optima Respublica, et qualis maxime ad votum foret, nullo externorum eam impediente, et quae quibus conveniat. Nam plures optimam assequi forsan impossibile est.
c Quare optimam simpliciter, et eam quae ex suppositis optimam, non oportet latuisse bonum legislatorem, et eum qui est ut vere politicus: adhuc autem tertiam eam quae ex suppositione. Oportet enim et datam posse considerare, et a principio quomodo utique fiet, et facta quo utique modo salvabitur plurimo tempore. Dico autem, puta si alicui civitati accidit neque optima politia disponi, non abundantemque esse etiam necessariis, neque ea quae contingent ex existentibus, sed quadam pejori.
Itaque et ea quae sit simpliciter optima, et ea quae quantum fieri potest optima, latere non debet legis conditorem, ac vere civilem hominem, ac praeterea tertia quae fit ex suppositione. Nam oportet datam quoque considerare posse, quemadmodum ab initio constituatur, et constituta conservetur quam plurimo tempore. Dico autem, ceu si cui civitati contigerit neque optimam gubernationem habere, neque necessaria illi adesse, neque illis ipsis quae adsint, recte uti, sed aliis deterioribus.
d Præter omnia autem hæc, eam quæ maxime in omnibus civitatibus congruit, oportet cognoscere.
Præter hæc autem omnia eam gubern ationem, quæ omnibus maxime congruat civitatibus, nosse oportet.
e Quomodo plurimi pronuntiantium de politia, etsi alia dicant bene, tamen in optimis peccant: non enim solum optimam oportet considerare, sed etiam possibilem. Similiter autem et faciliorem et communiorem omnibus. Nunc autem ii quidem summam et indigentem multis copiis quaerunt solum, ii autem magis communem quamdam, dicentes eas quæ sint interimentes politias, scilicet Laconicam, vel quam aliam laudamus.
Ut tradunt plurimi eorum, qui de Republica tractant, et si de aliis recte dicunt, de utilibus certe aberrant: non solum enim optimam Rempublicam considerare oportet, sed etiam illam quae in usum cadere possit, et quae sit facilior, et communior omnibus. Nunc autem alii supremam quaerunt solum, multis sane adminiculis indigentem, alii magis communem aliquam tradentes, tollentesque eas quae in usu sunt, Laconicam, vel aliam quamdam commendant.
<--- Page Split --->
f Oportet autem talem induci ordinem ad quem facile existentibus persuadeantur, et possint prosequi, tamquam non sit minus opus corrigere politiam quam instituere a principio, sicut et post addiscere quam a principio.
At enim oportet talem institutionem Reipublicae inducere, ut velint ac possint homines ex his quae sibi adsunt faciliter eam recipere. Nam est non minus difficile corrigere Rempublicam jam institutam quam ab initio instituere, quemadmodum et post discere quam ab initio didicisse.
g Propter quod cum dictis oportet, et existentibus politiis posse auxiliari politicum, sicut dictum est, et prius. Hoc autem impossibile, ignorantem quot sunt species politiae.
Quapropter non solum his, quae libris scriptae sunt Respublicae, verum etiam illis quae revera existunt auxiliari posse oportet civilem hominem, ut diximus. Hoc autem facere non potest, si ignoret quod sint species earum.
h Nunc enim unam democratiam putant quamdam esse, et unam oligarchiam. Non est autem hoc verum. Quare oportet differentias politiarum non latere quot, et quot modis componantur.
Nam nunc quidam putant unam esse popularem, et unam paucorum potentium: quod non est verum. Itaque oportet non latere differentias omnium, et quot sint, et quotupliciter componantur.
i Cum eadem autem hac prudentia et leges optimas videre, et eas quae uniciuque politiarum congruunt. Ad politias enim legem oportet poni, et ponuntur omnes, sed non politias ad leges. Politia quidem enim est civitatis ordo, qui circa principatus, quo modo distribuuntur, et quid dominans politiae, et quid quod finis est communicationis singulis. Leges autem separata significantium politiam, secundum quas oportet principes principari, et observare transgredientes ipsas. Quare palam, quod differentias et numerum necessarium habere politiae uniuscujusque, et ad legum positiones. Non enim possibile est easdem leges conferre oligarchiis neque democratiis omnibus, si quidem plures, et non una democratia, neque oligarchia solum est.
Leges etiam simul cum his consideranda erunt quae sint optima, et quae conveniant unicuique gubernationi. Sunt enim leges omnes ad Rempublicam accomodanda: non autem Respublica ad legem. Est namque Respublica institutio civitatis circa magistratus honoresque publicos, quemadmodum debeant impertiri: et in quo potestas auctoritasque summa debeat consistere: et quid sit finis cujusque societatis. Leges autem earum variae sunt, per quas modus Reipublicae gubernanda significatur, secundum quas debeant illi qui sunt in potestate, imperare et prohibere transgressores. Ex quo patet, quod necessarium est differentias et numerum tenere singularum Rerumpublicarum etiam ad legum positiones. Neque enim fieri potest, ut eadem leges utiles sint paucorum potentia, ac popularibus omnibus, si quidem plures sunt, et non una dumtaxat popularis potestas, neque una paucorum potentia.
k Quoniam autem in prima methodo, politiarum divisimus tres quidem rectas politias, regnum, Aristocratiam, politicam : tres autem harum transgressiones,
Cum vero in praecedentibus dictum sit a nobis tres esse Rerumpublicarum species rectas : regnum, optimalum, et eam quae appellatur Respublica : ac tres earum
<--- Page Split --->
tyrannidem quidem regni, Oligarchiam autem Aristocratiae, Democratiam autem politiae : et de Aristocratia autem quidem in regno dictum est. De optima enim politia considerare idem et de iis est dicere nominibus : vult enim utrumque consistere secundum virtutem diffusam. Adhuc autem quid differant invicem Aristocratia, etregnum, et quando oportet regnum putare, determinatum est prius. Reliquum de politia percurrere ea, quae communi nomine appellatur, et de aliis politiis, Oligarchia, et Democratia, et tyrannide.
transgressiones, et labes : cum regnum in tyrannidem, optimorum autem gubernatio in paucorum potentiam, Respublica autem in popularem statum labatur : et de optimatum gubernatione et regia sit dictum. Nam de optima Republica considerare, idem est ac de illis dicere : vult enim utraque illarum per virtutem caeteris opportunius concurrentibus consistere. Et insuper quid inter se differant regia potestas, et optimorum gubernatio : et quando regia gubernatio putanda sit, determinavimus. Restat nunc, ut de illa quae appellatur Respublica, dicamus, et de caeteris gubernandi formis, et de paucorum potentia, ac de populari statu, et de tyrannide.
I Manifestum quidem igitur et harum transgressionum quae pessima, et secunda quae. Necesse enim eam quidem quae primae et divinissimae transgressionem, esse pessimam. Regnum autem necessarium, aut nomen solum habere, non existens, aut propter multam excellenttiam regis esse, et tyrannidem, pessimam existentem plurimum distare a politia. Secundo autem Oligarchiam : Aristocratia enim distat multum ab hac politia. Mensuratissimam autem Democratiam.
Patet igitur harum transgressionum, quae deterrima sit, quae ut secunda. Necesse est enim primae et divinissimae trans-gressionem esse deterrimam. Regiam quippe gubernationem necesse est, aut nomen habere solum, cum non sit, aut propter magnam illius qui regit excellentiam esse. Ex quo fit tyrannidem deterrimam existere, ac plurimum a recta specie gubernandi abesse. Secundo autem loco paucorum potentiam : nam optimorum gubernatio multum ab hac specie distat. Maxime vero mediocrem esse popularem statum.
m Jam quidem igitur pronuntiavit et quidam priorum sic, non tamen in idem nobis aspiciens. Ille quidem judicavit omnibus quidem existentibus eipeixei, puta Oligarchiam bonam et aliis pessimam Democratiam, pravarum autem optimam. Nos autem totaliter has vitiatas esse dicimus : et meliorem quidem Oligarchiam aliam alia, non bene habet dicere, minus autem pravam. Sed de tali quidem judicio dimittatur nunc.
Fuit et prius quidam qui isto modo tradidit, non tamen in idem aspiciens nobiscum. Ille enim existimabat specierum omnium, quae recte ceu paucorum potentiae sane essent, et aliarum, deterrimam esse popularem, improbarum vero, optimam. Nos autem eas quae transgrediuntur, aberrare omnes dicimus : nec paucorum potentia, quod melior sit altera quam altera, recte dicitur, sed quod minus improba. Verum de his nunc discutere omittamus.
n Nobis autem primo dividendum est, quot sunt differentiae politiarum : siqui-
Est autem nobis primo distinguendum quot sunt differentiae Rerumpublicarum.
<--- Page Split --->
dum sunt species plures Democratiae et oligarchiae. Deinde quae communissima et quae eligibilissima post optimam politam, et utique si qua alia contigerit Aristocratia, et consistens bene, sed pluribus congruens civitatibus quae sit. Deinde et aliarum quae quidem eligibilis. Forte enim iis quidem necessaria Democratia magis quam Oligarchia, iis autem haec magis quam illa. Post hoc autem quomodo oportet instituere volentem has politias. Dico autem democratias secundum unamquamque speciem, et iterum oligarchias. Tandem autem post haec omnia, quando fecerimus breviter contingentem memoriam, tentandum supervenire quae corruptiones, et quae salvationes politiarum, et communiter et sigillatim uniuscujusque, et propler quas causas haec maxime fieri nata sunt.
Si quidem plures sunt species popularis
gubernationis, ac paucorum. Deinde quae communissima et optabilissima sit post optimam Rempublicam : et si quae contingit alia ad optimalum naturam declinans recte constituta, et quamplurimis congruens civitatibus, quamam ista sit. Deinde aliarum, quae a quibus expelenda. Forsan enim quibusdam necessaria est popularis gubernatio magis quam paucorum potentia : quibusdam vero haec magis quam illa. Deinde quemadmodum dispositum esse conveniat illum, qui velit has gubernationes recipere. Dico autem popularem secundum singulas species, ac rursus paucorum potentiam. Tandem vero omnium istarum cum facta fuerit breviter mentio, conandum erit referre quaenam labes, et quae conservationes sint, et communiter omnium, et particulariter unusquisque, et per quas causas illas maxime evenire contingat.
COMMENTARIUS IN CAP. I.
Hic a quarto usque ad septimum triafacit Aristoteles, secundum quae, in tria dividitur haec pars. In hoc enim quarto exsequitur divisiones politiarum quas in genere ante determinavit, in species determinatas. Sed quia aliquando transmutantur politiae, ideo secundo determinat de transmutatione politiarum, scilicet in quinto qui incipit, ibi (lib. v, cap. 1, a), De aliis quidem igitur, etc. Sed quia ad omnem politiam requiritur consiliativum dominans politiae, et ordo principatus, et praetorium, ideo exsequitur de his in sexto qui incipit, ibi (lib. vi, cap. 1, a), Quot quidem igitur differentiae, etc.
Iste quartus dividitur in tres partes. In prima tangit causas subdivisionis in
species politiarum in genere. In secunda dicit ordinem principatuum, ibi (cap. 13, a), Circa institutiones autem principatuum, etc. In tertia determinat de judicativo et praetoriis, ibi (cap. 14, a), Reliquum autem trium dicere, etc.
Prima harum adhuc subdividitur in tria, ita quod in prima parte dicit causas subdivisionis politiae in species specialissimas. In secunda ostendit quae sit optima, ibi (cap. 9, a), Quae autem sit optima, etc. In tertia determinat quae politia quibus expediat, ibi (cap. 10, a), Quae autem politia quibus, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim praemittit causam divisionis in species in genere. Secundo hoc specialiter ostendit in democratiis, ibi (cap. 4, a), Quod autem sint et democratiae species, etc.
In hoc primo capitulo quinque dicit. Primum est subdivisio politiae in species : hoc enim primo considerandum est. Secundum, quod oportet considera-
<--- Page Split --->
re, cui civitati quælibet politia congruat, ibi (litt. d), Præter omnia autem haec, etc. Tertium, quod oportet cognoscere, quæ leges cui politiæ conveniant, ibi (litt. i), Cum eadem autem hac prudentia, etc. Quartum est comparatio transgressionum ad politias, ibi (litt. k), Quoniam autem in prima methodo, etc. Quintum est, quod licet omnes transgressiones vitiatæ sint, tamen una multo melior est quam alia, ibi (litt. l), Manifestum quidem igitur et harum, etc.
a In prima parte primo utitur quadam generali propositione, scilicet quod in omnibus artibus et scientiis in quibus consideratur aliquod commune totum et non particulare individuum, consideratio perfecta non est, nisi illud commune totum deducatur in ultimas partes, et consideretur quæ sunt propria accidentia uniuscujusque partis. Quia, sicut dicit in principio de Anima 1, secundum quas diffinitiones non contingit cognoscere proprias passiones ejus quod quid est, facile de ipsis manifestum quod logicæ et vanæ sunt omnes. Et ideo cum politiæ in præhabitis determinate sint in communi, oportet subdividere in specialissimas partes quamlibet, et propria accidentia sive passiones uniuscujusque considerare : sine hoc enim non erit perfecte tradita ars vel scientia.
Et hoc est : In omnibus artibus et scientiis iis quæ non secundum particulam fiunt : quia si secundum particulam fierent, non esset ulterius dividere : sed circa genus unum aliquod, id est, commune subjectum perfectis existentibus, supple, scientiis et artibus, minus 2 est considerare, id est, imperfectum est, quod congruit circa unumquodque genus : quia per hoc non scitur nisi in universali, hoc autem non est scire nisi in potentia et non in propria natura, sicut dicit in secundo Priorum. Et ideo oportet quod
scientia uniuscujusque ducatur usque in propriam naturam. Et dat exemplum, ibi, Puta exercitatio corporis qualis quali expediat et quae optima, supple, non est considerandum in universali. Et subdit rationem, ibi, Ei enim qui optime aptus natus et proportionatus, supple, est, secundum naturalem potentiam, scilicet ad actum illius exercitationis, optimam necessarium congruere, supple, est. Sicut verbi gratia, qui longa et gracilia crura habet, ad cursoriam : et qui dura ossa et brachia agilia, ad pugillatoriam et militarem. Et ex hoc universaliter infert, ibi, Et quæ plurimis una omnibus, id est, quando in aliqua potentia naturali ad unum actum alicujus exercitationis multi conveniunt, una exercitativa illis competit. Et subdit rationem, ibi, Etenim hoc exercitativæ opus est, sicut nautica (ut dicit Eustratius super Ethica Aristotelis, libro I) iis competit qui natura habent, quod vias bene imaginentur secundum plagas cæli. Et sagittaria competit iis qui ad radium oculi secundum lineam directam finem sagittæ sciunt dirigere ad metam tangendam, sicut dicitur de Domitiano Cæsare, quod expansa manu in pariete sagittis replovit omnes intercapedines digitorum absque tactu alicujus eorum. Et ideo dicit Plato, quod notanda sunt opera puerorum, quia frequentius dant se exercitationibus quarum habent naturalem potentiam : et si illis applicantur, in illis perfectiores efficiuntur.
Et subdit, per oppositum confirmans rationem, ibi, Adhuc autem si quis non attinentem desideret, nec habitum, nec scientiam eorum quæ circa agoniam, supple, consequetur : frustra enim laborat, qui conatur contra potentiam naturalem. Et quod dixit, adaptat, ibi, Nihil minus exercitatoris disciplinæ et gymnastici est præparare, scilicet ut cuique aptetur illa exercitatio ad quam naturali poten-
<--- Page Split --->
liu dispositus est, et hanc adhuc porotiam. Et inducit hoc in aliis, ibi, Similiter autem hoc et circa medicativam, scilicet ut illa aptetur ei qui potentiam habet considerandi diversitatem complevionum, et quae medicamenta prosunt unicuique secundum complexionem et locum et tempus, et navificam, ut scilicet aptetur ei sciens considerare vias et removere a Scylla et Charybdi et aliis periculis, sicut dicit in Ethicis 1 quod suadebat Calypso. Et inducit ulterius, ibi, Et circa vestitum, sartoriam quae optanda est ei qui scit aptare vestes decentes cuilibet, secundum figuram corporis. Et ex his accipit universale, ibi, Et circa omnem aliam artem videmus ucidens, illud idem scilicet, quod quaelibet ars et scientia aptatur habenti aptitudinem ad eam.
b Ex omnibus his infert a simili, quod etiam politia aptanda est cuilibet secundum sibi expediens et aptitudinem, ibi, Quare palam quod ejusdem scientiae est politiam optimam considerare quae est secundum diffinitionem, et qualis quaedam utique existens maxime erit, scilicet secundum passiones et accidentia, secundum votum, supple, uniuscujusque, nullo impediente extrinsecorum, id est, quod omnia in se contineat quae faciunt ad vivere secundum votum : et ulterius, quae quibus congruens, supple, sit. Et ponit rationem, ibi, Multis enim valde forte, scilicet diversarum civitatum, impossibile sortiri optimam, scilicet unam et eamdem : quia quae congruit civibus unius civitatis, non congruit civibus alterius, sicut infra dicet.
c Ex his concludit, ibi, Quare optimam simpliciter, scilicet politiam, et cum quae ex suppositis optimam, non jportet latuisse bonum legislatorem. Et vocat optimam simpliciter, quae est scundum virtutem perfecta. Optima ex
suppositis, quae demonstratis et suppositis his civibus sic communicantibus rei, sicut dicit in Ethicis, quod non bonus sutor qui ex optimo corio facit optimum calceum, sed ille qui ex quolibet dato corio facit meliorem qui fieri potest. Et addit quis sit ille legislator : Et cum, scilicet legislatorem, qui est ut vere politicus, id est, politias perfecto sciens : sicut enim dicit id Ethicis : « Non omnia haec possunt redigi ad perfectam regulam : et ideo debent redigi ad regulam Lesbiae aedificationis. Lesbia enim insula est, in qua omnes lapides indolabiles sunt : et ideo utuntur regula plumbea, ut si lapis non possit redigi ad rectitudinem regulae, regula curvetur ad lapidem. »
Adhuc autem tertiam, supple, oportet eum considerare. Et dicit quae : Fam quae ex suppositione, id est, quae computit his suppositis civibus sic communicantibus. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim et datam posse considerare, scilicet ipsum legislatorem. Et subdit quae consideranda sunt in ipsa, ibi, Et a principio quomodo utique fiet, id est, instituatur, et facta quo utique modo salvabitur plurimo tempore, scilicet ne per seditiones corrumpatur. Et explanat quod dixit, ibi, Dico autem, exponendo scilicet, puta si alicui civitati accidit neque optima politia disponi. Et ponit causam, ibi, Non abundantemque esse etiam necessariis, neque ea quae contingent ex existentibus, supple, posse potiri : quia pauperes sunt, et victum laboribus quaerunt : ideoque communibus intendere non possunt : sed quadam pejori, scilicet politia pauperum, qui sine communicatione esse non possunt. Unde oportet politicum intendere qualiter illam etiam ordinet ut in concordia vivant.
d Deinde cum dicit, Praeter omnia untem haec, etc. ostendit quod non sufficit etiam in singulis politiis considerare commune, sed quid cuilibet expedit. Et
<--- Page Split --->
circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod oportet considerare cui civitati quælibet politia congruat. Secundo arguit insufficientiam aliter considerantium et tracantium, ibi (litt. e), Quomodo plurimi pronuntiantium, etc. Tertio enumerat species politiarum, ibi, (litt. h), Nunc enim unam democratiam, etc.
Dicit ergo primo : Præter omnia autem hæc, supple, quæ dicta sunt, eam quæ maxime in omnibus civitatibus congruit, oportet cognoscere. Et intelligit in omnibus sigillatim, ita quod in qualibet : quia quæ congruit in una, non congruit in alia civitate.
e Secundo, ibi, Quomodo plurimi, etc. hic arguit sufficientiam tractantium de politiis, et dicit : Quomodo plurimi pronuntiantium, id est, tractantium de politia : et si, id est, quamvis alia, id est, quædam dicant bene, tamen in optimis peccant. Et vocat optimas, magis ad propositum pertinentes, scilicet quæ supposita et data conveniunt civitati. Propter quod sequitur : Non enim solum optimam, simpliciter scilicet, oportet considerare : sed etiam possibilen, id est, quam possibile est inducere hos cives hujus civitatis. Similiter autem oportet considerare et faciliorem et communiorem omnibus : quia ad illam facilius inducuntur cives. Et ex hoc sumit occasionem arguendi non sic considerantes, ibi, Nunc autem ii quidem, scilicet legislatores, summam, scilicet politiam, et indigentem multis copiis quærunt solum, et in hoc peccant : quia multæ civitates sunt quæ copiam habere non possunt, tum ad militiam, tum ad sumptus principum. Ii autem, id est alii legislatores, magis communem quamdam, scilicet politiam, dicentes eas quæ sunt interimentes politias, id est, docent in communi qualiter politia instituenda sit, et negligunt hanc vel aliam hujus et illius civitatis, cum sermones universales et communes in moribus hominum sint inutiles, ut præhabitum est, particulares au-
tem magis utiles et veri. Et dat exemplum in particularibus, ibi, Scilicet Laconicam, id est, politiam Laconicae civitatis, quæ civitas est Graecia, quæ nunc Lycaonica dicitur : vel quam aliam laudamus, scilicet alterius civitatis politiam, illam negligunt : quia in particulari non tractant.
f Et docet corrigere hoc vitium, ibi, Oportet autem talem induci ordinem, scilicet politiae, ad quem facile existentibus, id est, suppositis et datis facultatbus civium persuadeantur, scilicet cives, et possint prosequi, salvando eam scilicet, et continendo ne corrumpatur. Et hujus dat exemplum, ibi, Tamquam non sit minus opus corrigere politiam quam instituere a principio, id est, quod tanta virtutis est politiam institutam corrigere et salvare continue, quanta instituere primo et ordinare. Unde Horatius :
Non minor est virtus quam quaerere, parta [tueri.
Et dat exemplum, ibi, Sicut ejusdem virtutis est vel non minoris post addiscere, id est, doctrinam acquirere, quam addiscere a principio, id est, quam proficere in iis quæ aliquis didicit a principio. Ejusdem enim virtutis accipere primo principia per doctrinam, et ex principiis acceptis procedere ad conclusiones ipsa principia consequentes.
g Et hoc concludit, ibi, Propter quod cum dictis, scilicet in communi de principiis politiarum, oportet et existentibus politiis, scilicet in qualibet data civitate, posse auxiliari politicum, sicut dictum est, et prius. Et intendit, quod oportet politicum auxiliari, et scire qualiter salvetur politia instituta, et corrigatur corrupta. Qualiter autem fiat, subdit, ibi, Hoc autem impossibile est ignorantem, supple, facere, quot sint species politiae.
h Et subdit causam erroris, ibi, Nunc enim unam democratiam putant quam-
<--- Page Split --->
dam esse, et unam oligarchiam. Non est autem hoc verum. Quare oportet differrentias politiarum non latere, quot scilicet sint, et quot modis componantur : et est finis secundae partis capituli.
i Deinde cum dicit, Cum autem eadem hac prudentia, etc. ostendit quod oportet cognoscere quae leges cui politia conveniant, et dicit : Cum eadem autem hac prudentia et leges optimas videre, supple, oportet politiarum, et eas, scilicet leges, quae unicuique politiarum congruant : quia aliter ad particulare non congrueret sermo. Et ponit rationem, ibi, Ad politias enim oportet leges poni, et ponuntur omnes : quia (sicut praehabitum est) lex est ordo politia, et hujus politia haec lex : sed non politias ad leges, supple, oportet poni. Cujus ratio est : Politia quidem enim est civitatis ordo. Et subdit, Qui ordo circa principatus, quomodo distribuantur, et quid dominans politia, et quid quod finis est communicationis singulis politiis. Et hoc totum est in particularibus. Leges autem separatae, quae de universali sunt, supple, sunt leges significantium politiam, secundum quas, scilicet leges, oportet principes principari, et observare transgredientes ipsas, scilicet leges, ut puniantur. Ex his concludit, ibi, Quare palam, quod differentias et numerum necessarium, supple, est, habere politiae uniuscujusque et ad legum positiones, id est, qualiter ponantur ad legem. Et ponit rationem, ibi, Non enim possibile est easdem leges conferre oligarchiis neque democratiis omnibus : siquidem plures, et non una democratia, neque oligarchia solum est. Cujus ratio est, quia impossibile est plures principatus eisdem legibus regulari : et est finis tertiae partis capituli.
k Deinde cum dicit, Quoniam autem in prima methodo, etc. agit de comparatione transgressionum ad politias, dicens: Quoniam autem in prima methodo poli-
tium, id est, in tertio discrimus tres quidem rectus politius (et enumerat eas Regnum, Aristocratium, et politiarum : tres autem transgressiones harum, Tyramidem quidem Regni, Oligarchiam autem Aristocratiae, Demorurdium autem politiae, scilicet quae democratia dicitur. Et de Aristotaria autem quidem in Hogno, id est, in capitulo de Regno dictum est. De optima enim politia, idem et de iis est dicere nominibus, id est, de diffinitione horum omnium. Quia tunc dicetur de optima politiarum. Et hoc totum dictum est in IV Ethicorum. Et ponit rationem, ibi, Vult enim utrumque, scilicet Regnum et Aristocratiam, consistere secundum virtutem diffusam in multitudinem, cujus scilicet est politia. Regnum enim est virtus infusa in multitudinem ingenuorum et nobilium. Aristocratia in multitudinem virtuosorum et honorabilium. Democratia autem in populum, cujus ordo est : et haec sunt consideranda. Adhuc autem quid differant invicem Aristocratia et Regnum, et quando oportet regnum putare, determinatum est prius, scilicet in tertio capitulo de Regno. Reliquum autem de politia percurrere, scilicet restat, ea quae communi nomine appellatur, scilicet quae in communitate sua colligit omnes politias, et de politiis aliis, supple, restat considerare, Oligarchia scilicet, et Democratia, et Tyramide.
I Deinde cum dicit, Manifestum quiden igitur, etc. enumeratis sic politiis et transgressionibus facit comparationem, et dicit omnino eadem quae dixerat in IV Ethicorum, sic: Manifestum quidem igitur et harum transgressionum quae pessima, et secunda qua, supple, est, quae secunda est in malo post illam. Et ponit rationem, ibi, Necesse enim quidem eam quae prima et dicinissimae transgressionem, esse pessimam. Et dat exemplum, ibi, Regnum autem necessarium, aut solum habere existentem significationem nominis, aut propter multam excellentiam Regis, in virtute scili-
<--- Page Split --->
cet, esse, supple, Reguum, et Tyranniden pessimam existentem plurimum distare a politia, scilicet inter omnes transgressiones. Secundo autem oligarchiam, scilicet transgressionem. Aristocratia enim distat multum ab hac politia. Mensuratissimam autem transgressionem, Democratiam. Et hoc totum dictum est in VIII Ethicorum.
m Et dicit quemdam legislatorem hoc idem dixisse, ibi, Jam quidem igitur et quidam priorum pronuntiavit, scilicet legislator ante nos, scilicet quod talis est divisio politiarum et transgressionum, non tamen in idem nobis aspiciens, id est, non per omnia nobiscum concordans. Et ostendit in quo, ibi, Ille quidem igitur, legislator scilicet, judicavit omnibus quidem existentibus, civibus scilicet, IRIXEXETI, id est, justis et bonis, puta oligarchiam bonam esse politiam, quae est principatus paucorum honorabilium, et, supple, judicavit aliis pessimam denocratiam, omnibus scilicet existentibus bonis : tamen pravarum optimam, supple, dixit esse democratiam. Nos autem totuliter hus vitiutas esse dicimus, scilicet transgressiones. Et subdit in alio reprehensionem, scilicet quod non bene fecit comparationem, ibi, Et meliorem quidem oligarchiam aliam alia, cum oligarchia sit corruptio aristocratie, non bene habet dicere, minus autem pravam : sed et de tali quidem judicio dimittatur nunc.
n Deinde cum dicit, Nobis autem primo dividendum, etc. ostendit per divi-
sionem, quomodo inducuntur capitula usque in finem istius quarti, dicens : Nobis autem primo dividendum, quot sint differentiae politiarum. Et hoc statim facit in sequenti capitulo, ibi (litt. a), Ejus quidem igitur, etc. et determinat modum, ibi, Siquidem sunt species plures democratiae et oligarchiae, supple, de quibus determinandum est. Deinde quae communismissa, pluribus scilicet civitatibus, et quae eligibilissima post optimam politiam, quod etiam quaerit in sequentibus, et utique si qua alia contigerit aristocratia, scilicet quam quae dicta est, illud, supple, etiam quaerendum est. Et consistens bene, id est, bene conveniens civibus, sed pluribus congruens civitatitibus quae sit, quaerendum est. Deinde et aliarum quae civibus eligibilis sit. Et dicit necessitatem inquisitionis, ibi, Forte enim in iis quidem necessaria democratia magis quam oligarchia : iis autem, scilicet aliis, haec, scilicet oligarchia magis quam illa, id est, democratia. Post hoc autem, supple, inquirendum est, quomodo oportet instituere volentem has politias. Et exponit, ibi, Dico autem denocratias secundum unamquamque speciem : et iterum oligarchias, scilicet quomodo oportet instituere secundum quamlibet speciem. Tandem autem post omnia haec, quando fecerimus breviter memoriam, supple, de illis, id est, tractatum qui memoriam excitet, tentandum supervenire quae corruptiones et quae salvationes politiarum (quod facit in quinto et sexto) et communiter et sigillatim uniuscujusque, et propter quas causas haec maxime fieri nata sunt.
<--- Page Split --->
Quare tot diversae Rerumpublicarum inveniantur species, et quae sint earum praecipae, tum ex aliorum, tum vero ex propria opinione?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Ejus quidem igitur quod est esse plures politias, causa : quia omnis civitatis sunt partes plures numero. Primo quidem enim ex domibus compositis videmus omnes civitates : deinde rursus hujus multitudinis, hos quidem opulentos, necessarium esse, hos autem egenos, alios autem medios : et opulentorum autem et egenorum haec quidem arma exercens, haec autem sine armis. Et hunc quidem populum videmus agricultores esse, hunc autem circa forum occupatos, hunc autem banausum.
Ut igitur sint plures Rerumpublicarum species, illa est causa, quod cujusque civitatis partes sunt plures. Videmus enim primo ex domibus constare civitatem : deinde rursus ex hac multitudine, alios esse divites, alios pauperes, alios medios : divitumque et pauperum partem esse bellicam, partem imbellem. Et rursus ex plebe partem agrorum culturae esse deditam videmus, partem mercaturae, partem opificiis et sordidis ministeriis.
1
b Et insignium 1 sunt differentiae, et secundum divitias, et magnitudines substantiae : puta secundum nutritiones equorum, hoc est non facile non divites facere. Propter quod quidem in antiquis temporibus, quibuscumque civitatibus, in equis potentia erat, oligarchiae apud istos erant : utebantur autem ad bella equis ad vicinos, velut Eretrii, et Chalci-
Nobilitatis quoque differentiae sunt secundum opulentiam et magnitudinem census. Sunt enim alii equites, quod munus nemo faciliter supportare potest, nisi sit dives. Itaque antiquis temporibus quaecumque civitates equestri potentia excellebant, in his paucorum potentia gubernabat. Equitatu autem bella contra finitimos exercebant, ceu Eretricenses, et
<--- Page Split --->
dii, et Magnetes qui sub Mæandro, et aliorum multi circa Asiam.
Chalcidenses, et Magnesii qui sunt super Mæandro, et aliae plures Asiaticarum civitatum.
c Adhuc cum iis quae penes divitias, differentiae sunt, haec quidem secundum genus, haec autem secundum virtutem, et si quid utique tale alterum dictum est esse civitatis pars in iis quae circa aristocratiam : ibi enim divisimus ex quot partibus necessariis est omnis civitas.
Praeterea sunt aliae quam juxta divitias nobilium differentiae : quosdam enim genus, quosdam virtus extollit, et si quid aliud tale civitatis partem esse dictum est, ubi de optimatibus tractavimus : ibi namque distinximus quot ex partibus necessariis omnis constat civitas.
d Harum enim partium aliquando quidem omnes participant politia, aliquando autem pauciores, aliquando autem plures.
Et hæ quidem partes quandoque concurrunt omnes ad Rempublicam gubernandam, quandoque pauciores, quandoque plures.
e Manifestum igitur, quod plures necessarium est esse politias specie differentes ab invicem. Etenim hæ partes differunt specie a seipsis. Politia quidem enim principatuum ordo est : hunc autem distribuunt omnes, vel secundum potentiam participantium, vel secundum quamdam ipsorum communem æqualitatem, dico autem, puta cegnorum vel opulentorum, vel communem quamdam amborum. Necessarium ergo politias esse tot, quot quidem ordines secundum excellentiam sunt et secundum differentias partium.
Patet igitur, quod necesse est plures Respullicas esse inter se differentes speccie. Nam et hæ partes earum inter se species differunt. Respullica est institutio gubernatorum : hanc vero distribuunt omnes, vel secundum potentiam eorum qui participes sunt, vel secundum aliquam æquitatem communem, dico .autem, veluti tenuiorum, et opulentorum, vel communem aliquam amborum. Necessarium est ergo Respullicas tot esse, quot sunt institutiones circa earum supereminentias, secundum differentiam partium.
/ Maxime autem videntur esse duæ, quemadmodum de ventis dicitur, ii quidem Australes, ii quidem Boreales, reliqui autem horum prætergressiones, sic et politiarum duæ, populus et oligarchia : aristocrati am enim ponunt speciem oligarchiæ tamquam existentem quamdam oligarchiam, et eam quæ vocatur politia, democratiam, sicut in ventis Zephyrum quidem Boreæ, Austri autem Eurum. Similiter autem habet et circa harmonias, ut aiunt quidam : etenim ibi ponunt duas species, Doricam et Phrygiam : alias autem coordinationes, has quidem Doricas, has autem Phrygias vocant. Ma-
Maxime vero duæ videntur esse, quemadmodum de ventis dici solet, alios quidem esse Boreales, alios Australes, cæteros autem ventos horum esse excessus : sic etiam Respullicas duas esse, popularem scilicet et paucorum potentiam : nam optimates speciem esse paucorum potentium, posuere, et eam quæ vocatur Respullica, dicebant esse popularem, quemadmodum de ventis Zephyrum quidem Borealem, Eurum autem Australem. Eodemque modo in harmoniiis, ut quidam tradunt : nam et in illis posuerunt duas species, unam Doricam, alteram Phrygiam, cæteras vero omnes, vel ad
<--- Page Split --->
. vino quidem igitur consueverunt ita exislinare de politiis.
Doricam, vel ad Phrygiam referri. Maxime quidem igitur consueverunt de Rebuspublicis sic existimare.
g Verius autem et melius, ut nos divisinus, duarum, aut unius existentis bene institutae, alias esse transgressiones, has quidem bene contemperatae harmoniae has autem optimae politiae. Oligarchias quidem eas quae duriores et magis despoticae : remissas autem et molles, democratias.
Sed certe verius ac melius est, ut nos divisimus, duarum vel unius recte constitutae, caeteras esse transgressiones, ut probe temperatae harmoniae, sic etiam optimae Reipublicae. Ad paucorum quidem potentiam inclinant, quae duriores sunt ac magis violentae : quae vero remissae, et molles, ad popularem statum.
h Non oportet autem poni democratiam (sicut consueverunt quidam) nunc simpliciter ita ubi dominans multitudo. Etenim in oligarchiis et ubique amplior pars dominans. Neque oligarchiam, ubi domini politiae pauci. Si enim essent qui omnes mille et trecenti, et horum ipsi mille divites, et non traderent de principatu ipsis trecentis et pauperibus liberis existentibus, et quantum ad alia similibus, nullus utique diceret democratizare istos. Similiter autem et si pauperes quidem pauci essent, valentiores autem divitibus pluribus existentibus, nullus utique oligarchiam appellaret, neque talem, si aliis existentibus divitibus non attinerent honorem.
Neque vero popularis ita simpliciter ponenda est, ut quidam ponunt, ubi multitudo dominatur. Nam et in paucorum potentiis, et ubique major pars praevalet. Etenim si essent universi mille trecenti, et horum mille forent opulenti, neque partem gubernationis darent trecentis illis pauperibus ingenuis, ac in caeteris paribus, nemo certe diceret hanc esse popularem. Eodemque modo si pauci quidem inopes in civitate plus possent quam multi et opulenti, nec honores illis impartirentur, nemo utique diceret hanc esse speciem, quae appellatur paucorum potentium.
i Magis igitur dicendum, quod 8tμoç quidem est quando liberi fuerunt domini, oligarchia autem quando divites : sed accidit hos quidem plures esse, hos autem paucos, liberi quidem enim multi, divites autem pauci.
Potius itaque dicendum fuerit, popularem quidem esse, cum penes ingenuos homines est gubernatio. Paucorum autem potentium, cum penes opulentos, sed contingit ut alteri multi sint, alteri pauci, plerique enim ingenui sunt, rari vero divites.
k Etenim utique si secundum magnitudinem distribuerentur principatus, sicut in Æthiopia aiunt quidam, vel secundum pulchritudinem, oligarchia utique esset : pauca enim multitudo et pulchrorum et magnorum.
Etenim si magistratus honoresque publici secundum dignitatem distribuerentur, ut in Æthiopia quidam tradunt fieri, vel secundum pulchritudinem, paucorum esset gubernatio, cum parva multitudo magnorum et formosorum.
l Sed neque iis solum sufficienter habet determinare politias has. Sed quoniam partes plures et populi et oligarchiae sunt,
Verumtamen, his solum non sat est Respublieas istas determinasse. Sed cum plures sint partes et multitudinis et pau-
<--- Page Split --->
adhuc distinguendum, tamquam neque si liberi pauci existentes pluribus et non liberis principentur, δήμος, velut in Apollonia qua in Ionio, et in Thera : in utraque enim harum civitatum in honoribus erant, qui differebant secundum ingenuitatem, et primi obtinentes vicinias, pauci existentes multorum : neque utique divites propter excedere secundum meltitudinem, δήμος, velut in Colophone antiquitus, ibi enim possidebant magnam substantiam qui plures, antequam fieret bellum adversus Lydos : sed est democratia quidem, quando liberi et egeni plures existentes domini fuerint, principantur. Oligarchia autem quando divites et nobiliores, pauci existentes. Quod quidem igitur politiae sunt plures, et propter quam causam, dictum est.
potentium, adhuc resumendum est, ut neque ingenui pauci existentes pluribus, neque multitudo ingenuis dominetur, ut in Apollonia qua est in Ionio, et in Thera : in utraque enim istarum urbium honores dignitatesque erant illorum qui nobilitate praestabant, et qui primi in eas colonias venerant, qui erant pauci : non autem divitum, licet multitudine superaret populus, ut in Colophone antiquitus : ibi enim possidebat magna patrimonia multitudo antequam bellum gererent adversus Lydos. Sed est multitudinis quidem gubernatio, quando ingenui homines et inopes multi existentes gubernant Rempublicam. Paucorum vero potentium quando opulenti et nobiliores pauci existentes, gubernant. Quod igitur plures sint Rerumpublicarum speccies, et quibus de causis, patet.
COMMENTARIUS IN CAP. II.
Dictum est, quod sunt plures politiae, hic autem facit quaestionem, quae sit multiplicitatis causa : et determinat eam per tria capitula : et secundum hoc dividitur haec pars in tres partes. In isto enim capitulo primo dicit causam multiplicitatis politiarum. In sequenti ostendit, quod quaelibet politia secundum speciem suam dividitur in alias, ibi (cap. 3, a), Quod autem et plures dictis etc. In tertia determinat de democratia, quod habet plures species, ibi (cap. 4, a), Quod autem sint et democratiae, etc.
Istud capitulum dividitur in duas partes. In prima ostendit quae sit causa pluralitatis politiarum in una et eadem civitate. In secunda ostendit duas esse principales, et alias sumi juxta illas, ibi (litt. f), Maxime autem videntur, etc.
Determinatio primae partis tota fundatur super unam propositionem corum
quaes talis est. Politia est ordo communicationis : et ideo quot sunt differentiae communicationum, tot erunt ordines communicationum, et tot politiae : et haec est tota sententia prime partis, excepto quod differentias communicationum enumerat in speciali, eo quod in moribus sermones universales inutiles sunt, particulares autem necessarii.
a Dicit ergo primo : Ejus quidem igitur quod est esse plures politias, causa. Et statim tradit hoc quod dictum est, ibi, Quia omnis civitatis sunt plures partes numero : et vocat partes differentias conmunicationum. Primo quidem enim ex domibus compositis videmus omnes civitates. Et dictum est in primo tres conmunicationes esse in domo, scilicet conjugalis, paterna et despotica. Et ideo necesse est esse tres politias in domo. Et ponit secundam differentiam, ibi, Deindr rursus hujus multitudinis hos quidem opulentos necessarium esse, supple, est : et inter illos necessarium esse communi-
<--- Page Split --->
rationem quamdam. Et ponit tertiam, ibi. IIs autem egenos, supple, necessarium esse, et hi etiam habent inter se specialem communicationem. Et ponit quartam, ibi, Alios autem medios, qui etiam inter se habent communicationem. Et inductos subdividit, ibi, Et opulentorum autem et egenorum haec quidem, supple, multitudo arma exercens, sicut militaris, quae etiam inter se habet communicationem : haec autem, scilicet alia multitudo sine armis, sicut non deputati ad militiam. Et hunc quidem populum, supple, esse, videmus, id est, plebem, qui secundum plebiscita communicant. Et subdividit illam: Et hujus quidem quosdam videmus agricultores esse, qui inter se communicant secundum agriculturam : hunc autem, scilicet populum, rica forum occupatos: qui etiam inter se communicationem habent secundum leges ementium et vendentium, sicut inferius dicet: hunc autem, scilicet populum, banausum, qui sunt servientes in aperibus maculantibus, sicut tetri et purgatores platearum in cophinis servientes. Et istae sunt quatuor communicationes communis plebis.
b Et de differentiis magnorum in civitate, ibi, Et insignium sunt differentiae. Et dicit in communi circa quid, ibi, Et secundum divitias et magnitudines substantiae, scilicet in quibus communicant. Et dat exemplum, ibi, Puta secundum nutritiones equorum quos nutriunt ad lucrum. Et dicit rationem quare hoc sit insignium personarum, ibi, Hoc enim non facile non divites facere: quia ad equos requiritur marescalcia qua magnas impensas requirit. Et quod dixit, probat per antiquas consuetudines, ibi, Propter quod quidem in antiquis temporibus, quibuscumque civitatibus, in equis potentia erat, scilicet ex ordine politiae, oligarchiae apud istos erant. Oligarchia
autem (ut saepe habitum est) est principatus paucorum divitum et potentum. Ad quem autem usum equos habuerint, subdit, ibi, Utebantur autem ad bella equis. Equus autem est animal bellicum. Unde de eo dicitur (Job. XXXIX, 25) : Ut bi audierit buccinam dicit : Vah! procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Et subdit adversus eos qui utebantur equis, ibi, Ad vicinos, id est, contra vicinos, de terminis scilicet litigantes. Et ponit exemplum in particulari, ibi, Velut Eretrii, id est, cives Eretriae civitatis, et Chalcidii, id est, Chalcedonii, et Magnetes qui erant sub Rege Meandro 1 (et haec nomina sunt antiquarum civitatum Graeciae) et aliorum multi circa Asiam. Et intendit quod singulae harum communicationum speciales habent politias.
c Et ulterius ponit communicationes divitum, ibi, Adhuc cum iis qui pueris divitias, supple, communicant, differrentiae sunt. Et enumerat eas, ibi, Haec quidem communicatio est secundum genus, scilicet existentium de novo genere : haec autem secundum virtutem, sicut virtuosi specialem habent communicationem. Et postea subdit in communi, Et si quid utique tale alterum, scilicet in quo multi communicant, dictum est esse civitatis pars in iis quae circa aristocratiam: ibi enim divisimus ex quot partibus necessariis est omnis civitas. Et videtur mittere ad octavum et nonum Ethicorum, ubi distinguit species amicitiarum secundum species communicationum : et hos libros vocat aristocratiam, quia omnis species amicitiae fundatur super virtutem.
d Ex his elicit plures esse specios politiae, ibi, Harum enim partium aliquando quidem omnes participant politiun, ali-
<--- Page Split --->
quando autem pauciores, aliquando autem plures.
e Et ex hoc concludit, ibi, Manifestum igitur, quod plures necessarium est esse politias specie differentes ab invicem. Et ponit rationem, ibi, Etenim hæ partes differunt specie a seipsis. Cujus causa est, quia communicationes differunt specie. Unde subdit: Politia quidem enim principatuum ordo est : hunc autem, scilicet ordinem, distribuunt omnes, scilicet legislatores, vel secundum potentiam principantium, vel secundum quamdam ipsorum communem æqualitatem. Et hujus ratio est, quia secundum differentias principantium necesse est differre leges quibus principantur, et secundum æqualitates communicantium necesse est differre leges et jura communicationum : aliis enim utuntur communicantes in equis, aliis communicantes in mercatione, aliis communicantes in navigatione : cum (sicut paulo ante dictum est in hoc eodem libro) leges ordinentur ad politias, et non e converso politiæ ad leges. Et quod dixit, explanat, ibi, Dico autem, puta egeuorum, scilicet æqualitatem, vel opulentorum, vel communem quamdam amborum, scilicet qualitatum videlicet et egenorum et opulentorum. Ex omnibus his concludit quod in principio capituli dictum est, ibi, Necessarium ergo politias esse tot, quot quidem ordines secundum excellentiam sunt, et secundum differentias partium, id est, partialium communicationum.
f Deinde cum dicit, Maxime autem videntur, etc. Positis istis differentiis reducit omnes in duas. Et dat exemplum inventis et harmoniiis musicis : et hæc est tota sententia istius secundæ partis capituli.
Dicit ergo primo : Maxime autem videntur esse duæ, scilicet politiæ extremæ, quemadmodum de ventis dicitur, ii quidem Boreales, id est, Aquilonares : ii autem Australes : et secundum hoc Boreales dicuntur omnes, qui acci-
piuntur secundum divisionem zodiaci, et secundum ortum solis inter Libram usque in Cancrum ascendendo : et Australes dicuntur omnes, qui accipiuntur inter finem Libræ secundum ortum solis descendendo usque in finem Capricorni, secundum divisionem ventorum quæ facta est in Meteoris. Tamen ibi dicuntur quatuor esse principales, scilicet Aquilonaris, Australis, Orientalis, et Occidentalis : alii autem collaterales octo. Sed hic dividit secundum divisionem quæ est inter duo solstitia, scilicet ascendendo et descendendo. Reliqui autem horum, scilicet ventorum prætergressiones. Sic et politiarum duæ, supple, sunt principales, populus, id est, democratia, et oligarchia. Et statim subdit qualiter aristocratia reducitur ad oligarchiam, ibi, Aristocratiam enim ponunt speciem oligarchiæ tamquam existentem quamdam oligarchiam. Cujus ratio est, quia utraque est principatus paucorum. Divites enim et potentes et honorabiles pauci sunt in civitate. Unde in hoc conveniunt, ut dictum est. Et eam quæ vocatur politia, id est, civitas populi, democratiam, supple, ponunt esse. Et adaptat simile, ibi, Sicut in ventis Zephyrum quidem Boreæ, supple, dicunt esse collateralem. Austri autem Eurum, supple, dicunt esse conjunctum.
Et ponit secundum simile in musicis, ibi, Similiter autem habet et circa harmonias, scilicet quod ad duas reducuntur, ut aiunt quidam : etenim ibi ponunt duas species, scilicet Doricam et Phrygiam, quæ sunt harmoniae gravis et acuti. Sicut enim in præhabitis dictum est, Doria est consonantia primi et secundi toni, Phrygia autem septimi et octavi : alias autem, scilicet harmonias, coordinantes, supple, dicunt, has quidem Doricas, quia primo et secundo tono propinquiores, has autem Phrygias vocant, scilicet septimo et octavo propinquiores. Et adaptat simile, ibi, Maxime quidem igitur consueverunt, scilicet Antiqui, ita existimare de politiis, scilicet quod omnes aliae ita ori-
<--- Page Split --->
antur a duabus dictis, videlicet oligarchia et democratia. Et hoc est quod dicitur in prima parte hujus secunda partis.
g Deinde cum dicit, Verius tamen et melius, etc. in hac secunda parte reprehondit dicta illorum : et habet duas partes. Primo enim reprehendit dictum eorum in communi : quia ad specialia non descenderunt. Secundo circa singulas politias reprehendit positionem eorum, ibi (litt. h), Non oportet autem poni, etc.
Circa primum dicit sic : Verius autem et melius, supple, quam Antiqui dixerunt, ut nos divisionus, supple, dicitur. Et ponit dictum suum, quod etiam praebabitum est, ibi, Duarum aut unius existentis bene institutae, politiae scilicet, alias omnes esse transgressiones, harum scilicet. Et subdit quomodo, ibi, Has quidem bene contemperatae harmoniae, id est, ad similitudinem harmoniae mediae, has autem optime politiae, supple, transgressiones esse. Et dat exemplum, ibi, Oligarchias quidem esse eas quae duriores, id est, magis oppressivae et magis despoticae, scilicet quae subditis utuntur ut servis : remissas autem et molles, democratias, scilicet quae subjectis ut liberis utuntur.
h Deinde cum dicit, Non oportet autem poni, etc. in hac parte in speciali reprehendit Antiquos, quod politias principales quae multae sunt, distinguebant differentiis accidentalibus, et non essentialibus quae per se differentiae sunt et specificae. Et ostendit, quod duo inconvenientia ex hoc sequuntur. Unum est, quod politiae ex hoc transmutantur una in aliam : ita quod aristocratia efficitur oligarchia, et oligarchia democratia, et e converso. Secundum est, quod differentia per accidens est per se et essentialiter et specie differentium, quod est valde inconveniens. Et, sicut parum post dicet, positio ista fuit Platonis in Politiis suis. Et haec est tota sententia hujus partis in communi, in qua quatuor specialiter dicuntur. Primum est, quod non oportet totaliter divi-
dere politias, ut Plato divisit, et talibus differentiis dicere differre. Secundum est probatio hujus per deductionem ad inconveniens, ibi (litt. h, circa principium), Etenim in oligarchiis, etc. Tertium est, quod ostendit haec esse accidentalia et accidentales differentias, ibi (litt. i, circa finem), Sed accidit hos quidem, etc. Quartum est, quod particularia maxime attenduntur in hac scientia, ostendit hoc in particularibus, ibi (litt. l, circa initium), Sed quoniam partes plures, etc.
Ratio autem istius disputationis tota fundatur in una ratione quae talis est. Principatus politicus non distinguitur nec dividitur per se, nisi per illud quod est essentiale principatui : et haec secundum ante dicta quatuor sunt, scilicet libertas : quia non liber non potest principari, quia virtus sua ad alterum est, cujus nutu et voluntate oportet eum omnia operari sicut organum sive instrumentum. Secundum est potentatus, sine quo non potest irrumpere iniquitatem, ut dictum est. Tertium est virtus, sine qua principatus abducitur in inconvenientias passionum. Quartum est divitiae, sine quibus non est sibi per se sufficiens, propter quod subvertet judicium : et ideo secundum αὐτάρκειαν non potest principari consiliativo et judicativo.
Dicit ergo : Non oportet autem poni democratiam (sicut consueverunt quidam, scilicet Platonici) nunc simpliciter ita, id est, universaliter, ut dicit Plato. Et ponit dictum Platonis, ibi, Ubi dominans multitudo, supple, sit ibi democratia. Et hoc probat, ibi, Etenim in oligarchiis, et ubique, id est, in omnibus politiis amplior pars dominans : et si hoc contingit in omnibus, in omnibus erit democratia, quod falsum, sic enim confunderentur et permiscerentur politiae quae specie differunt. Et idem ostendit in oligarchiis, ibi, Neque oligarchiam, ubi domini politiae pauci, supple, oportet dicere. Et dat rationem, ibi, Si enim essent qui dominantur politiae omnes mille et terrenti, et horum ipsi mille divitus, et non traderent
<--- Page Split --->
de principatu ipsis trecentis, et pauperibus liberis existentibus, et quantum ad alia similibus, nullus diceret utique democratizare istos, scilicet propter multitudinem, sed potius diceret oligarchizare propter potentiam et divitias. Et vult quod inferatur : ergo per multitudinem et paucitatem non distinguuntur politiae.
Deinde cum dicit, Similiter autem et si pauperes, etc. ad idem inducit aliam rationem, dicens : Similiter autem et si pauperes quidem pauci essent, valentiores autem, id est, potentiores, divitibus pluribus existentibus, nullus utique oligarchiam appellaret, neque talem, scilicet politiam. Et superfluit altera negatio. Et quod dixit, explanat, ibi, Si aliis existentibus divitibus, pluribus scilicet, non attinerent, id est, non attribuerent honorem principatus.
i Ostenso inconvenienti quod sequitur talem distinctionem politiarum, emendat, determinans qualiter distinguendè sunt substantialibus differentiis, ibi, Magis igitur dicendum, quod "", id est, democratia, quidem est quando liberi fuerunt domini, politiæ scilicet : oligarchia autem quando divites : sed accidit hos quidem plures esse, hos autem paucos. Et ponit rationem, ibi, Liberi enim nullti, divites autem pauci.
k Et hoc probat per simile, ibi Etenim utique secundum magnitudinem, scilicet corporis,distribuerentur principatus, sicut in Æthiopia aiunt quidam, vel secundum pulchritudinem, oligarchia utique esset : pauca enim multitudo et pulchrorum et magnorum, est scilicet. Et sic in Æthiopia non esset democratia neque aristocratia. Causa autem quare ibi sit pauca multitudo pulchrorum et magnorum, assignatur in libro de Locis habitabilibus : quia scilicet Æthiopia est sub torrida Cancri, in qua radii solis directe incidunt ad angulum perpendicularem, et diu stant circa idem, propter reflexionem circuli : et ideo exsiccant humi-
dum quod deberet protendi in quantitate, et incendunt et in terrestreitatem inducunt, et sic impediunt venustatem coloris luminis susceptivi, et deducunt ad nigredinem. Et ideo dicunt Philosophi Messealach et Avicenna, quod vita Æthiopum ut in pluribus est triginta annorum, et non plus, et sunt nigri parvi et crispi.
1 Ex his elici ut l erius, quod his non bene determinentur politiæ, scilicet paucitate et multitudine, Sed neque iis solum sufficienter habet determinare politias has. Et subdit qualiter, ibi, Sed quoniam partes plures, et populi, et oligarchiæ sunt, adhuc distinguendum, supple, est, tamquam neque si liberi pauci existentes pluribus et non liberis principentur, ", id est, democratia, supple, sit.
Et dat exemplum in particulari, ibi, Velut in Apollonia, etc. et est quartum hujus partis. Dicit ergo : Velut in Apollonia quæ est in Ionio. Et est Ionium, provincia Græciæ, in qua est Apollonia civitas. Et in Thera, quæ est aliqua civitas. In utraque enim harum civitatum in honoribus erant, supple, principatuum, qui differebant, ab aliis scilicet, secundum ingenuitatem, id est, qui erant nobiles, et primi obtinentes vicinias, id est, vicinas regiones, pauci existentes multorum, id est, respectu multorum : et tamen non propter hoc oligarchico principatu dominabantur, sed potius aristocratico. Et similiter dicit de democratia, ibi, Neque utique divites propter excedere secundum multitudinem, ", id est, principatu democratico principantes. Et dat exemplum in particulari, ibi, Velut in Colophone antiquitus : ibi enim possidebant magnam substantiam qui plures, antequam fieret bellum adversus Lydos, a quibus per prædam accepta substantia ditati sunt, et tamen ante principabantur principatu oligarchico cum multi essent. Et subdit de democratia, quæ non sic distinguitur per multitudinem et paucitatem, ibi, Sed est democratia quidem quando liberi et egeni plures existentes,
<--- Page Split --->
quod est per accidens, domini fuerint principatus : et sic penes libertatem politumatis distinguitur politia, quae dicitur denocratia, et non penes multitudinem et paucitatem.
Ultimo apponit epilogalem conclusionem totius capituli, quae est haec: Quod quidem politiae sunt plures, specie scilicet differentes, et propter quam causam, dictum est. CAPUT III.
De partibus civitatis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quod autem et plures dictis, et quae, et propter quid, dicimus, principium sumentes dictum prius. Confitemur enim non unam partem, sed plures habere omnem civitatem. Sicut igitur si animalis vellemus accipere species, primo quidem utique segregaremus, quod quidem necessarium habere omne animal, velut quaedam sensitivorum, et quod alimenti elaborativum et susceptivum, puta os et ventrem : adhuc autem quibus movetur partibus unumquodque ipsorum. Si itaque tot species, solum autem horum essent differentiae, dico autem puta oris quaedam plura genera, et ventris, et sensitivorum, adhuc autem et motivarum partium, numerus conjugationis horum ex necessitate faciet plura genera animalium. Non enim possibile est idem animal habere plures oris differentias, similiter autem neque aurium. Quare quando
Quamobrem vero plures sint quam illae quas adduximus, et quaenam istae sint et propter quid, deinceps dicemus, principio inde prius assumpto. Fatemur enim non unam partem, sed plures omnem habere civitatem. Ut igitur si animalis vellemus species capere, primo segregaremus id quod necessarium sit animal omne habere, ceu quoddam sensus instrumentum, et quod cibum conficiat, atque receptet, puta os, et ventrem, et praeterea illas quibus moventur partes. Si itaque tot species solum, harum vero differentiae forent.Dico autem ceu oris genera plura, et ventris, et sensuum instrumentorum, et praeterea earum quibus moventur partium, harum conjugationis numerus necessario efficiet plura genera animalium. Non enim fieri potest, ut idem animal habeat plures differentias oris, sic etiam neque aurium. Itaque
<--- Page Split --->
acceptae fuerint horum omnes contingentes combinationes, faciet species animalis, et tot species animalis, quot quidem conjugationes necessariarum partium sunt.
quando susceptae sint omnes combinationes istorum, facient species animalis, et tot quidem species, quot conjugationes sunt partium necessariarum.
b Eodem autem modo et dictarum politiarum : etenim civitates non ex una, sed ex multis partibus componuntur, sicut dictum est saepe.
Eodem modo de Rebuspulbicis : civitates enim non solum ex una, sed ex multis partibus constant, ut saepius dictum est.
c Una quidem igitur est, quae circa alimentum multitudo, quae vocatur agricolae, secunda autem quae vocatur banausa : est autem haec quae circa has artes sine quibus civitatem impossibile est habitari. Harum autem artium has quidem ex necessitate oportet existere, has autem ad delicias, vel bene vivere. Tertia autem quae circa forum, dico autem foralem, quae circa venditiones et emptiones, et negotiationes, et camporias demoratur. Quarta autem quod ad mercenarium. Quintum autem genus quod propugnans, quod iis nihil minus necessarium est existere, si debeat non servire invadentibus. Nihil enim minus impossibilium quam dignum esse vocare civitatem natura servam. Per se sufficiens enim est civitas : quod autem servum, non per se sufficiens.
Una quidem pars est circa alimenta multitudo, quos agricolas dicimus. Altera vero pars circa ministeria, ceu artilices, sine quibus civitas habitari non potest. Harum vero artium aliae sunt necessariae, aliae ad delicias pertinent, et ad vitae cultum. Tertia pars est forensis multitudo, quae circa emendum vendendumque, et circa mercaturam et nummulariam versatur. Quarta pars mer cenarii. Quinta, propulsatores belli, quae quidem pars non minus necessaria est civitati quam aliqua superiorum, si velint tueri libertatem. Impossibile est enim ut quacivitas vocari mereatur, si natura serva. Per se enim sufficiens civitas : servus autem non per se sufficiens est.
d Propter quod quidem in politica leviter hoc, non sufficienter autem dictum est.
Quapropter in libris de Republica, ornate quidem hoc, sed non sufficienter dictum est a Socrate.
e Ait enim Sorates e quatuor necessariissimis componi civitatem : dicit autem hos textorem, agricolam, coriarium, aedificatorem. Rursum autem opponit tamquam non necessariis iis, eararium et eos qui supra necessaria pecora, adhuc autem negotiatorem et camposrem. Et haec omnia fiunt complementum prime civitatis, tamquam gratia necessariorum omnis civitas sit constituta, sed non boni, quasi magis aequalibusque indigeat aeriais et agricolis.
Inquit enim ex quatuor maxime necessariis civitatem constare : hos autem esse textorem, agricolam, coriarium, aedificatorem. Rursus vero adjungit quasi illi non sufficiant, fabrum ferracium, et pastorem, et insuper negotiatorem, et nummularium. Et haec omnia complent primam civitatem, quasi vero civitas omnis necessariorum gratia sit constituta ac non magis gratia honesti, et quasi aeque indigeat coriariis et agricolis.
<--- Page Split --->
/ Partem autem propugnantem non prius attribuit, antequam regione crescente, ac tangente vicinos, ad bellum instituantur.
Propulsatores autem belli non primam facit partem, antequam aucta regione, ac vicinis coactis, ad bellum deveniatur.
g At vero et inter quatuor et quotcumque communicantes necessarium esse aliquem reddentem et judicantem quod justum.
Atqui et in quatuor illis et in quotcumque communicantibus, necessarium est esse aliquem qui jus dicat ac decernat.
h Siquidem igitur et animam ponat utique quis magis partem animalis quam corpus, et civitatum magis talia ponendum quam ea quae ad necessarium usum tendunt, scilicet bellicum, et quod participat justitia disceptativa. Adhuc autem quod consiliatur, quod quidem est intellectus politici opus : et haec sive separatim existant aliquibus, sive eisdem, nihil enim differt ad rationem : etenim ditari et agros colere accidit eisdem saepe. Quare siquidem et haec et illa sunt ponenda partes civitatis, manifestum quod et qui ad arma necessaria civitatis pars est.
Siquidem ergo animam quis ponat animalis esse partem magis quam corpus, et civitatum magis talia ponendum est esse partes, quam ea quae pertinent ad necessarium usum, propulsatores belli videlicet, ac justitia judiciariae exhibitores. Ac praeterea consultores, quod est civilis prudentiae opus : et hoc sive separatim existat quibusdam, sive eisdem, nihil refert ad hunc sermonem : nam et in armis esse, et agros colere saepe contingit eisdem. Quare si haec et alia ponenda sunt civitatis esse partes, manifestum est quod et propulsatores belli pars necessaria sunt civitatis.
i Septima autem quae substantiis ministrat, quam vocamus opulentos. Octava autem demiurgica, scilicet populi institutiva, et quae circa principatus administrativa : siquidem sine principibus impossibile esse civitatem. Necessarium igitur esse aliquos potentes principari, et administrantes, vel continue, vel secundum partem civitati, hac administratione.
Septima pars est eorum, qui magna patrimonia habentes, Reipublicae onera sustinent, quos opulentos vocamus. Octava eorum qui publicam operam exhibent, et qui in magistratibus gerendis occupati existunt : civitas enim absque magistratibus esse non potest. Necessarium igitur est esse quosdam qui magistratus gerere valeant, et hoc munus sufferre, vel perpetuo, vel ad tempus.
k Reliqua autem, de quibus determinavimus perfecte, quod consiliabitur, et convincat altercantibus de justis : siquidem igitur haec oportet fieri in civitatibus et bene fieri, et juste, necessarium, et aliquos politicorum esse principantes virtute.
Reliqua vero sunt illa, de quibus supra determinavimus in consulendo, et jus litigantibus reddendo versari. Si igitur haec civitatibus ad esse oportet recteque fieri et juste, necessarium est esse aliquos qui virtutem habeant rerum civilium.
l Alias quidem igitur potentias videtur multis contingere existere eisdem, puta eosdem esse propugnantes, et agricolas, et artifices, adhuc autem consiliantes et
Caeteras ergo potentias ejusdem adesse posse videntur pluribus, ceu eosdem esse propulsatores belli, et agricolas, et artificcs. Et praeterea consultores et judican-
<--- Page Split --->
judicantes : informantur autem et virtute omnes, et plurimis principatibus principari putant posse : sed pauperes esse et divites eosdem impossibile est : propter quod hæ partes maxime esse videntur civitatis, divites et egeni.
tes : et arrogant quoque sibi virtutem cuncti, et multifariam se idoneos exislimant ad gubernandum. Verum pauperes ac divites eosdem esse impossibile est. Quapropter hæ partes præcipue videntur esse civitatis, inopes scilicet et opulenti.
m Adhuc autem propterea quod ut in pluribus, ii quidem pauci sunt, ii autem multi, hæ videntur contrariae partes partium civitatis, ut et politiæ secundum excessus harum consistant, et due politiæ videntur esse, democratia et oligarchia. Quod quidem igitur sint politiæ plures, et propter quas causas, dictum est prius.
Et præterea ex eo quod ut plurimum alii pauci sunt, alii multi maxime omnium contrariæ inter se partes istae apparent. Itaque et Respublicas secundum earum prævalentiam constituerunt, ac duæ videntur, scilicet popularis, et paucorum potentiae. Sed quod sint plures, et ob quas causas, dictum est prius.
COMMENTARIUS IN CAP. III.
a In isto capitulo ostendit, quod quælibet politia secundum speciem suam dividitur in alias : et habet tres partes. In quarum prima facit quod dictum est. In secunda tangit opinionem Socratis de divisione politiarum, ibi (litt. c), Ait enim Socrates ex quatuor, etc. In tertia docet accipere divisionem politiarum in civitate ad modum divisionis animæ, ibi (litt. h), Siquidem igitur et animam, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim docet accipere partes politiarum ad modum divisionis membrorum animalis. Secundo docet accipere quinque politias, ibi (litt. b), Eodem autem modo, etc.
Dicit ergo primo : Quod autem et plures dictis, et quae, et propter quid, dicimus, principium sumentes dictum prius. Confitemur enim non unam partem, sed plures habere omnem civitatem, et quot sunt partes communicantium in civitate, secundum tot necesse est esse modos et species politiarum. Et quia dicit Tullius, quod « omnis civitas ædificata est ad mo-
dum corporis animalis, et maxime hominis, in cujus corpore caput omnibus superpositum est, quod est regens totum corpus : sic principatus in civitate omnibus superponitur : et cor quod principium est motus, est in medio positum, et munitum ossibus fortibus pectoralibus, et costis. » Sic Regis ædificium in medio civitatis apud Antiquos ponebatur, et muniiebatur in circuitu habitationibus principum, et consiliariorum, quorum consilio movebatur et regebatur civitas. Ideo describit hic ad modum divisionis membrorum corporis animalis, et maxime hominis, ibi, Sicut igitur si animalis vellemus accipere species, membrorum scilicet, primo quidem utique segregaremus, id est, per divisionem acciperemus, quod quidem necessarium, supple, est habere omne animal, velut quaedam sensitivorum, id est, organa sensitiva, ut oculos, et aures, quorum virtus descendit ab anteriori parte capitis, et, supple, deinde acciperemus quod alimenti est elaborativum et susceptivum : puta os et ventrem : os enim masticando elaborat alimentum, masticando ut undique frangi possit a venis mesaraicis, quod fieri non posset, nisi per masticationem nimiam
<--- Page Split --->
divideretur : stomachus autem quem ventrem hic vocat, custodit alimentum et digerit, ac hepati per venas mesaraicas administrat, quod ostendit nomen stomachi : componitur enim a Græco στόμα, id est, os, et χός quod per apocopen dicitur custos. Unde stomachus quasi custos oris : quia custodit quæ per os trajiciuntur in ipsum. Hepar autem chylum a stomacho per mesaraicas attractum, ut in libro de Nutrimento dicit Aristoteles, elevat ad medium thalamum cordis, et ibi accipit virtutem, quia movetur ad omnia membra : sic enim distribuitur ad venas, quæ ad singula membra deferunt ipsum : et ideo necesse est esse communitatem inter os et ventrem et hepar et medium thalamum cordis : in quo principatur cor, et alia ministrantia deserviunt. Et dat exemplum in motivis et in particularibus, ibi, Adhuc autem quibus movetur partibus unumquodque ipsorum scilicet animalium : virtus enim motiva a posteriori parte capitis descendit in musculos uniuscujusque membri, scilicet oris et brachiorum et crurium : et ideo necesse est esse communicationem inter omnes partes motivas corporis, in qua communicatione principatur posterior pars cerebri, et cor, secundum quod in ipso est virtus motiva, ut dicit Aristoteles in libro de Principiis motuum animalium : motiva autem quæ est in aliis musculis membrorum, continue moventur in corpore hominis, qui, sicut dicit Avicenna in libro suo de Animalibus, sunt quingenti decem et novem. Unde versus :
animali, dico autem, exponendo scilicet, puta oris quidem plura genera, ita scilicet quod unum genus masticaret, et aliud glutiret, et tertium in stomachum trajiceret, sicut facit osophagus ori conjunctus. Et ventris, supple, essent plura genera, sicut in veritate sunt : os enim stomachi recipit, stomachi concavitas tenet, et gurgulio ad concavum continuo dirigit. Et sensitivorum, supple, sunt plura genera secundum organa quinque sensuum : adhuc autem et motivarum partium, numerus, supple, est in corpore animalis, et maxime hominis, qui perfectum est animal (secundum quod paulo ante dictum est) in omnibus motivis membris et musculis, conjugationis horum, scilicet membrorum, ex necessitate faciet plura genera animalium. Et supponit rationem, ibi, Non enim possibi'e idem animal plures habere oris differentias, similiter autem neque aurium, supple, plures habere differentias. Quare, id est, propter quod (et est conclusio propositum concludens ex prædictis) quando acceptæ fuerint horum omnium contingentes combinationes in qualibet secundum principium unum, sicut dictum est, perfecti species animalis, secundum quod etiam animal distribuitur in membra animalis, quæ sunt in corpore animalis, et maxime hominis, et tot species animalis, id est, tot species membrorum officiatorum animalis, quot quidem conjugationes necessariarum partium sunt ad sensum et motum et ad alia officia necessaria animali.
Mus quingentenus numeratur et unde vicenus.
Et necesse est inter ista motiva communicationem esse, in qua secundum Aristotelem principatur cor, et secundum Galenum posterior pars cerebri.
Ex istis similitudinibus concludit dicens, ibi, Si itaque tot species, supple, sunt, membrorum scilicet officiatorum animalium, solum autem horum, scilicet membrorum, essent differentiae, scilicet in
b Deinde cum dicit, Eodem autem modo, etc. quod dixit de corpore animalis adaptat ad civitatem, et dicit : Eodem autem modo et dictarum politiarum, supple, sunt species. Et supponit rationem, ibi, Etenim civitates non ex una, sed ex mut' tis partibus componuntur, sicut dictum est saepe.
c Et dat exemplum subdens, et enumerat exempla secundum quod civitati
<--- Page Split --->
sunt magis necessaria, ibi, Una, id est, prima, quidem igitur est, quae circa alimenta multitudo, quae vocatur agricola, et elaborant alimenta. Secunda autem, supple, multitudo est, quae vocatur banansa. Et explanat quae sit illa, ibi, Est autem haec quae circa has artes, sine quibus, scilicet artibus, impossibile est habitari civitatem : quia sine artibus mechaneis impossibile est hominem vivere ad votum. Et subdividit illas, ibi, Harum autem artium, has quidem ex necessitate oportet existere, supple, in civitate, sicut domificativam, pistoricam, et lanificium, et hujusmodi, sine quibus homo vivere non potest : has autem ad delicias, vel bene vivere, id est, ad jucunditatem, sicut est musica et saltativa, quae ad jucunditatem sunt. Tertia autem, supple, multitudo est, quae circa forum. Et explanat quae sit illa, ibi, Dico autem foralem, supple, multitudinem, quae circa venditiones et emptiones, et negotiationes, et camposorias demoratur. Campsores enim mutuant pecuniam vendentibus et cementibus. Quarta autem, supple, multitudo est, quod ad marrenarium, id est, illi qui mercede conducti, necessarias operationes faciunt civitati. Quintum autem genus, supple, multitudinis est, quod propugnatus, id est, militare. Et dat rationem, ibi, Quod iis, scilicet multitudinibus dictis, nihil minus est necessarium existere, si debeat non servire invadentibus civitas. Et supponit rationem, ibi, Nihil enim minus impossibilitum, id est, de numero impossibilium, supple, est, quam dignum esse vocare civitatem natura servam. Et hujus dat rationem, ibi, Per se sufficiens enim est civitas, sicut in primo libro monstratum est : servum autem natura ad nihil sufficiens est. Et hoc est quod subdit : Quod autem servum, non per se sufficiens : quia non movetur nisi ad nutum et imperiun domini.
d Et ex his dictis occasionem accipit reprehendendi Socratem, qui non in has quinque communicationes divisit civita-
tem. Et hoc est : Propter quod etum quidem in politia, quae est ordo civitatis, leviter, id est, parva consideratione, hor, quod scilicet dictum de divisione civitatis, non sufficienter autem dictum est.
e Deinde cum dicit, Ait enim Socratcs, etc. reprehendit Socratem : quia ex quatuor solum dicit consistere civitatem. Et circa hoc duo facit. Primo ponit ordinationes Socratis, civitatis scilicet. Secundo ponit rationem reprehensionis, ibi (litt. " , sub fine), Tamquam gratia necessariurum, etc.
Dicit ergo primo : Ait enim Socrates et quatuor necessariissimis componi civitutem. Et subdit ex quibus, ibi, Dicit antem hos, supple, esse, textorem, qui intendit scilicet lanificio pro indumentis : agricolam, qui scilicet intendit colendis alimentis : coriarum, qui scilicet intendit coriis parandis ad pellicia et calceos : et aedificatorem, qui scilicet intendit praeparandis domibus, et aliis quae ad habitationem necessaria sunt. Et haec quatuor ponit necessaria, sine quibus non potest habitari civitas. Et subdit, quod alia ponit non esse necessaria, sed ad bene esse ordinata, ibi, Hursum autem apponit tamquam non necessariis iis, supple, sed ad bene esse civitatis ordinandis, erarium, qui scilicet fabricat in are et ferro ad diversa utensilia civitatis : et cos, supple, apponit, qui super necessaria pecora, supple, sunt constituti, id est, pastores, a quibus habentur alimenta infantium, sicut lac, et casei, et hujusmodi. Adhuc autem, supple, apponit, negotiatorem, qui scilicet in communicationibus rerum negotietur, et camposorem, qui scilicet pecuniam mutuet, quae mensura est (ut dicit in V Ethicorum) rerum venalium et commutandarum : sicut enim dixit in primo libro hujus scientiae, primo commutationes fiebant per res : sed quia hoc difficile fuit, inventum est numisma, quod est mensura valoris uniuscujusque rei commutandae : et hoc paratum et promptum semper exhibent camposres.
<--- Page Split --->
Et subdit in communi de his, ibi, Et hæc omnia fiunt,supple, secundum Socratem, complementum primæ civitatis, sine quibus scilicet non possit esse civitas.
Deinde cum dicit, Tanquam gratia neressariorum, etc. ponit rationem reprehensionis,dicens: Tanquam gratia necessariorum, id est, sine quibus non potest esse vita, omnis civitas sit constituta, sed non boni (et vocat bonum omne illud quod facit civem ad votum vivere, sicut a principio dixit quod bonum civitatis est hoc quod facit civem ad votum vivere) quasi magis æqualibusque indigeat ærariis et agricolis, qui scilicet ad necessitatem deserviunt.
f Et subdit, quod ad primam constitutionem non ponit militares, ibi, Partem autem propugnantem, id est, militares, non prius attribuit, civitati scilicet, antequam regione crescente et attingente rivinos, qui scilicet de terminis territoriorum litigant, ad bellum instituantur, sicut in prima parte Timæi Platonis dicitur, quod Athenis instituti sunt milites in finibus territoriorum ad civitatem pertinentium, qui terminos civitatis defendunt, et hostes invadentes repellant.
g Et subjungit rationem in qua diminutus est Socrates, ibi, At vero et in qualior, partes scilicet civitatis, et quotcumque communicantes, sicut militares, neressarium esse, supple, unicuique aliquern judicantem et reddentem quod justum, supple, est, unicuique : quia aliter altercantibus ad invicem dissolveretur politia, quae est ordo communicationis civium. Et hanc partem civitatis non possuit Socrates, et propter hoc est diminutus. Causa autem propter quam hanc partem civitatis non possuit Socrates, dicta est in primo libro, quia dixit scilicet Socrates omnia debere esse communia et univers et pueros et possessiones et omnia, ut se quasi fratres diligerent cives, et nulla lis posset oriri inter eos.
h Deinde cum dicit, Siquidem igitur et animum, etc. docet accipere divisionem politiarum in civitate per similitudinem ad animum humanam, quae est pars hominis principalis : et dicit : Niquidem igitur et animum ponit utique quis magis partem animalis quam corpus, quae scilicet anima in corpore ab unoquoque membro repellit contraria, et virtute regitiva distribuit unicuique quod suum est, ad cujus similitudinem (ut prius dictum est) aedificatae sunt civitates. Et hoc est : Et civitatum magis talia ponendum, supple, est esse partes, quam ea quae ad necessarium usum tendunt, sicut agricola, coriarius, et aedificator. Et dicit quae, Scilicet bellicum, quod repellit contraria, sicut anima membris, et quod participat justitia disceptativa, quod scilicet sicut virtus regitiva reddit unicuique quod suum est, sic judex in civitate.
Adhuc autem, supple, necessarium est in civitate, quod consiliatur, id est, quod consilium dat principi : quod quidem igitur intellectus est politici opus, id est, sicut intellectus in homine regit omnes vires inferiores,ita consiliarii in civitate dantes consilium politico principi, regunt omnes cives. Et necessaria est pars civitatis, sine qua non potest esse civitas. Sed quia idem civis aliquando est consiliarius et miles, et sic diversae partes esse non videntur, dicit quod hoc non obstat ad rationem : quia licet idem sint subjecto, tamen forma et specie differunt. Et hoc est quod sequitur : Et haec sive separatim existant aliquibus, sive eisdem, nihil enim differt ad rationem : quia scilicet semper ratione et specie differunt ista, ex quibus scilicet componitur civitas, et sine quibus esse non potest. Et hoc est quod sequitur : Etenim ditarì et agros colere accidit eisdem saepe, supple, et tamen specie et ratione differunt. Ex omnibus his concludit propositum, quod plures sunt scilicet partes civitatis quam Socrates posuerit, ibi, Quare siquidem et haec, supple, quae nunc dicta sunt, et illa, supple, quae dixit Socrates, sunt ponenda
<--- Page Split --->
partes civitatis, manifestum, supple, est, quod et qui, ad arma necessaria, supple, quaedam pars populi, civitatis pars est, supple, sine qua non potest esse civitas libera.
i Et quia sex partes dixit esse Socrates, scilicet textorem, agricolam,et coriarium, et aedificatorem, et rursum apposuit aerarium et pastorem et negotiatorem et camposorem, ideo subdit : Septima autem quae substantiis ministrat, id est, lucris intendit, quam vocamus opulentos, qui scilicet lucris intendunt : quia, sicut dicit Aristoteles in I Ethicorum, « bona fortunae organice ad felicitatem deserviunt, sine quibus cives vivere feliciter non possunt. » Octava autem, supple, pars civitatis, est demiurgica. Et subdit quae sit illa, scilicet populi institutiva, quae scilicet distribuit populum, ita quod unusquisque sit in officio sibi congruo. Et quia hoc proprium est principis, subdit, ibi, Et quae circa principatus administrativa. Et supponit rationem, ibi, Siquidem sine principibus, ordinantibus scilicet populum, impossibile est esse civitatem.
Ex omnibus his concludit, ibi, Nervessarium igitur, aliquos esse potentes principari, et administrantes, supple, Rempublicam, vel continue, id est, per totam vitam, vel secundum partem, id est, ad quoddam tempus civitati, hac administratione, principatus scilicet, qui ordinat et distribuit populo officia congrua.
k Et subdit de aliis quae adhuc necessaria sunt civitati, ibi, Reliqua autem officia civitatis de quibus determinavimus perfecte, supple, est, quod consiliabitur, sine quorum scilicet consilio non potest quidquam agere princeps. Et determinat quae pars sit, ibi, Et conuincat altercautibus de justis : sicut enim dicit Aristoteles in V Ethicorum, cum altercantur inter se cives, ad judicem confugiunt tamquam ad justum animatum, qui consilio rationis et intellectus per aequale, quod
est medium lucri et damni secundum rationem proportionis geometricae in distribuendis, vel rationem proportionis arithmeticae in commutandis, determinat inter cos, et sic est finis altercationis. Et hoc est quod concludit, ibi, Siquidem igitur harc oportet fieri in civitatibus, et bene fieri, et juste, necessarium, supple, est, et, id est, etiam aliquos politicorum esse principantes virtute, id est, potestate, qui scilicet talem habeant potestatem judicandi.
I Alias quidem igitur, supple, oportet esse, potentias multis, scilicet vel in militia, vel. in camposoria, vel alio officio. Sed quia multa talia officia aliquando coincidunt in unam personam, ideo subdit, Contingere existere eisdem. Et exponit, ibi, Puta eosdem esse propugnantes, et agricolas, et artifices, adhuc autem consiliantes et judicantes, supple, contingit esse eosdem. Informantur autem et virtute omnes : quia necesse est quod unusquisque in suo officio informetur ad extremum actum illius officii, cum virtus sit extremum in bono secundum unamquamque potentiam habitus (ut. dicit Aristoteles in II Ethicorum) licet sit medium in passionibus et operationibus : et supple, ideo; plurimis principatibus putant principari posse, supple, unum solum : quia scilicet pluribus virtutibus secundum plures potentias et officia potest informari : sed pauperes esse et divites eosdem impossibile est. Propter quod hae partes maxime videntur esse civitatis divites et egeni : quia scilicet in eosdem non coincidit.
m Et ejusdem subjungit aliam rationem, ibi, Adhuc autem propterea quod ut in pluribus, supple, civitatibus, ii quidem pauci sunt, scilicet divites, ii, id est, alii, autem multi, scilicet pauperes vel egeni, hae videntur contrariae partes partium civitatis, id est, de numero partium civitatis, ut et politiae, id est, ordines civilitatum secundum excessus harum, in
<--- Page Split --->
politcumate, supple, id est, in dominio civilitatum, consistant, et duae politiae vi- truntur esse, democra tia, quae est princi- putus populi pauperis, et oligarchia, quae est principatus divitum et potentium.
Et subjungit epilogum omnium dictorum in hoc capitulo et praecedenti, ibi, Quod quidem igitur sint politica plures, et propter quas causas, dictum est prius.
CAPUT IV.
De speciebus democratiae et oligarchiae, quae sunt ex congregationibus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quod autem sint et democratiae species plures et oligarchiae, dicamus. Manifestum autem hoc et ex dictis. Species enim plures populi, et dictorum insizium sunt. Puta populi quidem species, una quidem agricolae, altera autem quae circa artes : alia autem foralis, quae circa emptionem et venditionem versatur : alia autem quae circa mare, et haec quidem bellica, haec autem pecuniativa, haec autem vectiva, haec autem piscativa. In multis enim locis circa singula horum multae turbae, puta piscatores quidem in Tarento et Byzantio : tricricale autem Athenis : negotiativum autem in Ægina et Chio : transvectivum autem in Tenedo. Adhuc autem quod manuale, et quod modicam habet substantiam, ut non possit vacare. Adhuc quod quidem ex amlobus civibus liberum, et utique si qua talis alterius multitudinis species.
Quod vero et popularis ipsius species sint plures et paucorum potentium, ostendamus. Patet autem hoc ex his quae dicta sunt. Nam et in plebe et in nobilitate plura sunt hominum genera. Plebis quidem una species, agricolae : alia, artifices : alia, negotiatores qui emendis vendendisque rebus intendunt : alia circa rem maritimam, et horum alii bellatores, alii mercatores, alii nautae, alii piscatores. Multis enim locis horum omnium turba ingens, ut piscatores Tarenti et Byzantii : navalis multitudo Athenis : mercatores in Ægina et Chio : portitores in Tenedo. Insuper manuales et parvas facultates habentes, qui otiosi esse non possunt. Præterea qui non ex utroque parente cives sunt orti, liberi tamen homines, et si qua hujusmodi plebeiorum hominum species altera.
<--- Page Split --->
b Insignium autem, divitiae, nobilitas, virtus, disciplina, et iis similia dicta secundum eamdem differentiam.
Nobilitatis vero, divitiae, genus, virtus, disciplina, et his similia, quae dicuntur secundum eamdem differentiam.
c Democratia igitur est prima quidem quae dicitur maxime secundum aequale. Aequale enim ait lex talis democratiae, nihil magis existere cgenis, vel divitibus, neque dominos esse utrosque, sed similes ambos. Siquidem enim libertas maxime est in democratia, sicut existimant quidam, et aequalitas, sic utique erit maxime, communicantibus omnibus maxime politia similiter. Quoniam autem amplior populus, dominans autem quod visum fuerit pluribus, necesse democratiam esse hanc. Una quidem igitur species democratiae haec.
Popularis igitur prima species dicitur maxime secundum aequalitatem. Vult enim lex hujus popularitatis pares esse divites et pauperes, nec alteros plus posse, alteros minus, sed utrosque esse aequales. Siquidem maxime libertas est in populari statu, ut putant quidam, et aequalitas certe esset maxime, pariter omnibus Reipublicae participantibus. Cum vero populus sit multitudo, et id obtineat quod pluribus videatur, necesse est ut haec sit popularis gubernatio. Una igitur species popularis est haec.
d Alia autem quod principatus sint ab honorabilitatibus et brevibus existentibus iis. Oportet autem ei qui possidet, potestatem esse participandi, et carentem non participare.
Alia vero species, ut magistratus, honoresque in Republica secundum censum patrimoniorum, et eum quidem parvum, tribuantur : ita ut qui tanta possidet, habilis sit ad honores Reipublicae suscipiendos : qui vero non possidet, sit inhabilis.
. e Altera species democratiae, omnes quidem esse principantium, si solum sit civis, principari autem legem.
Alia species popularis est, ut omnibus omnino civibus habilitas sit, modo non sint aliqua ex causa obnoxii, dominetur autem lex.
f Altera autem species democratiae, alia quidem esse eadem, dominans autem esse multitudinem et non legem. Hoc autem fit quando sententiae fuerint dominae, sed non lex.
Alia species popularis est, ut omnes omnino habiles sint ad magistratus gerendos, modo sint cives, et dominetur lex. Alia species eodem modo, nisi quod non lex dominatur, sed multitudo. Hoc autem fit, quando populi decreta praevalent legibus.
g Accidit autem hoc propter demagogos. In quibus quidem enim quae secundum legem democratizant,non fit demagogus, sed optimi civium sunt in praeeminentia. Ubi autem leges non dominantur, hic fiunt demagogi. Monarchus enim fit populus compositus unus ex multis. Ipsi enim multi sunt domini, non ut unusquisque, sed omnes. Quale autem
Accidit autem istud ob praepotentes quosdam qui populum ducunt. Nam in his Rebuspublicis in quibus dominatur lex, praepotens aliquis non fit qui populum ducat, sed optimi civium Rempublicam gubernant. At ubi leges non dominantur, ibi ductores populi oriuntur. Solus enim populus regit compositus unus ex pluribus. Multitudo enim auctorita-
<--- Page Split --->
dicat Homerus non bonam esse multi dominationem, utrum hanc vel quando plures sunt qui principantur ut unusquisque, incertum. Talis igitur populus veluti monarchus existens, quaerit monarchizare : quia non subjicitur sub lege, et tit despoticus. Quare et adulatores honorati. Et est populus iste proportionaliter tyrannidi monarchiarum. Propter quod et mos idem, et ambo despotica meliorum, et sententiae sicut ibi praecepta.
tem dominandi habet non ut singuli, sed ut omnes. Homerus autem cum dicit non esse bonum ut plures regant, utrum de hac dicit, vel de illa cum plures gubernant ut singuli, incertum est. Talis ergo populus, utpote absolutam potestatem habens, dominari solus quaerit, nec ulli legi subesse, efficiturque dominator. Itaque assentatores ejus in pretio habentur. Et est hujusmodi populus in gubernatione sua, tyranno persimilis. Iidem nempe mores, et utrobique meliores deprimuntur : et decreta hujus populi perinde sunt ut tyranni praecepta.
h Et demagogus et adulator idem, et proportionaliter : maxime autem utique apud utrosque valent, adulatores quidem apud tyrannos, demagogi autem apud populos tales.
Et ductores suasoresque hujus populi sunt velut adulatores illi qui circa tyrannos versantur, et utrisque apud utrosque potentia par, tam adulatoribus penes tyrannum, quam ductoribus suasoribusque populi apud ipsum populum.
i Sunt autem ii causa ut sententiæ sint dominæ, sed non leges, omnia reducentes ad populum. Accidit enim ipsis fieri magnos, propter populum quidem esse dominum omnium, opinionis autem populi hos : suadetur enim multitudo iis.
Hi auctores sunt ut decreta et leges infringant, et ad voluntatem populi cuncta referantur. Contingit autem illis fieri potentes, ex eo quia populus dominatur omnium. Ipsi autem voluntatem populi maxime ducunt : quoniam fides a populo eis adhibetur.
k Adhuc autem qui principatus accusant, aiunt oportere populum judicare. Ilic autem gaudenter recipit advocationem. Quare dissolvuntur omnes principatus.
Praeterea qui de magistratibus quaruntur, ad judicium populi negotia deferunt. Populus autem gratanter audit eorum provocationes. Per hunc modum magistratus irritantur omnes.
l Rationabiliter autem utique videbitur increpare, qui dicit talem esse democratiam, non politiam. Ubi enim non principantur leges, non est politia. Oportet enim legem quidem principari omnium : de singularibus autem principatus et politiam judicare.
Merito autem reprehendere videntur, qui dicunt hujusmodi popularem non esse legitimam Reipublicae speciem. Ubi enim leges non praevalent, non est Respublica. Nam lex dominari omnibus dehet : in particularibus autem magistratus et politia providere.
m Quare siquidem est democratia una politiarum, manifestum, quod talis institutio in qua sententiæ omnia dispensant, neque democratia proprie. Nullam enim sententiam contingit esse universalem.
Itaque si est popularis una specierum Reipublicae, clarum est quod talis gubernatio in qua decretis cuncta efficiuntur, non est proprie popularis. Nullum enim decretum recepti esse universale. De po-
<--- Page Split --->
Species quidem igitur democratiae determinatae sint hoc modo.
pularis igitur speciebus in hunc modum determinatum sit.
n Oligarchiae autem species, una quidem esse principatus ab honorabilitatibus tantis, ut egeni non participent, cum sint plures : licere autem possidenti participare politia.
Paucorum vero gubernationis species una est, in qua magnum habentes censum, ad gubernationem Reipublicae recipiuntur, atque ita magnum, ut tenues homines ad eum pervenire non possint : is vero qui tanta possidet, habilis sit ad Rempublicam gerendam.
o Alia autem quando ab honorabilitatibus in mensis sunt principatus, et eligunt ipsi eos qui deficiunt. Siquidem igitur ex omnibus iis hoc faciant, videtur hoc esse magis Aristocraticum : si autem ex aliquibus determinatis, Oligarchicum.
Alia species est, cum a parvo censu est habilitas, et eligunt ipsi eos quibus desunt. Si igitur ex omnibus hoc faciant, videtur hoc esse potius optimatum : sin vero ex parvo numero, paucorum.
p Altera species Oligarchiae est, quando puer pro patre unus fit.
Alia species est, cum filius patri succedit.
q Quarta autem, quando exstiterit quod nunc dictum est, et principetur non lex, sed princeps. Et est convertibilis haec in oligarchiis, sicut tyrannus in monarchiis, et de qua diximus ultima democratia in democratiis, et vocant talem Oligarchiam potentatum. Oligarchiae quidem igitur species tot et democratiae.
Quarta species, cum hoc fit quod modo diximus et lex non dominatur, sed illi regunt. Et haec est species in paucorum gubernatione ut est species in monarchia, et ut est in populari statu ultima illa species, de qua diximus, et vocant hujusmodi speciem paucorum potentiam. Gubernationis igitur paucorum hae species sunt.
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
Hic determinat Aristoteles species democratiae : et primo illas quae sunt ex diversis congregationibus populi. Secundo eas quae sunt ex assuetudinibus in sequenti capitulo, ibi (cap. 5, a) Non oportet autem latere, etc.
Prima pars divididitur in duas, in quarum prima determinat species democratiae ex diversis congregationibus populi creatas. In secunda autem determinat species oligarchiae, ibi (litt. n), Oligarchiae autem species, etc.
Circa primum duo facit. Primo determinat species multitudinis populi. Secundo determinat secundum quid principantur democratiae in communi, ibi (litt. d), Alia autem quod principatus sint, etc.
a Dicit ergo primo: Quod autem sint et democratiae species plures et oligarchiae, dicamus. Et subdit quare sunt species plures democratiae in communi, ibi, Manifestum autem hoc et ex dictis : quia una et eadem causa est, quare sint plures species politiae, et quare sint plures species democratiae. Et hoc est : Species enim plures populi : quot enim societa-
<--- Page Split --->
tes populi communicantes in uno aliquo, tot necesse est esse democratias. Et subdit causam quare necesse est plures oligarchias, ibi, Et dictorum insignium, sunt, supple, plures species. Unde cum oligarchia sit principatus insignium potentium et divitum, quot sunt communicationes insignium sub uno aliquo principatu, tot necesse est esse oligarchias. Et dat exemplum de democratiis, ibi, Puta populi quidem species, una agricole : et ideo necesse est esse inter agricolas unam democratiam sub uno aliquo ordinante agriculturam. Altera autem, supple, species democratiae est, quæ circa artes, supple, mechanicas, et illa multiplicatur secundum multiplicationem artium mechanicarum : in quibuslibet enim necesse est esse unum ordinatorem artificii illius artis. Alia autem foralis. Et exponit quæ sit illa, ibi, Quæ circa emptionem et venditionem versatur. Et hanc necesse est multiplicari secundum diversitates specierum eorum quæ venduntur et emuntur, ut vinum, lana, panni, corium, et hujusmodi. In omnibus enim talibus necesse est unum esse ordinatorem fori omnium illorum qui communicant in foro illius rei emendo et vendendo secundum æquale damni et lucri, secundum quod dicit Aristoteles in V Ethicorum. Alia autem quæ circa mare. Et hanc subdividit, ibi, Et hæc quidem bellica, qua scilicet piratae utuntur, navibus bellicis utentes, quæ dicuntur galeidae : hæc autem pecuniativa, qua scilicet utuntur mercatores, merces suas per mare ducentes de loco ad locum, ut carius vendant, et sic pecuniam augeant : hæc autem, id est, tertia, vectiva, et sunt illi qui naves locant pro pretio, ut veniant hominibus res de loco ad locum per mare : hæc autem, id est, quarta, piscativa, scilicet qua in mari piscantur et lucrantur in piscibus capiendis ad vendendum.
Et ostendit hoc per diversitates locorum in quibus illæ exercentur, ibi, In multis enim locis, maritimis scilicet, circa singula horum sunt multæ turbæ
communicantium, scilicet in unum, quas necesse est circa singulas, aliqua ordinare politia democratica. Et dat exempla in singulis. Et hoc est : Puta piscatores quidem in Tarento et Byzantio, quæ duæ civitates sunt Italiæ, quæ quondam Grecia dicebatur, et abundant multum piscatoribus, quorum ordo communicationis democratiæ facit species. Et subdit, Triericale autem Athenis, supple, abundat. Triremis est magna navis, quæ duos malos et duo vela habet et tres ordines remorum, propter quod triremis etiam dicitur, qua utuntur bellantes et piratæ, quorum communicatio ad unum relata speciem facit democratiæ. Negotiativum autem in Ægina civitate, scilicet maritima abundat, et Chio quæ nunc civitas Tutiæ est, et Chioma vocatur, unde vehuntur negotiationes pellium variarum et teballorum. Transvectivum autem, supple, abundat in Tonedo, civitate scilicet maritima, sicut nunc dicimus, ad Aquas Mortuas, et in Massilia, et in Brandusio abundare multos qui accepto pretio transvehunt homines ultra mare : quorum communicatio ad unum relata, ordinatorem scilicet communicationis, facit democratiam specialem.
. Et supponit alias adhuc secundum diversitates populi, ibi, Adhuc autem quod manuale, multitudo scilicet quae labore manuum lucratur, quos necesse est etiam communicare, et ordinari sub uno ordinante laborem manuum, et sic facit etiam ista multitudo democratiam specialem. Et hoc est quod sequitur : Et quod modicam habet substantiam, ut non possit vacare operibus, scilicet civilibus, sed necesse est quod opere manuum lucrum quaerat : et ista multitudo democratiam habet specialem sub uno ordinatam, qui ordinator est communicationis. Et subdit aliam adhuc quae universalis est, ibi, Adhuc quod quidem ex ambobus viribus, patre scilicet et matre, liberum est : quia servilis conditionis non potest esse civis, ut ante dictum est. His inductis, universaliter subdit de similibus, ibi, Et utique
<--- Page Split --->
si qua talis alterius multitudinis species : quot enim talis multitudinis communicantium sunt species in civitate, tot necesse est esse species democratiarum 1.
b Et subdit qualiter multiplicantur species oligarchiarum, ibi, Insignium autem, supple, differentiae sunt, divitiæ, nobilitas, virtus, disciplina: secundum hoc enim differunt insignes personæ communicantes in civitate, et similia dicta his secundum eamdem differentiam : secundum hæc enim differunt insignes personæ communicantes in civitate inter se oligarchico principatu.
c Et subdit de ordine harum politiarum inter se, ibi, Democratia igitur est prima quidem, supple, inter politias. Et subdit rationem, ibi, Quæ, id est, quia illa dicitur maxime secundum æquale. Et hoc est quod etiam dicitur in principio instituta, quod prima potestas principandi fuit populi antequam illam ex voluntate transferrent in imperatorem. Et ponit dictum legis ad hoc, ibi, Æquale enim ait lex talis denominatur. Et determinat quid sit æquale, ibi, Nihil magis eristere regnis et divitibus, neque dominos esse utrosque, sed similes ambos. In præhabitis enim ostensum est, quod democraticus principatus est æqualiter liberorum, et non pertinet plus ad egenum quam ad divitem. Et hoc est quod hic subdit: Siquidem enim libertas maxime est in democratia, sicut existimant quidam, et æqualitas. Et propter hoc diffinitur democratia, quod est politia populi, et principatus ejus liberorum et æqualium. Et hoc est quod subdit, ibi, Sic utique erit maxime communicantibus omnibus maxime politia similiter. Et subjungit qualiter causatur prima species democraticæ, ibi, Quoniam autem amplior populus, dominans autem quod visum fuerit pluribus, id est, sententia plurium dominatur, necesse democratiam esse hanc. Et est prima spe-
cies. Et hoc est quod subdit : Una quidem igitur species democratiae hæc, id est, prima, supple, secundum quamlibet multitudinem communicantem inter se. Species autem democratiae, quas ante diviserat secundum materiam, hic dividit secundum formam. Et prima est quæ dominatur secundum formam sententiæ plurium.
d Deinde cum dicit, Alia autem quod principatus, etc. determinat secundum quid principantur democratiae in communi ponendo alias species democratiae, et dicit : Alia autem, supple, est, quod principatus sint, supple, distributi ab honorabilitatibus, id est, honorabilibus personis. Et subdit quibus, ibi, Et brevibus, id est, paucis existentibus iis, et sic parvam potestatem habentibus in civitate. Oportet autem ei qui possidet, principatum scilicet, potestatem esse participandi et carentem, supple, tali potestate, non participare, supple, principatum. Et ideo in ante habitis probavit, quod regi, sive secundum voluntatem, sive secundum legem principetur, oportet adjungere tantam potestatem, per quam possit compellere rebelles ad obediendum, secundum illud Eccli. (vii, 6) : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.
e Et ponit tertiam iterum secundum formam acceptam, ibi, Alia quidem, supple, est, species democratiae, omnes quidem esse principantium, si solum sit civis, supple, secundum quod supra civis diffinitus est in capitulo de cive, ubi sic diffinitur : « Civis est qui secundum αὐτάρκειαν, id est, per se sufficientiam, potest participare principatu consiliativo et judicativo. » Et hæc est tertia species secundum formam accepta, in qua etiam quia civis potestatem sufficientem non habet coercendi, necesse est principari legem et non sententiam. Populus enim
<--- Page Split --->
juvat semper ad observationem legis, et non ita ad observationem sententiae voluntatis principantis.
f Et subdit quartam, ibi, Altera autem species democratiae, supple, est ista quae dicta. Et supponit adhuc aliam, ibi, Alia quidem esse eadem, scilicet quod dominans sit non lex. Et hoc est quod dicit, Dominans autem esse multitudinem et non legem. Hoc autem fit quando sententiae, supple, multitudinis, fuerint dominæ, sed non lex.
g Et dicit qualiter hoc inducitur, ibi, Accidit autem hoc, scilicet democratia, propter demagogos, id est, propter conciones congregantes populorum, δῆμος enim in Græco est populus, ἄγωγί autem conductio. Unde demagogus idem est ac conciones et congregations faciens in populo. Et hanc distinctionem ponit subdens, ibi, In quibus quidem enim, supple, civitatibus, quæ secundum legem democratizant, non fit demagogus : eo quod lex in talibus dirigit in omnibus : sed optimi civium sunt in praeminentia, supple, constituti, qui secundum legem dirigunt populum, et non est necessarius demagogus. Ubi autem leges non dominantur, hic fiunt demagogi. Et dicit rationem, ibi, Monarchus enim fit populus, id est, ad modum monarchiæ principans, compositus unus ex multis. Et ponit rationem, ibi, Ipsi enim multi sunt domini, non ut unusquisque, supple, per se sit dominus, sed ut omnes, supple, simul : qui modus est in civitatibus Lombardiae, ut in Genua. Quia autem Homerus increpat hujusmodi dominatum plurium, respondet Homero subdens, ibi, Qualem autem dicat Homerus non bonam esse multi dominationem, utrum hanc, scilicet quando multi dominantur ut unus, vel quando plures sunt qui principantur ut unusquisque, scilicet sigillatim, incertum, supple, est : et ideo discernendum. Unde non increpat dominatum quando omnes dominantur ut unus, sed quando
dividunt inter se principatum, et unus vult succedere alteri, et sic omnes principatum appetere. Et hoc est quod subdit, ibi, Talis igitur populus veluti monarchus eristens, id est, unus princeps, quærit monarchizur, id est, ut unus principari : quia non subjicitur sub lege, et fit despoticus, id est, subditis ut servis utens. Et hoc probat per signum, ibi, Quare et adulatores honorati sunt, supple, a tali populo. Et ponit aliud signum, ibi, Et est populus iste proportionaliter tyrannidi monarchiarum : quia sicut in tyrrannide unus principatur ad utilitatem propriam, non communem (ut dicit Aristoteles in VIII Ethicorum) ita talis populus dominatur. Et hoc est quod sequitur : Propter quod et mos idem, scilicet tyranno et tali populo. Et ostendit in quo, ibi, Et ambo despotica meliorum, id est, serviliter utentia melioribus, et senletuit, supple, dictata secundum voluntatem et secundum legem, sicut ibi praecepta, scilicet in tali populo et in tyrannide.
h Et ponit tertium in quo iterum conveniunt, ibi, Et demagogus et adulator idem. Et exponit qualiter, ibi, Et proportionaliter, id est, in una proportione se habentes ad unum apud tyrannum et apud talem populum. Et hoc ulterius exponit qualiter sit, ibi, Maxime autem utique apud utrosque valent. Et subdit quomodo divisim, ibi, Adulatores quidem apud tyrannos, demagogi autem apud populos tales. Unde Hieronymus dicit, quod adulatores fecerunt credere Nabuchodonosor quod convertendus esset in Deum : propter quod divina vox venit super eum, dicens Dan. (iv, 22) : Tibi dicitur Nabuchodonosor Rex, quod ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua..., septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, etiam humillimo homini, det illud.
<--- Page Split --->
i Et subdit quid faciunt adulatores et demagogi, ibi, Sunt autem, scilicet adulatores et demagogi, ii, tyrannidum scilicet in tali populo, causa, ut sententiae sint dominae, sed non leges. Qualiter autem hoc faciant, subdit, ibi, Omnia reducentes ad populum, id est, ad talis populi principatum et tyrannorum. Et quod hoc faciant, subdit, Accidit enim ipsis, adulatoribus scilicet et demagogis, fieri magnos, scilicet viros, propter populum quidem esse omnium dominum, opinionis autem populi hos, supple, est esse dominos. Et dicit quomodo, ibi, Suadetur enim multitudo his, scilicet adulatoribus et demagogis.
k Et subdit ulterius qualiter hoc perficiunt, ibi, Adhuc autem qui principatus accusant, adulatoribus scilicet et demagogis, aiunt populum oportere judicare, et non honorabiles personas. Hic autem gaudenter recipit, supple, populus, advocationem, supple, illorum. Quare dissolvuntur omnes principatus insignium et honorabilium personarum.
I El deinde concludit, ibi, Rationaliliter autem videbitur utique increpare qui dicit talem esse democratiam non politiam, id est, rationabiliter increpatur talis populi politia. Et ponit rationem, ibi, Ubi enim non principantur leges, non est politia. Et ponit causam, ibi, Oportet enim legem principari quidem omnium, id est, in universali ; de singularibus autem id est, specialibus casibus, principatus et politiam judicare, supple, oportet, ut in ante habitis dixit in tertio libro, ubi quaesivit utrum melius sit legem principari, vel bonum virum : ubi dixit, quod legislator non potuit considerare de novis casibus quotidie emergentibus.
m Et ex his concludit, ibi, Quare, id est, propter quod siquidem est democratia una politiarum, ad quam, sicut in praehabitis dictum est, leges ordinantur, manifestum, supple, est, quod talis in-
stituio, scilicet populi, in qua sententiae, id est, ad voluntatem principum, omnia dispensant, neque democratica, supple, est, proprie. Et repetit rationem in communi, ibi, Nullam enim sententiam contingit esse universalem, supple, sed de casibus particularibus emergentibus quotidie.
Et ponit epilogum post omnia, ibi, Species quidem igitur democratica determinatae sint hoc modo.
n Deinde cum dicit, Oligarchiae autem species, etc. tangit species oligarchiae quae est principatus divitum et potentium : et videtur tangere quatuor species : unam qua possidentes multa bona participant, et qua non licet participari egenis, eo quod egeni propter paupertatem frequenter subvertunt judicium. Secunda, qua participant splendidi in mensis, et in cenis illos saepe eligunt ad principatus illi qui pascuntnr ab eis. Tertia species est, quando potentium et divitum pueri vel filii eliguntur ad principatum ob gratiam patrum. Quarta species est, quando pauci divites principantur, non secundum legem, sed secundum voti sententiam.
Dicit ergo primo : Oligarchiae autem species, supple, hae sunt. Una quidem, id est, prima, esse principatus ab honorabilitatibus (id est, ab his quos vulgus honoratos consuevit appellare, et illi sunt divites, sicut etiam Seneca dicit, quod nobilitas nihil aliud est quam antiquae divitiae) tantis, scilicet honoribus, ut egeni non participent, tali scilicet principatu, cum sint plures, id est, etiamsi sint plures egeni quam divites. Licere autem, supple, dicunt, possidenti participare, id est, diviti, politia, tali scilicet : quia sicut in ante habitis in secundo libro dictum est, pauper subvertit judicium propter paupertatem, et in judicio est suspectus : dives autem sibi sufficiens, non habet necesse ut propter munera subvertat judicium : sicut etiam dicitur Deut. (xvi, 19) : Non accipies munera : quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
<--- Page Split --->
o . Ilia autem, id est, secunda species, quundo ab honorabilitatibus in mensis sunt principatus, id est, quando splendidi in panibus et mensis eliguntur in principatus, et eligunt ipsi eos qui reliciunt, id est, quia reficiuntur ab eis : sicut etiam dicitur Eceli. (xxxı, 28) : Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Hæc ergo est secunda species oligarchiae : et istam emendat distinguens eam, ibi, Siquidem igitur ex omnibus his hoc faciant, id est, si indifferenter ex omnibus honorabilibus personis eligantur principes, cum vere honorabiles personæ non sint nisi ex virtute, videtur hoc magis esse aristocraticum, quod est principatus virtuosorum : si autem ex aliquibus determinatis personis, supple, hoc faciant, scilicet divitibus, oligarchicum, id est, species oligarchiae : quia hic est principatus paucorum divitum, quod sonat oligarchia : dicitur enim oligarchia ab λιγον, quod est paucum, et ξιχη, quod est regnum vel principatus.
p Altera autem species oligarchiae, id est, tertia, quando puer pro patre unus fit, id est, unicus princeps : talis enim eligitur ad principatum propter divitias patris.
q Quarta autem, supple, species oligarchiae, cum a paucis divitibus principes constituuntur, et principatur non lex, sed
princeps, ad votum scilicet suum. Et hujus ratio est : quia lex semper principatur ad virtutem. Dicit enim Tullius in fine primæ Rhetorices, quod « lex est jus scriptum asciscens honestum prohibensque contrarium. » Oligarchicus enim princeps secundum potestatem coactivam principatur. Et hanc determinat per accidentia propria, ibi, Et est convertibilis hæc, scilicet oligarchia, in oligarchiis, id est, in speciebus oligarchiae, sicut tyrannnus in monarchiis. Quia sicut tyrannus est qui in regno sive monarchia principatur ad voluntatem, et non ad legem. Et hoc est : convertibilis est, supple, et cum ea de qua diximus ultima democratia in democratiis, id est, in speciebus democratiae : et hoc dictum est in hoc eodem capitulo parum in ante habitis, quando scilicet per demagogos populus compositus unus ex multis fit principans, non ut unusquisque, sed omnes ut unus, et principatur despotico principatu, sicut paulo ante dictum est. Quod autem sic sit convertibilis cum monarchia et tali democratia, probat a nomine, ibi, Et vocant, communiter scilicet loquentes, talem oligarchiam potentatum : quia potestate plus utitur quam lege.
Deinde ponit epilogum de omnibus dictis in primo capitulo, ibi, Oligarchiae quidem igitur species tot, supple, sunt, et democratiae, etiam supple, species tot, quot paulo ante enumerata sunt.
<--- Page Split ---> CAPUT V.
De speciebus democratiae et oligarchiae quae sunt ex moribus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Non oportet autem latere, quod in multis locis accidit, ut politia quidem quae secundum leges non sit democratia, propter assuetudinem autem et modum politizet et democratizet. Similiter autem rursum apud alios eam quidem quae secundum leges politiam esse magis democraticam, assuetudinibus autem et modo oligarchizare magis.
Nec latere nos debet, quod multis locis accidit Reipublicae quae secundum leges non sit popularis, more tamen et gestione populariter gubernari. Similiter autem e converso apud alios contingit Rempublicam secundum leges esse popularem, moribus tamen et gestione ad paucorum gubernationem magis referri.
b Accidit autem hoc maxime post transmutationes politiarum. Non enim statim transmutantur, sed amant in primis paulatim rapientes ex invicem, ut leges quidem permaneant quae prius exstiterunt, obtineant autem quae transmutant politiam.
Contingit autem hoc maxime post mutationem Rerumpublicarum. Non enim statim mutantur, sed contenti sunt ab initio homines parva accessione potentiae. Itaque leges quidem manent ut prius erant, praevalent tamen qui Rempublicam mutaverunt.
c Quod autem sint tot species democratie et oligarchiae, ex ipsis quae dicta sunt, manifestum. Necesse enim, aut omnes dictas partes populi communicare politia, aut has quidem, has autem non. Quandoquidem igitur quod agricultivum, et quod possidet mediocrem substantiam, fuerint dominantes politiae, politizant se-
Quod autem tot sint popularis et paucorum gubernationis species, ex ipsis patet. Necesse est enim, aut omnes partes populi, quas supra enumeravimus, Reipublice gubernationem habere, aut quasdam habere, quasdam non habere. Cum igitur et agricolae, et mediocria possidentes, Rempublicam gubernant, secun-
<--- Page Split --->
cundum leges. Habent enim vivere laborantes, non possunt autem vacare. Quare legem scientes convocant necessariissimas congregationes. Aliis autem participare licet, cum possideant honorabilitatem determinatam a legibus. Propter quod omnibus possidentibus licet participare. Universaliter quidem enim non licere omnibus, oligarchicum. Licere autem vacare impossibile non existentibus proventibus. Haec quidem igitur una species democratiae propter causas has.
dum leges est gubernatio. Victum enim ex opera sua quaerere habent, nec otiosi esse possunt. Itaque lege constituta solummodo, necessariis conecionibus intendunt. Aliis autem recipi ad Rempublicam licet, cum tanta possidebunt, quanta determinat lex. Omnino enim non licere omnibus, paucorum potentiae est. Otiiari autem eum qui non reditus habeat, impossibile. Haec igitur est una species popularis gubernationis.
d Altera autem species propter consequentem electionem. Est enim et omnibus licere non refutatis secundum genus, participare tamen potentibus vacare. Propter quod quidem in tali democratia leges principantur propter non esse proventum.
Altera vero species est, omnibus licere, qui prohibiti non sint per genus, potentibus tamen in otio esse. Quapropter in hujusmodi quidem populari administratione leges praevalent et gubernant, quia reditus non est.
e Tertia autem species est, omnibus licere quicumque liberi fuerint participare politia, non tamen participare propter praedictam causam. Quare necessarium et in hac principari legem.
Tertia species est, omnibus omnino licere Rempublicam gerere, qui liberi sint : non tamen licere ob supra dictam causam. Quare necessarium est in hac quoque legem dominari.
f Quarta autem species democratiae temporibus ultimis in civitatibus facta. Quia enim factae sunt civitates majores multo quam a principio, et proventus existunt et opulentiae, participant quidem omnes politia propter excessum multitudinis. Communicant autem et politizant, quia possunt vacare, etiam egeni accipientes mercedem. Et maxime autem vacat talis multitudo. Neque enim impedit ipsos neque propriorum cura. Divites autem impedit, ut saepe non communicent congregationi, neque ei quod est judicare : propter quod fit multitudo egenorum, dominans politiae, sed non leges. Species quidem igitur democratiae tot et tales propter has necessitates sunt.
Quarta vero species est illa, quae posteris temporibus in civitatibus esse ccepit. Majoribus enim factis civitatibus quam ab initio fuerant, et reditibus facultatibusque abundantibus, participant omnes Reipublicae propter multitudinis praevalentiam. Versanturque in Republica gubernanda ex eo, quia possunt otiosi esse, etiam inopes mercedem capientes. Maximeque hujusmodi multitudo otiosa est. Non enim cura rei familiaris propriae eos impedit, quae divites ita occupat, ut saepe a concionibus absint, et a judiciis. Ex quo fit, ut multitudo pauperum dominetur in Republica, non autem leges. Species igitur popularis gubernationis tot ac tales sunt, ob necessitates supra dictas.
g Oligarchiae autem quandoquidem plures habent substantiam, minorem autem, et non multam valde. Prima oligarchiae
Paucorum autem gubernationis prima species est, quando plures habent patrimonia, sed non admodum ampla : faciunt
<--- Page Split --->
species est : faciunt enim potestatem principandi possidenti, et propter multitudinem esse participantium politeumate, necesse non homines, sed legem esse dominans. Quanto enim utique plus distant a monarchia, et neque tantam habeant substantiam, ut vacant negligentes : neque tam modicam, ut nutriantur a civitate : necesse legem velle ipsis principari, sed non ipsos.
enim potestatem participandi ei qui tanta possidet, et propter multitudinem eorum qui ad Rempublicam recipiuntur, necesse est non hominem, sed legem dominari. Quanto enim magis distant a monarchia, neque tam amplas habent facultates, ut eas negligendo otiari valeant : neque ita exiguas, ut a civitate victum quaerant : necesse est ut legem velint dominari, non autem ipsos.
h Si autem utique pauciores sunt, qui substantias habent, quam qui prius, ampliorem autem,secunde oligarchiae fit species. Magis enim potentes supergredi volunt. Propter quod ipsi quidem eligunt ex multis eos qui ad politeuma admittuntur. Quia autem nondum sic fortes sunt, ut sine lege principentur, legem ponunt talem.
Quod si pauciores sint qui possident patrimonia, siquidem plura quam prius, secunda species fit gubernationis paucorum. Magis enim potentes plus habendi se dignos putant. Quapropter ipsi sumunt ex aliis, qui ad Rempublicam se conferunt. Praeterea, quia nondum ita robusti sunt, ut absque lege gubernare possint, legem hujusmodi posuere.
i Si autem invaluerint pauciores existentes habere majores substantias, tertius gradus fit oligarchiae, scilicet per seipsos principatus habere : secundum legem autem praecipientem morientium filios succedere.
Quod si eo deveniant, ut ipsi pauciores numero majores facultates habeant, tertia cumulatio fit gubernationis paucorum, ipsi enim per se magistratus et imperia retinent : secundum legem jubentem ut parentum defunctorum loco filii succedant.
k Quando autem jam plus invaluerint substantiis et multis amicis, prope talis potentatus monarchia est, et domini fiunt homines, sed non lex, et quarta species oligarchiae haec est convertibilis ultimae democratiae.
Quod si magis etiam subnixi sint opibus et amicitiis, prope est talis potentia ad monarchiam, et dominantur homines, non autem lex, et est haec quarta species gubernationis paucorum, correspondens ultimae speciei popularis.
COMMENTARIUS IN CAP. V.
In isto capitulo determinat species democratiae quae fiunt ex assuetudine et etiam oligarchiae. Et ideo dividitur in duas partes. Primo enumerat species democratiae ex assuetudine factas. Secundo oligarchiae species ex assuetudine factas,
ibi, (litt. g), Oligarchiae autem quandoquidem plures, etc.
Prima dividitur in partes tres. In quarum prima dicit, quod assuetudinibus mutantur democratiae et oligarchiae. In secunda ostendit qua arte multiplicantur, ibi (litt. c), Quod autem sint tot species, etc. In tertia enumerat quatuor species democratiae quae ex assuetudinibus fiunt, ibi (litt. c, post ini-
<--- Page Split --->
tium), Quandoquidem igitur quod ugricultivum, etc.
a Sententia primæ partis est hæc, quod volentem scire politias oportet non latere, quod frequenter democratiæ, quæ secundum leges sunt, assuetudinibus populi mutentur : et hoc est in omnibus, in quibus non judicatur secundum leges, sed secundum assuetudines. Habitus enim assuetudinis efficitur quasi naturalis. Propter quod dicit Tullius, quod « virtus est habitus per consuetudinem perfectus in modum naturae consentaneus. » Sicut enim dicit Aristoteles in II Ethicorum : « Innati sumus virtutes quidem suscipere, perficere autem est ex assuetudine. »
Dicit ergo : Non oportet autem latere, politicum scilicet, quod in multis locis accidit, ut politia, id est, civitas quidem quae secundum leges non sit democratia, supple, sed secundum voluntatis dominantium, propter assuetudinem autem et modum, supple, quem consuevit tenere populus, politizet et democratizet, id est, principatu populi. Similiter etiam est in oligarchia, quod scilicet transmutetur per assuetudinem. Et hoc est : Similiter autem rursum apud alios eam quidem quae secundum leges politiam esse magis democraticam, id est, apud quos consuevit esse politia democratica secundum leges, assuetudinibus autem et modo oligarchizare magis, supple, accidit.
b Et subdit causam unde hoc accidit, ibi, Accidit autem hoc maxime post transmutationes politiarum, id est, quando novis emergentibus casibus et novis principibus et politeumate dominantibus, necesse est mutari politias. Et dicit rationem subdens, ibi, Non enim statim transmutantur, ut scilicet unam politiam omnino deserant, et aliam simpliciter assumant, sed amant in primis paulatim rapientes ex invicem, id est, nodum et leges unius politiae, quam scilicet prius habuerunt, rapientes et trahentes, in
aliam politiam scilicet. Et dicit modum, ibi, Ut leges quidem permanant quaprius exstiterunt, in priori scilicet politia : quia dicit Tullius, « Difficile est a consuetis recedere. » Obtineant autem, supple, consuetudines, quae transmutant politiam unam specialem in aliam, sicut democratiam in oligarchiam, vel e converso. Et hæc est prima pars primæ partis istius capituli.
c Deinde cum dicit, Quod autem sint tot species, etc. ostendit qua arte multiplicantur politiae in tot species, quot dicte sunt, dicens : Quod autem sint tot species democratiae et oligarchiae, quot scilicet in praehabitis enumeratae sunt, ex ipsis quae dicta sunt, manifestum est. Et ponit rationem quam etiam in praehabitis posuit, ibi, Ncrrssr enim aut omnes dictas partes populi, id est, in praehabitis enumeratas communicarur politia, quae est ordo communicalionis : et sic tot erunt politiae, quot sunt partes populi : aut has quidem, has autem non : et tunc illae quae communicant una politia, unam faciunt politiam, id est, unum ordinem communicationis : et tot erunt politiae, quot sunt ordines communicantium.
Deinde cum dicit, Quandoquidem igitur quod agricultivum, etc. dat artem accipiendi politias, enumerando quatuor species democratiae quae sunt ex assuetudinibus, et dicit : Quandoquidem igitur quod agricultivum, et quod possidet medioorem substantiam, fuerint dominantes politiae, quae scilicet, non ex amicis, nec ex facultatibus potest cogere rebelles, politizant secundum leges, ut scilicet leges cogant eos quos ipsi compellere non possunt. Et ponit rationem, ibi, Habent enim, supple, tales vivere laborantes, id est, ex labore victum quaerere : non possunt autem vacare, judiciis scilicet. Et qualiter disponant civilitates sive politias, ostendit, ibi, Quare legem scientes, sapientes scilicet et senatores, convocant necessariissimas congregationes, ut scilicet per illos possint compellere rebelles, quos
<--- Page Split --->
per seipsos non possunt. Alii s autem, supple, multitudinibus hominum participare licet, politico scilicet principatu, cum possideant honorabilitatem determinatam a legibus, scilicet quod non licet egenis participare politicum principatum, ne scilicet propter paupertatem subvertant judicium. Et ex hoc infert : Propter quod omnibus possidentibus, id est, divitibus licet participare, principatu scilicet oligarchico. Et distinguit in illo modo, ibi, Universaliter quidem enim non licere omnibus, supple, sed paucis et divitibus oligarchicum, supple, est : quia oligarchia est principatus paucorum et divitum. Et subdit rationem talis politiae, ibi, Licere autem vacare, studiis scilicet judiciorum et dispositioni urbanitatum, impossibile, supple, est : quia tales oportet intendere qualiter victum acquirant. Unde dicit in I Metaphysicae, quod « omnibus existentibus ad necessitatem et voluptatem, Sacerdotum gens concessa est in scholas intrare, et liberalibus scientiis intendere. » Et hoc est quod sequitur : Non existentibus proventibus : quia liberalibus artibus intendere non potest, cui proventus non suppetunt. Et infert consequenter, ibi, Hoc quidem igitur una spiris est denuntariar, consuetudinalis scilicet, propter has causas, quae scilicet dicta sunt.
d Deinde cum dicit, Altera autem species, etc. ponit secundam, et dicit : Altera autem species, id est, secunda, supple, est, propter consequentem electionem, populi scilicet. Est enim, id est, contingit, et, id est, etiam omnibus licere, supple, participare democratico principatu, non refutatis secundum genus : servis enim de servis parentibus natis non licet participare, sed liberis solis. Causa autem quare licet participare liberis potentibus vacare, haec est, quia possunt vacare, studiis seilicet judiciorum et urbanitatum sive civilitatum : quia sicut dixit Socrates, et in praehabitis primi libri ostensum est, servus non habet virtutem nisi a domino.
Isti autem licet pauperes sint electi, tamen liberi sunt et liberum consensum habent faciendi quod volunt. Et hoc est quod sequitur : Propter quod quidem in tali democratica leges principantur propter non esse proventum, id est, quia non habent divitias vel amicos, ex quibus possint compellere rebelles : et ideo oportet invocare auxilium legis.
e Deinde cum dicit, Tertia autem species, ponit tertiam speciem, dicens : Tertia autem species, supple, democratica consuetudinalis, est omnibus licere quicumque utique liberi fuerint participare politia, propter prædictam causam scilicet, non tamen participare propter prædictam causam, id est, propter electionem populi : quia aliter hæc species tertia coincideret in idem cum secunda. Et subdit : Quare necessarium, et, id est, etiam, in hac principari legem. Licet enim liberi sint, virtutem tamen coactivam rebellium non habent, nisi ex lege : et ideo ex sententia votiva dominari non possunt.
f Deinde cum dicit, Quarta autem species, etc. ponit quartam speciem democratica politia ex consuetudine, dicens : Quarta autem species democratica temporibus ultimis in civitatibus facta, supple, est. Et hæc est mercenariorum, quibus constituitur salarium sui dominatus, ut dominentur in politia. Et hoc est quod subdit, ibi, Quia enim factae sunt civitates majores multo quam a principio, et proventus existunt et opulentiae, participant quidem omnes politia, id est, politico principatu, propter excessum multitudinis, quae cogit alio subjici sibi : in talibus enim multitudo dominantur ut unus, non ut singuli, ut in praehabitis dictum est. Communicant autem et politizant, id est, politico principatu participant, quia possunt vacare, judiciis scilicet et studio civilitatum, etiam egeni accipientes mercedem, pro salario scilicet. Et maxime autem vacat talis multitudo,
<--- Page Split --->
egenorum scilicet ad politias. Et subdit rationem, ibi, Neque enim impedit ipsos neque propriorum cura. Altera negatio superfluit more Graecorum qui duas negationes ponunt pro una. Et subdit quare hoc plus competit egenis quam divitibus, ibi, Divites autem impedit, supple, propriorum cura, ut saepe non communicent, id est, communicare non possint congregationi, id est, communi populo sive politiae, neque ei quod est judicare, id est, qualiter judicia exerceantur, quia propriis intenti, communibus intendere non possunt : propter quod fit multitudo egenorum dominans politica, quae semper dominatur ad sententiam voti : quia leges ignorant. Et hoc est quod addit, ibi, Sed non leges, supple, dominantur.
Post omnia haec ponit epilogum, ibi, Species quidem igitur democratiae tot et tales et propter has necessitates sunt. Et in hoc finita est prima pars capituli.
g Deinde cum dicit, Oliyarchia autem quandoquidem, etc. enumerat species oligarchiae factas ex assuetudine, et dicit : Oliqarchia autem, supple, sunt, quandoquidem plures habent substantiam, scilicet de populo, sed tamen minorem, supple, substantiam, seu divitias, et non multtam valde : propter quod non assumuntur ad principatum, sed divites et potentes, qui habent multas divitias. Et ponit quatuor species oligarchiae. Primam, ibi, Prima autem oligarchiae species est, prima scilicet quae per consuetudinem fit : faciunt enim potestatem principandi possidenti, scilicet diviti, et propter multitudinem esse participantium politeumate, id est, politica dominio, necesse non homines, sed legem esse dominans. Et hujus ponit rationem, ibi, Quanto enim utique plus distant a monarchia, in qua scilicet dominatur unus, sicut in regno sibi exhibito : necesse legem velle ipsis principari sed non ipsos. Tales enim ad sententiam voti non possunt compellere subjectos, sed oportet invocare legis et
communis populi auxilium. Haec est ergo prima species oligarchiae consuetudinalis.
h Et ponit secundam, ibi, Si autem utique pauciores sunt qui substantias habent, id est, divitias, quam qui prius, supple, dominabantur in politia, ampliorem autem, supple, communi populo haheant substantiam (sicut saepe factum est Romae, ubi post dominium senatorum et nobilium paucis et divitibus commissum est dominium), secundae oligarchiae fit species. Et ponit rationem, ibi, Magis enim potentes supergredi volunt, id est, supprimere eos. Propter quod et ipsi quidem, id est, populus, eligunt ex multtis eos qui ad politemua, id est, dominium politica admittuntur. Quin autem nondum sic fortes sunt, divitiiis scilicet et potentia, ut sicut legre principatur, id est, principari possint, legem ponunt talem, id est, statuta civitatis faciunt talia, ut tales sic de populo eligantur.
i Et ponit tertium gradum seu speciem oligarchiae, ibi, Si autem invaluerint habere divitias, scilicet pauciores existentes, supple, numero, habere majores substantias, divitiarum scilicet, tertius gradus sit oligarchiae. Et exponit illum, ibi, Scilicet per seipsos principatus habere : quia tunc per seipsos possunt compellere subjectos. Et ponit quartam speciem, ibi, Secundum legem autem praecipientem morientium filios succedere, supple, quartum gradum seu speciem facit oligarchiae.
k Et subdit in quo ille gradus differt ab aliis, ibi, Quando autem jam plus invalerint substantiis, id est, divitiis, et multiis ariciis, prope, id est, fere talis rex, et neque tantam habeant substantiam, divitiarum scilicet, ut racent, id est, vacare possint, negligentes, supple, curam propriorum : neque tam modicam, supple, habeant substantiam divitiarum, ut nutriantur a civitate, salario scilicet
<--- Page Split --->
potentatus monarchic, id est, regno in quo dominatur unus, et domini sunt vel fiunt homines, sed non lex : tales enim dominantur ad sententiam voti, et non secundum leges. Et quarta species oligarchic hæc est convertibilis ultimae democratic. Superius enim dictum in hoc
eodem capitulo, quod ultima democratia consuetudinalis est, quando dominantur egeni ad sententiam voti et non secundum leges. Conveniunt ergo in hoc quod neutra dominatur secundum leges, sed ad sententiam voti.
CAPUT VI.
Quot sunt Rerumpublicarum species, et de aristocratie variis speciebus ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Adhuc autem sunt due politiae praeter democratiam et oligarchiam, quarum alteram quidem dicunt omnes, et dicta est quatuor politiarum species una. Dicunt autem quatuor, Monarchiam, Oligarchiam, Democratiam, quartam vero vocatam Aristocratiam. Quinta autem est, quae appellatur communinomine omnium : politiam enim vocant. Sed quia non saepe fit, latet tentantes enumerare species politiarum, et utuntur quatuor solum, sicut Plato in politiis.
Sunt insuper duo alia genera Recipublicæ præter eas, in quibus aut multitudo, aut pauci gubernant, quarum alteram aiunt omnes speciem esse unam ex quatuor. Dicunt autem eas quatuor, monarchiam, paucorum gubernationem, popularem, et quartam quam vocant optimatem. Est et quinta, quam communi nomine omnium appellant Rempublicam. Sed quia non sæpe fit, latet numerare volentes : et ita suscipiunt quasi sint quatuor solum, ut Plato in libris de Republica facit.
b Aristocratiam quidem igitur bene habet vocare, de qua pertractavimus quidem in primis sermonibus. Eam enim quae ex optimis simpliciter politiam secundum virtutem, et non ad hypothesim
Optimatem igitur se recte habet appellare illam, de qua tractavimus in primis libris. Quæ enim ab optimis viris simpliciter per virtutem est gubernatio Reipublicæ, et non ad suppositionem quam-
<--- Page Split --->
aliquam bonorum virorum solam justum appellare aristocratiam. In sola enim simpliciter idem vir et civis bonus est. Qui autem in aliis boni ad politiam ipsorum sunt.
dam bonorum virorum, eam solam justum est optimatem appellari : in sola enim ista simpliciter idem est vir bonus, et civis : in aliis autem boni sunt ad speciem gubernandi suam.
c Sed sane sunt aliquae quae ad oligarchizatas habent differentias, et vocantur aristocratiae, et ad vocatam politiam, ubi vero non solum respectu divitiarum, sed et respectu virtutis eligunt principatus. Haec politia differt ab ambabus, et aristocratia vocatur. Etenim in non facientibus communem causam virtutis, sunt tamen quidam approbati, et qui videntur esse intellex.
Sunt tamen quaedam quae differentiam habeant a paucorum gubernatione, et appellantur optimates, et ab ea quae vocatur Respublica, ubi non solum respectu divitiarum, sed etiam respectu virtutis ad gubernationem Reipublicae sumuntur. Haec Respublica differt ab illis, et naturam optimatis sapere videtur. Nam in his civitatibus quae non faciunt publice curam virtutis, sunt tamen quidam praestantiores, qui videntur esse boni viri.
d Ubi igitur politia respiciat ad divitias, et virtutes, et populum, velut in Carchedonia, haec aristocratia est. In quibus ad duo solum, ut quae Lacedæmoniorum ad virtutem et populum, et est mixtio horum duorum democraticæ et virtutis. Aristocratiae quidem igitur præter primam optimam politiam, hæ duæ species, et tertia quæcumque ejus quæ vocatur politia, inclinantur ad oligarchiam magis.
Ubi ergo Respublica respicit ad divitias, et ad virtutem, et ad populum, ut est apud Carthaginienses, ea naturam optimatum sapere videtur. Et ubi ad duo illorum solum, ut Lacedæmoniorum, ad virtutem, et ad populum, et est haec mixtura popularis ac virtutis. Optimatum igitur præter illam primam optimam Rempublicam gubernandi formam, hæ duæ species sunt, et tertia quæcumque illius quae appellatur Respublica, inclinant ad paucorum gubernationem.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
Divisis omnibus politiis quae sunt sub democratia et oligarchia, quas ante dixit extremas politias et simplices, sicut in harmoniiis Doricam et Phrygiam, et in ventis Boream et Australem : addit hic duas, et ostendit hic divisionem earum, scilicet eam quae communi nomine dicitur politia, et Aristocratiam. Et ideo istud capitulum dividitur in tres partes : in
quarum prima dicit, quod istae duae politiae addendae sunt tribus aliis, ut quinque efficiantur in universo. In secunda determinat quae sit vera Aristocratia, ibi (litt. b), Aristocratiam quidem igitur, etc. In tertia determinat politias mixtas, ibi (litt. c), Sed sane sunt aliquae quae ad oligarchicas, etc.
a Sententia prima partis haec est, quod scilicet sunt adhuc duae politiae præter democratiam et oligarchiam, et dicit quod altera illarum nominata est, quam scilicet omnes ponunt : quinta autem latet tentates ponere politiae species, eo quod
<--- Page Split --->
non saepe fit, nec in multis civitatibus observatur.
Dicit ergo primo : Adhuc autem sunt duae politiae praeter democratiam et oligarchiam, quarum alteram quidam dicunt omnes, scilicet aristocratiam : et dicta est, supple, in VIII Ethicorum a nobis, quatuor politiarum species una, supple, esse. Et determinat quae sint illae quatuor quae communiter dicuntur esse politiae, ibi, Dicunt autem quatuor, supple, communiter, Monarchiam, id est, Regnum, in quo principatur unus : Oligarchiam, in qua principantur pauci et divites : Democratiam, in qua principatur populus sicut unus ex multis, et non sicut singuli : quartam autem vocatam Aristocratiam, in qua scilicet principantur virtuosi et boni viri. Quinta autem est, quae appellatur communi nomine omnium : politiam enim vocant, generali scilicet nomine. Et rationem reddit quare illa nomen generale obtinuit, et speciale non habuit, ibi, Sed quia non saepe fit, latet tentantes enumerare species politiarum. Causa autem quare latet, haec est : quia non determinatur finis aliarum politiarum, ut scilicet in ea unus dominetur ad utilitatem populi, sicut in Regno : vel unus dominetur ad utilitatem propriam, sicut in Tyrannide, vel multi potentes et divites non ad rectitudinem legum, sed ad voti sententiam dominantes sint, sicut in oligarchia : vel quod dominetur in ea populus ut unus non ut singuli, sicut in democratia : sed est simpliciter ordo communicantium in civitate vel secundum plebiscita, vel secundum statuta communia : et ideo latet in specie, et nomen generis obtinuit. Et hoc est : Et utuntur quatuor solum, supple, politiis, sicut Plato in politiis, supple, tantum quatuor species politiarum enumeravit. Et hic est finis prime partis capituli.
b Deinde cum dicit, Aristocratiam quidem igitur, etc. determinat quae sit vere aristocratia, et mittit ad VIII Ethi-
c orum, et dicit : Aristocratiam quidem igitur bene habet vocare, de qua pertractavimus quidem in primis sermonibus, id est, in VIII Ethicorum, et vocat illos primos sermones : quia sicut dicit in libro magnorum Ethicorum : « Sermones Ethici de virtute, principaliter sunt ad sermones politicos. » Et hoc est quod subdit in ratione nominis, ibi, Eam enim qua ex optimis, scilicet viris, simpliciter, id est, qui secundum virtutes simpliciter sunt optimi, et non huic vel illi, politiam secundum virtutem, supple, justum est appellare. Et hoc est quod sequitur : Et non ad hypothesim aliquam bonorum virorum solam, id est, ad positionem, ut scilicet sit justus his vel illis, vel hic vel ibi, vel nunc vel tunc, sed simpliciter, id est, universaliter semper et ubique bonus sit secundum virtutem, justum appellare aristocratiam, in qua scilicet simpliciter virtuosi dominantur. Et supponit rationem, ibi, In sola enim, supple, aristocratia, simpliciter, idem vir et civis bonus est secundum virtutem : qui autem in aliis, scilicet politiis, boni, supple, dicuntur, ad politiam ipsorum sunt, supple, solum boni : et hoc est bonum ad hypothesim et non simpliciter, sicut paulo ante dictum est.
c Deinde cum dicit, Sed sane sunt aliquae, etc. determinat politias mixtas et dicit : Sed sane sunt aliquae, supple, aristocratiae, quae ad oligarchizatas, supple, politias, habent differentias, constitutivas scilicet, et vocantur aristocratiae, et ad vocatam politiam, id est, in comparatione ad illam, quae simplici nomine politia dicitur, tamen mixta est ex oligarchia et aristocratia. Et hoc est quod sequitur : Ubi vero non solum respectu divitarum, sed etiam respectu virtutis eligunt principatus, haec politia differt ab ambabus, id est, ab oligarchia et aristocratia : quia mixta est, et aristocratia vocatur, supple, communiter. Et dicit causam, ibi, Etenim, id est, quia in non facientibus communem virtutis causam,
<--- Page Split --->
supple, electionis principum, sunt tamen quidam approbati, et qui videntur esse tenaxic, et illi in electione principum respiciunt ad virtutem : et ideo talis politia mixta est ex oligarchia et aristocratia. Et hoc est quod sequitur.
d Ubi igitur politia respicit, in electione scilicet principum, ad divitias et virtutes et populum, velut in Carchedonia, quae est civitas Graecia, in qua fuit Concilium Chalcedonense, haec aristocratia est, supple, quaedam, sed mixta ex oligarchia et aristocratia et democratia. In quibus, scilicet politiis, ad duo solum, supple, respicitur in electione principum, ut qua Lacedaemoniorum ad virtutem et populum, supple, respicitur in
electione principum, et est miritu horum duorum democratiae et virtutis, id est, aristocratiae.
Et post subjungit epilogum de speciebus aristocratiae, ibi, Aristocratiae quiden igitur praeter primam optimam politiam, in qua scilicet ad nihil respicitur in electione principum, nisi ad virtutem, hae etiam duae species, supple, sunt, mixtae scilicet, et tertia, scilicet species est, quaecumque, supple, species ejus quae vocatur politia simpliciter, sed inclinantur ad oligarchiam magis, scilicet in quibus cum virtute respicitur ad honorabilitatem divitum et potentum : et haec est etiam mixta ex oligarchia et aristocratia, sicut paulo ante dictum est.
CAPUT VII.
De ea qua nomine generis Respubliea peculiariter appellatur.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Reliquum autem est nobis de nominata politia dicere, et de tyrannide. Ordinavimus autem sic non existentem, neque hanc transgressionem, neque assignatas aristocratias : quia secundum veritatem quidem omnes sunt vitiatae a rectissima politia : deinde dinumerantur cum iis, suntque ipsarum hae transgressiones,
Reliquum est ut de ea quae Respublica appellatur, dicamus, et de tyrannide. Ordinavimus autem ipsam nos, cum prius non esset, neque haec transgressio, neque illae, de quibus modo diximus, optimates : quia revera omnes aberrant a rectissima gubernandi forma : postmodum cum istis numerantur, et sunt harum transgressio
<--- Page Split --->
sicut in iis quae a principio diximus. Ultimo autem de tyrannide rationabile est facere mentionem : quia omnium minime politia haec est.
nes et labes, ut in superioribus circa principium diximus. Merito autem postremo loco tyrannidem reservavimus, propterea quod ista minime est Respublica.
b Nobis autem est methodus de politia. Propter quam quidem igitur causam et ordinatum est hoc modo, dictum est. Nunc autem ostendendum est nobis de politia.
Nostra vero materia est de Republica tractare. Qua igitur de causa sic ordinavimus, dictum est. Nunc autem est a nobis de illa quae communi nomine appellatur Respublica, ostendendum.
e Manifestissima enim potentia ipsius determinatis iis, quae de oligarchia et democratia. Est enim politia, ut simpliciter est dicere, mixtio oligarchiae et demccratiae.
Nam clarius ejus vis apparebit post determinatiorem eorum quae ad paucorum gubernatiorem et ad popularem spectabant. Est enim Respublica, ut simpliciter dicamus, mixtura paucorum gubernatiomis ac popularis.
d Consueverunt autem vocare declinantes quidem ut ad democratiam, politias : declinantes autem ad oligarchiam, magis aristocratias : quia magis assequitur disciplina et nobilitas opulentioribus. Adhuc autem videntur habere opulenti, quorum gratia injusta agunt injusti. Unde et Calusagathos' et insignes hos appellant. Quoniam igitur aristocratia vult excellentiam attribuere optimis civium, et oligarchias esse aiunt ex Calusagathis magis.
Consueverunt autem eas quae inclinant ad popularem, vocare Respullicas : eas vero quae ad paucorum gubernatiorem, vocare optimates : ex eo quia opulentioribus doctrina atque nobilitas magis adesse consueverunt. Praeterea qui divitias habent, ea videntur habere, propter quae caeteri injurias faciunt : unde et honestos et bonos et nobiles istos appellant. Cum ergo optimatum gubernatio velit excellentiam tribuere optimis civibus, et paucorum gubernatiorem esse dicant ex bonis et honestis magis.
e Videtur autem esse impossibilium civitatem aristocratizantem non bene legibus disponi, sed male gubernatam : similiter autem et aristocratizari eam, quae non bene legibus disponitur.
Videtur impossibile, quae civitas non ab improbis, sed ab optimis gubernetur, eam non bene gubernari : eodemque modo, quae leges non habeat, gubernari ab optimatibus.
f Non est autem bona legum dispositio, bene poni leges, non obedire autem. Propter quod unam quidem bonam legum dispositionem existimandum esse, obedire positis legibus : alteram autem bene poni leges, quibus immaneant. Est enim obedire, et bene positis. Hoc autem contingit dupliciter : aut enim optimis contingentium ipsis, aut simpliciter optimis.
Habere autem leges bonas non id est, si recte sint positae nec eis pareatur. Itaque una recta legum institutio putanda est, legibus parere : altera, ut recte sint leges positae, quibus parere oportet. Fieri enim potest, ut pareant cives male positis legibus. Id autem dupliciter accidit : aut enim optimis quantum datur ipsis, aut simpliciter optimis.
<--- Page Split --->
g Videtur autem aristocratia quidem esse maxime honorcs distribui secundum virtutem, aristocratiae quidem enim terninus, virtus: Oligarchiae autem, divitiae: Democratiae autem, libertas.
Videtur autem optimatum esse maxime honorcs tribuere secundum virtutem. Finis enim optimatum, virtus : paucorum vero gubernationis, divitiæ : popularis autem, libertas.
h Hoc autem quodcumque videatur pluribus, in omnibus existit. Etenim in oligarchia, et in aristocratia, et in democratia, quodcumque videatur majori parti participantium politia, hoc est dominans.
Quod autem pluribus videtur, commune est omnium. Nam in paucorum, et in multitudinis gubernatione, et in optimorum, quod videtur majori parti eorum, qui in Republica versantur, id obtinet.
i In plurimis quidem igitur civitatibus politiae species vocatur. Solum enim mixtio conjecturat divitum et pauperum divitias et libertatem. Fere enim apud plurimos qui opulenti xaXovx^a^o^v videntur tenere regionem.
In plerisque igitur civitatibus haec species gubernandi Respublica vocatur. Sola enim mixtio conjecturam facit opulentorum, et inopum, divitiarum et libertatis. Fere enim apud plurimos illi, qui divitiis pollent, bonorum et honestorum locum obtinere videntur.
k Quoniam autem tria sunt, quae altercantur de aequilatite politiae, libertas, divitiae, virtus (quartum enim, quod vocant ingenuitatem, assequitur duobus : ingenuitas enim est virtus et divitiae antiquae) manifestum, quod mixtionem quidem duorum, scilicet opulentorum et egemorum, politiam dicendum : trium autem aristocratiam maxime aliarum praeter veram et primam.
Lum vero tria sint, quae circa aequaltatem Republicae contendunt, libertas, divitiae, virtus (nam quartum illud, quae appellatur nobilitas, duobus consequens est : nobilitas enim est antiquae divitiae, et virtus) manifestum est, quod duorum mixtura, divitum et pauperum, est Respublica appellanda : trium vero, optimatum gubernatio maxime aliarum praeter illam veram et primam.
I Quod quidem igitur sint et aliae species politiae praeter monarchiam et democratiam, et oligarchiam, dictum est, et quales hae, et quid differunt invicem aristocratiae et politiae ab aristocratia, et quod non ab invicem longe, manifestum.
Quod igitur sint aliae Respublicae praeter monarchiam, et popularum et paucorum potentium, dictum est, et quales ista, et in quo differant inter se, et optimatum gubernatio, et aliae species quae ad optimates declinant, et quomodo non longe distant inter se, manifestum est.
m Quo autem modo fit praeter democratiam et oligarchiam illa quae vocatur politia, et qualiter ipsam oportet institui, dicemus consequenter dictis. Simul autem palam erit et quibus determinant democratiam et oligarchiam. Sumendum enim horum divisionem. Deinde ex iis ex utraque velut symbolum accipientes, componendum.
Quomodo autem fiat praeter popularem et paucorum potentiam illa quae appellatur Respublica, et quo in ordine reponenda sit, deinceps dicemus : et simul apparebit quibus diffiniant popularem et paucorum gubernationem. Sumeinda est enim horum distinctio. Postea ex his ab utraque tamquam regulam sumentes, componere oportet.
<--- Page Split --->
n Sunt autem termini tres compositionis et mixtionis. Aut enim utrumque sumendum, quae utraque lege statuunt, puta de eo quod est judicare : in oligarchis quidem enim opulentis damnum ordinant, si non disceptent, egenis autem nullam mercedem : in democratiis autem egenis quidem mercedem, opulentis autem nullum damnum. Commune autem et medium horum ambo haec. Propter quod et politicum, mixtum est enim ex ambobus. Unus quidem igitur iste combinationis modus.
Sunt autem diffinitiones tres compositionis ac mixturae. Aut enim ambo sumenda, quorum utraque leges ponunt, ceu circa judicia : in paucorum enim potentia divitibus poenam constituunt, nisi in judicando adsint, pauperibus vero mercedem nullam : in popularibus autem pauperibus mercedem, divitibus autem poenam nullam. Commune ac medium istorum ambo haec. Itaque et civile, mixtum est enim ex ambolus. Unus igitur modus hic est combinationis.
o Alterum autem accipere medium corum, quae utrique statuunt, puta congregationes fieri, ii quidem ab honorabilitate nulla, vel parva omnino, ii autem ab immensa honorabilitate. Commune autem neutrum, sed media honorabilitas utriusque horum.
Aliud autem medium capere eorum, quae b utrisque jubentur, ceu concionari, hae quidem a nullo censu, vel exiguo penitus, hae vero a magno censu, commune certe neutrum, sed medium utriusque census.
p Tertium autem ex duabus institutionibus, haec quibus ex oligarchica lege, haec autem ex democratica. Dico autem, puta videtur democraticum quidem esse, sortiales esse principatus, eligibiles autem, oligarchicum. Et democraticum quidem qui non ab honorabilitate, oligarchicum autem qui ab honorabilitate. Aristocraticum igitur et politicum ex utraque utrumque accipere : ex oligarchia quidem eligibiles facere principatus, ex democratia autem quod non ab honorabilitate.
Tertius vero ex duobus jussis, hoc quidem ex populari lege, illo autem ex paucorum gubernatione. Dico autem tale aliquid, videtur populare quidem magistratus sortiri: paucorum autem gubernationis, eligere. Et populare non ex censu tribuere, paucorum autem ex censu. Optimatum igitur ac civile ab utraque utrumque accipere, ex paucorum quidem gubernatione clectivos facere magistratus, ex populari autem sumere non per censum.
q Modus quidem igitur mixtionis iste. Ejus autem quod est bene misceri, democratiam et oligarchiam, terminus, quando contingit dicere eamdem politiam democratiam et oligarchiam.
Modus igitur admiscendi talis : bene autem admiscuisse popularem, et paucorum gubernationem, finis est, quando eadem Respubliea dici potest popularis, et paucorum gubernatio.
r Palam enim, quod hoc patiuntur dicentes propter mixtas esse bene. Patitur autem hoc et medium : apparet enim utrumque extremorum in ipso, quod quidem accidit circa Lacedæmoniorum politiam : multi enim conantur dicere tamquam democratia existente, quia democratica multa ordo habet, puta primo,
Patet enim hoc accidere dicentibus eas bene esse commixtas. Accidithoectiam medio. Conspicitur namque in eo utrumque extremorum, quod contingit Lacedæmoniorum Reipublicæ. Sunt enim permulti qui aggrediuntur dicere eam esse popularem, propterea quod populariter complura in illa sunt constituta, ceu præmium
<--- Page Split --->
quod circa alimentum puerorum : similiter enim qui divitum nutriuntur iis, qui pauperum, et erudiuntur hoc modo utique quo possent et pauperum pueri. Similiter autem et in habita aetate, et cum viri fuerint, eodem modo. Nullo enim distinctus dives et pauper. Sicque circa alimentum eadem omnibus in conviviis, et vestimentum tale divites, quale utique praeparare posset et pauperum aliquis quicumque. Adhuc eo quod duos maximos principatus, hunc quidem eligat populus, hoc autem participet. Senes quidem enim eligunt, ephoria autem participant. Alii autem oligarchiam, quia multa habet oligarchica, puta quod omnes sunt eligibiles, et nullus sortialis, et quod pauci sint domini mortis et fuga, et alia talia multa.
circa educationem puerorum. Pari modo divitum filii educantur et pauperum, et erudiuntur per eum modum, per quem valeant pauperum filii erudiri. Similiterque in sequenti aetate, cum viri facti sunt. In nullo enim magis conspicuus dives quam pauper. Cibi quoque iidem utrisque in comessationibus. Vestitu etiam tali divites utuntur, qualem et pauperum quivis habere potest. Praeterea duorum maximorum magistratuum alterum eligit populus, alterum gerit. Senatores enim per populum eliguntur, ephori autem ex popularibus constituuntur. Alii vero dicunt esse illam paucorum gubernationem, quoniam multa habeat, quae paucorum potentiam asserunt, ceu omnes dignitates per electionem conferri, per sortem vero nullam, et insuper apud paucos potestatem esse necandi, et in exsilium pellendi, acratera hujusmodi permulta.
s Oportet autem in politia mixta bene videri utraque esse et neutrum, et salvaeri per seipsam, non eo quod plures extrinsecus sint, qui volunt (erit enim utique et pravae politiae hoc existens) sed eo quod neque utique velit politiam alteram nulla partium politiae totaliter. Quo quidem igitur modo videtur consistere politia, similiter autem et putata aristocratiae, nunc dictum est.
Oportet enim in Republica bene temperata utrumque videri inesse, et neutrum, et conservari per seipsam, non aliunde, et per seipsam, non per alios multos extraneos, qui velint. Nam et prave Reipublica hoc potest contingere: sed nec velle quidem gubernationem alteram quoquemodoparti um civitatis omnino. Quemadmodum igitur oporteat Rempublicam constituere, et similiter illas qua appellantur optimates, dictum est.
COMMENTARIUS IN CAP. VII.
Post divisionem specialium politiarum, incipit tractare de ea quae communi nomine politia dicitur, et determinare divisiones ejus. Et incipit hic secunda pars libri quarti principalis. Et habet duas partes. In prima enim parte tractat de politia, scilicet in isto capitulo. In se-
cunda de Tyranuide qua? est transgressio politiae pessima, ibi (cap. 8, a), De Tyrannide autem erit, etc. sequenti capitulo.
Prima pars dividitur in duas partes. In prima ostendit qualiter politia sit, et quare politia communi nomine vocatur. In secunda ostendit qualiter oportet ipsam institui, ibi (litt. m), Quo autem modo fit, etc.
Prima pars adhuc dividitur in quatuor partes, in quarum prima ostendit ordinem ad alias politias. In secunda ostendit potentiam ipsius et conve-
<--- Page Split --->
nientiam ad aristocratiam et oligarchiam, ibi (litt. c), Manifestissima enim potentia ipsius, etc. In tertia ostendit qualiter leges ipsius ponendae sunt, ibi (litt, e), Videtur autem esse impossibilium, etc. In quarta determinat de terminis politiarum, ibi (litt. g), Videtur autem aristocratia, etc.
a Circa primum duo facit. Primo enim determinat rationem ordinis, quare scilicet ultimo cum Tyrannide ordinatur inter politias. Et ratio hujus est ex parte tyrannidis, quae omnium transgressonum pessima est, sicut ostensum est in VIII Ethicorum, et ideo ultimo ordinanda. Secundo ponit rationem ex parte politiæ : quia politia quae communi nomine vocatur, fit ex mixtione aliarum, maxime aristocratiæ et democratiæ : ideo prius oportuit cognoscere de aliis quam de ipsa. Et hoc, ibi- (litt. b), Nobis autem est methodus, etc.
nide tractat, ibi, Ultimo autem de Tyraninde rationabile est facere mentionem : quia omnium politiarum optima, quae est Regnum, Tyrannis transgressio est : ideo omnium transgressionem pessima est, et minime habens rationem politiæ.
b Secundo ponit rationem ex parte politiæ, quare ultimo Tyrannis ponitur, ibi, Nobis autem est methodus de politia, id est. tractatus, quae scilicet simpliciter politia est, cujus scilicet pessima transgressio Tyrannis est : et ideo immediate post eam, de Tyrannide est tracandum. Et ponit epilogum istius ordinis, ibi, Propter quam quidem igitur causam et ordinatum est hoc modo, dictum est, quod scilicet ultimo ponitur tractatus de politia, et Tyrannide. Et hoc est quod sequitur, ibi, Nunc autem ostendendum nobis de politia, id est, tracandum.
Dicit ergo primo : Reliquum autem est nobis de nominata politia dicere, id est, de illa quae simplici nomine politia dicitur, non determinata ad aliquam speciem, et de Tyrannide. Et determinat rationem istius ordinis, ibi, Ordinavimus autem sic non existentem, neque haur, scilicet politiam, transgressionem, neque assignatas aristocratias, quia politia simpliciter neque transgressio est, neque simpliciter aristocratia. Et subjungit rationem ex parte Tyrannidis, ibi, Quia secundum veritatem quidem omnes, scilicet transgressiones, sunt vitiata a rectissima politia, quae est Regnum et aristocratia. Deinde enumeratur cum iis, propter rationem scilicet disciplinae : quia oppositorum eadem est disciplina : stutque ipsarum politiarum hae transgressiones : et ideo, supple, cum politiis determinandae, sicut in iis qua a principidiximus, id est, in VIII Ethicorum, et hoc, supple, determinatum est. Ibi enim determinavit quae sunt simpliciter politiae, et quae transgressiones earum. Et subdit rationem quare ultimo de Tyran-
c Deinde cum dicit, Manifestissima enim potentia, etc. Potentiam ipsius politiæ et convenientiam ad aristocratiam et etiam oligarchiam dicit, ponendo rationem. Manifestissima enim potentia ipsius, supple, est, determinatis iis quae de oligarchia et democratia, supple, dicenda erant. Et rationem quare post illas de ipsa tractat, dat, ibi, Est enim politia, ut simpliciter, id est, universaliter, est dicere, mitti oligarchiae et denocratiæ. Et omne compositum ex componentibus cognoscitur, et ideo, supple, prius erat tractandum de democratia et oligarchia, et postea de politia, quae mixta est ex utraque, tamen aliquando declinat plus ad unam, et aliquando plus ad aliam. Et hoc est quod sequitur.
d Consueverunt autem vocare declinantes quidem ut ad democratiam, politias, quia illa est principatus populi : declinantes autem ad oligarchiam, supple, democratias, magis aristocratias, supple, consueverunt appellare. Et ponit
<--- Page Split --->
hujus rationem, ibi, Quia magis assequitur disciplina et nobilitas opulentioribus : opulenti enim et divites consueverunt esse magis disciplinati et nobiles, et ideo principatus eorum qui proprie oligarchicus est, quasi a digniori, id est, a disciplina et nobillitate aristocratia vocatur. Et de hoc ponit aliam rationem, ibi, Adhuc autem videntur habere opulenti, id est, divites, ea scilicet quorum gratia injusta agunt injusti : injusti enim injuste agunt, ut divitias acquirant, et illas habent jam opulenti : et ideo, supple, non est necesse illis injuste agere. Et probat hoc a signo, ibi. Unde et xaXoixaYaXoix; id est, insignes homines appellant, scilicet opulentos. Caloscagathos autem componitur a Graeco, scilicet a xaXo; quod est bonum, et ab aYaXo; quod etiam est bonum : unde caloscagathos est bonum bonum, id est, perfectum honum : sicut ipse Aristoteles dicit in capitulo de per se bono. Et nota, quod libri communiter habent caluscagathos : est enim corrupta littera a vitio scriptorum. Et hoc est quod subjungit, ibi, Quoniam igitur Aristotaria, id est, principatus virtuosorum, vult excellentiam attribuere optimis civium, et Oligarchias esse aiunt, supple, communiter loquentes, ex xaXoixaYaXoix magis, supple, propter hoc, politias declinantes ad Oligarchias, id est, principatus divitum, vocant Aristocratias : quia scilicet divites non habent necesse injuste agere sicut pauperes. Et in hoc finitur secunda pars prime partis capituli.
e Deinde cum dicit, Videtur autem esse impossibilium, etc. determinat de legis positione, scilicet qualiter leges ipsius ponendae sunt, et dicit : Videtur autem esse impossibilium, id est, de numero impossibilium civitatem aristocratizantem, id est, principatu aristocratico gubernatam, non bene legibus disponi, sed male gubernatam : hoc enim impossibile est, propter hoc quod in prahabitis dixit, quod scilicet leges ad politiam,
non politia ad leges ordinatur : unde cum Aristocratia sit optima politia, necesse est quod optimae leges ponantur ad ipsam. Similiter autem, supple, impossibilium est, et, id est, etiam aristocratizari eam, scilicet civitatem, quae non bene legibus disponitur, propter eamdem causam quae dicta est.
f Et subdit quid exigatur ad hoc quod sit bona legum dispositio ibi, Non est bona autem, etc. Duo enim exiguntur ad hoc, scilicet quod leges justae sint, et quod obediatur eis. Et hoc est : Non est autem bona legum dispositio bene poni leges, non obedire autem, supple, legibus positis. Propter quod manu quidem bonam legum dispositionem cristinamulum esse, obedire positis legibus : alteram, scilicet dispositionem, hunc poni leges, quibus immanent, scilicet cives, et per quas regantur. Et qualiter hoc contingat, subdit : Est enim obedire, id est, contingit obedire, et, id est, etiam bene positis, supple, legibus, scilicet ad hypothesisim hujus vel illius politica. Et est obedire optimis legibus simpliciter, non ad hypothesisim. Et hoc est quod sequitur : Hoc autem contingit dupliciter : aut enim optimis contingentium ipsis, aut optimis simpliciter.
g Deinde cum dicit. Videtur autem Aristotaria, etc. determinat de terminis sive finibus politiarum, dicens : Videtur autem Aristotaria quidem esse maxime honores, scilicet principatuum, distribui serundum virtutem, ut scilicet virtuosi principentur. Et hoc est quod sequitur : Aristocratiae quidem enim terminus virtus, id est, finis : oligarchiae autem, supple, terminus est, divitiae : quia oligarchia est principatus divitum et paucorum. Aqus; autem, id est, populi cujus principatus est democratia, terminus est libertas.
h Et quis dominans sit in omnibus istis politiis, ostendit, ibi, Hoc autem quod-
<--- Page Split --->
cumque videatur pluribus, in omnibus existit, supple, politiis. Et hoc probat, ibi, Etenim in oligarchia et aristocraia et in δτίμοι;, id est, in democratica, quodcumque videatur majori parti participantium politia, hac scilicet, vel illa, hoc est dominans. Et hoc adhuc observatur apud gentes, quae judicant secundum sententias, et non secundum leges : licet hoc sit contra legem Domini dicentis Exod. (xxiii, 2) : Nec in judicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
i Ex omnibus his concludunt : In phrrimis quidem igitur civitatibus politiae species vocatur ista, quae mixta est ex oligarchia et democratia. Et dicitur simpliciter politia, ut jam habitum est. Et ponit rationem, ibi, Solum enim miztio conjecturat, in judiciis scilicet, quod justum est, mixtio divitum et pauperum, divitias et libertatem. Et ponit rationem, ibi, Fere enim apud plurimos qui opulenti, supple, sunt, zaXovxayXoV, id est, de numero bonorum videntur tenere regionem, et sic tenere principum.
k Et subdit de mixtura politiarum, ibi, Quoniam autem tria sunt in politiis, quae altercantur de aequalitate politiae, libertas, divitiae, virtus. De libertate democratia altercatur, de divitiis oligarchia, de virtute aristocratia. Et quia posset esse quaestio de nobilitate, ut de illa posset esse quarta politia, subdit : Quartum enim, quod vocant ingenuitatem, assequitur duobus, id est, sequitur duo. Et ostendit quomodo, ibi, Ingenuitas enim est virtus et divitiae antiquae, Unde Seneca : « Nobilitas est divitiae antiquae : et esse aliquem nobilem magis est laus parentum, quam propria. » Ex his concludit, ibi, Manifestum, quod miztionem quidem duorum, scilicet opulentorum, quorum est oligarchia, et egenorum, quorum est democratia, politiam dicendum, simplici scilicet nomine : trium autem, supple, mixtionem, aristocratiam,
marime aliarum, supple, est dicendum (et hujus ratio est, quia in mixtis a digniori fit denominatio) praeter veram et primam, quae scilicet simpliciter est aristocratia : illa enim verius dicitur aristocratia, quam mixta.
1 Post haec ponit epilogum omnium dictorum, ibi, Quod quidem igitur sint et aliae species politiae praeter monarchiam, et democratiam, et oligarchiam, dictum est. Et, supple, etiam dictum est, quales hae, supple, sunt : et etiam dictum est, quod differunt invicem aristocratiae, et politiae, simpliciter scilicet dictae, ab aristocratia, et quod non ab invicem longe, supple, distant, manifestum est.
m Deinde cum dicit, Quo autem modo fit, etc. determinat qualiter illa, quae simpliciter dicitur politia, mixta ex democratia et oligarchia, instituatur, et quibus legibus regatur. Et circa hoc quatuor facit. Primo docet eam misceri ex oligarchia et democratia. Secundo docet accipere medium eorum quae utrique statuunt, ibi (litt. o), Alterum autem accipere medium, etc. Tertio docet electionem principis fieri secundum institutionem utriusque politiae, scilicet oligarchiae et democratia, ibi (litt. p), Tertium autem ex duabus institutionibus, etc. Quarto docet qualiter bene commixtae oligarchia et democratia constituunt politiam, quae simpliciter dicitur politia, ibi (litt. q, circa initium), Ejus autem quod est bene misceri, etc.
Sententia prime partis in communi est haec, quod si politia mixta ex oligarchia et democratia debet institui, quod oportet accipere, quae utraque politiarum illarum statuit, et ex illis oportet apponere, et symbolum accipere, qualiter politia, quae simpliciter dicitur, miscetatur ex utraque. Et ponit tres terminos compositionis et mixtionis. In oligarchia enim quae est principatus divitum, cum sit corruptio urbanitatis, quae dicitur aristo-
<--- Page Split --->
cratia, statuunt minus in damno semper habere divitibus, et pauperibus statuunt quod non habeant plus in lucro : in denucretiis autem fit e converso, quod scilicet in omnibus judiciis pauperes minus habeant in damno, et plus in lucro, et divites e contrario.
Dicit ergo primo : Quo autem modo fit praeter democratiam et oligarchiam illa quae vocatur politia, simplici nomine scilicet, et qualiter oportet ipsam institui, dicemus consequenter dictis. Et quia compositum non cognoscitur nisi ex componentibus, ideo addit quod etiam compositum simul cum hoc cognoscimus, ibi, Simul autem palam erit, et, id est, etiam quibus determinant democratiam et oligarchiam, ex quibus componitur politia simpliciter dicta. Et tangit modum, ibi, Sumendum enim horum divisionem, oligarchicorum scilicet et democraticorum. Et docet modum qualiter sumendum, ibi, Deinde ex his ab utraque, scilicet oligarchia et democratia velut symbolum accipientes, id est, convenientiam, componendum, qualiter scilicet componatur ex utraque : quia, sicut dicit in secundo de Generatione et Corruptione, habentium symbolum facilior est transmutatio.
nullum lucrum. Oligarchicum enim est quod pauper semper minus habeat in lucro et plus in damno. In his enim verum est quod dixit Poeta :
Dives ubique placet, pauper ubique jacet.
In democratis autem, supple, est et converso : quia egenis quidem mercedem, id est, lucrum, supple, ordinant dandum judices, opulentis autem, id est, divitibus, nullum damnum, supple, judicant super restitutionem. Et ideo, supple, in politia quae componitur ex utraque, medium compositum ex utraque ambo haec, ut scilicet unicuique fiat aequale damni et lucri. Commune autem et medium horum ambo haec. Propter quod et politicum, supple, est hoc, ut scilicet et pauperi et diviti fiat in damnis et lucris aequale, sicut dicitur Deuter. (1, 17) : Ita parvum audietis ut magnum, scientes quia Dei judicium est. Quod autem sit politicum, ostendit subdens : Mirtinu enim est er ambobus. Et jam prius dictum est quod simpliciter politia miscetur ex ambobus illis. Et subdit conclusionem istius partis sive compositionis, qui primus terminus est, ibi, Unus quidem igitur iste combinationis modus.
n Et tangit modum in communi, ibi, Sunt autem termini tres compositionis et mixtionis. Et tangit primum, ibi, Aut enim utrumque sumendum, quae utraque lege statuunt, in judiciis scilicet. Et dat exemplum, ibi, Puta de eo quod est judicare, id est, in causis in quibus recurritur ad judicem sicut ad justum animatum, sicut dicitur in V Ethicorum. Et dat iterum exemplum, ibi, In oligarchiis quidem enim opulentis damnum ordinant, supple, restituendum, id est, damnum ordinatur a judice, scilicet quod restituatur et satisfiat de damnis, si non disceptent judices, scilicet inter se : si enim disceptant in judicio oligarchico, tuncoforte aliud ordinabunt. Egenis autem nullam mercedem, supple, tribuunt, id est,
o Deinde cum dicit, Alterum autem accipere medium, etc. docet accipere medium eorum quae utrique statuunt. Et est sententia : Quia in oligarchiis congregationes fiunt ad principes constituendos ab immensa honorabilitate, ut scilicet non habeant potestatem constituendi principes nisi qui eximia sunt honorabilitatis in potentia et divitiis. In democratiis autem nullam attendunt honorabilitatem, sed libertatem, quae communis est omnibus civitatibus et egenis et divitibus : sed in politia in qua commune bonum attenditur, neutrum eorum est considerare, sed mediam honorabilitatem attendere, ut ex illa principes constituantur.
Dicit ergo primo : .Alterum autem, supple, quod considerandum est in politia
<--- Page Split --->
quæ ex utraque componitur, est accipere medium eorum, quæ utrique statuunt, ad principatus scilicet constituendos. Et dat exemplum, ibi, Puta congregationes fieri, ad principatus scilicet constituendos vel distribuendos, ii quidem, scilicet democratici, statuunt ab honorabilitate nulla, vel parva omnino, ii autem, scilicet oligarchici, statuunt scilicet, ab immensa honorabilitate. Commune autem, quod scilicet politia attendit, neutrum, supple, est : sed media honorabilitas utriusque horum, ut scilicet principes constituantur ex mediis personis, quæ sunt in civitate : quia, sicut dicet infra in sequenti parte istius libri, ex mediis personis securrissima et optima componitur civilitas.
p Deinde cum dicit, Tertium autem ex duabus, etc. docet electionem principis fieri secundum institutionem utriusque politiae, et dicit : Tertium autem, supple, quod attendendum in mixtione, est ex duabus institutionibus, haec quidem ex oligarchica lege, haec autem ex democratica, supple, accipere medium. Et dat exemplum, ibi, Dico autem, <exponendo scilicet, puta videtur democraticum quidem esse, sortiales esse principatus, ut scilicet sorte succedant in principatu : quia aequaliter liberi sunt et pauperes et divites. Eligibiles autem, supple, esse, oligarchicum, supple, est. Et docet in his accipere medium quod est politiae simpliciter dictae, ibi, Et democraticum quidem, supple, est, qui non ab honorabilitate, supple, constituuntur principes, oligarchicum autem, supple, est, qui ab honorabilitate. Aristocraticum igitur et politicum ex utraque utrumque accipere. Et dicit modum, ibi, Ex oligarchia quidem eligibiles facere principatus, ut scilicet digni eligantur : ex democratica autem, supple, accipere, quod non ab honorabilitate, eximia scilicet eligantur principes, sed æque digni pauperes etiam eligantur.
q Post hos tres terminos mixtionum ponit epilogum, ibi, Modus quidem igitur mixtionis iste, supple, est, qui dictus est. Deinde cum dicit, Ejus autem quos est bene misceri, etc. docet qualiter bene mixtæ oligarchia et democratia constituunt politiam, quæ simpliciter dicitur politia : et dicit : Ejus autem quod est bene misceri democraticam et oligarchiam, terminus supple, mixtionis est, quando contingit dicere eamdem politiam democraticam et oligarchiam, propter convenientiam cum utraque : ista enim duæ politiæ, sicut in ante habitis dictum est, extrema sunt, et omnes aliae quasi mediæ sunt inter illas.
r Et quia posset aliquis dicere, quod ista politiae non patiuntur talem mixtionem, quod mixta denominentur ab utraque, occurrit dicens, ibi, Palam enim quod hoc patiuntur dicentes, id est, denominantes medium ab extremis, propter mixtas esse bene, id est, quia extrema in medio bene mixta sunt. Et hoc est quod sequitur, ibi, Patitur autem hoc, scilicet talem mixtionem, et, id est, etiam medium. Et subdit rationem hujus, ibi, Ippurit enim utrumque extremorum in ipso, scilicet medio. Et hoc est in omnibus mediis, in quibus medium dicitur per compositionem extremorum, et non per abnegationem, sicut in grammaticis per abnegationem neutrum genus dicitur inter masculinum et femininum, istud enim medium, sicut in ante habitis dictum est, imitatur medium in harmonii in et in ventis : in harmoniiis enim medium dicitur inter acutum et grave, et mixtum est ex utroque : in ventis medius est inter Boraem et Austrum, qui convenit cum utroque et remissius habet qualitates extremorum quam sint in extremis. Et quia in civilibus sermones universales inutiles sunt, ideo ostendit hoc in particulari, scilicet in qua civitate haec politia observetur, ibi, Quod quidem acridit circa Lacedemoniorum politiam, de qua satis in secundo libro superius dictum est, ca-
<--- Page Split --->
pítulo De ea quae Lacedæmoniorum politia, etc. Et ponit hic rationem quare illæ duæ in illa mixtæ sunt, ibi, Multi enim conantur dicere, scilicet quod Lacedæmoniorum politia, tamquam democratia existente : quia democratica multa ordo, scilicet illius politiæ, habet. Puta primo, quod circa alimenta puerorum. Et ostendit in quo, ibi, Similiter enim, id est, simili cibo divitum nutricuntur, supple, pueri, his, scilicet pueris, qui pauperum : et oportet quod hoc alimentum sit lactis alimentum : et erudiuntur, supple, in disciplinis et exercitiis hoc modo quo utique modo possent, scilicet pauperum pueri, supple, erudiri. Et adjungit ulterius quod democraticum est, ibi, Similiter antem et in habita aetate, et cum viri fuerint, eodem modo, supple, erudiuntur et instituuntur. Et ponit in quo, ibi, Nullo enim distinctus divers et pauper. Sicque rirca alimentum eadem omnibus, divitibus scilicet et pauperibus, in corniris communibus, quae scilicet solent facere civitates in festis : (non enim permittebant, quod dives lautiora praepararet quam pauper, timentes ex hoc oriri seditionem). Et vestimentum tale divites, supple, halebant, quale utique preparare posset et pauperum aliquis quicumque, caventes sapienter ne gloria et splendor in vestibus divitum pauperes concitaret in seditionem.
Deinde cum dicit, Adhuc eo quod duos, etc. ostendit etiam in constitutione principum, mixtionem politiarum, et dicit : Adhuc eo quod duos maximos principatus, hunc quidem eligat populus, hoc autem participet. Supra enim in secundo libro determinatum est, quod in Lacedæmonia duo principatus erant sub Rege, scilicet principatus senum, qui plus a canitie mentis quam corporis dicebantur senes : et erant consiliarii, ad quorum consilium omnia ficbant : secundum quod etiam dicitur Sap. (iv, 8 et 9) : Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata : cani enim sunt sensus hominis, et atlas senectutis vi-
ta immaculata. Et in secunda parte Timæi Platonis, Critias. Exyptius inductur dixisse ad Solonem Graecum legislatorem : « Græci pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia. » Secundus principatus fuit quem vocabant Ephoriam, id est, procuratores publicorum negotiorum. Lacedæmones ergo, qui optima politia regebantur, in favorem populi constituerunt, quod populus eligeret senes consiliarios et participarent Ephoria, id est, quod illi de populo possent eligi in Ephoros, id est, in publicorum negotiorum procuratores. Et hoc est quod dicit, ibi, Senes quidem enim eligunt, ethoria autem participant. Et hoc totum est democraticum, quia in favorem populi Inductum. Alii autem, supple, dicunt illam politiam oligarchiam. Et supponit rationem, ibi, Quin multa habet oligarchier. Et ostendit quæ, ibi, Puta quod omnes sunt eligibilcs, et nullus sortialis, id est, qui sorte successionis hereditaria constituatur ad principatum, et quod pauci sint domini mortis et fuga : constituerunt enim paucos, ad quorum præceptum occiderentur qui occidendi erant, et expellerentur de civitate, qui expellendi erant : caventes ne forte si multi tales essent, quod multi etiam innocentes occiderentur et expellerentur. Et subjungit de aliis universaliter, ibi, Et alia talia multa, supple, habet oligarchica Lacedæmoniorum politia.
s Deinde cum dicit, Oportet autem in politia, etc. docet qualiter oportet misceri has duas politias, et dicit : Oportet autem in politia mixta bene videri utraque, scilicet, mixta, ita scilicet quod utraque mixta appareant in ipsa, esse autem neutrum, supple, simpliciter. Et hoc est : Et salvari per seipsam, scilicet mixtam politiam, etnon ab extra, sed et per seipsam, non eo quod plures, scilicet politiae ertrinsecus sint, qui volunt, politia scilicet participare. Et supponit rationem, ibi, Erit enim utique et pravar politiae hoc existens, si multi desiderant aliam po-
<--- Page Split --->
litiam : eo quod in ista non possunt ad votum vivere. Sed eo quod neque utique velint politiam alteram, et nullam partem politiae, supple, alteram velint : eo quod in ista et in partibus ejus quilibet potest ad votum vivere.
Et post hæc adjungit epilogum continentem omnia quæ dicta sunt de politia
simpliciter dicta, ibi, Quo quidem igitur modo videtur consistere politia, supple, simpliciter dicta, et putata aristocratia, nunc dictum est. Dixit enim quod eligere principes ex immensa honorabilitate, vergit ad aristocratiam : et ideo repetit hoc in epilogo.
CAPUT VIII.
De tyrannide ejusque speciebus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a De tyrannide autem erit reliquum nobis dicere, non quasi sit multa sermocinatio circa ipsam, sed ut accipiat quis methodi partem : quoniam et hanc ponimus politiarum quamdam partem.
Restat nunc ut de tyrannide dicamus, non quod multis verbis indigeat, sed ut habeat in hoc tractatu locum suum. Quandoquidem hanc quoque posuimus partem esse aliquam publicæ gubernationis.
b De regno quidem igitur determinavimus in primis sermonibus, in quibus de eo quod maxime dicitur regnum, fecimus considerationem, utrum inexpediens, vel expediat civitatibus, et quem et unde oportet constituere et qualiter.
De regno igitur determinavimus in superioribus libris, ubi tractatum est a nobis, numquid regia gubernatio utilis foret civitatibus an inutilis? et quam et unde constituere oportet et quomodo.
c Tyrannidis autem species duas quidem divisimus, in quibus de regno consideravimus, propter potentiam ipsarum vergere aliqualiter et ad regnum, propter
Tyrannidis vero species duas ibidem distinximus. Propterea quod earum potentia quodammodo alteratur ad regiam gubernationem, ex eo quia ambæ pote-
<--- Page Split --->
secundum legem esse ambos hos principatus. In quibusdam enim Barbarorum eligunt Imperatores monarchas, et olim apud antiquos Græcos fiebant quidam monarchæ isto modo, quos vocabant .E.symnetas. Habent autem hæ quasdam ad invicem differentias. Erant autem propterea quod secundam legem regales, et quia monarchizabant voluntariis, tyrannice autem propter despotice principari, et secundum suam sententiam.
statcs istat sunt secundum leges. Nam et apud quosdam barbarorum eliguntur aliqui ad gubernandum soli, cum absoluta omnimodaque potestate. Et apud Græcos olim eodem modo quidam eligebantur, qui soli gubernarent, quos vocabant E.symnetas. Habent vero haec inter se differentias quasdam. Erant enim regiae ex eo quia volentibus imperabant, tyrannice autem ex eo quia pro arbitrio dominationem exercebant.
d Tertia autem species tyrannidis, quae quidem maxime videtur esse tyrannis convertibilis existens ei quae omnimode regnum. Tale autem necessarium tyrannidem esse monarchiam, quae est incorrigibilis principatus similium, et meliorum omnium ad proprium suum conferens, sed non ad id quod subjectorum : propter quod involuntarius. Nullus enim voluntarius liberorum sustinet talem principatum. Tyrannidis quidem species hae et tot propter dictas causas.
Tertia species tyrannidis, quae maxime proprie videtur id nomen habere, opposita est regiae potestati absolute. Nam necesse est tyrannidem, illam unius gubernationem esse quae nullis subjaceat legibus, et dominetur per vim æqualibus ac melioribus ad propriam utilitatem, non ad utilitatem subditorum. Quapropter involuntaria est, cum nemo liber sponte sua ferat hujusmodi servitutem. Species igitur tyrannidis tot et tales sunt, propter dictas causas.
COMMENTARIUS IN CAP. VIII.
Deinde cum dicit, De tyrannide autem erit, etc. determinat de tyrannide quae est transgressio politiae pessima. Licet enim tyrannis non sit politia, sed corruptio : tamen quia imitatur in multis regnum quod est optima politia, pauca interponit de divisione tyrannidis : et in universali sententia est, quod pauca dicenda sunt de tyrannide : quia plura de ea dicta sunt in tertio libro, capite de Regno. Et dividit tyrannidem in species. Et hoc est totum quod dicitur hic.
a Dicit ergo primo : De tyrannide autem erit reliquum nobis dicere, non quasi sit multa sermocinatio circa ipsam,
quia pauca restant dicenda, sed ut accipiat quis methodi, id est, artis politiae partem : quoniam et hanc ponimus politiarum quamdam partem : et ideo, supple, nisi differentias ejus tractaremus, esset methodus imperfecta.
b Et subdit qualiter haec perfectius in III libro, capite de Regno, tractata sunt, ibi, De Regno quidem igitur determinavimus in primis sermonibus, in tertio libro hujus scientiae, et in VIII Ethicorum. In quibus, scilicet sermonibus, de eo quod maxime dicitur Regnum, fecimus considerationem, et determinavimus, utrum inexpediens, supple, sit, vel expediat civitatibus, et quem, scilicet oportet constituere, et qualiter, id est, ex quo genere hominum, et secundum quas leges regnantem.
<--- Page Split --->
c Tyrannidis autem species duas quidem divisimus, ibidem scilicet in sermonibus, in quibus de Regno consideravimus propter potentiam ipsarum, scilicet tyrannidum, vergere aliqualiter, et, idest, etiam ad Regnum. Et ostendit in quo, ibi, Propter secundum legem esse ambos hos principatus, id est, Regnum et Tyrannidem. Et subdit qualiter, ibi, In quibusdam enim Barbarorum eligunt Inperatores monarchas, et olim apud antiquos Graecos fiebant quidam monarchae isto modo, quos vocabant Æsrymnetas, id est, tyrannos. Habent autem hæ, Tyrannides scilicet, quasdam ad invicem differentias. Et subdit, quod propter duo sunt regales. Erant autem propterea quod secundum legem, electionis scilicet instituebantur, regales. Et secundum, propter quod etiam erant regales, est quia monarchizabant voluntariis: Regis enim est voluntariis imperare, et non servis, sed nobilibus. Et ostendit propter quid tyrannicea dicebantur, ibi, Tyrannice autem, propter despotice principari (despoticus principatus dicitur, sicut in primo libro dictum est, quo utitur dominus ad servum), et secundum suam sententiam principari et secundum legem : sic enim do-
minatur tyrannus. Iste ergo sunt due species, Barbarorum scilicet et Graecorum.
d Tertia autem species Tyrannidis est, quae quidem maxime videtur esse Tyrannis convertibilis existens ei quae omnimode regnum, supple, dicitur, id est, secundum perfectam rationem regni, cujus corruptio est Tyrannis. Et eam describit, ibi, Tale autem necessarium Tyrannidem esse monarchiam, quae incorrigibilis est principatus similium et meliorum omnium, idest, sibi similes et meliores subjiciat ad proprium suum conferens, sed non ad id, supple, conferens, quod subjectorum. Dictum est enim in VIII Ethicorum, quod Rex qui vere Rex dicitur, et non xixpóxrç, omnia ordinat ad conferens subjectorum, sed non ad utilitatem propriam: Tyrannus autem nihil ad conferens subjectorum, sed ad utilitatem propriam. Propter quod involuntarius, supple, est principatus Tyranni. Et subdit rationem, ibi, Nullus enim voluntarius liberorum sustinet talem principatum: quia oppressivus est et coactivus.
In fine ponit epilogum dictorum, ibi, Tyrannidis quidem igitur species hæc et tot, scilicet sunt, propter dictas causas.
<--- Page Split --->
CAPUT IX.
De mediocribus in Respubllcas : atque ubi plures sunt ejusmodi, firmiorem esse Reipublicae statum.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quæ autem sit optima politia, et quæ optima vita plurimis civitatibus, et plurimis hominum, neque ad virtutem comparandum esse super idiotas, neque ad disciplinam, quæ natura indiget et successu fortunali, neque ad politiam secundum votum factam, sed ad vitam possibilem communicari plurimis, et ad politiam qua plurimas civitates contingit participare : etenim quas vocant aristocratias, de quibus nunc diximus, hæ quidem magis extra cadunt plurimis civitatum, hæ autem appropinquant ei quæ vocatur politia. Propter quod de ambabus, ut de una dicendum. Judicium enim de omnibus iis, ex eisdem elementis est.
Quæ vero sit optima Respubliea, et quæ vita optima pluribus civitatibus, et hominibus, neque per virtutem judicant, quæ supra vulgus emergat, neque per doctrinam, quæ ingenio indiget et adjumentis externis, neque per gubernationem, quæ ad votum fiat, sed vitam eam probant, quam plurimi consequi possint, et gubernationem eam quam plurimæ civitates valeant recipere : nam quas vocant optimates, de quibus modo diximus, partim exterius cadunt plurimis civitatibus, partim appropinquant illi quæ Respubliea vocatur. Quamobrem de ambabus, tamquam una sit, dicendum est. Judicium autem de omnibus istis, ex eisdem principiis est.
b Si enim bene in Ethicis dictum est, felicem vitam esse eam, quæ secundum virtutem non impeditam, medietatem autem virtutem, necessarium mediam esse vitam optimam, medietatis autem contingentis sortiri a singulis.
Si recte dictum fuit in Ethicis vitam beatam esse secundum virtutem non impeditam, virtutem autem ipsam esse mediocritatem, necesse est medium esse vitam optimam ejus, quam singuli adipisci valeant mediocritatis.
<--- Page Split --->
c Esodem autem terminos hos necessarium esse, et civitatis virtutis et malitiae. Politia enim vita quaedam est civitatis.
Et has omnes diffinitiones necesse est esse circa civitatis virtutem, vitium et Rempublicam. Est enim Respublica vita quaedam civitatis.
d In omnibus itaque civitatibus sunt tres partes civitatis, ii quidem opulenti valde, ii autem egeni valde, ii autem tertii qui medii horum. Quoniam igitur conceditur, iis quod mediocre, optimum, et quod medium, manifestum, quod bene fortuitorum possessio, quae media optima omnium.
In cunctis autem civitatibus partes sunt tres : nam alii divitiis excellunt, alii paupertate nimia deprimuntur, alii sunt inter hos medii. Cum igitur confessi simus mediocritatem et medium esse optimum, palam quod bonorum fortuna mediocris possessio est optima omnium existimanda.
e Facillima enim rationi obedire. Superpulchrum, aut superfortem, aut superingenuum, aut superdivitem, aut contraria iis superegenum, aut superdebilem, aut valde vilem, difficile rationem sequi. Fiunt enim, ii quidem injuriosi, et in magnis iniqui magis : ii autem astuti, et in parvis iniqui valde. Injuriarum autem hae quidem fiunt propter injuriam, hae autem propter astutiam.
Hæc enim facilis est ad obedientiam mandatorum. At enim si modum excedant in alterutram partem (ceu si forma, si viribus, si nobilitate generis, si divitiis, vel his contrariis, ceu si paupertate nimia, si imbecillitate egregia, si ignominia multa) difficile est ut rationi obediant. Fiunt enim istorum alii superbi et delinquentes aperte in rebus magnis, alii occulte pravi, et in rebus exiguis fraudatores. Injuriae vero inferuntur quandoque per contumeliam, quandoque per dolum.
f Adhuc autem isti minime amant principes, et volunt esse principes. Hæc autem ambo nociva civitatibus.
Insuper hi minime circa gubernationem Reipublicæ afficiuntur, minimeque consulunt. Hæc autem utraque damnosa sunt civitatibus.
g Adhuc autem qui quidem sunt in excessibus eufortuniorum potentiae, et divitiarum, et amicorum, et aliorum talium, subjici neque volunt, neque sciunt. Et hoc statim a primordio existit pueris existentibus. Propter delicias enim neque Doctoribus subjicii consuetum ipsis.
Præterea qui bonis fortunæ superabundant, ceu opibus, divitiis, amicis, et aliis hujusmodi, nec imperium cujusquam pati volunt, neque sciunt, et hoc statim domi eorum natis existit. Propter delicias enim nec in scholis quidem præceptoribus obedire consueverunt.
h Qui autem secundum excessum in indigentia horum, humiles valde : ut ii quidem principari nesciant, sed subjici servili principatu : ii autem subjici quidem neque uno principatu, subjici autem secundum despoticum principatum. Fit igitur servorum et despotorum civitas, sed non liberorum. Et horum qui-
Qui autem eorum sunt in indigentia nimia constituti, dejecto nimium animo vilesque existunt. Ex quo fit ut alii magistratum genere nesciant, sed ad parendum serviliter sint apti. Alii vero sibi imperari nullo modo patiuntur, sed ipsi aliis tamquam domini volunt imperare. Efficient ergo servorum et dominorum
<--- Page Split --->
dem invidentium, horum autem contemnentium, quae plurimum distant ab amicitia et communione politica. Communio enim amicabile : neque enim in via volunt communicare cum inimicis.
civitas, non autem liberorum : et aliorum invidentium, aliorum spernentium, quod plurimum abest ab amicitia et civili societate. Nam societas amicabilequiddam est : cum inimicis enim neviam quidem communicare volunt homines.
i Vult autem civitas ex æqualibus esse et similibus quam maxime : hoc autem existit maxime mediis. Quare necessarium optime politizare hanc civitatem, ex quibus diximus esse natura constitutionem civitatis.
Vult quidem civitas ex paribus ac similibus esse, quantum fieri potest. Hoc autem maxime existit mediis. Itaque necessario fit ut hujusmodi civitas optime gubernetur, ex quibus diximus natura constare civitatem.
k Et salvantur autem in civitatibus isti maxime civium : neque enim ipsi aliena desiderant sicut pauperes, neque horum substantiam alteri, quemadmodum pauperes eam quae divitum concupiscunt. Et propterea quod neque insidias patiuntur, neque fraudes moliuntur, sine periculo degunt.
Conservantur quoque in civitatibus isti maxime caeterorum civium. Neque enim aliena concupiscunt, ut faciunt pauperes, neque eorum bona cupiuntur ab aliis, ut accidit divitibus. Et quia nec insidiantur aliis, nec alii ipsis, sine periculo degunt.
l Propter hoc bene optavit Phocylides multa mediis optima, « medius volo in civitate esse1. »
Quapropter bene optavit Phocylides, mediocribus optima, mediocris esse volens in civitate.
m Palam ergo, quod et communio politica optima per medios. Et tales contingit bene politizare civitates, in quibus utique multum quod medium, et valentius maxime quidem amborum, si autem non, alterius partis. Appositum enim facit inclinationem, et prohibet fieri contrarios excessus.
Patet igitur, quod civilis societas optima est, quae per mediocres fit : easque civitates recipere, ut optime gubernentur, in quibus mediocres plurimi sunt, ac plus possunt, maxime quidem ambabus, vel saltem altera parte. Haec enim addita praevalere facit, et prohibet contrarios excessus fieri.
n Propter quod quidem eufortunium maximum, politizantes substantiam habere mediam et sufficientem, tamquam ubi ii quidem multa valde possederint : ii autem nihil, aut populus extremus sit, aut oligarchia intemperata, aut tyrannis propter ambos excessus. Etenim ex democratia maxime juvenili, et ex oligar-
Quapropter valde optandum est, ut hi qui in Republica versantur, facultates habeant mediocres ac sufficientes. Nam ubi alii nimis multa possident, alii nihil, vel plebs infima insurgit, vel paucorum potentia illa extrema, vel tyrannis, propter utrumque excessum. Ex populari enim statu nimium superbo, et ex paucorum
<--- Page Split --->
chia fit tyrannis : ex mediis autem, et ex iis qui prope multo minus. Causam autem posterius in iis quæ circa transmutationes politiarum, dicemus.
potentia, ad tyrannidem devenitur : ex mediocribus autem, ac prope paribus, multo minus. Cujus rei causam postea, ubi de mutationibus tractabitur, dicemus.
o Quod autem quæ media, optima sit, manifestum : sola enim sine seditione. Ubi enim multum quod intermedium, minime fiunt conturbationes et dissensiones politiarum. Et magnæ civitates sunt magis sine seditionibus propter eamdem causam, quia multum quod medium. In parvis autem facile dividere omnes in duo, ut nihil relinquatur medium : et omnes fere egeni, vel opulenti sunt.
Quod autem media sit optima, manifestum est : sola enim seditionibus caret. Ubi enim permultum est mediocre, minimum seditiones et discordiæ civium innascuntur : magnæque civitates ob hanc ipsam causam minus seditionibus subjacent : quia magna in his est mediocrium hominum multitudo. Parvas autem civitates fac.le est in duas partes dividi omnes, ita ut nihil medium relinquatur : et fere cuncti vel inopes sunt, vel opulenti.
p Et democratiæ autem securiores sunt oligarchiis et durabiliores sunt propter medios. Plures enim sunt et magis participant honoribus in democratiis, quam in oligarchiis : quoniam quando sine iis multitudine invaluerint homines, mula operatio fit, et pereunt cito.
Populares quoque gubernationes tutiores sunt et diuturniores quam paucorum potentium propter medios. Plures enim sunt, et magis honoris participant in populari gubernatione, quam paucorum. Nam quando sine his multitudo inops plus potest, male res se habent, ac cito pereunt.
q Signum autem oportet putare, et quod optimi legislatores fuerunt de mediis civibus. Solon enim fuit de iis, significat autem ex poesi, et Lycurgus (non enim fuit Rex), et Charondas, et fere plurimi aliorum,
Signum vero hujus putandum est, quod qui optime leges condiderunt, ex mediocribus civibus fuere. Nam et Solon hujusmodi fuit, ut apparet ex ejus carminibus : et Lycurgus (non enim erat Rex), et Charondas, et plurimi aliorum.
r Manifestum autem ex iis, et quod plurimæ politiæ, hæ quidem democratiæ sunt, hæ autem oligarchiæ : quia enim sæpe in iis paucum est, quod medium, semper quicumque excesserint, sive qui substantias habent sive populus, qui medium egrediuntur, secundum se ducunt politiam. Quare aut democratia fit, aut oligarchia.
Patet autem ex his, et quia plurimæ Respublice, aut populares sunt, aut paucorum gubernationes. Quod enim in his frequenter pauci sunt medii, semper qui prævalent, sive hi sint qui facultates habent, sive populares qui medium transcendunt, per seipsos gubernationem agunt. Itaque aut multitudo populi insurgit, aut paucorum potentia.
s Adhuc autem propter seditiones fieri et pugnas ad invicem populo et divitibus, quibuscumque evenerit obtinere magis contrariis, non instituunt
Præterea ex eo quia seditiones fiunt et pugnæ inter multitudinem et opulentos quibuscumque vincere contingit, hi neque communem amplius habent Rem-
<--- Page Split --->
communem politiam, neque æqualem, sed victoriae præmium excessum politiae accipiunt, et ii quidem democratiam, ii autem oligarchiam faciunt.
publicam, neque æqualem : sed quasi victoria præmium reportant, Rempublicam obtineri, et alteri popularem statum, alteri paucorum potentiam faciunt.
t Adhuc autem et eorum qui in præminentia fuerunt Græciæ, ad eam quæ apud ipsos politiam utique respicientes, ii quidem democratiam in civitatibus instituerunt, ii autem oligarchiam, non ad conferens civitatis intendentes, sed ad id quod suiipsorum, ut propter has causas, aut numquam media sit politia, aut raro, et apud paucos : unus enim vir solus eorum qui prius in præsidatu fuerunt, persuasus fuit hunc ordinem assignare. Jam autem et in iis qui in civitatibus, exstat consuetudo, neque velle quod æquale, sed aut principari quærere, aut obtentos sufferre. Quæ quidem igitur sit optima politia, et propter quam causam, ex iis manifestum.
Præterea qui principatum Græciæ habuerunt, hi ad propriam respicientes, Rempublicam, aut popularem statum civitatibus constituerunt, aut paucorum gubernationem, non ad civitatum illarum commoda respicientes, sed ad sua. Atque ita per istas causas effectum est, ut vel numquam mediorum illa gubernatio exstiterit, vel admodum raro. Unus enim vir consensit solus ex his, qui antiquitus in principatu fuere, hunc gubernandi modum constituere. Janque in civitatibus consuetudo obtinuit, non velle æquale, sed aut imperare quærere, aut victos obedi re. Quæ igitur optima sit Respubl ica et quam ob causam, ex hispalet.
u Aliarum autem politiarum, quoniam plures democratias et plures oligarchias diximus esse, qualem ponendum primam et secundam, et hoc modo consequentem, per esse hanc quidem meliorem, hanc autem deteriorem, determinata optima, non difficile videre. Oportet autem necessario esse meliorem quæ propinquissima huic, deteriorem autem plus distantem a medio, si non ad hypothesis : quia sæpe existente alia politia magis eligibili, quibusdam nihil prohibet expedire magis esse alteram politiam.
De aliis autem, cum plures populares, et plures paucorum gubernationes esse dixerimus, quæ prima ponenda sit, et quæ secunda, et quæ deinceps, quia potior sit, aut deterior, determinata optima, non erit difficile intueri. Necesse est enim meliorem esse, quæ proxime huic accedat, deteriorem vero, quæ plurimum distat a medio, nisi ad suppositionem quis judicet. Dico autem ad suppositionem : quia multoties alia Reipublicæ forma eligibiliori existente, nihil vetat quibusdam magis utilem esse.
COMMENTARIUS IN CAP. IX.
Hic incipit secunda pars primæ partis istius quarti libri, in qua determinat quæ sit optima politia. Et dividitur in duas partes, in quarum prima determinat de
optima optima politia, quæ ex mediis personis constituitur. In secunda ostendit, quod de politiis aliis, quæ huic magis appropinquat est melior, et quæ magis recedit, pejor, ibi (litt. n), Aliarum autem politiarum, quoniam plures, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ostendit quod politia, quæ ex mediis personis, melior est et quietior. Secundo osten-
<--- Page Split --->
dit, quod etiam personae mediae securius vivunt in civitate, ibi (litt. k), Et salvuntur autem in civitatibus, etc. Tertio probat per signa, ibi (litt. p), Et democratiae autem securiores sunt, etc.
Sententia primae partis est haec, quod ex mediis personis optima constituitur politia. Et ponit rationem ex hoc sumptam. Et est haec : In I Ethicorum dictum est, quod felicitas, quae est totum bonum hominis, est operatio perfecta secundum connaturalem virtutem hominis non impeditam. Virtus autem circa medium consistit. Cum ergo optima politia sit secundum operationem virtutis, optima politia est quae consistit ex mediis personis.
a Dicit ergo primo Quæ: autem sit optima politia, et quæ optima vita plurimis civitatibus, et plurimis hominum, neque ad virtutem comparandum esse super idiotas, supple, sicut principes sunt super populum: neque ad disciplinam, supple, sicut faciunt qui summum bonum ponunt, quæ, scilicet politia, natura, id est, naturali ratione indiget, et, id est, etiam indiget successu fortunali: neque, supple, respicit ad politiam secundum votum factam, supple, in qua, summum bonum ponit, alius in divitiis, alius in honoribus, alius in deliciis: sed, supple, respicit ad vitam possibilem communicari plurimis, id est, in qua potest homo secure plurimis communicare, et, supple, respicit ad politiam qua plurimas civitates contingit participare. Et quia posset aliquis dicere, quod talis politia esset aristocratia, occurrit et dicit, ibi, Etenim quas vocant aristocratias, de quibus nunc, id est, paulo ante diximus, hæ magis extra cadunt plurimis civitatum, ita scilicet quod plures civitates non tenent eas, hæ autem appropinquant ei quæ vocatur politia, simplici scilicet nomine. Et hoc totum patet per divisionem de aristocratiis in præcedenti capitulo positam. Propter quod de ambabus, politia scilicet simpliciter et politia optima, ut de una dicen-
dum. Et ponit rationem, ibi, Judicium enim de omnibus iis ex eisdem elementis est, id est, principiis propriis et proximis, ex quibus quælibet res habet determinari, sicut dicit Aristoteles in I Metaphysicorum.
b Ethici autem sermones elementales sunt ad sermones politicos : et ideo de Ethicis sumit principium determinationis. Si enim bene in Ethicis, in primo libro dictum est, felicem esse vitam eam, quae secundum virtutem non impeditam, supple, est, medietatem autem, supple, esse, virtutem, supple, ut dictum est in II Ethicorum. Ex his concludit necessarium esse mediam vitam optimam esse. Qualiter autem hæc fiat, subdit, ibi, Medietatis autem contingentis, scilicet quæ contingit singulis civitatibus et hominibus : et hoc est: Sortiri a singulis, supple, contingit.
c Et quia omnis medietas est inter abundantiam et defectum, ideo subdens ostendit terminos hujus medietatis, ibi, Esodem autem terminos hos necessarium esse, supple, est, et civitatis virtutis et nullitiae. Et ponit rationem, ibi, Politia enim vita quaedam est civitatis, supple, secundum virtutem, et ideo in præhabitis probatum est quod eadem est virtus boni viri et boni civis.
d Et sumit medium ex extremis quæ sunt in civitate, ibi, In omnibus itaque civitatibus sunt tres partes civitatis. Et dat exemplum, ibi, I quidem enim opulenti valde, ii autem egeni valde, ii autem tertii qui medii horum, supple, neque valde opulenti, neque valde egeni, sed medio modo se habentes ad bonum fortunæ. Ex his concludit propositum, ibi, Quoniam igitur conceditur, quod mediocre, optimum, et quod medium, manifestum, supple, est, quod bene fortuitorum possessio, quæ media optima omnium.
<--- Page Split --->
e Et ponit rationem, ibi, Facillima ruim rationi obedire, supple, ad quietissimam politiam et optimam. Et hoc ostendit per excessum extremorum, ibi, Superpulchrum autem, id est, qui splendere volunt in gloria super alios, aut superfortem, in potentia scilicet, aut superingenuum, scilicet qui se extollunt de nobilitate, aut superdivitem, qui scilicet extolluntur de divitiis. Et ista sunt quae ponuntur excessiva in civitatibus. Et ponit contraria iis, quae dicunt diminutionem horum omnium, ibi, Aut contraria iis, superegenum, quod est contrarium ad superdivitem, aut superdebitem, quod est contrarium ad superfortem, aut valde vilem, quod est contrarium ad superingenuum, difficile, supple, est, rationem sequi, scilicet ad bonam et quietam politiam tenendam. Et dat rationem, ibi, Fiunt enim, ii, scilicet excedentes in quatuor dictis, injuriosi et in magnis iniqui magis, supple, fiunt : ii autem, scilicet deficientes in quatuor dictis supra, fiunt astuti, et in parvis iniqui valde, supple, fiunt : et sic injuria replenitur civitas. Et hoc est : Injuriarum enim hæ quidem fiunt propter injuriam, quam scilicet faciunt excellentes in quatuor dictis, hæ autem, supple, injuriae fiunt propter astutiam.
f Et ponit aliam rationem, ibi, Adhuc autem isti minime amant principes, qui scilicet politeuma tenent in civitate, et volunt esse principes, supple, per ambitionem. Hæc autem ambo nociva civitatibus, supple, sunt.
g Et subdit ostendens quomodo non obediunt rationi, ibi, Adhuc autem qui quidem sunt in excessibus eufortuniorum, id est, bonæ fortunæ, potentiae, et divitiarum, et amicorum, et aliorum talium subjici neque volunt neque sciunt. Et unde contingat eis hoc, subdit : Et hoc statim a primordio existit pueris existentibus. Et exponit causam, ibi, Propter delicias enim, in quibus nutriun-
tur, neque Doctoribus subjici consuetum ipsis, supple, est.
h Et ponit ab altera parte in deficientibus, ibi, Qui autem secundum excessum, supple, sunt, in indigentia horum, humiles valde, supple, sunt : ut ii quidem deficientes principari nesciant, sed subjici servili principatu : ii autem subjici quidem, supple, sciunt tales, scilicet deficientes, neque uno principatu, qui scilicet bonus et dignus sit. Subjici autem secundum despoticum principatum, supple, sciunt. Despoticus autem principatus est, quo dominus utitur ad servos, sicut sæpe supra dictum est. Fit igitur, (supple, si ex talibus sit civitas) servorum et despotorum civitas : quod est contra rationem civitatis. Et hoc est quod sequitur, ibi, Sed non liberorum, ex quibus scilicet debet esse civitas. Politicus enim principatus debet esse æqualium et liberorum, sicut ante dictum est. Et horum quidem invidentium, horum autem contentmentum, supple, si sit ex excedentibus civitas, quæ ambo plurimum distant ab amicitia et communione politica : quæ ambo scilicet debent esse inter cives ejusdem civitatis. Et ponit rationem, ibi, Communio enim amicabile, supple, est. Et hoc probat a signo, ibi, Neque enim in via, id est, in via communi volunt, homines scilicet communicare cum inimicis.
i Vult autem civitas, secundum rationem scilicet civitatis, ex æqualibus esse et similibus quam maxime : hoc autem existit maxime mediis, inter divitias scilicet excellentes et paupertatem nimiam. Ex omnibus his concludit, ibi, Quare necessarium optime politizare hanc civitatem, constitutam scilicet, ex quibus diximus esse natura, id est, naturali ratione constitutionem civitatis. Ethica enim et naturalis ratio hoc persuadet, sicut dictum est.
<--- Page Split --->
k Deinde cum dicit, Et salvantur autem in civitatibus, etc. ostendit quod mediae personae inter divites et pauperes maxime salvantur in civitatibus. Et ad hoc utitur tribus rationibus. Prima est, quod tales minime patiantur insidias. Secunda est ab auctoritate aliquorum legislatorum et incipit, ibi (litt. l), Propter hoc bene optavit, etc. Tertia, quod si aliquando mutentur politiae ab una in aliam cum periculo civitatis, sicut ex democratia in oligarchiam, vel e converso, maxime succurritur per medias personas, et incipit, ibi (litt. n), Propter quod quidem euforntuium, etc.
Sententia primae rationis est, quod personae mediae in civitatibus maxime salvantur : quia nullas patiuntur insidias, nec etiam fraudes moliuntur : quia non habent necesse ut concupiscant aliena, sicut pauperes : neque habent necesse quod eorum substantiam aliquis concupiscat : quia non habent nisi quod sufficit sibi.
Dicit ergo : Et salvantur autem in civitatibus isti maxime civium, id est, inter cives. Et ponit rationem, quae inducta est, ibi, Neque enim ipsi aliena desiderant, id est, necesse habent desiderare, sicut pauperes, qui paupertate compellente semper desiderant aliena, et insidiantur furtis et rapinis : neque substantiam horum (cum non habeant superflua) alteri, supple, desiderant, quemadmodum pauperes eam, scilicet substantiam, quae divitum, supple, est, concupiscunt. Ex his elicit conclusionem, ibi, Et propterea quod neque insidias patiuntur, supple, ut divites, neque fraudes moliuntur, supple, ut pauperes, sine periculo degunt, id est, vivunt in civitate. Et propter hoc dictum est a Dædalo,
quod propter hoc bene optavit Phocylides multa mediis optima, supple, evenire : et dixit optando : « Medius esse in civitate volo, » nec scilicet prædives, nec nimium pauper. Propter hoc dicit Salomon Proverb. (xxx, 7 et seq.) : Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar... mendicitatem, et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria : ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei.
m Ex his elicit conclusionem quam intendit, ibi, Palam ergo, quod et communio politica optima, per medios, id est, per medias personas inter divites et pauperes. Et ulterius elicit conclusionem universaliorem tamquam ex corollario, ibi, Et tales civitates contingit bene politizare, id est, quiete, in quibus utique multum quod medium, id est, in quibus multi cives sunt medii inter divites et pauperes : et valentius maxime quidem amborum, id est, quod valeant super ambas partes, scilicet excellentes et nimis pauperes. Et subdit rationem, ibi, Si autem non, supple, politizet bene aliqua civitas, alterius partis, id est, divitum, propter excessus, vel fraudem pauperum, statim reducitur per medias personas ad bonam politiam. Et subdit rationem, ibi, Appositum enim, supple, medium ad alteram partem, divitum scilicet et pauperum, facit inclinationem, et prohibet fieri contrarios excessus, divitum, scilicet et pauperum : quia cuicumque apponuntur medii, illa pars vincit et reprimit aliam, quæ facit injuriam et seditionem.
Medio tutissimus ibis 1.
1 Secundam rationem ab autoritate quorumdam legislatorum ponit, ibi, Propter hoc bene optavit. etc. Et dicit,
n Tertiam rationem, qualiter succurritur in mutatione politiarum per medias personas, ponit, ibi, Propter quod quidem euforntuium maximum, id est, maxima bona fortunae, supple, est, poli-
<--- Page Split --->
tizantes substantiam habere mediam et sufficientem, supple, non excellentem et nimiam. Et ostendit, quod si non ita sit, quod corrumpitur politia, ibi, Tamquam ubi ii quidem multa possederint, id est, excellenter divites sint: ii autem nihil, supple, sed in extrema paupertate sint, aut siquo extremus sit, id est, democratia pessima, scilicet si vincunt pauperes: aut oligarchia intemperata, scilicet si vincunt divites: aut Tyrannis propter ambos excessus, scilicet si excedant pauperes et divites contra principes. Et ostendit per rationem, ibi, Etenim ex democratia, id est, principatu populi maxime juvenili, id est, in qua stultitia juvenum dominatur, et ex oligarchia, in qua principantur potentes et divites ad votum, non ad legem, fit tyrannis, quae pessima corruptio est civitatis, ut dicit Aristoteles in VIII Ethicorum. Ex mediis autem, supple, inter divites et pauperes, et ex iis qui prope, scilicet, medios, multo minus, supple, fit Tyrannis. Cunsan antru, supple, quare hoc fiat, posterius, scilicet in quinto libro, in his quae circa transmutationes politiarum, dicemus, scilicet ubi agemus de transmutatione politiarum.
o Et subdit rationem confirmationis dictorum, ibi, Quod autem, quae media, optima sit, manifestum, supple, est. Et ponit causam, ibi, Sola enim sine seditione, supple, est: ubi enim multum quod intermedium, id est, in civitate ubi multae personae sunt mediae inter paupesres et divites, minime fiunt conturbationes et dissensiones, id est, transmutationes politiarum. Et ponit aliam rationem, ibi, Et magna civitates sunt magis sine seditionibus, propter eamdem causam. Et ponit causam, ibi. Quia multum quod medium, id est, mediae personae: et quia multae mediae personae sunt, reprimunt divites a violentia, et pauperes a fraude. In parvis autem civitatibus facile est omnes dividere in duo, ut nihil relinquatur medium: et omnes fere ege-
ni, vel opulenti sunt : et ideo, supple, in parvis civitatibus frequenter est discordia.
p Deinde cum dicit, Et democratiae autem securiores, etc. probat hoc quod dictum est a tribus signis. Primum signum scilicet ad hoc est : quia democratae securiores sunt oligarchiis et durabiliores, eo quod multas habent medias personas. Secundum signum est, quod optimi legislatores, sicut Solon, et alii quidam, fuerunt filii mediarum personarum, et non divitum, vel pauperum. Tertium est, quod medii qui constituerunt politiam in Graecia, ad hoc respicientes, constituerunt democratias et politias : et si qui aliter instituerunt, hoc non fecerunt ad conferens civitatis, sed ad conferens proprium.
Dicit ergo primo: Et denuoratiis autrus securiores sunt oligarchiis et durabiliores propter medios. Plures enim sunt, supple, in democratiis medii, et magis participant honoribus in denocratis, medii scilicet, quam ioiigarchiis, in quibus scilicet non principantur nisi divites et potentes. Et ponit rationem, ibi, Quoniam quando sine iis, id est, mediis, mu' titudine invaluerint homines, divites scilicet vel pauperes, mala operatio fit, et pereunt cito. Et hujus causa est, quia si divites invaluerint, opprimunt pauperes : si autem pauperes invaluerint, fraudes moliuntur contra divites.
q Et ponit secundo secundum signum, ibi, Signum autem oportet putare, scilicet quod ex mediis personis optima fit, et, id est, etiam cum signo jam dicto, quod optimi legislatores fuerunt de mediis civibus nati. Et inducit tres, ibi, Solon enim, legislator Athenarum, fuit de iis. Et inducit signum, ibi, Significat autem ex Poesi, id est, ex Poetica quam scripsit, et Lycurgus, vel Lygurgus, supple, se fuisse de mediis his : non enim fuit Rex, supple, sed de medio populo
<--- Page Split --->
natus, et fuit legislator in Lacedamonia, ut in secundo libro habitum est. Et Charondas, et fere plurimi aliorum.
r Quod autem sic fuerit, probat ex politiis quas instituerunt, ibi, Manifestum autem ex iis, supple, est, et, id est, etiam, quod plurimae politiae, quas scilicet instituerunt, hae quidem democratiae sunt, hae autem oligarchiae. Et ponit rationem ibi, Quia enim saepe in iis paucum est, quod medium, id est, mediae personae, semper quicumque excesserint, sive qui substantias habent, id est, divites, sive populus, id est, pauperes, qui medium egrediuntur, secundum se ducunt politiam, supple, et sic corrumpunt politias. Quare, id est, propter quod aut bfupo fit, id est, democratia, si scilicet vincit populus : aut oligarchia, si scilicet vincunt divites.
s Et ad hoc inducit aliam rationem, ibi, Adhuc autem propter seditiones fieri et pugnas ad invicem populo, et divitibus, quibuscumque evenerit obtinere magis contrariis, divitibus scilicet et pauperibus, non instituunt communem politiam, neque aequalem, utrique parti scilicet, sed victorie praemium excessum politiae accipiunt, et ii quidem democratiam, scilicet si populus vincit : ii autem oligarchiam faciunt, scilicet si divites vincunt. Et propter hoc in prehabitis dixit, quod extremae politiae sunt oligarchia et democratia, ex quibus componitur media, quae simplici nomine dicitur politia.
t Tertio ponit tertium signum, ibi, Adhuc autem, et, id est, etiam eorum, id est, de numero eorum, qui in praeminentia fuerunt Graeciae, ubi prae aliis terris abundant sapientes, ad eam quae apud ipsos politiam utique respicientes, hi quidem democratiam in civitatibus instituerunt, hi autem oligarchiam. Et ostendit peccatum utrorumque, ibi, Non ad conferens civitatis intendentes, sup-
ple, sicut debuerunt, sed ad id quod suiipsorum, id est, ad utilitatem propriam, ut haec politia, scilicet media, de qua hic loquimur, propter has causas, utilitatis scilicet privata, aut numquam sit politia, aut raro, et apud paucos : quia scilicet privata utilitas ex se non surgit, sed communis : unus enim vir solus eorum, qui in praesidatu fuerunt, persuasus fuit, recta scilicet ratione, hunc ordinem assignare, politiae scilicet mediae et composita ex oligarchia et democratia, sicut dicunt. Et iste unus videtur fuisse Critias Ægyptius, qui instruxit Solonem qualiter regenda esset optima civitas. Et dicit, quod sicut Antiqui ita moderni attendentes utilitatem propriam seu privatam, sequuntur Antiquos. Et hoc est : Jam autem et in iis qui in civitatibus, supple, sunt, exstat consuetudo, propter privatam, scilicet utilitatem, neque velle quod aequale, quod competit scilicet mediis personiis : sed aut principari quaerere, democratico principatu scilicet, aut obtentos sufferre, supple, oligarchico principatu principantes.
Postea ponit epilogum omnium dictorum in hac parte, ibi, Quae quidem igitur sit optima politia, et propter quam causam, ex his, id est, ex dictis manifestum, supple, est.
u Deinde cum dicit, Aliarum autem politiarum, etc. brevi documento docet eligere inter alias politias, quas divisit superius quae melior, aut quae pejor sit : et dicit : Aliarum autem politiarum, quoniam plures democratias et plures oligarchias diximus esse, supple, in praecedenti capitulo, qualem ponendum primam et secundam, et hoc modo consequentem, id est, tertiam et quartam, et deinceps, per esse hanc quidem meliorem, quae scilicet composita est mediarum personarum, hanc autem deteriorem, determinata optima politia, non difficile videre, supple, est. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim necessario esse
<--- Page Split --->
miliorem quae propinquissima huic, meliori scilicet, deteriorem autem plus distantem a medio. Sed quia aliquid est non bonum simpliciter, sed bonum huic, ideo addit: Sed non ad hypothesis, id est, ad positionem conferentis privata personae judicet aliquis. Et exponit: Diru autem ad hypothesis exponendo, quia saepe existente aliqua politia magis eligibili, supple, simpliciter, quibusdam nihil prohibet, propter particulares sciliret casus, expedire magis esse aliam po-
litiam, supple, quam illa quae simpliciter eligibilis est. Propter hoc dicit Hieronymus, quod Plato cum litteras quasi toto orbe fugientes prosequitur, captus a piratis, tyranno crudelissimo paruit. Et Sallustius versu :
Consulo quisquis erit, qui pacis faedera quaeris : Consonus esto lupis, cum quibus esse cupis.
Et adhuc inducit sequens capitulum, quod est tertia pars primae partis istius quarti libri.
CAPUT X.
Qua Respubliea quibus, et qualis qualibus sit accommodata ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quae autem politia quibus et qualis qualibus expediat, habitum est dictis pertransire.
Quae autem Respublica quibus, et qualis qualibus conferat, consequens est tracatre.
b Sumendum itaque primo de omnibus universaliter idem. Oportet enim valentiorem esse partem civitatis volentem, non volente manere politiam. Est autem omnis civitas ex quali et quanto. Dico autem quale quidem libertatem, divitias, disciplinam, ingenuitatem, quantum autem multitudinis excessum. Contingit autem quale quidem existere alteri parti civitatis, ex quibus partibus consistit civi-
Sed capiendum prius est universaliter de cunctis. Oportet enim partem illam civitatis, quae Rempublicam stare vult, potentiorem esse quam illa pars quae non vult Rempublicam manere. Est autem omnis civitas ex quali, et quanto. Dico autem quale, ceu libertatem, divitias, disciplinam, nobilitatem : quantum vero ceu multitudinem populi praevalentem. Fieri autem potest, ut quale existat uni
<--- Page Split --->
tas, alii autem parti quod quantum, ut plures esse in numero nobilibus ignobiles, et divitibus pauperes: non tamen tantum excedere quanto, quantum deficere quali. Propter quod haec ad alia comparandum.
civitatis parti, alteri vero quantum, ceu majorem esse numerum ignobilium quam nobilium, et pauperum quam divitum: neque tamen tantum superare quantitatem, quantum superari qualitate. Propter hoc ad invicem conferenda sunt.
c Ubi quidem igitur excedit egenorum multitudo, secundum dictam analogiam, hic nata est esse democratia. Si quidem enim agricolæ excedunt, fit agricolarum democratia : et unaquæque species democratiæ secundum excessum populi uniuscujusque, puta siquidem agricolarum invaluerit multitudo, primam democratiam : si autem multitudo banausorum et mercede agentium, ultimam : similiter autem et alias intermedias harum.
Ubi ergo superat pauperum multitudo, eam quam diximus, proportionem, hic popularis gubernatio exoritur, ac species singulæ popularis status secundum multitudinis exsuperantiam, ceu si agricolarum multitudo plus possit, prima species : si multitudo tenuiorum ac mercenariorum, ultima species, et sic de aliis quæ sunt harum mediæ.
d Ubi autem multitudo divitum et insignium supertendat quali quoniam deficit quanto, hic oligarchiam : et oligarchiæ eodem modo unaquæque species secundum excessum oligarchiæ multitudinis.
Ubi autem ea pars in qua sunt opulenti et nobiles, magis superat qualitate quam deficiat quantitate, hic paucorum potentia gubernatioque exoritur: ac eodem modo singulæ species hujus, secundum exsuperantiam istiusmodi hominum.
e Oportet autem semper legislatorem in politia coassumere medios. Sive enim oligarchicas leges ponat, oportet conjecutrare medios: sive democraticis adducere legibus hos. Ubi autem mediorum supergreditur multitudo, quoniam simul amborum extremorum, aut etiam alterius solum, hic contingit politiam esse legalem.
Debet autem qui legem ponit in Republica, semper ad medios respicere. Sive enim ad paucorum gubernationem dirigantur leges, de mediis est conjectandum, sive ad popularem statum, hos respicere debet. Ubi enim mediocrium superat multitudo, vel utrumque extremum, vel alterum tantum, hic Respublica recipit stabilitatem.
f Nihil enim timendum, ne forte consentiant divites pauperibus super hoc. Numquam enim alteri volunt servi esse. Communiorem autem si quaerant, nullam invenient aliam ab hac. In parte enim principari, non utique sustinebunt, propter discredentiam ad invicem. Ubi autem deaxtyti; fidelissimus, deaxtyti; autem qui medius. Quanto enim utique melius politia misecatur, tanto magis mansiva.
Non est metus, nequandoque divites cum pauperibus conspirent contra mediocres, numquam enim alteri servire alteris vellent. Quod si communiorem aliquam quaerunt, nullam aliam quam istam reperirent. Nam per vices gubernare non paterentur, propter diffidentiam qua inter eos existit. In cunctis vero locis arbiter est fidelissimus, arbiter autem medius. Quantoque melior est gubernatio temperata, tanto durabilior.
<--- Page Split --->
- Peccant autem multi, et eorum qui aristocraticas volunt facere politias, non solum in plus attribuere divitibus, sed in praeter audiendo populum. Necesse enim tempore aliquando ex falsis bonis verum venire malum. Supergressiones enim divitum destruunt magis politiam, quam quae populi.
Aberrant etiam plerique illorum, qui optimates Reipublicae gubernationes efficere volunt, non solum in tribuendo nimium divitibus, verum etiam in excludendo plebem. Necesse est enim procedente tempore, ex falsis bonis verum malum evenire. Divitum enim cupiditates plus habendi, magis destruunt Rempublicam quam multitudinis.
h Adhuc autem quaecumque prolocutionis gratia in politiis sapienter loquunlur ad populum, sunt quinque numero, - irca congregationem, circa principatus, - irca praetoria, circa armationem, circa - xercitia.
Sunt autem illa circa quae simulant ac fallaciter praetextunt ad populum, quinque numero, concio, magistratus, judicium, armatura, exercitatio.
i Circa congregationem quidem, licere omnibus congregationi interesse : damnum autem imponi divitibus, si non intersint congregationi, vel solum, vel multo majus.
Circa concionem quidem, licere omnibus adesse : sed piena apposita divitibus, si non adsint, vel solis, vel major quam multitudini.
k Circa principatus autem habentibus quidem honorabilitatem, non licere abjurare, egenis autem licere.
Circa magistratus autem, non licere his qui censum habent magnum, renuntiare magistratui, pauperibus autem licere.
I Circa praetoria divitibus quidem esse damnum, si non discutiant, egenis autem licentiam, vel iis quidem magnum, iis autem parvum, sicut in legibus Charonde. Alicubi autem licet quidem omnibus scriptis, congregationi adesse et discutere. Si autem scripti neque convenerint, neque discusserint, imponuntur iis magna damna, ut propter damnum quidem fugiant scribi : propter non scribi autem, neque discutiant, neque conveniant.
Circa judicia vero, poenam esse divitibus, nisi judicent, pauperibus autem impunitatem : aut illis magnam, his parvam poenam, ut est in Charonde legibus. Quibusdam vero locis, omnibus licet descriptis in concionibus judiciisque adesse. Quod si descripti sint, et non exerceant, in poenas incidunt permagnas, ut metu poene vitent descriptionem : et per non descriptionem, neque judicia, neque conciones exerceant.
m Eodem autem modo et de possidendo arma et de exercitari leges ferunt : egenis quidem enim licet non possidere, divitibus autem damnosum non possidentibus : et si non exercitantur, iis quidem nullum damnum, divitibus autem damnosum : quatenus ii quidem propter damnum participent : ii autem propter non
Eodem modo circa arma, et circa gymnasia legibus statuunt. Pauperibus enim licet non habere arma, divitibus autem poena constitutum est, nisi habeant. Et si in gymnasio se non exerceant pauperes, nulla poena est. Divitibus autem est poena, ut alii metu poene se exercere compellantur, alii quia nullam for-
<--- Page Split --->
timere, non participent. Hæc quidem igitur sunt oligarchica sophismata legislationis.
mident pœenam, non faciant. Hæc igitur paucorum potentiae machinamenta.
n In democratiis autem adversus hæc sapienter obsistunt : egenis quidem enim mercedem acquirunt congregationi præsentibus et discutientibus, divitibus autem nullum statuunt damnum.
In populari autem statu contra hæc, alia excogitant: pauperibus enim salaria statuunt concionantibus, atque judicantibus, divitibus autem nullam pœenam imponunt.
o Quare manifestum, quod si quis vult miscere juste, oportet quaedam apud utrosque colligere, et iis quidem mercedem acquirere, iis autem damnum. Sic enim communicabant omnes, illo autem modo politia fit solorum alterorum.
Itaque manifestum est, si quis velit juste hæc temperare, quod oportet utrinque assumere, et his quidem salaria constituere, his autem pœenam. Sic enim omnes communicarent, nam illo quidem modo Respublica fit alterorum solum.
p Oportet autem politiam esse quidem ex habentibus arma solis. Honorabilitate autem secundum multitudinem simpliciter quidem determinata, non est dicere tantum existere : sed considerantes, quod quale adjicit longissimum, ut participantes politia sint plures non participantibus, hoc ordinare.
Oportet quidem Rempublicam esse ex his solum qui arma possident. Census autem magnitudo diffiniri simpliciter non potest : sed considerata qualitate adjungatur largissimis, ut qui participant Reipublicae, sint plures quam hi qui non participant, hoc instituere.
q Volunt enim pauperes etiam non participantes honoribus, quietem habere, si neque aliquis molestet ipsos, neque auferatur aliquid substantiae. Sed hoc non facile : non enim accidit semper gratiosos esse eos qui participant politeumate : et consueverunt autem quando bellum fuerit movere, si non accipiant alimentum, pauperes autem sunt : si autem acquirat aliquis alimentum, volunt bellare.
Volunt enim pauperes, et bonorum expertes, quietem agere, si neque contumelia eos quis afficiat, neque bona illis auferat. Sed hoc non facile : non enim semper contingit, ut qui Rempublicam gubernant, sint mites, et humani : et consueverunt quoties bellum est graviter ferre, nisi suscipiant alimenta, nam sunt egeni : et si quis alimenta porrigat, cupiunt bellum.
r Est enim politia apud aliquos non solum ex iis qui sunt ad arma, sed etiam ex iis qui fuerunt ad arma.
Apud quos gubernatio Reipublicae existit non in his qui ad armaturam sunt habiles, sed in his qui exercebant arma.
s Maliensium autem politia quidem erat ex eis: principatus autem eligebant ex militantibus. Et prima autem politia in Graecis fuit post regna ex praeliantibus : quae quidem a principio ex equestribus (robur enim et excellentiam ex equestribus prælium habebat : sine co-
In Maliensibus quidem gubernatio Reipublicae erat in istis : et magistratum creabant ex his qui militabant. Primaque Respublica apud Graecos constituta est ex his qui bellum gerebant, postquam desierunt regna ab initio quidem ex equitibus (nam robur belli tunc in
<--- Page Split --->
ordinatione autem enim inutile quod ad arma : experientiæ autem de talibus, et ordinationes inter Antiquos non erant, quomodo in equestribus esset robur). Crescentibus autem civitatibus, et iis qui in armis invalescentibus magis, plures participabant politia. Propter quod quidem quas nunc vocamus politias, priores vocabant democratias.
equitibus habebatur : peditatus enim niso ordo ac disciplina adsit, inutilis est : hujusmodi autem disciplina et ordo antiquis illis temporibus nondum erat, ex quo fiebat, ut equitatu robur belli haberetur). Sed auctis civitatibus, quæ in armis potentiam habebant, plures ad communionem Reipublicæ recepti sunt. Ex quo factum est, ut quas nunc Respublicas vocamus, tunc popularis status diceretur.
t Erant autem et antiquæ politiæ rationabiliter oligarchicæ, et regales. Propter paucitatem enim hominum non habebant multum quod medium. Quare pauci existentes multitudine et secundum coordinationem, magis sufferebant subjici.
Fuerat enim antiqua civitatum gubernatio rationabiliter paucorum, et regia : propter paucitatem enim hominum non erat magnus numerus mediocrium. Itaque pauci cum essent multitudine et institutione, magis ferebant ab aliis gubernari.
u Propter quam quidem igitur causam sunt politiæ plures, et propter quid præter eas quæ dicuntur, aliæ. Democratia autem non una numero est, et aliarum similiter. Adhuc autem, quæ differentiæ, et propter quam causam accidit, adhuc autem quæ sit optima politiarum, dictum est.
Quam igitur ob causam plures sint Rerumpublicarum formae, et quamobrem praeter eas quae dicuntur, aliæ sint. Noque enim popularis gubernationis una est species, neque aliarum similiter. Ac praeterea quae differentiæ sint inter eas, et quare accidat, et insuper quæ sit optima Respublica (ut plurimum dici potest) et aliarum qualis, et qualibus congruat, dictum est.
COMMENTARIUS IN CAP. X.
Hic determinat Aristoteles quæ politia quibus et qualis qualibus expediat. Et dividitur hæc pars in duas partes. In prima ostendit quæ politia expediat, ex quali et quanto. In secunda docet qualiter proloquendum sit in politia ad quinque, quæ sunt in politia, ibi (litt. h), Adhuc autem quaecumque prolocutionis gratia, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim dicit quali et quanto differunt poli-
tiae. Secundo ostendit qualiter differun democratiae secundum omnem speciem et etiam oligarchiae, ibi (litt. c, circa initium), Siquidem enim agricolae excedunt etc. Tertio ostendit, quod legislatorem tam in democratiis quam in oligarchiis oportet semper coassumere medias personas in civitate, ibi (litt. c), Oportet auten semper legislatorem, etc.
Sententia primæ partis hæc est, quod scilicet omnes politiæ duobus differunt, scilicet quali et quanto : et vocat quale, quo scilicet personæ differunt inter se fortuna, nobilitate, et disciplina. Fortuna, sicut quod unus est dives, et alter
<--- Page Split --->
pauper. Nobilitate, sicut quod unus est ingenuus, et alter servilis conditionis, sive ignobilis. Disciplina, sicut quod unus est virtuosus, et alter non. Quanto autem differunt; quod una, scilicet politia multitudine excedit alteram et altera exceditur : et illa quae excedit, vincit in civitate, et cogit alteram vel ad mutandam politiam, vel pro conservanda eadem.
a Dicit ergo primo : Quæ autem politia quibus, civitatibus scilicet, et qualis qualibus expediat, habitum est, id est, consequens dictis, id est, post dicta per transire, tractando scilicet.
b Et subdit, quod oportet in hoc uti generali documento in omnibus politiis, ibi, Sumendum itaque primo de omnibus politiis universaliter idem, scilicet documentum. Et ponit hoc, ibi, Oportet enim valentiorem esse partem civitatis volentem manere politiam, scilicet antiquam, non volente, id est, quod fortior sit illa pars quæ vult manere politiam, quam illa quæ vult mutari eamdem. Et subdit ostendendo qualiter omnis civitas dividitur quali et quanto, ibi, Est autem omnis civitas ex quali et quanto, supple, divisa. Et exponit, ibi, Dico autem quale quidem, libertatem, divitias, disciplinam, ingenuitatem : quia scilicet unus dives, et alter pauper : unus disciplinatus secundum virtutem, et alter non : unus ingenuus, et alter ignobilis. Et ista sunt differentiae ejus quod est quale. Et ponit quantum, ibi, Quantum autem, supple, dico multitudinis excessum, quod una scilicet pars excedat alteram multitudine. Et hoc est quod subdit, ibi, Contingit autem quale quidem existere alteri parti civitatis, id est, uni parti civitatis, ex quibus partibus consistit civitas : alii autem parti, quod quantum, supple, contingit existere. Et dat exemplum, ibi, Puta, supple, contingit plures esse in numero nobilibus ignobiles, cum tamen nobiles qualitate superent ignobiles : et, supple, contingit
plures esse divitibus pauperes : non tamen tantum excedere, supple, contingit, quanto, quantum deficere quali, supple, politiam, id est, non contingit unam partem tantum proficere excedendo scilicet quanto, id est, in numero, quantum deficere quali, id est, quod alia deficiat coram ipsa et succumbat. Propter quod haec ad alia comparandum, id est, quod una pars ad alteram comparetur, et videatur quae excedat et quæ deficiat.
c Et dat exemplum in particulari, ibi, Ubi quidem igitur excedit egenorum multitudo secundum dictam analogiam, id est, pr portionem, hic nata est esse democratia : quia scilicet populus vincit : et si non consentiunt divites, interficiuntur a populo : et quia multa sunt democratia, sicut dictum est in hoc eodem libro, capite 4, ibi (litt. a), Quod autem et democratie plures, etc. ideo subdit, ibi, (Secunda pars) : Si quidem enim agricolae excedunt, fit agricolarum democratia, quæ in præinducto capitulo dicta est prima esse. Et subdit similiter de aliis, ibi, Et unaquæque species democratie, supple, tit, secundum eccessum populi uniuscujusque. Et exponit, ibi, Puta si quidem agricolarum invaluerit multitudo, super alios, priman democratiam oportet esse, id est, democratiam quæ in prædicto capitulo prima est assignata. Si autem multitudo banausorum et mercede agentium, id est, qui laborant mercede conducti, ultimam, supple, necesse est esse democratiam : quia talium democratia in prædicto capitulo dicta est esse ultima. Et subdit generaliter de omnibus similibus, ibi, Similiter autem et alias intermedias harum, sicut scilicet piscatorum, trapesitarum, sive camposrum : cujuscumque enim artificii multitudo invaluerit super alios, cogunt alios tenere democratiam suam.
d Et sicut dictum est de democratiis, ita subdit de oligarchiis, ibi, Ubi autem
<--- Page Split --->
cumque prolocutionis gratia, etc. docet quid oportet concionando utiliter proferre ad populum. Et circa hoc duo facit. Primo enim enumerat quinque quae sunt proferenda populo. Secundo ostendit quod universaliter regens politicam, debet colligere quae sunt apud utrosque, divites scilicet et pauperes, ibi (litt. o), Quare manifestum, quod si quis vult, etc. Quinque autem quae primo enumerat, de quibus debet esse prolocutio concionis in populo, sunt haec, scilicet de congregatione, de principatu, de praetoriis, de armatione, de exercitiis : haec enim quae ad totam pertinent multitudinem, omnibus proponi debent. In concione tamen dissimulari debet, si aliqui aliquando desint ad quos non multum pertinet, et maxime pauperes, quos oportet esse occupatos circa alia propter indigentiam vitae.
Dicit ergo primo : Adhuc autem quaecumque prolocutionis gratia, id est, concionis gratia, in politiis sapienter loquuntur ad populum, sunt quinque numero. Et enumerat ea.
i Primum est circa congregationem, id est, quando congreganda est multitudo propter aliquid quod omnes tangit. Unde Dominus ad Moysen dixit Num. (x, 2) : Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. Et hoc est : Circa congregationem quidem licere omnibus congregationi interesse : damnum autem imponi divitibus, si non intersint congregationi, id est, sub pœen a damni praecipi debet divitibus ne subtrahant se a congregatione : quia ad illos magis pertinet : et addit, vel solum, vel multo majus, id est, vel solum divitibus debet praecipi sub pœen a damni vel pauperibus, vel si praecipiatur omnibus sub pœen a damni, tunc divitibus debet praecipi sub pœen a multo majoris damni quam pauperibus.
k Secundum est, ibi, Circa principatus autem, supple, fit concio communitatis et tractatus, habentibus quidem honorabilitatem, non licere abjurare. Et causa hujus est, quia habentes honorabilitatem, magis apti sunt ad principatus, et utilius praesunt : et ideo non licet eis abjurare, quod non intersint tractatuide principatu. Egenis autem licere, scilicet abjurare.
1 Tertium ponit, ibi, Et circa praetoria, ubi scilicet judicantur causae qualiter puniantur rei, et praemientur bene meriti, divitibus quidem esse damnum, id est, debet praecipi sub pœen a damni quod veniant ad discussionem : et hoc damnum debet eis esse, si non discu- tiant. Egenis autem licentiam, sup- ple, dandam, quod non intersint, quia non vacat eis : vel iis, id est, divitibus, quidem magnum, supple, debet ordinari damnum, si non intersint, et si non di- scutiant causas prætoriales : iis autem, id est, egenis, parvum, supple, debet imponi damnum. Et hoc confirmat au- ctoritate, ibi, Sicut in legibus Charondæ. Nomen est legislatoris qui sic ordina- vit.
Et subdit specialem observantiam talium in diversis locis : quia in aliquibus civitatibus per nomina scribuntur illi qui debent venire ad tractatus communes. Et hoc est : Alicubi autem licet quidem omnibus, scilicet concioni interesse et conventibus, scriptis autem per nomina, supple, licet congregationi interesse, vel adesse, et discutere, de causis scilicet. Si autem scripti neque venerint, neque discesserint, imponuntur iis magna damna. Et ostendit quomodo, ibi, Ut propter damnum quidem fugiant scribi, id est, ut excusent se ne scribantur, neque incurrant magna damna : propter non scribi autem neque discutiant, neque conveniant.
m Quartum ponit, ibi, Eodem autem modo et de possidendo arma, ut scilicet
<--- Page Split --->
arma habeant, et parati sint ad militiam. Quintum ponit statim, Et de exercitari. Exercitium vocat sicut palestram, et torneamenta et alia quaedam, de quibus scribit Negenus in libro de Re militari. Et hoc est : Leges ferunt, concionatores scilicet. Et ostendit quas, ibi, Egenis quidem enim licet non possidere, supple, arma secundum leges, divitibus autem damnosum, id est, in piena damni praeceptum, non possidentibus, id est, si non possideant. Et hoc adhuc servatur in multis civitatibus, in quibus praefectus civitatis ordinat equos et arma secundum facultates civium : et si non exercitantur in militaribus, iis quidem, id est, egenis nullum damnum, supple, ordinant leges : iis autem, id est, divitibus damnosum, supple, ordinant esse leges, si non exercitentur. Quare autem hoc faciant leges, subdit, ibi, Quatenus ii quidem, id est, divites propter damnum, quod scilicet timent incurrere, participent, armis scilicet et exercitiis militaribus : ii autem, id est, pauperes propter non timere, non participent, quia ad talia vacare non possunt, egestate impediente scilicet. Et quia omnia quae dicta sunt de oligarchico principatu, scilicet divitum, vera sunt, ideo subdit generaliter, ibi, Hæc quidem igitur sunt oligarchica sophismata legislationis. Et vocat sophismata apparentem sapientiam, et etiam existentem, quam ostendere intendunt legislatores in oligarchiis.
n Sed quia duæ sunt politiæ extremæ, oligarchia scilicet et democratia, ex quibus aliæ omnes, ut in præhabitis determinatum est. Et quia jam dixit de oligarchiis, subdit de democratiis, ibi, In democratiis autem adversus hæc, quod scilicet quidam sunt in congregatione, quidam autem non, sapienter obsistunt. Et ostendit quomodo, ibi, Egenis quidem enim mercedem acquirunt, id est, statuunt, congregationi præsentibus et discutiendibus, causas scilicet, ut scilicet accipiant pro rata laboris stipendium, divitibus au-
tem nullum statuunt damnum : et sic, supple, sapienter occurrunt seditioni quæ posset esse inter divites et pauperes.
o Secunda pars. Deinde cum dicit, Quare manifestum, etc. concludit qualiter debet misceri media politia, quæ simpliciter vocatur politia. Et habet duas partes. Primo enim ostendit qualiter media politia miscetur ex duabus extremis. Secundo ostendit quod omnes antiquæ politiæ erant ex militaribus, qui utebantur armis, ibi (litt. s), Maliensium autem politia quidem erat, etc.
Sententia primæ partis est hæc, quod qui bene vult miscere politias extremas in media, debet attendere in legislatione, quod nullum damnum fiat divitibus, et lucrum pauperibus : tunc enim quietissime habitabunt.
Dicit ergo primo concludendo : Quare manifestum, supple, est, quod si quis vult miscere juste, politias scilicet extremas ad mediam, oportet quaedam apud utrosque, divites scilicet et egenos colligere. Et docet quomodo, ibi, Et iis quidem mercedem acquirere, scilicet egenis, his autem, id est, divitibus damnum : sic enim communicabunt omnes, illo autem modo, scilicet in simplici oligarchia vel in simplici democratia, politia fit solorum alterorum, scilicet vel divitum, vel egenorum.
p Et ostendit quomodo, ibi, Oportet autem, supple, in oligarchia, politiam esse quidem ex habentibus arma solis, id est, ex divitibus, qui arma habere possunt : honorabilitate autem secundum multitudinem, id est, secundum democratiam, simpliciter quidem determinata, supple, politia, non est dicere tantum existere, determinate scilicet : sed considerantes, quod quale adjicit longissimum, id est, si vult determinare mediam politiam, quod adjiciat hoc, quod scilicet aequale est, et quod longissime facit stare politiam. Et hoc est : Ut scilicet consideret ut participantes politia sint plu-
<--- Page Split --->
res non participantibus, hoc ordinare, id est, hoc oportet eum ordinare, quod sic stabit, quando si participantes politia resistere non possunt non participantibus.
q Et subdit causam, ibi, Volunt enim pauperes etiam non participantes honoribus, principatuum scilicet, quietem habere, si neque aliquis molestet ipsos, in corpore scilicet injuriam faciendo, neque auferatur aliquid substantiae, supple, ab eis. Sed hoc non facile. Et ponit causam, ibi, Non enim accidit semper gratiosos esse, supple, pauperibus, eos qui participant politeumate, id est, dominio politiae. Et de hoc ponit aliam causam, ibi, Et consueverunt autem quando bellum fuerit movere, si non accipiant alimentum, id est, expensas, pauperes autem sunt, scilicet illi qui sic in politeumate spoliant pauperes. Si autem acquirat, supple, aliquis talium alimentum, id est, expensas, volunt bellare : quia scilicet stipendiarii sunt.
r Et subdit rationem, ibi, Est autem politia apud aliquos non solum ex iis qui sunt ad arma, supple, ut nunc, sed etiam ex iis qui fuerunt ad arma, in praeterito scilicet, id est, qui longo usu didicerunt exercitium bellorum et armorum : et illi sine stipendiis nihil volunt facere.
s Deinde cum dicit, Maliensium autem politia, etc. ostendit quod antiquae politiae ex militaribus erant, dicens : Maliensium autem politia quidem erat antiquitus ex eis, id est, ex militibus. Et hoc probat adducens signum, ibi, Principatus autem eligebant ex militantibus. Sicut Antonius Imperator apud Coloniam a Romanis militibus fuit electus, sicut legitur in gestis Romanorum. Et Phocas, Caesare interfecto a Mauritio optimo Imperatore, etiam a militibus est electus. Et quia aliquis posset dicere quod hoc fuit apud Barbaros, ostendit quod etiam apud Graecos, ibi, Et prima autem po-
litia in Graecis fuit post regna, quae super regiones erant, et non tantum super civitates, ex præliantibus, supple, fuit. Et ostendit ruditatem illorum ab antiquo, ibi, Quæ quidem, scilicet militia a principio ex equestribus, supple, fuit : robur enim et excellentiam ex equestribus prælium habebat. Sine coordinatione enim præliabantur, nec sciverunt ad hoc ordinare acies. Et hoc est : Sine coordinatione autem enim inutile quæ ad arma. Experientiae autem de talibus, id est, militaribus, et ordinationes inter antiquos non erant, quomodo in equestribus esset robur. Crescentibus autem civitatibus, et iis qui in armis invalescentibus magis, plures participabant politia. Propter quod quidem quas nunc vocamus politias, priores vocabant democratias, id est, populi principatus.
t Et subdit qualiter prima fuerunt oligarchicae, ibi, Erant autem et antiquae politiae rationabiliter oligarchicae et regales. Et ponit rationem, ibi, Propter paucitatem enim hominum, supple, quae tunc erat in civitatibus, non habebant multum quod medium, id est, personas medias et medias politias. Et ex hoc concludit, ibi, Quare pauci existentes multitudine, secundum coordinationem etiam, supple, pauci existentes. Et vocat coordinationem partes communicantes in civitate, ut agricolas, piscatores, et banausos, et hujusmodi, quales supra nominavit. Et quia tales pauci erant, magis sufferebant subjici, supple, divitibus, qui scilicet dominabantur eis oligarchico principatu.
n Ultimo ponit epilogum omnium dictorum in hoc et in praecedenti capitulo, et in ante habitis a principio quarti libri, ibi, Propter quam quidem igitur causam sunt politiae plures, et propter quid praeter eas quae dicuntur, politiae scilicet simplices, aliae, supple, sunt politiae compositae. Et ponit rationem, ibi, Democratia enim non una numero est, sed multae valde, ut praebabitum est, et aliarum si-
<--- Page Split --->
militer nulla una numero est. Adhuc autem quae differentiae, supple, sunt inter eas, et propter quam causam accidit, ta-
les scilicet differentias esse inter eas, adhuc autem quae sit optima politiarum, dictum est.
CAPUT XI.
De tribus Reipublicae partibus quae in constituenda Republica praecipue spectantur, consiliis scilicet, magistratibus et judiciis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Rursum autem cum dixerimus et communiter et sigillatim de unaquaque, dicamus de iis quae deinceps, accipientes ipsorum principium conveniens. Sunt itaque tres partes omnium politiarum, de quibus oportet considerare studiosum legislatorem, conferens unicuique : quibus se habentibus bene, necesso politiam habere bene, et politias ab invicem differre in differendo unumquodque horum.
Rursus autem et communiter et separatim de unaquaque dicemus eorum quae post hoc sequuntur, convenienti sumpto principio. Sunt ergo tres partes omnium Rerumpublicarum in singulis, quarum studiosus legis positor considerare debet utilitatem : quibus bene se habentibus, necesse est Rempublicam bene se habere, et gubernandi formas inter se differre in eo quod singulae istarum differunt.
b Est autem trium horum, unum quidem aliquid quod consiliatur de communibus : secundum autem, quod circa principatus, hoc autem est, quos oportet esse, et quorum dominos, et qualem quamdam oportet fieri electionem ipsorum. Tertium autem aliquid quod judicat.
Harum trium partium una est quae versatur in publicis consiliis : altera in magistratibus, hoc est, quos esse oportet, et quam potestatem habere, et quemadmodum debeant creari. Tertia pars in judiciis consistit.
c Dominans autem est, quod consi-
Ea pars quae consulit, auctoritatem ha-
<--- Page Split --->
liatur de bello, et pace, et compugnatione, et dissolutione, et de legibus, et de morte, et fuga, et depopulatione, et de electione principatuum, et correctionum.
bet de bello et pace, de societate ineunda vel dissolvenda, de legibus ferendis vel abrogandis, de morte, de exsilio, de publicatione bonorum, et rationibus reposcendis.
d Necessarium autem, aut omnibus dare omnia haec judicia : aut quibusdam omnia, velut principatui alicui uni, aut pluribus, aut aliis alia : aut quaedam quidem ipsorum omnibus, quaedam autem quibusdam.
Necesse est enim, vel omnibus civibus haec omnia decernenda tribuere : vel quibusdam, ceu uni cuidam magistratui, aut pluribus, vel aliis alia : vel quaedam illorum omnibus, quaedam quibusdam.
e Omnes quidem igitur et de omnibus, democraticum : talem enim aequalitatem quaerit populus.
Omnes igitur et de omnibus, populare est : talem enim aequalitatem affectat populus.
f Sunt autem modi ejus, quod omnes, plures. Unus quidem secundum partem, sed non omnes simul, sicut est in politica Teleclei Milesii (et in aliis autem politiis consiliantur compriincipatus convenientes), ad principatus autem vadunt omnes particulariter ex tribubus et minimis partibus omnino, donec utrique pertranscat per omnes. Convenire autem solum de legum positione et de iis quae de politia, et responsa audientes a principibus.
Sunt autem plures modi. Unus si singulariter et non simul omnes, ut est in Republica Teleclei Milesii (et in aliis Rebuspublicis deliberant magistratus simul collecti), ad magistratum vero vadant omnes singulatim ex tribubus, partibus etiam minutis, donec transeat per omnes. Congregatur autem populus solummodo pro legibus ferendis et pro his quae pertinent ad Reipublicae statum, et pro his audiendis quae a magistratibus annuntiantur.
g Alius autem modus, quod omnes simul, convenire autem solum ad electiones principatuum electuros, et ad legislationes : et de bello, et de pace, et ad correctiones : alia autem consiliari principatus, in singulis institucns eligibiles existentes ex omnibus, vel sortiales.
Alius modus est, omnes simul convenire, aut solummodo ad magistratus creandos, aut ad ferendas leges : et pro bello, vel pace, et ad rationes resposendas : in caeteris vero eos qui magistratum gerunt decernere ad singula deputatos, vel per electionem, vel per sortem.
h Alius autem modus circa principatus et correctiones occurrere cives : et de bello consiliaturos, et compugnatione : alia autem principatus disponere eligibiles existentes quoscumque contingit : tales autem sunt, quoscumque principari necessarium scientes.
Alius modus est, ut ad magistratus creandos, et ad rationes reposcendas, et conveniant omnes cives, et ad deliberationem belli suscipiendi, vel societatis ineundae : caetera vero magistratus exsequantur per electionem creati quod fieri potest : tales vero sunt, quot exercere necessarium est eos qui sciunt.
i Quartus autem modus, omnes de
Quartus modus est, ut omnes de omni-
<--- Page Split --->
omnibus consiliari convenientes, principatus autem de nullo judicare, sed solum referre : quo quidem modo nunc democratia ultima dispensatur, quam proportionalem diximus esse oligarchiae, potestativae et monarchiae tyrannicae. Isti quidem igitur modi sunt democratici.
bus convenientes deliberent : magistratus vero de nullo statuant, sed tantum primo loco sententiam dicant : quemadmodum fit in extrema illa gubernatione populari, quam in pauorum gubernatione speciei illi violentae, et in gubernatione unius tyrannidi correspondere diximus. Hi ergo modi populares.
k Quosdam autem de omnibus, oligarchicum. Habet autem et hoc differentias plures. Quandoquidem enim ab honorabilitatibus mediocribus eligibiles sunt, et plures propter mediocritatem honorabilitatis, et de quibus lex vetat ne moveant, sed sequantur, et liceat possidenti honorabilitatem participare, oligarchia quidem, politia autem est talis propter moderari. Quando autem non omnes eo quod est consiliari, participant, sed electi, secundum legem autem participant sicut et prius, oligarchicum. Quando autem ipsos eligunt ipsi qui domini ejus quod est consiliari, et quando puer pro patre ingreditur, et domini legum sunt, oligarchicum necessarium esse ordinem hunc.
Quosdam vero de omnibus, paucorum potentiae. Habet autem et hoc differentias plures. Quando enim a mediocri censu fiet assumptio, et multi assumentur, propter eam census mediocritatem, et quae lex vetat, non moveant, sed sequantur, et liceat possidenti censum habere, paucorum est hujusmodi gubernatio, sed tamen civilis propter ejus mediocritatem. Quando vero non omnes participes, sed qui eliguntur, et secundum leges gubernant ut prius, paucorum potentiae est. Quando autem ipsi se eligunt, qui deliherandi auctoritatem habent, et quando filius patri succedit, ac domini sunt legum, necesse est hujusmodi gubernationem esse paucorum potentium.
I Quando autem quorumdam, puta belli quidem, sicut et pacis, et correctionum, omnes : aliorum autem principes, et isti eligibiles, vel sortiales, aristocratia est, vel politia. Si autem quorumdam quidem eligibiles, quorumdam autem sortiales, vel simpliciter, vel ex praejudicatis, vel communiter eligibiles, et sortiales, hac quidem horum sunt politiae aristocraticae, hac autem ipsius politiae. Divisum est quidem igitur quod consiliatur ad politias hoc modo : et disponitur quaelibet politia secundum dictum modum.
Sed quando aliquorum aliqui, ceu cum de bello et pace, et repetendis rationibus, universi : de aliis autem magistratus electi, vel sorte assumpti, optimatum id est, vel ejus quae appellatur Respublica. Quod si de quibusdam electi, de quibusdam vero sortiti, et sortiti vel simpliciter vel ex prelatis, vel communiter electi ac sortiti, partim optimatum est, partim Reipublicaepisius. Distinguitur ergo ea pars, quae in consulendo, deliberandove consistit, in hunc modum pro natura ReipublicaE. Et administrator unaquaeque Respublica secundum hujusmodi terminationem.
m Expedit autem democratiae, quae maxime esse videtur democratia, quae nunc : (dico autem talem, in qua dominus populus et legum est ad consiliari), meliusque ipsum facere, quod qui-
Confert autem et gubernationi illi, quae nunc maxime videtur esse popularis : (dico autem ei in qua populus dominus est etiam legum in deliberando ac melius disponendo), hoc idem facere in concio-
<--- Page Split --->
dem in prætorii, in oligarchiis. Statuunt enim damnum iis qui nolunt judicare, ut judicent : democratici autem mercedem egenis. Hæc autem et circa congregationes facere : consiliantur enim melius communiter consiliantes omnes, populus quidem cum insignibus, isti autem cum multitudine.
nibus, quod fit circa judicia in paucorum potentia. Imponunt enim pœnam illis quos judicare volunt, ut judicent : populares vero mercedem statuunt pauperibus. Confert et hoc idem circa conciones agere : melius enim deliberabunt, si omnes consilio intersint, populus quidem cum nobilioribus, isti autem cum populo.
n Expedit autem et eligibiles esse consiliarios, vel sortiales æquales ex partibus.
Confert etiam per electionem assumi eos qui deliberaturi sunt, vel per sortem æqualiter ex partibus civitatis.
o Expedit autem, si excedant multum secundum multitudinem democratici super policos, aut non omnibus dare mercedem, sed quot commensurati ad multitudinem insignium, aut ex sorte facere plures.
Confert etiam, si plurimum excedat multitudo plebis eos qui sunt in gubernanda Republica peritiores, vel non omnibus mercedem tribuere, sed quantum respondet numero nobilitatis, vel sortiri plures.
p In oligarchiis autem aut præeligi quosdam ex multitudine, aut præparantes principatum, velut in quibusdam politiis est, quos vocant præmissos, vel legis servatores, et de iis negotiari de quibus utique isti præconsiliaverint. Sic enim participabit populus eo quod est consiliari, et solvere nihil poterit eorum quæ circa politiam.
In paucorum vero gubernatoribus, aut eligere quosdam ex multitudine, aut tale aliquid constituere, quale est in quibusdam civitatibus, quos appellant præconsultores, ac legum custodes, ac de his solummodo rebus ad consilium referre, de quibus isti ante deliberaverunt. Per hunc enim modum populus interveniet in deliberando, nec tollere quidquam de Republica valebit.
q Adhuc eadem sententiare populum, aut nihil contrarium iis qui inferuntur, aut consiliariis quidem tradere omnibus, consiliari autem principes.
Insuper illa decernere poterit populus, aut nihil contrarium illis, quae præponentur, vel consultandi quidem omnes participes facere, deliberandi vero magistratibus potestatem relinquere.
r Et oppositum autem ejus quod fit in politiis, oportet facere. Absolventem quidem enim per sententiam, dominam oportet facere multitudinem, condemnantem autem per sententiam, non dominam, sed referatur rursum ad principes. In politiis enim contra faciunt : pauci enim absolventes quidem domini, condemnantes autem non domini, sed reducetur ad plures semper. De consiliante quidem igitur et dominante utique politiæ, determinatum sit hoc modo.
Et oppositum ejus facere quod fit in populi statu. Populi autem decretum in condemnando ratum non sit, sed ad magistratus rursus referatur : quod contra fit in popularibus : magistratus enim absolvendi domini sunt omnino, condemnnandi vero non sunt, sed ad populum habetur recursus. De consultando igitur et deliberando, ejusque potestate in hunc modum determinatum sit.
<--- Page Split --->
et democratia. Et vocat sigillatim quod dictum est de partibus earum, et de partium partibus. Et hoc est : Dicamus de his quae diruereps, cum ista dicta sunt jam. Et tangit modum quomodo dicendum est de his quae dicuereps, ibi, Accipientes ipsorum principium conveniens. Et hoc est per divisionem eorum quae accidunt singulis politiis. Et tangit illa, ibi, Sunt itaque tres partes politiarum omnium, quae singulis politiis conveniunt, de quibus oportet considerare studiosum legislatorem. Et quid considerandum sit in quolibet, subdit : Considerare dico, conferens unicuique, politiae scilicet. Et ponit rationem, ibi, Quibus, scilicet tribus, se habentibus bene, necesse, supple, est, politiam habere bene, et politias ab invicem differe, supple, necesse est, supple, secundum bene habere vel male, in differendo numquodque horum.
b Deinde cum dicit, Est autem trium horum, unum quidem aliquid quod consiliatur de communibus, et illi vocantur proconsules. Secundum autem quod circa principatus, sicut Ephori et illi qui in civitatibus singulis partibus præsunt. Et dicit quid considerandum sit de eis. Et ponit tria quæ consideranda sunt, ibi, Hoc autem est quos oportet esse, scilicet principes, et quorum, scilicet subjectorum dominos et qualem quamdam oportet fieri electionem ipsorum, id est, quod statuatur ad quem pertineat electio ipsorum. Tertium autem, supple, quod considerandum est, aliquid esse quod judicat, id est cui committitur judicium in prætoriiis et causis.
c Et ostendit quid convenit unicuique istorum trium, ibi, Dominans autem est, etc. Et dicit quod consiliativo conveniunt novem. Et enumerat ea per ordinem de quibus requirendum est consilium ipsorum, et quidquid consulent, est tenendum. Dicit ergo : Dominans autem est, quod consiliatur de bello, movendo scilicet vel non movendo, et pace obser-
Hic incipit secunda pars principalis hujus quarti libri. Quia enim in nulla scientia sufficit determinare subjectum et partes subjecti secundum se, nisi etiam determinantur accidentia propria, ideo determinata politia et partibus ejus per divisiones partium, hic determinat de accidentalibus quæ insunt ei per se. Et habet tres partes, scilicet de consiliativo, et hoc determinat in isto capitulo, de principatus divisione, in sequenti capitulo, ibi (cap. 12, a), Habitum iis est, etc. ; de principatum institutione in ultimo capitulo istius quarti libri, ibi (cap. 13, a), Circa institutiones autem principatum, etc.
Istud capitulum dividitur in tres partes, in quarum prima ostendit quod tria sunt quæ etiam jam dicta sunt, et secundum quæ est divisio, circa quæ oportet intendere legislatorem studiosum. In secunda ostendit, quod istud, scilicet consiliativum, quod tractatur in hoc capitulo, habet quatuor modos diversos, ibi (litt. f), Sunt autem modi ejus, etc. In tertia ostendit quid expedit secundum quemque modum, ibi (litt. m), Expedit autem democratiæ, etc.
Circaprimum triafacit. Primo enim continuat dicenda dictis. Secundo enumerat tria quæ attendenda sunt, ibi (litt. b), Est autem trium horum, etc. Tertio ponit divisiones de modis, quos postea exsequitur in sequenti parte capituli, ibi (litt. d), Necessarium autem, aut omnibus, etc.
a Dicit ergo primo : Rursum autem cum dixerimus, in præcedenti scilicet parte, et communiter et sigillatim de unaquaque, scilicet politia. Et vocat communiter quod dictum est de quatuor politiis, quas posuit Plato in communi, scilicet de regno. aristocratia, oligarchia
<--- Page Split --->
vanda, vel non observanda, et compugnatione ineunda, vel non ineunda. Et est compugnatio inter vicinos et proprie seditio vocatur. Unde Gregorius : « Bella quippe ad hostes, seditiones ad cives pertinent. » Et dissolutione, fœderis scilicet, vel pacis initæ cum aliquibus. Et de legibus, quibus regatur civitas. Et de morte, quis vel qua de causa vel occidendus vel non occidendus sit. Et fuga, quis scilicet, vel qua de causa effugandus sit de civitate, vel non. Et depopulatione, et vocatur depopulatio quando bona alicujus publicantur et traduntur diripienda populo. Et de electione principatuum, supple, qui habent consulere et diffinire. Et correctionum, qualiter scilicet quælibet persona corrigatur in civitate : et hoc etiam habent consiliarii corrigere et diffinire.
d Deinde cum dicit, Necessarium autem aut omnibus civibus, etc. ponit divisionem de modis trimembrem. Sententia hæc est, quod ista multis modis possunt fieri, ut eligatur convenientior modus. Unde divisio trimenbris talis est. Aut enim hæc judicia committuntur omnibus, ita scilicet quod omnes habeant simul cognoscere de omnibus istis : aut omnia ista committuntur quibusdam, ita quod alii non habeant se intromittere de eis : aut quaedam istorum committuntur omnibus, et quaedam quibusdam.
Dicit ergo primo : Necessarium autem, supple, est, aut omnibus scilicet civibus, supple, simul dare hæc omnia judicia : aut quibusdam omnia. Et exemplificat, ibi, Velut principatu i alicui uni, aut pluribus, ut scilicet committantur hæc judicia uni vel pluribus, sicut, verbi gratia, Regi, vel Senatoribus, vel Ephoris : aut aliis alia, supple, committuntur, et non quibusdam omnia, sed diversis diversa. Et ponit tertium modum, ibi, Aut quædam quidem ipsorum, scilicet modorum, omnibus, supple, committantur, quaedam
autem quibusdam, scilicet committantur.
e Et subdit ostendens quid in his est democraticum, et quid oligarchicum ibi, Omnes quidem igitur et de omnibus, judicare scilicet, democraticum, supple, est. Et subdit rationem, ibi, Talem enim æqualitatem quærit populus, id est quod ad omnes æqualiter pertineat. Democratia enim est principatus populi, sicut sæpe dictum est.
f Talis autem modus ad omnes pertinet quinque vel quatuor modis, quos enumerat consequenter, cum dicit, Sunt autem modi ejus, etc. ubi ostendit quod istud, scilicet consiliativum, habet quatuor modos diversos.
Dicit ergo de primo modo : Sunt autem modi ejus quod est omnes, plures, quia scilicet quatuor. Unus quidem, id est, primus secundum partem, id est, quod ab unoquoque particulariter quaeratur, sed non omnes simul, supple, cognoscant. Et dat exemplum, ibi, Sicut est in politica Milesii. Thales autem Milesius, qui fuit unus de septem sapientibus, cum secretis Appollonis vacaret in Milesia insula talem instituit politiam, quod quidquid de præindustis novem esset judicandum, quod hoc a singulis requireretur : et si aliquis contemneretur a quo non requereretur, quod hoc præjudiciaret omnibus aliis. Et hoc adhuc observatur in electione prælatorum Ecclesiasticorum. Et ponit alium modum, ibi, Et in aliis autem politiis, id est, oligarchia et aristocratia, consiliantur, supple, de talibus comprincipatus, sicut Rex et Senatores et Ephori convenientes et tractantes inter se qualiter judicandum sit. Qualiter autem conveniunt, subdit, ibi, Ad principatus autem vadunt omnes particulariter ex tribubus et minimis partibus, scilicet civitatis, omnino, id est, universaliter, donec utique pertranseat per omnes, id est, quod omnes ierint ad principatus, et audiant responsa eorum. Convenire autem
<--- Page Split --->
solum, supple, totam civitatem, de legum positione, et de iis quae de politia, supple, communi tractanda sunt. Ad quid autem conveniant, subdit, ibi, Et responsa audientes a principibus, quid scilicet de singulis supra dictorum diffinierint.
g Et ponit secundum modum, ibi, Alius autem modus, supple, est, quod omnes simul, supple, judicent de supra dictis. Et intelligit, quod omnes simul principes, non populus. Et subdit de conventu populi, ibi, Convenire autem solum, supple, populum civitatis ad electiones principatum electuros, id est, quando debent eligere quosdam quibus committitur ulterius electio principum, et ad legislationes, id est, quando debent poni leges et publicari, hoc enim communiter pertinet ad populum. Et de bello faciendo vel non, et de pace, servanda scilicet vel non servanda, et ad correctiones, civium scilicet, qualiter malefactores corrigantur. Et subdit de aliis judicandis, ibi, Alia autem consiliari principatus, id est, qui sunt de principatu consiliativo, sicut proconsules, in singulis, supple, civitatibus, institucns eligibiles existentes. Hoc dicit, quia si servi essent, non essent eligibiles. Iterum si non sufficerent sibi ex suis, non essent eligibiles, propter diffinitionem quam supra in secundo libro, capite de cive, posuit, ubi sic dixit : « Quod civis est qui secundum auzapxelav, id est, per se sufficientiam potest participare principatu consiliativo et judicativo. » Et ideo dicit hic, Eligibiles existentes ex omnibus, vel sortiales, id est, quibus sorte convenit eligi ad principatus, sive quos irregularitas non impedit quin possint eligi.
h Et ponit tertium modum, ibi, Alius autem modus, supple, conveniendi, circa principatus et correctiones est occurrere cives, id est, convenire ad hoc. Et de bello consiliaturos et compugnatione : haec enim ad omnes cives pertinent : et ideo quando tractatur de iis, omnes de-
bent convenire. Et subdit, quod alii alia tractare debent, ibi, Alia autem, supple, negotia civitatis, principatus dispuner, supple, habent, eligibiles existentes, id est, qui nullum habent impedimentum quin eligi possint in principes. Et ideo addit, Quoscumque contingit, supple, esse principes. Et exponit qui sunt illi, ibi, Tales autem sunt, quoscumque principari necessarium est scientes, id est, scientiam principandi habentes, ex scientia juris et legum. Quia sicut dicitur Isa. (xxxii, 5) : Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps : neque fraudulentus appellabitur major.
i Et ponit quartum modum, ibi, Quartus autem modus, supple, conveniendi est, omnes de omnibus consiliari corrernientes, principatus autem de nullo judicare, sed solum referre, populo scilicet : quo quidem modo nunc denotratiu ultimut dispensatur, quam proportionum dendizinius esse oligarchiae, potestatiare, et monarchiae tyrannicae. Ultima autem demoeratia, sicut supra dictum est in capitulo de divisione democratiae, est quando totus populus ut unus non ut singuli despotico principatu principatur. Et ibidem dictum est, quod hoc est pravum et tyrannicum. Consequenter cum dicit, Isti quidem modi, etc.
Post haec omnia, ponit epilogum de modis consiliativi democratici, dicens : Isti quidem igitur modi sunt democratici supple, consiliativi omnes, qui dicti sunt.
k Deinde cum dicit, Quosdam autem de omnibus, etc. ponit modos oligarchiae et aristocratiae : et circa hoc duo facit. Primo enim ponit modos principatus consiliativi et oligarchici. Secundo consiliativi aristocratici, ibi (litt. I), Quando autem quorumdam, etc.
Circa primum duo facit. Primo ponit duos modos principatus consiliativi oligarchici. Secundo adjungit tertium, ibi (litt. k, circa medium), Quando autem ipsos eligunt, etc.
<--- Page Split --->
Ponit ergo primum modum, qui est quando eliguntur consiliarii a mediocri honorabilitate, et plures eliguntur, eo quod mediocris honorabilitatis plures sunt in civitate, et tales eliguntur : lex tamen vetat ne eligantur, eo quod talibus expedit ne moveant alios sicut principes : quia sequuntur alios, eo quod forte non satis sapientes sunt ad consilium, et principatu consiliativo non participant, nisi propter honorabilitatem, et non propter sapientiam : talis modus est oligarchicum consiliativum, et nihil habet de politica ratione, nisi quod moderatur in civitate quid faciendum vel non faciendum sit.
. Dicit ergo primo : Quosdam autem, supple, modos, de omnibus, qui sunt scilicet in civitate, consiliationis esse, oligarchicum, supple, est. Habet autem et hoc, scilicet consiliativum, differentias plures. Et ponit primam differentiam, ibi, Quando quidem enim ab honorabilitatibus mediocribus eligibiles sunt, supple, consiliarii, et plures propter mediocritatem honorabilitatis, supple, eliguntur, quia multi tales sunt in civitate, et de quibus lex vetat, eo quod periti non sunt, ne morvant, supple, aliis consiliis, sed sequantur, consilia aliorum scilicet, et liceat possidenti honorabilitatem, supple, eo ipso quod possidet, participare principatu scilicet consiliativo, oligarchia quidem, supple, est, politia autem est talis, scilicet ordo civilitatis, propter moderari, id est, quia quaedam moderantur in civitate consiliis suis, et sic attingunt rationem politica. Et iste est modus primus oligarchicus.
Secundum modum ponit, ibi, Quando autem non omnes, etc. et illum dividit in duos. Primus est quando non omnes, mediae scilicet honorabilitatis, participant consiliativo : sed quidam electi ad hoc quod consiliarii sint. Dicit ergo : Quando autem non omnes, mediae scilicet honorabilitatis, eo quod est consiliari, participant, id est, principatu consiliativo, sed electi, supple, ad hoc, secundum legem autem participant, et non secundum vo-
tum, sicut et prius, oligarchicum, supple, est istud : et est secundus modus oligarchici consiliativi.
Tertium modum adjungit, ibi, Quando autem ipsos eligunt, consiliatores scilicet, ipsi qui domini ejus quod est consiliativum, id est, principes qui ponuntur super ordinem consilii et ordinant consiliarios, et quando puer pro patre ingreditur, tamquam haeres scilicet in principatu consiliativo, et domini legum sunt, pueri scilicet, eo quod consiliarii domini sunt legum, oligarchicum necessarium esse ordinem hunc. Isti vero sunt tres nodi oligarchici principatus consiliativi.
I Deinde cum dicit, Quando autem quorumdam, etc. ponit modos principatus consiliativi aristocratici. Et sunt duo in universo. Primus est, quando domini ejus quod est consiliari, id est, quorum est ordinare consilium, eligunt quosdam quorum consilio quaedam agantur, sicut bellum et pax et correctiones, et omnes aliorum principes, et isti, supple, soli, eligibiles sint, vel sortiales, id est, qui sorte accipiant principatum consiliativum, aristorutia est, vel politia : quia tales eliguntur ad virtutem. Et ponit secundum modum, ibi, Si autem quorumdam quidem eligibiles, id est, si quidam de numero quorumdam, qui secundum virtutem eligibiles sunt, supple, ad talem principatum, quorumdam autem sortiales, id est, eligantur quidam de numero sortialium ad virtutem. Et istum modum subdividit, ibi, Et sortiales vel simpliciter, quia scilicet simpliciter virtuosi sunt, et ideo digne principatum consiliativum sortiuntur, aut ex praejudicatis, quia scilicet probati sunt virtuosi fuisse. Et iste est secundus modus. Et ponit tertium modum, ibi, Vel communiter, supple, eligantur, eligibiles et sortiales, id est, quod ad principatum consiliativum eligantur vicissim eligibiles ex virtute, et sortiales, id est, qui digne sortiuntur tulem principatum.
His positis, brevem ponit epilogum, ibi.
<--- Page Split --->
Hr quidem horum, scilicet modorum, consiliativi scilicet, sunt politica aristocra- tica : hae autem, quae prius dictae sunt, d modis scilicet democratiae et oligar- chia, ipsius politica, supple, sunt modi.
Et subdit communiter epilogando de hoc, ibi, Divisum est quidem igitur quod consiliatur ad politica hoc modo : et dis- munitur quælibet politica, scilicet in suo consiliativo, secundum dictum modum.
m Deinde cum dicit, Expedit autem democratiae, etc. ostendit quid expediat cuilibet politiae secundum quemque mo- dum. Et circa hoc tria facit. Primo osten- dit quod utile est democratiis, quod con- silium simul faciant et populi et insignes. Secundo ostendit quod in oligarchiis oportet quosdam præeligi ex multitudine, qui cum insignibus tractent quæ tractan- da sunt, ibi (litt. p), In oligarchiis au- tem aut præeligi, etc. Tertio dicit quod in absolutionibus reorum oportet facere dominam multitudinem, ibi (litt. r), Et oppositum autem ejus, etc.
Sententia primae partis est haec, quod in democratiis consilians sit populus do- minus, et etiam legum sit dominus po- pulus, et quod hujus oppositum sit in praetoriis et in oligarchiis : quia in illis ut quosdam cogant judicare, statuunt pœenam damni iis qui judicare nolunt, ut judicent. In democratiis autem egenis statuitur merces, ut faciant congregatio- nem ad consilium habendum : et ideo utilius est quod consiliantes sint omnes, et populus scilicet et insignes, id est, egeni et pauperes. Et si pars populi mul- titudine excedat super partem insignium qui dicuntur politici, tunc expedit quod non omnibus detur merces, ut per hoc quidam retrahantur a consilio : sed detur merces tot de egenis, quod commensura- ti esse possint multitudini insignium, vel quod plures ex populo extorres fiant principatus, scilicet consiliativi, et relin- quantur tot quod commensurati sint insi- gnibus. Et causa hujus est, quia si pars potentior erit insignibus et numerosior,
seditio orietur in civitate : eo quod potentior pars volet excludere minus potentem a principatu consiliativo.
Dicit ergo primo : Expedit autem demoratia. Et quia multiplex est democratia, determinat cui expediat, ibi, Quae maxime videtur esse democratia, quae nunc, scilicet observatur in civitatibus. Et exponit quæ sit illa, ibi, Dico autem talem, in qua dominus populus et legum est, id est, in qua in potestate est populi leges condere ad consiliari, meliusque ipsum facere, id est, quod ipse populus faciet consilium et participet principatu consiliativo. Et ponit rationem, ibi, Quod quidem in praetoriis in oligarchiis, id est, quod populus hoc faciat quod in oligarchiis faciunt in praetoriis, quod scilicet populus hoc faciat et non committat insignibus. Quid autem in praetoriis in oligarchiis faciunt insignes, subdit, ibi, Statuunt enim domnum, id est. peman damni, iis qui nolunt judicare, ut judicunt, id est sub pema damni praecipiunt ut ii qui sunt electi in judices, exerceant judicia : democratici autem mercedem egenis, supple, statuunt, ut judicia exerceant : quia sine mercede hoc facere non possent, eo quod egeni sine mercede coguntur intendere propriis, et non communibus judiciis. Hoc autem, supple, expedit, et, id est, etiam circa congregationes facere, id est, quod divitibus statuatur damnum si non conveniant ad congregationes. Et subdit rationem, ibi, Consiliantur enim melius, id est, utilius civitati, communiter consiliantes omnes. Et exponit qualiter omnes, ibi, Populus quidem cum insignibus. Et hoc est quod dicit Psal. (XLVIII, 3) : Simul in unum dives et pauper. Et hoc est quod addit, ibi, Isti autem, insignes scilicet, cum multitudine.
n Et addit ulterius quid expediat in talibus, ibi, Expedit autem et eligibilies esse consiliarios, vel sortiales, qui scilicet sorte prudentiae sortiuntur principatu consiliativo. Quid autem expediat subdit, ibi, Æquales, supple, esse, ex partibus,
<--- Page Split --->
insignium scilicet et populi. Et hujus causa est, quia si altera pars excedat, orietur dissentio.
o Et subdit quid expediat si altera pars excedat, ibi, Expedit autem si excedant multum secundum multitudinem denocratici, id est, populares super politicos, id est, super insignes, aut non omnibus dare mercedem, popularibus scilicet, ut sic aliqui retrahantur a congregatione consiliativa, sed, supple, tot, dare mercedem, quot commensurati, supple, sunt ad multitudinem insignium, aut ex sorte facere plures, id est, quod plures de populo ex sorte sint de congregatione consiliativa, et non veniant nisi tot quot proportionati possint esse multitudini insignium. Et sic finita est prima pars hujus partis.
re nihil poterit eorum quæ c irca politiam, oligarchicam scilicet, in qua soli potentes et insignes principantur : et tunc, supple, ex hoc seditio orietur. Et ideo ulterius est, quod populus nihil potestatis habeat de consilio oligarchico, sed quidam de populo.
q Et dicit ulterius quid expediat in oligarchia, ibi, Adhuc, supple, expedit eadem sententiare populum, cum insignibus scilicet, aut nihil contrarium iis qui inferuntur, ab insignibus scilicet, aut consiliariis quidem tradere omnibus, id est, exponere, et rogare quid consultant.Consiliari autem principes solos, ita quod principes de potestate sua dimittant populo : quia per populum dissolveretur oligarchicus principatus.
p Deinde cum dicit, In oligarchiis autem aut præeligi, etc. determinat quid expedit in oligarchiis. Et dicit quod ibi expedit eligere quosdam ex multitudine, qui cum divitibus tractent et præparati sint, id est, præparantes congregationes, et participent principatu consiliativo, et negotientur de iis de quibus insignes præconsiliaturi erant.
Dicit ergo primo : In oligarchiis autem aut prælegi quosdam ex multitudines supple, oportet, aut præparantes principatum, supple, oportet esse participantes congregationi et consilio. Et dat exemplum quod hoc alicubi observatur, ibi, Velut in quibusdam politiis est, quos vocant præmissos, id est præpositos, vel legis servatores, supple, vocant, qui scilicet in diversis partibus populi, leges faciunt observare. Quid autem potestatis habeant hi, ostendit, ibi, Et de iis negotiari, supple, habent potestatem, de quibus utique isti, scilicet insignes, præconsiliaverint. Et hujus ponit rationem, ibi, Sic enim participabit populus, in oligarchia scilicet, eo quod est consiliari, id est, principatu consiliativo, et solve-
r Deinde cum dicit, Et oppositum autem ejus, etc. ostendit quod in absolutionibus reorum oportet facere dominam multitudinem, dicens : Et oppositum autem ejus quod fit in politiis, oportet facere in oligarchiis. Et vocat politias, eas quae simpliciter dicuntur politiæ, et comnixtæ sunt ex democratia et oligarchia, sicut dictum est in ante habitis. Quid autem sit hoc, subdit, ibi, Absolventem quidem enim per sententiam, dominam oportet facere multitudinem : sic enim sit in politiis omnibus, scilicet quod nullus reorum absolvitur per sententiam, nisi in qua dominans est multitudo. Condemnantem autem per sententiam, non dominam oportet facere multitudinem, sed referatur rursum ad principes, qui in oligarchiis sententiarum domini sunt. In politiis enim, quæ scilicet simpliciter sunt politiæ, vel e converso faciunt : pauci enim absolventes quidem domini, supple, sunt sententiæ absolutionis : condemnantes autem non domini, supple, sunt pauci sententiæ condemnationis, sed reducetur ad plures, supple, ad multitudinem populi. Pauci enim nullum possint condemnare, nisi condemnetur ex multitudine.
<--- Page Split --->
Postea ponit epilogum de omnibus dictis in hoc capitulo, ibi, De consilian-
te quidem igitur et dominante utique politiae determinatum sit hoc modo. CAPUT XII.
De magistratuum divisione.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Habitum iis est, quae circa principatus divisio. Habet enim et haec pars politiae multas differentias, quot principatus, et quorum domini, et de tempore quantum uniuscujusque principatus : ii quidem enim sex mensium, ii autem per minus, ii autem annuales, ii autem diuturniores faciunt principatus perpetuos, vel multi temporis, vel neutrum, sed saepe eosdem, vel non eumdem bis, sed semel solum. Adhuc autem circa institutionem principatuum, ex quibus oportet fieri, et a quibus, et qualiter : de omnibus enim iis oportet posse dividere, secundum quod contingit fieri modos, deinde coaptare quibus quales politiae expediant.
Consequens his est circa magistratus distinguere. Habet enim et haec pars differentias multas, quotque magistratus esse, et quarum rerum auctoritatem habere oporteat, et pro quo tempore singulos : nam alii semestres, alii breviores, alii annuos, alii diuturniores statuunt magistratus. Et utrum magistratus oportrat esse perpetuos, an ad longum tempus, aut neutrum, sed multotics eosdem aut non eumdem bis, sed tantum semel. Et praeterea circa constituendum magistratus, ex quibus oportet creari, et a quibus, et quomodo. De his enim omnibus oportet posse distinguere, quot modis valeant fieri, ac deinde accommodare quibus conferant gubernationibus Reipublicae.
b Est autem neque facile hoc determinare, quales oportet vocare principatus : multis enim praeceptoribus politica communitas indiget. Propter quod quidem omnes, neque electos, neque sortiales
Est autem ne hoc quidem facile determinare, quales magistratus sint nuncupaudi. Indiget enim civilis societas multis praesidentibus. Quapropter non omnes qui vel eliguntur, vel assumuntur sorte,
<--- Page Split --->
ponendum . principes, puta sacerdotes primo. Hoc enim alterum quid praeter politicos principatus, ponendum. Adhuc et distributores, et praecones, eliguntur autem et legati. Sunt autem hæ quidem politicæ curarum, vel omnium civium ad quamdam operationem, velut dux exercitus militantium : vel secundum partem yvaxixovmos, vel παιδόνομος : hæc autem œconomice, sæpe enim eligunt frumenti mensuratores : hæ autem ministeriales, et ad quas utique abundaverint, ordinant servos.
sunt magistratus existimandi, ut puta Sacerdotes : hoc enim aliud quiddam ponendum est a civilibus magistratibus. Præterea qui pompas ducunt, et præcones, et legati qui eliguntur. Hujusmodi enim curæ civiles, aut omnium civium sunt ad unam actionem, puta dux eorum qui militant : aut secundum partem, ut mulierum puerorumque curatores : aliae dispensativæ, sæpe enim eliguntur quidam ad distribuendam annonam : aliae ministrativæ, ad quas si opulenti cligantur, substituunt servos.
e Maxime autem, ut simpliciter est dicere, principatus dicendum hos, quibuscumque attribuitur consiliari de aliquibus, et judicare, et præcipere, et maxime hoc : præcipere enim magis principatuum est.
Maxime vero, ut simpliciter dicamus, illi sunt magistratus appellandi, quibus datum est deliberare de quibusdam, et statuere, et jubere, et maxime hoc extremum. Nam jubere imperiosius est.
d Sed hæc differunt ad opportunitates quidem nihil, ut est dicere. Non enim umquam judicium fuit altercantium de nomine : habent autem quoddam aliud intellectuale negotium.
Verum ista quantum ad usum nihil differunt, ut ita dixerim. Nondum enim determinata est hujusmodi de nomine controversia. Habet autem quamdam aliam intellectivam considerationem.
e Quales autem principatus, et quot necessarii, si erit civilas, et quales necesssarii quidem, non opportuni autem ad studiosam politiam, magis utique quis dubitat ad omnem politiam, et etiam ad parvas civitates.
Sed quales magistratus, et quot necessarii sunt civitati, et quales necessarii quidem, inutiles vero ad Reipublicæ gubernationem, magis utique quispiam dubitabit, et ad omnem Rempublicam et præsertim ad parvas civitates.
f In magnis enim utique contingit et oportet unum ordinari ad unum opus : multos enim contingit ire ad principatus, propter multos esse cives, ut sit hos quidem intermittere multo tempore, hos autem semel principari. Et melius unumquodque opus sortitur cura circa unum intenta, quam circa multa.
Nam in magnis quidem licet, et debent singuli magistratus ad singula opera deputari. Sufficit enim multitudo civium ad magistratus gerendos, et alios cum intermissione magna temporis, alios semel dumtaxat gerunt. Meliusque singula curantur, quam si in multis cura nostra distrahatur.
g In parvis autem necesse congregare in paucos multos principatus : propter paucitatem enim hominum non facile est in principatibus multos esse. Qui enim erunt, qui hos successive suscipiant iterum ? Indigent autem aliquando eisdem
Sed in parvis civitatibus necesse est in paucos magistratus plures conferre. Nam cum sit paucitas hominum, non facile est multos in magistratibus esse. Quinam postea forent successores horum ? Indigent quandoque magistratibus eisdem,
<--- Page Split --->
principatibus et legibus parvæ cum mazuis : verumtamen hæ quidem indigens saepe eisdem, aliis autem in multo tempore hoc accidit : propter quod quidem nihil prohibet multas curas simul præcipere, non enim impedient : et ad paucitatem hominum necessarium principatus velut δέλιστόλιχυτα facere.
et legibus parvæ magnæque civitates, nisi quod hæ quidem sæpe indigent eisdem : his vero multo tempore intermisso id accidit. Quapropter nihil prohibet multa simul his demandare, non enim se impediunt : et propter hominum paucitatem necessarii sunt magistratus quidam quasi luminaria obeliscis imposita.
h Si igitur habeamus dicere, quot necessarium existere omni civitati, et quot non necessarium quidem, oportet autem existere, facile autem quis sciens hæc, colligit quales principatus congruit congregare in unum principatum.
Si ergo dicere possumus, quot necessarii sunt omni civitati, et quot non necessarii quidem, sed opportuni, facile quis sciens ista, conjungat quot conjungere congruat in civium magistratus.
i Congruit autem et hoc non latere quales oportet secundum locum principatus de multis curare, et qualium ubique unum principatum esse dominum, puta boni ornatus esse, utrum in foro quidem fori præfectum, alium autem in alio loco, vel ubique eumdem : et utrum secundum rem oportet differre, vel secundum homines. Dico autem, puta unum boni ornatus, vel puerorum, alium et mulierum. Et secundum politias autem, utrum differt secundum unamquamque etiam genus principatuum, vel nihil, puta in democratia, et oligarchia, et aristocratia, et monarchia, utrum iidem sint principatus quidem domini, non ex aequalibus, neque ex similibus, sed alii in aliis, puta in aristocratiis quidem ex eruditis, in oligarchiis autem ex divitibus, in democratiis vero ex liberis.
Debet etiam hoc non latuisse, quales conveniant secundum locum magistratus plurium curam habere, et qualium ubique unum magistratum potestatem habere, cum honestatis : utrum in foro præfectum annonæ, et alium alibi, aut ubique eumdem : et utrum secundum negotia partiendum est, an secundum personas. Dico autem ceu unum curam honestatis, alium puerorum, et alium mulierum : et in Rebuspublicis utrum differant secundum unamquamque, et magistratuum genus, vel nihil, ceu in populari statu, et paucorum gubernatione, et optimatum, et monarchia, utrum iidem sunt magistratus potestatem habentes, sed non ex aequalibus, aut similibus, sed alii in aliis, veluti in optimatibus quidem ex hominibus doctis, in paucorum autem potentia ex opulentis, in populari statu ex ingenuis.
k Aut existunt quidem quidam existentes secundum has differentias principatum. Est autem ubi conferunt iidem, et ubi differunt propter hoc : hic quidem enim congruit magnos, hic esse parvos eosdem. Non solum, sed et singulares quidem sunt, velut qui præconsultunt 1 : hic enim non democraticus, consilium autem democraticum. Oportet enim qui-
Vel existant quidam secundum istas differentias magistratuum, et alicubi conferat eosdem esse, alicubi diversos : alicubi enim congruit magnos esse, alicubi parvos eosdem magistratus. Verum tamen sunt aliqui proprii, ceu eorum qui ante deliberant. Hæc enim potestas non est popularis, consilium vero populare. Oportet enim esse aliquid tale, cui
<--- Page Split --->
dem esse aliquid tale, cui cura erit populi praeconsiliari, quatenus non vacans erit : ii autem cum pauci numero sint, proconsules autem paucos necessarium esse multitudine : quare oligarchicum. Sed ubi ambo iidem principatus, proconsules instituuntur super consiliarios. Consiliarius quidem enim democraticum, proconsul autem oligarchicum.
cura sit populum consilio praevenire, ne otiosus sit. Hi autem si pauci sunt numero, paucorum potentia est. Est autem necesse ut illi sint pauci, qui ante deliberant : itaque paucorum potentia est. Sed ubi sunt ambo hi magistratus, illi qui ante deliberant, consiliarios constituunt. Consiliarius enim popularis : qui vero ante venit in consulendo et deliberando, paucorum potentia.
1 Dissolvitur autem et consilii potentia in talibus democratiis, in quibus ipse populus propter conveniens tractat de omnibus. Hoc autem accidere consuevit, quando penuria aliqua fuerit vel merces convocatis. Vocantes enim colliguntur saepe, et omnia ipsi judicant.
Dissolvitur etiam potestas consilii in hujusmodi gubernationibus, in quibus populus ipse conveniens de omnibus constituit. Hoc autem accidere consuevit, cum est utilitas quaedam, aut merces constituta his qui concionem conveniunt. Otiosi enim conveniunt persaepe, et de cunctis ipsi statuunt.
m Ixixóvoμoç autem, et yvxixóvoμoç, etsi quis alius principans dominus est talis curæ aristocraticum, democraticum autem non. Quomodo enim possibile prohibere exire eas quæ egenorum ? neque oligarchicum : deliciantur enim quæ oligarchizantium. Sed de iis quidem in tantum dictum sit nunc.
Qui autem puerorum curam habent, et qui mulierum, et si quis alter est, qui potestatem habet et curam hujumodi, optimatum id est, et non populare, (fieri enim non potest, ut prohibere pauperum mulieres, alterius sit quam paucorum potentiae) cum mulieres ipsorum in deliciis vivant. Sed de his quidem catenus dixisse nunc satis sit.
COMMENTARIUS IN CAP. XII.
In isto capitulo tractat Aristoteles de divisione principatus. Et habet quatuor partes. In quarum prima ponit divisionem principatus in generali. In secunda ostendit quot et qui principatus necessarii sint in civitate magna, vel parva, ibi (litt. e), Quales autem principatus, etc. In tertia ostendit in quibus civitatibus expediat quod sint per successiones, ibi (litt. g, circa medium), Qui enim erunt qui hos, etc. In quarta ostendit divisio-
nem principatus secundum locum et seeundum curas quae committuntur principi, ibi (litt. i), Congruit autem et hoc non latere, etc.
Sententia prime partis est haec, quod primo dicenda dictis, id est, quod divisio principatus tractanda est post praedicta : quia multas divisiones habet secundum officia et secundum tempus, quae attribuuntur aliquando eis qui sortialiter et quasi ex haereditate sibi succedunt in eis, sicut officium Sacerdotum circa sacra Deorum. Aliquando eliguntur sicut eliguntur distributores, praecones et legati. Aliquando sunt ad curas omnibus civibus convenientes. Aliquando sunt ad unam
<--- Page Split --->
singularem operationem, et aliquando sunt economicæ, et aliquando sunt ministeriales sive serviles. Et quædam earum sunt simpliciter principatus, quædam autem ministeria sive obsequia. Et hoc est totum quod in summa continetur in prima parte.
a Dicit ergo primo : Habitum autem, id est, consequens iis, supple, quae dicta sunt, est quae circa principatus divisio, ut principatus large sumatur ad quodlibet officium, in quo constituitur aliquis unus ordinator, qui ordinat ea quae pertinent ad officium illud. Et tangit rationem quare oportet tractare de hoc, ibi, Habet enim et haec pars politiae multas differentias, quot principatus, et quorum domini, id est, praepositi, qui sunt ordinatores eorum quae ad officium illud pertinent. Et tangit aliam differentiam secundum tempus, ibi, Et de tempore, supple, oportet considerare, quantum uniuscujusque principatus, supple, duret : quia quidam ipsorîm principantur per sex menses, quidam minus, et quidam per annum, et quidam diutius, et quidam etiam perpetuos faciunt principatus, vel multi temporis. Et hoc est quod sequitur, ibi, Ii quidem enim, supple, in civitate, sex mensium, supple, habent principatum, ii autem, id est, alii, per minus, ii autem annuales, faciunt, supple, principatus, ii autem diuturniores faciunt principatus, perpetuos scilicet, vel multi temporis. Et vocat perpetuos durantes ad vitam, et multi temporis vocat durantes per successionem filiorum et nepotum : et tales videntur esse principatus Senatorum Romæ, et potestatum qui sunt in civitatibus Lombardiae. Ad vitam autem fuit semper principatus Imperatorum Romæ. Et ponit aliam diversitatem, scilicet quod quidam aliis faciunt principes, neutrum istorum considerantes. Et in hoc ponit duas diversitates : quia quidam scilicet eumdem eligunt bis, quidam autem non
eumdem eligunt bis, sed semel. Et hoc est quod sequitur, ibi, Vel neutrum, supple, horum considerant, quia nec perpetuum, nec longi temporis faciunt principatum, sed saepe eosdem, destituendo scilicet et reeligendo : vel non eumdem bis, sed semel solum, supple, faciunt principem.
Et subdit aliam divisionem secundum principantes, ibi, Adhuc autem circa institutionem principatuum, supple, oportet considerare, ex quibus oportet fieri, scilicet principes, utrum scilicet ex insignibus vel mediis, scilicet populo : et a quibus, supple, oportet eos eligi, vel institui : et qualiter, utrum scilicet cum plenitudine potestatis, vel non. Et ponit rationem, ibi, De omnibus his enim oportet posse dividere, supple, politicum, secundum quod contingit fieri modos, scilicet ad utilitatem civitatis : deinde, supple, oportet etiam politicum scire coraptare qualibus, scilicet civitatibus, quales politiae expeditant, sicut in ante habitis hujus libri capitis 1 : « Quae autem politia quibus, etc » determinatum est.
b Et ostendit difficultatem hujus determinationis, ibi, Est autem neque facile hoc determinare, quales oportet vocare principatus, supple, et qualia ministeria, non principatus. Et ponit rationem hujus, ibi, Multis enim praeceptoribus politica communitas indiget. Et vocat praeceptores magistros praepositos operibus. Propter quod quidem omnes, neque electos, id est, per electionem constitutos, neque sortiales, id est, haereditate succedentes, ponendum principes. Et dat exemplum, ibi, Puta sacerdotes primo. Hoc enim, sacerdotium scilicet, alterum aliquid, supple, esse, praeter politicos principatus, ponendum. Et hujus causa est, quia sacerdotes circa sacra occupabantur, et ideo politicae ordinationi non subjacebant. Adhuc et, id est, etiam distributores et praecones, eliguntur autem et legati. Et
<--- Page Split --->
vocat distributores, qui ea quae distribuenda erant civitatibus quantum ad specialem justitiam secundum aequale medietatis geometricae civibus distribuebant secundum uniuscujusque dignitatem, sicut spolia accepta ab inimicis, et hujusmodi : praecones autem, qui statuta publica principum populo nunciabant : legatos vero qui a latere principis missi solemniter negotia agebant. Et ponit adhuc alia negotia, in quibus etiam diversi principabantur apud Antiquos, ibi, Sum autem hae quidem politicae curarum, vel omnium civium, id est, quae ad omnes cives aequaliter pertinent, et sunt ad quandam operationem, sed tamen ad omnes pertinent, velut dux exercitus militantium : vel secundum partem, supple, pertinet ad quosdam, velut yvxtv6vmo6t vel pa:6v6vmo6 : et componitur yvxtv6vmo6 a yv6o6 quod est labor, et t6 quod est articulus praepositivus in Graeco, et vo6o6, quod est regula : et sic dicebantur praepositi laborantium, qui regulam dabant laborantibus. Similiter componitur pa:6v6vmo6, a pa6, puer et t6, articulo, et vo6o6 regula : et sic dicebantur praepositi pueris, qui regulam dabant pueris, in quibus oporteret eos exercitari, et ad quae artificia applicari secundum naturales potentias consideratas in ipsis. Et de his generaliter subdit, ibi, Ha autem, supple, operationes economice sunt, id est, ad curam domus et familiae pertinentes. Et istae, sicut dictum est in primo, ad paternum pertinent principatum. Et sunt aliae quae pertinent ad despoticum, de quibus subdit, ibi, Saepe etiam eligunt frumenti mensuratores. Ha autem ministeriales, id est, illae curae sunt despoticae et ad despoticum principatum pertinentes. Et ad quas, scilicet res, utique abundaverint, sicut scilicet ad vinum et oleum mensurandum, ordinant servos, magistros scilicet illarum curarum.
c Deinde subdit qui istorum dicuntur principatus, et qui non, ibi, Maxime autem, ut simpliciter est dicere, id est, universaliter est dicere, principatus dicendum hos quibuscumque attribuitur consiliari de aliquibus et judicare et praecipre. Illorum enim est ex consilio ordinare, ex judicio sententiam dare diffinitivam, et ex auctoritate praecipere : et ideo tales principes dicuntur et sunt. Et maxime hoc, scilicet praecipere, facit principem. Et ponit rationem, ibi, Praecipere enim magis principatuum est : hoc enim indicat auctoritatem.
d Et ostendit in quo differunt ista, ibi, Sed haec differunt ad opportunitates quidem nihil, ut est dicere. Unumquodque enim istorum ministeriorum ad aliquam est opportunitatem civitatis, vel domus : unde in hoc non differunt. Sed quia propter hoc posset aliquis dicere, quod tunc non differunt, sed unum sunt, et unum nomen habent. Respondet quod ista objectio penitus nulla est : quia apud sapientes nusquam fuit altercatio de nomine, sed illa judicantur diversa, quae secundum intellectuale negotium, quod subest nomini, diversa sunt. Et hoc est, Non enim unquam judicium fuit altercantimu de nomine. Habent autem, supple, ipsa nomina, quoddam aliud intellectuale negotium, et per diversitatem, supple, hujus judicantur diversa. Et sic finita est prima pars hujus capituli, in qua divisionem posuit principatuum.
e Deinde cum dicit, Quales autem principatus, etc. ostendit quot et qui principatus necessarii sint in civitate magna, vel parva. Et est sententia in communi istius partis, quod politico considerandum est quales principatus et quot necessarii sint ad civitatem, quae vere sit civitas. Sicut enim dictum est in ultimo capitulo primi libri, non est vere civitas, quae non
<--- Page Split --->
in omnibus sufficit sibi, et quod in magnis civitatibus, propter hoc quod multi sunt cives in illa, qui æqualiter idonei sunt ad principatus, oportet unum civem ordinari ad unum, ut sic omnes possint principari. In parvis autem propter oppositum oportet multa committi uni : quia non habent cives, qui in singulis possint principari.
Dicit ergo primo : Quales autem principatus, et quot necessarii, si erit civitas, supple, secundum rationem civitatis, quae assignata est in fine primi libri, quod civitas est quae in omnibus sibi sufficit et in nullo deficit. Et quales, scilicet principatus necessarii quidem, supple, sunt in civitate, non opportuni autem ad studiosam politiam, id est, virtuosam civitatem (hoc dicit, quia non in omnibus civitatibus studium est ad virtutem) magis utique quis, id est, aliquis dubitat : hoc enim magis est ad propositum ad omnem politiam, scilicet aristocraticam, oligarchicam, democraticam : et etiam, supple, dubitat hoc ad parvas civilitas.
f Et assignat rationem differentiae inter magnas et parvas, ibi, In magnis enim utique, supple, civitatibus, contingit et oportet unum ordinari ad unum opus. Et assignat causam, ibi, Multos enim, id est, quia multos contingit ire ad principatus, æqualiter scilicet dignos principatu. Et supponit causam, ibi, Propter multos esse cives, in magnis scilicet civitatibus, qui æqualiter scilicet digni sunt principatu. Et hujus assignat causam, ibi, Ut sit hos quidem intermittere multo tempore, ne principentur, hos autem semel principari : supple, quia aliter non possent omnes æqualiter digni principari, si quidam semper, et alii numquam principarentur. Et hujus etiam ponit aliam causam, ibi, Et melius unumquodque opus sortitur cura circa unum intenta, quam circa multa. Unde Poeta Ozorius :
Et Ecclesi. (xi, 10 et xxx,2i) : Fili, nri in multis sint actus tui : quia qui minoratur actu, sapientiam percipiet. Sic ergo est in magnis civitatibus.
g Et subdit de parvis, ibi, In parvis autem, supple, civitatibus, necesse, supple, est in paucos congregare multos principatus. Et assignat causam, ibi, Propter paucitatem enim hominum, id est, civium, non facile est in principatibus multos esse.
Deinde cum dicit, Qui enim erunt qui hos, etc. assignat causam, per interrogationem, in quibus civitatibus expedit, quod sint per successiones : et dicit : Qui enim erunt, qui hos successive suscipiunt, supple, cum pauci cives sint in parva rivitate? autem, id est, sed indulunt, in parvis scilicet civitatibus, aliquando risdem principatibus et legibus parer, scilicet civit ates, cum magnis. Verum tamen har quidem, scilicet parvae indulunt superrisdem principibus scilicet, aliis autem, in magnis scilicet civitatibus, ubi multi sunt cives, in multo tempore hoc accidit, scilicet quod iidem cives ad eosdem principatus resumantur : propter quod quidem, in parvis scilicet civitatibus, nihil prohibet multas curas simul praecipere, supple, unum. Et assignat causam, ibi, Non enim impedient invicem quin unus possit scilicet de omnibus curare : quia parvae curae et paucorum sunt in parvis civitatibus. Et de hoc ponit aliam rationem, ibi, Et ad paucitatem hominum, id est, civium, necessarium, supple, est, principatus velut δέλισκολάχνια facere, et componitur δέλισ- κολάχνια ab δέλισκος quod est veru, et λύχος quod est amputatio 1 : unde etiam dicitur lictor qui ferit amputando, sicut dicit Hieronymus, qui obelis, id est, verubus, et astericis, id est, figuris ad modum stellarum compositis distinxit Bibliam, ut obelis signarentur amputanda, quæ scilicet de veritate Hebraica non essent, astericis autem signarentur ponen-
<--- Page Split --->
da, quæ scilicet deficientia illucescerent de veritate Hebraica. Et intendit dicere, quod in parvis civitatibus necesse est amputare vel mutilare multa negotia, eo quod procuratores eorum non habentur.
h Ex omnibus his concludit, ibi, Si igitur habeamus dicere, secundum artem politicam scilicet, quot necessarium existere omni civitati, negotia scilicet, et quot non necessarium quidem, oportet autem, id est, optimum est existere, id est, utile, facile utique quis sciens haec, supple, quae dicta sunt, colliget quales principatus congruit congregare in unum principatum, in parva scilicet civitate.
i Deinde cum dicit, Congruit autem et hoc non latere, etc. ostendit divisionem principatus secundum locum, et secundum curas, quae committuntur principi. Et habet duas partes, secundum quod illa permisect ad invicem, scilicet quid in talibus est secundum locum congruum, et quid oligarchicum, quid democraticum : unde circa haec duo facit. Primo enim ponit quasdam diversitates circa principatus, quaestiones movendo. Secundo ad utramque partem disputat veritatem determinando, ibi (litt. k,circa initium),Est autem ubi conferunt, etc.
Sententia autem in communi est, quod congruit politico ordinanti civitatem, scilicet quas secundum diversitatem loci congruit habere negotiorum curas, et quales in istis sunt secundum diversitatem politiarum adhibendi principes sive praepositi : quia aliquando congruit hoc in foro quod non alibi congruit, et aliquando congruit mulieribus quod non pueris congruit : et aliquando congruit procuratores esse magnos, et aliquando parvos, et aliquando medios, et aliquando ex democratia, et aliquando ex oligarchia, et aliquando ex aristocratia. Et hoc est quod dicit in summa.
tatem principatus, supple, esse, et de multis curare, id est, de multis qualiter oportet curare, et qualium ubique unum principalum esse dominum. Et dat exemplum, ibi, Puta boni ornatus, utrum in foro quidem fori praefectum, supple, oportet esse dominum, alium autem in alio loco, supple, oportet esse dominum boni ornatus, sicut in festis et theatris, ubi homines procedunt ad spectaculum, vel ubique eumdem, supple, oportet esse dominum. Et in hoc ponit aliam diversitatem, utrum scilicet illum bonum ornatum oportet differre secundum rem, vel secundum consuetudinem hominum, ibi, Et utrum secundum rem oportet differre vel secundum homines. Dico autem, supple, exponendo, puta unum boni ornatus, supple, esse principem, vel puerorum, id est, saltem puerorum, ita quod vel non notet disjunctionem, sed dimintionem, id est, alium autem et mulicrum, scilicet oportet esse principem ornatus.
Et ponit aliam differentiam quæ consideranda est in principibus, ibi, Et secundum politias autem, supple, considerandum est, utrum differt secundum unamquamque politiam etiam genus principatuum, vel nihil, supple differt. Et dat exemplum, ibi, Puta in democratica, et oligarchia,et aristocratia, et monarchia : hæ enim sunt quatuor politiæ secundum Platonem. Et inde, supple, quærendum est, utrum iidem sint quidem principatus domini, non ex aequilibus, supple, politiis, neque ex similibus, supple, simpliciter, sed alii in aliis, supple, politiis. Et dat exemplum, ibi, Puta in aristocratiis quidem, supple, principes ex eruditis sumpti (et intelligit eruditos, doctos ad virtutem principari), in oligarchiis autem ex divitibus, in democratiis vero ex liberis, supple, sumpti sunt principes. Et hæc est una pars quaestionis.
Dicit ergo primo. Congruit autem, et, id est, etiam hoc non latere, quales oportet secundum locum, id est, loci diversi-
k Et inducit aliam, ibi, Aut existunt quidem quidam, supple, principes existentes secundum has differentias princi-
<--- Page Split --->
patuum, et, supple, alii accepti non secundum has differentias.
Deinde cum dicit, Est autem ubi confrunt, etc. disputat quaestionem ad utramque partem, dicens: Est autem ubi conferunt iidem, in aliqua scilicet civitate : et ubi differunt, in alia scilicet civitate, propter hoc : hic quidem enim conqruit magnos, supple, habere principes, hic autem, in alia scilicet civitate, esse parvos eosdem, scilicet principes. Non solum autem, supple, hoc est secundum diversitatem civium, sed et, id est, etiam singulares, scilicet personae quidem sunt velut qui praeconsultum, id est, de numero proconsulum, unde proconsules sunt qui a latere Imperatoris mittebantur ad gubertionem provinciarum : hic enim, scilicet principatus, non democraticus : quia tales non ex populo, sed ex magnis sumebantur. Consilium autem, supple, commune consiliariorum, democraticum, supple, est : quia tales consiliarii ex populo eligebantur.
Et tangit necessitatem hujus principatus, ibi, Oportet quidem enim esse aliquid tale, principatus scilicet, cui cura erat populi. Et subdit ad quid, ibi, Praeconsiliari, id est, ad praeconsiliandum, quatenus non vacans erit, supple, populus, sed unusquisque ad proprium negotium dirigatur. Ii autem, supple, quod tales sint proconsules, cum pauci numero sint, erit oligarchicum. Et ut melius exprimat, addit, ibi, Proconsules autem paucos necessarium esse multitudine : quare oligarchicum, quia politia oligarchica est paucorum. Et subdit ubi, ibi, Sed ubi ambo, scilicet proconsules et consiliarii, sunt iidem principatus. Et ponit rationem, ibi, Proconsules instituuntur super consiliarios : et ideo ex magnis. Et ponit rationem diversitatis politiae, ibi, Consiliarius quidem enim democraticum, quia scilicet ex populo eligitur. Proconsu! autem oligarchicum, quia scilicet eligitur ex magnis.
I Et ostendit necessitatem talis electionis, proconsulum scilicet, et consiliariorum, ibi, Dissolvitur autem et consilii potentia in talibus democraticis, in quibus ipse populus conveniens tractat de omnibus, sine scilicet proconsule : et hoc ideo, quia non est qui dominetur et ordinet consilium. Et subdit ubi hoc consuevit accidere, quando penuria aliqua fuerit, id est, piena damni, vel merces convocatis, ut scilicet venientes mercedem accipiant, et non venientes pcnam incurrant. Et subdit rationem, ibi, Vocantes, id est, vocati colliguntur saepe, et omnia ipsi judicant, sine proconsule scilicet : et ideo potentia consilii dissolvitur.
Et subdit ponens principatum aristocraticum, ibi, 1^a^o^o^o^, et 1^v^a^v^o^o^, et si quis alius principatus dominus est talis cura, aristocraticum, supple, est, democraticum autem non. Et causa est, quod pueri scilicet et mulieres gubernuntur ad virtutem, et non ad libertatem : finis enim aristocratica est virtus, et democratica libertas. Et ostendit rationem, ibi, Quomodo enim possibile. supple, est, prohibere exire, supple, secundum libertatem, eas, scilicet mulieres quae egenorum ? illa enim propter necessitatem saepe exeunt ad lasciviam : unde ex talibus meretrices fiunt, a merendo dicta, quia prostituuntur promerede. Neque oligarchicum, supple, est talis principatus. Et ponit rationem, ibi, Deliciantur enim, supple, mulieres, quae oligarchizantium, id est, divitum, et magnorum, supple, sunt : quia illae in deliciis sunt, et ad virtutem ordinari non possunt : unde Proverb. (vn, 10, et seq.): Mulier garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos platearum insidians. Et tales secundum Hieronymum proprie vocantur ganc^, et amasii earum vocantur nepotes. Unde patris nepos est filius filii. Nepos est luxuriosus. Unde Hieronymus super Oseam, in principio : « Quid dicemus de
<--- Page Split --->
Plotino Philosopho, quem inter gancas et nepotes Socrates assumptum probatissimum Philosophum fecit ? »
Postea ponit epilogum brevem de om-
nibus dictis in hoc capite, ibi, Sed de his quidem in tantum dictum sit nunc, id est, ad propositum.
CAPUT XIII.
De magistratuum constitutione.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Circa institutiones autem principatuum, tentandum a principio pertransire.
De constituendis autem magistratibus conandum est jam transigere.
b Sunt autem differentiae in tribus terminis, quibuscompositis necessarium omnes acceptos esse modos. Est autem trium horum unum quidem qui sunt instituentes principatus, secundum autem ex quibus, reliquum autem quomodo.
Consistunt autem differentiae in tribus diffinitionibus, quibus compositis, necesse est omnes modos esse comprehensos. Unum ex tribus est, qui sint illi qui magistratus constituant. Alterum, ex quibus constituantur. Tertium, per quem modum.
c Uniuscujusque autem horum trium sunt tres differentiae : aut enim omnes cives instituunt, aut quidam : et aut ex omnibus, aut ex aliquibus determinatis, puta vel honorabilitate, vel genere, vel virtute, vel tali aliquo, alio sicut in Megaris ex condescendentibus et compugnantibus ad populum, et hoc electione aut sorte.
Cujuscumque vero istorum sunt differentiae tres. Aut enim cives omnes constituunt, aut quidam : et vel ex omnibus, vel ex quibusdam determinatis, ceu per censum, vel per genus, vel per virtutem, vel per aliud quiddam tale, quale apud Megarenses, ex quibus una cum populo ad bella conjuncti redierunt, et hoc aut per electionem, aut per sortem.
d Rursum hæc combinata. Dico autem
Rursus autem hæc simul conduplicata.
<--- Page Split --->
hos quidem quidam, hos autem omnes, et hos quidem ex omnibus, hos autem ex aliquibus : et hos quidem electione, hos autem sorte. Horum autem uniuscujusque differentiae erunt modi quatuor : aut enim omnes ex omnibus electione, aut omnes ex omnibus sorte : et aut ex omnibus simul, aut divisim, puta secundum tribus, et populos, et societates, donec utique pertranseat per omnes civiles : aut semper ex simul omnibus, et aut hoc quidem sic, hoc autem illo modo.
Dico autem hæc, ceu quosdam aliqui, quosdam omnes: et quidam ex omnibus, et quidam'ex quibusdam: et quidam elecctione, quidam forte. Uniuscujusque istorum differentiæ modi erunt quatuor: aut enim omnes ex omnibus per electionem, aut omnes ex omnibus per sortem. Et vel ex cunctis, vel quasi divisim per tribus, et conventus,et societates quousque transeat per universos cives: aut semper ex omnibus, et partim sic, partim illo modo.
e Rursus si quidam instituentes, aut ex omnibus electione, aut ex omnibus sorte : aut ex quibusdam electione, aut ex quibusdam sorte : aut hoc quidem sic, hoc autem illo modo. Dico autem hoc quidem ex omnibus electione, hoc autem sorte. Quare duodecim modi fiunt, exceptis duabus combinationibus.
Rursus vero si pauci sunt illi qui constituunt magistratus, aut ex omnibus per electionem, aut ex omnibus per sortem : aut ex quibusdam per electionem, aut ex quibusdam per sortem : vel partim isto modo, partim illo. Dico autem, quædam ex omnibus per electionem, quædam per sortem. Atque ita duodecim modi efficiuntur, seorsum duobus conduplicatis.
f Harum autem duæ quidem institutiones democratiæ, secundum omnia ex omnibus electione, vel sorte fieri : aut ambarum hos quidem sorte, hos autem electione principatuum.
Horum autem duæ constitutiones sunt populares, hoc est, omnes ex omnibus electione,vel sorte: vel partim sorte, partim electione.
g Non omnes autem simul quidem instituere ex simul omnibus, vel ex quibusdam, aut sorte, aut electione, aut ambarum : aut hos quidem ex omnibus, hos autem ex quibusdam amborum (dico autem amborum, hos quidem sorte, hos autem electione) politicum.
At enim non omnes simul, sed ex omnibus constituere, vel ex quibusdam sorte, vel utroque modo : aut partim ex omnibus, partim ex quibusdam utroque modo (dico autem utroque modo, partim sorte, partim electione) illius species est, quæ appelatur Respubliea.
h Et quosdam ex omnibus, hos quidem electione instituere, hos sorte, aut amborum, hos quidem sorte, hos autem electione, oligarchicum: magis oligarchicum autem quod ex ambobus.
Quosdam vero ex omnibus constituere, partim electione, partim sorte, paucorum potentiae est, multoque magis si ex ambobus.
i Sed hos quidem ex omnibus, hos autem ex quibusdam, politicum aristocratice : aut hos quidem electione, hos autem sorte.
Sed quosdam ex omnibus, quosdam ex quibusdam, civile optimatum est, vel quosdam electione, quosdam sorte.
k Quosdam autem ex quibusdam, oli-
Quosdam vero ex quibusdam, pauco-
<--- Page Split --->
garchicum, et quosdam ex quibusdam sorte, non factum autem similiter: et quosdam ex quibusdam amborum, quosdam autem ex simul omnibus, non oligarchicum: ex quibusdam autem electione omnes, aristocraticum. Modi quidem igitur eorum, quae circa principatus, tot numero sunt, et divisi sunt secundum politias sic.
rum potentiae, etiamsi per sortem fiat, vel non fiat : et quosdam ex quibusdam utroque modo : quosdam autem ex omnibus, et ex quibusdam omnes per electionem, optimatum. Modi igitur circa magistratus tot sunt, et distinguuntur ita secundum Rerumpublicarum formas.
I Quæ autem quibus expediant, et quomodo oportet fieri institutiones simul cum potentiis principatuum quæ sunt, erit manifestum. Dico autem potentiam principatus velut eam quæ domina proventuum, et dominam custodiae : aliae enim species potentiae velut ducatus exercitus, et domina eorum qui circa forum contractuum.
Qui autem quibus conducant et quomodo constitutiones eorum faciendæ sint, una cum potestatibus magistratuum, et qui sint, manifestum erit. Dico autem potestatem magistratus, ceu circa reditus auctoritatem habere, et circa custodiam : aliae enim potestatis species, quemadmodum circa bellum, et circa contractus forenses.
COMMENTARIUS IN CAP. XIII.
Hic in ultima parte quarti libri, agit de institutione principatuum, et habet duas partes. In prima enim parte agit de institutione principatuum. In secunda de judicativo in praetoriis, ibi (cap. 14, a), Reliquum autem dicere, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ostendit quot requiruntur ad hoc quod principes instituantur, ita quod nullus modus omittatur, quo possunt institui principes. Et dicit quod tria sunt in hoc considerando, scilicet qui instituant, qui instituantur, et quomodo. Secundodoect hos modos multiplicare per combinationem in duodecim, ibi (litt. e), Rursum si quidam instituentes, etc. Tertio docet qui principatus, quibus expediant, et quomodo, ibi (litt. f), Quæ autem quibus expediant, etc.
Sententia prime partis haec est, scilicet quod primo tentandum est dicere de
institutione principatuum ad perfectionem istius tractatus. Et dicit quod ad hoc sumendi sunt tres termini, scilicet qui instituunt, ex quibus instituant, et tertium quomodo instituant : et quod horum trium terminorum quilibet habet tres differentias. Verbi gratia, qui instituant, universaliter omnes, vel quidam : et si quidam, qui sunt illi, utrum scilicet sint honorabiles personæ, vel nobiles, vel virtute excellentes. Et iidem termini sunt ex quibus constituuntur : vel quomodo constituuntur, aut enim accipiuntur vel ex honorabilibus, vel nobilibus, vel excellentibus virtute. Et quodlibet istorum combinatur per duo : quia vel instituuntur per electionem, vel per sortem : et hoc est totum quod continetur in prima parte.
a Dicit ergo primo : Circa institutiones autem principatuum tentandum a principio pertransire. Et vocat principium illud, ex quo habetur constitutio principatuum : et dicit pertransire, quia non requiritur hic subtilis inquisitio, vel pro-
<--- Page Split --->
lixa : sed in transitu ista determinanda sunt.
b Et statim ponit principium a quo incipiendum est, ibi, Sunt autem differentia' acceptationis, scilicet principatuum, in tribus terminis, quibus compositis, scilicet per combinationes, necessarium, supple, est, omnes acceptos esse modos, scilicet constitutivos principatuum. Et ponit tres terminos, ibi, Est autem trium horum, terminorum scilicet, unum quidem, id est, primum, qui sunt instituentes principatus : secundum autem ex quibus, per illud enim scitur qui instituantur : reliquum autem, id est, tertium quomodo.
c Et subdit qualiter uniuscujusque eorum sunt tres differentiae, ibi, Uniuscujusque autem horum trium sunt tres differentiae. Et ostendit quales, ibi, Aut enim rives omnes instituunt, aut quidam : et si quidam, qui sunt illi. Et sic primus terminus habet tres differentias. Et ponit secundum, ibi, Et aut ex omnibus, supple, instituuntur principes indifferenter, aut ex aliquibus : et si ex aliquibus, determinatis scilicet, qui sunt illi, puta vel honorabilitate, supple, civitatis, vel genere, id est, generis nobilitate, vel virtute, sicut in aristocratiis scilicet ex virtute constituuntur. Et subdit generaliter, ibi, Vel tali aliquo alio, sicut scilicet potentia, vel divitiis, sicut fit in oligarchiis. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Megaris. Megara 1 in Graeco idem est quod eximium et magnum : unde etiam usque hodie in Graeco Imperator vocatur Megaris. In illis ergo ex magnis constituuntur principes ex condescendentibus et compugnantibus ad populum : et vocantur condescendentes, qui in mansuetudine gubernant cives : compugnantes autem, qui tempore belli pugnant pro civibus, sicut et Plato dicit duas facies habere militem, scilicet blandam ad ci-
vos, et forcem ad hostes. Omnes autem istos modos institutionis sub duobus modis ponit in genere, ibi, Et hoc aut electione, aut sorte. Et vocat electionem, quae fit per communem consensum eligentium et consentientium in electione de se. Et vocat sortem, quae fit per indagationem dispositionis astrorum, quis scilicet idoneus sit ad electionem principatus, sicut dicit in Regimine dominorum ad Alexandrum, quod omnia faciat de consilio periti astronomi. Hoc autem non imponit necessitatem, sicut dicit etiam Ptolemæus in Quadripartito, sed inclinationem aliquam. Sors enim non potest accipi pro indagatione sortiaria a volatu avium, vel garritu, vel ab extis animalium in sacrificiis Deorum, quod vocatur auspicium. Quia licet modi illi tunc consueti fuerint idololatris, tamen, ut dicit Ptolemaeus in Quadripartito, omnis Philosophilus semper tales modos abhorruit : quia fallaces et mendaces sunt in pluribus.
d Et hos modos docet subdividere ulterius, ibi, Hursum hæc combinata, etc. Et ponit exemplum : Dico autem hos quidem, principes scilicet, quidam, supple, eligant : hos autem, id est, alios, omnes, supple, eligant. Et hoc secundum combinationem primi termini. Et ponit combinationem secundi, ibi, Et hos quidem electione, supple, ponant sive instituant, hos autem, id est, alios, sorte. Et subdit quod uniuscujusque harum differentiarum erunt quatuor modi, ibi, Horum autem uniuscujusque differentiae erunt modi quatuor. Et dat exemplum, ibi, Aut enim omnes ex omnibus electione, aut omnes ex omnibus sorte, qui sunt modi duo. Et ponit alios duos, ibi, Et aut ex omnibus simul, ut unus scilicet pro omnibus eligat, aut divisim, ut singuli cligant. Et ponit divisionis modos tres, ibi, Puta secundum tribus, ut scilicet contribules simul eligant : et populos, ut scili-
<--- Page Split --->
cet, qui sunt de uno populo sine communicatione populi, unam habeant electionem : et societates, ut scilicet qui sunt de una societate unius artificii, unam habeant electionem, donec utique pertranseat per omnes civiles, personas scilicet in civitate, electio omnium. Et adjungit adhuc duos modos quantum ad electos, ibi, Aut semper ex simul omnibus, eligant, supple, omnes principes. Et aut hoc quidem, scilicet electio, sic, supple, fiat, hoc autem, id est, alia, illo modo, id est, alio modo fiat. Et sic finita est prima pars hujus capituli.
e Deinde cum dicit, Rursum si quidam instituentes, etc. docet hos modos multiplicare per combinationem. Et circa haec duo facit. Primo enim ostendit qualiter multiplicatio modorum pervenit usque ad duodecim, exceptis duabus combinationibus quae sunt in singulis, scilicet sorte et electione. Secundo ostendit quid in his electionibus et combinationibus est democraticum, et quid politicum simpliciter, quid oligarchicum, quid aristocraticum, ibi (litt. f), Harum autem duae, etc. Et secundum has differentias dividitur haec pars secunda in quatuor partes. Et hoc est quod dicit in summa.
Dicit ergo primo : Rursum si quidam instituentes, supple, sint, aut ex omnibus electione, aut ex omnibus sorte : aut ex quibusdam electione, aut ex quibusdam sorte : aut hoc quidem sorte, sic, hoc autem illo modo. Et subdit explanans : Dico autem hoc quidem, principatuum scilicet, ex omnibus electione, hoc autem sorte. Quare duodecim modi fiunt, exceptis duabus combinationibus, quae fiunt scilicet electione vel sorte : et illae duodecim jam enumeratae sunt in ante habita parte : omnes enim eligentes multiplicantur secundum singulos, vel tribus, vel populos, et societates. Dictum est autem quod tres termini sunt in electione, quorum quilibet multiplicatus in quatuor, facit duodecim.
f Secundo cum dicit, Harum autem duae, etc. ostendit quid democraticum est in istis, dicens : Harum autem, supple, institutionum, duae quidem institutiones democraticae, supple, sunt. Et dicit quae sunt illae, ibi, Scilicet omnia ex omnibus electione, vel sorte fieri. Et hoc ideo est, quia democratia respicit communiter populum, et est principatus populi. Aut ambarum hos quidem sorte, hos quidem electione principatuum.
g Et subdit de aliis combinationibus, ibi, Non omnes autem simul quidem instituere ex simul omnibus, vel ex quibusdam, supple, divitibus, aut sorte, aut electione, aut ambarum : aut hos quidem, eligentes scilicet et electos, ex omnibus : hos autem ex quibusdam amborum, divitum scilicet et communis populi. Et exponit subdens : Dico autem amborum, hos quidem sorte, supple, institui, hos autem, id est, alios electione, supple, institui, politicum, supple, est de mixta politia ex oligarchia et democratia.
h Tertio cum dicit, Et quosdam ex omnibus, etc. ostendit quid in iis sit oligarchicum, dicens : Et quosdam ex omnibus, hos quidem, principatus scilicet, electione instituere, hos sorte, aut amborum : hos quidem sorte, hos autem electione, supple, institui, magis oligarchicum, supple, est : hoc enim respicit quosdam et non omnes : et oligarchia est principatus paucorum.
i Quarto cum dicit, Et quod ex ambobus, etc. ostendit quid est in istis aristocraticum, et dicit : Et quod ex ambobus, omnium scilicet et quorumdam, hos quidem ex omnibus, supple, institui : hos autem ex quibusdam, politicum, supple, est de mixta politia, aristocratice, id est, ad modum aristocraticae : aut hos quidem electione, hos autem sorte, supple, instituere, etiam est aristocraticum. Et hoc ideo est, quia quidam ex quibusdam non
<--- Page Split --->
«liguntur, nisi ex determinatione virtutis et honorabilitatis.
k Et subdit adhuc secundum eumdem modum divisionis, qu'd ad quam politiam pertinet, ibi, Quosdam autem ex quibusdam, oligarchicum, supple, est : quia est potestas paucorum. Et quosdam r. r quibusdam sorte, supple, institui, olizarchicum : non factum autem similiter, id est, indifferenter de personis : et quosdum ex quibusdam, amborum, omnium scilicet, vel quorumdam : quosdam autem r. r simul omnibus, non oligarchicum, supple, est : quia oligarchia respicit potestatem quorumdam divitum vel potentium. Ex quibusdam autem electione omnus, principatus scilicet constituere, aristocraticum, supple, est. Et hujus ratio est, quia per electionem ex quibusdam instituuntur in circuitu, qui in eminentia virtutis concipiuntur.
Deinde ultimo ponit epilogum, ibi, Modi quidem igitur eorum, quæ circa principatus, tot numero sunt, et divisi secundum politiàs sic.
I Deinde cum dicit, Quæ autem quibus r. rpediant, etc, docet qui principatus, quibus, et quomodo expediant : quia enim
in jam ante habitis determinatum est, pauca et breviter dicit : quia in ante habitis ejusdem capituli istius quarti libri quod incipit, Quæ autem politia quibus, et qualiter, et qualibus expediat, sufficienter determinatum est de hoc.
Dicit ergo primo : Quæ autem, politia scilicet, et quibus expediat, et quomodo oportet fieri institutiones, politiarum scilicet, cum potentiis principatum quæ sunt, erit manifestum, in sequenti libro, ubi agetur de transmutatione et salvatione politiarum. Et quia dixit diversas esse potentias principatuum, exponit, ibi, Dico autem potentiam principatus velut eam, quæ domina proventuum, supple, est. Constituebatur enim princeps, qui quemlibet defenderet in proventibus suis : et illa potentia dicebatur domina proventuum. Et dominam custodiar, quam potentiam habebat princeps qui super civitatis custodes constituebatur, ne cives ex improvviso ab hostibus laedi possent. Aliar ruim species potentiar, id est, diversa, supple, sunt in diversis, supple, principatibus. Et dat exemplum, ibi, Velut ducatus exercitus, et domina, supple, est alia eorum quæ circa forum contractuum, supple, est alia : quia scilicet diversi principatus diversas habent potentias, ordinantes ea quæ committuntur eis.
<--- Page Split ---> CAPUT XIV.
De judicibus, et qua ratione in singulis creandi sunt Rebuspublicis ?
ANTIQUA TRANSIATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Reliquum autem trium dicere, quod judicativum de prætoriiis. Sumendum autem et horum modos secundum eamdem hypothesim. Est autem differentia prætoriorum in tribus terminis, ex quibus, et de quibus, et quomodo. Dico autem ex quibus quidem, utrum ex omnibus, aut ex quibusdam. De quibus autem quot species prætoriorum. Quomodo autem, utrum sorte, aut electione. Prius igitur dividatur, quot species prætoriorum.
Reliquum ex tribus est, de judiciis dicere. Capiendi vero sunt istorum modi per eamdem viam. Est enim differentia judiciorum in tribus terminis, ex quibus, et de quibus, et quomodo. Dico autem ex quibus, utrum ex omnibus, vel ex quibusdam. De quibus, quot species judiciorum. Quomodo, utrum per sortem, vel per electionem. Primo igitur distinguamus quot sint judiciorum species.
b Sunt autem numero octo. Una quidem correctiva : alia autem, si quis injuste laeserit aliquid communium : alia quaecumque in politiam ferunt : quarta et principibus, et idiotis, quicumque de damnificationibus altercantur : quinta de propriis commutationibus et habentibus magnitudinem. Et præter hoc, quod homicidiale, et quod peregrinum. Homicidialis quidem igitur species sive inter eosdem judices, sive inter alios, sed de iis quae ex praemeditatione, et de involuntariis, et quaecumque conftentur qui-
Sunt autem octo. Unum, rationes reposcere : alterum, si publice quis cui injuriatus sit : aliud, quot ad statum civitatis pertinent : quartum, ex et magistratibus et privatis hominibus, quaecumque circa pœenas versantur : quintum, duprivatis contractibus, et habentibus magnitudinem. Ac præterea de homicidis, et de peregrinis. Homicidii rursus species sive in ipsis judiciis, sive in aliis. ex providentia fecerit, vel invitus, et quotcumque conftemur quidem factased de jure controversiam facimus. Et
<--- Page Split --->
dem, altercantur autem de justo. Quartum autem quæcumque fugientibus in descensu feruntur homicidia, velut Athenis dicitur, et quod in puteum compulit judex. Accidit autem talia in præsenti tempore pauca, et in magnis civitatibus. Peregrinalis autem, unum quidem extraneis ad extraneos : aliud extraneis ad ipsos. Adhuc autem præter omnia hæc de parvis commutationibus quæcumque punctualia, et quinque drachmarum, et paulo amplioris. Oportet enim et de iis fieri judicium : non incidunt autem in judicum multitudinem. Sed de iis quidem dimittatur, et de homicidialibus, et de peregrinalibus.
quot pro homicidio exsulantibus, circa reditum statuuntur, ut Athenis dicitur et in Phreatti judicium 1. Contingunt autem talia et in omni tempore pauca, et in magnis civitatibus. De peregrinis autem una pars est, si peregrinus contra peregrinum agat : altera, si peregrinus contra civem. Est insuper ultra hæc omnia de parvis rebus cognitio, quae drachmas quinque aut non excedant, aut parum. Oportet enim de his jus dici : nec incidit in judiciorum multitudinem. Sed omittamus de his, et de homicidiis, et de peregrinis.
c De politiis autem dicamus, de quibus non factis bene seditiones fiunt et politiarum motus.
Dicamus autem de civilibus, in quibus, si non reste judicetur, seditiones gignuntur, ac Rerumpublicarum motus.
d Necesse itaque, aut omnes de omnibus judicare, divisis electione, aut sorte : aut omnes de omnibus, ii quidem sorte, ii autem electione : aut de quibusdam eisdem, hos quidem sorte, hos autem electione. Isti quidem igitur modi quatuor numero, tot autem et alteri qui secundum partem. Rursum enim ex quibusdam et judicantes de omnibus electione, aut ex quibusdam de omnibus sorte : aut hoc quidem sorte, hoc autem electione : aut quaedam praetoria de eisdem ex sortialibus et electis. Isti quidem igitur sicut dicti fuerunt modi dictis. Adhuc autem eadem combinata, dico autem puta, ii quidem ex omnibus, ii autem ex quibusdam, ii autem ex ambobus : velut si praetorii essent, ii quidem ex omnibus, ii autem ex quibusdam, et aut sorte, aut electione, aut ambobus. Quot quidem igitur contingit esse modis praetoria, dictum est.
Necesse est enim, vel omnes de omnibus supra dictis judicare, electione vel sorte : vel omnes de omnibus, partim sorte, partim electione : vel de quibusdam eorum aliquos partim sorte, partim electione assumptos. Hi ergo modi sunt quatuor, toidiem alteri qui secundum partem. Rursus enim ex quibus, et qui judicant de omnibus per sortem, vel partim sorte, partim electione, vel quædam judicia ex eisdem, ex sortitis et electis. Isti ergo, ut dictum est, sunt modi in prædictis. Insuper eadem conduplicata, ut quaedam ex omnibus, quædam ex quibusdam, quaedam ex utrisque : ceu si ejusdem judicii essent alii ex omnibus, alii ex quibusdam, et vel per sortem, vel per electionem, vel ex ambobus. Quot igitur modi judiciorum esse possint, dictum est.
e Horum autem prima quidem demotica, quæcumque ex omnibus, aut de
Horum autem prima, popularia sunt quæcumque ex omnibus, vel de omni-
<--- Page Split --->
omnibus. Secunda autem oligarchica, quaecumque ex quibusdam de omnibus. Tertia autem aristocratica et politica, quaecumque ii quidem ex omnibus, ii autem ex quibusdam.
bus. Secunda vero paucorum potentiae, quaecumque ex quibusdam de omnibus. Tertia optimatum et civilia, quaecumque partim ex omnibus, partim ex quibusdam.
COMMENTARIUS IN CAP. XIV.
Dictum est enim in ante habitis, quod tria consideranda erant in isto ultimo tractatu, scilicet principatus divisio, quod jam habitum est, et principatuum institutio, et hoc etiam habitum est: et reliquum trium quod judicativum est in praetorio, de quo oportet jam pertractare. Et dividitur haec pars in tres partes. In prima dat modum tractandi. In secunda distinguit octo praetoria, ibi (litt. b), Sunt autem numero octo, etc. In tertia dicit quot praetoria, ad quam politiam pertinent, ibi (litt. c), De politiis autem dicamus, etc.
Sententia primae partis haec est, quod reliquum est dicere quid judicativum sit in praetoriis: et quod hoc determinandum est secundum eamdem hypothesem, id est, positionem, qua alia duo precedentia determinata sunt: et quod differentia praetoriorum est in tribus terminis, scilicet quod sumantur ex quibus sumendi sunt judices praetorii, et de quibus, scilicet causis, et quomodo, utrum scilicet sorte vel eligendi sint.
a Dicit ergo primo: Reliquum autem trium dicere, supple, restat, quod judicativum de praetoriis. Et dicit modum qualiter tractandum de eis, ibi, Sumeudum autem et horum modos, praetoriorum scilicet, secundum eumdem hypothesim. Et ponit modum, ibi, Est autem differentia praetoriorum in tribus terminis (et enumerat terminos) ex quibus,
scilicet judicibus, et de quibus, scilicet causis, et quomodo, scilicet institutis judicibus. Et hoc est quod subdit explanando, ibi, Dico autem ex quibus quidem, utrum ex omnibus, aut ex quibusdam. De quibus autem, quot species praetoriorum. Quomodo autem, utrum sorte aut electione, electis judicibus. Inter haec primo dicit species praetoriorum, ibi, Primo igitur dicamus quot species praetoriorum.
b Deinde cum dicit, Sunt autem numero octo, etc. distinguit octo praetoria, enumerando species praetoriorum: et dicit: Sunt autem octo, scilicet species. Una quidem, scilicet prima, correctiva, transgressionum scilicet: alia autem, supple, species secunda, si quis injuste læserit aliquid communium: alia, scilicet tertia, quarumque in politiam, id est, contra civilem communicationem, ferunt, id est, committunt aliquid. Quarta, supple, species, et principibus et idiotis, supple, communis, quaecumque de damnificationibus altercantur, quod scilicet alteri damnum unus fecerit, sive princeps, sive idiota. Quinta, species scilicet, de propriis commutationibus, quando scilicet unus vendit alteri quod emit ab altero. Et determinat hoc ad legem. Et hoc est: Et habentibus magnitudinem, ut scilicet si decipiat eum ultra dimidium justi pretii, tunc enim vocatur ad judicem.
Et praeter hoc, scilicet est sextum, quod homicidiale, et quod peregrinum, id est, si compellit eum peregrinari in exsilium. Et quia homicidium potest fieri multis modis: aliquando enim est incertum et casuale, sicut dicit Dominus Deu-
<--- Page Split --->
teronom.(xix, 3) : « Si duo i verint in silvam ad secanda ligna, et uno secante, evaserit ferrum de manibus, et interfecrit alium, in cujus mortem nihil iste machinatus fuerat : ille enim non est reus homicidii 1. » Et propter hoc determinat subdens, ibi, Homicidialis quidem igitur species, sive inter eosdem judices, sive inter alios, agatur scilicet (hoc ideo dicit, quia aliquando interfector est de foro unius judicis, et interfectus de foro alterius), sed, supple, praetorium est de iis, homicidiis scilicet, quae ex prae meditatione, supple, fiunt, quando unus scilicet machinatus est in mortem alterius : et de involuntariis, id est, homicidiis quae involuntaria sunt, et casualia : et quaecumque, scilicet homicidia confitetur, actor scilicet et laesus, altercantur autem de justo : dicit enim laesus se injuste esse laesum : alter autem dicit quod juste laeseri, sicut si vim vi repellendo cum moderamine inculpatae tutelae occiderit : hoc enim omni homini licet, et est de jure naturali. Et quia tria genera homicidii computavit, addit quartum, ibi, Quartum autem, supple, genus homicidii est, quaecumque, scilicet homicidia, fugientibus de careere communi in descensu feruntur homicidia, et dicuntur fieri homicidia. Et dat exemplum, ibi, Velut Athenis dicitur, quod in putem compu'it judex, supple, quosdam descendere, qui ibi mortui sunt. Et est simile quod adhuc fit, quod quidam in duris carceribus occiduntur. Accidit autem talia in praesenti tempore pauca, supple, esse, et in magnis civitatibus. Et causa hujus potest esse, quod homines modo sunt mansuetiores et civiliores quam antiquitus, et in magnis civitatibus majores quam in parvis. Haec igitur sunt septem praetoria.
Et addit octavum de peregrinali : et dividit hoc in duo. Ponit ergo primo pereginale, ibi, Peregrinalis autem, supple, praetorii, unum quidem, supple, est, extraneis ad extraneos, quando scilicet unus extraneus cogit exsulare alium extranem. Aliud, supple, peregrinale, extraneis ad ipsos, scilicet cives, quando scilicet extraneus civem vel civis extraneum compellit exsulare. Ista ergo sunt octo praetoria. Et patet, quod sumitur numerus eorum secundum numerum causarum magnarum, in quibus appellatur ad praetorem.
Secundo ponit nonum parvum adjunctum omnibus his,ibi,Adhuc autem praeter omnia haec de parvis commutationibus, supple, est praetorium. Et ponit exemplum, ibi, Quaecumque punctualia, id est, secundum pauca momenta stateradecipit alium, et quinque drachmarum, et panto amplioris ponderis, scilicet decipit alium. Et ponit rationem, ibi, (portet enim, et, id est, etiam de his fieri judicium. Sicut enim in V Ethicorum dicitur, de omni inaequali damni et lucri recurrunt ad judicem tamquam ad justum animatum : non incidunt autem, supple, altercantes de parvis commutationibus, in judicum multitudinem : quia inferior potest sufficienter sententiare, et non oportet quod a sententia lata per cum ad superiorem appelletur.
Postea subdit, quod in præsenti satis dictum est de istis, ibi, Sed de his quiden dimittatur, et de homicidialibus, et de peregrinalibus, supple, etiam dimittatur.
c Deinde cum dicit, De politicis autem dicamus, etc. ostendit quid de istis, ad quam politiam pertinent, scilicet quid ad democratiam, quid ad oligarchiam, et
1 Ex verba Vulgate, Deuteron. xix, 4 et 5 : Haec erit lex homicidix fugientis (in urbes scilicet refugii), cujus vita serranda est: Qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra cum odium habuisse com-
<--- Page Split --->
quid ad aristocratiam. Et facit combinationes omnium eodem modo, quo prius, scilicet quod vel omnes de omnibus judicant, et hoc sorte, vel electione instituti : vel omnes de quibusdam, vel quidam de quibusdam, et hoc de eisdem, vel diversis : et utrumque ex electione scilicet, vel sorte.
Dicit ergo primo : De politiis autem dicamus, de quibus non factis bene, seditiones fiunt et politiarum motus, id est, transmutationes.
d Et ponit divisiones in combinatione sicut prius, ibi, Necesse itaque aut omnes de omnibus judicare, divisis, supple, quantum ad modum institutionis, electione, aut sorte, aut omnes de omnibus, ii quidem sorte, ii autem electione : et hoc fit quando sorte constituti judicant quaedam, et electi per consensum judicant alia. Et ponit aliam divisionem, ibi, Aut de quibusdam eisdem, supple, judiciis, hos quidem sorte, supple, contingit judicare, hos autem electione. Et ideo hoc dicit, quia in eadem causa saepe judicum verba variantur. Et subdit generaliter modos, qui circa istam partem dicti sunt, ibi, Isti quidem igitur modi quotuor numero, supple, sunt, tot autem et alteri qui secundum partem, quatuor scilicet. Et enumerat etiam istos modos, ibi, Rursum enim ex quibusdam, non omnibus scilicet, et judicantes de omnibus, causis scilicet, electione, aut ex quibusdam de omnibus sorte : aut hoc quidem sorte, hoc autem electione : aut quaedam praetoria de iisdem, causis scilicet judicant, ex sortialibus et electis. Et sub-
dit generaliter, ibi, Isti quidem igitur sicut dicti fuerunt, supple, tot, modi dictis. Adhuc autem eadem combinata : quatuor enim sunt, quando omnes de omnibus, aut omnes de quibusdam, et semper ad quælibet, vel sorte, vel electione. Et hoc est quod sequitur, ibi, Dico autem puta, ii quidem ex omnibus, ii autem ex quibusdam, ii autem ex ambobus. Et dat exemplum, ibi, Velut si praetori i essent, supple, judices, ii quidem ex omnibus, ii autem ex quibusdam, et aut sorte, aut electione, aut ambobus, sorte scilicet et electione.
Deinde cum dicit, Quot quidem igitur contingit, etc. subjungit epilogum, dicens : Quot quidem igitur contingit esse modis praetoria, dictum est.
e Et ponit brevem adaptationem ad politias. Horum autem, praetoriorum scilicet, prima quidem demotica, id est, democratica : et est ibi figura. Et dicit quae, ibi, Quæcumque ex omnibus aut de omnibus, illa scilicet communiter respiciunt principatum populi. Secunda autem, prætoria scilicet, oligarchica. Et dicit quae, ibi, Quæcumque ex quibusdam de omnibus. Et in talibus est respectus ad quasdam personas exinias potentia vel divitiis. Tertia autem, prætoria scilicet, aristocratica et politica, simul scilicet. Et dicit quae sint illa, ibi, Quæcumque ii quidem ex omnibus, supple, judicant, et quantum ad hoc est politicum : ii autem ex quibusdam, et quantum ad hoc est aristocraticum : quia illa fiunt ex potentia quorumdam virtuosorum. Et in hoc terminatur sententia quarti libri.
<--- Page Split ---> CAPUT I.
De causis mutationum Rerumpublicarum, et quae hic consideranda ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a De aliis quidem igitur quae praelegimus, fere dictum est de omnibus : ex quibus autem transmutantur politiae, et ex quot, et ex qualibus, et quae sint uniuscujusque politiae correctiones, et ex qualibus ad quales maxime transferuntur : adhuc autem salvationes quae sint uniuscujusque et communiter et sigilla-
De aliis quidem omnibus, de quibus dicere proposuimus, fere dictum est : ex quibus autem mutantur Respublice, et quot ea sint, et qualia, et quaenam sint singularum Rerumpublicarum corruptiones et labes, et ex qualibus in quales maxime mutantur : praeterea, quae remedia generaliter et specialiter cujusque, et
<--- Page Split --->
tim : adhuc autem per quae utique maxime salvabitur politiarum unaquaeque, considerandum consequenter.
per quae maxime conservari possit unaquaeque Respubliea, considerandum deinceps erit.
b Oportet autem primo suscipere principium, quia multæ factæ sunt politiæ, omnibus quidem confitentibus quod justum, et quod secundum proportionem æquale : adhuc autem peccantibus, sicut dictum est et prius. Δῇμὸς quidem enim factus est ex eo quod est æquales in quocumqne existentes, putare simpliciter esse. Quia enim liberi similiter omnes simpliciter æquales esse putant.
Oportet autem prius illud principium assumere, quod plures sunt formæ Reipublicæ, et in his confitetur quidem omnes justitiam, et convenientem æquitatem : sed aberrant ab ea, ut est ante dictum. Nam populus constat ex his, qui cum sint secundum quid pares, putant se simpliciter pares.
c Oligarchia autem ex eo quod est inaequales in quocumque existentes, existimare totaliter esse inaequales. Secundum substantiam enim inaequales, simpliciter inaequales existimant esse. Deinde quidem ii tamquam æquales existentes, omnibus æqualibus volunt participare : ii autem tamquam inaequales existentes, supergredi quærunt : quod enim plus, inaequale. Habent quidem igitur politiæ omnes aliquid justum, vitiatæ autem sunt simpliciter. Et propter hanc causam, quando non secundum existimationem, quam forte ulrique habent, participent politia, seditiones faciunt.
Paucorum vero potentia ex his, qui cum præstent aliqua re, se in cunctis præstare arbitrantur. Opibus enim superantes, simpliciter existimant se superare. Deinde vero illi quasi pares existentes, in cunctis dignum putant se parcom portionem habere. Hi autem quasi superiores sint, majora sibi competere arbitrantur. Majus enim inæquate. Habent vero omnes aliquid justum, sed simpliciter aberrant. Et ob eam causam, quando non pro opinione sua utrique reportent de Irepubliea, seditiones concitant.
d Omnium autem justissime quidem utique seditiones facerent, minime autem hoc agunt, qui secundum virtutem differunt. Maxime enim rationabile inaequales simpliciter esse hos solum.
Omnium vero justissime hoc facerent qui virtute præcellunt, qui tamen minime omnium id faciunt. Nam hi simpliciter rationabile est, ut soli præferantur.
e Sunt autem quidam qui secundum genus excellentes, non dignificant æqualibus seipsos propter inæqualitatem hanc. Nobiles enim esse videntur, quibus existunt progenitorum virtus et divitiæ. Principia quidem igitur, ut est dicere, hæc et fontes seditionum sunt, unde seditiones moventur.
Sunt autem quidam, qui præstantes genere, plus habere se dignos putant. Videntur nobiles esse illi, quorum majorum virtute et divitiis; præditi fuere. Hinc principia et fontes, ut ita dixerim, seditionum oriuntur.
f Propter quod et transmutationes fiunt dupliciter. Quandoque quidem enim
Quapropter et mutationes merito fiunt, quandoque ex præsenti statu ad alium,
<--- Page Split --->
ad politiam, ut ex instituta aliam constituant, velut ex democratia oligarchiam, aut democratiam ex oligarchia, aut politiam et aristocratiam ex iis, aut has ex illis. Quandoque autem neque ad constitutam politiam, sed institutionem quidem eligunt eamdem, per ipsos autem esse volunt hanc, velut oligarchiam et monarchiam.
ceu ex populari gubernatioue ad paucorum potentiam, vel ad popularem ex paucis, vel ad Rempublicam et optimatem ex illis, vel ad illas ex istis. Quandoque praesentem gubernandi formam non quaerunt mutare, sed in ea permanentes, pro se illam suscipiunt, ut paucorum potentiam, vel monarchiam.
g Adluc de eo quod est magis et minus velut oligarchiam existentem ad magis oligarchizari vel ad minus : aut democratiam existentem, ad magis democratizari, vel ad minus. Similiter etiam et in reliquis politiis, ut aut intendantur, aut remittantur.
Insuper circa magis et minus, ceu vel paucorum potentiam existentem, magis extendere, vel coercere : vel popularem statum ampliare, vel restringere. Eodemque modo de aliis speciebus ampliandis, vel restringendis.
h Adhuc ad partem aliquam politiae movere, puta principatum aliquem instituere, vel destruere, sicut in Lacedæmonia aiunt quidam Lysandrum conatum fuisse dissolvere regnum : et Pausaniam regem, Ephoriam : et in Epidamno autem transmutata fuit politia secundum partem, pro Philarchis enim consilium fecerunt. Apud Ælienses autem in prætorio eorum necesse est adhuc qui in politeumate, ire principatus, cum eligitur aliquis principatus. Oligarchicum autem et princeps unus in hac politia.
Vel in aliqua parte Reipublicæ movenda, ceu magistratum quemdam de novo inducere, vel removere, ut apud Lacedæmonios ferunt Lysandrum tentasse regiam potestatem tollere : et Pausaniaim regem, Ephoros : et Epidamni mutata est Respublica in parte, cum pro tribuum præfecis senatores creaverunt. Apud Ælienses vero necessarium est illorum etiam qui versantur in Republica dignitates invadere, quando creatur magistratus aliquis. Paucorum autem potentiæ erat in hac Republica, quod unus solus ad magistratum sumebatur.
i Ubique enim propter inæquale seditio, non solum inæqualibus existit proportionale. Perpetuum enim regnum inæquale, si sit in æqualibus : totaliter enim æquale quærentes, seditiones faciunt.
Ubique enim propter inæqualitatem oritur seditio, disparibus tamen non existit proportio. Perpetua enim potestas regia iniqua foret, si esset in paribus : omnino enim quærentes æquum, in seditiones incidunt.
k Est enim duplex quod æquale : hoc quidem enim numero, hoc autem secundum dignitatem est. Dico autem numero quidem, multitudine, aut magnitudine idem : et æquale secundum dignitatem autem, quod ratione, ut puta excedunt secundum numerum æqualì, tria duo, et hoc unum : ratione autem
At enim duplex est æquum : unum numero, alterum dignitate. Numero quidem, ceu multitudine, ac magnitudine, idem et æquum. Dignitate autem dico id quod est secundum rationem, ceu tria excedunt duo, secundum æqualem numerum, et hæc unum. Dico autem quatuor excedere duo, et in hoc uno : æqua
<--- Page Split --->
quatuor duo, et hoc unum : æqualis enim pars duo ipsorum quatuor, et unum duorum : ambo enim dimidium.
enim pars duo ex quatuor, et unum ex duobus : ambo enim medietates.
1 Confitentes autem simpliciter esse justum, quod secundum dignitatem, differunt, sicut dictum est prius : ii quidem, quia si secundum aliquid æquales sint, æquales totaliter esse putant : ii autem, quia si secundum aliquid inæquales, omnibus inæqualibus dignificant seipsos.
F atentes autem simpliciter esse justum id quod est secundum dignitatem, contendunt, ut prius dictum est : alii, quia si in aliquo sint pares, se penitus pares existimant : alii, quia si in aliquo præstant, in cunctis se superare arbitrantur.
m Propter quod et maxime due fiunt politiae, 8r^jmo; et oligarchia. Nobilitas enim et virtus in paucis, haec autem in pluribus. Nobiles enim et boni nusquam centum, egeni autem in multis locis.
Quamobrem duæ præcipue fiunt gubernandi formæ, populus scilicet et paucorum potentia. Nobilitatem enim ac virtutem in verbis quidem omnes fere usurpant. At enim qui revera nobiles ac boni sint, nusquam centum reperiuntur : divites autem multis in locis.
n Simpliciter autem omnino secundum utramlibet æqualitatem ordinatum esse, pravum. Manifestum autem ex eo quod accidit : nulla enim ex talibus politiis mansiva manifesta est. Hujus autem causa : quia impossibile a primo, et eo quod in principio vitiato, non occurrere in fine malum aliquod. Propter quod oportet hoc quidem arithmetica æqualitate uti, hoc autem ea quæ secundum dignitatem.
Simpliciter vero omnino secundum alterutra statuere æqualitatem, improbum est. Patet autem ex eo quod contingit : nulla enim hujusmodi Rerumpublicarum recipit stabilitatem. Causa vero hujus, quia impossibile est ex primo errore in principio commisso, non evenire ad extremum aliquid mali. Quare opus est partim arithmetica æqualitate uti, partim ea quæ est secundum dignitatem.
o Attamen securior magis et minus seditiosa democratia quam oligarchia. In oligarchiis quidem enim fiunt duæ, quæ ad invicem seditio, et adhuc quæ ad populum. In democratiis autem, quæ ad oligarchiam solum : ipsi autem populo ad seipsum, quod et dignum dicere, non fit seditio.
Verum tamen tutior est ac minus seditioni subjacet popularis gubernatio, quam paucorum. Nam in paucorum gubernatione duæ gignuntur seditiones : una inter seipos, alia ad populum. In gubernationibus autem populi una tantum seditio fit ad paucorum potentiam : ipsis vero inter se, quod quidem dignum dictu sit, non accidit seditio populi.
p Adhuc autem quæ ex mediis politia propinquior populo, quam ei quæ paucorum, quæ quidem est securissima talium politiarum.
Insuper mediocrium hominum gubernatio propinquior est populari gubernationi, quam illi quæ paucorum, quæ quidem est magis tuta, quam aliqua hujusmodi Rerumpublicarum.
<--- Page Split --->
a Dicit ergo primo : De aliis quidem igitur quae praelegimus, quantum scilicet ad species politiarum et partes, fere dictum est de omnibus. Et ponit statim de quibus numerandum est quantum ad proprias passiones politiarum, ibi, Ex quibus autem transmutantur politiae, et ex quot, et ex qualibus, et quae sint uniuscujusque politiae corruptiones, et ex qualibus ad quales maxime transferuntur : adhuc autem salvationes quae sint uniuscujusque et sigillatim : adhuc autem per quae utique maxime salvabitur politiarum unaqueque, considerandum consequenter dictis. Penes ista quae hic enumerat, est accepta divisio in principio istius quinti libri posita.
In hoc autem quinto libro intendit Aristoteles de transmutationibus et corrigentibus et salvantibus politias. Et ideo dividitur in tres partes. In quarum prima ponit transmutantia politias. In secunda ponit accidentia politiarum, ibi (cap.3), Secundum unamquamque enim speciem politiae, etc. In tertia determinat de salvatione politiarum, ibi (cap. 6), De salvatione autem communiter et sigillatim, etc.
Prima harum partium habet duo capita, in quorum primo determinat quae sit causa transmutationis. In secundo ex quibus fiunt seditiones per quas politiae transmutantur, ibi (cap. 2), Quoniam autem consideramus, etc.
Adhuc hoc capitulum (primum scilicet) dividitur in duas partes, in quarum prima determinat quae sit causa transmutationis politiarum in communi. In secunda quae sit causa transmutationis principatus, ibi (lit. h), Adhuc ad partem a'iquam politiae, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ostendit quale justum est in democratia, circa quod peccatur, ex quo politia transmutatur. Secundo ostendi unde oligarchia transmutatur, ibi (litt. c), Oligarchia autem ex eo, etc. Tertio ostendit, quod aristocratia quae maxime habet eausam seditionis ex inaequali, minime hoc agit, ibi (litt. d), Omnium autem justissine quidem, etc.
Sententia prime partis est haec, quod primo dicit quid considerandum, et quid inquirendum sit in toto isto libro quinto. Secundo docet quid consideratur specialiter in democratia, et dicit esse aequale secundum libertatem : et quando contendunt de hoc, transmutatur politia.
b Sicut autem in praehabitis saepe dictum est, ista tractare impossibile est, nisi a principio convenienti. Et hujus causa est, quia modus omnium scientiarum et finis est scire, qui non potest salvari in hac scientia: quia finis istius est operari et non scire, sicut in primo de Anima dicit, quod « practice demonstrationes stant ad opus, scibiles autem ad causam. » A tali ergo principio inchoans tractatum, dicit quod multae factae sunt politiae, ut in quarto libro habitum est : sed in hoc conveniunt quod omnes confitentur aliquod justum : et hoc justum consistit in eo quod secundum proportionem aequale est, contra quod peccantes, in politiam peccant. Et ostendit quid sit illud justum in democratia, dicens quod aequale secundum libertatem est justum quod attenditur in democratiis : et peccatum quod fit in democratiis, est putare quod aequales secundum libertatem in omnibus debeant esse aequales.
Dicit ergo primo, a quo principio est inchoandum, ibi, Oportet autem primo suscipere principium, supple, conveniens, a quo procedamus. Et ponit illud principium, ibi, Quia multae factae sunt politiae, omnibus quidem, supple, politiis, confitentibus quod justum hoc, supple, est aliquod justum. Et determi-
<--- Page Split --->
nat quid sit illud justum, ibi, Et quod secundum proportionem aequale. Et debet intelligi aequale secundum proportionem in democratia, aequale secundum medietatem proportionis arithmeticae, quod est aequale rei : et peccare in politia, est peccare contra hoc aequale. Et hoc est quod dicit, ibi, a?i?os enim quidem factus est, id est, democratia, ex eo quod est aequales in quocumque existentes, sicut scilicet in libertate, putare simpliciter aequales esse. Et ostendit rationem, ibi, Quia enim liberi similiter omnes simpliciter aequales esse putant : demoeratici enim in civitate omnes liberi sunt, sicut saepius habitum est : quia ex servis non potest esse civitas, cum servus in nullo sufficiat sibi : civitas autem in omnibus sit sibi sufficiens. Peccatum autem est quando similes in libertate, simpliciter aequales se esse putant. Et hoc non est verum, quia ex aliis conditionibus et fortunis inaequales esse possunt : et ex his inaequalium digni sunt. Et sic finita est prima pars prima partis.
c Deinde cum dicit, Oligarchia autem ex eo, etc. ostendit unde oligarchia transmutatur, et unde oritur peccatum transmutans eam : quia enim inaequales sunt in aliquo, sicut scilicet secundum substantiam, in qua divites egenis inaequales, putant et male quod in omnibus commutandis et distribuendis debeant esse inaequales : et ex hoc oritur seditio dissolvens politiam.
Dicit ergo primo unde oligarchia facta est. Oligarchia autem, supple, fit, ex eo quod est inaequales in quocumque eristentes, eristimare totaliter inaequales, supple, debere esse. Et dat exemplum, ibi, Secundum substantiam enim inaequales, id est, secundum divitias existentes, simpliciter inaequales eristimant esse, et hoc non est. Et hoc est quod addit, quod ex hoc oritur contentio, ibi, Deinde ii quidem, egeni, supple, tamquum aequales existentes, in libertate sci-
licet, in qua omnes cives sunt aequales, omnibus aequalibus volunt participare, scilicet et in commutandis et in distribuendis : ii autem, id est, divites, tamquam inaequales existentes, in divitiis scilicet, supergredi quaerunt. Et subjungit generaliter, ibi, Quod enim plus, scilicet habet unus super alium, inaequate, id est, hoc facit inaequales esse cives.
Et ex his concludit, ibi, Habent quidem igitur politiae omnes aliquid justum. Et hoc est, sicut dicit in V Ethicorum, « justum quod accipitur secundum aequale medietatis arithmeticae, non secundum aequale geometricae. » Et ostendit de vitiatis unde oritur contentio, ibi, Vitiatae autem sunt simpliciter. Et, id est, etiam propter hanc causam. Et ostendit modum, ibi, Quando secundum astimationem, quam forte habent de seipsis utrque, participent politica, id est, in politia distribuendis et commutandis, seditiones faciunt. Vult enim magnus plus habere in lucro, et minus in damno : et contra hoc contendit alius aequalis sibi in libertate secundum democraticum principatum : et ex tali contentione dissolvitur politica.
d Deinde cum dicit, Omnium autem justissime, etc. ostendit quod aristocratia quae videtur habere causam seditionis, minime hoc agit. Et dicit quod nulli ita juste contenderent de inaequalitate sicut virtuosi, et tamen minime contendunt. Et hujus causam dicit esse, quia virtus maxime est secundum rationem : et ideo licet inaequales sint aliis, tamen vitant contentiones, propter mala sequentia.
Dicit ergo primo : Omnium autem justissime quidem utique seditiones facerent, minime autem agunt, qui secundum virtutem differunt, in aristocratiis scilicet. Et ponit rationem, ibi, Maxime enim rationabile, supple, est, inaequales simpliciter hos esse solum, virtuosos scilicet. Et rationem dicit Seneca : quia sci-
<--- Page Split --->
liet virtus sola est quæ confert magnitudinem dignitatis.
lut oligarchiam, et monarchiam, quæ est Regnum.
e Et rationem istius subdit de his conferentibus magnitudinem, ibi, Sunt autem quidam qui secundum genus excellentes, non dignificant aequalibus seipsos propter inaequalitatem hanc: videtur enim eis quod majoribus digni sint quam alii. Unde dicit : Nobiles enim esse videntur, quibus existunt progenitorum virtus et divitiae : et propter virtutem progenitorum, quam tamen non habent, dixit Aristoteles in primo libro hujus scientiae, quod « tales nobiles sunt domi et non ubique. » Propter divitias dicit Seneca, quod « nobilitas non est nisi antiquae divitiae. »
Et ex his concludit, ibi, Principia quidem igitur, ut est dicere, haec, supple, in universali (et intelligit de principiis politiarum) et fontes seditionum sunt, supple, et haec sunt principia, unde seditiones moventur.
f Ex his elicit quod seditiones sunt causae transmutationis politiarum : et quia duplex dicitur mutatio politiarum, oritur ex illis duplex seditio : quia aliquando transmutatur politia una ad aliam ab Antiquis tamen conglututam : aliquando ad novam quam ipsi contendentes inter se constituant. Et hoc est quod dicit, ibi, Propter quod et transmutationes fiunt dupliciter. Quandoque quidem enim ad politiam, supple, prius constitutam, ut ex instituta aliam constituant. Et dat exemplum, ibi, Velut ex democratia oligarchiam, aut e converso ex oligarchia democratiam aut politiam, quae supra dicta est mixta ex oligarchia et democratia, aut aristocratiam ex his, aut has ex illis, e converso scilicet. Quandoque autem, supple, transmutantur neque ad constitutam politiam, ab Antiquis scilicet, sed institutionem quidem eligunt eamdem, id est, in communi. Et ponit causam, ibi, Per ipsos autem esse volunt, id est, per seipsos hanc, scilicet politiam institutam esse volunt. Et dat exemplum, ibi, Ve-
g Et subdit, quod aliquando miscent duas in unam, ibi, Adhuc de eo quod est magis et minus, quia commiscent duas : tamen magis volunt habere de una quam de alia. Et hoc ostendit, ibi, Velut oligarchiam existentem ad magis oligarchizari, vel ad minus : aut democratiam existentem ad magis, supple, volunt, democratizari, vel ad minus. Similiter autem et in reliquis politiis, ad quas scilicet transmutantur, ut aut intendantur, ad magis scilicet, aut remitantur, ad minus scilicet.
h Deinde cum dicit, Adhuc ad partem aliquam, etc. ostendit quod aliquando moventur principatus de uno principatu ad alterum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quomodo moventur principatus de uno in alium. Secundo ponit causam, ibi (litt. k), Est enim duplex quod aequale, etc.
In prima parte dicit tria. Primum est, qualiter moventur diversi principatus. Et dat exemplum in Lacedæmonia, ubi Lysander conatus fuit dissolvere regnum, et Pausanias Rex conatus fuit dissolvere ephoriam, et in Epidamno transmutata fuit politia secundum partem principatus pro philarchis, id est, principatum ambientibus et amantibus. In prætorio autem necesse est adhuc per eos qui politeumate, id est, in politiæ dominio, mutari principatum de uno in alium. Et subjungit generaliter causam: quia scilicet æquale quærentes, seditiones faciunt in omni politia. Et hæc est sententia primæ partis in summa.
Dicit ergo primo : Adhuc autem ad partem aliquam politiæ movere, supple, contingit politiam, puta principatum aliquem instituere vel destruere. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Lacedæmonia aiunt quidam Lysandrum qui se elevavit contra Regem, conatum fuisse dissolvere regnum. Et
<--- Page Split --->
aliud exemplum dat, ibi, Et Pausaniam regem, qui successit Lysandro, supple, conatum fuisse dissolvere ephoriam. Ephoria est (sicut dictum est) principatus procuratorum negotiorum communium. Et in Epidamno1, quae est civitas Graeiae, transmutata fuit politia secundum partem. Et ostendit in quo, ibi, Pro philarchis enim, id est, amantibus principatus, consilium fecerunt, id est, consules elegerunt. Et ratio fuit, quia philarchae ambitiosi fuerunt amantes principatum, propter quod populum oppresserunt. Consules autem sapientes, sub quibus populus in pace et quiete vivebat. Apud Ælienses autem in prætorio eorum, Æliensium scilicet, necesse est adhuc qui in politeumate, id est, in domino politiae, supple, sunt, ire principatus, per successionem scilicet, cum eligitur aliquis princeps. Et ostendit de qua politia sint haec, ibi, Oligarchicum autem et princeps unus in hac politia, Epidamnorum scilicet. Et sic patet quod in multis locis mutantur principatus, pars politiae.
i Et subjungit generalem causam, ibi, Ubique enim propter inaequate seditio, supple, fit. Et ratio est, quia si aequales inaequalia accipiant, statim compugnant. Et subjungit rationem, ibi, Non solum inaequalibus proportionale existit, supple, sed etiam existit proportionale in iis quae sunt inaequalia. Et dat exemplum, ibi, Perpetuum enim regnum (quia regnum est principatus ad vitam vel successionem generis in filios et nepotes) inaequate si sit, id est, quamvis sit, in aequalibus, supple, contingit: quia pauperes nonsufficientes sibi, non sunt apti regno. Et subjungit rationem, ibi, Totaliter enim aequale quaerentes, seditiones faciunt. Et vocat totaliter aequale secundum arithmeticam medietatem: hoc enim quaerentes secundum dignitatem inaequales, statim faciunt seditiones.
k Deinde cum dicit, Est autem duplex quod aequale, etc. gratia hujus quod dictum est immediate, distinguit aequale per omnem modum, sicut in V Ethicorum, et ex hoc infert causam seditionis. Dicit ergo : Est autem duplex quod aequale : hoc quidem numero est aequale, sicut duo et duo, quatuor et quatuor : hoc autem secundum dignitatem est, supple, aequale. In commutationibus oportet attendi aequale numero, ut scilicet tantum pro tanto commutetur : in distribuendis autem oportet attendi aequale secundum dignitatem, ut scilicet principi distribuatur quantum dignum est, et militi secundum dignitatem suam, et sic de aliis. Et explanat utrumque aequale, sicut fecit in V Ethicorum, ibi, Dico autem numero quidem, scilicet aequale, multitudine, aut magnitudine idem. Et dicit, multitudine, propter numerum pretii : magnitudine autem, propter magnitudinem valoris et ponderis : hoc enim attenditur in commutandis quod est mensura commutabilium, ut dicit in V Ethicorum. Et exponit aequale secundum dignitatem. Et aequale secundum dignitatem, supple, dicitur aequale, quod ratione, id est, quod proportione geometrica aequale, in aequa proportione : aliud autem proportionale principi, et aliud est militi. Per eumdem modum sicut Theologi distinguunt necessarium personae et necessarium homini. Multo enim majus est necessarium principi quam militi, et Episcopo quam Sacerdoti. Et exponit utrumque, sicut in Ethicis per exempla, ibi, Ut puta excedunt, secundum numerum quidem, aequali, tria, duo : et hoc, duo scilicet, unum, supple, excedunt. Ratione autem, id est, proportione, quatuor duo, scilicet excedunt, et hoc, scilicet duo, unum. Et ponit rationem, ibi, Aequalis enim pars duo ipsorum quatuor, et unum duorum Et exponit : Ambo enim dimidium, scilicet unum duorum, et duo quatuor.
<--- Page Split --->
I Deinde ex his quae dicta sunt, infert quid est causa seditionis, ibi, Conftentes autem simpliciter, id est, universaliter, esse justum, quod secundum dignitatem, supple, tantum est justum, differunt sicut dictum est prius. Et subdit differentiam, ibi, Ii quidem, quia si secundum aliquid aequales sint, scilicet secundum libertatem, aequales totaliter esse putant: et hoc non est verum : hi autem, alii scilicet, quia si secundum aliquid inaequales, supple, sint, omnibus, id est, in omnibus inaequalibus, in damno scilicet et lucro, dignificant seipsos, ut scilicet in omnibus debeant minus habere in damno et plus in lucro.
ticam et geometricam, ordinatum esse, pravum. Et ponit signum ex quo hoc probat, ibi, Manifestum autem, supple, est, ex eo quod accidit : nulla enim ex talibus politiis mansiva manifesta est. Hujus autem causa : quia impossibile, supple, est, a primo, et eo quod in principio vitiato, non occurrere in fine malum aliquod : vitiatum autem est in primo aequale secundum numerum, esse aequale secundum dignitatein, vel e converso : quia ista se non compatiuntur.
Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod oportet hoc quidem arithmetica aequalitate uti, democratia scilicet, hoc autem, oligarchia scilicet, ea quae secundum dignitatem, id est, geometrica oportet uti.
m Et ex his elicit causam duarum politiarum, quae extremae sunt, ibi, Propter quod et maxime duae fiunt politiae, 8rjuoc id est, democratia, et oligarchia. Et ostendit rationem nominum, ibi, Nobilitas enim et virtus in paucis. Et tangit hoc quod in ante habitis dixit, quod duae sunt extremae politiae, oligarchia scilicet et democratia. Et ibidem dixit quod aristocratia quaedam oligarchia est : quia paucorum est principatus, democratia autem multitudinis sive populi. Et rationem horum nominum assignat, ibi, Nobilitas enim et virtus in paucis : et ideo, supple, potestas eorum dicitur oligarchia, haec quidem in pluribus, scilicet democratia : et ideo dicitur principatus populi. Et ponit causam, ibi, Nobiles enim et boni nusquam centum, supple, faciunt, quia pauci : egeni autem in multis locis, supple, faciunt centum, quia multi.
n Deinde subjungit causam contentionis cum dicit, ibi, Simpliciter autem omnino, id est, universaliter, secundum utramlibet aequalitatem, scilicet arithme-
o Attamen securior magis et minus seditiosa democratia quam oligarchia. Et ponit rationem, ibi, In oligarchiis quidem enim fiunt duae, supple, seditiones. Et dat exemplum de utraque, ibi, Quae ad invicem seditio, quando scilicet dives cum divite altercatur : et adhuc quae ad populum, supple, quando divites cum populo altercantur : in democratiis autem, quae ad oligarchiam solum, supple, fit seditio, id est, quando populus contra divites seditiones movet : ipsi autem populo ad seipsum, quod et dignum est dicere, in favorem scilicet, non fit seditio.
p Et quia ante dixit, quod politia quae simpliciter dicitur politia, mixta est ex oligarchia et democratia, addit : Adhuc autem quae ex mediis politia propinquior populo, id est, democratiae, quam ei quae paucorum, id est, oligarchiae, quae quidem est securissima talium politiarum : hujus causa est, quod nullam habet causam seditionum.
<--- Page Split ---> CAPUT II.
De origine seditionum ac causis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem consideramus ex quibus seditiones fiunt et transmutationes circa politias, sumendum universaliter primo principia, et causas ipsorum. Sunt autem fore (ut est dicere) tres numero, quas determinandum secundum se typo primum. Oportet enim accipere, qualiter se habentes seditiones movent, et quorum gratia, et tertio, quae principia fuerint civilium turbationum et seditionum ad invicem.
Cum vero consideremus, quibus de causis seditiones mutationesque Rerumpublicarum evenerint, capienda sunt primo universaliter principia, et causæ earum. Sunt autem fere tria, de quibus ipsis primo succincte determinandum est. Videre enim oportet quemadmodum dispositi ad seditiones deveniunt, et quarum rerum gratia, et tertio, quæ sint initia civilium turbationum ac seditionum inter cives.
b Ejus quidem igitur, quod est ipsos se habere aliqualiter ad transmutationem, causam universaliter maxime ponendum, de qua jam existimus dicentes. Ii quidem enim æqualitatem appetentes, seditiones movent, si putant minus habere, æquales existentes supergredientibus : ii autem inæqualitatem et excessum, si existimant inæquales existentes non plus habere, sed æquale, vel minus. Hæc autem est quidem appetere juste, est autem et injuste : minores enim existentes, ut æquales sint, seditiones faciunt, et æquales existentes, ut majores. Qualiter qui-
Quod quidem igitur disponantur ad res novas appetendas, illa est potissima causa, de qua jam diximus. Quia alii pares esse volunt his qui plus possunt, et nisi hoc fit, non acquiescunt. Alii vero se præstare dignos putantes, indigne ferunt, nisi plus habeant. Hæc autem quandoque juste capiuntur, quandoque injuste. Inferiores quidem ut pares sint, res novas exoptant, et pares qui sunt, ut præstent. Quemadmodum igitur dispositi sint qui res novas quærunt, dictum est.
<--- Page Split --->
dum igitur se habentes seditiones faciunt, dictum est.
c De quibus autem dissident, sunt lucrum et honor, et contraria iis. Etenim dehonorationem fugientes et damnum, vel pro seipsis, vel pro amicis, seditiones faciunt in civitatibus.
Res autem pro quibus contendunt, sunt lucrum, et honor, atque his contraria. Dedecus enim et damnum, vel ipsorum, vel amicorum fugientes, seditiones agunt.
d Causae autem et principia motuum, unde ipsi disponuntur dicto modo, et de dictis, sunt quidem ut numero septem existentes, sunt autem ut plures : quorum quidem duo sunt eadem dictis, sed non eodem modo : propter lucrum enim et propter honorem exacerbantur ad invicem, non ut obtineant sibi ipsis, sicut dictum est prius : sed alios videntes, hos quidem juste, hos autem injuste plus habentes in his. Adhuc propter injuriam, propter timorem, propter excessum, propter despecionem, propter exerescentiam praeter proportionem. Adhuc autem alio modo propter verecundiam, propter parvipensionem, propter parvitatem, propter dissimilitudinem.
Causae vero ac principia motus unde ipsi ita disponuntur, et pro his de quibus diximus, sunt ut septem, sunt etiam plura : quorum duo sunt eadem cum illis quae dicta sunt, non tamen eodem modo. Propter lucrum enim et propter honorem irritantur invicem, non ut acquirant sibiipsis, sed quia vident alios partim injuste, partim juste plus habere. Insuper propter contumeliam, propter metum, propter praepotentiam, propter contemptum, propter incrementum excessuum, et alio modo propter verecundiam, propter negligentiam, propter pusillanimitatem, propter imparitatem.
e Horum autem injuria quidem et lucrum, quam habeant potentiam, et qualiter causa, fere fuit manifestum. Injuriantibus enim iis, qui in principatibus et supergredientibus, seditiones movent et ad invicem, et ad politias dantes potestatem : superacceptio autem fit quandoque quidem a propriis, quandoque autem a communibus.
Ex quibus contumelia et lucrum, quam habeant vim, et quot causæ, fere manifestum. Superbia enim et avaritia eorum qui gubernant, homines provocant contra se, et contra statum ejus Reipublicæ quæ ista fieri patiatur : avaritia vero quandoque ex privatis rebus fit, quandoque ex publicis.
f Palam autem et honor, et quid potest, et quomodo causa seditionis. Etenim ipsi inhonorati, et alios videntes honoratos, seditiones faciunt. Hæc autem injuste quidem fiunt, quando præter dignitatem aut honorantur aliqui, aut inhonorantur : juste autem, quando secundum dignitatem.
De honore etiam clarum est, et quod valeat, et quomodo causa sit contendendi. Ipsi enim inhonorati, et alios honoratos cernentes, seditionem aggrediuntur. Hæc autem injuste quidem fiunt, cum præter dignitatem honorantur quidam, vel inhonorantur : juste vero cum secundum dignitatem.
g Propter excessum autem, quando aliquis fuerit potentia major, aut unus, aut plures, aut penes civitatem et poten-
Propter præpotentiam autem, quando quis major sit et potentior, vel unus, vel plures, quam secundum dignitatem Rei-
<--- Page Split --->
matis. Ex talibus enim fieri consuevit monarchia vel potentatus. Propter quod alicubi consueverunt relegare, velut in Argo et Athenis : quamvis melius a principio videre qualiter non incessit in tantum excedentes, quam postquam permiserint fieri, sanare posterius.
tiam politeuublicae. Consuevit enim ex talibus fieri unius dominatio vel gubernatio violenta. Quapropter quibusdam in locis ostracismo utuntur, ceu Argis et Athenis. Atqui melius erat ab initio providere, ne in hujusmodi potentiam augeri homines permitterentur, quam post contra auctos remedium quaerere.
h Propter timorem autem seditiones movent et qui injusta fecerunt, timentes ne dent vindictam : et qui injusta passuri, volentes praevenire antequam injusta patiantur, sicut in Rhodo convenerunt insignes contra populum propter sententias quae superferebantur.
Propter metum enim ad seditionem deveniunt qui pœenas formidant, ob maleficia commissa : et hi, contra quos paratur violentia, praevenire volentes, priusquam malum patiantur, ut apud Rhodum nobilitas contra plebem insurrexit, metu judiciorum quae sibi parabantur.
i Propter despectionem et seditiones movent et insurgunt, velut in oligarchiis, quando plures fuerint qui non participant politia : valentiores enim putant esse : et in democratiis opulenti contemnentes eos qui sine ordine et sine principatu, velut in Thebis post eam quae in Enophytis pugnam, male polizitantibus, democratia corrupta est, et quae Megareorum propter victorum inordinationem et defectum principatus : et in Syracusis ante tyrannidem Gelonis: et in Rhodo populus ante insurrectionem.
Propter contemptum vero ad seditiones deveniunt, ceu in paucorum potentia, quando plures sunt illi qui a Republica excluduntur : potentiores enim se putant, et in populari statu opulenti contemnentes inordinationem et incuriam eorum qui Rempublicam gubernant, ceu apud Thebanos post pugnam in Enophytis commissam, mala gubernatione popularis status interiit : et in Megarensibus cum per inordinationem et negligentium superati sunt : et Syracusis, ante Gelonis tyrannidem : et Rhodi populus, antequam contra insurgeretur.
k Fiunt autem et propter excrescentiam quae propter proportionem transmutationes politiarum. Sicut enim corpus ex partibus componitur, et oportet augeri proportionaliter ut maneat commensuratio (si autem non, corrumpitur, quando pes quidem quatuor cubitorum, aliud autem corpus duorum palmorum, aliquando autem utique et in alterius animalis formam transmutabitur, si non solum secundum quantitatem, sed et secundum quale crescat praeter proportionem), sic et civitas componitur ex partibus, quarum saepe latet aliqua excrescens, velut egenorum multitudo in democratiis et politiis.
Fiunt etiam propter incrementum mutationes Rerumpublicarum. Ut enim corus ex partibus suis constat, et oportet eas simul pro modo quamque suo crescere, ut convenientia permaneat (ac nisi hoc fiat, corrumpitur : ceu quando pes quatuor cubitorum sit, caeterum vero corpus duarum palmarum longitudinem habeat, interdum vero et in alterius animalis figuram transiret, si non solum quantitate, verum etiam qualitate immoderatum fieret incrementum), ita et civitas ex partibus constat, quarum interdum aliqua pars paulatim subrescit, ceu cginorum hominum multitudo in popularibus gubernationibus et Rebuspublicis.
<--- Page Split --->
I Accidit autem aliquando hoc et propter fortunas, velut in Tarento, victis et pneuntibus multis insignibus ab lapigtis, paulo posterius a Medis, democratia facta est ex politia. Et in Argo, iis qui in Septima pereuntibus, a Cleomene Lacedæmone compulsi admittere vernaculorum aliquos. Et in Athenis, infortunatis in campo, insignes pauciores facti sunt, quia militabant supputati sub Laconico bello. Accidit autem hoc et in democratiis, minus autem : pluribus enim egenis factis, vel substantiis augmentatis, transmutantur in oligarchias et potentatus.
Contingit vero quandoque id per fortunam, velut apud Tarentum, cum superati prelio ab Iapygensibus, nobilitatis magnam partem amisissent : (fuit autem id prelium paulo post id tempus quo Medi Graeciam invaserunt), ad popularem statum ex Republica est facta mutatio. Et Argivi post eadem suorum in Hebdoma a Cleomene Spartiat a factam, coacti sunt inquilinos quosdam ad Rempublicam recipere. Et Athenis, cum terra male pugnaretur adversus Lacedæmonios, nobilitas attenuata est, cum ex descripto submittere se ad bellum cogeretur. Contingit autem hoc et in popularibus gubernationibus, rarius tamen : pluribus enim divitibus existentibus, vel divitiis in pluribus auctis, mutatio fit in paucorum potentiam.
m Transmutantur autem et politiæ, et sine seditione propter verecundiam, sicut in Herea. Ex eligibilibus enim propter hoc fecerunt sortiales, quia eligebant verecundiam passos. Et propter parvipensionem, quando permittunt principatus intrare non amicos politiæ, sicut in Horeo dissoluta fuit oligarchia principum, facto Heracleodoro, qui ex oligarchia politiam et democratiam instituit.
Mutantur etiam Respublice absque seditione propter verecundiam, ut in Heræa. Cum enim per electionem sumere magistratus solerent, postea sortiti sunt, ex eo quod electiones eorum in homines turpes pudendosque cadebant. Et propter negligentiam, quando sinunt ad summas potestates eos assumi, qui non sunt amici status eorum. Per quem quidem modum apud Horeum eversa est paucorum gubernatio per Heracleodorum, qui magistratum nactus, gubernationem civitatis ex paucorum potentia ad popularem statum traduxit.
n Adhuc propter id quod penes parvum. Dico autem penes parvum : quia saepe latet magna facta transgressio legitimorum, quando negligunt quod parvum, sicut in Ambracia, parvum erat honorabilitas, tandem autem nullius principabantur, tamquam propinquum sit vel nihil differens ab eo quod nihil, id quod parvum.
Insuper propter pusillitatem. Dico autem pusillitatem, quando latet paulatim subcrescens Reipublicæ mutatio, quæ ad magnitudinem latenter evadit, si negliguntur, quemadmodum apud Ambraciotas a parvo censu prius erant magistratus, tandem vero a nullo fuerunt, quasi nihil aut prope foret inter parum et nihil.
o Seditionale autem et quod non ejusdem tribus, donec usque simul spiraverint. Sicut enim neque ex quacumque
Seditiones quoque concitat peregrinitas, donec in eadem simul conspirationem devenerit. Ut enim non ex quavis
<--- Page Split --->
multitudine civitas fit, ita neque in quocumque tempore.
multitudine constituitur civitas, ita etiam neque in quovis tempore.
p Propter quod quicumque jam cohabitatores susceperint, vel supervenientes, plurimi seditione divisi sunt, velut cum Trczeniis Acha ei cohabitaverunt Sybarin : deinde Achaici plures facti ejeeerunt Trczenios : inde odium accidit Sybaritis : et in Thurii Sybarite iis qui ibi cohabitaverunt. Exigentes enim plus habere tamquam sua regione, exciderunt. Et Byzantinis advena insidiantes, depredati exciderunt per pugnam. Et Antissaei, profugas de Chio susceptos per pugnam ejecerunt. Zancaei autem Samios suscipientes, exciderunt ipsi. Et Apolloniate, qui in Euxino Ponto advenas superinducentes, seditiones passi sunt. Et Syracusani post tyrannica, extraneos et merces portantes cives cum fecissent, seditiones passi sunt, et ad pugnam devenerunt. Et Amphipolite suscipientes Chalcidearum expulsos, exciderunt ab iis plurimi ipsorum.
Quapropter, quicumque adhuc inquilinos susceperunt, vel advenas, omnes fere seditionibus jactati sunt, ceu apud Siharin una cum Træzeniis incoluerunt Achaei. Postea majorem in numerum crescentes Achei Træzenios pepulerunt : unde pollutio illa exorta est Sybaritis : et in Thuriiis idem fecerunt Sybarite contra eos qui illos receperant. Nam plus habere volentes quasi de suis agris, pulsi sunt. Et apud Byzantium peregrini in oppressionem civium conjurati, cognita re, prælio et armis expulsi sunt. Et Antissæi, exsules ex Chio susceptos, tandem armis dejicere coacti sunt. Zanclæi vero qui Samios receperunt, mox ab eis sunt propria civitate dejecti. Apolloniate qui sunt in Ponto, incolis recepti, seditione agitati sunt. Et Syracusani post tyrannos expulsos, cum hospites et conductos milites fecissent cives, in seditionem et prælium inciderunt. Et Amphipolite receptis Chalcidensium colonis, pulsi tandem ab illis sunt fere omnes.
q Seditiones autem movent et in oligarchiis quidem qui multi, tamquam injusta sustinentes, quia non participant æqualibus, sicut dictum est prius, æquales existentes : in democratiis autem qui insignes; quia participant æqualibus non æquales existentes.
Seditionem autem concitant in paucorum quidem potentia, multitudo indigne ferens, quod cum ipsi sint pares, non pariter honorantur : in populari vero statu, nobilitas quod par fiat cæteris, cum ipsi sint præstantiores.
r Seditiones autem sustinent aliquando civitates et propter loca, quando non bene apte habet regio ad hoc quod sit una civitas : velut ut in Clazomeniis qui in Chytro, ad eos qui in insula : et Colophonii et Notii : et Athenis non similiter sunt, sed magis demotici sunt qui inhabitant suburbium quam qui municipium. Sicut enim in bellis penetrationes aperturarum etiam valde parvarum distrahunt acies, ita videtur omnis diversitas facero dissidionem. Maximum quidem igitur forte dissidentia, virtus et ma-
Incidunt etiam quandoque in seditionem civitates propter situm, quando talis est locus ut non ad unam eamdemque gubernationem sit aptus : ut Clazomeniiis accidit qui in Chytro habitant, contra eos qui habitant in insula : et Colophoniis erga Notios : Athenis quoque non eodem modo, sed multo magis populares sunt qui in Pyræo habitant, quam qui in urbe. Ut enim in præliis transitus fossarum, etiamsi admodum parvæsint, interrumpunt ordines militum, ita et in civitate dissidentia omnis videtur
<--- Page Split --->
litia : deinde divitiæ et paupertas : et sic utique altera magis quam altera, quarum una est, quæ dicta est.
disjunctionem facere. Maxime forsan dissident virtus et vitium : deinde paupertas et divitiæ : et alia magis quam alia, quarum una est illa de qua diximus.
s Fiunt quidem igitur seditiones non de parvis, sed ex parvis : seditiones autem faciunt ad magna. Maxime autem et parvæ invalescunt, quando inter dominos fiunt, velut accidit in Syracusis in antiquis temporibus. Transmutata enim fuit politia ex duobus juvenibus dissidentibus in principatibus qui erant, circa amorosam causam. Altero enim absente, leno quidam existens amicum ipsius finxit : rursum autem ille huic indignatus est, uxorem ipsius persuasit tamquam ipsum venire : unde coassumentes eos qui in politeumate, diviserunt omnes.
Oriuntur autem seditiones non pro parvis rebus, sed ex parvis ad magna perveniunt. Maxime vero etiam parvæ corroborantur, quando in principalibus fiunt ut contingit Syracusanis antiquitus. Mutatus est enim civitatis status propter duos adolescentes, qui in magistratu constituti, simultatem inter se habuerunt ex amatoria causa. Altero enim absente, alter puerum quem amabat, sibi conciliavit : at ille reversus cum id graviter ferret, uxorem illius habere studuit : ex hoc omnes qui versabantur in Republica, diverso favore se diviserunt.
t Propter quod quidem subditos vereri oportet talia, et dissolvere præsidium et potentum dissentiones. In principio enim fit peccatum, principium autem dicitur esse dimidium totius. Quare et quod in principio parvum peccatum, proportionale est ad ea quæ in aliis partibus.
Quamobrem ab istis principiis cavendum est diligenter, ac dissolvenda statim sunt eorum discordiæ, qui multum in Republica possunt. In principio enim peccatur, principium autem dicitur esse dimidium totius. Itaque parvum in principio erratum, correspondens est ad alias partes.
u Totaliter autem insignium dissentiones coassumere faciunt et totam civitatem.
Omnino enim excellentium virorum discordiæ totam post se trahunt civitatem.
x Velut in Hestiea accidit post Medica, duobus fratribus de paterna haereditate dissidentibus : pauperior quidem enim, tamquam non proferente alio substantiam,neque thesaurum quem invenit pater, adduxit populares : alius autem habens substantiam multam, opulentos.
Ut contingit apud Hestieam post popularem statum. Duobus enim fratribus de divisione patrimonii contendentibus, unus eorum qui erat pauperior, quasi non exhibente altero fratre bona omnia, neque thesaurum quem pater invenerat proferente, querebatur, ac populum in suos favores pertraxerat : alter vero qui divitiis pollebat, locupletes sibi asciverat.
y Et in Delphis, differentia quæ facta est ex cura, fuit principium omnium seditionum posteriorum. Hic quidem enim auguratus quoddam symptoma, ut venit ad sponsam, non accipiens, abscessit : hi autem tamquam injuriam passi, injece-
Et in Delphis ex favore partium contentione exorta, principium fuit seditionum omnium, quæ postea fuerunt in ea civitate secutæ. Hic enim cum sibi triste augurium incidisset, ut venit ad sponsam, suscipere illam noluit : parentes
<--- Page Split --->
runt sacrarum rerum sacrificatorem, et deinde tamquam sacrorum violatorem interfecerunt.
vero puellæ quasi spreti atque contempti, sacrorum quiddam eo sacrificante, injecerunt, atque ut sacrilegum accusantes, capite damnari fecerunt.
z Circa Mitylenam autem ex hæreditatibus dissensione facta, multorum fuit principium malorum, et belli quod adversus Athenienses, in quo Paches cepit civitatem ipsorum. Timophane enim egenorum quodam relinquente duas filias, Doxander coarctatus, et non accipiens filiis suis, incepit seditionem, et Athenienses exacerbavit, advena existens civitatis.
Mitylenæ quoque seditio ex hæreditate exorta, magnorum malorum fuit origo : indeque bellum Atheniensibus contra Mitylenæos susceptum, in quo urbs eorum a Pachete duce capta fuit. Timophane enim quodam opulento homine vita functo, cum duæ filiæ superstites fuissent, Doxandrus quidam dari illas filiis suis in matrimonium concupivit : quod cum assequi non potuisset, alios sibi prælatos dolens, res novas moliri aggressus, Atheniensibus quibus erat publice hospes, bellum suscipere persuasit.
aa Et in Phoceis ex hæredatione facta seditione circa Mnaseam patrem Mnasonis et circa Euthyrcatem Onomarchi : seditio hæc principium fuit sacri belli Phoceis.
Et apud Phocenses seditio exorta est ex hæreditate inter Mnaseam Mnasonis patrem, et Euthyrcatem Onomarchi : hæc seditio Phocensibus initium fuit ejus belli, quod sacrum appellaverunt.
bb Fuit autem transmutata et in Epidamno politia ex nuptialibus. Cum desponsasset enim quidam filiam,et læsisset ipsum desponsati pater factus principantium, alter comprehendit eos qui extra politiam, tamquam delusus.
Mutatus est etiam Epidamni civitatis status ex nuptiis. Desponderat enim quis filiam. Cum vero pater sponsi magistratum gerens, illi multcam irrogasset, quasi despectus, omnes qui præsenti civitatis statui infensi erant, per factionem ad se recepit.
cc Transmutantur autem et in oligarchiam, et in 8?μov , et in politiam, ex eo quod est approbari aliquid vel augeri, vel principatum, vel partem civitatis.
Fiunt etiam mutationes et in paucorum potentia, et in populari statu, et in ea quæ appellatur Respubliea, ex eo quod aliquod collegium, vel aliqua pars civitatis famam sit vel augmentum majorem in modum consecuta.
dd Velut in Areopago consilium bene complacens in Medicis videbatur fortiorem facere politiam.
Ut apud Athenienses Areopagi consilium per tempora belli Persarum, famam consecutum, severiorem Reipublicæ gubernandi formam videtur fecisse.
ee Et rursus navalis turba facta causa victoriæ circa Salaminam, et per hanc
Et rursus navalis turba, quod causa victoriæ Salaminensi bello fuisse videbai-
<--- Page Split --->
præsulatus propter eam quæ in mari potentiam, democratiam fortiorem fecit.
tur, et ob eam victoriam principatum maris acquisivisse civitati, popularem statum magis asseruit.
// Et in Argo insignes acceptati circa eam quæ in Mantinea pugnam ad Iacedæmonios, conati sunt dissolvere &riov.
Et apud Argivos nobilitas, quod in prælio contra Lacedæmonios apud Mantineam urbem commisso, magnam famam consecuta erat, popularem statum delere tentauit.
gg Et in Syracusis populus cum esset causa victoriae belli quod ad Athenienses, ex politia in democratiam transmutatio facta est.
Et apud Syracusanos multitudo urbana, quod causa victoriae belli adversus Athenienses videbatur fuisse, Rempublicam mutavit ad popularem statum.
hk Et in Chalcide populus cum insignibus Phoxum tyrannum perimens, statim habebat politiam.
Et apud Chalcidenses, quod simul cum nobilitate ad opprimendum Phoxum tyrannum plebs insurrexisset, statim Reipublicæ gubernationem suscepit.
ii Et in Ambracia rursum similiter, populus coejiciens Periandrum tyrannum iis qui infesti erant, in seipso constituit politiam.
Et apud Ambraciam eodem modo, populus una cum agressoribus, Periandro tyranno expulso, in scipsum gubernationem convertit.
kk Et universaliter etiam oportet hoc non latere, quod qui potentiae causa facti,et idiotæ, et principatus, et tribus, et totaliter pars, et qualiscumque multitudo seditionem movent : aut enim qui iis honoratis invident, inchoant seditionem : aut isti propter excessum non volunt manere in æqualibus.
Et omnino hoc latere non oportet, quod qui potentia causa fuerunt, sive privati homines, sive collegia publica, sive tribus, sive et pars aliqua civitatis, sive quæcumque multitudo, seditionem commovent : aut enim qui honori illorum invident, seditionem faciunt : aut ipsi propter prævalentiam partem habere cum cæteris non acquiescunt.
II Moventur autem politiæ et quando quæ videntur esse contrariæ partes civitatis, æquantur invicem, velut divites et populus : medium autem sit nullum, aut valde parvum. Si enim excedat alterutra partium ad manifeste valentius, reliqua non vult periclitari. Propter quod et qui secundum virtutem differunt, non faciunt seditionem, ut est dicere : pauci enim fiunt ad multos. Universaliter quidem igitur circa omnes politias principia et causæ seditionum et transmutationum, hunc modum habent.
Movetur quoque Respublica quando partes illæ civitatis quæ contrariæ videntur esse, parificantur : ceu divites et plebs. Medium autem parum, nihil omnino sit. Si enim quævis pars ita robusta fiat, ut ad illam quæ prædominabatur, proxime accedat, non tolerat posthac discrimina subire. Quapropter et qui virtute præcellunt, nullam (ut ita dixerim) faciunt seditionem, pauci vero sunt, alii vero permulti. Universaliter ergo in cunctis Rebuspublicis initia causæque seditionum ac mutationum in hunc modum fiunt.
<--- Page Split --->
mm Movent autem politias quandoque quidem per violentiam, quandoque autem per fallaciam : per violentiam quidem aut mox a principio, aut posterius cogentes. Etenim fallacia duplex. Qui quidem enim cum deceperint primo, voluntariorum transmutant politiam : deinde posterius violentia detinent involuntariorum, velut in trecentis qui populum deceperunt, dicentes regem daturum pecunias ad bellum adversum Lacedæmonios : et cum mentiti fuissent, conabantur retinere politiam. Aliquando autem a principio cum persuaserint, et posterius iterum persuasis ipsis voluntariis principantur. Similiter quidem igitur circa omnes politias, ex dictis accidit fieri transmutationes.
Mutatur autem Respublica quandoque per vim, quandoque per dolum : per vim autem statim, aut postea compellendo. Nam et fraus duplex est. Nonnumquam enim decepti ab initio, sua demum sponte recipiunt alium gubernandi modum : deinde postea violenter conservant, ut accidit, cum trecenti illi Atheniensium Rempublicam susceperunt : affirmantes enim quod Persarum rex pecunias ad bellum contra Lacedæmonios subministraret, ac in eo mentiti, nihilominus postea vi retinere gubernationem conati sunt. Interdum autem ab initio persuadentes, ac postea rursum persuasis sponte ac volentibus retinent gubernationem. Simpliciter ergo circa omnes Respublicas, ex his quae dicta sunt, contingit mutationes fieri.
COMMENTARIUS IN CAP. II.
Hic incipit secunda pars primae partis hujus quinti libri, ubi ponit causas seditionis : et habet decem partes secundum decem causas quas ponit. Dicit enim, quod illas oportet accipere typo, id est, per signa. In prima dicit, quod æqualitatem appetentes maxime seditiosi sunt. In secunda dicit, quod appetentes lucrum et honorem, et contraria his fugientes, seditionem movent, ibi (litt. c), De quibus autem dissident, etc. In tertia dicit, quod multi seditiones faciunt propter timorem et excessum et despectionem, ibi (litt. g), Propter excessum autem quando aliquis, etc. In quarta dicit, quod multi faciunt insurrectiones in se invicem propter excrescentiam unius super alium, ibi (litt. k), Fiunt autem propter excrescentiam quæ præter proportionem, etc. In quinta dicit, quod mutantur politiæ frequenter : quia scilicet
in principatu ponuntur non amici politiae et non diligentes communia, ibi (litt. m), Transmutantur autem politiae et sine seditione, etc. In sexta dicit, quod seditiones fiunt, quia principes non sunt ejusdem tribus, ibi (litt. o), Seditionale autem et quod non, etc. In septima dicit, quod quandoque fit seditio in civitate propter loca : quia scilicet locus non est aptus ut sit una civitas, sed distincta est per loca, ibi (litt. r), Seditiones aliquando sustinent civitates, etc. In octava dicit, quod aliquando seditio fit quando dissentiones insignium a tota civitate assumuntur, ibi (litt. u), Totaliter autem insignium,etc. In nona dicit, quod seditio aliquando fit in civitate ex contrariis partibus, ibi (litt. cc) Transmutantur autem in oligarchiam, etc. In decima dicit, quod dissentio fit aliquando in civitate per violentiam, aliquando per fallaciam, ibi (litt. mm), Movent autem politias, etc.
Sententia primae partis est haec. Dicit enim quod oportet considerare ex quibus fiant seditiones et transmutationes circa
<--- Page Split --->
pulitias : quia hoc ordinate non potest fieri, nisi primo sumantur principia et causae transmutationum seditionum. Et subjungit, quod haec primo sumenda sunt universaliter, et quod in universali sunt tres numero, et quod illae determinandae sunt typo, id est, per signa. Primo quia in humanis maxime voluntariis, causa necessaria haberi non potest : et ideo oportet quod probetur typo, id est, siquo. Et in universali dicit tria. Dicit enim quod oportet primo accipere qualiter se habentes cives, seditiones movent. Secundo quorum gratia movent seditiones, id est, propter quae. Et tertio quae principia sint civilium turbationum. Deinde dicit, tunc primum, scilicet qualiter se habentes cives movent seditiones. Et dicit duo. Si enim aequales sunt, sicut in democratiis, et inaequalia accipiant in commutandis et distribuendis vel in damno et lucro, seditiones movent. Si inaequales sint, sicut in oligarchiis, et accipiant aequalia in commutandis et ditribuendis, movent seditiones. Dicit etiam quod hoc aliquando fit juste, aliquando injuste. Secundum distributionem arithmeticae medietatis, justum est ut aequales aequalia accipiant in commutandis : secundum distributionem geometricae medietatis, justum est ut inaequales inaequalia accipiant in distribuendis : et sic dictum est in universali de primo, scilicet qualiter se habentes cives faciunt seditiones.
(hoc est primum), et quorum gratia, id est, propter quae (hoc est secundum). et tertio quae principia fuerint virilium turbationum et seditionum ad invicem.
b Et exponit primum, ibi, Ejus quidem igitur quod est ipsos, scilicet cives se habere aequaliter ad transmutationem, id est, ad causam transmutationis, causam maxime ponendum, scilicet turbationum et seditionum, de qua jam exstitimus dicentes, id est, jam diximus. Ii quidem enim aequalitatem appetentes, in distribuendis scilicet et commutandis, seditiones movent, si putant minus habere aequales existentes supergredientibus, id est, quam illi qui plus accipiunt cum sint aequalis dignitatis cum ipsis : ii autem, id est, alii inaequalitatem et excessum, supple, appetentes in distribuendis et commutandis, si existimant inaequales existentes, inferioribus scilicet, non plus habere, sed aequale, vel minus. Et causa est, quia in eadem proportione qua majores sunt aliis, etiam majora deberent accipere. Et subdit, quod hoc aliquando fit juste, aliquando injuste, sicut dictum est, ibi, Haec autem est quidem appetere juste, est autem et injuste. Et subdit quomodo, ibi, Minores enim existentes, ut aequales sint, seditiones faciunt, et hoc juste : et aequales existentes ut majores, supple, fiant, movent sediditiones, et hoc injuste. Et sic finita est prima pars.
a Littera sic ordinatur, Quoniam autem consideramus ex quibus fiunt seditiones et transmutationes circa politias, sumendum universaliter primo principia et causas ipsorum, scilicet seditionum et transmutationum. Et determinat unde sumantur, ibi, Sunt autem fere, ut est dicere, tres numero, supple, causae, quas determinandum secundum se, id est, sigillatim typo, id est, probabili signo, primo. Et enumerat illa tria in communi, ibi, Oportet enim accipere qualiter se habentes, supple, cives, seditiones movent
Et ideo ponit epilogum istius partis, ibi, Qualiter quidem igitur se habentes seditiones faciunt, dictum est.
c Secundam causam seditionis scilicet, ponit, ibi, De quibus autem dissident, etc. Et est sententia hujus partis, quod maxime dissident propter lucrum, et honorem, et propter contraria eorum, scilicet damnum et inhonorationem, in quae incidere timent, vel in se, vel in amicis : et ideo hoc praevenientes movent aliquando seditiones. Dicit ergo primo : De quibus autem dissident, sunt lucrum,
<--- Page Split --->
et honor, et contraria his. Etenim dehonorationem fugientes et damnum, vel pro seipsis, vel pro amicis, seditiones faciunt in civitatibus.
d Causæ autem et principia motuum talium, supple, sunt, unde, id est, ex quibus ipsi disponuntur dicto modo; sicilicet amore lucri vel timore damni, et de dictis, scilicet ipsorum et amicorum. Et dicit, quod haec multiplicantur in septem, ibi, Sunt quidem ut numero septem existentes, supple: causæ. Et hoc est: Sunt autem ut plures, supple, causæ quam septem: quorum duo sunt eadem dictis, sed non eodem modo. Et exsequitur, ibi, Propter lucrum enim et propter honorem exacerbantur ad invicem. Et ostendit quomodo non eodem modo, ibi, Non ut obtineant sibi ipsis, lucrum scilicet, vel honorem, sicut dictum est prius: sed alios videntes, hos quidem juste: hos autem injuste plus habentes in eis, lucro scilicet vel honore.
Et enumerat ulterius usque ad septem, ibi, Adhuc propter injuriam (hoc est tertium), propter timorem (hoc est quartum), propter despecionem (hoc est quintum, quia vident se despici in civitate), propter excrescendam praeter proportionem (hoc est sextum idem, quia aliquis excrescit in civitate supra proportionem suæ dignitatis). Adhuc autem alio modo, septimo scilicet, propter verecundiam, quia non potest confusionem tolerare : propter impensionem, id est, quia plura impenduntur uni quam alii, « vel secundum aliam litteram propter parvipensionem », « quia scilicet ab aliis despiciuntur et quasi modicum reputantur : propter parvitatem quantum ad personas sive statum : propter dissimilitudinem, id est, quia in iis dissimilia sunt, et ad dissimilia judicant.
e His habitis, dicit qualiter ista sunt causæ dissentionum, ibi, Horum autem
injuria quidem et lucrum, quam habeant potentiam, in faciendo scilicet dissentiones, et qualiter causa, fere fuit manifestum, in principio scilicet istius partis, ubi dictum est qualiter hæc duo faciunt dissentiones.
Et subdit modum qualiter omnia alia enumerata faciunt dissentiones, ibi, Injuriantibus enim iis, etc. Et est sensus : Quando scilicet hi qui in principatu sunt, supergrediuntur et opprimunt subditos plus quam debent. Dicit ergo : Injuriantibus enim iis qui in principatibus et supergredientibus, seditiones movent, supple, alii, ad invicem, id est, contra se invicem, et ad politias, id est, contra politias : quia scilicet nolunt sustinere talem ordinem civilitatis. Et hoc est: Tantas potestales, id est, nolunt sustinere potestates quæ inferuntur eis. Alia littera habet, « dantes potestatem, » quæ scilicet injuriatur. Et quia hoc fit per superaceeptionem principum, distinguit superaceepitonem, quod scilicet superacceptio fit aliquando a propriis, quando scilicet auferuntur hominibus sua : aliquando a communibus, quando scilicet communiter distribuenda civibus usurpant sibi. Et hoc est : Superacceptio autem fit quandoque quidem a propriis, quandoque autem a communibus. Talem igitur potestatem faciendi dissentiones habet lucrum.
f Et subdit consequenter qualem potestatem habet honor faciendi dissentiones, ibi, Palam autem et honor, etc. Et est sententia, quod quidam inhonorati in civitate videntes alios honoratos, ex invidia dissentiones suscitant. Dicit etiam, quod hoc aliquando injuste fit, quando scilicet præter dignitatem aliqui honorantur : juste autem, quando secundum dignitatem honorantur. Dicit ergo : Palam autem et honor, et quid potest, et quomodo, supple, est, causa seditionis. Et ponit rationem, ibi, Etenim ipsi, id
<--- Page Split --->
est, quidam inhonorati, et alios videntes honoratos, seditiones faciunt, supple, ex invidia. Et distinguit quod hoc aliquando fit juste, aliquando injuste, ibi, Hæc autem injuste quidem fiunt, quando præter dignitatem aut honorantur aliqui, aut inhonorantur : juste autem, quando secundum dignitatem.
g Tertiam causam seditionis ponit, ibi, Propter excessum autem, quando aliquis, etc. ubi ostendit qualiter excessus est causa dissentionis. Et est sententia : Quando scilicet unus vel plures potentia sunt majores in virtute et potentia politeumatis, id est, dominio politiae : propter hoc alii timentes ne faciant Monarchiam, id est, Regnum, vel alios potentatus, scilicet sicut ducem exercitus, vel Ephoriam, vel Senatum, qui dicuntur proconsules insurgunt, et seditiones movent. Et addit, quod hæc est causa quare tales potentes in civitatibus, alii cives consueverunt aliquando relegare. Et nominat duas civitates, in quibus hoc factum est, Argum scilicet, et Athenas. Et addit quod melius fuisset a principio occurrere, ne ita crescerent in civitate, quam postea mederi per relegationem. Dicit ergo primo : Propter excessum autem, supple, fit seditio, quando aliquis fuerit potentia major, aut unus, aut plures, aut penes civitatem et potentiam politeumatis : tunc alii, supple, timentes quod insurgant ad principatum obtinendum, movent seditiones contra eos. Et assignat rationem, ibi, Ex talibus enim fieri consuevit Monarchia, quando scilicet tales usurpant sibi Regnum, vel potentatus, quando scilicet alios principatus usurpant. Et addit signum per quod hoc probatur, ibi, Propter quod alicubi, id est, in aliquibus civitatibus, consueverunt relegare, supple, sic crescentes in civitate, velut in Argo et Athenis : quamvis melius, supple, esset, a principio videre, id est, præcavere, qualiter non inessent, supple, in civitate, in tantum excedentes, quam postquam permiserint
fieri, in excessu scilicet, sanare posterius, supple, per relegationem.
h Et subdit ponens qualiter timor est aliquando causa seditionis, quod supra immediate in secunda causa enumeravit inter septem. Et est sententia, quod aliqui melefactores timentes sententiam contra se dari, præveniunt seditione. Et hoc dicit factum esse in Rhodo insula, ubi insignes qui injuriam intulerant populo, timentes sententiam contra se dari, prævenerunt, et seditionem moverunt populo.
Dicit ergo : Propter timorem autem seditiones movent et qui injusta fecerunt, timentes ne dent, id est, solvant vindictam : et qui injusta passuri, supple, erant, volentes prævenire antequam injusta, id est, mala patiantur, supple, movent seditiones. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Rhodo, supple, insula, convenerunt iusignes, id est, magni contra populum, cui scilicet intulerant injuriam, propter sententias quae superferebantur, insignibus scilicet. Pcr seditionem enim voluerunt tales sententias impedire.
i Et juxta illum modum sumit alium modum, scilicet quod propter despectionem, etc. : et fuit supra quartum enumeratum in secunda causa. Et est sententia, quod propter timorem despectionis quidam movent seditiones, et etiam insurgunt. Et dat exemplum, ibi, Sicut in oligarchiis, quando multi fuerint qui non participant politica dignitate, et putant esse valentiores eis qui participant, movent seditiones : et in democratiis, opulenti, qui contemnunt eos qui sine ordine, id est, gradu politica et sine principatu sunt, tunc illi contempti insurgunt et movent seditionem : aliquando etiam transmutant politiam. Et dicit quod hoc factum est in Thebis et in Syracusis, quae est civitas Siciliae.
Dicit ergo : Propter despectionem autem et seditiones movent et insurgunt.
<--- Page Split --->
Et dat exemplum, ibi, Velut in oligarchiis, quando plures fuerint qui non participant politica, id est, politica dignitate. Et dat rationem, ibi, Valentiore enim putant esse, supple, cum plures sint, et ideo movent aliis seditiones. Et dat aliud exemplum, ibi, Et in democratii opulenti contemnentes eos qui sine ordine, id est, sine gradu politiae, et sine principatu, supple, seditionem moverunt. Et dicit ubi hoc factum est, ibi, Velut in Thebis post eam, scilicet seditionem, quae in Ænophytis pugnam, male politizantibus, id est, a male politizantibus. Et dicuntur populares qui æquales et unum sunt in populo per similitudinem quorum est democratia proprie. Et hoc est quod addit, ibi, Democratia corrupta est. Et hujus causa est, quia alii male politizantes moverunt eis bella, et corruperunt democratiam ipsorum. Et quae Megareorum (Megarea dicebatur magna civitas) quorum politia corrupta est propter victorum inordinationem, qui secum seditionem moverunt, et defectum principatus, democratici scilicet universalem. Corruperunt enim principatum democraticum, id est, populi. Et dat aliud exemplum, ibi, Et in Syracusis, supple, corrupta est democratia, et mutata in tyrannidem Gelonis : et in Rhodo, insula scilicet, populus habebat democraticum principatum ante insurrectionem, tyrannorum scilicet, qui democratiam et regnum corruperunt in tyrannidem.
k Quartam causam transmutationis politiarum sive seditionis ponit, ibi, Fiunt autem et propter excrescentiam, etc. et dicit in summa, quod illa excescentia alicujus vel aliquorum civium preter proportionem, est causa transmutationis politiae. Et dat simile, quod sicut in corpore hominis excrescentia alicujus membri praeter proportionem dissolvit compositionem corporis, sicut si pes sit quatuor cubitorum, vel etiam figuram alterius animalis accipiat, sicut si accipiat quantitatem pedis camelì, vel equi,
dissolvitur compositio corporis hominis : ita in civitate dissolvitur politia, et transmutatur ordo civilitatis, quando aliquis vel aliqui permittuntur crescere divitiis, gloria, et potentatu, ita quod non sint proportionales aliis civibus. Et hoc est in summa quod continetur in littera.
Dicit ergo primo, ordinando litteram : Fiunt autem et propter excrescentiam, quae praeter proportionem, supple, est, transmutationes politiarum. Et causa est, quia in omni ordine multorum ad unum necesse est salvari proportionem, vel confusio inducet solutionem. Et hoc est quod inducit per simile, ibi, Sicut enim corpus, humanum scilicet, ex partibus componitur, et oportet augeri proportionaliter, ut scilicet major sit quae debet esse major, et minor quae debet esse minor, ut maneat commensuratio, partis scilicet ad partem, et omnium partium ad totum : si autem non, supple, talis commensuratio maneat, corrumpitur, corpus scilicet. Et subdit quomodo : Quando pes quidem quatuor cubitorum, supple, est, aliud autem corpus duorum palmorum, supple, est : in tali enim proportione non potest esse opus hominis, et sic dissolvitur corpus hominis : quia actus humanos exercere non potest : aliquando autem non dissolvitur secundum quantitatem, sed secundum qualitatem, quando scilicet in alterius animalis formam transmutatur. Et hoc est quod dicit, ibi, Aliquando autem utique et in alterius animalis formam transmutabitur, si non solum secundum quantitatem, sed secundum qualcrescât praeter proportionem. Et hujus simile fit in civitate, quando permittuntur in ea multiplicari serpentium hominis, scilicet per astutiam, vel leonum, scilicet per ferocitatem. Et hoc quod induxit, adaptat, ibi, Sic et civitas componitur et partibus, et maxime ex pauperibus et divitibus, quarum, scilicet partium, supra latet aliqua excrescens. Et dat exemplum ibi, Velut egenorum multitudo in drumcratiis et politiis. Et vocat politias illaquae commixtae sunt ex democratia et
<--- Page Split --->
oligarchia, sicut in praehabitis dictum est.
I Et subdit causam unde hoc frequenter accidit, ibi, Accidit autem aliquando hoc, et, id est, etiam propter fortunas : quia scilicet una pars civitatis per eufortunium vel infortunium humiliatur sub altera. Et dat exemplum in particulari ubi hoc accidit : Velut in Tarento, quae est civitas Apulie, quae quondam magna Graecia dicebatur, victis et pereantibus multis insignibus, de civitate scilicet, et infortunium a Iapygiiis scilicet, id est, a civibus illius civitatis quae sic dicta est, paulo posterius a Miditis 1, id est, civibus Midie civitatis, democratia facta est ex politia, id est, postquam victi sunt insignes in Tarento et ab Iapygiiis et Miditis, convenerunt cives Iapygiae et Midie civitatum, et reordinantes civilitatem in Tarento, ubi prius fuit politia commixta, scilicet ex oligarchia et democratia, fecerunt democratiam simplicem, in favorem populi scilicet, ut magis quiete viveret populus cum insignibus.
Et dat aliud exemplum, ibi, Et in Argo, id est, in bello Argesti, iis qui in Septima pereuntibus. Septima autem hic proprium est nomen civitatis, cujus cives perierunt in bello campestri : supple, et tunc, a Cleomene Lacedæmone compulsi sunt admittere vernaculorum aliquos. Vernaculus autem dicitur servus intra domum natus et nutritus. Et intendit dicere, quod postquam occisi sunt cives qui liberi erant in Septima scilicet civitate, compulsi sunt admittere vernaculos, et illis dare jus civium, ut ex illis civitas numerositate civium consueta repararetur.
Et adhuc dat aliud exemplum, ibi, Et in Athenis (quae est civitas Graeciae, ubi fuit studium Philosophorum infortunatis, id est, infortunium patientibus in campo, id est, in campestri bello, insignes
pauciores facti sunt : quia, supple, occisi sunt. Et ponit causam, ibi, Quia militabant supputati, id est, ad certum numerum computati, sub Laconico bello, quos juvabant, et interfecti sunt. Accidit autem hoc et in democratiis, ubi est favor populi, et minus occidentur insignes. Pluribus enim egenis factis, vel substantiis augmentatis, transmutantur, scilicet democratiae (quae est principatus popularium) in oligarchias et potentatus, quae est principatus paucorum et divitum.
m Quintam causam transmutationis politiarum ponit, ibi, Transmutantur autem et politiae et sine seditione, etc. Et dicit in summa, quod propter electionem quorumdam aliquando transmutantur politiae : quia scilicet propter impensionem pretii, scilicet alicujus favoris, eligunt in principatus politiarum, qui non sunt amici politiae : et illi, quia honestatis non habent amorem, transmutant politias. Et dicit etiam, quod apud tales aliquando honorabilitas reputatur parum, et sic paulatim declinando tandem nihil reputatur : et tunc principatus et politia tandem ad nihilum rediguntur. Et haec est tota sententia istius partis.
Littera sic ordinanda est : Transmutantur autem et, id est, etiam politiae, et, id est, etiam sine seditione, propter electionem. Et non intelligit de electione simpliciter, sed de malo modo electionis : quia scilicet inidonei eligebantur. Alia littera, « Propter verecundiam, » scilicet passionis. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Herea, scilicet civitate. Et dat rationem : Ex eligibilibus enim, quia primo consueverunt principes eligere ad principatus, propter hoc fecerunt sortiales, ut scilicet non electione vitiosa, sed sorte principes ad principatus instituerentur. Et dat rationem : Quia eligebant, supple, indignos et verecundiam passos, et, id est, etiam propter impensionem, favoris
1 Antiqua translatio habet Medis, et etiam Leonardi Aretini translatio, cum hac nota :
<--- Page Split --->
scilicet vel pretii, quando scilicet permittunt principatus principales, sicut est Regnum et Ephoria, et hujusmodi majores principatus, intrare non amicos politie, qui de Republica nihil curabant, supple, sed indigni erant principatu. Et dat exemplum, Sicut in Horeo (civitas est Graeiae) dissoluta fuit politia principum, facto Heracleodoro, supple, principe, qui ex oligarchia, quae est principatus divitum et honorabilium, politiam et democratiam instituit, id est, principatum honorabilium, ad principatum populi reduxit.
n Et ponit aliam causam meliorem, ibi, Adhuc propter id quod penes parvum, supple, est : quia parva negligebant : primo enim attendenda erat in electione honorabilitas, quam postea non adeo exacte requirentes, sic paulatim defluxerunt ab honorabilitate, sicut etiam dicitur Eccles. (xix, 1) : Qui spernit modica, paulatim decidet. Et hoc est quod exponens subdit : Dico autem penes parvum : quia saepe latet magna facta transgressio legitimorum. Et est legitimorum neutrius generis, et vocat legitima quae attendenda sunt in electione principum. Et exponit, subdens : Quando negligunt quod parvum : parva enim paulatim negligere, magnam inducit transgressionem in fine : quia, sicut dixerunt Democritus et collega ejus Leucippus, « ex multis parvis componitur magnum. » Et Augustinus, « Vitasti grandia, cave ne obruaris arena. » Et dat exemplum ubi hoc accidit, ibi, Sicut in Ambracia (civitas est Asiae) parvum erat honorabilitas, quia non curabant scilicet, tanden nullius principabantur. Et hoc est quod exponendo subdit : Tamquam propinquum sit vel nihil differens ab eo quod nihil, id quod parvum. Parvum enim vitium in principio non reputatum, in fine nihil facit reputari etiam magna vitia : et propter hoc Aristoteles : « Parvus error in principio, magnum inducit
in conclusione. » Et sic finita est pars quinta de causa dissolutionis politiae.
o Sextam causam seditionis ponit, ibi, Seditionale autem et quod non ejusdem, etc. Et est sententia, quod saepe seditiones inducit in civitatibus, quod multos extraneos, qui non sunt ejusdem tribus cum ipsis, superinduunt, qui postea insurgentes, cives ejiciunt, et dominantur in civitate. Et dat exemplum in multis civitatibus, ubi oligarchiae et democratiae sic immutatae sunt ex advenis superinductis in civitatem.
Dicit ergo primo : Seditionale autem (et est sexta causa seditionis) et, id est, etiam, quod non ejusdem tribus, habitantes scilicet in civitate. Et quia qui primo sunt extranei, per connubia et amicitias possunt fieri contribules, et sic simul spirare in amicitiam unam, ideo subdit : Donec utique simul spiraverint, in unam amicitiam scilicet, quia tunc possunt concordare. Et dat rationem hujus : quia sicut civitas non fit ex quacumque multitudine, et in quocumque tempore, sed ex multitudine communicantium in tempore quando communicant : ita nec etiam in civitate bene cohabitare quacumque multitudo et in quocumque tempore, supple, facit civitatem. Et hoc est quod dicit, ibi, Sicut enim neque ex quacumque multitudine civitas fit, ita neque in quocumque tempore : et sic, supple, neque quacumque multitudo potest cohabitare in civitate.
p Et ostendit periculum quod ex hoc saepe factum est, ibi, Propter quod quicumque jam cohabitatores susceperunt, vel supervenientes, supple, extraneos, plurimi seditione divisi sunt. Et dat exemplum in speciali, ibi, Velut cum Traeseniis Achaici, id est, quidam advonae de Achaia cohabitaverunt Sybarin. Civitas est Dalmatiae, quam simul medificaverunt Troisi, id est, Trojani, expulsis etiam Achaicis, hoc est, de illa parti-
<--- Page Split --->
Græciæ ubi est Corinthus, quæ Achaia dicitur : et postea multiplicati sunt Achaici, et expulerunt Trojanos. Et hoc est quod dicit, ibi, Deinde Achaici plures facti ejecerunt Traænios. Et dicit «liam, quod inde accidit odium (et est corrupta littera, et vera littera est, dividium, et est idem quod dissidium) Sybaritis : et in Thurii Sybarite, id est, civitatibus collectis scilicet ex Achaicis et Træzeniis. Et subdit causam, quia illi qui inhabitaverunt primo, plus voluerunt habere de terra in possessione, et aliis ninus dare tamquam extraneis : et ex hoc contendere inceperunt. Et hoc est quod dicit, ibi, Exigentes enim plus hahere tamquam sua regione, id est, de sua, exciderunt, ejecti scilicet ab aliis.
Et ulterius multiplicat exempla, ibi, Et Byzantinis advenæ insidiantes, id est, Constantinopolitanis (Constantinopolis enim olim dicebatur Byzantium) depradati exciderunt per pugnam. Et adhuc multiplicat ulterius, ibi, Et Antissæi, profugas de Chio suscepto, per pugnam ejucerunt. Chio autem civitas est Rusie, unde nunc Thebalorum et variorum adducuntur merces 1. Et ulterius multiplicat exempla, ibi, Zanclæi autem Zancla civitas est maritima respiciens Samos iusulam) Samios suscipientes, id est, quosdam de insula, exciderunt ipsi expulsi a Samiis. Adhuc ulterius dat exempla, ibi, Et Apolloniate, id est, de civitate Apollonia, quam Apollonus in honorem Apollinis ædificavit, qui scilicet cives in Euxino ponto, id est, ex ponto, hoc est, ex mari Euxino, et dicitur Euximium : quia ibi est sita civitas Euximia, advenas superinducentes, supple, in civitatem suam, seditiones passi sunt, supple, ab eis. Et adhuc exempla multiplicat, ibi, Et Syracusani, scilicet in Italia, host tyrannica, supple, bella, extraneos, quos scilicet ceperant, et merces, id est, bona eorum, portantes, cives cum fecissent, in Syracusis, seditiones passi sunt,
et ad pugnam devenerunt : ingrati enim existentes beneficii accepti, hospites suos expellere nitebantur. Et adhuc dat exemplum, ibi, Et Amphipolitæ suscipientes Chalcidiorum erpulsos, exciderunt ab iis plurimi ipsorum : quia scilicet suscepti immemores beneficii accepti, se suscipientes expulerunt, et loca eorum possederunt. Unde Eccles. (xi, 31) : Non omnem hominem inducas domum in tuam : multæ enim sunt insidiae dolosi.
q Et inde subdit generaliter de causa seditionis in oligarchiis et democratiis, ibi, Seditiones autem movent, etc. Et dicit, quod in oligarchiis causa seditionis est multitudo, quæ conqueritur injusta sustinere : quia non participat æqualibus cum divitibus et potentatibus, cum æquales sint eis in libertate. In democratiis autem causæ seditionis sunt insignes conquerentes, quia participant æqualibus cum cœnis, cum inæquales eis sint.
Et hoc est : Seditiones autem movent, et, id est, etiam in oligarchiis quidem qui multi, id est, egeni, tamquam injusta sustinentes : quia non participant æqualibus, sicut dictum est prius, æquales existentes, id est. cum eis sint in libertate æquales : in democratiis autem, qui insignes, supple, movent seditiones : quia participant æqualibus, supple, tamen eis non æquales existentes. De his autem a principio istius quinti libri satis dictum est.
r Septimam causam seditionis ponit, ibi, Seditiones autem sustinent aliquando civitates, etc. Et ista causa sumitur ex locis in quibus sitæ sunt civitates. Sententia est hæc quod loca illa in quibus sunt sitæ civitates, ita aliquando disposita sunt, quod totum municipium non potest adunari in unum locum, neque cives simul esse, sed oportet quod quidam habitent in suburbiis et suburbanis et vicis diver-
<--- Page Split --->
sis : et sicut dividuntur loco, ita dividuntur communicantibus et communicationibus : quia non communicant nisi in his qui secum habitant et ab aliis dissident. Et hujus dat exemplum, quod sicut in exercitibus, ordinatis aciebus, parva apertura et divisio inducit divisionem totius exercitus, ita parva divisio in civitatibus inducit seditionem in tota civitate et destructionem politiae. Et dat exemplum de iis quae faciunt divisionem. Et dicit, quod prima dividentia sunt malitia et virtus. Secunda autem sunt divitiae et egestas. Dicit etiam quod parva dissentio inter aliquos cum assumitur a principatibus et dominis, magna fit in civitate, ita quod dissolvitur civilitas frequenter propter parvum quod in principio parvum erat : et propter hoc consuevit dici, quod principium est dimidium totius, vel plusquam dimidium : unde Horatius :
Dimidium facti qui bene cepit, habet.
Exemplum autem suum est de duobus litigantibus de causa amorosa, id est, de amasia, quam cum unus per lenonem attraxisset sibi, illi qui in politemutate erant, id est, domini politiae, diviserunt se, et tota civitas divisa est : et ideo oportet multum vereri divisionum principia : quia quod parvum est in principio, magnum fit in progressu. Et hoc est totum quod dicit in summa.
Littera sic legenda est : Seditiones autem sustinent aliquando civitates. Et subdit causam, Et, id est, etiam propter loca, id est, propter areas in quibus aedificantur. Et ostendit modum, ibi, Quando non bene apte habet regio ad hoc quod sit una civitas, id est, in unum municipium per murorum ambitum non est structa. Et dat exemplum, ibi, Velut in Clazoneniis, qui in Chytro, murorum scilicet circulo, habitabant, ad eos qui in insula : quaedam enim pars civitatis erat in insula quadam adjacente, et quaedam alia in circo murorum. Et Colophonii et Notii, id est, cives duarum civitatum
quarum una dicebatur Colophona, et altera Notica : et Athenis : quia civitas Atheniensis dividebatur in Areopagum, ubi habitabat Beatus Dionysius Areopagita, et in aliam partem, ubi communis populus habitabat. Et ostendit quomodo sic divisi non sunt de politia una, ibi, Non similiter sunt, id est, de una politia non sunt, sed magis demotici, id est, democratici sunt (δῆμος enim in Græco est populus, democratici autem populares) qui in habitant suburbium, quod est extra muros et ante portas, quam qui municipium, supple, inhabitant : agricolæ enim habitabant in suburbio, cives autem civilitati intendentes, in municipio, et sic in suburbio habitantes quasi democratia communicabant : cives autem in municipio quasi oligarchia : et sic divisio erat inter eos, quæ aliquando fuit causa dissentionis. Et hujus dat exemplum, ibi, Sicut enim in bellis penetrationes aperturarum etiam valde parvarum, quando scilicet turmas timens aliquis hostium aperit et irrumpit acie ordinata, tales aperturæ distrahunt acies, ita scilicet quod acies sic distractæ non adunantur ad pugnam, sed potius patent hostibus : ita videtur omnis diversitas facere dissidionem, supple, in civitatibus. Et gratia hujus enumerat diversitates, ibi, Maxima quidem igitur forte dissidentia, virtus et malitia : maxime enim dissident boni et mali : deinde divitiae et paupertas, quia etiam pauperes et divites non concordant : et sic utique altera magis quam altera, quarum una est, quæ dicta est, in isto scilicet capitulo, in quo sunt positæ causæ dissentionis inter cives.
Et subdit ostendens qualiter ex parvis crescunt magnæ dissentiones, sicut etiam dicitur Ecclesiast. (xi, 34) : A scintilla una augetur ignis, etc. Et hoc est : Fiunt quidem igitur seditiones non de parvis, supple, civitatibus : quia nec parvus cum parvo, nec parvus cum magno seditionem facere potest : sed ex parvis, supple, causis. Et hoc est : Seditiones
<--- Page Split --->
nitem faciunt ad magna, id est, consuevrrunt facere : maxime autem et parve invalescunt, quando inter dominos fiunt. Inter illos enim ex parvis causis saepe sumit initium magnum malum. Et dat exemplum : Velut accidit in Syracusis in antiquis temporibus. Et dicit quomodo : Transmutata enim fuit politia, id est, dominium politia quod vocatur politeuma, ex duobus juvenibus dissidentibus, supple, illis in principatibus, qui erant, id est, principibus, quando una pars principum adhaesit uni, scilicet juveni, et altera alteri. Et quod parva causa fuit, subdit, ibi, Circa amorosam causam, id est, pro quadam amasia quam amabant. Et dicit modum, ibi, Altero enim, illorum juvenum scilicet, absente, leno quidam existens, id est, qui procurabat amasias aliis. Et dicitur leno a quadam muliere quae lena vocabatur, quae primo prostituit juvenculas. Et dicit quid fecit ille leno, ibi, Amicum illius finxit, mulieris scilicet, et sic, supple, secundum qui non abscesserat, admisit : rursum autem ille, qui primo scilicet abscesserat, huic indignatus est, qui scilicet amasiam ab eo abstraxerat, uxorem ipsius, quae scilicet vera uxor fuit secundi, persuasit ut sibi scilicet consentiret, tamquam ipsum, id est, primum maritum, venire, id est, persuasit ei quod secundus venit ad eam tamquam esset primus, et cognovit eam : unde coassumentes, primus scilicet et secundus eos qui in politeumate, id est in dominio politiae, diviserunt omnes : quidam enim adhaescrunt uni, et quidam alteri : et sic omnes inter se divisi sunt.
t Ex hoc concludit propositum, ibi, Propter quod subditos quidem vereri oportet talia, et dissolvere praesidum et potentum dissentiones, scilicet ne ex talibus politia dissolvatur. Et dicit rationem, ibi, In principio enim fit peccatum, id est, initiatur peccatum : principium autem dicitur esse dimidium totius. Quare et quod in principio parvum peccatum,
supple, est, proportionale est, supple, initium ad finem et ad ea quae in aliis partibus. Sicut enim dicit Aristoteles in XVI Animalium, « sicut cordis virtus, ex quod est generatio totius corporis, proportionatur toti corpori : ita principium mali facti virtute malitiae suae producit magnum malum. »
u Octavam causam seditionis ponit, ibi, Totaliter autem insignium dissentiones, etc. Sententia est haec quod causa dissentionis civitatum sunt dissentiones insignium, id est, potentum in civitate. Et assignat eam, quia insignium dissentiones frequenter assumuntur a tota civitate : et sic dissolvitur politia. Et dat exempla multa, quae in universo sunt novem, sed reducuntur ad tres causas. Prima causa est, quod insignes quando dissident, attrahunt sibi partes civitatis : et sic tota civitas cadit in dissentionem. Secunda causa est, quando volunt aliqui approbari in civitate, vel augeri, vel principatum facere, tunc attrahunt partes civitatis in suum consensum, et sic dividunt eam. Tertia causa, quod aliquando simulant quod aliis inimicis civitatis volunt facere pugnam, et sic reliqui attrahunt sibi partes. Quarta causa est, quae tamen commixta est tertiae, quod aliquando simulant se mutare forum propter commune bonum : et sic iterum attrahunt sibi partes civitatis. et turbant eam, et mutant politiam. De quolibet istorum ponit plura exempla, quae satis erunt plana in litterae expositione. Dicit ergo primo : Totaliter autem, id est, universaliter insignium dissentiones coassumere. Insignium dissentiones dicuntur, quando viri clarea dignitatis in civitate dissentiunt, et hi coassumunt partes civitatis : sic enim fit quod tota civitas dividitur et compugnat. Et hoc est : Insignium dissentiones faciunt coassumere et totam civitatem, scilicet dissentiones insignium.
x Et dat exemplum, ibi, Velut in He-
<--- Page Split --->
stiva. Hestiea quaedam provinciola est Graeiae, in qua est villa vocata Postmiidica1 : in illa villa Postmidica accidit id quod hic dicit : et hoc est, quod duo fratres litigabant pro paterna haereditate, quorum unus qui fuit pauper,adjunxit sibi populares in lite : alter qui habuit substantiam, conjunxit sibi opulentos : et sic compugnavit tota civitas. Et hoc est, ibi, Duobus fratribus de paterna haereditate dissidentibus. Et ponit casum, ibi, Pauperior quidem enim, tamquam non proferente alio substantiam neque thesaurum quem invenit pater, id est, quem acquisivit pater, adduxit populares, pauperior scilicet, quia non habuit facultates unde conduceret divites : alius autem habens substantiam multam, opulentos, supple, adduxit in partem suam : et sic ex dissentione popularium et opulentorum turbata est tota civitas, et mutata politia.
y Et dat aliud exemplum, ibi, Et in Delphis, scilicet in insula, differentia, id est, dissentio, quae facta est ex cura, principum scilicet (quidam enim principes curabant de parte una, et quidam de altera) fuit principium omnium solitionum posteriorum. Et ponit causam qualiter hoc fuit, ibi, Hic quidem enim, id est, quidam auguratus quoddam symptoma, id est, signa, (symptomata enim febris sunt signa febris in medicina), ut venit, id est, postquam venit, ad sponsam, supple, accipiendam : auguratus enim erat ex signis quod non expediret ei accipere eam. Et hoc est quod sequitur : Non accipiens abscessit : hi autem, id est, alii parentes scilicet, sponsae et amici, tamquam injuriam passi, quia scilicet refutaverat sponsam, injeerunt, in culpam scilicet, sacrarum rerum sacrificatorem, id est, Sacerdotem. Et causa fuit, quia ille in extis animalium sacrificatorum a Sacerdote auguratus fue-
rat per Sacerdotem : et respondit Sacerdos quod non expediret sibi accipere, sicut expresse scribitur in libro ubi traditur scientia augurandi, quam scripsit Costabellius, quem quidam Costabulum vocant, qui etiam scripsit librum de Differentia spiritus et animae, et librum de Physicis ligaturis et de Colli suspensione. Dicit enim ille quod in haruspicio, quando sacrificatur animal, si in ungula, quando occiditur, dextra pars fluens sanguine currit super sinistram, signat prosperitatem ad votum inmulantis : si e converso sinistra super dextram, infortunium signat. Et in tali haruspicio responderat Sacerdos, quod ille qui promiserat sponsam accipere, infortunium pateretur si acciperet eam : et ideo abscessit : et propter hoc amici sponsae intorserunt culpam in Sacerdotem. Et hoc est quod sequitur, ibi, Et deinde tamquam sacrorum violatorem interfecerunt. Imponebant ei, quod pervertens ritum sacrificiorum male auguratus esset.
z Et inducit aliud exemplum, ibi, Et circa Mitylenam autem (Mitylena enim insula est inter Graeiam et Apuliam in mari sita) ex haereditatibus dissentione facla, multorum fuit principium malorum, et, supple, principium belli quod adversus Athenienses, habuerunt scilicet Mityleni, in quo, scilicet bello, Paches (tyrannus fuit quidam Mitylenus) cepit civitatem ipsorum, Athenas scilicet. Etnarratcasum, ibi, Timophane enim egenorum quodam, id est, de numero egenorum, relinquente duas filias, Doxander civis quidam Atheniensis coarctatus, supple, paupertate, et non accipiens filiis suis, supple, illas duas uxores, incepit seditionem, et Athenienses exacerbavit, advena existens civitalis. Et ex ipso sic seditio orta est et conturbatio politiae civitatis.
aa Et inducit adhuc exemplum, ibi, Et
<--- Page Split --->
in Phoccis, civibus scilicet (Phocca est civitas juxta Dalmatiam et Bulgariam) ex hæredatione facta seditione, id est, pro hæreditate. Et subdit inter quos, Circa Mnesæam patrem Mnasonis, et circa Euthycratem Onomarchi, supple, filium, seditio hæc principium fuit sacri belli Phoccis, id est, fortissimi belli : quia sacrum idem est quod forte.
bb Etinducit aliud exemplum, ibi, Fuit autem transmutata, et, id est, etiam in Epidamno, civitate scilicet Graeciae, politia ex nuptialibus. Et ponit casum : Cum desponsasset enim quidam filiam, Epidamni scilicet, qui a nomine loci sic dicebatur, et laxisset ipsum desponsati pater, id est, socer, qui est ut pater factus, in Epidamno scilicet principantium, alter, id est, unus comprehendit eos qui extra malitiam 1, id est, qui non erant conscii consilii mali, et habuit ille qui desponsavit, ut scilicet per hoc obtincret principatum. Et quare comprehenderit, subdit, tamquam delusus. Imposuit enim quibusdam non consciis quod consilium dedisset, et quod ipse delusus esset et principatum amisisset.
Et sic finis est illius partis, quae fuit octava causa seditionis civitatis. Et ex omnibus his nihil aliud est accipere, nisi quod parvum malum in principio, coassumptum a principibus et partibus civitatis, magni mali causa est in fine : et ideo summe cavenda sunt principia malorum. Et principiis ostendit Cato 2 obviandum esse, dicens :
Principiis obsta : sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras.
cc Nonam causam seditionis ponit, ibi, Transmutantur autem in oligarchiam, etc.» Et dicit tria in summa. Primum est, in quid transmutantur politiae consuete in civitatibus. Secundum est, quando trans-
mulantur. Tertium quae partes civitatis movent seditionem. Et dicit, quod transmutantur in oligarchiam et in demonratiam et politiam. Et ratio est, quia vincentibus potentatibus transmutantur in oligarchiam, vincente populo in democratiam, vincentibus mediis in politiam compositam ex democratia et oligarchia. Et hoc probat per sex exempla, quae per ordinem enumerat in littera, et sunt plana.
Dicit ergo primo : Transmutantur autem et in oligarchiam, vincentibus scilicet potentibus, et in 8rjwov, id est, in democratiam, vincente scilicet populo : et in politiam, mixtam scilicet ex democratia et oligarchia, vincentibus scilicet mediis : haec enim probata sunt in praecedentibus, et, id est, etiam ex eo quod approbari aliquid, supple, in civitate, vel augeri, supple, velle in civitate, vel principatum, vel partem civitatis : quando enim aliquid istorum vult aliqua pars in civitate, necesse est tunc transmutari politiam secundum partem civitatis vincentem, ut jam dictum est.
dd Et dat exemplum, ibi, Velut in Areopago, in vico Martis scilicet Athenis, consilium beneplacens, supple, fuit in Medicis (Media fuit quaedam provinciola subjecta Atheniensibus 2) videbatur enim, supple, Acropago, fortiorem facere politiam, supple, in Medicis : et sic factum est, et sic mutata est politia, eo quod hoc approbaverint Areopagi.
ee Et dat aliud exemplum de eodem, ibi, Et rursus navalis turba facta causa victoriae circa Salamaniam, quae etiam civitas fuit subjecta Atheniensibus. Et hoc est quod sequitur : Et per hanc, scilicet victoriam, praesulatus, id est, facta est causa prelationis, quod scilicet praefuit et ordinavit eam. Et tangit causam, ibi, Propter eam quae in mari potentiam, qua
1 Antiqua translatio habet politiam. 2 Distichon illud celeberrimum est Ovidii. 3 Ilie agitur potius de bellis Medicis, uti pa-
tet ex translatione Leonardi Aietini, post per tempora belli Persarum.
<--- Page Split --->
scilicet Athenienses navali bello subjeccerunt Salaminam, democratiam fortiorem fecit. Cum enim ante dominarentur in ea insignes Athenienses vincentes eos navali bello, oligarchiam insignium in democratiam verterunt, confortantes principatum populi super principatum insignium.
ff Et inducit tertium exemplum, ibi, Et in Argo (civitas est maritima) insignes acceptati, id est, recepti, circa eam quae in Mantinea pugnam, ad, id est, contra Lacedemones, conati sunt dissolvere eius, id est, democratiam, et convertere, supple, in oligarchiam.
gg Et inducit quartum exemplum, ibi, Et in Syracusis, quae est civitas Siciliae, cum esset populus causa victoriae belli, quod ad Athenienses, id est, quod Syracusani habuerunt contra Athenienses, ex polilia (qua prius scilicet utebantur) in democratiam transmutatio facta est. Et ratio est, quae dicta est : quia vincente populo necesse fuit ut secundum principatum populi civitas ordinaretur.
hh Et inducit quintum exemplum, ibi, Et in Chalcidc, id est, in Chalcedonia, populus cum insignibus ex concordia, supple, tyrannum Phoxum perimens, qui scilicet ante principabatur in Chalcedonia, statum habebat politiae 1, mixte scilicet, vel habebat politiam mixtam, scilicet ex democratia et oligarchia : eo quod tunc populus cum insignibus concordabat.
ii Et inducit sextum exemplum, ibi, Et in Ambracia (civitas est maritima) rursum similiter populus coejiciens, id est, pari consensu ejiciens, Periandrum tyranum, his, id est, ab his qui infesti erant, supple, Periandro, in seipso, populo scilicet, constituit politiam, remota scilicet tyrannide Periandri in omnibus.
kk His causis dissentionis positis, subdit universaliter, quod oportet non latere, quod quæcumque pars in civitate causa potentiae potest super aliam, sive sint idiotæ, sive principatus, sive tribus et totaliter qualiscumque multitudo, statim movet seditionem. Et hoc est quod dicit, ibi, Et universaliter etiam oportet hoc non latere, quod qui potentiae causa facti sunt, supple, in civitate, et idiotæ, id est, populares, et principatus, id est, principes, et tribus, consanguinei scilicet et cognati, et totaliter, id est, universaliter pars, et qualiscumque multitudo, seditionem movent, supple aliis. Et tangit duplicem causam. Dicit enim : Quia si inferiores sunt, invident superioribus, et movent seditionem : si autem superiores sunt nolunt contenti esse æqualibus cum inferioribus, et iterum movent seditionem. Et generaliter subdit, quod quandocumque contrariæ partes in civitate æquantur in potentia, et non sit media pars quæ possit constringere utrumque, statim ad invicem movent seditionem. Et hoc est : Aut enim qui iis honoratis invident, inchoant seditionem, inferiores scilicet superioribus : aut isti, scilicet superiores propter excessum, id est, quia excedunt minores divitiis et potentia non volunt manere in æqualibus, cum inferioribus scilicet : et tunc iterum movent seditionem.
11 Et subjungit, quod semper partes contrariae movent seditionem, ibi, Moventur autem politiae, et, id est, etiam quando quae videntur esse contrariae partes civitatis, æquantur invicem. Et dat exemplum, ibi, Velut divites et populus : medium autem sit nullum aut valde purvum, ita quod utrumque constringitur non possit. Et subdit causam, ibi, Ni enim multum excedat alterutra partium ad manifeste valentius, id est, quod manifestum sit quod altera valentior sit quam alia, reliqua, debilior scilicet, non null
<--- Page Split --->
periclitari : et ideo, supple, non se opponit, et sic non fit seditio.
Ex hoc concludit, quod boni et virtusi semper pauci sunt respectu malorum, et numquam faciunt seditionem. Et hoc est : Propter quod et qui secundum virtutem differunt, non faciunt seditionem, ut est dicere. Et ponit rationem, ibi, Pauci enim fiunt ad multos, supple, non virtuosos.
Deinde ponit epilogum de omnibus causis dictis, ibi, Universaliter quidem igitur circa omnes potitias principia et causæ seditionum et transmutationum habent hunc modum.
mm Decimam causam transmutationis sive seditionis ponit, ibi, Movent autem politias : et est generalis. Positis ergo omnibus causis seditionis supra dictis, ponit hic duos modos, qui generaliter sunt circa omnes causas, dicens quod omnis politia movetur per violentiam, vel per fallaciam. Et hoc dupliciter. Primo, quia aliquando per fallaciam decipientes faciunt eos voluntarie transmutare politiam, postea deceptos per violentiam detinent, ne redeant. Et dat exempla, sicut consuevit.
Dicit ergo primo : Movent autem politias quandoque quidem per violentiam, quandoque autem per fallaciam : per vio-
lentiam quidem aut mox a principio, quandoque scilicet compellunt mutare politiam : aut posterius cognitos, quando scilicet primo decipiunt, et postea per violentiam compellunt in deceptione remanere. Et hoc est quod subdit, ibi, Etenim fallacia duplex. Qui quidem enim cum deceperint primo, voluntariorum transmutant politiam, ita scilicet quod illi ex voluntate consentiant, decepti tamen : deinde posterius violentia detinent involuntariorum, supple, politiam, et tenere scilicet cogunt : primo enim decipiunt, et postea cum redire vellent, non permittunt. Et dat exemplum, ibi, Velut in trecentis qui populum deceperunt, supple, primo dicentes regem daturum pecuni as ad bellum adversus Lacedæmones. Et sic patet in praehabitis in secundo libro, quod Lacedæmoniorum politia primo erat in Creta. Et cum mentiti fuissent, quia scilicet rex non dedit pecunniam, conabantur dtinere politiam. Aliquando autem a principio cum persuaserint, decipiendo scilicet, et posterius iterum persuasis ipsis voluntariis principantur. Non enim permittunt redire ad politiam consuetam.
Postea ponit epilogum de omnibus dictis in isto capitulo, ibi, Simpliciter 1 quidem igitur circa omnes politias ex dictis accidit fieri transnutationes.
<--- Page Split ---> CAPUT III.
De mutationibus democratia, et earum modis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Secundum unamquamque autem speciem politiae ex iis particentes, accidentia considerare oportet.
Sed oportet in unaquaque specie Rerumpublicarum hoc idem considerare.
b Democratiae quidem igitur maxime transmutantur propter demagogorum impudentiam. Ii quidem enim seorsum calumniantes habentes substantias, coadunant ipsos (congregat enim et separatissimos communis timor), hi autem communiter multitudinem inducentes.
Popularis ergo status maxime recipit mutationes propter eorum hominum perfidiam, qui sunt quasi duces in populo. Hi enim privatim egregium quemque calumniando, conspirare eos simul compellunt (cogit enim in unum communis metus etiam eos qui prius erant inimicissimi), publice vero multitudinem irritant.
c Et hoc in multis videbit utique aliquis factum. Etenim in Coo democratia transmutata fuit, demagogis factis malis. Insignes enim coadunati sunt.
Et hoc fere ubique in hunc modum fieri videmus. Nam et apud Coum popularis status interiit ob pravitatem eorum qui populum ducebant. Nobilitas enim conspiratione facta, regimen civitatis arripuit.
d Et in Rhodo demagogi tractantes stipendia acquisierunt, et prohibebant reddere quae debebantur triserarchis. Ii autem propter illatas injurias coacti sunt coadunari et dissolvere δῆμος.
Et apud Rhodum : impositis enim pecuniis quae conductis militibus solverentur, potentes quidem in populo pro se eas retinebant, cerantque impedimento quo minus ea redderentur praefectis triremium. Praefecti autem classis cum pecu-
<--- Page Split --->
nias non haberent, ac nihilominus navigare ex lege cogerentur, veriti pemanu judicii, conspirationem ini erunt ad popularem statum evertendum.
e Dissolutus est autem et in Heraclea 8iμo; post migrationem mox propter demagogos. Insignes enim injusta passi, ab ipsis secesserunt : deinde coadunati qui secesserant, et supervenientes dissolverunt 8iμov.
Apud Heracleam quoque populus oppressus est ea de causa. Potentes enim quidam in populo illatis injuriis, nobilitatem expulerunt : illi vero postmodum conspirantes, et in unum convenientes, in urbem reversi, populum oppresserunt.
f Consimiliter autem et in Megaris dissoluta est democratia. Demagogi enim ut pecunias haberent de populari, ejeeerunt multos insignium, donec multos facerent fugientes. Ii autem descendentes oppugnantes populum, vicerunt, et instituerunt oligarchiam.
Nec multo dissimiliter apud Megarenses popularis status interiit. Ductores enim populi quo pecunias per bonorum publicationem haberent, multos e nobilitate pepulerant, ut tandem facta sit permagna exsulum multitudo. Exsules ergo in unum convenientes, prælio superarunt, oppressoque populo paucorum potentiam constituerunt.
g Evenit autem idem et circa Cumann in democratia quam dissolvit Thrasymachus.
Contingit hoc idem Cumas in populari statu quem destruxit Thrasymachus.
h Fere autem et in aliis videbit utique aliquis considerans transmutationes hoc modo se habentes. Quandoque quidem enim ut dona habeant injusta facientes, insignes coadunant, vel substantias æque partiales facientes, vel reditus sacrificiis : quandoque autem criminantes, ut habeant depopulari possessiones divitum.
Et apud alios fere quis inspiciet eodem modo contigisse : interdum enim ut gratificentur injuriantes nobilitatem conspirare faciunt vel patrimonio dividentes vel reditus muneribus publicis subjicientes : interdum vero calumniantes, ut bona opulentorum publicari faciant.
i In antiquis autem quando erat idem demagogus et dux exercitus, in tyrannidem fiebat transmutatio : fere enim plurimi antiquorum tyrannorum ex demagogis facti sunt.
Vetustis quidem temporibus, quando idem erat potens in populo, ac belli dux, popularis Respublica in tyrannidem mutabatur. Et profecto antiquorum tyrannorum plurimi ex popularibus hominibus facti sunt.
k Causa autem quare tunc quidem fiebat, nunc autem non : quia tunc quidem demagogi erant ex militantibus. Nondum enim erant diserti loqui : nunc autem rhetorica augmentata, qui possunt loqui, fiunt demagogi : propter inexperientiam
Causa vero cur tunc fierent, non autem nunc, illa est, quod tunc qui in populo maxime poterant ex his qui bello gerendo praeficiebantur : nondum enim dicendi peritiam habebant : nunc autem rhetorica arte superveniente, qui dicendi fa-
<--- Page Split --->
autem bellicorum, non superponuntur, nisi alicubi aliquid breve fiat tale.
cultatem habent, populos ducunt quidem : sed quia imperiti sunt, Rerumpublicarum tyrannidem invadere non audent, ni sicubi parum aliquid tale incidit.
I Fiebant autem tyrannides prius magis quam nunc, et quia magni principatus committebantur aliquibus, sicut in Mileto ex Prytania : multorum enim et magnorum erat dominus Prytanes.
Tyrannides certe frequentius ficbant prius quam nunc, et propter magnas potestates quibusdam commissas, ceu Mileti ex consulatu : multarum enim ac magnarum rerum potestatem habebat consul.
m Adhuc autem quia non magnae erant tunc civitates, sed in agris habitabat populus, occupatus existens operibus, optimates populi, quando bellicosi erant, tyrannide praeferebantur. Omnes autem hoc faciebant crediti a vulgo. Persuasio autem erat inimicitia ad divites.
Ac etiam ob id, quia tunc urbes non erant magnae, sed rure homines habitabant, otium agentes, praeter quam ab agris. Qui autem patroni erant in populis, cum viri militares essent, tyrannidem invadebant : idque agebant omnes praestita sibi prius fide a populo, quae acquirebatur ex inimicitia adversus opulentos.
n Velut Athenis Pisistratus seditionem movit adversus Pediacos : et Theagenes in Megaris divitum pecora occidens, capiens juxta fluvium pascentes : et Dionysius accusans Daphnaeum et divites, dignificatus est tyrannide, propter inimicitiam creditus tamquam popularis existens.
Ut Athenis Pisistratus per factionem contra Pediacos susceptam : et Megaris Theagenes armentis opulentorum occisis, quae juxta flumen repererat pascentia : et Dionysius accusans Daphnaeum et divites, meruit tyrannidem Syracusis obtinere, propter inimicitiam nobilitatis sibi fide a populo praestita, quasi popularis esset.
o Transmutantur autem et ex patria democratia, in maxime novam. Ubi enim eligibiles quidem principatus, non autem ab honorabilitatibus, eligit autem populus, demagogi qui student principari, ad hoc insistunt ut populus sit dominus legum. Remedium autem, ut non fiat, vel ut ad minus fiant tribus fere principes, sed non omnem populum. Democratiarum quidem igitur transmutationes omnes fere fiunt propter has causas.
Mutantur etiam Respublice ex consueta gubernatione in ultimam speciem popularitatis. Cum enim per electionem sunt magistratus, non tamen a censu, eligit autem populus, ambientes populum magistratuum gratia, eo rem deducunt ut sit populus dominus etiam legum. Itemdium autem ne hoc omnino fiat, vel ut minus fiat, illud est, ut tribus quidem magistratum eligant, non populus universus. Popularium igitur statuum nutationes fere omnes per has fiunt causas.
<--- Page Split --->
iis, causis scilicet seditionum in praecedenti capitulo enumeratis, partimuris, id est, distinguentes, pertinentia acriduntia oportet considerare. Accidentia enim vocat extrinseca, quae causas seditionum frequentius inducunt.
Hic ponit accidentia politiarum, ex quibus maxime transmutantur. Et habet tres partes. Primo enim hoc ostendit in democratiis. Secundo in oligarchiis, ibi (cap. 4, a), Oligarchiae autem transmutanur, etc. Tertio in aristocratiis, ibi (cap. 5, a), In aristocratiis autem fiunt seditiones, etc.
Istud vero capitulum dividitur in duas partes. In prima parte ostendit per quod accidens maxime mutantur democratiae. In secunda ostendit causam propter quam in antiquis temporibus maxime mutabantur, ibi (litt. i), In antiquis autem quando erat, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quod propter demagogorum impudentiam maxime mutatur democratia. Secundo particulariter ostendit hoc in quatuor exemplis, ibi (litt.c), Et hoc in multis videbit utique aliquis, etc.
Sententia prime partis est, quod impudentia demagogorum facit separari democratias. Demagogi autem fuerunt quidam praepositi populo, qui concionando alloquebantur populum, et proponebant quae facienda erant. Et postquam hi facti sunt impudentes ut non vererentur adulari et detrahere, detrahebant divitibus coram populo, et adlubantur populo, et sic divitibus timorem facientes de populo, fecerunt quod divitos coadunabantur per conspirationem contra populum, et sic dissolvebant democratiam communem divitum et populi.
a Dicit ergo primo : Secundum unamquamque autem speciem politiae, scilicet democratiam, oligarchiam, et aristocratiam (illas enim vocat species politiae) ex
b Et dicit, quod hoc ex demagogorum est impudentia, ibi, Democratiae quidem igitur maxime transmutantur propter demagogorum impudentiam. Jam autem dictum est quomodo fiunt impudentes, in sententia supra. Et hoc est quod hic addit: Ii quidem enim seorsum calumniantes, coram populo scilicet, habentes substantias, id est, divites, coadunant ipsos, per conspirationem scilicet. Quod autem sit efficax hoc ad conspirandura divites contra populum, ostendit subdens, ibi, Congregat enim, id est, congregari facit et conspirare, et, id est, etiam separatissimos communis timor. Quando enim aliqui timent de aliquo, etiamsi inimici fuerint, reconciliantur et conspirant contra illum quem timent. Quod autem moveant populum contra divites, subdit, ibi, Ii autem, id est, demagogi, communiter multitudinem inducentes, supple, sunt contra divites. Et sic finita est prima pars primea partis.
c Secundo cum dicit, Et hoc in multis videbit utique aliquis factum, etc. ostendit quod dixit, particulariter in quatuor exemplis. Et primo dat primum exemplum, ibi, Etenim in Aeai, (Aea civitas est Graeciae a qua dicuntur AEoles : et saepe in Auctoribus omnes Graeci AEoles dicuntur : dicitur enim, quod in illa civitate primo Graeci habitabant) democratia transmutata fuit, demagogis factis malis. Et ponit modum, ibi, Insignes enim coadunati sunt, ad conspirandum scilicet contra populum.
d Et dat secundum exemplum, ibi, Et in Rhodo (insula est in qua Ptolemeus
1 Antiqua necnon et Leonardi Aretini trans-
<--- Page Split --->
fecit observationes astrorum), demagogi tractantes, id est, ut tractavere cum populo, stipendia acquisierunt, quia mercede conducti fuerunt, et prohibebant reddere quae debebantur tricerarchis. Trierarchae sunt principes, qui praesunt triremibus, id est, magnis navibus quae habent tres ordines remorum, quibus utebantur in navali bello. Et subdit quid ex hoc secutum sit, ibi, Ibi autem, scilicet Trierarchae, propter illatas injurias coacti sunt adunari et dissolvere δῆμος, id est, democratiam.
e Et ponit tertium exemplum, ibi, Dissolutus est autem et in Heraclea δῆμος (Heraclea civitas est) post migrationem mox, id est, quando divites coacti sunt migrare de civitate propter demagogos : quia scilicet persuaserunt populo, ut divites ejicerent de civitate. Et tangit modum qualiter δῆμος dissolutus est, ibi, Insignes enim injusta passi, a populo scilicet, ab ipsis, popularibus scilicet, secesserunt : deinde coadunati qui secesserant, et supervenientes, populo scilicet, et vincentes, dissolverunt δῆμος, id est, democratiam, et converterunt in oligarchiam.
in democrazia quam dissolvit Thrasymachus, qui fuit demagogus in Cuma.
h Istis sic particularibus positis, ex his universaliter subdit, quod in multis similibus causis potest hoc considerari, ibi, Fere autem et in aliis videbit, id est, videre poterit, utique aliquis transmutationes, id est, causas transmutationum, hoc modo se habentes. Et subjungit causas, quod hoc totum fit propter avaritiam ibi, Quandoque quidem enim ut dona habeant injusta facientes, insignes coadunant, id est, contra populum conspirare faciunt, vel substantias aeque partiales facientes, id est, persuadent ejici quosdam, ut substantias eorum dividant inter se, vel reditus sacrificiis, debitos scilicet, vel faciunt ejici quosdam maxime Sacerdotes, ut habeant reditus ad ritus sacrificiorum pertinentes. Quandoque autem criminantes, supple, sunt, divites scilicet, coram populo, ut habeant depopulari possessiones divitum. Et hoc fit quando crimina imponit demagogus divitibus, propter quae publicantur bona divitum. In omnibus his modis accidentium, democratica mutatur in oligarchiam.
f Et ponit quartum exemplum, ibi, Consimiliter autem et in Megaris (quae, sicut dictum est, magna civitas est a magnitudine sic dicta : quia μάγα idem est quod magnum in Graeco) dissoluta est democratica. Et tangit modum, ibi, Denagogi enim ut pecunias haberent de populari, scilicet multitudine, ejecerunt multos insignium, donec multos facerent fugientes, timore scilicet populi. Ii autem, insignes scilicet, descendentes oppugnantes populum, supple, postea vicerunt, et instituerunt oligarchiam, principatum scilicet insignium.
i Deinde cum dicit, In antiquis autem quando erat, etc. ostendit causas quare antiquitus democratia mutabatur in tyrannidem. Et circa hoc duo facit. Primo ponit tres causas. Secundo ostendit hoc tribus exemplis, ibi (litt. n), Veltut Athenis Pisistratus, etc.
Prima causa est, inter tres, quam dicit, quod antiquitus demagogi ex militaribus sumebantur, et illis committebantur principatus super populum : et quia illi bellatores erant constituentes multitudinem, statim commutabantur in tyrannides.
g Juxta hoc exemplum ponit aliud penitus simile ei, et non differunt nisi secundum materiam, ibi, Evenit autem idem et circa Cuman, civitatem Graeciae,
Et addit, quod in antiquis temporibus non habebatur rhetoricae scientia, ut scilicet ornate et ordinate scirent loqui demagogi, quae nunc augmentata est : et propter hoc nunc demagogi non habent
<--- Page Split --->
quidem experientiam bellatorum, sed rhetoricis argumentis utentes, pugnant verbis. Et ideo nunc non mutantur in tyrannides, nisi raro ut rector et bellicosus existat.
Secundum causam dicit esse, quod antiquitus cum populus adhuc rudis esset, magni principatus committebantur aliquibus regendi : et illi propter magnitudinem potentiae quam habebant, facile transmutabant in tyrannidem.
Tertia causa est : quia antiquitus adhuc non erant magnae civitates, sed populus in agris habitabat, unusquisque in predio suo occupatus circa opera privata : et ideo quidam optimates quando bellicosi fuerunt, sola tyrannidis consideratione praeferebantur. Et hoc fiebat, quia vulgo persuadebant quod tales essent utiles, et persuasio maxime sumpsit rationem ab hoc quod inimici erant divitum, et insidiabantur facultatibus eorum, et adjutorio populi volebant eas diripere. Haec est sententia tota prime partis.
quid breve fiat tale. Sicut dicit Seneca de Nerone in libro de Naturalibus quastimibus, quod et Philosophus et bellicosus fuit : sed hoc est in paucis. Haec ergo est causa prima.
I Secundam ponit, ibi, Fibbant autem tyrannides prius magis quam nunc, et, id est, etiam quia magni principatus commitebantur aliquibus tunc. Et hujus ratio fuit, quia pauci tunc erant idonei ad principandum : et ideo tunc oportuit quod uni alicui idoneo committeretur magnus principatus. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Mileto (insula quaedam est juxta Siciliam, quae usque hodie vocatur Miletum insula) ex Prytania, supple, accidit. Et ponit modum, ibi, Multorum enim et magnorum erat dominus Prytanes, supple, et ideo elatus potestate conversus est in tyrannum. Et haec est secunda causa.
Littera sic legenda est : In antiquis autem, supple, temporibus, quando erat idem demagogus et dux exercitus, in tyramidem fiebat transmutatio democratiae. Et ponit rationem, ibi, Fere enim plurimi antiquorum tyrannorum, ex demagogis facti sunt.
k Et dat causam,ibi, Causa autem quare tunc fiebat, nunc autem non : quia tunc quidem demagogi erant ex militantibus, qui propter exercitium et usum'armorum facile mutabantur in tyrannos. Et subdit rationem quare nunc non est ita, ibi, Nondum enim erant diserti loqui, id est, ad loquendum : nunc autem rhetoricam argumentata, qui possunt loqui, id est, qui potentiam habent ad loquendum, fiunt demagogi, id est, concionatores, scilicet ad populum : propter inexperientiam autem bellicorum (quia in utroque non possunt esse perfecti et in bellicis et in rhetoricis), non superponuntur, supple, judices et principes, nisi alicubi ali-
m Tertiam ponit, ibi, Adhuc autem quia non magna erant tunc civitates, sed in agris habitabat populus, occupatus existens operibus, agriculturae scilicet, optimates, supple, autem, populi, quando bel. icosi erant, tyrannide praeferebantur, id est, sola consideratione tyrannidis, qui hostes possent repellere : sicut dicitur in Timaeo Platonis. Omnes autem hoc faciebant, scilicet quod tales eligebant, crediti a vulgo : quia scilicet vulgus credebat quod tales optimates per tyrannidem repellere possent hostes. Et a quo sumpserint persuasionem, subdit : Persuasio autem erat, id est, ratio persuasionis, inimicitia ad divites. Inimici erant divitum, quia divites poterant laedere eos, pauperes autem non. Unde in epistola Jacobi (u, 6) : Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ? Et Ecclesiast. (xiii, 23) : Venatio leonis, onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes. Et sic finita est pars de causis transmutationis democratica in tyrannidem.
<--- Page Split --->
n Deinde cum dicit, Velut Athenis Pisistratus, etc. probat quod dictum est per exempla. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit tria exempla. Secundo ostendit quamdam specialem causam transmutationis, ibi (litt, o), Transmutantur autem et ex patria, etc.
Primum exemplum est de quodam Pisistrato, qui Athenis movit seditionem adversus Pediacos divites. Pediaci sunt quidam populus. Secundum exemplum est de quodam Theagene, qui in Megaris divitum pecora occidit, capiens ea juxta amnem ubi pascebantur. Tertium exemplum est de Dionysio tyranno Siculorum, qui accusavit Daphnæum quemdam divitem et divites, dignificatus est tyrannide, propter inimicitias quas habuit ad ipsos, cum crederetur esse popularis a communi populo. Et hæc tota sententia.
Littera sic legenda est : Velut Athenis Pisistratus, in principatum scilicet promotus, seditionem movit adversus Pediacos, qui scilicet divites erant : et Theagenes in Megaris (civitas est magna) Megara (quia magna) dicta, divitum pecoru orridus, capiens junta fluvium pascentia. Pastores autem juxta fluvium pasebant pecora, quia ibi erant uberiora pascua. Et Dionysius, Siculorum scilicet tyrannus, accusans Daphnæum et divites dignificatus est, id est, in dignitatem principatus positus est, tyrannide, id est, consideratione tyrannidis, propter inimicitiam, supple, quam habebat ad divites, creditus tamquam popularis existens : credebatur enim esse popularis. Et propter inimicitiam quam habebat ad divites, positus est in principatu, ut tyrannidem exerceret in divites. Et ista sunt exempla quæ inducit.
o Deinde cum dicit, Transmutantur autem, etc. ostendit specialem causam transmutationis democratiae. Et sententia hujus est, quod ex patria ipsa, id est, ex modo patriæ aliquando transmutatur democratia vetus in novam : quia ubicumque populus eligit principes, et non eligit eos ab honorabilitatibus, sicut fit in oligarchia et democratia, et demagogi instant, propter hoc quod student principari in populo, ut nullus eligatur, sed populus sit dominus legum. Et contra hanc astutiam demagogorum remedium est, vel ut non fiat voluntas eorum, vel ut ad minus fiant tribus fere principes, et non totus populus principetur.
Dicit ergo primo : Transmutatur autem et ex patria, id est, ex patriæ consuetudine, democratia, vetus scilicet, in maxime novam. Et ponit modum, ibi, Ubi enim eligibiles quidem principatus, supple, sunt, non autem ab honorabilitatibus, supple, sicut fit in oligarchiis et aristocratiis, eligit autem populus, demagogi qui student principari, in populo scilicet, ad hoc instituunt, vel insistunt, ut populus sit dominus legum, supple, et nullum habeant super se. Remedium autem, scilicet contra hanc malitiam est, ut non fiat, scilicet quod suadent demagogi. Et ratio est, quia confusa multitudo numquam bene dominatur, vel ut minus, id est, ad minus fiant tribus fere principes, ut scilicet secundum tribus civitatis eligantur, qui præsint communitati, sed non omnem populum, supple, permittant principari.
Postea ponit epilogum, ibi, Democratiarum quidem igitur transmutationes omnes fere fiunt propter has causas. Et dicit fere propter illam quam ultimo induxit, quæ non fit ex talibus causis.
<--- Page Split ---> CAPUT IV.
De mutatonibus oligarchic, et earum modis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Oligarchiae autem transmutantur maxime propter duos modos manifestissimos.
Paucorum autem gubernationes mutantur per duos maxime modos manifestissimos.
b Unum quidem si injusta agant in multitudinem. Omnis enim fit praeses sufficiens, maxime autem quando ex ipsa oligarchia accidit fieri Præsidem, sicut in Naxo Lygdamus, qui et posterius tyrannizavit super Naxios.
Unum si injuriis afficiant multitudinem. Quilibet enim patronus sufficit, et maxime si ex numero paucorum dux aliquis existat, quemadmodum in Naxo Lygdamus, qui tyrannidem postea invasit.
c Habet autem et qui ex aliis principatus seditionis differentias. Quandoque quidem enim ex ipsis divitibus, non existentibus autem in principatibus, fit dissolutio, quando pauci valde fiunt qui in honoribus, velut in Massalia, et in Histro, et in Heraclea, et in aliis civitatibus accidit. Qui enim non participabant principatibus, evacuabant, donec transmutarent seniores prius factum, p sterius autem minores iterum. Non enim principantur alicubi quidem simul pater et filius, alicubi autem senior et junior frater : et in eo quidem magis politica facta fuit oligarchia : in Istro autem ad δῆμον
Habet autem etiam ex aliis initium seditionis differentias. Quandoque enim ab ipsis opulentis, qui magistratibus non honorantur, magistratibus fit dissolutio, cum perpauci sint illi qui dignitates usurpant, ut in Massaliensibus, et in Histro, et apud Heracleam, et aliis civitatibus accidit. Homines enim ab honoribus exclusi, res novas moliri non cessant, quando ipsi quoque honorentur : primo quidem seniores ex fratribus, deinde juniores. Quibusdam enim locis non simul ad Rempublicam gubernandam recipiuntur filius et pater, alicubi vero frater senior ac junior : et ibi pau-
<--- Page Split --->
remissa fuit : in Heraclea' autem ex paucioribus ad sexcentos venit.
corum potentia civilior est : in Histro autem ad popularem recidit : apud Heracleam vero a paucioribus ad sexcentos.
d Transmutata autem fuit et in Cnido oligarchia, ipsis insignibus seditionem facientibus ad seipsos propter paucos participare, et sicut dictum est, si pater filium non participaret, neque si plures fratres, sed aut senissimum. Insurgens enim populus seditionem agentibus, et accipiens Prasidem ex insignibus, invalescens obtinuit. Debile enim quod seditione divisum. Et in Erythres autem in oligarchia reginarum in antiquis temporibus, quamvis bene curam habentibus iis qui in politia, tamen propter a paucis regi indignatus populus, transmutavit politiam.
Mutata est etiam Cnidi paucorum potentia, seditione inter nobilitatem ipsam coorta, ex eo quod pars eorum ab honoribus excludebatur. Si quidem pater filium impediebat, et frater fratrem, nec nisi qui senior foret, honorabatur. Insurgens enim populus per illorum discordiam, ac ducem nactus, ex ipsa nobilitate pervicit. Imbecillis enim adversa pars erat. Et apud Erythrienses in paucorum gubernatione regiarum urbium antiquis temporibus, licet diligenter curarent qui in gubernatione illarum versabantur, tamen quia perpauci erant, non tulit populus, sed Rempublicam mutavit.
e Moventur autem oligarchiæ ex ipsis, et propter contentionem demagogizantium.
Mutantur etiam paucorum gubernationes ex seipsis, propter factiones ipsorum qui plus posse apud populum volunt.
/ Est enim demagogia dupliciter. Hæc quidem inter ipsos paucos. Infit enim Demagogus etsi omnino pauci sint, velut in triginta Athenis, qui circa Chariclea habuerunt triginta demagogizantes : et in trecentis qui circa Phrynicum eodem modo : aut quando turbam demagogizant, qui in oligarchia sunt, velut in Larissa civium custodes propter eligentes ipsos vulgus demagogizabant : et in quibuscumque oligarchiis non isti eligunt principatus ex quibus principes sunt : sed principatus quidem ex honorabilitatibus magnis sunt, ac in societatibus : eligunt autem qui ad arma, vel populus, quod quidem in Abydo accidit, et ubi prætoria non ex politeumate sint. Demagogizantes autem adversus judicia transmutant politiam, quod quidem et in Heraclea, quæ in Ponto, factum fuit.
Hoc autem dupliciter fit. Quandoque enim sibi asciscunt et conjungunt alios ex ipso numero paucorum, ut Athenis in triginta illis fecit Charicles, et in quadringentis Phrynicus. Quandoque vero ipsi qui sunt ex paucorum numero, vindicant sibi plebem, ut apud Larissam nobilitas plebem colebat, ex eo quia per plebem fiebat electio magistratus illius, qui custodia Reipublicæ vocabatur : et in quibuscumque gubernationibus paucorum, non illi ipsi eligunt ad magistratus, qui et gerere illos possunt : sed ex censibus magnis tribuuntur, vel ex aliquo corpore : electio tamen eorum per cives fit, vel per plebem, ut Abydi, et ubi judicia non sunt ex his qui Rempublicam colendo plebem, quo eorum suffragia promerecantur, Rempublicam mutant, ut apud Heracleam contigit, quæ est in Ponto.
g Adhuc autem quando aliqui ad pauciores trahunt oligarchiam. Qui enim quaerunt quod æquale, coguntur inducere populum adjutorem.
Quod idem accidit quando in gubernatione paucorum quidam existentes, ad pauciores etiam Rempublicam trahunt. Pares enim cæteris esse quaerentes, com-
<--- Page Split --->
pelluntur populum in sui auxilium adhibere.
h Fiunt autem transmutationes oligarcliae et cum consumpserunt propria, viventes impudice : etenim qui tales, innovare quaerunt, et aut tyrannide praeferuntur ipsi, aut disponunt alium, sicut Hipparinus Dionysium in Syracusis, et in Amphipoli, cui nomen erat Cleotimus, advenas Chalcidoerum induxit, et cum venissent, seditiose movit ipsos adversus divites : et in Ægina, qui actionem ad Charetam egit, conatus est transmutare politiam propter talem causam. Quandocumque quidem igitur mox conantur movere aliquid, quandoque autem furantur communia : unde ad ipsos seditiones agunt, aut isti, aut qui pugnant adversus istos fures : quod quidem accidit in Apollonia, ea quae in Ponto.
Fiunt etiam mutationes in gubernatione paucorum, quando prodigaliter viventes qui gubernant, per luxuriam patrimonia consumpserunt : optant enim res novas hujusmodi homines, tyrannidemque vel sibiipsis, vel alteri affectant, quemadmodum Hipparinus Dionysium Syracusis, et Amphipoli Cleotimus Chalcidenses colonos superinduxit, et cum venissent, seditionem cum illis contra divites fecit : et in Ægina qui negotium illud Chareti Atheniensi confecerat, tres novas molitus est, propter hujusmodi causam. Hi ergo homines consumptis patrimoniis, aut res novas commovent, aut Rempublicam furtis expilant. Itaque seditiones aut ab ipsis, aut ab illis concitantur, qui eorum furta non tolerant, ut Apolloniae, quae est in Ponto, accidit.
i Concors autem oligarchia non facile corruptibilis ex seipsa. Signum autem, quae in Pharsalo politia. Illi enim pauci existentes multorum domini sunt, quia utuntur seipsis bene.
Concors vero si sit paucorum gubernatio, ex seipsa non facile interiit. Hujus signum est apud Pharsalum urbem Reipublicae status : pauci siquidem in ea civitate gubernatores, multorum sunt domini, quia ipsi inter se recte ac debito more se gerunt.
k Dissolvuntur autem, et quando in oligarchia alteram oligarchiam inducunt : hoc autem est, quando toto politeumate pauco existente, maximis principatibus non participant qui pauci omnes. Quod quidem in Elide accidit aliquando. Politia enim per paucos existente senum, pauci omnino fiebant, propter perpetuos esse nonaginta existentes, et propter electionem potestativam esse et similem ei quae in Lacedæmonia senum.
Evertuntur etiam quando in paucorum gubernatione aliam paucorum gubernationem efficiunt, id est, quando eorum ad quos pertinet gubernatio Reipublicae qui pauci sunt, selectio quaedam fit : neque habilitas est omnibus ad maximos magistratus dignitatesque posse assumi. Quod apud Elidem urbem quandoque contigit. Nam cum paucorum esset gubernatio Reipublicae, ad.nodum pauci eorum ad senatorium ordinem, quae erat perpetua dignitas, pervenire poterant, ob id quod erat potentium hic ordo, ac persimilis Lacedæmoniorum senatui.
l Fit autem transmutatio oligarchiarum et in bello et in pace. In bello quidem propter discredentiam ad populum, mi-
Fit autem mutatio gubernationis paucorum et in bello, et in pace. In bello quidem, quod populo diffidentes, condu-
<--- Page Split --->
litibus coactis uti. Cuicumque enim manus injecerunt, iste saepe fit tyrannus, sicut in Corintho Timophanes : si autem plures isti amplius acquirunt potentatum. Qui autem hoc formidant, tradunt multitudini politiae, quia compelluntur populo uti.
cto milite uti compelluntur : et qui illis praeficitur, saepe tyrannus evadit, ut Corinthi Timophanes : quod si plures praeficiuntur, ipsis sibi potentiam parant. Interdum vero ista formidantes, qui regunt populum, recipiunt ad Reipublicae communionem : quoniam necessitas cogit populo uti.
m In pace autem propter discredentiam ad invicem immittunt custodiam militibus, et principante Mesidio, qui aliquando fit dominus amborum, quod quidem accidit in Larissa in principatu Alevadarum circa Samum, et in Abydo in sodalitatibus, quarum una erat quae Iphiadæ.
In pace autem propter diffidentiam quam inter se habent conductis militibus custodiam tradunt, praeficiuntque illis virum aliquem, qui ad neutram partem magis inclinare videatur. At iste saepe fit dominus partis utriusque, quod accidit in Larissa urbe Alevadensibus Rempublicam apud Samum tenentibus, et apud Abydum tempore sodalitatum, quarum una erat Iphiami.
n Fiunt autem et seditiones et ex circumveniri alios ab aliis ipsorum qui in oligarchia, et ex dissidere penes nuptias, vel sententias, puta ex nuptiali quidem causa, quae prius dictae : et oligarchiam quae in Eretria questrium, Diagoras dissolvit, injusta passus circa nuptias. Ex judicio autem praetorii, quae in Heraclea seditio facta fuit : et in Thebis ex causa adulterii, juste quidem, seditionaliter autem facientibus punitionem, iis quidem in Heraclea contra evectionem, iis autem qui in Thebis contra Archium, vicerunt enim ipsos inimici, quare exceperunt in foro in Cyphone.
Oriuntur etiam seditiones per exclusionem aliorum ab aliis factam, eorum ipsorum qui sunt in paucorum gubernatione, quando de nuptiis, vel de judiciis concertant, quemadmodum de nuptiis supra diximus. Et in Eretria paucorum gubernatio equitum sublata est per Diagoram, qui affectus injuria fuerat ex nuptiiis. Ex judicio autem apud Heracleam seditio exstitit, et Thebis ob adulterii judicium. Atqui utroque in loco non injusta fuerat accusatio, sed per factionem pena nimis exasperata, apud Heracleam quidem adversus Eurytionem, Thebis vero adversus Archium, quem inimici pervincentes, in foro ligari, ac cervicem ejus annulo ferreo includi fecerunt.
o Multæ autem et propter valde despoticas esse oligarchias, ab iis qui in politia contrastatis dissolutæ sunt, quæ in Cnido, et quæ in Chio oligarchia.
Sæpe etiam paucorum gubernationes dissolutæ fuerunt ob nimiam dominationem, non probantibus quibusdam ex ipsis qui gubernabant hujusmodi excessum, ut accidit his qui apud Cnidum et apud Chium per paucorum potentiam gubernabant.
p Fiunt autem et ab eventu transmutationes, et vocatæ politiæ, et oligarchiarum, in quibuscumque ab honorabilitate
Fiunt etiam casu mutationes illis, quæ vocantur Respublice et gubernationes paucorum, ubicumque a censu sumuntur
<--- Page Split --->
consiliantur et judicant, et principatibus principantur. Sæpe enim primo statuta honorabilitas ad præsentia tempora, ut participent in oligarchia quidem pauci, in politia autem medii,facilitate facta propter pacem, vel propter aliam aliquam bonam fortunam, accidit easdem possessiones fieri dignas multiplicata honorabilitate, ut omnes omnibus participent, quandoque quidem paulatim et secundum modicum facta transmutatione, et latenter, quandoque autem et celerius
ad deliberandum et judicandum, et ad cæteros magistratus. Sæpe enim constitutus primo census ad præsens tempus, ut participent, in paucorum quidem gubernatione pauci, in Republica vero medii felicitate aliqua superveniente, vel per pacem vel per aliam causam, contingit easdem possessiones multo majoris pretii fieri : itaque omnes efficiuntur habiles ad cunctos Reipublicæ gradus, dignitatesque suscipiendas. Idque contingit interdum celerius.
q Oligarchiae quidem igitur transmutantur et seditiones sustinent propter tales causas. Totaliter autem et democratiae et oligarchiae transeunt, aliquando non in contrarias politias, sed in eas quae in eodem genere, puta ex legibus democraticis et oligarchicis in eas quae dominae, et ex iis in illas.
Paucorum igitur gubernationes mutantur et seditionem recipiunt per hujusmodi causas. Omnino autem et popularis status, et paucorum potentiae convertuntur interdum, non in contrarias species, sed in eas quae sunt proprii generis, ceu ex institutis popularibus et paucorum, in ipsa propria, et ex illis rursus in ista.
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
Post causas transmutationum democratiae, determinat de causis transmutationum oligarchiae, ideo quia istae duae politiae sunt extremae, ex quibus componuntur politiae mediae : et etiam quia aristocratia est quaedam oligarchia : et ideo ante transmutationes aristocratiae, oportuit determinare de istis. Dividitur autem capitulum istud in tres partes, in quibus ponuntur universales causae transmutationis oligarchiae. Primo enim ponit causas transmutationis oligarchiae communes. Secundo ostendit, quod oligarchia concors, non est facile transmutabilis, ibi (litt. i), Concors autem oligarchia, etc. Tertio ponit causas transmutationis oligarchiae speciales in bello
et pace, ibi (litt. I), Fit autem transmutatio oligarchiarum, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ponit duos modos transmutationis communes, qui sunt creati ex ipsa oligarchia. Secundo ponit differentias seditionum transmutantium, quae causantur ex iis quae sunt extra ipsam oligarchiam, ibi (litt. c), Habet autem et qui ex aliis principatus, etc.
Sententia prima partis haec est. Dicit enim, quod propter duos modos manifestissimos oligarchia transmutatur, qui ambo in oligarchia ipsa sunt. Primus modus sumitur ex parte subjectorum, qui scilicet est populus, si scilicet injusta agant in populum subjectum, tunc populus quemlibet de se facit praesidem contra eos qui sunt, et expugnat et aufert eis potestatem. Et hoc maxime potest perficere populi multitudo, quando aliquem de ipsa oligarchia potest inducere
<--- Page Split --->
populus, ut sit prases populi contra alios qui sunt in principatu oligarchie.
a Littera autem sic est ordinanda : Oligarchiae autem, quae scilicet sunt principatus paucorum divitum et potentum honorabilium, transmutantur, supple, ad alios modos politiarum, maxime, id est, frequentius, propter modos duos manifestissimos. Hoc dicit, quia alii modi transmutationis non habent adeo manifestas causas sicut isti.
b Et ponit modum primum, ibi, Unum quidem, modum scilicet, si injusta agant in multitudinem, comprimendo scilicet et exactiones indebitas imponendo, angariis scilicet et perangariis opprimendo populum, sicut fecit Roboam filius Salomonis 1. Tunc enim opponit se populus, et facit prasidem quemlibet de omni populo, et sic dissolvit oligarchicum principatum. Et hoc est quod dicit, ibi, Omnis enim fit prases, maxime autem quando ex ipsa oligarchia accidit fieri, per inductionem populi scilicet, prasidem, supple, assumentem bellum contra alios. Et de hoc dat exemplum in particulari, eo quod particularia magis valent in politicis. Et hoc est quod dicit, ibi, Sicut in Naxo (nomen est civitatis, in qua hoc accidit) Lygdamus. Nomen est ejus qui fuit in principatu oligarchico, et introductus a populo, assumpsit prasidiatum contra alias oligarchias. Et quia oligarchia facile declinat in Tyrannidem, ideo addit : Qui, et, id est, etiam posterius, id est, postquam confortatus in prasidiatu sive principatu, tyrannizavit, scilicet per violentam oppressionem, super Naxios, cives scilicet pertinentes ad Naxum.
c Deinde cum dicit, Habet autem et qui ex aliis, etc. ostendit sex differentias seditionis, quibus movetur iste principatus ex aliis, quas per ordinem ponit in littera, et sunt faciles.
Prima est, quando divites civitatis non participantes principatu oligarchico, movent seditionem illis qui participant eo, propter hoc quod aeque digni videntur ad principandum, sicut alii. Et dat exempla ubi hoc particulariter factum fuit.
Dicit ergo primo : Habet autem, et, id est, etiam, primo scilicet, qui ex aliis, scilicet est, principatus, seditionis differentias. Et dicit modum, ibi, Quandoque quidem enim ex ipsis divitibus, qui scilicet habitant civitatem, non existentibus autem in principatibus, oligarchicis scilicet, fit dissolutio, oligarchiae scilicet, quando pauci valde fuerint 2 qui in honoribus, principatuum scilicet oligarchiae : quia tunc alii divites possunt contra eos adjutorio populi, et tunc deponunt eos ab honore principatus. Et dat exemplum in pluribus civitatibus, ubi hoc factum est, ibi, Velut in Massalia, civitate Græciæ, et in Histro (Hister est fluvius, qui et Danubius dicitur, et in Græcia influit in mare, et ibi sita est civitas quæ a fluvio Histria vocatur), et in Heraclea quæ ab Heracleo imperatore ædificata nomen accepit. Et subdit generaliter, Et in aliis multis civitatibus accidit. Et ponit modum et causam, ibi, Qui enim non participabant principatibus, divites scilicet, cum ut sibi videbatur, æque digni essent ad principandum sicut alii, evacuabant, supple, per seditiones oligarchiam, donec seniores, civitatis scilicet, quorum intererat constituere principatum, transmutarent prius factum, id est, donec amoverent principes quos constituerant. Et ostendit quod hoc erat facile, quia non erant hæreditarii principatus. Et ideo posterius semper pauciores et minores facti quam erant, divites in civitate facile removebantur a senioribus instituti scilicet. Et hoc est quod dicit, ibi, Non enim principantur alicubi simul pater et filius : quia principatus non successit a patre in filium, nec alicubi simul principabantur senior
<--- Page Split --->
et junior frater : et ideo facile movebatur ab uno in alium. Et ostendit in quibus mutabantur, ibi, Et Nico 1 quæ dicitur Nicopolis, a Græco Nixn, quod est victoria. Et in illa civitate sæpe mutabantur de una oligarchia in aliam, quando unus dives alii successit in principatu oligarchico. In Histro autem, in qua civitate potentior erat populus, oligarchia ad δημον, id est, democratiam sæpe remissa fuit, id est, mutata in favorem populi, cujus propria est politia democratica. In Heraclea autem ex paucioribus qui primo oligarchice principabantur, ad secretos venit, qui omnes in diversis officiis et congregationibus instituti sunt in principatu oligarchico : et sic transmutata fuit oligarchia in democratiam.
d Et ponit adhuc alia exempla, ibi, Transmutata autem fuit et in Cnido (civitas est quædam) oligarchia, ipsis insignibus, id est, divitibus vel potentibus, seditionem facientibus ad se, id est, contra seipsos. Et ponit causam, ibi, Propter paucos participare, principatu scilicet, et sicut dictum est, si pater, filium non participare : neque si plures fratres, quia alii non permittebant eos non participare principatu, sed aut, id est, tantum senissimum. Et hoc ideo fuit ne confortarentur in principatu, et sic ab aliis deponi non possent. Et ponit casum, ibi, Insurgens enim populus seditionem agentibus, divitibus scilicet et principibus inter se, et accipiens præsidern, id est, capitaneum, ex insignibus, invalescens contra eos obtinuit, principatum scilicet oligarchicum. Et ponit causam, ibi, Debile enim, supple, est, quod seditione divisum : et ideo succubuit. Unde etiam Christus in Evangelio Lucæ (xi, 17) : Omne regnum in se ipsum se divisum desolabitur 2. Et ideo cum principes inter se dissident, prævalet eis populus, et dis-
solvit principatum oligarchicum. Et de hoc inducit aliud exemplum, ibi, Et in Erythres. Provincia est quædam Graciæ, in qua damnabantur feminae et regum filiæ. Et hoc est : In oligarchia reginarum in antiquis temporibus, quamvis curam bene agentibus 3 his qui in politia, quia per procuratores regebant politiam reginæ : et quamvis illi bene regerent, tamen propter hoc quod pauci erant et debiles, populus indignatus mutavit politiam oligarchicam in democraticam, id est, in principatum populi commutavit : eo quod mulieribus subesse noluisset.
e Deinde cum dicit, Moventur autem oligarchic, etc. tangit causas quibus ex seipsis oligarchiae aliquando moventur. Demagogos enim est necesse esse in omni politia, qui convocant multitudinem. Oportet etiam in ea esse antiquos et senes et digniores, qui usque hodie in civitalibus antiqui dicuntur. Aliquando autem oritur contentio inter demagogum et antiquos sive antranos : et ex tali causa sæpe solvitur oligarchia, et mutatur in aliam politiam.
f Et qualiter hoc sit, docet, ibi, Est autem demagogia dupliciter. Hæc quidem, id est, una inter ipsos paucos, principes scilicet in oligarchia, quæ est principatus paucorum : et subintelligit quod alia demagogia est eorum qui sunt in populo. Et dat exemplum, ibi, In fit enim demogoqus, etsi, id est, quamvis omnino pauci sint, sicut qui est concionator populi, et dux verbi, velut in triginta Alensibus 4, civibus, scilicet Alensæ civitatis, qui circa Chariclea (civitatis nomen est) habuerunt triginta demagogizantes, quos vocabant procuratores negotiorum communium, quæ agebantur in Chariclea, quæ fuit quasi metropolis Alensium, et trahebant in curiam scilicet Charicle-
<--- Page Split --->
am. Et dat aliud exemplum, ibi, Et in trecentis 1, demagogis scilicet, qui circa Phrynicum, quae etiam est civitas Graeiae, et erant in eo trecenti agentes negotia publica. Et ideo demagogia est duplex, paucorum scilicet, et multorum : eodem modo, supple, contingit aliquando contendere et solvere oligarchiam. Et eodem modo contingit aliquando contentio, quando illi qui sunt in oligarchia, per se ipsos demagogizant turbam. Et dat exemplum, ibi Velut in Larissa, quae est civitas circa Trojam, civium custodes, supple, demagogizant ad turbas : eo quod in illa civitate vulgus eligit custodes civium, qui ponuntur in oligarchico prinpatu : et inter eos frequentius contentio accidit, transmutans oligarchiam.
Et subdit generaliter, quod tales contentiones oriuntur in quibuscumque oligarchiis vel civitatibus, isti non eligunt principatus ex quibus principes sunt, oligarchiae scilicet, sed principatus quidem sunt ex honorabilitatibus magnis : quia ditiores et potentiores, honestiores vocantur : sed tantum eliguntur a societatibus, populi scilicet, qui in civitate est, sive artium, sive in aliquo alio communicantium. Et eligunt principes scilicet, vel populus. Sicut accidit in civitate quae dicitur Abydo, vel milites qui ad arma sunt instituti, scilicet eligunt principes. Et accidit hoc in civitatibus in quibus sunt praetoria, ad quae causae per appellationem devolvuntur, et illa praetoria non sunt ex politeumate, id est, dominio politiae. In omnibus autem demagogizantes contra judicia et sententias principum oligarchiarum, saepe transmutant politiam quae dicitur oligarchica : quod quidem in Heraclea, quae in Ponto, factum est.
eo quod nolunt multos esse principantes, sed paucos, quibus possint praevalere quando voluerint. Et subdit rationem, ibi, Qui enim quaerunt quod aequale, id est, justum quod verum est aequale, illi coguntur inducere populum adjutorem contra oligarchicos principes, qui potentes sunt : et ideo non possunt contra eos nisi per populum.
h Deinde ponit aliam causam mutationis oligarchiae, ibi, Fiunt autem transmutationes oligarchiae, et, id est, etiam cum aliqui nobiles et potentes consumpserunt propria, viventes impudice, supple, cum meretricibus et histrionibus expendendo. Exponit rationem, ibi, Etenim qui tales, supple, sunt, semper quaerunt innovare, politias scilicet, et aut tyrannide praferuntur : quia in talibus associant sibi tales quales sunt ipsi, et sunt duces latronum, aut disponunt alium, ad praedam scilicet diripiendam. Et dat exemplum in singulari, ibi, Sicut Hipparinus Dionysium, quidam latro sic vocatus disposuit Dionysium Siciliae tyrannum in Syracusis, quae est civitas Siciliae : et in Amphipoli, quae est alia civitas ejusdem provinciae, disposuit eum alius, cui nomen erat Cleotimus : et erant ambo latrones. Et hic latro advenas Chalcidearum, id est, de Chalcedonia, induxit, et cum venissent in Amphipolim et Syracusas, seditionem movit cum ipsis adversus divites, qui scilicet erant in oligarchia. Et dat aliud exemplum, ibi, Et in Ægina (nomen est cujusdam civitatis)qui actionem ad Charetam,scilicet divitem quemdam, egit, in judicio scilicet, conatus est transmutare politiam oligarchicam propter talem causam, ut scilicet mutaret politiam, et sic posset praedari divites.
g Deinde cum dicit, Adhuc autem quando aliqui, etc. ponit aliam causam mutationis oligarchiae, quando scilicet aliqui ad pauciores trahunt oligarchiam :
Et tangit duos modos quibus hoc facere consueverunt, ibi, Quandoque quiden mox, id est, a principio conantur movere aliquid, seditiosum scilicet con-
<--- Page Split --->
tra divites : quandoque autem furantur communia, quae scilicet ad communes usus reipublicae pertinent. Unde ad ipsos, id est, contra divites et potentes, seditiones agunt, ne scilicet possint vindicare in eos sic furaturos. Et hoc est quod dicit: Aut isti, scilicet simul, aut illi qui pugnant adversus istos fures. Et dat exemplum, ibi, Quod quidem accidit in Appollonia, scilicet civitate ab Appollonio duce aedificata et sic vocata : et haec civitas erat Appollonia, quae erat in Ponto insula.
i Deinde cum dicit, Concor s autem oligarchia, etc. ostendit, quod concors oligarchia non facile corrumpitur ex seipsa. Et ponit signum, et ostendit per contrarium. Quia oligarchia dissolvitur quando alia inducitur super aliam : et hoc fit, quando toto politeumate pauco existente, eo quod paucum : quia divites et potentes et honorati pauci sunt, ut saepius in praehabitis dictum est : et hoc fit, quando maximis principatibus, ut regno et ducatu, non participant omnes qui pauci sunt : tunc enim a majoribus principibus dissolvitur. Et hoc est totum quod dicitur in parte illa.
k Et redit et ostendit, quod quando fit oppositum, tunc oligarchia dissolvitur, ibi, Dissolvuntur autem, et, id est, etiam quando in oligarchia, consueta scilicet, alterum oligarchiam non consuetam inducunt. Quod qualiter fiat, ostendit, ibi, Hoc autem est quando toto politeumate, id est, domino politiae, pauco existente, maximis principatibus, scilicet regno et ducatu, qui pauci omnes non participant. Et ostendit in exemplo particulari, ibi, Quod quidem in Elide, id est, civitate dicta Elida accidit aliquando. Politia enim, oligarchica scilicet, per paucos existente senum, qui proconsules erant, pauci omnino fiebant, scilicet qui regere possent et constituere politiam. Et ponit causam, ibi, Propter perpetuos esse nonaginta existentes, supple, in oligarchico principatu, et propter electionem, ad oligarchicum principatum scilicet, potestativam (potentes enim cligebant, et saepe indignos) et similem ei quae in Lacedæmonia senum, ubi (sicut dictum est supra in secundo libro capitulo de politica Lacedæmonica) potestativa indignorum saepe fiebat electio : et ideo a populo superindusta est alia politia, et mutata prima.
Littera sic ordinanda est : Concor s autem oligarchia non facile corruptibilis ex seipsa. Hoc dicit, quia ex causa extrinseca' corrumpitur : quia sicut seditionale est corruptibile rei, ita concors ex se ad conservationem facit. Sic est forte sicut in corpore humano : quia quando concordant complexionantia in medium, et componentia in harmoniam, non dissolvitur nec complexionatum, nec compositio. Et inducit hujus probationem in singulari, ibi, Signum autem quae in Pharsalo politia. Pharsalum est civitas in qua illi qui in oligarchico principatu principabantur, omnes in unum concordabant. Et hoc est quod dicit, ibi, Illi enim pauci existentes, multorum domini sunt : quia utuntur seipsis bene, id est, ad concordiam. Et haec est prima pars hujus partis.
I Deinde cum dicit, Fit autem transmutatio oligarchiarum, etc. determinat transmutationes oligarchiarum et in bello et in pace. Et circa hoc tria facit. Primo determinat quod oligarchiae transmutantur in bello propter discredentiam : quia unus non credit alteri : et propter eamdem etiam discredentiam dissolvuntur in pace : quia scilicet illi qui sunt in principatu oligarchico, non credunt sibi invicem, nec confidit unus de altero. Et hoc dicit in prima parte hujus partis. Secundo ostendit quod etiam dissolvuntur aliquando propter hoc quod despotice, id est, serviliter principantur, ibi (litt. o), Multæ autem propter valde, etc. Tertio dicit, quod etiam aliquando ab eventu dissolvuntur, ibi (litt. p), Fiunt
<--- Page Split --->
autem et ab eventu, etc. et de omnibus dat exempla.
Littera sic est ordinanda : Fit autem transmutatio oligarchiarum et in bello et in pace, supple, propter eamdem causam : quia scilicet unus non confidit de alio. Et hoc ostendit, ibi, In bello quidem propter discredentiam ad populum. Et ostendit modum, ibi, Militibus coactis uti, id est, quia milites coguntur discredentiam habere ad populum. Et subdit in quo : Quia cuicumque, de populo scilicet, manus injecerunt, scilicet milites, eo quod eorum manus injecere et coegere populum in oligarchico dominatu. Et cuicumque manus injecerunt, ille recordatur injuriae sibi facte, et fit tyrannus in milites, propter hoc scilicet, quod milites manus injecerant sibi. Et dat exemplum : Sicut in Corintho Timophanes. Si autem plures isti, quibus scilicet manus injecerant milites, tunc a multitudine amplius, ipsis scilicet militibus, acquirunt potentatum, quam scilicet milites. Et qui hoc formidant, scilicet quod manus sibi injiciant potentes et divites, isti, tradunt potestatem multitudini politiir. Et subdit causam, ibi, Quia compelluntur populo uti, in adjutoririum scilicet contra milites : et sic mutatur oligarchia in democratiam.
m Et subdit qualiter propter similem discredentiam solvitur in pace, ibi, In pace autem propter discredentiam, quam scilicet habet populus ad milites et ad potentes qui sunt in oligarchico principatu, muniunt 1 custodiam, et praesidia scilicet, militibus, et principante Medidio, qui idem est quod demagogus, qui aliquando fit dominus amborum, scilicet populi et potentum in oligarchico principatu militum. Et dat exempla in particulari ubi hoc accidit, ibi, Quod quidem accidit in Larissa (quod est nomen civitatis) in principatu oligarchico Alevadarum circa Samum, id est, circa Samos
insulam, ubi sic mutata fuit oligarchia in democratiam : eo quod demagogus Mesidius in favorem populi eam sic mutavit. Et dat aliud exemplum de eodem, ibi, Et in Abydo (nomen est civitatis) in sodalitatibus, quas inter se per conspirationem fecerunt contra oligarchicos principes, quarum, sodalitatum scilicet, una erat qua Iphidae, qui fuit dux illius sodalitatis contra oligarchicos, ut deponeret eos a principatu.
n Fiunt autem et seditiones, scilicet inter eos qui principantur in oligarchia, et, hoc est, etiam ex circumveniri alios ab aliis, id est, quia unus circumvenit alium: et ideo discredentiam concipit contra ipsum. Et adhuc fiunt discredentiae inter eos ex dissidere penes nuptias, quia promittunt ad invicem fidem per nuptias, et non solvunt : et etiam per sententias, quia scilicet promittunt pro se invicem dare sententias, et non faciunt : et sic discredentia fit inter eos propter hoc quod unus non credit alteri. Et dat exemplum de nuptiali discredentia, ibi, Puta ex nuptiali quidem causa, quae prius dicte sunt. Et oligarchiam autem quae fuit in civitate dicta Eretria, quae fuit oligarchia equestrium, id est, militum, Diagoras quidam nomine dissolvit, injusta passus circa nuptias. Et dat exemplum de discredentia propter sententias, ibi, Exjudicio autem praetorii, quae in Heraclea seditio facta fuit. Et dat aliud exemplum de nuptiis, ibi, Et in Thebis ex causa adulterii, et haec causa, juste quidem facta fuit, quia adulterium secundum legem morte plectendum est, seditionaliter autem facientibus punitionem vel punctionem, id est, ultionem iis, civibus scilicet qui in Heraclea civitate erant contra exectionem, id est, contra eos qui evehebant adulteras extra civitatem : et per hanc seditionem transmutaverunt et corruperunt politiam oligarchicam, quae fuit in civitate. Et dat exem-
<--- Page Split --->
plum de discretendia propter sententias, ibi, His autem qui in Thebis, supple, facta est discretendia contra Archium in foro : quia scilicet forum judiciale fuit : contenderunt enim cum ipsis Thebis, scilicet inimici, ut ligerantur in foro in Cyphone. Civitas est in qua fuit forum judiciale ad causas. Et sic ex discretendia sententiae judicialis facta est dissentio dissolvens oligarchiam. Et omnes illi modi fiunt ex discretendia. Et sic terminatur prima causa dissolutionis oligarchiae.
o Secundo ibi, Multæ autem et propter valde, etc. ponit secundam causam dissolutionis oligarchiae, quia scilicet despotice, id est, serviliter principantur, dicens : Multæ autem, scilicet oligarchiae solvuntur, propter valde despoticas, id est, serviles esse oligarchias : quia scilicet subjecto populo ut servis et non ut liberis abutuntur, et sic solvuntur ab his, scilicet populis, qui in politia sunt contristati de servili nimis subjectione, et opponendo se solvunt politiam. Et dat exempla, ubi ex illa causa solutæ sunt oligarchiæ, ibi, Sicut quæ in Cnido, (civitas est) et quæ in Chio oligarchia. Civitas est Rusiae subjecta Græcis, modo autem Tartaris.
p Tertio ibi, Fiunt autem et ab eventu, etc. ponit tertiam causam solutionis oligarchiæ simul et politiæ : et dicit : Fiunt autem et ab eventu, scilicet novo et inconsueto, transmutationes, supple, oligarchiæ, et vocatæ politiæ, quæ in ante habitis dicta est politia composita ex democratia et oligarchia, et præcipue oligarchiarum, in quibuscumque ab honorabilitate consiliantur et judicant : quia sicut dictum est in secundo libro capitulo de cive, « Civis est qui participat de principatu consiliativo et judicativo. » Et hoc est quod dicit : Et principatibus, scilicet consiliativo et judicativo, principantur. Et dat causam, ibi, Sæpe enim primo statuta honorabilitas
ad praesentia tempora, supple, sic mutatur per novos eventus, ut participent principatu quidem oligarchico pauci in politia autem, id est, in principatu politico participent medii, scilicet inter potentes et divites et cegnos (sicut in ante habitis dictum est), facilitate facta, id est, bono successu, propter pacem vel aliquam aliam bonam fortunam, accidit easdem possessiones fieri dignas multiplicata honorabilitate, ita scilicet ut omnes, supple, honorabiles, omnibus participent, quibus scilicet pauci participabant. Et hoc duobus modis, quod ostendit, ibi, Quandoque quidem paulatim et secundum modicum facta transmutatione in melius, et latenter, id est, imperceptibiliter : quando autem et celerius, supple, et manifestis incrementis. Et tunc scilicet multiplicatis honorabilibus plures constituuntur in oligarchico principatu : et sic crescit oligarchia.
q Deinde ponit epilogum, ibi, Oligarchiae quidem igitur transmutantur et seditiones sustinent, propter tales causas. In fine autem hujus capituli adjungit specialem modum solutionis, ibi, Totaliter autem et democratiae, etc. et dicit quod non semper solvuntur sive corrumpuntur in contrarias politias, sed mutantur aliquando in aliquid ejusdem speciei vel generis : et hoc quando non in toto, sed in parte mutantur, ex legibus quæ ad politias ordinantur, ut in ante habitis.
Dicit ergo : Totaliter autem et democratie et oligarchiae aliquando non in contrarias politias transeunt, supple, per seditiones contrariantium, sed in eas quæ in eodem genere sunt, supple, mutantur Et dat exemplum, ibi, Puta ex legibus democraticis, quas scilicet populus statuit, et oligarchicis, quas potentes et honorati statuerunt, mutantur in eas, leges scilicet, quæ dominæ sunt, ut regum et principum, et ex his quæ dominæ et dominarum, mutantur medii in illas, quando scilicet leges pro legibus assumunt.
<--- Page Split --->
CAPUT V.
De mutationibus aristocratiae, et earum modis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a In aristocratiis autem fiunt seditionos, hae quidem propter paucos participare honoribus, quod quidem dictum est movere et oligarchias, propter aristocratiam esse aliqualiter oligarchiam. In anbabus enim pauci qui principantur : non tamen propter idem pauci. Quoniam videtur propter hoc et aristocratia oligarchia esse.
In optimatibus autem seditiones fiunt. Interdum quidem ex eo quod pauci sint bonorum participes, quod in paucorum gubernatione diximus seditionem movere. Nam et optimatum gubernatio, quodam modo paucorum est. In utraque enim pauci gubernant : non tamen propter idem pauci, cum videatur propterea optimatum gubernatio esse paucorum.
b Maxime autem hoc accidere necessarium quando fuerit multitudo astutorum tamquam similis secundum virtutem, velut in Lacedæmonia, qui dicebantur Partheniæ, ex similibus erant, quos depredantes cum insidiati fuissent, emiserunt Tarentum inhabitare.
Maxime vero id accidere necesse est, quando sit multitudo aliter sentientium, quasi similis secundum virtutem : velut apud Lacedæmonios, hi qui Partheniæ nuncupabantur. Ex similibus enim erant, quos deprehensos res novas moliri in coloniam Tarentum misere.
c Aut quando aliqui inhonorantur magni existentes et in nullo minores secundum virtutem ab aliquibus honoratioribus, velut Lysander a regibus. Aut quando virilis 'aliquis existens non participat
Vel quando aliqui inhonorantur cum sint magni, et nihilo inferiores virtute quam illi qui honores capiunt, quemadmodum Lysander a regibus. Vel quando vir fortis et magni animi non sit particeps
<--- Page Split --->
honoribus, velut Cinadon qui sub Agesilao statuit insurrectionem in Spartiatas.
honorum, quemadmodum Cinadon ille, qui conjuratione facta per Agesilai tempora, Spartiatas opprimere tentavit.
d Adhuc quando ii quidem egent valde, ii autem abundant. Et maxime hoc fit in bellis. Accidit autem hoc et in Lacedæmonia sub Messeniaco bello. Palam autem hoc ex Tyrtæi poesi vocata Eunomia. Tribulati enim quidam propter bellum, voluerunt æque partialem facere regionem.
Praeterea, cum alii paupertate nimia premuntur, alii divitiis abundant. Quod maxime in bello contingit, et accidit hoc Lacedæmoniis Messinensi bello. Ostendit hoc etiam Tyrtaeus Poeta in illo carmine, quod inscribitur, Bona divisio. Exhausti enim quidam per id bellum ac pauperes facti, censebant agrosæqua portione civibus esse dividendos.
e Adhuc si quis magnus fuerit, et potens adhuc major esse, ut monarchizet, sicut in Lacedæmonia videtur Pausanias, qui fuerat dux exercitus in Medico bello, et in Carchedone Annon.
Insuper si quis magnus et potens etiam major fieri, ac solus dominari velit, ut apud Lacedæmonios videtur Pausanias ille fecisse, qui dux belli adversus Medos fuit, et apud Carthaginienses Hanno.
f Solvuntur autem maxime politiae et aristocratiae, propter eam quae est in ipsa politia justi transgressionem. Principium enim id quod est, 'non esse mixta bene, in politia quidem democratiam et oligarchiam, in aristocratia autem haec et virtutem : maxime autem ipsa duo. Dico autem duo, &r^aov et oligarchiam. Haec autem politiae tentant misceri, et multae vocatarum aristocratiarum.
Dissolvuntur autem maxime et Respiblicar, et optimatum gubernationes, propter transgressionem justitiae in seipsis faetam. Hujus autem origo est, non bene temperatam simul esse ac permixtam, in Republica quidem, popularem gubernationem et paucorum, in optimatibus vero ista simul, atque virtutem maxime illa duo, popularem dico atque paucorum. Haec enim et Respublicae conantur miscere, et multae illarum quae optimates vocantur.
g Differunt enim a nominatis politiis aristocratiae in hoc : et propter hoc sunt hae quidem minus, hae autem magis mansive ipsarum. Declinantes enim magis ad oligarchiam, aristocratias vocant : eas autem quae ad multitudinem, politias. Propter quod quidem securiores tales aliis sunt. Valentius enim quod plus et magis amant æquale habentes. Qui autem in abundantiis, si politia det excessum, injuriari quaerunt, et supergredi.
Differunt enim optimates ab illis quae appellantur Respublicae in hoc : et ob id sunt aliae earum minus, aliae magis durabiles. Illas enim quae magis declinant ad paucorum potentiam, optimates appellant : illas vero quae ad multitudinem, Respublicas vocant. Quapropter tutiores sunt istae quam aliae. Fortius enim est id quod plus potest, ac magis acquiescunt, æquum habentes. Qui vero divitiis abundant, si Respublica excellentiam eis tribuat, contumelia caeteros afficere pergunt, nec per habentes conquiescant.
h Totaliter autem ad quodcumque utique declinaverit politia, ad haec transit,
Penitus enim ad quamcumque speciem declinet gubernatio civitatis, in eam trans-
<--- Page Split --->
utrisque quod suum augmentibus, velut politia quidem ad δτίμον, aristocraua autem ad oligarchiam : vel ad contraria, velut aristocratia quidem ad δτίμον (tamquam enim injusta patientes trahunt in contrarium, qui magis egeni), politiæ autem ad oligarchiam. Solum enim mansivum, quod secundum dignitatem æquale, et id quod est habere quæ ipsorum.
mutatur, utrisque suum augetibus, velut Respubliea ad populum, optimates ad paucorum potentiam : vel in contraria, ceu optimatum gubernatio in popularem (tamquam enim injuriam patientes, in contrarium trahunt qui magis sunt inopes),Respublieæ vero in paucorum potentiam transmutantur. Solum enim stabile est secundum dignitatem æquum, et habere sua quæ sunt.
i Accidit autem, quod dictum est, in Thuriiis. Quia quidem enim ab ampliori honorabilitate erant principatus, ad unius transivit, et ad principativa plura. Quia quidem enim regionem totam insignes possidebant præter legem (politia enim magis oligarchica erat, quare poterant supergredi), populus autem exercitatus in bello factus fuit valentior, donec dimitterent regionem quicumque plus erant habentes.
Contingit vero id quod modo diximus, in Thuriiis. Quod enim a majôri censu erant magistratus, in minorum facta est mutatio, et in plures gubernationes. Et quia agros totos possidebat nobilitas contra legem (nam gubernatio ejus civitatis erat ipsorum, itaque plus habere poterant), at populus bello exercitatus, ac potentior effectus quam illorum custodes, nobilitatem compulit ad agros, qui contra legem tenebantur dimittere.
k Adhuc quia omnes aristocraticae politiae sunt oligarchicae, et plus occupant qui insignes, velut in Lacedæmonia ad paucos substantiae devenerunt, et licet facere quodcumque voluerint insignibus magis, et curare de quocumque volunt.
Insuper quia omnes optimatum species ad paucorum potentiam declinant, nobilitas in illis plus habet, velut apud Lacedæmonios, opes et divitiæ in paucis sunt, ac magnam licentiam habet nobilitas faciendi quodlibet, et qui velit gratificandi.
l Propter quod et Locrorum civitas periit ex ea quæ ad Dionysium cura singulari : quod in democratia non utique fieret, neque utique in aristocratia bene mixta.
Quæ causa fuit ut Locrorum civitas interiret propter Dionysii clientelas : quod non contigisset in populari statu, neque in ea optimatum gubernatione quæ optime mixta et temperata esset.
m Maxime autem latent aristocratiae transmutantes, eo quod solvantur paulatim : quod quidem dictum est in prioribus universaliter de omnibus politiis, quod causa transmutationum est et quod modicum. Quando enim secundum aliquid eorum quæ ad politiam, prolabuntur, post hoc et aliud paulo majus facilius movent, donec utique moveant totum mundum.
Maxime vero latent optimatum gubernationes paulatim sese dissolventes, quod quidem dictum est prius universaliter de omnibus Rebuspublicis, idque inter causas mutationis minuta parvitas appellatur. Quando enim omittunt aliquid ex his quæ ad Rempublicam pertinent, ac deinde aliud paulo majus, facilius movent, quousque totam moveant Reipublicæ formam.
n Accidit autem hoc et in politia Thu-
Quod in Thuriiis accidit : cum enim lv-
<--- Page Split --->
riorum : lege enim existente, per quinque annos ducatum exercitus obtinere, quidam virorum bellicosi facti et apud multitudinem custodiarum accepti, despicientes ea quae in rebus,et putantes facile obtinere, hanc legem solvere conati sunt, primo ut liceret continue eosdem ducatum exercitus obtinere, videntes populum ordinantem ipsos prompte. Qui autem super hoc instituti erant principum, vocati consiliarii, cum impetum fecissent primo ad contrariandum, persuasi sunt, existimantes cum hanc movissent legem, sinere aliam politiam. Posterius autem volentes prohibere, aliis motis,non adhuc plus faciebant aliquid : sed transmutatus est ordo totius politiae ad potentatum eorum qui conati fuerant insol escere.
gem haberent, per quam non nisi intermisso quinquennio, praeturum gerere licebat, juniores quidam rei militaris periti, et apud multitudinem famam habentes, cum caeteros, qui in rebus gerendis versabantur, spernerent, ac faciliter se consecuturos arbitrarentur,legem totam illam tollere aggressi sunt, lata altera lege, ut liceret continue eosdem praetores esse. At enim magistratus, qui praeerant suffragiis, appellabantur vero Consultores, commoti prius ad resistendum, tamen postea destiterunt putantes,quamvis hac una lege soluta, tamen caeteras esse permansuras. Postea vero prohibere volentes, ne alia moverentur, nihil proficere valuerunt : sed mutata est eorum Respublica in potentiam eorum qui novas res aggredi ebanttur.
. o Omnes autem politiae solvuntur quandoque quidem ex seipsis, quandoque autem ab extrinseco, quando contraria politia fuerit, vel prope, vel longe quidem, habens autem potentiam. Quod quidem accidit in Atheniensibus et Lacedaemonis. Athenienses quidem enim ubique oligarchias, Lacedaemonii autem δηµους dissipabant. Unde quidem igitur transmutationes fiunt politiarum et seditiones, dictum est fere.
Dissolvuntur vero cuncta Respublicae interdum per seipsas, interdum per externam causam, quando contraria gubernatio sit, vel prope, vel longe quidem, sed admodum potens. Quod quidem contigit Atheniensibus,etLacedaemonis. Athenienses enim ubique potentiam paucorum, Lacedaemonii vero ubique popularem statum evertebant. Unde igitur Rerumpublicarum mutationes seditionesque exoriantur, fere dictum est.
COMMENTARIUS IN CAP. V.
In hoc ultimo capitulo agit Aristoteles de transmutatione aristocratiae : et dividitur in duas partes, in quarum prima docet causas solutioinis aristocratiae. In secunda tangit modos generales quibus omnes politiae solvuntur, ibi, (litt. o), Omnes autem politiae solvuntur, etc.
Prima harum dividitur in tres partes, in quarum prima determinat causas so-
lutionis aristocratiae communes cum oligarchia. In secunda ostendit differentiam aristocratiarum ad alias politias, ibi (litt. g), Diferunt autem a nominatis, etc. In tertia ostendit in quibus et qualiter se habentibus hoc maxime contingit, ibi (litt. m), Maxime autem latent, etc.
Circa primum duo facit. Primo assignat convenientiam et differentiam aristocratiae et oligarchiae. Secundo ostendit quibus causis maxime solvitur aristocratia, ibi, (litt. b), Maxime autem hoc accidere necessarium, etc.
Sententia est haec, quod seditiones
<--- Page Split --->
fiunt in aristocratiis, ideo quia in aristocratia pauci participent honoribus principatus : quia principatus terminatur ad virtutem, et paucissimi sunt virtuosi : et in oligarchia terminatur ab honorabilitate politiae et divitiarum, et pauci sunt sic honorabiles, contra quos facile insurgit multitudo. Propter quod etiam in ante habitis dictum est, quod aristocratia est oligarchia quaedam. Et haec est sententia.
a Littera sic est ordinanda : In aristocratiis autem fiunt seditiones propter paucos participare honoribus, principatus scilicet aristocratiae, quod quidem dictum est, scilicet in praecedenti capitulo, movere, et, id est, etiam primo oligarchias. Et dat rationem, ibi, Propter aristocratiam esse aliqualiter oligarchiam : quia utraque est principatus paucorum. Unde dicitur oligarchia ab λιγον quod est paucum, et ἐρχη quod est potestas vel principatus. Et subdit causam, ibi, In ambabus enim, scilicet aristocratia et oligarchia, pauci, supple, sunt qui principantur. Et ponit differentiam in causa puucitatis, ibi, Non tamen propter idem pauci : quia in aristocratia pauci quidem sunt, quia pauci sunt insignes determinatione virtutum : sed in oligarchia sunt pauci, ideo quod pauci sunt insignes determinatione honorabilitatis secundum potentiam, nobilitatem, et divitias. Et quia in utraque pauci participant, addit, Quoniam propter hoc videtur aristocratia, oligarchia quaedam esse.
b Deinde cum dicit, Maxime autem hoc accidere necessarium, etc. ostendit quibus causis maxime solvitur aristocratia. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit tres causas extrinsecas solventes aristocratiam. Secundo ponit unam causam intrinsecam, id est, ab intrinsecis aristocratiae causatam, ibi (litt. f), Solvuntur autem maxime politiae, etc.
Dicit ergo primo, quod quando mul-
titudo astutorum fingit se esse virtuò- sam et æque dignam principatu aristocratiæ, sicut sunt qui sunt in principatu, tunc agunt seditiones contra principes aristocratiæ et solvunt politias. Et hæc est sententia.
Littera sic est ordinanda : Maxime autem hoc accidere necessarium, quod scilicet solvatur aristocratia, quando fuerit multitudo astutorum, scilicet fictorum, tamquam similis secundum virtutem, principantibus in aristocratia. Et dat exemplum, ibi, Velut in Lacedæmonia qui dicebantur Partheniæ, id est, puellares : quia περθενσι in Græco dicuntur virgines : illi enim erant ex similibus virtuosis tamquam verecundi et puellares, et ficte insidiabantur principibus aristocraticis et principantibus. Et ostendit fictionem eorum, ibi, Quos Lacedæmones deprædantes cum insidiati fuissent, honoribus principum, et deprehensa esset fraus et fictio eorum, ipsi Lacedæmones emiserunt, id est ejecerunt de civitate Tarentum, quæ est civitas Italie, tamquam in exsilium, ut ibi habitaren!, tamquam in pœnam fraudis.
c Et dat aliam causam seditionis, ibi, Aut quando aliqui inhonorantur, id est, honoribus debitis privantur, magni existentes, secundum virtutem scilicet, et in nullo minores illis, secundum virtutem, qui sunt in honore principatus ab aliquibus honoratioribus, qui scilicet participant principatu : tunc enim illis videtur quod æque digni sunt honore principatus, et insurgunt contra principes, et movent seditiones. Et dat exemplum, quod potissima probatio est in politicis, ibi, Vrlut Lysander, qui cum virtute esset præditus, privatus fuit honore principatus in Lacedæmonia. Hoc autem non tantum fit in politia civitatis, sed et in oligarchia quæ est regnum. Et hoc est : A Regibus autem, fit hoc scilicet quod aliquis dignus honore, privatur honori, quando virilis aliquis existens, scilicet in militari fortitudine, non participat hu-
<--- Page Split --->
noribus supple, principatus. Et ideo frequenter opponit se et movet seditiones. Et dat exempla, ibi, Veltut Cinadon quidam qui in militia meruerat imagines, sub Agesilao Rege Lacedemoniae ex fortitudine militari, statuit et ordinavit insurrectionem ad bellum in Spartiatas, id est, Macedones, quibus erat rex Alexander Macedo : et aliquando accepit unus militaris mercedem, et postea insurgens contra Regem, turbavit politiam Aristocratiae.
d Et adjungit tertiam causam seditionis, ibi, Adhuc quando hi quidem egent valde, aequaliter digni aliis secundum virtutem scilicet, hi autem abundant in rebus principibus ex politia debitis : tunc enim inaequale secundum medietatem geometricae facit egentes movere seditionem. Et hoc maxime fit in bello, quando capiuntur facultates hostium, et non aequaliter dividuntur inter milites aequaliter dignos. Et dat exemplum ubi hoc accidit, ibi, Accidit autem hoc et, id est, etiam in Lacedæmonia sub Messeniaco bello, quod Lacedæmones habebant contra Messeniacos, quae modo civitas Mellana dicitur, eo quod melles Ægypti de jure Romanorum ibi deponebantur. Et hoc probat, ibi, Palam autem hoc ex Tyrtæi (nomen est Poctæ) poesi vocata Eunomia, id est, boni nominis : quia famosum et laudabile fuit illud dictamen. Et ponit dictamen, ibi, Tribulati enim quidam propter bellum, qui sustinuerunt periculum et pondus, voluerunt æque partialem facere regionem, id est, quod terra capta super hostes æqualiter divideretur inter milites, qui æquali virtute pugnaverant.
e Et ponit adhuc aliam causam seditionis quæ frequenter accidit, et est ambitio inter majores principatus. Et hoc est quod dicit ibi : Adhuc si quis, in Aristocratia scilicet, magnus fuerit, et potens adhuc major esse, supple, ambiat, ut
monarchizet, id est, Regnum accipiat, quod Monarchia dicitur : quia unicus in eo principatur. Et dat exemplum, ibi, Sirut in Lacedæmonia videtur, supple, fuisse, Pausanias, qui fuerat dux exercitus in Medico bello, id est, in bello contra Medos, et in Carchedone hominum 1, id est, in bello contra Carchedones. Et dicitur, hominum, sicut Alexandria populorum, propter multitudinem ibi habitantium : et ideo movit seditionem ut regnum acciperet, quo se dignum judicavit. Sic igitur positæ sunt causæ seditionum ab extra causatæ.
f Deinde cum dicit, Solvuntur autem maxime politiae, etc. ponit causas seditionum ab intus causatarum, et dicit quod illæ causantur propter justi transgressionem : quia justum sive æquale transgrediuntur quidam, et hoc alii non sustinent, et sic movent seditiones. Dicit ergo : Solvuntur autem maxime politiae et aristocratiae, propter eam quae est in ipsa politia justi transgressionem. Principium enim seditionis est id quod in ipsa politia, non esse bene mixta. Tamen, sicut habitum est in praecedentibus, omnis politia ad justum et æquale determinatur.
Deinde determinat qualiter miscentur in his, ibi, In politia quidem, etc. Quia in ea quæ simpliciter dicitur politia, oportet misceri democratiam et oligarchiam, et attendi æquale secundum utramque. In aristocratia autem oportet considerare hæc, scilicet æquale ad democratiam et ad oligarchiam, propter honorabilitatem : et etiam oportet attendi æquale ad virtutem. Et hujus ponit rationem, ibi, Maxime autem ipsa duo oportet attendi : dico autem duo, δῆμος, id est, democratiam, et oligarchiam, ut æquale et justum fiat secundum utramque : hæc enim politiae tentant misceri, quia aliter non sunt sine seditione populus et insignes. Et similiter multæ politiæ de numero vocatarum aristocratiarum aliter sine seditione non
<--- Page Split --->
possunt esse : in unoquoque enim genere politiae, multae sunt species, ut in tertio libro ostensum est supra.
g Deinde cum dicit, Differunt enim a nominatis politiis, etc. ostendit differentias aristocratiarum ad alias politias, in hoc quod quaedam sint magis mansivae et quaedam minus. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quae sint magis mansivae et securiores. Secundo ostendit in quid declinant quando sunt in abundantiis, sive in excessu, sive aequalis, sive justi, a quo 'declinant, ibi (litt. g, fin ne), Qui autem in abundantiis, etc. Tertio ostendit, quod quia aristocratiae magis sunt oligarchiae, ideo insignes ex hoc aliquando solvunt politiam, ibi (litt. k), Adhuc quia omnes aristocratiae politiae, etc.
Sententia prime partis est haec, quod aristocratiae differunt ab aliis, quod in eis attenditur aequale et justum secundum virtutem, et quod propter hoc quaedam eorum sunt magis mansivae, in quibus scilicet nulla transgressio est justi secundum aequale virtutis : quaedam autem sunt minus mansivae, in quibus scilicet aliqua talis est justi transgressio, et quod declinantes politias ad oligarchias vocant communiter aristocratias propter honorabilitatem : quia sicut dicitur in primo Ethicorum, « honor est praemium virtutis : » eas autem quae declinant ad multitudinem, vocant politias simplici nomine, et quod hac de causa ille sunt securiores, quia contra tales, seditiones non movet populus. Et assignat rationem : Quia quod plus et magis amant habentes, est quod sibi est aequale, id est, proportionale ; et hoc est valentius et magis mansivum et securius.
civibus sicut ad virtutem consuescere : et propter hoc sunt quidem hae aristocratiae minus, hae autem magis mansivae ipsarum, aristocratiarum scilicet, secundum quod plus vel minus conservant aequale secundum dignitatem virtutis. Et subdit qualiter et in quas aliquando declinant, ibi, Declinantes enim magis ad oligarchiam, eo quod plus attendunt aequale secundum honorabilitatem potentiae et divitiarum, quam aequale secundum dignitatem virtutis, aristocratias vocant communiter loquentes : quia dignior est denominatio in mixtis : eas autem quae ad multitudines declinant, vocant politias, licet secundum virtutem mixtae sint. Et subdit : Propter quod quidem securiores tales, scilicet politiae, aliis sunt, quia, sicut dictum est, minus movet seditiones contra illas. Et ponit rationem, ibi, Valentius enim quod plus et magis amant, aequales populares scilicet, aequale habentes secundum proportionem propriae dignitatis. Quia, sicut dicit : Plato in Politicis, « justitia reddit unicuique quod suum est, servata unicuique propria dignitate. »
Secundo cum dicit, Qui autem in abundantiis, etc. ostendit quod qui in abundantiis transgrediuntur aequale, declinant aliquando ad abundantiam, aliquando ad defectum. Et dicit : Qui autem in abundantiis sunt et transgrediuntur aequale et justum, si politia, quae est ordo civium, det illis excessum, ita quod videatur eis quod secundum ordinem politiae debeant alios excedere : tunc injuriari, si fiat eis aequale, quaerunt et supergredi : et sic declinant et excedunt sibi aequale, id est, proportionale secundum aequale dignitatis : et tunc mutatur politia.
Littera sic est ordinanda : Differunt enim a nominatis politiis aristocratiae, in hoc, scilicet quod attendunt aequale secundum virtutem, quod ab omni cive est attendendum. Quia sicut in secundo hujus libro ostensum est, nihil est tam utile
h Et ostendit quomodo, ibi, Totalitnr autem, id est, universaliter ad quodcunque utique declinaverit politia, sive ad abundantius, sive ad defectum, ad hor ' transit : et tunc mutatur aristocratia. Et hoc est : Utrisque quod suum est augm
<--- Page Split --->
tibus. Et dat exemplum, ibi, Velut politia quidem ad 6iμov, supple, declinat, id est, ad democratiam, aristocratia autem ad oligarchiam, propter causam quae dicta est: vel ad contraria. Et dat exemplum, ibi, Velut aristocratia quidem declinat ad 6iμov, id est, democratiam. Et dat rationem : Tamquam enim injusta patientes, scilicet cives, eo quod non recipiunt æquale secundum dignitatem, trahunt politiam in contrarium, qui magis egeni, æquale et secundum proportionem dignitatis non recipientes : et ideo trahunt aristocratiam in democratiam. Politis æutem, in quibus fit transgressio æqualis secundum dignitatem, ad oligarchiam. Et ponit rationem qualiter non manent, sed mutantur, ibi, Solum enim mansivum quod secundum dignitatem æquale : quia quando quilibet recipit in bonis et honoribus politiae quod sibi competit secundum dignitatem, tunc manet ordo politiae : et quando aliter, tunc surgunt dissolutiones. Quid autem sit, quod secundum dignitatem æquale, exponit subdens, ibi, Et id quod est habere quæ ipsorum, id est, quod quilibet in politiis quod suum est, habet.
i Et quia exempla potissima sunt ad probandum politica, dat exempla per quae hoc quod dictum est ostendit, ibi, Accidit autem quod dictum est, in Thurii (nomen est civitatis). Et ostendit modum, ibi, Quia quidem enim ab ampliori honorabititate erant principatus, id est, principatus instituebant ab ampliori honorabilitate quam deberent, alii indignati seditionem movebant : et sic politia transivit ad minus 1, scilicet ut popularibus conferretur principatus, et transivit ad principativa plura, ut scilicet plures principentur ex populo. Et ostendit quomodo, ibi, Quia enim, primo scilicet, regionem totam, pertinentem scilicet ad civitatem, insignes compassidebant, fructus et reditus simul accipientes, praeter legem, sci-
licet communem. Et ratio fuit, quod politia, scilicet quae debuit esse mixta ex demoratia et oligarchia, magis oligarchica erat : supple, nec attendit æquale politicum. Et hoc est : Quare poterant suprrgredi, scilicet primo insignes. Populus autem in bello, supple, usu armorum, exercitatus, factus fuit valentior, et tunc restitit : quia factus fuit valentior insignibus, donec, insignes scilicet, dimitterent regionem, quicumque plus erant habentes : et tunc divisa est æqualiter unicuique secundum dignitatem, sive esset insignis, sive popularis.
k Tertio cum dicit, Adhuc quia omnes aristocratiae, etc. ostendit quod quia aristocratiae plus tendunt ad oligarchias, quando non sunt bene mixtae, ideo insignes aliquando ex hoc solvunt politiam : tunc enim insignes plus occupant de honis politica. Quod in Lacedæmonia accidit, in qua substantiae communes ad paucos devenerunt : et tunc insignes curant de quibus volunt, et de aliis non curant : propter quod fiunt seditiones, et mutantur politica. Haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Adhuc quia omnes aristocratiae politica, scilicet secundum quaslibet species aristocraticæ politiæ, sunt oligarchicae, quam conveniant cum democraticis, et plus in talibus occupant de bonis communibus qui insignes, velut in Lacedæmonia ad paucos potentes substantiæ politiæ, quæ deberent esse communes, devenerunt : et licet de eis facere quodcumque volverint, insignibus magis quam popularibus, et curare de quocumque volunt, et incurati maneant populares : et hoc non diu sustintent populares.
I Et ostendit in exemplo quam periculosum est illud, ibi, Propter quod et, id est, etiam Locrorum civitas periit insurgente populo contra insignes, et ex ea quae ad Dionysium cura singulari, id est,
<--- Page Split --->
politiam communem perverterunt ad curam singularem Dionysii tyranni. Voluerunt enim plus esse sub cura singulari et tyrannide Dionysii, quam esse in politia tali, in qua insignes facerent quod vellent : quod in democratia non utique fieret, quia ad democratiam favet populus : neque utique fieret in aristocratia bene mixta, cum democratia scilicet : quia illa semper habet favorem populi.
m Deinde cum dicit, Maxime autem latent, etc. ostendit quomodo latenter, dum non cavetur a minimis, mutantur aristocratiae, sicut et aliae politiae : et dicit : Maxime autem latent aristocratiae, scilicet quando solvuntur, quod transmutantur : et transmutationes 1 etiam latent, eo quod solvantur paulatim, id est, successiva transgressione : quod quidem dictum est in prioribus universaliter de omnibus politiis. Et ideo occurrendum in principio, quamdiu parvus est error : quia si incrementum acceperit, difficilior est medicina. Et ideo dictum est, quod in principio transgressionum, causa est quod modicum. Et ostendit modum, ibi, Quando enim secundum aliquid eorum quae ad politiam, suppl., pertinent, prolabuntur, post hoc et aliud, id est, secundum aliud paulo majus facilius movent, id est, amovent, donec utique moveant totum mundum, quod pertinet ad politiam : et toto illo amoto, necesse est quod remaneat politia.
Et dat exemplum ubi hoc accidit, Accidit autem hoc et in polita Thuriorum, in qua civitate, scilicet Thuria, fuit politia aristocratia prima. Et dat exemplum quomodo, ibi, Lege enim existente, quod per quinque annos obtinerent ducatum exercitus, quidam juniorum vel virorum bellicosi facti, qui bene militaverant pro civitate, et apud multitudinem custodiarum accepti (hoc ideo dicit, quia primo in terminis territorii civitatis pro custodia ponebantur milites in extremis terri-
torii) despicientes ea quae in rebus injuncta erant eis ad custodendum, et putantes facile obtinere hanc legem, ut scilicet perpetuo committeretur eis talis custodia, hanc legem solvere conati sunt : primo ut liceret eis continue eosdem ducatum exercitus obtinere, videntes populum ordinantem ipsos ad hoc officium prompte, id est, promptum et paratum tunc ad custodiam optime faciendam, ad repellendum hostes. Qui autem super hoc instituti erant principum, ut scilicet talibus praeessent et tales ordinarent, vocati consiliarii, quia tales qui talibus praerant, proconsules Reipublicae dicebantur, cum impetum fecissent, primo scilicet contra Rempublicam, primo ad contrariandum eis, quod scilicet perpetuo essent duces exercitus, persuasisunt, quod scilicet hoc non esset expediens Reipublicae, scilicet quod perpetuo duces essent exercitus, existimantes cum hanc movissent legem, id est, contratiabantur ad hoc quod sinerent istam legem sanciri, ut perpetuo essent duces : et ideo consenserunt sinere aliam politiam, ne ista lex procederet. Posterius autem volentis, prohibere, scilicet istam legem ne procederet, aliis, qui erant de tali politia, motis, paulatim scilicet, non adhuc plus faciebant aliquid, id est, nihil profecerunt : sed totus ordo politiae transmutatus fuit, et impediri non poterant : et ideo in principio erat resistendum : resolutus enim jam fuerat totus ordo politiae ad potentatum eorum qui conati fuerant insolescere, et ducatum obtinere.
o Deinde cum dicit, Omnes autem politiae, etc. tangit ultimo duos modos generales, quibus omnes politiae solvuntur. Modi autem illi sunt: Quia aut solvuntur ex seipsis, quando illi qui in principatu sunt, movent seditiones ad invicem, vel contra subjectos, vel subjecti contra eos. Altermodus est quod quandoque solvuntur ab extrinseco, quando scilicet aliqui ulti
<--- Page Split --->
politia in quam declinat, fuerit vel prope, vel longe. Et dat exemplum, ibi, Quod quidem accidit in Atheniensibus et Lacedæmoniis. Et ostendit modum per quem accidit, ibi, Athenienses quidem enim ubique oligarchias dissipabant, supple, in favorem populi, Lacedæmonii autem δῆμος, id est, democratias, supple, ubique in favorem insignium dissipabant : et sic solvebatur utrorumque politia ex ipsis.
Postea dat epilogum de omnibus dictis, ibi, Unde quidem igitur transmutationes fiunt politiarum et seditiones, dictum est fere. Et dicit fere, quod intelligitur satis dictum in universali. In particulari autem propter contingentes casus nusquam dici potest sufficienter, quia nullus legislator particularia potest sufficienter considerare : et ideo haec subjiciuntur sententiæ judicis et non legi, sicut dictum est.
CAPUT VI.
De omnium et singularium Heronpublicarum conservatior.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a De salvatione autem communiter et sigillatim uniuscujusque politiae, habitum est dicere.
De conservatione autem earum et communiter et seorsim de uniuscujusque, consequens est ut dicamus.
b Primo quidem igitur palam, quod siquidem habemus per quae corrumpuntur politiae, habemus et per quae salvantur : contrariorum enim contraria sunt factiva : corruptio autem salvationi contraria.
Illud ergo ante omnia patet, quod si sciamus per quae corrumpuntur Respublicae, scimus etiam per quae conservantur : contrariorum enim contrarii effectus : corruptioni autem conservatio est contraria.
c In bene temperatis quidem igitur politiis, sicut aliud aliquid oportet observare, ut nihil praevaricentur, et maxime quod parvum serpere : latet enim subin-
In illis igitur Rebuspublicis quae laudabiliter permixtæ ad temperatæ sunt, illud est diligenter observandum, ne quid ex legibus institutisque moveatur, maxime
<--- Page Split --->
trans prævaricatio sicut substantias parva expensæ consumunt sæpe factæ. Latet autem seditio, quia non simul tota fit : paralogizatur enim mens ab ipsis, sicut sophistica oratio, si unumquodque parvum, et omnia. Hoc autem est quidem ut sic, est autem ut non : totum enim et omnia, non parvum, sed componitur ex parvis. Unam quidem igitur custodiam ad hoc principium oportet facere.
que ab eo cavendum quod paulatim repit : latet enim corruptio, quia non tota simul fit : decipiturque mens ab illis, ut sophistica illa ratio, si unumquodque pusillum, et omnia. Hoc autem est ut sit, et est ut non. Totum enim et omnia, non pusillum, sed composita ex pusillis. Una igitur custodia adversus hoc principium est opponenda.
d Deinde non credere iis qui sophismatis gratia ad multitudinem applicantur. Arguuntur enim ab operibus. Qualia autem dicimus politiarum sophismata, prius dictum est.
Deinde non confidere his qui finguntur quodammodo, et adumbrantur ad populum. Reprobantur enim ex ipsis operibus. Qualia vero dicamus Reipublicæ figmenta, superius est ostensum.
e Adhuc autem videre, quod quædam manent non-solum aristocratiæ, sed oligarchiæ, non propterea quod firmae sunt politiæ, sed quia bene utuntur ii qui in principatibus fiunt, et iis qui extra politiam, et iis qui in politeumate : non injusta facientes in eos quidem qui non participant, et introducendo principales eorum ipsorum in politiam, et amatores quidem honoris non injuriando in inhonoratione, et multos in lucrum ad seipsos autem et ad principantes, in utendo invicem demotice. Quod enim in multitudine quærunt æquale qui demotici, hoc in similibus non solum justum, sed expediens est.
Intueri licet quasdam Respublicas durare, non solum ex optimatibus, verum etiam ex paucorum potentiis, non quia per se ipsæ stabiles sunt, sed quia hi qui gubernant recte se gerunt, tam erga eos qui sunt extra Rempublicam, quam erga eos qui in Reipublicæ gubernatione versantur. Erga eos quidem qui non participes sunt gubernationis, non afficiendo ipsos injuriis, ac præstantiores ipsorum ad participationem Reipublicæ recipiendo, cupidosque honoris non deprimendo, neque multitudinem suis commodis fraudando. Erga illos vero qui socii in gubernanda Republica sunt, humane invicem populariter se gerendo. Æqualitas enim illa quæ in populari statu affectatur, ea in similibus non solum justa est, verum etiam utilis.
/ Propter quod si plures sint in politeumate, multa expediunt demoticorum lege statutorum, velut sex mensium principatus esse, ut omnes qui similes participent. Est enim sicut δήμος; jam qui similes : propter quod et in iis fiunt demagogi sæpe, sicut dictum est prius : deinde minus in potentatus incidunt oligarchiæ et aristocratiæ. Non enim similiter facile malignari pauco tempore principantes, et multo. Quoniam propter hoc in oligarchiis et democratiis fiunt tyran-
Quamobrem si plures sint in gubernatione Reipublicæ constituti, eis per multa popularium institutorum utilia sunt, ceu semestres esse magistratus, ut omnes qui similes sunt, adipisci valeant. Sunt enim tamquam populus quidam illi, qui inter se pares ac similes sunt : itaque in illis frequenter existunt velut duces quidam populi, ut prius diximus : deinde minus in potentias incidunt, paucorum gubernationes et optimates. Non enim similiter facile est latere male agentem in brc-
<--- Page Split --->
nides : aut enim qui maximi in utraque praferuntur tyrannide, ii quidem demagogi, ii autem potentes : aut qui maximos habent principatus, quando multo tempore principantur.
vi tempore magistratus, et in longo. Nam ob hoc in paucorum gubernationibus et popularibus tyrannides fiunt : aut enim hi qui maximi sunt in utraque, tyrannidem invadunt, hic ductores populi, ibi potentes : vel qui maximos gerunt magistratus, quando longo tempore durant.
g Salvantur autem politiæ non solum propter longe esse a corrumpentibus, sed aliquando et quia prope. Timentes enim per manus habent magis politiam. Quare oportet eos qui de politia sollicitantur, timores præparare, ut conservent,²et non dissolvant, quemadmodum nocturnam custodiam politiæ observationem, et quod longe, prope facere.
Conservantur autem Respublicæ non solum ex eo quia procul sint a periculis, verum etiam interdum quia propinquæ sunt. Homines enim formidantes, vigilantes intendunt ad Reipublicæ custodiam. Itaque oportet eos qui Rempublicam salvam esse volunt, formidines quasdam parare, ut caveant, neque dissolvant, quasi nocturnam quamdam custodiam, Reipublicæ observationem, et'quod longe abest, propinquam facere.
h Adhuc insignium contentiones et seditiones, et per leges oportet tentare cavere : et eos qui extra contentionem sunt antequam comprehendantur et ipsi : tamquam quod in principio fit malum cognoscere, sit non cujuscumque, sed politicii viri.
Etiam nobilium contentiones seditionesque per leges quoque oportet custodire conari : et qui extra contentiones sunt, eos ante capere : tamquam malum ab initio exoriens cognoscere, non cujusvis sit, sed civilis viri.
i Ad eam autem quæ per honorabilitatem fit transmutationem ex oligarchia, et politia, cum acciderit hoc manentibus quidem eisdem honorabilitatibus, abundantia autem honorabilitatis facta, expedit honorabilitatis communis multitudinem considerare ad præteriens : in quibuscumque quidem civitatibus honorantur secundum annum, secundum hoc tempus : in majoribus autem per triennium, aut quinquennium. Et si fit multiplex, vel submultiplex prioris, in quo honoratiores institutæ fuerunt politiæ, legem et honorabilitates intendere, vel remittere : siquidem excedant, intendentes secundum multiplicationem : si autem deficiant, remittentes, et minorem facientes honorationem.
Ad mutationes vero quæ propter censum fiunt ex paucorum potentia, atque ex Republica quando contingit hoc, manentibus eisdem censibus, aut pecuniarum copia facta, utile in Republica est considerare universum totius civitatis censum, ac præsens tempus ad præteritum conferre : nam in quibusdam civitatibus census agitur annuatim, in majoribus vero per triennium, aut quinquennium. Et si sit multiplicatus, ac multo major factus quam prius erat ille, secundum quem statuta fuerat Reipublicæ gubernandæ habilitas, lege providere ut census vel augeatur, vel relaxetur : siquidem excedat, augeatur secundum multplicationem : si vero deficiat, relaxetur ac minor fiat census taxatio.
k In oligarchiis enim et politiis non facientibus quidem sic, hic quidem oli-
In paucorum enim gubernationibus, et in Rebuspublicis nisi hoc fiat, hic paucorum
<--- Page Split --->
garchiam, hic autem potentatum fieri accidit : illo autem modo ex politia quidem democratiam, ex oligarchia autem politiam vel δῆμων.
1 Commune 'autem et in δῆμῳ, et in oligarchia, et in monarchia, et in omni politia, neque crescere valde multum preter commensurationem, sed magis tentare parvos et multi temporis dare honores quam breviter magnos. Corrumpuntur enim, et non omnis viri ferre bonam fortunam. Si autem non, neque cum simul multos totos dederint, auferre rursus simul totos, sed gradatim.
gubernatio, ibi potentia illa nimia insurget : illo autem modo ex Republica quidem popularis status, ex paucorum vero gubernatione Respublica aut populus.
Commune autem est et in populari, et in paucorum gubernatione, et in omni Republica, neque augere nimium quemquam supra modum, sed magis conari parvos et longi temporis honores praebere, quam confestim magnos. Corrumpuntur enim, nec cujusvis est hominis prosperitatem ferre. Quod si accumulate dati sint alicui honores, non sunt simul omnes postea auferendi, sed paulatim.
m Et maxime quidem tentare legibus sic ordinare, ut nullus fiat multum excedens potentia, neque amicorum, neque pecuniarum : si autem non, sequestratas facere stationes ipsorum.
Maxime vero lege ita providere conandum est, ut nemini sit excessiva potentia, neque amicorum, neque pecuniarum. Quod si ita contingat, per absentiam removendae sunt hujusmodi hominum clientele.
n Quoniam autem et propter proprias vitas insolescunt, oportet facere principatum quemdam, qui consideret viventes nocive ad politiam, in democratia quidem ad democratiam, in oligarchia autem ad oligarchiam. Similiter autem et in unaquaque aliarum politiarum. Et quod jucundum autem civitatis sigillatim observare propter easdem causas.
Cum vero ex privata etiam vita res nova oriantur, magistratus constituendus est quidam, qui sit quasi in specula, ad mores civium instituendos, ne quis ita vivat ut Reipublicae nocere possit : in populari quidem statu, ne aliene vivat a popularitate : in paucorum autem potentia, ne aliene a natura ejus gubernationis. Eodemque modo de aliis speciebus Rerumpublicarum. Et si quid exsultet clarumque sit in civitate, per partes observare propter easdem causas.
o Hujus autem remedium super oppositis partibus firmare actiones et principatus. Dico autem opponi ἐπιείκεις multitudini, egenos autem opulentis, et tentare commiscere egenorum multitudinem, et eam quae divitum, vel quod medium augere. Hoc enim dissolvit eas quae propter inaequalitatem seditiones.
Cujus remedium est, semper contrariis partibus magistratus et res agendas committere. Contrarias partes voco ceu praestantes viros multitudini, et divites pauperibus. Conandumque est, vel admiscere pauperes cum divitibus, vel medios augere : hi enim dissolvent seditiones ob imparitatem procedentes.
p Maximum autem in omni politia, et legibus, et alia provisione sic ordinari, ut non sit principatus lucrari.
Maximum vero illud est in omni Republica et legibus, et caetera omni diligentia constituendum, ne ex magistratibus lucra proveniant.
<--- Page Split --->
q Hoc autem maxime in oligarchiis oportet servare. Non enim sic indignantur coerciti ab eo quod est principari multi : imo gaudent, si quis sinit circa propria vacare. Quare si putaverint principantes furari communia, tunc ambo contristantur, scilicet honoribus non participare, et lucris.
Id autem maxime in paucorum gubernatione est observandum. Ievius enim ferunt populi, qui a Republica excluduntur : quinimo gaudent, quod sua agere non impediuntur. At si existiment eos qui magistratus gerunt, ex Republica ditari, duplicem capiunt molestiam, et quod ab honore excluduntur, et quod a lucro.
r Singulariter autem et contingit simul esse democratiam et aristocratiam, si hoc instituerit aliquis. Contingit enim et insignes et multitudinem utrosque habere, quae volunt. Licere quidem enim, scilicet omnibus principari, democraticum : insignes autem esse in principatibus, aristocraticum. Hoc autem erit cum non sit lucrari a principatibus : egeni enim non valent principari, eo quod nullum sit lucrum, sed circa propria esse magis : opulenti autem poterunt, propter nullo communium indigere.
Unice vero etiam contingit simul existere popularem statum et optimatum, si ita quis instituat. Foret enim, ut et nobiles et plebeii haberent quae utrique vellent. Licere enim omnibus Rempublicam gerere, populare est : magistratus vero a nobilibus obtineri, optimatum. Hoc autem accidit quando ex magistratibus non proveniunt lucra : pauperes enim magistratus non volent, si nihil insit lucri, sed potius suis rebus propriis intendere : divites autem quia non indigent ex Republica lucrari, magistratus gerent.
s Quare accidit egenis quidem fieri opulentos, propter immorari circa opera : insignibus autem, non subjici quibuscumque.
Atque ita continget, egenis quidem ditari ob operam rebus suis impensam : nobilibus vero, non subjici cuicumque.
t Et ut non fueretur quae communia, traditio fiat pecuniarum, praesentibus omnibus civibus, et rescripta penes fraternitates, et contubernia, et tribus reponantur. Ejus autem quod est sine lucro principari, oportet esse honores lege statutos approbatis.
Ad hoc autem ut non surripiantur pecuniae publicae, editio fiat pecuniarum civibus omnibus praesentibus, et descriptae per societates, et ordines, et tribus deponantur. Quod vero magistratus sunt absque lucro, statuendi per legem sunt honores his qui optime se gesserint.
u Oportet autem in democratiis quidem opulentis parcere non solum in non faciendo possessiones æque partiales, sed neque fructus : quod in quibusdam politiarum latet factum. Melius autem est prohibere volentes, oblationes facere sumptuosas quidem, non utiles, puta chorigias quidem et lampadarchias, et quaecumque aliae tales.
Oportet autem in populari statu, divitibus parcere, ac non modo possessiones eorum non auferre, sed ne fructus quidem earum, quod in quibusdam civitatibus imprudenter fit. Melius etiam est volentibus prohibere, ut munera illa subeant, quae sint magni sumptus, ac nullius utilitatis, ceu choros exhibere, et ludos, et caetera hujusmodi munera.
x In oligarchia autem egenorum facere curam multam, et principatus a quibus
In paucorum vero gubernatione, cura est pauperum suscipienda diligenter, et
<--- Page Split --->
receptiones, iis tribuere, et si quis opulentorum injuriatus fuerit istis, majores increpationes esse quam si sibi ipsis. Et haereditates non secundum dationem esse, sed secundum genus, neque plures quam unam eumdem haereditare : sic enim utique aequaliores substantiae erunt, et egenorum utique plures ad abundantiam pertingent.
officia quibus sunt salaria constituta, istis tradenda : et si quis divitum eos contumelia affecerit, major pœena est constituenda quam si ipsi inter se idem fecissent. Et successio in haereditatibus per cognationem sit, non per donationem : nec valeat quisquam plures haereditates capere, sed unam solum modo : per hunc enim modum magis aequales erunt facultates, et egenorum permulti ad abundantiam traducentur.
y Expedit autem et in democratia et in oligarchia, aliorum vel aequalitatem, vel possessionem dare iis qui minus communicant politia hac, in democratia quidem opulentis, in oligarchia autem egenis, excepto quicumque principatus sunt domini politiae : hoc autem iis qui ex politia, committere solis vel pluribus.
Utile est etiam in populari statu et in paucorum gubernatione, aliorum vel aequalitatem, vel præstantiam tribuere his, qui minus participant Republica, in populari quidem divitibus, in paucorum vero gubernatione egenis, exceptis tamen his magistratibus, in quibus jus auctoritasque Reipublicæ consistit : hi enim solis his qui sunt ex Republica committi debent.
z Tria autem quaedam oportet habere futuros principari principales principatus. Primo quidam amorem ad consistentem politiam. Deinde potentiam maximorum operum principatus. Tertio autem virtuten et justitiam in unaquaque politia eam, quæ ad politiam : si enim non idem justum secundum omnes politias, necesse et justitiæ esse differentias.
Tria vero debent illi, qui principales magistratus sunt suscepturi. Primum, ut ament præsentem civitatis statum. Deinde, ut habeant potentiam maximam ad ea exsequenda quæ magistratus requirit. Tertium, ut habeant virtutem et justitiam in unaquaque Republica ad ipsam Rempublicam : nisi enim justum idem sit in cunctis Rebuspublicis, necesse foret et justitiæ esse differentias.
aa Habet autem dubitationem quando non acciderint hæc omnia circa eumdem, quomodo oportet facere divisionem : puta si militaris quidem aliquis fuerit, nequam autem, et non politiæ amicus : alius autem justus et amicus, qualiter oportet fieri electionem ?
Habet autem dubitationem quando hæc omnia non concurrunt in eodem, quemadmodum sumere oportet : si sit quidam aptus ad rem militarem, sit autem ille idem improbus, nec Reipublicæ amator : alter vero justus et amator, sed ad rem militarem non aptus, cujus facienda sit electio ?
bb Videtur autem oportere respicere ad duo, quo plus participant omnes, et quo minus. Propter quod in militia quidem ad experientiam magis virtute, minus enim militari participant, ἐπισκέψα αυ- tem plus : in custodia autem et camera-
Videtur inspiciendum esse ad duo, cujus magis participent omnes, et cujus minus. Quapropter in re militari quidem, ad peritiam magis quam ad probitatem est respiciendum : pauciores enim sunt rei militaris periti, plures vero pro-
<--- Page Split --->
tione contrarium : ampliori enim virtute indiget quam qualem multi habent, scientia autem communis omnibus.
bitatis. Contra vero in custodia et administratione ærarii : plus enim probitatis requirit quam quantum habeant multi, scientia vero hujus communis est omnibus.
cc Dubitabit autem utique aliquis si potentia exstiterit politiæ, et amor, quid opus est virtute : facient enim quæ expediunt per ipsa duo.
Dubitari etiam potest, si potentia absit Reipublicæ et amicitia, quid opus est virtute : sufficient enim illa duo ad Reipublicæ utilitatem.
dd Aut quæ contingit eos qui hæc duo habent, incontinentes esse : quare quemadmodum et ipsis non serviunt scientes, et amantes ipsos : sic et ad commune nihil prohibet quosdam se habere.
An quia fieri potest, ut duo illa habentes sint intemperati? itaque ut sibi ipsis non obtemperant scientes, et amantes seipsos : sic etiam erga Rempublicam nihil vetat ita se habere quosdam.
ee Simpliciter autem quæcumque in legibus, ut conferentia dicimus politiis, omnia hæc salvant politias.
Simpliciter autem quæcumque in legibus prodesse diximus, cuncta illa Rempublicam servant.
// Et quod saepe dictum est, maximum elementum, ut valentior sit multitudo quæ vult politiam, quam quæ non vult.
Et quod saepe jam diximus, maximum fundamentum est custodire, ut potentior sit ea pars quæ Rempublicam salvam esse velit, quam illa quæ nolit.
gg Præter omnia autem hæc, oportet non latere, quod utique latet transgressas politias quod medium.
Præter hæc autem omnia latere non oportet, quod modo latet eas Respublicas quae transgrediuntur medium.
hh Multa enim eorum quæ videntur demotica, solvunt democratias : et oligarchicorum, oligarchias. Qui autem putant hanc esse unam virtutem, trahunt ad excessum, ignorantes quemadmodum naris est transgressa quidem rectitudinem eam, quæ pulcherrima ad aquilinum vel simum, sed tamen adhuc pulchra et gratiam habens ad aspectum : non tamen si intendat aliquis adhuc magis ad excessum, primo quidem abjiciet mediocritatem partis, finaliter autem ita quod neque narem faciet apparere, propter excellentiam et defectum contrariorum : eodem autem modo habet et de aliis partibus. Accidit itaque hoc et circa alias politias. Etenim oligarchiam et democratiam est, ut habetur sufficienter, non ex existente optimo ordine : si autem aliquis intendat magis
Multa enim quæ popularia videntur, popularem statum dissolvunt : multa etiam quæ paucorum esse videntur, dissolvunt paucorum gubernationem. Qui vero existimant hanc esse unam virtutem, trahunt ad excessum, ignorantes, quod quemadmodum nasus excedit rectitudinem laudabilem, ad aquilinum esse, vel simum, sed tamen adhuc pulchritudinem ac gratiam retinet. At si quis magis trahat ad excessum, primo quidem abjicit congruentem mensuram partis, tandem vero ita disponitur, ut non nasus appareat propter excellentiam, ac defectum contrariorum. Eodem modo et de aliis partibus. Contingit autem hoc et circa alias gubernationes. Nam paucorum quidem potentiam et popularem sufficienter se habere contingit, etsi transgrediantur
<--- Page Split --->
utramque ipsarum, primo quidem deteriorem faciet politiam, tandem autem neque politiam.
ab optimo statu : quod si quis intendat magis utramque earum, deteriorem primam faciet, tandem vero neque Rempublicam esse.
ii Propter quod oportet hoc non ignorare legislatorem et politicum, qualia salvant demoticum, et qualia corrumpunt democratiam, et qualia oligarchiam. Neutrum enim ipsarum contingit esse et permanere sine divitibus, et sine multitudine : sed quando aequalitas facta fuerit substantiae, aliam necesse esse hanc politiam. Quare corrumpentes iis quae secundum excessum legibus, corrumpunt politias.
Quapropter id non ignorari oportet a legis conditore, ac civili homine, qualia popularium servent populi statum, et qualia paucorum apparentia evertant paucorum gubernationem. Nulla enim istarum videtur stare posse absque opulentis, et multitudine : sed quando adaequatio fiat facultatum, aliam necesse est esse Rempublicam. Itaque dissolventes leges, quae sunt circa excellentiam, dissolvunt Respublicas.
kk Peccant autem in democratiis et in oligarchiis. In democratiis quidem demagogi, ubi multitudo domina legum : dominos enim faciunt super civitatem pugnantes cum divitibus. Oportet autem contrarium semper videri dicere pro divitibus. In oligarchiis autem pro populo oligarchicos : et jurare contra quam nunc jurent oligarchicos : nunc quidem enim in quibusdam jurant : « Et populo malignus ero, et consulam quodcunque habebo malum. » Oportet autem et existimare et simulare contrarium, insinuantes in juramentis, quod non injuste agat in populum.
Aberrant vero et in populari statu, et in paucorum gubernatione. In populari quidem, ductores populi, ut multitudinem dominam legum efficiant. Ob id enim faciunt semper civitatem opulentis repugnantem. At oportebat contrarium videri semper dicere pro opulentis. In paucorum vero gubernatione, pro populo, eos qui Rempublicam gubernant, et contraria jurare quam nunc jurent. In quibusdam enim civitatibus nunc jurant : « Populum odio habebo, et consilio amitar ut male habeat. » Expedit autem simulare ac fingere contrarium, atque ita juramentum concipere. « Non efficiam populum injuriis. »
II Maximum autem omnium dictorum ad permanendum politias, quod nunc negligunt omnes, scilicet erudiri ad politias. Profectus enim nullus utilissimarum legum et conglorificatarum ab omnibus politizantibus, si non erunt assueti et eruditi in politia, si quidem leges demoticae, demoticaliter: si autem oligarchicae, oligarchialiter. Quae quidem est in uno incontinentia, et in civitate. Est autem erudiri ad politiam non haec facere quibus gaudent oligarchizantes, et democratiam volentes, sed quibus poterunt ii quidem oligarchizare, ii autem democratizare. Nunc autem in oligarchiis quidem
Maximum autem omnium, quae dicta sunt ad Reipublicae stabilitatem, est id quod nunc parvi faciunt omnes erudiri ad Reipublicae disciplinam. Nihil enim prosunt utilissimae leges quae a gubernatoribus decernuntur, nisi moribus instituti, et disciplina imbuti homines fuerint, si leges populares, populariter : si paucorum potentiae, ad hanc ipsam gubernationem. Nam si est in uno intemperantia, est etiam in civitate. Disciplina autem Reipublicae est, non ea facere per quae latentur pauci potentes, aut populares : sed per quae valeant illi quidem paucorum gubernationem tenere, hi vero popularem.
<--- Page Split --->
principantium filii deliciantur : qui autem egenorum, fiunt exercitati et laboriosi : quare et volunt magis et possunt insolescere.
Nunc autem in paucorum potentia, gubernatorum filii deliciis intendunt. Tenuiorum autem filii, Gymnasii s laboribusque exercentur : itaque et volunt magis et possunt res novas moliri.
mm In democratiis autem, quae maxine videntur esse democraticae, contrarium conferentis consistit. Causa autem hujus, quia male diffiniunt quod liberum. Duo enim sunt quibus videtur democratia diffinita esse, in id quod populum esse dominum, et libertate. Quod quidem enim justum, aequale videtur esse : aequale autem, quodcumque videatur multitudini hoc esse dominans : liberum autem et aequale, quodcumque voluerit quis facere. Quare vivere in talibus democratiis unusquisque vivit ut vult, et ad quod abundat, ut ait Euripides.
In populari vero statu, qui maxime videtur esse popularis, contra quem utile sit, constitutum est. Hujus rei causa est, quod male diffiniunt libertatem. Duo sunt enim quibus popularis status diffinitur, potestate summa populi, ac libertate. Justum autem et æquum videtur esse : æquum vero quodcumque videatur multitudini id esse stabilitum : liberum autem et æquum quodcumque velit quis facere : ita quod vivit unusquisque ut vult, in hujus populari statu, et ad quod gliscit, ut ait Euripides.
m Hoc autem pravum. Non enim oportet putare servitutem esse vivere ad politiam, sed salutem. Ex quibus quidem ergo politiæ transmutantur, et corrumpuntur, et per quæ salvantur, et permanent, ut simpliciter est dicere, tot sunt.
Sed hoc est pravum. Non enim putandum est esse servitutem, vivere ad formanu Reipublicae, sed salutem. Ex quibus igitur mutantur Respublicæ et corrumpuntur : et per quæ servantur, et permanent, ut simpliciter dicamus, tot et talia sunt.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
Hic incipit secunda pars hujus libri quinti. Postquam enim determinavit Aristoteles de corrumpentibus politias secundum quod notius est quoad nos, nunc tractat de salvantibus eas, quod non est manifestum.
Et dividit tractatum istum in duas partes. In prima dicit esse tractandum de salvantibus eas communiter et sigillatim. In secunda determinat specialiter de corrumpentibus et salvantibus Monarchiam, ibi (cap. 7, a), Restat autem supervenire, etc.
Istud autem capitulum, in quo communiter tractat de salvantibus, dividitur in duas partes, in quarum prima tangit de unoquoque modo communi, quo salvatur omnis politia. In secunda tangit multos modos, secundum quos singularis politia salvatur, ibi (litt. g), Salvantur autem politiae, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim tangit communissimum modum salvationis politiarum, dicens quod ille est per contraria corrumpentium. Secundo ostendit quomodo latet seductio eorum qui corrumpunt politias, sicut Sophistarum, ibi (litt. d), Deinde non credere iis, etc. Tertio dicit quomodo salvantur, ibi (litt. e), Adhuc autem videre quod quaedam
<--- Page Split --->
manent, etc. Hæc est sententia primæ partis.
a Littera sic est ordinanda. Primo enim innuit ordinem ad praecedentia, dicens : De salvatione autem, politiarum scilicet, communiter et sigillatim uniuscujusque politiae habitum, id est, consequens est dicere.
b Et statim inducit modum communissimum, ibi, Primo quidem igitur palam, quod siquidem habemus per quae corrumpuntur politiae, habemus, scilicet in communi et hoc scilicet, per quae salvantur in communi. Et ponit rationem, ibi, Contrariorum enim contraria sunt factiva : corruptio autem salvationi est contraria : unde cum accipimus uniuscujusque corrumpentia, tum per centrarium habemus salvantia politias. Et inducit in universali : sed hoc non sufficit in politicis, quia oportet in particulari salvantia considerare.
argumentantem, si unumquodque, scilicet decipiens, sit parvum, et quasi non manifestum, et omnia, parva scilicet simul sumpta sint. Hoc autem est quod corrumpit et decipit, hoc autem est quidem ut sic, in oratione sophistica est quidem uno aliquo modo ut est quidem scilicet verum, est autem ut non, corrumpens scilicet politiam : totum enim et omnia sic congregata simul est, et non parvum : et ideo corrumpit politiam. Et quia sic corrumpitur politia sicut in ante habitis determinatum est, quod qui minima negligit, paulatim defluit, quia componitur magnum corrumpens politiam ex parvis : et ideo totum compositum et omnia simul congregata in uno composito non sunt parvum. Et ponit remedium salvans, ibi, Unam quidem igitur custodiam ad hoc principium, ad salvandum scilicet politiam, oportet facere, ut scilicet caveatur ne per parva dissimulata subintret magnum destruens politiam.
c Et determinat qualiter oportet considerare, ibi, In bene temperatis quidem igitur politiis, supple, ad voluntates hominum quae maxime salvantur, sicut aliud aliquid, quod salvari debet, oportet observari, supple, aliquid, ut nihil, id est nullo salvante praevaricentur : et quod maxime non praevaricentur etiam in parvo salvante ipsas, sed oportet servare quod parvum salvationis ipsarum. Et ponit rationem, quod in talibus parvis corrumpentibus inest malum : latet enim subintrans praevaricatio. Et ponit simile, ibi, Sicut substantias, id est, facultates, parva expensa consumunt saepe facta ; ita etiam politiam consumit parvum et parvum per transgressionem saepe factam.
d Et ponit secundo aliam cautelam : Deinde non credere his qui sophismatis gratia, et ficti et deceptionis gratia, ad multitudinem, supple, accedunt in democraticis, et applicantur, multitudini scilicet populi, ut decipiant et subvertant democratiam, sicut multi faciunt, abutentes populi simplicitate. Et ponit rationem quare oportet his non credere, ibi, Arguuntur enim, supple, tales, ab operibus : quia scilicet latere non possunt, quin mala intentio eorum comprehendatur : unde Ptolemaeus in Proverbii : « Qui male agendo vult celari, discoopertus est. » Et poeta :
Quamvis arte nates, tamen apparent tibi nates.
Et adaptat simile, ibi, Latet autem seditio, quia non simul tota fit, supple, sed paulatim. Et ponit simile de sophisticantibus in orationibus, ibi, Paralogizatur, id est, decipitur mens ab ipsis occulte subrepentibus, sicut sophisticata oratio, supple, paralogizat, id est, decipit
Sed quia aliquis posset quaerere quae essent politiarum sophismata, cum sophismata sint in orationibus, politiae autem in operibus, ideo subdit, ibi, Qualia autem dicimus politiarum sophismata, prius dictum est paulo ante, ubi dictum est, « simulata opera cum intentione fallendi
<--- Page Split --->
sunt politiarum sophismata. » Etideo dicit Augustinus, quod « simulata æquitas non est æquitas, sed duplex iniquitas. »
e Tertio, ibi, Adhuc autem videre, etc. tangit verum remedium salvans politiam, et hoc est, quod unusquisque bene utatur omnibus ad politiam pertinentibus : quia tunc nullus insurgit et corrumpit politiam. Dicit ergo : Adhuc autem videre oportet, quod quaedam manent, salva scilicet politia, non solum aristocratia, quae secundum dignitatem virtutis principantur, sed etiam oligarchia, quae secundum honorabilitatem potentia et divitiarum scilicet principantur, non propterea quod firmae sunt politia, scilicet in seipsis, nam minimam habent rationem firmitatis : sed quia bene utuntur ii qui in principantibus 1 fiunt, scilicet illarum politiarum, et iis qui extra politiam, ut popularibus, et iis qui in politeumate, id est, dominis politiarum, unicuique honorem debitum attribuentes. Et subdit in quo bene utuntur, ibi, In non injusta faciendo. Qualiter autem hoc fiat, determinat subdens per singula, ibi, In eos quidem qui non participant, scilicet aristocratia et oligarchia, quae sunt in communi populo, et introducendo principales, id est, digniores et majores ipsorum, in politiam, id est, constituendo in officiis politiae : et eos qui sunt amatores honoris, id est, dignitatis, non injuriando, id est, non injuste repellendo ab officiis dignitatum. Et hoc est quod subdit : In inhonoratione, id est, quod non inhonestent eos, talibus officiis privando : quia ex hoc saepe oritur contentio destruens politiam. Et ponit modum per quem fit frequenter hujusmodi inhonoratio, ibi, Et multos, scilicet de multitudine, in lucrum, id est, propter lucrum : ad seipsos, id est, privatum quod ad seipsos ordinatur, et ad prin-
cipantes, id est, ad lucrum principum, in utendo, quia scilicet aliis de populo non utuntur, vel potius abutuntur, nisi ad lucrum proprium : quia et ipsi, et omnia quae familiæ, venalia sunt, propter lucrum. Et ponit rationem per contrarium, ibi, In utendo invicem demotice, id est, democraticae, id est, æqualiter sicut liberis, et non sicut servis : quia democratia est æqualiter liberorum. Et hoc est quod subdit, exponens, ibi, Quod enim in multitudine quaerunt æquale, qui demotici, id est, democratici, et æqualiter sunt liberi, hoc in similibus, id est, in qualibet politia, non solum justum, sed expediens est : quia nisi habeat illud quilibet æqualium et similium, movebit seditionem.
f Et ex his concludit quid expedit ad salvationem politiae, ibi, Propter quod si plures sint in politeumate, id est, dominio cujuscumque politiae, multa expodiunt, quae sunt de numero denoticorum id est, democraticorum, lege, scilicet democratica, statutorum. Et dat exemplum, ibi, Velut sex mensium principatus esse. Et subjungit quare hoc expedit, ibi, Ut omnes qui similes, in libertate scilicet participent, honore scilicet principatus. Et ponit rationem, ibi, Est enim sicut 8?i?o?, id est, democratica, jam qui similes sunt in libertate. Et ideo dictum est supra in secundo, quod omnes eivessimiliter participant principatu consiliativo et judicativo. Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Propter quod et in his, demonetatis scilicet, fiunt demagogi, id est, concionatores et duces populi saepe, æqualiter ex diversis civibus, ut dictum est prius.
Et ponit aliam utilitatem quæ fit ex hoc specialiter in oligarchiis et aristocratiis, qua scilicet minorem causam malignandi habet ex potentatu, qui parvo tempore principatur, quam qui diu ad vitam prin-
<--- Page Split --->
cipatur, ibi, Deinde (alia scilicet utilitas) minus incidunt in potentatus, id est, ambitione potentatus, oligarchiae et democratiae. Et dat rationem, ibi, Non enim similiter, id est, aequaliter facile malignari super subjectos pauco tempore principantes, et multo : quia qui se cogitat multo tempore principari, citius grassatur ad malignitatem oppressionis subjectorum : quia cogitat quod alius non succedet, qui faciat vindictam. Et hoc ostendit ex exemplis, ibi, Quoniam propter hoc in oligarchiis et democratiis fiunt tyrannides. Et ponit causam, subdens : Aut enim qui mazimi, secundum potentiam et divitias, in utraque, scilicet politia, praferuntur, id est, ponuntur in dignitatibus principatus, tyrannide, id est, sola consideratione tyrannidis, ut tyrannides exerceant : ii quidem, scilicet in democratia, demagogi, sunt scilicet, id est, ponuntur : ii autem, scilicet qui sunt in oligarchia, potentes, quia illi sola consideratione potentiae ponuntur in principatu : aut qui maximos habent principatus, supple, maxime malignantur, quando multo tempore principantur.
g Deinde cum dicit, Salcantur autem politiae, etc. ponit causas particulares salvationis politiae cujuslibet in communi, quae reducuntur in sex genera. Primum est, quod omnia timenda continue proponantur, ut caveantur. Secundum est, quod status politicus talem principatum habeat, per quem jucunda civitati permaneant, et contraria amoveantur, ibi (litt. n), Quoniam autem et propter proprias vitas, etc. Tertium est, quod principatus non instituantur ad lucrum, ibi (litt. p), Maximum autem in omni politia, etc. Quartum est, quod considerentur quae oportet habere principem, qui principatur in magno principatu, videlicet amorem ad politiam, potentatum ad magna perficienda, et virtutem, scilicet ut princeps sit virtuosus, ibi (litt. z), Tria autem quadam oportet habere, etc. Quintum est, quod conferentia ad politias, per
leges statuta, diligenter observentur, ibi (litt. ee), Simpliciter autem quaecumque in legibus, etc. Sextum est, quod sit eruditus in civilibus, qui debet principari, ibi (litt. ll), Maximum autem omnium dictorum, etc. Quodlibet istorum plura continet, sicut dicetur de quolibet in loco suo.
In primo istorum sunt tria. Primum, quod politiae salvantur aliquando non solum quia elongantur a corrumpentibus sed etiam aliquando propter prope esse : quia tunc propter timorem conservantur diligentius, sicut ea quibus apponitur nocturna. custodia, melius conservantur. Adhuc oportet cavere insignium contentiones et seditiones, et oportet tentare cavere talia per leges, quamdiu extra contentionem sunt, antequam comprehendantur a contentione, ut cognoscatur malum a principio : hoc enim cognoscere non est cujusque, sed politiae, quod tamen facilius sedatur : et quia maxime ab honorabilitatibus principatum consurgunt seditiones, et etiam fiunt transmutationes politiarum, oportet considerare omnes, qualiter distributa sunt honorabilitates in praetoriis in civitatibus ad multitudinem, utrum scilicet ad annum, vel ad quinquennium, vel triennium : et secundum hoc quod videtur, oportet illud tempus intendere vel remittere. Si enim excedunt principes, oportet remittere et abbreviare. Et haec sententia hujus partis in communi.
Littera sic est ordinanda. Salcantur autem politiae non solum propter longe esse a corrumpentibus, per id enim salvantur per se, sed aliquando, supple, salvantur, et, id est, etiam quia prope sunt corrumpentibus : et tunc salvantur per accidens, quia scilicet timor propinquorum corrumpentium facit, ut sollicitius custodiantur. Et hoc est : Timentes, corrumpentia scilicet, per manus habent magis politiam, continentes eam scilicet, quia in manibus tenent eam. Et hoc infert valde bonam cautelam, ibi, Quare oportet eos qui de politia sollicitantur,
<--- Page Split --->
timores præparare, id est, causas timoris de corrumpentibus, continue præ oculis habere, ut, sic scilicet politiam conservent, et non dissolvant, per cautelam de corrumpentibus. Et dat simile, ibi, Quemadmodum nocturnam custodiam, quæ scilicet servatur contra timores nocturnos : et sic oportet fieri politiæ observationem contra timores scilicet corrumpentium. Et oportet quod longe est periculum, prope facere, id est, cavere tamquam sit prope : quia sic facilius cavetur.
h Et quia accidit praecipue in contentionibus insignium, ideo subdit, ibi, Adhuc insignium, potentum scilicet et divitum, contentiones et seditiones, supple, oportet praevaere. Et quia hoc facilius fit sub forma juris, addit qualiter hoc fiat, ibi, Et per leges oportet tentare cavere, sic scilicet ut 1 eos qui extra contentionem sunt, antequam comprehendantur et ipsi, id est, illi qui sunt extra contentionem principum : illi enim involvuntur in contentionibus principum, quando principes intendunt contendere : et ideo oportet praevaere per legem qualiter hoc proprie fit. Propter quod subdit : Tamquam quod in principio fit malum cognoscere, ex juris et legis ordine, sit, non cujuscumque, sed politici viri, cujus est ordinare civilitatem sive politiam.
i Et dat exemplum, ibi, Ad eam antem, quae per honorabilitatem fit, transmutationem, si est oligarchia et politica mixta ex oligarchia et democratia, in quibus intuitu honorabilitatis constituuntur principes, cum acciderit hoc, scilicet contentio vel seditio, manentibus quidem eisdem honorabilitatibus, tunc abundantia autem honorabilitatis, principum scilicet, facta, honorabilitatis communis multitudinem, populi scilicet, oportet 2 considerare ad praeteriens, id est, ad
præteritum tempus in quo principati sunt: quia in bello dicitur probabiliter qualiter se habebunt in futuro. Et est verum juris exemplum. Ex præterita vita discimus quid de futuris præsumere debeamus.
Et ostendit qualiter si consideretur ad politias aliarum civitatum, ibi, In quibuscumque quidem civitatibus honorantur secundum annum, ut scilicet in annuo principatu principentur, secundum hoc tempus, annuum scilicet : in majoribus autem per triennium, aut quinquennium, scilicet principentur. Et considerandum est si tempus quo principantur, sit multiplex, vel submultiplez, ad tempus aut terminum in quo honorationes, id est, principatus, institutæ fuerunt politiæ : et secundum hoc considerandum, quibus scilicet quanto tempore principari debeant : et sic secundum hanc considerationem oportet lege 3 honorabilitates intendere, scilicet ad tempus, vel remittere, scilicet ad brevius : siquidem credit, intendentes, scilicet in principatu, secundum multtplicationem, id est, oportet tempus multiplicari : quia illi sunt digni ampliori honore, qui excedunt honorabilitate virtutis : si autem deficiant, scilicet intendentes ad principatus, secundum defectum legis et ordinis, tunc oportet remittere tempus et abbreviare. Et hoc est : et minorem, id est, brevioris temporis, facientes honorationem, ut scilicet, deponantur : quia indigni sunt principatu.
k Et ostendit in quibus, si non sit hujusmodi remedium, quae inconvenientia sequantur, ibi, In oligarchiis quidem enim et politiis non facientibus quidem sic, hic quidem oligarchiam et politiam, hic auautem potentatum, supple, tyrannicum, fieri accidit : illo autem modo, ubi scilicet remittitur ex politia quidem mixta democratiam, ex oligarchia autem politiam vel δήμον, id est, democratiam, sup-
<--- Page Split --->
ple, fieri accidit : et utroque modo transmutatur et non mutatur politia.
l Et subdit remedium salvans politiam, ibi, Commune autem, salvans scilicet remedium, et in 6rju<w, id est, democratia, et in oligarchia, et in monarchia, qua< est regnum, et in omni alia scilicet politia, neque crescere valde multum, id est, principes permittere nullos praeter commensurationem, scilicet aliorum civium, sed magis tentare parvos principatus, et multi temporis dare eis honores, quam breviter magnos. Quia per parvos non habent quin possint deponi quando cives voluerint. Et ponit rationem quare hoc est melius, ibi, Corrumpuntur enim, et non omnes sunt viri, supple, qui se contineant a corruptionibus : et ideo diffinit sic virum Gregorius, « Vir est qui contra biformes fortunae insultus, uniformi constantia militat praemunitus. » Et ideo non omnes viri sunt molles, ut fecminae qua< sunt ad fortunas. Et ideo non omnis viri est ferre bonam fortunam : elevantur enim in bona fortuna, et dejiciuntur in mala. Et subdit ad remedium, ibi, Ni autem non, supple, fiat sic, tunc caveatur, neque cum simul totos dederint, supple, magnos principatus, auferre rursum simul totos, sed gradatim, supple, auferantur eis principatus : quia nemo subito ab altis in infimum vult cadere.
m Et quia forma justitiæ maxime tolerabilis est plusquam violentiæ, ideo subdit, ibi, Et maxime quidem tentare, supple, oportet, legibus, scilicet communibus, sic ordinare, ut nullus fiat multum excedens potentia, nec amicorum nec pecuniarum : quia aliter resistit communitati populi, et solvit politiam. Et ponit ultimum remedium contra hoc si fiat potens, ibi, Si autem non, supple, caveatur ne exaltetur potentia amicorum et pecuniarum, tunc oportet sequestratas facere stationes ipsorum, id est, habitationes, ut scilicet in civitate non habitent, sed ex-
tra : quia ibi non possunt dominari super populum, sed in privatis habitantes,in suis, non in communibus dominabuntur.
n Deinde cum dicit, Quoniam autem et propter proprias vitas, etc. ponit secundum remedium salvans politias. Sententia est, quod quando aliqui propter proprium modum vivendi insolescunt, et ideo contra ordinem politiæ vivunt, quod oportet politicum, qui doctus est in politeumate, ponere aliquem qui tales consideret, et habeat principatum in talibus, qui consideret eos qui nocive vivunt contra ordinem politiæ, secundum unumquemque, ita quod jucundum civitatis non auferat : quia necesse est quod quælibet civitas habeat aliquas jucunditates, in quibus jucundetur, et violantes compescat, et trahat eos per commontionem ad propositas actiones, ne alii exemplo eorum insolescere consuescant. Et hæc est sententia tota hujus partis.
Littera sic ordinanda est : Quoniam autem, et, id est, etiam propter proprias vitas insolescunt, scilicet lasciviis et concupiscentiis vacantes, oportet, ad medicinam hujus morbi, facere in civitate principatum quemdam, in quo princeps illius principatus consideret viventes nocive ad politiam, id est, contra ordinem civilitatis. Et quia multæ sunt politiæ, ideo subdit : In democratia quidem ad democratiam, in oligarchia autem ad oligarchiam, il est, contra oligarchiam. Similiter autem et in unaquaque aliarum politiarum, supple, qui consideret omnes viventes contra ordinem politiæ. Et ille princeps illius civitatis, id quod pertinet ad jucundum civitatis, secundum modos et jucunditates liberales, ut est vigella, et alia exercitia civitati utilia, sigillatim secundum unamquamque civitatem debet observare, propter easdem causas, ne scilicet contentiones oriantur, si consueta ad inconsumta transferantur.
o Et subdit quodnam sit illud
<--- Page Split --->
dium, ibi, Hoc autem remedium est super oppositis partibus firmare actiones, id est, tales actiones, quae oppositis partibus, quae sunt in civitate, congruant : et ad talia firment actiones, ut sine vitio cujuslibet partis vivant : et principatus, scilicet ad hoc firment. Et exponit quae sunt oppositae partes, ibi, Dico autem, exponendo scilicet, opponi implexi, id est, superjustos multitudini, quia justi in civitate non sunt multi : egenos autem dico, supple, opponi opulentis. Et oportet principes talis principatus tentare commiscere egenorum multitudinem, et eam quae divitum, vel oportet tentare augere quod medium inter eos, id est, mediarum personarum : quia medii sincerissime vivunt, ut in praehabitis ostensum est. Et tangit causam subdens : Hoc enim, scilicet augere medios, dissolvit eas quae propter inaequalitatem, supple, oriuntur seditiones. Si enim cuilibet permittatur ad propriam concupiscentiam vivere, fiunt inaequalitates, et oriuntur seditiones.
p Deinde cum dicit, Maximum autem in omni politia, etc. ponit tertium remedium salvans politias. Sententia est, quod princeps debet lege statuere, quod principatus non sint ad lucrum, et maxime hoc oportet observari in oligarchiis. Et causa hujus est, quia tunc non indignabuntur si coercantur a principando, sed potius gaudent : quia principantes in publicis non possunt vacare propriis utilitatibus, et sic ditarí. Si autem putarent quod in principatu possent furari ea quae sunt communia, tunc contristarentur non principantes, ex duabus causis, quia scilicet non participant honoribus principatuum, et quia privantur lucris, et sic moverent seditiones et conturbarent politiam et aliam civilitatem. Deinde dicit, quod sic tali institutione facta, contingit singulariter simul salvata m, scilicet esse, democratiam et aristocratiam
et oligarchiam : eo quod insignes et populus habent quod volunt. Quod enim omnibus liceat principari consiliativo et judicavo principatu, hoc est democraticum, ut in ante habitis probatum est : quod autem insignes sint in principatibus, hoc est aristocraticum secundum quod aristocratia quaedam oligarchia est, et hoc est quando principatus non sunt ad lucrum : tunc enim egeni de populo non possunt principari, eo quod nullum sit lucrum : sic insignes erunt in principatibus, et hoc est aristocraticum : eo quod egeni volunt esse circa propria ut lucrentur, et insignes nullo indigentes, valent et volunt principari : et sic accidit egenis ditari, quia intendere possunt propriis : et sic insignibus non accidit subjici egenis principantibus, sed potius sibi subjici alios in principatibus : et sic ambe partes civitatis stabunt in pace et sine seditione. Sed quia aliquis posset dicere qualiter obviandum esset illi malo quod est furari communia ad Respublieam sive politiam pertinentia, ideo occurrit et docet hoc in parte ista : quia ut non furentur quae sunt communia, statuatur quod traditio pecuniarum communium fiat principibus et etiam civibus omnibus in publico, et rescripta per manum publicam tabellioni reponantur penes confraternitates et contubernia artificum et penes tribus consanguineorum quae semper testes sunt de receptis. Et haec est sententia hujus partis in communi.
Littera sic orlinnanda est : Maximum autem, scilicet salvantium in omni politia, et legibus, et alia, quacumque scilicet, provisione salutis politiarum, est, sic ordinari, scilicet statuta legum, ut non sit principatus lucrari, ex judiciis scilicet et aliis artibus principatus.
q Et licet hoc conservet omnem politiam maxime in oligarchiis oportet servare : quia in illa principantur insignes,
<--- Page Split --->
contra quos ad insurgendum pronus est populus. Et dat rationem, ibi, Non enim scilicet 1, id est, tantum indignantur egeni, scilicet de populo, coerciti a principando, id est, ab eo quod est principari, multi populares qui sunt de multitudine, imo gaudent etiam si quis sinit eos circa propria vacare. Quare, id est, propter quod si putaverint l'principante aliquo furari posse communia, tunc ambo contristantur. Et subdit quae, scilicet honoribus non participare et lucris : et sic facilius insurgunt contra principantes et movent seditiones.
r Et ponit aliam utilitatem ex hoc provenientem, ibi, Singulariter autem vel singula utriusque politiae, et, id est, etiam contingit simul esse, scilicet democratiam et aristocratiam, si hoc institurit aliquis, quod scilicet principatus non sint ad lucrari. Et hoc ostendit subdens, ibi, Contingit enim utique et insignes et multitudinem utrosque habere quae volunt. Et ostendit modum, ibi, Licere quidem enim omnibus principari, democraticum est : quia illi aequaliter sunt liberi : insignes autem esse in principatibus, est aristocraticum et oligarchicum : et utrumque horum erit cum non sit lucrari a principantibus. Et ponit rationem, ibi, Egeni enim non valent nec volunt principari, eo quod nullum sit lucrum ad excellentiam, sed egeni volunt circa negotia magis esse ut lucrentur : opulenti autem optime poterunt principari propter nullo communium indigere : quia ex suis sibi sufficiunt, et aliis.
s Quare, id est, propter quod ex tali institutione accidit egenis quidem fieri opulentos, propriis intendentibus : et hoc propter immorari circa propria : insignibus autem accidit non subjici quibuscumque de populo : desiderant enim et volunt esse insignes.
t Et ponit remedium ad hoc quod non possint furari communia, ibi, Et ut non furentur, quae communia scilicet sunt, traditio fiat pecuniarum publicarum, sive communium principibus, prasentibus et civibus omnibus et rescripta, scilicet per manum publicam tabellionis, penes fraternitates, id est, societates, et contubernia, id est, contubernales, et tribus, id est, qui sunt contribules, reponantur : tunc enim nihil negare et nihil possunt subtrahere. Et subdit si talis lex statuatur, quod non sit lucrari in principatu, quid faciendum, ibi, Ejus autem quod est sine lucro principari, oportet esse honores, scilicet principatuum, lege publica statutos approbatis personis, et quod alii non principentur.
u Ad hoc autem quod talis politia salvetur, oportet ipsos principes in democratiis quidem, opulentis, id est, divitibus parcere non solum in non faciendo possessiones aeque partiales, id est, quod aequaliter dividant possessiones (ut praecipit Socrates), sed potius unumquemque dimittant gaudere sua possessione : sed neque etiam oportet praecipere divitibus, quod fructus possessionum cogantur aequaliter dividere : quod tamen in quibusdam politiarum latet quandoque factum, sicut ordinavit Socrates : ideo factae sunt seditiones in illis. Et tangit adhuc expediens ad hoc, ibi, Melius autem est, scilicet ad salvandam politiam, prohibere volentes, oblationes facere, supple, principibus, sumptuosas quidem, non utiles autem oblationes. Et dicit quae sint illae, ibi, Puta chorigias, id est, sumptus in choreis et congregationibus, sicut fieri solet in conviviis ad quae illi invitantur : illae enim dicuntur chorigiales a choreis quae in talibus conviviis ducuntur et lampadarchias (λχμπας in Græco)estflamma, et loquitur de expensis candelarum quae fiunt in talibus conviviis : et quae-
<--- Page Split --->
cumque aliae tales, sunt inutiles expensae.
x Et dat quid adhuc expedit in oligarchia ut quiete et sine seditione principentur, ibi, In oligarchia autem in qua principantur insignes, expedit principibus egenorum facere curam multam, et facere sive statuere illis principatus, a quibus fiunt receptiones, et his sic largis et magnificis tribuere principatus : quia sic illis bene cupit et favet populus, nec insurgit contra illos.
Et dicit ulterius quid expediat principibus ad principandum quiete, ibi, Quod si quis opulentorum injuriatus fuerit istis, egenis scilicet de populo, majores increpationes esse a principibus, quam si sibi ipsis, id est, quam si sibi ipsis fuissent injuriati. Et iterum aliud, ibi, Et haereditates non, esse scilicet distributas, secundum dationem, principum scilicet, sed secundum genus, ut unusquisque in haereditate paterna scilicet sui generis succedat : quia ex hoc quod aliquis cjicitur de sua haereditate, et alius ponitur in ea, saepe fiunt seditiones. Et expedit etiam, neque plures quam unam haereditatem eumdem haereditare, ita quod princeps non det jus' alteri in una haereditate unius. Et dat rationem, ibi, Sic enim utique aequaliores substantiae erunt civium, et egenorum utique plures ad abundantiam pertingent : quia quilibet studet augere quod suum est. Hoc igitur expedit sic in oligarchiis ad hoc quod quiete principes principentur.
y Et subdit quid expedit in democratiiis, ibi, Expedit autem et in democrati in oligarchia, ad salvandum principatum, aliorum dominantium de foris factorum, vel aequalitatem vel possessionem dare his qui minus habent, et non sibi usurpare, et iis qui minus communicant politica hac, quia communicare
non possunt propter inopiam. Et hoc est : In 8rju>p, id est, in democratica quidem opulentis, quia illi non communicant egenis : in oligarchia autem egenis, quia sic ostendunt se habere curam de omnibus. Excipit in hoc quod aliqui principatus jura debita possunt sibi retinere, ibi, Excepto quicumque principatus sunt domini politia, et hoc debent committere solis illis qui sunt de politia : hoc autem iis qui ex politia, committere dominis solis, quibus ex jure debentur pro salario vel stipendio, eo quod deserviunt in politia communiter omnibus, ut in ante habitis saepe determinatum est : quia nullus militat suis stipendiis : unde solum illis talia debentur jura, si unus est, ut in regno, vel plures sunt domini politeumatis, ut in democratica. Et sic finita sunt ea quae dicit de tertio salvativo politiarum.
z Tria autem quaedam oportet, etc. Incipit hic quartum salvativum politiarum determinare : et circa hoc duo facit. Primo enim determinat ipsum salvativum. Secundo movet super hoc dubitationem, ibi (litt. aa), Habet autem dubitationem, etc.
Sententia prime partis est, quod si princeps in maximo principatu (cujus est ordinare politiam) salvare debeat politiam, oportet eum habere tria, primo scilicet amorem ad consistentem politiam, id est, quod amet ut politia salvata consistat : deinde secundo potentiam qua possit perficere maxima opera, quae sunt principatus sui. Et tertio virtutem et justitiam : quia vitiosus et injustus nihil bene agit, nec alium ordinare potest, qui in seipso est inordinatus : dicetur enim ei, « ut quid alium doces, te ipsum non doces ? » Et cum dicitur, oportet esse justum, id est, oportet eum scire justum et differentias justi, secundum quamlibet et omnes politias : ideo quia non est
<--- Page Split --->
idem justum cum omnibus politiis sicut nec idem aequale. Hæc est sententia primæ partis.
Littera sic ordinanda est : Tria autem quaedam oportet habere futuros principari principales principatus, sicut est rex, et dux exercitus, et dominus politeumatis, et proconsul, et hujusmodi. Et ponit hæc tria secundum ordinem. Primo quidem amorem ad consistentem politiam, id est, ut politia consistat salvata et maneat : quia nihil bene fit et diligenter sine amore : amor enim cuncta levia facit : unde Ovidius 1 :
Omnia vincit amo, et nos cedamus amori.
Deinde, secundo scilicet, oportet eum habere potentiam ex seipso maximorum operum, id est, ad maxima opera principatus seu politiae in corrigendo malos et praemiando bonos. Propter quod dictum est in praehabitis, quod oportet regi dari et ordinari adjutorium, in quo possit effectui mandare quod statuit et praecepit. Tertio autem oportet eum habere virtutem et justitiam : quia sicut dicit in V Ethicorum, « ad judicem confugiunt sicut ad justum animatum. » Et oportet eum habere secundum illud justum quod pertinet ad illam politiam in qua principatur. Et hoc est quod subdit, ibi, Si enim non idem justum secundum omnes po'litias, sed aliud est in democratia, et aliud in aristocratia, et aliud in oligarchia, et aliud in regno, et sic de aliis partibus politiarum quae multae sunt, sicut in tertio et quarto in ante habitis ostensum est, tunc necesse est multas esse differentias justitiae, et quod justum est in una, non est justum in alia : propter quod principantem in politia oportet cognoscere justum quod pertinet ad politiam in qua principatur, ut secundum hoc ordinet politiam.
aa Deinde'cum dicit, Habet autem du-
bitationem, etc. movet dubitationem circa determinata : et hæc est dubitatio. Si quando in aliqua politia princeps sit constituendus, et hæc tria non concurrunt, qualiter tunc oportet constitui principem ? oportet enim aliquem esse principem politiae : quia aliter non ordinaretur politia. Et dat exemplum in militari. Militaris quidem est quaedam communicatio, et politiae habet ordinem, sicut bonum exercitus quod est victoria, cum duce exercitus sive principe militiae : et oportet illum eligere. Ponamus ergo quod aliquis sit militaris quoad potentiam, et habeat amorem militiae, sed sit nequam et injustus et non politiae amicus : alius autem non sit militaris, ita ut nec experientiam nec scientiam habeat militarium, sed est justus et virtuosus : est ergo quaestio quomodo oportet eligere principem militiae. Et dicit solvens, quod oportet respicere in instituendo principem ad duo quibus omnis princeps constitutus oportet participare : quia instituendo principem ad actum militiae plus oportet respicere ad experientiam et potentiam militarem, quam ad virtutem : in custodia autem rerum ad politiam pertinentium, magis oportet respicere ad virtutem et justitiam : et in talibus oportet dividi principatum in duos. Hæc est sententia.
Littera sic est ordinanda : Habet autem dubitationem quando non acciderint hæc omnia circa eumdem, scilicet constituendum in principem, quomodo oportet facere divisionem horum trium. Et ponit exemplum, ibi, Puta si militaris quidem aliquis fuerit exercitatus, scilicet in arte militiae, et strenuitate, nequam autem non habens virtutem justitiae, et non sit, scilicet politiae, id est, ordinis politiae amicus : alius autem non militaris secundum potentiam et virtutem militarum,
<--- Page Split --->
sed justus et amicus politiae, qualiter oportet in tali casu fieri electionem?
rationalili ordine : et sic videtur superfluere virtus posita tertia.
bb Et subdit solvens hanc dubitationem, ibi, Videtur autem oportere respicere ad duo, scilicet ad id quo minus participat : propter quod in militia quidem, quo ad actus militares magis respiciendum est, ad experientiam, supple, est respiciendum magis quam ad virtutem moralem quae facit bonum hominem. Et ponit rationem, ibi, Minus enim militia participant (et quod minus dicit, id est, ad minus) duces exercituum ad minus participant militia, id est, oportet participare : quia sine hac experientia nihil militarium perficere possunt : et ideo in constitutione et electione militiae principis plus oportet respicere ad experientiam militantium, quam ad virtutem moralem. Sed in custodia, quando eligitur custos politiae, vel militiae et rerum ad militiam pertinentium, tunc oportet plus respicere ad tenaxenav, id est, virtutem et amationem, id est, amorem politiae. Et hoc est : In custodia autem et cameratine, id est, illorum quae servantur in camera, contrarium, id est, respiciendum est minus ad experientiam, et plus ad virtutem moralem : ampliori enim virtute indiget, custos scilicet politiae, quam sit illa, quam qualem habent multi, scilicet communiter : quia aliter non committeretur ei plus quam custodia tantorum bonorum : scientia autem communis est omnibus : quia indiget miles scientia militari, et custos scientia qua custodire sciat, et fideliter conservare.
cc Sic soluta quaestione, ponit aliam dubitationem de sufficientia trium enumeratorum, ibi, Dubitabit utique aliquis, etc. Et est dubitatio ista, quod aliquis potest dubitare si, aliquis habet amorem et potentiam politiae, quid oportet apponere tertium, quod est virtus ? Ex politia enim et amore potest aliquis singula perficere : sicut enim in natura non est superfluum in abundantia, ita nec in nullo
dd Et solvit valde bene hanc dubitationem, dicens, quod nihil prohibet scientes et amantes esse incontinentes, secundum quod incontinentes dicuntur qui impetu passionis metas mentis et rectae rationis excedunt ad illicitum : propter quod contingit, quod sicut quandoque sibi ipsis non serviunt scientes et amantes ipsos, vi passionis ad aliud impulsi, sic ad commune nihil prohibet scilicet habere quosdam scientes communia et amantes communia, qui tamen vi passionis impulsi non serviunt communibus. Et ut hoc non fiat, oportet tria esse, potentiam scilicet, amorem et virtutem. Et haec valde bona solutio.
ee Deinde cum dicit, Simpliciter autem quaecumque in legibus, etc. ponit quintum remedium salvans politias. Et sententia hujus partis habet tres partes, scilicet quod conferentia ad politias per leges statuta, diligenter observentur. Quod multitudo volens salutem politiae, super non volentes confortetur : quia hoc est maximum elementum politiae. Quod medium, quod est justum politiae, nullo modo transgrediuntur : quia sicut in compositione corporis humani medium in figura et compositione membri transgressum, dissolvit pulchritudinem et decorem corporis : ita medium in politia extensum nimis, vel attenuatum nimis, solvit politiam, vel decorem ordinis politiae : sed qui medium habet, existit scilicet in optimo ordine : et tale solventes, solvunt primo ordinem pulchritudinis politiae, et tandem corrumpunt politiam in aliam. Haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Simpliciter autem, supple, salvant politiam, quacumque in legibus, statuta scilicet, ut conferentia dicimus politiis, omnia haec salvant politias.
// Et dat exemplum, ibi, Et quod sae-
<--- Page Split --->
pe dictum est, maximum elementum, id est, proprium et essentiale principium procurare, ut valentior sit multitudo, in civitate, quae vult politiam, quam quae non vult: quia infirmior pars non audet se opponere valentiori. Et hoc est primum.
gg Præter omnia autem hæc, quæ sci licet lege statuuntur ut salvantia politias, oportet non latere, scilicet legislatorem, quod utique latet transgressas politias : quia hæc est potissima causa transgresssionis, quod medium, supple, justo proportionetur in politia : quia transgressio ejus solvit politias, et observatio hujus salvat eas.
hh Et hujus ponit rationem, ibi, Multa enim eorum, id est, de numero eorum, quae videntur democratica, solvunt democratias, scilicet extensa nimis, vel nimis remissa : et in aliis politiis est similiter. Et hoc est: Et oligarchicorum, multa scilicet solvunt, oligarchias, scilicet extensa nimis, vel remissa nimis. Et dicitur proverbialiter : « Qui nimis emungit, sanguinem elicit. » Et dat exemplum, ibi, Qui autem unam hanc virtutem esse putant, in extremo scilicet, non in medio, trahunt medium ad excessum, id est, ad extremum : ignorantes, quod quemadmodum naris in compositione hominis est transgressa quidem rectitudinem eam, quae pulcherrima est compositionis et decoris membrorum, ad aquilinum, nasum scilicet, vel simum, in medio scilicet depressum, et tamen nasus est adhuc, sed tamen adhuc est pulchra et gratiam nasi habens ad aspectum, non tamen habet gratiam si intendat aliquis adhuc magis ad excessum : quia tunc quidem primo abjiciet, id est, tollet a naso mediocritatem, quae pulcherrima est dispositio partis, que est nasus : finaliter autem tollens mediocritatem ad excessum,
ita tollet pulchritudinem in ostensione, ita quod neque nasum 1 faciet apparere, propter excellentiam et defectum, ita scilicet quod amittet non tantum pulchritudinem nasi, sed et amittet in toto figuram. Et hoc fit propter excellentiam et defectum contrariorum, in quae impellitur a medio relicto de luce pulchritudinis et figurae. Et eodem modo res se habet et de aliis partibus corporis, sicut in ante habitis dictum est de commensuratione pedum. Accidit itaque hoc et circa alias politias, in quibus etiam rationis ordo et commensuratio proportione medii attenduntur. Et adaptat, ibi, Etenim oligarchiam et democratiam est, id est, contingit, ut habetur sufficienter, supple, secundum ordinem rationis et commensurationem. Et dicit qualiter, ibi, Equidem, supple, sufficienter habent ex stante 2 optimo ordine secundum rationem principatus oligarchici vel democratici : si autem aliquis magis intendat utramque, scilicet oligarchiam vel democratiam, recedens a medio, primo quidem parum intendens deterierom faciet politiam, quae tamen erit in specie politiae : tandem supra modum intendens, neque politiam faciet, sed corrumpet alio ordine rationis politiae.
ii Propter quod oportet hoc non ignorare legislatorem et politicum, principem scilicet qui dominatur in politeumate, qualia scilicet salvant demoticum, id est, democraticum, et qualia democratiam corrumpunt : et qualia oligarchicorum salvent et corrumpant oligarchiam : hæ enim due politiæ extremæ sunt, ex quibus aliæ componuntur. Et ponit rationem, ibi, Neutram enim ipsarum contingit esse et permanere sine divitibus, et sine multitudine popularium sive egenorum : sed quando æqualitas facta fuerit substantiæ, tunc scilicet aliam necesse est esse hanc politiam. Et hoc est quod in
<--- Page Split --->
præhabitis dixit mediam et sacratissimam, quæ est mediarum personarum inter insignes et pauperes. Quare, id est, propter quod corrumpentes his quæ secundum excessum legibus, corrumpunt politias : et ideo non expedit tales leges ponere.
kk Peccant autem tales et in democratiis et in oligarchiis. Et ostendit qualiter peccant, ibi, In democratiis quidem demagogi, qui quasi sunt principes multitudinis. Et hoc est : Ubi multitudo domina legum : quia, sicut in ante habitis determinatum est, domina politeumatis est multitudo in democratiis, et statuit quod vult. Et ostendit quomodo peccant, ibi, Dominos enim faciunt, supple, demagogi, pugnantes cum divitibus super civitatem : et ideo expedit 1 populo contrarium semper videri dicere pro populo, et omnia dicant pro divitibus : sic enim ad se trahent divites, ut stent pro demagogis. In oligarchia autem expedit ut insignes 2, qui in ea dominantur, omnia dicant pro populo : sic enim in pace stabit populus, et non insurget contra insignes : et salvabitur politia. Et ponit expediens ad utrumque eorum : Et jurare contra quam nunc jurent : juramentis enim confederabantur, et statuebant talia juramenta, in oligarchia sic : « Fidelis ero insignibus, et agam mala in populo. » In democratia autem sic, « Populo, supple, jurabant, malignus ero, et consulam quaecumque habebo mala divitibus. » Et oportet jurare contraria. Et hoc est : Oportet autem et existimare et simulare contrarium juramentis : quia tunc nec insignes insurgunt contra populum, nec populus contra insignes : et sic salvabitur politia, ita quod insignis juret, « Sic juro, scilicet quod non injuste agam in populum. »
tem omnium dictorum, etc. ponit sextum remedium salvans politias, quod dicit inter omnia maximum et potissimum. Et est sententia hujus partis, quod maximum inter salvantia politias (quod tamen nunc fere omnes negligunt) est, quod omnium filii erudiantur et assuescant ad ordinem politiae vivere : quia sine hoc nullus profectus est utilissimarum legum ab omni glorificatarum. Et hoc distinguit, ut scilicet in democratia instruantur vivere, scilicet juvenes democratice : in oligarchiis autem oligarchice : quia unusquisque ad quod eruditus est vivere, gaudet quando contingit illud. Nunc autem non est sic : quia insignium filii statim deliciantur, et non curant vivere secundum ordinem politiae : filii autem egenorum sunt exercitati et laboriosi : propter hoc filii principum et volunt et possunt ex divitiis magis insoloscere : sed in democratiis quae maxime videntur esse democraticae, consistit contrarium ut conferens et utile. Et causa hujus est ut dicit, quod male diffinire videntur id quod est liberum, esse quod aequale et justum in democratia. Democratia enim diffinitur ad duo, scilicet quod plus, id est, multitudo sit domina, et habeat dominium in politeumate, et per libertatem, scilicet quod aequaliter omnes liberi sint qui sunt participantes in democratico principatu, consiliativo et judicativo, ut saepius dictum est : quia justum democraticum aequale videtur. Aequale autem dicunt, quod hoc sit dominans quodcumque videatur multitudini : liberum autem et aequale dicunt esse quodcumque voluerit quis facere, quod hoc faciat. Et propter hoc in talibus democratiis vivit unusquisque ut vult. Et hoc abundat in populo, ut dicit Euripides : et hoc est pravum : et ideo non est vivere ad politiam : vivere enim ad politiam est vivere non secundum prava, id est, non est subesse ad servitutem : unde ad politiam vivere non est prave vive-
11 Deinde cum dicit, Maximum au-
<--- Page Split --->
re, sed ad salutem quae non est nisi in virtute. Hæc est sententia.
Littera sic est ordinanda : Maximum autem omnium dictorum, politiam scilicet salvantium. Et hoc est : Ad permanendum politias, quod nunc negligunt omnes : eo quod intentio omnium non est ad virtutem, sed ad concupiscentias. Hoc autem est scilicet erudiri in juventute ad politias, scilicet vivere. Profectus enim nullus, sine hoc est scilicet, utilissimarum legum, quae omnes assuescunt honestati et prohibent contrarium, ut dicit Tullius, et conglorificatarum, legum scilicet ab omnibus politizantibus, id est, politice pro lege miscentibus, sinon erunt assueti et eruditi ad politias. Et docet qualiter hoc est in singulis, ibi, Si quidem supple, sint leges demoticae, erudiuntur demoticaliter : si autem oligarchicae sint leges, oligarchialiter, supple, erudiantur vivere. Et dat rationem, ibi, Quæ quidem eum est in uno, scilicet cive, incontinentia, ad sequendam sensualitatem plusquam rationem, et incivitate, supple, est : quia unus imitatur alium. Est auten erudiri ad politiam hæc facere, quibus attingent ad quod eruditi sunt, et non hæc facere, quibus gaudent oligarchizantes et democratiam volentes : sed quibus poterunt hi quidem oligarchizare, supple, eruditi ad hoc : hi autem, aliter eruditi, democratizare : in his enim gaudent in quibus assueti et eruditi sunt : et sic salvatur politia. Nunc autem quia non fit sic, in oligarchiis quidem principantium filii, qui sunt insignes et potentes, deliciantur : qui autem egenorum filii, fiunt exercitati et laboriosi. Quare, id est, propter quod et volunt et possunt
ex facultatibus magis insolescere, filii scilicet insignium.
mm In democratiis autem quæ maxime videntur esse democraticae, contrarium conferentis, scilicet ad politiam, consistit : et ideo etiam illi insolescunt. Causa autem hujus, supple, est, quia male diffinìunt quod liberum. Duo enim sunt quibus videtur democratia difinita esse secundum veritatem. Et dicit quæ sunt illa, ibi, In id quod populum, id est, multitudinem, esse dominum, politeumatis, et libertale. Et dat rationem, ibi, Quod quidem enim justum, supple, in democratiis, æquate secundum proportionem videtur esse, ut dictum in V Ethicorum : æquate autem dicunt esse quodcumque videatur multitudini in demoratiis, et hoc dicunt esse dominans politiæ : liberum autem et æquate, secundum justum libertate dicunt, quodcumque voluerit quis facere. Quare, id est, propter quod vivit in democratiis talibus, unusquisque ut vult, et ad quod abundat in civitatibus, ut ait Euripides poeta.
nn Et hoc est pravum. Non enim oportet putare servitutem esse vivere ad politiam, sed salutem. Salus autem felicitatis non determinatur ad pravum, sed ad libertatem virtutis : dicit enim Tullius et Augustinus, quod « beatus est qui omnia habet quæ vult, et nihil mali vult. »
Post hæc omnia dicta epilogat, ibi, Ex quibus igitur politiæ transmutantur, et corrumpuntur, et per quæ salvantur, et permanent, ut simpliciter, id est, universaliter, est dicere, tot sunt.
<--- Page Split ---> CAPUT VII.
De mutationibus Monarchiarum, et corruptionibus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Restat autem supervenire de monarchia, ex quibus corrumpitur, et per quae salvari nata est. Fere autem consimilia dictis circa politias, sunt et quae accidunt circa regna, et tyrannides. Regnum quidem enim secundum aristocratiam, tyrannis autem ex oligarchia extrema componitur et democratia : propter quod utique et maxime nociva subditis est, veluti ex duobus malis composita, et transgressiones et peccata habens, quae ab ambabus politiis.
Restat nunc videre de unius gubern atione, ex quibus corrumpatur, et per quae servari valeat. Fere autem similia ac propinqua sunt illis quae diximus supra de caeteris gubernationibus, illa quae circa regnum, et circa tyrannidem contingunt. Nam regia quidem potestas, optimatum gubernationi respondet, tyrannis autem ex paucorum potentia illa postrema, et ex populari componitur. Quapropter perniciosissima est his, qui sub ea sunt, utpote ex duobus composita malis, et transgressiones, et delicta continens, quae ex ambabus illis proveniunt.
b Existit autem generatio mox ex contrariis utique monarchiarum. Regnum quidem enim ad auxilium quod a populo ἐπιεικεῖσι factum est : et instituitur Rex unus ἐπιεικῶν secundum excessum virtutis, vel actionum, quae a virtute, vel secundum excessum talis generis.
Existitque generatio statim ex contrariis utique istarum. Nam regia potestas pro tutela præstantium virorum contra populum reperta est : et fit rex ex præstantibus, per excellentiam virtutis, vel rerum gestarum, quae sint a virtute, vel per excellentiam hujusmodi generis.
c Tyrannus autem ex populo et multitudine ad insignes, quatenus populus nihil molestetur ab ipsis. Manifestum au-
Tyrannis vero originem habet a populo, ac multitudinem contra nobilitatem, ut populus injuriam ab illis non patiatur.
<--- Page Split --->
tem ex iis quae acciderunt. Fere enim plurimi tyrannorum facti fuerunt ex demagogis, ut est dicere, credibiles facti ex contrariari insignibus. Hæ quidem enim hoc modo constituerunt tyrannides jam civitatibus augmentatis.
Patet hoc ex ipsis his quæ contigerunt. Fere enim tyranni ut plurimum facti sunt ex ducibus populorum, fidem adepti ab initio propter calumnias contra nobilitatem factas. Tyrannides igitur aliae in hunc modum constitutæ sunt , civitatibus jam adauctis.
d Quædam autem ante istas, ex regibus transgredientibus patria, et magis despoticum principatum appetentibus. Hæ autem ex electis ad principales principatus : antiquitus enim populi instituerunt multi temporis conditores populi et prospectores. Hæ autem ex oligarchiis eligentibus unum aliquem dominum ad maximos principatus.
Aliae prius regibus transgredientibus patria jura, et affectantibus magis dominari. Aliae ex electis ad principales magistratus. Antiquitus enim populi constituebant diuturniores administrationes, et procurationes. Aliae ex paucorum potentia eligentium unum aliquem ad maximos magistratus.
e Omnibus enim inerat modis iis ad efficere de facili, si solum voluissent propter potentiam praeexistere : iis quidem regales principatus, iis autem eam quae honoris : velut Phidon quidem circa Argum, et alii tyranni constituerunt regno existente : qui autem circa Ioniarn, et Phalaris ex honoribus : Panætius autem in Leonlinis, et Gypselus in Corintho, et Pisistralus Athenis, et Dionysius in Syracusis, et alii eodem modo ex demagogis.
Omnibus istis modis facultas fuit perficiendi, si modo voluerit, per potentiam sibi praeexistentem, vel ex regia potestate, vel ex honoribus a populo exhibitis : ceu Phidon apud Argos, et alii alibi regiam potestatem habentes, tyranni sunt facti: circa Ioniarn vero tyranni et Phalaris ex honoribus : Panætius quoque in Leontinis, et Gypselus Corinthi, et Pisistratus Athenis, et Dionysius Syracusis, et alii eodem modo ex favore populorum apud quos multum poterant.
f Sicut igitur diximus, regnum institutum fuit secundum aristocratiam. Secundum dignitatem enim est, vel secundum propriam virtutem, vel secundum genus, vel secundum beneficium, vel secundum hæc et potentiam. Omnes enim cum beneficiascent, vel potentes beneficiare civitates, vel gentes, adepti sunt honorem hunc : ii quidem secundum bellum prohibentes servire, sicut Codrus : ii autem liberantes, sicut Cyrus : vel cum instituissent regionem, sicut Lacedæmoniorum reges, et Macedonum, et Molossorum.
Ut ergo diximus, regia potestas instituta est secundum optimatum gubernationem. Est enim secundum dignitatem, vel per virtutem propriam, vel generis, vel per beneficia collata, vel per ista simul ac potentiam. Omnes enim qui maxima beneficia in civitates gentesque contulcrunt, vel qui eam facultatem habuerunt, ut conferre valerent, hoc honore potiti sunt : alii bello conservatis populis, ne in servitutem devenirent, quemadmodum Codrus : alii a servitute liberatis, ut Cyrus : alii quod condidissent urbem, vel regionem acquisissent, quemadmodum Lacedæmoniorum, et Macedonum, et Molossorum reges.
g Vult enim Rex esse custos, ut quidem
Vult autem rex esse custos, ut qui divi-
<--- Page Split --->
qui possident substantias, nihil injustum patiantur, populus autem nullam sustineat injuriam.
tias habent, nihil injustum patiantur, nec etiam populus afficiatur contumeliis.
h Tyrannis autem, sicut dictum est sæpe, ad nihil commune respicit nisi propriæ utilitatis gratia. Est autem intentio tyrannica quidem, quod delectabile, regalis autem, quod bonum.
Tyrannus autem, ut saepe jam diximus, ad nullam communem respicit utilitatem, nisi gratia proprii commodi. Est autem objectum tyranni, quod placeat, regis, quod honestum sit.
i Propter quod et supergressionum, quae quidem pecuniarum, tyrannicae : quae autem ad honorem, regales magis : et custodia, regalis quidem civilis, tyrannica autem per extraneos.
Quamobrem et illa in quibus plus habent, sunt tyrannis quidem pecunia : regibus autem honores : et custodia regi a civibus suis est, tyranno autem a peregrinis.
k Quod autem tyrannis habeat mala, et quae democratiae et quae oligarchiae, manifestum : ex oligarchia quidem, eo quod finis sit divitiae : sic enim solum et permanere necessarium custodiam et delicias, et multitudini nihil credere : propter quod et ablationem faciunt armorum, et suspectam habere turbam, et a munitione repellere, et demorari in domo, commune est ambarum, et oligarchiae et tyrannidis.
Quod vero tyrannis contineat illa mala, quae sunt et popularis gubernationis et paucorum potentiae, manifestum est : ex paucorum quidem potentia finem esse divitias : per has enim solas necesse est permanere, ut conductos retinuit custodes, ut sumptus faciat in educando, ut populo suo in nulla parte confidat. Itaque arma civibus suis adimere, ac multitudinem populi conculcare, ac ex urbe pellere, et vacuam habitatoribus civitatem reddere, communia sunt paucorum potentiae, et tyrannidis.
I Ex democratia autem, et oppugnare insignes, et corrumpere occulte, et manifeste, et fugare, tamquam contra machinantes et impeditores adversus principatus. Ex iis enim accidit fieri et insidias, iis quidem principari volentibus, iis autem non volentibus. Unde et Periandri ad Thrasybulum consilium fuit, excedentium spicarum evulsio, quasi opportunum sit semper excedentes perimere.
Ex populari autem habet, vexare nobilitatem, clamque evertere, et aperte in exsilium pellere, tamquam adversarios, et machinatores contra potentiam suam. Ex his enim et consilia adversus eos iniri contingit, aliis dominationem affectantibus, aliis servitutem fugientibus. Unde Periandri consilium Thrasyculo datum, supereminentes spicas decerpere, tamquam opportunum fuerit eminentiores civium de medio tellere.
m Sicut igitur fere dictum est, transmutationum ipsa principia oportet putare circa politias esse, et circa monarchias. Propter injustitiam enim, et propter timorem, et propter contemptum multi subditorum insurgunt adversus monarchias. Injustitiae autem maxime propter
Ut igitur fere dictum est, eadem principia mutationum sunt existimanda, et in Rebuspublicis, et in unius gubernatione. Per contumeliam enim, et per metum, et per contemptum, insurgunt plerique subjectorum adversus dominantes. Injuria vero maxime per contumeliam, non
<--- Page Split --->
injuriam, aliquando autem et propter propriorum spoliationem. Sunt autem et fines iidem, quemadmodum ibi, et circa tyrannides, et circa regna. Magnitudo enim divitiarum et honoris existit monarchis, quae desiderant omnes.
numquam et per ablationem rerum fiunt. Sunt autem et fines ibi tales, quales sunt circa tyrannides, et regna. Opes enim et honores, qui in tyrannis regibusque maximi conspiciuntur, affectant omnes.
n Insurrectionum autem, hæ quidem ad corpus fiunt principantium, hæ autem ad principatum. Quæ quidem igitur propter contumeliam ad corpus, contumelia autem existente multarum partium, quælibet ipsarum fit causa iræ. Iratorum autem fere plurimi punitionis gratia insurgunt, sed non excellentiæ.
Insurgunt autem quandoque in corpus dominantis, quandoque in ipsam dominationem. Quando enim per contumeliam adducuntur homines ad insurgendum, impetus fit in corpus. Cumque sint contumeliæ partes plures, unaquæquæ illarum concitat ad iram. Irascentium vero plurimi ultionis causa impetum faciunt, non causa potentiæ.
o Velut Pisistratidarum quidem propter propulsasse Harmodii sororem, et illusisse Harmodio. Harmodius quidem enim propter sororem, Aristogiton autem propter Harmodium.
Quale fuit illud filiorum Pisistrati : ob contumeliam enim sorori Harmodii illatam, et ipsum Harmodium compellatum, impetus in eos factus est : ab Harmodio quidem propter sororem, ab Aristogitone autem propter Harmodium.
p Insidiati sunt autem Periandro ei qui in Ambracia tyranno : quia simul bibens ipse cum pueris interrogavit ipse, si jam ex ipso pregnantes sunt.
Adversus Periandrum quoque Ambraciæ tyrannum insidiæ factæ sunt, ex eo quia in potu, quem amabat, puerum interrogavit, an adhuc ex se prægnans esset.
q Quæ autem Philippi a Pausania : quia permisit contumeliam pati ipsum sub Attalo.
Philippus vero a Pausania occisus est : quia non ulciscebatur contumeliam sibi factam ab Attalo.
r Et quæ Amyntæ parvi Hypodera : quia insultavit ad staturam ipsius.
Et Amyntas parvus a Darda : quia jacrater se in illius aetate abusum esse.
s Et quæ Eunuchi Evagoræ Cyprio : quia enim mulier recusavit filium ipsius, occidit tamquam contumeliam passus.
Et Eunuchus ab Evagora Cyprio : quod enim mulierem elegerat ejus filiam, quasi contumelia affectum eum necavit.
t Multæ autem insurrectiones factæ sunt, et propterea quod aliqui monarcharum in corpus verecundiam fecerunt.
Plurimæ vero invasiones factæ sunt ex eo quia in corpus verecundiam intulissent.
u Velut et quæ Cratæi ad Archelæum : semper enim graviter se habebat ad colloquium. Quare sufficiens et minor fuit occasio, propterea quod filiarum nullam
Qualis fuit invasio illa Cratæi adversus Archelæum : semper enim molesta illi fuerat consuetudo ejus. Itaque parva etiam occasio sufficiens fuit, vel quia filiarum
<--- Page Split --->
dedit, cum promisisset ipsi, sed priorem quidem detinens a bello adversus Sirram et Arabæum dedit regi Elibæ, juniorem autem filio Amyntæ, existimans sic utique illum nihil differre, et eum qui ex Cleopatra. Sed abalienationis principium exstitit graviter ferre ad veneream gratiam.
nullam sibi dederat, cum se daturum promisisset, sed primam occupatus bello adversus Sirram et Arrabæum, tradidit regi Elibæ, alteram vero filiam minorem natu filio Amyntæ conjugavit, existimans per hunc modum minime sibi fore adversaturum ex Cleopatra genitum. Sed indignationis principium exstitit, quod graviter ferebat se ad libidinis gratiam haberi.
x Cum insurrexit autem et Hellanocrates Larissæus propter eamdem causam : tamquam enim utens statura ipsius non deduxit spondens, propter contumeliam, et non propter amativam concupiscentiam, putavit esse factam collocutionem.
Fuit una cum illo ad rem patrandam Hellanocrates Larissæus ob eamdem causam : quod enim abusus ætate illus, non ut promiserat, deducebat, ob contumeliam id fieri ratus est, non ob amorem.
y Paron autem et Heraclides Ænii Cotyn peremerunt, patri supplicium inferentes.
Paron vero et Heraclides Ænii Cotyn peremerunt, patri mactantes.
z Adamas autem discessit a Cotyo : quia puer existens excisus fuit ab ipso, tamquam injuriam passus.
Adamas vero a Coty rebellavit, quasi contumelia affectus, quod ab eo in pueritia exsec tus esset.
aa Multi autem et propterea quod in corpus afflicti fuerunt percussionibus, irati, ii quidem destruxerunt, hi autem aggressi sunt tamquam injuriam passi, et ea quae circa principatus et regales potentatus.
Multi etiam ob verberatum corpus, vel interfecerunt ira perciti, vel impetum fecerunt, quasi contumelia affecti, et contra homines in potestate constitutos, et contra reges.
bb Velut in Mitylena Megacles Pentalidas circumstantes et, verberantes Cotynes insurgens cum amicis peremit.
Ut Megacles apud Mitylenem magistratus circumcuntes, et clavis pulsantes cum amicis aggressus interfecit.
cc Et posterius Smerdes Penthilum cum plagas accepisset, et ab uxore extractus, peremit.
Et postea Smerdes verberibus cæsus, et a muliere tractus, Pentilon interemit.
dd Et insurrectionis Archelai Decamnichus dux fuit exacerbans insurgentes primus. Causa autem iræ, quia ipsum tradidit flagellandum Euripidi Poetæ. Euripides autem infremuit cum dixisset ipse aliquid adversus fœtorem oris. Et alii autem multi propter tales causas, ii quidem
Archelai vero necis princeps fuit Dechamnichus. Is enim primus cæteros aggressores commovit, et irritavit. Causa vero fuit irarum, quod illum Archelaus Euripidi poetæ verberandum tradidisset. Erat vero infensus illi Euripides ob maledictum in ipsius insuavitatem oris jacta-
<--- Page Split --->
perempti sunt, ii autem insidias passi sunt.
tum. Et alii complures tali de causa, vel interfecti sunt, vel in periculum insidiari venerunt.
ee Similiter autem et propter timorem : unum enim aliquid erat hoc causarum, sicut politias et monarchias : velut Xerxem Artaphanes timens criminationem, quae circa Darium, quia suspendit, cum non jussisset Xerxes : sed putans indulgeri tamquam non memorantem propter ccenam.
Similiter quoque propter metum : hæc enim una ex causis est, ut in Republica, sic etiam in unius gubernatione : ceu Xerxem Artaphanes metuens calumniam de Dario, quod eum suspendisset, Xerx enon jubente : sed putans illi veniam esse datam propter ccenam, quasi ab ignoscente.
ff Hæ autem propter contemptum, sicut Sardanapalum videns quidam percutientem secum mulieribus, si vere hoc fabulantes dicunt. Si autem non de illo, sed de alio erit utique hoc verum. Et Dionysio posteriori Dion insurrexit propter despecionem, videns cives sic se habentes, et ipsum semper ebrium.
Aliae vero propter contemptum, ut videns quidam Sardanapalum regem inter eas mulieres pensa dividentem, si modo fabula vera fuit : et si non in illo, attamen hoc in alio verum esset. Et Dionysium posteriorem Dion invasit, quod eum contemnebat, conspiciens ipsum Dionysium semper ebrium, et cives Syracusanos ita se habere.
gg Et amicorum autem quidam insurgunt propter despecionem : propter confidere enim contemnunt, tamquam oblituri : et putantes posse obtinere principatum, modo quodam propter contemnere insurgunt. Tamquam potentes enim et contemnentes periculum propter potentiam invadunt de facili, sicut ducentes exercitus monarchis, sicut Cyrus Astyagi, et vitam contemnens et potentiam : propter potentiam quidem inoperosam fuisse, ipsum autem deliciari. Et Seuthes Thrax Amado co existens dux exercitus. Ii autem et propter plura horum insurgunt, ut et despicientes, et propter lucrum, sicut Ariobarzani Mithridates.
Amicorum etiam quidam insurgunt propter contemptum. Ob fidem enim eis adhibitam spernunt, tamquam facultatem habentes clam moliendi : et putantes se dominationem obtinere posse, quodammodo per contemptum invadunt. Tamquam enim potentes, et contemnentes periculum, propter suam potentiam, faciliter insurgunt, ut duces quidam exercituum adversus principes suos, quemadmodum Cyrus contra Astyagem, cujus et vitam et potentiam contemnebat, cernens et copias ejus jam consenuisse, et ipsum in deliciis vitam agere. Et Seuthes Thracius cum esset dux exercitus Amadoei. Quidam vero hujus plurimum gratia insurgunt, ceu propter contemptum, et propter lucrum, velut contra Ariobarzanem Mithridates.
hh Maxime autem propter hanc causam invadunt, qui quidem natura audaces et honorem habent bellicum a monarchis. Virilitas enim potentiam habens, audacia est, propter quas ambas
Maxime vero propter hanc causam insurgunt hi qui sunt natura superbi, et honorem habent ex rebus bellicis apud dominantes et principes. Fortitudo enim potentiam habens, superbia est, per quas
<--- Page Split --->
tamquam de facili prævalituri faciunt insurrectiones.
ambas quasi faciliter supe raturi eos aggrediuntur.
ii Eorum autem qui propter amorem honoris insurgunt, est alius modus causæ præter dictos prius. Non enim, sicut quidam, tyrannos invadunt, videntes lucra magna et honores magnos existentes ipsis : sic et eorum qui propter amorem honoris insurgunt, unusquisque præeligit periclitari : sed illi quidem propter dictam causam, ii autem ac si utique aliqua alia fieret actio singularis, et propter quam nominati fierent et noti, sic et monarchas invadunt non possidere volentes monarchiam, sed gloriam.
Eorum vero qui ob honoris cupiditatem insurgunt, alius modus est causæ ultra jam dictos. Non enim, ut quidam, tyrannos invadunt, spe magnorum commodorum magnorumque honorum quos in illis cernunt, inducti : sic et qui ob honoris cupiditatem eos aggrediuntur : sed illi quidem, ut ea sibi arripiant quæ in tyrannis admirabantur, hi autem ut ex re gesta memorabili atque egregia, famam ac celebritatem nominis consequantur, non dominationem acquirere volentes, sed gloriam.
kk Sed tamen paucissimi numero sunt propter hanc causam impetum facientes. Supponi enim oportet nihil curare de eo quod est salvari, si non debeat prævalere in actione, quibus assequi quidem oportet Dionis æstimationem : non facile autem ipsam adesse multis. Ille enim cum paucis militavit adversus Dionysium, sic habere dicens, quod ubicumque possit procedere, sufficiens sibi tantum participare actioni, veluti sicut modicum invasisst terræ, mox accideret mori, hinc bene habere sibi mortem.
Sunt tamen perpauci qui ob hanc causam moveantur. Constituendum est enim sibi vivendum non esse, nisi rem confecerint, quibus adesse oportet Dionis propositum, non facile quidem fieri in multis. Ille enim cum paucis militibus contra Dionysium profectus ait, quantumcunque progredi posset, satis id sibi foret, ut si vel parum terræ illius invasisset, pulchrum jam sibi mori existimaret.
II Corrumpitur autem tyrannis, uno quidem modo sicut aliarum politiarum unaquæque ab extrinseco, si contraria aliqua sit politia valentior. Consiliari quidem enim palam, quod existit propter contrarietatem electionis. Quæ autem volunt potentes, agunt omnes. Contrariæ autem politiæ, δήμος quidem tyrannidi secundum Hesiodum, sicut figulus figulo. Etenim democratia ultima tyrannis est. Regnum autem et aristocratia propter contrarietatem politiæ. Propter quod Lacedæmonii plurimas dissolverunt tyrannides, et Syracusani pro tempore quo politizabant bene.
Corrumpuntur autem tyrannides, uno quidem modo, ut unaquæque aliarum Rerumpublicarum ab extra, si aliqua sit contraria Respublìca robustior. Nam voluntas quidem aderit, propter contrarietatem electionis. Quæ autem volunt omnes efficiunt, modo possint. Contrariæ vero sunt gubernationes, populus quidem tyrannidi secundum Hesiodum, ut figulo figulus : nam gubernatio populi illa postrema, tyrannis est : regia vero potestas et optimatum gubernatio, propter contrarietatem gubernandi. Quapropter Lacedæmonii multas everterunt tyrannides, et Syracusani per id tempus quo Respublìca eorum recte gubernabatur.
mm Aliquando autem ex se ipsa, Alio autem modo corrumpuntur, cum
<--- Page Split --->
quando qui participant, seditiones fecerunt, sicut quae circa Gelenom, et nunc quae eorum quae circa Dionysium. Quae quidem Gcolonis, Thrasyculo Hieronis fratre filium Gcolonis abducente, et ad delectationes excitante, ut ipse principaretur : familiaribus autem congregatis, ne tyrannis omnino dissolveretur, sed Thrasybulus : congregari autem ipsorum tamquam tempus habentes, ejcerunt omnes ipsos : Dionysium autem Dion aggressus curator existens et assumens populum, illum ejiciens peremit.
in seipsis seditionem habent, quemadmodum circa Gelenom factum est, et nunc circa Dionysium. Gcolonis enim filium Thrasybulus Hieronis frater per illecebras et voluptates traducebat, ut ipse dominaretur. Domestici vero ac necessarii per factionem repugnabant, ut non tyrannis omnino solveretur, sed Thrasybulus : verum alii inter haec conspirantes, eam occasionem nacti ipsos omnes populerunt : Dionysium autem Dion, contra eum copiis ductis, cum esset affinis, suscepto populo illum pepulit, ipse vero interfectus est.
m Duabus autem existentibus causis propter quas maxime insurgunt contra tyrannides, scilicet odio, et contemptu, alterum quidem horum oportet existere tyrannis, scilicet odium : ex contemptu autem fiunt multae dissolutionum. Signum autem eorum : quidam enim qui acquisierunt plurimi conservaverunt principatus : qui autem susceperunt, mox, ut est dicere, peremit omnes. Fruitive enim viventes, facile contemptivi fiunt, et multus opportunitates dant insurgentibus.
Cumque due sint causae propter quas maxime contra tyrannos insurgitur, odium scilicet, et contemptus, odium quidem existat oportet in tyrannos, ex contemptu autem plurime fiunt eversiones. Hujus vero signum fuerit, quod plerique eorum qui dominationes adepti sunt, eas usque ad extremum conservaverunt : sed qui ab illis susceperunt, confestim (ut ita dixerim) perierunt omnes. In voluptatibus enim viventes, efficiuntur facile contemnendi, ac multas praebent occasiones opprimendi sui.
oo Partem autem quamdam odii iram oportet ponere. Modo enim quodam earumdem actionum causa fiat.
Particulum vero quamdam odii debemus iram existimare. Nam quodammodo earumdem rerum causa existit.
pp Sæpe autem et magis operosa ita quam odium. Robustius enim insurgunt, propterea quod non utitur ratiocinatione passio. Maxime autem significat furoribus assequi propter injuriam : propter quam causam Pisistratidarum destructa est tyrannis, et multæ aliarum. Sed magis odium. Ira quidem enim cum tristitia adest, quare non facile ratiocinari : inimicitia autem sine tristitia.
Et est interdum ira efficacior quam odium. Vehementius enim insurgunt : quia perturbatio illa non utitur ratione. Maxime vero contingit ut ira deferantur, qui contumelia fuerint affecti : per quam quidem causam et Pisistratidarum deleta est tyrannis, et multæ aliarum. Sed odium magis ratione utitur. Nam ira cum dolore fit, quare non facile ratione utitur : odium vero sine dolore.
qq Ut autem in summa est dicere, quotcumque causas diximus oligarchiae intemperatae et ultimae et democratiae extremae, tot et tyrannidis ponendum. Et-
Ut autem summatim dicamus, quotcumque causas diximus paucorum potentiae illius postremae et nimiae ac popularis gubernationis extremae, totidem et
<--- Page Split --->
enim hæ existunt entes divisibiles tyrannides.
tyrannidis causas esse ponendum est. Nam et hæ sunt tyrannides quaedam.
rr Regnum autem ab extrinsecis quidem minime corrumpitur : propter quod et multi temporis est : ex seipso autem plurimæ corruptiones accidunt.
Regnum autem ab his quae extra sunt, minime corrumpitur : quapropter diuturnius est : ex se autem ipso ut plurimum everti contingit.
ss Currumpitur autem secundum duos modos : uno quidem, seditionem facientibus iis qui participant regno : alio autem modo, magis tyrannice tentantibus gubernare, quando exegerunt esse domini plurium et præter legem.
Corrumpitur autem duobus modis : uno, si seditio oriatur inter eos qui participes sunt regni : alio modo si tyrannice gubernare pergant, volentes esse domini plurium, et contra legem.
tt Non fiunt autem regna nunc : sed si fiant, monarchiæ et tyrannides magis : propter regnum quidem esse voluntarium principatum, dominium autem majorum, et propter multos esse similes, et nullum differentem tantum, ut correspondeat ad magnitudinem et dignitatem principatus. Quare propter hoc quidem non permanent voluntarii. Si autem per fraudem principatur aliquis vel per violentiam, jam hic videtur tyrannis esse.
Non fiunt nunc amplius regna : sed si qua fiunt, monarchiæ et tyrannides magis sunt : ob id quia regnum spontanea gubernatio est, ac majorum proprie : ac plurimi pares sunt, neque usque adeo præcellentes, ut ad magnitudinem dignitatemque hujus gradus se possint attollere. Atque ex eo fit, ut sponte illi non parcatur. Quod si deceptione quis aut vi dominetur, jam apparet hanc esse tyrannidem.
uu In iis autem quae secundum genus regnis, ponere oportet causam corruptionis, cum iis quae dicta sunt, et quod est fieri multos contemptibiles facile : et hoc quod est potentiam non possidentes tyrannicam, sed regalem honorem injuriari. Facilis enim fieret dissolutio. Non volentibus enim mox non erit Rex, sed tyrannus non volentium. Corrumpuntur ergo monarchiæ propter has et alias tales causas.
In regnis autem illis in quibus succeditur per genus, ponendum est corruptionis esse causam, ultra illas quae supra sunt dicta, quod plerumque contemnendi homines succedunt in regnum : et quod cum non habeant potentiam tyrannicam, sed regiam, superbiunt. Est enim facilis dejectio regis. Si enim nolint, statim non erit rex. At enim tyrannis etiam nolentium est. Corrumpuntur ergo gubernationes unius per has et hujusmodi alias causas.
COMMENTARIUS IN CAP. VII.
Hic incipit determinare de salvantibus
et corrumpentibus Monarchias, scilicet Regnum et Tyrannidem. Et habet tria capitula penes tres partes. In isto enim capitulo ponit corrumpentia. In sequenti autem salvantia, ibi (cap. 8, a), Salvantur autem palam, etc. In tertio tractat de corrumpentibus et salvantibus, opi-
<--- Page Split --->
nionem Socratis improbando, ibi, (cap. 9, a), In politia autem quidemde transmutationibus, etc.
Istud capitulum dividitur in tres partes. In prima enim determinat generationem monarchiæ quæ est regnum, et monarchiæ quæ est tyrannis, ut per oppositum accipiat causas corruptionis. In secunda determinat causas insurrectionis in tyrannum et corruptionis monarchiæ, quæ est tyrannis, ibi (litt. m), Sicut igitur fere dictum est, etc. In tertia determinat corrumpentia et salvantia Regnum, ibi (litt. rr), Regnum autem ab extrinsecis, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ponit generalem propositionem et conclusionem quæ sequitur ex dictis, quod restat supervenire de monarchia, ex quibus corrumpitur, et ex quibus salvatur : semper enim salvam reddit principatus populi : illud enim est principium et finis omnium politiarum. Et est primum quod dicit. Et subdit secundum, scilicet de generatione monarchiarum (litt. b). Et est sententia sua in hoc, quod fere cominilia dictis circa politias secundum transmutationes et salvationes dicenda sunt de transmutatione et salvatione monarchiarum, regno scilicet et tyrannide. Et ponit causam : quia monarchiæ oriuntur ex politiis, regnum quidem ex aristocratia, tyrannis autem ex oligarchia extrema componitur et democratia ultima, sicut dictum est in ante habitis, quod quando populus totus ut unus non uitur ut liberis, sed abutitur ut servis : et ideo regnum est ad auxilium populi, et tyrannis quæ pessima est transgressio, ad nocumentum populi. Et hæc est sententia.
a Littera sic est ordinanda : Fere autem consimilia dictis circa politias, sunt et, id est, etiam quæ accidunt circa regna et tyrannides. Et dat rationem, ibi, Regnum quidem enim, supple, est, secundum aristocratiam : tyrannis autem ex oligarchia extrema componitur (extremam autem dicit, id est, intensam se-
cundum potentiam et oppressionem) et democratia, illa scilicet quæ in tertio libro, capitulo de distinctione democratiæ ultimo ponitur, quando scilicet totus populus non ut singuli, sed unus despotice principatur. Et ex his elicit et concludit, quod tyrannis inter omnes transgressiones maxime nociva est subditis, veluti transgressio ex duobus malis composita. Et habet transgressiones et peccata uniuscujusque. Et hoc est quod dicit : Et transgressiones et peccata habens, quæ ab ambabus politiis, oligarchia scilicet extrema et democratia ultima, quæ fere convertitur oligarchiæ.
b Et ex his elicit generationem monarchiarum, ibi, Existit autem generatio mox ex contrariis utique monarchiarum, scilicet regno et tyrannidi. Et ostendit quomodo, ibi, Regnum quidem enim ad auxilium quod a populo eTieXKevri, id est, justis et bonis, factum est. Et ponit rationem sumptam ex his quæ dicta sunt in VIII Ethicorum, ibi, Et instituitur rex unus eTieXK&v, id est, dominio superjustorum, id est, in justitia excellentiam habentium. Et hoc est secundum excessum virtutis; vel actionum quæ sunt a virtute, sicut in V Ethicorum dictum est, vel secundum excessum talis generis quod fiat simpliciter virtuosus : quia, sicut dictum est in capitulo de regno, reges aliquando instituuntur secundum generis successionem : eo quod verecundatur non esse bonus, cujus pater est bonus.
c Tyrannus autem ex populo et multitudine instituitur ad insignes, ut a tyranno reprimantur. Et hoc est: Quatenus populus nihil molestetur ab ipsis, scilicet insignibus. Et hoc probat ex propriis hujus scientiæ, id est, ex exemplis quæ acciderunt: et dicit qualiter, ibi, Fere enim plurimi tyrannorum facti fuerunt ex demagogis, ut sæpium habitum est, ut est dicere: quia aliqui facti fuerunt ex regibus corruptis et transgredientibus ordinem regni. Qualiter autem fiat ex dema-
<--- Page Split --->
gogis, subdit, ibi, Credibiles facti, id est, quando credentiam fecerunt ex contrariari insignibus.Et hoc est: Hæ quidem enim, scilicet civitates, hoc modo, id est, ad hunc finem constituerunt tyrannides, jam scilicet civitatibus augmentatis, quando insignes inceperunt oligarchice opprimere populum.
super alios : iis quidem, id est, quibusdam regales principatus, id est, monarchias, sicut tyrannis potentia principantibus, iis autem, id est, aliis eam excellentiam, quæ scilicet est honoris, veris scilicet Regibus : quia « honor est praemium virtutis, et exhibitio reverentiae in testimonium virtutis, » ut dicit Aristoteles.
d Quædam autem ante civitates istas isto modo augmentatas, ex regibus transgredientibus patria pacta, et magis despoticum principatum appetentibus, id est, serviliter uti populo ex regibus transgredientibus, supple, constituerunt tyrannos. Unde in Genesi legimus, quod Nemrod a principio habitationis mundi cœpit opprimere populum, et prædas agens ædificavit civitatem, in qua constitutus est tyrannus, et regalem habens potentiam 1. Et fere idem est quod dicit in littera. Et hoc est : Hæ autem tyrannides factæ sunt ex electis ad principales principatus. Et ponit exemplum, ibi, Antiquitus enim, antequam civitates et politiae convalescerent, populi instituerunt multi temporis conditores populi, id est, qui olim ante multum tempus condiderunt urbes, et in eis collegerunt volenter cives, et prospectores, id est, illos ponebant loco prospectorum populi : quia prospicere et cavere debebant populo ab incursu hostium. Hæ autem, aliae scilicet gentes et civitates, ex oligarchiis, potentibus scilicet et divitibus, eligentibus unum aliquem, supple, instituerunt dominum ad maximos principatus, scilicet monarchiam.
e Et ponit rationem, ibi, Omnibus enim inerat modis iis, instituendi scilicet unum dominum, hoc ad efficere de facili, id est, ut hoc de facili efficerent, si solum voluissent instituere 2, scilicet in monarchia propter potentiam qua excellebant
Et dat exemplum, ibi, Velut Phidon, qui (ut supra in secundo dictum est) Corinthius legislator fuit, circa Argum tyrannus fuit de his qui ab insignibus defenderunt populum, et alii tyranni constiterunt similiter regno jam existente, supple, circa Argum. Provincia est circa mare sita, ubi navium fuit multitudo, ubi tyranni instituti sunt ut defenderent populum a piratis navali bello terram impugnantibus. Et dat exemplum de aliis, ibi, Qui autem circa Ionian, id est, Græciam, quia Ioni sunt Græci, et Phalaris ex honoribus, supple, instituti sunt. Panætius autem in Leontinis (nomen est provinciae) id est, in Leonticis civitatibus, supple, est institutus : et Cypselus in Corintho, supple, sic est institutus : et Pisistratus Athenis, supple, sic est institutus ; et Dionysius in Syracusis, quæ est civitas Siciliae, quæ quondam magna Græcia dicebatur, supple, sic est institutus. Et subdit generaliter : Et alii eodem modo, supple, sunt instituti tyranni, ex demagogia seu demagogis.
f Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Sicut igitur diximus, regnum institutum fuit secundum aristocratiam, id est, principatum virtutis et dominationem. Et hoc est : Secundum dignitatem enim est, generis scilicet, vel secundum propriam virtutem, qua id meruit aliquis, vel secundum genus, quod semper secundum virtutem claram dignitatem habuit, vel secundum beneficium,
<--- Page Split --->
quod semper aliis impendere consuevit, vel secundum haec, scilicet virtutem et beneficium, et potentiam, subjectos et defendere et continere potuit. Et ponit modum, ibi, Omnes enim, scilicet Reges, cum beneficias sent, vel potentes beneficiare civitates, vel gentes, adepti sunt honorem hunc, scilicet regalem. Et multiplicat hunc modum, ibi, Hi quidem secundum bellum prohibertes servire, id est, ne cives subjicerentur hostibus ad serviendum, sicut Codrus, qui sic bellum ad hoc suscepit, et cives a servili subjectione liberavit: hi autem liberantes a servitute jam subjectos, sicut Cyrus Rex Persarum, qui liberavit oppressos a Nabuchodonosor et Babylonica servitute. Et ponit alium modum, ibi, Vel cum instituissent, vel acquisivissent regionem, circumjacentem scilicet, sicut Lacedemoniorum reges, ut in secundo libro dictum est, in quibus reges propter beneficia et probitates virtutum sic instituti sunt. Et Macedonum, in quibus regnavit Alexander, et multa regna sibi subjecit, in quibus reges sic instituit. Et in quibus etiam reges secundum virtutem et beneficia sunt instituti.
spicit, id est, non intendit utilitatem communem. Et hoc est quod sequitur, ibi, Nisi propriæ utilitatis gratia, id est, privatae. Et ideo sequitur : Est autem intentio tyrannica quidem, quod delectabile, privatum scilicet et non commune. Regalis autem, scilicet monarchiæ est intentio, quod bonum, secundum virtutem propter commune bonum, populi scilicet. Et in hoc differunt regalis monarchia et tyrannis.
i Et ex hac elicit ulteriorem differentiam, ibi, Propter quod et supergressionum, quæ quidem pecuniarum, scilicet ad propriam utilitatem, est tyrannica : quæ autem est ad honorem, qui est præmium virtutis, est magis regalis : vel in plurali, tyrannica, et regales 1. Tertiam differentiam ponit : Et custodia, regalis quidem, scilicet monarchæ, qua confirmetur in potestate, civilis, quia ex civibus dantur qui custodiant regem : tyrannica autem custodia est per extraneos, quia de civibus non confidit. Et hoc in ante habitis expositum est : quia tyrannus violator est civilitatis, et civibus non confidit, sed extraneis.
g Et de omnibus dicit generalem rationem, ibi, Vult enim rex esse custos, supple, secundum primam intentionem institutionis, ut quidem qui possident substantias, sive nobilium, sive ignobilium, nihil injustum, per violentiam alterius scilicet, patiantur (et hoc quantum ad divites) : populus autem nullam sustineat injuriam, à divitibus scilicet. Et sic terminata est pars de origine regni et tyrannidis.
h Deinde cum dicit, Tyrannis autem, sicut dictum est, etc. dat differentiam regis et tyranni quantum ad intentionem finis. Et dicit : Tyrannis autem, sicut dictum est saepe, ad nihil commune re-
k Quartan differentiam ponit, ibi, Quod autem tyrannis habeat mala, et quæ democratiæ, et quæ oligarchiæ, supple, habeant mala, manifestum est. Ex oligarchia quidem eo quod finis oligarchiæ sit divitiæ, privatæ scilicet : et ideo quia tyrannis habet mala oligarchiæ, ut paulo ante dictum est, nihil facit nisi propter lucrum proprium : et ideo excæcatos habet oculos, et judicia injuste judicat, ut in ante habitis est determinatum. Et hoc est quod sequitur : Sic enim, scilicet intentione lucri privati, solum et permanere necessarium est custodiam quæ datur ei ab extraneis, et delicias, vel divitias, scilicet privatas, et multitudini nihil credere : propter quod ipsi,
<--- Page Split --->
scilicet tyranni, et ablationem armorum faciunt sibi fieri, ut multitudo communis inermis sit et resistere non possit : et est proprium tyrannidum turbam, communem scilicet civitatis, suspectam habere, et ideo eam a munitione repellere scilicet ne custodiat munitiones communes, ut turres, et hujusmodi : et demorari in domo qualibet propria, et non exire ad bellum commune vel communem custodiam. Quintam differentiam ponit, ibi, Commune est ambarum, et oligarchiae et tyrannidis quae oritur ex ipsa, hoc quod dictum est, scilicet non confidere de civibus, nec de turba communi.
I Ex democratia autem ultimo dicta habet, et, id est, etiam oppugnare insignes, et corrumpere occulte per detractationes, et manifeste per expulsiones, et fugare extra, civitatem scilicet, tamquam machinantes contra se, et impeditores tyrannidis ipsorum. Et hoc est : Adversus principatus, ipsorum scilicet qui non sunt nisi tyrannides et oppressiones civitatis. Et dat causam, ibi, Ex his enim, scilicet insignibus, accidit fieri et insidias, his quidem, scilicet tyrannis, principari volentibus ipsis, his autem, scilicet insignibus, non volentibus, supple, tyrannos principari. Et inducit ad hoc consilium Periandri ad Thrasybulum tyrannum : fuit enim, supple, consilium, excedentium spicarum evulsio, id est, quod excellentes cives evellerentur sicut de agro excellentes spicae evelluntur, ne alias suffocent vel opprimant. Et exponit metaphoram inductam, ibi, Quasi optimum 1 sit semper excedentes civium perimere, ne scilicet impediant tyrannum a suis iniquis propositis.
m Deinde cum dicit, Sicut igitur fere dictum est, etc. determinat causas insurrectionis in tyrannum, dicens : Sicut igi-
tur fere dictum est (fere dicit, quia in universali dictum est et non in particulari : in particulari autem oportet dicere in hac sententia), transmutationum ipsa principia, scilicet tyrannidis et regni, oportet putare circa politias esse ex quibus generatur tyrannis in regnum, et circa monarchias, quae oriuntur ex politiis. Et dicit illa esse tria in universali, ibi, Propter injustitiam enim quam faciunt in judiciis causarum et oppressionibus, et propter timorem, et propter contemptum, quia scilicet a tyrannis contemnuntur, et praeferuntur eis extranei, multi subditorum insurgunt contra monarchias, tyrannicas scilicet.
Et exsequitur de singulis istorum trium per exempla, quae in praeterito facta sunt. Et primo de injustitiis sive injuriis, ibi, Injustitiae autem maxime, supple, fiunt propter injuriam illatam a tyrannis : aliquando autem et propter propriorum spoliatiorum, scilicet quia subjectos cives spoliant propriis bonis. Et ostendit hoc : quia scilicet iidem fines sunt in universali, regni et tyrannidis. Et hoc est : Suat autem et fines iidem, quemadmodum ibi, scilicet in oligarchiis, et circa tyrannides, et circa regna. Et determinat fines, ibi, Magnitudo enim divitiarum quoad tyrannos, et honoris quoad reges, existit monarchis tyrannis et regibus, quae desiderant omnes : et ideo insurgunt contra eos.
n Et dividit insurrectiones, ibi, Insurrectionum autem, hae quidem, id est, quaedam, ad corpus, id est, contra vitam corporalem fiunt, ut scilicet vitam auferant, principantium, scilicet in tyrannide vel regno : hae autem, id est, quaedam aliae, ad principatum, ut scilicet auferant principatum, non vitam.
Et ostendit in genere, quae fiunt ad vitam, ibi, Quae quidem igitur, supple, insurrectiones fiunt, propter contume-
<--- Page Split --->
lian, quam scilicet monarcha tyrannus aut rex facit subjectis fiunt ad corpus, id est, ut vita principi auferatur. Et hoc probat, ibi, Contumelia autem existente multarum partium, quia multis modis infertur contumelia, quælibet ipsarum fit causa iræ, et semper ira est appetitus in vindictam. Et hoc est quod subdit : Iratorum autem fere plurimi punitionis gratia insurgunt, sed non excellentiae. Sicut enim dicit Damascenus, « ira est accensio sanguinis circa cor cum evaporatione fellis : » et ideo semper appetit poenam inferre in corpus et in vitam.
Et tales insurrectiones in tyrannum enumerat primo quæ in præterito contigerunt ex contumelia illata. Deinde in secunda parte enumerat eas quæ ex causa timoris, ibi (litt. ce), Similiter autem et propter timorem, etc. Tertio enumerat eas quæ propter contemptum, ibi (litt. ff), Hæ autem propter contemptum, etc.
Dicit ergo primo, quod iratorum fere plurimi punitionis gratia insurgunt, ut puniant scilicet in corpore, sed non excellentia, id est, non insurgunt ut auferant excellentiam dignitatis, sed ut auferant vitam. Et dicit fere, quia in talibus particularibus quæ subjacent voluntati hominis, nihil universaliter dici potest, propter variationem casuum continuam.
o Et ponit exempla in particulari, quorum primum est de quibusdam qui dicuntur Pisistratidæ a quodam Pisistrato, qui talem machinatus est insurrectionem, ibi, Velut Pisistratidarum propter propulsasse, id est, quia tyrannus propulsavit, id est, a se separavit, Harmodii cujusdam nobilis sororem, et illusisse, scilicet in hoc facto Harmodio. Et ponit casum qualiter hoc factum fuit, ibi, Harmodius quidem enim propter sororem, scilicet repulsam, supple, insurre-
xit, Aristogiton autem quidam nobilis cognatus Harmodii, propter Harmodium, ut scilicet Harmodio adjutorium ferret.
p Insidiati sunt autem et Periandro. Et describit eum a loco principatus sui, ibi, Ei qui in Ambracia, scilicet civitate, tyranno, supple, insidiati sunt. Et ponit causam, ibi, Quia simul bibens ipse cum pueris, id est, familiaribus, interrogavit ipse, tamquam confidens de illis, si jam ex ipso, id est, contra ipsum, pugnantes 1 sunt. Harmodius scilicet et Aristogiton : et hoc illi intelligentes quod non confideret de ipsis, recolentes quod etiam repulisset Harmodii sororem, insurrexerunt et occiderunt Periandrum.
q Et ponit secundam insurrectionem ex causa iræ, ibi, Quæ autem Philippi, qui scilicet fuit pater Alexandri, et coggnomine vocabatur Arideus, et fuit Philosophus astronomus, et fecit libros astronomiæ de cursibus planetarum, de quibus fecit mentionem Dionysius in epistola ad Apollophanem, contra quem insurrexit quidam Pausanias vocatus. Et hoc est : Quæ autem, scilicet insurrectio, Philippo 2, id est, contra Philippum, a Pausania, machinante scilicet contra Philippum. Et ponit causam, ibi, Quia permisit contumeliam pati ipsum sub Attalo quodam duce ipsius et alio adjutore.
r Et qui Amyntæ parvi, qui ivit contra Philippum, et fuit homilius sive manus hypodorda, id est, nanus, propterea vocatus ab uo quod est sub, et epeo quod est manus : et ideo sic vocatus. Et ponit causam, ibi, Quia insultavit ad staturam ipsius, scilicet Philippus : et ideo Attalus et Amyntas Philippo etiam machinati sunt, scilicet contra eum.
<--- Page Split --->
f Et ponit tertium exemplum, ibi, Et quæ, scilicet insurrectio, eumchi cujusdam castrati qui vocabatur Evagoras, et erat Cyprius. Et ponit casum, ibi, Quia enim mulier quædam recusavit filium ipsius, eo quod esset filius eunuchi, occidit, mulierem scilicet, tamquam esset passus contumeliam in filio. Sic igitur tribus de causis insurrectiones fiunt in corpus tyranni sive in vitam.
t Et ponit generaliter de omnibus talibus, ibi, Multæ enim insurrectiones factæ sunt, et, id est, etiam, propterea quod aliqui monarcharum, scilicet tyrannorum et regum, in corpus verecundiam fecerunt, exprobrando scilicet.
u Et dat exemplum, ibi, Velut quæ, scilicet insurrectio Cratæi (cujusdam insurgentis nomen est) ad Archelæum, scilicet tyrannum quemdam : semper enim iste, scilicet Archelæus, graviter se habebat ad colloquium, et exprobrabat colloquentibus vituperia objiciendo. Et ponit causam quamdam, scilicet ex qua occasionem acceperunt insurgentes contra eum, ibi, Quare sufficiens et minor fuit occasio (occasio enim non est causa per se, sed est causa coadjuvans) propterea quod filiarum suarum nullam dedit, cum tamen promississet ipsi, scilicet Cratæo : et ideo insurrexerunt contra eum, scilicet Archelæum. Sed vera causa fuit, quia exprobraverat vituperium dicendo. Et ponit casum causæ quæ fuit occasio, ibi, Sed priorem quidem detimens, id est, seniorem filiam sive antiquiorem, (quia senior est masculini generis, eo quod senectus non competit mulieri, sed viro : et ideo est etiam masculini generis senior, et non communis, sicut alii comparativi in or desinentes :) unde antiquiorem detinuit, quam Sirras dixit sibi esse promissam a bello, id est, propter bellum quod habuit adversus
Sirram, in cujus reconciliatione promisit antiquiorem filiam, et Arabrum qui juvit partes Sirræ : et illam dedit regi cuidam Elibeas nomine, juniorem audem dedit filio cujusdam regis Amyntæ nomine : existimans sic utique illum, scilicet Amyntam nihil differre a Sirra. Unde illa non fuit causa insurrectionis, sed occasio. Et dat aliud exemplum, ibi, Et eum qui ex Cleopatra, quæ fuit Regina Ægypti, et habuit filium, contra quem quidam insurrecti. Et ponit casum, ibi, Sed abalienationis, quod se scilicet a Ptolemaeo Cleopatræ filio abalienavit, principium exstitit graviter ferre, seipsam scilicet Cleopatram, ad venerealem 1 gratiam : quia scilicet ipsum ducere voluit. Consurrexit autem contra filium, scilicet Cleopatra.
x Et ponit aliud exemplum, ibi, Et Hellanocrates Larissæns, id est, de civitate Larissa, vel Lapissæus, id est, de civitate Lapissa natus, propter eamdem causam, scilicet insurrexit. Et ponit causam, ibi, Tamquam enim utens statura ipsius in derisum ipsius : quia scilicet parvus erat, et ideo contempti illum. Et hoc est : Non deduxit illum spondens, id est, cum ante spopondisset : et ideo ille qui insurrexit, propter contumeliam exprobationis, et non propter amativam concupiscentiam, putavit esse factam collocutionem : quia scilicet ante colloquium fuerat tractatum de tradenda Cleopatra.
y Et ponit aliud exemplum de contumelia, ibi, Paron autem et Heraclides, duo socii Ænii Cotyn de tali loco nati, peremerunt patri suo, quia fratres ejusdem patris filii, peremerunt, inquam, patri suo supplicium inferentes, scilicet propter contumeliam, quam scilicet sibi in patre factam esse referebant.
z Et ponit adhuc ulterius exemplum,
<--- Page Split --->
ibi, Adamas autem discessit, supple, separata amicitia, a Cotyo : quia puer existens excisus, id est, castratus fuerat, ab ipso, et sic contumeliam passus seu inijuriam.
aa Et quia omnia inducta, non nisi quasi per inductionem et exempla probant contumeliam esse causam iræ, ideo quasi universaliter subdit, ibi, Multi autem, et, id est, etiam propterea quod in corpus afflicti fuerunt percussionibus, irati, id est, ad iram provocati, ii quidem destruxerunt, in rebus et personis : hi autem tamquam injuriam passi ab illis, destruxerunt et invaserunt ea quae circa principatus, scilicet inferentes injurias, et ea quae circa regales potentatus.
bb Et dat exemplum, ibi, Velut in Mitylena (insula est in mari inter Graeciam et Apuliam), Megacles quidam nobilis Pentalidas (gentes quaedam sunt) circumstantes et verberantes, eum scilicet et suos Cotynes, quidam cum amicis qui juverunt cum, perremit.
cr Et postritus Smerdes Penthilum, scilicet quendam, cum plagas accepisset, ab eo scilicet, et ab uxore extractus, eo quod maximam reputavit contumeliam, peremit, illos scilicet, tam adulterum quam uxorem, postea prævalens eisdem.
dd Et adhuc ulterius inducit exemplum ad idem, ibi, Et insurrectionis Archelai, qui fuit Herodis frater 1, Decamnichus (nomen est cujusdam) dux fuit exacerbans, id est, provocans, insurgentes contra Archelaim, primus, fuit dux scilicet. Ponit autem causam ira, ibi, Causa autem ira, quia ipsum tradidit Archelaus flagellandum Euripidi Poeta. Euripides autem infremuit, in iram
immoderatam scilicet, et metas excessit, cum ipse, scilicet Decamnichus, aliquid contumeliae adversus fœtorem ors, quem ferebat Euripides, dixisset. Et subjungit generaliter de talibus contumelia ad iram concitantibus, ibi, Et alii autem multi propter tales causas, ii quidem perempti sunt, id est, occisi, hi autem, id est, alii insidias passi sunt. Et sic finita sunt causae ira et insurrectionis in corpus propter contumeliam.
ee Deinde cum dicit, Similiter autem et propter timorem, etc. enumerat causas ira et periculorum et insurrectionum propter timorem, quo se nimis aliquis tyrannus vel princeps facit timere, et dicit : Similiter autem et propter timorem. Et tangit rationem, ibi, Unum enim aliquid erat hoc causarum, scilicet supra enumeratarum propter quam insurgit aliquis in vitam principis et tyranni, sicut politias et monarchias, id est, sicut insurgitur in politias, ita et in monarchias. Et dat exemplum, ibi, Velut Xerxem Artaphanes, qui, supple, in eum insurrexit, timens criminationem, quae circa Darius, scilicet Regem Medorum : quia Darii suspendit quosdam, cum non jussisset Xerxes illos suspendi : sed putans indulgeri sibi a Dario tamquam non memorantem propter ceñam, id est, propter illos qui secum recumbehant. Et in omnibus his non est aliud nisi multiplicatio exemplorum tamquam per inductionem probantium hanc universalem, scilicet quod nimius timor, quo aliquis se nimis facit timeri, saepe est causa insurrectionis aliquorum in vitam ipsius, et pertinentium ad eum.
ff Deinde cum dicit, Hæ autem propter contemptum, etc. enumerat insurrectiones, quæ contingunt propter contemptum. Et primo ponit exemplum,
<--- Page Split --->
ibi, Sicut Sardanapalum, de quo dicitur quod semper voluit esse clausus cum mulieribus in cameris, quem videns quidam cum mulieribus se percutientem, id est, alapizantem : in hoc enim delectabatur, ut dicitur in primo Ethicorum, eo quod totus resolutus voluptatem summum bonum reputabat, si tamen hoc vere fabulantes dicant, supple, Poetæ. Si autem non de illo dicunt vere, sed de alio talia faciente erit utique hoc verum, quod talium vilissimorum contemptus, facit frequenter ex indignatione talis vitæ alios insurgere contra eos, sicut contra turpissimam vitam quam eligunt pro beatitudine. Sicut et de Dionysio quodam posteriori pecudum vitam eligente, qui voluptatem summum bonum reputavit, contra quem Dion quidam insurrexit propter despeetionem, videns cives sic se habentes; quia despiciebant eum, et ipsum semper ebrium : et ideo insurgens contra eum, eo quod cum contempsit, peremit, propter vitam turpissimam quam agebat.
gg Et ponit generaliter de hac causa, ibi, Et amicorum autem, id est, consanguineorum quidam insurgunt propter despeetionem talis vitæ, id est, quia tales despiciunt et contemnunt, qui vitam pecudum eligentes, eam summum bonum putant, ut dicitur in primo Ethicorum. Quia revera tales vivere est indignum, qui scilicet eligunt vitam pecudum. Et adjungit causam quare amici insurgunt contra tales, ibi, Propter confidere enim, id est, quia confidunt de eis, contemnunt, tamquam obliluri, id est, quia sunt oblituri insurrectionis, eo quod non curant nisi de voluptate : et ideo amici sunt putantes quod possunt obtinere principatum eorum : et ideo modo quodam proj ter vitam eorum contemnere in illos insurgunt : tamquam potentes enim super tales, et contemnentes periculum quod
a talibus inferri posset, propter potentiuni quam habent, invadunt tales de facili, sicut invadunt ducentes exercitus monarchis.
Et dat exemplum, ibi, Sicut Cyrus Astyagi, scilicet filius dux Medorum et Persarum, et vitam contemnus et politiam 1 Balthazar filii Nabuchodonosor : propter potentiam quidum inoperosum fuisse, id est, quod Balthazar inoperose et inutiliter utebatur potentia regia ad voluptatem, ipsum autem deliciari, scilicet cum concubinis et aliis voluptati suæ deditis, sicut legitur Daniel 2, quod in ipsa nocte qua Balthazar convivium celebrabat, et bibebat in vasis transportatis de templo Domini de Jerusalem in Babylonem cum concubinis, et laudabat Deos suos, apparuit manus scribens in pariete, Mane, Thecel, Phares, quod interpretatus est Daniel, Appensum, numeratum et divisum : eo quod appensum regnum suum, et inventum minus habens, et numeratum esset et consummatum, et ideo ab ipso divisum : et eadem nocte invasit eum Cyrus Astyagi filius, eo quod ipsum vidit deliciari et obtinuit regnum ipsius.
Et de hoc dat aliud exemplum, ibi, Et Seuthes Thrax, de Thracia scilicet regione, Amadoeo quodam tyranno existens dux exercitus, sic, supple, obtinuit monarchiam et regnum. Et hæ sunt causæ ex quibus aliquis propter contemptum vitæ principis, regnum obtinuit. Et subdit generaliter, ibi, Ii autem et propter plura horum, contumeliam scilicet, timorem, et contemptum, insurgunt. Et dat exemplum, ibi, Puta et despicientes eos propter immundam et bestialem vitam, et etiam propter lucrum, quod concupiscunt divitiis eorum ablatis. Et dat exemplum, ibi, Sicut Ariobarzani Mithridates, nomen est insurgentis : fuit autem vocatus Mithridates, quia sic vocabatur pater ejus cujus erat filius : sic
<--- Page Split --->
adhuc consuetudo est quibusdam ut nomen patris in cognomen adaptetur.
hh Deinde cum dicit, Maxime autem propter hanc causam, etc. ostendit quibus competit ex hac causa maxime invadere tyrannos et reges, dicens : Maxime autem propter hanc causam invadunt, illi scilicet qui quidem, supple, sunt natura audaces et cholerici et magnanimi, et, supple, qui honorem habent bellicum, id est, in bellis assueti, et qui victoriam reputant honorem ut fortes militari fortitudine, a monarchis, scilicet regibus et tyrannis quos expugnant, reputant honorem summum. Et ostendit hoc ex libro Ethicorum. Virilitas enim potentiam habens, supple, superandi magnos, audacia est, supple, opinione talium, propter quas ambas, scilicet virilitatem et audaciam, tamquam de facili praevalituri, secundum suam scilicet opinionem, faciunt insurrecciones contra monarchias, quamvis hoc aliquando fallat : quia sicut dicit Poeta 1,
Andaores fortuna juvat.
ii Et adhuc ponit aliam causam stulte invasionis monarcharum, ibi, Eorum autem qui propter amorem honoris insurgunt, ut scilicet sint in fama, quod talia audent attentare contra magnos, horum scilicet est alius modus, et tota sententia dicitur in glossa super illud Psal. (x, 6) : Non movebor a generatione in generationem sine malo. Dicitur enim quod quidam Romæ incendit Capitolium, quod in honorem Deorum fuit consecratum, et cum causa quaereretur, dixit, quod ideo fecit, quia nemo loquebatur de ipso : et ideo ut haberent homines aliquid de ipso, et sic moveretur a generatione in generationem, et esset memoria ejus, Capitolium incendit et templa Deorum combus-
sit. Et hoc est quod dicitur hic, quod quidam insurgunt contra monarchas, ut iste honor prædicetur de ipsis : quia scilicet hoc tam magnum ausi sunt facere. Et hoc est : Eorum autem qui propter amorem honoris insurgunt, est alius modus causæ præter dictos prius. Et dat rationem, ibi, Non enim, sicut quidam, tyrannos invadunt, videntes, id est, intendentes, lucra magna, quæ scilicet possent habere spoliatis talibus, et honores magnos, dignitatum scilicet quas accipiant regnantes pro ipsis existentes ipsis, id est, quos prius habuerunt illi quos expugnant : hoc enim non attendunt, nec hoc movet eos ad insurgendum, sive non hac de causa volunt insurgere : sic et eorum qui propter amorem honoris insurgunt, unusquisque præeligit periclitari : hoc enim non movet eos ad insurgendum, sed sola gloria, quod hoc scilicet audent attentare. Et hoc est quod addit, ibi, Sed illi quidem lucra et ambitionem dignitatis attendentes, hi autem ac si utique aliqua alia actio fieret singularis, et propter quam, scilicet causam, nominati fierent aliis, ut fama de ipsis sit, quod hoc ausi sunt facere, et fiant sic noti apud homines, sic et monarchas invadunt non possidere volentes monarchiam, sed gloriam, scilicet in fama : quia hoc ausi sunt perpetrare.
kk Sed tamen, supple, tales paucissimi numero sunt, quia adjutores in stulta audacia non inveniunt, propter hanc causam impetum facientes, in tyrannos scilicet et monarchas. Supponi enim oportet, tales scilicet, nihil curare de eo quod est salvari : quia non curant de salute, dummodo perpetrent aliquid magnum quod sit in fama hominum, ut paulo ante dictum est, si non debeat prævalere, vel scilicet succumbere, in actione, scilicet insurrectionis : quibus assequi, id est, adaptare oportet Dionis
<--- Page Split --->
illius ducis scilicet, aestimationem. Et subdit quod hoc non multis est facile, ibi, Non facile autem ipsam, scilicet aestimationem, adesse mutis. Et subdit exemplum Dionis, ibi, Ille enim cum paucis, supple, electis viris, quibus fuit mors turpi salute eligentior, ut dicitur in III Ethicorum, militavit adversus Dionysium Siculorum tyrannum, sic habere in bello illo dicens, quod ubicumque possit procedere contra tam impium tyrannum expugnando ipsum, sufficiens sibi pro omni præmio tantum participare actioni, veluti si cum modicam invasisset terram, mox accideret mori, hinc bene habere sibi mortem, quam pro tali scilicet facto incurreret : ita enim reputabat indignum illum vivere, quod optimum mortem reputavit si pro invasione talis tyranni mortem subiret. Hoc est igitur quod dicit de tribus causis insurrectionis.
Il Corrumpitur autem tyrannis, etc. Postquam exsecutus est Aristoteles de tribus generibus causarum, ex quibus corrumpitur tyrannis, ponit hic modos corruptionis ejusdem tyrannidis communes cum aliis politiis. Et hæc pars habet tres partes, in quarum prima ponit corruptiones tyrannidis communes cum aliis politiis. In secunda ponit duas causas propter quas maxime insurgitur contra tyrannidem, quæ sunt odium et contemptus, ibi (litt. nn), Duabus autem existentibus causis, etc. In tertia ponit causas communes cum oligarchia intensa et democratia dicta ultimo, ibi (litt. qq), Ut autem in summa est dicere, etc.
Sententia autem plana erit cum expositione litteræ, quæ valde plana est, nihil habens difficultatis. Dicit ergo : Corrumpitur autem tyrannis, secundum quod est monarchia quædam et politia, uno quidem modo sicut aliarum politiarum unaquæque. Et tangit modum, ibi, Ab extrinseco, id est, a contrario. Et ponit, Si scilicet sit contraria aliqua politia ipsa valentior, tunc illam destruit quæ valentior. Et ponit modum ibi, Consilia-
ri quidem enim palam, quod existit, supple, ad tyrannidem, propter contraritatem electionis consiliariorum : quia tunc eligunt consiliarii ad contrariam politiam : et sic erit consilium ad tyrannidem, et destruitur tyrannis. Quæ autem volunt, supple, consiliarii potentes, agunt omnes ad contrariam politiam : et sic destruitur tyrannis. Sic destructa est tyrannis Domitiani, quando consilium senatorum præcepit eradi Domitianum, et quod nomen ejus in diversis locis inscriptum in urbe in lignis et lapidibus eraderetur.
Et quæ sit politia contraria, ostendit, ibi, Contraria autem politiæ, δῇμὸς quidem tyrannidi secundum Hesiodum, sicut fugulus figulo, hoc est, per invidiam, sicut duo ejusdem artis sibi invicem contrariantur. Democratia enim ultimo dicta est quædam tyrannis populi : et hæc invidet tyrannidi monarchiæ, et eam destruit insurgente populo in tyrannum. Et hoc est quod addit : Etenim democratia ultima tyrannis est. Regnum autem et aristocratia destruit tyrannidem propter contrarietatem politiæ, scilicet quia illæ majoris virtutis sunt tyrannis ab oppressione et lucro privatæ : et ideo est contraria tyrannis regno et aristocratiæ, et est pessima regni transgressio, ut dictum est in octavo Ethicorum. Propter quod ubi convaluerit regnum et aristocratia, ibi dissolvitur et corrumpitur tyrannis. Et de hoc dat exempla more consueto, quia per hæc melius probantur civilia, ibi, Propter quod Lacedæmonii, qui intra se regnum habebant et aristocratiam, ut in secundo capitulo de politia Lacedæmoniorum dictum est, plurimas dissolverunt tyrannides, quas habebant tam in se quam in civitatibus ad se pertinentibus et sibi subjectis. Et adducit aliud exemplum, ibi, Et Syracusanì in Italie parte quæ, ut dicit Hicronymus, quondam magna lirveia dicebantur, pro tempore antequam regnaret in eis Dionysius tyrannus, quo politizabant bene secundum virtutem, sup-
<--- Page Split --->
ple, dissolvebant tyrannides non permittentes tyrannos dominari.
mm Et subdit adhuc aliam causam dissolutionis, ibi, Aliquando autem ex seipsa, supple, dissolvitur, quando augetur nimis malum in tempore : quia sicut dicit in primo Ethicorum, « malum omnifariam etiam seipsum destruit : » propter quod dicit Dionynus, quod « nihil est universaliter malum. » Et hanc assignationem subdens dicit, Quando qui participant tyrannidem et dominantur in ea, seditiones fecerunt, sicut quae circa Gelenem tyrannum antiquitus acciderunt, et nunc, temporibus illis scilicet, eorum, id est, illa quae sunt de numero eorum quae, supple, acciderunt circa Dionysium Siculorum tyrannum. Et assignat quomodo dictæ tyrannides, Gelonis scilicet et Dionysii post dissolutæ sunt, ibi, Quæ quidem Gelonis, scilicet tyranni, Thrasyculo Hieronis fratre (nomina sunt quorumdam ducum potentium in illo tempore) filium Gelonis abducente contra patrem, et ad delectationes excitante, ut non secundum rationem et virtutem viveret, sed secundum delectationem potestatis, et sic dissolveretur tyrannis non sustinentibus civibus : familiaribus autem, id est, amicis Gelonis, congregatis ne tyrannis omnino dissolveretur, sed Thrasybutus, supple, interim dominaretur : congregati autem ipsorum tamquam tempus habentes, scilicet conspirandi, quia tunc simul erant, et consentire et conspirare poterant, ejecerunt de dominio omnes ipsos, scilicet amicos Gelonis, qui tyrannidem voluerunt servari. Et dat modum alterius exempli quod inducit, ibi, Dionysium autem qui postea tyrannizabat Dion, scilicet dux, aggressus curator, id est, procurator, populi scilicet existens et assumens populum, illum in Syracusis oppressum a Dionysio, ejiciens Dionysium peremit, id est, occidit : et sic soluta est tyrannis.
m Deinde cum dicit, Duabus autem existentibus causis, etc. ponit duas causas propter quas maxime insurgitur contra tyrannos, odium scilicet et contemptum, dicens : Duabus autem existentibus causis propter quas maxime insurgunt, cives scilicet et populus, contra tyrannides, scilicet odio, quia odiosi sunt, et diligibiles se non exhibent, sed odiosos, et contemptu, propter vitam perversam, alterum quidem illorum oportet existere tyrannis, scilicet odium : eo quod omnium corda contra se provocant, cum nihil ad commune, populi bonum faciant vel statuant. Ex contemptu autem fiunt multæ dissolutionum tyrannidis. Tyrannis autem est contemnere omnes et subjicere propriæ potestati : quare homines qui nolunt contemni, opponunt se tyrannis, et dissolvunt tyrannidem. Isa. (xxxm, 1) : Væ qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum defatigatus desieris contemnere. Dictum est, ibi, de tyranno Assyriorum Sennacherib, qui omnes contempsit. Et de hoc, scilicet quod contemptus dissolvit principatum tyrannnidis, ponit exemplum, ibi, Signum autem eorum, supple, quæ dicta sunt de odio et contemptu, est : Quidam enim qui acquisiverunt principatum plurimi conservaverunt principatus, per opposita illorum, scilicet per amicitiam et exhibitionem honoris debiti principibus. Unde Titus (libro sexto) dicit quod quidam senator cuidam Imperatori voluit recognoscere honorem debitum, et dixit Imperatori : « Si me recognoveris principem esse et senatorem, recognoscam te principem et Imperatorem ». Et dat causam destructionis principatus per oppositum, ibi, Qui autem susceperunt, supple, principatus, mox, ut est dicere, peremit omnes, supple, contemptus et odium. Et dat causam, ibi, Fruitive enim, id est, ad fruitionem delectationis in potestate propria viventes, facile contemptivi fiunt. Unde Eccles. (xvm, 31) : Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Et hoc est quod
<--- Page Split --->
sequitur : Et multas oportunitates dant insurgentibus contra eos.
tur pars dissolutionis tyrannidis, ex ira, odio, et contemptu.
oo Qualiter autem ira se habeat ad odium, subdit: Partem enim quamdam odii iram oportet ponere, dissolutionis scilicet tyrannidis. « Odium enim, ut dicit Gregorius, idem est quod inveterata ira. » Et dat rationem, ibi, Modo enim quodam earumdem actionum causa fiat, scilicet quod insurgatur contra tyrannum.
pp Sæpe autem et magis operosa ira, supple, est causa insurrectionis, quam odium. Et hoc est quod sequitur : Robustius enim, id est, vehementius, insurgunt, propterea scilicet quia ira non utitur ratiocinatione, sive ratione, ut deliberet quid expediat, passio, scilicet iræ : unde poeta :
Impedit ira animum ne possit cernere verum.
qq Deinde cum dicit, Ut autem in summa est dicere, etc. ponit causas communes dissolutionis tyrannidis, oligarchiae intemperatae et ultimae, et democratiae extremae, quae etiam est in extremo tyrannica : et dicit : Ut autem in summa est dicere, quotcumque causas diximus oligarchiae intemperatae et ultimae et democratiae extremae, tot, supple, causas dissolutionis et, id est, etiam tyrannidis ponendum, supple, est esse causas dissolutionis. Et dat rationem, ibi, Etenim hae, oligarchiae scilicet et democratiae extremae, existunt entes, id est, existentes divisibiles tyrannides, id est, in quas tyrannis multipliciter dicta dividitur, sicut in capitulo de tyrannide in tertio et quarto istius scientiae libris dictum est. Et sic finita est pars hujus capituli de corruptione tyrannidis.
Et hoc est quod addit, ibi, Maxime autem significat, scilicet ira furoribus assequi (est enim furor, ut dicit Gregorius, fervens ira) propter injuriam illatam, vel quae videtur illata : et ideo quia ira est appetitus in vindictam, statim insurgunt. Unde poeta,
Dum furor in cursu est, currenti cede furori.
Et dat exemplum, ibi, Propter quam causam, scilicet furoris, Pisistratidarum, de quibus paulo ante in hoc capitulo dictum est, dissoluta est tyrannis, et multe tyrannides aliorum, scilicet sunt dissoluta. Sed magis odium, quod est inveterata ira, supple, dissolvit principatus tyrannidis. Et dat rationem quare ira non admittit rationem, ibi, Ira quidem enim cum tristitia adest, quare, id est, propter quod non facile est ratiocinari, id est, deliberare : inimicitia autem, odii scilicet, sine tristitia : quia jam quievit animus ex inveterata ira. Et sic termina-
rr Deinde cum dicit, Regnum autem ab extrinsecis, etc. tangit causas corruptionis regni. Et circa hoc tria facit. Primo quidem dicit causam quare non corrumpatur ab extrinseco. Secundo ostendit duos modos, quibus corrumpitur ab ipso rege, qui dominatur in ipso, ibi (litt. ss), Corrumpitur autem secundum duos modos, etc. Tertio tangit eos qui per fraudem vel violentiam principantur, ibi (litt. it, in fine), Si autem per fraudem, etc.
Dicit ergo primo : Regnum autem ab extrinsecis, scilicet causis insurrectionis, minime corrumpitur, propter quod et multi temporis est. Et causa hujus est, quia regnum est dominatus super voluntarios, qui se regi non opponunt. Et hoc est primum de tribus. Et ponit secundum, ibi, Ex seipso autem, id est, ex perversitate regis plurimae corruptiones accidunt, supple, regno.
ss Secundo, ibi, Corrumpitur autem,
<--- Page Split --->
etc. tangit duos modos frequentioreq quibus corrumpitur regnum, dicens: Corrumpitur autem, supple, regnum, secundum duos modos. Et tangit illos, ibi, Uno quidem modo, seditionem contra regem facientibus iis qui participant regno, scilicet paribus et principibus regni : alio autem modo, magis tyrannice tentantibus ipsis regibus dominari. Et ratio est, quia tunc regnum convertitur in tyrannidem, et incipiunt gubernare subjectos tyrannice, quod est contra hoc quod dixit Assuerus optimus rex,(Esther, xm, 2): « Cum multa regna subjectisset mihi Deus, placuit mihi nequaquam abuti potentiae meae magnitudine, sed in mansuetudine gubernare subjectos1. » Et subdit modum quo regnum pervertitur in tyrannidem, ibi, Quando exegerunt, supple, coactiva potentia, esse domini plurium, et praeter legem, scilicet regni.
tt Et subdit, quod nunc non fiunt regna sicut antiquitus, et ideo æquivoce dicuntur. Sicut enim dicit Dionysius 2 : « Regnum est omnis boni, legis, et ordinis distributio. » Et hoc modo nunc non fiunt regna. Et hoc est : Non autem fiunt regna nunc : sed si fiunt, supple, quæ dicantur regna, vera ratione sunt monarchiæ et tyrannides, quæ sunt regni transgressiones, in quibus xlæpæxat et tyranni dominantur, ut dictum est in VIII Ethicorum. Et dat rationem quæ dicta est, ibi, Propter regnum quidem esse voluntarium principatum, cui scilicet nobiles et liberi voluntarie subjiciuntur, et propter regem verum dominium esse majorum, et propter multos esse similes nobilitate virtutis et libertate, et nullum esse a rege differentem tantum, supple, in dignitate virtutis, ut correspondeat ad magnitudinem et dignitatem principatus. Et ratio est, quia rex verus sic excellit omnes virtute et dignitate, quod nullus
inter omnes ita respondet principatus dignitati ut ipse. Quare, id est, propter quod hi quidem non permanent voluntàrii et subjecti tanto regi, sed efficiuntur atiquando involuntarii, tunc, supple, non est rex, nec principatus est regnum.
Tertio, ibi, Si autem per fraudem, etc. tangit eos qui per fraudem vel per violentiam principantur, et dicit : Si autem per fraudem principatur aliquis, scilicet fraudulenter subjiciens sibi partes et cives, vel per violentiam, jam hic videtur tyrannis esse, supple, et regnum dicitur æquivoce.
uu Et ostendit causas corruptionis regni quod succedit secundum genus, utin quarto libro, capitulo de regno, dictum est, et etiam in tertio. Et hoc est : In iis autem quæ secundum genus regnis, ponere oportet causam corruptionis, ex genere, quia scilicet non semper est ornatum illud genus virtute, cum iis quæ dicta sunt, scilicet de causis corruptionis regni. Primam causam corruptionis dicit, ibi, Et oportet scire, scilicet quod est fieri multos facile contemptibiles propter inhonestatem vitæ : et sic insurgunt subditi. Ponit secundam., ibi, Et hor quod est potentiam non possidentes tyrannicam, quia moderni plus possunt cogi penis et contemnere dominos mansuetos, sed regalem honorem contingit injuriarì, a talibus scilicet subditis. Facilis enim fieret dissolutio, si scilicet potestative non dominarentur subjectis. Et hoc probat : quia si principatur, non volentibus enim mox non erit rex, sed tyranius, ut dictum est, et erit non volentimn dominus, quia est tyrannus. Et ideo nunc nostro tempore non fiunt vera regna.
Omnibus his positis, ponit epilogalem conclusionem ibi, Corrumpuntur quidem iijitur monarchiæ propter has quæ dictæ sunt et alias tales causas.
1 Ex Vulg. (xiii, 2) : Cum pluribus gentibus imperarem, et universum orbem ditioni meæ subjugassem, volui nequaquam abuti potentiae magni-
<--- Page Split ---> CAPUT VIII.
De monarchiarum conservatione.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Salvantur autem palam, ut simpliciter quidem est dicere, ex contrariis.
Servantur autem simpliciter loquendo ex contrariis.
b Ut autem secundum unumquodque, eo quod est regna quidem ducere ad moderatius. Quanto enim pauciorum fuerint domini, ampliori tempore necessarium manere omnium principatum. Ipsi enim et fiunt minus despotici, et moribus æqui magis, et a subditis invidetur eis minus.
Singulariter autem loquendo, per deductionem illarum ad mediocrem modum. Quanto enim magis restringitur potestas omnis, tanto majori tempore necesse est eam durare. Nam et ipsi qui regunt, minus superbiunt, magisque moderati fiunt : et illi qui reguntur, invident minus.
c Propter hæc enim et circa Molossos multo tempore regnum permansit, et quod Lacedæmoniorum : propterea quod a principio in duas partes divisus fuit principatus : et rursum Theopompo moderante et in aliis, et instituente Ephororum principatum : a potestate enim auferens auxit tempore regnum : quare modo quodam fecit non minus, sed majus ipsum : quod quidem et ad uxorem respondisse dicunt ipsum, quæ dixerat « Si nihil verecundatur minus regnum tradens filiis quam a patre accepit. —
Propter hoc enim et apud Molossos longo tempore duraverunt reges, et apud Lacedæmonios : quod ab initio statim in duas partes divisa fuerit regia potestas : et post Theopompus ad mediocritatem magis illam deducens, Ephoros superaddidit : potestate quidem minuens, sed tempore augens regiam auctoritatem : ut faceret eam quodammodo non minorem, sed majorem : ut ad uxorem respondisse ferunt dicentem, « An non erubesceret quod filiis minorem potestatem regiam derelinqueret quam a parentibus ipse
<--- Page Split --->
Non oportet hoc dicere, trado enim diuturnius. »
accepisset ? — Non profecto, inquit, nam relinquo eis multo durabiliorem. »
d Tyrannides autem salvantur secundum duos modos contrariissimos, quorum alter est qui traditus est, et secundum quem dispensant plurimi tyrannorum principatum. Horum autem multa aiunt instituisse Periandrum Corinthium : multa enim talia est accipere et a principatu Persarum. Sunt autem et olim dicta ad salvationem, ut possibile est, tyrannidis, excellentes perimere, et sapientes destruere, et neque communicationes sinere, neque sodalitatem, neque disciplinam, neque aliud nihil tale, sed omnia cavere, unde consueverunt fieri duo, sapientia, et persuasio. Et neque scholas, neque alias collectiones permittere fieri vacativas.
Tyrannides vero servantur duobus modis inter se contrariissimis, quorum alter est is quem per successionem traditum plurimi tyrannorum observant. Horum autem multa constituisse ferunt Periandrum Corinthium. Multa etiam ex gubernatione Persarum est assumere. Sunt autem haec illa perniciosa quæ supra retulimus, omni conatu a tyrannis fieri, quo dominationem retineant, veluti potentiores decerpere, et sapientes perimere, et neque comessationes permittere, neque sodalitates, neque disciplinam, neque aliud quidquam tale, sed omnia cavere, unde consueverint oriri inter cives intelligentia et fides. Et neque scholas, neque conventus aliquos scholasticos fieri concedere.
e Et omnia facere, ex quibus quam maxime ignoti invicem erunt omnes : notitia enim fidem facit magis ad invicem.
Et omnia facere, ex quibus cives inter se quam maxime incogniti sint : cognitio enim fidem generat inter ipsos.
f Et præfectos populi semper palam esse, commorari circa januas : sic enim minime latebit quid agunt.
Et satellites ejus apparere semper ac versari foris, quo minus latere possit quid quisque agat.
g Et deprehendere si assuefiant modicum semper servientes. Et alia quæcumque talia Persica et barbara tyrannica sunt : omnia enim idem possunt.
Assuescantque animum submittere per servitutem continuam. Et alia quæcumque talia Persica et barbara, tyrannidis sunt : cuncta enim idem valent.
h Et tentare non latere quæcumque exstiterit quis dicens, vel agens subditorum, sed esse attentos, velut circa Syracusanos vecati Podagogides, et auribus audientes, quos misit Hieron ubi fuerit aliqua congregatio, et collectio. Confident enim minus timentes tales : et si confidant, latebunt minus.
Et ne lateant conari, quæcumque quis dixerit, aut fecerit, sed esse exploratores, quemadmodum Syracusis hi qui ductores nuncupabantur,'et auricularii, quos submittebat Hieron ubicumque foret congregatio aliqua, vel conversatio. Minus enim audent, qui talia formidant, et si audeant, minus latere possunt.
. i Et criminari invicem, et turbare, et amicos cum amicis, et populum cum insignibus, et divites cum seipsis.
Calumniari quoque invicem, et collidere amicos cum amicis, et plebem cum nobilitate, et divites inter seipsos.
<--- Page Split --->
k Et pauperes facere subditos tyrannicum, quatenus neque custodia alatur.
Et subditos ad pauperalem redigere tyrannicae est pravitatis, ut neque sumptus fiat in custodia.
l Et occupati circa quotidiana non vacantes sint ad machinandum. Exemplum autem hujus, tyrannides quae circa Ægyptum, anathemata Cvpselidarum, et Olympii ædificatio a Pisistratidibus, et eorum quae de Samo opera multi imperii. Omnia enim hæc possunt idem, scilicet non vacationem et penuriam subditorum.
Et illi quotidianis molestiis occupati, vacare non possunt ad consilia contra tyrannos ineunda. Exemplum hujusmodi sunt Pyramides Ægypti, et donaria Cypselidarum, et Olympi ædificatio a Pisistratidis facta, et Polycratis opera circa Samum. Hæc enim omnia fuerunt instituta ad otium et quietem populorum tollendam.
m Et illatio vectigalium, velut in Syracusis. In quinque enim annis sub Dionysio substantiam omnem inferri accidit.
Et ad inducendam paupertatem per tributorum pensionem, ut etiam Syracusis factum est. Dionysio enim eam civitatem tenente, contingit Syracusanos in quinque annorum tempore cunctas facultates suas in solvendis tributis consumpsisse.
n Adhuc autem et bellorum procurator tyrannus, ut utique sine vacatione sint, et permaneant in indigentia præsidis existentes.
Studet etiam bellum concitare tyrannus, ut negotiis occupentur cives, et indigentia detineantur.
o Et regnum quidem salvatur per amicos : tyrannicum autem maxime discredere amicis, tamquam volentibus quidem omnibus, potentibus autem iis maxime.
Et regnum quidem per amicos salvatur : tyranni autem est maxime amicis diffidere, quasi velint omnes, possint autem maxime amici eum subvertere.
p Et adhuc quae circa democratiam fiunt ultimam, tyrannica sunt omnia. Et gynæocratia circa domos, ut enuntient contra viros.
Et quae fiunt circa ultimam popularem gubernationem, tyrannica sunt omnia, ut potentia mulierum domi, quo revelent virorum secreta.
q Et servorum remissio propter eamdem causam. Neque enim machinantur servi et mulieres contra tyrannos, gaudentes, quia necessarium benevolos esse, et tyrannidibus et democratiis.
Et manumissio servorum eadem de causa. Non enim insidiantur servi et mulieres tyranno, et si prospere degant, necesse est benevolos fore, et erga tyrannidem, et erga popularem statum.
r Etenim δηµος vult esse monarchus. Propter quod et adulator apud utrasque est honoratus, apud δηµον quidem demagogus (est enim demagogus δηµου adulator), apud tyrannos autem qui humiliter
Nam et populus dominus esse vult. Ex quo fit, ut adulatores apud utrosque in honore habeantur. Est enim qui populum colit et ducit, populi adulator, tyrannorum vero, qui assentando con-
<--- Page Split --->
colloquuntur, quod quidem est opus adulationis. Etenim propter hoc πονηρόφλος, id est, malorum amicus est tyrannus : adulationem enim recipientes gaudent : hoc autem nullus utique faciet sensum habens liberum, sed amant qui ἐπισκέχις, si non adulentur.
versatur, quod est opus adulatoris. Nam propter hoc p ravos amicos habent tyranni, quod adulationibus gaudent. Id autem nemo faceret qui mentem haberet libero homine dignam : sed amant boni viri, vel non adulantur.
s Et opportuni maligni ad maligna : « clavo enim clavus, » sicut Proverbium. Et nullo gaudere venerabili, neque libero, tyrannicum. Ipsum enim esse solum vult tyrannus. Qui autem contra venerabilis et liberalis, aufert excellentiam et quod despoticum tyrannidis. Odiunt igitur quemadmodum dissolventes principatum.
Et utiles pravi ad prava. « Clavus enim clavo, » ut dictat Proverbium. Nullo quidem honesto, nulloque libero delectari, tyrannicum est. Se enim solum esse talem putat tyrannus. Qui autem subditorum vel honestati student vel libertati, minuere excellentiam et praeminentiam tyranni videntur. Oderunt ergo illos tyranni, tamquam eversuros potestatis suae.
t Et uti conviviis. Et condiuturnitari extraneis magis quam civibus, tyrannicum, tamquam hos quidem adversarios, hos autem non contrariantes. Hæc et talia, tyrannica quidem et salvativa principatus. Nihil autem deficit magis malignitatis.
Peregrinos etiam in convivia, et familiarem usum magis recipere, quam cives, tyrannorum est, quasi illos quidem habeant hostes, hos vero non adversantes. Hæc et hujusmodi a tyrannis fiunt pro dominatione retinenda, nec quidquam omittunt pravitatis.
u Sunt autem, ut est dicere, omnia hæc comprehensa tribus specielhus : conjecturat enim tyrannus tria. Unum et quidem ut modica sapiant subditi : nulli enim utique pusillanimis insidiabitur. Secundum autem, ut discredant invicem : non dissolvitur enim prius tyrannus, antequam credant aliqui sibi ipsis. Propter quod et ἐπισκέχις adversantur tamquam nocivis ad principatum, non solum propterea quod non volunt subjici despotice, sed et quia fideles sunt sibiipsis, et aliis, et quia non produnt, neque seipsos, neque alios. Tertium autem negotiorum impossibilitas : nullus enim manum mittit ad impossibilia : quare neque tyrannidem dissolvere, non existente potentia.
Sunt autem, ut ita dixerim, hæc omnia tribus speciebus comprehensa. Tria enim conjectat tyrannus. Unum, ut animos imminuat civium : nemo enim parvi animi contra tyrannum insurgit. Secundum, ut cives inter se diffidentes reddat, Non evertitur enim tyrannus, nisi civium aliqui inter se fidem habeant. Quapropter et bonos viros prosequitur, quasi pestiferos et adversarios dominationi suæ, non solum quia non acquiescunt in servitute vivere, verum etiam quia fides eis et inter se et ab aliis plurima adhibetur, neque accusant alios, neque ipsi inter se accusantur. Tertium, impotentia agendi : nemo enim sibi impossibilia aggreditur : itaque neque tyrannidem tollere, si potentia desit.
x Ad quos quidem igitur reducantur volita tyrannorum, isti tres existunt entes : omnes enim utique reducet quis ty-
Ad quos ergo fines referantur tyrannorum consilia, tres isti sunt. Ad has enim suppositiones tyrannica redigi possunt
<--- Page Split --->
rannica ad has hypotheses, hoc quidem ut non credant invicem, hoc autem ut non possint, hoc ut parum sapiant. Unus quidem igitur modus, per quem fit salvatio tyrannidibus, talis est. Alius autem, ut ex contrario dictis habet curam. Est autem accipere ipsum ex corruptione regnorum. Sicut enim unus modus corruptionis regni, facere magis tyrannicum principatum : sic tyrannidis salvatio, facere ipsum magis regalem, unius servantem solum potentiam, ut principetur non solum volentibus, sed et nolentibus: prætendens enim et hoc prætendit et tyrannizare.
universa, partim ne confidant inter se cives, partim ut potentia eis desit, partim ut pusillanimis efficiantur. Unus ergo modus, quo utuntur tyranni, talis est. Alter vero modus contrarius istis quae dicta sunt, diligentiam facit. Est autem deprehendere ipsum ex regnorum corruptione. Ut enim regni modus corruptionis unus est, gubernationem ipsam regiam magis reducere ad tyrannicam : ita tyrannidis conservatio est, ad regiam gubernationem magis eam referre, unum solummodo custodientem, ut potentiam retineat, per quam non modo volentibus, verum etiam nolentibus dominari possit : nam si hanc abjiciat, simul abjicit et tyrannum esse.
y Sed hæc quidem sicut suppositionem oportet manere, alia autem hæc quidem facere, hæc autem videri simulantem, quod regale bene.
Sed hoc tamquam suppositionem quamdam manere oportet, cætera vero partim facere, partim quam optime simulare, ut regia gubernatio videatur.
z Primo quidem ut videatur curare communia, neque expendat gratuita talia, in quibus multitudines moleste ferant, quando ab ipsis quidem accipiunt operantibus et laborantibus assidue : dant autem meretricibus, et extraneis, et artificibus copiose.
Prinium enim videri communium commodorum curam habere, non effundentem largitiones tantas ut cives moleste ferant : quando quidem ab illis capitur operantibus ac laborantibus in sua tenuitate : donant vero scortis, et peregrinis, et histrionibus effuse.
aa Rationemque reddat acceptorum et expensarum, quod quidem jam fecerunt quidam tyrannorum : sic enim utique quod dispensans cœconomus, sed non tyrannus esse videbitur.
Rationem reddentem eorum quae acceperit, et expenderit, quod jam factum est a quibusdam tyrannis : sic enim administrans, non tyrannus videbitur, sed legitimus gubernator.
bb Non oportet autem timere, ne forte deficiat pecuniis, dominus existens civitatis : sed extorquentibus tyrannis a domo, et expedit hoc magis quam delinquere, cum congregaverint. Minus enim utique, qui servant, insilient rebus. Sunt autem tyrannorum qui servant terribiliores egredientibus a populo, quam civibus : ii quidem enim peregrinantur, hi autem subsistunt.
Nec erit ei formidandum, ne quandoque sibi desint pecuniae, cum sit dominus civitatis : sed dispergentibus tyrannis ex propria domo, et prodest hoc magis quam relinquere congregatas. Minus enim custodes ipsi contra tyrannum insurgerent. Sunt autem formidabiliores absentibus tyrannis, qui custodium, quam cives : nam illi quidem simul absunt, hi autem remanent.
cc Deinde introitus oportet videri
Deinde reditus et impensas apparere
<--- Page Split --->
colligere dispensationis gratia, et si aliquando opportunum fuerit, uti ad bellicas opportunitates. Universaliter autem exhibere seipsum custodem et camerarium, tamquam communium, sed non tamquam propriorum.
oportet, tum gratia diligentes administrationis, tum etiam ut si quando foret opus, illis uti possit ad belli necessitates, omninoque seipsum praebere custodem et quaestorem, non ut suarum pecuniarum, sed ut communium, et publicarum.
dd Et videri non sævus, sed reverendus. Adhuc autem talem, ut non timeant occurrentes, sed magis verecundentur. Hoc tamen adipisci non facile, non existentem, facile contemptibilem. Propter quod oportet, etsi non aliarum virtutum curam habeat, tamen politicæ, et opinionem efficere de se ipso talem.
Et videri velle non asperum, sed cum gravitate honestum, et talem, ut eum non timeant obvii, sed magis revereantur. Hoc autem non facile est eum assequi, qui foret contemnendus. Quapropter opus est, ut si non aliarum virtutum, at saltem civilis eum curam habere, ac talem de seipso opinionem afferre.
ee Adhuc autem non solum ipsum videri, nullum subditorum injuriantem, neque juvenculam, sed neque alium ullum eorum qui circa ipsum.
Insuper non solum ipsum videri, nulli protinus civium contumeliam facere, sed etiam nemini illorum qui circa eum sunt.
ff Similiter autem et habere uxores familiares ad eas quæ aliorum, tamquam et propter uxorum injurias multæ tyrannides perierunt.
Eodemque modo se habere mulieres suas erga cæteras mulieres : nam et per contumelias mulierum permultæ jam tyrannides perierunt.
gg Et circa fruitiones corporales comtrarium facere, quam nunc quidam tyrannorum faciunt (non solum enim mox diluculo hoc faciunt, et continue multis diebus, sed etiam videri aliis volunt hoc operantes, ut tamquam felices et beatos admirentur.)
Et circa voluptates corporis contrarium facere, quam nunc faciant quidam tyranni (non solum enim statim ab aurora id agunt, convivanturque per dies plures, verum etiam apparere volunt aliis, quod ita faciunt, ut tamquam felices beatosque admirentur.)
hh Sed maxime quidem moderatos esse talibus : si autem non, tunc videri aliis diffugere. Neque enim facile invasibilis, neque facile contemptibilis, qui sobrius, sed qui ebrius : neque qui vigil, sed dormiens.
Sed in talibus maxima erit moderatio adhibenda vel saltem videri illa fugere. Non enim faciliter invadi potest, nec faciliter contemni, qui sobrius sit, sed qui ebrius : neque qui vigilet, sed qui dormiat.
ii Contrarium faciendum olim dictis fere omnibus : præparare enim oportet et ornare civitatem, tamquam procuratorem existentem, et non tyrannum.
Contrariumque agendum est supra dictorum fere omnium. Corroboranda enim et ornanda civitas est ab eo, tamquam a curatore, ac non tyranno.
kk Adhuc autem quæ ad Deos videri semper in studio habentem differenter : minus enim timent pati aliquid iniquum
Videri etiam oportet ipsum erga religionem deorum affici vehementer : minus enim formidabunt populi, ne quid
<--- Page Split --->
a talibus, si deicolam putant esse principem, et curare de Diis, et machinantur minus, tamquam habeat propugnatores etiam Deos.
contra justitiam fiat, si religioni deditum illum existimant, ac deorum timorem habere, minusque contra illum audebunt insurgere, quasi Deos habeat propitios et faventes.
. 11 Oportet autem sine insipientia videri talem, bonosque circa aliquid factos honorare, ita ut putentur numquam honorari magis a civibus suae legis existentibus.
Verumtamen oportet sine improbitate talem videri, atque eos viros qui aliqua in re laudabiliter se gesserint, honorare, ita ut non existiment umquam se magis honorari a civibus iis in libertate degentibus potuisse.
mm Et tales quidem honores distribuere ipsum : supplicia autem per alios principes et praetoria.
Hos autem honores ipsemet tribuere debet tyrannus : pœenas vero et animadversiones per alios infligere, per magistratus videlicet, et judicia.
nn Communis autem custodia omnis monarchiae, nullum virum facere magnum, sed siquidem plures : servabunt enim invicem.
Communis vero custodia omnis dominationis unius est, neminem unum prae caeteris magnum facere, sed plures : nam se invicem custodient.
oo Si aliquid forte oporteat facere magnum, nequaquam secundum morem audacem : maxime enim invasivus talis mos penes omnes actiones.
Quod si quem extollere oporteat, non tamen eum qui sit moribus audax : nam hujusmodi homines aptissimi sunt ad invadendum circa res omnes.
pp Et si a potentatu aliquem videatur dimittere, gradatim hoc agere, et non totam simul auferre potestatem.
Si vero cujusquam potentia minuenda est, modice ac non uno simul impetu omnis potestas est auferenda.
qq Adhuc autem omnem quidem injuriam cohibere, praecipue autem duas, eam scilicet, quae in corpus flagellationem, et eam, quae in aetatem. Maxime autem hanc faciendum reverentiam circa amatores honoris : eam quidem enim quae ad pec unias, minorationem, amatores pecuniarum ferunt graviter : eam autem quae ad inhonorationem, amatores honoris et iuieixc hominum. Propter quod quidem non uti oportet talibus, aut supplicia videri facientem patriae, et non propter parvipensionem. Eas autem quae ad aetatem, collocutiones, propter amativas causas, sed non propter potestatem : totaliter enim reputatas inhonorationes redimere majoribus honoribus.
Insuper ab omni contumelia abstinendum, praecipue tamen a duabus, ne in corpus flagris, neve in aetatem libidine insultet. Maximeque id cavendum in illis hominibus qui honorem magnifaciant : nam in pecunias illatam injuriam, avari homines graviter ferunt : in honorem vero illatam, et qui boni sunt viri, et qui honorem magnifaciant, permoleste patiuntur. Quapropter aut non hujusmodi hominum opera utendum est, aut animadversiones in illos patrio more ac sine ulla contumelia sunt faciendae. In aetatem vero ex amore sit conversatio, non ex licentia. Denique hoc dedecoris impensione majorum bonorum est redimendum.
<--- Page Split --->
rr Invadentium autem ad corporis differentiam, hi maxime terribiles, et indigent ampliori custodia, quicumque non eligunt acquirere vivere cum peremerint. Propter quod maxime vereri oportet putantes injuriam pati, aut ipsos, aut eos quorum curantes existunt : non parcunt enim sibiipsis, qui propter furorem invadunt, sicut et Heraclitus dixit, dicens difficile esse cum furore pugnare, animae enim pretium fieri.
Eorum autem qui ad vim inferendam contra corpus tyranni insurgunt, illi sunt formidandi et cavendi, qui ita dispositi sunt ut amplius vivere non curent, cum occiderint. Quaproptermaximecavendum est ab his qui vel ipsos, vel eos quos habebant carissimos, contumelia affectos putant: sine ulla enim cura propriæ salutis irruunt, qui per indignationem et iram aggrediuntur, quemadmodum et Heraclitus inquit, durum esse dicens pugnare adversus iram, vita enim id emi.
ss Quoniam autem civitates ex duabus partibus constitute sunt, ex egenis hominibus et opulentis, maxime quidem utrosque oportet existimare salvari propter principatum, et alios ab aliis injustum pati nihil. Quicumque autem fuerint valentiores, hos proprios facere maxime principatus : quod si hoc exstiterit rebus, neque servorum liberationem facere tyrannum, neque armorum ablationem. Sufficiens enim altera pars apposita ad potentiam, ut valentiores sint insurgentibus.
Cum vero civitates ex duabus constiteterint partibus, ex inopibus scilicet, et opulentis, maxime quidem de utriusque partis salute cogitandum est ab eo qui gubernat, et alteros ab alteris nulla injuria affici. Quicumque tamen eorum sint potentiores, hi praecipue sunt gubernatione vindicandi, ac velut proprii efficiendi : nam si hoc exstiterit, neque servorum liberationem facere compelletur tyrannus, neque arma adimere. Altera namque pars tyranni potentiae adjuncta, sufficiens erit ad superandum eos qui contra insurgere vellent.
tt Superfluum autem dicere per singula talium. Intentio enim manifesta : quia oportet non tyrannicum, sed economum et regalem videri esse subditis, et non suum curantem, sed procuratorem, et mediocritates vitae persequi, non excellentias.
Superfluum autem, particulariter dicere de omnibus istis. Intentio enim manifesta est, quod oportet non tyrannicum, sed tamquam patremfamilias, et regem esse putari ab illis qui sub eo sunt, nec pro se capientem, sed pro communis utilitatis tutela et cura, et mediocritates in vita sequi, non excessus.
uu Adhuc autem insignes quidem affari, multos autem demagogizare : ex his enim necessarium non solum principatum esse pulchriorem, et magis zelabilem, quam quod meliores principentur, et non humiles, neque odio habitum et timore perseverare, sed et principatum esse durabiliorem.
Præterea egregios viros per familiaritatem sibi conjungere, plebem vero, ac multitudinem per favorem et gratiam in obsequio retinere : ex his enim necesse est, non solum dominationem ejus esse pulchriorem et optabiliorem, ex eo quia melioribus impere', et non abjectis, neque afflictis, neque ex eo quod ipse, neque odio sit, neque formidetur, verum etiam ex eo quod longiorem ac durabiliorem ejus dominationem fore contingat.
<--- Page Split --->
xx Adhuc autem ipsum disponere secundum morem, vel bene ab virtutem, vel semibonum existentem, et non malignum, sed semimalignum.
Insuper moribus talem esse, ut vel recte se habeat ad virtutem, vel semibonus quidam sit, et non malus, sed semimalus.
yy Equidem omnibus malis politiis, paucioris temporis sunt oligarchia, et tyrannis.
Atqui omnium gubernationum brevissime durare solent paucorum potentia et tyrannis.
zz Plurimo enim tempore fuit, quae circa Sicyonem tyrannis, quae Orthagori puerorum, et ipsius Orthagori : permansit enim ipsa annis centum. Hujus autem causa, quia subditis utebantur moderate, et multis legibus serviebant : et quia bellicosus fuit Clisthenes, non fuit facile contemptibilis, et quantum ad multa curis demagogizabat. Dicitur igitur Clisthenes, respondentem de victoria, ipsum quomodo coronavit. Quidam autem aiunt esse imaginem ejus, qui judicavit sic, statuam quae in foro sedet. Aiunt autem et Pisistratum aliquando sustinuisse sententiam, cum esset vocatus ad Areopagum.
Quippe illa quae plurimo duravit tempore, Orthagore et filiorum, qui apud Sicyonios tyrannidem habuere, ad contesimum usque annum pervenit. Durationis vero causa fuit, quod mediocritate quadam erga subditos utebantur, multaque legibus servientes agebant : et qui aptus rei militari fuit Clisthenes, non facile contemnendus habebatur. Plurimum vero conversatione et usu familiari favorem et gratiam hominum acquirebant. Fertur enim Clisthenes coronasse judicem qui victoriae illius contradixerat. Aiunt quidam hujus judicis statuam esse illam, quae in foro sedet. Pisistratus quoque fertur aliquando apud consilium Areopagi citatus, judicium subiisse.
aaa Secunda autem circa Corinthum, quae Cypselidarum. Et enim haec perseveravit annis septuaginta tribus, et mensibus sex. Cypselus quidem tyrannizavit annis triginta. Periander autem quadraginta quatuor. Psammetius autem qui Gordiae, annis tribus. Causae autem eaedem, et hujus. Cypselus quidem enim demagogus erat, et a principio permansit sine armorum custodia. Periander autem fuit quidem tyrannicus, sed bellicosus.
Secunda vero apud Corinthum Cypselidarum tyrannis. Nam ea duravit annis tribus et septuaginta, et mensibus sex. Cypselus enim ipse tyrannidem exercuit annis triginta. Periandrus vero quadraginta quatuor. Psammetius autem Gordii annis tribus. Causa vero durationis eadem fuit. Cum enim popularis esset Cypselus, ac gratia apud multitudinem praevaleret, sine ulla corporis custodia in dominatione perseveravit. Periander autem ejus filius magis tyrannice se gessit, sed vir erat bello egregius.
bbb Tertia autem, quae Pisistratidarum Athenis, non fuit vero continua. Bis enim fuit Pisistratus tyrannizans : ita ut in annis triginta tribus, decem et septem annis tyrannizavit : pueri autem decem et octo : quare omnes anni fuerunt triginta et quinque.
Tertia Pisistratidarum Athenis. Haec autem non fuit continua : bis enim tyrannide pulsus fuit Pisistratus. Itaque ex annis triginta tribus, solum annis septem et decem tyrannidem exercuit : filii vero ejus annis decem et octo : atque ita omnes simul anni fuerunt quinque et triginta.
<--- Page Split --->
ccc Reliquarum autem, quæ circa Hieronem et Gclonem circa Syracusas : non autem permansit ipsa multis annis, sed omnes duobus deficientibus de viginti. Gclon quidem enim septem annis tyrannizavit, octavo vitam finivit, decem autem Hieron ; Thrasybulus autem undecimo mense excidit. Multæ autem tyrannides, pauci temporis fuerunt omnes penitus. Quæ ¿quidem igitur circa politias et quæ circa monarchias, ex quibus corrumpuntur, et iterum salvantur, fere dictum est de omnibus.
Ex reliquis vero illa quæ apud Syracusas fuit Hieronis et Gelonis, sed non longa fuit hæc, annis enim non amplius quam duo de viginti duravit. Gelon enim septem annis cum tyrannidem exercuisset, octavo defunctus est, Hieron autem decem : Thrasybulus vero mense decimo excidit. Cæterarum vero tyrannidum pleræque brevi tempore duraverunt omnes. Quæ igitur sint tam circa gubernationes plurium, quam circa gubernationem unius solius, per quæ et corrumpantur illæ, et serventur, fere dictum est.
COMMENTARIUS IN CAP. VIII.
ter est dicere, ex contrariis, scilicet eorum quæ corrumpunt eas, de quibus jam dictum est.
a Postquam Aristoteles egit de corruptionibus monarchiarum, scilicet tyrannidis et regni, in hoc capitulo agit de eas salvantibus. Et dividitur capitulum in duas partes, in quarum prima ostendit in universali qualiter omnis monarchia melius salvetur. In secunda agit de salvatione tyrannidis, ibi (litt. d), Tyrannides autem salvantur, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim dat documentum qualiter monarchiæ melius et diuturnius salvantur. Secundo probat hoc per duo exempla, ibi (litt. c), Propter hoc enim et circa Molossos, etc.
Documentum est hoc, quod principatus arcentur, si ad pauciores trahantur : quia quanto pauciores sunt domini, tanto mitius sunt despotici, id est, serviliter opprimentes, et tanto magis moribus æqui, et tanto minus invidetur eis a subditis. Hæc est sententia.
Dicit ergo : Salvantur autem, monarchiæ scilicet, palam, id est, manifeste, ut simpliciter quidem, id est, universali-
b Sed quia universales sermones non sufficiunt in politicis, sed oportet ad unumquodque particulare descendere, ideo subjungit, ibi, Ut autem secundum unumquodque, eo, scilicet salvantur, quod est regna quidem ducere ad moderatius, id est, quod arceantur et stringantur. Et ponit rationem, ibi, Quanto enim pauciorum fuerint domini, ampliori tempore necessarium manere omnem principatum. Et ponit causam, ibi, Ipsi enim, domini scilicet, et fiunt minus despotici, id est, servili oppressione opprimentes subditos, et moribus æqui magis, supple, fiunt, id est, conformes : et a subditis invidetur eis minus.
c Secundo probat per duo exempla de regnis, scilicet Molossorum et Lacedæmoniorum, ibi, Propter hoc enim et circa Molossos (nomen est cujusdam gentis circa Græciam) multo tempore regnum permansit : quia scilicet restrictum ad paucos fuit, et multis non potest ita provideri sicut paucis. Et inducit secundum
<--- Page Split --->
exemplum, ibi, Et quod Lacedæmoniorum, supple, regnum : propterea quod a principio in duas partes divisus fuit principatus, supple, diutus permansit. Et ratio est, quia unusquisque custodit diligentius partem sibi commissam. Et addit de ulteriori divisione, ibi, Et rursum Theopompo moderante et in aliis, scilicet dividente regnum, et instituente Ephororum principatum. In præhabitis enim sæpe dictum est, quod Ephori fuerunt procuratores publicorum negotiorum. Et tangit modum, ibi, A potestate enim auferens auxit tempore regnum, id est, potestatem quam habuit unus Rex scilicet, divisit in plures quos vocavit in partem sollicitudinis, et sic fecit melius regno provideri, propter quod regnum diutius duravit. Et ex hoc concludit, ibi, Quare modo quodam fecit non minus, sed majus ipsum, scilicet regnum, quod potestate minus ipsum faciendo, fecit ipsum longius. Adhuc inducit responsionem, pro probatione, Theopompi, ibi, Quod quidem et ad uxorem aiunt respondisse ipsum, scilicet Theopompum, quæ scilicet uxor dixerat marito, exprobrando, « si nihil verecundatur minus regnum tradens filiis quam a patre acceperit. Et ponit responsum mariti, ibi, Non oportet hoc dicere, trado enim diuturnius. » Ac si diceret, quantum diminui regnum per divisionem potestatis, tantum auxi per diuturnitatem temporis et durationis.
d Deinde cum dicit, Tyrannides autem salvantur, etc. agit de salvatione tyrannidis : et habet duas partes, in quarum prima ponit quatuordecim cautelas ut divitius salvetur tyrannis. In secunda deducit omnes ad tres, ibi (litt. u), Sunt autem, ut est dicere, etc.
Primo igitur ponit primam cautelam, dicens quod tyrannides salvantur secundum duos modos contrariissimos : quorum alter est, qui traditus est, et est ille qui salvat per contraria destruentium eam. Et inducit rationem, ibi, Et secundum quem, scilicet modum, dispensant
plurimi tyrannorum principatum : quia sic multi dispensant tyrannidem.
Dicit etiam, quod a quodam Periandro Corinthio multæ tales cautelæ sunt traditæ. Multæ etiam accipiuntur a principatu Persarum, qui totus tyrannicus est. Et quia hæc plana sunt in littera, sufficit cum litteræ expositione enumerare. Et hoc est quod dicit : Sunt autem et olim dicta ad salvationem, ut possibile est, tyrannidis. Et dicit ut possibile est, quia ipsa tyrannis in seipsa corrupta est : et quod corruptum est in seipso, non potest simpliciter salvari, sed modo quodam. Et ponit salvans, ibi, Excellentes perimere, et sapientes destruere. Hoc enim dixit Periander esse faciendum, sicut in præhabitis dictum est, sicut excellentiores spicæ evelluntur de agro, ne humiliores suffocent.
Secundam cautelam ponit, ibi, Et neque communications sinere, supple, esse in civitate. Et ratio est, quia communicantes in uno frequenter concordant, et sic possunt insurgere contra tyrannum. Et hoc est quod addit : Neque soliditatem, id est, solidam confederationem, neque disciplinam, supple, est in civitate, neque aliud nihil tale, sed omnia cavere, supple, ne fiant in civitate, unde consueverunt fieri duo, sapientia scilicet et persuasio. Et neque scholas, neque alias collectiones permittere fieri vacativas, id est, quibus vacent homines ad tractandum de communibus.
e Et omnia facere, ex quibus quam maxime ignoti invicem erunt omnes. Et ponit rationem, ibi, Notitia enim fidem facit magis ad invicem, id est, cum noscunt se per collocutionem amici ad invicem, tunc confidunt de se ipsis, et sic magis possunt insurgere contra tyrannum.
/ Tertiam cautelam ponit, ibi, Et præfectos populi semper palam esse, commorari circa januas, id est, ante fores tyranni. Et ponit rationem, ibi, Sic enim mi-
<--- Page Split --->
nime latebit quid agunt : et sic tyrannus poterit semper obviare actibus eorum.
g Et sub eadem cautela adhuc addit, ibi, Et deprehendere si assuescant 1 modicum semper servientes, id est, quod debet deprehendere et observare, si hi qui semper servientes debent esse, assuefiant modica licentia : qui si non inolescant per licentiam, non semper oppressi servilibus operibus, tunc opponunt se tyranno. Sicut Exodi (v, 17) : Rex Ægyptti dixit ad Moysem : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus et sacrificemus Domino. Et de talibus subjungit, ibi, Et alia quæcumque talia Persica et barbara tyrannica sunt. His enim modis Persæ et barbari tyrannizant. Et ponit quare hæc omnia attendenda sunt, ibi, Omnia enim idem possunt, supple, ad conservationem tyrannidis.
h Quartam cautelam ponit, ibi, Et tentare non latere, tyrannum scilicet, quaecumque exstiterit quis dicens, vel agens subditorum, id est, de numero subditorum : et ratio hujus est, quia tunc potest obviare singulis : sed esse utentos, circa singula istorum scilicet. Et dat exemplum ibi, Velut circa Syracusanos, ubi scilicet dominabatur Dionysius Tyrannus, vocati podagogides : et dicuntur podagojides a πῶς; quod est pes, et ἄγω quod est duco, eo quod pedibus continue circumducuntur et discurrunt : et auribus audientes, supple, sunt quæcumque dicuntur ut renuntient tyranno, Et hoc est quod sequitur, Quos misit Hieron. Iste Hieron fuit procurator Dionysii tyranni. Et quo et ad quid misit, subdit dicens, Ubi fuerit aliqua congregatio et collectio. Et ponit rationem, ibi, Confident enim minus, timentes tales, id est, quia timent prodi per tales : et si confidant, latebunt minus : quia scilicet per tales produntur.
i Quintam cautelam ponit, ibi, Et criminari invicem, id est, facere quod invicem criminentur subditi, et conturbare amicos cum amicis, et populum cum insignibus, et divites cum seipsis. Et ratio est, quia conturbati invicem magis refugium habent ad tyrannum.
k Sextam cautelam ponit, ibi, Et pauperes facere subditos tyrannicum, supple, est. Et sub eadem cautela addit rationem quare hoc expedit tyranno, ibi, Quatenus nec custodia alatur, supple, sed oporteat ipsos alere custodes suos, ut sic magis depauperentur.
1 Et occupati circa quotidiana, victum quaerentes non vacantes sint ad machinandum. Et ad hæc probanda inducit exemplum, ib, Exemplum autem hujus, supple, est, tyrannides quæ circa Ægypttum, supple, sunt, in quibus subjecti sic depauperantur : et anathemata, id est, separationes Cydselidarum. Nomen est cujusdam gentis tyrannice imperantis, quæ semper schisma ponit inter suos, ne eleventur contra tyrannum. Et adhuc ponit exemplum, ibi, Et Olympii ædificatio a Pisistrutilibus. Pisistratus, sicut dictum est, fuit magnus tyrannus, qui persuasit atrium quoddam ædificari in civitate sumptuosis expensis, in quo Olympia, id est, quinquennales agones celebrarentur, quo populus occuparetur. Et addit adhuc aliud exemplum, ibi, Et eorum quæ de Samo (insula est juxta Græciam versus Thebas) opera multi imperii, id est, ubi populus per multa opera imperio continue premehatur. Et de omnibus his subdit simul, ibi, Omnia enim hæc possunt idem, id est, valent ad idem. Et subdit quid sit illud, scilicet non vacationem et penuriam subditorum, ut numquam vacent ad machinandum contra tyrannum.
<--- Page Split --->
m Septimam cautelam ponit, ibi, Et illatio vectigalium, id est, quod vectigalia districte sumantur, ut magis opprimatur populus. Et dat exemplum, ibi, Velut in Syracusis, ubi Dionysius quintam partem accepit pro vectigali, quolibet anno : et sic in quinque annis habuit totam substantiam terræ. Et hoc est : In quinque enim annis sub Dionysio substantiam omnem inferri accidit.
n Octavam cautelam ponit, ibi, Adhuc autem et bellorum procurator tyrannus, supple, debet esse : tyrannus volens remanere in principatu, debet procurare ut semper sint bella, ut scilicet numquam vacant, et semper sint in indigentia defensionis tyranni. Et hoc est quod dicit : Ut utique sine vacatione sint, et permaneant in indigentia præsidis existentes. id est, tyranni : quia tunc, supple, non opponunt se ei.
o Nonam cautelam ponit, ibi, Et regnum quidem salvatur, etc. Et hoc sumitur ad differentiam regni, et est hoc quod regni : proprium est ad salvationem credere amicis, et maxime potentibus, quia per illos salvatur regnum : tyranni econtra nihil credere amicis, et hoc ideo est, quia omnes offendit, et nullos habet amicos qui velint eum regnare super se. Et hoc est : Et regnum quidem salvatur per amicos : tyrannicum autem, supple, est maxime discredere amicis, tamquam nolentibus 1 quidem omnibus, supple, regnare tyrannum, potentibus autem maxime discredere, eo quod potentes maxime offendit.
p Decimam cautelam ponit, ibi, Et adhuc quæ circa democratiam, etc. Et illa cautela est, quod quæcumque dicta sunt
circa democratiam ultimo dictam in tertio libro, capitulo de distinctione democratiae, valent ad conservationem tyrannidis : quia illa democratia vera tyrannis est. Et exemplificat de uno quod gynæcocratia circa δῆμον, id est, populares. Gynæcocratia 2 autem est commissio potestatis et principatus ignobilibus : et ideo subdit causam quare hoc, ibi, Ut enuntient contra viros, id est, viriles, si scilicet aliquid machinantur contra tyrannum. Et hoc est : Et adhuc quæ circa democratiam fiunt ultimam, id est, ultimo dictam, tyrannica sunt omnia. Et gynæcocratia circa δῆμον 3, ut enuntient contra viros.
q Undecimam cautelam ponit, ibi, Et servorum remissio propter eamdem causam, scilicet ut enuntient si aliqui aliquid machinentur. Et hoc est quod subdit, ibi. Neque enim machinantur servi et mulieres contra tyrannos. Et ponit rationem ibi, Gaudentes, supple, de tyrannis, quia necessarium benevolos esse, servis scilicet et mulieribus scilicet tyrannos. Et sub eadem cautela dicit : Et tyrannidibus et democratiis, supple, gaudent servi et mulieres. Et ratio est, quia Rex ut perfectus dominus non curat de servis tamquam de vilibus, nec de mulieribus tamquam emollientibus viriles animos.
r Et ex hoc concludit proprium consequens, scilicet quod adulator apud utrosque acceptus est, scilicet apud democratiam et apud tyrannum. Et hoc est : Etenim δῆμος, id est, populus, vult esse monarchus. Propter quod et adulator apud utrasque, scilicet democratiam et tyrannidem, est honoratus. Et distinguit, ibi, Apud δῆμον quidem demagogus, id est apud jopulum. Et exponit demagogum
<--- Page Split --->
qualiter sit adulator, ibi, Est enim demagogus 8r^wov adultator, id est, populi : quia in concionibus laudibus populi quaerit placere populo : apud tyrannos autem qui humiliter colloquuntur, supple, placent, sicut susurrones, quod quidem est opus adulationis, susurrare scilicet. Et ponit rationem, ibi, Etenim propter hoc Tovnpo^o^o^o^o^o^o^o^o^o^o^, id est, malorum amicus est tyrannus. Et ponit rationem, ibi, Adulationem enim recipientes, supple, tyranni gaudent. Et ostendit, quod hoc non competit bonis, sed malis tyrannis, ibi, Hoc autem nullus utique faciet sensum habens liberum, id est, vitio non obligatum, sed amant, scilicet sensum habentes liberum, qui T^T^T^T^T^T^T^T^T^T^T^, id est, justos si non adultentur. Unde in Alexandro dicitur :
Contemptor procerum, servos contemne bilin- [gues?
Adulator bilinguis est, qui laudandounum detrahit alteri.
s Secundam cautelam ponit, ibi, Et opportuni, supple, sunt tyranno, maligni ad maligna. Et probat proverbium antiquum, ibi, Clavo enim clavus, supple, retunditur : ita tyrannus maligno ad maligna utitur. Prov. (xxix, 12) : Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Et sub eadem cautela accipit quod sequitur, quod scilicet de nullo venerabili vero gaudet et libero. Et hoc est : Et nullo gaudere venerabili neque libero, tyrannicum, supple, est. Et hujus dat rationem, ibi, Ipsum enim esse solum vult tyrannus, id est, vult quod solus apparoat esse : qui autem contra venerabilis et liberalis, aufert excellentiam, comparatus scilicet aliis : et ideo, supple, a tyranno non diligitur.
Tertiam cautelam ponit, ibi, Et quod
despoticum tyrannidis, id est, uti servilibus personis. Et ex hoc concludit, ibi, Odiunt igitur venerabiles personas et liberas quemadmodum dissolventes tyrannicum principatum scilicet.
t Quartam cautelam ponit, Et uti conviviis, supple, est tyranni, et condiuturnabus 1, supple, colloquiis, et, supple, deductionibus extraneis magis quam civibus, tyrannicum, supple, est. Et exponit subdens : Tamquam hos quidem, supple, cives, adversarios, supple, habeat, hos autem, scilicet extraneos, non contrariantes.
Omnibus his positis, ponit epilogum de omnibus, ibi, Hæc et talia tyrannica quidem, supple, sunt, et salvativa principatus, supple, tyrannici. Nihil autem, in his et talibus deficit, supple, malignitatis.
u Sunt autem, ut est dicere, etc. Hic reducit cautelas immediate positas ad ternarium numerum. Et hæc pars habet quatuor partes, in quarum prima ea quæ dixit, reducit ad tres causas. In secunda ponit cautelas, qualem oportet scilicet se simulare tyrannum in rebus communibus, ibi (litt. y), Sed hæc quidem sicut suppositionem, etc. In tertia ponit cautelas qualiter oportet se habere in cultu divino, ibi (litt. kk), Adhuc autem quæ ad Deos, etc. In quarta ponit cautelas quæ faciunt ad custodiam omnis monarchiæ, ibi (litt. nn), Communis autem custodia omnis monarchiæ, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ponit tria quæ conjecturat omnis tyrannus. Secundo repetit eadem ut cautelas juxta ea accipiendas doceat, ibi (litt. x), Ad quos quidem igitur reducuntur, etc.
In prima parte sic procedit. Dicit enim quod omnia quæ dicta sunt, comprehensa sunt tribus speciebus. Unum est, ut subditi nihil sapiant, id est, ut nullius sapientiae sint et pusillanimes. Secun-
<--- Page Split --->
dum est, ut semper discredant sibi invicem. Tertium est, ut ita in altum teneat se super eos, ut eum impugnare videatur negotium impossibile.
Et haec plane dicit in littera, quae sic est ordinanda : Sunt autem, ut est dicerc, universaliter scilicet in summa, omnia haec comprehensa tribus speciebus. Et vocat species volita sive fines voluntatis. Et ponit rationem, ibi, Conjecturat enim tyrannus tria, quae scilicet eligit ut fines. Et ponit primum, ibi, Unum quidem, ut modica sapiant subditi. Et ponit rationem, ibi, Nulli enim utique pusillanimis insidiabitur. Et ratio est, quia simplex non multa sapiens, pusillanimis efficitur, et nec scit, nec audacia'^ habet insidiandi : et sic tyrannus securus remanet. Et subjungit secundum, ibi, Secundum autem, ut discredant invicem. Et hujus ponit rationem, ibi, Non dissolvitur enim prius tyrannis antequam credant aliqui sibi ipsis, qui scilicet confederantur et conspirant contra tyrannum. Ex his accipit quoddam consequens, quod sequitur ex illo, scilicet quod tyranni propter hoc adversantur i^e^e^e^e^e^e^e^e^e^e^, id est, justis et bonis tamquam nocivis propter tres causas, scilicet quia nolunt subjici despotice, id est, serviliter : et quia fideles sunt et sibiipsis, et aliis : et nec produnt seipsos, nec alios. Et hoc est quod dicit, ibi, Propter quod et i^e^e^e^e^e^e^e^e^e^e^ adversantur tamquam nocivis ad principatum, tyrannidis scilicet. Et subdit rationem, ibi, Non solum propterea quod non volunt subjici despotice, id est, serviliter, sed et, id est, etiam quia fideles sunt sibiipsis, et aliis : et quia non produnt neque seipsos neque a'ios. Et ponit tertium, ibi, Tertium autem impossí- bilitas negotiorum, supple, est, id est, quia in tanta fortitudine et robusta manu dominatur super eos, quod negotium impugnandi eum videtur impossibiIe. Et hujus ponit rationem, ibi,
Nullus enim manum mittit ad impossí- bilia. Et ex hoc concludit, ibi, Quare neque tyrannidem dissolvere, id est, ad tyrannidem dissolvendam aliquis manum mittit, non existente potentia : quia negotium videtur ei impossibile.
x Secundo ibi, Ad quos quidem igitur reducuntur, etc. repetit eadem ut cautelas accipiendas doceat : et dicit : Ad quos quidem igitur, scilicet fines, reducantur volita tyrannorum, isti tres, scilicet fines, existunt entes. Et ponit rationem, ibi, Omnia 1 enim utique reducet quis tyrannica ad has hypotheses, id est, ad has suppositiones. Et repetit, ibi, Hoc quidem, ut non credant invicem : hoc autem, id est, aliud ut non possint : hoc autem, tertium scilicet, ut parum sapiant. Aliter enumerat hic quam superius : quia superius enumeravit secundum ordinem rationis secundum quod credere oritur ex sapere, posse ex his duobus : hic autem repetit ea secundum quod plus valent ad propositum : et ideo primo ponit, quod non credant sibi invicem. Secundo ut non possint, eo quod multum etiam confert ad propositum. Et tertio ponit, quod parum sapiant, quod plus distat a proposito.
Postea ponit e^ilogum dictorum, et addit cautelam, ibi, Unus quidem igitur modus per quem fit salvatio tyrannidibus, talis est. Alius autem, supple, modus, ut ex contrario dictis habet curam. Et addit cautelam, ibi, Est autem accipere ipsum ex corruptione regnorum. Et dicit modum : Quia sicut corrumpitur regnum ex hoc quod inclinatur in tyrannidem, ita'salvatur tyrannis ex hoc quod inclinatur ad regnum. Et hoc est : Sicut enim unus modus corruptionis regni facere magis tyrannicum principatum, supple, regnum (et hoc paulo ante in praecedenti capitulo dictum est), sic
<--- Page Split --->
tyrannidis salvatio, supple, est facere ipsam 1 magis regalem, id est, ad regni proprietatem inclinare. Et dicit modum illius, ibi, Unius servantem solum potentiam. Et hoc ideo est, ut tam regnum quam tyrannis sit unus principatus et monarchia quaedam, et sit solum servans potentiam et non opprimens. Quod qualiter fiat tam in regno quam in tyrannide, subdit, ibi, Ut principetur, Rex scilicet et tyrannus, non solum volentibus, sed etiam nolentibus : praetendens enim, tale scilicet regnum, et hoc, id est, ex hoc praetendit, et primo etiam tyrannizare. Regnum enim quod principatur nolentibus, tyrannizat.
bus non injuriosus. Sexta et ultima cautela est, quod circa fruitiones corporales, in cibo et potu scilicet, semper videatur frugalis et sobrius, et vigil non dormiens, et quod in omnibus semper videatur ornare civitatem ut procurator existens, non tyrannus. Et haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Sed haec quidem, scilicet quae dicta sunt de cautelis, sicut suppositionem oportet manere : alia autem, supple, quae dicentur, haec quidem facere, supple, oportet, haec autem videri simulantem. Et ostendit quae sunt simulanda ponendo primam cautelam, ibi, Quod regale bene, supple, debet simulare, ut habeat.
y Deinde cum dicit, Sed haec quidem sicut suppositionem oportet manere, etc. id est, ponit sex cautelas, qualiter scilicet tyrannus se debet habere in rebus communibus. Prima est, quod videatur res communes multum curare, nec expendat inutiliter gratuite oblata, nec expendat in his in quibus multitudines populi moleste ferant. Et exponit hoc, quod non expendat meretricibus et extraneis et histrionibus copiose, quod ex laboribus populi acquisitum est. Secunda est, quod semper studeat rationem reddere expensarum et acceptorum : et quia aliquis posset dicere quod sic deficeret in expensis, respondet quod non oportet, scilicet quod deficiat, quia dominus est civitatis et regni, et potest undecumque recipere. Tertia cautela est, quod dona et oblationes quae dantur ex reditibus et vectigalibus, videatur colligere propter communem utilitatem, sicut pro bello communi, et non pro lucro proprio, ut sic videatur esse quasi custos et camerarius communium et non propriorum. Quarta est, quod numquam exhibeat se subditis saevum, sed reverendum. Quinta est, quod nulli videatur injuriosus, et quod omnibus sit familiaris et in uxori-
z Et ostendit in quo, ibi, Primo quidem, ut videatur curare communia. Et ostendit quomodo : Neque expendat gratuita, id est, gratuite oblata, in quibus multitudines moleste ferant, quando ab ipsis multitudinibus quidem accipiunt, supple, tyranni, operantibus et laborantibus assidue : dant autem meretricibus, et extraneis, et artificibus (quos alibi vocavit banausos, id est, histriones) copiose. Ratio autem hujus redditur in principio quarti Ethicorum, quia scilicet sic expendere, non est secundum liberalitatem et magnificentiam, sed secundum epirotaliam et banausiam, et tales expensas multitudines moleste ferunt, quia labores eorum et sudores in malos usus expenduntur.
aa Secundam cautelam ponit, ibi, Rationemque reddat acceptorum et expensarum. Et confirmat hanc cautelam per exemplum, ibi, Quod quidem jam fecerunt quidam tyrannovm, supple, et ideo in principatu permanserunt. Et ponit rationem, ibi, Sic enim utique quis a dispensans acconomus, id est, dispensator, sed non tyrannus esse videbitur.
<--- Page Split --->
bb Et quia posset aliquis dicere, quod sic in expensis posset deficere, occurrit, ibi, Non oportet autem timere, ne forte deficiat pecuniis, dominus existens civitatis, id est, cum sit dominus civitatis : sed extorquentibus tyrannis a 8tμw1, id est, a populo, supple, pecuniis non deficiet : et expedit hoc magis quam derelinquere, supple, velut cum congregaverint. Et vult dicere, quod cum ministri sui, scilicet tyranni talia congregaverint a populo, magis eligat ea expendere quam servare. Et ponit rationem, ibi, Minus enim utique qui servant, insilient rebus : quia non est necesse congregare, eo quod satis habeant in thesauris.
Deinde ponit subdivisionem tyrannorum, ibi, Sunt autem tyrannorum, id est, aliqui de numero tyrannorum, qui servant, scilicet in thesauris, terribiliores egredientibus a populo, id est, hostibus quam civibus. Et dicuntur egredientes a populo, qui ad militiam sunt contra hostes. Et ponit rationem, ibi, Ii quidem, supple, egredientes a populo comperegrinantur, scilicet cum tyranno contra hostes, et, supple, ideo volunt quod tyrannus habeat thesauros, ex quibus scilicet sufficiat ad donativa et stipendia militum : hi autem, scilicet cives, subsistunt, supple, in civitate : et ideo scilicet ea quae colliguntur in 8tμw, magis volunt expendi in ornamentum civitatis.
cc Tertiam cautelam ponit, ibi, Deinde introitus, id est, dona quae dantur ad receptionem regis in primo introitu, et oblationes quae dantur ex reditibus regni et vectigalibus, oportet videri colligere dispensationis gratia, et si aliquando opportunum fuerit, uti ad bellicas opportunitates, id est, quod non accipiat talia ad lucra propria, sed si necesse sit, quod expendat in bello, in defensionem regni vel civitatis. Et hoc est quod sequitur, ibi, Universaliter autem exhibere
seipsum custodem et camerarium, tamquam communium, sed non tamquam propriorum.
dd Quartam cautelam ponit, ibi, Et videri non sevus, sed reverendus : et sub eadem cautela addit, ibi, Adhuc autem, supple, se exhibeat talem, ut non timeant occurrentes, sed magis verecundentur. Et quia posset objici, quod vix possit hoc adipisci, respondet, ibi, Hoc tamen adipisci non facile, non existentem, scilicet in veritate talem, facile contemptibilem secundum veritatem. Propter quod oportet, etsi non aliarum virtutum curam habeat, tamen politicæ, scilicet urbanitatis, et populo etiam opinionem efficere de seipso talem, ut scilicet videatur esse urbanus.
ee Quintam cautelam ponit, ibi, Adhuc autem non solum ipsum videri, nullum subditorum injuriantem, neque juvenem, neque juvenculam, sed neque alium ullum eorum qui circa ipsum, id est, de familia sua.
ff Et hanc cautelam extendit etiam ad uxores tyranni, quas dicit familiares esse debere uxoribus aliorum. Et hoc est : Similiter autem et, id est, etiam oportet habere uxores, tyrannum scilicet, familiares ad eas quæ, supple, sunt, aliorum. Et ponit rationem, ibi, Tamquam et propter uxorum injurias multæ tyrannides perierunt : quia scilicet uxores injuriatae, concitabant maritos contra tyrannum.
gg Sextam cautelam ponit, ibi, Et circa fruitiones corporales, in comedendo scilicet et . bibendo, supple, oportet contrarium facere, quam nunc quidam tyrannorum faciunt. Et ostendit quid quidam infruniti faciunt, ibi, Non enim solum mox diluculo hoc faciunt, scilicet
<--- Page Split --->
surgentes ad b'bendum vinum, et continue multis dicbus, sed et, id est, etiam videri aliis volunt hoc operantes. Et dicit quare, ibi, Ut tamquam felices et beatos admirentur. De quibus dicitur Isa. (ut v, 11): Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, ut vino æstuetis. Et sic non est faciendum. Et hoc est :
hh Sed maxime quidem moderatos esse talibus, supple, expedit. Si autem non, supple, sint tales secundum veritatem, tunc tamen videri debent aliis diffugere, supple, a talibus1 commissionibus. Et ponit rationem, ibi, Neque enim facile invasibilis, neque facile contemptibilis, qui sobrius, sed qui ebrius : neque qui vigil, sed dormiens, supple, contemptibilis est.
ii Et generaliter subdit, In omnibus talibus contrarium faciendum olim dictis fere omnibus, ut scilicet nulla turpitudo appareat in ipso. Et dat rationem, ibi, Præparare enim oportet et ornare civitatem tamquam procuratorem existentem, et non tyrannum.
kk Deinde cum dicit, Adhuc autem quæ ad Deos oportet videri, etc. ponit cautelas, quod etiam ad Deos videatur esse devotus. Et est sententia, quod tyrannus videatur ad Deos esse devotus, et cultum divinum diligens : quia tunc videbitur non solum homines habere adjutores, sed etiam Deos : et tunc minus insurgunt contra eum subjecti. Et circa hanc cautelam subdit aliam, scilicet quod nulla insipientia appareat in ipso, et quod bonos in aliqua dignitate positos honoret semper, in tantum quod videatur eis, quod numquam ab aliquo plus honorati fuerint, vel honorari possint. Et quod etiam dignis distribuat honores principatus suæ monarchiæ : et quod ad principes alios non sub ipso constitutos semper sit simplex et devotus, in nullo detrahens ipsis : et hoc plane continetur in littera, quæ sic est ordinanda :
Adhuc autem quæ ad Deos, id est, quæ ad culturam Deorum pertinent, videri semper in studio habentem, supple, oportet, differenter, id est, quod in hoc plus differat ab aliis, quod plus diligat cultum divinum. Et assignat rationem, quod scilicet pauci, qui scilicet boni sunt in populo talibus subjecti minus timent aliquid iniquum a talibus contra se fieri, quando principem putant esse decolam, eo quod Dei cultor nihil iniquum agit contra aliquem : et ido magis timent seu formidant insurgere contra talem, quem putant habere deos adjutores, et curare de diis, id est, de cultura deorum. Et adjungit aliam rationem quæ dicta est, ibi, Et machinantur minus, supple, contra talem. Et ponit rationem : Tamquam habeat propugnatores etiam deos, supple, et non solum homines.
11 Et ulterius adjungit cautelam, qualis debet esse ad homines, ibi, Oportet autem sine insipientia videri talem, ut scilicet quantitatem aliorum cognoscat respectu suæ quantitatis. Dicit enim Ptolemæus in proverbiiis in Almagesto positis, quod « insipiens est, qui sui ipsius ignorat quantitatem. » Et Aristoteles in III Ethicorum, quod « insipiens ignorat seipsum. » Et tales sunt, qui non recognoscunt aliis debitas dignitates : sapientes autem unumquemque secundum gradum dignitatis honorant. Et quod est quod subdit : Bonosque circa aliquid factos, id est, in aliquo gradu dignitatis positos, honorare, ita, id est, in tantum, ut putentur numquam honorari magis a civibus suæ legis existentibus, id est, nullus concivium suorum eos tantum possit honorare.
mm Et adjungit adhuc : Et tales quidem honores distribuere ipsum supplici, id est, ei qui supplex est, et devotus, quia non cuilibet distribuit tales honores, sed supplici et devoto ad cultum divinum : per alios principes et prætoria, id est, si distribuit supplicibus dignitates
<--- Page Split --->
principatuum suorum, sic etiam distribuit praetoria committens talibus judicia, Vel potest esse alia littera. Supplicia autem, etc. ut sit sensus, quod honores et dignitates distribuuntur a tyranno immediate, ut ex hoc subjecti magis ad ipsum alliciantur : supplicia autem, supple, reis debita, inferantur per principes sibi subjectos, ut subditi minus contra eum moveantur : et praetoria, id est, judicia quae a judicibus in praetorio promulgantur contra damnatos. Et sic finita est pars ista, quae est de cautelis sumptis a tribus finibus tyrannorum.
m Deinde cum dicit, Communis autem custodia omnis monarchiæ, etc. ponit cautelas quae faciunt ad custodiam omnis monarchiæ. Et dividitur in tres partes. In prima ponit cautelas tres, quae faciunt ad custodiam omnis monarchiæ. In secunda ponit cautelas duas sumptas ex partibus civitatis, ibi (litt. ss), Quoniam autem civitates ex duabus partibus, etc. In tertia ostendit quae tyrannides et oligarchiæ his cautelis utentes, diutius duraverunt, ibi (litt. xx), Adhuc autem ipsum disponere secundum morem, etc.
Sententia prime partis haec est, quod communis custodia monarchiæ est, quod nullum virum faciat excellenter magnum : sed si magnos debeat facere, quod faciat multos, et non unum : quia multi magis servabunt se invicem, quam unus : et haec est sententia cautelaè primae.
Secunda est, quod si aliquem a magna dignitate debeat deponere, quod non deponat eum a tota dignitate simul, sed gradatim : quia hoc facilius sustinebit.
Tertia est, quod cohibeat se, ne inferat injurias, et maxime duas, scilicet flagellationem in corpore, et increpationem
criminosam contra senes : quia hoc facile non sustinerent viri homesti.
Quarta est, quod si aliquando debet inferre supplicia, quod hoc faciat ex patente causa, et non ex impulsione irae, vel vindicta alicujus. Et assignat causam, quam probat per Heraclitum : quia puniti a principibus, ex ira et furore invasivi sunt principatuum, etiamsi animas perdere debeant.
Hæc est sententia litteræ quæ sic ordinanda est : Communis autem custodia omnis monarchiæ, supple, est, nullum virum facere magnum, supple, excellenter, sed si quidem, supple, oportet hoc fieri, plures, supple, facere magnos convenit. Et ponit rationem, ibi, Servabunt enim invicem, id est, unus ab alio servabit principem.
oo Et sub eadem cautela adjungit : Si autem forte aliquem1 oporteat facere magnum, nequaquam, supple, faciat magnum secundum morem audacem : audax enim, ut dicitur in III Ethicorum, est qui nec timet timenda, nec non timenda : et est ille qui præcipitat se in pericula. Et hoc est quod subdit pro ratione, ibi, Maxime enim invasivus talis mos, id est, tale morale vitium, scilicet audaciæ, penes omnes actiones, id est, in omnibus actionibus præceps est talis in pericula.
pp Secundum cautelam ponit, ibi, Et sia potentatu aliquem videatur demittere, id est. deponere, gradatim hoc agere, supple, convenit, et non totam simul auferre potestatem. Et hujus ratio est, quia sicut nemo repente sit summus, ita nullus secundum honorem summus, patitur libenter esse minimus.
qq Tertiam cautelam ponit ibi, Adhuc autem omnem quidem injuriam cohibe-
<--- Page Split --->
re, supple, convenit monarchæ, præcipue autem duas, eam scilicet quæ in corpus flagellationem (flagellatio enim pœna servilis, quam sustinere honesti erubescunt) et eam quæ in ætatem, supple, exprobationem : senes enim venerabiles sunt, non exprobrandi, maxime quando eis canities, et mentis virtus testimonium perhibent. Sap. (iv, 8 et 9) : Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata : cani enim sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Et propter hoc subdit, ibi, Maxime autem hanc faciendam 1 reverentiam, quod scilicet non flagellentur nec exprobrentur, circa amatores honoris, id est, circa virtuosos : honor enim, ut dicit in primo Ethicorum est præmium virtutis, et ideo ab Antiquis diffinitur sic : « Honor est exhibitio reverentia in testimonium virtutis. » Et ut ostendat quod talis injuria graviter fertur a talibus, subdit : Eam quidem enim quæ est ad pecunias, minorationem, quæ scilicet fit per pœnam damni, amatores pecuniarum ferunt graviter : eam autem quæ ad inhonorationem, supple, graviter ferunt, amatores honoris et ἐπιεικεὶ hominum, id est, justi et boni inter homines secundum virtutem. Propter quod quidem bene 2 uti oportet talibus. Et subinfert qualiter oportet inferri supplicia, si inferenda sunt, ibi, Aut supplicia videri facientem patriæ (et est quarta cautela), publice enim plectendus est, qui est plectendus. Propter quod dicit Aristoteles in Regimine dominorum, quod Rex Persarum semel in anno publice coram populo apparuit, et tunc dignis dona et honores impendit, et maleficos punire fecit publice coram omnibus. Et hoc est quod sequitur : Et non impensionem 3, vindictæ scilicet vel iræ.
Et subdit, ibi, Eas autem quæ ad ætatem, collocutiones, quas scilicet necesse est habere monarcham cum suis, propter amativas causas, supple, debet habere cum senibus quos amare debet. Exemplum est (III Regum, xii, 2 et seq.) ubi Roboam spreto consilio seniorum, et sequens consilia juvenum, scidit regnum. Et hoc est etiam quod sequitur hic : Sed non propter potestatem : ex potestate enim nihil facere debet cum senioribus, sed ex amicitia. Et sub eadem cautela addit : Totaliter enim reputatas inhonorationes, quas scilicet monarcha intulit alicui, redimere, supple, oportet majoribus honoribus, ut scilicet placet eum quem offendit.
rr Omnium horum subdit rationem et causam, ibi, Invadentium autem, id est, de numero invadentium, sunt ad corporis differentiam, id est, ad corporis periculum, hi maxime terribiles, scilicet qui invadunt principes propter inhonorationem sibi factam, et indigent, supple, principes, ampliori custodia, supple, ab his, quicumque non eligunt acquipere vivere, id est, acquirere vitam, cum peremerunt 1 : magis enim volunt mori quam in exprobratione et turpiter vivere. Et sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum : « Est eis mors tali salute eligentior. » Et ex his concludit, quod talibus periculosum est facere vituperium, ibi, Propter quod maxime vereri oportet putantes injuriam pati aut ipsos, id est, seipsos, aut eos quorum curantes existunt, id est, aut amicos de quibus curam babent. Et ponit rationem, ibi, Non parcunt enim sibiipsis qui propter furorem invadunt, id est, non reputant pericula. Et hoc confirmat per Heraclitum, subdens : Sicut et Heraclitus dixit, dicens : Difficile esse
<--- Page Split --->
cum furore pugnare. Et subdit causam, ibi, Animæ enim, id est, vitæ pretium fieri : quia ex furore invadens libenter perdit vitam ut interficiat eum qui intulit injuriam.
ss Deinde cum dicit, Quoniam autem civitates ex duabus, etc. ponit cautelas a partibus civitatis sumptas. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit cautelas. Secundo ostendit quod tyrannides secundum dictas cautelas gubernatae, diutius semper durabunt, ibi (litt. zz), Plurimo enim tempore fuit, etc.
Sententia primae partis haec est, quod quia duae partes sunt in civitate, egeni scilicet et divites, quod oportet tyrannum ambas salvare partes quantum potest, et neutram ab altera aliquid injuste permittere parti : et quod oportet eum valentiores ad se trahere, et maxime principatus, id est, eos qui in principatu sunt constituti, et nihil violentum faedere in civitate. Et specificat, ita quod neque faciat servorum liberationem, nec perficiat tyrannum, nec faciat ablationem armorum ab insignibus. Et assignat causam, quia sic attrahit cives vel maximam partem civium, quibus adjunctis suae potentiae semper valentior erit omnibus insurgentibus. Deinde ostendit, quod quidem multae tales sunt cautela, sed non oportet immorari singulis : quia talis multiplicatio est materialis et intentio in omnibus manifesta. In fine ex omnibus colligens dicit, quod oportet tyr annum studere ad hoc quod exhibeat se non tyrannum, sed oeconomum et regalem, et quod ita videatur non curare de seipso, sed semper appareat quasi procurator civitatis : et si aliquem persequitur, quod ille sit mediocris, et videat quod non persequatur excellentes, et quod alloquatur dulciter et amicabiliter, et quod multos ex populo faciat demagogos : quia ex hoc principatus erit pulchrior, et magis zelabilis, quam si semper meliores principentur, et numquam
humiles. Et adjungit, quod nullum odio habeat, neque timori sit : quia sic principatum faciet esse durabiliorem : et quod bene dispositus sit ad virtutem moralem, ita quod sit bonus, vel ad minus semibonus, et non sit malignus, sed ad summum semimalignus. In fine omnium horum adjungit causam : quia scilicet inter omnes politias minus durabiles sunt oligarchia intensa et tyrannis, et stare non possunt, nisi his cautelis adhibitis. Haec est tota sententia.
Littera vero sic est ordinanda. Dicit ergo : Quoniam autem civitates ex duabus partibus constitutae sunt, ex egenis hominibus et opulentis, maxime quidem utrosque oportet existimare salvari propter principatum, id est, quod a principio unusquisque in jure suo salvetur et custodiatur. Et hoc est quod sequitur : Et alios ab aliis injustum pati nihil. Quicumque autem fuerit valentiores, inter egenos scilicet et divites, hos proprios facere, sibi scilicet, id est, quod inclinet eos ad se, tamquam sint sui proprii, maxime principatus, id est, eos qui in principatu sint constituti, qui, sicut dicitur Amos (vi, 1) : « Sunt optimates capita populorum. Et addit, Quod si hoc existiterit rebus, si quidam habeant servos et arma, quod neque servorum liberationem facere tyrannum, supple, oportet, neque armorum ablationem. Et ponit causam, ibi, Sufficiens enim altera pars opposita, id est, attracta, ad potentiam, supple, tyranni, ut valentiores sint insurgentibus : et sic in principatu manebit tyrannus non timens insurgentes.
tt Omnibus his positis, dicit quod superfluum est immorari talibus, ibi, Superfluum autem est dicere per singula talium, id est, ea quae sunt de numero talium : quia, sicut dictum est, in talibus non est nisi multitudo materialis. Et ponit causam, ibi, Intentio enim manifesta, supple, est. Et quae sit intentio, subdit :
<--- Page Split --->
Quia, oportet non tyrannum1, sed acconomum et regalem videri esse subditis, et non suum curantem, sed procuratorem, supple, esse civitatis et communitatis, et mediocritates vitae, id est, medios inter insignes et egenos persequi, id est, perfecte sequi (et causa hujus in prehabitis dicta est, scilicet quod ad quamcumque partem declinant mediae personae, illa pravealebii), non excellentias : quia, sicut dictum est, si excellentias prosequitur, id est, favore prosequitur, egeni et medii discedent ab eo. et opponent se ei.
uu Et addit adhuc de intentione ista, ibi, Adhuc autem insignes quidem affari, id est, dulciter alloqui et salutare, multos autem, scilicet ex communi multitudine acceptos, demagogizare, id est, demagogos facere. Et ponit causam, ibi, Ex his enim necessarium, supple, est, non solum principatum esse pulchriorem, sed et magis zelabilem, quam quod meliores principentur, supple, semper, et non humiles. Et addit adhuc qualem se debet exhibere, ibi, Neque odio habitum, supple, se exhibeat, et timore, id est, quod non exhibeat se austerum, qui semper timeatur, perseverare, id est, quod non perseveret in his. Idem dicit Augustinus in regula de Prælato : « Honore coram vobis Prælatus sit vobis, timore coram Deo substratus sit pedibus vestris, et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis appetat amari quam timeri. » Et addit, Sed et principatum esse durabiliorem, supple, faciunt ista.
xx Et dicit adhuc de eadem intentione, ibi, Adhuc autem ipsum, scilicet tyrannum, disponere, supple, oportet, secundum morem, id est, virtutem moralem. Et exponit hoc : Vel bene ad virtutem, supple, se habens, vel semibonum exi-
stentem, id est, apparenter bonum. Et hoc est quod addit, Et non mai'ignum, sed semimalignum.
yy Omnium horum ponit causam, ibi, Equidem omnibus politiis, paucioris temporis sunt oligarchia, scilicet intensa, et tyrannis. Et hujus ratio est, quia durum est imperium utriusque : et ideo subjecti saepe opponunt se eis, et deponunt a principatu.
zz Deinde cum dicit, Plurimo enim tempore, etc. ostendit quod tyrannides secundum cautelas praehabitas gubernata, diutius duraverunt. Et probat hoc per quinque tyrannides, quas inducit per ordinem, qua eum talibus cautelis diu duraverunt, aliis valde cito consumptis. Prima est Orthagori et filiorum ejus, qui Sciyonem provinciam centum annis principatu tyrannico rexerunt : quia subditis utebantur moderate. Et filius ejus Clisthenes nomine, non fuit facile contemptibilis, et fuit bellicosus et victoriosus : propter quod etiam imaginem meruit in foro. Pisistratus autem tyrannus unus de successoribus ejus, quia hoc non fecit, nec sic observavit, vocatus ad Areopagum apud Athenas, sustinuit depositionis sententiam. Et hoc est totum quod dicitur in politia prima durante per centum annos.
Littera sic ordinatur : Plurimo enim tempore fuit quae circa Sciyonem, provinciam scilicet, tyrannis, quae Orthagori puerorum, id est, filiorum, et ipsius Orthagori, patris scilicet : permansit enim ipsa annis certum. Et hujus ponit causam, ibi, Hujus autem causa, supple, fuit, quia subditis utebantur moderate, Orthagorus scilicet et filii sui, et in multtis legibus serviebant, et subditos gubernabant. Et adjungit adhuc ulteriorem causam, ibi, Et quia bellicosus fuit Clisthenes, unus scilicet de filiis, non fuit
<--- Page Split --->
facile contemptibilis, et quidem ad multa curis, id est, in curis publicis demagogizabat, id est, vices populi gerens concionabatur pro populo. Et hoc probat per historias, ibi, Dicitur igitur Clisthenes respondentem de victoria ipsum quomodo coronavit, id est, quomodo populs coronavit eum corona respondente victoriae ipsius. Et addit de imagine quam meruit, ibi, Quidam autem aiunt imaginem esse ejus qui judicavit sic, id est, Clisthenis, qui in principatu suo judicia talia exercuit, statuam, quae in foro sedet, apud Sicyonem scilicet : statuam enim hanc meruit, quia moderate gubernavit subjectos 2. Idem probat per oppositum, ibi, Aiunt autem et Pisistratum, qui scilicet fuit crudelis tyrannus, aliquando sustinuisse sententiam depositionis, cum scilicet esset vocatus ad Areopagum. Et sic finita est prima tyrannis de centum annis.
aaa Secundam ponit, ibi, Secunda autem circa Corinthum qux Cypselidarum, supple, fuit, id est, Cyseli et filiorum ejus. Etenim hxc tyrannis perseveravit septuaginta annis tribus, et mensibus sex. Et ostendit quomodo: Cypselus quidem enim tyrannizavit annis triginta. Periander unus de pueris ejus quadraginta quatuor. Psammetius autem qui Gordiz, supple, fuit filius, annis tribus. Causx autem hx exdem, quare ita diu permanserunt in principatu, et, id est, etiam hujusmodi : quia, supple, bene utebantur subditis. Et ostendit quomodo, ibi, Cypselus quidem enim demagogus erat, id est, concionator, et a principio permansit sine armorum custodia, tamquam scilicet confidens de civibus. Periander autem alius de pueris fuit quidem tyrannus 3, sed bellicosus, id
est, bella agens, scilicet pro civibus : et ideo manserunt in principatu.
bbb Tertiam tyrannidem ponit, ibi, Tertia autem, supple, tyrannis qux diu duravit, fuit qux Pisistratidarum Athenis. Et ostendit quomodo illa fuit, ibi, Non fuit autem continua : bis enim fuit Pisistratus tyrannizans, ita ut in annis triginta tribus, decem et septem annis horum tyrannizavit : pueri autem hujus, succedentes ei scilicet, decem et octo, supple, annis tyrannizaverunt : quare omnes anni fuerunt triginta quinque, quibus duravit tyrannis Pisistratidarum apud Athenas.
coc Quatam et quintam tyrannides ponit, ibi, Reliquarum autem, supple, tyrannidum, qux circa Hieronem, tyrannum scilicet, et Gclonem circa Syracusas, supple, fuerunt tyrannides : non autem permansit ipsa multis annis, sed omnes, supple, tyrannides illx, duobus deficientibus de viginti, id est, decem et octo. Et computat de tyranno in tyrannum, ibi, Gclon quidem enim septem annis tyrannizavit, octavo vitam finivit : decem autem Hieron ibidem, supple, tyrannizavit : Thrasybulus autem, supple, succedens illi, undecimo mense excidit, supple, propter malitiam.
De omnibus talibus generaliter subdit : Multx autem tyrannidum 4, pauci temporis fuerunt omnes penitus : quia scilicet malitix eorum non sinebant eos vivere, nec in principatu permanere.
Postea ponit epilogum omnium istorum, ibi, Qux quidem igitur circa politias, et qux circa monarchias, ex quibus corrumpuntur, et iterum salvantur, fere dictum est de omnibus. Fere dicit, quia in particularibus nihil ad ultimum dici potest.
<--- Page Split ---> CAPUT IX.
Socratis opinio de causis mutationum Rerumpublicarum rejicitur.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a In politia autem dicitur quidem de transmutationibus a Socrate, non tamen dicitur bene. Optimæ enim politiæ et primæ existentis non dicit transmutationem proprie. Ait enim causam esse, id quod est, non manere aliquid, sed in aliqua periodo transmutari. Principium autem esse horum, quorum ἐπίτριτος fundus quinario conjugatus duas harmonias exhibet, dicens, quando numerus diagrammatis hujus solidus fuerit.
In Republica vero Platonis Socrates de mutationibus loquitur, nec tamen recte. Illius enim Republicæ quæ est optima, atque prima, mutatio nulla propria assignatur. Inquit enim causam esse mutationis, quia sic natura comparatum sit, ut nihil permaneat, sed in ambitu quodam temporis mutationem recipiat. Esse vero principium horum, inquit, quorum sesquitertius quinario conjungatur, fundus duas exhibet harmonias : inquiens, quando numerus diagrammatis hujus efficiatur solidus.
b Tamquam natura quandoque producente et meliores, et pejores disciplina, hoc ipsum dicens forte non male. Contingit enim esse aliquos, quos disciplinari et fieri studiosos viros, impossibile est.
Uptote natura producente pravos et meliores disciplina. Hoc ergo forsan, inquit, non male, fieri enim potest ut sint aliqui, quos disciplina institui, ac bonos fieri viros, impossibile est.
c Sed hæc quidem utique erit transmutatio ejus quæ ab illo dicitur optima politia magis quam aliarum omnium, et eorum quæ fiunt omnium, et per tempus, per quod dicit omnia transmutari, et quæ non simul inceperunt fieri, simul trans-
Sed hæc non propria mutatio foret illius Republicæ, quam optimam esse vult, magis quam aliarum omnium, et universorum quæ fiunt, et ex tempore, per quod inquit omnia mutari, et ex eo quæ non simul incipiunt simulque mutantur, ceu
<--- Page Split --->
mutantur, velut si die priori ante tropicum facta fuerunt, simul transmutantur.
si pridie mutationis facta essent, simul forte mutarentur.
d Adhuc autem propter quam causam ex hac in eam quae Lacedæmoniorum fit transmutatio ? Sæpius enim in contrariam transmutantur omnes politiæ quam in eam quæ prope. Eadem autem ratio et de aliis transmutationibus. Ex Lacedæmoniensi enim, ait, transmutantur in oligarchiam : ex hac autem in democratiam : in tyrannidem autem ex democratia. Et quidem etiam e contrario transmutantur, puta ex δῆμψ in oligarchiam, et magis quam in monarchiam.
Praeterea quam ob causam ex illa transit ad Lacedæmoniorum Rempublicam ? Sæpe enim in contraria transeunt Respublicæ omnes quam in ea quæ sint propinqua. Eadem ratio est de aliis quoque mutationibus. Ex Laconica enim, inquit, mutatio fit ad paucorum potentiam. Ex ista vero ad popularem statum, ex illo rursus ad tyrannidem. Atqui et e contrario mutantur, ceu ex populari in paucorum potentiam, et magis quidem quam in tyrannidem.
e Adhuc autem tyrannidis non dicit, neque si erit transmutatio, neque si non erit, propter quam causam, et in qualem politiam. Hujus autem causa, quia non facile utique haberet dicere. Indeterminatum enim. Quoniam et secundum illum oportet et in primam et optimam. Sic enim utique fieret continuum, et circulus. Sed transmutatur et in tyrannidem tyrannis, sicut quæ Sicyonis, ex ea quæ Myronis in eam quæ Clisthenis : et in oligarchiam, sicut quæ in Chalcide, quæ Antileontis : et in democratiam, sicut quæ Gelonis in Syracusis : et in aristocratiam, sicut quæ Charilai, in Lacedæmonia, et in Carchedone. Et in tyrannidem transmutatio fit ex oligarchia, sicut in Sicilia fere plurimæ antiquarum in Leontinis, in tyrannidem Panætii, et in Gela in eam quæ Cleandri, et in Rhegio in eam quæ Anaxilai, et in aliis civitatibus multis similiter.
Praeterea tyrannidis utrum mutatio sit, vel non sit, nihil dicit, propter quam causam, nec in quam Reipublicæ speciem transit. Hujus vero causa est, quod non faciliter dicere valebat. Infinitum enim. Nam secundum eum oportebat in primam et optimam : sic enim utique fieret continuo circulus. Sed mutatur in tyrannidem tyrannis, ut ea quæ apud Sicyonios, ex Myronis tyrannide in Clisthenis : et in paucorum potentiam, ut illa quæ in Chalcide fuit Antileontis : et in popularem statum, ut illa quæ Gelonis fuit Syracusis : et in optimates, ut illa quæ Charilai apud Lacedæmonios, et Carthaginienses. Et in tyrannidem fit mutatio ex paucorum potentia, ut in Sicilia, plurima vetustarum in Leontinis in Panætii tyrannidem, et apud Gelam in Cleandri, et apud Rhegium in Anaxilai, et in aliis compluribus civitatibus eodem modo.
f Inconveniens autem et putare in oligarchiam propter hoc transmutari, quia amatores pecuniarum et pecuniosi, qui in principatibus : sed non quia qui multum excedunt in substantiis, non justum putant æquale participare per civitatem eos qui nihil possident, cum his qui possident.
Absurdum etiam putare in paucorum potentiam ideo transire, quia homines cupidi, et pecuniarum studiosi, in magistratibus versentur : ac non quia plurimi divitiis superabundantes, non justum existimant par habere in civitate eos qui habent.
g In multisque oligarchiis non licet
In multisque paucorum potentiis, non
<--- Page Split --->
pecuniosum fieri, sed leges sunt prohibentes. In Carchedone autem democratizantes pecuniosi sunt, nec tamen transmutatae fuerunt.
licet pecunias quaerere, sed leges sunt prohibentes. Et apud Carthaginem quae populariter gubernatur, pecuniis student, nec tamen adhuc mutati sunt.
h Inconveniens enim est dicere, duas civitates esse eam quae oligarchia divitum et pauperum. Quid enim haec magis quam Lacedæmonica passa est, vel quae cumque alia, ubi non omnes possident æqualia, vel non omnes similiter erunt boni viri ? Nullo autem pauperiori facto quam prius, nihil minus transmutantur in δῆμων ex oligarchia, si fiant plures qui egeni, et ex δῆμων in oligarchiam, si valentius fuerit quod opulentum, quam multitudo : et ii quidem non curent, ii autem adhibeant intellectum.
Absurdum etiam dicere esset duas civitates sub paucorum gubernatione, opulentorum, et inopum. Quid enim aliud huic, quam Laconicae accidit, vel alteri cuicumque, ubi non omnes æqualia possideant, aut non omnes æqualiter sunt boni viri ? Nullo autem pauperiore facto, nihilominus ex paucorum transmutantur gubernatione ad popularem statum, si plures sint inopes. Et ex populari in paucorum potentiam, si potentiores sint opulenti quam multitudo. Et alteri negligant, alteri intendant.
i Multisque existentibus causis, per quae fiunt transmutationes, non dicit, sed unam, quia prodigi facti, usurarii fiunt pauperes, ut a principio divitibus existentibus omnibus aut plurimis. Hoc autem est falsum. Sed quando quidam præsidum perdiderunt substantias, innovant, quando autem aliorum, nihil fit dirum. Et transmutantur nihil magis numquam in δῆμων quam in aliam politiam. Adhuc autem et si honoribus non participant, et si injusta patiantur, vel injurias, seditiones faciunt, et transmutant politias : etsi non consumpserint substantiam, propter licere sibi quodcumque voluerunt facere, cujus causam, eam quæ valde libera, esse dicit.
Cumque plures sint causæ ex quibus mutationes fiunt, eas non dicit, sed non solum quod prodigaliter viventes, usuris confecti, pauperes efficiuntur. Quasi vero fuerint omnes ab initio divites, vel plurimi eorum. Sed hoc falsum. At quando ipsorum potentium quidam patrimonio consumpserint, res novas moliuntur : quando autem alii, nihil grave accidit. Et mutantur nihilo magis in popularem statum, quam in aliam speciem gubernationis. Insuper vero et si honores una cum aliis non capiant, si injurias inferant, si contumeliis afficiant, seditiones oriuntur, et mutationes in Republica fiunt. etiamsi nulla dissipatio patrimonii intercesserit, ex eo quod liceat, quidquid volunt, efficere : cujus rei causam esse ferunt nimiam libertatem.
k Pluribus autem existentibus oligarchiis et democratiis, tamquam una existente utraque, dicit transmutationes Socrates.
Cumque plures sint paucorum, plures etiam populi gubernationes, tamquam utraque una sit, mutationes assignat Socrates.
<--- Page Split --->
ducenta et quadraginta. Et circa tertiam decimam conjunctionem faciunt in alia triplicitate : propter quod tunc mutatur quidquid tunc in priori triplicitate factum est secundum habitationes hominum et nativitates, propter virtutes diversas in figuris stellarum. Propter quod figura descripta super fundum alicujus civitatis, secundum numerum solidum, qui provenit ex ductu numeri in se in quadratum, non mutatur : quia solidus est et tetragona irradiatione Jovis et Saturni constituitur : et politia illa quae ex tali figura radiationis causatur, optima est illi loco : quia a cœelestibus munitur, et non mutatur usque ad periodum alterius triplicitatis. Si autem describitur irradiatio super fundum aliquem civitatis secundum proportionem numeri hoptagoni, sicut se habent tria ad quinque, ipsum enim : iia continet et duas partes ternarii, quae proporio vocatur Graece epitiria, Latine sasquietria in arithmeticis, et tunc quando mutatur, non mutatur nisi ad politiam proportionalem sibi in proportione tali. Haec est positio Socratis.
Dicit autem in contrarium Aristoteles, quod secundum hoc oporteret, quod aliqui nascerentur pravi non mutabiles in contrarium : sed qui scilicet prava politia utuntur, pravi sunt : et quod necessitas pravitatis esset ex figura radiationis descripta super fundum habitationis eorum : et hoc falsum est : quia licet quidam pravi nascantur ex dispositione stellarum et inerudibiles ad virtutes, tamen cum hoc fit in actibus voluntariis, qui nulla necessitate obligantur, continue possunt mutari de politia in politiam per solam causam voluntatis, et non tantum possunt mutari in politiam propinquam secundum proportionem, sed etiam in longinquam et omnimo contrariam. Dicit etiam, quod secundum hoc Socrates non potest assignare causam quomodo tyrannis in tyrannidem mutetur. Et haec est tota sententia prime partis.
Littera sic ordinanda est : In politia autem dicitur quidem, id est, in libro
In isto capite ultimo Aristoteles improbat opinionem Socratis de causis transmutationum politiarum : et secundum duas opiniones Socratis dividitur in duas partes. Primo improbat eam quae est ex transcendentibus. Secundo improbat eam quae est ex propriis, ibi (litt. h), Inconveniens enim est dicere, etc.
Prima adhuc dividitur in duas partes. In prima ponit opinionem Socratis. In secunda ponit improbationem, ibi (litt. c), Sed haec quidem utique erit, etc.
Circa opinionem Socratis duo facit. Primo ponit eam. Secundo laudat quod laudandum est in ea, ibi (litt. b, circa initium), Hoc ipsum dicens forte non male, etc.
In prima procedit sic. Dicit enim quod causis transmutationum politiarum locutus est Socrates, sed non bene : quia nec proprias causas assignavit, nec veras. Et ponit opinionem Socratis, et est haec, quod scilicet in qualibet civitate et regione, non mutatur prima et optima politia illius regionis usque ad periodum illi regioni ex cœelestibus constitutam. Et ut hoc intelligatur, oportet accipere ex astrorum scientia. Dicitur enim a Ptolemaeo et ab Albumasar in libro de Conjunctionibus gravium planetarum, Jovis scilicet et Saturni, ex quibus causantur magna mundi accidentia et transmutationes per conjunctionem eorumdem de triplicitate in triplicitatem : et fit in quibuslibet ducentis quadraginta annis. Et hujus ratio est, quia conjunguntur de novo signo in novum signum in quibus libet viginti annis octava parte anni minus : et tales conjunctiones duodecim faciunt in qualibet triplicitate : duodecies autem viginti faciunt
<--- Page Split --->
quem scripsit Socrates de politia, de transmutationibus a Socrate, non tamen bene : quia non ex propriis causis. Et hoc est quod sequitur : Optimæ enim politiae et primæ existentis non dicit lransmutationem proprie, id est, per propriam causam. Et ostendit hoc per dictum Socratis, ibi, Ait enim causam esse, scilicet Socrates, transmutationis politiae, id quod est, id est, contingit non manere aliquid, supple, semper, sed in aliqua periodo transmutari, id est, figura triangulari. Et hoc est quod dictum est, quod quando radiationes in aliqua triplicitate variantur secundum virtutes, quod tunc necesse est mutari quod factum est in periodo anterioris triplicitatis. Et exponit quomodo, ibi Principium autem esse horum, supple, dicit Socrates, scilicet quod transmutantur, et in quid, quorum epitritus fundus quinario conjugatus, id est, quorum fundus secundum descriptionem radiationum se habet ad sesquiteriam proportionem, in hoc commutatur, et non in aliud. Et hoc explanat ulterius, ibi, Duas harmonias, id est, duas proportiones exhibet, supple, Socrates dieus, quando numerus diagrammatus, id est, descriptus fuerit : vel, sicut dicit alia littera, diagrammatis, id est, descriptionis (γράμμα enim scriptura est in Græco, διαγράμμα autem descriptio) hujus solidus fuerit, id est, non ductibilis nisi in seipsum, tunc politia numquam mutatur nisi in seipsam. Alia autem descriptio fuit de illa : dictum est enim quod quando numerus radiationis descriptae proportionalis est alii numero radiationis super illum fundum, tunc politia hujus fundi mutatur in politiam alterius fundi.
b Et incipit obviare, ibi, Tamquam natura quandoque producente pravas t et meliores politias, id est, quod hoc dixit Socrates, ac si opinaretur, quod natura ex vi stellarum de necessitate produceret quasdam politias meliores disciplina, id est, secundum disciplinam.
Secundo cum dicit, Hoc ipsum dicens, etc. laudat quod laudandum est in hac positione, et dicit : Hoc ipsum dicens forte non male. Et dicit forte, eo quod secundum dispositionem stellarum verum est, sed per necessitatem falsum. Et hoc est quod sequitur : Contingit enim esse aliquos, supple, secundum dispositionem stellarum, quos disciplinari et fieri studiosos viros, impossibile est, scilicet secundum dispositionem stellarum, et non simpliciter. Et hujus duo exempla pulcherrima ponuntur in Commento Bugafori super Centilogium Ptolemaei. Unum de Hipocrate, qui ex constellatione nativitatis figuram accepit proclivem in vitia. Unde cum figuram illam a se depictam per duos discipulos mitteret ad Polum physiognomiae actorem, dixit Polus, « Hic vir cujus haec est figura, incontinens et vitiosus est. » Istis respondentibus quod falsum esset : quia optimi viri esset figura, et ideo quod divinatio ejus esset falsa, et ars quam tradidit. Et redeuntibus ad Hipocratem et referentibus quid dixit, et quid responderunt, dixit Hipocrates : « Verum dixit Polus : ad pessima enim dispositus sum : sed quia vidi hoc turpe esse, ex animo transtuli me ad bona. » Aliud exemplum est de quodam rege Persarum, de quo dixit Bugaforus, quod invenit eum pulcherrimis indutum, pulchras uxores diligentem, cum honestis conversantem, et dixit ei : « Quid hoc te, cum inveniam omnes significatores tuos esse malos et turpes, quod tamen in pulchris et honestis delectaris ? » Et respondit rex, « quod verum est, quod ex inclinatione nativitatis semper appeto turpia et inhonesta : sed quia video hoc indecens esse regi, virtute animi vinco meipsum, et traho me ad pulchra et honesta. »
c Deinde cum dicit, Sed haec quidem utique, etc. ponit improbationem contra positionem Socratis, dicens : Sed haec quidem utique erit, propria transmutatio
<--- Page Split --->
ejus, quæ ab illo dicitur, id est, à Socrate, optima politia, magis quam aliarum omnium, supple, transmutatur, et eorum quæ fiunt omnium, supple, causa erit secundum Socratem, et per tempus, periodi scilicet per quod dicit omnia transmutari, scilicet Socrates, et quæ non simul inceperunt fieri, simul transmutantur, quod tamen non deberet esse secundum Socratem : quia super nativitatibus eorum non est scriptum diagramma constellationis. Et exponit, ibi, Velut si die priori ante tropicum facta fuerunt, simul transmutantur.
d Et objicit ulterius et fortius, ibi, Adhuc autem propter quam causam ex hac, quacumque scilicet politia determinata, in eam quæ Lacedæmoniorum fit transmutatio ? Hujus enim causam non potest assignare Socrates ex dictis suis. Et hoc est : Sæpius enim in contrariam transmutantur omnes politiæ quam in eam quæ prope, sicut dixit Socrates. Et adhuc ad idem objicit, ibi, Eadem autem ratio et de aliis transmutationibus. Et dat exemplum, ibi, Ex Lacedæmoniensi enim, ait, supple, Socrates, transmutantur (in plurali legendum est) et hæc transmutatio fit in oligarchiam : ex hac autem, scilicet oligarchia, in democratiam : in tyrannidem autem ex democratia. Et adhuc ulterius ponit exempla, ibi, Et quidem etiam e contrario transmutantur, puta ex τῇμῳ, id est, democratia in oligarchiam, et magis quam in monarchiam.
que fieret continuum, et circulus quem ponit, scilicet Socrates de talibus: et vocat periodum.
Et adversatur subdens, ibi, Sed transmutatur et in tyrannidem tyrannis, sicut quæ Sicyonis, ex ea quæ Myronis, supple, transmutata fuit in eam quæ Clisthenis : et in oligarchiam, supple, mutatur tyrannis, sicut quæ in Chalcide, id est, Chalcedonia, quæ Antileontis, ibi enim tyrannis Antileontis mutata est in oligarchiam : et, supple, mutatur tyrannis aliquando in democratiam, sicut quæ Gelonis in Syracusis : et in aristocratiam sicut quæ Charilai, tyrannis scilicet, in Lacedæmonia, supple, in democratiam mutata est, et in Carchedone, supple, similiter factum est.
Et adhuc ponit exempla aliarum transmutationum, ibi, Et in tyrannidem transmutatio fit ex oligarchia, sicut in Sicilia fere plurimæ antiquarum in Leontinis (provincia est Italic) in tyrannidem Panætii, supple, oligarchicæ mutatæ sunt : et in Gela (regio quædam est) in eam, scilicet tyrannidem, quæ Cleandri, supple, oligarchicæ mutatæ sunt. Et addit exemplum : Et in Rhegio, supple, civitate, in eam, scilicet tyrannidem, quæ Anazilai, supple, oligarchia mutata est. Postea subdit generaliter, ibi, Et in aliis civitatibus multis similiter : supple, et de nulla istarum potest Socrates ex sua suppositione convenientem assignare causam vel rationem.
e Et ulterius objicit ad idem, ibi, Adhuc autem tyrannidis non dicit, Socrates scilicet, neque si erit transmutatio, neque si non erit, propter quam causam et in qualem politiam, supple, transmutetur. Hujus autem causa, scilicet quod non dicit, quia non facile utique habere t dicere. Et supponit rationem, ibi, Indeterminatum enim. Quoniam et secundum illum, scilicet Socratem, oportet et in primam et in optimam, supple, transmutari ex pessima et ultima. Sic enim uti-
f Deinde cum dicit, Inconveniens autem et putare, etc. improbat opiniones Socratis, eo quod dixit quod politiæ mutantur in oligarchiam, propter hoc quod cives sunt amatores pecuniæ. Et inducit ad hoc tres rationes.
Prima est per deductionem ad inconveniens : quia scilicet secundum positionem Socratis, qui dixit omnia esse communia, et mulieres, et substantiam, si hoc est verum, tunc non licet principibus plus habere quam pauperibus : et
<--- Page Split --->
sic propter divitias non transmutantur politiae.
Secunda ratio est, quia in multis oligarchiis hoc non licet, scilicet aliquem pecuniosum fieri : quia leges scilicet Socratis hoc prohibent : inde est, quod in multis civitatibus ex democratia et non oligarchia multi fiunt pecuniosi, ex quo mutatae sunt politiae. Et si aliquis respondet, quod duae civitates sunt, quae pauperum et divitum, occurrit et dicit quod est inconveniens, stante quod in Lacedaemonia vel in quacumque alia civitate, ubi non omnes aequalia possident, non similiter erant boni viri nullo paupériori facto quam prius : et tamen politia eorum transmutata est ex democratia in oligarchiam, quando plures fuerunt opulenti, quam multitudo egenorum.
Tertia ratio est, quod cum multae sint transmutationes, Socrates non dicit nisi unam, scilicet quod quando divites perdiderunt substantiam per incuriam, quia scilicet non adhibent intellectum ad conservandum sua, et tunc fiunt usurarii, democratia mutatur in oligarchiam : et hoc est falsum : sed potius quando perdiderunt substantiam, quicumque sint illi, et student innovare substantiam per quodcumque lucrum, si transmutatur politia, non plus in democratiam quam in oligarchiam vel aliam politiam transmutatur. Ad hanc rationem addit in fine, quod multae causae sunt seditionis civium, ex quibus transmutantur politiae : sicut si non participant cives honoribus aequaliter, vel si injusta patiantur ab invicem, ex quibus seditiones movent cives et transmutant politias, quamvis non consumpserint substantiam, ex quibus transmutant politias cives. Socrates vero ex omnibus non assignat nisi unam : et ideo est diminutus. Et haec est tota sententia usque in finem.
Littera sic ordinanda est : Inconveniens autem, et, id est, etiam putare in oligarchiam propter hoc transmutari politias,
quia amatores pecuniarum, supple, sunt, et pecuniosi, qui in principatibus : sed non quia qui multum excedunt in substantiis, supple, sicut praedivites, non justum putant aequalem 1 participare per civitatem, supple, portionem, eos qui nihil possident, cum his qui possident. Et hoc dixit Socrates, quando dixit omnia debere comnunia fieri.
g Secundam rationem ponit, ibi, In multisque oligarchiis non licet pecuniosum fieri, sed leges sunt prohibentes, Socratis scilicet, qui dixit omnia debere esse communia. Et inducit exemplum, ibi, In Carchédone autem democratizantes pecuniosi fiunt 2 nec tamen transmutatae fuerunt, supple, politiae in oligarchiam.
h Et si aliquis diceret, quod una civitas sic facta est duae, occurrit, et dicit : Inconveniens autem est dicere duas civitates esse eam quae oligarchia divitum et pauperum. Et adhuc inducit rationem, ibi, Quid enim haec magis quam Lacedamonica passa est, vel quae cumque alia, scilicet civitas, ubi non possident omnes aequalia, vel non omnes similiter erunt boni viri. Nullo autem pauperiori facto quam prius, nihil minus transmutantur in &i^ov, id est, democratiam ex oligarchia, si fiant plures qui egeni, et, supple, e converso, ex &i^w, id est, democratia in oligarchiam, si valentius fuerit quod opulentum, id est, pars divitum quam multitudo, scilicet egenorum : et ii quidem non curent, supple, de dissipatione facultatum, sicut prodigi, ii autem adhibeant intellectum, supple, ad conservandum sua, sicut sapientes.
i Tertiam rationem ponit, ibi, Multisque existentibus causis, per quae, id est, per quas fiunt transmutationes, non dicit, sed unam, id est, nisi unam. Et ponit illam, ibi, Quia prodigi facti, usurarii
<--- Page Split --->
funt pauperes, et hoc dicit, ut a principio divitibus existentibus omnibus aut plurimis. Hoc autem est falsum, quia etiam in principio ædificationis civitatis quidam pauperes sunt, et quidam divites. Et ponit rationem, ibi, Sed quando quidam præsidum perdiderunt substantias, innovant, per usuras scilicet, et per quæcumque alia lucra : quando autem aliorum nihil fit « duum ' » id est, duorum, scilicet quod nec excellenter divites, nec excellenter pauperes sunt. Alia littera, nihil fit dirum, id est, triste. Et, id est, etiam transmutantur magis nunquam, politia scilicet, in ætàov, id est, democratiam, quam in aliam politiam, quamcumque scilicet. Et ponit in fine, ibi, Adhuc autem et si honoribus non participant, supple, æqualitercives, et si injusta patiantur vel injurias, supple, ab invicem ci-
ves, seditiones faciunt, et transmutant politias : etsi, id est, quamvis non consumpserint substantiam, propter licere sibi quæcumque voluerunt facere : cujus causam, eam quam 1 valde libera, esse dicit, supple, Socrates, sicut in primo primæ Philosophiæ, id est, in principio Metaphysicæ, liberum dicimus hominem qui causa sui est, et hic qui potest quod vult.
k In fine adjungit reprehendendo Socratem de diminutione et insufficientia, ibi, Pluribus autem existentibus oligarchius et democratius, tamquam una existente utraque, id est, oligarchia et democratia, dicit transmutationes fieri Socrates : supple, et ideo diminutus est. Et in hoc terminatur sententia quinti libri.
<--- Page Split ---> 
<--- Page Split ---> CAPUT I.
De proprietatibus uniuscujusque politiæ, et quis sit finis popularis gubernationis ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quot quidem igitur differentiæ, et quæ ejus quod consiliativum, et dominans politiæ, et ejus qui circa principatus ordinis, et de prætoriiis, et qualia ad qualem politiam coordinata sunt : adhuc autem de corruptione et salvatione politiarum, ex qualibus sit, et propter quas causas, dictum est prius.
Quot igitur sunt differentiæ, et quales ejus quod deliberandi habet potestatem, et in quo summa Reipublicæ consistit, et circa magistratuum ordinationem, et de judiciis, et qualia ad qualem ordinentur Rempublicam, et præterea de corruptionibus et conservationibus Rerumpublicarum, ex quibus proveniant, et quas ob causas, dictum est prius.
<--- Page Split --->
b Quoniam autem fuerunt species plures democraticæ existentes, et aliarum similiter politiarum, simulque de illis, si quid residuum, non deterius considerare, et modum congruum et conferentem assignare ad unamquamque. Adhuc autem et collectiones ipsorum dictorum om nimodorum considerandum.
Sed cum plures sint species popularis, et similiter aliarum gubernationum, de illis si quid restat, non pejus fuerit considerare, ac simul unicuique earum proprium et convenientem modum reddere : ac praeterea considerare conjunctiones simul ipsorum modorum.
c Hæc enim combinata faciunt politias variari, ut aristocratiæ sint oligarchiæ, et politiæ sint magis democratiæ. Dico autem combinationes (quas oportet quidem considerare, non sunt autem consideratæ nunc) : puta, si quod quidem consilians, et quod circa electionem principatuum, oligarchice fuerit institutum : quæ autem circa prætoria, aristocratice : aut hoc quidem et quod circa consilians, oligarchice, aristocratice autem quod circa electiones principatuum : aut secundum aliquem alium modum non omnia componantur, quæ politiæ convenientia.
Nam eorum conjunctio parit Rerumpublicarum varietatem, ut et optimalum gubernationes ad paucorum declinent potentiam, et Respublice magis populares existant. Dico autem conjunctiones (quas considerare oportet, et nunc usque consideratæ non sunt), ceu si pars illa quæ in deliberando versatur, et ea quæ circa electiones magistratuum, ita instituta sit, ut conferat paucorum potentiæ : aut quæ circa deliberandum, ad paucorum potentiam, quæ autem circa electiones, ad optimalum gubernationem magis declinet : vel per alium quemdam modum nec omnia instituta sint Reipublicæ congruentia.
d Qualis quidem igitur democratia ad qualem congruit civitatem, similiter autem et qualis oligarchiarum, quali multitudini, et reliquarum autem politiarum quid quibus expediat, dictum est prius.
Qualis igitur popularis quali congruat civitati, et qualis , paucorum potentia quali multitudini, et aliarum gubernationum quæ quibus conferat, dictum est prius.
e Attamen oportet fieri palam, non solum qualis harum politiarum sit optima civitatibus, sed et qualiter oportet instituere et has et alias.
Verumtamen oportet fieri manifestum non solum quaenam istarum gubernationum optima sit civitatibus, sed etiam quomodo constituendæ sint et aliæ, breviter est explicandum.
f Pertractemus breviter et primo de de moratia : simul enim et de opposita politia manifestum : hæc autem est, quam quidam vocant oligarchiam.
Et primo de populari dicemus : nam per hanc etiam de contraria illius gubernatione patebit : hæc est autem quam vocant quidam paucorum potentiam.
g Sumendum autem ad hanc methodum omnia quæemotica, et quæ videntur democratiis assequi.
Capienda sunt autem ad hanc disciplinam cuncta popularia, et quæ videntur popularium esse sequentia.
h Ex his enim compositis democratiæ species fieri accidit, et democratias plures una esse, et differentes. Duæ enim
Ex his enim simul positis resultant species gubernationis popularis, et plures esse eas quam unam, et differentes con-
<--- Page Split --->
sunt causæ, propter quas democratiæ sunt plures. Primo quidem, quæ dicta est prius, quia diversi populi : fit enim hæc quidem agricola multitudo, hæc autem banausum, et mercenarium : quorum primo assumpto cum secundo, et tertio rursum cum ambobus, non solum differt in fieri meliorem et deteriorem democratiam, sed ex eo quod non eamdem.
tinget. Duæ sunt causæ per quas plures existunt populares. Primum illa quæ dicta fuit, quia inter populos differentia est : sunt enim alii agricolæ, alii opilices, alii ministri : quorum primi a secundis, et tertii ab utrisque non in eo modo differunt, quod melior aut deterior popularis status, verum etiam in eo quod non idem sit.
i Secunda autem de qua nunc dicimus. Quæ enim democratiis assequuntur, et videntur esse propria politiæ hujus, simul posita, faciunt democratias alias : huic quidem enim pauciora, huic autem assequuntur plura, huic autem omnia. Opportunum autem unumquodque ipsorum cognoscere ad instituendum quamcumque ipsarum aliquis exstiterit volens, et ad directiones. Quærunt quidem enim qui politias instituunt, omnia convenientia ad hypothesim congregare : peccant autem hoc facientes, quemadmodum in iis quæ circa corruptiones et salvationes politiarum dictum est prius.
Secunda vero causa est, de qua nunc dicimus : quæ enim popularem statum sequuntur, ac videntur esse propria ipsius, conjuncta simul faciunt varietatem : nam alicui pauciora consequentia sunt, alicui plura, alicui omnia. Utile vero horum singula cognoscere, et ad constituendum quam velit quis, et ad corrigendum. Quærunt enim qui Rempublicam instituunt, cuncta quæ illi propria et convenientia sint in unum colligere ad propiositum suum, sed aberrant, dum hoc faciunt, ut supra dictum est a nobis. ubi de corruptionibus, et conservationibus Rerumpublicarum tractavimus.
k Nunc autem exigentias, et mores, et quæ appetunt, dicamus. Hypothesis quidem igitur democraticæ politiæ libertas. Hoc enim dicere consueverunt, tamquam in sola hac politia participantes libertate. Hoc enim conjectare aiunt omnem democratiam.
Nunc autem dignitates, et mores, et quæ flagitent, dicenus. Propositum igitur popularis Reipublicæ est libertas. Hoc enim dicere consueverunt quasi in hanc solummodo Rempublicam libertatem quærentes. Ad hanc enim respicere dicunt omnem populare statum.
I Libertatis autem unum quidem, in parte subjici et principari. Etenim justum democraticum est, habere æquale secundum numerum, sed non secundum dignitatem. Hujus autem existentis justi multitudinem necessarium esse dominam, et quodcumque videatur pluribus, hoc esse finem, et hoc quod justum. Aiunt enim oportere æquale habere unumquemque civium. Quare in democratiis accidit magis esse dominos egenos divitibus : plures enim sunt, dominans autem quod pluribus visum.
Libertatis vero ipsius pars una in eo consistit, ut per vices imperent, et pareant. Nam justum populare, est æquum habere secundum numerum, non secundum dignitatem. Ex quo fit ut secundum hoc justum multitudo ex necessitate dominetur, et quidquid decreverit populus, id esse ratum, et id esse justum. Aiunt enim oportere, ut unusquisque civium æquum habeat : atque ita contingit in popularibus gubernationibus, inopes plus posse quam opulentos : plures enim sunt, et id obtinent quod pluribus videatur.
<--- Page Split --->
m Unum quidem igitur libertatis signum hoc, quod terminum politiae ponunt omnes, qui demotici. Unum autem vivere, ut vult quis. Hoc enim opus libertatis esse aiunt. Si quidem servientis ipsum vivere non ut vult. Et democratiae quidem igitur terminus iste.
Unum igitur libertatis signum hoc est, quod ponunt omnes populares Reipublicae finem. Alterum vero, vivere ut quisque velit. Hoc enim aiunt opus esse libertatis : si quidem servi est vivere non ut vult. Hic est igitur secundus popularis Reipublicae finis.
n Secundus autem hinc venit id quod est non subjici, maxime autem sub nullo. Si autem non, secundum partem, et facit hoc ad libertatem eam quae secundum aequale.
Hinc profectum est, nemini potissimum subesse velle. Quod si hoc non datur, at saltem per vices subesse ac praeesse, idque pertinet ad libertatem quae est secundum aequum.
o Talibus autem suppositis, et tali existente principatu, talia demotica, scilicet eligere principatus omnes ex omnibus.
His praesuppositis, ac tali existente principio, popularia hujusmodi sunt, sumi ad magistratus omnes ex omnibus.
p Principari omnes quidem super unumquemque, unumquemque autem in parte super omnes.
Ac praesse omnes unicuique, et unumquemque vicissim omnibus.
q Sortiales esse principatus, vel omnes, vel quicumque non indigent experientia et arte.
Per sortem tribuere magistratus, vel omnes penitus, vel illos saltem qui non peritia indigent et arte.
r Non ab honorabilitate aliqua esse principatus, aut quam parvissima.
A nullo censu esse magistratus, vel saltem a minimo.
s Non bis eumdem principari, aut raro, aut paucis, exceptis iis quae penes bellum.
Non nisi semel eumdem magistratum ab aliquo geri posse, vel perraro, et paucos, exceptis his qui versantur in bello.
t Pauci temporis esse principatus ii, quae penes, vel omnes, vel quoscumque contingit.
Parvi temporis esse magistratus, vel omnes, vel quod recipiunt.
u Judicare omnes, vel ex omnibus, et de omnibus, vel de plurimis, et de maximis, et de principalissimis, puta de correctionibus, et de politia, et de propriis commutationibus.
Judicare omnes et ex omnibus, et de omnibus, vel de plurimis, et maximis et principalissimis, puta de corrigendo, et de Republica, et de privatis contractibus.
x Congregationem esse dominam omnium, principatum autem nullum nullius, aut quam paucissimorum aut maximorum dominam.
Et concionem esse omnium dominam, magistratum vero nullius : aut dominam esse concionem rerum maximarum, magistratum vero minimarum.
<--- Page Split --->
y Principatuum autem maxime demoticum consilium, ubi non mercedis de factis omnibus. Ii enim auferunt et hujus principatus potentiam : ad seipsum enim reducit judicia omnia populus abundans pretio, sicut dictum fuit prius in methodo, quae ante hanc.
Inter magistratus autem popularissimum est consilium, ubi non omnibus est mercedis facultas. Nam tunc quidem adimunt et hujus magistratus potentiam. Ad se enim reducit judicia cuncta populus mercede abundans, ut diximus supra, ubi de hac parte tractavimus.
z Deinde præmiare, maxime quidem omnes, congregationem, prætoria, et principatus : si autem non, principatus, et prætoria, et consilia, et congregationes præcipuas.
Deinde mercedem capere, potissimum quidem omnes, concionem, judicia, magistratus, vel saltem magistratus, et judicia, et consilium, et conciones principales.
aa Aut principatuum necesse convivari cum invicem.
Vel eos magistratus, quos necesse est in eadem simul esse coressatione.
bb Adhuc autem quoniam oligarchia et genere, et divitiis, et disciplina determinatur, quaeemotica videntur contraria horum esse, ignobilitate, paupertate, banausia.
Præterea cum paucorum gubernatio genere, et divitiis, et eruditione diffiniatur, videntur quae popularitatis sunt contraria esse, ignobilitas, inopia, sordidum opificium.
cc In principatibus autem nullum perpetuum esse : si autem aliquis deficiat ex antiqua transmutatione, tunc circumtollere potentiam ipsius, et ex eligibilibus sortiales facere.
Præterea potestatem nullam perpetuam esse, quod si reliqua sit aliqua ex antiqua mutatione illius, auferre potentiam, et ex electione ad sortem reducere.
dd Communia quidem democratiae hæc sunt. Accidit autem ex justo confesso esse democratico, hoc autem est æquale habere omnes secundum numerum. Quæ maxime videntur esse democratia, et δῆμος. Æquale enim nihil magis principari egenos quam divites, neque dominos esse solos, sed omnes ex æquo secundum numerum. Sic enim utique putabunt existere æqualitatem civitati, et libertatem.
Hæc igitur omnia communia sunt gubernationum popularium. Contingunt autem ex eo justo quod fatentur esse populare, hoc est æquum habere omnes secundum numerum. Quod maxime videtur esse popularis status, et populi. Æquum est enim cum nihil magis gubernant divites quam pauperes, nec soli potestatem habent, sed omnes ex æquo secundum numerum. Sic enim δῆμον existimant paritatem in Republica esse ac libertatem.
<--- Page Split --->
tem fuerunt species plures, etc. Tertio ostendit, quod oportet ostendere quae politia sit optima civitatibus, ibi (litt. e), Attamen oportet fieri palam, etc.
In hoc sexto libro Aristoteles exsequitur de consiliativo dominante politiae, et ordine principatus, et praetorio, secundum divisionem habitam in quarto libro hujus scientiae. Unde in hoc libro dicit propria uniuscujusque, et maxime democratiae, quae prima est omnium politiarum, secundum quod competit unicuique ad electionem politiae, quae sibi magis competit ad felicitatem vitae de qua tractaturus est in septimo et octavo hujus scientiae.
Dividitur autem iste liber in duas partes. In prima determinat propria uniuscujusque politiae. In secunda ostendit quae sit optima politiarum, quae consistit in concordia populi et insignium, ibi (cap. 4, litt. a), Quomodo quidem igitur oportet instituere optimam, etc.
Prima adhuc tres partes habet. In prima dicit quod sunt propria uniuscujusque democratiae. In secunda dicit quid est aequale et justum in qualibet democratia, ibi (cap. 2, litt. a), Quod autem post haec dubitatur, etc. In tertia facit comparationem inter quatuor species democratiae, et ostendit quae sit melior, ibi (cap. 3, litt. a), Democratiis quidem existentibus quatuor, etc.
Prima pars adhuc dividitur in tres, in quarum prima utitur quodam transitu, in quo continuat dicenda dictis. In secunda ponit causas, quare democratiae sunt plures, ibi (litt. h, circa initium), Duae enim sunt causae, etc. In tertia exigentias ponit et mores, secundum ea quae appetunt democratia communicantes,ibi(litt.k), Nunc autem exigentias et mores, etc.
Circa primum tria facit: primo enim dicit quid dictum est. Secundo quid restat dicendum, ibi (litt. b), Quoniam au-
a Sententia prime partis est haec, quod licet dictum sit quot differentiae sint politiae et quae differentiae consiliativi, et de praetoriis, et qualia ad qualem politiam sunt ordinata, tamen adhuc restat dicendum quid ad unamquaque politiam congruat, et qualiter combinentur ea quae congruunt ad politiam. Et assignat causam, eo quod combinationes tales non solum variant politias in modo communicationis, sed etiam variant politias secundum speciem. Et ideo oportet hoc considerare omnem hominem qui vult instituere politiam. Et quod primo considerandum est in democratia : quia si bene considerantur in hac, tunc etiam in opposita politia quae est oligarchia, manifestum erit. Haec est sententia prime partis.
Littera sic est ordinanda : Quod quidem igitur differentiae, supple, sunt politiarum, et quae ejus quod consiliativum, supple, sint differentiae, et dominans politiæ, id est, quae sint differentiae politeumatis, quod vocatur dominans in politia, et ejus qui circa principatus ordinis, supple, quae sint differentiae, et de praetoriis, supple, quae sint differentiae, et qualia ad qualem politiam coordinata sunt, supple, in praetoriis et consiliativis et aliis principatibus : adhuc autem de corruptione, scilicet politiarum corruptarum, et salvatione polititiarum, ex qualibus, scilicet causis, sit, et propter quas causas, dictum est prius. Haec igitur sunt dicta.
b Secundo, ibi, Quoniam autem fuerunt, etc. subdit quae sunt dicenda, dicens : Quoniam autem fuerunt species plures democratiae existentes, et aliarum similiter politiarum (quod totum patet ex quarto et quinto hujus scientiae, ubi haec assignata sunt), simulque de illis si quid residuum, supple, est, quod adhuc
<--- Page Split --->
non dixit, est considerandum, non deterius considerare, imo et æque bonum propter perfectionem artis: quia oportet quod consideretur omne illud quod conferens est ad politias si debet esse ars. Et subdit quid considerandum in talibus, ibi, Et modum congruum et conferentem assignare, supple, oportet, ad unamquamque, supple, politiam. Et subdit quid adhuc insuper oportet considerare, ibi, Adhuc autem et collectiones ipsorum dictorum omnium modorum 1 considerandum.
c Et subdit causam, ibi, Hæc enim combinata faciunt politias variari. Et subdit quomodo, ibi, Ut aristocraticæ sint oligarchiæ, quando scilicet miscentur cum oligarchiis, et politiæ (quæ secundum præhabita mixtæ sunt ex oligarchiis et democratiis) magis sint democratiæ. Et explanat quomodo, subdens : Dico autem, explanando scilicet, combinationes, quas oportet quidem considerare, non sunt autem consideratæ, supple, in præhabitis libris. Et explanat per exemplum, ibi, Puta si quod quidem consilians, id est, circa principatus consiliativos, et quod circa electionem principatumu oligarchice fuerit institutum, ut scilicet magnates et potentes consiliari : aristocraticæ autem quæ circa prætoria, ut scilicet prætores audientes causas, sint viri perfecti secundum virtutem : aut, supple, e converso, hæc quidem quæ sunt consiliativi principatus, sint aristocraticæ, et quæ circa prætoria, sint oligarchica. Et hoc est quod dicit, ibi, Aut hoc quidem quod circa consilians, oligarchice : aristocraticæ autem, supple, instituatur quod circa electiones principatuum, in prætoriis scilicet et Ephoris et aliis principatibus. Et subdit generaliter omnes modos compositionis, ibi, Aut secundum alium aliquem modum non omnia componuntur quæ poli-
tix convenientia, supple, vel componuntur, considerandum est.
d Et subdit quid de his dictum est, et quid adhuc restat determinandum, ibi, Qualis quidem igitur democratica, ad qualem congruit civitatem, similiter autem et qualis oligarchiarum, id est, democratica oligarchiarum, quali multitudini, supple, congruat. Et subdit universaliter, ibi, Et reliquarum autem politarum, democratica scilicet et ejus quæ simpliciter dicitur politia, quid quibus expediat, dictum est prius, scilicet in quarto et quinto libris hujus scientiæ.
e Tertio, ibi, Attamem fieri oportet palam, etc. subdit de his quæ adhuc restant dicenda, ostendens quod oportet ostendere quæ politia sit optima civitatibus, et dicit : Attamen oportet fieri palam, supple, in sequentibus, non solum qualis harum politiarum sit optima civitatibus, sed et, id est, etiam qualiter oportet instituere et has et alias, scilicet politias : quia sine hoc non erit completa ars et methodus politiarum.
f Et subdit ordinem tractandorum, ibi, Pertractemus igitur breviter, et primo de democratica. Et ponit rationem quare primo dicendum de illa, ibi, Simul enim et de opposita politia manifestum, supple, erit. Et quæ sit illa opposita, subdit, ibi, Hæc autem est, quam vocant quidam oligarchiam, id est, principatum polentum et divitum.
g Et subdit modum, per quem oportet procedere in hac scientia, ibi, Sumendum autem ad hanc methodum, id est, artem, omnia quæ demotica, id est, democratica : quia tunc perfecte scietur ars, et quæ videntur de democratiis assequi, id est, assequentia.
<--- Page Split --->
h Et ponit rationem, ibi, Ex his enim compositis democratiae species fieri accidit, et democratias plures una esse, et differentes, supple, secundum speciem.
Deinde cum dicit, Duæ enim sunt causæ, etc. ponit causas quare plures sunt democratiæ, et dividitur in duas partes, secundum duas causas quas ponit. Sccunda incipit, ibi (litt. i), Secunda autem de qua nunc dicimus, etc.
Prima causa est diversitas populi. Et est sententia hæc : dicit primo, quod causæ quare democratiæ sunt plures, sunt duæ. Una, quia multæ sunt diversitates populi, quas necesse est diversis modis communicare, et quælibet communicatio specialiter facit democratiam, sicut in ante habitis quarti libri, ubi de diversis democratiis dictum est, habitum est. Hæc est sententia prime partis.
Littera sic est ordinanda : Duæ enim sunt causæ propter quas democratiæ sunt plures. Et ponit primam, ibi, Primo quidem quæ dicta est prius, in quarto scilicet libro, quare democratiæ sunt plures, et hanc repetit hic. Et hoc est : Quia diversi populi : fit enim hæc quidem agricola multitudo, hæc autem banausum et mercenarium : quorum primo assumpto cum secundo, agricolis scilicet cum banausis, et tertio cum amobus, id est, mercenariis cum agricolis et banausis, non solum differt in fieri meliorem et deteriorem democratiam, sed ex eo quod non eamdem, supple, esse democratiam. Et causa dicti est, quia cum politia sit ordo communicantium, et ex tali commixtione differat ordo communicantium, necesse est politias differre et democratias, et ita plures democratiæ species ex hoc generantur.
i Secundam causam ponit, ibi, Secunda autem de qua nunc dicimus, etc. Et est ita secunda causa combinatio eorum quæ assequuntur huic politiæ, et sunt propria politiæ, quæ dicitur democratia. Dicit ergo : Secunda autem, supple, causa est quare differunt democra-
tiae, de qua nunc dicimus, supple, hæc est, scilicet quod propria quæ assequuntur democratiis secundum diversas species et videntur propria politiæ hujus, scilicet democratiæ, si simul ponantur, faciunt alias et alias democratias. Et hujus causa est : quia huic quidem enim aristocratiæ assequuntur pauciora, huic, id est, alicui autem plura assequuntur, huic, id est, alicui autem omnia. Et hoc omni instituenti politias optimum est cognoscere ad instituendum quamcumque politiam quam aliquis vult instituere ad directiones politiarum. Et hujus ratio est : quia qui instituunt politias, quærunt omnia convenientia ad suam hypothesis, id est, positionem congregare, ut illa ponant : et peccant qui hoc faciunt,quemadmodum dictum est in præcedenti libro quinto, ubi de corruptione et salvatione politiarum dictum est. Hæc est sententia.
Littera sic legitur : Secunda autem, supple, causa est, de qua nunc dicimus, propter quam scilicet politiæ sunt plures, quæ dicuntur democratiæ. Et ponit eam, ibi, Quæ enim democratiis assequuntur, et videntur esse propria hujus politiæ, democratiæ scilicet, simul posita faciunt democratias alias, supple, secundum speciem. Et subdit rationem, ibi, Huic quidem enim, supple, democratiæ, pauciora, supple, assequuntur, huic autem assequuntur plura, aliæ scilicet democratiæ, huic autem, scilicet tertiæ, omnia hæc assequuntur. Assequentia vocat sicut electiones Ephororum, consulum, et institutiones prætoriorum. Et ponit rationem, ibi, Opportunum autem unumquodque ipsorum, supple, assequentium, cognoscere ad instituendum quamcumque ipsarum, scilicet democratiarum aliquis exstiterit volens, supple, instituere, et ad directiones, id est, ut instituat ea quæ dirigunt politias. Et ponit rationem ex antiquis legislatoribus instituentibus politias, ibi, Quærunt quidem enim, qui politias instituunt, omnia convenientia ad hypothesis, id est, ad positionem sive
<--- Page Split --->
intentionem suam congregare : peccant autem hoc facientes, quemadmodum in his quae circa corruptiones et salvationes politiarum dictum est prius, scilicet in praecedenti libro quinto.
k Deinde cum dicit, Nunc autem exigentias, etc. ponit convenientia et propria ex quibus variantur democratia, et circa hoc duo facit. Primo ponit quae sunt propria secundum exigentias et mores et secundum ea quae appetunt democratia communicantes. Secundo dicit propria democratia, ibi (litt. s), Non bis eumdem principari, etc. Ibi enim determinat quatuor propria democratia. Prima harum habet duas partes, in quarum prima determinat quae sint propria secundum mores et exigentias democratia. In secunda ponit libertatis signa, ibi (litt. I), Libertatis enim unum quidem, etc. ubi dicit propria quae ex hoc sequuntur.
Sententia prima partis est haec, quod nunc dicendum est exigentias et mores democratia, et quod finis democratia libertas est : quia omnes democratica communicatione participantes conjecturant quod libertas sit finis democratia, et quod libertatis duo sunt signa. Unum est quod quilibet civium, in parte subjiciatur, et in parte principetur. Et hujus causa est, quia aequalitas secundum numerum est justum in democratica politia : aequale autem secundum numerum non esset, si unus semper principaretur et non alter. Secundum signum est, quod unusquisque civium vivat ut vult, nullo compellente eum ad id quod non vult. Haec est sententia.
Littera sic ordinanda est : Nunc autem dicamus exigentias et mores, et quae appetunt, supple, qui democratica politia communicant. Et incipit, ibi, Hypothesis quidem igitur, id est, positio sive suppositio democraticae politiae libertas, supple, est. Et ponit rationem ex consuetudine in hac politia, ibi, Hoc enim dicereconsueverunt tamquam in sola hac politia participantes libertate. Et explanat, sub-
dens, ibi, Hoc enim conjectare aiunt omnem democratiam, quod scilicet quilibet sit liber.
I Deinde cum dicit, Libertatis autem unum quidem, etc. ponit libertatis signa : et primo primum dicens : Libertatis autem unum quidem, scilicet signum est, in parte subjici, et principari, supple, in parte, id est, quod nullus semper principetur, sed aliquando unus, aliquando alius. Et ponit rationem, ibi, Etenim justum democraticum est, etc. quia aequale quod justum est in democratia, est secundum numerum arithmetica proportionis, et non secundum dignitatem, hoc enim esset justum secundum proportionem geometricam, quod justum est in oligarchia et aristocratia. Et ex hoc concludit ulterius, quod secundum hanc proportionem arithmeticam justum est in oligarchia et aristocratia, et quod secundum hanc proportionem, justum est, non hunc vel illum, sed multitudinem populi totam dominari politiae.
Et hoc est : Etenim justum democraticum est, habere aequale secundum numerum, et non secundum dignitatem. Hujus autem existentis justi multitudinem necessarium esse dominam, supple, politiae. Et hujus ratio est, quia in democratia unus aequaliter dignus est sicut alius participare scilicet principatu consiliativo et judicativo : et idcirco necesse est quod principatus ad multitudinem referatur. Et hujus rationem ponit, ibi, Et quodcumque videatur pluribus, supple, de multitudine in qua nullus praefertur alteri, hoc esse finem, supple, talis politiae, et hoc esse quod justum. Non enim aliquid justitiae referunt ad principes : eo quod in democratia justum naturale servatur, in quo natura omnes homines fecit aequales : et hoc esse justum. Et ponit rationem, ibi, Aiunt enim, supple, democratica politia principantes, oportere aequale habere unumquemque civium, ut scilicet sicut natura aequales eos genuit, ita aequaliter se habeant ad dignitatem in principatu.
<--- Page Split --->
Et ponit duo consequentia ex hujusmodi dispositione. Primum, ibi (vide superius), Hujus autem existentis justi, secundum æquale scilicet arithmeticum, quod est æquale secundum numerum, necessarium multitudinem esse dominam, totam scilicet : quia æqualiter unus se habet ad dignitatem sicut alius : et ideo necesse est quod omnibus tribuatur. Et ulterius sequitur, quodcumque videatur pluribus, hoc esse finem, democratiæ scilicet : et hoc est quod justum, quando scilicet justum ponitur arbitrio hominum esse denominandum, et acquiescendum sententiæ plurium. Et hoc probat per commune dictum in democratia, ibi, Aiunt enim oportere æquale habere unum quemque civium, id est, quod sententia uniuscujusque sit æqualis valoris in judiciis.
Secundum consequens ponit, ibi, Quare in democratiis, etc. Et hoc consequens ex illo de necessitate sequitur, et dicit : Quare in democratiis accidit, id est, sequitur, magis dominos esse egenos divitibus. Et ponit rationem, ibi, Plures enim sunt, supple, egeni, et pluribus in democratia acquiescendum est. Et hoc est quod subdit : Dominans autem quod pluribus visum, supple, est.
m Hoc posito, subdit quod hoc est unum signum libertatis, scilicet quod terminum, id est, finem, politiæ ponunt omnes qui democratici. Secundum signum libertatis ponit, ibi, Unum autem, id est, secundum signum libertatis, supple, hoc vivere ut vult quis, id est, quilibet. Et ponit rationem, ibi, Hoc enim opus libertatis esse aiunt, quod scilicet quilibet vivat ut vult. Et ponit rationem per oppositum ,ibi, Si quidem servientis, id est, servi signum est, supple, ipsum vivere non ut vult, supple, sed ut vult alius. Et hoc est quod dictum est in secundo hujus scientiæ libro, quod servi virtus est ad dominum, et non habet propriam virtutem. Ex his concludit finem democratiæ, ibi, Democratiæ qui-
dem terminus, id est, finis, iste, supple, est.
n Et concludit ulterius quod sequitur ex isto, ibi, Secundus autem hinc venit (et iste est) id quod non est subjici, id est, quod nullus alii subjiciatur, sed omnes sint æqualis libertatis. Et hoc est : Maxime autem sub nullo, supple, subjici : si autem non, id est, si oportet aliquem subjici et aliquem præesse, tunc, supple, oportet subjici secundum partem, id est, quod unus principeitur secundum unam partem temporis, et alius secundum aliam. Et subdit rationem, ibi, Et, id est, quia facit hoc ad libertatem eam quæ secundum æquale, ut scilicet cives omnes æquali dignitate potiantur.
o Et subdit ulterius tredecim propria quæ sequuntur ex hac libertate, ibi, Talibus autem suppositis, supple, finibus libertatis, et tali existente principatu, supple, democratico, sequuntur, supple, de necessitate talia democratica. Et enumerat tredecim.
Primum est, Scilicet eligere principatus omnes ex omnibus, id est, quod unusquisque possit eligi ad principatum.
p Secundum est, Principari omnes quidem super unumquemque, ita scilicet quod quilibet possit ad principatum, dives scilicet et pauper, nobilis et ignobilis.
q Tertium est, Sortiales esse principatus, id est, sorte eligibiles, vel omnes, vel quicumque non indigent experientia et arte, ut scilicet quilibet possit eligi ad talem principatum. Quia si indiget experientia et arte, sicut in bellicis, tunc periculosum esset quemlibet eligere sorte : arte enim talia gubernantur, et non sorte, sicut gubernator navis et gubernator civitatis.
r Quartum est, Non ab honorobilitate aliqua esse principatus, scilicet divitia-
<--- Page Split --->
rum, vel potentiae, vel generis : quia sic non omnimoda aequalitas esset inter cives, quod maxime attendit democratia : aut quam parvissima, quia non potest esse, quin in aliquo saltem parvissimo excedat unus alterum secundum virtutem.
s Quintum est, Non bis eumdem principari nullo principatu, aut raro, aut paucis, exceptis iis quae penes bellum. In bellicis enim non aequaliter possunt esse idonei, ut scilicet sint duces exercitus : quia hoc indiget exercitio et arte et fortuna militari.
t Sextum est, Pauci temporis esse principatus, vel omnes, vel quoscumque contingit : quia si longo tempore principetur unus, tunc principatus non poterit per omnes transire : oportet autem quod omnes principatus transeant per omnes, ut aequalitas servetur. Et addit, Vel quoscumque contingit : quia in quibusdam principatibus oportet habere exercitium et artem : et illi non sunt proportionales omnibus, sed quibusdam.
u Septimum est, Judicare omnes vel ex omnibus, scilicet agricolis, pastoribus, banausis, ita scilicet quod quilibet sit dignus ad principatum judicativum ex quacumque communicatione populi sumatur : et de omnibus, scilicet judicare causis, vel de plurimis, supple, causis, et de principalissimis, supple, causis judicare. Et determinat quae sunt principalissimae, ibi, Puta de correctionibus, civium scilicet forefaciendum, et de politia, id est, ordine civilitatis, et de propriis commutationibus, in foro scilicet ubi inter ementem et vendentem commutationes sunt. Haec enim omnia sunt secundum diffinitionem civis in tertio libro supra assignatam, ubi dictum est quod « civis est qui secundum a^t^pxta^v, id est per se sufficientiam, potest communicare sive participare principatu consiliativo et judicativo. »
x Octavum est, Congregationem dominam esse omnium, id est, quod congregatio populi judicet de omnibus, principatum autem nullum nullius, id est, quod nullus habeat aliquem principatum super alium, praeter ipsam communitatem populi, aut paucissimorum. Et hoc ideo est (ut dictum est) quia in quibusdam, maxime in bellicis principatibus, oportet quod princeps habeat exercitium et artem : et hoc non potest committi indifferenter cuilibet. Et hoc est quod dicit : Aut maximorum, quia illi sunt principatus maximi.
y Nonum est, quod democraticum con silium omnium maxime dominetur, et non mercedis causa, sed causa communis boni. Et hujus ratio est, quia qui mercedis causa principantur, ad lucra propria vertunt judicia, et pervertunt ea. Et hoc est : Principatuum autem maxime democraticum consilium, id est, connumis populi, ubi non mercedis, supple, causa, de factis omnibus, supple, judicatur : ii enim, qui scilicet mercedis causa judicant, auferunt, supple, justitiam, et hujus principatus potentiam. Et hujus ratio est, quia in tali principatu potentia est, quod unicuique jus suum reddatur, et illam auferunt. Et ponit rationem, ibi, Ad se ipsum enim reducit judicia omnia populus abundans pretio : populus enim qui indiget, ubi abundat muneribus, pervertit judicia pro pretio, sicut dictum fuit prius in methodo, id est, arte, quae ante hanc, id est, in primo hujus scientiae libro.
z Decimum est, quod si aliqui praemiantur propter communem sollicitudinem Reipublicae, quod tunc communis fiat praemiatic, scilicet quod congregatio populi praemietur aequaliter, et praetoria et principatus : et si non principatus, supple, praemientur et praetoria, tamen consilia et congregationes, supple, aequaliter praemientur. Et hoc est quod dicit, ibi, Deinde praemiare maxime quidem
<--- Page Split --->
omnes, congregationem, prætoria, principatus : si autem non, principatus, et prætoria, supple, præmientur, tunc, supple, præmientur æqualiter et consilia et congregationes præcipuæ. Et ratio dicti est, quia ubi præmiationes sunt æquales, cessant invidiae et æmulationes, quod maxime expedit populo.
aa Undecimum est, Aut principatuum, scilicet ordinator, necesse habet convivari cum invicem. Alia littera, « commutare cum invicem, » supple, principatus, id est, quod unumquemque sumat ad principatum : tunc enim cessabunt invidiæ et æmulationes.
bb Duodecimum est sumptum ex opposito oligarchiae, quod scilicet in oligarchia assumuntur ad principatus divites et potentes et nobiles, per contrarium in democratia assumuntur pauperes, egeni et mercenarii. Et hoc est : Adhuc autem quoniam oligarchia, et genere et divitiis et disciplina determinatur, supple, ad principatum, quæ democratica videntur contraria horum esse. Et enumerat, ibi, Ignobilitate, paupertate, banausia, ut scilicet tales possint principari in democratia.
cc Decimum tertium est, quod nullus principatus sit perpetuus : quia aliter non posset transire per omnes : et hoc esset quaedam inæqualitas. Et hoc est : In principatibus autem nullum perpetuum esse, supple, convenit democratiae. Sed aliquis posset objicere sibi, quod aliquis
electus ad principatum corrumpi posset ex malitia, addit quod si aliquis ita deficiat ex antiqua mutatione et consueta malitia et non semel, quod tunc oportet circumtollere potentiam, ipsius ab ipso : et si corrupte eligebantur, fiant ex cligibilibus sortiales, ut scilicet sorte principatus distribuuntur in populo. Et hoc est : Si autem aliquis defieiat ex antiqua transmutatione, quod scilicet malitiosus efficiatur ex consueta malitia, tunc, supple, oportet circumtollere potentiam ipsius, id est, principatum ipsius, et ex eligibilibus, male scilicet electis, sortiales facere.
dd Omnibus his positis, ponit epilogum de omnibus dictis, ibi, Communia quidem igitur democratiae haec sunt. Et subdit unde accipiuntur, ibi, Accidit, autem, supple, haec, communia, ex justo confesso esse democratico, id est, ex ratione justi, quod confessum est esse democraticum justum. Et determinat quod sit illud, ibi, Hoc autem est æquale habere omnes, supple, cives secundum numerum. Quæ maxime videntur esse democratia, et δῆμος, id est, democratica politia. Et subdit rationem, ibi, Æquale enim, nihil magis principari egenos quam divites, neque dominos esse solos, supple, quosdam, sed omnes ex æquo secundum numerum. Et subdit rationem, ibi, Sic enim utique putabunt existere æqualitatem civitati et libertatem, ita scilicet quod omnes æquali jure et æquali dignitate se habeant ad omnem principatum, divites scilicet et pauperes.
<--- Page Split ---> CAPUT II.
De jure status popularis, et quo pacto observandum?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quod autem post hoc dubitatur, quomodo habebunt quod æquale, utrum oportet honorabilitates dividere ipsis mille eas quæ quingentorum, et ipsos mille æquale posse quingentis ? aut non sic oportet poni in iis æqualitatem, sed dividere quidem sic : deinde ex quingentis æquales accipientem, et ex mille, hos dominos esse divisionum et prætoriorum. Utrum igitur hæc quæ secundum multitudinem honorabilitatum politia justissima secundum demoticum justum, aut magis quæ secundum multitudinem ?
Sed quæritur post hæc, quemadmodum habebunt æquum, utrum oportet partiri in mille eos census qui sunt quingentorum, et mille æqualiter posse quingentis, vel non sic ponere oportet istam paritatem, sed partiri quidem sic : deinde ex quingentis pares accipientem, et mille, hos potestatem habere partitionum et judiciorum. Utrum igitur Respublica ita justissima est secundum populare justum, vel magis illa quæ secundum multitudinem ?
b Aiunt enim demotici, hoc justum quodcumque videatur pluribus, et oligarchici quod ampliori substantiæ : secundum multitudinem enim substantiæ aiunt oportere judicari.
Aiunt enim populares, id esse justum, quod videtur utique pluribus : potentes vero, quod videtur his qui plus possident. Pro multitudine enim facultatum aiunt esse statuendum.
c Habent autem ambo inæqualitatem et injustitiam. Si quidem enim quodcumque qui pauci, tyrannis : etenim si unus habeat plura aliis divitibus, secundum oligarchicum justum, principari solum justum.
Sed habent hæc utraque imparitatem et injustitiam. Si enim quod pauci possunt, tyrannis est : nam si unus habeat plura quam alii opulenti, secundum paucorum justum, is solus dignus est qui gubernet.
<--- Page Split --->
d Si autem quodcumque qui plures secundum numerum, injusta agent depopulantes quæ divitum et paucorum, sicut dictum est prius.
Si vero quod plures secundum numerum, injuriabuntur, publicantes bona opulentorum, ac paucorum, ut superius dictum est.
e Quæ igitur utique erit æqualitas quam confitentur utrique, considerandum ex quibus justis determinant. Dicunt enim, quod quodcumque videbitur pluribus civium, hoc oportet esse dominans. Sit itaque hæc, non causa tamen omnino : sed quoniam duæ partes existunt, ex quibus civitas, divites et pauperes, quodcumque utrisque videatur, vel pluribus, hoc sit quod dominans : si autem contraria videantur, quodcumque qui plures, et quorum honorabilitas amplior ; puta si ii quidem decem, ii autem viginti : videbatur autem divitum quidem ipsis sex, pauperiorum autem ipsis quindecim : adjungantur autem pauperibus quidem divitum quatuor, divitibus autem pauperum quinque : quorumcumque igitur honorabilitas excedit, simul numeratis utrisque, hoc dominans utrisque. Si autem æquales evenerint, communem hanc putandum esse dubitalionem, sicut nunc si divisa in duo congregatio fiat, vel prælorium : aut enim sorticndum, aut aliquid aliud tale faciendum.
Quæ igitur sit æqualitas quam ambo profitentur, considerandum est ex his quæ utrique diffiniunt justa. Inquiunt enim, quidquid videtur majori parti civium, id oportere esse ratum. Sit quidem hoc, attamen non penitus, sed cum duæ partes sint ex quibus civitas constat, divites scilicet, et pauperes, quod ambabus videatur, aut pluribus, id ratum sit. Quod si contraria videantur, quod pluribus et habentibus majorem censum : puta si alii decem, alii viginti : videatur autem divitum sex, pauperum vero quindecim, accedant vero pauperibus quatuor divitum, divitibus autem quinque pauperum, quorumcumque census exsuperat, connumeratis ambobus utrisque id ratum sit. Quod si forsan æquales esse contigerit, communem esse hanc ambiguitatem, putandum est, ut nunc accidit, si utrinque paria suffragia concionis sint, aut pares in judicio sententiæ : nam aut sorte dirimendum est, aut aliud quiddam hujusmodi agendum.
/ Sed de æquali quidem et justo, quamvis sit valde difficile invenire veritatem, de ipsis tamen facilius sortiri, quam permittere potentes supergredi : semper enim quærunt quod justum et quod æquale qui minores, præeminentes autem nihil curant.
Sed de æquo et justo, quamquam sit admodum difficile in illis reperire veritatem, tamen facilius est sortiri, quam persuadere his qui plus habere possunt. Semper enim qui imbecilliores sunt, æquum et justum quærunt : sed qui plus possunt, ista non curant.
<--- Page Split --->
oportere hoc judicari per sententiam diffinitivam. Et inducit rationem contra hoc, et dicit quod ambo ista habent inaequalitatem et injustitiam : si enim aliquis dicat quod justum est quod judicant pauci et honorabiliores, accidit inconveniens : quia tyrannis fiet, si unus habeat plura quae sunt honorabilitatis, aliis divitibus, secundum oligarchicum justum, justum est illum principari : et sic tyrannis fiet, quae est corruptio urbanitatis quae est regnum. Si autem dicatur quod plures secundum numerum debent dominari in politia, iterum accidit inconveniens : quia pauperes sunt plures quam divites : et si sint domini politiae, depopulabuntur et depreadabuntur ea quae sunt divitum et paucorum, quod iterum injustum est, sicut dictum est prius in tertio et quarto hujus scientiae libris. Haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Quod autem post hoc dubitatur, supple, est, quomodo habebunt politiae quod aequale. Dictum est enim in praehabitis, quod omnis politia habet aliquod aequale quod justum est in ea. Et ponit dubitationem, ibi, Utrum oportet honorabilitates dividere ipsis mille eas quae quingentorum. Et ratio est, quia saepe contingit quod in quingentis tot sunt honorabiles personae, quot in mille aliis. Et hoc est quod sequitur : Et ipsos mille aequale posse quingentis, scilicet in honorabilitate. Et accipit aliam partem dubitationis, quae verior est : et hoc est : Aut non sic oportet poni in his aequalitatem, sed dividere quidem sic oportet, scilicet mille contra quingentos in honorabilitate, deinde ex quingentis aequales accipientem, supple, in honorabilitate, et ex mille, etiam accipientem aequales, hos dominos esse divisionum, id est, eorum quae per distributionem debent dividi inter cives : et praetoriorum, id est, causarum quae provocantur per appellationem ad praetoria, ut scilicet judicentur, si illis videtur, iterato. Deinde ponit dubitationem quae jam habita est, ibi, Utrum igitur haec
a Secundum capitulum, in quo determinat Aristoteles quomodo accipiatur quod aequale sive justum in politiis, maxime in democratiis, in quibus dicitur, quod justum est quod pluribus videtur. Et habet duas partes. In prima ponit dubitationes. In secunda inducit determinationem, ibi (litt. e), Quae igitur utique erit aequalitas, etc.
Sententia prime partis haec est. Dicit enim, quod post ea quae dicta sunt, dubium remanet, quomodo accipiant politiae aequale, quod justum est, in politiis, maxime in democratiis. Et ostendit unum modum, scilicet utrum oportet honorabilitates dividere : quia justum videtur semper esse, quod honorabilitates domini sint politica. Et tangit modum divisionis, scilicet quod honorabilitates quingentorum saepe tante sunt, quante honorabilitates mille aliorum, et sic ipsos mille posse aequari quingentis in honorabilitate : aut non sic dividendum est, nec sic oportet poni in his aequalitatem, sed oportet sic dividere secundum honorabilitatem, et postea de quingentis accipere honorabiliores, et hos dicere esse dominos divisionum, id est, eorum quae per distributionem debentur civibus, et praetoriorum, id est, causarum quae ad praetoria provocantur, scilicet per appellationem, ut hoc scilicet justum sit, quod illis videtur. Et quaerit utrum secundum multitudinem talem accipiendum sit quod est aequale et justum, et ponit rationem hujus quaestionis. Et hoc est : Quia democratici justum dicunt esse quodcumque videtur ampliori numero, et oligarchici quod ampliori substantiae : quia secundum multitudinem substantiae aiunt
<--- Page Split --->
quæ secundum multitudinem honorabilitatum politia justissima secundum demoticum justum, aut magis quæ secundum multitudinem, ut sic scilicet multitudo reducatur ad æqualitatem.
b Et ponit causam quæstionis, ibi, Aiunt enim demotici, id est, democratici, hoc justum, supple, esse, quodcumque videatur pluribus: oligarchici autem, supple, aiunt, quodcumque videatur ampliori substantiæ, non plurali numero, et aiunt oportere judicare hoc, quod scilicet videtur pluribus in prætorii sæcundum multitudinem substantiæ.
c Deinde ponit disputationem ad utramque partem, ibi, Habent autem ambo inæqualitatem et injustitiam, scilicet quod sententietur secundum pauciores, et quod sententietur secundum plures. Et ponit rationem primo ad pauciores, ibi, Si quidem enim quodcumque qui pauci sunt, sententiant, hoc scilicet ut justum habeatur, supple, injustum est et tyrannis, quæ corruptio est et non civilitas : etenim si unus habeat plura in potentia et honorabilitate, aliis divitibus, secundum oligarchicum justum, prineipari solum, supple, talem tyrannum, justum, supple, est : quod tamen simpliciter est injustum.
d Et opponit ad oppositum, ibi, Si autem quodcumque qui plures secundum numerum, id est, si debet videri justum quod videtur pluribus secundum numerum, injusta agent depopulantes quæ divitum et paucorum, sicut dictum est prius, in tertio et quarto hujus scientiæ libris.
e Deinde cum dicit, Quæ igitur utique erit æqualitas, etc. determinat quæstionem, et est sententia. Dicit enim primo, quod considerandum quid justum sit, ex justis, id est, ex ratione justorum, ex quibus justa sua determinant utrique,
scilicet et illi qui dicunt quod pauciores et honorabiliores, et illi qui dicunt quod plures. Et ponit dictum eorum. Dicunt enim quod quodcumque videbitur pluribus civium, hoc oportet esse dominans. Deinde dicit, quod etsi hoc concedatur, non tamen oportet adhuc considerare pluralitatem simpliciter, sed secundum partes civitatis : duæ enim sunt partes, pauperes scilicet et divites : et ideo oportet considerare utrum sint plures pauperes, aut plures divites : et si hoc sit, quodcumque videatur pauperibus et divitibus simul, hoc pro certo sit dominans et prævaleat : si autem contraria videantur eis inæqualiter divisis, quod tunc judicandum est secundum eos qui plures, vel secundum eos quorum honorabilitas est amplior. Et dat exemplum. Si forte pauperes sint viginti, et divites sint decem : et sex de divitibus videatur uno modo, et quindecim de pauperibus videatur alio modo, quod tunc pauperibus quatuor adjungantur de divitibus, et tunc videatur quid illis videtur : et etiam divitibus quinque adjungantur de pauperibus, et videatur iterum quid videtur eis : et sic hoc judicetur, ita quod semper consentiatur eis, quorum honorabilitas excedat simul numeratis utrisque. Si autem in æquales partes se diviserint, tunc redit eadem dubitatio quæ tunc, scilicet si congregatio tota populi divisa fuerit in æqualia, vel prætorium in æqualem numerum judicum, qui determinant causas, tunc oportet vel sorte accipere, quorum judicio stetur, vel aliquo alio modo uti, quorum sententia teneatur : quia tunc difficile est invenire veritatem de æquali, quod justum est. Sed tamen cavendum est ne potentes supergrediantur : quia melius est quemlibet modum attentare ad inquirendum quod justum est, quam permittere quod potentes per potentiam obtineant sententiam suæ voluntatis adversus pauperiores : semperenim quærunt quod justum est et æquale, scilicet inferiores, et de hoc præeminentes nihil curant, sed potius ut obti-
<--- Page Split --->
neant sententiam secundum voluntatem. Hæc est sententia.
Littera sic est ordinanda : Quæ igitur utique erit æqualitas quam confitentur utrique, considerandum est, scilicet ex quibus justis, id est, ex ratione justorum qua determinant utrique. Et tangit modum, ibi, Dicunt enim, quod quodcumque videbitur pluribus civium, hoc oportel esse dominans, ita scilicet quod sententia illorum prævaleat. Et determinat subdens, ibi, Sit itaque hoc ', id est, concedatur hoc eis, non tamen omnino, id est, universaliter. Et subdit qualiter determinandum sit, ibi, Sed quoniam duæ partes existunt ex quibus civitas, supple, componitur, divites scilicet et pauperes, quodcumque utrisque videatur, vel pluribus, supple, de utrisque, hoc sit quod dominans, ita quod sententia eorum prævaleat : si autem contraria videantur, quodcumque qui plures, supple, approbant, et quorum honorabilitas amplior, supple, hoc prævaleat in judiciis : quia semper probabile est quod honorabiles personæ minus deviant a veritate. Et dat exemplum, ibi, Puta si hi quidem decem, supple, divites, hi autem viginti, supple pauperes : videbatur autem divitum quidem ipsis sex, pauperiorum autem ipsis quin decim, supple, videbatur aliter quam ipsis sex divitibus : adjungantur autem pauperibus quidem divitum quatuor, ita quod sint decem et novem, divitibus autem, supple, adjungantur pauperum quinque, ita quod
sint undecim. Et subdit quomodo tunc judicandum est, ibi, Quorunicumque igitur honorabilitas creredit, supple, et maxime ex virtute, simul numeratis utrisque, pauperibus scilicet et divitibus, hoc dominans utrisque, supple, dicitur esse, et prævalere in sententia.
Et adjungit quid faciendum si non sint inaequales. sed in duo dividi videntur æqualia, ibi, Si autem æquales evenerint, supple, partes, communem hanc putandum est esse dubitationem sicut nunc. Et dat exemplum, ibi, Si divisa fuerit 2 in duo tota congregatio, et una pars dicat unum, et altera alterum, vel prætorium, id est, judices prætorii, si dividantur in duo, et una pars dicat unum, et altera alterum : aut enim sortiendum, supple, tunc, aut aliquid aliud tale faciendum, ut scilicet in alia parte major numerus possit inveniri.
/ Deinde cum dicit, Sed de æqualì quidem et justo, etc. concludit capitulum dicens : Sed de æqualì quidem et justo, quamvis valde difficile sit invenire veritatem, supple, ac perfectam rationem, de ipsis, æqualì scilicet et justo, tamen facilius sortiri, supple, est, ut sors sit in eventu dubio, quam permittere potentes supergredi, id est, quod sententia potentum prævaleat. Et subdit rationem, ibi, Semper enim quærunt quod justum et quod æquate qui minores, id est, pauperes, præeminentes autem nihil curant, supple, de æqualì et justo.
<--- Page Split ---> CAPUT III.
De optima status popularis forma.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Democratiis autem existentibus quatuor, optima quidem quae prima ordine, quemadmodum dictum est in sermonibus qui ante hos. Est autem, et antiquissima omnium haec. Dico autem primam, sicut si quis distinguat populos: optimus enim populus, qui terrae cultivus est.
Cum vero quatuor sint gubernationes populares, optima est illa quam primo gradu posuimus, ut superioribus libris dictum est. Eadem quoque antiquissima omnium. Dico autem primam secundum distinctionem populorum. Nam optimus populus est ille qui ex agricolis constat.
b Quare et facere contingit democratiam, ubi vivit multitudo ab agricultura, vel pascuis.
Itaque et popularis status effici datur, ubi multitudo vivit ab agricultura, vel pascuo.
c Propter quidem enim quod non multam substantiam habet, neque vacans, ut non saepe congregationes faciat. Propterea autem quod non habent necessaria, circa opera immorantur, et aliena concupiscunt, sed delectabilius est ipsis laborare quam politizare, et principari, ubicumque non fuerint acceptationes magna a principantibus. Qui multi enim magis appetunt lucrum quam honorem. Signum autem, etenim antiquas tyrannides sustinuerunt, et oligarchicas sustinent, si quis ipsos operari non prohibeat, neque aufe-
Negotiosa quidem, quia nondum multum habet, ex quo fit ut raro concionem agant. Cum enim laborandum sit illis circa necessaria ad victum, operibus distinentur suis, et aliena non appetunt, dulciusque illis est opus facere quam in Republica versari, nisi magna in gubernando sint emolumenta suscepturi. Plerique enim magis lucrum appetunt quam honorem. Signum hujus est, quod tyrannides antiquitus pertulerunt, et nunc paucorum potentiam perferunt, modo suam rem agere illis permittatur, neque diri-
<--- Page Split --->
rat aliquid. Celeriter enim ii quidem ditantur ipsorum, ii autem non egent.
piantur quæ habent. Cito namque alii eorum divites efficiuntur, alii egere desistunt.
d Adhuc autem quod domini sunt eligendi et corrigendi, supplet indigentiam, si quid ambitionis habent. Quoniam apud quosdam 8?μo?ς, quamvis non participent electione principatuum, sed quidem eligibiles secundum partem ex omnibus, sicut et in Mantinea : ejus autem quod est consiliari, quod domini sint, sufficienter hoc multis : et oportet putare etiam hoc schema esse quoddam democratiae, sicut in Mantinea aliquando erat.
Præterea, si qua cupido honorum eis inest, facile adimpletur per potestatem quam in concionibus habent creandi magistratus et corrigendi delicta. Nam in quibusdam civitatibus, et si non eligit populus magistratus, sed quidam per partes deputati ex omnibus, ut apud Mantineam, tamen satis esse putant, quod consulendi deliberandique habent potestatem : ac putandum est hanc esse tamquam formam aliquam popularis gubernationis, ut fuit quandoque apud Mantineam.
e Propter quod utique et expediens est prius dictæ democratiæ, et existere consuevit eligere quidem principatus, et corrigere et judicare omnes : principari autem maximis electos, et ab honorabilitatibus majoribus : a majoribus autem ab honorabilitatibus quidem nullum, sed eos qui possunt.
Quapropter utile est prius dictæ populari gubernationi, et ita consuetudo fuit eligere quidem magistratus, et corrigere, et judicare omnes : magistratus autem maximos geri per eos qui electi sint, et a censibus majoribus majores, vel a censibus nullum, sed per eos qui possunt.
f Necesse autem politizantes sic politizare bene : principatus enim semper meliores erunt populo consulente, et ἐπείκειται non invidente : et ἐπείκειται et insignibus sufficere hunc ordinem : subjicientur enim non sub aliis deterioribus, et principabuntur juste, propter quod correctionum sint alii domini. Suspendere enim, et non omnem licere facere quodcumque videatur expediens. Potestas enim agendi quodcumque voluerit aliquis, non potest servare quod in unoquoque hominum tribuale.
Necesse est autem cum ita gubernatur Respublica, eam bene gubernari : nam magistratus semper ab optimis gerentur, populo ita volente, neque præstantioribus invidente, nobilibus autem ipsis et præstantibus hic gradus sufficiet : non enim suberunt aliis deterioribus. Ipsi vero magistratus gerent juste : quia pœnam formidabunt, quoniam corrigere ad alios pertinet, compesci enim, ac non licere facere quidquid quis velit, utile est. Nam licentia agendi quod quisque velit, custodire non potest ingenitam unicuique hominum pravitatem.
g Quare necessarium accidere quod quidem est maximi profectus in politiis, principari ἐπείκεισι impeccabiles existentes, nihil minorata multitudine.
Itaque necesse est illud evenire, quod optimum est in Rebuspublicis ut magistratus a præstantioribus gerantur, sine ulla populi diminutione.
h Quod quidem igitur hæc democratiarum sit optima, manifestum, et propter
Quod igitur hæc popularium gubernationum est optima patet, et qua de cau-
<--- Page Split --->
quam causam, quia propter qualem quemdam esse populum.
sa, quia ob talem aliquem esse populum.
i Ad instituendum autem populum agricolam, aliquæ legum apud Antiquos positarum antiquitus utiles, omnes aut totaliter non licere possidere ampliorem terram mensura quadam, aut ab aliquo loco ad municipium et civitatem.
Ad constituendum autem populum agricolam, tum leges quaedam antiquitus apud multos late utilissimae sunt, tum illud universaliter, ne liceat cuiquam habere plus agri quam mensuram certam, vel ab aliquo loco ad oppidum et civitatem.
k Erat autem antiquitus in multis civitatibus lege statutum, neque licere vendere primas sortes.
Erat antiquitus in multis civitatibus lege cautum, non licere venditionem facere bonorum primae haereditatis.
l Est autem et quam dicunt Oxyli legem esse, tale aliquid potens, non mutuare ad aliquam partem terrae existentis unicuique.
Est etiam lex, quam dicunt Oxyli fuisse, nec liceat cuiquam fcenerari super aliqua fundi parte, quam quis haberet.
m Nunc autem oportet dirigere et lege Aphytalorum : ad id enim quod dicimus est utilis. Illi enim quidem existentes multi, possidentes autem terram paucam, tamen omnes terram colunt : appetiantur enim non totas possessiones, sed secundum tantas partes dividentes, ut habeant excedere pretiis etiam pauperes.
Dirigere etiam id oportet Aphytalorum lege : est enim utilis ad id quod dicimus. Illi enim quamquam sint permulti, possideant autem exiguam regionem, tamen omnes agricolae sunt : quoniam pretia constituunt, non totarum possessionum, sed per tales partes dividentes, ut etiam pauperes facilitereas pretiis superare possint.
n Post agricolam autem multitudinem optimus populus est, ubi pastores sunt, et vivunt ex pecoribus. Multa enim habet consimiliter agriculturae, et actionibus ad bellica maxime isti exercitati sunt secundum corpora, et potentes venari.
Post agricolarum multitudinem optimus est populus, ubi pastores sunt et vivunt ex animalibus. In multis vero haec cum agricultura convenientiam habet : utrique enim corporibus exercitati ad bellicas expeditiones utilissimi sunt, ac potentes sub dio consistere.
o Aliae autem omnes multitudines fere ex quibus reliquae democratiae consistunt, multo deteriores iis. Vita enim prava, et nullum opus cum virtute eorum quae tractat multitudo,et quae banausorum,et quae forensium hominum, et quae mercenaria.
Caeterae vero multitudines quasi omnes ex quibus alii status populares constant, multo quam hi deteriores sunt. Nam opificum quidem ac forensium, ac mercenariorum, vilis est vita, nullumque virtutis opus eorum quae tractat multitudo.
p Adhuc autem propterea quod circa forum et circa municipium conversantur omne tale genus, ut est dicere, facile congregationes facit. Qui autem terrae cultores, propterea quod dispersi sunt per re-
Et insuper quia hujusmodi genus hominum circa forum urbemque, ut ita dixerim, assidue haeret, faciliter conciones agitat. At agricolae quia sparsim habitant per agros, neque in unum coeunt faciliter,
<--- Page Split --->
gionem, neque concurrunt, neque similiter indigent synodo hac.
neque similiter indigent hujusmodi congregatione.
q Ubi autem et accidit regionem positiouem habere talem, ut regio multum a civitate semota sit, facile et democratiam facere bonam et politiam. Cogitur enim multitudo in agris facere habitacula.
Quibus vero contingit situm regionis talem esse, ut longe distent ab urbe, in his facile est popularem statum laudabilem constituere, ac Rempublicam. Vi enim ipsa compellitur multitudo quasi colonias per agros efficere.
r Quare oportet, et si haec turba forensis sit, non facere in democraticis congregationibus sine multitudine, quae per regionem.
Quare et si forensis turba sit, tamen conciones in populari statu non faciet absque multitudine illa quae per agros habitat.
COMMENTARIUS IN CAP. III.
Tertium capitulum, in quo comparat democratias ad invicem, et ostendit quae sit melior : et habet tres partes. In prima ostendit, quod agricolarum democratia sit melior inter quatuor quae determinatae sunt in quarto libro, scilicet agricolarum, mercenariorum, sive banausorum, et pastorum. In secunda parte ostendit rationem quare haec sit melior, ibi (litt. c, circa medium), Qui multi enim magis appetunt, etc. In tertia parte ostendit, quod post agricolas melior demoratia est ex pastoribus, ibi (litt. n), Post agricolam autem multitudinem, etc.
a Sententia prime partis est, quod cum democratiae sint quatuor, ut paulo ante dictum est, optima est agricolarum, sicut dictum est in sermonibus qui ante hos, id est, in tertio vel quarto libro, et illa est quae antiquissima omnium. Et determinat quae sit illa : Quia si quis distinguat populos, optimus populus est, qui terrae cultivus est : a principio enim habitationis humanae omnes homines
agricolae fuerunt vel pastores. Unde Gen. (ut, 23) dicitur de Adam : Emisit Dominus Deus eum, scilicet hominem, de paradiso, ut operaretur terram, de qua sumptus erat. Et primi filii Adae, Cain scilicet et Abel, Cain fuit agricola, et Abel pastor ovium ; unde primus populus fuit qui terrae cultivus et optimus populus. Ex hoc concludit, quod democratiam (quae est principatus populi) optimam est, id est, contingit, facere de terrae cultoribus vel de pastoribus. Et assignat rationem : quia propterea quod non habent multam substantiam, id est, facultates divitiarum, non est vacans talis multitudo, ut saepe faciat congregationes : in congregationibus enim fiunt conspirationes, in quibus dissolvitur civilitas sive politia. Et adjungit aliam : Quia enim tales non habent multam substantiam, et semper intendunt ut operentur circa acquirendum, circa opera immorantur, et propter hoc aliena non concupiscunt, et delectabilius est ipsis laborare ad necessariorum acquisitionem, quam politizare, vel etiam principari. Consueverunt enim laborare pro necessariis maxime ubicumque non fuerint acceptiones a principantibus : quia si essent acceptiones a principantibus, tunc forte desiderarent principari, et efficerentur conteu-
<--- Page Split --->
tiosi. Et ponit rationem : Quia qui multi sunt (plures enim semper sunt pauperes quam divites) magis appetunt lucrum quam honorent in principatibus, et hoc aliquando dissolvit politias. Et dat signum hujus : Quia ab antiquo tales agricolae sustinuerunt tyrannides et oligarchias, et adhuc sustinent, si quis eos non prohibeat operari et laborare, neque auferat eis aliquid per violentiam : et per laborem quidam ipsorum ditantur, et quidam ad minus inveniunt necessaria, ita quod non egent. Hæc est sententia.
Littera sic est ordinanda : Democratiis autem existentibus quatuor ; distinctio enim democratiæ supra habita est in quarto libro, capitulo de democratia. Et hujus facit mentionem hic : Dictum est enim, ibi, quod quatuor sunt species democratiæ, secundum quatuor distinctiones populi generales, scilicet agricolarum, pastorum, piscatorum, et eorum qui circa forum sunt mercimoniiis occupati. Et harum facit hic comparationem, subdens : Optima quidem quæ prima ordine, quemadmodum dictum est in sermonibus qui ante hos, id est, in quarto libro hujus scientiæ. Et subdit, quod etiam est antiquissima, in qua coeperunt homines communicare. Et hoc est : Est autem et antiquissima omnium hæc. Et explanat quare sit antiquissima, id est, optima, ibi, Dico autem primam, sicut si quis distinguat populos, secundum communicantes scilicet : optimus enim populus qui terræ cultivus est.
b Et ex hoc concludit : Quare et facere contingit democratiam, supple, optimam, ubi vivit multitudo ab agricultura vel pascuis. Democratia enim est principatus populi secundum ordinem communicationis : et ideo ubi optimus populus, ibi optima democratia.
c Et ponit causam, ibi, Propter quidem enim quod non multam substantiam habet, talis populus scilicet, supple, ideo non est vacans ab opere agriculturae : et
ex hoc sequitur, ut non saepe congregationes faciat, quia non vacat : in congregationibus enim fiunt conspirationes et dissentiones, ex quibus dissolvuntur politiæ. Et ponit causam, ibi, Propterea autem quod non habent necessaria, supple, superflua, circa opera immorantur, agriculturae scilicet, ut necessaria inveniant, et aliena non concupiscunt : quia concupiscentia alienorum causa est discordiæ et dissentionis: sed delectabilius est illis laborare quam politizare et principari, ubicunque non fuerint acceptiones magna a principatibus, vel ubicumque principatus non est ad lucrum vel ad acceptiones, ibi magis volunt laborare in agricultura quam principari vel politizare.
Deinde cum dicit, Qui multi enim magis appetunt, etc. ostendit per rationem quare sit melior democratia agricolarum quam aliæ, ubi principatus non est ad lucrum, et dicit : Qui multi enim magis appetunt lucrum quam honorem. Et hujus ratio sæpe dicta est : quia qui multi, pauperes et indigentes. Hoc probat etiam per signum, dicens quod ab antiquo inventum est quod tales agricolæ sustinuerint tyrannides et oligarchias, dummodo non prohiberentur ab opere, et non auferretur aliquid ab eis. Et ponit aliam rationem : Quia ii sunt qui cito ditantur quidem ex agricultura, et qui cito ditantur, non egeni, ut propter indigentiam seditionem faciant. Et hoc est : Signum autem, etenim antiquas tyrannides sustinuerunt, et oligarchicas sustinent, supple, oppressiones, si quis ipsos non prohibeat operari, in agricultura scilicet, neque auferat aliquid : tunc enim sustinent in pace tyrannides et oligarchicas oppressiones, ita quod seditionem non moveant. Et subdit : Celeriter enim ii quidem, id est, aliqui ipsorum sunt qui ditantur, ex agricultura scilicet, ii, id est, alii, autem non egent, id est, egere desistunt, et sic propter egestatem seditiones non movent.
<--- Page Split --->
d Sed quia posset aliquis objicere, quod propter ambitionem principatus seditiones aliquando moverent, occulte respondet ad hoc quod in democratiis domini eliguntur, id est, principes majores a populo, et etiam electi corriguntur a populo si quid delinquant : et sic potestas electionis et correctionis principum residet apud populum : et hoc supplet quidquid ambitionis est in eis, et sufficit eis, ita quod non curant eligi ad principatus. Adhuc licet non sint eligibiles ad principatus, tamen sunt eligibiles ad officia Reipublicae, sicut ad Ephoriam et Consiliarios : et hoc sufficit eis, ita quod non ambiunt principatum.
Et hoc est: Adhuc autem quod domini, id est, principes sunt eligendi et corrigendi, supple, a populo, supplet indigentiam, si quid ambitionis habent. Sufficit enim eis qui honorari appetunt, quod sint electores et correctores principum. Et ostendit hoc per exempla, ibi, Quoniam apud quosdam δῆμος, id est, democraticos principatus, quamvis non participent electioni 1 principatuum, agricole scilicet et communis populus, sed quidem eligibiles secundum partem, ad Ephoriam scilicet et alia officia publica, ex omnibus, ad illa enim officia communiter omnes eliguntur, sicut in Mantinea (provincia est in Oriente 2): ejus autem quod est consi iari, quod domini sint, sufficienter hoc multis. Et hujus ratio est qua dicta est in diffinitione civis supra in tertio libro, capitulo de cive, quod e civis est qui secundum ἀπαρχέλαν potest communicare principatu consiliativo et judicativo. » Et dicit subdens, quod hoc fuit schema sive forma in democratiis antiquis, sicut in Mantinea (provincia qua est in Oriente posita) aliquando erat.
e Ex hoc ulterius elicit quid expediens est democratiae prius dictae, id est, agri-
colarum, ibi, Propter quod utique et expediens est prius dictae democratiae, et existere consuevit, ab antiquis temporibus scilicet, eligere quidem principatus, et corrigere et judicare omnes, id est, quod omnes habeant potestatem eligendi, corrigendi et judicandi principatus: sic enim communis populus semper erit super principes potestate eligendi, corrigendi et judicandi. Et subdit ulterius quid expedit in electis sic, ibi, Principari autem maximis, scilicet principatibus, electos sic, et ab honorabilitatibus majoribus, id est, qui honorabiliores sunt inter cives: a majoribus autem, supple, electio ab honorabilitatibus nullum quidem, supple, eligere, ita scilicet quod in electione non respiciatur honorabilitas, sed eos qui possunt,eligant: quia necesse est quod tales bene politizent. Et hoc est:
f Necesse autem politizantes sic politizare bene. Et subjungit causam: quia sic politizando principatus majores, supple, per meliores erunt gubernati, scilicet et populo consulente, et ἐπιεικεῖσι, qui scilicet sunt principes, non invidente: et sic stabit stabilis concordia et amicitia inter principes et populum: et ἐπιεικεῖσι et insignibus, id est, principibus, sufficere hunc ordinem, supple, conveniens est. Et dicit causam: Per hunc enim ordinem, non subjicientur aliis deterioribus, et principabuntur juste, principes scilicet, propterea quod correctionum sint domini, alii quam principes scilicet. Populus enim potest corrigere principes. Suspendere enim, supple, ab officio potest populus principes: et, supple, sic, non omnem, supple, principem licere facere quodcumque videatur expediens, sibi scilicet. Et hoc probat per contrarium, ibi, Potestas enim agendi quodcumque volucrit aliquis, supple, tali ordinatione facta, non potest servare quod in unoquoque
<--- Page Split --->
hominum, tribunale 1. Si enim populus corrigat, principes non possunt servare et abuti potestate, quae secundum tribum et consanguinitatem et amicos videtur eis convenire: unde populus hoc non permitteret, scilicet abuti potestate consanguineorum et amicorum.
sidere de terra, et item mensurabatur ab aliquo loco ad municipium in civitate pertinente, sicut adhuc moris est, quod territoria ad civitates pertinentia, mensurata sunt : et etiam in Ecclesiasticis propter hoc positi sunt termini Episcopatuum et provinciarum ad metropolim pertinentium.
g Et ex hoc concludit, ibi, Quare necessarium accidere, supple, est, quod quidem est maximi profectus in politiis. Et determinat quid sit illud, ibi, Principari eptexkic, id est, justos, impeccabiles existentes (et dicuntur impeccabiles, quia non peccant in actu, non quia privantur potestate peccandi), nihil minorata multitudine : quia adhuc remanet multitudo, nulla dignitate privata. Adhuc enim possunt participare principatu consiliativo, et eligere principes, et eligi ad officia publica civitatis : et sic cessante invidia inter principes et populum, cessabit causa dissentionis et ambitionis, et in pace erit civitas.
k Et ostendit unam de antiquis legibus de hoc, ibi, Erat autem antiquitus in multis civitatibus lege statutum, neque licere vendere primas sortes, sic scilicet ne cives depauperarentur.
1 Et ostendit, quod adhuc tenent tales leges in quibusdam locis, ibi, Est autem et quam dicunt Oxyli legem esse, tale aliquid potens (Oxylus legislator fuit) non mutare 1 ad aliquam partem terra pecuniam, existentis unicuique, supple, civium : et fuit ratio Oxyli, ne scilicet translatis sortibus uniuscujusque civis ad alios haeredes et dominos, depauperarentur cives, et sic dissolveretur civitas.
h Ex omnibus his concludit, ibi, Quod quidem igitur haec democratiarum sit optima, manifestum, supple, est, et propter quam causam, sit scilicet optima, scilicet propter concordiam populi et principum. Et hoc est quod sequitur : Quia propter qualem quemdam esse populum : optima enim qualitate disponitur populus, quando concordat cum principibus.
i Et hoc confirmat per antiquas leges, ibi, Ad instituendum autem populum agricolam aliquae legum apud Antiquos positarum antiquitus observatae utiles, supple, sunt. Et dicit qua sunt ille, ibi, Omnes, scilicet tales leges, aut totaliter, id est, universaliter, supple, praecipiebant, non licere possidere ampliorem terram mensura quadam : mensurabant enim cuilibet civi quantum deberet pos-
m Et subdit qualiter nunc in tali democratia legibus oportet uti, ibi, Nunc autem oportet dirigere, et, id est, etiam lege Aphytalorum (nomen civitatis est). Et subdit rationem : Ad id enim quod dicimus, est utilis. Et ponit legem, ibi, Illi enim quidem, Aphytali scilicet, existentes multi, possidentes autem terram paucam, tamen omnes terram colunt. Et dicit quomodo : Appretiantur enim non totas possessiones, id est, sub pretio locant non totas possessiones uni, sed secundum tantas partes dividentes, ut habeant excedere pretiis etiam pauperes, id est, cuilibet locant unam portiunculam pro pretio determinato, quod potest etiam habere pauper, ut sic unus vivat in alio, unus scilicet locando fundum, alter adhibendo culturam : et sic de ea-
<--- Page Split --->
dem vivat et dominus fundi et cultor agri. Iste mos servatur apud nos in frumento censuali.
n Deinde cum dicit, Post agricolam autem multitudinem, etc. determinat de democratia pastorum, quae optima est post democratiam agricolarum. Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit quare democratia pastorum sit melior post agricolarum. Secundo ponit, quod aliae multitudines ex quibus reliquae multitudines consistunt, quae sunt circa forum, multo deteriores sunt, ibi (litt. o), Aliae autem omnes multitudines, etc. Tertio concludit, quod agricolae et pastores propter hoc quod habent habitacula dispersa per agros, et non habitant in civitatibus, non facile faciunt congregationes : et per consequens non faciunt conspirationem nec dissentiones ad dissolvendum politiam, ibi (litt. p, circa medium), Qui autem terrae cultores, etc.
Sententia prime partis haec est, quod post agricolam multitudinem optimus populus est, ubi pastores sunt et vivunt ex pecoribus. Et ad hoc ponit tres rationes. Prima est, quod multa similiter habet agriculturae, scilicet talis vita : quia scilicet vivunt in campis, et intendunt propriis negotiis, et non faciunt congregationes. Secunda ratio est, quod in actionibus bellicis isti maxime exercitati sunt, et corpora habent apta. Et potest esse ratio : quia pugnant contra lupos et ursos et leones rapientes animalia : sicut et David dicit (I Reg. xvn, 36) : Nam et leonem et ursum interfeciego : et propter hoc aptus judicabatur ad invadendum Goliath Philisthaeum. Corpora autem habent apta, quia ex discursu post animalia efficiuntur eis corpora agilia, ita ut apti sint hostes insequi et persequi. Tertia ratio est, quia tales apti sunt venari animalia silvestria, ex quibus consequuntur multam utilitatem, et in carnibus et in pellibus. Propter hoc etiam Augustinus in primo libro de Bono conjugali dicit, quod « pecunia ideo dicitur
pecunia, quia commutatione pecudum primo inventa est. » Ilae est sententia.
Littera sic ordinanda est : Post agricolam autem multitudinem optimus populus est, ubi pastores sunt et rivunt ex pecoribus. Et subdit rationem triplicem (sicut dictum est), ibi, Multa enim habet consimiliter agriculturae, scilicet quod in campis habitat diffuse, et congregationes non facit. Et subdit secundam rationem, ibi, Et actionibus ad bellica maxime isti exercitati sunt, secundum corpora. Et ratio est dicta, quia pugnando contra bestias nocivas exercitati sunt et efficiuntur utiles secundum corpora : quia, sicut dictum est, exagitando feras, agilia corpora accipiunt ad insequendos hostes. Et ponit tertiam rationem, ibi, Et potentes venari, supple, efficiuntur : et per hoc sciunt invadere caute, et cavere ab invasione hostium : et lucra multa accipiunt, sicut dictum est quod David se habuit ad Philistaeum quem percussit.
o Secundo, ibi, Aliae autem omnes multitudines, etc. dicit quod omnes aliae multitudines, quae communicant in demoratiis, multo sunt deteriores. Et ponit duplicem rationem. Una est, quia talium vita prava est, scilicet iners ad bellica, et cum fraudibus in negotiationibus, et nullum opus habet cum virtute, bellica scilicet, sicut est militaris, vel equestris, vel sagittaria : in tali enim nullo modo exercitantur illi qui sunt de multitudine banausorum et forensium et hominum mercenariorum : talis enim multitudo hominum non tractat nisi fraudes et deceptiones. Et adjungit aliam rationem, quod tales circa forum et circa municipium conversantur, et ideo omne tale genus hominum facile congregationes et conspirationes facere et dissentiones. Haec est sententia.
Littera sic ordinanda est : Aliae autem omnes multitudines fere ex quibus reliquae democratica consistunt, multo dete-
<--- Page Split --->
riores his, supple, sunt. Et dicit fere, propter medias personas inter divites et pauperes in civitate, ex quibus (sicut dictum est in quinto libro) fit securissima et optima politia. Et ponit rationem, quare aliae sunt deteriores, ibi, Vita enim prava, id est, iners et fraudibus admixta, et nullum opus cum virtute, bellica scilicet, eorum, scilicet operum quae tractat multitudo, supple, talis, et quae banausorum, scilicet operum quae maculant corpus, sicut est coquinaria, et hujusmodi, et forensium hominum, id est, circa forum occupatorum, et quae mercenaria. Nulla enim talis multitudo ad liberale tractat, sed semper fraudes et deceptiones et lucra.
p Et adjungit aliam rationem, ibi, Adhuc autem propterea quod circa forum et circa municipium conversantur omne tale genus, ut est dicere, facile congregationes facit, : et per consequens conspirationes et dissentiones, ex quibus conturbantur et dissolvuntur politiae.
Tertio, ibi, Qui autem terrae cultores, etc. concludit per oppositum democratiam agricolarum et pastorum esse optimam : quia scilicet talibus congregationibus et synodis non indigent : dispersi enim sunt per regionem, nec facile est eis concurrere, et per consequens ubi regio talem habet positionem, quod a civilitate semota sit, facile est facere democratiam. Et ratio est, quia fraudes malignantium in civitate, ibi non subvertunt
simplicitatem bonorum. Et hujus ponit signum, quod scilicet in: multitudine forensi non expedit facere democratiam exclusa multitudine agricolarum, quae per regionem diffusa est. Haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Qui autem terrae cultores, propterea quod dispersi sunt per regionem, neque concurrunt, neque similiter indigent synodo hac, id est, congregatione hac, ex eis, supple, fit optima democratia.
q Et hoc est quod sequitur, ubi, Ubi autem et, id est, etiam accidit regionem positionem habere talem, id est, ordinationem in loco, ut regio multum a civitate semota sit, facile, supple, est et, id est, etiam democratiam facere bonam et politiam. Et subdit rationem, ibi, Cogitur enim multitudo magis1, facere habitacula, divisa scilicet ab invicem, ut unusquisque resideat in praesidio suo, et sic congregationes non facere possit.
r Et ex hoc ulterius concludit correlativam conclusionem inferens, ibi, Quare oportet, et si turba forensis sit, non facere in democraticis congregationibus, supple, politiam, sine multitudine, quae per regionem, est diffusa, supple, agricolarum et pastorum. Et ratio hujus est, quia nisi fraudes forensium temperarentur simplicitate pastorum et agricolarum, ipsa politia forensium suis fraudibus dissolveretur.
<--- Page Split ---> CAPUT IV.
Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quomodo quidem igitur oportet instituere optimam et primam democratiam, dictum est. Manifestum autem et quomodo alias, consequenter enim oportet transgredi, et deteriorem semper multitudinem separare.
Quomodo ergo constituenda sit optima illa ac prima popularis gubernatio, dictum est.Patet etiam quomodo aliae, subsequenter enim est descendendum, et deterior semper multitudo separanda.
b Ultimam autem, propterea quod omnes communicant, neque ferre est omnis civitatis, neque facile permanere, non bene compositam legibus et consuetudinibus. Quae autem accidit corrumpere et hanc et alias politias, dicta sunt prius plurima fere.
Postremam vero speciem, quia omnis multitudo ad illam recipitur, neque cujuscumque civitatis est eam perferre, neque facile permanere eam, nisi legibus et moribus bene stabilitam. A quibus vero labefactari contingat et hanc et alias Respublicas, fere dictum est prius in plurimis.
c Ad firmandum autem hanc democratiam, et faciendum populum impotentem, consueverunt praesides assumere quam plurimos, et facere cives non solum legitimos, sed spurios, et eos qui ex utrocumque cive. Dico autem, puta ex patre, vel matre : omne enim conveniens magistali populo.
Sed ad constituendam hanc popularem gubernationem, et ad populum roborandum, consueverunt praesidentes recipere complures, ac cives efficere, non solum legitimos, verum etiam spurios ex quovis cive, id est, sive ex patre, sive ex matre : omne enim hoc huic populo magis conveniens est.
d Consueverunt quidem igitur dema-
Consueverunt igitur hi qui populos du-
<--- Page Split --->
gogi instituere sic, oportet tamen assumere donec utique excedat multitudo insigniorum, et mediorum, et non ultra hoc procedere. Excedentes etenim inordinatiorem faciunt politiam, et insignes exacerbant magis ad graviter sufferre democratiam. Quod quidem evenit fieri causam seditionis circa Cyrenem. Paucum quidem enim malum negligitur, multum autem factum magis in oculis est.
cunt, ita constituere : oportet tamen id facere quoad exsuperet nobilium mediorumque multitudo, neque ultra progredi : nam si transcendunt, turbatiorem efficiunt Rempublicam, ac nobilitatem exasperando magis irritant : quae causa seditionis fuit apud Cyrenem. Parvum enim inconveniens convivendo transitur, magnum vero in oculis haeret.
e Adhuc autem et talia instituta sunt opportuna ad democratiam talem, velut Clisthenes Athenis usus fuit, volens augere democratiam : et circa Cyrenem, qui 8r¡,loy instituebant. Tribus enim aliae faciendae plures, et fraternitates, et in propriis sacris colligendum in pauca, et communia, et omnia sophisticandum, ut utique quam maxime permisceantur omnes invicem. Consuetudines autem conjungantur, quae priores.
Insuper talia constituta utilia sunt ad popularem statum hujusmodi, et ad populi corroborationem, qualia Clisthenes Athenis factitavit, quo populi gubernationem augeret, et apud Cyrenem, qui populum constituerunt. Tribus enim aliae constituendae sunt plures, et sodalitates privatorum sacrorum redigendae sunt ad pauca, et publica : et cuncta diligenter excogitanda, quo quam maxime omnes simul admisceantur familiaritates, conversionesque prime disjungantur.
f Adhuc autem et tyrannica instituta demotica videntur omnia, dico autem, puta anarchia servorum (hæc autem utique erit usque ad aliquid expediens), et mulierum, et puerorum.
Præterea tyrannica machinamenta omnia videntur esse popularia, ceu licentia servorum ' et mulierum, et puerorum.
g Et vivere ut quis vult, dissimulare. Multum enim erit politiae tali auxilians : delectabilius enim multis vivere inordinate, quam temperate.
Ut sine ullo metu vivant, ut velint : permulti enim hujusmodi statum civitatis amabunt, cum plerisque dulcius sit dissolute vivere quam modeste.
h Est autem opus legislatoris, et volentium consistere talem quamdam politiam, non instituere maximum opus, neque solum unum, sed ut salvetur magis. Uno enim, aut duobus, aut tribus diebus non difficile manere polizantes qualitercumque. Propter quod oportet, de quibus consideratum est prius, quae salvationes et correctiones politiarum, ex iis tentare facere firmitatem, verentes qui-
Est autem 1 opus legis positoris, et eorum qui volunt statum aliquem talem consistere. Nam ut constituatur talis status, non magnum negotium est, neque solum, sed magis ut servetur. Uno enim, vel duobus, vel tribus diebus permanere, quomodocumque gubernantibus haud difficile est. Quapropter opus ex his, quas supra retulimus, conservationibus et corruptelis Rerumpublicarum, cautelam as-
<--- Page Split --->
dem corrumpentia, ponentes autem tales leges, et non scriptas, et scriptas, quae comprehendant maxime salvantia politias. Et non putare hoc esse demoticum, neque oligarchicum, quod faciet civitatem quam maxime democratizari, et oligarchizari, sed quod plurimo tempore.
sumere, cavendo illa quæ corruptiva sunt, ac leges tales ponendo, et sine scripto, et scriptas, quæ conservatiomc status maxime comprehendant, neque putare id esse populare, neque pauconum potentiae, quod efficiat civitatem, maxime a multis, vel a paucis gubernari, sed quod quam plurimo tempore.
i Qui autem demagogi gratiosi populis, multa democratizant per prætoria. Propter quod oportet ad hæc contra agere eos qui cordi habent politiam, lege statuentes nihil esse publicum, et eorum quæ condemnantur, et feruntur ad commune, sed sacrum. Qui quidem enim injusta agunt, nihil minus verentes erunt : damnificabunt enim similiter : turba autem minus corrumpet sententias de iis qui judicantur, cum nihil debeat accipere.
At nunc hi qui sunt potentes in populis, gratificantes multitudini, multa populariter agunt per publicationes bonorum in judiciis factas. Quare oportet eos qui curam salutis habent Reipublicæ, contra moliri, leges ponendo, ut damnatorum bona sacra sint, et non in publicum, sed in sacrum referantur. Hæc enim lex nihilominus injurias compescet : nam pæna eadem erit : populus autem minus cupide damnabit, cum nihil sit utilitatis ex damnatione suscepturus.
k Adhuc autem eas quæ fiunt publicas vindictas, quam paucissimas semper facere, magnis damnis prohibentes eos qui vane scribunt : non enim populares, sed insignes consueverunt indicere. Oportet autem politiæ omnes cives maxime quidem benevolos esse : si autem non, numquam ut adversarios putari dominos.
Insuper publicas accusationes quam rarissimas facere, magna pœna constituta adversus eos qui falsa accusarint : non enim populares in judicium vocare consueverunt, sed nobiles. Oportet autem erga statum Reipublicæ, quantum fieri potest, omnes reddere benevolos : quod si id fieri nequeat, saltem conari ne hostes existiment eos qui gubernant.
I Quoniam autem ultimæ democratiæ multorum hominum sunt, et difficile congregari sine mercede : hoc autem ubi reditus non existunt entes, adversarium insignibus : ab illatione enim et depopulatione necessarium fieri, et prætoria malorum, quæ multas jam democratias everterunt. Ubi quidem igitur reditus non existunt entes, oportet facere congregationes paucas, et prætoria multorum quidem, paucis autem diebus. Hoc enim facit et ad non timere divites expensas, si divites quidem et non accipiant prætoriale, pauperes autem. Facit autem et ad judicare sententias multo melius. Divites enim multis quidem diebus non volunt
Cum vero postremæ illæ species gubernationum popularium in multitudine consistant, ac difficile sit ut concionibus vacare possint sine alicujus mercedis susceptione ; hoc autem nisi reditus habeat civitas, maxime inimicum est præstantibus viris : nam ex tributo,et publicatione bonorum, et ex judiciorum improbitate, necesse est provenire, quod multas jam popularium Respublicas subvertit. Ubi ergo publici reditus non sunt, facere oportet conciones raras, et judicia magna quidem, sed paucis diebus duratura. Hoc autem confert ad illud, quod non formidabunt impensas opulenti, si divites non capient mercedem judicii, sed
<--- Page Split --->
a propriis abesse : brevi autem tempore volunt.
pauperes. Confert etiam ad recte judicandum multo magis. Nam qui magna patrimonia habent, multis diebus abesse nolunt a rebus suis : modicum vero abesse tempus, non moleste ferunt.
m Ubi autem sunt reditus, non facere quod nunc demagogi faciunt : obvenientia enim distribuunt, accipiunt autem simul, et rursum indigent eisdem : perforata enim lagena est tale auxilium pauperibus.
Ubi vero sunt reditus publici, non id facere quod nunc magni quidam in populo faciunt : superflua enim dividunt, ac simul capiunt, moxque rursus indigent eisdem : est enim pauperibus, ceu vas perforatum, hujusmodi emolumentum.
n Sed oportet vere demoticum providere, qualiter multitudo non valde egens sit : hæc enim causa est, ejus quod pravam esse democratiam.
Sed oportet eum qui vere popularis sit, videre ne multitudo pauperie nimia prematur : nam egestas pravam reddit populi gubernationem.
o Artificiandum igitur, qualiter abundantia fiat diuturna. Quoniam autem expedit hoc etiam divitibus. Quæ quidem a reditibus fiunt congregantes, simul tota oportet distribuere pauperibus.
Conandum est igitur ingeniosc, ut abundantia adsit diuturna. Nam id prodest etiam divitibus. Congregantes vero illa quæ ex reditibus proveniunt, simul omnia egenis tribuere oportet.
p Maxime autem si quis potest tantum congregans, quantum ad fundiculi acquisitionem, vel ad occasionem negotiationis, et agriculturae.
Præsertim si quis possit tantum congregare, quantum sat est ad agelli comparationem, vel saltem ad facultatem negotiandi, et agrum colendi.
q Et si non omnibus possibile, saltem secundum tribus, vel secundum partem aliquam alteram in parte distribuere. In hoc autem ad necessarias synodos divites inferre mercedem, respuentes vanas oblationes.
Et si non omnibus possibile, at secundum tribus, aut partem aliquam id facere. In hoc autem ad necessarios conventus mercedem divites conferre cupidos inanium numerum.
r Tali autem quodam modo Carchedonii politizantes, amicum acquisierunt populum. Semper enim aliquos de populo emittentes ad negotia domus, faciunt divites. Gratiosorum autem, et intellectum habentium insignium est, et assumentes pauperes, occasiones quidem dantes provocare ad operationes.
Per talem aliquem modum Carthaginienses gubernantes, amicum retinent populum. Semper enim quosdam a populo mittentes in aliquas gubernationes eos divites faciunt. Gratiosorum vero ac mentem habentium nobilium est suscipere egenos, et occasionem præbentes convertere ad res aegendas.
s Bene habet autem imitari et Tarentinum principatum. Illi enim communia facientes possessa pauperibus ad usum,
Recte quoque se habet Tarentinorum exemplum imitari. Illi enim jumenta facientes communia ad pauperum usum,
<--- Page Split --->
benevolam instituunt multitudinem. Adhuc autem principatus omnes duplices fecerunt, hos quidem eligibiles, hos autem sortiales : sortiales quidem, ut populus ipsis participaret, eligibiles autem, ut politzarent melius. Est autem hoc facere et de eodem principatu partientes, hos quidem sortiales, hos autem eligibiles. Quomodo quidem igitur oportet democratias instituere, dictum est.
benevolam per hunc modum sibi plebem constituunt. Magistratus insuper omnes duplices faciunt, ut sint alii per electionem, alii per sortem. Quo enim populus capiat, per sortem. Quo autem melius guberentur, per electionem. Est autem hoc facere etiam in uno eodemque magistratu, ut alii sorte, alii electione ad eum gerendum assumantur. Quemadmodum ergo oporteat gubernationes multitudinis instituere, dictum est.
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
rum prima generali documento ostendit qualiter aliae democratiae salvantur. In secunda dat speciales cautelas, ibi (litt. e), Adhuc autem et talia instituta, etc.
In isto capitulo, sicut dictum est in ante habitis, considerat Philosophus quæ sit optima politia. Dividitur autem in duas partes, in quarum prima agit Aristoteles de optima politia quæ consistit in concordia populi et insignium. In secunda tracat de pertinentibus ad optimam politiam secundum ordinem ad virtutem et felicitatem in septimo libro, ibi (lib. VII, cap. 1, litt. a), De politia optima facturus convenientem inquisitionem, etc.
Prima pars dividitur in tres, secundum tria capitula. In primo capitulo determinat qualiter optime salvantur democratiae aliae a prima et secunda, de quibus jam dictum est in quarto et quinto. In secundo ostendit qualiter optime salvantur oligarchiae, ibi (cap. 3, litt. a), Fere autem et circa oligarchias, etc. In tertio ostendit qualiter dividendi sunt principatus in singulis, ibi (cap. 6, a), Consequens autem dictis est dividere, etc.
In prima parte duo dicuntur. Primo scilicet qualiter optime salvantur aliae democratiae in genere. Secundo qualiter salvantur democratiae ultimae, et tyrannica et oligarchica, ibi (litt. I), Quoniam autem ultimae democratiae, etc.
Adhuc prima habet duas partes, in qua-
a Sententia primae partis haec est, quod primo utitur transitu in quo continuat dicenda dictis. Secundo ponit generale documentum salvandi democratiam : dicit enim, quod jam dictum est, qualiter salvetur optima et prima democratia : ad salvandum autem alias democratias, quae in quarto enumeratae sunt, generale documentum est, quod oportet transgredi et deteriorem multitudinem, communicantium scilicet in foro secundum emptiones et venditiones, et generaliter transmutationes illas oportet separare, et separatim de unaquaque dicere, quod convenit. Ultimam autem democratiam, quae est quando totus populus principatur ut unus et non ut singuli, et oppressive principatur tyrannice et oligarchice, propterea quod omnes communicant in ea, neque fere est omnis civitatis, sed aliquarum et paucarum, nec facile est quod permaneat ista : eo quod non bene est composita ex legibus et consuetudinibus bonis, et jam dictum est in ante habitis in quinto quaest contrumentia et salvantia politias, quae oportet hic attendere et ad memoriam revocare. Et dicit, quod ad hoc quod hanc politiam temperent, ut tolerabilis fiat, consueverunt praesides omnia po-
<--- Page Split --->
nere et statuere quae faciunt populum impotentem super insignes. Et ponit exemplum, sicut quod faciunt multos cives, non solum legitimos, sed etiam spurios, et tot assumere donec excedat multitudo insignium et mediorum, ut illis scilicet reprimant saevitiam populi : sed tamen quod non immoderate excedere oportet in multiplicatione talium : quia multiplicati per excessum inordinatam esse faciunt politiam, et insignes exacerbant magis ad graviter sufferre democratiam, et sic excontentione insignium cum populo, solvitur aliquando democratia. Et quia exemplain hac scientia efficacissima probatio sunt, dicit exemplariter, quod causa haec fuit causa contentionis circa Cyrenem, ubi ex hac causa solum fuit democratia soluta. Et dat generale proverbium de hoc dicens, quod « paucum malum dissimulando negligitur frequenter, sed quando magnum efficitur malum, in oculis habetur et non toleratur. » Et per hoc intendit, quod moderata multiplicatio mediorum civium addita insignibus, toleratur : si autem enormiter multiplicentur, tunc considerantes esse malum non amplius tolerant. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quomodo quidem igitur oportet instituere optimam et primam democratiam, dictum est. Manifestum autem, supple, est, et quomodo alias, supple, oportet instituere, quae quatuor sunt numero, ut dictum est. Cognoscitur enim ex eodem : « Rectum enim est judex sui et obliqui, » ut dicitur in primo de Anima. Et tangit modum, ibi, Consequenter enim oportet transgredi (omnes enim aliae politiae transgressiones sunt), et deteriorem semper multitudinem, communicantium scilicet in hac vel illa democratia, separate, id est, separatim considerare, quibus scilicet legibus et quibus statutis communicet, et sic de unaquaque determinare, qualiter scilicet melius et utilius in ea communicatio fiat.
ves communicant, in illa scilicet, neque ferre est omnis civitatis, sed paucarum (et hujus ratio est, quia oppressiva et tyrannica est, ut dictum est), neque facile permanere, supple, est eam. Et ponit rationem, ibi, Non bene compositam legibus et consuetudinibus. Quod enim non est bene compositum, facile corrumpitur : et ideo quia totum non congruens est partibus, non permanet in illis. Sed quia multa dicta sunt in quinto de salute et correctione politiarum, ideo addit, ibi, Qua autem accidit corrumpere et hanc et alias politias, dicta sunt prius plurima fere, in quinto scilicet, ubi dictum est de correctionibus politiarum singularum. Et dicit fere, quod in particularibus nemo ad plenum potest dicere.
c Sed quia agit hic de optima politia quae est in concordia populi et insignium, ideo addit documentum qualiter hoc fiat, ibi, Ad firmandum autem hanc democratiam, et faciendum populum impotentem, scilicet contra insignes, consueverunt praesides, id est, insignes, assumere quam plurimos et facere cuves non solum legitimos, sed spurios, et eos, supple, consueverunt assumere, qui ex utrocumque cive. Et explanat quid sit hoc, ibi, Dico autem, puta ex patre, scilicet cive, vel matre, cive scilicet : hos enim assumunt ad officia civilia, ut illis scilicet se firment contra saevitiam populi. Et ponit rationem, ibi, Omne enim conveniens magis tali populo. Hoc est dicere, quod hoc omne est conveniens populo : quia isti qui ex civibus nati sunt, majoris reputationis sunt in populo, quam si non essent : tunc enim minus reputarent et citius insurgerent : nunc autem, quia ex ipsis sumuntur, qui adduntur insignibus, facilius quiescunt et reprimuntur a saevitia propter tales qui ex ipsis sumpti sunt, maxime in hac democratia ultima, in qua totus populus tyrannice dominatur contra insignes.
b Ultimam autem, supple, democratiam, propterea quod omnes, supple, ci-
d Ex his concludit quasi epilogando, ibi, Consueverunt quidem igitur demago-
<--- Page Split --->
gi instituere sic : sed quia timor est, ne talibus nimis multiplicatis tandem populus contra insignes insurgat, et fiat novissimus error pejor priore, ideo addit temperamentum, ibi, Oportet tamen assumere, supple, de talibus, donec utique excedat multitudo insigniorum et mediorum, supple, in tantum quod possit reprimere saevitiam populi, et non ultra hoc procedere. Et ponit causam, ibi, Excedentes enim inordinationem faciunt politiam, et insignes exacerbant magis, dum adduntur populo contra insignes, ad graviter sufferre democratiam. Et quia exemplaris probatio maxima est in hac scientia, probat hoc per exemplum, ibi, Quod quidem evenit fieri causam seditionis circa Cyrenem, quae est provincia circa Alexandriam. Et hoc confirmat per proverbium antique dictum, ibi, Paucum quidem enim malum negligitur, id est, dissimulatur, multum autem factum, malum scilicet, magis in oculis est : et ideo non dissimulatur.
e Deinde cum dicit, Adhuc autem et talia instituta, etc. ponit quinque cautelas quibus augetur et firmatur democratia : et secundum hoc dividitur in quinque partes. Prima cautela est qua usi sunt, qui circa Cyrenem democratiam instituebant, et illa est, quod illi instituebant multas tribus in civitate, ut etiam essent multi principes tribuum qui adharerent insignibus : et similiter faciebant multas fraternitates diversorum artificum et officiorum, propter eamdem causam, ut scilicet multi principes fraternitatis additi insignibus, reprimerent saevitiam populi, qui in illa ultima (sicut dictum est) tyrannice dominabatur. Propter quod oportuit insignes semper studere qualiter reprimerent saevitiam populi, ne insurgeret contra insignes. Et propter hoc etiam omnia quae communia erant omnium, oportuit redigere in pauca et sophisticare, id est, apparenter studere qualiter omnia permiscerentur, et omnes invicem permiscerentur et unirentur per connu-
bia et alias confederationes, ut omnes essent unum, et sic schisma non surgeret contra insignes et populum. Et ad hoc dicit valere etiam quod consuetudines antiquae serventur et non mutentur : quia novae mutationes saepe inducunt schisma. Et addit, quod etiam tyrannica instituta antiqua servanda sunt propter hoc. Et dicit exemplum de anarchia servorum. Et est anarchia circularis principatus, dicta ab zva quod est circum, et zzy n quod est principatus, in quo scilicet modo principatur unus servus super alios, postea alius, donec in circulum transierit.
Eadem ratione dicit, quod permittendus est principatus mulierum, et principatus puerorum. Et ratio potest esse, quia quilibet qui constituitur in principatu utriusque sexus, efficitur insignis et additur insignibus ad saevitiam populi reprimendam, qui, sicut dictum est, in ultima demoratia tyrannice dominatur.
Ulterius dicit, quod cautela in illa politia servanda est, quod cuilibet permittatur vivere ut vult a legislatore : eo quod multis est delectabilius vivere inordinate, quam temperate : et quando impediuntur a voluptatibus suis, concitant populum saevientem et tyrannicum, ut insurgant contra legislatorem et insignes : et ex hoc dissolvitur politia frequenter.
Addit autem aliam cautelam, quod legislator caveat in hac politia, quod magnum opus non instituat, quod grave sit communi populo, ne quidem unum solum : et quod semper studeat ut salvetur politia, magis quam ad aliud aliquid : eo quod uno die facile est salvare politiam qualiscumque sit, vel duobus, vel tribus. Propter quod oportet legislatorem studere in omnibus his quae dicta sunt in quinto de salvatione, ut in illa instituat et ponat et caveat ab omnibus his de quibus ibidem dictum est, quae sunt corrumpentia politiam. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Adhuc autem et talia instituta sunt opportuna ad demoratiam talem, scilicet salvandam, velut Clisthenes, legislator scilicet, Athenis
<--- Page Split --->
usus fuit, volens augere democratiam,et, id est, etiam circa Cyrenem, qui 6Tμov, id est, democratiam instituebant, ibi scilicet, quibus etiam usus fuit legislator volens augere democratiam. Et tangit instituta, ibi, Tribus enim aliae faciendae plures. Et causa jam dicta est, ut scilicet multiplicatis tribubus, multiplicentur principes tribuum, et sic confortetur pars insignium contra saevitiam populi. Et addit : Et fraternitates, supple, faciendae sunt propter eamdem causam. Et quae sint fraternitates, jam dictum est in sententia. Et addit : Et in propriis sacris colligendum in pauca, et vocat sacra, confirmationes per pacta et confederationes, quae dicit esse colligenda in pauca, et communia, ut etiam illi qui talibus pactis seu confederationibus præsunt, addantur insignibus contra saevitiam populi. Et generaliter subdit, quod omnia sophisticandum, id est, apparente sapientia ordinandum, ut utique omnes quam maxime permisceantur invicem, per connubia scilicet et confederationes. Et ratio est, quia tunc minus insurgunt contra invicem, et magis salvatur politica. Et adjungit : Consuetudines autem conjungantur, autem et quae priores, id est antiquae. Et ratio est, quia populus difficile recedit a consuetis et antiquis, et saepe dissentiones fiunt quando nova introducuntur.
f Et hoc est quod subdit, ibi, Adhuc autem et tyrannica instituta,emotica,id est, democratica,videntur omnia,quando scilicet ab antiquo sunt observata. Et hujus exemplum est (I Mach. iii, 29 et seq.), ubi Antiochus venit in maxime turbationem, propter hoc quod legitima terræ abstulit, et voluit omnes transferre ad ritum proprium. Et ponit exempla, ibi, Dico autem, puta anarchia servorum, id est, circularis dominatio, qua servi sibi invicem dominantur et
principantur, sicut dictum est. Hæc autem utique anarchia, servorum scilicet, erit usque ad aliquid expediens, id est, limitata ad aliquem numerum, ut immoderate non excrescat. Et ratio est, quia si excresceret immoderate, timendum esset ut adderetur populo, et sit creceret saevitia populi contra insignes. Et mulierum, supple, anarchia permittatur et limitetur utraque, et puerorum, supple, etiam anarchia.
g Et addit aliam cautelam, ibi, Et vivere ut quis vult, dissimulare. Et ponit aliam rationem, ibi, Multum enim est politæ tali auxilians. Et subdit causam, ibi, Delectabilius enim multis est vivere inordinate quam temperate, et quando prohibentur a voluptatibus suis, insurgunt et faciunt seditionem populi.
Et ponit aliam, ibi, Est autem opus legislatoris et volentium consistere talem quamdam politiam, non instituere maximum opus, neque solum unum, id est neque saltem unicum opus grave instituat. Grave opus dicitur, quod est difficile ferre communitati populi : quia populus statim insurgit, et non sustinet. Exemplum hujus saepe visum in Romanis, ubi saepe insurrexit populus ex talibus causis contra insignes et nobiles. Et addit hoc, Sed ut salvetur magis,supple,studendum est legislatori politiae talis. Et subdit rationem, ibi, Uno enim aut duobus aut tribus diebus non difficile manere politizantes qualitercumque, supple, sed ut maneat continue politia talis quae quasi tyrannica est, supple, est difficile. Propter quod oportet de quibus consideratum est prius, supple, in quinto, considerare quae salvationes et corruptiones 1, supple, sint politiarum, et ex his, salvantibus scilicet et corrumpentibus, tentare facere firmitatem, politiae scilicet. Et dicit modum, ibi, Verentes quidem corrumpentia, ponentes autem, id est, statuentes tales leges, et
<--- Page Split --->
non scriptas et scriptas, quae comprehendant maxime salvantia politias. Quales autem illae leges sint, in septimo de salvantibus politias requiratur. Et non putare hoc esse democraticum, neque oligarchicum, quod faciet civitatem quam maxime democratizari et oligarchizari, sed quod plurimo tempore, scilicet ad hoc studeat quod plurimo te n pore potest salvare politiam, id est, non studeat ad hoc quod in hac vel illa politia ponat cives, sed quod pluino tempore conservet eos in politia qua politizant.
i Deinde cum dicit, Qui autem nunc demagogi, etc. ostendit quod quidam demagogi, non sicut dictum est facientes, sed quaerentes esse gratiosi populo, multa democratizant, id est, ad favorem populi instituunt, per praetoria, id est, in causis et judiciis, et his, supple, non conservatur politia, licet acquiratur favor populi : et ex hoc populus confortatur contra insignes, quod saepe causa est eversionis politiae : et ideo subdit : Propter quod oportet adhuc 1 contra agere eos, qui cordi habent politiam, supple, talem. Et dicit quomodo, ibi, Lege statuentes nihil esse publicum, id est, commune, et, id est, etiam eorum quae condemnantur, id est, damna ad quae condemnantur delinquentes, non sunt communia, nec in communi distribuenda, nec sunt conferenda ad commune, sed sint sacrum, scilicet quod ex talibus provenit. Et ostendit quod ex hoc nullum nocumentum justitiae provenit, ibi, Qui quidem enim injusta agunt, nihil minus verentes, id est, timentes erunt injusta facere : damnificabuntur 2 enim similiter, quia ex hoc non minus damnificantur quod obventiones ex talibus in sacris reponuntur, et non dividuntur in turbam. Et ostendit utilitatem ex hoc provenientem, ibi, Turba autem minus corrumpet sententias de iis qui judicantur, ad pec u-
niae scilicet condemnationem. Et ponit rationem, ibi, Cum nihil debeat accipere, supple, sed totum sit in sacris reponendum.
k Ulterius ponit, quod ad politiae conservationem multum valet, quod publicae vindictae paucissimae liant ad condemnationem pecuniae, ibi, Adhuc autem eas quae fiunt, publicas vindictas quam paucissimas semper facere. Propter quod Aristoteles in libro de Regimine dominorum dicit, quod Rex Persarum, qui prae caeteris optime rexit, non nisi semel in anno in publicum procedens, vindictas publicas exercuit in malefactores. Et causa est, quia ex talibus vindictis efficitur horror populo. Et addit : Magnis damnis prohibentes eos qui vane scribunt, id est, qui vanas leges scribunt ad magnas vindictas esse faciendas. Et ponit rationem, ibi, Non enim populares, quorum scilicet est democraticus principatus, sed iusignes, quorum scilicet est principatus oligarchicus, consueverunt inducere, supple, tales scripturas, et propter hoc, supple, tales scripturae non valent ad conservationem democraticae politiae.
Postea addit ultimum documentum, ibi, Oportet autem politiae, talis scilicet, omnes cives maxime quidem benevolos esse. Et ratio hujus est, quia politia illa in se corrupta est, et magis est transgressio quam politia : unde conservari non potest nisi benevolentia civium. Et addit: Si autem non, supple, sint aliqui benevoli, maxime inter insignes, numquam ut adversarios oportet putari dominos, id est, insignes. Et ideo oportet studere ut sint benevoli omnes.
I Deinde cum dicit, Quoniam autem ultimae democratiae, etc. ostendit qualiter optime salvetur ultima democratia, quae est quando totus populus principatur ut unus, et non singuli principantur
<--- Page Split --->
oppressive et tyrannice. Dividitur autem hæc pars in duas partes. In prima enim docet cavere omnia quæ possunt populum incitare contra insignes. In secunda ostendit hoc per exempla, ibi (litt. r), Tali autem quodam modo Carchedonii, etc.
propriis, et negligere propria, licet brevi tempore propter communem utilitatem absint : et sic compendiose causas, et non protrahunt eas, quod multum valet ad conservationem politiæ, et ut populus non concitetur contra judices et insignes. Hæc est sententia.
Prima pars tres particulas habet juxta tria documenta quæ dat. Primum est, quod non sæpe fiant congregationes multitudinum et insignium : quia in congregationibus synodorum et prætoriorum in discussione causarum sæpe fiunt seditiones vel dissentiones. Et hujus sententiam dicit sic : Quod quia ultima democratia multorum hominum est, est enim totius populi principantis, ut vir unus, non ut singuli : et quia difficile est congregari populum et insignes sine mercede, ubi nihil sperant accipere, quia ibi non sunt communes existentes reditus, adversarium est insignibus ad talia congregari et negligere propria, eo quod in talibus locis ubi non sunt reditus communes, ab illatione, id est, communi contributione et depraedatione, id est, præda et spoliis, necessarium est fieri prætoria malorum, id est, congregationes in prætoriiis, ubi dijudicantur causæ. Et talis congregatio jam multas evertit democratias. Ideo debet studere legislator paucas facere congregationes : et si prætoria facienda, oportet ea multorum facere, id est, in quibus multi conveniant, et quod faciat illa paucis diebus. Et assignat duas utilitates ex hoc provenientes. Una est, quod divites tunc minus timent expensas : etsi non accipiant prætoriale quod in communi distribuitur, pauperes autem accipiant : et sic non fit dissentio inter pauperes et insignes. Secunda utilitas est, quod ex hoc multo melius judicantur sententiae quam in prætoriis : quia quando divites et pauperes conveniunt, tunc discutiuntur merita singulorum. Et assignat rationem, quare bonum est quod paucis diebus durent tales, scilicet congregationes : quia divites sive insignes non volunt multo tempore abesse a
Littera sic ordinatur : Quoniam autem ultimæ democratiæ multorum hominum sunt, sunt enim totius populi principantis ut vir unus, et difficile congregari sine mercede, populum scilicet et insignes : quia in congregationibus talibus negligunt homines propria, et hoc est eis difficile, nisi aliquid mercedis accipiant : hoc autem ubi reditus non existunt entes, supple, communes, adversarium insignibus, supple, est. Et ponit causam, ibi, Ab illatione enim, id est, contributione, et depopulatione, id est, spoliis et præda, necessarium fieri, supple, est : quia illam contributionem et depopulationem et spoliationem pauperes, qui sunt communis populus, et tyrannice principantur in tali democratia, semper convertunt in insignes et divites. Et hujus exemplum frequenter apparet in civitatibus Lombardie. Insignibus autem contrarium est hujusmodi damna sustinere, et prætoria malorum, supple, sunt : quia ibi mali conveniunt, quæ scilicet congregationes, et prætoria multas jam democratias everterunt, id est, destruxerunt : quia ibi insignes damna recipiunt ex hoc quod populus servit contra insignes, et destruunt democratiam. Et docet medicamenta ad hoc, ibi, Ubi quidem igitur reditus non existunt entes, communes scilicet, oportet facere congregationes paucas, et prætoria multorum quidem : quia, sicut dictum est, sine multis non bene discutiuntur causæ, paucis autem diebus, supple, durantia talia prætoria.
Et assignat duas utilitates ex hoc provenientes. Prima est hæc : Hoc enim facit et ad non timere divites expensas, id est, quod divites non timeant facere expensas, si divites quidem, et, id est, etiam
<--- Page Split --->
non accipiant prætoriale, pretium scilicet, pauperes autem accipiant. Et ratio est, quia divites non curant de tantillo quod pauperibus confert : et sic concordant pauperes et divites. Et ponit secundam utilitatem, ibi, Facit autem et ad judicare sententias multo melius. Et assignat rationem, ibi, Divites enim multis quidem diebus non volunt a propriis abesse, sive negligere propria, propter communia : brevi autem tempore volunt, supple, abesse propter communem utilitatem, et sic compendiose terminant causas, et non sinunt eas protrahi per appellationes et interlocutoria.
m Secundo, ibi, Ubi autem sunt reditus, etc. dat secundum documentum, et dicit quod non oportet facere quod nunc faciunt demagogi. Qui sint autem demagogi, in praehabitis saepe dictum est : 5r^moc enim in Graeco populus est, a^w autem duco : unde duces et prolocutores diversarum congregationum populi, demagogi dicuntur. Et dicit quid faciunt, scilicet quod illi obvenientia de rebus communibus distribuunt inter se : et ideo semper accipiunt, et rursus indigent propter avaritiam, et auxilium semper accipere, et semper indigere, est pauperibus, sicut perforata lagena, in quam quidquid immittitur, non retinetur, sed per exstillationem sitibunda efficitur sicut prius. Et docet huic malo occurrere, quod vere demoticum, id est, qui democratiam diligit, oportet providere qualiter multitudo non valde egens sit. Et ratio est, quia egestas multitudinis communis populi saepe compellit populum saevire et insurgere contra insignes, et sic dissolvitur politia. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Ubi autem sunt reditus, non facere quod nunc demagogi faciunt. Et ostendit quid est hoc, ibi, Obvenientia enim, de communibus scilicet, distribuunt, supple, inter se, accipiunt autem, supple, obvenientia simul, et rursum indigent eisdem : quia avaritia non quiescit. Et dat simile, ibi, Perfo-
rata enim lagenu est tule unicilium pauperibus. Et ratio est, quia talis lagena semper sitibunda desiderat impleri.
n Et dat medicinam, ibi, Sed oportet vere demoticum, id est, democratiam diligentem, providere qualiter multitudo non valde egens sit : quia, sicut dictum est, egestas saepe compellit multitudidem insurgere contra insignes. Et hoc est quod dicit : Haec enim causa est, quod valde scilicet eget multitudo, ejus quod pravam esse democratiam.
o Ex hoc infert medicamentum, ibi, Artificiandum igitur qualiter abundantia fiat diuturna, egenis scilicet. Et ostendit modum, ibi, Quoniam autem expedit hoc eciam divitibus. Et ratio est, quia divites ex hoc quiescunt et fruuntur suis in pace. Et dat modum qualiter hoc fiat, ibi, Quae quidem a reditibus fiunt congregantes, id est, quod congregent obventiones redituum communium, simul tota oportet distribuere pauperibus, ut sic cesset saevitia eorum contra insignes.
p Et docet qualiter hoc fit quadrupliciter. Unus modus est, quod ex hoc ement fundiculi acquisitionem, id est, sortem aliquam vel possessionem, ut dent pauperibus unde vivant. Et hoc dicit, ibi, Maxime autem si quis potest tantum congregans, quantum ad fundiculi acquisitionem. Et subdit secundum modum, ibi, Si autem non potest ad fundiculi acquisitionem, vel saltem ad occasionem negotiationis et agriculturae, id est, quod tantum dent eis de communibus obventionibus, quod possint lucrari per negotiationes et agriculturam, ne nimia egestate compulsi insurgant contra insignes.
q Et si hoc non possit fieri omnibus et singulis, quod saltem fiat, secundum tribus, vel secundum partem aliquam alteram, scilicet officiorum vel artificum : et sic secundum partem distribuunt inter pauperes, ita scilicet quod ad necessarias
<--- Page Split --->
synodos divites inferant mercedem pauperibus, respuentes vanas oblationes, supple, sed pauperibus distribuant.
r Deinde cum dicit, Tali autem quodam modo, etc. probat quod dictum est per exempla. Et circa hoc duo facit. Primo probat per exemplum Carchedoniorum, secundo per exemplum Tarentinorum, ibi, (litt. s), Bene autem habet imitari, etc.
De Carchedoniis dicit, quod tali modo Carchedonii politizantes, amicum acquisieverunt populum, et propter hoc populus non insurrexit contra insignes, et stabat democratia : quia semper aliquos de populo emittebant ad negotia : et sic populum, et domos sive familias populorum, divites faciebant, eo quod lucris propriis poterant intendere. Et assignat causam : Quia generosorum et intellectum habentium insignium proprium est quod assumant pauperes de populo, ut dent eis occasionem lucrandi, et provocent ad operationes lucrativas. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Tali autem quodam modo, scilicet quo dabant occasionem lucrandi pauperibus, Carchedonii politizantes, amicum acquisierunt populum. Et tangit modum, ibi, Semper enim de populo emittentes aliquos, supple, a negotiis publicis et omnibus absolventes, ad negotia, supple, propria agenda, δῆμος, id est, populos faciunt divites. Et ponit rationem, Generosorum 2 enim et intellectum habentium insignium est, supple, proprium, et assumentes pauperes, id est, quod sint assumentes, pauperes, occasiones quidem dantes, per mutuationes scilicet pecuniae et alia adjutoria, provocare ad operationes, scilicet propriae utilitatis, ut sic scilicet satis ha-
bentes et sufficienter in propriis, non insurgant.
s Secundo,ibi, Bene autem habet imitari, etc. probat per exemplum Tarentinorum, et dicit: Bene autem habet imitari, et primo etiam Tarentinorum principatum. Tarentina autem quaedam est civitas Graeciae. Et dicit in quo, ibi, Illi enim communia, id est, communes obventiones, facientes possessa pauperibus : quidquid enim erat de communibus obventionibus per legem statutam dabant pauperibus, ad usum, id est, ad utilitatem propriam convertenda : et sic, benevolam instituunt multitudinem, ut scilicet non insurgant contra eos. Et adhuc dicit aliud quod fecerunt Tarentini ad benevolentiam populi, ibi, Adhuc autem principatus omnes duplices fecerunt, Tarentini scilicet. Et tangit modum, ibi, Hos quidem eligibiles, qui scilicet per electionem principarentur, hos autem sortiales, qui sorte succederent. Et tangit causam, ibi, Sortiales quidem, ut populus, supple, communis, ipsis participaret, quando scilicet omnes communiter possent sorte succedere in principatum. Eligibiles autem ut politiarent melius : quia in electione, si discretus est eligens, attenditur virtus et prudentia in electo, quibus melius politizat electus ad principatum. Et quia posset aliquis dicere, quod in eodem principatu non possent esse sortiales et eligibiles, occurrit respondens, ibi, Est autem hoc facere et de eodem principatu partientes, id est, dividentes, hos quidem sortiales, supple, esse principes, hos autem eligibiles.
Deinde subjungit epilogum de omnibus dictis in hoc capitulo, ibi, Quomodo quidem igitur oportet democratias instituere, dictum est.
<--- Page Split ---> CAPUT V.
Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Fere autem et circa oligarchias, quomodo oportet, manifestum ex iis. Ex contrariis enim unamquamque oligarchiam oportet colligere ad contrariam democratiam.
De paucorum quoque gubernationibus quomodo agendum sit, patet fere ex eisdem. Nam per contrarium agendum est in omni paucorum gubernatione ad oppositam sibi popularis gubernationis speciem.
b Reputantem bene temperatam quidem maxime oligarchiarum et primam. Hæc autem est, quæ propinqua vocatæ politiæ, qua oportet honorabilitates dividere, has quidem minores, has autem majores facientes. Minores quidem, a quibus participabunt necessariis principatibus. Majores autem, a quibus principalioribus habentibus honorabilitatem licere participare politia, tantam populi multitudinem introducentes per honorabilitatem, cum qua valentiores erunt iis qui non participant. Semper autem oportet assumere ex meliori populo communicantes.
Reputando meram illam ac summam caeterarum gubernationem paucorum et primam. Hæc autem est propinqua illi, quæ Respublica nuncupatur, in qua oportet census dividere, et alios minores, et alios majores facere. Minores quidem, a quibus necessarii magistratus capiantur. Majores vero, a quibus capiantur hi magistratus qui sunt principaliores, et qui tantum adepti fuerint censum, et habiles sint ad Rempublicam gerendam, afferente populo tantam multitudinem per ipsum censum, ut cum illa potentiores sint qui gubernant Rempublicam quam illi qui non gubernant. Semper enim ex meliori populo capiendi sunt illi qui ad societatem Reipublicæ capiuntur.
c Similiter autem et consequentem olivum
Similiter autem in ea gubernatione
<--- Page Split --->
garchiam intendentes, oportet parum instituere.
paucorum, quæ sequitur intendentes, parumper est instituendum.
d Oppositæ autem ultimæ democratiæ ei quæ maxime potestativa et maxime tyrannica oligarchiarum, quanto quidem pessima, tanto ampliori cautela opus est.
In ea vero quæ opposita est extremæ popularitati, quæ est paucorum potentia, tyrannidi persimilis, quanto deterrima est, tanto majori opus est custodia.
e Sicut enim corpora quæ bene disponuntur ad sanitatem, et naves quæ bene se habent nautis ad navigationem, sustinent plura peccata ut non corrumpantur propter ipsa, quæ autem ægrotantia se habent corporum, et navium resolutæ, et nautas pravos sortitæ, neque parva possunt ferre peccata : ita et politiarum pessimæ plurima indigent cautela.
Ut enim corpora bene disposita ad sanitatem, et navigia bene instructa ad navigandum, multos ferunt errores, nec ob eos succumbunt, valetudinaria autem corpora, et navigia parum firma, nautisque instructa pravis, ne parvos quidem ferunt errores : ita Rerumpublicarum ha que deterrimæ sunt, plurima indigent custodia.
/ Democratias quidem igitur totaliter multitudo hominum salvat : hoc enim opponitur ad justum id quod secundum dignitatem, oligarchiam autem palam, quod e contrario a bona ordinatione oportet sortiri salvationem.
Populares igitur gubernationes per multitudinem hominum omnino servantur. Hoc enim opponitur ad illud justum quod est secundum dignitatem. Paucorum vero potentium contra, videlicet per rectam ordinationem oportet assequi firmitatem.
g Quoniam autem quatuor quidem sunt maxime partes multitudinis, agricultiva, banausa, forensis, mercenaria : quatuor autem, quae opportuna ad bellum, equestre, armativum, nudum, nauticum : ubi quidem accidit regionem equitabilem esse, hic quidem bene apte habet instituere oligarchiam fortem. Salus enim habitantibus per hanc potentiam est : nutrituræ autem equorum magnas substantias possidentium sunt. Ubi autem armativam, consequentem oligarchiam : quod enim armativum, est divitum magis quam egenorum.
Cum vero sint multitudinis potissimum partes quatuor, agricolæ, artifices negotiatores, mercenarii : quatuor etiam utiles ad bellum, equites, pedites, gravis armaturæ, expediti levis, et turba navalis : ubi contingit regionem esse ad equitatum aptam, ibi locum habet aptissimum paucorum potentia illa summa. Nam conservatio habitatorum ab equitibus provenit : equos vero nutrire, eorum est qui magnas habeant facultates. Ubi autem regio ad peditatum est apta, alteram speciem affectat paucorum potentia. Nam gravis armatura divitum est magis quam pauperum.
k Nuda autem potentia, et nautica popularis omnino haec quidem. Nunc quidem igitur ubi est talis magna multitudo, cum dissenserint, agonizant deterius. Oportet autem ad hoc remedium accipere a ducibus exercitus bellici, qui combinent ad equestrem potentiam et ar-
Expediti autem levis armaturæ et nautica turba a plebe est omnis. Nunc autem ubi talis turba multa est, quando seditio fit, deterius certant. Sed oportet hujus medicinam capere a belli ducibus, qui ad equitum ac peditum robur, expeditos levis armatura solent conjungere,
<--- Page Split --->
mativam, eam quae congruit nudorum : his autem prevalent in dissentionibus divitibus populares. Nudi enim existentes, et ad equestrem et armatam agonizant facile. Ex iis quidem igitur constituere hanc potentiam, sibiipsis est constituere.
et cum his superant populi in seditionibus opulentos.Nam leves et expediti contra equites, et contra gravis armaturæ pedites, facile pugnant. Instituere igitur ex his potentiam istam, contra seipsos est instituere.
i Oportet autem divisa aetate, et iis quidem existentibus senioribus, iis autem juvenibus,adhuc existentes juvenes, ipsorum filios doceri leves et nudas operationes, sequestratos autem ex pueris, athletas esse ipsos operum.
Sed oportet divisis aetatibus, cum alii seniores, alii juniores existant, in juvenili adhuc aetate constitutos filios suos erudire ad leves et expeditas operationes, delectos quidem ex pueris, athletas esse ipsos operationum.
k Appositionem autem fieri multitudini politeumatis : vel quemadmodum dictum est prius, iis qui honorabilitatem habent : vel sicut Thebanis abstinentibus per tempus aliquod a banausis operibus : vel sicut in Massilia discretionem facientes dignorum qui in politeumate, et eorum qui extra civitatem.
Concessio autem Reipublicæ populo facienda est : vel cum ad censum pervenerint, ut dictum est prius : vel ut faciunt Thebani, cum certum tempus a mercatura, et hujusmodi exercitiis destiterint : vel ut apud Massiliam judicio facto, qui digni sint, ad Rempublicam recipi, et qui excludi.
I Adhuc autem et principatibus præcipuis, quos oportet eos, qui in politia, ob tinere, opus est apponere oblationes, ut volontarius populus non participet, et compassionem habeat ad principes tamquam participantes, multum pretium dantes principatus.
Præterea dignitatibus his quæ sunt principalissimæ, quas suscipere oportet eos qui in Reipublicæ gubernatione versantur, adjungenda sunt onera publica ut populus sponte sua eas nolit, et veniam habeat illis qui hujusmodi magistratus suscipiunt, utpote mercedem permagnam pro ea dignitate solventibus.
m Congruit autem sacrificia immitten tes, facere magnifica, et præparare aliquid communium, ut iis quæ circa convivationes participans populus, et civitatem videns ornatam, hæc quidem sursum suspensis, hæc autem ædificiis gaudens videat manentem politiam. Accidet autem et insignibus esse memorabilia expensarum.
Congruit autem cum hujusmodi magistratus ineunt, et sacra magnificentissime facere, et publica quaedam adiicia ad usum populi constituere, ut multitudo cernens urbem ornari, tum muneribus erga Deos, tum ædibus ad usum publicum, libenter aspiciat præsentem statum civitatis. Continget etiam præstantibus viris hæc esse monumenta suæ largitatis.
n Sed hoc nunc, qui circa oligarchias, non faciunt, sed contrarium. Acceptiones enim quærunt non minus quam honorem. Propter quod quidem bene habet dicere has esse democratias parvas. Quomodo quidem igitur oportet firmare
Sed hoc non fit nunc per eos homines qui magni sunt in paucorum potentia, sed contrarium. Lucrum enim quærunt non minus quam honorem. Itaque dici potest recte, hos esse populares status parvos. Quomodo igitur instituendæ sint,
<--- Page Split --->
democratias et oligarchias, determinatum sit hoc modo.
et paucorum gubernationes, et multitudinis, in hunc modum determinatum sit.
COMMENTARIUS IN CAP. V.
In hoc capitulo Aristoteles tradit doctrinam qualiter emendetur oligarchia, ita quod sit tolerabilis et permaneat. Et habet duas partes. In prima parte dicit quaedam communia de emendatione oligarchiae. In secunda parte ostendit ex quibus artibus et exercitiis conservetur, ibi (litt. i), Oportet autem divisa aetate, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim dat generale documentum. Secundo ostendit ex quo genere hominum assumptio ad insignes melius conservatur, ibi (litt.g), Quoniam autem quatuor quidem sunt maxime, etc. Tertio ostendit, quod ex militaribus et armativis exercitiis maxime perficitur oligarchia, ibi (litt. g, circa initium), Quatuor autem quae opportuna, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ostendit ex quo, et qualiter confortatur oligarchia. Secundo ostendit, quod hoc magis est necessarium in hac politia quam in alia : eo quod magis corrupta est omnibus aliis et magis difficiliter toleratur, ibi (litt. e), Similiter autem et consequentem, etc.
a Sententia prime partis haec est. Quia oligarchia principatus paucorum insignum honorabilium et divitum est, inter politias propinquior illi est quae simpliciter politia dicitur, et sic dictum est in quinto quod mixta est ex democratia et oligarchia, generale documentum est ad conservationem ejus, quod principatus dividatur in multos, aut multi fiant insignes, ita quod principatus minores qui necessarii sunt in civitate, sicut principatus
Ephororum, et legatorum, et consulum, et prælationes artificum, et fraternitatum distribuantur inter medias personas, inter pauperes et divites : principatus autem majores, sicut ducum exercitus, et prætoriales, et proconsulum, dentur honorabilibus personis, ut sic per distributionem principatuum introducantur in tota multitudine insignes, ex quibus valentiores erunt populo communi, qui non participat principatum. Et assignat rationem : quia istam oligarchiam opposito modo oportet firmare ad democratiam : populus enim communis firmat democratiam, quia est principatus populi : oligarchia autem firmatur ex assumptis melioribus de populo : eo quod oligarchia rst principatus paucorum et insignium. Et haec omnia determinata sunt in VIII Ethicorum, tam in textu quam in commento. Et quia oligarchia non est politia, sed corruptio et potestativa et tyrannica, et est corruptio optimæ politiæ quæ est aristocratia, ideo indiget maxima cautela ut observetur : sicut enim ægra et corrupta maxime indigent medicina si conservari debeant, et naves factæ et corruptæ optimis indigent nautis, si ad navigationem valere debeant, corpora autem sana per se resistunt nocumentis et expellunt a se nocumenta, et naves integræ et non corruptæ multa pericula sustinent, et tamen salvantur : ita optimæ politiæ, sicut est aristocratia et verum regnum, facile salvantur : politiæ autem corruptæ, sicut tyrannis et oligarchia, multa cautela indigent, si salvari debeant. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Fere autem et circa oligarchias quomodo oportet, manifestum, supple, est ex his : quia contrariorum eadem est disciplina. Et hoc est quod subdit : Ex contrariis enim unam-
<--- Page Split --->
quaque oligarchiam oportet colligere ad contrariam democratiam. Et ratio est, quia, sicut dictum est in quarto hujus scientiae libro, multa sunt oligarchiae, et multa democratiae. Sed hoc generale est, quod semper cum democratia sit principatus populi, ex confortatione populi quaelibet democratia confortatur : et cum oligarchia sit principatus insignium et paucorum, ex qualibet confortatione insignium confortatur quaelibet oligarchia per contrarium modum.
b Et tangit quomodo oportet colligere : Reputantem bene quidem temperatam maxime oligarchiarum, et primam. Et subdit qua sit illa, Hæc autem est quæ propinqua, supple, per similitudinem est vocatae politiæ, id est, illi quæ simpliciter politia vocatur, de qua in quarto dictum est, quod commixta ex democratia et oligarchia, qua, scilicet, politia, oportet honorabilitates dividere. Et tangit modum, ibi, Has quidem minores, scilicet honorabilitates, has autem majores facientes. Et tangit quo fine, ibi, Minores quidem, a quibus participabunt necessariis principatibus, minores scilicet, sive inter honorabiles. Majores autem, a quibus, scilicet honorabilioribus et principalioribus, habentibus honorabilitatem, supple, magnam, licere participare politia, id est, principatu politiæ, tantam populi multitudinem introducentes, ad consortium scilicet insignium, per honorabilitatem, eo quod in oligarchiis ad electionem non consideratur nisi honorabilitas personæ, cum qua, scilicet multitudine, valentiores erunt ii 1, qui non participant, supple, honorabilitate et principatu, id est, communi populo. De tali autem assumptione subdit : Semper autem oportet assumere ex meliori populo communicantes, id est, qui communicent honorabilitate insignibus : quia ex similibus unumquodque magis confortatur. Hæc est
igitur confortatio primae et principalis oligarchiae.
c Secundo, ibi, Similiter autem et ronsequentem, etc. agit de confortatione consequentis, quæ secunda est inter oligarchias : et dicit : Similiter autem et consequentem oligarchiam intendentes, supple, confortare, utique oportet parum instituere, id est, per pauca adjuvare : eo quod infirmior sit.
d Et tangit modum in communi, ibi, Oppositæ autem ultimæ democratiæ, id est, opposito modo se habet. Et quæ sit illa dicit : Scilicet ei quæ maxime potestativa et maxime tyrannica oligarchiarum. Et ratio est, quia sicut illa confortatur assumpto populo super insignes, ita etiam ista multiplicatis insignibus super populum. Et assignat quam necessarium hoc sit per similitudines quæ dictæ sunt, et hoc ibi, Quanto quidem pessima sit ista oligarchia, tanto ampliori cautela opus est, ut scilicet confortetur.
e Et dat simile, ibi, Sicut enim corpora quæ bene disponuntur ad sanitatem, et naves quæ bene se habent nautis ad navigationem, sustinent plura peccata, id est, pericula et infirmitates, ut non corrumpantur propter ipsa. Et ratio est, quia vi propriæ sanitatis et firmitatis resistunt contrariis : quæ autem ægrotantia se habent corporum, id est, de numero corporum, et navium resolutæ, id est, corruptæ, et nautas pravos sortitæ, neque parva possunt ferre peccata, id est, pericula : ita et politiarum pessimæ, sicut est tyrannis et oligarchia tyrannica, plurima indigent cautela, supple, si debeant salvari.
f Ex omnibus concludit generalem conclusionem, ibi, Democratias quidem igitur totaliter, id est, universaliter, mul-
<--- Page Split --->
titudo hominum salvat. Et ponit rationem, ibi, Hoc enim opponitur ad justum id quod secundum dignitatem. Et tangit hoc quod dicit in quinto Ethicorum, quod dupliciter est aequale justum, scilicet secundum arithmeticam proportionem, quod est aequale re et numero, et hoc dixit in quinto hujus scientiae libro aequale esse et justum democratiae : illi enim judicant esse justum, quod plures approbant secundum numerum : et est aequale justum, secundum geometricam proportionem, quod, sicut dicit Eustatrius, est in qualitate, et non in quantitate, nec in numero : et ideo hoc idem dixit esse justum aristocratiae et oligarchiae : illi enim judicant esse justum quod approbant insigniores et honorabiliores, et ideo etiam differenter confortatur oligarchia et democratia : et sicut multitudo hominum salvat democratiam, ita bo na ordinatio insignium oligarchiam salvat. Et hoc dicit, ibi, Oligarchiam autem palam, quod e contrario, supple, democratiae a bona ordinatione, supple, insignium, oportet sortiri salvationem : et sic apparet modus salvationis oligarchiae.
g Deinde cum dicit, Quoniam autem quatuor quidem sunt, etc. docet ex qua multitudine hominum maxime confortatur oligarchia. Et est sententia talis, quod quatuor sunt partes multitudinis civitatis, scilicet agricultura, nautica, forensis, circa forum scilicet occupati, mercenaria, quam banausam alibi nuncupavit, eo quod pro mercede laborant, aliquando etiam in operibus maculantibus corpus. Inter ista autem quatuor sunt democratiae hominum, quae ordinantur ad bellum, quae sunt istae, equestre, armativum, nudum, nauticum. Et ponit nudum, quia antiquitus agonistae nudi et uneti pugnabant : nudi, ut per vestes capi non possent : uncti, ne teneri possent. Dicit etiam
quod equestre scilicet et armativum divitum est magis quam egenorum : nuda autem et nautica multitudo omnino popularis : et ideo ubi equestris est multitudo et armativa, ibi bene et apte instituitur oligarchia : quia habitantibus in istis locis, salus est per potentiam oligarchiae : ubi autem multitudo talis est, quae nuda sive inermis, vel etiam nautica, cum dissenserint, agonizant, id est, certant : et ibi deterius est instituere oligarchiam. Et tunc dicit, quod oportet accipere remedium a ducibus exercitus bellici, ut scilicet ad equestrem et armativam politiam combinent hanc multitudinem nudorum quae congruit eis : quia multitudo nudorum in dissensionibus propter hoc quod popularis est et in multitudine magna, facile prævalet ad equestrem et armativam : eo quod magna est. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem quatuor quidem sunt maxime partes multitudinis, agricultura, quae scilicet colit agros, nautica 1 quae navium est gubernatrix, forensis circa forum occupata, mercenaria quae banausa in ante habitis dicta est, quae laborat pro mercede : quatuor autem (et est quatuor hic accusativus pluralis) quae optima 2 ad bellum, equestre, quod in exercitiis quatuor est, armativum, quod arma parat et armis utitur : nudum, quod agonisticum dicitur propter ea quae dicta sunt, sicut adhuc pugnare solent Sclavi : nauticum, navali scilicet bello pugnativum.
Et subdit, ubi oligarchia optima fiet, ibi, Ubi quidem accidit regionem equitabi'em esse, id est, equestrem, hic quidem bene apte habet instituere oligarchiam forlem. Et ponit causam, ibi, Salus enim habitantibus, supple, in tali regione, per hanc politiam est. Et ratio est, quia per militiam insignium defenduntur ab hostibus. Et dicit, quod hoc est divitum et insignium. Et hoc est : Nutriturae autem
<--- Page Split --->
equorum magnas substantias possidentium sunt : quia pauperes non possunt pascere multos equos. Ubi autem armativam, supple, contingit esse multitudinem, ibi, supple, bene et apte habet instituere consequentem oligarchiam. Et ponit causam, ibi, Quod enim armativum, est divitum magis quam egenorum : supple, et ideo principatus divitum ibi debet institui, qui est oligarchia.
h Nuda autem potentia, agonistarum scilicet, et nautica popularis omnino, supple, est : et ideo non ita apte instituitur ibi oligarchia. Sed quia aliquis posset dicere, quomodo equestris et armata multitudo pugnat contra nudam multitudinem, subdit : Nunc quidem igitur ubi est talis magna multitudo, nudorum scilicet, cum dissenserint, agonizant deterius. Et occurrit, quid tunc faciendum est, ibi, Oportet autem ad hoc remedium accipere a ducibus exercitus bellici, id est, qui sciunt naturam belli, qui combinent ad equestrem potentiam et armativam eam, scilicet multitudinem, quae congruit, insignibus scilicet, nudorum, id est, de numero nudorum. His enim praevalent in dissentionibus populares divitibus. Et tangit causam quomodo populares per nudos praevalent divitibus, ibi, Nudi enim existentes, supple, et leves, et ad equestrem et armatam agonizant facile. Et haec est pugna Frisonum usque in hodierum diem : leves enim existentes et nudi in palustribus omnem equestrem multitudinem superant etiam armatam.
Ex omnibus his concludit epilogalem conclusionem, ibi, Ex his quidem igitur, scilicet nudis et levibus, consistere 1 hanc potentiam sibiipsis est, id est, contingit constituere ad adjutorium, ut praevalant tante multitudini adjutorio nudorum, cui equestres et armati praevalere non possent.
i Deinde cum dicit, Oportet autem divisa aetate, etc. determinat ex quibus exercitiis et ex quibus operibus magnificis solvatur oligarchia magis. Et circa hoc tria facit. Primo scilicet in quibus oportet exercere filios oligarchicorum. Secundo quales oportet esse principes in exhibitione munerum, ibi (litt. 1), Adhuc autem et principatibus praecipuis, etc. Tertio quales oportet esse oligarchicos principes in demonstrationibus sacrificiorum et conviviorum, in ornatu aedificiorum, tam in civitate quam in terminis principatus, ibi (litt. m), Congruit autem et sacrificia, etc.
Et omnium horum dicit unam causam, quod scilicet populus videns magnificentiam in his omnibus et splendorem, est suspensus per admirationem, ita ut cupiat regnare tales principes. In fine adjungit, quod oligarchici qui nunc sunt, non ita faciunt : quia plus est eis cura lucrum quam honor : et ideo etiam vere oligarchico principatu non principantur, sed potius parva democratia, quae, sicut in ante habitis in quinto libro dictum est, ut depravatur, corrumpitur in oligarchiam. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Oportet autem, supple, ad oligarchiam confortandam, divisa aetate, id est, hominibus secundum aetatem, iis quidem existentibus senioribus, qui virtute scilicet deficiunt et emeriti dicuntur, iis autem juvenibus, adhuc existentes juvenes, qui a Platone in prima parte Timaei dicuntur electa juventus, ipsorum filios, emeritorum scilicet et senum doceri leves et nudas operationes, sicut cursitationes equorum, artem sagittariam, palestram, torneamenta, et hujusmodi, in quibus se nudi vel levibus armis armati levius habent, quia agiliores sunt ad jactus lancearum et jactum instrumentorum, quae gabiloctes vocant et fundibularios : sequestratos autem, juvenes scilicet qui fortiores sunt et fortiora
<--- Page Split --->
membra habent et ossa, et nervos duriores habent, ex pueris, id est, de numero puerorum et filiorum suorum, athletas esse ipsos, id est, exercitari in athleticis pugnis : talibus enim competit exercitium : quia, sicut dicit Aristoteles in secundo Topicorum, « fortitudo in ossibus et nervis est. »
k Si autem aliqua opera artificialia et mercenaria necessaria sunt in civitate talis politiae, illorum operum appositionem oportet fieri multitudini politeumatis, quae est communis populus. Sed quia posset aliquis dicere, quod multi in populo inveniuntur apti ad militares operationes, dicit quod oportet committere oligarchica eximiis personis, quae honorabilitatem habent, vel oportet uti exemplo Thebano, ex quibus primo processit legio Thebea, eo quod militares valde sunt. Illi enim tempus faciebant : nullum enim scribebant ad militiam, nisi per longum tempus abstinuisset a banausis operibus. Vel oportet uti exemplo Massiliorum : illi enim discretionem fecerunt inter dignos, qui erant in politeumate, et eos qui extra civitatem intendebant agriculturae. Et hoc est quod dicit : Vel quemadmodum dictum est prius iis qui honorabilitatem habent, supple, oportet committere oligarchicas vel oligarchicos principatus : vel sicut Thebanis, supple, est consuetum, abstinentibus pro tempore aliquo 1, vel secundum aliam litteram « per tempus aliquod, » a banausis operibus. Quia turpe reputabant quod aliquis hodie ungeret corrigiam, et cras esset princeps in oligarchico principatu, sicut dux exercitus, vel aliquis talis : Vel sicut in Massilia, quae est civitas Graeciae in Asia provincia. Et dicit quid faciunt illi, ibi, Discretionem facientes dignorum, id est, excellentium personarum in nobilitate et divitiis, qui in politeumate, sup-
ple, locantur et ordinantur, et eorum qui extra civitatem, supple, intendunt rusticanis : illi enim ad politeuma oligarchicum non valent.
I Secundo, ibi, Adhuc autem principatibus, etc. ostendit quam munifici et magnifici muneribus debent esse principes oligarchiae. Et dicit : Adhuc autem et principatibus præcipuis, quos oportet eos, supple, esse, qui in politia, supple, tali obtinere volunt principatum, opus est apponere oblationes, id est, dona facere, et voluntarios 2, id est, liberales, supple, esse. Et dicit propter quid, ibi, Populus non participet, id est, ut a subjectis non accipiat, sicut faciunt illi quos κλήποται potius quam principes vocat Aristoteles in VIII Ethicorum. Et compassionem habeat, supple, populus ad principes tamquam pretium multum dantes principatus : tunc enim multitudo subjecta tali politeumati compatiatur eis tamquam magnificis et magnifica dantibus subjectis dignis, et maxime principibus sibi subjectis : histrionibus enim non expedit nec est honestum, sed potius, sicut dicit Aristoteles in IV Ethicorum, hoc est banausiae et epirotaliae. Et ex talibus nemo firmatur in politeumate, sed ex magnificentia quae est ad dignos. Unde de Alexandro versificatus est quidam sic :
Histrio dona petit, Rex inquit, nil tibi dabo : Te non magna decent, nescio parva dare.
Omnes autem auctores testificantur quod Alexandrum nihil firmavit in politeumate, nisi magnificentia et liberalitas.
m Tertio ibi, Congruit autem, etc. agit de magnificentia sacrificiorum divinorum et aliarum demonstrationum, ostendens quales oportet esse oligarchicos principes circa talia : et dicit ; Congruit autem sacrificia
<--- Page Split --->
immittentes, id est, quando sacrificia immittunt in gazophylacium, facere magnifica, supple, sacrificia : ex hoc enim firmatur in principatu, et præparare aliquid communium, congruit, supple, ut firmentur in principatu. Et dat exemplum ibi, Ut iis, id est, in his quæ circa convivationes, ut scilicet tunc faciant magnifica et splendida, sicut legitur in Esther (1, 3 et seq.) de Asuero, quod in vestibulo horti fecit convivium omnibus principibus et tribunis regni sui, et bibebant omnes in poculis aureis juxta magnificentiam principalem. Et quare hoc fit, subdit : Ut populus participans, ex multitudine scilicet, et civitatem videns ornatam, talibus scilicet magnificentiis, hæc quidem sursum suspensis, aspiciat admirans, Hæc autem, alia scilicet, ædificiis gaudens, scilicet pulchritudine ædificiorum (quia, sicut dicitur in IV Ethicorum, decet magnificum pulchram habere ædificationem) videat manentem politiam, in tali scilicet magnificentia. Et addit, quod
etiam insignibus expedit habere memorabilia,sicut arcus triumphales, et hujusmodi. Ex hoc enim populus trahitur in admirationem, et cupit eis principatum : et sic firmantur. Et hoc est quod dicit, ibi, Accidet autem et insignibus esse memorabilia expensarum in fornicibus et hujusmodi.
n Sed quia hæc olim fuerunt et modo non sunt, addit : Sed hoc nunc qui circa oligarchias non faciunt, sed contrarium. Et ponit causam, ibi, Acceptiones enim quærunt, id est, lucra, non minus, id est, multo magis quam honorem. Et ex hoc concludit ulterius, ibi, Propter quod quidem bene habet dicere has esse democratias parvas, supple, non oligarchias veras.
Post hæc subdit epilogum de toto capitulo isto, et præcedenti, ibi. Quomodo quidem igitur oportet firmare democratias et oligarchias, determinatum sit hoc modo.
<--- Page Split --->
CAPUT VI.
De necessariis in civitate magistratibus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Consequens autem dictis est dividere bene quae circa principatus, quot, et qui, et quorum, sicut dictum est et prius.
Consequens est circa magistratus videre diligenter, quot hi sint, et quales, et quibus de rebus, ut supra dictum est.
b Sine necessariis quidem enim principatibus impossibile est esse civitatem. Sine iis autem qui ad bonum ordinem et ornatum, impossibile habitari bene.
Sunt enim quidam magistratus, sine quibus civitas esse non potest. Sunt etiam quidam ad cultum ornatumque pertinentes, sine quibus bene habitari civitas non valet.
c Adhuc autem necessarium in parvis quidem pauciores esse principatus, in magnis autem plures, sicut exstitit prius dictum. Quales igitur congruit simul ducere, et quales separare, oportet non latere.
Præterea necessarium est, et in parvis quidem civitatibus pauciores esse magistratus, in magnis autem plures, ut prius ostendimus. Quales ergo congruat simul conjungere, et quales separare, non debet esse clam.
d Primo quidem igitur cura necessariorum quae circa forum : cui oportet quemdam principatum præesse aspicientem circa contractus, et bonum ornatum. Fere enim necessarium omnibus civitatibus, hunc quidem emere, hunc autem vendere ad eam quae ad invicem necessariam utilitatem, et hoc est accommodatissimum ad aßtaßxelav, propter quam
Primum ergo cura rerum necessariarum, ut in foro adsint venumdenturque. Super qua quidem cura magistratus quidem est constituendus, cujus officium sit circa contractus, et circa honestatem. Nam cunctis fere civitatibus necessarium est emptiones venditionesque fieri invicem, pro usu rerum necessariarum : et hæc facultas maxima et expeditissima
<--- Page Split --->
videntur in unam politiam convenisse.
e Altera autem cura huic habita et propinqua, quæ eorum, quæ circa municipium publicorum et propriorum, qualiter bonus ornatus sit, et cadentium ædificiorum et viarum salvatio et directio, et confinium ad invicem, qualiter sine querela se habeant, et curæ alia quæcumque iis similis modi. Vocant autem plurimi àzïvovàzïv talem principatum. Habet autem partes plures numero, quarum ad alias alios instituunt in civitatibus magis populosis, velut murorum factores, et fontium curatores, et portus custodes.
est ad eamdem sufficientiam consequendam, cujus gratia in unam videntur convenisse Reipublicæ societatem.
Altera vero cura huic conjuncta, ac propinqua est, circa urbem de publicis privatisque rebus, de ædificatione decenti, de viarum conservatione ac directione, de finibus regendis, ut sine querela sint, et de similibus. Vocant autem plurimi hujusmodi magistratum ædilitatem. Partes ejus vero sunt plures, ut in magnis civitatibus aliae super alias incidunt, ceu mœnibus reficiendis præfecti, et fontium curatores, et pontium ac portuum conservatores.
f Alia autem necessaria et consimilis huic : de eisdem quidem enim, sed circa regionem est, et de eo quod extra oppidum. Vocant autem principes hos, ii quidem agronomos, ii autem ß.ò.çòòòòòòòòòòòòòòòòòòòò. IIæ quidem igitur curae horum sunt tres.
Alia vero est cura, et quidem necessaria, atque huic propinqua : nam de eisdem rebus caeterum non in urbe, sed extra urbem in agro versatur. Vocant autem hujusmodi magistratum, alii diffinitores, alii custodes agrorum. Hæ igitur procurationes sunt tres.
g Alius autem principatus, ad quem reditus communium referuntur, a quibus custodientibus partiuntur ad unamquamque dispensationem. Vocant autem receptores hos et camerarios.
Est et alius magistratus, ad quem reditus publici referuntur, qui apud eos conservati, mox distribuuntur ad singulas opportunitates. Vocant vero istos receptores et quaestores.
h Alius autem principatus, ad quem rescribi oportet proprios contractus, et judicia ex praetoriis, apud eosdem autem istos et scripturas sententiarum fieri oportet, et inductiones. Alicubi quidem igitur partiuntur et hunc in plures : est autem unus principalis horum omnium, vocantur autem tàpoìvììòòòòòòòòòòòòòòòòòòòò èt præsides, et aliis iis nominibus propinquis.
Alter vero magistratus est apud quem præscribi oportet privatos contractus et sententias judicum, apud quos etiam postulationes, vacationesque in jus præscribi debent. Quibusdam in locis hujusmodi magistratum dividunt in partes plures : sed est una eademque auctoritas istorum omnium, appellantque eos qui hunc magistratum gerunt, tum præfectos, tum memoriales, vel similibus nuncupationibus.
i Post hunc autem consequens quidem, necessariissimus autem fere et maxime difficilis principatuum est, qui circa
Qui vero post hunc sequitur, summe necessarius est, ac difficillimus omnium magistratuum. Versatur autem circa
<--- Page Split --->
actions condemnatorum et proscriptorum secundum scriptiones, et circa custodias corporum.
exsecutiones eorum qui damnati sunt, et circa eorum pœenas atque custodias.
k Gravis quidem igitur est propter multam habere inimicitiam : ita ut ubi non est magna lucrari, neque principari sustinent ipso : neque qui sustinent, volunt agere secundum leges.
Est autem gravis hujusmodi administratio, propter multas quae inde proveniunt, inimicitias. Itaque nisi magna emolumenta ex eo capiantur, gerere illum omnes recusant : et si gerant, secundum leges facere non tolerant.
l Necessarius autem est : quia nullus profectus est fieri quidem sententias de justis, has autem non accipere finem. Quare si non factis communicare invicem impossibile, et exsecutionibus non factis.
Sed est necessaria res : nam nihil prodessent judicia, aut sententiae, nisi forent qui eas exsecutioni mandarent. Quare si haec desint, communio inter se civium permanere non potest.
m Propter quod melius non unum esse hunc principatum, sed alios ex aliis praetoriis. Et circa praepositiones eorum quae rescripta sunt, eodem modo tentare dividere. Adhuc autem quaedam agere et ipsos principatus, aliosque et novorum magis novos : et eos qui instantium, cum alter condemnaverit, alterum esse exsequentem : velut àstuvomòùc eos qui àyopavòm, eos autem qui ab iis, alios.
Præterea melius est non unum hunc esse magistratum, sed partiri in plures, ut alii de aliis judicia exsequantur. Et circa actiones eadem modo conandum est distinguere. Adhuc etiam magistratus alios aliis exsequendis, et novorum magis novos. Et præsidentium alio condemnante, alii sint qui exigant, ceu prætores urbani, ædilium condemnationes, ac rursus istorum alii.
n Quanto enim utique minor inimicitia infuerit exsequentibus, tanto magis accipient finem exsecutiones. Eosdem quidem igitur esse condemnantes et exsequentes, inimicitiam habet duplicem : de omnibus autem eosdem adversarios omnibus.
Quanto enim minus inimicitiarum sit illis qui exsecutioni demandant, tanto magis res finem suscipient. Si sint ergo lidem qui condemnant, et qui condemnationes exigunt, duplex contrahiturodium : in omnibus autem eosdem cunctis inimicum est.
o In multis autem locis divisi sunt, qui custodit, ad eum qui exsequitur, velut Athenis vocatorum undecim. Propter quod melius et hunc separare, et sophisma quaerere etiam circa hunc : necessarius quidem enim non minus dicto.
Multis etiam locis separatur ille qui custodit reos, ab illo qui animadvertit in eos, ut Athenis illi qui undecim viri nuncupantur. Quapropter melius est hunc quoque dividere magistratum, et quasi adumbrare, et mitigare : est enim necessarius non minus quam superior.
p Accidit autem òtìèxèç quìdem fugere maxime hunc principatum : pravos autem non securum facere dominos, ipsi
Contingitque in eo, ut viri boni maxime vitent hoc cfficium : pravos autem nequaquam tutum sit ei præficere, cum
<--- Page Split --->
enim indigent custodia aliorum, magis quam possint alios custodire.
ipsi potius indigeant custodia et carcere, quam alios debeant custodire.
q Propter quod oportet non unum repositum principatum esse apud ipsos, neque continue eodem, sed juvenum, ubi aliquis epheborum vel custodiarum est ordo, et principatuum oportet secundum partes facere curam alios. Hos quidem igitur principatus tamquam necessariissimos ponendum esse primos.
Itaque oportet hoc non unum esse officium, neque continuo ab eisdem fieri, sed ubi est aliquis juniorum ordo, aut custodum, aut magistratuum, deputandi sunt pro tempore alii, atque alii, qui horum officiorum suscipiant curam. Hos ergo magistratus tamquam summe necessarios ponendum est esse primo.
r Post hos autem necessarios quidem, nihilominus, in majori autem schemate ordinati : etenim experientia et fide indigent multa : tales autem erunt utique qui circa custodiam civitatis, et quicumque ordinantur ad bellicas opportunitates. Oportet autem et in pace et in bello, portarum et murorum custodiae, similiter curatores esse exquisitionis et coordinationis civium.
Post hos autem alii sunt magistratus, nec sane minus necessarii, et majoris quidem dignitatis, nam plurima indigent experientia et fide : tales vero sunt circa custodiam urbis, et circa illa omnia quae ordinantur ad bellicas expeditiones. Opus est enim et in pace et in bello permultis : nam et meenia civitatis curanda tuendanque sunt, et disquisitiones, descriptionesque civium agendae.
s Hic quidem igitur in omnibus iis principatus plures sunt, hic autem pauciores : velut in parvis civitatibus unus in omnibus. Vocant autem duces exercitus et principes belli tales. Adhuc autem et si sint equites, aut nudi, aut sagittarii, aut nautici : et super horum unumquemque aliquando constituuntur principatus vocati navarchiae, et equiarchiae, et ordinum archiae : et particulariter autem qui sub iis trierarchiae, et insidiarum dispositiones et philarchiae, et quaecumque partes horum. Quod autem omne, una quaedam horum est species curae bellicorum. Circa hunc quidem igitur principatum habet hoc modo.
Alicubi ergo super his plures sunt magistratus, alicubi pauciores : veluti in parvis quidem urbibus, unus super omnibus. Appellant vero hos praetores, vel consules. Insuper si sint equites, aut pedites, aut sagittarii, aut turba navalis, super unoquoque eorum praefecti quidem statuuntur, appellanturque praefecti equitum, praefecti legionum, praefecti navales, et seorsum sub his praefectus triremis, praefectus cohortis, tribunus militum, et alia hujusmodi particularia. Totum vero, unum aliquid est, procuratio scilicet rerum bellicarum. Et erga hujusmodi magistratum hoc modo se habet.
t Quoniam autem principatuum quidam, etsi non omnes tractant multa communium, necessarium aliquem esse sumentem rationem, et emendantem, ipsum nihil aliud tractantem : vocant hos ii quidem correctores, ii autem ratiocinatores, ii autem exquisitores, ii vero suvtyropou.
Cum ergo quidam magistratuum, etsi non omnes pertractent multa negotiorum publicorum, necesse est esse alium magistratum, qui rationes repetat atque corrigat, ipse vero nihil tractet. Vocant vero hos alii correctores, alii rationales, alii scrutatores, alii procuratores.
<--- Page Split --->
u Præter omnes autem hos principatus, qui maxime dominans est omnium. Idem enim sæpe habet finem, et ephoriam quæ præsidet multitudini, ubi dominans est populus. Oportet enim esse congregans, quod dominans politiæ : vocantur autem hic quidem præconsules propter præconsiliari, ubi autem multitudo est, consilium magis. Politici quidem igitur principatuum tot quidem sunt.
Præter hos vero omnes magistratus, unus est maxime principalissimus omnium : idem enim plerumque habet finem et introductionem, qui præsidet multitudini, ubi populus dominatur. Oportet autem id quod cogit, summam habere in Republica auctoritatem. Appellantur vero quibusdam in locis præconsultores, ex eo quia ante deliberant : ubi vero multitudo est, consilium magis. Civitatum igitur magistratus fere tot aliqui sunt.
x Alia autem species curae, quae circa Deos, velut Sacerdotes et curatores eorum quae circa sacra, ut serventur existentia, et erigantur decedentia ædificiorum, et aliorum quaecumque ordinata sunt ad Deos.
Alia species curationis est circa rem divinam, ceu Sacerdotes, et æditui circa templa, ut conserventur quæ sunt, et erigantur ruinosa ædificia, et cætera omnia, quæ pertinent ad divinum cultum.
y Accidit autem curam hanc alicubi quidem esse unam, velut in parvis civitatibus : alicubi autem multas et separatas sanctitatis, puta sacrorum factores, et templorum custodes, et camerarios sacrarum pecuniarum. Habitus autem huic, qui determinatus ad immolationes communes omnes quascumque non assignat lex sacerdotibus, sed a communi mensa habent honorem. Vocant autem ii quidem principes hos, ii autem reges, ii autem prytanes.
Evenit autem alicubi curam hanc esse unam, ut in parvis civitatibus, alibi vero plures separatas a sacerdotio, ut sacrificuli, ac æditui, et custodes sacrarum pecuniarum. Huic consequens est illa, quæ circa sacrificia publica, quotcumque sacerdotibus lex non committit, sed ex publico fiunt. Vocant autem eos qui istis præsunt, alii reges sacrorum, alii Pontificcs maximos.
z Necessariæ quidem igitur curæ sint de iis, ut est dicere summatim, circa dæmonia et bellica, et circa reditus, et ea quæ expenduntur, et circa forum, et circa municipium, et portus, et regionem. Adhuc quæ circa prætoria, et commutationes, scripturas et exsecutiones, et custodias, et circa ratiocinationes, et exquisitiones, et correctiones principatuum, et finaliter quæ circa consilians sunt communium, proprii autem civitatibus, quæ magis vacant et magis gaudent.
Necessaria ergo officia sunt circa hæc, ut illa repetamus circa rem divinam, circa rem bellicam, circa reditus publicos, et impensas circa forum, circa urbem, et portus, et regionem. Insuper circa judicia et contractus, postulationes et exsecutiones et custodias, et super rationibus et disquisitionibus, et super correctionibus eorum quæ quis gesserit in magistratu, et finaliter circa consilia hæc communia, propria autem earum civitatum, quæ magis pacatæ atque tranquillæ sunt.
aa Adhuc autem solliciti de bono ornatu, de gynæconomia, de custodia legum, de lege puerorum, de principatu
Curam facere de mulierum disciplina, de legibus servandis, de disciplina juventutis, de gymnasiumu gubernatione.
<--- Page Split --->
exercitiorum. Adhuc autem cura circa agones gymnasticos, et dionysiales, et utique si quas tales alteras accidit fieri theorias.
Praeterea de ludis gynnicis, ac musicis, et si qua alia hujuscemodi spectacula continget fieri.
bb Horum autem manifeste quidam sunt non demotici principatuum, puta gynaconomia et πταδονυμία. Egenis enim necesse uti mulieribus et pueris, tamquam consequentibus propter inservilitatem.
Horum vero quaedam manifeste sunt non popularia, veluti disciplina mulierum et puerorum. Nam pauperibus necesse est uti mulieribus, et pueris, tamquam ministris, quoniam servos non habent.
cc Tribus autem existentibus principatibus, secundum quos eligunt quidam principatus principales, scilicet custodibus legum, praeconsultibus, consilia : qui quidem legum custodes, aristocraticum : oligarchicum autem, qui praeconsules, consilium vero demoticum. De principatibus quidem igitur in typo fere dictum est de omnibus.
Cumque tres sint magistratus, per quos assumunt quidam summas potestates, conservatores legum, et praeconsultores, et consilium : conservatores legum, optimatum magistratus est : praeconsultores vero, paucorum potentiae : consilium autem, populare. De magistratibus ergo ut in figura fere dictum est omnibus.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
Ultima pars sexti libri et est etiam sextum capitulum, in quo agit de divisione principatuum, ita quod principatus dicantur omnia officia publica, in quibus præsunt aliqui ad ordinationem et exsecutionem illorum officiorum. Et in littera dividit eos principatus in tres : quidam enim pertinent ad tranquillam vitam in bonis et possessionibus civitatis, et de illis agit primo. Secundo de iis quæ pertinent ad bellicas opportunitates,ibi, (litt. r) Post hos autem necessarios quidem nihil minus, etc. Tertio ponit eos qui pertinent ad sacra, et ad nobiles, et ad correctiones, et ad hujusmodi, ibi (litt. x), Alia autem species cura quae circa Deos, etc.
a In prima parte septem ponit per or-
dinem publica officia, sine quibus non potest esse civitas nec communicatio bona civitatis. Primus scilicet principatus est de iis quæ circa forum. Secundus de his quæ circa municipium publicorum et communium bonorum, sicut, verbi gratia, circa cadentia ædificia, qualiter reparentur, qualiter viae dirigantur, qualiter confinia salventur. Tertius est qualiter in civitatibus populosis instituantur murorum factores, fontium curatores, et portuum custodes in civitatibus ubi est navigium. Quartus est eorum quæ sunt extra oppidum vel civitatem in regione ubi constituuntur agrorum mensuratores et terminorum. Quintus est principatus, ad quem referuntur communes reditus sicut ad camerarios, et a quibus exiguntur quando debentur, et quando etiam ad communes dispensationes expendunt. Sextus est principatus, qui pertinet ad scriptores, tabelliones scilicet et scriniarios et notarios, et eos qui memores de-
<--- Page Split --->
bent esse pactorum et contractuum qui fiunt inter homines. Septimus qui necessarissimus est, licet difficilis sit, qui est circa actiones condemnatorum et scriptiones, et circa custodias corporum, et hujusmodi ad condemnatos pertinentium, sicut quod quidam sint condemnantes, et quidam exsequentes. Et hunc dicit esse dividendum in plures. Et addit quod ad talem etiam pertinet custodia meretricum et epheborum, et hujusmodi quæ pertinebant ad gentium immunditias : qui modus usque hodie servatur in civitatibus Orientalium, qui semper immundi fuerunt et Sodomite pessimi et hæretici contra naturam. Propter quod dicit Albumasar de Mahumeto cujus cultores sunt illæ nationes : « Signum, inquit, prophetiæ Mahumeti, scilicet Scorpio est, quod signum est mendacii secundum astronomos : quia Mahumetus nusquam nisi mendacium et turpitudinem docuit. »
Hanc sententiam littera plane dicit, quæ sic ordinanda est : Consequens autem dictis est dividere bene quæ circa principatus : quia nisi principatus distinguantur, confusio est officiorum in civitate. Qualiter vero dividantur, subdit, ibi, Quot et qui et quorum, supple, debeant esse, sicut dictum est prius, in quinto scilicet, ubi tractatum est de divisione politiarum et ephororum.
b Et ponit rationem, ibi, Sine necessaris quidem enim principatibus impossibile est esse civitatem. Et addit ulterius de ratione. Sine his autem qui spectant ad bonum ordinem et ornatum, impossibile habitari bene, supple, in civitate.
c Et subdit quomodo hæc differenter sunt in parvis et magnis civitatibus, ibi, Adhuc autem necessarium in parvis quidem, supple, civitatibus, pauciores esse
principatus, in magnis autem plures, sicut exstitit prius dictum, in quarto scilicet et in quinto hujus scientiæ. Ex his concludit, ibi, Quales igitur principatus congruit simul ducere, eosdem scilicet principes, et quales separare, oportet non latere.
d Primum principatum ponit, ibi, Primo quidem igitur cura necessariorum quæ circa forum, id est, circa ea quæ sunt de numero necessariorum. Et dicit officium illius, ibi, Cui oportet quemdam principatum præesse aspicientem circa contractus et bonum ornatum, justitiæ scilicet, quod nulli fiat injuria. Et ponit rationem, ibi, Fere enim necessarium omnibus civitatibus, hoc 1 quidem vendere, hoc 2 autem emere, ad eam quæ ad invicem necessariam opportunitatem 3, id est, communicationem : et hoc est accommodatissimum, id est, utilissimum ad aùtàpxelav, id est, secundum se sufficientiam, propter quam videntur in unam politiam, id est, in unum ordinem communicationis, convenisse. Politia autem nihil aliud est quam ordo communicantium, sicut sæpe in ante habitis dictum est.
e Secundum principatum ponit, ibi, Altera autem, scilicet circa ordinationem principatus, supple, oportet esse, cura huic habita, id est, huic consequens et propinqua. Et dicit quæ est hæc ordinatio, ibi, Quæ, supple, est eorum (et exponit) quæ circa municipium (municipium dicitur civitas, quia munit eos quos capit) publicorum, id est, communium, et propriorum, ad singulos scilicet cives pertinentium. Et dicit modum, ibi, Qualiter bonus ornatus sit, in civitate scilicet, et, supple, qualiter sit, cadentium ædificiorum et viarum salvatio et directio, et confinium ad invicem, id est, qua-
<--- Page Split --->
liter salventur confinia arearum, ut unus non occupet aream alterius. Et ponit modum: Qualiter sine querela se habeant, scilicet cives unusquisque in suis terminis, ibi, Et curae, supple, salvandi talia et alia quaecumque iis similis modi, supple, sunt. Et dat nomen isti principatui, ibi, Vocant autem plurimi aetuvoviatav talem principatum, id est, principatum astutorum sive sapientium. Et componitur ab aetuv quod est astutia 1, et v6voc quod est regula, quasi astutia regulata: quia principes tales oportet esse regulatos et sapientes in consideratione propriorum et communium. Dicuntur autem nunc tales principes castellani, qui potestatem habent talia considerandi et cavendi. Et subdividit hunc principatum, ibi, Habet autem partes plures numero, quarum ad alias, supple, partes, alios, supple, principes, instituunt in civitatibus magis populosis, (et exemplificat) velut murorum factores et fontium curatores, et portus custodes, scilicet in civitatibus ubi est navigium.
f Alia autem necessaria. Tertium principatum ponit : et consimilis huic. Et dat rationem quare consimilis, ibi, De eisdem quidem enim, supple, est, scilicet communibus. Et subdit qualiter distinguatur ab ista, ibi, Sed circa regionem est, et de eo quod est extra oppidum, sicut, verbi gratia, circa mensuras agrorum. Et dat nomen isti principatu, ibi, Vocant autem principes hos, ii quidem agronomos, id est, agrorum mensuratores, ii autem 0.0povc, id est, fundorum sive praediorum distinctores: quia per funiculos et decem petras et perticas et alias duodecim mensuras geometricas describunt sive distribuunt et distinguunt areas uniuscujusque, sicut expresse traditur in libro quem transtulit Boetius de Graeco in Latinum, et est Euclidis de Mensuris agrorum et arcarum.
Et subjungit quasi epilogando, ibi, Hae quidem igitur curae horum sunt tres.
g Quartum principatum ponit, ibi, Alius autem principatus, supple, est in civitate, ad quem reditus communium referuntur, ut scilicet accipiat, a quibus custodiendibus tales, scilicet reditus communes partiuntur ad unamquamque dispensionem, quando scilicet indigent expensis de communi. Et dat istis nomina, ibi, Vocant autem receptores hos et camerarios.
h Quintum principatum ponit, ibi, Alius autem principatus, ad quem rescribi oportet proprios contractus et judicia ex praetoriis, apud eosdem autem istos et scripturas sententiarum fieri oportet, et inductiones, supple, testium. Alicubi quidem igitur partiuntur et hunc, scilicet principatum, in plures, propter plures actus et officia, et sicut dictum est, quidam dicuntur notarii, quidam tabelliones, quidam scriniiarii, quidam officiales: est autem unus, scilicet principatus, principalis horum omnium. Vocant autem illum i<po^wv^ovc, quod apud Latinos sonat sacrum: quia omnes tales scripturae sacre sunt et authenticae: et praesides, quia in judiciis praesident. Vel memores vocant, quia per manum publicam scribentes, praeterita facta revocant ad memoriam judicibus. Propter quod Aristoteles in primo Rhetorices dicit, quod « charlis fit fides judici. »
i Sextum principatum p<aiit, ibi, Post hunc autem consequens quidem, necessariissimus autem fere et maxime difficilis principatuum est, qui circa actiones condemnatorum et proscriptorum, et secundum inscriptiones, in quibus scilicet contintentur male facta eorum, propter quacondemnantur, et circa custodias corpo-
1 'Aetv, latine urbs : nam, ut patet ex pluribus etymologiis quas dat Albertus noster, lin-
<--- Page Split --->
rum, postquam interfecti sunt, ne sepeliantur communi sepultura, et etiam circa carcerales custodias captorum.
k Et ostendit difficultatem hujus, ibi, Gravis quidem igitur est, supple, iste modus, propter multam habere inimicitiam: quia quamvis pœenas digne patiantur, tamen inimicantur eis qui inferunt illas. Et ostendit signum gravitatis illius modi, ibi, Ita, supple, gravis est, ut ubi non est magna lucrari, neque principari sustinent ipso, neque qui sustinent, viles scilicet personae, sicut carnifices, volunt agere secundum leges: illegales enim sunt tales personae.
l Et subdit, quod tamen necessarius est, ibi, Necessarius autem est. Et ponit causam, ibi, Quia nullus profectus est, fieri quidem sententias de justis, scilicet condemnationibus, has autem non accipere finem, scilicet per exsecutionem. Ex omnibus his concludit, ibi, Quare sine 1 factis, communicare invicem impossibile, supple, est, et exsecutionibus non factis, supple, impossibile est communicare. Unde nisi sententiae mandentur exsecutioni, perfecta communicatio esse non potest inter cives.
tium, supple, sunt ultores vel correctores, cum alter condemnaverit, supple, ut judex, alterum esse exsequentem, supple, sententiam datam. Melius est enim quod alter exsequatur quam qui sententiam dedit. Et dat nomina, ibi, Velut ktuvovovoc, supple, dicere eos principes qui ex sensu et sapientia sententias dictant, eos autem qui kqovavovov, id est, qui per actum exsequitur sententias datas, eos autem qui ab iis, sicut ministri, alios, supple, oportet dicere.
n Et ponit causam omnium horum, ibi, Quanto enim utique minor inimicitia infuerit exsequentibus, supple, tales sententias, tanto magis accipiunt finem exsecutiones : et hoc est utile Reipublicae.
Et subdit conclusionem ex omnibus his, ibi, Eosdem quidem igitur esse condemnatos et exsequentes, inimicitiam habet duplicem : de omnibus autem eosdem adversarios, facit esse omnibus, scilicet et pro dictatione sententiae, et pro exsecutione. Et hoc expedit, unde melius est hos principatus dividere: quia tunc et judex excusabit se quod jure cogente dictavit sententiam, et exsequens excusatus erit, scilicet quod judice compellente oportuit eum exsequi.
m Ex his elicit concludendo modum istum, ibi, Propter quod melius non unum esse hunc principatum, sed alios ex aliis praetoriis. Et circa praepositiones eorum quae rescripta sunt, eodem modo tentare dividere, ut scilicet, sicut dictum est, ibi alii sint notarii, alii tabelliones, alii scriniiarii. Adhuc autem quaedam agere et ipsos principatus, id est, quod ipsi principes agant quaedam, aliosque et novorum, supple, emergentium talium magis novos, supple, esse actores, et sic principatus in multa dividantur, quia melius fiunt per plures quam per paucos. Et eos qui instantium, id est, praesen-
o Et quod dixit, probat per exemplum, ibi, In multis autem locis divisi sunt, qui custodit, sicut carcerarius et judex, ad eum qui exsequitur: alius enim est qui exsequitur pœenas et sententias dictatas. Velut Athenis vocatorum undecim (undecim enim erant positi Athenis, qui sententias judicum exsequerentur infligendo pœenas debitas). Propter quod melius, supple, est, et hunc separare, scilicet principatum, et sophisma quaerere, id est, apparentem sapientiam coram populo, etiam circa hunc, supple, dividendo. Et subdit, quod iste modus est valde ne-
<--- Page Split --->
cessarius, licet difficilis, ibi, Necessarius enim est non minus dicto, modo scilicet.
p Accidit autem iptixxix, id est, superjustos quidem fugere maxime hunc principatum. Et hujus ratio est, quia intendere talibus videtur esse crudele et inhumanum et causativum inimicitiarum : pravos autem non securum facere dominos, scilicet in talibus. Et ponit rationem, ibi, Ipsi enim indigent custodia aliorum, pravi scilicet, magis quam possint alios custodire.
q Propter quod oportet non unum, id est, nullum repositum principatum esse apud illos, pravos scilicet, neque continue eodem, supple, oportet uti principatu, sed juvenum, supple, oportet uti principatu, ubi aliquis ephemerum, scilicet lupanarium, ubi pueri ponuntur prostibulo, vel custodiarum est ordo, sicut incarceratorum, vel meretricum, ut in sententia dictum est, et principatuum, oportet secundum partes facere curam alios, scilicet et alios.
Post haec omnium dicit quasi epilogum, ibi, Hos quidem igitur principatus qui dicti sunt, scilicet septem, tamquam necessariissimos ponendum esse primos. Et nemo credat hic Aristotelem commendare lupanar epheborum : quinimo detestatur : sed recitat hic gentilem ritum pessimorum, sicut in secundo Mach. (iv, 9 et seq) legitur de Simone pessimo, quod prava instituta sanciebat. Et enim ausus est sub ipsa arce gymnasmum constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus.
r Deinde cum dicit, Post hos autem necessarios, etc. agit de principatibus bellicis et ad communes opportunitates
civitatis pertinentibus. Et habet quatuor partes. In prima ponit quae pertinent ad custodiam civitatis et ad bellica. In secunda ponit ea quae pertinent ad communnes rationes et emendationes civitatis, ibi, (litt. t), Quoniam autem quidam principatuum, etc. In tertia ponit ea quae pertinent ad Deos et ad sacra, ibi (litt. x), Alia autem species curae, etc. In quarta agit de fortunis bellicis et reditibus, quae quotidie expenduntur circa forum et circa municipium, ibi (litt. z, circa initium), Circa demonia et bellica, etc.
Sententia prime partis est haec, quod post hos principatus qui dicti sunt, non minus necessarii, scilicet alii, in majori autem schemate, id est, in 'majori forma principatus et honorabiliori, ordinati : quia experientia indigent et fide, id est, experta fide : et sunt illa quae sunt circa custodiam civitatis, sicut in portarum et murorum custodia, quibus civitas indiget, et in bello, et in pace : et quibus indiget in bellicis opportunitatibus, et in exquisitionibus, et ordinationibus civium, quando scilicet ad bella debent procedere. Et haec omnia sunt plura in majoribus civitatibus, et pauciora in minoribus civitatibus : ita quod in parva civitate unus est super omnes principatus. Et dicit quod tales vocant duces exercitus et principes belli, et in ipso exercitu quosdam vocant equites, qui equestres sunt, in equis pugnantes : quosdam autem nudos, inermes scilicet, quosdam sagittarios, et quosdam nauticos qui in navali bello pugnant : inter quos sunt multae diversitates : unde super unamquamque divisionem constituuntur principatus qui vocantur navarchiae et equiarchiae, et generaliter ordinum archiae, id est, cujuslibet legionis principatus, et sub istis particulariter signantur trierarchiae, id est, qui ordinant eos qui in trieribus pugnant, et insidiarum dispositiones, id est, qui ordinant eos qui insidiantur, et philarchiae, id est, ordinatores eorum, scilicet qualiter de-
<--- Page Split --->
clinandum est aliquando ad hostibus, et eorum qui secundum particulares ordines sunt etiam in talibus. Omnia enim conveniunt in hoc quod sunt circa curam bellicorum. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur: Post hos autem necessarios quidem, supple, principatus, nihilominus, supple, sunt alii principatus, in majori autem schemate, id est, forma ordinati. Et ponit rationem, ibi, Etenim experientia et fide indigent, id est, experti in fide, et probati multa. Et tangit quæ sunt illa, ibi, Tales autem erunt utique illi qui circa custodiam civitatis, supple, ordinantur, et quicumque ordinantur ad bellicas opportunitates. Et dat rationem, ibi, Oportet autem et in pace et in bello, supple, quod sint, portarum et murorum custodie. Et ideo præceptum Romuli fuit ut nullus ascenderet super murum, ne ex hoc læderetur civitas: et Remum fratrem suum præcepit interfici, qui contra hoc præceptum ascendit super murum. Similiter, supple, oportet esse curatores exquisitionis, et coordinationis civium, id est, qui curam habent ut exquirant cives in tempore belli, et ordinent eos.
principes in bellicis, ibi, Adhuc autem etsi sint equites aut nudi, id est, inermes, aut sagittarii, aut nautici, et super horum unumquemque, scilicet ordinem, aliquando constituuntur principatus vocati navarchiae, id est, principatus navium, et equiarhiae, id est, principatus equitum, et ordinis archiae, qui vocantur principatus ordinantes alios principatus. Et particulariter autem qui sub his trierarchiae, qui ordinant eos qui in triremibus pugnant: et insidiarum dispositiones, qui ordinant scilicet insidiantes, qualiter in occulto ponant insidias, et philarchiae (φίλαρχος in Græco interpretatur declinans principatum, ut dicit Remigius 2), et dicuntur philarchiae, qui ordinant qualiter declinandum est ab hostibus. Et generaliter subdit: Et quæcumque partes horum, supple, principatuum: unusquisque enim horum principatuum quod habet ordines, tot habet partes. Et ponit totum universale ad omnes hos principatus, ibi, Quod autem omne, id est, universale, una quædam horum est species curæ bellicorum, supple, vocata.
Ex omnibus his epilogalem ponit conclusionem, ibi, Circa hunc quidem igitur principatum habet hoc modo.
s Et subdit, quod aliter est de his in magnis, et aliter de his in civitatibus parvis. Et hoc est: Hic quidem igitur, id est, in magnis civitatibus in omnibus his, scilicet principatibus, principatus plures sunt, principes scilicet principantes, hic autem pauciores, velut in parvis civitatibus unus, supple, est, de 1 omnibus: quia sicut in ante habitis dictum est, in parvis civitatibus oportet multos principatus committere uni: eo quod idonei ad principatus singulos non habentur.
Et istis principatibus dat nomina, ibi, Vocant autem duces exercitus, et principes belli tales. Et nominat particulares
t Deinde cum dicit, Quoniam autem quidam principatuum, etc. tangit officia sive principatus communium ad civita- . tem pertinentium, sicut, verbi gratia, ratiocinatores communium, emendatores sive correctores, exquisitores communium redituum, Ephoros, proconsules, politicos.
Dicit ergo : Quoniam autem quidam principatuum etsi non omnes tractant multa communium, eo quod ad alia ordinantur, sicut dictum est : et ideo dicit Seneca, quod « superbia multos conturbans est intromittere se de officio alieno : » supple, tamen, necessarium est
<--- Page Split --->
aliquem esse, supple, in civitate, sumentem rationem, de communibus scilicet, et emendantem, si aliquis male computat, ipsum scilicet nihil aliud tractantem. Et dat nomina istis, ibi, Vocant autem hos, ii quidem correctores, ii autem ratiocinatores, ii autem exquisitores, quia scilicet exquirunt reditus communes, ii vero συνήγορος, quod tantum valet quantum communium exquisitores vel congregatores.
u Præter omnes autem hos principatus, supple, adhuc est principatus, qui maxime dominans est omuium. Et illum subdividit sicut habitum est in præcedentibus : quia talis principatus aliquando non multum durat, sed aliquando est diurnus, aliquando mensurnus, aliquando annuus. Et hoc est quod dicit, ibi, Idem enim 'sæpe habet finem. Et alium principatum nominat, ibi, Et Ephoriam, supple, necesse est esse, quæ præsidet multitudini, ubi dominans est populus. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim omnino esse congregans, populum scilicet, quod dominans politiæ, supple, est : et ideo oportet habere ministros per quos congreget et contineat multitudinem. Et illis etiam dat nomina, ibi, Vocantur autem hic quidem præconsules, propter præconsiliari : quia scilicet præ aliis consulunt quod expedit civitati et multitudini : ubi autem multitudo est, supple, tota, consilium magis vocatur quam proconsules.
Deinde ponit epilogalem conclusionem istius partis, ibi, Politici quidem igitur principatuum tot quidam 1, id est, particulares sunt.
x Deinde cum dicit, Alia autem species curae, etc. ponit principatus ad sacra pertinentes. Et est sententia, quod cura illa est circa sacerdotes et curatores sacrorum, ut salventur existentia, et eri-
gantur decedentia æditiciorum, et circa alia quæ ad Deos sunt ordinata : et haec etiam contingit esse in parvis civitatibus pauca, et in magnis multa, verbi gratia, qui sacra faciunt, qui custodes sunt tenuplorum, qui camerarii sunt sacrarum pecuniarum, quæ determinatæ sunt ad immolationes communes omnes quascumque non assignat lex sacerdotibus, sed habent honorem, quod pertinent ad communem mensam. Et subdit quod illi consueverunt vocari tripliciter : quidam enim vocant eos principes sacerdotum, quidam vero reges, eo quod etiam apud illos fuit regale sacerdotium, quidam autem vocant eos prytanes, quos nos præcentores vel primitios vel præpositos vocamus. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Alia autem species curae, quae circa Deos, supple, est. Et dividit eam, ibi, Velut sacerdottes, qui scilicet circa laudes deorum occupantur, et curatores eorum quae circa loca sacra, ut scilicet salvuntur 1 existentia et erigantur decedentia ædificiorum, et aliorum quæcumque ordinata sunt ad Deos, sicut sunt imagines et aræ.
y Et ostendit qualiter hæc in parvis civitatibus sunt pauca, et in magnis multa. Et hoc est : Accidit autem curam hanc alicubi quidem esse unam, velut in parvis civitatibus, in quibus necesse est multa committere uni, propter defectum personarum : alicubi autem multas et separatas sanctitatis, supple, curas, in magnis civitatibus, ubi sunt multæ personæ sacerdotum. Et dat exemplum, ibi, Puta sacrorum factores, et templorum custodes, et camerarios sacrarum pecuniarum : habitus autem huic, scilicet curæ sacrarum pecuniarum, supple, est, qui determinatus ad immolationes communes omnes, supple, est, quascumque non assignat lex sacerdotibus, ad usus
<--- Page Split --->
scilicet præbendales distinctos, sed a communi mensa habent honorem, sicut et in primitiva Ecclesia clerici vivebant de communi mensa. Et dat eis nomina, ibi, Vocant autem ii quidem principes hos, scilicet sacerdotum, ii autem reges, propter quod regale fuit sacerdotium, ii autem prytanes, quod nos primicerios, vel præpositos, vel præcentores dicimus.
z His dictis, ponit epilogum, ibi, Necessariæ quidem igitur curæ sunt 1, supple, istæ de iis, ut est dicere summatim, supple, dictum.
Deinde cum dicit, Circa dæmonia et bellica, etc. tangit officia et principatus quæ sunt circa fortuita et communia civitatis, et qualiter hæc ordinanda sunt in civitate ad decorom et utilitatem civitatis. Et dicit quod circa decem sunt, quæ enumerat, scilicet circa fortunas quibus sæpe subjacent cives, circa bellica, circa communes reditus, circa ea quæ expenduntur, in communi scilicet in conviviis et demonstrationibus, circa forum, circa municipium, circa portus, circa regionem, ad civitatem scilicet pertinentem, circa prætoria, circa scripturas communicationum, circa exsecutiones, circa custodias et ratiocinationes et expuisiones et correctiones principatuum, et finaliter circa consilians communium. Et hæc sunt quæ ad commune pertinent civitatis. Et præter hos omnes sunt principatus proprii eorum qui magis vacant, et magis gaudent in civitatibus. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Circa dæmonia, id est, fortuita quibus sæpe subjacentes sunt cives, et bellica, quia sæpe ex fortuna bella inferuntur civibus, et circa reditus, communes scilicet, et ea quæ ex-
penduntur, communi scilicet distributione, et circa forum, id est, circa ordinem fori in emptionibus et venditionibus, et circa municipium in custodiiis et in vigilibus, et portus, id est, circa portus, ubi scilicet sunt navigia in civitate : et regionem, supple, circumjacentem, quæ pertinet ad civitatem. Adhuc quæ circa prætoria, ad quæ scilicet revocantur causæ per appellationem, et commutationum scripturas 1, quæ scilicet fiunt ut firmentur contractus per manum publicam, et exsecutiones, sententiarum scilicet quæ datæ sunt a prætoribus, et custodias, carcerum scilicet et portarum, et circa ratiocinationes, communium scilicet redituum, et exquisitiones, rerum scilicet bene vel male factarum, et correctiones principatuum, utrum scilicet bene vel male gubernaverint Rempublicam, et finaliter quæ circa consilians sunt communium, sicut circa Ephoros et proconsules, supple, qualiter scilicet consuluerunt civitati. Circa omnia hæc sunt principatus, de quibus oportet intendere eum qui ordinat Rempublicam. Adhuc præter omnes hos, proprii, supple, principatus, civitatibus, supple, sunt, quæ magis vacant et magis gaudent, supple, libertate civitatis.
aa Et determinat in quo, ibi, Adhuc autem solliciti, supple, sunt, de bono ornatu civitatis, qualiter scilicet singulæ familiæ in ornatu antiquo conserventur et dignitate. Et determinat de quo, ibi, De geneconomica 3, id est, nobilitate, id est, qualiter quælibet domus in civitate conservet nobilitatem suam, de custodia legum, ad communem scilicet utilitatem editarum, de lege puerorum 4, ad quæ scilicet artificia et exercitia adhibeantur. Dicit enim Plato quod notanda sunt opera puerorum : statim enim præten-
<--- Page Split --->
dunt in operibus ad quae magis habiles sunt secundam naturam, et si adhibentur ad illa, magis proficiunt. Item de principatu exercitiorum, supple, sicut de agonisticis et militaribus et sagittariis et hujusmodi. Adhuc autem cura, supple, adhibenda est, circa agones gymnasticos (gymnastici agones a Græco, γυμνός enim idem est quod labor 1, et sunt labores in quibus aliquis laborat aptitudine naturae, sicut melancholici circa insaniam, et cholerici circa phrenesim, et sic de aliis) et dionysiales, id est, dijudicativos, διονύσιος enim in Græco interpretatur dijudicans 2. Et subdit universaliter de omnibus, ibi, Et utique si quas tales alteras accidit fieri theorias, id est, contemplationes vel considerationes : et dicitur a verbo Græco δειωπόω, quod est video, vides, vel considero, consideras.
bb Horum autem manifeste quidam sunt non demotici, id est, democratici principatuam, id est, populares, puta geneconomia 3, quae est regula generis, ut scilicet unusquisque secundum genus suum vivat, et παιδονομή, id est, pedestrium et humilium personarum ordo et regula. Et dat rationem, ibi, Egenis enim necesse, supple, est, uti mulieribus et
pueris tamquam consequuntibus propter inservilitatem, id est, tamquam ancillis et servis propter indigentiam.
cc Omnibus his positis, elcctiones principium reducit ad tria, ibi, Tribus autem existentibus principatibus secundum quos eligunt quidum principatus principales, supple, in civitatibus, scilicet custodibus legum, qui dicuntur domini politeumatis, praeconsultibus, qui ex nomine vocantur ad consilium quando de communibus tractandum est, consiliu, quando scilicet tota civitas convocanda est. Et reducit ista ad tres politias, quas Plato posuit, ibi, Qui quidem legum custodes, propter hoc scilicet quod secundum virtutem eliguntur, aristocraticum, supple, est : oligarchicum autem, qui praeconsules, eo scilicet quod secundum dignitatem eliguuntur : consilium vero, quia de communi populo fit, demoticum, id est, democraticum.
Postea subjungit epilogum de omnibus dictis in isto capitulo, ibi, De principatibus quidem igitur in typo, id est, per signa, fere dictum est de omnibus. Et dicit fere, quia de particularibus nemo potest sufficienter dicere. Et in hoc terminatur sententia sexti libri.
1 Vel melius nudus, quia nudi in gymnasiis exercebantur. 2 Διονύσιος vel διονύσιακος, festa in honorem
Bacchi. 3 Ant. transl. gynæconomia, et Leon. Aretini, disciplina mulierium.
<--- Page Split ---> 
<--- Page Split ---> CAPUT I.
De optima vita et civitate beata.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a De politia optima facturum convennientem inquisitionem, necesse determinare prius quae sit eligibilissima vita. Immanifesto enim existente hoc, et optimam politiam necessarium esse immanifestam. Optime enim agere convenit eos qui optime politizant ex existentibus sibi, nisi aliquid fiat praeter rationem. Propter quod oportet prius confessum esse quae
De optima Republica recte quaerere volenti, necessarium est prius determinare, quae vita sit maxime expetenda. Nam si id ignotum sit, necesse est et optimam Rempublicam ignorari. Optime enim agere consentaneum est, qui sub optima Republicae disciplina reguntur ex his quae sibi adsint, nisi quid accidat praeter rationem. Quare primo statuendum est quae
<--- Page Split --->
sit quae omnibus (ut est dicere) eligibilissima vita, Post hæc utrum communiter et seorsum eadem vel altera.
vita sit cunctis, ut ita dixerim, maxime optanda. Deinde utrum publice et private eadem sit, an alia.
b Putantes igitur sufficienter multa dicere, et eorum quae extrinsecis sermonibus de optima vita, et nunc utendum ipsis. Ut vere enim ad unam divisionem nullus dubitabit utique, quoniam tribus existentibus partitionibus eorum quae extrinsecus, et eorum quae in corpore, et eorum quae in anima, omnia hæc existere beatis oportet.
Putantes igitur multa sufficienter esse dicta de optima vita, etiam in externis sermonibus, et nunc illis utendum censemus. Nempe adversus hanc divisionem nemo utique refragabitur, quod tria cum sint bonorum genera, externa, corporis, et animi, ista omnia adesse felici homini oportet.
e Nullus enim utique dicet beatum eum, qui nullam partem habet fortitudinis, neque temperantiae, neque justitiae, neque prudentiae: sed formidantem quidem volantes muscas: abstinentem autem a nullo extremorum, si appetat comedere, vel bibere: gratia quadrantis perimentem amicissimos amicos: similiter et quae circaprudentiam, sic imprudentem et mendacem, sicut quidam puerulus, vel insensatus.
Nemo enim felicem diceret eum, qui nullam partem fortitudinis habeat, neque temperantiae neque justitiae, neque prudentiae: sed timentem etiam circumvolantes muscas : temperantem vero a nulla penitus edendi bibendique extrema cupiditate: et gratia quadrantis unius, dilectissimos interficientem : similiter et mente tam stultum, atque ignarum, quasi puerum quemdam, vel insanum.
d Sed hæc quidem dicta, ut omnes utique concedent : differunt autem in quanto et excessibus. Virtutis quidem enim quantumcumque habere sufficiens esse putant :' divitiarum autem et pecuniarum, et potentiae, et gloriae, et omnium talium infinitum quaerunt excessum.
Sed ista quidem sic ut dicta sunt, omnes concederent : discordent tamen in quanto atque recessu. Nam virtutis quidem satis habere se putant, quantulumcumque habeant : divitiarum vero atque pecuniae potentiaeque, et famae, et hujusmodi omnium, infinitum excessum sequuntur.
e Nos autem ipsis dicemus, quod facile quidem de iis et per opera provenire fidem, videntes quia acquirunt et conservant non virtutes extrinsecis, sed illa iis. Et vivendo feliciter (sive in gaudere est, sive in virtute omnibus, sive in ambobus), quia magis existit ornatis moribus quidem et intellectu ad excessum : circa extrinsecam autem possessionem bonorum mediocribus quam iis qui illa quidem possident ampliora optimis, in iis autem deficiunt.
At enim nos illis dicemus, quia facile est de his etiam per opera ipsa fidem suscipere, cernentes quia homines acquirunt et conservant non virtutes externis bonis, sed externa virtutibus. Ipsaque beata vita (sive in gaudio posita est, sive in virtute, sive in ambobus) magis existit moribus et intellectu in excessum ornatis : mediocria vero externa possidentibus, quam his qui in externis plura possident quam opus sit, et in illis deficiunt.
f Quinimo et secundum rationem con-
<--- Page Split --->
siderantibus facile conspicabile est. Quae quidem enim extra, habent terminum, sicut organum quoddam. Omne autem quod utile est, eorum excessum aut nocere necessarium, aut nihil proficuum esse habentibus. Bonorum autem quae circa animam, unumquodque quanto quidem utique excedit, tanto magis utile esse : si oportet et in iis dicere non solum quod bonum, sed et quod utile.
Nam externa quidem bona fidem habent tamquam instrumentum quoddam. Omne autem utile tale est, ut ejus excessus vel noceat habenti, vel certe nihil prosit. At bona animi quanto magis excedunt, tanto magis utilia sunt: si quidem non solum honesti, verum etiam utilis appellationem tribuere illis oportet.
g Totaliterque palam, quod assequi dicemus, dispositionem optimam uniuscujusque rei ad invicem secundum excessum distantiae quam quidem sortita est, quarum dicimus esse ipsas has dispositiones. Quare si quidem est anima pretiosior et possessione et corpore, et simpliciter et nobis necesse et dispositionem optimam uniuscujusque proportionaliter iis habere.
Omninoque patet, quod sequi dicemus, dispositionem optimam cujusque rei ad invicem secundum excessum distantiae illorum quorum dicimus eas esse dispositiones. Quare si est anima pretiosior corpore et pecuniis, et simpliciter et nobis necessarium est, et dispositionem utriusque optimam eodem modo illis correspondere.
h Adhuc autem et animæ gratia eligibilia nata sunt hæc, et oportet omnes cligere bene prudentes, sed non illorum gratia animam.
Insuper animi gratia illa expeti nata sunt, et ita recte sentientes expetere omnes oportet, non autem animum gratia illorum.
i Quod quidem igitur unicuique felicitatis adjacet tantum, quantum quidem virtutis et prudentiae, et ejus quod est agere secundum has, sit confessum nobis, teste Deo utentibus, qui felix quidem est et beatus, propter nullum autem extrinsecorum bonorum, sed propter seipsum ipse, et propterea quod qualis quis est secundum naturam.
Quod igitur felicitatis tantum unicuique contingit, quantum virtutis atque prudentiae, et quantum secundum has operatur, confessum nobis existat, teste Deo fretis, dicente, felicem esse atque beatum non per aliquod externorum, sed per seipsum, quia talis est secundum naturam.
k Quoniam et bonam fortunam a felicitate propter hoc necessarium esse alteram : bonorum quidem enim quae extra animam, causa, casus et fortuna : justus autem nullus neque temperatus a fortuna, neque propter fortunam est. Habitum autem est et eisdem rationibus opportunum et civitatem felicem esse eam quae optima et agentem bene. Impossibile autem bene agere iis qui non bona agunt. Nullum autem bonum opus, neque viri, neque civitatis, sine virtute et prudentia.
Cum et bonam fortunam aliud esse quam felicitatem propter hæc necessarium est. Nam externorum quidem bonorum causa est fortuna et casus : at justus et temperatus nemo a fortuna est, neque per fortunam. Consequens vero est, et iisdem rationibus consentaneum, civitatem quoque beatam esse, quæ optima sit, et quæ bene agat. Impossibile autem bene agere eos qui bona non agant. Nulla vero bona actio est neque viri, neque civitatis, sine virtute atque prudentia.
<--- Page Split --->
Fortitudo autem civitatis et justitia et prudentia eamdem habet potentiam et formam, quibus participans unusquisque hominum dicitur justus et prudens et temperatus.
Fortitudo autem et justitia et prudentia civitatis eamdem habent vim ac formam iis secundum quas unusquisque hominum dicitur justus, et prudens, et temperatus.
I Sed hæc quidem in tantum sint procæmialiter dicta sermone : neque enim non attingere ipsa possibile, neque omnes convenientes rationes contingit dicere : alterius enim studii opus sunt hæc. Nunc autem supponantur tantum, quod vita quidem optima, et seorsum uniuscujusque, et communiter civitatibus, quæ cum virtute redundante, in tantum ut sit participare iis quæ secundum virtutem actionibus. Ad dubitantes autem dimittentes in præsenti methodo considerandum posterius, si quis dictis existit non persuasus.
Hæc hactenus præmissa sint, neque enim non attingere illa possibile fuit, neque omnino omnes eorum proprias rationes explicare : nam alterius otii ista sunt. Nunc autem supponatur nobis, quod vita optima et privatim unicuique, et publice civitatibus est, cum virtute in tantum externis facultatibus adjuta, ut actiones studiosas conficere possit. Sed de his nunc prætermissis postea considerandum erit, si quis forsan dictis non acquiescit.
COMMENTARIUS IN CAP. I.
In isto septimo libro tractat Aristoteles de pertinentibus ad optimam politiam in comparatione ad eligibilissimam vitam secundum ordinem ad virtutem et felicitatem. Et dividitur in duas partes. In prima ostendit, quod civitas non est felix neque perfecta, in qua non est optima politia. In secunda parte ostendit, quæ oportet præsupponi ex parte civitatis, et ex parte civium, et ex parte regionis, in quibus potest esse et convalescere optima politia, ibi (cap. 3, a), Quoniam autem proæmialiter dicta sunt, etc.
Prima pars habet duas partes et duo capitula. In prima parte ostendit, quod nisi secundum virtutem perfectam, non est optima politia. In secunda ostendit, quod eadem est felicitas uniuscujusque hominis, et civitatis, secundum modum
differentem, ibi (cap. 2, a), Utrum autem eamdem felicitatem esse, etc.
Prima pars adhuc dividitur in tres partes. In prima parte ostendit per rationes extrinsecas, quod optima politia non est sine virtute perfecta. In secunda parte ostendit hoc idem per comparationem bonorum extrinsecorum ab bona virtutis, ibi (litt. d), Sed hæc quidem dicta ut omnes utique, etc. In tertia parte ostendit hoc idem per diversitatem bonorum felicitatis et bonorum fortunæ, ibi (litt. k), Quoniam et bonam fortunam a felicitate, etc.
a Prima pars habet duas rationes. Prima ratio est, quod eligibilissima vita est secundum optimam politiam : sed eligibilissima vita non est nisi secundum virtutem perfectam : ergo optima politia non erit nisi secundum virtutem perfectam. Secunda ratio est quasi ab auctoritate : quia omnes confitentur, quod cum bona in quibus vivit, dividantur in tres
<--- Page Split --->
partitiones, scilicet in bona exteriora, et in bona corporis, et in bona animæ, nullus dubitat quin optima vita et eligibilissima sit secundum optimum usum omnium istorum trium bonorum : omnia enim hæc bona oportet existere beatis : usus autem bonus aliorum bonorum, exteriorum scilicet et corporis, est secundum virtutem : quia nemo bene utitur, nisi qui secundum virtutem utitur bonis. Cujus probatio est : quia nullus dicet beatum vel felicem eum qui nullam partem habet fortitudinis, neque temperantiæ, neque justitiæ, neque prudentiæ : sed potius contra fortitudinem est ita timidus, quod timet volantes muscas : contra temperantiam ita inabstinens, quod a nullo extremorum abstinet in cibis et potibus et venereis, quantumcumque sint vituperabilia : et qui contra justitiam sic injustus est, quod per valorem quadrantis amittit, perimit, et perdit amicissimos amicos : et contra prudentiam sic est imprudens et inconstans et mendax sicut puerulus, in quo omnis conceptus inconstans et levis est. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : De politia optima facturum convenientem inquisitionem, necesse, supple, est, determinare prius quæ sit eligibilissima vita. Et ratio hujus est, quia in omni tempore sapienti præstituendus est finis : finis autem omnis politiæ est vita eligibilis ad votum, sicut in principio primi hujus scientiæ libri dictum est. Et ponit rationem hujus, ibi, Immanifesto enim existente hoc, hoc est, quando hoc non ponitur per rationem evidentem in manifesto, et, id est, etiam optimam politiam necessarium, supple, est, esse immanifestam. Et hujus ponit rationem et probationem, ibi, Optime enim agere convenit eos qui optime politizant ex existentibus sibi, bonis scilicet quæ habent in facilitate : illi enim optime utuntur bonis et ad optimum finem :
nisi aliquid fiat præter rationem. Hoc dicit (sicut habetur in I Ethicorum) propter quosdam, qui pecudum vitam eligentes, voluptatem dixerunt esse summum bonum : sed hoc est præter rationem. Ex his ulterius concludit, ibi, Propter quod oportet primo confessum esse quæ sit quae omnibus, supple, ratione utentibus (ut est, id est, contingit dicere, per rationem) supple, eligibilissima vita. Post hoc autem, supple, oportet dicere utrum communiter, viventi scilicet, et seorsum, eadem vel altera, supple, sit vita hominis. Et in hoc notat divisionem hujus tractatus sive libri : quia in duobus primis capitulis determinat quæ sit eligibilissima vita uniuscujusque seorsum secundum felicitatem et virtutem. In secunda parte dicit quæ sit eligibilissima vita in civitate et regione. Et per hoc patet quod divisio data est secundum intentionem Auctoris.
b Et procedit ad modum, scilicet qualiter ista tractanda sunt, ibi, Pultantes igitur sufficienter multa dicere, id est, sub compendio multa comprehendere, et eorum, supple, Philosophorum, quæ in extrinsecis sermonibus, sicut Platonis, Socratis, et aliorum, scilicet Philosophorum, quorum magnus numerus in primo hujus scientiæ libro inductus est, ubi actor determinavit de politia secundum opinionem aliorum, de optima vita, supple, determinaverunt, et nunc, supple, in isto tractatu seu libro, utendum ipsis, supple, est tamquam suppositionibus, et postmodum. Ut vere enim, id est, secundum rationem veri, ad unam divisionem nullus dubitabit utique, id est, nullus dubitabit ad unam divisionem pertinere. Et explanat, ibi, Quoniam tribus existentibus partitionibus, id est, divisionibus, bonorum scilicet : et exemplificat, ibi, Eorum, scilicet bonorum, quæ exterius1, quæ scilicet dicuntur bona fortunæ, et sic
<--- Page Split --->
dicit in primo Ethicorum quod « organice deserviunt ad felicitatem, » et eorum, scilicet bonorum, quæ in corpore, sicut est sanitas, robur, et pulchritudo : quia sicut dicit in Ethicis, « hæc sunt condecorantia felicititatem : nemo enim dicet felicem eum, qui specie turpissimus est : » et eorum, scilicet bonorum, quæ in anima, sicut virtus, cujus perfectissimus actus est felicitas : unde in primo Ethicorum dicit, quod « felicitas est secundum propriam et connaturalem virtutem hominis non impeditam et perfectam. » His igitur tribus bonis existentibus, subdit : Omnia hæc, scilicet tria genera bonorum, existore beatis oportet, id est, felicibus.
c Et hoc probat inducendo communem suppositionem omnium, ibi, Nullus enim utique dicet beatum eum qui nullam partem fortitudinis, supple, habet, neque temperantia, neque justitia, neque prudentia : sed formidantem quidem, destitutum scilicet fortitudine cordis, volantes muscas : abstinentem autem, destitutum scilicet temperantia et continentia, a nullo extremorum, id est, turpium desideriorum. Et ponit in quo, ibi, Si appetat comedere, vel bibere, vel etiam venereis uti, quos Aristotles in IV Ethicorum vocat molles, eo quod resoluti sunt in omni mollitia : et sicut dicit ibidem, « non vult laborare neque allevare vestes, propter tristitiam. » Et ponit contra justitiam, ibi, Gratia autem quadrantis perimentem, sive perdentem amicissimos amicos : sic enim injustus est, quod pro quadrante prodat amicum. Et ponit contra prudentiam, ibi, Similiter autem et quæ circa prudentiam, scilicet talis se habet : neque enim beatificant sic imprudentem et mendacem, sicut quidam puerulus1 insensatus supple, se habet, in quo propter fluidam aetatem nullus conceptus stabilis est : propter quod dicit Aristoteles in VII Physicorum2, quod in sedendo et quies-
cendo fit homo sciens et prudens. Et Apostolus (I Corinth. xiv, 20) : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote.
Ex omnibus his concludendum est, quod sine bonis animæ beatitudo sive felicitas non est.
d Deinde cum dicit, Sed hæc quidem dicta ut omnes, etc. ostendit quod optima politia non est sine virtute perfecta, per comparationem bonorum extrinsecorum ad bona virtutis ; hoc enim concessum est ab omnibus, videlicet quod felicitas non est sine bonis animæ, licet in operibus quidam magis appetant bona corporis quam animæ, et intensionem sive incrementum bonorum corporis plus appetant, quam incrementum bonorum animæ, et illi sunt qui voluptatem dicunt esse summum bonum. Et hoc reprobat triplici ratione. Prima ratio est, quia videmus feliciores esse mediocres in bonis fortunæ, et magis ad votum vivere, quam illos quibus amplius quam opportunum sit, existunt bona exteriora, et deficiunt bona interiora animæ. Secunda ratio est, quia exteriora non deserviunt nisi organice ad beatitudinem, ut dictum est. Omne autem organum si utile debeat esse, quamdam mensuram determinatam habet : bona igitur exteriora in quadam mensura utiliora sunt, quam si in infinitum addantur secundum avaritiam. Tertia ratio est, quia bona exteriora sunt propter bona interiora, et non e converso : et ideo bona interiora secundum naturam quanto plus excedunt, tanto meliora sunt : bona vero exteriora utiliora sunt, quando sunt in sufficientia ad organicam opportunitatem. Ex his concludit, quod unicuique tantum adjacet felicitatis, quantum virtutis et prudentiae. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Sed hæc quidem dicta, ut omnes utique concedent, id est,
<--- Page Split --->
fere ut omnes : et hoc dicit propter illos qui voluptatem dicebant summum bonum : differunt autem in quanto et excessibus. Et dicit modum, ibi, Virtutis quidem enim quantumcumque habere sufficiens esse putant, supple, quantumcumque parum : divitiarum autem, supple, in immobilibus, sicut agris et vineis, et pecuniarum et potentiae et gloriae et omnium talium in infinitum quaerunt excessum.
e Nos autem ipsis dicemus, obviantes scilicet, quod facile quidem de his, supple, est, et per opera provenire fidem, id est, veram rationem et opinionem, secundum quod dicit Aristoteles in tertio de Anima, quod « opinio juvata rationibus fit fides. » Et ostendit per quae opera fit fides, ibi, Videntes, id est, quia videmus, quod acquirunt et conservant, homines scilicet, non virtutes extrinsecis, id est, per extrinseca bona, sed, supple, e contrario, illa iis, id est, extrinseca bona virtutibus : et vivendo feliciter (sive, supple, hoc sit in gaudere, sive in virtute omnibus, supple, felicibus, sive in ambobus, scilicet in gaudere et virtute), hoc scilicet videmus, quia magis existit ornatis moribus quidem et intellectu ad excessum : boni enim secundum virtutem et intellectum felicius gaudent, quia gaudent de bono interno. Et per oppositum dicit de exterioribus bonis, ibi, Circa extrinsecam autem possessionem bonorum mediocribus, supple, magis contingit gaudere, quam illis, supple, divitibus, qui illa, scilicet extrinseca quidem possident ampliora optimis (optima dicuntur quae sufficiunt ad bonam vitam) in his autem, scilicet bonis animae, deficiunt.
/ Secundam rationem ponit, ibi, Quinimo et secundum rationem, etc. et dicit quod interiora bona, sicut virtutes, semper sunt augenda, exteriora autem usque ad quemdam terminum sunt utilia : et si plus augeantur, nociva efficiuntur. Omne enim instrumentale deserviens, in qua-
dam determinata quantitate proficit : sicut manus, et sicut pes, et alia organa corporis : et si ultra progrediantur, enormia et inutilia efficiuntur ad opus. Quae autem essentialiter sunt ad aliquid, quanto majora et plura sunt, tanto melius proficiunt : interiora essentialiter proficiunt ad beatitudinem, exteriora autem organice : et sic interiora appetenda sunt excrescere in infinitum, exteriora vero usque ad quemdam terminum.
Et hoc est quod dicit : Quinimo et secundum rationem considerantibus facile conspicabile est, scilicet quod dictum est, nempe quod interiora debent crescere in infinitum, et exteriora ad quemdam terminum. Et ponit rationem quae dicta est, ibi, Qua quidem enim extra, id est, exteriora bona sunt, habent terminum, sicut organum quoddam. Et arguit, ibi, Omne autem quod utile est, supple, sicut organum, eorum excessum, extra debitam quantitatem, aut nocere necessarium, supple, est, aut nihil proficuum esse habeutibus, ut scilicet enormis manus, aut pes. Bonorum autem quae circa animam, unumquodque quanto quidem utique excedit, tanto magis utile esse, supple, dicimus. Sed quia vidit quod bonum per se non dicitur esse utile, sed per se bonum, ideo occurrit tacitae objectioni, quae posset fieri, et dicit, ibi, Si oportet et, id est, etiam in iis quae per se sunt bona, dicere non solum quod bonum, supple,per se, sed etiam quod utile. Et hoc est quod dicit Tullius in libro de Amicitia, quod « licet honestum sit quod sua vi animos trahit et propria dignitate nos allicit, tamen plurimam utilitatem et delectationem habet adjunctam. »
g Ex his arguit, ibi, Totaliterque palam, id est, universaliter, quod assequi dicemus, dispositionem optimam uniuscujusque rei ad invicem, supple, comparatae, secundum excessum distantiae, id est, per distantiam, quam quidem sortita est, supple, res illa, per naturam : unde cum interiora pretiosiora sint quam ex-
<--- Page Split --->
teriora, illa debent excrescere in infinitum secundum desiderium, hæc vero usque ad quemdam terminum. Propter quod Seneca de interioribus dicit : « Desinis esse bonus, ubi desinis velle fieri meilior . » Et hoc est quod hic addit : Quarum, scilicet rerum interiorum vel exteriorum, dicimus esse ipsas, scilicet res, has dispositiones. Unde cum virtutes sint dispositiones animæ, appetendæ sunt in infinitum crescere, quia anima non habet terminum : et cum exteriora bona sint dispositiones corporum quæ finita sunt, exteriora bona his instrumentaliter deservientia debent esse finita. Et hoc est quod concludit inferens : Quare siquidem est anima pretiosior et possessione et corpore et simpliciter, id est, non usque ad quemdam terminum, sed simpliciter et in infinitum, et, id est, etiam nobis, supple, secundum rationem procedentibus, necesse, supple, est, et, id est, etiam dispositionem optimam uniuscujusque proportionaliter his habere, ut scilicet bona animæ in infinitum excedant bona exteriora et bona corporis.
h Tertiam rationem ponit, ibi, Adhuc autem et animæ gratia, etc. Et est hoc, quod animæ gratia eligibilia sunt exteriora, et non e converso : ergo bona animæ in infinitum excedunt bona corporis. Et hoc est : Adhuc autem et animæ gratia, id est, propter animam eligibilia nata sunt hæc, exteriora scilicet, et oportet omnes eligere bene prudentes, id est, qui sunt bene prudentes, sed non illorum gratia animam, supple, oportet eligere : et debet concludi : ergo in infinitum meliora sunt bona animæ quam corporis.
i Et ex omnibus his quasi epilogando concludit, ibi, Quod quidem igitur unicuique felicitatis adjacet tantum, quamtum quidem virtutis et prudentiae, et ejus quod est agere secundum has, virtutes scilicet et prudentiam, sit confessum nobis teste Deo utentibus, qui, scilicet Deus, felix quidem est et beatus, propter nul-
lum autem extrinsecorum bonorum, supple, est beatus, sed propter seipsum ipse, supple, est felix et beatus, et propterea quod qualis quis est, felicitate scilicet et beatitudine secundum naturam : felicitas enim ejus et beatitudo ipsius sunt essentia ejus.
k Deinde cum dicit, Quoniam et bonam fortunam a felicitate, etc. ostendit quod fortuna separata est a felicitate. Et est sententia, quod exteriora bona sunt a fortuna et casu, et secundum unumquemque hominem, et secundum civitatem : sed nullus dicitur neque felix, neque justus a fortuna, sed, sicut dicit in Ethicis, « innati quidem sumus virtutes suscipere, perficere autem est ab assuetudine bonorum operum, » licet Socrates et Plato (sicut dicitur in libro Memonis) dicant virtutes esse dona Dei, et nullius alterius : et hoc verissimum est de virtutibus theologicis : sed Aristoteles loquitur de virtutibus moralibus. In fine dicit, quod hæc proemialiter dicta sunt de optima politia ad virtutem ordinata : quia non est propositi negotii intentio omnes rationes convenientes hic inducere : et si aliqua dubitanda objiciuntur contra hæc, in sequentibus habebunt convenientem solutionem. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam et bonam fortunam a felicitate propter hoc necessarium esse alteram. Et dat rationem, ibi, Bonorum quidem enim quae extra animam, corporis scilicet et divitiarum et potentiae et gloriae, causa, supple, est, casus et fortuna, quae, sicut dicit Aristoteles in II Physicorum, sunt causa per accidens. Justus autem nullus neque temperatus, supple, est, a fortuna, neque propter fortunam. Habitum autem est, in quarto scilicet hujus scientiae libro, ubi probatum est quod eadem est virtus civis et civitatis, et eisdem rationibus opportunum, supple, esse, et civitatem felicem esse eam quae optima, supple, est, et agentem bene, id est, qui bene agit secundum virtutem. Impossibile au-
<--- Page Split --->
tem bene agere iis qui non bona agunt, supple, secundum virtutem. Et hoc est quod sequitur : Nullum autem bonum opus, neque viri, neque civitatis, sine virtute et prudentia, supple, est. Et ratio est, quod habitus informat opus. Et hoc est quod sequitur : Fortitudo autem civitatis et justitia et prudentia eamdem habent potentiam et formam, quibus participans unusquisque hominum dicitur justus et prudens et temperatus.
I Sed quia haec universaliter dicta sunt, et non secundum singulas civitates et politias, ideo subdit, ibi, Sed haec quidem in tantum sint proemialiter dicta sermone, scilicet universali. Et dat rationem, ibi, Neque enim non attingere ipsa possibile, supple, est secundum singula, quia haec infinita sunt, neque omnes convenientes rationes, supple, in particulari, contingit dicere, supple, hic. Et dat rationem, ibi, Alterius enim studii opus sunt haec, illius scilicet ubi agitur de optima politia uniuscusque civitatis et homi-
nis sigillatim. Nunc autem supponatur tantum, ex inductis scilicet rationibus hic, quod vita quidem optima, et seorsum uniuscujusque, scilicet hominis, et communiter civitatibus, supple, optima est, quæ cum virtute redundante, id est, abundante, in tantum ut sit participare iis actionibus quæ secundum virtutem, ut scilicet virtutibus aliquis participet. Quia,sicut dicit in Ethicis, tria exiguntur ad virtutem, scire, velle, et perseverare in operibus difficilibus, et quod scire parum prodest,velle et perseverare multum.
Ad dubitantes autem, supple, contra haec quæ dicta sunt (et videtur tangere Pythagoram qui dixit virtute esse numeros, et Socratem qui dixit virtutes esse scientias) dimittentes in præsenti methodo, disputationem scilicet et responsionem, considerandum posterius si quis dictis existit, id est, sit per dicta, non persuasus, id est, non sufficienter salvatus. Et videtur tangere primum Magnorum moralium, quia ibi disputat de eis, et solvit ea quæ hic dicta sunt.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
Utrum eadem unius et totius civilatis sit felicitas ? utrum vita activa an contemplativa praeferenda sit, et in qua consistit felicitas ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Utrum autem felicitatem eamdem esse dicendum uniuscujusque hominum, et civitatis, vel non eamdem, reliquum est dicere.
Utrum autem eadem sit dicenda felicitas singulorum hominum, et civitatis, vel non eadem, reliquum est videre.
b Manifestum autem et hoc. Omnes enim utique confitebuntur esse eamdem. Quicumque enim in divitiis vivere bene ponunt in uno, isti et civitatem totam, si fuerit dives, beatificant. Et quicumque tyrannicam vitam maxime appetiantur, isti et civitatem plurimis principantem felicissimam esse dicent utique. Si etiam aliquis unum propter virtutem recipit, et civitatem feliciorem dicet eam quae studiosorum.
Manifestum vero et hoc. Omnes enim faterentur esse eamdem. Nam quicumque in divitiis beatam vitam posuerunt, hi civitatem quoque totam, si opulenta sit, beatam fatebuntur. Et quicumque tyrannicam vitam aliis praferunt, hi civitatem late dominantem beatissimam esse dicent. Quisque id unum per virtutem recipit, is et civitatem beatiorem dicet, si sit studiosior.
c Sed jam duo haec sunt, quae consideratione egent. Unum quidem, utrum eligibilior vita, quae per simul politizare, et communicare civitate, vel magis quae peregrina, et a politica communione absoluta ? Adhuc autem quam politiam ponendum, et qualem dispositionem civi-
Sed haec jam duo sunt, quae indigent consideratione. Unum, numquid vita illa praeferenda sit, quae versatur in Republica, et in communi societate, an potius vita peregrina et a civili societate remota ? Praeterea quam speciem Reipublicae, et quam dispositionem civitatis
<--- Page Split --->
tatis optimam, sive omnibus existente eligibili communicare civitate, sive et quibusdam quidem non, plurimis autem?
optimam putare debeamus, sive ab omnibus expetenda sit communio civitatis, sive a quibusdam non, sed tamen a pluribus ?
d Quoniam autem et politici intellectus et theoriae hoc est opus, sed non circa unumquodque eligibile : nos autem nunc hanc eligimus speculationem : id quidem accessorium utique erit, hoc autem opus methodi hujus.
Cum vero civilis intelligentiæ et speculationis hoc sit opus, non autem circa unumquodque expetendum, praeferamus et nos hanc considerationem : nam illud quidem extra propositum esset, hoc autem secundum propositum hujus investigationis.
e Quod quidem igitur necessarium esse politiam optimam hanc, secundum quem ordinem et quicumque utique optime aget et vivet beate, manifestum est.
Quod igitur necessarium sit illam esse optimam Rempublicam, per cujus instititionem unusquisque optime agat, et beate vivat, manifestum est.
f Dubitatur autem ab ipsis qui confitentur vitam cum virtute esse eligibilissimam, utrum politica et activa vita eligibilis, vel magis absoluta ab omnibus exterioribus, velut contemplativa quaedam, quam solam quidam aiunt esse philosophicam. Fere enim has duas vitas hominum honoratissimi ad virtutem videntur praelegientes, et priorum, et eorum qui nunc : dico autem duas, politicam et philosophicam. Differt autem non modicum, utro modo se habeat veritas. Necesse enim bene prudentem ad meliorem coordinare intentionem et hominum unicuique et communi politiae.
Sed dubitatur etiam ab his, qui vitam cum virtute maxime eligendam putant, utrum vita civilis et activa sit praeferenda, an potius illa vita, quae sit ab omnibus externis soluta, cum contemplativa, quam solam putant quidam esse sapientis. Fere enim has duas vitas praestantissimi ad virtutem homines anteponere videntur, et antiqui et recentes : dico autem duas, civilem, et philosophicam. Sed refert non parum, utrum hoc vel illo modo veritas se habet. Necesse est enim illum qui recte sapit, ad melius propositum se disponere, et privatim unumquemque hominem et publice civitatem.
g Putant autem ii quidem proximis principari, despotice quidem factum, cum injustitia esse maxima : politice autem, quod quidem injustum non habere, impedimentum autem habere qui circa seipsum jucunditati.
Putant quidam in gubernando alios, si cum dominatu fiat, injuriam esse summam : si civiliter, cessare quidem injuriam, sed impediri vitae tranquillitatem.
h Iis autem ex contrario alii existunt opinantes : viri enim solam vitam activam esse et politicam : in unaquaque enim virtute non esse actiones magis solitariiis, quam iis qui communia agunt et politizantibus.
Alii vero contra haec omnino putant civilem et activam vitam solam esse viri : in singulis enim virtutibus nulli esse majorem operandi facultatem, quam his qui in Reipublicae gubernatione versantur.
i Ii quidem igitur sic existimant, ii au-
Sunt etiam qui aliis dominari, et tyran-
<--- Page Split --->
tem despoticum et tyrannicum modum politiae aiunt solum esse felicem. Apud quosdam autem iste et legum et politica terminus, quatenus despotizent vicinis. Propter quod et plurimorum legalium dispersim, ut est dicere, positorum apud plurimos, tamen si alicubi aliquid ad unum leges respiciunt, ut imperent, conjecturant omnes, sicut in Lacedæmonia et Creta ad adversarios coordinata sunt fere disciplina et legum multitudo.
nicum Reipublicæ modum putant solum esse beatum. Et in quibusdam civitatibus hic est finis legum, ut finitimis dominentur. Itaque cum pleraque constituta passim, ut ita dixerim, jaceant apud plurimos, tamen si quid unum leges respiciunt, id conjectant omnes ut civitas dominetur, sicut in Lacedæmone et Creta bellum fere ordinata est disciplina juventutis et legum multitudo.
k Adhuc autem in gentibus omnibus, potentibus supergredi, talis potentia honorata est, velut inter Scythas et Celtas.
Præterea apud gentes omnes, quæ possunt prævalere, hujusmodi honoratur potentia, ceu apud Scythas, et Persas, et Thraces, et Gallos.
I In aliquibus enim et leges quædam sunt provocantes ad virtutem hanc, sicut in Carchedone aiunt ornatum ex liliis accipere quotcumque militiiis militaverunt. Erat autem aliquando et circa Macedoniam lex, eum qui nullum occidisset inimicorum virum, circumcigni capistro. Inter Scythas autem non licebat bibere in festo quodam scyphum circumportatum ei, qui nullum inimicum occidisset. Inter Iberos autem, qui sunt gens bellicosa, tot numero obeliscos commissant circa sepulcrum, quot utique peremerint inimicorum. Et alia multa utique apud alios sunt talia, hæc quidem legibus comprehensa, hæc autem consuetudinibus.
Quibusdam enim leges sunt ad hujusmodi provocationes virtutum, ut apud Carthaginienses ornatum ferunt annulorum accipere pro numero expeditionum, in quibus militaverint. Fuit etiam quandoque in Macedonia lex, eum qui nullum hostem interfe cisset, capistro cingi. Apud Scythas vero non licebat solemnibus epulis pateram circumlatam accipere ei, qui nullum occidisset hostem. Apud Iberos quoque pugnacem gentem tot obeliscos erigere circa sepulcrum mos est, quot homines ex numero hostium necaverit. Et alia apud alios sunt hujusmodi complura, legibus, aut moribus constituta.
m Quamvis videbitur utique valde inconveniens esse forte volentibus considerare, si hoc est opus politici, posse speculari qualiter principetur et despozet vicinis et volentibus et non volentibus. Qualiter enim utique erit hoc politicum aut lege feribile, quod neque legale est? Non legale autem, non juste solum, sed et injuste principari : imperare autem est et non juste. Neque enim medici, neque gubernatoris opus est suasisse, aut sanasse, hujus quidem eos qui curantur, hujus autem nautas. Sed videntur multi despoticam putare esse politicam, et quod quidem singuli sibi non aiunt
Atqui videretur forsan nimis absurdum esse si quis considerare velit, an hoc propositum esse debeat ejus qui legibus instituit civitatem, providere scilicet ut illa dominetur finitimis et volentibus et invitis. Quomodo enim id civile, aut lege sanciendum, quod ne legitimum quidem est ? Neque enim legitimum non solum juste, verum etiam injuste dominari : subdere vero est et non juste. Atqui nec in aliis scientiis ita videmus. Nec enim medici, neque gubernatoris est id persuadere ægrotis et nautis, vel vim afferre. Sed plerique videntur existimare civilem disciplinam esse dominari, et quod in
<--- Page Split --->
esse justum neque expediens, hoc non verecundantur ad alios studentes. Ipsi quidem enim apud se juste principari quaerunt, ad alios autem nihil curant justorum.
scipsos fieri nollent, hoc in alios facere non erubescunt. Ipsi pro se justitiam quaerunt, pro aliis vero nulla eis justitiæ cura est.
n Inconveniens autem, si non natura hic quidem despotizans est, hic autem non despotizans. Quare si quidem habet hoc modo, non oportet omnibus tentare despotizare, sed despotibus : sicut neque venari ad salsiciam vel hostiam homines, sed ad id quod est ad hoc venabile: est autem venabile quodcumque silvestre fuerit esibile animal.
Hoc autem absurdum, nisi tales sint natura, ut alter dominari debeat, alter non. Quod si est ita, non est conandum omnibus dominari, sed illis dumtaxat, qui dominabiles sunt, sicut nec venari homines ad mensam, vel sacrificium, sed illud quod venabile est : est autem venabile omne animal, quod sit natura ferum, et esui aptum.
o At vero erit utique et secundum seipsam una civitas felix quae politizat, videlicet bene. Si quidem contingit civitatem habitari alicubi secundum seipsam legibus utentem studiosis, cujus coordinatio politiae non ad bellum, neque ad imperandum erit adversariis : nihil enim existit tale.
Enimvero fieri potest, ut sit civitas una seorsum per seipsam beata, videlicet si gubernctur recte. Nam potest esse sita in loco penitus separato, et legibus uti laudabilibus : cujus Reipublicae constitutio non ad bellum, neque ad superandum hostes sit.
p Palam ergo, quia omnes quae ad bellum curas, bonas quidem ponendum, non autem tamquam finem omnium summum, sed illius gratia has. Studiosi autem legislatoris est considerare civitatem, et genus hominum, et omnem aliam communicationem, vita bona qualiter participabunt et contingente sibi felicitate. Different tamen statutorum quaedam legalium, et hoc legislativae est videre, si aliqui exstiterint vicini, quali ad quales studendum, aut qualiter devenientibus ad quoscumque utendum. Sed hoc quidem posterius utique sortietur congrua consideratione ad quem finem oportet optimam politiam tendere.
Patet igitur, quod omnia rei bellicae studia bona sunt existimanda, sed non ut finis supremus, sed gratia illius. Studiosi autem legum positoris est considerare urbem, ac naturam hominum, et omnem aliam communionem vitae laudabilis quo participent quantum fieri potest felicitatem. Differentia tamen erit in quibusdam legum institutis constituendis, et hoc pertinet ad eam disciplinam, quae est de legibus ponendis, videre, si qui sunt finitimi populi, qualia ad quales exercenda sint, et quemadmodum cum singulis conversandum. Verum de hoc postea suo loco considerationem faciemus, ad quem finem debeat optima Reipublicae constitutio tendere.
q Ad eos autem qui confitentur quidem vitam, quae cum virtute, esse eligibilissimam, differentes autem de usu ipsius, dicendum nobis ad utrosque ipsos. Ii quidem enim reprobant politicos principatus, putantes vitam liberialteram quam-
Ad confitentes autem vitam cum virtute esse maxime recipiendam, sed contendentes de illius usu, dicendum est nobis. Sunt enim qui despiciunt magistratus civitatis, putantes ingenui hominis esse aliam vitam quam civilis, et omni-
<--- Page Split --->
dam esse a politica, et omnium eligibilissimam, ii autem hanc optimam. Impossibile enim nihil agentem agere bene. Bonam autem actionem et felicitatem esse idem.
bus præferendam. Alii vero hanc optimam putant. Impossibile enim nihil agentem bene agere. Bene autem agere ac felicem esse idem est.
r Quia hæc quidem utrique dicunt recte, hæc autem non recte. Ii quidem enim quod liberi vita melior quam despotica : hoc enim verum. Neque enim servo in quantum servus, uti venerabile. Jussio enim quæ de necessariis, nullo participat honestorum.
Utrique eorum quædam dicunt recte, et quædam non recte. Nam liberi quidem hominis vitam meliorem esse quam in dominando occupati, verum est. Nihil enim egregium est servo uti in quantum servus. Jussus enim domini in rebus necessaris, nihil habet decorum.
s Putare vero omnium principatum esse despotiam, non rectum. Non enim minus distat liberorum principatus ab eo qui servorum, quam rursum quod natura liberum a natura servo : determinatum est autem de ipsis sufficienter in primis sermonibus.
At putare omnem gubernationem esse dominationem, nequaquam est verum. Non enim minus distat liberorum gubernatio a dominatione servorum, quam differat natura liber a natura servo, de quo sufficienter in superioribus libris determinatum fuit.
t Magis autem laudare sine actione esse quam agere, non verum. Felicitas enim actio est. Adhuc autem multorum et pulchrorum finem habent quae justorum et temperatorum actiones.
Sed laudare magis nihil agere quam agere, non est rectum, nam felicitas actio est. Præterea mŭltorum et præclarorum finem habent justorum, temperatorumque actiones.
u Et quidem forte utique existimabit aliquis, iis ita determinatis, quod dominans esse omnium optimum. Sic enim utique plurimarum et pulcherrimarum dominus erit actionum. Quare non oportet potentem principari, parcere proximo, sed magis auferre, et neque patrem pueros, neque pueros patrem, neque totaliter amicum, amicum nullum reputare, neque ad hoc curare. Quod enim optimum, eligibilissimum, bene autem agere optimum.
Quinimo respondebit fortasse aliquis, quod potestatem habere optimum esset: sic enim plurimas ac pulcherrimas res agere posset. Itaque is qui dominus agendi esse potest, hanc facultatem dimittere aliis non debet, sed sibi arripere, neque filium patris, neque parentem filii, neque amicum amici rationem habere. Nam quod optimum sit, in nobis ipsis asciscere debemus, optimum autem est bene agere.
x Hoc quidem igitur vere dicunt forte, si quidem existit privantibus, et vim inferentibus, quod entium eligilissimum. Sed forte non est possibile existere, sed supponunt hoc. Non enim adhuc bonas actiones contingit esse ei qui non differt tantum, quantum vir a muliere, aut pater a natis, aut ßeßnßn; a servis. Quare
Hoc illi forsan recte dicerent, si modo existeret auferentibus ac violentibus illud, quod esset omnium maxime optandum. Sed fortassis id fieri non potest, falsoque hoc supponunt. Non enim amplius bonas actiones illas esse contingit, nisi tau'um ipse præstet, quantum vir mulieri, et pater filiis, et dominus servo.
<--- Page Split --->
qui transgreditur, nihil utique tantum diriget posterius, quantum jam transgressus est virtutem. Similibus enim bonum et justum in parte. Hoc enim æquale et simile. Non æquale autem æqualibus, et non simile similibus, præter naturam. Nullum autem eorum quæ præter naturam, bonum.
Quare is qui violaret, nihil tantum proliceret postea, quantum jam a virtute ipsa recessit. Paribus enim honestum et justum in parte. Hoc enim justum non par, non par autem paribus, et non simile similibus, præter naturam est. Nihil autem bonum quod sit præter naturam.
y Propter quod et si aliquis alius fuerit melior secundum virtutem, et secundum potentiam activam optimus, huic bonum assequi, et huic obedire, justum. Oportet autem non solum virtutem, sed etiam potentiam existere, secundum quam erit activus.
Quapropter et si alius quidem sit melior secundum virtutem, et secundum potentiam activam in rebus optimus, hunc sequi honestum est, et huic parere justum. Sed oportet illi non virtutem solum, verum etiam potentiam existere, per quam sit activus.
z Sed si hæc dicimus bene, et felicitatem bonam operationem ponendum, et communiter omnis civitatis utique erit, et secundum unumquemque optima vita, quæ activa. Sed activam non necessarium esse ad alteros, sicut putant quidam, neque meditationes solas has esse activas, quæ evenientium gratia fiunt ex agere, sed multo magis eas quæ per se perfectæ, et eas quæ ipsarum gratia theorias et meditationes. Bona enim actio finis : quare actio aliqua. Maxime autem agere dicimus et dominos extrinsecarum actionum architectorias intelligentibus.
Quod si hæc vera sunt, et felicitas in bene agendo est reponenda, et publice totius civitatis, et privatim singulorum vita illa erit optima, quæ sit activa. Verumtamen activam non est necessarium esse ad alios, quemadmodum quidam putant. Neque eas meditationes solum esse activas, quæ gratia eorum fiunt quæ ex agendo proveniunt, sed multo magis, quæ in seipsis finem habent, et suiipsius gratia fiunt contemplationes et meditationes. Bene agere enim finis est : quare et actio quædam. Maxime autem proprie dicimus agere etiam externis actionibus, eos qui intelligentia et cogitatione operibus præsunt, architecti.
aa At vero neque sine actione esse necessarium civitates secundum se locatas, et ita vivere eligentes. Contingit enim secundum partes et hoc accidere. Multæ enim communicationes ad invicem partibus civitatis sunt. Similiter autem hoc existit et circa unumquemque hominum. Vacationem enim utique Deus habibit bene, et totus mundus, quibus non sunt extrinsecæ actiones præter proprias quæ ipsorum.
Quinimo neque sine actione esse necessarium eas civitates quæ posita sint in solitudine, et est ita vivere eligentes. Fieri enim potest, ut partibus inter se agere contingat. Multæ enim communicationes ad invicem sunt partibus civitatis. Similiter autem hoc existit unicuique homini. Vix enim Deus bene se haberet, et mundus totus, quibus non sunt actiones externæ præter proprias ipsorum.
bb Quod quidem igitur eamdem vitam necessarium sit esse optimam uni-
Quod igitur necessarium sit eamdem esse vitam optimam privatim unicuique
<--- Page Split --->
cuique hominum et communiter civitatibus et hominibus, manifestum est.
hominum, et publice civitatibus et homi nibus, manifestum est.
COMMENTARIUS IN CAP. II.
Secundum capitulum, in quo agit de optima politia in comparatione ad felicitatem, habet duas partes. In prima enim disputat hanc quaestionem, scilicet utrum sit eadem felicitas unius hominis et civitatis, vel non eadem : et hoc secundum opinionem eorum qui in exterioribus bonis ponebant felicitatem. In secunda docet solvere secundum veritatem, ibi (litt. p, versus medium), Studiosi autem legislatoris est, etc.
Prima adhuc dividitur in partes duas, in quarum prima ponit opiniones diversorum circa felicitatem. In secunda disputat quamdam quaestionem secundum diversos. Et est quaestio haec, utrum scilicet absoluta vita a communicatione exteriori, sicut est contemplativa, quam vocant philosophicam, vel vita civilis et politica, quae est in ordine communicationum, sit melior et felicior? et incipit, ibi (litt. f), Dubitatur autem ab ipsis, etc.
a Sententia est haec, quod ponit quaestionem, utrum felicitas eadem sit uniuscujusque hominis et civitatis, vel non eadem ? hoc enim post omnia dicta relinquitur dicendum. Et statim determinat quaestionem secundum quosdam, et dicit quod omnes qui de felicitate loquuntur, confitentur quod una et eadem est : quod etiam probat inducendo. Quia quicumque in divitiis ponunt felicitatem et bene vivere in uno homine, isti etiam civitatem totam, quando dives fuerit, beatificant : similiter qui potentiam dicunt summum bonum et imperium super alios
sive victoriam, quae vocatur tyrannica vita, isti etiam dicunt quod civitas pluribus principans, felicissima est, sicut et homo. In dominatu enim summam ponunt fortunam, quam dicunt esse felicitatem. Si etiam aliquis recipit unum hominem, et dicit eum esse felicem propter virtutem, ille etiam civitatem studiosorum dicit esse felicem. De his vero qui dicebant summum bonum voluptatem, non inducit : quia, sicut dicit in Ethicis, haec vita pecudum est, nec est digna ut inter vitas humanas computetur. Quia ergo omnium confessio est, quod eadem est felicitas hominis et civitatis, quaecumque illa sit, relinquitur quod de duobus sit inquirendum. Unum est, utrum eligibilior sit vita, quae est per simul politizare et communicare in civitate, vel magis eligibilis sit vita quae peregrina est ab hoc et absoluta ? Secundum est, quam politiam sit ponendum optimam, et qualem dispositionem civitatis sit ponendum optimam ? Haec est sententia.
Littera sic ordinatur: Utrum autem felicitatem eamdem esse dicendum uniuscujusque hominum, supple, singulariter, et civitatis, supple, in communi, vel non eamdem, reliquum est dicere, id est, restat post omnia haec dicendum.
b Et statim determinat quaestionem, ibi, Manifestum autem et hoc, per ante dicta scilicet. Et ostendit quomodo, ibi, Omnes enim utique confitebuntur esse eamdem, uniuscujusque scilicet et civitatis. Et hoc probat inducendo, ibi, Quicumque enim in divitiis vivere bene ponunt in uno, homine scilicet singulari, isti et civitatem totam, si fuerit dives, beatificant, id est, felicem dicunt. Quicumque autem tyrannicam vitam, id est, dominalem cum potentia, maxime ap-
<--- Page Split --->
pretiantur, tamquam scilicet summum bonum, isti et, id est, etiam civitatem pluribus principantem felicissimam esse dicent utique. Si etiam aliquis unum, civem scilicet vel virum, propter virtutem recipit, supple, esse felicitandum, et, id est, etiam civitatem feliciorum dicet eam quae studiosorum est, id est, virtuosorum, civium scilicet. Sic ergo quaestio determinata est, quod eadem felicitas est uniuscujusque hominis et civitatis.
c Et subdit, quod duo remanent inquirenda quae dicta sunt in sententia, ibi, Sed jam duo hæc sunt consideranda. Unum quidem, utrum eligibilior vita, supple, sit, quæ per simul politizare et communicare civitate, supple, est, vel magis quæ peregrina, supple, vita est, et a politica communione absoluta? Adhuc autem, secundum scilicet quod est inquirendum, quam politiam ponendum, supple, esse optimam, et qualem dispositionem civitatis optimam, supple, esse ponendum. Et subdividit, ibi, Sive omnibus existente eligibili communicare civitate, sive non omnibus, sed quibusdam quidem non, plurimis autem ?
d Et explanat quaestionem ulterius, ibi, Quoniam autem et politici intellectus et theorie hoc est opus, scilicet communicare pluribus, sed non quod circa unumquodque eligibile: quia quod unicuique est eligibile, vitæ monastice convenit, quæ est uniuscujusque secundum seipsum : nos autem nunc, in hac scientia scilicet, hanc eligimus speculationem, quid scilicet sit eligibile civitati et communicationi plurium : id quidem accessorium utique erit, scilicet quid sit eligibile unicuique, hoc autem, quid sit scilicet eligibile civitati, opus methodi hujus, supple, est : hoc enim intendit hæc methodus.
e Ex omnibus his ponit conclusionem quaestionis hujus, ibi, Quod quidem igitur necessarium, supple, est, politiam
esse optimam hanc, secundum quem, id est, secundum aliquem ordinem, et quicumque, supple, civium, utique optime aget et vivet beate, manifestum est: secundum enim omnem sufficientiam non vivet beate, nisi in civitate, ut in ante habitis probatum est.
f Deinde cum dicit, Dubitalur autem ab ipsis, etc. ponit disputationem ad duo quae dixit restare inquirenda, scilicet utrum activa vita quae communicativa est multis in civitate, vel contemplativa, quae philosophica est, magis eligibilis sit. Et rationem tangit quare de his disputat dicens, quod honorabilissimi viri ad virtutem, semper has vitas duas præelegerunt : et non modicum differt utro modo se habeat veritas. Et statim ponit rationes utriusque partis, et necesse est, ut dicit, quod prudens homo ad meliorem vitam totam intentionem coordinet. Et statim ponit rationes eorum qui contemplativam vitam præeligunt, et ponit tres rationes per ordinem. Prima est, quod dicunt, quod aliis principari primo factum est despoticum, id est, servile et injustum : quia injustum est, quos natura æquales genuit, quod alter alteri dominetur, ut dicit Gregorius. Secunda est, quod esse-in communicatione magnum dat impedimentum jucunditati quam homo debet habere circa seipsum. In contrarium autem alii objiciunt : dicunt enim, quod sola vita activa est vita hominis : vita autem hominis ad seipsum non est perfecta nisi politizet secundum virtutem ad alios in communicatione. Postea ponit epilogum, quod illi qui dicunt de activa vita secundum virtutem et contemplativa, talibus rationibus sic dicunt. Et inducit rationem eorum qui dicunt præeligendam esse vitam tyrannicam. Hæc est sententia.
Littera vero planissima est, et sic ordinanda : Dubitalur autem ab ipsis qui confitentur vitam cum virtute esse eligibilissimam, utrum politica et activa vita eligibilis, supple, sit, vel magis absoluta
<--- Page Split --->
ab omnibus exterioribus, velut contemplativa quaedam, quam solam, scilicet vitam, quidam aiunt esse philosophicam. Et ratio est : quia Philosophi est intendere rationem veritatis circa singula. Et ponit rationem quare quaerendum est de his, ibi, Fere enim has duas vitas hominum honorabilissimi ad virtutem videntur praeeligentes, supple, esse, et priorum, id est, antiquorum, et eorum qui nunc. Et explanat, ibi, Dico autem duas, scilicet politicam, et philosophicam. Et ratio est, quia politici contendunt ad perfectionem virtutis moralis et felicitatem civilem : Philosophi autem contendunt ad perfectionem virtutis intellectualis et felicitatem contemplativam sive intellectualem. Deinde subdit de difficultate quaestionis, ibi, Differt autem non modicum, utro modo se habeat veritas. Et ponit rationem, ibi, Necesse enim, supple, est, bene prudentem ad meliorem, scilicet vitam, coordinare intentionem, et hominum unicuique, supple, est hoc necesse, et communi politiae, supple, est hoc necesse.
g Deinde ponit rationem eorum qui laudant virtutem, et non civilem vitam, ibi, Putant autem ii quidem, qui scilicet laudant virtutem, proximis principari, despotice quidem factum, supple, esse, id est, servili communicatione, sicut in primo hujus scientiae libro ostensum, et cum injustitia esse maxima : politicae autem vitae esse, quod quidem injustum non habere, id est, quod quidem nihil habet injustitiae : et ideo dicunt vitam principantem aliis esse injustam, et ideo neque politica, neque secundum virtutem. Et inducunt aliam rationem, ibi, Impedimentum autem habere ei quae circa seipsum jucunditati. Et est ratio : quia quidem dum intendit aliis principando, non potest circa seipsum felicitati contemplativae intendere, quae sola habet jucunditatem et delectationem, cui nihil est
contrarium, ut probatur in tertio Ethicorum.
h Iis autem e contrario alii existunt opinantes. Et ponit rationem, ibi, Viri enim, supple, uniuscujusque, solam vitam activam esse dicunt et politicam. Et ex hoc arguunt, ibi, In unaquaque autem virtute, cardinali scilicet, supple, dicunt non esse actiones magis solitariis, quam his qui communia agunt, hoc est, quod illae sunt maxime actiones secundum virtutem, quae circa communia sunt, et politi zantibus, supple, conveniunt. Et fundant se super hoc quod dicitur in principio Ethicorum, quod « divinum est hoc, scilicet quod est hominis : divinius quod est civitatis, divinissimum autem quod est gentis. »
i Deinde ponit epilogum, et concludit hanc partem, ibi, Hi quidem igitur sic existimant, hi autem despoticum et tyrannicum modum politiae aiunt solum esse felicem, et illi sunt qui gloriam et potentiam summum bonum ponunt, ut tyrannice politizent.
Et inducit, quod hic est apud multos legum et politiae terminus. Unde legaliter et dispersim apud diversas nationes posita sunt, sicut in Lacedaemonia et Creta, verbi gratia, disciplina contra adversarios ordinata est et legum multitudo, ut scilicet honoretur, qui adversarium superat, tamquam felix et beatus. Ulterius addit, quod in gentibus omnibus potentia supergrediendi inimicos, semper honorata est, tanquam beatitudo sit in illa : velut inter Scythas et Celtas, et leges quaedam sunt posita provocantes ad virtutem hanc, scilicet subjiciendi inimicos, sicut in Carchedone aiunt, legislatores scilicet, ornatum, id est, coronam ex liliis accipere quotcumque ex militibus in militii optime militaverunt. Aliud exemplum inducit, scilicet quod aliquan-
<--- Page Split --->
do in Macedonia lex erat, qui nullum inimicorum occidisset virum, circumcigni capistro, tanquam vilem et abjectum. Ulterius inducit aliud exemplum, quod inter Scythas, qui sunt gens barbara Sclavorum, in festo quodam, scilicet Dei sui, qui Bacchus erat, scyphum circumportatum singulis, tironibus scilicet, non licebat bibere ei qui nullum occiderat inimicum, eo quod reputabant talem infelicem. Ulterius inducit aliud exemplum, quod inter Iberos, qui sunt gentes quædam in Hispania positæ, et sunt gentes bellicosæ, quando aliquis de tironibus patriæ vel fortioribus moritur, tot numero obeliscos commissant circa sepulcrum, quot peremit inimicorum, in demonstrationem felicitatis ejus. Et post hoc universaliter subjungit, quod alia multa talia legibus sunt comprehensa apud diversas nationes, et apud alios consuetudinibus, et quod hoc non fecissent, nisi tyrannidem et subjectionem inimicorum et potentiam summum bonum reputassent. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur: Ii autem despoticum et tyrannicum modum politiæ aiunt solum esse felicem. Et inducunt rationem, ibi, Quia apud quosdam, supple, est, iste et legum et politiæ terminus, id est, finis, quatenus despotizent vicinis, id est, subjiciant serviliter vicinos. Et videtur concordare cum legibus quæ captos in bello et reservatos ad vitam dicunt esse servos. Et hoc est quod subdit, ibi, Propter quod plurimorum legalium dispersim, ut est dicere, positorum apud plurimos, id est, apud diversas nationes, tamen in hoc concordant, si alicubi aliquid ad unum leges respiciunt ut imperent, conjecturant omnes. Omnes enim volunt imperare etiam ut non sibi imperetur. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Lacedæmonia et Creta ad, id est, contra adversarios coordinata sunt fere disciplina, id est, consuetudo, et legum multitudo, hoc est, quia omnes ordinaverunt ad hoc consuetudines et leges, ut adversarii tyrannice subjiciantur.
& Et inducit adhuc alia exempla, barbarorum scilicet, ibi, Adhuc autem in gentibus omnibus potentibus supergredi, scilicet inimicos, talis potentia honorata est, supple, tamquam summa felicitas et beatitudo, velut inter Scythas et Persas et Thraces et Celtas. Scythæ sunt gens Sclavorum : Celta est quædam insula maris.
I In aliquibus enim, supple, gentibus, et, id est, etiam leges quædam sunt provocantes ad virtutem hanc, scilicet subjiciendi inimicos sibi. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Carchedone aiunt accipere ornatum, id est, coronam ex liliis quotcumque militiiis militaverunt, supple, ad subjectionem inimicorum.
Et inducit aliud exemplum, ibi, Erat autem et aliquando circa Macedoniam lex, ubi regnavit Alexander Macedo, eum qui nullum occidisset inimicorum virum, circumcingu capistro, in vituperium scilicet, tamquam esset exprobrabilis et infelix.
Et inducit adhuc aliud exemplum, ibi, Inter Scythas autem, Sclavos scilicet,non licebat bibere in festo quodam, scilicet Bacchi, scyphum circumportatum, quem Anglici Vuisheile vocant, nos autem garsel, et est bibere ad æquales potus, ei qui nullum occidisset inimicum.
Inter Iberos autem, id est, Hispanos qui sunt gens bellicosa, tot numero obeliscos commissant circa sepulcrum, imagines eorum scilicet ponentes, quot utique peremerint inimicorum.
Et universaliter subdit, ibi, Et alia multa utique apud alios sunt talia, hæc quidem legibus comprehensa, hæc autem consuetudinibus. Et vult, quod ex his omnibus inferatur, quod nisi nationes illa reputarent victoriam super inimicos summum bonum et felicitatem, ista non facerent.
m Deinde cum dicit, Quamvis videbitur valde, etc. arguit contra inductam opinionem, quæ dicit, quod despotizare
<--- Page Split --->
et tyrannice principari super alios, sit felicitas.
Et ponit sex rationes.
Prima ratio est, quod non potest esse politicum et legale sive lege feribile, quod est illegale et injustum : sed principari volentibus et nolentibus despotice, id est, serviliter, est illegale sive injustum : ergo non potest esse politicum.
Secunda ratio sumitur a simili. Quia sicut medici opus non semper est sanare, et sicut gubernatoris non semper est portum attingere, et sicut rhetoris non semper est persuasisse, sed sicut dicitur in Topicis, si de contingentibus nihil omiserint, sufficienter dicemus eos habere finem in se ad minus, etsi non in alio : ita politici non semper est principari, sed si disponendo cives optime ad virtutem, doceat qualiter principandum est in civitate, sufficienter habet finem : ergo non debuit diffiniri optima politia ad principandum secundum actum et nolentibus et volentibus, sicut ad eligibilissimum bonum.
Tertia ratio sumpta a regula justitie, quae est, Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris : nullus autem vult quod sibi alius despotice principetur, quinimo debet verecundari quod aliquis faciat quod sibi nec justum nec expediens esse videtur.
Quarta ratio, quod inconveniens est, si despotizare non est secundum naturam, quod unus sit despotizans, et alius non despotizans : ergo optima politia non debuit poni in despotizando, quia non est secundum naturam. Et dat simile : Quia sicut non omne animal venabile est ad hostiam Diis immolandam, sed silvestre animal ad hoc venabile est solum : ita non omnis homo est ad hoc quod sibi aliquis despotice principetur, sed solum servus, liber autem non. Et qui sint tales, dictum est in primis sermonibus, id est, in primo hujus scientiae libro. Cum ergo politia in civitate optima sit ordo communicationis liberorum, optima politia non potest despotice imperare.
Quinta ratio est, quod ea quae sunt ad finem, non debent poni finis : usus autem armorum et bellicorum est ad optimam politiam instituendam vel defendendam : ergo non debet poni optima politia.
Sexta ratio est sumpta ab actu optimi legislatoris, quod est quod consideret cives secundum diversitatem generis civium, et secundum alias quascumque communicationes secundum quas convivunt, et consideret qualiter in illis communicationibus participabunt vita bona, et contingente sibi felicitate secundum communicationem qua convivunt. Quia alia est communicatio carnificum, alia est piscatorum, et sic de aliis : et hoc opus legislatoris est ad eligibilissimam vitam : ergo eligibilissima vita non est in despotico principatu. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur: Quamvis videbitur utique valde inconveniens esse forte volentibus considerare, supple, secundum rationem. Et dicit quid, Si hoc est opus politici, posse speculari qualiter principeitur et despotizet, supple, aliquis, vicinis et volentibus et non volentibus. Et tangit medium prime rationis, ibi, Qualiter enim utique erit hoc politicum aut lege feribile, quod neque legale est? Et assumit : Non legale autem, supple, est, non juste solum, sed etiam injuste principari : imperare autem est, id est, contingit, et, id est, etiam non juste : et debet suppleri : ergo non est legale : et si non est legale, ergo non potest esse eligibilissimum opus, quod est felicitas. Et assumit medium secundae rationis ad hoc idem probandum. Neque enim medici est suasisse et sanasse, neque gubernatoris portum attigisse. Et repetit : Hujus quidem, scilicet medici, eos qui curantur, supple, ex infirmitate ; hujus autem, scilicet rhetoris, eos quibus persuadetur : illius autem nautas, supple, duxisse ad portum. Et vult quod subintelligatur quod dixit in Topicis, quod si unusquisque eorum nihil de contingentibus omiserit, quin om-
<--- Page Split --->
nia disponat in suo ordine ad finem eligibilissimum, tunc optime agit opus suum. Et adversatur quod illi non ita faciunt, ibi, Sed videntur multi despoticam putare esse politicam, et quod quidem singuli sibi non aiunt esse justum neque expediens, hoc non verecundantur ad alios studentes : quod maxima injustitia est, Unde Act. (xv, 10) dixit Petrus : « Ut quid tentatis aliis imponere onus, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus'? » Et ostendit, quod in proposito casu directe simile fit, ibi, Ipsi quidem enim apud se juste principari quaerunt, ad alios autem nihil curant justorum.
n Et procedit ulterius ostendens hoc esse injustum, ibi, Inconveniens autem, supple, est, si non natura hic quidem despotizans est, id est, serviliter dominans, hic autem non despotizans : et hoc est in omnibus quos natura aequales genuit. Ex his arguit subdens : Quare si quidem habet hoc modo, non oportet omnibus tentare despotizare, sed despotibus, id est, servis. Et dat simile, ibi, Sicut neque venari, supple, oportet ad salcitiam (salcitiae autem dicuntur salse assutare qua condiuntur, et salse sunt, ut delecatbilius comendantur), vel hostiam, diis scilicet offerendam, homines, supple, venentur, sed ad id quod est ad hoc venabile. Et dicit quodnam est illud : Est autem venabile quodcumque silvestre fuerit esibile animal Et vult quod inferatur, quod similiter despotico principatu non subjiciatur quilibet homo, sed servus.
o Et supponit aliam rationem, ibi, At vero erit utique et secundum seipsam una
civitas felix, quae politizat videlicet bene, et supple, cum nulli subjicitur, et nullum subjicit despotico principatu. Et hoc probat subdens : Si quidem contingit civitatem habitari alicubi secundum seipsam, distinctam scilicet ab aliis, legibus utentem studiosis, cujus coordinatio politiae non ad bellum, supple, est, neque ad imperandum erit adversariis : quia per se habitat, et tamen felicitatem attingit. Et hoc probat, ibi, Nihil enim existit tale, quod sit scilicet civitati contrarium et contra quod pugnet.
p Ex omnibus his concludit, ibi, Palam ergo, quia omnes quae ad bellum curas, bonas quidem ponendum, supple, esse, non autem tamquam finem omnium summum, sed illius gratia has, curas scilicet bellorum. Propter quod etiam grammatice loquendo bellum dicitur quasi minimum bonum : quia ipso pax quaeritur, quae magnum bonum est : et in quantum est ad h.o. ordinatum, habet rationem boni, ut dicit Augustinus. Quaeritur enim pax bello, ut in pace quilibet suo eligibilissimo bono perfruatur, sicut dicit Assuerus (Esther xm, 2) : « Placuit nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed in mansuetudine gubernare subjectos ut majori cunctis mortalibus pace fruerentur 2. »
Deinde cum dicit, Sudiosi autem legislatoris, etc. ponit opus studiosi legislatoris, ut ex illo ostendat falsitatem istius opinionis, et solvat quaestionem : et dicit : Studiosi autem legislatoris est, considerare civitatem, et genus hominum, nobilium et ignobilium scilicet, et omnem aliam communicationem, supple, qua communicant in civitate cives. Et quid consi-
<--- Page Split --->
derandum sit, subdit, ibi, Vita bona qualiter participabunt, et contingente sibi felicitate, quilibet scilicet secundum suam communicationem. Ad hoc tamen, exigitur diversitas statutorum legalium, et hoc legislativæ est videre (legislativa dicitur scientia sive potentia legalis, quæ considerat quibus, quales, et qualiter leges ponantur), si aliqui exstiterint vicini, quali ad quales studendum, est aliqua legis scilicet positivæ arte, aut qualiter devenientibus secundum leges ad quoscumque utendum, id est, ad quamcumque rem, qua debet uti civitas in se, vel ad vicinos communicantes civitati. Et hæc scientia docetur non ab Aristotele, sed in Codice et in Digesto veteri et novo et in Instituta et Infortiato cum tribus partibus. Hoc enim magis fundatur institutione imperiali, quam persuasione rationis. Et ideo subdit, ibi, Sed hoc quidem posterius utique sortietur congrua consideratione ad quem finem oportet optimam politiam tendere.
supple, virtutis, dicendum nobis ad utrosque ipsos, id est, respondendum. Et ostendit qualiter differunt in usu, ibi, Hi quidem enim reprobant politicos principatus. Et dicit rationem, ibi, Putantes, id est, quia putant vitam liberi alteram quamdam esse a politica, et omnium esse eligibilissimam, id est, quia putant quod vita hominis liberi sit omnium eligibilissima : et liberi vita est, quæ nulli subjacet, sed sui causa est. Hi autem, id est, alii, hanc, scilicet politicam, optimam esse dicunt. Et ponit utramque rationem unam, ibi, Impossibile enim, supple, est, nihil agentem agere bene : bonam autem actionem et felicitatem esse idem, supple, dicunt utrique : felicitas enim, ut probatur in primo Ethicorum, « civilis est operatio secundum propriam et connaturalem virtutem hominis, non impeditam et perfectam : » et hoc dicunt utrique, et qui liberam, et qui politicam vitam dicunt esse optimam. Et hoc est quod sequitur.
q Deinde cum dicit, Ad eos autem qui confitentur, etc. incipit solvere omnes inductas dubitationes, et ostendere in quo quis verum vel falsum dicit : et habet tres partes. In prima respondet ad eos qui dicunt politicam vitam esse liberi, non subjecti politicæ ordinationi. In secunda respondet ad eos qui despoticam ordinationem dixerunt esse felicitatem. In tertia respondet ad eos qui dixerunt politicam rationem esse ejus qui omnino liber est et nullius alterius. Unde filii non dicunt esse politicam actionem, neque servi, neque uxoris. Hæc est sententia in generali, in particulari auten patebit in expositione litteræ.
Dicit ergo : Ad eos autem qui confitentur quidem vitam quæ cum virtute, supple, est, esse eligibilissimam, differentes autem, supple, sunt, de usu ipsius
r Quia hæc quidem utrique dicunt recte, hoc 1 autem, sicilicet aliæ opiniones de despotica vita quod optima sit, non recte, supple, dicunt. Sed quia isti etiam dividuntur, ideo distinguit eos, ut respondeat singulis, ibi, IHi quidem enim, supple, dicunt, quod liberi vita melior, supple, sit, quam despotica : hoc enim verum, supple, est. Et dat rationem, ibi, Neque enim servo in quantum servus, supple,est, uti venerabile. Et hoc probat, ibi, Jussio enim quæ de necessariis, supple, est, nullo participat honestorum. In hoc ergo recte dicunt.
s Et ostendit in quo non recte, ibi, Putare autem omnium principatum esse despoticum, non rectum. Et ostendit per rationem, ibi, Non enim minus distat liberorum principatus ab eo qui servorum,
<--- Page Split --->
quam rursum quod natura liberum a natura servo. Et quia haec sufficientissime dicta sunt in primo hujus scientiae libro, mittit ad illum subdens, ibi, Determinatum autem est sufficienter de ipsis in primis sermonibus, et ibi etiam dictum est, quod despotica scientia nihil habet venerabile.
t Quia autem adhuc remanet respondere de contemplativa et activa vita, ideo subdit, ibi, Magis autem laudare sine actione esse, quam agere, non verum. Et dat rationem, ibi, Felicitas enim actio est, civilis scilicet. Et adhuc inducit aliam rationem, ibi, Adhuc autem multorum et pulchrorum finem habent quae justorum et temperatorum actiones.
u Et quidem forte utique existimabit aliquis,supple, talibus actionibus felicem, et sic activa melior et utilior est, quam contemplativa, licet pulchrior sit contemplativa. Ex his concludit, ibi, His itaque determinatis, supple, fit quod dominans esse omnium optimum, et ideo in VIII Ethicorum dicit,quod « regnum et monarchia optimae sunt politiae.» Et hujus addit rationem, ibi, Sic enim utique plurimarum et pulcherrimarum dominus erit actionum : quia rex omnium erit, qui optimarum erit actionum dominus, ut dicitur in VIII Ethicorum.
Et ex hoc concludit, quod nihil est despoticum in talibus, id est, servile, ibi, Quare non oportet potentem principari, sic scilicet, parcere proximo : quia in nullo lædit eum, sed magis auferre, supple, lædentem, et neque patrem pueros, supple, oportet putare, neque pueros patrem, neque totaliter amicum nullum amicum reputare, neque ad hoc curare, id est aliquam curam habere. Et ponit rationem, ibi, Quod enim optimum, eligibilissimum, supple, est : bene autem agere optimum : dominans autem in optimis actionibus est pro patre et domino et amico.
z De omnibus his concludit, ibi, Hoc quidem igitur vere dicunt, illi scilicet qui dicunt dominans in optimis actionibus esse eligibilissimum et optimum et melius quam dominans in contemplatione vel contemplativa vita. Et addit, forte, ratione incertitudinis.
Deinde eum dicit, Si quidem eristit privantibus, et vim inferentibus, quod entium eligilissimum,etc. ponit rationem in contrarium : et dividitur haec pars in duas partes. Primo enim ponit rationes tres contra illud. Secundo redit, et solvit dubitationem superius inductam, hanc scilicet cum felicitas sit actio, quod videtur, quod contemplativa vita nullam habet felicitatem, eo quod nullam habeat actionem, ibi (litt. z), Sed si haec dicimus bene, etc.
Ratio primæ partis est hæc, bona actio non est nisi viri et non emolliti sicut est mulier, neque est stulti sicut sunt pueri, sed perfecti sicut est pater, neque est ejus qui non habet liberam voluntatem sicut est servus, sed ejus qui dæmptæ est sicut est dominus. Sicut enim ante dictum est in primo hujus scientiæ libro, despotica scientia est uti servis, quando scilicet dominus bene scit servis uti : nihil horum habet tyrannus : tyrannis enim transgressio est, et non politia. Si ergo transgreditur tyrannus in tyrannide, numquam tantum posterius diriget dominando hominibus tyrannice, quantum jam virtutem transgressus est in ipsa tyrannide, despotice scilicet imperando : quia scilicet utitur civibus ut servis.
Secunda ratio est, quod bonum et justum civilia sunt similia et æqualia secundum geometricam proportionem, ut scilicet libero fiat quod æquatur libero, et servo quod æquatur servo secundum proportionem : sed quod non æquale nec simile fiat similibus et æqualibus, est præter naturam : est autem nullum quod præter naturam, bonum : ergo hoc non est bonum quod libero fiat ut servo, vel servo ut libero.
Ex hoc ulterius concludit, et potest
<--- Page Split --->
esse tertia ratio, quod si quis in tota multitudine civium secundum virtutem melior est, et secundum potentiam activam optimis, civibus scilicet, huic bonum est obsequi, et huic justum est obedire. Et ponit causam, quia optimum cui obediendum est, non solum oportet esse optimum secundum virtutem, sed etiam secundum potentiam activam, ut possit agere optime. Et vult quod ex omnibus his concludatur, quod cum nihil horum sit in despotico sive in tyrannico principatu, quod felicitas esse non potest in tali principatu. Hæc est sententia.
Littera autem sic est ordinanda : Si quidem existit privantibus, id est, spoliantibus, et vim inferentibus : si enim hoc quod est privans inferens sicut tyrannus, potest habere optimas actiones, eo quod illi dicunt quod dominari multis et providere, optima actio sit, propter hoc quod divinissimum opus est, id quod est gentis, ut paulo ante dictum est : sed tamen non est verum quod tyranni bona actio sit in dominatu : unde sequitur, quod entium eligibilissimum, supple, tunc dicunt vero qui in despotico principatu ponunt felicitatem et in tyrannico.
Sed quia hoc non est verum, objicit in contrarium, ibi, Sed forte non est possibile existere, supple, hoc. Et non dicit forte, eo quod dubium sit, sed quia secundum opinionem est : non enim est verum nisi secundum eos, qui in potentia et in gloria ponebant felicitatem, sicut dicitur de Nabuchodonosor (Judith,1,4), quod in hoc beatum s2 putabat, si omnem terram subjiceret sibi, et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. Et ponit adhuc rationem, ibi, Non enim adhuc bonas actiones contingit esse ei qui non differt tantum, quantum vir a muliere, et ideo emollitus et fractus mollitie non habet bonas actiones : aut pater a
natis, et ideo stultus et puerulus bonas actiones habere non potest, quia sicut dicitur in I Ethicorum, non differt aetate vel moribus puerulus, non enim ab aetate defectio est,sed a passione : aut δεςποντίς a servis : et ratio est, quia qui liberum non habet consensum, actiones bonas habere non potest. Ex omnibus his vult quod inferatur, quod civibus in despotico principatu existentibus et subjectis, quibus utitur princeps ut servis, non potest esse operatio secundum verum actum felicitatis : et cum eadem sit felicitas hominis et civitatis, civitas talis non potest feliciter politizare.
Et hoc intendit per hanc conclusionem quam infert,ibi, Quare qui transgreditur, sicut tyrannus vel despotice imperans, nihil utique tantum diriget posterius, secundum virtutem scilicet et felicitatem, quantum jam transgressus est virtutem. Et hoc probat subdens : Similibus enim bonum et justum in parte, id est, bonum et justum civilis in parte proportionali existunt similibus secundum proportionem geometricam. Et dat rationem, ibi, Hoc enim aequale et simile est. Et vadit in oppositum, ut per oppositum concludat propositum,ibi, Non aequale autem aequalibus, et non simile similibus, supple, distribuere,civili scilicet distributione, præter naturam, supple, est : et ideo despotico principatu imperare liberis civibus, est attribuere liberis quod servis qui inæquales sunt : et ideo præter naturam est.
Et arguit ulterius, ibi, Nullum autem eorum quae præter naturam, supple, sunt, bonum, supple, est. Et intendit quod concludatur ex hoc : principatus igitur despoticus non est bonum.
y Et ex hoc ulterius concludit : Propter quod et si aliquis alius principatus fuerit melior secundum virtutem, et secundum potentiam activam optimis 1, id est, in optimis, huic, scilicet principatui,
<--- Page Split --->
bonum est assequi, civitatem scilicet, et huic obedire, justum, supple, est. Et subdit, ostendens quod talis principatus consistit in duobus, in virtute scilicet, et in potentia activa, ibi, Oportet autem non solum virtutem, sed potentiam existere, secundum quam erit activus optimorum, id est, quod tunc civitatem felicem agit, quando et virtute est dispositus ad optimas operationes in tota multitudine civium, et tante potentiae, quod potest repellere contrarium.
z Deinde cum dicit, Sed si hæc dicimus bene, etc. determinat ea quæ dicta sunt superius de activa et contemplativa vita, et solvit dubitationem, et circa hoc duo facit. Primo improbat quod dicunt de felicitate, quod sit actio secundum activam vitam. Secundo improbat quod dicunt, quod meditationes sive providentiae sint activæ quæ sunt gratiae evenientium ex agere, ibi (inferius in eadem litt. z), Sed activam non necessarium, etc.
Sententia hæc est : Duo enim dicunt illi, scilicet quod felicitas est actio secundum activam vitam : sed hoc est falsum, quia supponunt quod actiones secundum virtutem non sunt, nisi quæ sunt ad alterum : et aliud etiam est falsum quod ponunt, scilicet quod meditationes sive providentiae solæ sint activæ, quæ sunt gratia evenientium ex agere, quinimo multo magis actiones quæ sunt per se perfectæ, sicut theoriae et meditationes, quæ sunt gratia suiipsius, quia in se sunt perfectæ et bonæ, et si non sint ad alterum, sunt perfectæ theoriae et meditationes : actio enim finis est, actio scilicet virtutis, et hoc verum est. Dicit enim, quod maxime illos dicimus agere, qui sunt domini extrinsecarum actionum : quia actiones eorum sunt manifestæ, et meditationes et theoriae eorum qui ordinant extrinseca, sicut principes et consiliarii, dicuntur architectoritæ, id est, principales, eo quod ordinationes sunt aliorum. Et falsificat dictum eorum, qui dixerunt quod civitates secundum se po-
sita, et non aliis imperantes, essent sine actione : hoc enim est falsum : quia secundum partes quæ sunt in civitate, sunt multæ actiones, in quibus contingit optime agere secundum virtutem et felicitatem. Adhuc non est homo qui non habeat proprias actiones præter communes, et quilibet hominum habet vocationem cogitandi et meditandi de illis : ex quo patet quod contemplativa non est omnino absoluta ab actione : et sic potest esse felicitas secundum contemplativam sicut secundum activam. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Sed si hæc dicimus bene, supple, quæ dicta sunt de actionibus secundum virtutem, et felicitatem bonam operationem ponendum, supple, est secundum prædicta, et communiter omnis civitatis utique erit, et secundum unumquodque, supple, civium, optima vita, supple, erit, quæ activa.
Secundo, ibi, Sed activam non necessarium, etc. hoc posito obviat falso quod supponebat, ex quo sequebatur inconveniens, et dicit: Sed activam non, supple, est, necessarium esse ad alteros, sicut putant quidam, supple, et non recte, quia secundum quamlibet virtutem contingit hominem in se habere optimam operationem : neque meditationes solas has esse activas, quæ evenientium gratia fiunt ex agere, id est, ex ordine actionum. Et intendit dicere, quod probavit in X Ethicorum, quod « non sunt solæ theoriae de agibilibus, sed contemplationes theorematum sunt actiones intellectus, quibus nihil est contrarium : » sicut dicit ibidem, quod « delectatio est vera secundum propriam et connaturalem virtutem non impeditam.
Et hoc est quod dicit, ibi, Sed multo magis, supple, dicendum est, actiones eas quæ per se perfectæ, et eas quæ ipsarum gratia, id est, talium actionum, theorias, supple, est dicendum, et meditationes. Et dat rationem, ibi, Bona enim actio finis, supple, est. Unde sicut dicit in X Ethicorum : « Cum solus intelle-
<--- Page Split --->
ctus sit homo, actio intellectus finis hominis est : contemplatio autem theorematum actio intellectus est : et in tali actione finis hominis est et felicitas secundum naturam. » Et hoc est quod concludit, ibi, Quare actio aliqua etiam in contemplativa vita finis est. Et respondet ad id quod vulgariter dicuntur actiones esse eorum qui exteriora agunt, ibi, Maxime autem agere dicimus et dominos extrinsecarum actionum : quia scilicet illae, sicut ante dictum est, magis manifestae sunt, et sunt circa bonum commune, quod divinius est quam proprium, et architheorias 1, supple, dicimus, intelligentibus, id est, inter intellectuales meditationes, quae sunt de communibus bonis, propter eamdem causam : quia semper est melius bonum commune quam privatum.
tes secundum se locatas, et ita vivere eligentes. Et dat rationem, ibi, Contingit enim secundum partes, civitatis scilicet, et, id est, etiam hoc accidere, activas scilicet esse. Et dat rationem, ibi, Multæ enim communicationes ad invicem partibus civitatis sunt, secundum quod communicant et societates multis actionibus, ut in praehabitis dictum est saepe. Similiter autem hoc existit et circa unumquemque hominum, scilicet quod multas habet actiones bonas. Et ponit rationem, ibi, Vacationem enim, supple, qua quilibet sibi vacat, utique Deus habebit bene (Deum vocat eum qui principatur in politeumate) et totus mundus, supple, habebit bene vacationem, quibus non sunt extrinsecæ actiones præter proprias quæ ipsorum, scriptoriae : quilibet enim potest intendere propriis, et bene.
aa Et respondet ad id quod dixerunt de civitatibus seorsum positis, quia aliis non imperant, ideo sine actionibus esse. Et dicit hoc falsum esse, ibi, At vero neque sine actione esse necessarium civita-
bb Postea ponit epilogum de toto capitulo, subdens : Quod quidem igitur eamdem vitam necessarium sit esse optimam unicuique homini et communiter civitatibus et hominibus, manifestum est.
1 Ant. transl. architectonas, et idem sensus
<--- Page Split --->
Quanta debet esse multitudo ad convenientem civitatis magnitudinem ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem proemialiter dicta sunt, quae nunc dicta sunt de ipsis, et circa alias politias nobis consideratum est prius : principium reliquorum dicere, primo quales quasdam suppositiones oportet esse de futura consistere ad votum civitate.
Cum vero ista nunc praemissa sint, ac de aliis Rebuspublicis fuerit prius a nobis consideratum : de reliquis dicendi initium faciamus, quales aliquas suppositiones esse oportet pro ea civitate, quae maxime secundum votum sit constitutionem susceptura.
b Non enim possibile est politiam fore optimam sine moderata abundantia : propter quod oportet multa praesupponi, quemadmodum optantes esse, tamen nihil horum impossibile : dico autem, puta de multitudine civium, et regionis.
Neque enim fieri potest, ut optima sit Respublica, nisi opportune adsint facultate : ex quo necesse est multa praesupponere, quasi optantes esse, tamen nullum eorum impossibile : dico autem ceu de multitudine civium ac de regione.
c Sicut enim et aliis conditoribus, puta textori, et navifico, oportet materiam existere idoneam existentem ad operationem (quanto enim haec exstiterit praeparata melius, necesse et quod sit ab arte, esse melius), ita et politico et legislatori oportet convenientem materiam existere ; donee se habentem.
Ut enim caeteris artificibus, puta textori, et naviculario, materiam subesse oportet aptam ad opificium (nam quanto melior haec existit, tanto id quod fit ex arte, erit praeclarius), sic gubernatori Reipublicae et legum positori, oportet propriam subesse materiam apte se habentem.
d Est autem politici successus, primum multitudo hominum, quos, quot, et qua-
Est autem civilis facultatis primo videre de multitudine hominum, quam
<--- Page Split --->
les quosdam existere oportet natura : et secundum regionem similiter quantam esse, et qualem quamdam hanc.
multos et quales natura esse oportet : de regione quoque eodem modo, et quanta, et qualis esse debet.
e Putant quidem igitur plurimi congruere magnam esse felicem civitatem. Si autem hoc verum, ignorant qualis magna, et qualis parva civitas. Secundum numerum enim multitudinem inhabitantium judicant magnam.
Putant plerique magnam esse debere beatam civitatem. Id et si verum est, ignorare tamen videntur qualis parva dicenda sit civitas. Existimant enim magnam ex numero habitantium.
f Oportet autem magis non ad multitudinem, sed ad potentiam aspicere. Est enim quoddam et civitatis opus. Quare potentem maxime hoc efficere, hanc esse maximam, velut Hippocratem non hominem, sed medicum dicet utique aliquis esse majorem differentia secundum magnitudinem corporis.
Sed oportet non tantum ad numerum, sed magis ad potentiam respicere. Est enim civitatis opus quoddam : quare quae maxime id efficere potest, hanc existimandum est esse maximam civitatem, ceu Hippocratem non hominem, sed medicum quis diceret esse majorem quam alium, qui magnitudine corporis eum excedat.
g Non solum, sed et si oportet judicare respicientes ad multitudinem, non secundum contingentem multitudinem hoc putandum. Necessarium enim forte in civitatibus existere et multorum servorum numerum, et advenarum, et extraneorum. Sed quicumque sunt pars civitatis, et ex quibus constat civitas propriis partibus. Horum enim excessus multitudinis, magna civitatis signum. Ex qua autem banausi quidem multi numero egrediuntur, armorum autem viri pauci, hanc impossibile est esse magnam : non enim idem magna civitas et multorum hominum.
Quinimo si ex multitudine judicandum sit, non ex quavis multitudine id est existimandum. Necesse est enim forsan in civitatibus esse servorum, et inquilinorum, et hospitum, grandem numerum. Sed ex his, qui sunt pars civitatis, et ex quibus civitas constat. Horum enim praecellens multitudo signum est magna civitatis. Ex qua vero civitate operarii quidem permulti exeunt, bellatores autem pauci, hanc impossibile est esse magnam. Non enim idem est magna civitas et populosa.
h Non solum, sed et hoc ex operibus manifestum, quia difficile, forte autem impossibile bene legibus regi eam, quae valde multorum hominum. Earum enim quae videntur politizare bene, nullam videmus existentem remissam ad multitudinem. Hoc autem palam est ex persuasione rationum. Lex enim ordo quidam est, et bonam legislationem necessarium bonam ordinationem esse. Valde autem excedens numerus non potest participare
Quinetiam re et effectu patet, quia difficile est, et forsan impossibile. ut qua nimium populosa sit civitas, optime gubernari. Earum certe qua bene gubernari dicuntur, nullam videmus in populosam multitudinem esse diffusam. Patet etiam ex rationum fide. Nam lex ordinatio quaedam est, et bonam legis positionem necessarium est esse bonam ordinationem. At multitudo nimium magna non potest recipere ordinationem. Divi-
<--- Page Split --->
ordine. Divinæ enim utique potentiæ opus hoc, quæ et hoc omne continet.
næ enim potentiæ id opus esset, quæ et hoc totum continet.
i Quoniam quod bonum in multitudine et magnitudine consuevit fieri. Propter quod et civitatem, cujus cum magnitudine dictus terminus existit, hanc esse optimam, necessarium.
Cum et bonum quidem in multitudine ac magnitudine consuevit fieri. Quapropter et civitatem illam, cujus cum magnitudine dictus terminus existit, optimam esse, necesse est.
k Sed est magnititudinis civitatis quædam mensura, sicut et aliorum omnium animalium, plantarum, organorum. Etenim horum unumquodque, neque valde parvum, neque secundum magnitudinem excedens, habebit suam potentiam : sed aliquando quidem totaliter erit privatum natura, aliquando autem prave habens : puta navis palmi quidem non erit navis omnino, neque duorum stadiorum : ad aliquam autem magnitudinem veniens, quandoque quidem propter parvitatem pravam faciet navigationem, quandoque autem propter excessum.
Sed est quædam mensura magnitudinis civitati, quemadmodum et aliorum omnium animalium, plantarum, instrumentorum. Nam horum singula neque parva nimium, neque magnitudine excessiva, suam potentiam retinebunt : sed aut destituta erunt omnino a natura, vel male se habebunt : ceu navis unius palmi, non erit penitus navis, neque duorum stadiorum : sed si processerit ad aliquam magnitudinem, quandoque propter parvitatem male faciet navigationem, quandoque propter excessum.
I Similiter autem et civitas quæ quidem ex paucis valde, non per se sufficiens (civitas autem per se sufficiens) : quæ autem ex multis valde, in necessariis quidem per se sufficiens sicut gens, sed non ut civitas : politiam enim non facile existere. Quis enim dux exercitus erit valde excedentis multitudinis, aut quis præco non magnæ vocis ?
Ita et civitas si ex^nimium paucis sit, non est per se sufficiens : sin ex nimium multis, sufficiens quidem in necessariis erit, ut gens, sed non ut civitas : Rempublicam enim non facile est in illis constitui. Nam quis dux esset tam excessivæ multitudinis, aut quis præco non stentorius ?
m Propter quod primam quidem civitatem necessarium esse eam, quæ ex tanta multitudine, quæ prima multitudo causa per se sufficiens est ad vivendum bene, secundum politiæ communionem.
Quocirca necesse est primam esse civitatem illam, quæ ex ea multitudine constat, quæ multitudo prima per seipsam sufficiens sit ad bene vivendum in civili societate.
n Contingit autem et eam quæ excedit secundum multitudinem, esse majorem civitatem. Sed hoc non est, sicut diximus infinitum. Quis autem sit excessus terminus, ex operibus videre facile est.
Recipitur vero, ut ea quæ multitudinem hanc excedit, sit major civitas. Sed hoc non est, ut diximus, infinitum. Quæ vero sit hujus excessus determinatio, ex operibus intelligi faciliter potest.
o Sunt enim actiones civitatis, horum
Sunt enim actus civitatis imperantium
<--- Page Split --->
quidem principantium, horum autem subditorum : principantis autem opus est jussio, et judicium. Ad judicandum autem de justis et ad distribuendum principatus secundum dignitatem, necessarium cognoscere invicem cives quales quidem sint : tamquam ubi hoc non accidit fieri, prave necesse fieri quæ circa principatus et judicia. Circa utraque enim non justum proprio impetu agere : quod quidem in ea quæ valde multorum hominum, existit manifeste.
atque parentium. Imperantis quidem opus est jubere ac judicare. Ad judicandum vero secundum justitiam, et ad magistratus determinandos secundum dignitatem necessarium est, ut se invicem cognoscant cives quales sint : quare ubi hoc non fieri contingit, necesse est ut male res procedant circa magistratus demandandos, et circa judicia. In utroque certe horum nequaquam est temere procedendum : quod in nimia multitudine manifeste contingit.
p Adhuc autem extraneis st advenis facile transumere politiam : non enim difficile latere propter excessum multitudinis.
Insuper hospitibus et inquilinis facile est ad Rempublicam aspirare, cum non difficile sit in tanta hominum multitudine latere.
q Palam igitur, quod iste est civitatis terminus optimus multitudinis maximus excessus ad aùtàpixèlav vitæ facile conspicabilis. De magnitudine quidem igitur civitatis determinatum sit hoc modo.
Patet igitur quod hæc est optima determinatio civitatis, ut sit maximus multitudinis excessus, quæ sit per se sufficiens ad vivendum, et facile inter se cognosci possit. De magnitudine ergo civitatis determinatum sit in hunc modum.
COMMENTARIUS IN CAP. III.
tione autem et de agricolis, etc. In tertia ostendit quid oportet præsupponi ex parte munitionis civitatis, ibi (cap. 9, litt. e), De locis autem munitis, etc.
Ultima pars est septimi libri, in qua agit de his quæ oportet præsupponi ad bonam politiam ex parte civitatis : et dividitur in duas partes, in quarum prima ostendit quid oportet præsupponi ex parte loci in quo fundatur civitas. In secunda ostendit quid oportet præsupponi in ipsa politia, ibi (cap. 11, litt. a), De ipsa autem politia de quibus et qualibus, etc.
Prima pars habet tres partes, in quarum prima describit loca convenientia civitatibus. In secunda determinat quæ sunt partes in civitate necessariæ, si feliciter debeat vivere civitas, ibi (cap. 6, litt. a), Quoniam autem sicut aliorum secundum naturam constantium, etc. In tertia parte determinat, quæ, quibus, committenda sunt in civitate, ibi (cap. 7, litt. a), Determinatis autem his, etc.
Adhuc prima pars dividitur in tres partes, in quarum prima ostendit quid oportet præsupponi in loco in quo fundata est civitas. In secunda ostendit quid oportet præsupponi de distributione regionis, ibi (cap. 8, litt. a), De distribu-
In prima parte sunt tria capitula, in quorum primo describit quantitatem civitatis. In secundo dispositionem regionis, ibi (cap. 4, litt. a), Consimiliter autem et quæ de regione, etc. In tertio describit mores habitantium in diversi
<--- Page Split --->
civitatibus ex longitudine et latitudine civitatis ad viam solis, ibi (cap. 3, litt. a), Quales autem quosdam natura, etc.
Primum capitulum, scilicet de quantitate civitatis, dividitur in tres partes, in quarum prima ostendit, quod in quadam quantitate determinata oportet esse civitatem, si debeat politizare. In secunda ostendit, quod haec quantitas non est accipienda ad numerum hominum, et quod falsa sit opinio eorum qui dicunt, quod ad numerum hominum accipienda est, ibi (litt. f), Oportet autem magis non ad multitudinem, etc. In tertia ostendit, quod quantitatis civitatis non est excessus in infinitum, et ostendit ad quem terminum oportet excrescere civitatem, ibi (litt. n), Contingit autem et eam quae excedit, etc.
dam existere oportet natura : et secundum regionem similiter quantam esse et qualem quamdem hanc. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem proemialiter dicta sunt, quae nunc dicta sunt, de virtute scilicet et felicitate, et activa et contemplativa vita, et, id est, etiam circa alias politias nobis considerandum est quae sit optima et eligibilissima. Et tangit modum, ibi, Prius principium reliquorum dicere est, id est, convenit, primo quales quasdam suppositiones oportet esse de futura consistere ad votum civitate, id est, quod quaedam suppositiones sunt necessariae ad hoc quod sit civitas, in qua cives politizent ad votum.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quae sunt necessaria ad bonam consistentiam civitatis. Secundo reprobat opinionem eorum qui dixerunt, quod magnitudo civitatis felicis esset in numero civium in ea habitantium, ibi (litt. e), Putant quidem igitur plurimi, etc.
a Dicit ergo primo, quod ex quo haec quae dicta sunt, scilicet de virtute et felicitate , et activa et contemplativa vita, proemialiter praemissa sunt, quod oportet quae circa politias consideranda sunt, prius determinare, et aliquod principium sumere ab iis : et hoc primum est, quod quia sine abundantia moderata non potest esse optima politia, oportet optantes instituere optimam politiam, multa praesupponere ex parte quantitatis civitatis et regionis. Et dat rationem ad hoc : eo quod sicut in artibus, textori et navifico oportet materiam existere idoneam, antequam faciat opus, et quanto melius illa parata et disposita fuerit, tanto melius erit opus suum : ita politico et legislatori oportet praexistere convenientem materiam idonee se habentem ad opus politici et legislatoris. Et determinat quae sit illa, dicens, quod politici successus est primum considerare multitudinem hominum, scilicet quos, quot, et quales quos-
b Et dat rationem, ibi, Non enim possibile est politiam fore optimam, sine moderata abundantia. Ex quo concludit, ibi, Propter quod multa oportet praesupponi quemadmodum optantes esse, optimam scilicet politiam, tamen nihil horum impossibile est : quia si impossibile supponeretur, hoc haberi non posset, et sic inaniter supponeretur. Et dat exemplum, ibi, Dico autem, supponendo scilicet, puta de multitudine civium, et regionis.
e Et dat rationem quae paulo ante inducta est in sententia, ibi, Sicut enim et aliis conditoribus, id est, artificibus, puta textori, et navifico, oportet materiam existere idoneam ad operationem, id est, quae sit idonea ad opus suum. Et dat rationem, ibi, Quanto enim utique exstiterit haec praeparata melius, necesse et, id, etiam quod fit ab arte, esse melius, id est, opus artis, ut telam et navim : quanto enim melius est parata lana, tanto melior tela : et quanto melius sunt parata ligna, tanto melior navis. Et adaptat simile, ibi, Ita et politico et legislatori oportet convenientem materiam existere idonee se habentem.
<--- Page Split --->
d Et determinat quae sit illa, ibi, Est autem politici successus, supple, materia, primum multitudo hominum quos, quot, et quales quosdam existere oportet natura : et secundum regionem similiter quantam esse, et qualem quamdam hanc, scilicet multitudinem oportet esse.
e Secundo cum dicit, Putant quidem igitur plurimi, etc. reprobat opinionem eorum qui dixerunt, quod magnitudo civitatis felicis esset in numero civium habitantium in ea. Et ponit rationes per ordinem, quod hoc non sit verum.
Prima ratio est, quod oportet uniuscujusque magnitudinem respicere in comparatione ad actum et potentiam naturalem qua possit perficere opus suum ad quod est. Et dat exemplum : Sicut Hippocratem medicum non oportet dicere magnum a magnitudine corporis, sed magnus dicitur si potentia artis potest perficere quamlibet operationem medicinae : ergo a simili civitas non dicitur magna a multitudine inhabitantium in ea, sed quando potest perficere omnia quae sunt civitatis felicis.
Secunda ratio est, quod si magna diceretur civitas a multitudine inhabitantium, cum multi servi extranei, advenae necessarii sint in civitate, qui tamen nulla pars civitatis sunt, dicere quod civitas magna est et non partibus suis, inconveniens est.
Tertia ratio est a signo : quia si civitas diceretur magna a multitudine inhabitantium, tunc civitas ex qua egrediuntur multi banausi, id est, viles mercenarii, et pauci armati, esset magna, quod valde inconveniens est : potius enim dicitur magna civitas magnitudine virtutis, quam multitudine inhabitantium, eo quod civitas potius dicat totum potestativum, quam totum integrale.
Quarta ratio est, quod ex opere civi-
tatis manifestum est, quod difficile vel forte impossibile est bene legibus regi eam quae valde multorum hominum est civitatem. Cum ergo magna sit civitas quae optimis legibus bene regitur (ideo quia magna est virtute et dignitate), non a magnitudine inhabitantium dicitur magna, sed a magnitudine virtutis et dignitatis.
Quinta ratio est, quod persuasione legis probatur hoc idem. Lex enim ordo quidam est politiae, etiam bonam legislationem necesse est esse bonam ordinationem : valde autem excedens numerus non potest participare ordine, eo quod ordo potentiae opus : et divina potentia hoc etiam continet quod omne quod est in multitudine et magnitudine, habeat tantum determinatum sibi : non ergo ab immensa multitudine dicitur magnitudo civitatis, sed a quantitate determinata sibi.
Sexta ratio est, quae fundatur super hoc quod dicit in libro de Anima1, quod omnium natura constantium est terminus et ratio magnitudinis et augmenti, sicut patet in omnibus animalibus et plantis : et cum ars imitetur naturam, necesse est quod ita sit in operibus artis. Unde quod non attingit quantitatem perfectam diminutione, vel excedit magnitudine, necesse est esse pravum et corruptum ad opus : sicut navis unius palmi perficere non potest navigationem propter diminuttionem, et navis duorum stadiorum etiam propter enormem magnitudinem perficere non potest navigationem. Stadium enim, ut dicitur in libro Lucii Julii Moderati de Geometricis mensuris, habet pedes sexcentos et viginti quinque, passus centum viginti quinque. Ideo Lucae (xxiv, 13) in Glossa super illud, « Ibant ipsa die et post, quod erat in spatio stadiorum sexaginta 2 », habetur, « Stadium octava pars milliarii est : nam sexaginta stadia
<--- Page Split --->
septem millia passuum et ducentos significant. » Et propter hoc dicit Lucius Julius Moderatus in libro de Geometricis mensuris, quod milliarium habet passus mille, pedes quinque, stadia octo. Tantae enim quantitatis navis a nullo nauta gubernari potest ad opus navigationis. Ex omnibus his infert, quod civitas quae a paucis valde inhabitatur, non est sufficiens ad opus civitatis : et similiter civitas quae ex multis valde est non necessariis, non perficit opus civitatis. Et dat duo similia. Nullus dux est exercitus, qui sit valde excedentis multitudinis, et nullus praeco est, qui sit non satis magnae vocis : quia convocare non posset. Et infert ex hoc quod etiam in civitate, necesse est eam civitatem esse primam et praecipuam, quae est ex tanta multitudine quae per se sufficiens est ad vivendum bene secundum politicam communicationem. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Putant quidem igitur plurimi, supple, falso, opinantes, congruere, id est, quod congruum sit, magnam esse felicem civitatem. Si autem hoc verum, supple, sit, ignorant qualis magna, id est, qua magnitudine magna, et qualis parva, id est, qua parvitate parva civitas, supple, sit. Et dat rationem deceptionis, ibi, Secun&um numeri1 enim multitudinem inhabitantium judicant magnam, supple, dici civitatem : et hoc falsum est.
dum magnitudinem corporis, id est, quod non dicet eum esse magnitudine corporis, sed magnitudine artis, quae differt a magnitudine corporis.
g Secundam rationem ponit, ibi, Non solum, sed et si oportet judicare respicientes ad multitudinem, de quantitate scilicet civitatis, non secundum contingentem multitudinem, quorumcumque scilicet, hoc putandum, supple, est. Et dat rationem, ibi, Necessarium enim, supple, forte est, in civitatibus existere et multorum servorum numerum et advenarum et extraneorum, ex quorum tamen numero, supple, non consistit quantitas civitatis.Sed quicumque sunt pars civitatis, et ex quibus constat civitas propriis partibus : et illi sunt cives liberi nati, sicut in ante habitis dixit, ex utroque parente civibus.
Tertiam rationem ponit, ibi, Horum enim excessus multitudinis, civium scilicet, magnae civitatis signum, supple, est. Ex qua autem banausi quidem multi numero egrediuntur, armorum autem viri pauci, hanc impossibile est esse magnam, supple, civitatem. Et probat per simile, ibi, Non enim idem magna civitas et multorum hominum : homo enim non dicitur habere multa membra, nisi sint membra habentia virtutem membrorum : aliter si plura habeat, monstrum est, non homo.
f Et vadit in contrarium, ibi, Oportet autem magis non ad multitudinem, sed ad potentiam aspicere, ut scilicet magna dicatur. Et dat rationem, ibi, Est enim quoddam et civitatis opus. Quare, id est, ergo potentem maxime, supple, dicendum est civitatem, hoc efficere, hanc esse maximam. Et dat simile, ibi, Velut Hippocratem, supple, magnum, non hominem dicet esse, sed medium dicet utique aliquis esse majorem differentia secun-
h Quartam rationem ponit, ibi, Non solum, sed et hoc, etc. et est sumpta ab opere civitatis : et dicit : Non solum, supple, hoc patet ex dictis rationibus, sed et, id est, etiam hoc ex operibus, supple, civitatum, manifestum est. Et dat rationem, ibi, Quia difficile, aut forte impossibile, supple, est, bene legibus regi eam, scilicet civitatem, quae valde, id est, enormiter multorum hominum, supple, est. Earum enim, id est, de numero
<--- Page Split --->
earum, quæ videntur politizare bene, supple, civitatum : et dat signum, ibi, Nullam videmus talium existentem, scilicet civitatum, remissam ad multitudinem, quæ exigitur ad opus civitatis et virtutem, ut bene politizet.
Quintam rationem ponit, ibi, Hoc autem palam est ex persuasione rationum ex lege sumptarum. Et hoc est : Lex enim est ordo quidam, scilicet politiæ, et bonam legislationem necessarium bonam ordinationem esse. Valde autem excedens numerus non potest participare ordine. Et hoc probat per divinam potentiam ordinantem mundum, ibi, Divinæ enim utique potentiæ opus hoc, supple, est, quæ, scilicet potentia, et, id est, etiam hoc omne, id est, mundum continet.
i Et dat rationem omnium, ibi, Quoniam quod bonum, supple, in universo est, in multitudine et magnitudine consuevit fieri. Unde Sapient. (xi, 21), Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. Et ex hoc infert, ibi, Propter quod civitatem, cujus cum magnitudine dictus terminus existit, hanc esse optimam, necessarium, supple, est, quæ scilicet tantum habet debitæ quantitatis in multitudine et magnitudine.
k Sextam rationem ponit, ibi, Sed est magnitudinis civitatis quædam mensura, sicut et aliorum omnium animalium, plantarum, organorum, artificialium scilicet. Et dat rationem, ibi, Etenim horum unumquodque neque valde parvum, neque secundum magnitudinem excedens, supple, debitam, habebit suam potentiam : sed aliquando quidem totaliter erit privatum natura, id est, naturali potentia, aliquando autem prave habens. Et dat exemplum, ibi, Puta navis palmi quidem non erit navis omnino, scilicet propter parvitatem, sed neque duorum stadiorum, supple, erit navis propter enormem magnitudinem : ad aliquam autem magnitudinem veniens, supple, determinatam, ad opus erit navis. Et dat
rationem, ibi, Quandoque quidem propter parvitatem pravam faciet navigationem, quandoque autem propter excessum.
I Et adaptat simile, ibi, Similiter autem et civitas quæ quidem ex paucis valde, non per se sufficiens, supple, est, et ideo non civitas. Civitas vero per se sufficiens est, sicut in primo libro dictum est. Quæ autem ex multis valde, in necessariis quidem per se sufficiens, supple, est, sicut gens, sed non ut civitas. Et dat rationem, ibi, Politiam enim non facile existere, in immoderata scilicet multitudine. Et hoc probat, ibi, Quis enim dux exercitus erit valde excedentis multitudinis? Quasi dicat, nullus. Aut quis præco, convocans scilicet talem multitudinem, non magnæ vocis? Quasi dicat, nullus : quia nullus nisi qui tam magnam vocem habeat, ad congregandam tantam multitudinem.
m Ex omnibus his concludit intentam conclusionem, ibi, Propter quod primam quidem civitatem, id est, principalem, necessarium esse quæ ex tanta multitudine, supple, est, quæ prima multitudo causa per se sufficiens est ad vivendum bene, secundum politicam communicationem.
n Deinde cum dicit, Contingit autem et eam, etc. ostendit quod quantitas civitatis non est excessus in infinitum, et dicit quod contingit eam civitatem quæ excedit secundum multitudinem, majorem dici. Sed hoc non est ut excedat in infinitum secundum numerum, sed ad actiones civitatis, ut scilicet terminus civitatis sit quando et principantes et subjecti tot sunt, quot requiruntur ut optime perficiant opera civitatis. Et determinat quid sint actus principantium et subditorum, et dicit quod opus principantis est jussio et judicium de justis, principatus distribuere secundum dignitates civium, et quod cives cognoscant se invicem qua-
<--- Page Split --->
les sint secundum dignitatem uniuscujusque, et quod in judiciis proprio impetu nihil agat, sed ad justitiam et legem. In subditis autem attendendum est in termino civitatis quod nihil committatur extraneis et advenis : quia talibus est facile transumere et pervertere politiam. Ex omnibus his concludit, quod terminus civitatis optimus est multitudinis tantum excessus, qui ad a>t>a>p>k>l>av, id est, per se sufficientiam, facile sit conspicabilis. Hoc dicto subjungit epilogum totius capituli, quod de magnitudine civitatis tanta dicta sunt, et hoc modo determinata. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Contingit autem et eam quae excedit secundum multitudinem civium, esse majorem civitatem : sed hoc, ut diximus, non est infinitum, multitudine scilicet. Quis autem sit excessus, multitudinis scilicet, terminus, ex operibus, scilicet civitatis, videre facile est. Et ratio est, quia ad opera civitatis necessaria est multiplicatio civium.
o Et ut hoc sciatur, dat opera civitatis, ibi, Sunt enim actiones civitatis, horum quidem principantium, horum autem, scilicet aliorum, subditorum et obedientium. Et enumerat opera principantium propria, ibi, Principantis autem opus est jussio, id est, praeceptum quid fiat, et judicium. Ad judicandum autem de justis, judicium debet esse et juste. Deut. (xvi, 20), Juste, quod justum est, persequeris. Et subdit: Et ad distribuendum principatus secundum dignitatem, scilicet quod quælibet dignitas attribuatur digno ad ipsam : quia tunc bene administrabitur. Et concordat legi divinæ, Isa, (xxxii, 1 et seq.). Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt... Non vocabitur ultra is, qui insipiens est princeps : neque fraudulentus appellabitur major... Fraudulenti enim vasa pessima sunt. Et ponit opus subditorum, ibi, Necessarium cognoscere invicem cives quales quidem sint, id est, quod unusquisque recognoscat alteri quod ei debetur secundum propriam
dignitatem : quia justitia est (ut dicit Plato) virtus reddens unicuique quod suum est, propria dignitate servata. Et rationem horum operum subjungit a contrario arguens, ibi, Tamquam ubi hoc non accidit fieri, prave necesse fieri quae circa principatus et judicia. Et dat rationem, ibi, Circa utraque enim, principatus scilicet et judicia, non justum impetu proprio agere, aliquid scilicet, sed, supple, secundum justitiam et legem. Et subdit in qua multitudine hoc contingit, ibi, Quod quidem, scilicet quod proprio impetu agant, in ea, scilicet civitate, quae valde multorum hominum, supple, est, existit manifeste. Et ratio est, quia nulla major pars superata a minori, et principatus et judicia disponit ad impetum propriæ voluntatis, et sic prave disponuntur ea quæ sunt in civitate.
p Et ostendit aliud damnum quod ex hoc provcnit, ibi, Adhuc autem extraneis et advenis, qui scilicet excessum faciunt multitudinis in civitate, facile, supple, est, transumere politiam, quod maximum damnum est, et maxime cavendum. Tales enim assueti sunt aliis politiis, et ad assueta semper nituntur redire. Et hoc est quod subdit: Non enim difficile, supple, est, latere tales propter excessum multitudinis, supple, in qua latent sub specie civium, et latentes occulte transmutant politiam.
q Ex omnibus his concludit propositum totius capituli, ibi, Palam igitur, quod iste est civitatis terminus optimus, multitudinis maximus excessus, supple, non ad numerum civium, sed ad a>t>ap>k>l>av vitæ, id est, per se sufficientiam vitæ, facile conspicabilis, ut scilicet tot et tales sint cives, qui conspicabiles unicuique, quod in ipsis quilibet possit vivere secundum a>t>ap>k>l>av, id est, per se sufficientiam.
Et de omnibus Iis ponit epilogalem conclusionem, ibi, De magnitudine quidem igitur civitatis determinatum sit hoc modo.
<--- Page Split ---> CAPUT IV.
Optimæ regionis et situs urbis conditiones : et utrum utile necne vicinam mari esse civitatem ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Consimiliter autem et quae de regione habent. De eo quidem enim, quod est qualem quamdam, palam quia per se sufficientissimam omnis quicumque laudabit utique. Talem autem necessarium esse omnia ferentem : omnia enim existere, et nullo indigere, aùtàpxnç.
De regione autem eadem fere dici possunt. Nam qualis esse debeat, clarum est, quod sufficientiam omnes laudabunt. Hanc autem necesse est feracem esse omnium. Nam omnia in seipsa habere, et nullius indigere, sufficientis est.
b Multitudine autem et magnitudine tantam, ut possint habitantes vivere vacantes libere simul et temperate. Hunc autem terminum, si bene vel non bene dicimus, considerandum posterius diligentius, quando totaliter de possessione, et de ea quae circa substantiam abundantia, accidet facere mentionem, qualiter oportet habere, et quomodo ipsam ad usum. Multae enim circa considerationem hanc sunt dubitationes, propter trahentes ad utrumque excessum vitae, hos quidem ad tenacitatem, hos autem ad delicias.
Multitudine vero, ac magnitudine tantam, ut queat habitatores otiosos nutrire liberaliter simul temperate viventes. Hoc autem, utrum bene vel non bene dicatur, postea diligentius erit considerandum, ubi de possessionibus, et facultatibus mentionem fieri continget, qualiter et quemadmodum se habere erga usum ipsum oportet. Permulta enim circa considerationem istam dubitationes 'cadunt, propter trahentes in utramque partem vitae excessum, alios ad tenuitatem, alios ad largitatem.
c Speciem autem regionis non difficile dicere. Oportet autem quaedam suaderi et ab iis qui circa ducatum exercitus sunt ex-
Formam vero regionis non est difficile præscribere. Credendumque est in quibusdam rei militaris peritis, asserentibus ta-
<--- Page Split --->
perti, quia oportet quidem adversariis esse difficile adibilem, ipsis autem facile exibilem. Adhuc autem sicut multitudinem hominum diximus oportere facile conspicabilem esse, ita et regionem : quod autem facile conspicabile, est regionem esse facile auxiliabilem.
lem esse oportere, ut ab hostibus quidem non facile invadi possit, civibus autem facilis sit in aliena egressio. Praeterea ut hominum multitudinem facile inter se cognosci posse diximus oportere, sic etiam regio sit subjecta conspectui, id est, ut cognosci et succurri faciliter possit.
d Civitatis autem positionem, si oportet facere ad votum, ad mare convenit poni bene, et ad regionem. Unus quidem qui dictus terminus : oportet enim adesse auxilia locorum omnium. Reliquus autem ad delationes fructuum, qui nascuntur. Adhuc autem ejus quæ circa ligna materiæ, et utique si quam aliam operationem talem regio existat possidens facile deportabilem.
Urbis autem situs, si formanda nobis illa est secundum votum, opportune et ad terram et ad mare debet jacere. Una jam determinatio praemissa est, oportere ad auxilia ferenda communem esse locorum omnium undequaque aptitudinem. Altera ad importationem fructuum. Præterea ad lignorum materiem, et si quid aliud simile opificum, regio in se habeat facilem advectionem.
e De communicatione autem ad mare, utrum proficua sit bene legibus rectis civitatibus, aut nociva, multa existunt dubitantes.
Communio autem maris, utrum utilis sit civitatibus vel damnosa, permulte sunt disceptationes.
f Advenire enim aliquos in aliis nutritos legibus inconferens aiunt esse ad bonam legislationem, et hominum multitudinem fieri quidem enim ex usu maris, emittentes et suscipientes negotiatorum multitudinem, contrariam autem esse ad politizare bene.
Nam et frequentare advenas quosdam alienis educatos legibus, inutile putant ad rectam civitatis disciplinam, et turbam popularem multiplicari ex usu maris transmittentibus et recipientibus negotiatorum multitudinem, contrarium esse dicunt rectæ civium institutioni.
g Quod quidem igitur, si hoc non accidit, melius et ad securitatem, et ad abundantiam necessariorum, civitatem et regionem participare mari, non immanifestum.
Quod igitur, si ista non contingant, melius sit et ad securitatem, et ad copiam rerum necessariarum, communionem maris habere urbem et regionem, non est obscurum.
h Etenim ad facilius ferre adversarios, facile auxiliabiles oportet esse secundum ambo salvandos, et per terram et per mare, et ad lædendum invadentes. Si non secundum ambo possibile, tamen secundum alteram existet magis, participantibus ambobus. Quæcumque autem non exstiterunt apud ipsos entia, suscipere hæc, et superflua nascentium emittere, sunt necessariorum.
Nam ad facilius ferendum hostes, peropportuna facultas succurrendi auxiliandique suis terra et mari esse debet, et ad nocendum invadentibus. Si non utrinque possibile, at altera ex parte magis existit ambarum participantibus. Et quæ apud eos non existunt, importari, et quæ superabundant, deportari, ex necessariis est.
<--- Page Split --->
i Sibi autem negotiativam 1, sed non aliis oportet esse civitatem. Qui autem exhibent seipsos omnibus forum, acquisitionis gratia hoc agunt. Quam autem civitatem non oportet tali participare super acquisitione, neque negotiatorium oportet habere tale.
Sibi enim ipsi mercabilem, non aliis civitatem esse oportet. Qui autem omnibus mercatum apud se praebent, hi faciunt quaestus cupiditate. Quod si non expedit civitati hanc cupiditatem habere, neque mercatum certe hujusmodi debet recipere.
kQuoniam autem et nunc videmus multis existens et regionibus et civitatibus suburbia et portus bene jacentia ad civitatem, ut neque occupetur ipsum municipium, neque sit longe valde, sed optime muris circumdari et aliis talibus firmaculis, manifestum, quod si quidem bonum aliquod accidit fieri propter communicationem ipsorum, existet civitati hoc bonum : si autem aliquid nocivum, caveri legibus facile, differentes et determinantes quos non oportet, et quos oportet, misceri invicem.
Nam et nunc quidem videmus multis regionibus et civitatibus stationes ac portus opportune jacere, ut neque intra urbem sint, neque valde distantes, murisque circumdari, et aliis hujuscemodi munitionibus : clarum est enim, quod si quid boni proveniet ex tali communione, civitas id bonum suscipiet : sin aliquid mali, caveri ab eo facile erit per leges jubentes, ac determinantes, quos oportet, et quos non oportet, invicem admisceri.
I De nautica autem potentia, quod quidem opportunum existere usque ad aliquam multitudinem, non immanifestum. Non enim solum sibi ipsis, sed et vicinorum aliquibus oportet et terribiles esse, et posse auxiliari, sicut per terram et mare.
De navali autem potentia, quod melius sit eam habere usque ad aliquam quantitatem, manifestum est. Non solum enim sibiipsis, sed finitimis quibusdam oportet et auxiliari posse, et esse terrori, quemadmodum terra, sic etiam mari.
m De multitudine autem jam, et magnitudine potentiae hujus aspiciendum ad vitam civitatis. Si quidem enim ducali et politica vivat vita, necessarium et hanc potentiam existere ad actiones commensuratam.
Magnitudo autem, ac multitudo hujus potentiae ad mores civitatis erit accommodanda. Nam si ea fuerit civitas quae magnam praestantiam auctoritatemque habere consuevit, necessarium erit hanc potentiam rebus esse conformem.
n Multitudinem autem hominum, quae sit circa nauticam turbam, non necessarium existere civitatibus. Neque enim ipsos oportet esse partem civitatis. Quod quidem enim supergressivum liberum et pedestrium est, quod dominans est et obtinet navigium.
Turbam vero nauticam, et hujusmodi hominum multitudinem, non necessarium est civitatibus existere. Nulla enim civitatis pars hujusmodi homines esse debent. Nam pugnatores qui naves conscendunt, ingenui sunt homines, terra quoque militare consueti, hi praesunt navali turbae, et imperant.
<--- Page Split --->
o Multitudine autem existente vernaculorum et regionis agricolarum, copiam necessarium est esse et nautarum. Videmus autem hoc et nunc existens quibusdam, puta civitati Heracleotarum : multas enim replent triremes, ædificata civitate, magnitudine aliis contractiore.
Existente vero multitudine tenuis fortunae hominum, qui circa nos habitant, et agricolarum qui in regione rem rusticam exercent, necessarium est abundantiam esse nautarum. Videmus etiam nunc istud fieri in quibusdam civitatibus, ceu Heracleotæ multas implent triremes, urbem possidentes magis exiguam quam cæteri.
p De regione quidem igitur et portubus, et civitatibus, et mari, et de nautica potentia, sit determinatum hoc modo. De civili autem multitudine, quem quidem terminum oportet existere, prius diximus.
De regione igitur, et portubus, et urbibus, et mari, et navali potentia, in hunc modum determinatum sit : de multitudine quoque civitatis, quam determinationem habere decet, prius diximus.
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
Postquam determinavit Aristoteles de quantitate civitatis, determinat de qualitate regionis et quantitate ad civitatem pertinentis : et dividitur in quatuor partes. In prima parte determinat qualitatem regionis, ex his scilicet quae pertinent ad abundantiam et facilem exitum civibus, et difficilem aditum inimicis. In secunda parte determinat utilitatem civitatis ex situ super mare, ibi (litt. d), Civitatis autem positionem si oportet, etc. In tertia determinat qualitatem civitatis ex munitione, quam habet ex mari, ibi (litt. k), Quoniam autem et nunc videmus, etc. In quarta parte determinat qualitatem civitatis ex liberis et pedestribus et navigantibus et vernaculis et agricolis et omnibus hujusmodi ad civitatem pertinentibus, ibi (litt. n, circa finem), Quod quidem enim supergressivum, etc.
regione pertinente ad civitatem, ut scilicet sufficientissima sit : sic enim omnis qui laudat civitatem, laudat illam. Talem autem regionem oportet esse ferentem omnia, id est, omnes fructus, sicut dicitur de Troja,
... Potum vineta, cibum dedit area lata.
Et hujus dat rationem : quia omnia existere civitati et in nullo deficere est aùtàpknç, id est, per sesufficiens. Et addit quod multitudine et magnitudine tanta sit regio ut viventes in civitate possint vacare studio et civilibus libere simul et temperate vivere. Addit etiam, quod sit alis terminus regionis quantum ad habitantes recte positus est, posterius erit considerandum, quando de distributionum possessione agetur in hoc eodem libro (cap. 8, a), De distributione autem et de agricolis, etc. eo quod hæc consideratio multas habet dubitationes, propter eos qui trahunt ad utrumque excessum vitæ, tenacitatis scilicet, et deliciarum : utrique enim horum excedunt temperantiam. Addit etiam, quod speciem regionis qualis esse debeat, non est difficile dicere, et quod oportet suaderi in his a ducibus exercituum expertis, ita sci-
<--- Page Split --->
licet quod regio difficile sit adibilis adversariis, civibus autem contra adversarios facit sit exibilis. Adhuc sicut dictum est de civitate, quod sit multitudo civitati competens, ita et conspicabilis sit regio : ut scilicet tantam multitudinem habeat, qualis sufficit ad opera regionis, ut facile auxiliabilis sit civitati. Hæc est sententia.
Littera sic ordinanda est : Consimiliter autem, civitati scilicet, et, id est, etiam quae de regione, habent. Et dat rationem, ibi, De eo quidem enim, quod est qualem quamdam, supple, esse regionem, palam, quia per se sufficientissimam, supple, regionem, omnis quicumque laudabit utique. Et quae sit illa, subdit, ibi, Talem autem necessariam 1 esse, supple, est, omnia ferentem, id est, quod ferax sit omnium, maxime frumenti, vini, et olei, et pascuorum propter animalia. Et dat rationem, ibi, Omnia enim existere, et nullo indigere, a'rtapxrj, supple, est regio, id est, per se sufficiens.
b Et subdit qualis debeat esse secundum multitudinem inhabitantium, ibi, Multitudine autem, supple, habitantium et magnitudine tantam, supple, oportet esse, ut possint habitantes in ea vivere vacantes libere simul et temperate : occupati enim laboribus, liberalibus studiis intendere non possunt. Et subjungit, quod de hoc termino posterius considerandum est, ibi, Hunc autem terminum, si bene vel non bene dicimus, considerandum posterius diligentius, quando totaliter, id est, universaliter de possessione, et de ea quae circa substantiam abundantia, accidet facere mentionem infra, scilicet in capitulo superius assignato 2, qualiter scilicet oportet abundantiam habere, et quomodo ipsam ad usum, supple, hoc totum ibi determinabitur. Et quare differt illud, subdit, ibi, Multa enim circa considerationem hanc sunt dubitationes. Et tangit dubitationum cau-
sas, ibi, Propter trahentes ad utrumque excessum vitæ, hos quidem ad tenacitatem, hos autem ad delicias : utrique enim horum recedunt a medio temperantia.
c Speciem autem regionis, qualis scilicet debeat esse, non difficile, supple, est, dicere. Et subdit, quod quia etiam species regionis est etiam ad bellica consideranda, oportet in his suaderi a ducibus exercitus expertis. Et hoc est : Oportet autem quaedam suaderi et ab his qui circa ducatum exercitus sunt experti. Et ostendit in quo, ibi, Quia oportet quidem adversariis esse difficile adibilem, supple, regionem. Et hujus ratio est, ut facile non possint vastari ab hostibus : ipsis autem civibus facile exibilem, quando scilicet vadunt cum exercitu contra hostes.
Et addit de multitudine habitantium in regione, ibi, Adhuc autem sicut multitudinem hominum diximus oportere facile conspicabilem esse, ad opera scilicet civitatis determinatam, ita et regionem, supple, dicimus esse debere conspicabilem, quando scilicet determinatam habet multitudinem ad opera regionis, et non ultra, nec citra. Et ostendit, quod hoc est utile, ibi, Quod autem facile conspicabile, est regionem esse talem, ut dictum est scilicet, facile auxiliabilem, supple, et ad temperantem et felicem vitam.
d Deinde eum dicit, Civitatis autem positionem, etc. determinat de utilitate civitatis ex situ super mare : et habet duas partes, in quarum prima tangit tres utilitates, si bene ponatur ad regionem. In secunda ponit quinque utilitates, si bene ponatur ad mare, ibi (litt. e), De communicatione autem ad mare, etc.
Agit igitur de positione civitatis : et est sententia, quod si civitas ad votum debeat poni, oportet quod bene ponatur ad mare, et bene ad regionem. Et sic bene posita est ad esse locorum omnium,
<--- Page Split --->
qui unus terminus est bonæ positionis. Secundus autem est, quod bene ponatur ad delationes fructuum qui nascuntur in terra, frumenti scilicet, vini, et olei. Ter- tius est, quod bene ponatur ad materiam lignorum quæ necessaria sunt propter ignem, et propter ædificationem, ut facile habeantur. Quartus est, ut bene ponatur ad operationem et usum aliorum, sicut sunt pascua quæ profert regio ad usum animalium. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Civitatis autem positionem, si oportet facere ad votum, ad mare convenit poni bene, et ad regionem, ut scilicet votive perfruatur civitas bonis quæ possunt advehi et per navigationem maris, et regionis.
Post hoc subjungit, quod iste est primus terminus bonæ locationis, ibi, Unus quidem qui dictus, supple, est terminus. Et dat illum, ibi, Oportet enim, supple, locatae civitati adesse auxilia locorum omnium. Secundum terminum ponit, ibi, Reliquus autem, supple, terminus, ad delationes frutuum qui nascuntur, supple, oportet esse locatam civitatem, maxime scilicet frumenti, vini, et olei, ut facile habeantur : quia sine his non potest subsistere civitas. Tertium terminum ponit, ibi, Adhuc autem ejus; scilicet tertius terminus locationis est, quæ circa ligna materiae, id est, materia scilicet lignorum, ad cremabilia scilicet et ædificabilia, ut facile possint haberi. Quartum terminum ponit, ibi, Et utique si quam aliam operationem talem regio existat possidens, in pascuis scilicet in feno, facile deportabilem, id est, quod facile deportetur ad civitatem.
e De communicatione autem ad mare, etc. Ponit utilitates quinque ex eo quod sita sit civitas super mare : et hujus sententia est, quod licet quidam dubitent utrum nociva sit talis positio, vel proficua, eo quod multi nutriti in aliis legibus possent advenire civitati, quod dicunt esse non conferens civitati ad bonam legislationem, et quod ex hoc ho-
minum multitudo fiat in civitate, quia scilicet ex usu maris emittunt et suscipiunt negotiatorum multitudinem, qui sape contrarii sunt ad bene politizare : tamen sunt quinque utilitates manifestae, quae eveniunt civitati, eo quod sita est super mare. Prima est quae dicta est, quia scilicet negotiatio de civitate ad civitatem facile potest fieri. Secunda est ad securitatem civitatis : quia scilicet nec equestri nec pedestri exercitu potest adiri. Tertia est, quia ad abundantiam necessariorum, nec immanifestum est bonum esse regionem participare mari quia per mare undique advehuntur necessaria. Quarta est, quia facilius ferunt adversarios : eo quod per mare facilius possunt sibi auxiliari, navali scilicet bello. Quinta est, quia ea quae non abundant apud se, facile possunt suscipere, per navigationes scilicet, et ea quae superfluunt apud eos de fructibus terræ, possunt emittere ad alios, et sic lucrari. Et dat rationem horum : quia omnem civitatem oportet negotiativam esse sibi, si non aliis : et qui exhibent seipsos omnibus forum, acquisitionis gratia faciunt hoc. Si autem aliqua civitas est quam non oportet tali participare acquisitione, illam non oportet negotiatorium tale habere. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : De communicatione autem ad mare, utrum proficua sit bene legibus rectis civitatibus (rectis participium est a passivo verbo formatum), aut nociva, multa existunt dubitantes. Et hæc proferunt :
f Et primo objicit quod sit nociva, ibi, Advenire enim aliquos, supple, ad civitatem, in aliis nutritos legibus, inconferens aiunt esse ad bonam legislationem. Et ponit rationem, ibi, Et hominum multitudinem fieri quidem enim, supple, in civitate, ex usu maris, navigando scilicet, emittentes et suscipientes negotiatorum multitudinem, supple, ex quibus quidem fit multitudo in civitate : contrariam autem esse, supple, dicunt
<--- Page Split --->
hanc multitudinem ad politizare bene. Sic ergo objiciunt ad probandum quod positio civitatis super mare sit nociva.
g Et vadit in contrarium, ibi, Quod quidem igitur, si hæc non accidunt 1, melius, supple, sit, et ad securitatem et ad abundantiam necessariorum, civitatem et regionem participare mari, non immanifestum, supple, est.
h Et dat rationem, ibi, Etenim ad facilius ferre adversarios, facile auxiliabiles, id est, quod facile possunt se juvare contra eos. Et dat rationem, ibi, Oportet esse secundum ambo salvandos, et per terram et per mare, et ad ledendum invadentes. Si autem non secundum ambo, possunt scilicet lædere, possibile est tamen lædere, supple, ex una parte adversarios. Et hoc est: Tamen secundum alteram existet magis, ut scilicet lædantur, participantibus ambobus, scilicet terræ et mari.
Et ponit aliam utilitatem, et est tertia, ibi, Quæcumque etiam non exstiterint 1 apud ipsos entia, suscipere hæc, supple, per navigationem maris facile possunt, et superflua nascentium, scilicet apud se, emittere, supple, possunt per navigationem, ut vendant scilicet aliis, et sic lucentur. Et subdit rationem, Sunt, supple, autem, necessariorum, id est, de numero necessariorum.
i Et dat rationem, ibi, Sibi autem negotiativam, id est, lucrativam, sed non aliis oportet esse civitatem. Et dat rationem, ibi, Qui autem exhibent seipsos omnium 2 forum, scilicet emptionibus et venditionibus, acquisitionis gratia hoc agunt : et ideo, supple, student ut undequaque lucrentur, emendo scilicet et vendendo. Et subdit, quod si aliqua civitas est, quæ his non indiget, illam non opor-
tet tale negotiatorium habere. Et hoc est : Quam autem civitatem non oportet tali participare super acquisitione, scilicet venditionis, neque negotiatorium oportet habere tale, scilicet emittendo sua et suscipiendo aliena.
k Deinde cum dicit, Quoniam autem et videmus nunc, etc. agit de utilitate civitatis ex portu et mari et nautica potentia : et in universo dicit tria. Primum est, quod si forte aliquis diceret, quod nocumentum potest fieri ex portu, ita scilicet quod inimici navali bello possint adire portum et occupare municipium, dicit quod hoc potest caveri, sicut in multis civitatibus cautum est, quod scilicet portus apte jaceat ad civitatem, ut ex eo non occupetur municipium, neque sit longe valde a civitate, et claudatur muris et aliis firmaculis, ito quod nullus præter voluntatem possit intrare : et sic bonum quod est ex nautica potentia, accidet civitati, et nullum damnum. Et si timor est de aliquibus, quod non debent misceri per communicationem civitati, caveatur legibus determinando eos quos oportet misceri civitati, et quos non. Hæc est sententia.
Dicit ergo primo : Quoniam autem et nunc videmus multis existens et regionibus et civitatibus suburbia et portus, universaliter scilicet, bene apte jacentia ad civitatem. Et describit modum, ibi, Ut neque occupetur, id est, ut neque possit occupari, ad hostibus scilicet, ipsum municipium (municipium dicitur civitatis, quia munit eos quos continet), neque sit longe valde, ita scilicet quod utilitas quæ est ex portu, facile a civitate possit haberi. Et dicit qualiter munitur, ne hostes intrent portum ibi, Sed optime muris, et clausura murorum, et talibus aliis firmaculis circumdari, sicut scilicet turribus et portis et
<--- Page Split --->
seris. Et ex hoc infert, ibi, Manifestum, supple, est, quod si quidem bonum aliquod accidit fieri, ex portu scilicet, propter communicationem ipsorum civium ad alios, existet civitati hoc bonum: sicut enim infra dicet in hoc eodem capitulo, sua possunt navigando emittere, et alia quae sunt aliorum, ad se facile deportare.
Sed quia superius subjectum est, quod multi extranei possunt sic misceri in civitate, de quibus timendum est quod subvertant politiam, respondet quod hoc legibus caveatur. Et hoc est : Si autem aliquod nocivum, supple, contingat per hoc intrare civitatem, caveri legibus facile, supple, contingit. Et dicit modum, ibi, Differentes et determinantes, id est, differenter determinantes, per leges scilicet, quos non oportet, et quos oportet misceri ad invicem, communicando se civitati.
I Secundum ponit, ibi, De nautica autem potentia, etc. ostendit quam utilis sit nautica potentia : et dicit quod non est immanifestum, quod nautica potentia optima existit civitatibus, dummodo sit usque ad aliquam multitudinem determinata. Et dat rationem : Quia non solum sibiipsis cives debent esse auxiliabiles, sed etiam multis vicinorum, et inimicis debent esse terribiles, tam per mare quam per terram. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : De nautica autem potentia, quod quidem opportunum, supple, sit existere usque ad aliquam multitudinem, determinatam scilicet, non immanifestum, supple, est. Et dat rationem, ibi, Non enim solum sibiipsis, supple, debent esse cives auxiliabiles, sed et vicinorum aliquibus oportet et terribiles esse, supple, si sunt inimici, et posse auxiliari, supple, si sunt amici, sicut per terram, supple, ita et per mare.
m Tertium ponit, ibi, De multitudine autem jam, etc. determinat mensu-
ram et terminum nauticae potentiae secundum quod expedit civitati. Et est sententia, quod terminus multitudinis nautarum et piratarum et generaliter pugnantium in navibus determinari debet ad vitam civitatis et communicationem. Si enim civitas est ita potens, quae utitur ducali potentia et exercitu, et politica vitat vivat, necesse etiam, quod habeat nauticam potentiam ad actiones civitatis commensuratam. Sed multitudinem hominum ad nauticam potentiam pertinentium non est necessarium existere civitati : eo quod tales cum sint peregrini et advenae, nulla pars civitatis sunt. Nam quod in civitatibus supergressivum est et vincens, sunt ci res liberi maxime et insignes et nobiles et pedestrium, id est, populi : et hoc est dominans in civitatibus, et obtinet navigium et omnes alios principatus civitatis : et quando multitudo est vernaculorum necessaria et agricolarum regionis, ita etiam est necessaria multitudo nautarum. Et probat hoc per exemplum : Quia videmus civitatem Heracleotarum (et est civitas quae vocatur Heraclea) quae licet aedificata sit contractior aliis civitatibus, tamen per mare potentia nautica defert Cereres, id est, fruges suas (Ceres enim est Dea frugum, et ab illa Cereres fruges dicuntur), et replet multas triremes. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : De multitudine autem jam et magnitudine potentiae hujus, nauticae scilicet, aspiciendum ad vitam civitatis. Si quidem enim, civitas scilicet, ducali et politica vivat vita, necessarium, et, id est, etiam hanc potentiam existere, nauticam scilicet, ad actiones, supple, civitatis commensuratam, ut scilicet actiones civitati necessarias non excedat.
n Multitudinem autem hominum qua sit circa nauticam turbam, non necessarium existere civitatibus : et ideo, supple, ex eis non oportet timere subversionem politiae : neque enim ipsos oportet
<--- Page Split --->
esse partem civitatis. Et hoc ostendit ulterius, ibi, Quod quidem enim supergressivum, supple, est in civitate, supple, est liberum, id est, liberi cives, insignes scilicet, et nobiles, et pedestrium est, id est, populi, quod dominans est, supple, in civitate, et obtinet navigium, hoc est, principatus navigii et omnes alios principatus.
o Et subdit quomodo necessaria est ista communicatio sicut et aliorum, ibi, Multitudine autem existente vernaculorum (vernaculus est servus in domo domini et genitus et nutritus, qui necessarii sunt ad communicationem civitatis) et regionis agricolarum, copiam, supple, existentem ad communicationem civitatis, et, id est, etiam necessarium est esse et nautarum, supple, multitudinem. Et dat exemplum, ibi, Videmus autem hoc et nunc existens quibusdam, scilicet civitatibus, puta civitati Heracleotarum :
et dicit modum : Multas enim replent triremes aedificata civitate, supple, sic super mare, magnitudine aliis contractiore, id est, cum aliis minor sit civitatibus multis, prodest per navigium communicando fruges. Exemplum convenientius est quod dicit Titus Livius in historia Romana, quod Romani super mare portum aedificabant et civitatem, quam Messanam vocabant : eo quod messes Ægypti ibi deponebantur ad civivitatem Romanam per ostia Tiberina deferendæ ad horrea publica Romanorum, ex quibus stipendia militibus præbebantur.
p His dictis adjungit epilogum totius capituli, sic : De regione quidem igitur et portubus et civitatibus et mari et de nautica potentia, sit determinatum hoc modo. De civili autem multitudine, quem quidem terminum oportet existere, prius diximus, in praecedenti scilicet capitulo.
<--- Page Split --->
Quales debeant esse natura cives, de quo laudantur Græci, et quales urbis custodes ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quales autem quosdam natura oportet esse, nunc dicamus. Fere itaque deprehendet utique quis hoc respiciens ad civitates approbatas Græcorum, et ad totum orbem terræ, ut occupatus est gentibus.
Nunc autem quales natura cives esse oportet, a nobis dicetur. Forsan vero id deprehendet quis, si inspiciat ad civitates Græcorum, quæ bene gubernari dicuntur, et ad totum terrarum orbem, ut a gentibus variis incolitur.
b Quæ quidem enim in frigidis locis gentes, et quæ circa Europam, sunt quidefn plenæ animositate, intellectu autem et arte magis deficientes, propter quod libere quidem perseverant magis, non politizare autem, et vicinis principari non potentes. Quæ autem circa Asiam intellectivæ quidem et artificiosæ secundum animam, sine animositate autem : propter quod subjectæ quidem et servientes perseverant.
Nam quæ frigidas regiones incolunt gentes, et quæ per Europam, animo quidem abundant, ingenii vero et artificii parum habent. Quapropter in libertate magis perseverant, disciplinam vero Reipublicæ difficulter recipiunt, ac finitimis dominari non possunt. Quæ vero Asiam incolunt, ingenio et arte abundant, sed animositatem non habent : propter quod et parere dominantibus et servire perseverant.
c Genus autem Græcoram, sicut mediat secundum loca, ita ambobus participat. Etenim animosum et intellectivum est. Propter quod quidem liberum perseverat, et maxime politizans, et potens principari omnibus una sortiens politia. Eamdem autem differentiam et Græcorum
At Græcorum genus, ut mediam regionem locorum sortitum est, sic etiam amborum est particeps. Nam et animosum et ingeniosum est. Ex quo fit ut in libertate degat, et disciplinam Reipublicæ optime recipiat, et unius Reipublicæ constitutionem sortitum, imperare omnibus possit.
<--- Page Split --->
gentes ad invicem : hæ quidem enim habent naturam monocolam, hæ autem bene mixtæ sunt ad utrasque potentias has.
Eamdem quoque differentiam habent Græcorum gentes inter se : quædam enim habent naturam ad unum illorum, quædam vero permixtæ ac temperatæ sunt ad utramque illarum potentiarum.
d Manifestum igitur, quod oportet intellectivos esse et animosos natura eos, qui debent esse ævagogi legislatori ad virtutem.
Patet igitur, quod oportet et intelligentiam et vigorem animi natura existere illis, qui futuri sint idonei, quos legum positor ad virtutem instituat.
e Quod quidem enim aiunt quidam oportere existere custodibus, scilicet amativos quidem esse notorum, ad ignotos autem silvestres. Animus est, qui facit quod amativum : hæc enim est animæ potentia, qua diligimus : signum autem, ad consuetos enim et amicos animus attollitur magis quam ad ignotos parvipendi putans. Propter quod et Archilocus convenienter amicis querelans disputat ad animum. Non enim ab amicis a lanceis perforationes. Et quod principans autem, et quod liberum, a potentia hac existit omnibus : principativum enim et invincibile animus.
Nam quod de custodibus aiunt quidam oportere, ut benevoli sint erga notos : erga ignotos vero infesti. Vigor animi est, qui benevolentiam facit : illa est enim potentia animæ, per quam amamus, ac benevoli sumus. Cujus rei signum est, quod magis irritatur animus contra familiares et amicos, quam contra ignotos, si contemptum se putet. Quapropter Archilocus recte cum amicos incusaret, ad amicum loquitur, inquiens : « Non tu quidem ab amicis lanceis transfixus es ? » Quod dominatur, et quod libertatem servat, ab hac potentia animi existit : dominus enim et invictus est animus.
f Non bene autem habet dicere, graves esse ad ignotos : ad nullum enim oportet esse talem : neque sunt qui magnanimi, natura agrestes, nisi ad injusta agentes : hoc autem magis adhuc ad consuetos patiuntur, quod quidem dictum est prius, si injuste pati putent. Et hoc accidit secundum rationem : apud quos enim deberi beneficentiam putant cum nocumento, et hac privari putant : unde dictum est, « Severi enim inimici fratrum, et ii quidem ultra diligentes, ii autem et ultra odiunt. »
Nec bene se habet dicere quod adversus ignotos debent esse infesti : nam adversus neminem esse tales oportet : neque sunt magnanimi homines natura infesti, nisi contra injuriantes : hoc autem magis contra notos familiaresque patiuntur; si injuriatos sibi existimant. Et hoc non sine ratione contingit. A quibus enim deberi sibi beneficium exspectant, ab eisdem non solum privari beneficio, sed insuper se laedi putant. Unde proverbio dicitur, « Fratrum contentiones et irae sunt acerbissimae, et qui se nimium amant, hi se nimium oderunt. »
g De politizantibus quidem igitur quot oportet existere et quales quosdam natura : adhuc autem regionem quantam quamdam, et qualem quamdam, determinatum est fere : non enim eamdem certitudinem oportet quaerere per rationes, et eorum quae fiunt per sensum.
De hominibus quidem igitur qui in Republica futuri sint, et quot esse oportet et quales natura, et de regione quantum, et qualem fere, determinatum est : non enim eadem certitudo quaedam est in his quae per rationes, et in his quae fiunt per sensum.
<--- Page Split --->
non sunt subtiles, licet pleni sint animositate. Et ex hoc concludit, quod habitantes in istis regionibus liberi quidem perseverant et invincibiles propter animositatem, sed politizare et principari vicinis nesciunt propter defectum intellectus.
In isto capitulo describit Aristoteles mores habitantium in diversis civitatibus ex longitudine et latitudine civitatis ad viam solis. Et habet tres partes, in quarum prima describit quales ex longitudine et latitudine civitatis apti sunt bene politizare, et quales non. In secunda parte ostendit, quod ex ipsa natura habitationis quidam sunt bene apti politizare, et quidam non, ibi (litt. d), Manifestum igitur, quod oportet intellectivos esse, etc. In tertia redarguit dictum Archiloci, in hoc quod dixit politicum debere esse gravem ad ignotos, ibi, (litt. f), Non bene autem habet dicere, etc.
a Sententia primae partis haec est, quod quales oportet esse secundum naturam complexionis qui bene politizent, oportet considerare ex situ civitatum Graecorum et Gentium in toto orbe. Et oportet hic revocare ad memoriam ea quae in libro de Natura locorum et locatorum dicta sunt a nobis. Qui enim habitant in frigidis regionibus, sicut circa Europam, propter circumstans frigidum, intus aestuant, sicut et ventres calidiores sunt in hyeme quam in aestate : et ideo tales gentes sunt plena animositate, et de intellectu parum habent. Cujus ratio est, quia circumstans frigidum, quod ad interiora reprimit calorem, nimis fortificat calidum, et ignit et inspissat spiritum animalem, et facit calorem circa cor, et accendit sanguinem, et facit evaporationem fellis, quae sunt causae animositatis et audacia omnibus : et eumdem spiritum qui defert formas ad intellectum ad mediam cellulam capitis, quae logistica dicitur, inspissat, obscurat, et ex calido commiscet operationes ejus : propter quod in intellectu et arte deficiunt, et
Gentes autem quae circa Asiam habitant, quae infrigidissima est, id est, calidissima, eo quod latitudo parum a via distat solis. Arcus enim meridionalis ab æquinotciali usque ad zenith capitis habitantium vocatur latitudo civitatis in astronomia : arcus autem coluri, qui est ab Oriente usque ad zenith capitis habitantium, vocatur longitudo civitatis. Qui ergo habitant civitates ultra Asiam, propter hoc quod parum distant a via solis, et sol bis in anno transit super capita eorum, propter multum calorem climatis sui corpora habent evanida, spiritu naturali destituta, habent tamen spiritus intellectivos lucidos, tenues formas intellectivas optime repræsentantes : propter quod sunt intellectivi et artificiosi, timidi et dolosi : et ideo quia timidi sunt, subjiciuntur aliis et perseverant servientes et no.1 possunt politizare.
Genus autem Graecorum, quod medium est inter ista, ut dicit, sicut mediat loco, ita mediat natura, et ambobus participat, sicut medium extremis : et est animosum et intellectivum, et ideo liberum perseverat, et maxime politizans, et optime potens principari omnibus, unica et optima sortiens politia. Et addit quod eamdem differentiam habent Graecorum civitates ad invicem : sitæ enim in frigidis locis, habent proprietatem frigidorum : sitæ autem in locis calidis, habent proprietates calidorum. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur, Quales autem quosdam, cives scilicet, natura, id est, complexione naturali et moribus, oportet esse, nunc dicamus. Et dat regulam per quam hoc potest comprehendi in universali, ibi, Fere itaque deprehendet utique quis respiciens ad civitates approbatas Graecorum, id est, ad climata civitatum, et ad totum orbem terræ. Tota
<--- Page Split --->
enim quarta nostra habilitatis (ut dicit Ptolemæus in Almagesto) quæ est ab æquinoctiali usque ad polum arcticum, per septem climata distribuitur, quæ propter diversam qualitatem aeris diversas faciunt complexiones habitantium et mores.
scilicet vel tantum sunt animosæ, vel tantum intellectivæ sive astutæ : hæ autem bene mixtæ sunt ad utrasque potentias has, scilicet animositatem et intellectualitatem. Illæ enim duæ potentiae quasi duo oculi sunt, quibus efficitur homo politizans.
b Et hoc est quod subdit, ibi, Quæ qælem enim in frigidis locis gentes, supple, habitant. Et dat exemplum, ibi, Et quæ circa Europam, sunt quidem plenæ animositate, intellectu autem et arte deficientes magis, supple, sunt. Et ex hoc concludit qualem politiam possunt habere, ibi, Propter quod libere quidem perseverant magis, propter animositatem scilicet, eo quod nulli serviunt, non politizare autem, et vicinis principari non potentes, propter defectum scilicet intellectus, quia nesciunt. Quæ autem circa Asiam, calidissimam scilicet ad Meridiem, intellectivæ quidem, gentes scilicet, et artificiosæ secundum animam, sine animositate autem. Horum causa sufficienter dicta est in sententia. Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod subjectæ quidem et servientes perseverant : quia timidi in nullo se defendunt.
d Deinde cum dicit, Manifestum igitur, quod oportet intellectivos esse, etc. concludit ex præhabitis, quod hæc duo fiunt secundum animum, et ideo oportet ævagogos, id est, duces ævorum, secundum diversas ætates et complexiones, institui a legislatoribus, qui ævagogi sunt ad virtutem, id est, ad virtutem ducunt homines. Et confirmat hoc per commune dictum. Quia commune dictum est, quod custodes politiarum oportet amativos esse notorum, ad ignotos autem silvestres. Est autem animus qui utrumque istorum facit. Et hoc probat per rationem duplicem. Prima est, quod animus est qui facit quod amativum, animæ enim potentia est qua diligimus. Secunda ratio est a signo sumpta, quia scilicet animus ad notos et amicos attollitur magis quam ad ignotos : aut restringitur et deprimitur, parvipendi putans ab ipsis. Hæc est sententia.
c Et subdit de mediis, ibi, Gewus autem Græcorum, inter Europam scilicet et Asiam habitans, sicut mediat secundum loca, ita ambobus participat. Etenim animosum et intellectivum est. Et ex his concludit, ibi, Propter quod quidem liberum perseverat, quia scilicet animosum : et maxime politizans, supple, est, quia scilicet intellectivum, et potens principari omnibus, una sortiens politia, monarchia scilicet. Et tangit regnum Alexandri Macedonis, quod omnibus imperabat. Et licet ita in communi sit de civitatibus Græcorum, tamen in speciali habent differentiam. Et hoc est : Eamdem autem habent differentiam et Græcorum gentes ad invicem : hæ quidem enim, supple, gentes, habent naturam monocolam, quia
Littera sic ordinatur : Manifestum igitur, supple, est, quod oportet intellectivos esse et animosos natura eos qui debent esse ævagogi legislatorum ad virtutem, id est, qui per ordinem politiæ debent esse duces diversarum ætatum, qualiter scilicet quælibet ætas communicet ad virtutem.
e Et probat per dictum commune, ibi, Quod quidem enim aiunt quidam oportere existere custodibus, politiarum scilicet. Et subdit quid est illud : Amativos quidem esse notorum, ad ignotos autem esse silvestres. Et hoc probat, ibi, Animus est, qui facit quod amativum. Et dat rationem, ibi, Hæc enim animæ est potentia qua diligimus. Et hoc ulterius probat per signum, ibi, Signum autem,
<--- Page Split --->
supple, est, ad consuetos enim et amicos animus attollitur magis, id est, dilatatur magis, quam ad ignotos, parvipendi putans, supple, ab ignotis. Propter quod Archilocus (Philosophi nomen est) convenienter amicis querelans disputat ad animum : quia ex animo totum est. Unde in hoc laudat Archilocum, quod hoc ponit in animo. Quid autem dixit, qualem scilicet oportet esse animum ad amicum, subdit, ibi, Non enim ab amicis, supple, sunt, a lanceis perforationes, id est, amicos non oportet invicem malefacere, vel aliquod nocumentum inferre, sed in jucunditate cordis se invicem recipere. Quia sicut dicit in secundo Topicorum, « ejusdem moris est amicis benefacere et inimicis male. » Et ideo Plato in libro Mennonis hoc ipsum ponit in diffinitione hominis. Dicit enim, quod « homo est animal disciplinabile et praeceptibile, amicis benefactivum, et inimicis male. » Et addit adhuc unum dicens : Et quod principans autem, in civitatibus scilicet, et quod liberum, supple, est in homine, a potentia hac, id est, ab animo existit omnibus. Et ponit rationem, ibi, Principativum enim et invincibile animus, supple, est.
f Deinde cum dicit, Non bene habet dicere, etc. redarguit dictum Archiloci, in hoc quod dixit quod politicus debet esse gravis ad ignotos : quia ad nullum oportet esse talem politicum, quinimo etiam ad eos qui natura sunt agrestes, oportet politicum esse benevolum, ut scilicet trahantur ad bonam communicationem : sed ad solos illos qui injusta agunt, oportet hoc pati, scilicet quod, duri et agrestes sint. Et ponit rationem, dicens quod hoc accidit secundum rationem : quia apud quos sperant beneficentiam, inveniunt nocumentum, ac beneficentia putant privari, quod est reddere malum pro bono : et hoc est factum inimici.
Unde dictum commune est, « Sevit qui ab antiquo amicus fuit, et postea incepit malefacere. » Et ideo in talibus quidam sunt ultra amici plus quam oportet, et quidam sunt ultra odientes plus quam oportet. Haec est sententia istius partis.
Littera sic ordinatur : Non bene autem habet dicere, graves esse, supple, debere ad ignotos. Et ponit rationem, ibi, Ad nullum enim oportet esse talem, scilicet gravem, ut omnes scilicet benevolentia provocentur ad bonum. Et ponit rationem, ibi, Neque sunt, supple, aliqui, qui magnanimi, supple, sunt, natura agrestes: quia aliter non esset verum quod hominis proprium est esse animal mansuetum natura, quod tamen secundum omnes Philosophos est proprium hominis. Et subdit ad quos oportet esse agrestes, ibi, Nisi ad injusta agentes. Et nisi ponitur hic exceptive. Et dicit quando rationabiliter hoc accidit. Et hoc est quod subdit : Hoc autem magis ad consuetos patiuntur, si scilicet injusta agunt : unde in Psal. (tav, 13 et 14) : Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Tu vero homo unanimis; dux meus, et notus meus. Unde consuetis in beneficia si male agant, debent esse graviores. Et hoc est quod sequitur, ibi, Quod quidem dictum est prius si injuste pati putant 1, supple, a consuetis et concivibus. Et hoc accidit secundum rationem. Et ponit illam, ibi, Apud quos enim deberi beneficentiam putant, id est, sperant cum nocumento supple, aliquo, et, id est, etiam hac, sca licet beneficentia illa, privari putant. Et confirmat per antiquum dictum. Unde dictum est : Severi enim inimici fratrum : quia durum est quod scilicet ab amico malum pro bono reddatur. Et subjungit, quod utrumque est mali moris, ibi, Hi quidem ultra diligentes, supple, sunt, si diligunt notos in malefactis, ii autem, et id est, etiam ultra odiunt, qui odiunt extraneos etiam in benefactis.
<--- Page Split --->
g Deinde subjungit epilogum de omnibus dictis in hoc capitulo et praecedentibus a principio septimi libri, ibi, De politzantibus quidem igitur quot oportet existere, quod scilicet in primo capitulo determinatum est, et quales quosdam natura, quod dictum est in isto capitulo: adhuc autem regionem quantam quamdam, et qualem quamdam, quod dictum est in secundo capitulo, determinatum
est fere. Fere dicit propter hoc quod non determinatur in particularibus, in quibus plura consideranda sunt propter novos casus emergentes tota die. Et hoc est quod sequitur : Non enim eamdem certitudinem oportet quaerere per rationes, in universalibus scilicet, et eorum quae fiunt per sensum, scilicet in particularibus : sicut enim dixit in ante habitis, in particularibus sensus dignior est ratione.
CAPUT VI.
De veris civitatis partibus, et de iis quae necessaria sunt civitati.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem sicut aliorum secundum naturam constantium, non hac sunt partes totius consistentiae, sine quibus totum non erit utique, palam quod neque civitatis partes ponendum quascumque civitatibus necessarium existere, neque alterius communionis ullius, ex qua unum aliquid genere.
Cum vero ut aliorum secundum naturam consistentium, non hac sunt partes totius consistentiae, sine quibus totum non esse potest, palam quod nec civitatis ponendum est esse partes, quaecumque civitatibus existere necessario oportet, nec alterius cujusquam communionis, ex qua fit unum aliquod genus.
b Unum enim aliquid et commune oportet esse, et hoc communicantibus, sive aequale, sive inaequate transmunt, veluti sive alimentum hoc est, sive regionis multitudo, sive aliquid aliud talium est. Quando autem fuerit hoc quidem hujus gratia, hoc autem cujus gratia, nihil in iis commune, sed aut huic quidem face-
Unum enim quid et commune esse debet communicantibus, sive aequale, sive inaequate suscipiant, ceu si alimentum id sit, sive agri quantitas, sive aliud tale. Sed quando hoc gratia hujus, hoc autem non gratia, nihil in his commune, sed aut huic quidem facere, huic autem accipere. Dico autem, veluti organo omni ad id
<--- Page Split --->
re, huic autem accipere. Dico autem, puta organo omni ad id quod sit opus, et condentibus : domus enim ad ædificatorem nihil est quod sit commune, sed est domus gratia ædificatorum ars. Propter quod opus est possessione civitatibus. Possessio autem nulla pars est civitatis. Multa autem animata sunt partes possessionis. Civitas autem communitas quædam est similium, gratia autem vitæ contingentis optimæ.
opus quod sit, et opificibus : domui enim ad ædificatorum nihil est quod fiat commune, sed est domus gratia ædificatorum ars. Quapropter possessione quidem indiget civitas, nulla tamen pars civitatis est possessio. Multa vero animata sunt possessionis partes. Civitas autem communio quædam est similium, gratia vitæ, ut maxime fieri potest, optimæ.
c Quoniam autem est felicitas quod optimum, hæc autem virtutis operatio, et usus quidam perfectus, accidit autem sic, ut hos quidem contingat participare ipsa, hos autem modicum aut nihil, palam quod hæc causa, quare fiant civitatis species et differentiæ, et politiæ plures. Alio enim modo et per alia singuli hæc venantes, et vitas alteras faciunt, et politias.
Cum vero sit felicitas optimum, ipsa tamen virtutis operatio, et usus quidam perfectus, contingat autem ita, ut aliqui illius recipiant participationem, alii parum aut nihil, manifestum est quod hæc est causa, quare civitatis species et differentiae existunt, pluresque Rerumpublicarum formæ. Per alium enim modum et aliis viis singuli hoc appetentes, et alios vivendi modos fecerunt, et alias Republicæ disciplinas.
d Considerandum autem et quot sint hæc, sine quibus civitas non 8. it utique. Etenim quæ dicimus esse partes civitatis, in iis utique erunt, propterea quod necessarium existere.
Considerandum autem est quot sint illa, sine quibus civitas esse non potest. Nam quas dicimus esse civitatis partes, eas necessarium est in istis subesse.
e Sumendum igitur operum numerum. Ex iis enim erit palam. Primo quidem igitur oportet existere alimentum. Deinde artes : multis enim organis indiget id quod est vivere. Tertio autem arma : communitates enim necessarium et in ipsis habere arma ad principatum, et inobedientium gratia, et ad conantes injusta inferre extrinsecus. Adhuc pecuniarum aliquam abundantiam, quatenus habeant et ad opportunitates quæ secundum seipsos, et ad bellicas. Quinto autem et præcipue ea, quæ circa divinorum curam, quam vocant sacerdotium. Sextum autem numero, et omnium necessariissimum, judicium de conferentibus et justis ad invicem.
Capiendus est igitur operum numerus. Ex his enim illud apparebit. Primum igitur debent existere alimenta. Deinde artes : multis enim instrumentis indiget vita. Tertium, arma : nam qui simul in communione vivunt, necessarium est ipsis habere arma, quibus et magistratibus parere inobedientes compellantur, et quibus vis propulsetur externa. Præterea pecuniarum habendarum facultas quædam, quo illas habere possint et ad proprias indigentias, et ad bellum. Quintum ac primum, circa rem divinam cultus, quod vocant sacrificium. Sextum, quod est omnium summe necessarium, judicium pro utilitate et justitia contrahentium.
/ Opera quidem igitur hæc sunt, qui-
Hæc sunt igitur opera quibus indiget
<--- Page Split --->
bus indiget omnis civitas, ut est dicere. Civitas enim multitudo est non quæcumque, sed ad vitam per se sufficiens, ut diximus. Si autem aliquid horum contingat deficere, impossibile simpliciter per se sufficientem communionem hanc esse.
civitas omnis. Est enim civitas multitudo non quæcumque, sed illa, quæ ad vitam per se sufficiens sit, ut diximus. Si vero aliquid horum deficiat, impossibile est simpliciter per se esse sufficientem hujusmodi societatem.
g Necesse igitur secundum operationes has consistere civitatem. Oportet ergo agricolarum esse multitudinem, qui præparent alimenta, et artifices, et quod pugnax, et quod opulentum, et sacerdotes, et judices necessariorum et conferentium.
Necessarium est ergo his operibus civitatem constare. Esse igitur oportet multitudinem agricolarum, qui victum conferant, et artifices, et pugnatores, et locupletes, et sacerdotes, et judices necessariorum atque utilium.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
In isto capitulo determinat Aristoteles quae partes in civitate sunt necessariae, si feliciter debeat vivere civitas. Et habet duas partes, in quarum prima determinat hoc et probat per similitudinem omnium natura constantium. In secunda ostendit per communicationes quas necesse est esse in civitatibus, ibi (litt. c), Quoniam autem est felicitas quod optimum, etc.
Circa primum duo facit: primo enim ostendit quod dictum est, scilicet quod sicut omnium natura constantium sunt partes quaedam determinatae, sine quibus non est totum, ita et in politia. Secundo ostendit quod non omnia quae sunt necessaria in civitate, sunt pa-tes civitatis, ibi (litt. b, circa initium), Quando autem fuerit hoc quidem hujus gratia, etc.
a Sententia prime et secunda partis, quod sicut omnium natura constantium partes organicae sunt, per quas impletur opus ejus proprium, et sine quibus perfici non potest, eo quod totius operatio est in communicatione partium propriarum : ita etiam in civitate sunt partes quaedam, si-
ne quibus non perficitur communicatio ad per se sufficientiam, sive communicet civitas secundum aequale, sicut in democratiis, et commutationibus quae fiunt secundum aequale medietatis arithmeticae, sive secundum inaequale, sicut in oligarchiis, et in distribuendis quae fiunt secundum aequale geometricum, quod secundum rem inaequale est. Et dat exemplum in iis in quibus communicant, sive sit regionis multitudo, sive distributio in possessionibus, sive sit aliud aliquid talium : et hoc dicit quod oportet esse in omnibus, in quibus hoc fit gratia hujus, hoc autem alterius : quia in illis oportet esse multas partes, in quibus est aliquid commune continens omnes partes illas. Et hujus exemplum ponit in domo. Domus enim si referatur ad aedificatorem, plura non habet, nec commune ad plura, sed est aedificatoris gratia ars et opus aedificantis simpliciter : si autem referatur ad economicam communicationem, de necessitate plura continet, sine quibus non perficitur communicatio domus, sicut dixit in primo, sicut despotica potentia qua dominus principatur servo, et nuptialis potentia qua vir principatur ad uxorem, et paterna qua pater principatur ad filios, et chrismatistica sive pecuniativa, ita etiam est in civitate, ut dicit. Civitas enim indiget
<--- Page Split --->
possessione sicut domus indiget pecunia, cum tamen possessio nulla pars civitatis sit, sicut nec pecunia domus, et sicut dictum est in praehabitis primi libri, multa animata partes sunt possessionis, sicut asinus et bos. Civitas enim communitas est quaedam similium, gratia vitae optimae communicans. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur. Quoniam autem sicut aliorum secundum naturam constantium, non hæ sunt partes totius consistentiae, id est, ex quibus constat totum, sine quibus totum non erit utique, palam, supple, est, quod neque civitatis partes, essentiales scilicet, ponendum quascumque civitatibus necessarium existere, quia scilicet possessio necessaria est civitati, et tamen nulla pars civitatis est : civitatis enim pars est, quae in actu civilitatis communicat, sicut civis, neque alterius communicationis nullius 1 (altera negatio superfluit more Graecorum) ex qua, scilicet communione, unum aliquid genere, supple, fit.
b Et dat rationem, ibi, Unum enim aliquid et commune oportet esse, scilicet civitatem, et hoc communicantibus, sive aequale, supple, communicent, sicut in democratiis et in communicationibus secundum arithmeticam proportionem, sive inaequate, supple, communicent, sicut in oligarchiis, et in distribuendis, transumant, vel transmutent, in quibus transmutatio fit et distributio secundum aequale geometricum. Et dat exemplum : Veluti sive alimentum hoc est, sive regionis multitudo, quod scilicet civibus distributur, sive aliud aliquid talium est, in quo scilicet cives communicant.
Et subdit in quibus hoc non est, ibi, Quando autem fuerit hoc quidem hujus gratia, scilicet sicut causæ efficientis, hoc autem cujus gratia, alterius scilicet ab alio effectu, nihil in his commune, supple, est sicut totum commune est ad partes,
sed aut huic quidem est facere, sicut causae efficienti, huic autem accipere, supple, ab efficiente. Et exponit se, subdens : Dico autem, puta organo omni ad id quod sit opus, id est, sicut se habet organum sive instrumentum ad id opus quod fit per instrumentum : ibi enim organum accipit motum ab efficiente, quia non movetur a se, et ideo nulla pars est operis. Et adaptat, ibi, Et contendibus, id est, domum aedificantibus : domus enim, supple, nulla pars est, ad aedificatorem, et nihil est quod sit commune, ad ipsum scilicet, sed est domus gratia aedificatorum ars, id est, artificialum, et sic, supple, non est communicatio economicae communicantium. Et adaptat hoc ad civitatem, ibi, Propter quod opus est possessione civitatibus, sicut instrumento scilicet : quia sicut dicit in primo Ethicorum, « divitiae organice deserviunt ad felicitatem. » Et hoc est quod hic addit : Possessio autem nulla pars est civitatis. Multa autem animata, partes sunt possessionis, sicut bos et asinus. Et dat rationem, ibi, Civitas enim communitas quaedam est similium, gratia autem vitae contingentis optimae, secundum felicitatem scilicet : et ideo supra in libro quarto de cive dixit, quod « civis qui vere pars civitatis est, est ille qui potest ex libertate et dignitate participare principatu consiliativo et judicativo secundum aützpkeiav. »
c Deinde cum dicit, Quoniam autem est felicitas quod optimum, etc. ostendit quod necessariae sunt partes in civitate, per communicationes quas necesse est ibidem esse. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quod cum multa genera communicantium sint in civitate, quod non aequaliter participant felicitate, sed secundum plus et minus : et ideo faciunt diversas specie communicationes in civitate.
Secundo reducit omnes istas diversita-
<--- Page Split --->
tes in sex, ibi (litt e), Sumendum igitur operum numerum, etc. Et enumerat illas. Prima est eorum qui sollicitantur de alimer•o civitatis, sicut agricolae. Secunda est multitudo et diversitas artificii, eo quod multis indiget ut organis l••mana vita, si feliciter debeat vivere. Tertia est arma ferentium : his enim indiget civitas, et ut intra se possit principari rebellibus, et extra se possit repellere hostes insurgentes. Quarta est divitiarum et pecuniae acquisitiva : quia his indiget civitas et ad opportunitates proprias, et aliquando ad bellicas, quando scilicet stipendia sunt danda militibus. Quinta est eorum qui occupantur circa curam divinorum, sicut Sacerdotes : quia sine cultu divinorum non potest esse felix vita. Sexta et quae necessariissima est inter omnes, communicatio judicum, qui judicant de conferentibus et justis in casibus qui tota die emergunt inter cives. Et addit, quod haec sunt opera civitatis : et si aliquod deficiat, non est perfecta civitas. In fine per modum epilogi repetit omnia quae dicta sunt in hoc capitulo. Haec est sententia.
Littera sic ordinanda est : Quoniam autem est felicitas quod optimum, bonum scilicet, haec autem, scilicet felicitas, est virtutis operatio, et usus quidam perfecctus : et hoc ideo dicit, quia in habitu non est perfectio, cum, sicut dicit in libro de Anima, « habitus sit perfectio sicut somnus, actus autem sicut vigilia, felicitas vero est summa perfectio, et ideo est operatio : » ut dicit in primo Ethicorum, quod « felicitas est operatio secundum propriam et connaturalem virtutem hominis, perfecta et non impedita : » et ideo, ut ibi dicit, « necesse est ut habeat organice subservientia, et omnia eam condecorantia, ut in nullo impediatur. » Et hoc est quod hic subdit : Accidit autem sic, ut hos quidem contingat participare ipsa, scilicet felicitate, hos autem modicum, alios sci-
licet, aut nihil, propter defectum ad virtutis operationem.
Et concludit ex his, ibi, Palam quod haec causa, supple, est, quare fiant civitatis species et differentiae, et politiae plures : quia secundum species communicantium differunt species politiarum, sicut in ante habitis saepissime determinatum est. Et in communi ponit rationem unam ad omnia, ibi, Alio enim modo et per alia singuli haec venantes, vitas alteras faciunt, et politias, supple, alteras, quibus scilicet quilibet quaerit ad votum vivere.
d Et ex hoc subdit, quod si considerentur ista, sciuntur partes civitatis. Et hoc est: Considerandum autem et quot sint haec, sine quibus civitas non erit utique. Et dat rationem, ibi, Etenim quae dicimus esse partes civitatis, supple, essentiales, in his utique erunt, propterea quod necessarium existere illas scilicet partes in civitate.
e Secundo, ibi, Sumendum igitur, etc. reducit omnes istas diversitates in sex, et dicit: Sumendum igitur operum numerum, ut scilicet ex numero operum sumantur partes civitatis. Et hoc est: Ex his enim erit palam, scilicet de numero partium. Et enumerat per ordinem, ibi, Primo quidem igitur oportet existere alimentum. Deinde artes multas. Et datrationem, ibi, Multis enim organis indiget id quod est vivere, feliciter scilicet. Tertio autem arma. Et dat rationem, ibi, Communicantes1 enim, communi scilicet communicatione, necessarium, supple, est, et in ipsis, id est, inter ipsos, habere arma ad principatum, supple, confortandum, et inobedientium gratia, id est, ut possint regere inobedientes ad legum obedientiam. Et subdit aliam utilitatem: Et ad conantes, id est, contra conantes, injusta
<--- Page Split --->
inferre extrinsecus, ut scilicet tales repelli possint. Quarto, supple, adhuc pecuniarum aliquam abundantiam. Et subdit causam : Quatenus habeant et ad opportunitates, quae secundum seipsos, supple, sunt, id est, privatas, et ad bellicas, quando scilicet stipendiandi sunt milites in bello publico. Quinto autem et præcipue ea quae circa divinorum curam. Cives enim præcipue in cultu Dei curam decet habere : quam, curam scilicet, vocant sacerdotium, quod illo tempore fuit in multitudine deorum : eo quod nondum erat propalatus cultus unius Dei, qui per Moysen in figuris, tandem vero per Jesum Christum in veritate propalatus est. Sextum autem numero, et omnium necessariissimum, ad civilem scilicet communicationem, judicium de conferentibus et justis ad invicem, in casibus qui scilicet tota die emergunt inter cives.
f Omnibus his positis, universaliter sub-
jungit, ibi, Opera quidem igitur haec sunt, quibus indiget omnis civilis, ut est dicere, in communi scilicet. Et ponit rationem, ibi, Civitas enim, multitudo est non quae cumque, sed ad vitam per se sufficiens, ut diximus, quod scilicet ad vitam felicem nihil deficiat. Et hoc est quod subdit : Si autem aliquid horum contiugat deficere, impossibile, supple, est, si mpliciter per se sufficientem communionem hanc esse : quia non est sufficiens per se, quod in aliquo deficit necessariorum.
g Postea infert de omnibus quasi per modum epilogi concludendo, ibi, Necesse igitur secundum operationes has, quae, supple, dictae sunt immediate consistere civitatem, si scilicet debeat feliciter vivere. Oportet ergo agricolarum esse multitudinem qui præparent alimentum, et artifices, et quod pugnae; et quod opulentum, et sacerdotes, et judices necessariorum et conferentium.
<--- Page Split ---> CAPUT VII.
Utrum omnibus omnia civitatis nunia communicari possint ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Determinatis autem iis, reliquum considerare, utrum omnibus communicanda omnia haec (contingit enim eosdem omnes esse et agricolas, et artifices, et consiliarios, et judicantes), aut secundum unumquodque opus dictorum alios supponendum, aut haec quidem propria, haec autem communia horum ex necessitate sunt.
His determinatis, reliquum est considerare, utrum omnes communicare debeant, horum omnium (fieri enim non potest ut iidem ipsi sint et agricolae, et artifices, et consultores, et judicantes), an in unoquoque opere supra dictorum alios ponendum est, an quaedam esse propria, quaedam vero communia necessarium est.
b Non in omni autem politia haec. Sicut enim diximus, contingit et omnes communicare omnibus, et non omnes omnibus, sed quosdam quibusdam : haec enim et faciunt politias alteras. In democratiis enim participant omnes omnibus, in oligarchiis autem e contrario.
Sed non in omni Republica hoc, ut diximus, contingit. Nam fieri potest, ut omnes participent omnium, et non omnes omnium, sed quidam quorumdam : haec enim faciunt Rerumpublicarum varietatem. Nam in populari quidem participant omnes omnium, in paucorum autem potentia contrarium est.
c Quoniam autem existimus considerantes de optima politia, haec autem secundum quam civitas utique erit maxime felix, felicitatem autem, quod sine virtute impossibile est existere, dictum est prius, manifestum quod in optima politizante civitate, et habente justos viros
Cum autem consideratio nostra sit de optima Republica, ea vero est per quam civitas esset maxime felix, felicitatem autem quod sine virtute impossibile est existere, primo diximus, manifestum est ex his quod in civitate quae optime gubernetur, et quae justos habeat cives sim-
<--- Page Split --->
simpliciter, sed non ad suppositionem, neque banausam vitam, neque forensem oportet quaerere cives : vilis enim talis vita, et ad virtutem subcontraria. Neque oportet agricolas esse : opus est enim vacatione et ad virtutis generationem, et ad actiones politicas.
pliciter, ac non ad suppositionem, neque artifices, neque mercatores cives esse oportet : vilis est enim hujusmodi vita, et virtuti adversa. Nec certe agricolas esse oportet eos qui futuri sint cives : opus est enim quiete et otio ad virtutem comparandam, et ad Rempublicam gerendam.
d Quoniam autem quod bellicum, et quod consiliativum de conferentibus, et judicans de justis inexistit, et videntur maxime esse partes civitatis, utrum altera et hoc ponendum, aut eisdem dandum ambo?
Cum vero hi supersint qui bello intendunt, et hi qui consultant de utilibus, et judicant de justis et non justis, qui quidem maxime videntur partes civitatis, utrum et hos esse alios ponendum sit, an eisdem hominibus ambas partes tribuendum?
e Manifestum utique et hoc, quia modo quidem aliquo eisdem, modo autem aliquo et alteris. Qua quidem enim alterius aetatis utrumque operum, et hoc quidem indiget prudentia, hoc autem potentia, alteris : qua autem impossibilium est, potentes violenter agere et prohibere, hos sufferre subjectos, semper hac eosdem. Qui enim armorum domini, et manendi et non manendi politiam sunt domini. Relinquitur igitur eisdem quidem utrisque dare politiam hanc, non autem simul, sed sicut aptum natum est, potentia quidem in junioribus, prudentia autem in senioribus. Igitur sic ambobus distribui expedit, et justum esse videtur : habet enim haec divisio quod secundum dignitatem.
Clarum est quod quodammodo eisdem, et quodammodo aliis. Qua enim alterius vigoris utrum opus, et alterum prudentia, alterum viribus indiget, aliis : qua vero impossibilium est eos qui afferre vim et prohibere hos possunt subjectionem pati, semper eisdem. Qui enim armorum domini sunt, iidem etiam sunt domini status, vel mutationis Reipublicae. Restat igitur, ut eisdem quidem ambobus Rebuspublicis tradatur, non simul quidem, sed ut natura fert, vires quidem in junioribus sunt, prudentia vero in senibus. Sic inter eos distribui commodum est et justum esse videtur : habebit enim haec distributio id quod est secundum dignitatem.
f At vero et possessiones oportet esse circa hos : necessarium enim abundantiam existere civibus, cives autem isti. Quod enim banausum non participat civitate, neque alia nulla pars, quae non virtutis conditiva est : hoc autem palam ex suppositione. Felicitari quidem enim necessarium existere cum virtute : felicem autem civitatem non ad partem aliquam ipsius respicientes oportet dicere, sed ad omnes cives. Manifestum autem et quod oportet possessiones esse horum : si quidem necessarium agricolas
Atqui possessiones quoque circa hos esse oportet : necesse est enim facultates adesse civibus, hi autem sunt cives. Nam turba quidem urbana vilium ministrorum, nulla pars est civitatis, nec aliud genus quodcumque, quod non sit virtutis effector : patet hoc ex eo quod praemisimus. Felicitas enim necesse est, ut per virtutem fiat : felicem vero dicere civitatem debemus, non ad partem aliquam ejus respicientes, sed ad omnes cives. Manifestum igitur, quod horum esse possessiones oportet : si quidem necesse est
<--- Page Split --->
esse, servos, aut barbaros, aut vernaculos.
agricolas esse, servos, vel barbaros, vel ministros.
g Reliquum autem ex dinumeratis, quod sacerdotum genus, manifestum autem et horum ordo. Neque enim agricolam, neque banausum sacerdotem constituendum : a civibus enim decet honorari Deos. Quoniam autem divisum est id quod civile in duas partes, hoc est, in id quod armorum, et quod in consiliativum, decet autem cultum exhibere diis, et requiem habere circa ipsos, eos qui propter tempus abdicati sunt, hos assignandum utique erit sanctificationibus.
Reliquum est ex his qui supra memorati sunt, genus esse sacerdotum, quorum institutio manifesta est. Neque enim agricola, neque artifex, neque vilium exercitiorum quisquam sacerdos est deputandus : honos enim diis est a civibus impendendus. Sed cum distincti sint cives in partes duas, hoc est, in eos qui arma tenent, et in eos qui consultant, et decens sit diis cultum exhibere, et requiem suscipere eos qui pro tempore in his laboraverunt, ac defessi sunt, his utique esset sacrorum cura demandanda.
h Sine quibus quidem igitur civitas non consistit, et quot partes civitatis, dictum est. Agricolas enim et artifices, et omne quod mercenarium, necessarium existere civitatibus, partes autem civitatis id quod armorum, et consiliativum, et separatum est utique unumquodque horum, hoc quidem semper, hoc autem secundum partem.
Quæ sint igitur, sine quibus civitas stare non potest, et quot sint civitatis partes, dictum sit. Agricolas enim et artifices, et omne ministerium civitatibus existere necessarium est : sed partes civitatis sunt, qui arma tenent, et qui consultant, et separatum est unumquodque istorum, hoc quidem semper, hoc vero secundum partem.
i Videtur autem non nunc neque recenter hoc esse notum iis qui de politia philosophizant, quod oportet divisam esse seorsum secundum genera civitatum, et quod bellicum alterum esse, et quod terrae cultivum. In Ægypto enim habet hoc modo, adhuc autem et nunc quæ circa Cretam : quod quidem igitur circa Ægyptum, Sesostris, ut aiunt, ita lege statuit, Minos autem quæ circa Cretam. Antiqua autem videtur esse et conviviorum institutio, quæ quidem circa Cretam facta circa regimen Minois.
Videtur autem non nunc, neque paulo ante, hoc notum fuisse his qui de Republica philosophantur, quod per genera sit civitas distinguenda. Et pugnatorum genus aliud esse, aliud agricolarum. Nam in Ægypto usque ad hoc tempus in hunc modum se habet, et in Creta. In Ægypto quidem Sesostri legem ferente, et in Creta vero Mineo. Antiqua videtur esse etiam comessationum institutio, quod in Creta factum est Mineo regnante.
k Quæ autem circa Italiam multo antiquiora iis. Aiunt enim historiae inhabitantium ibi Italum quemdam fuisse regem CEnotriæ, a quo nomen transumentes Italos, pro CEnotriis, vocatos esse, et oram hanc Europæ Italie nomen accepisse, quæcumque existit intra sinum Scylleticum et Lameticum, distant au-
Sed multo prius hoc in Italia, quam in Creta constitutum fuit. Tradunt enim periti homines illorum fuisse Italum quemdam CEnotriæ regem, a quo mutato nomine, pro CEnotriis Itali sunt vocitati, oramque illam maritimam Europæ, quæ est inter Scylleticum et Lameticum sinum, distant vero hæc loca inter se me-
<--- Page Split --->
tem hæc ab invicem itinere mediae diei. Hunc itaque Italum dicunt Ĉenotrios pastores existentes fecisse agricolas, et leges ipsis alias posuisse, et convivia constituisse primo, propter quod et nunc ibidem observant convivia, et leges quasdam ordinatas ab illo. Apud Tyrrheniam autem habitabant prius Opici dicti, et nunc vocati cognominatione Ausones. Quod autem ad Iapygiam, et Ionium, Chaones vocatam Syrtim, erant autem et Chaones Ĉenotrii genere.
ridiei iter, Italis nomen primo capisse. Hunc ergo Italum tradunt agriculturae Ĉenotrios docuisse, cum prius essent pastores vagi, ac palantes, illisque leges posuisse, et comessationes instituisse primum. Quapropter etiam nunc quidam illorum populorum comessationibus ultutur, et legibus quibusdam ab illo positis. Incolebant autem eam Italis partem, qua ad Tyrrheniam versa est, Opici, qui nunc Ausonii nominantur. Alteram vero partem, qua ad Iapygiam et Ionium pertinet, incolebant Chaones, Syrtim appellatam, et ipsi quoque ab Ĉenotriis orti.
I Conviviorum quidem igitur institututio, hinc facta fuit prius, separatio autem qua secundum genus civilis multitudinis, ex Ægypto. Multis enim excedit temporibus regimen Minois Sesostris.
Inventio igitur comessationum hinc primum exstitit. Divisio autem civitatis per genera apud Ægyptum incepit. Sesostris enim multis temporibus ante fuit quam Minos in Creta regnaret.
m Fere quidem igitur et alia oportet putare inventa fuisse saepe in multo tempore, magis autem infinities (necessaria quidem enim opportunitatem ipsam verisimile est docere) qua? autem ab bonam aptitudinem, et circumstantiam existentibus jam iis, rationabile accipere incrementum. Quare et circa politias oportet putare eodem modo habere.
Et alia fere credendum est eodem modo inventa fuisse multoties in longo tempore, imo vero infinities (nam et quanecessaria sunt ad usum vitae, indigentiam ipsam docuisse rationabile est), et illis repertis additamenta postmodumfacta fuisse ad expolitiorem vivendi formam. Quod eodem modo in constitutione Rerumpublicarum accidisse credendum est.
n Quod autem omnia antiqua, signum qua? circa Ægyptum sunt, isti enim antiquissimi quidem videntur esse, leges autem sortiti fuerunt et ordines politicos. Propter quod oportet dictis quidem sufficienter uti, prætermissa autem tentare quaerere.
Esse vero cuncta vetusta, signum est, quod Ægyptii, quorum antiquitas maxima putatur, leges habuerunt et civilem institutionem. Quapropter utendum est his qua? sufficienter tradita sunt, et qua? deficiunt, reperire conandum.
o Quod quidem igitur oportet regionem esse arma possidentium, et participantium politia, dictum est prius, et quod agricolas oportet esse alteros ab ipsis, et quantam et qualem oportet esse regionem.
Quod igitur agri et possessiones eorum esse debent, qui arma tenent, quippe partes sunt civitatis, dictum est, et qua de causa cultores illarum alios esse oportet, et quanta et qualis debet esse regio.
<--- Page Split --->
tas politias etiam in una civitate secundum diversas communicationes in sex illis, qua in anteriori capitulo inducta sunt. Et licet in democratiis omnes omnibus principatibus communicent, tamen in oligarchiis e contrario est, ubi majoribus principatibus non communicant nisi insignes. Deinde solvit hanc quaestionem secundum determinationem politiae qua hic consideranda est, et dicit quod quia consideratur politia ad felicitatem, et felicitas est operatio perfecta secundum virtutem, quod impossibile est quod felicitas sit sine virtute : quia civitas optime politizans est, qua habet simpliciter justos viros et bonos secundum virtutem, et non ad suppositionem, id est, aliquid suppositum, sicut dicimus aliquem bonum fabrum, qui non simpliciter bonus est, sed ad hoc suppositum. Et ex hoc concludit solutionem, dicens quod ad optimam politiam qua secundum felicitatem est et virtutem, non oportet quaerere banausam vitam, id est, mercenariorum de vilibus mercibus, neque forensem, emptioni scilicet et venditioni occupatam : quia sicut dicitur Eccles. (xxvi, 28) : Difficile exuitur negotians a negligentia. Et ideo est decretum etiam Chrysostomi de Vita et honestate Clericorum : « Qui negotiator est, ab Ecclesia expellatur : quia scriptum est in Psalm. : Quoniam non cognovi negotiationem. » Et est alia littera. 'De his igitur in communi dicit, quod ad optimam politiam ad virtutem et felicitatem non oportet quaerere cives in talibus communicantes. Et dat rationem unam in communi valde sufficientem, scilicet quia vilis est talis vita et ad virtutem subcontraria, id est, in hoc contraria, eo quod studentes in talibus banausis et forensibus, impediuntur a studio bonae politiae et virtutis et felicitatis. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur. Addit tamen in
<--- Page Split --->
fine, quod etiam agricolæ non sunt assumendi ad talem politiam, non propter vitæ utilitatem, sed quia propter occupationem agriculturae, vacare non possunt ad virtutis generationem et ad actiones politicas. Dicit ergo primo : Determinatis autem his, scilicet dictis operibus in quibus communicant cives, religuum, supple, est, considerare utrum omnibus, civibus scilicet, communicanda, supple, sint, omnia haec, æqualiter scilicet. Et ponit rationem, quod sic, ibi, Contingit enim eosdem cives omnes esse agricolas, et artifices, et consiliarios, et judicantes (et hoc convenit in civitate ubi agri ita vicini sunt, quod cives excolunt eos propriis laboribus), aut secundum unumquodque opus dictorum alios, supple, cives, supponendum. Deinde per disjunctionem vadit in oppositum, ibi, Aut haec quidem propria, opera scilicet quibusdam civibus attributa, haec autem, scilicet opera, communia horum, id est, de numero horum operum, ex necessitate sunt, sicut judicium et consiliativum, quæ respiciunt civitatem et nullum civem proprie.
mittit quod necessarium est ad solutionem, dicens : Quoniam autem existimus considerantes de optima politia. Et determinat quæ sit illa, ibi, Hæc autem, supple, est, secundum quam civitas utique erit maxime felix : felicitatem autem quod sine virtute impossibile est existere, dictum est prius, manifestum, supple, est, quod in optime 1 politizante civitate et habente justos viros simpliciter, sed non ad suppositionem, id est, ad hoc vel ad illud suppositum, neque banausam vitam, neque forensem, id est, negotiatorum oportet quærere cives, supple, sed oportet quærere vitam quæ secundum virtutum est. Et ponit rationem, ibi, Vilis enim talis vita, supple, est, et ad virtutem subcontraria, id est, impedimentum habens. Neque oportet agricolas esse, supple, cives tales. Et dat rationem, ibi, Opus est enim vacatione et ad virtutis generationem, et ad politicas actiones, ad quæ non potest vacare agricola. Unde Averroes super II Metaphysicorum dicit, quod « rusticus neque bonus neque malus est, quia civilitate ad virtutem non est dispositus. »
b Et dat instantiam ad rationem primam, ibi, Non in omni autem politia haec. Sicut enim diximus (in quarto scilicet, ubi dixtinximus politias), contingit et omnes communicare omnibus, et non omnes omnibus, sed quosdam quibusdam : haec enim, diversa scilicet communicatio diversorum, et, id est, etiam faciunt politias alteras, specie scilicet. Et dat exemplum, ibi, In democratiis enim participant omnes, scilicet cives, omnibus, scilicet principatibus communicantium, in oligarchiis autem e contrario, in illis enim principatibus non participant nisi insignes.
c Deinde cum dicit, Quoniam autem existimus, etc. solvit quaestionem et prae-
d Deinde cum dicit, Quoniam autem quod bellicum, etc. revocat quaestionem prius inductam et solutam de duobus maxime operibus, quæ simillima sunt ad virtutem, hoc est, de bellico et consiliativo : bellicum enim similitudinem habet ad fortitudinem, consiliativum autem ad prudentiam. Et quærit utrum hæc duo sint eisdem committenda, vel non. Et solvit, quod aliquo modo eisdem et aliquo modo diversis committendum est : eisdem, quia non nisi civibus : diversis, quia aetate differentibus. Bellicum enim fortitudinem requirit, quæ est in juvenibus, propter quod dicit Plato in Timæo, quod electa juventus Athenis ad militiam deputabatur : Critias autem Ægyptius, sicut ibidem dicitur, improperabat Solo-
<--- Page Split --->
ni, eo quod judices et consiliarios haberet juvenes, sic dicens: « Creci pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia. » Sic ergo eisdem et diversis sunt illa committenda, eisdem, civibus scilicet, diversis, aetate scilicet differentibus. Et de hoc dat rationem : Quia de numero impossibilium est, quod potentes cives aliquid violenter agant, cum eorum sit prohibere subjectos ne aliqua violentia fiat eis : et ideo arma committenda sunt, non aliis, sed civibus fortibus, cum tamen junioribus et alienis committere arma esset periculum : quia qui domini sunt armorum, per consequens sunt domini manendi vel non manendi politiam. Ex his concludit quod aliquo modo committenda sunt ista eisdem, et aliquo modo diversis, secundum aetatem scilicet differentibus. Et probat solutionem, quod sic distribuenda sunt ista duo : quia ista divisio habet id quod est secundum dignitatem, ut scilicet arma fortibus, et judicium sapientibus committantur. Addit etiam, quod oportet abundantiam existere civibus ad hoc ut ista fieri possint : et cum civis non sit nisi qui participat virtute et politia, quae est virtutis conditiva, patet quod banausi et alii participantes operibus, quae non sunt virtutis conditiva, non sunt pars civitatis. Haec est sententia.
quidem enim alterius aetatis utrumque operum, supple, istorum est. Et ostendit quomodo, ibi, Et hoc quidem indiget prudentia, consiliativum scilicet et judicativum, hoc autem potentia, id est, fortitudine et robore, arma scilicet ferens et militare, alteris, supple, committenda secundum aetatem. Et ponit rationem, quod haec non sunt committenda 'nisi civibus, ibi, Qua autem impossibilium est, potentes, scilicet cives, violenter agere, et prohibere, hos, scilicet cives, sufferre subjectos, violentiam scilicet : armis enim utentium proprium est ut prohibeant ne cives violentiam ab aliquo sustineant : semper hac, scilicet potentia armata, eosdem, scilicet cives oportet uti, et eis est committenda et non aliis. Et dat rationem, ibi, Qui enim armorum domini sunt, et manendi et non manendi politiam domini sunt. Hujus exemplum est in Italia, qui omnem militiam armatam cogunt habere domicilia in civitate, ne subvertant politiam.
Et ex his concludit: Relinquitur igitur eisdem quidem utrisque dare potentiam 1 hanc, civibus scilicet, non autem simul, sed sicut aptum natum est ; potentia quidem in junioribus, ex robore scilicet, prudentia autem in senioribus est, ex canitie scilicet mentis et longi temporis experientia.
Littera sic ordinatur: Quoniam autem quod bellicum, et quod consiliativum, supple, est, de conferentibus, et judicans de justis inexistit, et videntur maxime esse partes civitatis, haec duo scilicet. Et revocat quaestionem de illis, Utrum altera et hoc ponendum, aut eisdem dandum ambo ?
e Et statim solvit, ibi, Manifestum utique et hoc, quia modo quidem aliquo eisdem, supple, danda sunt ista, quia non nisi civi, modo autem aliquo et alteris. Et quomodo eisdem, ibi, Qua
Ex hoc concludit propositum, ibi, Igitur sic ambobus distribui expedit et justum est. Et dat rationem, ibi, Habet enim haec divisio quod secundum dignitatem, ut scilicet judicia sapientibus, et arma fortibus committantur.
/ Et subinfert de abundantia possessionis, quae servit ad virtutem organice, ibi, At vero et possessiones oportet esse circa hos, scilicet veros cives. Et dat rationem, ibi, Necessarium enim, supple, est, abundantiam existere civibus. Cives autem isti, supple, sunt. Et ratio est : quia
<--- Page Split --->
cives non sunt nisi liberi, corrupti autem servilibus, liberi non sunt. Unde Aristoteles in primo Metaphysicorum, ubi assignat rationem liberalium studiorum, dicit quod « circa Ægyptum primo liberalia studia consisterunt : ibi enim omnibus ad necessitatem et voluptatem existentibus, sacerdotem gens scholam intrare concessa est. » Et hoc est quod etiam dicit hic: Quod enim banausum non participat civitate, quia non participant libertate, neque alia nulla pars (altera negatio superfluit) quae non virtutis conditiva est. Et ratio est, quia sola studia utriusque virtutis, intellectivae scilicet et politicae, libera sunt secundum diffinitionem quam dat Aristoteles in primo Metaphysicorum, quod « liber est, qui sui causa est. » Unde quod volumus propter aliud, hoc quidem utile est, sed non liberum : non enim est honestatis, ut dicit Tullius.
Hoc autem quod dictum est, probat, ibi, Hoc autem palam, supple, est, ex suppositione, id est, ex prius probatis quibus utimur tamquam suppositionibus. Et inducit rationem, ibi, Felicitari quidem enim necessarium, supple, est, existere cum virtute : felicem autem civitatem, supple, dicimus, non ad partem aliquam ipsius respicientes oportet dicere, sed ad omnes cives. Et propter hoc, supple, qui nulli operi virtutis intendunt, cives non sunt, tamen necessarii sunt ad opera civitatis. Et hoc est quod sequitur : Manifestum autem, et quod oportet possessiones esse horum, scilicet civium : si quidem necessarium agricolas esse, servos, in bello scilicet, et subjectos, aut barbaros, incultos scilicet liberalibus artibus et legibus, aut vernaculos, qui tamen nulla pars sunt civitatis : quia nec libertate civium gaudent, nec vacant ad operationem virtutis conditivam, nec ad politicas actiones quae sunt felicis civitatis, ut dictum est pauco ante.
g Deinde cum dicit, Reliquum autem ex dinumeratis, etc. ostendit quos opor-
tet, et quos non oportet applicare ad sacerdotium. Et habet duas partes. In prima determinat totum ordinem sacerdotii. In secunda ordinem determinatum probat ex antiquitate gentium, ibi (litt. i), Videtur autem non nunc, etc.
Sententia primae partis est, quia dicit quod reliquum, id est, relictum ex dinumeratis officiis est sacerdotium, de cujus ordine adhuc nihil dictum est : consiliativum autem, et militare quod utitur armis, jam ordinata sunt : et dictum est quod cui committendum est in civitate, quia consiliativum sapientibus, militare autem fortibus et juvenibus : relinquitur ergo nunc ex dinumeratis ordinare sacerdotium.
Dicit ergo quod hic ordo statim manifestus est. Agricola autem et banausus non sunt constituendi sacerdotes. Et assignat rationem : quia decet a civibus honorari Deos, et ad cultum divinum non debent applicari personae nisi honorabilibus studiis intendentes, quia non id quod est civile simile virtuti, ideo divisum est paulo ante, scilicet in consiliativum, quod assimilatur prudentiae, et in militare quod est armativum, quod similitudinem habet ad fortitudinem.
Dicit igitur quod decet cultum divinum existere iis et eis commendandum, et requiem habere a laboribus circa ipsos qui propter tempus abdicati sunt, id est, emeritos, hos est assignandum sanctificationibus. Et dicit repetendo, quod officia sine quibus civitas non consistit, sicut jam dictum est, sunt agricolae et artifices et mercenarii, quorum tamen nullus est aliqua pars civitatis, eo quod propter occupationem operum aequali libertate non potiuntur, nec vacare possunt ad virtutis generationem. Relinquitur ergo quod partes civitatis sunt, militare quod armis deputatur, et separatum ad cultum divinum : quamvis unumquodque istorum iterum dividatur in duo : eo quod officia ista in quibusdam civitatibus semper sunt apud eosdem et principantur ad vitam, apud quosdam
<--- Page Split --->
autem sunt secundum partem temporis, ad annum scilicet, vel ad quinque annos et plus et minus secundum quod determinatum est. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Reliquum autem, id est, relictum ex dinumeratis, officiis scilicet in civitate, supple, est, quod sacerdotum genus : hoc enim dominativum officium est et ordinativum aliorum. Et subinfert : Manifestus 1 autem et horum ordo, supple, est. Et ratio est, quia ex ipsa dignitate officii patet quod indignis personis non est commendandum. Et hoc est : Neque enim agricolam, neque banausum sacerdotem constituendum, supple, est. Et ponit rationem, ibi, A civibus enim decet honorari Deos, et non esset honestum quod agricola callosis manibus contrectaret sacra, nec banausus fuliginosus esset circa sacra. Et hoc concordat legi divinæ, in qua constitutum est quod pulchris et ornatis vestibus induti sacerdotes debent ingredi ad sacra.
Et ut ostendat quibus commendanda sunt hæc, subdit : Quoniam autem divisum est id quod civile in duas partes, hoc est, in id quod armorum, quod commendandum est juvenibus et robustis, et in consiliativum, quod commendandum est senibus et sapientibus : decet autem cultum divinum exhibere Diis, senes scilicet et consiliativos, et, supple, decet requiem habere circa ipsos, ut in aliis scilicet non occupantur, qui cultui divino mancipati sunt.
Ex his concludit quibus commendandum est sacerdotium, ibi, Eos qui proppter tempus, aetatis scilicet, abdicati sunt, id est, emeriti, qui secundum legem domini sunt a sexaginta annis et supra, hos assignandum utique erit sanctificationibus, ut scilicet ministrent in sacris et ordinent ea.
h Et quia jam omnia officia ordinata
sunt in civitate, quasi epilogando subdit : Sine quibus quidem igitur civitas non consistit, officiis scilicet, et quot partes civitatis, supple, sunt, dictum est. Et subinfert quæ sunt partes civitatis, sine quibus civitas non consistit, ibi, Agricolas quidem enim et artifices, et omne quod mercenarium, id est, pro mercede laborans, necessarium, supple, est, existere civitatibus, partes autem civitatis id quod armorum, id est, militare et consiliativum. Et dicit hæc divisa esse sicut dictum est. Et hoc est : Et separatum est utique unumquodque horum. Et dicit modum separationis, ibi, Hoc quidem semper, ad totam vitam scilicet principantur, hoc autem secundum partem, id est, secundum tempus aliquod, et hoc determinatum est supra, præcipue in libro secundo.
i Deinde cum dicit, Videtur autem non nunc, etc. probat per antiquitates tales esse distinctiones officiorum : et hoc primo probat circa Ægyptios : secundo circa Italiam : tertio circa Iapygiam et Ionium : quarto circa distinctionem civilis multitudinis probat ex Ægypto, ubi fuit regnum Memnonis. Addit in fine et hoc in multo tempore, vel sæpius, vel forte infinities sic inventa et instituta fuisse, et quæ ad bonam aptitudinem sic ordinata sunt, rationabile accipere incrementum continue.
Ex omnibus his concludit in fine, quod omnes tales institutiones antiquæ sunt, et oportet uti eis : et si qua prætermissa sunt ab Antiquis utilia ad gubernationem civitatis, illa oportet quærere. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Videtur autem non nunc neque recenter hoc esse notum his qui de politia philosophizant, id est, philosophantur. Et dicit quid, ibi, Quod oportet divisam esse seorsim secundum genera civitatem, ut scilicet diversis di-
<--- Page Split --->
versa officia commendentur, et quod bellicum alterum esse, supple, oportet, et quod terrae cultivum.
Et primo probat circa Ægyptios, ibi, In Ægypto enim habet hoc modo : quia, sicut dicitur in Timæo Platonis, Critias loquens ad Solonem, dixit ibi constitisse civitatem ante novem millia annorum optimis legibus gubernata m, quod tamen esse non potuit, quia mundus usque hodie tantum non stetit. Adhuc autem quæ circa Cretam, universam scilicet, supple, habet hoc modo, quod scilicet bellicum distinctum est a terrae cultivo.
Et inducit legislatores qui hoc statuerunt, ibi, Quod quidem igitur circa Ægyptum, Sesostris, ut aiunt, ita lege statuit : Minos autem (nomen est legislatoris) quæ circa Cretam, supple, lege statuit. Creta insula est circa Græciam, de quibus dicit Apostolus ad Tit. (1, 12) : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
Et inducit ulterius statuta Antiquorum de conviviis, ibi, Antiqua autem videtur esse et conviviorum instituio, circa Cretam scilicet. Et de hac subdit : Quæ quidem circa Cretam facta, supple, est, circa regnum Memnonis 1, supple, facta est, cui postea Plato scripsit librum Memnonis.
k Secundo probat de his quæ circa Italiam, ibi, Quæ autem circa Italiam multo antiquiora his, supple, sunt. Et hoc probat subdens : Aiunt eum historiæ inhabitantium ibi Italum quemdam fuisse regem OEnotriæ. OEnotria enim primo vocabatur Italia, a quo scilicet Italo, nomen transumentes, Italos pro OEnotriis vocatos esse, et oram hanc Europæ Italiae nomen accepisse, quæcumque, supple, pars existit inter sinum Scylleticum et Lameticum. Σκόλλα 2 canis est in
Græco, et in periculis maris sunt lapides quidam eminentes super aquam sicut capita canina, in quibus naves impingunt et franguntur. Lameticum autem est etiam sinus maris, et interpretatur percussus secundum unam interpretationem, et est periculum quod dicitur Charybdis, quæ usque hodie sunt duo pericula prope Siciliam in mari Adriatico, de quibus dixit Poeta :
Incidit in Scyllam cupiens vitare Charydini.
Et hoc est quod hic subdit : Distant autem hæc loca, scilicet maritima, ab invicem itinere mediæ diei.
Quomodo ille Italus statuerit ista, subdit : Hunc itaque Italum dicunt OEnotrios pastores existentes fecisse agricolas, et leges ipsis alias posuisse, quia aliis legibus utuntur pastores, aliis agricolæ, et convivia instituisse primo : propter quod 3 nunc vocati, supple, sunt, cognominatione Ausones , a quodam Ausone qui primo eis leges posuit.
Tertio probat distinctionem officiorum factam in aliis terris, sicut circa Iapigiam (provincia quædam est) et Ionium, id est, Græcum mare (Iones enim Græci sunt), Chaones (gens est sic vocata) vocatam Syrtim. Sinus est maris. Syrtes enim sunt pericula maris, quando multa loca arenosa de fundo eminent, in quæ naves impingunt et franguntur. Originem autem harum gentium subdit, ibi, Erant autem et Chaones, in Syrtibus scilicet habitantes, OEnotrii genere : Chaones enim ab OEnotriis nati, ad loca illa maritima transmigrati sunt.
1 Post omnia hæc universaliter concludit, ibi, Conviviorum quidem igitur institutio hinc facta fuit primo. Et ratio
1 Vel melius ex ant. transl. circa regimen Minois. 2 Σκόλλα, rad. σκόλ, idée de déchirer. 3 Est aliquid prætermissum ex versione antiqua et ex Leonardi Aretini translatione, et
hoc est : Et nunc ibidem observant convivia, et leges quasdam ordinatas ab illo. Apud Tyrrheniam autem habitabant prius Opici dicti. Deinde, Nunc vocati, etc.
<--- Page Split --->
est sicut narrant Attalus et Caetina pontifices idolorum, in libro quem scribunt de Cultura Deorum, quod in festis Deorum quando multas hostias offerebant, ex quibus pars excedebat sacerdotibus, pars immolanti, habebant postaphoria circa templa, in quibus epulabantur: sicut et in lege Domini constitutum fuit, quod tribus vicibus in anno comparerent in conspectu Domini in epulis convivantes: sicut enim hostias potius voluit sibi offerri quam idolis, ita et talia convivia voluit sibi potius celebrari quam in honorem idolorum. Unde sicut dicit Petrus in Itinerario Clementis, et Glossa super illud Isa. (1, 11 et seq.) : « Sacrificium taurorum et hircorum nolui, » talia ex intentione et per se numquam voluit Deus: sed cum populus a talibus avertit non posset, elegit Deus ea sibi magis fieri quam idolis.
sed solus Aristoteles conatus est ad hoc, et defecit nihil probans, nisi quod primus motus per motum non incepit, sicut nos probavimus in Sumna super secundum Sententiarum, et in commento super octavum Physicorum. Et subdit rationem quare ab Antiquis haec facta sunt, ibi, Necessaria quidem enim opportunitatem ipsam, supple, ad vitae communicationem, verisimile est dicere 2 : quae autem ad bonam aptitudinem, supple, vitae pertinent, et circumstantiam, id est, modum vivendi existentibus jam his, per legis scilicet positionem, rationabile, supple, est, accipere incrementum, a posteris scilicet, propter novos casus emergentes.
Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quare et circa politias oportet putare eodem modo, supple, se habere.
Quarto distinctionem civilis multitudinis probat ex Ægypto, ibi, Separatio autem quæ secundum genus civilis multitudinis, supple, est, ut scilicet quidam sint agricolæ, quidam arma ferentes, quidam consiliativi, ex Ægypto, supple, cepit originem. Et dicit rationem, ibi, Multis enim excedit temporibus regnum Memnonis 1 Sesostris, qui ante Memnonem regnavit in Ægypto, et leges posuit.
n Quod autem omnia antiqua, supple, sint ista, signum, supple, est, quæ circa Ægyptum sunt. Et inducit rationem, ibi, Isti enim antiquissimi videntur esse, leges autem sortiti fuerunt et ordinem politicum inter omnes alios melius, Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod oportet dictis quidem sufficienter, ab eis scilicet, uti, prætermissa autem ab eis tentare quaerere, posterius scilicet.
m Omnibus his dictis, dicit quod etiam alia ad nos derivata sunt ex Antiquis, ibi, Fere quidem igitur et alia oportet putare inventa fuisse saepe in tempore multo, supple, ab Antiquis, magis autem infinities, supple, si ab æterno et infinito tempore stetit mundus, sicut dixerunt et Epicurei et Stoici et Peripatetici, licet nullus eorum probaverit per demonstrationem :
o Et subdit epilogum de toto capitulo, ibi, Quod quidem igitur oportet regionem esse arma possidentium, et participantium politia, dictum est prius, et quod agricolas oportet esse alteros ab ipsis, et quantam quamdam et qualem oportet esse regionem, supple, dictum est a principio septimi usque huc.
<--- Page Split --->
CAPUT VIII.
De partitione regionis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a De distributione autem, et de agricolis, quos et quales esse oportet, dicendum primo. Quoniam neque communem dicimus oportere esse possessionem, sicut quidam dixerunt, sed usui amicabiliter factam communem, neque egere alimento.
De distributione vero ipsius regionis, et qui et quales debent esse cultores, dicendum est. Quandoquidem neque communes omnium censemus esse debere possessiones, ut quidam tradidere, sed usu amicabili communes fieri, neque deesse ulli civium alimenta.
b De conviviis autem simul videtur optimum esse omnibus civitatibus bene institutis existere. Propter quam autem causam simul videtur et nobis, posterius dicemus. Oportet autem iis communicare omnes cives, non facile autem egenos a propriis afferre quod statutum, et gubernare aliam domum.
De commensationibus videtur quoque omnibus utile esse, ut adsint bene institutis civitatibus. Quam vero ob causam nobis quoque idem videatur, postea dicemus. Oportet autem cives universos ad earum communionem admitti, at non facile est, ut qui pauperes sint, contribuere statutam pensionem ex proprio possint, et caeteram domum gubernare.
c Adhuc autem quae ad Deos expensae, sunt communes toti civitati.
Praeterea in sacrificiis cultuque deorum sumptus communes esse debent totius civitatis.
d Necessarium igitur in duas partes divisam esse regionem, et hanc quidem esse communem, hanc autem propriam : et harum utramque divisam esse dupli-
Est igitur necessarium in duas partes regionem dividere, et aliam esse publicam, aliam privatorum. Utraque illarum partium rursus dividenda est ; illius namque
<--- Page Split --->
citer omnibus, communis quidem altera pars ad oblationes ad Deos, altera autem ad expensas conviviorum : ejus autem quae singularium, altera pars ad proprias necessitates, altera autem ad civitatem.
partis quam publicam esse debere diximus, una pars deorum cultui deputanda est, altera vero ad comessationum impensam. Rursus vero privati agri pars una ad proprias necessitates est deputanda, altera vero ad civitatem.
e Ut duabus sortibus unicuique distributis, utrisque locis omnes participant : quod enim aequale sic habet, et quod justum, et ad municipales vicinos adversarios magis consentaneum : ubi enim non hunc habet modum, ii quidem parvipendent inimicitiam ad vicinos, ii autem nimis curant, et præter id quod bonum.
Ut duabus sortibus utrimque distributis, amborum locorum omnes participes sint : æquum enim et justum ita se habet, et ad finitima bella concordantius : ubi enim hic modus non servatur, alii faciliter prosiliunt ad finitimorum inimicitias, alii nimium illas refugiunt, et contra dignitatem.
f Propter quod quibusdam lex est, vicinantes conterminos, non participare honore eorum quæ ad ipsos præliorum, tamquam propter proprium non utique potentes consiliari bene. Regionem quidem igitur necesse est dividi hoc modo, propter prædictas causas.
Quamobrem apud quosdam lex est, ut qui agros habent vicinos, hi non admittantur ad consilium belli adversus illos suscipiendi, quasi ob privatam sui causam recte consilium dare non valentes. Agrorum igitur per hunc modum facienda partitio est, ob causas ante dictas.
g Terram autem culturos maxime quidem, si oportet ad votum, servos esse, neque omnibus ejusdem tribus, neque animosis : sic enim utique ad operationem erunt utiles, et ad nihil insolescere securi. Secundo autem barbaros vernaculos consimiles dictis secundum naturam, horum autem proprios quidem in propriis esse possidentium substantias, eos autem qui in communi terra, communes. Quo autem modo oportet uti servis, et quia melius omnibus servis præmium proponi libertatem, posterius dicemus.
Cultores autem ipsi maxime quidem, si secundum votum optandum est, servi esse debent, neque omnes unius generis, neque animo elati, ita et ad faciendum opus utiles forent, et nihil novi ab eis metueretur. Secundo autem loco barbari ministri, natura similes his quos supra diximus, horum autem in privatis quidem agris, et ipsi privatorum dominorum sint, in publicis vero publici. Quemadmodum autem servis utendum sit, et quare melius est omnibus servis præmium libertatis esse propositum, postea dicemus.
<--- Page Split --->
tas, et quod statutum est conferendum unicuique, non est facile pauperibus afferre ad usus communes, et cum hoc gubernare domum propriam : expedit ergo aliquam partem terrae distribui ad hoc quod tales sumptus ad convivia habeantur, ne expensis nimis graventur paupéres.
In isto capitulo agit de terrae distributione qua^ pertinet ad civitatem. Et innuit quod dividitur in duo, ut prima pars sit de terrae distributione, secunda de situ, quod pertinet ad sanitatem, ibi (cap. 9, a), Civitatem autem quod quidem, etc.
Prima adhuc dividitur in duas partes. In prima facit quod dictum est. In secunda agit de agricolis, ibi (litt. g), Terram autem culturos, etc.
Circa primum tria facit. Primo ponit rationem quare oportet agi de terrae distributione. Secundo determinat qualiter dividenda est, ibi (litt. d), Necessarium igitur in duas partes, etc. Tertio ostendit inconveniens apud eos sequi; qui non sic dividunt, ibi (litt. e, circa medium), Ubi enim non hunc habet modum, etc.
a Sententia prima^ partis est haec. Dicit enim, quod primo inter residua dicendum est de terrae distributione et de agricolis, antequam dicatur de locis munitis, et qualiter ad sanitatem civitas ponenda est: haec enim dua remanent dicenda in prima parte hujus septimi secundum divisionem quam inprincipio posuimus. Et rationem unam inducit quare de distributione agendum est : quia, sicut probatum est in ante habitis primi libri, non expedit possessiones omnium omnibus esse communes, sicut dixit Socrates et sequaces sui, sed magis expedit secundum Aristotelem, quod amicabiliter sint composita ad usum communem, ita quod quilibet propriis intendat melius, et tamen per usum communem nullus civis indigeat alimento.
Secunda ratio est, quia in omnibus civitatibus bene institutis necesse est esse convivia in postphoriis quae sunt circa templa, sicut dictum est in praecedenti capitulo, et in festis quae tota celebrat civi-
Tertia ratio est, quia magnae expensa requiuntur in festis Deorum ad oblationes quae tunc statuta sunt, sicut etiam in lege Domini statutum fuit quid et quantum in singulis festis offerretur de animalibus, et de aridis, et liquidis, quae si quilibet de populis deberet offerre, gravaentur nimis : expedit ergo, quod ad hoc quaedam pars terrae distributa sit, de qua accipiantur communes [sumptus ad ritum Deorum pertinentes.
Ex his concludit, quod expedit terram in tria dividi, ut una pars deserviat conviviis communibus, altera sumptibus ad ritum sacrificiorum pertinentibus, tertia necessitatibus propriis civium, sicut dicitur II Mac. (iii, 3), quod « Seleucus rex Asia ministrabat omnes sumptus ad ritum sacrificiorum pertinentes. »
Postea subjungit, quod rationabiliter sic dividitur terra : quia aequale et justum sic habent inter cives, et ubi sic non dividitur, ad vicinos cives erit inimicitia, quod tunc oportet quod expensa tales imponantur vicinis et civibus, et de hoc surgunt inimicitiae et contentiones propter onera qua imponuntur eis.
In fine concludit quasi epilogando, quod sic oportet dividi terram. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : De distributione autem, supple, terrae, id est, divisione, et de agricolis, quos scilicet expediat excolere terram, et quos non, et quales oportet esse, supple, agricolas, dicendum primo, supple, est. Sicut enim dictum est, tria remanent dicenda ex parte civitatis, scilicet divisio terrae, et situs ad civitatem, et munitio, quae inter haec primum est de terrae distributione. Et ponit primam rationem, ibi, Quoniam neque communem dicimus
<--- Page Split --->
oportere esse possessionem, sicut quidam dixerunt, Socrates scilicet et sui, sed usui amicabiliter factam communem, ita scilicet quod quilibet civis ex amicitia sua aliis communicet, neque egere alimento, aliquem civium, quia scilicet quilibet alii communicat et sic sublevat egestatem.
b Secundam rationem ponit, ibi, De conviviis autem similiter videtur opportunum 1 esse omnibus civitatibus bene institutis existere. Propter quam autem causam simul videtur et nobis, posterius dicernus, in hoc eodem capitulo. Et posito medio rationis, statim format argumentum, ibi, Oportet autem his, id est, conviviis communicare omnes cives. Et ratio est, quia haec fiunt in festis Deorum, et in demonstrationibus communibus, et solemnitatibus, sicut in nuptiis et receptionibus principum, in quibus, sicut dicitur in quarto Ethicorum, magnifici maxime demonstrantur. Et arguit ex hoc, ibi, Non facile autem egenos a propriis, sumptibus scilicet, afferre quod statutum est, ad convivia scilicet, et, supple, est hoc, gubernare aliam domum, propriam scilicet. Et vult quod inferatur : ergo melius est quod quaedam pars separetur ad tales expensas.
usus privatos et necessarios, id est, amicabiles usus, sicut ante dictum est, quibus sublevantur necessitates proximorum, ne aliquis egeat alimento. Et hoc est : Communis quidem altera pars, supple, est, ad oblationes ad Deos, id est, quae pertinent ad Deos ; altera autem ad expensas conviviorum. Ejus autem quaesignularium, altera pars ad proprias necessitates, altera autem, scilicet pars, ad civitatem, et amicabilem communicationem.
e Et subjungit utilitatem quae est ex hoc, ibi, Ut duabus sortibus unicuique, quid scilicet, distributis, utrisque locis, communibus scilicet et privatis, omnes participent 2. Et ponit rationem quomodo hoc utile sit dividere, ibi, Quod enim æquale, secundum proportionem scilicet geometricam, in qua unicuique attribuitur secundum dignitatem, et quod justum, supple, est, sic habet, et omni modo melius est sic dividere quam aliter. Et ponit aliam utilitatem ex hoc provenientem, ibi, Et ad municipales vicinos, id est, principes unius municipii, adversarios magis consentaneum. Et ratio est, quia tunc unusquisque habet quod suum est, cum habet quod sorti sua impositum est, et sic querelari non potest.
c Tertiam rationem ponit, ibi, Adhuc autem quae ad Deos expensæ, id est, ad ritus sacrificiorum, sunt communes toti civitati.
d Ex hoc concludit subdens : Necessarium igitur, supple, est in duas partes divisam esse regionem. Et dicit quomodo, ibi, Et hanc quidem, supple, partem, esse communem, hanc autem propriam, quae scilicet ad necessitatem privatae familiae deservit, et harum utramque divisam esse dupliciter omnibus : quia et illa quae communis est, deservit ad convivia et sacrificia, et illa quae propria est, deservit ad
Et subdit nocumentum quod provenit ex hoc, ubi terra non sic dividitur, ibi, Ubi enim non hunc habet modum, supple, terra divisio, hi quidem parvipendunt 3 inimicitiam ad vicinos, quia imponunt eis onera importabilia expensarum ex quibus crescunt inimicitiae, hi autem nimis curant, inordinate scilicet taxantes expensas, quosdam autem gravantes, quosdam vero alleviantes, et praeter id quod bonum, supple, est.
f Et hoc probat per signum, ibi, Propter quod quibusdam lex est vicinantes conterminos, id est, qui terminos habent
<--- Page Split --->
vicinos, non comparticipare honore eorum qua ad ipsos præliorum, id est quod si prælium aliquando instet, quod vicini non vocentur in adjutorium, ne honorem victoriae habeant cum ipsis. Et hujus ponit causam, ibi, Tamquam propter proprium non utique potentes consiliari bene, id est, quia scilicet nihil habent commune cum eis, sed unusquisque proprium suum defendit, et communibus utilitatibus non bene consulunt.
Deinde subjungit epilogum de omnibus dictis, ibi, Regionem quidem igitur necesse dividi hoc modo, supple, est, propter prædictas causas.
g Deinde cum dicit, Terram autem culturos, etc. ostendit quos expedit applicare ad terrae culturam. Et ponit in his tres gradus. Dicit enim, quod in primo gradu magis utiles sunt servi, in secundo barbari et vernaculi, in tertio quod in propriis terris magis utiles sunt proprii : in communibus autem terris magis utiles sunt communes. In omnibus tamen his dicit, quod debet caveri ne servi sint ejusdem tribus, id est, consanguinei, neque sint animosi : quia sic erunt ad servitium magis utiles, et non de facili insolescent : tamen in nullo habeant fiduciam tales in merito servitii sui. In fine addit, quod utilius est quod proponatur eis præmium, ut deserviant, quam proponatur eis libertas, quasi propter servitium liberi possint fieri : diligentius enim serviunt pro prænio quam pro libertate. Et hoc dicit quod ostendet. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Terram autem culturos maxime quidem, si oportet ad votum, supple, tales eligere, servos esse, supple, oportet, qui scilicet vel captisunt in bello et servati ad obsequia, vel empti in servituem, sicut Joseph emerunt Ægy-
ptiiin servitutem regiam (Genes. xxxix, 1) : neque omnibus, supple, existentibus, ejusdem tribus, id est, quod non sint consanguniei ad invicem, neque animosis, supple, existentibus. Et addit rationem, ibi, Sic enim utique ad operationem erunt utiles, et ad nihil insolescere securi, id est, non habebunt securitatem ex propinquitate sanguinis ad invicem vel animositatis unde insolescant contra dominos suos, sed in humilitate et subjectione servient diligenter.
Et subdit secundum gradum, ibi, Secundo autem, supple, utiles ad serviendum, barbaros vernaculos, id est, emptos vel in domo genitos et nutritos, consimiles dictis secundum naturam, id est, qui nec consanguinei sint ad invicem, neque animosi : quia hoc facit insolescere frequenter. Et subdit, quia expedit quod in propriis terris sint proprii servi, in communibus autem communes. Et hoc est : Horum autem, supple, servorum proprios quidem in propriis esse, supple, expedit possidentium substantias, proprias scilicet, illi enim fideliores sunt propriis dominis : eos autem qui in communi terra, communes, supple, expedit esse : quia cum tales sint servi glebæ, semper illi terrae fideliores sunt, ad quam pertinent.
De omnibus tamen his subdit, ibi, Quo autem modo oportet uti servis, et quia melius omnibus servis præmium, supple, sit preponi libertati 1, id est, quam libertatem dimittere, posterius dicimus. Et concordat cum hoc quod dicitur Eccli. (xxxii, 27): Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assidua. Servo malevolo tortura et compedes : mitte illum in operationem, ne vacet : multam malitiam docuit otiositas.
<--- Page Split --->
CAÍUT IX.
De situ civitatis : item de munitione ac ornatu ejusdem.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Civitatem autem, quod quidem oportet communem esse arida et maris, et regionis omnis similiter ex contingentibus, dictum est prius.
Urbs autem quod terrae marisque particeps esse debet, et quod ad totam regionem similiter debet esse communis, quantum fieri potest, dictum est prius.
b Ipsius autem ad seipsam, si ad votum oportet adipisci positionem, quatuor utique respicientes. Primum quidem tamquam necessarium ad sanitatem. Quaenim ad ortum declinationem habent, et ad ventos flantes ab Oriente, saniores. Secundo autem ad Boream : recentiores enim hae magis. Reliquorum autem ad politicas actiones, et ad bellicas bene habere. Ad bellicas quidem igitur, ipsis quidem boni exitus esse oportet, adversariis autem difficile adibilem, et difficile comprehensibilem. Aquarum autem et rivorum maxime quidem existere multitudinem convenientem : si autem non hoc, inventum est per praeparationem susceptaculorum aquarum, imbrium copiosorum et magnorum, ut numquam deficiant, prohibiti a regione propter multitudinem.
Ipsius autem ad seipsam optandum est positionem sortiri ad quatuor respicientes. Primum ad sanitatem, quod est necessarium. Ad Orientem enim solem conversa urbes, et ad eos ventos qui inde perflant, salubriores sunt. Secundo loco qua sunt secundum Boream sita : hae namque sunt ad hiberna potiores. In reliquis vero, ut ad civiles res et ab bellicas opportune se habeat. Ad bellicas quidem, ut facilis sit civibus in aliena egressio, hostibus autem difficilis aditus, ac difficilis circumdatio. Aquarum autem et stagnorum abundantiam habeat maxime naturalem : quod si naturalis deficiat, ex aqua pluvia cisterna, et lacus, qui magnam vim aquarum suscipiant, comparentur, ita ut deesse aqua, si quando obsiderentur, numquam possit.
c Quoniam autem oportet de sanitate
<--- Page Split --->
inhabitantium sollicitari, hoc autem est imponi locum in tali et ad talem bene : secundo autem aquis sanis uti : et hujus curam habere non accessorie. Quibus enim plurimis utuntur ad corpus et sapissime, haec plurimum conferunt ad sanitatem : aquarum autem et spiritus natura, hanc habent naturam.
tium curam habere, hoc autem sit primum in situ et qualitate loci, secundum in aquarum salubrium usu, in ea quoque re est diligentia merito adhibenda. Quibus enim plurimum et frequentissime utimur ad corpus, ea plurimum important ad sanitatem : aquarum autem et ventorum potentia talem habet naturam.
d Propter quod quidem bene sapientibus civitatibus oportet distingui, si non omnes similes, neque copiose sint talium aquarum, seorsum eas quae ad alimentum aquas, et eas quae ad aliam opportunitatem.
Quapropter in civitatibus quae recte sapiunt, distinguendus est aquarum usus, si non omnes sunt pares, nec abundantia sit earum aquarum, ut aliae seorsum aquae ad cibum et potum, aliae ad aliam indigentiam deputentur.
e De locis autem munitis non omnibus politiis similiter habet quod expediens, puta arx, oligarchicum : democraticum autem aequalitas : aristocraticum autem neutrum, sed magis fortia loca plura.
Loca autem munita non pariter cunetis civitatibus utilia sunt, ut puta arx ad dominationem unius, vel paucorum : in populari vero vivendi modo aequalitas loci : in optimatum vero gubernatione neutrum istorum, sed magis loci plures ardui.
f Dispositio autem familiarium habitationum delectabilior putatur et utilior ad alias actiones, si bene penetrabilis sit secundum modum juniorem, et domativum equorum : ad bellicas autem securitates e contrario, ut habebant secundum antiquum. Difficilis enim exitus illa extraneis, et difficile perscrutabilis invadentibus. Propter quod oportet utrisque iis participare : contingit enim, si quis ita praeparaverit, sicut inter agricolas, quas vocant quidam vinearum systadas.
Privatarum autem domorum forma gratior et commodior ad caeteras existimatur secundum noviorem istum Hippodamium morem. Sed ad securitatem tutelamque civitatis utilior erat antiquorum aedificatio. Habent enim illorum aedificia inextricabiles aditus, ex quibus nisi consueti evadere vix possunt, et inscrutabiles latebras, si qui aggrederentur. Ex quo utriusque horum participare debent : potest enim hoc fieri, si quis ita disponat, ut solent agricolae illos quos vocant quidam vinearum tramites.
g Et totam quidem civitatem non facere facile penetrablem, secundum partes autem et loca : sic enim ad securitatem et ad ornatum bene habebit.
Et caeteram urbem non facere penetrabilem, sed partes quasdam et loca : sic enim et ad securitatem et ad ornatum se bene habebit.
h De muris autem dicentes non oportere habere virtuti contrafactas civitates, valde antique existimant, et hoc viden-
Menia vero qui dicunt non oportere adesse civitatibus illis quae virtutem possideant, nimium prisce loquuntur, et hoc
<--- Page Split --->
tes opere redargutas eas quæ illo modo decorantur.
vident per experientiam reprobatum in his civitatibus, quæ sibi id ad gloriam jactabant.
i Est autem ad consimiles quidem, et non multum differentes multitudine, non bonum tentare salvari per murorum munitionem.
Est enim ad pares, ac non multo excedentes multitudine, non satis decorum per mœnia servari velle.
k Quoniam autem et accidit et contingit majorem excessum fieri insurgentium, quam sit virtus humana et ea quæ in paucis, si oportet salvari, et non pati male, neque injurias sustinere, firmissimam munitionem murorum existimandum esse bellicosissimam, aliterque et nunc inventis iis quæ circa sagittas et machinas ad certitudinem insultus.
Sed cum aliquando contingat et fieri possit, ut multo major hominum multitudo, et majori virtute superveniat, si salvos esse oportet, neque perire, neque contumeliis affici, firmissimam munitionem murorum, putandum est opportunissimam esse in bello, præsertim hoc tempore, in quo tormenta et machinæ ad obsidiones urbium, cum omni subtilitate sunt adinventa.
l Simile enim velle muros non circumponere civitatibus, et regionem facile ingressibilem quaerere, et circumtollere montana loca : similiter autem et propriis habitationibus non circumponere muros, tamquam non virilibus futuris habitatoribus.
Simile est enim civitatem non circumdandam mœnibus censere, et regionem facilem ad invadendum quaerere, et dejicere montuosa loca : et privatis domibus non circumdare parietes, quasi viles futuri sint habitatores.
m At vero neque hoc oportet latere, quod circumponentibus quidem muros circa civitatem, licet utroque modo uti civitatibus, et tamquam habentibus et tamquam non habentibus : iis autem quæ non habent, non licet.
Atqui ne id quidem latere oportet, quod qui mœnibus circumdantur, eis licet in utramque partem uti urbibus, et tamquam muros habentibus, et tamquam non habentibus : sed eis qui mœnia non habent, non licet.
n Si itaque hoc habet modo, non quia muri solum circumponendi, sed et de iis curandum, quatenus et ad ornatum habeant civitati decenter, et ad bellicas opportunitates, et ad alias, et ad nunc adinventas. Sicut enim invadentibus cura est per quos modos supergrediantur, sic haec quidem inventa sunt, haec autem quaerere oportet, et philosophari custodientes. A principio enim neque conantur invadere bene præparatos.
Si ergo per hunc modum se habet, non solum mœnia circumdanda sunt urbi, verum etiam curandum ut et ad ornatum civitatis se habeant decenter, et ad bellicas opportunitates, tum alias quæ nunc reperte sunt. Ut enim aggressoribus cura est quibus modis vincant, ita quædam jam reperta sunt, quædam investigare atque philosophari oportet eos qui defendunt. Principio enim non a;- grediuntur expugnare eos qui bene se præparaverunt.
<--- Page Split --->
hoc est : Ipsius autem ad seipsam, si ad votum oporteat adipisiri dispositionem, quatuor utique respiciendu sunt.
Et enumerat, ibi, Primum quidem tamquam necessarium ad sunitutem, scilicet quod cives in ea sani permaneant. Et dicit quid est illud, ibi, Qua enim ad ortum declinationem habent, id est, ad Orientem, et ad ventos flantes ab Oriente, saniores, supple, sunt. Rationes omnium istorum assignatae sunt in libro Meteororum.
Secundum ponit, ibi, Secundo autem, supple, debet esse disposita civitas, ad Borea m, id est, ad Aquilonem ventum. Et subdit causam, ibi, Recentiores enim hae, scilicet civitates, magis, supple, sunt : et ratio est, quia hi venti sunt recti flatus, non involuti, nec fortissimae insufflationis, et ideo subtiles et recentes faciunt auras. Econtra autem ventus Auster calidum et involutum habet flatum et humidum, et ex calido est aperitivus pororum corporis, et ex humidio inducivus malarum materiarum in corpus, et ex involuto flatu turbativus, et sic destruit et confundit complexiones corporum. Similiter Occidentalis ventos fortissimae exsufflationis est, et tempestuosus, et turbativus complexionum : et ideo non expedit civitates ad illos ventos disponi. Hoc est ergo considerandum in situ civitatum.
Tertium ponit, ibi, Reliquorum autem, id est, de numero reliquorum considerandorum ad politicas actiones, id est, qualiter facile ad eam et ex ea fiant politicae actiones, et ad bellicas bene habere.
Et exponit hoc qualiter bene hoc fiat, ibi, Ad bellicas quidem igitur, ipsis, scilicet civibus, boni exitus esse oportet, id est, facilis exitus esse contra adversarios, adversariis autem difficile adibilem, et difficile comprehensibilem, id est, quod difficulter capi possit ex munitione et situ loci.
Secundo, ibi, Aquarum autem et rivorum, etc. ponit quid considerandum est
a Hic incipit quaerere Aristoteles de septima suppositione, scilicet de situ civitatis, qui pertinet ad sanitatem : oportet enim esse cives in civitate ubi est optima politia. Et habet duas partes. Primo enim ostendit ad quem ventum disposita sunt saniores civitates. Secundo ad quas aquas, ibi (litt. b, versus medium), Aquarum autem et rivorum maxime quidem, etc.
a In prima parte dicit tria in summa, quorum primum est, quod utitur transitu cum quo continuat dicenda dictis, et ordinat secundum quod dicit, quod qui sapienter disponit civitatem, debet eam disponere ad ventos Orientales, ut illis perflabilis sit. Hoc primo. Secundo ad ventum Borea m, id est, ad Aquilonem : quia ille dissipat nubes et clarificat aerem. Tertium est quod dicit, quod debet etiam considerare, quod civitas disponatur ad politicas actiones facile exercendas, sicut quod civibus sit facilis exitus ex ea et tutus, sed inimicis difficile sit adibilis, et difficulter ab eis comprehensibilis. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Civitatem autem quod quidem oportet communem esse arida et maris, et regionis omnis, id est, totius, similiter ex contingentibus, id est, ex omnibus quae contingunt ad hoc quod bene disposita sit civitas, dictum est prius, scilicet in praehabitis capitulis, in quibus determinatum est de sex suppositionibus praecedentibus istam, ab illo loco ubi dicit (cap. 3, a), Quoniam autem proemialiter, etc.
b Et continuat se ad sequens dicens, quod si ad votum debeat habere dispositionem, quatuor respicienda sunt. Et
<--- Page Split --->
circa aquas ad hoc quod sanitas in civitate conservetur, et dicit : Aquarum autem et rivorum maxime quidem existere multitudinem convenientem, supple, oportet, scilicet in fontibus et rivis et lacubus et puteis. Et quia non semper invenitur talis sic abundans aquis sic affluentibus et recentibus, subdit remedium quod inventum est ab Antiquis, ibi, Si autem non hoc, id est, tales abundantiae aquarum sint in situ juxta civitatem, inventum est, supple, ab Antiquis, per preparationem susceptaculorum, sicut scilicet sunt cisterna, aquarum, imbrium copiosorum et magnorum per deductionem canalium a tectis fluentium in cisternas, ut nusquam 1 deficiant, supple, aquae in civitate, prohibiti, ab hostibus scilicet, a regione, id est, numquam possint prohiberi quin habeant abundantiam aquarum intra se, etiamsi prohibeantur a regione, ne possint intrare regionem, propter multitudinem, hostium scilicet.
c Et subdit quales aquas oportet congregare ad sanitatem, ibi, Quoniam autem oportet de sanitate habitantium sollicitari, hoc autem est inponi locum, scilicet civitatis, in tali et ad talem bene, id est, talem situm qualis dictus est quantum ad ventum.
Secundo autem quis sanis uti : Et hujus curam habere non accessorie, id est, perfunctorie, sed magnam curam. Et dat rationem, ibi, Quibus enim plurimi 2 utuntur ad corpus, cives scilicet, et saepissime, haec plurimum conferunt ad sanitatem. Et ostendit, quod hoc est in aquis et ventis, ibi, Aquarum autem et spiritus, id est, venti natura, hanc naturam habent, quod scilicet homines utuntur eis saepissime ad corporis naturam.
d Et hoc probat per signum, ibi, Pro-
pter quod quidem in bene sapientibus civitatibus, id est, sapienter dispositis, oportet distingui si non omnes similes, supple, sunt aquae, neque copiosae, aequaliter scilicet, sint talium aquarum, supple, praeparationes, seorsum eas, supple, distinguere, quae ad alimentum aquas, ut illae scilicet sint sinceriores et recentiores, et eas quae ad aliam opportunitatem, supple, sicut ad balnea et loturam vestimentorum et hujusmodi, in quibus tanta sinceritas non requiritur : sic enim Antiqui distinxerunt aquas.
e De locis autem munitis, etc. Hic incipit agere de octava suppositione, scilicet de aedificiis et munitione civitatis : et habet duas partes, in quarum prima agit de aedificiis communibus. In secunda de munitione murorum, ibi (litt. k), Quoniam autem et accidit, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ostendit quae aedificia cuilibet politiae conveniant. Secundo tangit quamdam antiquam opinionem, et destruit eam, ibi (litt. k), De muris autem dicentes, etc.
Sententia prime partis haec est. Dicit enim, quod non aequaliter se habet expediens circa aedificia in diversis politiis. Arx enim quae aedificabatur antiquitus in civitatibus, pro habitatione regis, sicut fuit arx Sion in Jerusalem, et arces aliae pro habitatione nobilium et insignum, sunt aedificia expedientia et in oligarchiis et monarchiis : aequalitas autem aedificiorum expedit in democratiis : in aristocratiis autem neutrum, sed diversa aedificia fortia. Et hoc est quantum ad munitiones. Et subdit de communibus habitationibus, dicens quod communes habitationes delectabiliores sunt et utiliores ad communes actiones quando sunt bene penetrabiles, id est, multa penetrabilia habentes, et multa habentes domata ad equos et ad alia animalia stabulan-
<--- Page Split --->
da et ad alias necessitates familiares. Sed ad bellicas securitates e contario se habet : in illis enim non oportet imitari modum juniorum, id est, posteriorum, sed antiquorum, ut scilicet ædificia sint non facile penetrabilia, sed habeant difficiles exitus extraneis, et sint difficulter perscrutabilia invadentibus. Et ostendit inconveniens si sit aliter. Dicit enim, quod si quis facit civitatem in ædificiis, sicut inter agricolas fiunt systadæ, id est, umbracula vinearum, faciet civitatem totam facile penetrabilem : et hoc non expedit quod ubique possit adiri civitas : sed secundum partes debent fieri aditus, in portis scilicet, et vicis : quia hoc et ad securitatem et ad ornatum melius est. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : De locis autem munitis non omnibus pólitiiis similiter habet quod expediens. Et subdit de similitudine, ibi, Puta arx, oligarchicum et monarchicum, supple, est. Per arces enim insignes et Reges confortantur : democraticum autem æqualitas, supple, est ædificiorum, quia per hoc confortatur populus qui principatur in democratiis : aristocraticum autem neutrum, supple, est, sed magis fortia loca plura, ut scilicet fortia loca aptentur aristocratiæ in quantum oligarchia quædam est : plura autem aptantur ei in quantum plures sunt et principatus plurium ex virtute insignium.
f Et subdit de communibus habitationibus, ibi, Dispositio autem familiarium habitationum, in quibus scilicet singuli cum familiis suis habitant, delectabilior putatur et utilior ad alias actiones, domesticas scilicet, si bene penetrabilis sit; id est, bene acceptabilis, et multa penetrabilia habeat pro habitaculis servorum et patrisfamilias et uxorum, et domativum equorum, id est, habeat multa domata pro equis et aliis animalibus stabulandis secundum modum juniorem. Mo-
dum juniorem vocat, qui hic a posteris est inventus, quia multiplicatis hominibus, per quos incrementa acceperunt civitates : antiquorum enim modus, ut dictum est, non fuit talis, sed unusquisque in agris habitabat, in tentoriis, sicut nunc habitant Tartari, et sicut quondam Abraham ad ilicem Mambre, et Loth, et alii antiqui.
Et subdit, quod iste modus non valet ad bellicas operationes, sed potius e contrario. Et hoc est : Ad bellicas autem securitates e contrario, supple, se habet ut habebat 1 secundum antiquum modum, id est, ædificia antiquorum. Et dicit quomodo, ibi, Difficilis enim exitus (genitivi casus) illa, supple, erant, extraneis, et difficile perscrutabilis invadentibus, supple, erat locus ille : et hoc fiebat ne furta fierent.
Ex his concludit, ibi, Propter quod oportet utrisque his participare, scilicet posteriorum modo et antiquorum, ut scilicet magis expediens ex utrisque expediatur. Et ostendit inconveniens si non ita fiat, ibi, Contingit enim, si quis ita praparaverit, sicut inter agricolas, quas vocant quidam vinearum systadas. Systadæ sunt vinearum umbracula, in quibus consistunt vinearum custodes, qui de facili subjiciuntur.
g Et addit : Et totam quidem civitatem non facere facile penetrabilem : quia si tota facile penetrabilis est, tunc impotens est absque murorum ambitu, et subjicitur sicut systadæ vinearum. Et ostendit qualiter debet fieri, ibi, Secundum partes (alia translatio habet « secundum portas ») et loca, specialia scilicet, ubi debent esse introitus, civitatem faciat penetrabilem. Et tangit hoc quod dicit Vitruvius in libro de Architectura, quod scilicet antiquæ civitates signabantur per aratrum quantum ad ambitum civitatis, et ubi debebat relinqui introitus in
<--- Page Split --->
civitatem, ibi elevabatur aratrum et portabatur, ne vomere scinderetur terra, sed via plana remaneret. Ab hac ergo aratri portatione porta dicebatur. Et ponit rationem quare sic faciendum est, ibi, Sic enim et ad securitatem et ad ornatum bene habebit. Ornatus enim et securitas civitatis maxime in portis est.
h Secundo, cum dicit, De muris autem dicentes, etc. tangit opinionem quamdam quorumdam qui dixerunt quod non oportet civitatem munire muris, et dicit quod haec existimatio valde antiqua est, et redarguit civitates factas, et munitas muris et decoratas. Dicit tamen, quod satis rationabile est, quod civitates consimiles, multitudine civium ad se invicem non differentes, contra se invicem non se muniant : quia sine muris bene resistunt sibi, cum sint viribus aequales. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : De muris autem, munientibus scilicet civitatem, dicentes non oportere habere virtuti contra factas civitates, valde antique existimant, quia valde sic Antiqui fecerunt, et hoc videntes opere redargutas eas quae illo modo decorantur, id est, videntes opera Antiquorum, putant ipso opere redargutas esse civitates, quae illo modo, scilicet portis et muris decorantur.
1 Deinde laudat opinionem in quo laudanda est, ibi, Est autem ad consimiles quidem, supple, civitates, et non multum differentes multitudine, scilicet civium, non bonum tentare salvari per murorum munitionem. Et ratio est, quia per aequalitatem virium et pugnatorum bene salvantur ad se invicem sine muris.
k Deinde cum dicit, Quoniam autem et accidit, etc. inducit rationes per quas probat muros esse necessarios et circa civitatem et circa aedificia particularia. Et ponit quatuor rationes.
Prima est, quia non semper aequales sunt civitates in viribus, sed contingit
majorem esse excessum insurgentium quam sit virtus humana resistendi in paucis : et ideo si illos salvari oportet, utiles sint muri ad bellicosas operationes.
Secunda est, quia modo inventa sunt multa quae antiquitus non fuerunt in machinis et sagittis, quibus hostes faciunt insultus, contra quae utiles sunt muri. Tertia ducit ad inconveniens : quia dicere quod muri non sint necessarii, hoc est dicere quod utile est quod sit penetrabilis, quod est valde inconveniens : et hoc etiam est dicere, quod oportet montana circumtollere et munire, ut oppilentur via strictae, ne hostis valeat ingredi, quod iterum inconveniens est. Aliud inconveniens iterum est : quia dicere quod non oportet muros circumponi habitationibus, est opinari quod extraneus et hostis numquam sit habiturus vires, quod valde improbabile est.
Quarta ratio est, quod civitas habens muros, dupliciter potest se habere : potest enim se habere ut non habens apertionem scilicet portarum ad receptionem, et potest se habere ut habens exclusionem hostium. Civitas autem non habens muros, caret altera istarum utilitatum : et ideo melius est habere quam non habere.
Ex omnibus his concludit, quod curam oportet habere murorum, ut sit et ad ornatum civitatis et ad bellicas opportunitates, et ad alia quae a posteris inventa sunt in machinis et sagittis et aliis invasionibus hostium : quia sicut insurgentes modos inveniunt quibus aggrediantur et supergrediantur eos quos invadunt, per arma scilicet impugnationis, sic eos qui invaduntur, est quaerere modos, et phisolophari qualiter se defendant per arma defensionis : quia hostis etiam in principio non conatur invadere eum quem videt bene paratum ad defensionem. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem accidit et contingit majorem excessum fieri insurgentium, in viribus scilicet, quam sit virtus humana et ea quae in
<--- Page Split --->
pauci, civibus scilicet, si oportet salvari, supple, a talibus insurgentibus, et non pati male, supple, ab illis, neque injurias sustinere, supple oportet, firmissimam munitionem murorum existinandum, supple, est, esse bellicosissimam : quia munitione muri debilis resistit forti, et pauci multis. Hæc est ratio prima.
Secundam rationem ponit, ibi, Aliter et nunc inventis iis quae circa sagittas et machinas ad certitudinem insultus, supple, oportet muros esse utiles, quibus repellantur ictus machinae et sagittariorum. Et hæc est secunda ratio.
l Tertiam rationem ponit, ibi, Simile enim velle, etc. quae ducit ad tria inconvenientia.
Primum est hoc : Simile enim velle muros non circumponere civitatibus, et regionem facile ingressibilem quaerere, scilicet civitatem et regionem, quod est valde inconveniens.
Secundum inconveniens ponit, ibi, Et circumtollere montana loca, id est, velle muris non occupare montana loca, et circumtollere muris et turribus, quod etiam inconveniens, quia per hoc oppilantur viae arte, ne hostis valeat ingredi.
Tertium inconveniens ponit, ibi, Similiter autem et propriis habitationibus non circumponere muros, supple, velle, tamquam non virilibus futuris, supple, habituris, habitatoribus, quia valde probabile est quod futuri habitores semper habeant vires ad impugnandum, contra quos muri sunt necessarii.
m Quartam rationem ab utilitate sumptam ponit, ibi, At vero neque hoc oportet latere, quia circumponentibus quidem muros circa civitatem, licet utroque modo uti civitatibus. Et exponit, ibi, Et tamquam habentibus, supple, muros, et tamquam non habentibus, quia scilicet portas aperiunt extraneis, et suscipiunt eos, et quando claudunt et excludunt hostes : iis autem, supple, civitatibus, quae non habent, supple, muros, non licet, et sic carent altera utilitate.
n Deinde cum dicit, Si itaque hoc habet modo, etc. supponit conclusionem ex omnibus his dicens : Si itaque hoc habet modo, non quia muri solum circumponendi, supple, sunt civitatibus, sed et de iis, id est, muris, curandum, quatenus et ad ornatum habeant civitati decenter, et ad bellicas opportunitates, et ad alias, scilicet opportunitates, sicut ad arictes et ad machinas, et ad nunc inventus, id est, quas posterius invenerunt ad impugnationem. Et ponit rationem, ibi, Sicut enim invadentibus cura est per quos modos supergrediantur, invadendo scilicet, si haec quidem inventa sunt, muri scilicet ad resistendum : haec autem quae ad hoc non sunt inventa, quaerere oportet et philosophari custodientes, scilicet quibus armis se defendant et custodiant. Et ponit rationem, ibi, A principio enim, impugnationis scilicet, non conantur invadere bene praeparatos, supple, ad resistendum.
<--- Page Split ---> CAPUT X.
De ædibus sacris, foris et locis commensationum.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem oportet multitudinem quidem civium in conviviis distributam esse, muros autem distinctos esse observatoriis et turribus in locis opportunis, et hæc quidem utique hoc modo disponet aliquis.
Cum vero multitudo civium in comessationes distributa esse debeat, mœnia vero sint præsidiis quibusdam, et turribus per opportuna loca interpositis munienda, clarum est quod res exigit aliquas comessationum illis ipsis præsidiis collocari. Et hæc quidem per hunc utique modum videntur constituenda.
b Eas autem quæ divinis appropriantur habitationes, et principalissima Antiquorum convivia, congruit locum idoneum habere. Et eumdem quemcumque non sacrorum lex determinavit seorsum, vel aliquod oraculum aliud Apollinis responsivum. Erit autem utique talis locus, qui apparentiam habet ad virtutis positionem sufficienter, et ad vicinas partes civitatis eminenter.
Ædes vero deorum, ac principalissime magistratuum commessationes, idoneum locum habere debent, et eumdem sacra quotcumque lex non separat, aut responsum oraculi. Esset autem talis locus, quisquis supereminentiam haberet, et ad edendam virtutem sufficienter, et ad vicinas partes civitatis excellenter.
c Decet autem sub hoc quidem loco, talis quidem fori esse præparationem, qualem et circa Thessaliam nominant, quem Liberum vocant. Hoc autem est quod oportet purum esse a venalibus om-
• Decet autem sub hunc locum constructionem fori esse talem, qualis est in Thessalia ejus, quod Liberum vocant, id est quod debet esse purum ab omni mercatu, et neque opifices, neque agricolas, ne-
<--- Page Split --->
nibus, et neque banausum, neque agricolam, neque alium aliquem talem appropinquare, non vocatum a principibus.
que alios ullos tales illi appropinquare, nisi a magistratibus vocarentur.
d Erit autem utique bene gratiosus locus, si et gymnasia seniorum habeant ordinem hunc. Decet enim divisum esse secundum aetates et hunc ornatum, et apud juniores quidem principes aliquos demorari, matronas autem apud principes. Quae enim in oculis praesentia principum maxime efficit veracem verecundiam, et eum qui liberorum timorem.
Es set vero is locus gratior, si et gymnasia seniorum in eo sint constituta. Decet enim secundum aetates distribui hunc ornatum, et in junioribus magistratus quosdam versari, seniores autem magistratibus assistere. Praesentia enim magistratuum ante oculos posita, gignit veram reverentiam, liberalemque pudorem.
e Venalium autem forum oportet esse aliud ab hoc, et seorsum habens locum seu synagogum iis quae a mari mittuntur, et iis quae a regionibus omnibus.
Venalium autem rerum aliud forum esse debet, et alio loco situm accessu facile, quo et a terra, et a mari facilis sit importatio omnium.
f Quoniam autem civitatis multitudo dividitur in sacerdotes, et in principes, decet et sacerdotum convivia habere ordinem circa aedes sacras. Principatuum autem quicumque circa contractus faciunt curam, et circa scripturas sententiarum, et vocationes, et aliam talem dispensationem, adhuc autem circa ayoqavomiv et eam quae vocatur aqtwvomiv, apud forum quidem oportet et in concursu quodam communi constitui, talis autem qui circa necessarium forum locus est : in vacatione enim esse id quod superius ponimus, hoc autem ad necessarias actiones.
Cum vero multitudo civium divisa sit in sacerdotes et magistratus, decens est sacerdotibus circa aedes sacras esse comessationes institutas. Magistratuum autem quicumque de contractibus jus dicunt, et qui de accusationibus cognoscunt, et qui circa vocationes in jus, et aliam hujusmodi administrationem intendunt, et insuper qui aedilitatis et urbanarum rerum curam gerunt, juxta forum in loco celebri, communique sunt comessationes statuendae, talis est locus illius fori in quo necessaria venumdantur : nam alterum illud forum superiori loco situm debere esse diximus otiosum, hoc autem ad negotia rerum necessariarum deputari.
g Distributa autem esse oportet dicto ordine et quae circa regionem. Etenim in principantibus (quos vocant ii quidem Hylores, ii autem Agronomos et servatores) et convivia ad custodiam necessariam existere. Est autem sacra per regionem esse distributa, haec quidem Diis, haec quidem Heroibus.
Hunc eumdem ordinem in regione quoque imitandum esse dicimus. Sunt enim magistratus quidam apud rusticos (quos alii custodes, alii rectores appellant) quibus et loca ad custodiam regionis, et comessationes sunt iisdem in locis constituendae. Templa quoque per agros distributa esse debent, partim Diis, partim Heroibus.
h Sed immorari nunc diligenter exquirentes et dicentes de talibus inutile est.
Sed immorari nunc circa ista superfluum est, cum sint illa non difficilia cog-
<--- Page Split --->
Non enim difficile est talia intelligere, sed facere magis. Dicere quidem enim voti opus est, evenire autem fortunae. Propter quod de talibus quod quidem ad plus dimittatur nunc.
nitu, sed magis factu. Dicere enim' voti est, evenire autem fortunae. Quapropter circa talia insistere ad praesens omittamus.
COMMENTARIUS IN CAP. X.
In isto decimo capitulo tractat Aristoteles de nona suppositione. Et habet duas partes. Prima est de ritu sacrorum in cultura Deorum. Secunda de aedificiis quae pertinent ad principes et heroas, qui semidii antiquitus a Poetis dicebantur, sive sint in civitate, sive sint per regionem distributa, ibi (litt. f), Quoniam autem multitudo civitatis, etc.
Circa aedes autem sacras quatuor determinantur. Primum est, quomodo distributa sunt et aedes et convivia in aedibus. Secundum, qualiter Apollini et aliis Diis est aedificandum. Tertium est, quod oportet talia loca separata esse a foro rerum venalium. Quartum, qualiter in celebratione sacrorum et quo ordine talibus locis est appropinquandum. Quinto dicit, qualiter oportet ponere forum rerum venalium. Et in his continetur tota sententia prime partis capituli.
a Littera sic ordinatur : Quoniam autem oportet multitudinem quidem civium in conviviis distributam esse, id est, distinctam et ordinatam, ut scilicet qui sunt ejusdem communicationis, similiter sint in conviviis, et ab aliis sequestrati, muros autem, qui scilicet muniunt civitatem, distinctos esse, supple, oportet, observatoriiis, id est, propugnaculis, in quibus observant se murum defendentes, et turribus, quae exaltantur, ut ex his longius appareant hostes, et jacula projici possint, et locis opportunis, quae scilicet
aedificantur circa civitatem, ut facilius excludatur et repellatur hostis. Et de omnibus his universaliter subdit : Et hoc quidem utique hoc modo disponet aliquis, supple, sicut in praecedenti capitulo dictum est : hoc enim quod jam dictum est, quasi epilogalis conclusio est praecedentis capituli.
b Eas autem quæ divinis appropriantur habitationes, et principalissima Antiquorum convivia, quæ in festis Deorum fiebant : congruit locum idoneum habere : et eumdem quemcumque non sacrorum lex determinavit, ad loci scilicet puritatem et munditiam. Hanc legem ponit Vitruvius, quod scilicet Veneri non in civitate ædificetur, sed extra in locis floridis, ne si intus essent matronæ videntes lascivias sacrorum Veneris, dissolverentur in lasciviam. Marti autem extra civitatem ædificabatur in locis lapidosis et asperis : Saturno vero in locis silvosis, in lucis scilicet. Et hoc est quod etiam dicit hic : Seorsum, vel aliquod oraculum, id est, templum : in apparitionibus enim oracula dii præstabant aliud. Et dat exemplum, ibi, Apollinis scilicet qui Deus erat sapientiæ, cui septem sapientes primi consecrati sunt, Bias scilicet, et Thales Milesius et alii quinque. Et quare dixerit oraculum, subdit, responsivum, id est, in quibus Dii respondebant sacerdotibus per oracula : sicut enim docet Hermes Ægyptius, quem Beatus Augustinus inducit in libro de Civitate Dei, et vocat eum cognomine Trismegistus, error illius temporis tantum invaluit, quod dæmones quos vocabant intellectus, carminibus quibusdam applicabant imaginibus
<--- Page Split --->
idolorum, et dabant responsa. Qualiter ergo talia sunt ponenda, determinat subdens, ibi, Erit autem utique talis locus, qui apparentiam habet ad virtutis positionem sufficienter, id est, qui exteriori pulchritudine congruit pulchritudini virtutis quae est in cultu. Et hoc determinat ulterius subdens : Et ad vicinas partes civitatis eminenter, supple, se habet. Et hoc dicit Vitruvius propter Jovis sacra, quae in collibus et montibus colebantur, quem etiam dixerunt Jovem, id est, viventem patrem, quia propitius esset hominibus et rex Deorum. Unde Ovidius :
Juppiter esse pium statuit quodcumque juvaret.
Et Josephus et Augustinus dixerunt de quibusdam quos Augustus quaerebat interficere, eo quod juxta divinationem aliquorum putabat eos se privaturos regno Romano, et vocatos dixisse se non esse talis fortunae, qui talia possent perficere, eo quod non essent eis nisi triginta solidorum reditus, quos propriis manibus excolerent, et praeferebant manus callosas in argumentum fidei. Dixit Josephus: « Imperator, homines isti boni Deum cœeli colunt, quem vos Jovem appellatis. »
« Liberum Patrem Deum viri gentiles esse dixerunt, cujus sacra Antiochus in natali suo maxime celebrari jussit, eo quod illum natali suo favere credebate num Liberum a liberando appellari voluit, quod mares in coemdo per ejus beneficium emissis seminibus liberentur : propter quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres attributas ei et vinum propter excitandam libidinem. Unde et frons ejus pampino cingitur : sed ideo coronam vitream et cornu habet, quia cum grate et moderate vinum bibitur, praestat latetiam : cum vero extra modum, excitat lites et cornua dat. Idem autem et Liaeus dicitur a potu liaei, ideo quod multo vino membro solvantur. » Et si quid aliud dicitur, non intendit nisi quod circa Deorum templa, non debent esse venalia nisi ea quae ad sacrum Deorum pertinent. Et hoc est quod subdit, ibi, Hoc autem est, quod oportet purum esse a venalibus omnibus, aliis scilicet, quae non pertinent ad rituum sacriliciorum, et neque banausum, neque agricolam, neque alium aliquem talem, mercenarium scilicet, appropinquare, praecipue ad aras, non vocatum a principibus, scilicet sacerdottum.
c De his locis addit ulterius : Decet autem sub hoc quidem loco, talis quidem fori esse praeparationem, qualem, et, id est, etiam circa Thessaliam nominant. Civitas est Asiae, in qua Liberum colebant, et talis praeparatio fori fuit circa templum, qualis ad Liberi sacra requirebatur : et ita fuit circa templa aliorum Deorum, quod ea tantum circa templum erant quae ad sacra Deorum requirebantur. Et hoc est quod hic addit : Quam, scilicet civitatem, et Liberam 1 vocant, id est, Liberi sacris deditam. De libero autem dicit Rabanus I Machab. super illud Et cum Liberi sacra celebrarentur, sic :
d Qualiter autem hoc fiat, subdit, ibi, Erit autem utique bene gratiosus locus, si et gymnasia seniorum habeant ordinem hunc, id est, circa templum. Gymnasium dicitur a Graeco γάμος quod est nudus, et vocat gymnasia gradus et receptacula in templis, quibus stabant secundum ordinem laborantes ad placationem Deorum. Et hoc est : Decet enim divisum esse secundum aetates et hunc ornatum, ut scilicet seniores immediati sint post Sacerdotes, et juniores post principes seniores, et matronae in oculis seniorum. Et hoc est : Et apud juniores quidem principes aliquos denorari, qui scilicet
<--- Page Split --->
compescant eos ab insolentiis, matronas autem apud principes. Et ponit causam, ibi, Quæ enim in oculis præsentia princip. m. maxime efficit veracem verecundiam, matronarum scilicet, et eum qui liberorum, id est, natorum juniorum, timorem, ne scilicet insolescendo laudes divinas impediant.
e Et quia removit forum a templis, dicit ubi ponendum forum, ibi, Venalium autem forum oportet esse aliud ab hoc, loco scilicet templorum, adhucet seorsum habens locum, a templis scilicet, seu synagogum iis quae a mari mittuntur, et iis quae a regionibus omnibus, supple, mittuntur, id est, ad quod bene et facile ductibilia sunt, quae veniunt a mari et regione venalia. Et in hoc terminatur prima pars capituli.
f Deinde cum dicit, Quoniam autem multitudo civitatis, etc. determinat de locis et ædibus Heroum et principum in civitate existentium. Et habet tres partes, eo quod civitas dividitur in tres partes. In prima enim ordinat ædes Sacerdotum. In secunda judicum et consiliariorum ædes, ibi (litt. f, circa initium), Principatum autem quicumque, etc. In tertia ædes Agronomorum et Hylorum et Heroum, ibi (litt. f, versus medium), Adhuc autem circa agoranomiam, etc. Et in his tribus continetur tota sententia.
Littera sic exponitur : Quoniam autem multitudo civitatis dividitur in Sacerdotes, et in principes, secundum scilicet diversitatem principum, decet et Sacerdotum convivia habere ordinem circa sacras ædes : et idcirco, supple, pastophoria Sacerdotum debent esse circa templa.
Principatuum autem quicumque, scilicet principum, circa contractus faciunt curam, et circa scripturas sententiarum, et
vocationes, id est, appellationes a judiciis scilicet, et aliam talem dispensationem, supple, faciunt curam, qualiter scilicet pacta et contractus firmentur chartis et instrumentis.
Adhuc circa ayo?avouiav, id est, circa mensuras agrorum, et eam quae vocatur a?tuvouia. 'A?tuvouia enim vocatur dispositio, sive virtus sive habitus, qua disponitur astutus in consiliis et judiciis, ut dicit Remigius in expositione Graecorum vocabulorum 1.
Et de omnibus his dicit in communi, ibi, Apud forum quidem oportet et in concursu quodam communi constitui, ædes ipsorum scilicet, ut parati inveniantur ab his qui in foro contrahunt. Et hoc est quod subdit : Talis autem qui circa necessarium forum locus est, supple, aptus. Et dat rationem quare Sacerdotes non circa forum, ibi, In vacatione enim, id est, loco libero ab occupationibus, esse id quod superius ponimus, Sacerdotes scilicet, hoc autem, quod scilicet dispensativum contractuum, ad necessarias actiones, supple, ponimus : et ideo, supple, ædes eorum circa forum sunt ponendæ.
g Et quia jam distribuit ædes habitantium in civitate, breviter adjungit de ædibus in regione disponendis, ibi, Distributa autem esse oportet dicto ordine et quæ circa regionem, ut scilicet unusquisque habeat ædem in loco competenti suo officio. Etenim in principantibus in regione, quos vocant ii quidem Hylores, id est, fundorum mensuratores, ii autem agronomos, id est, agrorum mensuratores et servatores, in ædibus scilicet, et convivia, in expensis scilicet, ad custodiam necessariam existere, oportet unicuique scilicet in loco suo competenti. Et ponit rationem, ibi, Est autem, id est, convenit sacra per regionem esse distributa, sicut diximus de cultu Jovis,
<--- Page Split --->
Veneris et Saturni. Et hoc est : Hæc quidem Diis, per regionem scilicet distributa, hæc autem Heroibus. Heroes dicuntur semidii et semiviri, qui etiam in veneratione Deorum habebantur, et cultus Deorum habebant, et imagines statuebant, sicut de Hectore dicit Aristoteles in VII Ethicorum : « Inquit sic Homerus de Hectore, quoniam valde fuit optimus, et non videbatur viri mortalis esse filius, sed Dei. »
h Sed de omnibus his dicit, quod inutile est immorari hic : quia pertinet ad aliam scientiam. Et hoc est : Sed immorari nunc diligenter exquirentes de talibus inutile est. Et ponit rationem, ibi,
Non enim difficile est talia intelligere, ubi scilicet cuilibet secundum suum officium et dignitatem apte adiicietur, sed facere magis, supple, est difficile. Et dat rationem, ibi, Dicere quidem enim roti opus est, quia quilibet scilicet ad volum potest dicere de talibus, evenire autem fortunae, id est, quod cuilibet eveniat secundum dignitatem et officium, difficile est, eo quod nubila fortuna, ut dicit Boetius. Propter quod de talibus quod quidem ad plus, supple, quam dictum est, dimittatur nunc. Et hanc scientiam nusquam legitur Aristotelem complesse, sed Vitruvius complevit eam in decem libris, qui leguntur de Architectura.
CAPUT XI.
De beatitudine, quibusque mediis ad eam perveniri soleat : tum quo pacto ad virtutem perveniatur.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a De ipsa autem politia ex quibus et qualibus oportet consistere civitatem, quae debet esse beata et politizare bene, dicendum. Quoniam autem duo sunt, in quibus sit bene omnibus, horum autem est unum quidem in eo quod intentionem et finem actionum poni recte, unum autem invenire actiones ferentes ad finem.
De Republica autem ipsa ex quibus et ex qualibus constare debet civitas quae beata sit futura, et recte gubernari, dicendum est. Duo sunt in quibus omnis commendatio bene agendi consistit : unum, ut propositum ac finis agendi recte subjaceat : aliud, ut eas quae ad illum finem ferant actiones inveniamus. Fieri enim pot-
<--- Page Split --->
Contingit enim hæc et dissonare ab invicem et consonare. Aliquando enim intentio quidem latet bona, in agere autem ut adipiscantur ipsam, peccant : aliquando autem omnia quidem quæ ad finem adipiscuntur, sed finem posuerunt pravum : aliquando autem in utroque peccant, velut circa medicativam, neque quale quid oportet esse quod convalescit corpus, judicant aliquando bene, neque ad suppositum ipsis terminum adipiscuntur factiva. Oportet autem in artibus et scientiis hæc ambo obtineri, finem, et eas quæ in finem actiones.
est, ut et concordent hæc inter se, et discordent. Nam quandoque illud ad quod intenditur, recte jacet : sed in actionibus per quas illo potiri credimus, aberratur : quandoque autem omnia ad finem diriguntur, sed finis ipse est prave positus : quandoque etiam in utroque est error, veluti circa medicinam : neque enim quale aliquid esse oportet sanum corpus, recte judicat interdum, neque ad subjectum sibi finem opera diriguntur. Oportet autem in artibus et scientiis hæc utraque obtineri, finem, et eas quæ sunt ad finem actiones.
b Quod quidem igitur bene vivere et felicitatem appetunt omnes, manifestum : sed hæc adipiscendi, iis quidem potestas, iis autem non, propter quamdam fortunam, aut naturam. Indiget enim et successu aliquo vivere bene, hujus autem minori quidem qui melius dispositi, ampliori autem qui deterius. Hi autem mox non recte quaerunt felicitatem, potestate existente.
Quod igitur bene vivere ac felices esse omnes cupiunt, manifestum est : sed aliis potestas est adipiscendi, aliis non, propter fortunam aliquam, vel naturam. Opus est enim adjumentis quibusdam ad bene vivendum, minoribus quidem illis qui melius dispositi sunt, majoribus autem qui pejus. Alii vero statim non recte quaerunt felicitatem, cum possint.
c Quoniam autem propositum est optimam politiam videre, hæc autem secundum quam optime politikabit civitas, optime autem utique politikabit, secundum quam felicitari maxime continget civitatem, palam quia felicitatem quid sit, oportet non latere.
Cum autem propositum nostrum sit optimam Rempublicam videre, ea vero est, per quam civitas optime gubernetur : optime autem gubernatur si felicitatem maxime recipiat, manifestum est quod quid sit felicitas, latere non debet.
d Dicimus autem et determinavimus in Ethicis, si quæ positionum illarum utilitas est, operationem esse et usum virtutis perfectum, et hanc non ex suppositione, sed simpliciter.
Diximus autem in Ethicis, si modo illorum librorum utilitas ulla est, operationem esse, et usum virtutis perfectum, et hunc non ex suppositione, sed simpliciter.
e Dico autem ex suppositione, quæ necessaria : simpliciter autem quod bene puta quæ quidem circa justas actiones sententiae, supplicia, punitiones a virtute quidem sunt, necessaria autem, et quod bene a necessario habent. Eligibilius quidem enim nullo talium indigere, neque virum, neque civitatem. Quæ autem. ad honores et abundantias, simpliciter sunt
Dico autem ex suppositione, quæ necessaria sunt : simpliciter autem quod in seipso commendationem habet, veluti circa res justas judicare, punire, supplicio afficere, a virtute quidem est, sed ex necessitate, commendationemque habet ex compulsione. Eligibilius namque foret nullo tali indigere, neque hominem, neque civitatem. At enim ad honores et
<--- Page Split --->
optimæ actiones. Alterum quidem enim mali cujusdam electio est : tales autem actiones e contrario, præparationes enim bonorum sunt et generationes.
opes simpliciter sunt optimæ actiones. Nam alterum quidem illud mali alicujus electio est : hæ autem contra, effectiones enim bonorum sunt et generationes.
/ Utetur autem utique studiosus vir et paupertate et ægritudine et aliis pravis fortuniis bene, sed quod beatum, in contrariis est. Etenim hoc determinatum est secundum morales sermones, quod talis est qui studiosus, cui propter virtutem bona sunt, quæ simpliciter bona.
Studiosus enim vir, et paupertate et morbo, et aliis fortunæ adversitatibus laudabiliter utitur : verumtamen felicitas in contrariis existit. Nam et hoc determinatum fuit in Ethicorum libris, quod talis est studiosus, cui per virtutem bona sunt simpliciter bona.
g Palam autem et quod necessarium usus hos studiosos et bonos esse simpliciter. Propter quod et putant homines felicitatis causas extrinsecas bonorum esse, sicut ejus quod est citharizare pulchre et bene, pro causa habetur lyra, magis quam ars.
Patet autem quod et usus istos necessarium est studiosos, et bonos esse simpliciter. Quapropter existimant omnes externa bona causam esse felicitatis : ceu si quis bene pulsandi causam putat esse lyram, magis quam artem.
h Necessarium igitur ex dictis hoc quidem existere, hoc autem præparare legislatorem. Quare ad votum optimus civitatis consistentiam, quorum fortuna domina : dominam enim existere ponimus. Studiosam autem esse civitatem, non adhuc fortunæ opus est, sed scientiæ et electionis.
Necessarium est ergo ex his quæ dicta sunt, alia subesse, alia parare legis positorem. Ex quo secundum votum optamus constitutionem civitatis in his quorum domina est fortuna : dominam enim illam posuimus. Sed studiosam esse civitatem non est fortunæ opus, sed scientiæ ac electionis.
i At vero studiosa civitas est in cives participantes politia studiosos esse : nobis autem omnes cives participant politia. Hoc ergo considerandum, qualiter vir sit studiosus. Etenim si omnes contingit studiosos esse, non secundum unumquemque autem civium, sic eligibilius : assequitur enim ei quod secundum unumquemque, et id quod omnes.
Atqui studiosam esse civitatem, est cives illos qui in Republica versantur, esse studiosos : nobis autem omnes cives participes sunt Reipublicæ. Hoc igitur considerandum est, quomodo vir fiat studiosus. Nam si recipiatur omnes esse studiosos, non autem singulos civium, sic foret optabilius. Sequitur enim ad singulos esse, et omnes esse.
k At vero boni et studiosi fiunt per tria. Tria autem hæc sunt, natura, consuetudo et ratio.
Atqui boni quidem et studiosi fiunt propter tria. Sunt autem hæc tria, natura, mos, et ratio.
l Etenim nasci oportet primum, puta hominem, sed non aliorum aliquod animalium, sic et qualem quemdam secundum corpus et secundum animam.
Etenim nasci oportet primum, ceu hominem, et non aliud animal, et sic qualem aliquem secundum corpus et animam.
<--- Page Split --->
m Quædam autem nulla utilitas nasci : consuetudines enim transmutari faciunt : quædam enim sunt per naturam ad utrumque se habentia, per consuetudines autem ad deterius et ad melius.
Quædam etiam nasci nulla utilitas est : mores enim mutari faciunt : nam aliqua per naturam ad utrumque apta, per mores ad pejus, vel ad melius convertuntur.
n Alia quidem igitur animalium maxime quidem natura vivunt, parva autem quædam et consuetudinibus : homo autem et ratione, solus enim habet rationem. Quare oportet hæc consonare invicem. Multa enim præter consuetudines et naturam agunt, propter rationem, si persuadeantur aliter habere melius.
Cætera igitur animalia maxime vivunt secundum naturam, parum vero aliquid et secundum mores : homo autem et secundum rationem, solus enim rationem habet. Itaque oportet hæc simul concordare. Multa enim præter mores, et præter naturam agunt homines, propter rationem, si persuadeantur melius esse aliter agere.
o Quod quidem itaque natura quales esse oportet futuros facile ducibiles a legislatoribus, 'determinavimus prius. Reliquum jam opus disciplinæ : hæc quidem enim assuefacti addiscunt, hæc autem audientes.
Natura igitur quales esse oportet eos, qui legum positori sint parituri, determinatum est prius. Reliquum opus est jam disciplinæ : quædam enim assuescendo discuntur, quædam audiendo.
COMMENTARIUS IN CAP. XI.
Finitis omnibus quae procemialiter dicenda erant, et iis quae de suppositionibus ex parte civitatis in qua beata vita duci potest, hic determinat in quibus essentialiter consistat felicitas. Et est istud quasi fructus totius operis. Dividitur autem in duas partes, in quarum prima determinat quae faciunt felicitatem et felicem. In secunda autem determinat qualiter et per quae illa habeantur, ibi (cap. 14, a), Qualiter autem et per quae erit hoc, etc.
Prima pars dividitur in tres partes, in quarum prima determinat quid facit felicitatem essentialiter, et quid felicem. In secunda determinat de principantibus et subjectis, secundum quod se habent ad felicitatem, ibi (cap. 12, a), Quoniam
autem omnis politica communitas, etc. In tertia determinat utrum eumdem oporteat prius esse subditum, et postea principantem, vel non, ibi (cap. 13, a), Quoniam autem civis et principantis, etc.
Istud capitulum vero dividitur in duas partes, in quarum prima determinat quae essentialiter faciunt felicitatem. In secunda quae faciunt felicem, ibi (litt. k), At vero boni et studiosi, etc.
In prima dicuntur septem, in quibus tota sententia consistit. Primum est, quod probat quod in duobus consistit felicitas, in intentione scilicet recta, et in actione bona.
Secundum est, quod hoc ostendit per hoc quod omnes appetunt felicitatem sive beatitudinem.
Tertium est, quia multi ponunt felicitatem in iis in quibus non est, ubi dicit quod oportet non latere quæ sit vera felicitas, et quæ sit felicitas ex suppositione.
<--- Page Split --->
Quartum est, quod dicit quod oportet hoc determinari ex eis quæ dicta sunt in Ethicis.
Quintum est, quod dicit quod in vera felicitate nullo talium oportet indigere, quæ sunt ad honores et abundantias, licet in talibus non sit vera felicitas.
Sextum, quod felix etiam iis quæ mala sunt, bene utitur, sicut paupertate, infirmitate, et aliis malis fortunis.
Septimum est, quod oportet legislatorem præparare etiam bona fortunæ : quia organice deserviunt ad felicitatem, et sine eis non potest homo ad votum vivere, et quod omnes cives tali politia participent : quia sic unusquique in civitate felix erit, et omnes simul felices.
a Sententia primæ partis hæc est, quod duo sunt in quibus consistit felicitas et bona vita. Unum est intentio, secundum quod intentio est ratio optimum finem præstituens. Secundum est actio directe finem contingens. Et hoc probat, quia multi sunt qui intentionem bonam habent : sed quia deficiunt in actione quæ directe finem intentionis contingat, frequenter peccant. Econtra multi sunt qui actiones habent bonas : sed quia habent pravas intentiones, peccant et infelices sunt. Exemplum primi potest esse in eo qui furatur diviti, ut det pauperibus. Exemplum secundi, sicut dicit Commentator super Ethica, in ea quæ admittit adulterum proditorem civitatis, ut in sinu ejus interficiatur. Ipse tamen in littera probat hoc per eos qui operantur in arte medicativa, qui aliquando deficiunt, eo quod non præjudicant quale corpus ad qualem sanitatem potest perduci. Aliquando etiam deficiunt : quia propria factiva talis sanitatis non adipiscuntur in opere, cum in talibus artibus utrumque sit necessarium obtineri, scilicet et finem et actiones quæ sunt ad finem. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : De ipsa autem politica, id est, ordine civilitatis, ex quibus et qualibus oportet consistere civitatem, quæ, scilicet civitas, debet esse beata, id est, ad votum bene vivere : (dicit enim Tullius quod « beatus est cui optata succedunt »), et politizare bene, supple, debet, dicendum, supple, est nunc deinceps.
Et determinat quæ sunt illa. Et est primum, ibi, Quoniam autem duo sunt, in quibus sit bene omnibus, supple, de iis dicendum est. Et ponit illa subdens : Horum autem est unum quidem in eo quod intentionem et finem et actionem boni recte, id est, quod finem obtineri actionibus præstituat per rationem : unum autem, id est, alterum, invenire actiones ferentes ad finem, id est, quæ talem finem contingant et inducant, ita quod agentem ferant in ipsum. Et dat rationem quare hæc duo sunt necessaria, ibi, Contingit enim hæc et dissonare ab invicem et consonare. Et ostendit quomodo, ibi, Aliquando enim intentio latet bona, in agere autem ut adipiscantur ipsam, peccant. Et hujus causam dicit Augustinus, quod « quædam sunt quæ non possunt fine fieri bona, ut furta, adulteria, et hujusmodi criminalia. » Aliquando autem omnia quidem quæ ad finem adipiscuntur, in bonis scilicet actionibus, sed finem posuerunt pravum : et hoc maxime convenit hypocritis et simulatoribus, qui multa bona faciunt, sed finem ponunt pravum, vel lucrum, vel laudem. Aliquando autem in utroque peccant : quia et actiones malas habent, et finem pravum ponunt. Et dat exemplum, ibi, Velut circa medicativam, neque quale quid oportet esse quod convalescit corpus, judicant aliquando bene, supple, et sic peccant in fine : quia non judicant ad qualem sanitatem hoc secundum id corpus potest adduci, neque ad suppositum ipsis erminum, id est, finem, adipiscuntur
<--- Page Split --->
factiva, id est, actiones proprias. Et ostendit peccatum esse in hoc, ibi, Oportet autem in artibus et scientiis, præcipue practicis, hæc ambo obtineri, finem scilicet, et eas quæ in finem actiones.
b Secundum ponit, ibi, Quod quidem igitur bene vivere, etc. ostendit per hoc quod omnes beate volunt vivere, licet non æqualiter dispositi sint ad beatitudinem : eo quod si aliquis vult beate vivere, volunt quod indigeat successu quodam secundum naturam et fortunam, et illo successu minus indiget qui melius dispositus est, et magis qui minus bene : quod quidem mox peccat circa hoc : quia, sicut dicunt Augustinus et Tullius, quærunt beatitudinem in iis in quibus nonest. Et vult quod concludatur ex hoc, quod oportet intendere circa finem et actiones in quibus est beatitudo. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quod quidem igitur bene vivere et felicitatem appetunt omnes, manifestum, supple, est. Et hujus ratio est : Quia quod hic dicitur bene vivere et beate vivere, dicitur ad votum vivere, et hoc appetunt omnes : sed hæc adipiscendi, scilicet bene vivere, his quidem potestas, supple, est, his autem non, propter quamdam naturam, aut fortunam, quæ scilicet ad hoc exigitur : bona autem fortunæ organice deserviunt ad bene vivere, natura vero disponitur ad bona. Et hoc est quod subdit : Indiget enim, et, id est, etiam successu, supple, in bonis fortunæ et naturae, aliquo vivere bene. Et ponit differentiam in tali successu, ibi, Hujus autem, successu scilicet, minori quidem, supple, indigent, qui melius dispositi, supple, sunt, ampliori autem, supple, successu indigent, qui deterius, supple, sunt dispositi. Et hoc est quod dicitur Sapient. (xii, 10 et 11) :
« Erat enim semen maledictum ab initio, et naturalis malitia eorum immutari non poterat 1. » Ii autem mox non recte quarunt felicitatem, potestate existente, supple, per naturam : quia vel quærunt eam in voluptate, vel in potestate, vel in gloria dignitatis, et non in bene vivere secundum virtutem.
c Tertium ponit, ibi, Quoniam autem propositum est, etc. Cujus sententia hæc est, quod propositum est videre hic optimam politiam, secundum quam optime politizabit civitas : optime autem politizabit secundum felicitari : et ideo non oportet latere quid sit felicitas. Hæc est sententia.
Littera sic legitur : Quoniam autem propositum est optimam politiam videre, id est, per rationem determinare, hæc autem est secundum quam optime politizabit civitas. Et illam determinat, ibi, Optime autem utique politizabit civitas, secundum quam felicitari maxime continget civitatem, supple, maxime politizare.
Ex his concludit, ibi, Palam quia felicitatem quid sit, oportet non latere. Et ratio est, quia ignorata illa, cum sit finis omnium actionum civilium, ignoraretur finis, et nihil recte ageretur.
d Quartum ponit, ibi, Dicimus autem et determinavimus, etc. Et dicit quod in Ethicis determinatum est, quia felicitas est usus virtutis perfectus, et operatio non ex suppositione, sed simpliciter. Et hoc est : Dicimus autem et determinavimus in Ethicis, si rationum 2 illarum utilitas est. Hoc ideo dicit, quia ethicae rationes magis universales sunt, politicae autem magis particulares. In praehabitis vero determinavit quod universales rationes in politicis parum utiles sunt. Et quid dixe-
<--- Page Split --->
rit in Ethicis, declarat subdens, Operationem esse et usum esse virtutis perfectum, supple, felicitatem : hoc enim determinatum est in primo Ethicorum, de felicitate civili scilicet. Et determinat quis usus sit perfectus, ibi, Et hanc non ex suppositione sed simpliciter. Ex suppositione vocat, quando aliquis ex suppositione sua dicit esse felicitatem in quibus non est, sicut in voluptate, et potestate, et gloria dignitatum : simpliciter autem, quando ponit in iis in quibus essentialiter est, sicut in virtute, sicut dixit Socrates et sui, quod virtus esset summum bonum in vita.
e Quintum ponit, ibi, Dico autem ex suppositione quae necessaria, etc. ubi nihil determinat nisi quae sunt ex suppositione felicitatis quae est essentialiter et universaliter. Et dicit quod simpliciter sunt ea quae simpliciter bene sunt, sicut juste actiones : ex suppositione autem, quae necessaria sunt ad vitam, sicut bona fortunae, sine quibus vita non potest esse humana. Et dat exemplum in civilibus. Sicut sententiae rectae et punitiones, quae sunt a virtute justitiae. Aliae sunt ad honores et abundantias, de quibus sunt optimae electiones, quia sunt bona non simpliciter : aliae autem non, scilicet sententiae et punitiones, quia mala sunt : et eligibilius quidem esset nullo talium indigere neque virum neque civitatem si esse posset, sed esse non potest, propter malos. Electiones autem eorum quae sunt ad honorem et abundantiam e contrario se habent his : quia illae licet non sint honorum simpliciter electiones, tamen sunt bona eorum quae sunt ad generationem et preparationem bonorum simpliciter. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Dico autem ex suppositione, supple, esse felicitatis, quae necessaria, supple, sunt ad vitam, quae sicut dicit in primo Ethicorum, organice
sunt deservientia : simpliciter autem, supple, est de felicitate, quod bene, id est, quod fit secundum virtutem, puta quae quidem circa justas actiones : justitia enim communis est et civilis virtus. Et dat exemplum, ibi, Sententia, supplicia punitiones e ' virtute quidem sunt, sententia scilicet ad consequendum justum, supplicia ad compescendum malos, punitiones ad retribuendum mala pro meritis : et necessaria autem, supple, sunt haec, et quod bene, a necessario, id est, quod haec sunt secundum virtutem, habent a necessario : quia necessaria sunt, eo quod sine his quiete non vivit civitas.
Et hoc est quod subdit : Eligibilius quidem enim nullo talium indigere, neque virum, neque civitatem : quia sic nullus esset malus : tamen tali suppositione, supple, posita, quod mali sunt ista sunt bona : quae autem ad honores et abundantias simpliciter, sunt optimae actiones, quia honor et abundantia bona sunt simpliciter, licet ad aliud, alterum quidem, punitionis scilicet supplicii, mali cujusdam electio est, penae scilicet : tales autem actiones, honoris scilicet et abundantiae sunt. Et dicit rationem, ibi, Preparationes enim bonorum sunt et generationes. Et haec bona sunt licet ad aliud.
f Sextum ponit, ibi, Utetur autem utique studiusus vir, etc. Et dicit, quod vere bonus vir secundum virtutem utetur bene etiam pravis fortunae, ut paupertate, agritudine, et aliis : sed quod vere beatum est, in contrariis est, id est, in veris bonis honestis, quae non subjacent fortunae : hoc enim determinatum est in Ethicis secundum morales sermones, quod « vere studiosus est, cui bona sunt, quae sunt secundum virtutem, et quae simpliciter bona sunt. » Et ex hoc palam est, quod necessarium est, quod usus etiam bonorum fortunae quae necessaria sunt ad vi-
<--- Page Split --->
tam, oportet studiosos et bonos esse usus simpliciter bonis : quia simpliciter bonus optime talibus utetur, et sine talibus non potest bene vivere : et propter hoc consueverunt homines dicere, quod usus bonorum abundantiae et honoris causa sit beatitudinis, sicut dicunt quod bene citharizandi magis causa est bonitas lyre, vel cithare, quam ars, licet lyra sit tantum instrumentum, vel organum, ars autem perfectiva operis. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Utetur autem utique studiosus vir et paupertate et aegritudine et aliis pravis fortunis bene. Et hoc est quod dicitur Job (xxui, 17) : Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Sed quod beatum, supple, vere est, in contrariis est, supple, non in bonis fortune. Et hoc probat, ibi, Etenim hoc determinatum est secundum morales sermones, supple, in Ethicis, quod talis est qui studiosus, id est, virtuosus, cui propter virtutem bona sunt, quae simpliciter bona, et non propter fortunam.
g Et ulterius infert, ibi, Palam autem et quod necessarium, supple, est, usus hos, scilicet bonorum fortunae, studiosos et bonos esse simpliciter. Propter quod et primo etiam putant homines felicitatis causas extrinsecas bonorum esse, cum tamen ita non sit. Et dat simile, ibi, Sicut ejus quod est citharizare pulchre et bene, pro causa habetur lyra magis quam ars, cum tamen non sit.
h Septimum ponit, ibi, Necessarium igitur ex dictis, etc. Et hoc non est nisi conclusio ex omnibus dictis. Est ergo sententia hujus, quod ex omnibus dictis patet, quod politicum qui bene vult ordinare, oportet intendere qualiter faciat in civitate abundare bona fortunae, id est, bona quorum fortuna domina est : quia licet dicamus fortunam talium bonorum
dominam, tamen non dicimus quod civitas studiosa sit a fortuna : sed hoc dicimus esse opus scientiae et electionis : studiosa enim est civitas in hoc quod est cives participantes politia, studiosos esse omnes, licet non secundum unumquemque : quia si omnes in communi sunt studiosi, hoc est eligibilius, quia assequitur de necessitate unumquemque studiosum esse, aliter non participaret politia. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Necessarium igitur ex dictis, supple, est, hæc ' quidem existere, scilicet bona simpliciter, hæc 3 autem præparare legislatorem, scilicet bona fortunæ. Et subdit causam, ibi, Propter quod ad votum optamus civitatis consistentiam in bonis, quorum fortuna domina, supple, est. Et ponit rationem, ibi, Dominam enim existere ponimus, scilicet fortunam talium bonorum. Studiosam autem esse civitatem, non adhuc opus fortunæ est, sed scientiae et electionis.
i Qualiter autem hoc fiat, subdit : At vero studiosa civitas est in cives participantes politia studiosos esse : nobis autem, id est, secundum nos, omnes cives participant politia. Hoc ergo considerandum, supple, primo, qualiter vir sit studiosus. Et ponit rationem, ibi, Etenim si omnes contingit studiosos esse, supple, in communi, non secundum unumquemque autem civium, supple, singulariter, sic eligibilius, supple, est. Et dat rationem, ibi, Assequitur enim ei, scilicet quod est in communi bonos esse, quod secundum unumquemque, et id quod omnes, id est, si boni sunt in civitate in communi, assequitur quod omnes singulariter sint boni, aliter de civitate ejicerentur.
k Deinde cum dicit, At vero boni et studiosi fiunt per tria, etc. determinat
<--- Page Split --->
quot et quæ requiruntur ad felicitatem. Et dicit, quod tria scilicet, natura, consuetudo, ratio. Et causa est, quia sicut dicit in secundo Ethicorum, de virtutibus consuetudinalibus per naturam, secundum quam innati sumus eas suscipere, perficere autem est assuetudine, oportet ista esse tria principia virtutis in nobis, ut per naturam et potentia et habilitas, et per assuetudinem perfectio virtutis in nobis, per rationem autem fit persuasio et præstitutio boni scilicet finis, et electi o bonarum operationum ad finem bonum contendentium. Nasci enim oportet habilem : qui enim brutalis esset, sicut morio, non perficeretur secundum virtutem. Et propter hoc oportet quod homo qualis quidem nascatur et secundum animam et secundum corpus. Quia sicut dicit Commentator super secundum de Anima, « diversitas quæ est in corpore, est ad diversitatem quæ est in anima. » Et in ante habitis dictum est, quod intellectus in homine variatur secundum variationem situs civitatum, in quibus nascuntur homines. In quibusdam autem nihil facit bene nasci et secundum corpus et secundum animam : quia consuetudinibus in oppositum transponuntur : quia consuetudinalis habitus, sicut dicit Tullius in fine Rhetoricæ, « in modum naturae rationi consentaneus est, si bonus est, ut virtus : vel dissentiens, si malus est, ut vitium. » Quidam etiam sunt, qui primo per consuetudinem mutantur sive in bonum, sive in malum, et postea per rationem persuasi, de malo redeunt ad bonum, et efficiuntur felices. Sed optime dispositus est ad felicitatem, in quo hæctria concordant, scilicet natura, consuetudo et ratio. Illi enim quædam bona assuefacti addiscunt, et quædam addiscunt audientes a sapientibus, et per rationem persuasi. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : At vero boni et
studiosi fiunt per tria. Et subdit quæ sunt illa : Tria autem hæc sunt, natura, consuetudo et ratio.
I Et dat rationem de singulis, ibi, Etenim nasci oportet primum, puta hominem, supple, ad humana habilem, maxime secundum illam rationem quam ponit Aristoteles in Topicis, quod « homo est animal natura disciplinæ perceptibile. » Et addit : Sed non aliorum aliquod animalium, privatum scilicet ratione. Et hoc dicit propter moriones, in quibus nulla scintilla viget rationis. Et hoc explanans subdit : Et, supple, oportet nasci hominem, qualem quendam secundum corpus, quod corpus est organum animæ : unde oportet habere talem complexionem et compositionem, secundum quam facile obediat rationi : et secundum animam, ut scilicet secundum animam inclinationem talem rationis habeat, quod facile inclinetur ad bona. Sicut enim dicit Aristoteles in primo Ethicorum, inducens Homerum, « optimus est qui secundum seipsum talis est : » qui autem per seipsum non talis est, tamen alium quendam bonum in animo præponit, a quo discat et imitetur, et hic bonus est ad minus spe : qui autem nec per seipsum bonus est, nec talem quendam alterum in animo ponit, hic profecto inutilis est vir.
m Et hoc est quod etiam subdit hic : Quædam autem nulla utilitas, supple, est, nasci, supple, bene, Et dat causam, ibi, Consuetudines enim transmutari faciant, scilicet a naturali inclinatione vel transmutatione. Et subdit quomodo : Quædam enim, alia scilicet, sunt per naturam ad utrumque se habentia, id est, et ad bonum et ad malum, per consuetudinem 1 autem et ad melius et ad deterius, supple, mutantur.
<--- Page Split --->
n Et ponit distinctionem inter animalia et hominem, ibi, Alia quidem igitur animalium, ab homine, supple, maxime quidem natura vivunt, id est, impetu naturae acta, non agentia, parva autem quaedam et consuetudinibus. Et quae sunt illa determinat in principio Metaphysicorum, « quaecumque scilicet cum sensu auditus et communi sensu habent vim aestimativam et memoriam : » illa enim magis inter alia disciplinabilia sunt. Homo autem et ratione, supple, vivit : in ratione enim transgreditur alia animalia. Et hoc est quod sequitur : Solus enim habet rationem inter animalia homo. Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quare oportet haec consonare invicem, tria scilicet, si aliquis debeat esse felix. Et hoc ostendit per rationem, ibi, Multa enim praeter consuetudines et naturam agunt, propter rationem, si persuadean-
tur aliter habere melius, supple, mutantur ab illis quae elegerunt.
o Et subdit : Quod quidem utique 'natura, id est, naturaliter, quales esse oportet futuros facile ducibiles a legislatoribus, determinavimus prius, maxime scilicet in primo libro, ubi ostensum est quod homo inutilis omni bestia deterior est. Reliquum jam, supple, determinandum restat, opus disciplinae : haec quidem, id est, quaedam assuefacti addiscunt, haec autem, id est, alia audientes, per doctrinam scilicet prudentium et sapientium. Et hoc est contra Socratem, qui, sicut dicit Plato in libro Memonis, dixit « virtutem nec assuescibile nec addiscibile bonum esse, sed Dei donum : » quod licet verum sit de virtute infusa et gratuita, tamen de virtute morali et consuetudinali non est verum.
<--- Page Split --->
Utrum semper iidem esse debent qui pareat et qui imperant ? An contra vicissim mutari debeant ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem omnis politica communitas constat ex principantibus et subjectis, haec omnia considerandum, si alios oportet esse principantes, et subjectos, aut eosdem per vitam : palam enim, quod consequi oportebit et disciplinam secundum divisionem hanc.
Cum vero omnis societas civilis constet ex imperantibus et parentibus, hoc jam considerandum est, utrum alios esse oportet qui imperant, et alios qui parent, an eosdem per vitam : patet enim quod et disciplina secundum hanc divisionem sequi debebit.
b Si quidem igitur fuerint tantum differentes alteri ab alteris, quantum Deos et Heroes aestimamus ab hominibus differre, confestim primo secundum corpus multam habentes excellentiam, deinde secundum animam, ut indubitata sit et manifesta excellentia principantium respectu subjectorum, palam quia melius semper eosdem, hos quidem principari, hos autem subjici secundum semel.
Si ergo differrent alteri ab aliis tantum, quantum Dii et Heroes ab hominibus differre putantur, ut primo statim corpore, ac postea animo longe antecellerent, ac manifeste, indubitateque appareret eorum supereminentia, clarum est quod semper eosdem istos melius foret imperare, alios vero parere.
c Quoniam autem hoc non facile accipere, neque est sicut inter Indos ait Scylax, esse reges tantum differentes a subjectis, manifestum, quod propter multas causas necessarium omnes similiter com-
Sed cum facile non sit hoc reperire, nec sit ut apud Indos Scylax esse ait, reges tantum a populis differre, manifestum est quod propter multas causas necessarium est, ut omnes similiter participes
<--- Page Split --->
municare, eo quod est secundum partem principari et subjici. Quod enim æquale idem similibus, et difficile manere politiam constitutam præter id quod justum. Cum subditis enim existunt omnes volentes insolescere qui per regionem, totque multitudine esse eos qui in politeumate, ut sint valentiores iis omnibus, unum aliquod impossibilium est.
sint vicissim imperandi et parendi. Æquum enim idem similibus et difficile est stare Rempublicam, quæ constituta sit præter justitiam. Cum illis enim qui ab imperando excluderentur, concurrerent omnes qui sunt in regione, statum mutare cupientes, et tantam esse multitudinem in Reipublicæ gubernatione, ut sit potentior istis, unum aliquid impossibilium est.
d At vero quod oportet principantes differre a subditis, indubitatum est.
At enim quod oportet eos, qui in magistratu sunt, differre a subjectis, indubitabile est.
e Qualiter igitur hæc erunt, et qualiter participant, oportet considerare legislatorem.
Quomodo ergo hæc futura sint, et quomodo participent, considerare debet legislator.
f Dictum est autem prius de ipso. Natura enim dedit electionem, faciens eidem generi hoc quidem junius, hoc autem senius : quorum hos quidem subjici decet, hos autem principari. Indignatur nullus secundum ætatem subditus, neque putat esse valentior, aliterque et futurus suscipere talem honorem, cum fortius fuerit, adveniente ætate. Est quidem igitur ut eosdem principari et subjici, dicendum est autem ut alteros.
Ut prius diximus, natura enim ostendit, quemadmodum hæc distinguenda sint. Facit enim eosdem genere, alios juniores, alios seniores, quorum alteri debent parere gubernantibus, alteri gubernare. Indignatur autem nemo propter ætatem majori alteri concedere, nec putat illum cui cedit, potiorem esse se, præsertim cum et ipse quando ad id ætatis pervenerit, eumdem honorem sit recepturus. Est ergo ut eosdem esse dicere eos qui parent et imperant, est etiam ut diversos.
g Quare et disciplinam est ut eamdem necessario, est autem ut alteram esse. Futurum enim bene principari subditum fuisse primo aiunt oportere.
Itaque et disciplinam, ut eamdem dicere necesse est, et ut diversam. Qui enim imperare velit, recte oportere aiunt ipsum prius sub imperio fuisse.
h Est autem principatus, sicut in primis dictum est sermonibus, hic quidem principantis gratis, hic autem subditi, horum autem hunc quidem despoticum esse dicimus, hunc autem liberorum.
Imperium vero, ut in primis libris dictum fuit, aut gratia imperantis est, aut gratia subjectorum : horum alterum servorum esse diximus, alterum liberorum.
i Differunt autem quædam præceptorum non operibus, sed eo quod alicujus gratia. Propter quod multa eorum quae videntur esse ministerialia opera, et ju-
Mandatorum vero quædam inter se differunt, non in agendo, sed in cujus gratia. Quapropter multa quæ videntur esse ministrorum opera et adolescentium,
<--- Page Split --->
venum liberis honestum ministrare : ad honestum enim et non honestum non sic differunt actiones secundum se, ut in fine et eo quod cujus gratia.
liberis hominibus pulchrum est ministrare : ad pulchrum enim et non pulchrum non tantum differunt actiones propter seipsas, quantum in fine et gratia cujus.
COMMENTARIUS IN CAP. XII.
In isto secundo capitulo istius partis, quod est duodecimum in numero aliorum, determinat Aristoteles de principantibus et subjectis secundum quod se habent ad felicitatem. Et habet duas partes. In prima ostendit differentiam principantium a subjectis. In secunda quaerit qualiter haec differentia sumatur in hominibus, qui per naturam similes sunt, ibi (litt. f), Dictum est autem prius de ipso, etc.
a In prima igitur parte tria dicit, quorum primum est, quod oportet considerare si eosdem oportet principari et subjici, vel diversos per vitam, ita ut modo principetur unus, et postea alius: quia secundum divisionem hanc necesse est variari disciplinam principantium et subjectorum. Et statim ponit rationem sub conditione acceptam, quod oportet eosdem semper principari per vitam. Et conditio illa est: quia si principantes oportet tantum differre a subditis, quantum Dii et Heroes ab hominibus: Heroes enim sunt semidii et semiviri: et sicut dicit in IV Ethicorum de Hectore, « heroibus competit habere virtutes heroicas, subditis autem virtutes communes, » ut scilicet principantes confestim secundum corpus multam habeant excellentiam, sicut
Scylax dicit de regibus Indiæ, quod « ipsa specie corporis omnibus præferuntur.» Et sicut dicit Porphyrius, « species Priami digna est imperio : » tunc non est dubium, quin melius sit tales semper principari per totam vitam, et alios semper subjici. Si autem hoc non facile invenire in hominibus, propter multas causas, tunc non est dubium quod rationabile est, quod illi qui æquales sunt in natura, æqualiter participent principatum unus post alium. Justum enim in talibus similibus est æquale, et polititia non potest diu stare, quæ non est secundum justum. Et dat rationem : quia omnes difusi per regionem volentes insolescere tenent se cum subditis, et impossibile est quod tot principantes sint in politeumate, quod tantæ multitudini possint resistere : et sic subditi movebunt seditionem, et dissolvetur politia. Indubitatum autem est, quod principantes oporteat differre a subditis secundum virtutem. Oportet igitur quod quaeratur a legislatore, qualiter contingat quosdam principari, et quosdam subjici sine indignatione aliorum. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur: Quoniam autem omnis politica communitas constat ex principantibus et subjectis, hoc jam condiderandum, supple, est. Et subdit quid: Si alios oportet esse principantes et subjectos aut eosdem per vitam, id est, quamdiu vivunt. Et ponit rationem, ibi, Palam enim, quod consequi oportebit, et, id est, etiam disciplinam secundum di-
<--- Page Split --->
visionem hanc. Quia sicut alia est virtus principis, alia subjecti, ita necesse est aliam et aliam disciplinam esse.
ut sint valentiore s his omnibus, unum aliquod impossibilium est.
b Et ponit rationem super conditionem fundatam, ibi, Siquidem igitur fuerint tantum differentes alteri ab alteris, id est, principantes a subjectis, quantum Deos et Heroes æstimamus ab hominibus differre, confestim primo secundum corpus multam habentes excellentiam, deinde secundum animam, ut indubitata sit et manifesta excellentia principis 1 respectu subjectorum, palam quia melius semper eosdem, hos quidem principari, hos autem subjici secundum semel, scilicet per totam vitam.
c Et statim conditione tali non existente, vadit in oppositum, ibi, Quoniam autem hoc non facile accipere, supple, est, neque est sicut inter Indos ait Scylax esse reges tantum differentes a subjectis, manifestum, supple, est, quod propter multas causas necessarium, supple, est, omnes similiter, id est, æqualiter communicare eo quod est secundum partem principari et subjici, ut scilicet omnes possint principari pro tempore, et subjici pro tempore. Et dat rationem, ibi, Quod enim æquale, supple, est, idem similibus, supple, est: unde cum omnes sint similes dignitate naturæ, æqualiter debent se habere ad principandum. Et ponit rationem, ibi, Et difficile, supple, est, manere politiam constitutam præter id quod justum. Sæpius autem in præhabitis dictum est, quod æquale justum est. Et dat rationem quare talis politia non manet, ibi, Cum subditis enim existunt omnes volentes insolescere qui per regionem: omnis enim volunt esse liberi, liberi autem proprium est facere quod vult, ut in quarto libro dictum est: totaque multitudine esse eos qui in politeumate, id est, in dominio politiae principantes,
d Et statim vadit in oppositum, ibi, At vero quod oportet principantes differre a subditis, indubitatum est.
e Ex hoc infert, quod legislatorem oportet quaerere de hoc qualiter utrumque servetur, scilicet differentia inter principantes et subditos, et æqualitas. Et hoc est: Qualiter igitur hæc erunt, et qualiter principabantur 2, oportet considerare legislatorem.
fDeinde cum dicit, Dictum est autem prius de ipso, etc. solvit inductionem dictam sicut soluta est superius, quod scilicet principantes et subjecti debent esse aliquo modo æquales, et aliquo modo inæquales, natura scilicet æquales, ætate autem inæquales, ut scilicet juvenes subjiciantur, et senes principentur. Et assignat ex hoc duas utilitates provenientes. Una est, quod ex hoc non indignantur juvenes contra senes, scientes quod et ipsi principabuntur cum ad ætatem maturam pervenerint. Alia est, quod rationabile est quod nemo principetur nisi qui primo subjectus didicit qualiter principari debeat, et ex his quæ passus est, obediendo discat qualiter sibi sit obediendum ab alio, præcipue cum talis subjectio non sit despotica vel servilis, sed liberorum. Propter quod etiam differunt opera penes fines operum, et in præceptis quæ sunt ad felicitatem virtutis, honestum est ministrare etiam juvenibus liberis: quia talia præcepta sunt ad honestum, despotica ad inhonestum, quia servile. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Dictum est autem prius de ipso, in ante habitis scilicet ejusdem libri. Et subdit quomodo: Natura enim dedit electionem faciens eidem generi, humano scilicet, hoc quidem ju-
<--- Page Split --->
nius, supple, esse, hoc autem senius: quorum hos quidem subjici docet, juvenes scilicet, hos autem principari, senes scilicet. Et ostendit utilitatem, ibi, Indignatur autem nullus secundum aetatem subditus, neque putat esse valentior, quam scilicet ut subjiciatur tali subjectione finali. Et de hac inducit aliam rationem, ibi, Aliterque et futurus suscipere talem honorem, cum sortitus fuerit 1 adveniente aetate. Unde in III Topicorum Aristoteles : « Nemo eligit juvenes duces : quia non constat eos esse sapientes. » Et Roboam (III Reg. xii) secutus consilia juvenum, scidit regnum. Hoc posito, solvit quaestionem, ibi, Est quidem ergo ut eosdem principari, et subjici, in natura scilicet, dicendum. Est autem ut alteros, aetate scilicet alteros, natura autem eosdem.
g Et ex hoc concludit ulterius, ibi, Quare et disciplinam est ut eamdem necessario, supple, esse, est autem ut alteram esse, supple, sicut differunt disciplina senum et regentium, et disciplina juvenum. Et hoc confirmat per antiquum dictum, ibi, Futurum enim bene principari, subditum fuisse primo aiunt oportere, ut scilicet ex iis quae ipse passus est obediendo, discat qualiter imperandum sit alteri.
h Et quia posset aliquis dicere, quod subdi esset despoticum et servile, occurrit per distinctionem subjectionis, ibi,
Est autem principatus, sicut in primis dictum est sermonibus, id est, in primo libro hujus scientiae, hic quidem principantis gratia 3, id est, ad utilitatem domini, hic autem subditi, supple, gratia, id est, ad utilitatem subditi : horum autem hunc quidem despoticum, id est, servilem esse dicimus, primum scilicet, hunc autem liberorum, secundum scilicet, quia iste subjicitur propter seipsum, non propter alium.
i Et assignat rationem, ibi, Differunt autem quidam 3 præceptorum, non operibus, id est, in substantia operum, sed eo quod alicujus gratia, id est, in finibus.
Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod multa eorum, id est, de numero eorum, quae videntur esse ministerialia opera, et, id est, etiam juvenum, id est, de numero juvenum, liberis honestum ministrare. Et dat rationem, ibi, Ad honestum enim, talia scilicet ministeria ordinantur. Et subdit hujus rationem repetens, ibi, Ad honestum enim et non honestum non sic differunt actiones secundum se, ut in fine et eo quod cujus gratia : multae enim actiones secundum se non sunt honestae, sicut ministrare, quae tamen relate ad finem et cujus gratia, honestatis nomen accipiunt, sicut sunt ministeria principum, quae omnia ad honestatem sunt ordinata, sicut etiam dicit Gregorius, quod « servire Deo regnare est. »
<--- Page Split --->
Quis sit constituenda Reipublica finis, pax nempe, aut bellum, aut imperium ? et quales in Republica virtutes requirantur ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem civis et principantis eamdem virtutem esse dicimus, et optimi viri, eumdem autem subditum prius oportere fieri et principantem posterius, hoc utique erit legislatori tractandum, qualiter boni viri fiant, et per quas adinventiones, et quid quod finis optimae vitae.
Cum vero civis et praesidentis eamdem virtutem esse dixerimus, quae optimi viri, et eumdem prius parere debere, postea imperare, hoc utique erit legum positori intuendum, laborandumque ut boni viri efficiantur, et per quae exercitia, et quis finis vitae optimae.
b Divisæ sunt autem duæ partes animæ, quarum hæc quidem habet rationem secundum se, hæc autem non habet rationem secundum se, rationi autem obedire potest: quarum dicimus virtutes esse, secundum quas vir bonus dicitur aliqualiter. Harum autem in qua magis quod finis, dividentibus quidem sicut nos dicimus, non immanifestum qualiter dicendum. Semper enim quod deterius, melioris gratia est, et hoc manifestum similiter in iis quæ secundum artem, et in eis quæ secundum naturam.
Divisæ autem sunt duæ partes animæ, quarum altera rationem per se habet, altera non habet quidem per se, verumtamen rationi obtemperare potest : quarum diximus esse virtutes illas, per quas vir bonus dicitur quodammodo. Sed in utraque istarum magis est finis, qui ita dividunt ut nos facimus, his ambiguum non est quomodo sit dicendum. Semper enim deterius melioris gratia est. Patet hoc in his quæ sunt secundum naturam.
e Melius autem, quod rationem ha-
Melius autem illud, quod rationem ha-
<--- Page Split --->
bet. Divisum est autem dupliciter, secundum modum quo consuevimus dividere, haec quidem practica ratio est, haec autem speculativa. Eodem igitur modo necesse et hanc partem divisam esse, et actiones proportionaliter dicemus habere: et oportet natura melioris eligibiliores esse potentibus sortiri, aut omnibus, aut duabus. Semper enim unicuique hoc maxime eligibile, quo sortiri est summum.
bet. Dividitur autem dupliciter, ut nos consuevimus dividere, est enim ratio alia activa, alia contemplativa. Sic ergo necesse est et hanc partem dividere, et actiones, clarum est, quod correspondenter se habere dicemus: et oportet eas actiones, quae sunt meliores secundum naturam, magis expetendas esse ab illis qui consequi possunt aut omnia, aut illa duo. Semper enim cuique id est maxime expetendum, cujus potiri est summum.
d Divisa est autem et tota vita in non vacationem et vacationem, et bellum et pacem. Et agibilium haec quidem in necessaria et utilia, haec autem in bona, de quibus necesse eamdem electionem esse et partibus animae et actionibus ipsarum, bellum quidem pacis gratia, non vacationem autem vacationis, necessaria autem et utilia bonorum gratia.
Divisa est autem vita tota in negotium et otium, bellumque et pacem. Et agibilium quaedam sunt necessaria et utilia, quaedam honesta, in quibus necesse est eamdem esse optionem et partibus animae et ipsarum actionibus, bellum quidem gratia pacis, negotium autem gratia otii, necessaria et utilia gratia honestorum.
e Ad omnia quidem igitur aspicienti politico leges ferendae, et secundum partes animae et secundum actiones ipsarum, magis autem ad meliora et ad fines. Eodem autem modo et circa vitas, et rerum divisiones. Oportet enim posse non vacare et bellare, magis autem pacem ducere, et vacare, et necessaria et utilia agere, magis autem oportet bona.
Ad cuncta igitur haec dicere debet, qui legem ponit, et ad partes animae, et illarum actiones, magis vero ad ea quae meliora sunt et finis. Eodem modo et circa vitas, et rerum divisiones. Posse enim oportet et in negotio versari et in bello, praeferenda tamen est pax et otium, necessaria et utilia posse agere, praeferenda tamen sunt honesta.
f Quare ad has intentiones et pueros adhuc existentes erudiendum, et alias aetates, quaecumque indigent eruditione.
Itaque ad haec, tamquam ad signum, et pueri adhuc existentes, et aliae aetates quae indigent, per disciplinam sunt dirigendi.
g Qui autem nunc optime videntur politizare Graecorum et legislatorum, qui has instituerunt politias, neque ad optimum finem videntur ordinasse quae circa politias, neque ad virtutes, leges, et eruditionem: sed graviter declinaverunt ad eas quae videntur esse utiles et supergressivas. Consimiliter autem iis et quidam eorum qui posterius scripserunt, protulerunt eamdem opinionem : laudantes enim Lacedæmoniorum politiam,
Nam qui nunc Graecorum recte gubernari videntur, et legumlatores, qui eas Respublieas instituerunt, neque ad optimum finem videntur aspexisse, neque ad omnes virtutes disciplinam et leges direxisse: sed onerose declinaverunt ad illas virtutes, quae videntur utiles, ac plus habere faciunt. Similiter quoque posteriorum quidam scriptores, opinionem suam eamdem ostenderunt: laudantes enim Lacedæmoniorum Rempublicam, admi-
<--- Page Split --->
laudant legislatoris intentionem, quod omnia ad imperare et ad bellum legis statuta fecerunt.
rantur et commendant legislatoris ejus propositum, quod omnia ad potentiam et ad bellum direxerit.
h Quæ et secundum rationem facile sunt arguibilia, et operibus sunt redarguta. Sicut enim plurimi hominum zelant multis dominari, quia multo successu fiunt eufortuniorum, sic et Thibron videtur laudans Lacedæmoniorum legislaterem, et aliorum unusquisque scribentium de politia ipsorum, quia propterea quod exercitati fuerunt ad pericula, multis principabantur.
Quæ et per rationem refelli possunt, et per facta ipsa nunc reprobata sunt. Ut enim plurimi hominum dominari late cupiunt, quoniam exinde multi proveniunt fortunæ commoda, sic Thibron admirari laudareque videtur Lacedæmoniorum legislatorem, et quicumque alter qui de Republica illorum scripsit, quod propter exercitationem eorum ad pericula, multorum dominationem sibi compararunt.
i Quamvis palam, quod quoniam nunc quidem non adhuc inest Lacedæmonibus principari, non felices, neque legislator bonus. Adhuc autem hoc ridiculum, si manentes in legibus ipsius, et nullo impediente, ne uterentur legibus, abjeccerunt vivere bene.
Atqui patet quod cum non habeant nunc dominationem Lacedæmonii, nec felices amplius essent, nec legislator eorum bonus. Insuper illud ridiculum, si permanentes in legibus ejus, nulloque impediente illis legibus uti, omiserunt bene vivere.
k Non recte autem existimant neque de principatu, quem oportet videri honorantem legislatorem. Eo enim quod est despotice principari, liberorum principatus melior, et magis cum virtute.
Non recte vero suscipiunt neque de dominatione, ad quam intendisse legislatorem ostendunt. Nam imperium liberorum melius est, ac magis ex virtute, quam dominari ut servis.
I Adhuc autem non propter hoc oportet civitatem felicem putare, et legislatorem laudare, quia prævalere potuit ad principari super vicinos : hæc enim magnum habent nocumentum : palam enim, quod et civium potenti hoc tentandum prosequi, qualiter possit propriæ civitati principari : de quo quidem accusant Lacedæmones Pausaniam Regem, et quidem habentem tantum honorem.
Præterea non per hoc civitas felix est existimanda, neque legislator laudandus, quod vincere docuerit, et finitimis dominari : hæc enim magnum continent nocumentum : nam et adversus cives hoc aget, qui poterit, et civitati suæ dominari quæret : de quo accusant Lacedæmonii Pausaniam, licet in tanta dignitate constitutum.
m Neque itaque talium legum et rationum politica nulla, neque proficua, neque vera est. Hæc enim optima et sigillatim et communiter legislatorem efficere oportet in animabus hominum, idque quod hominum : et quod adversariorum studium, non hujus gratia oportet meditari, ut servituti subjiciant indi-
Nec sane aliqua hujusmodi ratio est, aut lex civilis, neque utilis, neque vera. Eadem enim optima et privatim et publice legislatorem inducere oportet in animos hominum : neque exercitatio rerum bellicarum ob id est meditanda, ut in servitutem adigant immerentes, sed primum ne ipsi servire aliis compellan-
<--- Page Split --->
gnos, sed ut primo ipsi non serviant aliis : deinde ut zelent præsidiatum gratia utilitatis subditorum, sed non gertia despoticae omnium. Tertio autem despotizare dignis servire.
tur : deinde ut imperium quaerant gratia utilitatis subjectorum, non autem omnium dominationem. Tertio ut eis dominentur qui servire sunt digni.
n Quid autem oportet legislatorem magis studere gratia ordinis et pacis, testantur ea quaefiunt rationibus: plurimae enim talium civitatum, bellantes quidem salvantur: postquam autem obtinuerunt principatum, pereunt. Rubiginem enim contrahunt, sicut ferrum, pacem ducentes. Causa autem legislator non erudiens posse vacare.
Quod autem oporteat legispositorem studere, ut provisio sua circa res bellicas, et circa alias institutiones ad otium et ad pacem referatur, id attestatur quod pleraeque talium civitatum bellum gerentes conservantur, sed cum dominationem adeptaesunt, destruuntur. Splendorem enim, veluti ferrum, per pacem amittunt. Causa hujus est legispositor, quia non ita instituit ut otio stare possint.
o Quoniam autem idem finis esse videtur et communiter et sigillatim hominibus, et eumdem terminum esse necessarium optimo viro, et optimae politiae, manifestum, quod oportet eas quaed avacationem virtutes existere.
Cum ergo idem finis esse videatur publice et privatim hominibus, et eamdem diffinitionem esse necesse sit viro optimo et optimae Reipublicae, manifestum est oportere virtutes eas quae ad otium spectant, illis existere.
p Finis enim, sicut dictum est saepe, pax quidem belli, vacatio autem non vacationis : utiles autem virtutum ad vacationem et deductionem sunt, quarum in vacatione est opus, et quarum in non vacatione. Oportet enim multa necessariorum existere, ut deinceps vaces. Propter quod temperatam esse civitatem convenit, et fortem et perseverativam : secundum proverbium enim, « non est servis vacatio. »
Finis enim est, ut saepe jam diximus, belli pax, negotii otium : sunt autem utiles ad otium et quietem virtutes, quarum opus in otio est, et quarum in negotio. Oportet autem multa negotiorum nobis existere, ut liceat in otio esse. Quapropter temperatam civitatem esse oportet, ac fortem, et patientem, nam (ut est in proverbio) nullum otium servis.
q Qui autem non possunt periclitari viriliter, servi invadentium sunt. Fortitudine quidem igitur, et perseverantia opus est ad non vacationem, philosophia autem ad vacationem. Temperantia autem et justitia in utrisque temporibus, et magis pacem ducentibus et vacantibus. Bellum quidem enim cogit justos esse, et temperate agere : fruitio autem bona fortuna et vacare cum pace, injuriatores facit magis. Multa igitur indigent justitia, et multa temperantia, qui optime videntur agere, et omnibus beatis frui, velut si
Qui vero non possunt fortiter pericula subire, servi sunt invadentium. Fortitudine igitur et constantia opus est ad negotium, philosophia vero ad otium. Temperantia autem et justitia in utroque tempore, sed magis in pace et otio. Nam bellum quidem ipsum cogit homines esse justos ac temperatos : fortunae autem prosperae fruitio et otium cum pace, petulantes magis facit. Multa igitur justitia multaque temperantia indigent hi qui in optimo statu constitui videntur, et in fruitione omnium rerum quae beatos facere pu-
<--- Page Split --->
qui sunt, sicut Poetæ aiunt, in beatorum insulis. Maxime enim ii indigebunt philosophia, et temperantia, et justitia, quanto magis vacant in abundantia talium bonorum.
tantur, veluti si qui sunt, ut Poetæ tradunt, in beatorum insulis. Maxime enim philosophia, et temperantia, et justitia indigerent, quanto magis otiosi, quanto sunt in abundantia talium bonorum.
r Quod quidem igitur futuram felicitati et studiosam futuram civitatem oportet iis virtutibus participare, manifestum : cum enim sit turpe non posse uti bonis, adhuc autem magis non posse in vacatione uti, sed non vacantes quidem et bellantes videri bonos, pacem autem ducentes et vacantes, serviles. Propter quod oportet non sicut Lacedæmoniorum civitas, virtuti studere. Illi quidem enim non hac differunt ab aliis in non putare eadem aliis maxima bonorum, sed in fieri hæc magis per quamdam virtutem. Quoniam autem majora bona, quam quæ belli hæc, et fruitionem horum aut eam quæ virtutum, et quia propter ipsam, manifestum ex iis.
Qua igitur de causa beata et studiosa futura civitas his indigeat virtutibus, manifestum est. Turpe est enim non posse frui bonis, sed in negotiis quidem et bello viros probos videri, otio autem et pace serviles. Quamobrem oportet, non quemadmodum Lacedæmoniorum civitas, virtutem exercere. Illi enim non eo ab aliis differunt quod non putent eadem maxima bona quæ cæteri, sed eo quod provenire illa existimant magis per aliquam virtutem. Cum vero majora sint hæc bona, quam ea quæ belli, et fruitio eorum, quam virtutum, et quia illius gratia, manifestum ex his.
COMMENTARIUS IN CAP. XIII.
tunam, ibi (litt. I), Adhuc autem non propter hoc oportet civitatem, etc.
a In isto capitulo determinat Aristoteles, utrum eamdem oportet esse prius subjectum et postea principantem, vel non. Dividitur autem capitulum istud totum in tres partes, in quarum prima ostendit per divisionem virium animæ et divisionem operum, quod eadem est virtus principantis et boni viri. In secunda reprehendit Pausaniam Regem, et alios legislatores, qui politiam Lacedæmoniorum non ordinabant ad optimum secundum virtutem et felicitatem, sed ad supergressivam potentiam, qua alios sibi subjicerent, ibi (litt. g), Qui autem nunc optime videntur, etc. In tertia reprehendit eosdem, quod non ad optimum finem ordinaverunt politiam, sed potius ad for-
a Sententia prime partis hæc est : Dicit enim primo, quod civis et principantis dicimus eamdem esse virtutem et optimi viri, sicut dictum est in præhabito capitulo. Eumdem oportet esse prius subjectum et postea principantem secundum ætatis differentiam. Legis ergo latori tractandum est de hoc, quæ sit optima virtus. Hoc autem tractari non potest nisi fiat divisio in viribus animæ et in operibus. Vires enim animæ secundum quas inest virtus homini, sunt rationales. Hationale autem duplex est, sicut determinat Aristoteles in fine I Ethicorum, et hic. Unum enim dicitur rationale, quod per seipsum est ratio, sicut intellectiva pars animæ. Alterum dicitur rationale, non quia dicitur per seipsum, quod scilicet secundum naturam sit ratio, sed
<--- Page Split --->
quia est obedibile et ordinabile a ratione, sicut concupiscibile et irascibile. Et si quaeritur quid in his melius et dignius sit? constat quod id melius et dignius est, quod per naturam rationale : et ideo id quod participat rationem, ordinatur ad id quod secundum se est ratio sicut ad melius et dignius. Propter quod necesse est quod virtus perficiens rationale, quod secundum seipsum ratio est et intellectus, melior sit quam virtus quæ perficit rationale, quod participat aliqualiter rationem. Similiter divisio est operum. Est enim in vita hominis vacatio qua quis vacat ad sapientiam et philosophiam, sicut dicitur Eccles. (xxxviii, 25) : Qui minoratur actu, induet sapientiam. Et ibidem : « Tempore vacuitatis scribe sapientiam 1. » Est etiam in actibus humanis sollicitudo de operibus utilibus quæ pertinent ad necessitatem vitæ hominis. Et iterum quaeritur, quid horum melius sit? Constat quod otium, sive vacuitas : quia propter illud est sollicitudo in operibus necessariis, ut scilicet necessaria habeantur tempore vacationis. Dicit enim Aristoteles in I Metaphysicorum, quod « omnibus ad necessitatem et ad voluptatem existentibus, Sacerdotum gens in scholam intrare concessa est, ut studeret sapientia, ne aliqua sollicitudine retraheretur a studio. » Et dicit, quod illa est causa quare prima philosophia liberalis scientia et libera dicitur : quia non quaerimus eam nisi gratia suiipsius, et non propter aliquid aliud. Sicut liberum hominem dicimus, qui causa sui est. Et ex hoc iterum patet, quod vacatio dignior est operum occupatione, sicut felicitas contemplativa dignior est civili. Iterum in actibus hominum est bellum et pax : et constat quod pax melior est bello. Et hoc idem dicit Augustinus, et accipit rationem a nomine : bellum enim diminutivum est a bono, et dicitur parvum bonum. Et dicit, quod « non diceretur bonum aliquo modo, nisi sim-
plex quaereretur bonum in bello, quod est pax: unde bellum habet se sicut utile, et pax sicut per se bonum. » Et constat quod per se bonum melius et dignius est quam utile: et ideo felicitas qua suunmum bonum est in vita, magis est in pace quam in bello. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem civis et principantis eamdem virtutem esse dicimus, et optimi viri. Hoc enim probatum est in quarto libro, capitulo de cive. Et assumit quod in anteriori capitulo probatum est, ibi, Eumdem autem subditum prius oportere fieri, et principantem posterius. Et ex hoc concludit : Hoc utique erit legislatori tractandum, qualiter boni viri fiant, et per quas adinventiones, id est, per qua studia, et quid, supple, sit, quod finis optimæ vitæ, supple, est. Et ratio est, quia hoc de necessitate est summum bonum in vita.
b Et subdit qualiter hoc quaerendum in viribus animæ, ibi, Divise sunt autem dæc partes animæ, scilicet in fine primi Ethicorum. Et ostendit divisionem per partes, ibi, Quarum hæc quidem habet rationem secundum se, quæ scilicet est pars rationalis animæ et intellectualis : hæc autem, id est, altera, non habet quidem secundum se rationem, rationi autem obedire potest : quia irascibilis et concupiscibilis sunt partes animæ sensibilis, ordinabiles tamen a ratione. Propter quod etiam dicit Avicenna, quod « sensibilis et vegetabilis in homine potentiae sunt, et non animæ, sed sola rationalis anima perfectio hominis est. » Et in X Ethicorum dicit Aristoteles, quod « homo est solus intellectus. » Si enim ita esset, quod vegetabile et sensibile essent actus sicut rationale, diffinitio hominis non esset unum, sed multa ex multis actibus congregata : quod est contra omnia quæ probantur in VII Metaphysicorum.
Posita hac divisione animæ, ponit de
<--- Page Split --->
virtutibus earum, ut ostendat in qua sit optimum, ibi, Quarum, scilicet partium, dicimus virtutes esse, secundum quas vir bonus dicitur aliqualiter. Et hujus ratio est : quia sicut dicitur in III Ethicorum, « licet virtus sit medium in passionibus et operationibus, tamen est extremum in bono et optimo. » Et hoc est quod subdit : Harum autem, scilicet partium animæ, in qua magis, supple, sit, quod finis, supple, et optimum, dividentibus quidem sicut nos dicimus, non immanifestum, supple, est, qualiter dicendum. Et subdit rationem generalem, ibi, Semper enim quod deterius, melioris gratia est. Et hoc probat inducendo, ibi, Et manifestum similiter, id est, æqualiter in iis quæ secundum artem, supple, fiunt, et in iis quæ secundum naturam. Et hoc ideo est, quia ars imitatur naturam.
c Et determinat quid sit illud : Melius autem, supple, est, quod rationem habet, per se scilicet, quam id quod ideo dicitur rationabile, quod rationi obedibile est. Et data tali divisione, subdit differentiam talium partium ad invicem, ibi, Divisum est autem, scilicet rationale, dupliciter secundum modum quo consuevinus dividere, rationem scilicet. Et determinat quomodo, ibi, Hæc quidem enim practica ratio est, id est, operativa, hæc autem speculativa. Et hæc determinata sunt in III de Anima. Practica enim nihil accipit a sensibus, nec a corpore, sed potius imprimit in corpus, et utitur sensibus corporis ad operationes : et ideo dicit Aristoteles in XII de Animalibus, quod « manus est organum intellectus practici in homine : » et ideo manus est organum organorum, sicut intellectus potentiarum sensibilis animæ.
Divisis potentiis, comparat eas secundum dignitatem, ostendens quæ melior est, ibi, Eodem igitur modo necesse, supple, est, et hanc partem, rationabilem
scilicet, divisam esse, in activam scilicet et speculativam, et actiones, illarum scilicet duarum partium, proportionaliter dicemus habere, ipsis scilicet potentiis. Et determinat quomodo, ibi, Et oportet natura melioris, partis scilicet quæ est speculativa, eligibilioris 1 esse potentibus sortiri, aut omnibus, aut duabus, partibus scilicet rationis. Et ponit rationem, ibi, Semper enim unicuique hoc maxime eligibile, supple, est, quo sortiri est summum, id est, quomodo ipsum potest sortiri secundum summum sui. Unde cum summum hominis sit ratio speculativa sive intellectus theoricus, optima quæ potest sortiri secundum illum, illa sunt simpliciter optima. Et dicit quæ potest sortiri, quia non omnium est sortiri contemplatione sapientiae, et illos oportet eligere melius ad quod possunt pertingere in activa vita.
d Posita illa divisione per partes animæ, et ostenso quid summum bonum est in speculatione, ponit aliam divisionem vitæ humanæ, ibi, Divisa est autem et tota vita in non vacationem et vacationem. Et dicitur non vacatio activa vita, quæ, sicut dixit Dominus ad Martham (Luc. x, 41) : Sollicita es et turbaris erga plurima. Vacatio autem dicitur otium contemplationis vitæ contemplativæ, de quo otio dicit Bernardus ad Eugenium : « Huic tam sancto otio nullam operam in vita dare, nonne vitam perdere est? »
Et subdit tertiam divisionem, ibi, Et bellum et pacem : quia bellum in activa, et pax in contemplativa.
Et statim supponit quartam, ibi, Et ad agibilium, ad activam scilicet vitam pertinentium, hæc quidem in necessaria et utilia, id est, in utilia quæ pertinent ad necessitatem vitæ, supple, dividuntur, hæc autem in bona, id est, simpliciter bona, sicut sunt virtutes et felicitas. Et hoc est quod suddit, De quibus necesse
<--- Page Split --->
eamdem electionem esse et partibus animæ et actionibus ipsarum. Et ponit rationem, ibi, Bellum quidem enim pacis gratia, supple, fit, non vacationem autem vacationis, supple, gratia, necessaria autem et utilia, bonorum, supple, per se, gratia sunt. Per se enim bona nullius gratia sunt, sed alia gratia ipsorum appetuntur. Et hoc est contra multos istius temporis, qui theologiam et philosophiam respuentes, dicunt ad lucrum inutiles esse, et eligunt studere in scientiis lucrativis : sed et Philosophus in I Metaphysicorum, ubi facit comparationem scientiarum ad primam philosophiam, dicit sic : « Utiliores quidem omnes hac, scilicet divina, potior autem nulla, eo quod studium in illa directe beatitudinis est : aliarum autem studia ad actionem pertinent. »
e Ex omnibus his concludit, quod recte politicus dans leges, ad omnia hæc debet respicere in ordinando civitatem, ibi, Ad omnia quidem igitur aspicienti politico leges ferendæ. Et explanat quomodo omnia, ibi, Et secundum partes animæ, et secundum actiones ipsarum. Et subdit qualiter differenter, ibi, Magis autem ad meliora et ad fines : quia de his præcipue debet intendere legislator. Et hoc est : Eodem autem modo et circa vitas et rerum divisiones. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim posse non vacare, supple, aliquando, et bellare, supple, aliquando : magis autem pacem ducere et vacare : quia sunt fines aliorum, pax belli, et vacatio non vacationis.
Et subdit de rebus similiter, ibi, Et utilia agere, supple, oportet aliquando, magis autem oportet bona : quia illa sunt fines utilium.
f Et ex his concludit, ibi, Quare ad has intentiones, et bonorum scilicet per se, et pacis, et vacationis, et pueros ad-
huc existentes erudindum, et alias etates, quæcumque indigent eruditione.
g Deinde cum dicit, Qui autem nunc optime videntur politizare, etc. arguit Graecos, qui non sic ordinaverunt politias, sed laudaverunt politiam Lacedæmoniorum, quæ non fuit ordinata ad optimum finem, nec ordinaverunt leges ad virtutem et eruditionem, sed ad bellum et ad supergressivam potentiam, qualiter aliis dominarentur : unde graviter declinaverunt, sicut Thibron, qui laudaverunt Lacedæmoniorum politiam, eo quod exercitati ad bella multis poterant dominari, quod eis factum est multo successu eufortuniorum : quamvis palam sit quod nunc nullis dominantur, amisso tali excessu, neque legislator eorum, qui tales leges posuit, modo bonus reputatur. Talia enim ipsa ratione sunt redarguibilia, et ipsis operibus sunt redarguta. Adhuc etiam de ipso principari non bene dixerunt : quia in hoc non est felix vita, quod sint homines exercitati in bello, et habeant potentiam supergressivam. Adhuc ridiculum est quod in hoc dicatur esse felicitas, in quo quis manens in legibus positis objicit bene vivere. Adhuc pessimus principatus est, quo aliquis despotice principetur alteri sive civiliter : multo enim melior est principatus liberorum : unde in talibus ponere felicem vitam, ridiculum est. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Qui autem nunc videntur optime politizare Graecorum, id est, de numero Graecorum, et legislatorum, qui has, supple, quæ sunt modo, instituerunt politias, neque ad optimum finem videntur ordinasse quæ circa politias, neque virtutes, leges et eruditionem, supple, posuisse : sed graviter declinaverunt ad eas quæ videntur esse reales 1 et supergressivas, id est, potestativas ad subjectionem aliorum. Consimiliter autem, supple, fecerunt, et erraverunt qui-
<--- Page Split --->
dam eorum qui posterius scripserunt et protulerunt eamdem opinionem. Et ostendit quomodo, ibi, Laudantes enim Lacedemoniorum politiam, laudant legislatoris intentionem. Et ostendit in quo, ibi, Quod omnia ad imperare et ad bellum legis statuta fecerunt, Lacedamonii scilicet.
h Quæ et, id est, etiam secundum rationem sunt facile arguibilia, et operibus ipsis sunt redarguta. Et ostendit quomodo, ibi, Sicut enim plurimi hominum selant multis dominari, quia multo successu fiunt euforumiorum, per hoc scilicet quod multis dominantur, sic et Thibron videtur laudans Lacedemoniorum legislatorem, et aliorum uniuscujusque scribentium de politia ipsorum, Lacedæmoniorum scilicet, quia propterea quod exercitati fuerunt ad pericula, multis principabantur, quod tyrannorum est : « tyrannis enim pessima est transgressio, et non politia, » sicut dicitur in VIII Ethicorum.
i Et ponit rationem quare erraverunt, ibi, Quamvis palam, quod quoniam nunc quidem non adhuc inest Lacedemonibus principari, non felices, supple, ergo ex hoc fuerunt, neque legislator bonus, supple, fuit ex hoc quod tales leges edidit. Adhuc autem hoc ridiculum, supple, est, si manentes in legibus ipsius, legislatoris scilicet, et nullo impediente, ne uterentur legibus, abjecerunt vivere bene. Hoc dicit quia tyrannice vivere, est pessime vivere.
k Non recte autem existimant neque de principatu. Et dicit quomodo, ibi, Quem oportet videri honorantes 1 legislatorem, eo quod est despotice, id est, serviliter, principari : hoc enim non est honor, sed dedecus. Et hoc est quod sequitur : Li-
berorum enim principatus melior, et magis cum virtute, supple, est.
I Deinde cum dicit, Adhuc autem non propter hoc, etc. reprehendit Lacedæmones, quod non ad optimum finem ordinaverunt politiam, sed potius ad fortunam. Et ostendit quid exigitur ad hoc quod civitas sit felix. Et circa hoc ponit quinque.
Primum est, quod non oportet aliquem in hoc credere felicem, quod potest vicinos subjicere et eis principari, eum hoc aliquando cedat in magnum nocumentum : sed potius intendere debet qualiter secundum virtutem possit principari propriæ civitati. Et hoc videtur probare per actiones Lacedæmonum, qui de hoc accusabant Pausaniam Regem, qui tantum honorem habuit, quod multos subjecit, et propriæ civitati secundum virtutem dominari non potuit. Talium igitur Regum qui in potentia supergressiva ponunt felicitatem, et rationum quas inducunt, nulla perspicua et nulla vera : sed potius quod legislator et sigillatim et communiter in animabus hominum efficere debet quod secundum virtutem communicent et politizent. Et hoc est primum quod debet intendere legislator in propria civitate.
Adhuc quidem inducit aliam rationem, quod adversariorum studium non debet esse hujus gratia : quia hoc esset injustum bellum ut servituti subjiciant indignos, sed potius ut ipsi primo non serviant aliis.
Deinde debent intendere ut zelent præsidiatum gratia utilitatis subditorum, et non gratia ambitionis et non despoticæ.
Quarto debent intendere, quod si despotizant, id est, dominantur, quod despotizent dignis servire, et non liberis : illi autem sunt de quibus in primo libro
<--- Page Split --->
dictum est, quod per naturam sunt servi, de quibus dixit, quod nullam propriam habent virtutem : sed virtus eorum est ut dominis obediant.
Et ad hoc inducit etiam aliam rationem : quia expertum est in civitatibus hoc, quod in tali potentia nulla est felicitas. Multæ enim civitates primo per bellum salvatae sunt ab inimicis, et postea postquam obtinuerunt principatum, perierunt vitiis propriis : quia in pace manentes, rubiginem vitiorum in pace contrahunt, sicut ferrum. Sic ergo terminatur sententia prime partis, quæ est de hoc quod in potestate supergressiva non potest esse felicitas.
Littera sic ordinatur : Adhuc autem non propter hoc oportet civitatem felicem putare,et legislatorem laudare,quia prævalere potuit ad principari super vicinos : hæc enim magnum habent nocimentum, quando scilicet dilatatur potentia per industriam regentis. Unde Ptolemæus in Proverbii s : « Qui extendit scientiam suam ultra industriam quæ in ipso, est. sicut pastor debilis cum multis ovibus. » Et Apostolus (I ad Tim. iii, 5) : Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit ? Et hoc est quod hic inducit pro ratione prima. Palam enim quod et civium potenti, scilicet super cives, hoc tentandum, supple, est, prosequi, ut scilicet prosequatur, qualiter possit propriæ civitati principari, primo scilicet. Et probat hoc per accusationes Lacedæmoniorum, ibi, De quo quidem accusant Lacedæmones Pausaniam Regem. Et subdit in quo, ibi, Et quidem habentem tantum honorem, ut scilicet aliis principaretur, et propriæ civitati non potuit.
ibi, Hæc enim optima, supple, est politia, et sigillatim et communiter legislatorem efficere oportet, hoc scilicet, ut primo propriis intendat, et postea aliis, in animabus hominum, id quod hominum, hominis enim est secundum virtutem vivere, « præesse autem, ut dicit Gregorius, non est hominis, sed contra naturam superbire aequalibus velle præesse. »
Et inducit ad hoc tertiam rationem, ibi, Et quod adversariorum studium, non hujus gratia oportet meditari, ut servituti subjiciant indignos, sed ut primo ipsi non serviant aliis : deinde ut zelent præsidiatum gratia utilitatis subditorum, sed non gratia despoticæ omnium, vel omnino, id est, gratia servilis subjectionis.
Tertio autem, supple, legislatoris est intendere, despotizare, id est, dominanti subjicere dignos 1 servire : et illi sunt, qui per naturam sunt servi et nullam propriam habent virtutem.
n Et aliam inducit rationem per experta in civitatibus, ibi, Quod autem oportet legislatorem magis studere gratia ordinis, secundum virtutem scilicet, et pacis, testantur ea quæ fiunt rationibus, quando scilicet facta pericula attestantur rationibus, tunc optime fiunt. Et subdit quomodo attestantur, ibi, Plurimæ enim talium civitatum, bellantes quidem salvantur, ab inimicis scilicet : postquam autem obtinuerint principatum, pereunt, in seipsis scilicet. Et dicit rationem, ibi, Rubiginem enim contrahunt, sicut ferrum, pacem ducentes, id est, quando sunt in pace, consumuntur rubigine vitiorum. Et hoc est quod inducit pro causa, ibi, Causa autem, supple, est, legislator non erudiens posse vacare, supple, ad virtutem.
m Ex his concludit intentionem, ibi, Neque itaque talium legum et rationum politia nulla, neque perspicua, neque vera est. Et adhuc inducit aliam rationem,
o Secundum ponit, ibi, Quoniam autem idem finis esse videtur, etc. ubi probat per hoc quod idem finis boni viri et communiter civitatis, quod optima po-
<--- Page Split --->
litia est quæ secundum sinem optimi viri, et hoc est virtus. Optimus enim vir omnia sua dirigit ad virtutem. Ostendit ergo, quod vera felicitas est in virtute per hoc quod eumdem terminum sive finem necessarium est esse optimo viro et optimæ politiæ. Ex hoc enim concludit, quod quia finis est virtus, sicut sæpe dictum est, utilium bonorum, sicut pax belli, et vacatio non vacationis, si rubiginem non debeat contrahere, debet studere civitas virtutibus, et illis maxime quarum in vacatione opus est, et non vacatione. Ad hoc autem quod quis vacet virtuti, multa necessariorum exiguntur. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem idem finis esse videtur et communiter, supple, civitatibus, et sigillatim hominibus, infert consequenter ex hoc, et, id est, etiam eumdem terminum, id est, finem necessarium esse, supple, est, optimo viro et optimæ politiæ, manifestum, supple, est, quod oportet, ad felicitatem scilicet, eas quæ ad vacationem virtutes existere.
p Et ponit rationem ex fine, ibi, Finis enim, sicut dictum est saepe, pax quidem belli, vacatio autem non vacationis : utiles autem virtutum, id est, de numero virtutum, ad vacationem et deductionem sunt (deductionem vocat revelationem tædii quod est in otio) quarum, scilicet virtutum, in vacatione est opus, et quarum in non vacatione, scilicet quando negotia civitatis aguntur. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim multa necessariorum existere, ut deinceps vaces : acquisitio enim non potest existere in vacando, sed in non vacando in negotiis utilibus.
Ex his concludit, ibi, Propter quod temperatam esse civitatem convenit, et fortem et perseverativam, in bonis scilicet. Et probat hoc per proverbium, ibi,
Secundum proverbium enim, non est servis vacatio. Et intelligit de servis natura, de quibus dicitur Eccles. (xxxm, 23 ad finem) quod servus ponatur in opere, ne insolescat 1.
q Et quia dixit, quod fortitudo necessaria est et perseverantia, dicit quod miseria sequitur eos qui fortitudinem non habent, ibi, Qui autem non possunt, ex timiditate scilicet, periclitari viriliter, servi invadentium fiunt, et sic miseri et non felices. Propter quod dicit in Ethicis, quod « forti civili fortitudine mors tali salute eligentior est. »
Ex his concludit, quod virtutes ad felicitatem civitatum sunt necessariae, ibi, Fortitudine quidem igitur et perseveramtia opus est ad non vacationem.
Tertium ponit, ibi, Philosophia autem ad vacationem, etc. Ostendit quod sicut felicitas civis est in exercitio virtutis et virtutum actibus quisunt in non vacando, ita felicitas contemplativa est in vacando philosophiae. Et probat hoc per dicta Poetarum. Et concludit ex omnibus his, quod tales multa indigent justitia, et multa temperantia, qui optime videntur agere, et omnibus frui beatis. Hæc est sententia.
Littera levis est, et sic ordinanda : Philosophia autem ad vacationem, supple, ordinatur. Et vocat philosophiam contemplativam felicitatem, quæ, sicut dicitur in X Ethicorum, « est in delectatione contemplationis theorematum. » Temperantia autem et justitia in utrisque temporibus, supple, exiguntur, et magis, supple, exiguntur, et probant pacem ducentibus et vacantibus. Et ponit rationem, ibi, Bellum quidem enim cogit justos rese, et temperate agere : hoc enim solum bellum justum antiquitus reputabatur, quod cogebat ad virtutem : fruitio autem bonæ fortunæ et vacare cum pace, inju-
<--- Page Split --->
riatores facit magis . Et causa est, quod homines in otio fruentes deliciis, injuriatores efficiuntur, et insolescunt, quando nullo modo fræno virtutis retinentur.
Ex his concludit, ibi, Multa igitur indigent justitia, et multa temperantia, qui optime videntur agere, et omnibus beatis frui. Et inducit Poeticum dictum ad hoc, ibi, Velut si qui sunt, sicut Poete aiunt, in beatorum insulis. Maxime enim hi indigebunt philosophia, scilicet propter felicitatem contemplativam, et temperantia et justitia propter felicitatem civilem. Et dat rationem, ibi, Quanto magis vacant in abundantia talium bonorum, beatitudinis scilicet, tanto magis indigent fræno virtutis, ne insolescant.
r Quartum ponit, ibi, Quod quidemigitur futuram, etc. ubi nihil aliud dicit, nisi quod propositum concludit ex omnibus prædentibus. Et hæc est sententia hujus, quod dicit, quod civitatem quæ futura est felicitari, oportet his virtutibus participare, quæ dictæ sunt : cum turpe sit non uti bonis istis, et adhuc magis turpe non posse uti talibus bonis in vacando. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quod quidem igitur futuram felicitari et studiosam futuram civitatem oportet his virtutibus participare, manifestum.Et ponit rationem, ibi, Cum enim turpe sit non posse uti bonis, adhuc autem magis, supple, sit turpe, non in vacatione uti, supple, et usus non possit esse boni sine his virtutibus, constat quod oportet his virtutibus participare.
Quintam ponit, ibi, Sed non vacantes quidem, etc. Et dicit quod videtur Lacedaemonibus de vacantibus et non vacantibus. Illi enim dicunt quod bellantes vi-
dentur boni, eo quod pro pace bellantes : vacantes autem videntur mali, quia serviles et ab aliis coguntur ad servientium. Et ex hoc concludit, quod propter hoc oportet non studere virtuti, sed bellis, sicut Lacedæmoniorum civitas. Et ostendit differentiam Lacedæmoniorum ad alios, et dicit quod non est in hoc differentia, quod Lacedæmonii putaverunt, quod maxima bonorum non acquiruntur virtute sicut et alii : sed in hoc erat differentia, quod Lacedæmonii putabant acquiri quadam virtute, sicut fortitudine. Alii vero putabant acquiri maxima bonorum per hanc et per alias virtutes. In fine ponit conclusionem, quod majora bona sunt virtutis quam belli, et quod fruitio bonorum beatitudinis aut est fruitio virtutum, aut propter ipsas : et hoc manifestum est ex his dictis. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Sed non vacantes quidem et bellantes videri bonos, pacem autem ducentes et vacantes, serviles, supple, videri. Propter quod oportet non sicut Lacedæmoniorum civitas, virtuti studere, id est, fortitudini. Et ponit rationem, ibi, Illi quidem enim, Lacedæmonii scilicet, non hac differunt ab aliis in non putare eadem aliis maxima bonorum, sed in hoc differunt, quod dicunt maxima bonorum contingere per quamdam virtutem, fortitudinem scilicet.
Post concludit generaliter capitulum, ibi, Quoniam antem majora bona quam quæ belli hæc, scilicet virtutum bona, et fruitionem horum, maximorum bonorum scilicet, aut eam quæ virtutum, supple, erit, et quæ 1 propter ipsam, virtutem scilicet est fruitio talium bonorum, manifestum ex his, supple, est.
<--- Page Split ---> CAPUT XIV.
A quo primum eruditio facienda sit, et quæ circa conjugia ac liberorum procreationem consideranda sint ac peraçenda ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Qualiter autem et per quæ erit hoc, utique speculandum. Divisimus itaque prius, quod natura, et consuetudine, et ratione opus est. Horum autem quales quidem quosdam esse oportet natura, determinatim est prius, reliquum autem considerare, utrum instruendi prius ratione, vel consuetudinibus. Hæc enim oportet ad invicem consonare consonantia optima. Contingit enim peccare et rationem ab optima suppositione, et per similia duci.
Quomodo autem et per quæ id erit, utique considerandum. Diximus supra dividentes, quod et natura, et more, et ratione indigemus. Ex his autem quales aliquos natura esse oportet, determinavimus, restat videre, utrum ratione prius an moribus sit eruditio facienda. Hæc enim simul concordare debent optima concordatione. Contingit enim rationem aberrare ab optima suppositione, et similes per mores duci.
b Manifestum utique hoc, primo quidem sicut in aliis, quomodo generatio a principio est, et finis ab aliquo principio alterius finis. Ratio autem nobis et intellectus naturae finis, quare ad hæc generationum et consuetudinum studium oportet præparare.
Clarum est hoc, primum quidem, quemadmodum in aliis, quod generatio est a principio et finis a principio aliquo alterius finis. Ratio autem nobis et mens naturae finis, quare ad hæc generationem ac morum institutionem parare oportet.
c Deinde sicut corpus et anima duo sunt, ita et animæ videmus duas partes, quod irrationabile, et rationem habens : et habi-
Deinde, ut anima et corpus duo sunt, ita quoque duas videmus esse animæ partes : unum irrationalem, alteram quae ha-
<--- Page Split --->
tus horum duos secundum numerum, quorum hic quidem est appetitus, hic autem intellectus. Sicut autem corpus prius generatione, quam anima, ita et quod irrationabile, quam rationem habens. Manifestum autem est hoc : animus enim et voluntas, adhuc autem et concupiscentia, et mox natis existunt pueris : ratiocinatio autem et intellectus, procedentibus nata sunt infieri.
bet rationem. Habitus quoque earum duos, quorum alter est appetitio, alter mens. Ut autem corpus in generatione antecedit animam, sic pars irrationalis antecedit eam partem quae habet rationem. Patet id in pueris, quibus statim ira et voluntas et concupiscentia existit, ac ratio et mens procedente aetate in illis fieri natae sunt.
d Propter quod primo quidem corporis curam necessariam esse priorem quam eam quae animae : deinde eam quae appetitus : gratia vero intellectus eam quae appetitus, hujus autem eorum quae animae.
Quapropter corporis curam necesse est prius suscipere quam animi : deinde appetitus : curam tamen appetitus gratia mentis, curam vero corporis gratia animi.
e Siquidem igitur a principio legislatorem videre oportet, qualiter corpora optima fiant eorum qui educantur. Primo quidem curandum circa conjugium, quando et quales quosdam existentes oportet facere nuptialem collocutionem.
Si ergo ab initio providendum est a legispositore, ut optima sint corpora eorum qui educantur. Primo quidem circa conjugia providere debet, qua aetate, et cujusmodi existentes sint in matrimonium copulandi.
f Oportet autem leges ferre circa hanc communicationem, aspicientem ad ipsos, et ad tempus vivendi, ut conveniant aetatibus ad idem tempus, et non dissonent potentiae : hujus quidem adhuc potentis generare, hac autem non potente : aut hac quidem, viro autem non : haec enim faciunt et dissensiones ad invicem, et diversitates.
Hoc autem instituet legispositor, inspiciens ad ipsos, et ad vitae tempus ut aetatibus in idem concurrant, nec discrepet gignendi potentia : viro enim generare adhuc potente, si mulier ipsa concipere non possit, vel muliere quidem ad concipiendum apta, si vir ipse non possit, lites ac discordiae inter eos oriuntur.
g Deinde ad puerorum successionem, oportet enim neque subdeficere pueros aetatibus patrum : sine profectu enim senioribus gratia quae a pueris, quod autem a patribus auxilium pueris. Neque valde prope esse. Multam enim habet displicentiam , verecundiaque minus existit talibus, tamquam coaetaneis, et circa dispensationem querulosum quod propinquum.
Ad filiorum quoque susceptionem est inspiciendum, ne nimis distent ab aetate paterna : quoniam nec ipsi senioribus gratiam referre illam possunt, nec parentes filiis adjumenta praestare. Nec etiam nimis proximi ad aetatem paternam accedere debent filii. Habet enim hoc turbationem non parvam, cum neque tanta sit reverentia hujusmodi filiis erga genitores, utpote quasi aequalibus, et circa guhernationem domus quaerelae ex ista quasi paritate soleant provenire.
h Adhuc autem unde incipientes huc
<--- Page Split --->
devenimus, quatenus corpora natorum existant ad legislatoris voluntatem : fere itaque omnia accidunt secundum unam curam.
gressi fuimus, ut corpora natorum sint secundum legispositoris voluntatem : fere quidem haec omnia provenient per unam diligentiam.
i Quoniam enim determinatus est finis generationis, ut ad plurimum est dicere, viris quidem numerus septuaginta annorum ultimus, quinquaginta autem mulieribus, oportet principium conjugationis secundum aetatem ad tempora haec descendere.
Nam cum sit finis gignendi ut plurimum viris quidem septuagesimus annus, mulieribus autem quinquagesimus, ita conjugandi ab initio sunt, ut aetatibus ad hunc finem concurrant.
k Est autem juvenum vel juniorum coitus pravus ad puerorum procreationem : in omnibus enim animalibus imperfecti juvenum fœtus, et feemelle, et hoc magis, et parvi secundum formam : quare necessarium hoc ipsum et in hominibus accidere. Argumentum autem hoc est, in quibuscumque enim civitatum laxantur juvenes conjugari et juvenculas, imperfecti et parvi corporibus sunt.
Est autem adolescentium conjunctio improba ad filios. In cunctis enim animalibus juveniles partus imperfecti sunt, et feminae crebrius quam mares : et parva corporis forma gignuntur : quocirca necesse est hoc idem in hominibus provenire. Hujus autem conjectura fuerit, quod in quibuscumque civitatibus consuetudo est adolescentes mares puellasque conjugari, in eisdem inutilia ac pusilla hominum corpora existunt.
l Adhuc autem in partubus juvenes dolent magis, et perimuntur plures. Propter quod et oraculum quidem aiunt factum fuisse, propter talem causam Trecenziis, tamquam multis pereuntibus propter nubere magis juvenculas, et non ad fructuum productionem.
In partu quoque laborant magis puellæ, ac pereunt plures. Ex quo responsum oraculi Treczeniis datum quidam existimant ob istam causam, quasi multis pereuntibus propter immaturitatem nuptiarum, non propter fructuum collectionem.
m Adhuc autem et ad temperantiam expedit coitus facere senioribus : intemperantiores enim videntur juvenculæ, quæ usæ fuerint coitibus.
Ad continentiam quoque utile est nuptias fieri seriores : intemperantiores enim esse videntur, cum puellæ Veneri assuescunt.
n Et masculorum corpora laedi videntur ad augmentum, si adhuc corpore crescente fecerint coitum. Etenim hujus quoddam tempus determinatur, quod non excedit multum adhuc.
At masculorum corpora crescere impediuntur, si adhuc augente se corpore, consuetudinem ineant. Nam hujusmodi terminus hic esse videtur, quem non multum excedit amplius.
o Propter quod has quidem congruit circa aetatem decem et octo annorum conjugari, hos autem circa triginta septem, aut parum. In tanto enim tempore perfectis corporibus conjugatio erit, et ad
Quapropter puellas quidem circa aetatem decem et octo annorum nuptui tradere congruit, masculos autem circiter aetatem annorum sex et triginta. In hoc enim tempore et vigentibus corporibus
<--- Page Split --->
profectum puerorum procreationis conveniet temporibus opportune. Adhuc autem successio puerorum, iis quidem erit inchoante acmi, si fiat secundum rationem mox generatio, iis autem resoluta jam aetate ad numerum septuaginta annorum.
conjungentur, ac procedente tempore simul apte desinent procreare posse, et filiorum susceptio partim erit ab initio eis aetate vigentibus, si recte procedat statim generatio, partim jam vergentibus ad annum septuagesimum.
p De eo quidem igitur quod est, quando oportet fieri conjugium, dictum est. His autem quae circa temporaneitatem temporibus oportet uti, quibus multi utuntur, bene etiam nunc determinantes hyeme fieri commorationem hanc. Oportet autem et ipsos speculari ad puerorum procreationem, et quae a medicis dicuntur, et quae a physicis. Medici enim tempora corporum dicunt sufficienter, et de spiritibus physicis, Boreales Australibus laudantes magis.
Quibus igitur aetatibus conjugia sint facienda, dictum sit. Tempus autem anni, ut nunc multi observant, recte per hyemem ad nuptias esse videtur : sed consideranda sunt in procreatione liberorum, quae a medicis, et quae a physicis traduntur. Medici autem tempora corporum sufficienter ostendunt, physici autem de spiritibus, Boreales magis quam Australes laudant.
q Qualibus autem quibusdam corporibus existentibus maxime utilitas erit iis qui generantur, scientibus quibus magis dicendum in iis quae de disciplina. Typo autem sufficiens dicere et nunc : neque enim qui athletarum optimus habitus ad politicam bonam habitudinem, neque ad sætæv, neque ad sanitatem, et puerorum procreationem, neque qui curis indigens, et male habens valde, sed medius horum.
Quæ autem corpora maxime utilia sint, magis dicendum esset, ubi disciplina liberorum tractatur. Summatim vero sat fuerit nunc dixisse : neque enim athletarum habitudo utilis foret ad civilem habitum, neque ad sanitatem et procreationem liberorum, nec rursus humilis et imbecilla nimium, sed media istarum.
r Oportet quidem igitur habere habitum labores passum, passum autem labores non violentos, neque ad unum solum, sicut athletarum habitus, sed ad actiones liberorum.
Laboriosam enim habitudinem habere oportet, exercitatam vero laboribus non violentis, neque ad unum laborem solum, ut athletarum habitudo, sed ad liberalia opera.
s Similiter autem oportet idem existere et viris, et mulieribus. Oportet autem et prægnantes curare de corporibus, neque desidia torpentes, neque subtili cibo utentes. Hoc autem facile legislatori facere præcipienti quotidie aliquid iter facere ad Deorum reverentiam, iis quæ sortitæ sunt eum qui de generatione honorem. Intellectum vero e contrario corporibus pigrius congruit deducere. Quæ
Hæc autem similiter viris, mulieribusque existere debent. Prægnantes quoque mulieres curam habere corporum oportet, non pigrescentes, neque subtili utentes alimonia. Hoc autem facile est legum positori providere, si jubeat singulis diebus iter quoddam facere debere ad Deorum sacra mulieres, quæ sortitæ sint concipiendi honorem. Mens tamen, contra quam corpus, in tranquillitate est tradu-
<--- Page Split --->
enim generantur, videntur assumentia ab ea, quae habet, sicut nascentia a terra.
cenda. Quae enim fiunt, ab ea quae continet, capere videntur, quemadmodum illa quae nascuntur a terra.
t De reservatione autem et alimento genitorum sit lex, nullum orbatum nutrire. Propter multitudinem autem puerorum, ordo gentium prohibet, nihil reservari genitorum.
Circa expositionem autem, vel educationem filiorum, lex sit, nihil orbatum natura fore educandum. In aliis vero si mores institutaque civitatis prohibeant natos exponere.
u Oportet enim determinatam esse multitudinem puerorum procreationis. Si autem aliquibus fiant praeter hoc combinatis, antequam sensus insit et vita, fieri oportet abortum : quod enim sanctum, et quod non determinatum, et ipso vivere erit.
At si multitudo tanta prolis alicui contigerit, ut duplicatus sit filiorum numerus, nam is diffinitus esse debet, ad multitudinem nimiam evitandam, antevenire oportet ne fœtus concipiantur : nam postquam concepti sunt, et sensum aut vitam acceperunt, nefas est attingere eos.
x Quoniam autem principium quoddam ætatis viro et mulieri determinatum est, quando oportet incipere conjugationem, et quanto tempore deservire congruit ad puerorum procreationem, sit determinatum : seniorum enim fœtus, sicut et juniorum, imperfectis fiunt et corporibus et intellectibus : qui autem decrepitorum, debiles. Propter quod secundum intellectus, ac mens : hoc autem est in plurimis, quam quidem poetarum aliqui dixerunt mensurantes hebdomadibus ætatem, circa tempus quinquaginta annorum : ut quatuor aut quinque annis excedentem ætatem hanc, dimittere oportet eam, quæ ad manifestam generationem. Quod autem reliquum, sanitatis gratia, aut alicujus alterius talis causa, oportet videri facientes collocutionem.
Cum vero determinatum sit quæ ætate vir et uxor sint ab initio conjugandi, quanto tempore liberis operam dare conveniat, determinemus. Seniorum enim fœtus, quemadmodum juniorum, imperfecti sunt et corporibus et intellectibus. Senescentium quoque fœtus sunt irrobusti. Quapropter illud maxime tempus probandum est, in quo maxime intelligentia viget in nobis : id autem esset in plurimis circiter annum quinquagesimum, ut poetarum quidam dixerunt, septennario numero ætatem dimetientes. Itaque qui quatuor aut quinque annis hanc ætatem excesserint, derelinquere debent in aperto procreandi studium. Ac de cætero, vel sanitatis, vel alterius hujusmodi causa, concubitum facere videri.
y De ea autem quæ ad aliam et ad alium, sit quidem simpliciter non bonum tangentem videre nullatenus nullo modo, cum fuerit et appelletur connubium: circa tempus autem puerorum procreationis, si quis appareat tale quid agens, damnificetur inhonoratione decenti ad peccatum.
Coitus vero omnis alterius quam conjugis penitus sit interdictus, quando quidem sit et appelletur conjux. Quod si quis deprehendatur contra facere per tempus procreationis, dignam pro delicto pœnam reportet.
<--- Page Split --->
consuetudinem oportet ordinare ad intellectum. Sicut autem in homine duo sunt, scilicet corpus et anima : et corpus generatione est ante animam, quia corpori organizato infunditur anima : ita duas partes sunt in anima, quarum una est sensualis appetitus, altera autem est intellectus : et prima, scil cet sensualis appetitus, mox natis pueris existit : intellectus autem secundum actum perfectus, non statim. Quia ergo corpus est ante animam generatione, oportet intendere et ordinare primo, qualiter corpora optima nascantur, et ex quo conjugio maris et feminae : et deinde intendere qualiter optime perficiantur secundum intellectum. Oportet igitur intendere qua aetate mas et femina conjungantur ad optimam procreationem filiorum : quia autem hoc non potest fieri inter defectum ultimum et primum perfectum aetatis, medium tempus illud inveniendum est, quo mas et femina conjungantur. Finis autem generativae quoad potentiam in viro septuaginta annorum : tunc enim deficit virtus generativa in viro : femina autem usque ad quinquaginta : tunc enim desinere incipiunt muliebria et virtus concipiendi in muliere. Medium autem tempus quod aptum est conjunctionis maris et feminae, est quod femina sit decem et octo annorum, et vir circa triginta septem, vel circa hoc. Et ratio est : quia si ante conjungantur, verecundia in feminis multam habebit displicentiam viri : et hoc non expedit generationi. Femina autem efficitur querulosa contra virum. Et iterum coitus et commixtio quae est corporum imperfectorum, quando scilicet nec membra ducta sunt ad debitam quantitatem, nec virtus coadunata est in membris parvis ad generationem : et oportet pueros sic natos et conceptos deficere propter defectum parentum. Et etiam probat per signum : quia in quibuscumque civitatibus laxantur juvenes et juvenculae cito conjugari, tria inconvenientia contingunt. Unum est, quod homines parvi nascuntur corporibus et
COMMENTARIUS IN CAP. XIV.
In isto capitulo determinat Aristoteles qualiter et per quae habeantur quae dicta sunt. Et dividitur in tres partes, in quarum prima quasi ex procemio praemittit ea quibus venitur ad felicem vitam, quae, sicut dictum est, tria sunt, natura, ratio, et consuetudo. In secunda quaedam determinat ex parte consuetudinis, ad quae oportet consuescere hominem, ut aptus sit felicitati ex dictis medicorum et physicorum, ibi (litt. p, circa initium), His autem quae circa temporeitatem, etc. In tertia dicit, quod si aliter concipiantur nati quam dictum est, omnino inhabiles sunt ad felicem vitam, et proclives sunt ad vitia, quod melius est procurare abortum : quia melius est tales non esse quam esse, ibi (litt. u, circa initium), Si autem aliquibus fiant, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim praemittit, quod tria exiguntur ad hoc quod quis veniat ad perfectam vitam et felicem. Secundo quia natura est primum inter tria, determinat tempus generationis, quod secundum optimum statum naturae productum in esse potest perficere, ibi (lilt. n, circa medium), Etenim hujus quoddam tempus determinatur, etc.
Primae partis haec est sententia: Primo enim intentionem praemittit, scilicet quod speculandum est qualiter quis perveniat ad felicem vitam: et dicit quod tria quae determinata sunt jam, scilicet natura, ratio, et consuetudo: et quod quando haec consonant, tunc per illa tria devenitur ad felicem vitam. Ordo tamen est inter illa. Aliquando enim quis sortitur naturam bonam, et consuetudinibus abducitur ad mala: et oportet ista ad finem ordinare: finis autem in homine ratio est et intellectus: unde naturam et
<--- Page Split --->
imperfecti. Secundum est, quod juvenculæ assuefactæ ad coitum ante tempus maturitatis, efficiuntur lascivæ, incontinentiam diligentes et appetentes. Tertium est, quod frequenter periclitantur in partu, et moriuntur, et natis subvenire non possunt alimonia lactis et diligentia nutritionis. Propter omnia hæc dicit, quod oraculum determinavit hoc turpe maris et feminae: et intelligitur de oraculo Apollinis, quia Apollo solus inter Deos dabat responsa sapientiae de ordine et cura vitæ hominis. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Qualiter autem et per quæ erit hoc, supple, primo, quod homo pertingat ad felicem vitam, utique speculandum, supple, est. Et præmittit ea quæ dicta sunt ad hoc, ibi, Divisimus itaque prius, in præcedenti scilicet capitulo, quod natura et consuetudine et ratione opus est, ad hoc scilicet. Horum autem, id est, inter hæc, quales quidem quosdam oportet esse natura, determinatum est prius, in tertia scilicet suppositione, ubi dictum est quales secundum naturam sunt in diversis climatibus habitantes ex longitudine et latitudine civitatum : reliquum autem consulerare, supple, convenit, utrum instruendi, supple, sint, prius ratione vel consuetudinibus : hæc enim secundum naturam, rationem et consuetudinem oportet consonare ad invicem consonantia optima.
Et subdit necessitatem hujus considerationis, ibi, Contingit enim peccare et rationem ab optima suppositione, id est, quod ratio deviat ab optima suppositione generationis, quæ in optima electione horarum et constellationis facta est. Et per hoc patet, quod Aristoteles non voluit quod constellatio imponeret necessitatem, sicut Ptolemaeus dicit in Centilogio, quod sapiens homo dominatur astris: et Meseallach in libro de Sphæra mota, dicit quod sapiens homo juvat cælestem
circulum, sicut ab agricola ager aratione et seminatione.
b Et ex hoc subdit concludens, ibi, Manifestum utique hoc, primo quidem sicut in aliis, quomodo generatio a principio est, et finis ab aliquo principio alterius finis. Et quid sit hoc dictum, manifestat subdens, ibi, Ratio autem nobis, scilicet hominibus, et intellectus naturae finis, supple, est. Per rationem et intellectum ordinatur tota natura et vita hominis, et a fine accipitur ratio ordinis omnium horum quæ ad finem ordinantur.
Et hoc est quod concludit, ibi, Quare, id est, propter quod ad hæc, scilicet rationem et intellectum, generationum et consuetudinum studium oportet præparare.
c Et ostendit qualiter generatio ad hæc præparatur, ibi, Deinde sicut corpus et anima duo sunt, ex quibus scilicet constituuntur homo : ita et animæ videmus duas partes. Et ostendit quas, ibi, Quod irrationabile, et rationem habens : et habitus horum, id est, partium, duos secundum numerum, quorum hic quidem, habitus scilicet, est appetitus, hic autem, id est, alter, est intellectus. Sicut autem corpus prius generatione, supple, est, quam anima : ita et quod rationabile, quam rationem habens, actum scilicet perfectum : quia licet simul habeat in potentia rationem et appetitum, tamen non habet perfectam rationem secundum prudentiam simul cum appetitu. Et hoc est : Manifestum autem est hoc : animus enim et voluntas. Animum vocat irascibilem, voluntatem vero concupiscibilem. Et hoc est quod subdit : Adhuc autem 1 concupiscentia, et, id est, etiam mox natis existunt pueris, secundum actum scilicet : ratiocinatio autem et intellectus procedentibus, supple, aetate, nata sunt inferi,
<--- Page Split --->
id est, intus fieri. Et propter hoc dicit in principio de Anima, quod « secundum prudentiam ductus intellectus non inest omnibus, sed neque hominibus. » Et Gregorius Nyssenus dicit libro primo de Homine, quod sententia Aristotelis et Demoriti fuit, nullum habere intellectum adeptum et agentem nisi Philosophum : quia licet habeat potentiam, tamen secundum actum non habet nisi Philosophus.
d Ex his concludit ulterius, quod legislator qui curat de vita hominis, prius debet ordinare vitam secundum corpus quam secundum animam. Et hoc est : Propter quod primo quidem corporis curam necessarium est esse priorem, quam eam quæ animæ : deinde eam quæ appetitus : gratia vero intellectus eam quæ appetitus, hujus autem eorum quæ animæ, supple, debet curare eam curam animæ plusquam appetitus vel intellectus, cum generatione sit prior : prior enim est anima quam animæ appetitus vel intellectus.
e Ex his concludit, ibi, Si quidem igitur a principio legislatorem videre oportet, qualiter corpora optima fiant eorum, scilicet puerorum, qui educantur. Primo quidem curandum circa conjugium : quia a conjugibus principia trahunt corporis.
Et subdit quid primo considerandum est in his, ibi, Quando scilicet et quales quosdam existentes oportet facere nuptialem collocutionem.
f Et determinat quando et quales esse debeant secundum aetatem, ibi, Oportet autem leges ferre circa hanc communicationem, conjugii scilicet, aspicientem ad ipsos, contrahentes scilicet, et ad tempus vivendi. Et dicit causam, ibi, Ubi
conveniant ætâtibus ad idem tempus, generationis scilicet, et non dissonent potentiæ, scilicet generandi. Et subdit quomodo, ibi, Hoc quidem, scilicet mare, adhuc potente 1 generare, hac autem, scilicet femina, non potente, generare scilicet. Aut hac quidem, scilicet femina potente generare, viro autem non, supple, potente generare. Et ostendit qualiter hoc nocet si tales conjugantur, ibi, Hæc enim faciunt et dissensiones ad invicem, et diversitates. Unde etiam impedimentum matrimonii secundum jura de frigidis et maleficiatis.
g Et subdit quid post hoc considerandum, ibi, Deinde, supple, considerare debet, et, id est, etiam ad puerorum successionem, ut scilicet pueri ex talibus conjugibus possint succedere. Et dat rationem, ibi, Oportet enim neque subdeficere pueros ætâtibus patrum, id est, propter immaturas ætates patrum. Et dat rationem, ibi, Sine profectu enim, supple, si dedicat. Et explanat quomodo : Senioribus gratia quæ a pueris, id est, si deficiant pueri, tunc sine profectu est gratia quæ a parentibus fit pueris. Quod autem a parentibus 2 auxilium pueris, supple, et sine profectu est.
Et subdit quid adhuc plus considerandum est, ibi, Neque valde prope esse, supple, ei in ætate marem et feminam, sed marem excedere. Et ponit rationem, ibi, Multum enim habet displicentiam, quando scilicet minor masculus antiquiori nubit feminae, vel quando coetanei sunt. Et adjungit aliud nocumentum, ibi, Verecundiaque minus existit talibus, tamquam coetaneis : et hoc non expedit : uxor enim debet esse verecunda coram marito. Et ponit aliud nocumentum in dispensatione domus, ibi, Et circa dispensionem, scilicet domus, querulosum quod propinquum, supple, est in ætate :
<--- Page Split --->
quia cum maritus dedeat dispensare domum ut caput, debet etiam aetate praecedere fecminam ut sapiens : et si aliter tiat, querelae surgunt.
h Et de hoc adhuc ponit aliam rationem, ibi, Adhuc autem unde incipientes huc devenimus, de principio scilicet generationis, quatenus corpora natorum existant ad legislatoris voluntatem. Dicit enim Avicenna, quod « in generatione gutta viri ingreditur in guttam feeminae, sicut anima in corpus, digerens et formans et distinguens totum corpus per lineamenta. » Unde si viri semen maturius sit et majoris virtutis quam feeminae, generabitur defectivum et non virtuosum corpus, et non ad voluntatem legislatoris.
Ex his concludit, quod per omnes curas quae dictae sunt, fere omnia accidunt secundum unam curam, scilicet temporis conjunctionis maris et feeminae.
i Et ideo hanc docet accipere, ibi, Quoniam autem determinatus est finis generationis, id est, in quo deficiat virtus generativa. Et subdit qualiter, ibi, Ut ad plurimum est dicere, id est, in pluribus, viris quidem numerus septuaginta annorum ultimus, scilicet terminus in quo deficit generativa virtus in viris, quinquaginta autem mulieribus, in quo scilicet deficit virtus conceptiva in feminis, oportet principium conjugationis, supple, accipere secundum aetatem ad tempora haec, media scilicet, descendere, scilicet ab ultimo tempore in quo virtus deficit generativa ab aliquo descendente ad tempus medium oportet invenire proprium conjugationis, scilicet secundum aetatem propriam viri, et propriam mulieris.
k Et dat rationem subdens : Est autem juvenum vel juniorum coitus pravas ad puerorum procreationem. Et hujus ulterius subdit rationem, ibi, In omnibus enim animalibus imperfecti, supple, sunt, juvenum fœtus, propter seminis immaturitatem, et femellæ, juvenum scilicet fœtus, et hoc magis et parvi, id est, imperfecti secundum formam. Et hoc ideo est, quia sicut dicit Aristoteles in XVI de Animalibus, « femina est mas occasionatus, » id est, in ipso semine aliquid occasionis passus propter immaturitatem. Et quia sic est in omnibus animalibus, infert, ibi, Quare necessarium hoc ipsum et hominibus accidere. Et adhuc ponit argumentum a signo, ibi, Argumentum autem hoc est : in quibuscumque enim civitatum laxantur juvenes et juvenculas, supple, cito, conjugari, imperfecti et parvi corporibus, supple, sunt fœtus.
I Et adhuc ponit aliud nocumentum, ibi, Adhuc autem in partubus, id est, in pariendo, quaedam 1 dolent magis, supple, quam sustinere possint, et perimuntur plures. Et subdit de oraculo, quod propter hoc factum est ab Apolline, ibi, Propter quod et oraculum quidem aiunt factum fuisse, propter talem causam pro eximii s, nobilibus scilicet, tamquam multis pereuntibus propter nubere magis juvenculas, et non ad fructum productionem, valere scilicet juvencularum conjunctionem. Et rationem assignat Avicenna in suo libro de Animalibus : « quia juvenculæ non adhuc pervenerunt ad corporis perfectionem, et semen est superfluum de parte digestionis, quod simillimum est corporis, et maxime facit corporis incrementum : et cum hoc educitur per coitum, perit puella in seipsa. »
<--- Page Split --->
m Secundum nocumentum ponit, ibi, Adhuc autem et ad temperentiam expedit coitus facere senioribus, id est, maturioribus secundum aetatem. Et hoc est: Intemperantiores enim videntur juvenculæ, quæ usæ fuerint coitibus, ante tempus scilicet pubertatis : quia ex usu coitus semper ardent ad delectationem coitus et intemperantiam, sicut dicit in libro de Animalibus, quod « juvenculæ viduamagis tentantur de incontinentia, propter delectationis rememorationem. »
n Et adjungit tertium nocumentum ex parte masculorum, ibi, Et masculorum corpora lædi videntur, et ad augmentum deficere, si adhuc corpore crescente fecerint coitum.
Secundo, ibi, Etenim hujus quoddam tempus determinatur, etc. determinat tempus generationis, quo secundum optimum statum naturae productum in esse potest proficere, dando rationem, dicens: Etenim hujus, scilicet coitus, quoddam tempus determinatur, quod non excedit multum : et hoc tempus est, ut dicit Avicenna, « quando corpus est in statu secundum quantitatem et virtutem. »
o Et subdit hoc tempus, et in viro et muliere, ibi, Adhuc propter has quidem congruit, scilicet causas, circa aetatem decem et octo annorum conjugari has, scilicet puellas, hos autem, scilicet masculos, circa triginta septem, aut parum, id est, circa hoc parum plus vel minus. Et dat causam, ibi, In tanto enim tempore perfectis corporibus, quantitate scilicet et virtute, conjugatio erit, scilicet maris et feminae conveniens secundum naturam, et ad profectum puerorum procreationis conveniet corporibus 1 opportune. Et adjungit aliam utilitatem, ibi, Adhuc autem successio puerorum suis 2
quidem, supple, temporibus, erit inchoante ab his, scilicet temporibus, xv^uoc 3, id est, sine chymo sive humore, si fiat secundum rationem mox generatio, his, scilicet temporibus, resoluta jam aetate ad numerum septuaginta annorum : tunc enim sunt corpora sine chymo : quia jam desiccata sunt per aetatem, et vincit siccitas ignea et frigiditas, in quibus deficit virtus generationis.
p Postea ponit epilogum, hanc partem concludens, ibi, De eo quidem igitur quod est, quando oportet fieri conjugium, dictum est.
Deinde cum dicit, His autem quae circa temporaneitatem, etc. determinat quaedam ex parte consuetudinis, ad quae oportet consuescere hominem ut aptus sit felicitati, ex dictis medicorum et Philosophorum. Et habet duas partes, in quarum prima tangit hoc in qua temporaneitate, quantum ad tempus anni et quantum ad flatus ventorum, salubrius concipiunt feminae ad perfectionem natorum. In secunda autem parte determinat dispositionem corporis, ad quos motus et ad quod nutrimentum debent assuesci parentes, ut meliores et fortiores generent natos, ibi (litt. s), Similiter autem oportet idem existere, etc.
Sententia primæ partis hæc est, quod oportet a medicis et Philosophis accipere quando conceptus melior sit, et dicit quod illi de complexione et de spiritibus melius judicant : unde secundum judicium illorum melior est conceptus in hyeme quam in æstate, et flante Borea concipere quam flantibus Austrinis ventis. Et utriusque est causa una : quia scilicet in hyeme propter frigus circumstans corpora calida sunt intus et matura semina concepta, et ad sanitatem et ad æstæv, id est, ad bonum habitum dispo-
<--- Page Split --->
sita. In aestate autem propter calorem circumstans, pori corporis sunt aperti, et corpora evanida, et propter hoc embryo sive. semina concepta sunt torpentia et debiliter se habentia ad sanitatem et ad eiseiv. In Austrinis flatibus, qui calidi sunt et humidi, et calore pori aperiuntur, et fit virtus generantium evanida et debilis, propter quod etiam embryo fiunt languentia et destituta et male ad eiseiv et sanitatem disposita.
Dicit etiam, quod in exercitiis generantium bonum est et utile ad perfectam generationem, quod sint in aliquo exercitio non immoderati laboris, sicut est athletarum habitus : quia ille labor vincens fortitudinem, dissolvit vires membrorum, a quibus postea virtuosum semen non descenditur : sed sint in exercitio alicujus laboris moderati, qui, sicut dicunt physici, sufficit ad eventationem corporum, et tamen non dissolvit robur membrorum. Et ex hoc accipit, quod neque inertes et otiosi debent esse, nec ultra vires laboriosi. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : His autem quae circa temporaeditatem temporibus oportet uti, quibus multi utuntur, etiam nunc, non tamen scilicet Antiqui, bene determinantes, supple, tempora generationis. Et subdit qualiter, ibi, Hymee, supple, debere fieri commorationem hanc, id est, commixtionem ad filiorum procreationem. Et subdit rationem, ibi, Oportet autem et ipsos, supple, parentes, speculari ad puerorum procreationem, et, id est, etiam quae a medicis dicuntur, et quae a physicis, id est, a naturalibus. Et ponit rationem, ibi, Medici enim tempora corporum dicunt sufficienter, id est, quibus temporibus corpora magis convalescunt, et de spiritibus, id est, ventis, physici, supple, sufficienter dicunt. Et ostendit quid dicunt, ibi, Boreales, scilicet ventos, Australibus laudantes magis. Et horum omnium causa jam dicta est in sententia.
q Et subdit de exercitiis quae meliora
sunt ad laudibilem conceptionem, ibi, Qualibus autem quibusdam corporibus existentibus, generantium scilicet, maxime utilitas erit his qui generantur, scientibus quidem magis dicendum, supple, est, in iis quae de disciplina. Et tangit scientiam quam primo scripsit Pythagoras, qui scripsit quemdam librum, in quo continetur de artibus tripudii et chorearum, quibus motibus oportet representare distinctiones et modulationes musicorum, et qualiter oportet currere fortiter in stadio, ut evententur corpora civium et non languescant per inertiam : et hunc librum vocat hic librum de disciplina, in quo haec dicenda sunt, qui sub nomine Aristotelis ad nos liber pervenit, et sub nomine Pythagorae, quod licet ad illam scientiam pertineat proprie et perfecte, tamen typo et in universali haec habenda est mentio de ipso. Et hoc est : Typo autem sufficiens, supple, est, dicere et nunc.
Et subdit, quod immoderatus labor non expedit, dicens : Neque enim qui athletarum optimus habitus, supple, est, ad politicam bonam habitudinem, neque ad eiseiv, neque ad sanitatem, et puerorum procreationem, neque qui curis indigens et male habens valde, id est, qui facit habere laborantem et curis indigere : quia omnes isti labores super vires sunt, et resolvunt humidum membrorum, quod radicale est humidum. Et determinat qui labores sunt boni et utiles, ibi, Sed medius horum, laborum scilicet.
r Et hoc est quod subdit : Oportet quidem igitur habere habitum labores passum, id est, habitum laborantis. Et determinat quos labores, ibi, Passum autem labores non violentos, neque ad unum solum, id est, in diversis exercitiis exercitatum, non ad unum solum laborem nimis fortem. Et hoc est quod dicit, ibi, Sicut athletarum habitus, sed ad artiunes liberorum, qui non exercitantur nisi in pulchris et honestis laboribus, non mechanicis et mercenariis.
<--- Page Split --->
s Deinde cum dicit, Similiter autem oportet idem existere, etc. ostendit quod similiter oportet habere curam parentum, ut meliores et fortiores generent natos. Et hujus sententia est in tribus.
Primum est, quod oportet habere curam operum et viri et mulieris, ut scilicet non sint desidia torpentes, neque multum subtili cibo utentes. Et ratio est, quia desidia torpentibus inspissantur spiritus et naturales et vitales et animales : cibo autem subtili utentes, totum cibum deducunt in nutrimentem, et nihil vel parum remanet in eis de superfluo quarte digestionis, quod descendi et derivari possit in semen generationis, et propter hoc deficit eis generatio.
Dicit etiam, quod facile est legislatori determinare, ut scilicet quotidie injungat aliquod iter faciendum ad honorem Dei vel Deorum, qui dant honorem generationis.
Et dicit, quod e contrario de perfectione intellectus et generationis : generatio enim vult habere exercitium, perfectio autem intellectus pigritiam et otium. Et dicit causam : quia in generatione conceptus alimentum trahit a matrice, sicut plantae trahunt a terra, moderatus autem motus et exercitium facit nutrimentum currere ad conceptum per calorem quem excitat, sicut calor solis humorem terrae elevat ad radices plantarum : quorum nihil est ad perfectionem intellectus : quia, sicut dicit Aristoteles in VII Physicorum, « in sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens. »
In fine addit, quod lex Antiquorum gentilium fuit, et adhuc quorumdam est, sicut Sclavorum, qui Cumani dicuntur, et provident quod nullus orbatus natus deficiens in membris reservetur ad vitam: statuerunt etiam ne nimia multitudoexcrescat, ut determinatus sit numerus
puerorum a parentibus, ultra quem mullus reservetur. Sed quia impium est et contra pietatem naturalem interficere proprios natos, reprehendit hanc legem, et dicit quod minus malum erit statuere, quod matres sentientes se concepisse, antequam semen accipiat vitam et sensum, si seminis concepti procurarent abortum Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Similiter autem oportet existere idem, scilicet moderatum exercitium, et viris et mulieribus. Et subdit hoc ostendens : Oportet autem et pragnantes curare de corporibus suis, neque desidia torpentes, neque subtili cibo utemes. Hoc autem facile, supple, est ordinare, legislatori facere per praeceptum praecipienti quotidie aliquod iter facere ad Deorum reverentiam, his, scilicet Diis (et loquitur secundum morem gentilium qui multitudinem ponebant Deorum) et Deabus, quae scilicet sortilae sunt secundum fabulas gentilium cum qui de generutione honorem. Sicut enim narrat Beatus Augustinus in X de Civitate Dei : « Veneri attribuebatur virtus concipiendi, Jovi delectatio in coitu. »
Et subdit qualiter in perfectione intellectus est contrarium, ibi, Intellectum vero e contrario, supple, oportet perficere corporibus, pigrius congruat 1 deducere ad perfectionem, scilicet quia sicut dictum est 2, « in sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens. » Et dat rationem, ibi, Quæ enim generantur, videntur assumentia, minus scilicet nutrimentum, ab ea quae habet, id est, a matrice, sicut nascentia a terra, et ideo calor moderatus currere facit nutrimentum ad conceptus, sicut calor solis humorem terrae facit currere ad radices.
t De reservatione autem et alimento generatorum 3, id est, natorum, sit lex,
<--- Page Split --->
gentilium scilicet, nullum orbatum nutrire. Orbati sunt qui cum defectu membrorum nascuntur, qui a præditis Sclavis statim interficiuntur, sicut etiam decrepiti senes inutiles ad labores. Et causa est, quia bonum reputant interficere eum qui in miseria vivit, ut absolvatur a miseria. Et hoc est quod dicitur in libro Elenchorum : « Bonum est matcare patres. » Bonum enim dicunt, quod pium reputant. Et hunc ritum hodie servant habitantes in confinibus Saxoniae et Poloniae, sicut ego oculis meis vidi, qui fui Nuntius romanae Curiae ad partes illas, filiis demonstrantibus mihi sepulcra patrum quos ita occiderant. Et subdit quid lex Gentilium statuit de multitudine puerorum, ibi, Propter multitudinem autem puerorum ordo Gentilium statuit, et prohibet nihil reservari genitorum, qui maxime cum membrorum defectu nascuntur.
u Et ostendit rationem istius legis, ibi, Oportet enim determinatam esse multitudinem puerorum procreationis, ne scilicet excrescant ultra quam parentes possunt nutrire. Et quia haec lex est contra naturae pietatem, subdit : Si autem aliquibus fiant, multitudines scilicet puerorum, praeter hoc, id est, procreationem puerorum, combinatis, est, conjugio conjunctis, antequam sensus insit, membris scilicet conceptis, et vita, fieri oportet abortum : hoc enim minus malum est, quam quod jam natus occidatur. Et propter hoc secundum legem Domini (Exod. xxi, 22) : Qui percutit mulierem praegnantem quod facit abortum de puerperio nondum formato, id est, nato, non inducatur homicidii reus : si autem puer-
perium formatum est, reus inducatur homicidii '.
x Deinde cum dicit, Quoniam autem principium quidem aetatis viro, etc. epilogat omnia quae dicta sunt in capitulo in summa, et quantum ad aetatem contrahentium, et quantum ad educationem, et quantum ad sanitatem, et quantum ad tempus procreationis puerorum.
In fine dicit, quod si quis aliter fecerit quam quod lex sic statuit circa conjugium, damnificetur poena decenti.
Dicit ergo : Quoniam autem principium quidem aetatis viro et mulieri determinatum est, quando oportet incipere conjugationem, et quanto tempore deservire congruit ad puerorum procreationem, sit determinatum, supple, tempus. Et ponit rationem, ibi, Seniorum enim fœtus, sicut et juniorum imperfecti fiunt et corporibus et intellectibus : qui autem decrepitorum, debiles, supple, fiunt filii. Propter quod secundum intellectum achineii 3, id est, steriles fiunt et hebetes et fatusi. Et quia hoc non generale in omnibus, excipit, subdens : Hoc autem in plurimis, quam, scilicet aetatem, quidem poetarum aliqui dixerunt, id est, descripserunt, mensurantes hebdomadibus aetatem dierum vel annorum, circa tempus quinquaginta annorum, in muliere scilicet, ut quatuor aut quinque excedentem aetatem hanc : supple, et postea, oportet dimittere eam quae ad manifestam generationem. Quod autem reliquum, id est, quod restat de vita mulieris ulterius, sanitatis gratia, aut alicujus talis causa, oportet videri faciendus collocutionem, ad concubitum scilicet : quia concubitus talis non valet ad genu-
<--- Page Split --->
rationem, sed aliquando valet ad medicinam, propter purgationem scilicet corporis.
y In fine adjungit de condemnatione adulterii, ibi, De ea autem, scilicet collocutione viri et mulieris, quae ad aliam, uxorem scilicet, et ad alium, supple, adulterum, sit quidem simpliciter non bonum tangentem, alienam scilicet, videre nullatenus, id est, nullatenus debet inspici aliena nullo modo (negatio superfluit more Graecorum). Et dicit rationem, ibi, Cum fuerit et appelletur connubium, id est, matrimonium, in quo secundum leges omnium gentium non licuit transgredi fidem thori.
Et subdit de poena taliter peccantium, ibi, Circa tempus autem puerorum procreationis, id est, quamdiu potest mulier procreare pueros, si quis appareat tale quid agens, scilicet alienam polluendo, damnificetur inhonoratioe decenti ad peccatum, ut scilicet quantitas poena correspondeat quantitati culpae. Unde in lege Moysis uterque lapidabatur. Sed leges civiles ordinant quod ambo per civitatem nudi fustigentur, et adulterae separetur a marito, atque amittat dotem nisi maritus velit eam sibi reconciliare.
CAPUT XV.
De liberorum educatione.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO
a Natis autem pueris, magnam putari esse differentiam ad corporum potentiam alimentum, quale quoddam utique sit. Apparet et per alia animalia considerantibus, et per gentes quibus cura est inducere bellicum habitum, lactis abundans alimentum est maxime familiare corporibus, magis autem sine vino propter ægritudines.
Susceptis autem filiis, multum referre putandum est ad corporis robur, qualis victu nutriantur. Apparet vero ex caeteris animalibus, et ex caeteris gentibus quibus cura est assidua bellicae habitudinis, nutrimentum lactis maxime proprium esse corporibus, abstemium autem magis propter ægritudines.
<--- Page Split --->
b Adhuc autem et motus quoscumque contingit facere tantillos, expedit. Ad non defluere autem membra propter teneritudinem, utuntur et nunc quaedam gentium instrumentis quibusdam mechanicis, quae faciunt impervertibile corpus animalium et talium.
Et præterea motus quoscumque in ea ætate fieri datur, conferunt. Ne membra vero ob teneritudinem distorta fiant, utuntur adhuc gentes aliquæ organis quibusdam et mâchinis, quæ corpus a talibus illæsum conservant.
e Expedit autem mox etiam a frigore consuescere ex parvis pueris. Hoc enim et ad sanitatem et ad bellicas actiones maxime proticuum. Propter quod apud multos barbarorum est consuetudo, iis quidem in fluvium frigidum abluere natos, iis autem involvere parvum circumponere, puta Celtis. Omnia enim quæcumque possibile assuescere, mox inchoantibus melius quidem assuescere. Gradatim autem assuescere. Bene autem apta puerorum habitudo propter caliditatem ad frigidorum exercitium.
Confert etiam statim a pueritia frigori assuefacere. Hoc enim et ad sanitatem et ad res bellicas utile est. Quapropter apud multos barbarorum consuetudo est, vel gelido omnes natos immergere, vel parva veste amicire, ut faciunt Galli. Ad cuncta enim ad quæ possibile est, statim ab initio melius est assuescere. Est autem apta puerorum natura ob eorum calorem ad frigus exerceri.
d Circa primum quidem igitur expedit facere curam talem, et huic consimilem.
Circa primam igitur ætatem hæc et hujusmodi diligentia est adhibenda.
e Habitam autem huic ætati usque ad quinque annos, in qua nondum neque ad eruditionem aliquam bene habet adducere, neque ad necessarios labores, ut non impedient incrementum, oportet tanto sortiri motu, ut diffugiant inertiam corporum. Quam oportet instituere et per alias actiones et per ludum. Oportet autem et ludos esse neque illiberales, neque superlaboriosos, neque remissos.
Sequenti vero ætate usque ad annos quinque, qua nondum ad disciplinam aliquam sunt admovendi, neque labores perferre cogendi, ne crescere impediantur, motus solummodo quosdam suscipere debent quo pigritiam corporis evitent, qui motus præparandi sunt illis et per alios actus et per ludum. Ludi vero ipsi neque illiberales, neque laboriosi esse debent, neque remissi.
f Et de sermonibus autem et fabulis, quales quosdam oportet audire tantillos, cura sit principibus quos vocant περὶ δυνά- μους. Omnia enim talia oportet prævia facere ad posteriores conversationes. Propter quod ludos plures oportet esse imitationes posterius studendorum.
Quas autem narrationes et fabulas illa ætate pueri audire debeant, curæ sit his qui pueris publice præficiuntur. Cuncta enim talia ad conversationes postea futuras accommodanda sunt. Itaque ludi ut plurimum tales esse debent, ut sint initationes eorum quæ postea serio erunt facienda.
g Cohibitiones autem puerorum in ploratibus non recte detestantur, qui prohibent in legibus: conferunt enim ad in-
Cohibitiones vero puerorum et interruptiones ploratus, qui legibus prohibent, non recte faciunt. Sunt enim utiles
<--- Page Split --->
crementum, fit enim quodammodo exercitatio corporibus. Detentio enim spiritus facit robur laborantibus, quod accidit et pueris qui cohibentur.
ad augmentum, cum sint quodammodo exercitationes corporum. Spiritus enim compressio facit robur laborantibus, quod contingit etiam pueris prolatum cohibentibus.
h Considerandum autem a πειδονόμοις horum deductionem et aliam, et quomodo quam minime cum servis erunt : hanc enim aetatem et usque ad septem annos necessarium domi alimentum habere. Rationabile igitur assumere illiberalitatem ab auditis et visis, et tantillos existentes.
Providendum est ab his quibus puerorum cura publice commissa est, circa hujusmodi educationem et aliam, et ut quam minime cum servis versentur : haec enim aetas usque ad annos septem necessarium est ut domi alatur. Rationale est ergo praecipere in hac aetate, ut ab auditu et visu servilium rerum absint.
i Totaliter quidem igitur turpiloquium ex civitate, sicut aliquid aliud, oportet legislatorem exterminare : ex dicere enim de facili quodcumque turpium fit et ipsum facere prope. Maxime quidem igitur ex juvenibus, quatenus neque dicant, neque audiant nihil tale. Si quis autem apparuerit aliquid dicens aut agens vetitum, liberum quidem, nondum tamen dignificatum dimissione in conviviis, et dehonestationibus punire, et verberibus: seniorem autem aetate hac inhonorationibus illiberalibus utilitatis gratia.
Omnino igitur obscenitas verborum per legislatorem exterminanda est de civitate. Ex turpiter enim loquendi licentia sequitur et turpiter facere. Potissimum igitur statim a pueris, neque dicant, neque audiant quidquam turpe. Si quis vero dicere aut facere quidquam prohibitorum deprehensus fuerit, is liber sit, sed nondum in conventum comessatorum dignatus assumi, honore prohibeatur, et verberibus castigetur : sed si sit majoris aetatis, servili infamia afficiatur.
k Quoniam autem dicere aliquid talium exterminamus, manifestum quia et videre aut picturas aut sermones inhonestos. Curae quidem igitur sit principibus nihil neque sculpturam, neque picturam esse talium actionum imitationem, nisi apud aliquos Deos tales, quibus et lasciviam attribuit lex. Ad haec autem dimittit lex eos qui habent aetatem amplius provectam, et pro ipsis et pueris cultu honorare Deos. Juniores autem neque iamborum, neque comediae spectatores ponendum, antequam aetatem accipiant, in qua existet communicare. Jam de missione, et ab ebrietate, et ab eo quod fit a talibus nocumento, omnes impassibiles faciet disciplina.
k Cum vero dicere quidquam turpe interdixerimus, clarum est quod et aspicere aut picturas, aut actus deformes prohibebimus. Sic igitur cura magistratibus, nullam neque picturam, neque statuam esse talium rerum imitatricem, nisi apud deos quosdam, quibus etiam lasciviam mos tribuit, apud hoc permittet lex jam homines factos pro se et filiis et uxoribus sacra facere. Juniores autem neque iamborum, neque tragediarum spectatores esse sinat, nisi cum ad eam pervenerunt aetatem, ut in comessionibus una cum aliis sedere, et potus etiam participes esse possint, et ab ebrietate hujusmodi labe insontes disciplina omnes praestabit.
l Nunc quidem igitur in transcursu horum fecimus sermonem, posterius au-
Nos quidem nunc cursim ista attingimus : postea vero insistentes oportebit
<--- Page Split --->
tem insistentes oportet determinare magis, sive non oportet primo, sive oportet dubitantes, et qualiter oportet: secundum præsens autem tempus meminimus tamquam necessario.
determinare magis, sive oportet, sive non oportet, primo quaerentes, et quomodo: sed in præsenti mentionem de his facere necessarium fuit.
m Forte autem non male dicebat quod tale Theodorus tragediae gesticulator. Nulli enim unquam permisit ante se inducere, neque vilium hypocritarum, tamquam appropriatis theatris primis auditibus. Accidit autem idem hoc et ad hominum collocutiones, et ad eas quae rerum: omnia enim amamus prima magis. Propter quod oportet juvenibus facere omnia extranea quae prava, maxime autem ipsorum quaecumque habet infectionem, aut inhesionem.
Forsitan enim non male circa hoc censebat Theodorus, tragicidiarum actor: nulli enim umquam concedere voluit, ut ante se ageret, neque ex vilibus etiam histrionibus, quasi magis faveant auditores illis quos primo audierint. Contingit hoc idem in conversationibus hominum et rerum: omnium enim prima nos magis delectant. Quapropter oportet a pueris omnia turpia procul removere, et maxime quaecumque habent in se vel obscenitatem, vel improbitatem.
n Transactis autem quinque annis, duobus usque ad septem, oportet speculatores fieri disciplinarum quas oportet addiscere ipsos.
Transactis vero annis quinque, in duobus usque ad septem, oportet jam disciplinas spectare quas addiscere eos oportet.
o Duæ autem sunt ætates, ad quas necessarium dividi disciplinam, post eam quæ a septem annis usque ad pubescentiam, et iterum post eam, quæ a pubescentia usque ad annos viginti et unum. Qui enim septenniis dividunt ætates, ut ad multum, dicunt non bene. Oportet autem divisionem naturæ consequi: omnis enim ars et disciplina, quod deficit naturæ, vult supplere. Primo quidem igitur considerandum, si est faciendum ordinem aliquem circa pueros. Deinde utrum expedit communiter facere curam ipsorum, vel secundum proprium modum, quod fit et nunc in plurimis civitatum. Tertio autem qualem quemdam oportet omnem hanc.
Duæ sunt ætates, in quas necessarium est disciplinas dividere: una post septimum annum usque ad pubertatem: altera a pubertate usque ad annum vigesimum primum. Nam qui hebdomadibus dividunt ætates, ut plurimum non dicunt bene. Itaque sequenda est naturalis distinctio: omnis enim ars et disciplina implere vult id quod deest naturæ. Primum igitur videndum est, si facienda sit institutio quædam circa pueros. Deinde si utile sit publice curam eorum suscipere, vel magis privatim quomodo nunc fit in pluribus civitatibus. Tertio qualem hanc esse curam oportet.
<--- Page Split --->
confortantur ad opera artium, quæ ab eis postea sunt exercenda.
Ulterius dicit, quod expedit corpora infantium parvorum usque ad annum quintum ætatis involvi per cheltos, id est, fascias, ut membra sic circumposita et ligata, formas debitas accipiant.
In capitulo isto agit Aristoteles de ordinatione puerorum ad alimenta et actus. Et dividitur in tres partes, in quarum prima agit quibus alimentis et actibus disponuntur ad fortitudinem corporis et ad opera virtutis. In secunda ostendit qua disciplina habent dispositionem, ibi (litt. e, circa medium), Quam oportet instituere et per alias actiones, etc. In tertia loquitur de quadam institutione puerorum, qua Theodorus dicebat pueros instituendos, ibi, Forte autem non male dicebat, etc.
a Sententia prime partis est haec. Dicit enim, quod satis magnam differentiam est accipere in pueris ad potentiam corporis, quod potentes et fortes efficiantur per alimentum lactis. Et probatio hujus accipitur ex hoc, quod omnia alia animalia fœtus suos nutriunt lacte, et similiter aliae gentes, barbarorum scilicet. Caveri tamen debet ne pueris detur vinum : vinum enim vaporosum est, et maxime, ut dicit Avicenna, nocet cerebro et nervis : sublevat enim, ut idem dicit, vaporositate sua malas materias in cerebrum et in nervos, et sic enervat corpus et turbat cerebrum.
Secundo dicit quod pueris expedit motus, ne diffuant corpora eorum. Et hoc probat ex eo quod quaedam gentes statim in pupilla aetate exercitant pueros suos motu mechanicorum instrumentorum, ut fabri motu malleorum, et sutores motu punctarum, et sic de aliis. Et ratio est, quia motu illo sanguis et spiritus trahuntur ad membra, et ex hoc
Tertio dicit, quod a calidis ad frigora transmutentur : propter quod quidam barbari qui fortiora habent corpora, parvulos suos aquis frigidis immergunt : quidam autem alii frigidis fasciis involvi faciunt. Et ratio est, quia frigus circumstans, naturales vires et vitales et organa talium virium, ut stomachus et hepar et hujusmodi facit calescere intus, et confortantur ad digestionem et ad alias naturales operationes.
In fine dicit, quod per haec et per talia instituendi sunt pueri et nutriendi usque ad aetatem quinque annorum, in qua aetate nondum sunt apti ad labores neque ad disciplinam : ad tales enim labores non sunt instituendi, ne impediatur corporis incrementum : labor enim immoderatus vires dissolvit et humidum, ex quibus membra accipiunt debitum incrementum. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Natis autem pueris, magnam putari esse differentiam, qua scilicet differunt in aptitudine corporum, ad corporum potentiam, quod unus efficitur potentior in corpore quam alter, alimentum. Et determinat quale sit illud, ibi, Quale quoddam utique sit, apparet alite 1, id est, eo quod alitur : a quocumque enim alimento accipit incrementum, illud melius est. Et vocat pueros tales, alites, quia bene aluntur, sicut et in grammaticis dicuntur altilia, quasi altilia : quia bene aluntur. Et rationem dicit Avicenna, dicens quod pueri meliores sunt istimbra : istimbra enim est calor naturalis bonum faciens appetitum et bonam digestionem. Quale autem sit il-
<--- Page Split --->
lud alimentum, determinat subdens, ibi, Et alia animalia considerantibus, id est, si quis consideret alia animalia fotus suos nutrire lacte. Et ratio est, quia lac tres in se habet substantias, scilicet aquosam quae serum est, terrestrem quae caseus est, pinguedinem sive aeream quae butyrum est : et ex aquosa habet quod facile influit membria, et ex casea sive terrestri habet quod membra dura et fortia facit, ex unctuosa habet quod multorum est spirituum, et spiritus confortat, qui sunt instrumenta virtutum et vehicula per corpus. « Est enim spiritus vehiculum virtutis, » ut dicit Costabenluce in libro de Differentia spiritus et animæ. Hoc etiam probat subdens, ibi, Et pergentes quibus cura est inducere in pueris suis bellicum habitum.
Quod sit autem alimentum, subdit, ibi, Lactis abundans alimentum. Et ponit rationem, ibi, Est maxime familiare corporibus, supple, lactis alimentum. Rationem ponit Avicenna : quia scilicet lac generatur ex sanguine menstruo dealbato in mamillis, ex quo etiam generatur corpus pueri in matrice matris : et ideo familiare dicitur corpori, quia ex eadem materia est utrumque. Gentes autem in quibus maxime probatur, Frisones sunt, qui propter multum alimenlum lactis, et proceri et fortes sunt et directe procedentes, in corpore bellicum habitum gæstantes.
Ad hoc tamen removet vinum, ibi, Magis autem sine vino propter ægritudines, supple, quas facit vinum, de quibus satis dictum est in sententia. Insuper tamen, ut dicit Aristoteles, quod vinum et lac multum simul et sæpe sumpta generant lepram : vinum enim corrumpit lac, et lac corruptum inficit corpus.
bus oportet exercere infantes, ibi, Adhuc autem et motus quoscumque contingit facere tantillos, expedit, supple, facere. Et ratio est, quia ex motu calor generatur, calor autem acuit virtutem. Et probat quare hoc expedit, ibi, Ad non defluere autem membra propter teneritudinem : motus enim exsiccat, et sic tenera membra et mollia minus defluunt. Et adhuc inducit signum, ibi, Utuntur et nunc quædam gentium instrumentis quibusdam mechanics, quæ faciunt impenetrabile 1 corpus talium, scilicet puerorum : faciunt enim instrumentis exerceri pueros, ut talibus motibus attractis spiritu et sanguine, membra formentur et vigorentur ad debitas actiones, et ab illis non pervertantur.
c Et subdit tertio de transmutatione ad frigora, ibi, Expedit autem mox ad frigora 2 consuescere ex parvis pueris. Et hujus causa satis dicta est in sententia. Et idem innuit hic subdens : Hoc enim, id est, ex hoc et ad sanitatem et ad bellicas actiones maxime proficuum. Et hoc probat per signum, ibi, Propter quod apud multos barbarorum est consuctudo, his quidem, id est, quibusdam, in fluvium frigidum abluere natos, his autem, id est, aliis, involucre 3 parvum circumponere, natis scilicet, puta cheltos 4, id est, fascias quibus circumlignatur membra, ut teneantur ad rectitudinem debitam. Et ponit causam omnium horum, ibi, Omnia enim quæcumque possibile assuescere, supple, pueros, mox inchoantibus, in prima scilicet aetate, melius quidem assuescere, supple, est. Et hoc dicit Horatius :
Quod nova testa capit, inveterata sapit.
b Et subdit secundo de motibus in qui-
Et hoc est : Gradatim autem, gradi-
1 Ant. transl. impervertibile.
2 Ant transl. a frigore.
3 Ant. transl. involvere, sed forsan est mendum, nam Leon. Aretini transl. habet, vel parva
veste amicive.
4 Ant. transl. habet Celtis, et Leon. Aretini, Gallis.
<--- Page Split --->
bus aetatis scilicet, assuescere, supple, ad meliorari. Et ponit rationem, ibi, Bene apta autem puerorum habitudo, supple, est, propter caliditatem ad frigidorum exercitium. Circumstante enim frigore, acuitur calor interius, et sic melius aptantur membra : et si continue exerceantur in calidis scilicet, sic evaporaret calor, et secum traheret humidum, et languescerent corpora.
d His dictis, ponit epilogum, ibi, Circa primam quidem igitur aetatem expedit facere curam talem, et huic consimilem.
e Habitam autem, id est, consequentem huic aetati usque ad quinque annos, quae dicitur puerilis aetas, in qua, scilicet aetate, nondum neque ad eruditionem aliquam bene habet adducere, supple, pueros, neque ad necessarios labores. Et dicit causam, ibi, Ut non impediant incrementum, scilicet quod ex laboribus intelligitur immoderatis, quia humidum nutrimentale quod incrementum deberet praebere, exsiccatur per laborem. Et addit, quod in illa aetate expedit metum imbuere pueris verberibus et increpationibus, ut etiam in abundantiori corporum incremento inhonesta fugiant. Et hoc est : Oportet autem tanto sortiri metu, pueros scilicet, ut diffugiant, a turpibus scilicet, inertium corporum, id est, quando creverint, ex recordatione disciplinae fugiant ab inhonestis.
Deinde cum dicit, Quam oportet instituere et per alias actiones, etc. docet qua disciplina habent dispositionem, et a quibus sunt praeservandi. Et facit tria. Primo quibus ludis et fabulis instituendi sunt. Secundo qualiter oportet eos semper retrahere a turpiloquio et turpi-
bus, et si quis talium aliquid faciat, quod in conviviis et aliis festis confundatur per demersionem in aquam, aut secundum aliam confusionem. Tertio nec picturas turpes vel imagines debet eis permitti ut videant. Excipit tamen ibi turpia quae fiunt in sacris Deorum propter gentilem ritum erroneum et turpem quo celebrantur sacra Priapi et Veneris, in quo nudi viri et mulieres currebant per templum, de quo laudatur Asa rex Juda (III Reg. xv, 13) quia « amovit matrem suam Maacham 1, ne esset sacerdos in sacris Priapi, confringens idolum turpissimum 2 : » quia nisi illa viderent, a sacerdotibus punirentur. In his tribus tota sententia continetur.
Littera autem sic ordinatur : Quam, id est, ad quam disciplinam oportet instituere, et, id est, etiam per alius actiones et per ludum. Et subdit per quam, ibi, Oportet autem et ludos esser, neque illiberales, supple, sicut sunt turpes, neque superlaboriosos qui sunt ultra vires septenni puerorum, neque remissos, qui scilicet non excitent calores et vires puerorum.
f Et de sermonibus autem et fabulis, in quibus scilicet oportet exercere pucros, quales quosdam oportet undire tantillos, cura sit principibus quos vocant rarovovovov, id est, pradagogos puerorum, et componitur a rari; quod est puer, et vovov quod est regula, quia regula regunt itinera puerorum ad perlectum. Et dat rationem horum, ibi, Omnia enim talia oportet prima 2 facere ad posteriores conversationes, inducendas scilicet. Et ex hoc infert, ibi, Propter quod ludos plures oportet esse imitationes posterius studendorum, ut scilicet pueri in lucta exercitentur, in hastiludiis sagittariorum in arcus tenendo, et sic de aliis.
<--- Page Split --->
g Et ex his increpat eos qui cohibent pueros a ploratibus : dicit enim quod ploratus conferunt ad incrementum, eo quod est exercitatio quaedam. Et hoc est : Cohibitiones autem puerorum in ploratibus non recte detestantur, qui prohibent in legibus, plorare scilicet pueros. Et subdit rationem, ibi, Conferunt enim ad incrementum, puerorum scilicet. Et subdit quomodo, Fit enim quodam modo exercitatio corporibus, supple, per ploratum. Et dicit quomodo : Detentio enim spiritus, quo scilicet pueri plorantes in se detinent spiritum, facit robur laborantibus, et sic proficiunt pueri. Et addit qualiter pedagogi curam debent habere ne pueri liberorum assuescant cum servis in servilibus, in tabernis, et in turpibus visibus et turpibus auditis, sed domi alimentum accipiant.
Et hoc est : Considerandum autem πανθανόμοι, id est, pædagogis horum, scilicet puerorum, deductionem et aliam. Et primo illam determinat, ibi, Et quomodo quam minime cum servis erunt, in servilibus scilicet. Et dicit rationem, ibi, Hanc enim ætatem usque ad septem annos necessarium domi alimentum habere, cum parentibus scilicet : et ideo cum servis non oportet tabernas frequentare. Et horum omnium subdit causam, ibi, Rationabile igitur, supple, est, assumere illiberalitatem, id est, inhonestatem, ab auditis et visis, servilibus scilicet : et propter hoc damnosum est permittere pueros cum talibus conversari, et, id est, etiam tantillos existentes.
i Et ex hoc concludit, ibi, Totaliter quidem igitur turpiloquium ex civitate, sicut aliquid aliud, supple, turpe, oportet legislatorem exterminare. Et subdit causam, ibi, Ex dicere enim de facili quodcumque turpium, fit et ipsum face-
re prope : quia si turpiloquio assuescit, etiam ad facere pronus erit.
Et ex hoc concludit, ibi, Maxime quidem igitur ex juvenibus, supple, oportet assuescere, quatenus neque dicant, neque audiant nihil tale. Et subdit qualiter puniendi sunt qui talia dicunt, ibi, Si quis autem apparuerit aliquid dicens aut agens vetitum, id est, prohibitum legibus, liberum quidem, nondum tamen dignificatum, id est, quia adhuc nullam dignitatem adeptus est in civitate, demersione 1, in foveas scilicet lutosas, in convivis et dehonestationibus, aliis scilicet, punire, supple, oportet, et verberibus : seniorem autem ætate hac, inhonorationibus illiberalibus, scilicet servilibus, supple, oportet punire, vilitatis 2 gratia, ut scilicet vilis ostendatur.
k Consequenter cum dicit, Quoniam autem aliquid dicere, etc. concludit ex præhabitis, quod ex quo turpiloquium removetur a civitate, turpes picturæ removendæ sunt, et turpes gestus, et omne quod facit infectionem in visibus puerorum, et juvenum, præterquam in sacris Deorum et Dearum, ubi, sicut dictum est, quod propter timorem sacerdotum oportuit talia aliquando prospicere, propter gentilem errorem, qui tunc observabatur in sacris. Adjungit autem, quod non expedit juniores spectatores fieri lamborum 3, neque comediæ, neque tragædiæ. Lambi autem sunt lambentes sapores escarum et potuum, quos nos lecatores vocamus et histriones. Comædi autem sunt, qui facta heroum canunt in viellis, et repræsentationes faciunt personarum, sicut Priami et Hectoris et hujusmodi. Propter quod etiam persona media producitur, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, « persona enim est facies larvata, larva depicta ad personam ejus quem
<--- Page Split --->
repræsentat histrio : et quia spiritus stat inter histrionem et os larvae quando per larvam loquitur histrio, circumflectitur, propter hoc media simillima in persona circumflexo accentu pronuntiatur. » Comœdia dicitur a xwμo; quod est villa, et comœdi sunt qui in villis et congregationibus edunt carmina de laudibus heroum. Tragœdi autem sunt, qui turpium personarum facta recitant, sicut Sardanapali. Unde etiam post recitationem hircum quasi fœtidum animal acceperunt : et ideo dicuntur tragœdi a τράγος quod est hircus, quem in remunerationem accipiebant.
Dicit etiam, quod ab ebrietatibus et commessationibus removendi sunt juvenes usque ad aetatem qua commercium possint habere cum senioribus, id est, usque ad aetatem virilem. Per disciplinam ergo legislatoris juvenes cohibendi sunt et impassibiles fiendi ab omni tali nocumento.
In fine adjungit, quod haec de disciplina juvenum sufficit hic in transcursu dicere : posterius autem in speciali tractatu de disciplina tractabitur in octavo hujus scientiae libro, ubi dicetur quis ad qua exercitia sit applicandus. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem dicere aliquid talium exterminamus, manifestum, supple, est, quod et videre aut picturas, supple, inhonestas, aut sermones inhonestos, supple, eadem ratione exterminamus.
Ex hoc concludit : Cura quidem igitur sit principibus, qui scilicet præsunt civitati, nihil neque sculpturam, neque picturam esse talium actionum imitationem, turpium scilicet, nisi apud aliquos Deos tales, quibus et lasciviam attribuit lex, quæ, sicut dictum est in sententia, est in sacris Veneris et Priapi, et aliis turpibus, quæ error gentilium coluit ab antiquo :
sicut etiam recitat Ovidius, quod Argus centum luminibus centum capita habens, non potuit custodire adulteram in lasciviam vaccæ transmutatam, quin a Jove in taurum mutato pollueretur. Et subdit : Ad hæc, supple, spectandum, dimittit lex, idololatriæ scilicet, eos qui habent ætatem amplius provectam. Et ratio potest esse : quia in illis resedit lascivia et temperata est, et non ita moventur ad spectacula sicut juvenes. Et pro ipsis et pueris, supple, permittit, cultu turpissimo honorare Deos. Juniores autem, in quibus scilicet adhuc est fervens lascivia, neque lamborum, id est, lecatorum, neque comediæ vel tragediæ spectatores ponendum, antequam ætatem accipiant, in qua exisset communicare jam demersione 1. Alia littera, « de commercio, » scilicet femorum. Et addit ulterius. Et ab ebrietate et ab eo quod fit a talibus nocumento, omnes impassibiles, id est, inalterabiles, faciet disciplina, supple, legislatoris, quæ talia inhibet.
1 Postea subinfert, qualiter brevis ista dictio sufficit in ista materia. Et hoc est : Nunc quidem igitur in transcursu horum fecimus sermonem, posterius autem, in octavo scilicet libro insistentes, subtiliori scilicet inquisitione, oportet determinare magis, sive non oportet primo, sive oportet dubitantes, et qualiter oportet. Et hoc scilicet totum postea determinabitur, utrum oportet, vel non oportet, vel qualiter oportet talia esse in civitate. Secundum præsens autem tempus meminimus, horum scilicet tantum, tamquam necessario, ad juvenum scilicet informationem.
m Deinde cum dicit, Forte autem non bene2 dicebat, etc. reprehendit Theodorum quemdam tragediæ gesticulatorem, qui oppositum his dicebat, scilicet quod
<--- Page Split --->
a talibus non oporteret prohibere juvenes, quia non essent adhuc capaces talium, dicens contra eum, quod ab omnibus quae habent infectionem et inhaesinem turpitudinis, oportet prohibere pueros etiam a minimis : et postquam quinque annorum fuerint, transactis duobus annis post quinque, oportet eos facere speculatores disciplinarum laudabilium, quas oportet eos addiscere. Et dicit, quod hoc fit tribus gradibus aetatis, scilicet a septimo ad pubescentiam quae est in decimo quarto anno, et a pubescentia ad vicesimum primum annum, quae est aetas ad fortia opera, etiam secundum legem Domini. Et ex hoc reprehendit eos qui dividunt annos juvenum per septennia, quod potius ad vires naturae debent dividi, eo quod omnis ars quae naturam imitatur, supplere intendit quod natura deficit, sicut dicit Victorinus, quod « natura facit habilem, ars potentem, usus facilem. » Considerandum ergo utrum aliquis ordo debeat fieri circa pueros. Deinde utrum ille ordo debeat esse communis universaliter circa omnes, vel secundum unumquemque puerum debeat fieri disciplina propria. Tertio qualem oportet esse disciplinam illam. Haec est sententia.
cas quæ rerum, turpes scilicet speculationes. Unde I Corinth. (xv, 33) : Corrumpunt bonos mores colloquia prava. Et Augustinus in Regula : « Dum sibi conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. » Et ponit rationem communem contra Theodorum, ibi, Omnia enim amamus prima magis : et ideo, supple, sunt talia prohibenda. Propter quod oportet juvenibus facere omnia extranea quæ prava, maxime autem quæcumque ipsorum, pravorum scilicet, habent infectionem libidinosam, aut inhaesionem. Et illa, sicut dicit in III Ethicorum, « sunt quæ habent adjunctam delectationem contemporeneam vitæ, sicut turpia venereorum. » Et propter hoc dicunt Theologi, quod concupiscentia in venereis non tantum corrupta, sed etiam infecta est.
n Deinde cum dicit, Transactis autem quinque annis, duobus usque ad septimum, oportet speculatores fieri disciplinarum, quas, scilicet disciplinas, oportet addiscere ipsos juvenes, id est, ut si sint fabri, speculentur fabrilia, medici medicinalia, et sic de aliis.
Littera sic ordinatur : Forte autem non bene dicebat quod tale Theodorus tragadiæ gesticulator. Nulli enim umquam permisit ante se inducere neque vilium hypocritarum tamquam appropriatis theatris. Theatra sunt atria ubi spectacula fiunt, dicta a 0eωρέω-ω, quod est video, vides. Et intendit quod talia spectacula appropriata sunt theatris, et primis auditibus, qui sunt juvenum auditus. Et hoc est oppositum ejus quod determinatum est in littera, ubi dictum est, quod juvenes non debent esse talium speculatores.
Et subdit qualiter etiam eadem ratione removendi sunt ab omni turpiloquio et turpibus rebus etiam minimis. Et hoc, ibi, Accidit autem idem hoc et ad hominum collocutiones, turpes scilicet, et ad
o Dua autem sunt aetates, supple, praecipua, ad quas necessarium, supple, est, dividi disciplinam. Et determinat illas aetates, ibi, Post eam qua a septem annis usque ad pubescentiam, id est, quatuordecim annorum, tunc enim puberes sunt pueri, et iterum post eam qua a pubescentia usque ad annos viginti et unum. Et ratio est, quia adhuc tenera aetas capax est omnis disciplinae. Unde Hieronymus in epistola ad Paulinam, quae dicitur Prologus galeatus, dicit : « Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plasta cesset manus, tamen jam virtute est quidquid esse potest. » Ex hoc reprehendit quosdam qui septenniis dividunt. Et ratio est, quia malitia saepe supplet, sicut dicitur in jure. Et hoc est : Qui enim septenniis
<--- Page Split --->
dividunt aetates, ut ad multum, id est, in pluribus, dicunt non bene. Et subdit rationem, ibi, Oportet autem divisionem naturae, id est, facultatis naturae, consequi. Et ponit rationem ad hoc, ibi, Omnis enim ars et disciplina, quod deficit naturae vult supplere : quia sicut paulo ante dictum est, natura nihil confert nisi habilitatem, ars reddit potentem, usus praebet facultatem.
Ex his concludit ordinem disciplinae, qui habendus est circa juvenes, ibi, Primo igitur considerandum, supple, est,
si est faciendum ordinem aliquem circa pueros, disciplina scilicet. Deinde utrum expedit communiter facere curum ipsarum, scilicet puerorum, vel secundum proprium modum, supple, cruditudus est quilibet, quod fit et nunc in plurimis civitatum, in quibus quilibet ad proprium modum erudit filios suos. Tertio autem qualem quamdam 1 oportet esse hanc, disciplinam scilicet ad quam erudiendi sunt. Et in hoc terminatur sententia libri septimi.
<--- Page Split ---> CAPUT I.
Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quod quidem igitur legislatori maxime vigilandum circa juvenum disciplinam, nullus utique dubitabit : etenim in civitatibus non factum hoc lædit politias. Oportet autem ad unamquamque politizare : mos enim politiæ uniuscujusque qui conveniens, et conservare consuevit politias et instituit a principio, puta qui
Quod igitur a legis positore maxime intendendum sit circa disciplinam juventutis, nemo utique dubitabit : nam id quidem neglectum in civitatibus affert Reipublicæ detrimentum : oportet enim ad singula gubernandi genera disciplinam accommodari : nam mos uniuscujusque proprius consuevit et servare Rempubli-
<--- Page Split --->
quidem democraticus, democratiam : qui autem oligarchicus, oligarchiam : semper autem optimus mos melioris causa politiae.
cam, et ab initio constituere, seu popularis mos popularem : et paucorum potentiae accommodatus mos, eam quae consistit in paucorum gubernatione : semper autem melior mos causa est melioris Reipublicae.
b Adhuc autem ad omnes potentias et artes sunt, quae oportet praerudiri et praeassuescere, quod singularum operationes. Quare palam, quod et ad actiones virtutis.
Præterea in cunctis facultatibus et artibus sunt quaedam, ad quae erudiri prius oportet et assuefieri ad earum opera. Itaque manifestum est quod et ad virtutis actiones.
c Quoniam autem unus finis civitati omni, manifestum quod et disciplinam unam et eamdem necessariam esse omnium et hujus curam esse communem et non seorsum, quomodo unusquisque nunc curat de suis pueris, seorsum et disciplina propria, quacumque videbitur, docens: oportet autem communium communem facere, et studiosum.
Cum vero unus sit finis civitati toti, clarum est oportere disciplinam quoque esse unam et eamdem omnium, et hujus curam esse publicam, et non privatam, quemadmodum nunc unusquisque curam habet suorum filiorum, privatimque docens, et privatam disciplinam, prout ei videtur, sed oportet publicorum publice exercitationem fieri.
d Simul autem neque oportet putare civium ipsorum aliquem sibi esse, sed omnes civitatis : cura autem uniuscujus que partis nata est respicere ad eam quae totius curam.
Et similiter non debet quisque civis se suum existimare, sed omnes civitatis : particula enim civitatis unusquisque est, cura vero singularum particularum respicere nata est ad curam totius.
e Laudabit autem utique aliquis et in hoc Lacedæmonios : etenim plurimum faciunt studium circa pueros, et hoc communiter. Quod quidem igitur leges ferendum de disciplina, et hanc communiter faciendum, manifestum.
Laudari possunt in hoc Lacedæmonii : nam plurimam circa pueros diligentiam faciunt, et quidem publice. Quod igitur lege providendum sit circa disciplinam juventutis, et hoc publice faciendum, patet.
f Quæ autem sit disciplina et qualiter oportet erudiri, oportet non latere. Nunc autem dubitatur per opera : non enim eadem omnes existimant oportere addiscere juvenes, neque ad virtutem, neque ad vitam optimam Neque manifestum, utrum ad intellectum oportet magis, aut ad animæ morem. Et ex ea quæ ad activam vitam disciplina turbatione plena consideratio, et nulli palam, utrum studere oportet circa opportuna ad vitam, vel circa tendentia ad virtutem, vel circa superfua. Omnia enim hæc acceperunt ju-
Quænam vero ista sit disciplina, et quomodo tradenda, latere non debet. Nam nunc quidem in ambiguo est, nec eadem omnes censent juventutem addiscere debere, neque ad virtutem, neque ad vitam optimam. Neque conspicuum est, utrum per intelligentiam magis deceat, vel per animi morem. Impedimentorum quoque respectus considerationem disciplinæ conturbat, cum manifestum non sit, utrum exercitatio nostra accommodanda sit ad ea quæ sunt utilia ad vitam, vel ad ea quæ intendunt ad virtutem, vel ad ea quæ ad
<--- Page Split --->
dices quosdam. Et de iis quæ ad virtutem nihil est concordatum. Etenim virtutem non eamdem mox omnes honorant. Quare rationabiliter diversificantur et ad studium ipsius.
majorem quemdam superfluumque pertinent apparatum. Haec enim omnia patronos quosdam suscepere. De his quoque quæ ad virtutem tradunt, nihil confessum existit. Etenim virtutem non eamdem omnes statim honorant. Ex quo fit ut discordent circa illius exercitationem.
g Quod quidem igitur necessaria utilium doceri non immanifestum : quod autem non omnia divisis liberalibus operibus et illiberalibus, manifestum, quod talibus oportet participare quæcumque utilium facient participantem non banausum. Banausum autem opus oportet putare esse hoc, et artem hanc et doctrinam, quæcumque ad usus et actiones virtutis efficiunt inutile liberorum corpus, aut animam, aut intellectum. Propter quod tales artes quæcumque faciunt corpus deterius disponi, banausas vocamus et mercenarias operationes : non vacantem enim faciunt mentem et depressam.
Quod igitur ex utilibus necessaria sint addiscenda, manifestum est : quod autem non omnia distinguentibus liberalia opera ab illiberalibus, patebit illa talia esse recipienda, quæ cum utilia sint, faciunt exercentem, habentemque non vilis exercitii operatorem. Vile autem exercitium putandum est, et ars, et disciplina, quæcumque corpus, aut animum, aut mentem liberi hominis, ad usum et opera virtutis inutilem reddunt. Itaque et artes illæ quæ deterius disponunt corpus, et cuncta mercenaria exercitia sordida nuncupamus : mentem enim occupatam et vilem reddunt.
h Est autem et liberalibus scientiis aliquibus usque ad aliquid participare non illiberale assiduare : valde autem ad perfectionem, obnoxium dictis nocumentis. Habet autem multam differentiam et quod cujus gratia agit quis, aut addiscit : ipsius quidem enim gratia, aut amicorum aut propter virtutem, non illiberale : qui autem ad ipsum agit propter alios, saepe mercenarium et servile utique videbitur agere. Praemisse quidem igitur nunc erudientes eruditiones, sicut dictum est prius, ad utrumlibet se habent.
Suntetiam quædam ex liberalibus scientiis, quas usque ad aliquid discere honesium sit : penitus vero sese illis tradere, ad ad extremum usque prosequi velle, nocumentis illis, quæ supra diximus, obnoxios facit. Sed refert plurimum cujus gratia quis agat, vel discat : nam si gratia sui, vel amicorum, vel propter virtutem, non est illiberale : qui vero idipsum agit propter alios, sæpe utique videbitur illiberaliter ac sordide agere. Disciplinæ igitur illæ de quibus diximus, ad utramque partem se habent.
COMMENTARIUS IN CAP. I.
a Hic incipit liber octavus, qui totus est de disciplina juvenum, et habet tres partes. In prima ostendit qua disciplina imbuendi sunt juvenes, et utrum im-
buendi sunt musica. In secunda si debent uti musica, quibus organis debent uti, utrum scilicet fistulis vel aliis, ibi (cap. 3, a), Palam autem ex his et qualibus organis, etc. In tertia quibus harmonii et quibus rythmis debent erudiri, ibi (cap. 6, a), Considerandum autem adhuc circa harmonias, etc.
<--- Page Split --->
Prima harum partium dividitur in tres partes. In prima ostendit quare erudiendi sunt juvenes. In secunda quaerit qua disciplina sint erudiendi, ibi (litt. f), Quæ autem sit disciplina, etc. In tertia dicit quatuor principaliter, quæ erudiendi sunt juvenes, ibi (cap. 2, a), Sunt autem quatuor fere quæ addiscere, etc.
a In prima parte ponit quatuor rationes ad hoc quod juvenes sunt erudiendi ad communia in quibus est politia civitatis.
Prima ratio est, quia hoc non factum in civitatibus laedit politiam : cum enim quælibet civitas politizet, et omnis politia instituatur ab aliquo more super quem fundatur, quod probatur per inductionem : Democratia enim fundatur super morem democraticum, Oligarchia super morem oligarchicum, et semper optimus mox optimæ politiæ est causa, patet quod si debeat esse politia in civitate, ad illum morem instruendi sunt cives.
Secunda ratio est, quod in omni arte operativa sive practica præexiguntur quædam operationes quæ præparant ad artem, et habilem faciunt hominem, ad quas oportet præerudiri illum qui vult perfectus esse in illa arte : ergo idem exigitur ad felicem vitam et ad virtutem : ad opus ergo illud oportet præerudiri et præassuescere.
Tertia ratio est, quod quorumcumque est finis unus, eorum est una disciplina ad finem illum ordinata : totius civitatis et omnium civium est finis unus, felicitas scilicet : ergo oportet omnium civium unam esse disciplinam ad illum finem, in qua erudiendi sunt juvenes, quæ non est disciplina propria, qua quilibet erudit filios suos.
Quarta ratio est ad idem confirmandum, quod scilicet communium oportet facere communem disciplinam et non propriam : finis autem politiæ civitatis
communis est : ergo oportet facere communem disciplinam, qua omnes sunt erudiendi. Ad hoc idem confirmandum inducit, quod sicut nulla pars est sibi, sed toti, ita nullus civis est sibi, sed civitati : et ideo oportet unam communem esse disciplinam, qua erudiendi sunt omnes, et non unusquisque propria.
Ultimo apponit quoddam exemplum, quia in hac scientia, sicut dictum est saepe, potissima probatio est per exempla, et hoc exemplum est, quod laudantur Lacedæmonii, quod plurimum studuerunt circa pueros erudiendos, et hoc communiter, et non secundum singulos proprium.
Ex his omnibus concludit, quod leges ferendæ sunt de illa communi disciplina ; quod manifestum est ex dictis. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quod quidem igitur legislatori maxime negotiandum1, supple, sit, circa juvenum disciplinam, nullus utique dubitabit.
Et ponit rationem primam, ibi, Etenim in civitatibus non factum hoc lædit politias. Oportet autem ad unamquamque politikare, supple, civitatem. Et inducit rationem formando eam, ibi, Mos enim politiæ uniuscujusque, supple, est, qui conveniens est, et conservare consuevit politiam et instituit a principio. Et ratio est, quia politia est ordo communicationis, et communicatio secundum morem communicantium : et ideo omnis politia et instituitur et conservatur more. Et probat hoc inducendo, ibi, Puta qui quidem democraticus mos est, democratiam, supple, instituit et conservat : qui autem oligarchicus, supple, mos est, oligarchiam instituit et conservat : semper autem optimus mos melioris est causa politiæ.
b Secundam rationem a simili ponit, ibi, Adhuc autem ad omnes potentias et
<--- Page Split --->
artes, operativas scilicet, sunt quæ oportet præerudiri et præassuescere ad 1 singularum operationes, qui vult esse perfectus in arte.
Ex hoc concludit : Quare palam, quod et ad actiones virtutis, supple, et felicitatis : quia felicitas est operatio perfecta secundum virtutem.
c Tertiam rationem, videlicet quod haec disciplina debet esse communis ponit, ibi, Quoniam autem unus finis civitati omnium2, scilicet civium, supple, est, manifestum quod et disciplinam unam et eamdem necessariam esse omni3, supple, est, et hujus curam esse communem, supple, est necessarium. Et determinat quomodo communem, ibi, Et non seorsum, quomodo unusquisque, scilicet civis, nunc curat de suis pueris, seorsum et disciplina propria quacumque videbitur, docens, scilicet filios suos vel pueros : oportet autem communium communem facere, scilicet disciplinam, et studiosum, quenlibet scilicet in communi.
d Quartam rationem ponit, ibi, Simul autem neque oportet putare civium ipsorum aliquem sibi esse, sed omnes civitatis : cura autem uniuscujusque partis nata est respicere ad eam quae totius curam.
e Adhuc autem inducit exemplum, ibi, Laudabit autem utique aliquis et in hoc Lacedæmonios : etenim plurimum faciunt studium circa pueros, et hoc communiter.
Ex omnibus ponit conclusionem generalem istius partis, ibi, Quod quidem igitur leges ferendum de disciplina, et hanc communiter faciendum, manifestum, supple, est.
/ Deinde cum dicit, Quæ autem sit dis-
ciplina, etc. quaerit qua: sit disciplina communis, qua oportet erudiri juvenes ad felicem vitam. Et habet duas partes, in quarum prima ostendit necessitatem hujus doctrinae. In secunda ostendit qualis sit illa doctrina, ibi (litt. g), Quod quidem igitur necessaria, etc.
In prima parte procedit sic : Ostendit enim primo, quod necessaria est disciplina, sed magnum dubium est quæ sit, ex hoc quod non omnes existimant doceri eamdem filios suos nec ad idem : quidam enim tendunt ad virtutem et quidam non : quidam ad vitam optimam, et quidam non : et quidam ad intellectum, quidam autem ad morem. Et illorum quidam tendunt ad vitam contemplativam, quidam autem ad activam turbationibus plenam. Et eorum qui tendunt ad virtutem, non omnes laudant eamdem virtutem, sed diversi diversam. Et sic nihil manifestum est de illa communi eruditione. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quæ autem sit disciplina, illa scilicet communis, et qualiter oportet erudiri, in ea scilicet juvenes, oportet non latere. Ostendit necessitatem, quia multum latet. Nunc autem dubitatur per opera : non enim eadem omnes existimant oportere addiscere juvenes neque ad virtutem neque ad vitam optimam. Et causa est, quia summum bonum non ponunt in eodem, sed in diversis. Neque manifestum, supple, est, utrum ad intellectum, scilicet propter felicitatem contemplativam, oportet magis, supple, erudiri juvenes, aut ad animæ morem, propter felicitatem, supple, civilem. Et adhuc dubitatur ulterius. Et ex ea, id est, etiam ex ea, quæ ad activam vitam disciplina turbatione plena, supple, est, consideratio. Et dicitur hic activa vita, quæ est ad necessitatem præsentis vitæ, quæ turbatione plena est. Et nulli palam, supple, in omnibus his,
<--- Page Split --->
utrum studere oportet circa optima 1 ad vitam, id est, ad necessitatem vitae, vel circa tendentia ad virtutem, vel circa superfua, quae scilicet sunt ad gloriam, vel divitias, vel voluptatem, haec enim vocat superflua. Omnia enim haec acceperunt judices quosdam, diversos scilicet Philosophos et legislatores. Socrates enim ponebat quod oportet studere ad virtutem in qua ponebat felicitatem. Lacedæmonii dixerunt oportere studere ad gloriam et potentiam subjectionis aliorum. Midas Rex, quod ad divitias : Sardanapalus, quod ad voluptatem. Et sic singula istorum acceperunt judices quosdam.
Et subdit qualiter illi qui dixerunt oportere erudire ad virtutem, diversificati sunt inter se, ibi, Et de his quæ ad virtutem nihil est concordantium 2. Et subdit rationem, ibi, Etenim virtutem non eandem mox omnes honorant. Et ratio est quam dat Tullius in libro de Officiis : « Quia quidam præferunt virtutem activam sive moralem intellectuali : quidam e contrario intellectualem morali. »
Ex his infert, quod ex quo sic diversificantur in fine, quod rationabile est quod etiam diversificentur in studio cruditionis ad finem. Et hoc est : Quare rationabiliter diversificantur, et, id est, etiam ad studium ipsius.
g Deinde cum dicit, Quod quidem igitur necessaria utilium, etc. ostendit quæ docendi sunt juvenes in genere ad vitam felicem. Et sententia est, quod quicumque liberi alia habent opera non banausa. Et exponit quæ sunt banausa, dicens quod banausa sunt quæcumque corpora hominum et mentes faciunt illiberalia et inepta ad opera virtutis : hæc enim faciunt depressam mentem. Et illa sunt quæcumque sunt necessaria, sive in arti-
bus mechanicis, sive in aliis : quia spes mercedis deprimit mentem ita quod liberalibus, quibus propter se tantum intendendum est, intendere non potest, sed liberalibus studiis intendere bene liberale est. In fine autem addit, quod hæc exercenda sunt libera intentione : quia si spe mercedis in talibus docendo alium, faceret aliquis, banausum esset : sed oportet quod libera intentione liberalibus intendat : et in hac eruditione erudiendi sunt juvenes. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quod quidem igitur necessaria utilium, id est, de numero utilium, supple, ad felicitatem, doceri non immanifestum : quod autem non omnia, supple, necessarium sit doceri juvenes, divisis liberalibus operibus et illiberalibus (liberalia quidem quæ propter se volumus, illiberalia quæ propter aliud) manifestum, quod talibus est 3 participare quæcumque utilium, id est, de numero utilium, faciunt 4 participantem non banausum, id est, vilem et servilem. Et hoc ostendit subdens : Banausum autem opus oportet putare esse hoc, et artem hanc et doctrinam, quæcumque ad usus et actiones virtutis efficiunt inutile liberorum corpus, aut animam, aut intellectum. Propter quod tales artes quæcumque faciunt corpus deterius disponi, banausas vocamus et mercenarias operationes. Et subdit rationem, ibi, Non vacantem enim faciunt mentem, ad virtutem scilicet, et depressam, quod scilicet ad alta et liberalia intendere non potest.
h Est autem et liberalibus scientiis, sicut philosophiæ et theologiæ, aliquibus, quas scilicet propter se discimus, et non propter aliud, usque ad aliquid participare, non illiberale assiduare : quia assiduare in his usque ad perfectionem felicitatis contemplativæ, non illiberale, sed
<--- Page Split --->
liberale valde est. Et per contrarium subdit de aliis doctrinis et artibus, ibi, Valde autem ad perfectionem, obnoxium, supple, est, dictis nocumentis, supple, intendere, banausis scilicet artibus et doctrinis. Et subdit de intentione, ibi, Habet autem multam differentiam et quod cujus gratia agit quis, aut addiscit. Et ostendit in quo, ibi, Ipsius enim gratia, aut amicorum, aut propter virtutem, supple, agere vel addiscere aliquid, non
illiberale : qui autem ad ipsum, id est, propter seipsum, agit propter alios, saepe nerreurarium et servile ulique videbitur agere : et ideo banausam habet intentionem.
Ex omnibus his concludit, ibi, Pramisse quidem igitur nunc eruditiones sicut, dictum est prius, paulo ante, ad utrumlibet se habent : quia possunt scilicet et liberaliter et banause fieri.
CAPUT II.
De quatuor disciplinis quibus instituendi videntur civium liberi, et maxime de musica et gymnastica.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Sunt autem quatuor fere quæ addiscere consueverunt, litteras, et luctativam, et musicam, et quartam quidam protractivam. Et litteras quidem et protractivam tamquam utiles ad vitam existentes et valde bonas : luctativam autem tamquam conferentem ad fortitudinem.
Sunt autem fere quatuor, quas discere juvenes consueverunt, litteras, gymnasticam, musicam, addunt vero quidam figurandi peritiam : litteras quidem et figurationem tamquam utiles ac valde expedientes ad vitam : gymnasticam vero tamquam pertinentem ad fortitudinem.
b De musica autem dubitabit utique aliquis. Nunc quidem enim ut delectationis gratia plurimi participant ipsa : alii autem a principio instituerunt in disciplina, propter naturam ipsam quaerere, quod quidem saepe dictum est,
De musica vero ambiguitur : nam nunc quidem plurimi voluptatis gratia illam addiscunt : veteres autem inter disciplinas eam collocaverunt, ex eo quod natura quaerit, ut saepe dictum est, non solum in negotio recte, verum etiam in
<--- Page Split --->
non solum non vacare recte, sed et vacare posse bene. Hoc enim principium omnium, ut et iterum dicamus de ipsa.
otio laudabiliter posse versari. Hoc enim principium est omnium, ut rursus de illa dicamus.
c Si enim ambo quidem oportet, magis autem eligibile vacare quam non vacatio, et finaliter quaerendum quod facientes oportet vacare, non itaque ludentes : finem enim necessarium esse vita nobis ludum, si autem hoc impossibile, et magis in non vacationibus utendum ludis : laborans enim indiget requie, ludus autem gratia requiei est : non vacare autem accidit cum labore et fatigatione. Propter hoc oportet ludos introducere observantem tempus ad usum, tamquam adducentem pharmaciae gratia. Remissio enim talis motus animae, et propter delectationem requies.
Si enim utroque opus est, magis autem expetendum est otium quam negotium, nec id quidem in joco : nam si necesse foret jocum esse finem vitae, quod si sit impossibile, magisque in negotiis utendum est joco : nam qui laborant, indigent relaxatione, et hujus gratia est jocus : negotia vero sunt cum labore, et conatu. Et propterea oportet jocum adhibere, qui tamquam medicinam eo tempore afferat. Nam relaxatio est hujusmodi motus animi, et requies per voluptatem.
d Vacare autem videtur ipsum habere delectationem, et felicitatem, et vivere beate : hoc autem non existit non vacantibus, sed vacantibus. Non vacans quidem enim non vacat gratia alicujus, tamquam non existentis. Felicitas autem finis est, quam non cum tristitia, sed cum delectatione putant esse omnes. Hanc vero delectationem non adhuc eamdem ponunt, sed secundum seipsos unusquisque, et secundum habitum suum : optimus autem 1 secundum optimum, et eum qui ab optimis.
Otium autem ipsum videtur in se voluptatem habere, et felicitatem, et vitam beatam, et hoc non negotiosis, sed otiosis existit. Nam qui negotiatur, alicujus gratia negotiatur, quod sibi desit. Felicitas autem finis est quam non cum labore, sed cum voluptate esse omnes putant. Hanc tamen voluptatem non eamdeni omnes posuerunt, sed secundum se unusquisque, et secundum suum habitum. Optimus tamen optimam, et eam quae sit ab honestissimis.
e Quare manifestum, quod oportet et ad eam quae in deductione vacationem addiscere quaedam et erudiri, et has eruditiones et disciplinas esse suiipsarum gratia : eas autem quae ad non vacationem, ut necessarias, et aliorum gratia.
Itaque manifestum est, quod oportet ad otium quoque degendum addiscere quaedam, et erudiri, et has eruditiones, ac disciplinas suiipsarum esse gratia ; illas vero quae ad negotium, tamquam necessarias et gratia aliorum.
f Propter quod et musicam priores in eruditionem ordinaverunt, non ut neces-
Quapropter musicam Antiqui inter disciplinas collocavere, non tamquam rem
1 Ab his verbis litt. d usque ad haec verba litt. q praevalentes aliis, sequentes versus vel litterae in antiqua translatione hactenus edita
desiderantur : quapropter versionem recentiorem substituimus.
<--- Page Split --->
sariam (nihil enim habet tale), neque ut utilem, sicut litteræ ad pecuniationem, et ad cæconomiam, et ad doctrinam, et ad multas actiones politicas. Videtur autem et protractiva utilis esse ad judicandum artificum opera melius. Neque rursum sicut luctativa est musica ad sanitatem et robur : neutrum enim horum videmus fieri ex musica. Relinquitur igitur ad deductionem quæ in vacatione : ad quod quidem et videntur producentes ipsam. Quam enim putant deductionem esse liberorum, in hac ordinant.
necessariam (nihil enim habet tale), neque tamquam utilem, ut litteræ ad lucrum, et ad rem familiarem, et ad studia, et ad civiles actiones complurimas. Videtur quoque figurandi peritia utilis esse ad judicandum melius artificum opera. Neque ut gymnastica ad sanitatem et robur : nullum enim horum videmus ex musica fieri. Restat ergo, quod ad degendum in otio, ad quod et apparet eam adhiberi. Quam enim putant degentiam esse ingenuorum hominum, in ea instituunt.
g Propter quod quidem Homerus ita poetizavit : « Sed est quidem velut ad epulas vocari, ut congaudeant in epulis amici. » Et ita dicens alteros quosdam qui vocant charitativam naturam. Et in aliis ait Ulysses : « Hanc optimam esse deductionem, quando gaudentibus epulantes si audiant cantantem residentes continuo. »
Quapropter Homerus in poemate suo ita inquit : « Sed quale est vocari ad mensam opipare paratam. » Deinde nominans quosdam alios subdit : « Et accrescunt citharcedum, qui omnes demulceat. » Et alio loco ait Ulysses : « Optimam esse degendi rationem, quando lætis hominibus convivæ audiunt citharædum, sedentes per ordinem. »
h Quod quidem igitur est disciplina quædam, quam non sicut utilem erudiendum filios, neque ut necessariam, sed ut liberalem et honestam, manifestum est.
Quod igitur sit disciplina quædam, quam non ut utilem, neque ut necessariam docendi sunt filii, sed ut liberalem et honestam, manifestum est.
i Utrum autem una numero vel plures, posterius dicendum. Nunc autem nobis esse præmium factum est, quod ab Antiquis habemus quoddam testimonium, ex præmissis erudimentis quae diximus : musica enim hoc facit evidens.
Utrum autem una sit numero, an plures, et quænam istæ, et quomodo, posterius dicetur. Nunc tantum id præmissum sit, quod apud Antiquos habemus testimonium ex his disciplinis quas diximus : musica enim hoc manifestat.
k Adhuc autem et quod oportet utilium quædam erudiri pueros, non solum propter id quod utile, puta litterarum eruditionem, sed et propterea quod per ipsas convenit fieri multas eruditiones alias.
Ac etiam de utilibus, quod aliqua addiscere pueros oportet, non modo propter utilitatem, ut patet in litteris, verum etiam propter multas disciplinas alias, quæ per litteras addiscunt.
l Similiter autem et protractivam, non ut in ipsis venalibus non peccent, sed sint inseducibiles ad eam quæ vasorum emptionem et venditionem, aut magis quia facit speculativum ejus quæ circa
Similiter vero figurandi peritiam, non ut in venumdando emendoque vasa non decipiantur, sed potius quia contemplari facit pulchritudinem corporum. Quærere enim utilitatem ubique, minime con-
<--- Page Split --->
corpora pulchritudinis. Quærere autem ubique quod uti!>, minime congruit magnanimis et liberis.
gruit magnanimis et ingenuis hominibus.
m Quon:am autem manifestum hoc, utrum consuetudinibus erudiendum vel ratione, et circa corpus prius, aut circa intellectum, palam ex his, quod tradendum pueros .lucativæ, traduntur etiam παιδωρίβιωχη : harum enim hæc quidem qualem quemdam facit habitum corporis hæc autem opera.
Cum vero manifestum sit, utrum moribus an ratione sit disciplina tradenda, et an circa corpus primo, vel circa mentem, patet ex his, quod adolescentes gymnasticæ et παιδωρίβιωχη sunt tradendi, quarum altera qualem aliquam facit habitudinem corporis, altera operationes.
n Nunc quidem igitur quæ maxime videntur civitatum curare de pueris, hæ quidem athleticum habitum imprimunt, tollentes et speciem et incrementum corporum. Lacedæmonii autem hoc quidem peccato peccaverunt : ferales autem efficiunt pueros, tamquam hoc ad fortitudinem maxime conferens.
Nunc autem quæ civitates curam habere puerorum maxime videntur, partim athleticum habitudinem inducere studens, in quo deformant corpora, ac augmentationem eorum impediunt. Lacones vero in hoc quidem non errant, sed efferatos laboribus reddunt adolescentes, quasi hoc utile sit maxime ad fortitudinem.
o Quamvis neque ad unam virtutem, neque ad hanc maxime respiciendum facienti curam.
Atqui, ut jam sæpe diximus, neque ad unam virtutem , neque ad hanc maxime respiciendum est ab eo qui curam facit institutionis.
p Si quidem ad hanc, neque hoc adinveniunt. Neque enim in aliis animalibus, neque in gentibus videmus fortitudinem assequentem silvestrissimis, sed magis mitioribus et leoninis moribus. Multæ autem sunt gentes, quæ ad interficiendum et ad cædendum homines prompte se habent, sicut earum quæ circa Pontum Achæi et Heniochi, et aliæ gentium, non maritimarum hoc quidem similiter his : hæ autem magis, quæ latrocinativæ quidem sunt, fortitudine autem non participant.
Et si ad hanc, non tamen id consequuntur. Neque enim in aliis animalibus, atque ingentibus videmus fortitudinem adesse maxime efferatis, sed potius mansuetioribus et leoninis moribus. Multæque sunt gentes, quæ ad cædes hominum, et ad eorum comestionem insultant, ut circa Pontum Achæi et Heniochi : et ex mediterraneis aliae gentes similiter his vel magis, quæ quidem gentes clanculum per insidias latrocinantur, ad bellica tamen opera nihil valent.
q Adhuc ipsos Lacedæmones scimus, quamdiu quidem ipsis assiduabant labores, prævalentes aliis. Nunc autem et luctativis agonibus et bellicis, deficientes ab aliis. Non enim eo quod juvenes exercitabant, isto modo differebant, sed
Præterea scimus Lacones, dum ipsi soli exercebantur, præstitisse cæteris, nunc autem esse aliis inferiores. Non enim ob id præstabant, quod juventutem exercerent, sed quod ipsi exercitati contra non exercitatos pugnarent.
<--- Page Split --->
eo solum quod ad eos qui non studuerant, conabantur.
r Quare quod bonum, sed non quale ferale oportet praegonizare. Neque enim lupus, neque aliarum ferarum aliqua agonizaret utique aliquod bonum periculum, sed magis vir bonus. Qui autem valde ad hoc remittunt pueros, et qui sine pædagogo necessariorum faciunt, banausos efficiunt, et secundum veritatem ad unum solum opus utiles politiae facientes, et ad hoc deterius aliis, ut ait sermo.
Itaque honestas, ac non feritas est in certaminibus præferenda. Neque enim lupus, neque alia bestia honestum periculum pugnando subiret, sed magis vir bonus. Qui vero adolescentes in hoc nimium tradunt, et in necessariis absque disciplina dimittunt, vere illos sordidos reddunt : ad unum enim opus Reipublicæ utiles faciunt, et illud ipsum deterius, ut ratio ostendit.
s Oportet autem non ex prioribus operibus judicare, sed ex iis quæ nunc. Contra agonizantes enim disciplinæ nunc habent, prius autem non habebant.
Oportet autem non ex prioribus operibus, sed ex his quæ nunc fiunt, judicare. Nam nunc quidem illi qui repugnant, disciplinam habent, tunc vero non habebant.
t Quod quidem igitur utendum luctativa, et qualiter utendum, confessum est. Usque ad pubescentiam enim leviora exercitia afferendum, violentum alimentum, et eos qui ad necessitatem labores rejicientes, ut nullum impedimentum sit ad incrementum. Signum enim non parvum, quod possunt hæc instituere : in Olympionicis enim quidem vir duos vel tres invenitur eosdem vicisse viros et pueros, propter juvenes involuntarios auferre potentiam a necessariis exercitiis.
Quod igitur utendum sit gymnastica, et quomodo utendum, concessum existat. Usque enim ad pubertatem leviores exercitationes sunt adhibendæ, haque victu illo violento, et laboribus coactis, ne corpora crescere impediantur. Signum erit non parvum quod ita contingat : quia inter eos qui Olympia vicerunt, duo vel tres tantum reperiuntur, qui idem adolescentes et viri, sint victoriam consecuti. Propterea quod per exercitationes pueris adhibitas, sublata sit vis ac robur a violentis laboribus.
u Quando autem a pubescentia annis tribus ad alias eruditiones fiunt, tunc congruit et laboribus et siccis alimentis submittere sequentem aetatem. Simul enim intellectui et corpori laborare non oportet : contrarium enim efficere natus est uterque laborum impediens : qui quidem corporis labor, intellectum : qui autem hujus, corpus.
Post pubertatem vero, cum annis tribus ad alia perdiscenda intendunt, tunc congruit et laboribus et victu necessario illos occupare. Nam simul mente et corpore non oportet, cum se invicem impedire nata sint : labor quidem corporis, mentem : mentis autem, corpus.
<--- Page Split --->
tem doctrina est maxime, ut in omnibus sint circumspecti, et præcipue in scientia eloquentiæ et legum, quæ tunc litteris tradebantur. Musicam autem quidam posuerunt in disciplinam, eo quod mentes convertit : quidam autem posuerunt in ludum. Quare autem hæc addiscunt juvenes illius temporis, ostendit : quia, sicut dictum est, vacare in politicis ad felicitatem contemplativam, vel etiam finis est non vacationis sive negotiationis. Oportet autem quærere non solum quia vacet, sed etiam quomodo bene vacet : per hoc autem bene vacabit : cum igitur bene vacetur per musicam, non oportet eam ponere quod sit ludi gratia : quia sequeretur ex hoc quod humanæ vitæ finis esset ludus : quod valde inconveniens est, cum in septimo probatum sit quod vacare sit finis non vacationis : sed ludus, quia requies est, magis introducitur propter non vacationem : non vacans enim laborat, sicut corpus laborat ex humore gravante ipsum. Unde sicut pharmacia inducitur ad purgandum humorem qui gravat corpus, ita ludus inducitur ad revelandum laborem quem patitur qui ex non vacatione : et ideo ludus requies quædam est non vacantis : et quia vacatio finis est non vacationis, et felicitas est finis, vacatio magis competit felicitati quam non vacatio : non vacans enim non vacat sive laborat alicujus gratia, quod laboris sui est finis : et propter hoc omnes putant quod ista quatuor scientiæ debeant esse gratia deductionis in vacatione, et non alicujus utilitatis : et quod eruditiones ista addiscantur suiipsarum gratia propter delectationem quæ est in eis : et ideo etiam priores musicam ordinaverunt in eruditionem non ut necessariam, quia nihil tale habet : nec ordinaverunt eam ut utilem ad lucrum sicut litteræ discuntur ad pecuniationem, et ad œconomiam, id est, domus dispensativam, et ad doctrinam maxime in lucrativis scientiis, et ad multas alias occasiones politicas.
Ex his concludit, quod musica ad de-
<--- Page Split --->
ductionem est inventa. De protractiva dicit, quod utilis est ad judicandum artificum opera : quam enim vocat protractivam, eo quod malleis producitui -t protrahitur, nos vocamus exclusoriam artem, quae fit in vasis pretiosis et gemmis ad speciem anaglyphi in mensis magnificorum. Quia, sicut dicit in IV Ethicorum, magnifici est diligere thesaurum tam in talibus quam in aliis utilibus. Unde illa valet ad dijudicandum vasa ne decipiantur in talibus, et ad delectandum in specie et pulchritudine talium, quia simillimum pulchritudini virtutis et felicitatis.
Et ad hunc finem iterum non est musica, sed ordinatur in deductione liberorum et heroum. Et hoc probatur per Homerum qui ita poetizavit de musica, quod scilicet est sicut congaudentibus ad epulas vocatis ad charitativam naturam, in qua omnes volunt delectari participatione amicitiae ad invicem. Et hoc probat per Ulyssem qui sic dixit, quod haec optima sit deductio, quando epulantes et gaudentes continuo quando resident audiunt aliquem cantantem cantilenas. Ex omnibus his concludit, quod musica est disciplina quaedam, quam non sicut utilem erudiendum est filios, neque ut necessariam, sed ut liberalem et honestam. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Sunt autem quatuor fere quae addiscere consueverunt, supple, juvenes, litteras, praecipue ad eloquentiam et leges, et luctativam, et musicam, et quartam quidam protractivam, quam nos exclusoriam vocamus ad speciem anaglyphi. Et ad quid discantur, subdit, ibi, Tamquam utiles ad vitam existentes et valde bonas. Et intelligit de vita politica. Lucrativam autem, supple, discutn juvenes, tamquam conferentem ad fortitudinem. Et de differentiis istius satis dictum est in sententia.
b De musica autem dubitabit utique aliquis, ad quem finem scilicet sit. Et supponit rationem dubitationis, ibi, Nunc
quidem enim ut delectationis gratia plurimi participant ipsa, scilicet in cantilenis et viellis et citharis et aliis similibus musicis instrumentis : alii autem a principio instituerunt eam, sicut Pythagoras, in disciplina, id est, in genere disciplinae, propter naturam ipsam quaerere, id est, propterea quod natura rationalis quaerit eam, quod quidem saepe dictum est, in septimo scilicet. Et quid quaerat subdit : Non solum non vacare recte, supple, quaerit natura, in activa scilicet, sed et vacare posse bene, in contemplativa scilicet. Et dicit quare quaerit vacare : Hoc enim principium omnium, supple, est ut finis. Et ut iterum dicamus de ipsa, vacatione scilicet.
c Si (pro quamvis) enim ambo quidem oportet, scilicet quaerere, scilicet vacare et non vacare, magis autem eligibile vacare quam non vacatio : et finaliter quaerendum quod facientes oportet vacare, et hoc est actus virtutis et felicitatis. Et quia aliqui dixerunt quod ludus esset, ideo excludit hoc, dicens : Non itaque ludentes. Et ostendit inconveniens quod sequitur, si sic dicatur, ibi, Finem enim necessarium esse vitae ludum nobis, supple, si sic dicatur. Et subdit, Si autem hoc impossibile, supple, est, quod scilicet finis humanae vitae sit ludus, et magis in non vacationibus utendum ludis. Et subdit rationem, ibi, Laborans enim indiget requie, ludus autem gratia requiei est : non vacare autem accidit cum labore et fatigatine. Propter hoc oportet ludos introducere observantem tempus, quando scilicet sit tempus ludendi ad usum, convenientem scilicet, tamquam adducentem pharmaciae gratia, id est, sicut pharmacia, id est, potio adducitur gravato corpori per humorem, eo quod est purgatio laxativa humoris : ita ludus adducitur non vacantj jam lassato per laborem. Et subdit causam, ibi, Remissio enim talis motus animae et propter delectationem requies, supple, est : et sic fatigato debetur ludus.
<--- Page Split --->
d Vacare autem videtur ipsum habere delectationem et felicitatem et vivere beate, et ideo, supple, ludo indiget : hoc autem, scilicet delectatio et felicitas et beate vivere, non vacantibus non existit, sed vacantibus. Exponit rationem, ibi, Non vacans quidem enim non vacat gratia alicujus, finis scilicet, quia aliquem finem intendit propter quem laborat, tamquam non existentis, finis scilicet, quia adhuc finem non est adeptus. Felicitas autem finis est, quam non cum tristitia, sed cum delectatione putant omnes esse: et ideo, supple, ludo non indiget. Hanc vero delectationem, supple, quae est cum felicitate, non adhuc eamdem ponunt, supple, cum felicitate, sed secundum seipsos unusquisque et secundum habitum suum. Hoc dicit, quia diversi in diversis ponebant felicitatem, quidam in voluptate, quidam in divitiis, quidam in gloria : et sic unusquisque secundum proprium habitum et votum. Optimus autem secundum optimum, habitum scilicet, et eum qui ab optimis : et illi fuerunt, qui ponebant felicitatem in virtute et ab optimis habitibus virtutum, sicut ipse Aristoteles dixit, quod « felicitas est operatio perfecta non impedita. »
e Ex omnibus his concludit subdens, ibi, Quare manifestum, supple, est, quod oportet, et, id est, etiam ad eam quae in deductione vacationem addiscere quadam et erudiri, et, id est, etiam has eruditiones et has disciplinas esse suiipsorum gratia, non propter aliud scilicet : eas autem, eruditiones scilicet et disciplinas, quae ad non vacationem, id est, ad laborem activae vitae, ut necessarias, ad vitam scilicet, et aliorum gratia, id est, propter lucrum et utilitatem adjuncta, sicut sunt scientiae lucrativae et artes mechanicae.
f Ex omnibus his concludit subdens, ibi, Propter quod et musicam priores, Philosophi scilicet, et legislatores, in eruditionem ordinaverunt, non ut necessariam, ad vitam scilicet (nihil enim habet
tale), neque ut utilem, sicut litteræ, scilicet lucrativarum scientiarum, ad pecuniationem, supple, sunt utiles, et ad æconomiam, id est, domus dispensationem, et ad doctrinam, et ad multas actiones politicas, quae scilicet scientia legum diriguntur.
Et subdit de protractiva, ibi, Videtur autem, etc. quae productione malleorum fit et vocatur exclusoria. Et dicit : Videtur autem et protractiva utilis esse ad judicandum artificum opera melius. Et hæc ponitur inter quatuor : quia talium vasorum splendor ad magnificentiam pertinet, et sic ad virtutem et felicitatem propinquum habet ordinem.
Et subdit de luctativa, ibi, Neque rursum sicut luctativa est musica ad sanitatem et robur, id est corroborat ita membra.
Secundo, ibi, Neutrum enim horum, etc. ostendit quod discitur ad deductionem et dicit, Neutrum enim horum videmus fieri ex musica, id est, neque utilitatem protractivæ, neque utilitatem luctativæ. Et nota quod hæc vocatur exclusoria proprie, et non nisi vitiosa translatione protractiva.
Concludit ex his propositum, ibi, Relinquitur igitur ad deductionem quae in vacatione, ut bene scilicet vacatio sit, supple, esse musica. Et hoc probat subdens: Ad quod quidem et, id est, etiam videntur producentes ipsam, Antiqui scilicet qui ordinaverunt eam esse in civitate. Et subdit rationem, ibi, Quam enim putant deductionem esse liberorum, supple, non banausorum, in hac ordinant, supple, musicam.
g Et hoc probat per Homerum, ibi, Propter quod quidem Homerus ita poetizavit: Sed est quidem, supple, musica, velut ad epulas vocari, ut congaudeant in epulis amici. Et ita dicens, supple, Homerus, alteros quosdam, amicos scilicet, qui vocant charitativam naturam, id est, amicabilem. Quia dicit Aristoteles, quod « amicorum est convocari et simul conte-
<--- Page Split --->
rere totos dies tamquam delectantes omnes simul scilicet esse in jucunditate amicos. » Ad hoc idem inducit testimonium Ulysses, ibi, Et in aliis, scilicet poeticis, ait Ulysses : Hanc optimam esse deductionem, quando gaudentibus epulantes si audiant cantantem, id est, a cantante cantilenas, residentes continuo, id est, statim quando resident ad convivium. Et inde venit consuetudo, quod magnis viris invitatis fercula proponuntur cum cantibus et musicis. Alia littera habet : « Gaudentibus hominibus congregati super tecta audiunt philomelam sedentes deinceps. »
h Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quod quidem igitur est disciplina quædam, musica scilicet, quam non sicut utilem erudiendum filios, neque ut necessariam, sed ut liberalem et honestam, manifestum est.
i Deinde cum dicit, Utrum autem una numero, etc. determinat modum instructionis. Et habet duas partes. In prima ostendit, quod pueri debent instrui circa puerilia movendo dubitationem circa eorum eruditionem. In secunda reprehendit illos qui aliter instruunt, ibi (litt. n), Nunc quidem igitur quæ maxime videntur, etc.
Circa primum tria facit. Primo dicit, quod posterius tractandum erit, utrum unam musicam vel plures instruendi sunt juvenes.
Secundo dicit quod ex præmissis jam habemus hoc primum, quod oportet erudiri pueros circa puerilia, verbi gratia litterarum scientiam, quam oportet erudiri pueros, non propter hoc quod in seipsa utilis est tantum, sed etiam quia utilis est ad multas eruditiones alias, sicut ad artes quæ litteratorie sunt traditæ. Et similiter protractivam, quæ exclusoria dicitur vero nomine, non oportet docere pueros tantum ut sint inseducibiles circa venditionem vasorum et emptionem, sed potius ut pulchritudinis corporalis quæ est in specie anaglyphi sint contemplatores :
quia magnanimi et etiam magnifici, qui propinquissimus est beato et felici, nihil est facere gratia utilitatis, sed gratia pulchritudinis et honoris.
Tertio movet dubium utrum erudiendi sint consuetudine secundum rationem, aut prius secundum corpus, aut secundum intellectum. Et terminat statim illud dubium, dicens quod primo erudiendi sunt ad luctativam secundum ætatem consuetudine : quia illa, sicut ante dictum est, bonum habitum facit corporis. Deinde tradendi sunt pædagogis qui secundum pædoc trimam scientiam bonum faciunt eis habitum animæ, erudientes eos ad disciplinam. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Utrum autem una numero, scilicet musica, vel plures, supple, qualiter sint plures, posterius dicendum, supple, de ipsis est in sequenti et in tertio capitulo. Nun: autem tantum nobis esse præmium factum est. Præmium dicit, quia inquisitionis inventa scientia præmium. Et hoc est quod sequitur : Quod ab Antiquis habemus quoddam testimonium, Homero scilicet et Ulysse quos paulo ante induxit, ex præmissis erudimentis, quæ scilicet quatuor esse diximus : musica enim hoc facit evidens.
k Et subdit quid, ibi, Adhuc autem et quod oportet utilium quædam erudiri pueros, non solum propter id quod utile (quia hoc esset mercenarium), puta litterarum eruditionem, sed et, id est, etiam propterea quod per ipsas convenit fieri multas eruditiones alias, supple, quæ per se desiderabiles sunt et liberales.
I Et dat exemplum de protractiva, ibi, Similiter autem et protractivam, non ut in ipsis venalibus non peccent, sed sint inseducibiles ad eam quæ vasorum emtionem et venditionem, hoc enim esset mercenarium, aut (pro sed) magis quia facit speculativum ejus quæ circa corpora pulchritudinis : hoc enim est liberale et magnificum. Et hoc est quod sequitur : Quærere autem ubique quod utile, mini-
<--- Page Split --->
me congruit magnanimis et liberis. Et causa est, quia hoc est servile et mercenarium.
m Deinde subdit movens dubium, qualiter instruendi sunt, ibi, Quoniam autem manifestum hoc, supple, est, utrum consuetudinibus erudiendum vel ratione, supple, quaerendum est, et circa corpus prius, aut circa intellectum. Et hanc quaestionem dicit esse determinandam ex praehabitis, ibi, Palam ex his, supple, quae dicta sunt in ante habitis istius libri octavi, quod tradendum pueros luctative, supple, primo, quae aetas vocatur dentium plantativa, tam in dentibus qui vocantur incisores quam in iis qui vocantur molares. Haec enim aetas humidis convalescit. Et ideo in regimine puerorum, ab Avicenna prohibetur pueris ne bibant aquam glacialem: quia ex hoc propter laesuram nervorum incurrunt dentium dolorem. Prohibetur etiam ne permittantur masticare dura, sicut lignum et ossa: quia ex hoc evaporat materia dentium, et accipiunt dentes debiles. Sic ergo primo instruuntur secundum luctativam. Traduntur etiam πειδοτριβικη ad mores, hoc est, disciplinae pædagogorum. Et subdit causam, ibi, Hiarum enim haec, luctativa scilicet, quidem qualem quemdam facit habitum corporis, bonum scilicet et robustum. Haec autem, πειδοτριβικη scilicet, opera, id est, mores.
n Deinde cum dicit, Nunc quidem igitur quae maxime, etc. reprehendit eos qui ad feralia et ferocia instruunt pueros, ostendens quod in tali utile non est ad fortitudinem ad quam putabant hoc utile esse : fortitudo enim quae vera est et civilis, magis contingit mitibus et lenibus quam ferocibus et silvestribus. Et hoc probat per quasdam gentes habitantes circa Pontum, quae docebant pueros ad interficiendum et caedendum homines, prompte se habere, quae latrocinantes gentes sunt et minime participantes fortitudine vera. Probat etiam hoc per ipsos Lacedæ-
monios, qui hoc peccato maxime peccaverunt : qui cum primo studerent ad virtutem, multis fortiores erant : et cum postea studerent ad ferociatem, deficiebant, nec prævalere poterant, nisi tantum iis luctativis, qui non erant exercitati ad bellum. Ex omnibus his concludit, quod non oportet pueros exercitare ad feralia, sed ad virtutes : quia qui exercent, non ad usum militarem, scilicet fortitudinem, et hoc male et secundum veritatem faciunt pueros banausos et non virtuosos. Haec est tota sententia usque ibi (litt. t), Quod quidem igitur utendum, etc.
Littera sic ordinatur : Nunc quidem igitur quae maxime videntur civitatum curare de pueris, hæ quidem athleticum habitum imprimunt. Docent enim pueros atheterum pugnas, quæ valde difficiles sunt et vincentes teneritudinem puerorum. Unde sequitur : Tollentes et speciem et incrementum corporum : quia per difficultatem athleticæ pugnæ et pondus etiam armorum inclinantur et deformantur : et incrementum impeditur, quia evaporatur humidum nutrimentale quod incrementum dare debuerat. Et subdit qualiter Lacedæmonii hoc peccato peccaverunt, ibi, Lacedæmonii autem hoc quidem peccato peccaverunt. Ferales autem efficiunt pueros, in laboribus pugnarum scilicet, tamquam hoc ad fortitudinem maxime conferens.
o Et hoc reprehendit subdens : Quamvis, sicut dictum est saepe, neque ad unam virtutem, neque ad hanc, feralem scilicet fortitudinem, maxime respiciendum facienti curam, supple, sit puerorum.
p Et subdit causam, ibi, Siquidem ad hanc, feralem scilicet fortitudinem, neque hoc adinveniunt, quae, scilicet fortitudinis vera sunt. Et hoc probat subdens : Neque enim in aliis animalibus, neque in gentibus videmus fortitudinem, veram scilicet, assequentem silvestrissimis, sed magis mitioribus et leoninis moribus.
<--- Page Split --->
Unde domestici canes lupos silvestres vincunt. Et Aristoteles dicit in libros de Animalibus, quod « ad Aquilonem in humidis terris sunt quidam canes magni valde qui leones vincunt, et etiam dedignantur si ad aliquid admittantur quod minus fortitudine leonis est, ita quod cum talibus pugnare nolunt. »
Et subdit exemplum de talibus gentibus quae student feritati, ibi, Multæ autem sunt gentes, quæ ad interficiendum et ad cædendum homines prompte se habent, sicut earum, scilicet gentium, quæ circa Pontum, insulam scilicet, Achaæi et Heniochi (nomina sunt gentium feraliter viventium) et aliae gentium, id est, de numero gentium, non marinarum 1, supple, sed in campestribus habitantium, hoc quidem similiter his, supple, sunt ferales. Hæ autem, supple, gentes, magis quæ latrocinativæ quidem sunt, fortitudine autem non participant, vera scilicet. Et ideo talis eruditio puerorum non prodest ad fortitudinem.
aliarum ferarum aliqua agonizaret utique aliquod bonum periculum, sed magis vir bonus. Intendit dicere quod ferarum non est submittere se periculis gratia boni, sed hoc est viri boni tantum.
Deinde ostendit nocumenta quae ex hoc proveniunt, quando scilicet pueri ad feralia instruuntur, cum dicit : Qui autem valde ad hæc, scilicet feralia, remittunt pueros, et qui sine pædagogo necessariorum faciunt, supple, ad civilem vitam, et illi sunt qui sine omni institutione permittunt eos vagari inertes, banausos efficiunt, supple, pueros, et secundum veritatem ad unum solum opus uliles politicae facientes. Et hoc opus est feralis fortitudo invadendi hostes : hoc enim utile est in pugnis contra hostes : et ad hoc, scilicet opus invadendi hostes, deterius aliis, supple, instruunt pueros, ut ait sermo, communiter scilicet loquentium : quia magis valet inire bellum cum ratione, quam cum ferocitate.
q Et subdit probans hoc idem per ipsos Lacedæmonios, ibi, Adhuc ipsos Lacedæmones scimus, quamdiu quidem ipsi assiduabant labores, politicos scilicet, ad opera virtutum prævalentes aliis, supple, fuisse. Nunc autem et lucrativis 2 agonibus et bellicis, supple, intendentes, deficientes ab aliis, supple, sunt. Et dicit causam, ibi, Non enim eo quod juvenes exercitabant, isto modo differebant, ad bella scilicet, ut ideo scilicet essent victores, sed eo solum quod ad eos qui non studuerant, supple, bellicis, conabantur. Unde et victores erant, quod non erat ex ipsorum fortitudine, sed ex inertia aliorum.
r Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quare quod bonum, sed non quod ferale oportet præagonizare, supple, pueros. Et hoc coniirmat per rationem, ibi, Neque enim lupus, neque
s Et hoc est quod sequitur : Oportet autem non ex prioribus operibus judicare, in aggressu belli scilicet, sed ex his quæ nunc, supple, in præsenti instant. Et ponit rationem, ibi, Contra agonizantes enim disciplinæ nunc habent, prius autem non habebant. Et illas disciplinas, qualiter scilicet invadendi sunt hostes, tam in bello equestri quam navali, optime describit Vegetius in libro de Re militari.
t Ex omnibus his concludit ordinem instruendi pueros secundum gradus ætatis, ibi, Quod quidem utendum est luctativa, supple, puerorum instructione, et qualiter utendum, confessum est, supple, ab omnibus. Usque ad pubescentiam enim, quæ est in decimo quarto anno, leviora exercitia afferendum, pueris scilicet, violentum alimentum, sufficiens scilicet, et eos qui ad necessitatem labores rejicientes. Et subdit causam : Ut nullum impedimentum sit ad increment
<--- Page Split --->
tum. Et causa horum dicta est, quod scilicet immoderato labore impeditur incrementum corporis et virtutis. Et probat hoc per signum, ibi, Signum enim non parvum, supple, est, quod possint hoc 1 instituere : in Olympioniciis enim (Olympia sunt ludi, in quibus exercebanad pugnam juvenes, in Olympo monte primitus instituti, propter quod Olympia dicuntur) quidam 2 vir, instructus scilicet, duos vel tres invenitur eosdem vicisse viros et pueros, propter juvenes involuntarios auferre potentiam a necessariis exercitiis, id est, in Olimpiciis ludis luctativis unus vir vicit tres vel duos, propter hoc quod cum essent juvenes involuntarii ad exercitia, per immoderata exercitia et necessaria quae facere cogebantur, ablata est potentia et virtus naturalis, ita quod tres vel duo uni resistere non poterant.
u Et supponit de aetate post pubescen-
tiam quando duriora alimenta ministranda sunt, ibi, Quando autem a pubescentia annis tribus, supple, profecerunt usque ad decimum octavum annum, ad alias eruditiones fiunt, supple, habiles, tunc congruit et laboribus et siccis alimentis submitere sequentem aetatem : quia sicco alimento durescunt membra et habilia efficiuntur ad fortiores labores. Et ponit rationem, ibi, Simul enim intellectui et corpori laborare non oportet. Et supponit causam, ibi, Contrarium enim efficere natus est uterque laborum, scilicet istorum, impediens : qui quidem corporis labor, intellectum : qui autem hujus, scilicet intellectus, corpus. Labor enim intellectus quaerit mollitiem corporis. Unde Aristoteles in secundo de Anima : « Molles carne bene dicimus aptos mente. » Labor enim corporis duritiam carnis quaerit et membrorum : et ideo ista efficiunt contraria in homine.
1 Ant. transl. haec.
<--- Page Split --->
CAPUT III.
De musica pulchra disceptatio, et quo pacto ea imbuendi sunt adolescentes ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a De musica autem quaedam quidem dubitavimus ratione et prius, bene autem habet et nunc resumentes ipsa producere, ut sicut aditus fiat rationibus, quas utique aliquis dicet enuntians de ipsa.
De musica vero dubia quaedam posuinus antea, et nunc rectum erit illa resumere, ut tamquam consentanea fiat rationibus, quas quid de ea dicens ostendat.
b Neque enim quam potentiam habet, facile de ipsa discutere, neque cujus gratia oportet participare ipsa, utrum ludi gratia, et requiei, sicut somno et ebrietate. Hæc enim secundum se quidem, neque studiosorum sunt, sed delectabilia simulque sollicitudinem cessare faciunt, ut ait Euripides. Propter quod et ordinant ipsam, et utuntur iis omnibus similiter, vino, ebrietate, et musica : ponunt autem et saltationem in iis. Aut magis ad virtutem tendere secundum aliquid æstimandum musicam, tamquam potentem, sicut exercitativa quale aliquod corpus efficere, et musicam morem qualem quemdam facere, assuescentem gaudere recte, ad deductionem autem aliquid confert et ad prudentiam : etenim hoc tertium ponendum dictorum.
Neque enim facile est demonstrare quam potentiam habeat, neque cujus gratia illam adipisci oportet, utrum solatii causa, et requiei, quemadmodum somnus et potus. Nam hæc per seipsa non sunt honesta, sed jucunda, et simul cessare curas faciunt, ut inquit Euripides. Quapropter instituunt in illa, et utuntur cunictis istis similiter, somno, et potu, et musica : in his quoque saltationem posuerunt. An magis putandum est ad virtutem tendere musicam, ut potentem, quemadmodum gymnastica tale aliquod corpus reddit, sic et musica talem aliquem morem efficere assuefacientem posse recte lætari, an ad degendi rationem aliquid confert et ad prudentiam ? nam hoc tertium ponendum est ex his quæ dicuntur.
<--- Page Split --->
c Quod quidem igitur oportet juvenes non ludi gratia erudire, non immanifestum : non enim ludunt addiscentes, cum tristitia enim addiscere.
Quod igitur oporteat pueros non solatii gratia discere, manifestum est : non enim solantur discentes, nam cum labore est disciplina.
d At vero neque in deductionem pueris et talibus aetatibus congruit attribuere : neque enim imperfecto convenit finis.
Atqui nec degendi rationem pueris, neque illi aetati congruit attribuere : nulli enim imperfecto competit perfectio.
e Sed forte utique videbitur puerorum studium ludi gratia esse viris factis et perfectis. Sed si hoc est tale, cujus utique gratia oportet addiscere ipsos, sed non sicut reges Persarum et Medorum per alios facientes ipsum transumere delectationem et eruditionem? Etenim necessarium melius efficere opus eos qui hoc ipsum fecerunt et artem iis, qui tanto tempore curaverunt, quantum ad addiscere solum. Si autem alia oportet celebrare ipsos, et circa negotium pulmentorum ipsos oportebit praeparare : sed inconveniens.
Sed forsan videtur puerorum studium solatii esse gratia viris factis et perfectis. Quod si hoc tale est, cujus gratia oportet ipsos addiscere, ac non potius instar Persarum Medorumque regum per alios idem facientes voluptatis ac disciplinae participes fieri ? Etenim necesse est melius perfici ab his qui hoc opus suum fecerunt et artem, quam ab his qui tanto solum tempore in eo laboraverunt, quanto addiscunt. Quod si oportet in his eos laborare, similiter et circa epularum apparatum oportebit utique eos addiscere, quod est absurdum.
f Eamdem autem dubitationem habet, et si potest mores meliores facere. Hoc enim quid oportet addiscere ipsos, sed non alios audientes recteque gaudere et posse judicare, sicut Lacedæmonii : illi enim non addiscentes, tamen possunt judicare recte, ut aiunt, bonas et non bonas melodiarum.
Eadem qu0que dubitatio cadit, si possit mores facere meliores. Quid enim opus est, eos haec addiscere, ac non ex aliis audientes recte laetari, et judicare posse, quemadmodum Lacones : illi enim quamquam non didicerint, possunt tamen recte judicare, ut aiunt, quae sit bona, vel non bona melodia.
g Eadem autem ratio utique et si ad bonam diurnationem et deductionem liberalem utendum ipsa, quid oportet addiscere ipsos, sed non aliis utentibus frui ?
Eademque ratio foret ad solatium, et ad rationem degendi otii, libero homine dignam, quid enim oportet eos discere, ac non aliis utentibus frui ?
h Considerare autem licet æstimationem quam habemus de Diis. Non enim Jupiter ipse cantat et citharizat poetis, sed etiam banausos vocamus tales, et agere non viri, sed inebriati aut ludentis. Sed forte de iis quidem posterius considerandum.
Considerare hoc licet ex opinione, quam habemus de aliis. Non enim Jupiter cantat, aut citharam pulsat secundum poetas, imo illos, qui talia faciunt, appellamus viles, et opus illud non viri, neque sobrii, sed jocantis. At enim de his postea erit considerandum.
<--- Page Split --->
lectationem habent ex musicis per alios factis, scilicet cantores, viellatores, et hujusmodi : et ideo non oportet propter hoc juvenes discere musicam. Si autem diceretur, quod propter usum musicæ et delectationem deberent addiscere, tunc a simili oporteret concedere, quod propter usum pulmentorum deberent etiam discere artem pulmentariam, quæ tota banausa est et non liberalis, sicut sæpe in ante habitis dictum est. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : De musica autem quaedam quidem dubitavimus ratione, id est, rationabiliter, et prius, in anteriori scilicet capitulo : bene autem habet et nunc resumentes de 1 ipsa, ut sic 3 aditus fiat rationibus, quæ scilicet adhuc inducendæ sunt de ipsa. Et hoc est quod sequitur : Quas utique aliquis dicet enuntians de ipsa.
b Neque enim, supple, per praecedentes rationes, quam potentiam habet facile de ipsa discutere, supple, est, neque cujus gratia oportet participare ipsa, utrum scilicet ludi gratia, et requiei, sicut somno, et ebrietate, supple, participamus. Sicut enim dicit Aristoteles in libro de Somno et Vigilia, « videre et audire et aliis sensibilibus virtutibus uti, laborare est, » sicut omnes sermones physici testantur. Propter quod utimur somno, ut quiescant: quia somnus est quies animalium virtutum cum intensione naturalium. Vinum autem et ebrietas bonae dispositionis facit hominem, quando non immoderate sumitur, et mercentes et tristes erigit et laetificat, et ideo dicitur Prov. (xxxii, 6 et 7) : Date siceram mercentibus, et vinum his qui amaro sunt animo : bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. Ebrietas autem vocatur hic, non quæ excedit biram, id est, mensuram, quia oppilat et opprimit et inducit insaniam :
a Deinde cum dicit, De musica autem quaedam quidem dubitavimus, etc. redit ad quaestionem de musica, de qua prius dubitatum est. Et quaerit, utrum tantum ludi gratia sit, vel ordinetur aliquo modo ad virtutem. Et circa hoc duo facit. Primo determinat quam potentiam habeat, et quo fine fit eruditio musica. Secundo a^ducit dubitationem, si potest meliores mores facere, ibi (litt. f), Eamdem autem dubitationem habet, etc.
In prima parte tria dicit. Primo, quod quaestio de musica resumenda, supple, producatur rationibus et determinetur. Et ostendit necessitatem resumptionis, quia per ea quae dicta sunt, non est satis determinatum de potentia et fine ipsius.
Secundo recitat opiniones Euripidis et quorumdam aliorum qui utebantur musica, similiter vino et ebrietate : et in idem ponebant etiam saltationem et exercitativam : quia sicut vinum et ebrietas mutant corpus et quale faciunt, ita musica morem : quia facit assuescere gaudere recte ad deductionem et ad prudentiam.
Tertio ostendit quod non est ad ludum, quia ludus convenit ei qui est cum tristitia : et hoc non convenit musicæ, quæ vult esse cum jucunditate : et ideo musica non est ludus, nisi sicut puerorum ludus videtur viris factis et senibus et sapientibus. Si autem diceretur quod propter hoc oportet addiscere juvenes musicam, quia postea debent resumere delectationem ab ipsa, hoc nihil est : quia reges Persarum et Medorum numquam discutit musicam, et tamen de-
<--- Page Split --->
sed vinum bìbulum de briante dicitur hic ebrietas. Est autem brians, ut dicit B. Augustinus, scyphus proportionatus homini ad bibendum.
Et hoc est quod subdit, ibi, Hæc enim secundum se quidem neque studiosorum sunt, id est de numero laudabilium, sed delectabilia, supple, sunt, simulque sollicitudinem cessare faciunt. ut ait Euripides, poeta scilicet. Et inducit opiniones, ibi, Propter quod et ordinant ipsam, scilicet poetæ, et utuntur his omnibus similiter vino, et ebrietate, et musica, ut scilicet hæc eamdem habeant potentiam, et ejus finis sicut gratia. Et addit: Porunt autem et saltationem in his. Saltationem vocat tripudium in choreis et saltibus, quando, sicut dicit pythagoras in libro de Tripudio, gesticulatione corporis exprimuntur modulationes musicae.
Aut magis ad virtutem tandem1, id est, finaliter, secundum aliquid æstimamdum musicam, supple, est. Et dicit in quo : Tamquam potentem, sicut exsecutiva2 quale aliquod corpus efficere, et musicam morem qualem quemdam facere, id est, sicut exercitativa ad bonam qualitatem convertit corpus, eo quod per motum eventat ipsum a superfluis fumis et humoribus et pigritia : ita musica convertit ad bonum morem assuescentem, in musicis scilicet, gaudere recte. Et subdit in quo, ibi, Ad deductionem autem aliquod confert (deductio enim est audire musicam) et ad prudentiam : quia per modulationem musicorum cognoscitur etiam modulata compositio naturalium, ad quam compositus est mundus. Et ideo Augustinus in libro de Musica, loquitur de musica naturali, et antiqui omnes Stoici et Epicureimirabilem harmoniam esse dixerunt in concentu motuum cælorum : quod tamen in libro de Cælo et Mundo reprobat Aristoteles, eo quod corpus cæleste non est susceptivum peregrinarum impressionum : sonus au-
tem fit ex impressione peregrina facta in aere ex percussione ad solidum planum.
Et subdit, quod valet ad prudentiam hoc modo, ibi, Etenim hoc tertium ponendum dictorum, ad quae scilicet valet musica. Et sic valet ad tria, scilicet ad requiem, sollicitudinem tollendam, et ad prudentiam.
c Ex hoc concludit propositum, ibi, Quod quidem igitur oportet juvenes non ludi gratia erudire, supple, musicam, non immanifestum, supple, est. Et ad hoc inducit etiam alias rationes, ibi, Non enim ludunt addiscentes, supple, si discunt musicam juvenes. Et ponit rationem, ibi, Cum tristitia enim addiscere, facta scilicet ex labore.
d At vero neque in deductionem pueris, et talibus ætatibus congruit attribuere : neque enim imperfecto convenit finis, qui scilicet est ludus, sicut in ante habitis dictum est, musica autem convenit gaudentibus et conviviis.
e Sed quia aliquis posset dicere, quod studia puerorum ludi quam sunt, musica autem studium puerorum est, et ideo ludus, excipit hoc dicens, ibi, Sed forte utique videtur puerorum studium ludi gratia esse viris factis et perfectis, et sic musica videtur esse ludus. Et ostendit quod hoc non est verum : quia secundum hoc non oportet eos addiscere musicam, sed audire solum. Et hoc est : Sed si hoc est tale, cujus utique gratia oportet addiscere ipsos, sed non sicut reges Persarum et Medorum per alios facientes ipsum, opus scilicet, sicut per histricnes et cantores, transumere delectationem, scilicet in auditu, et eruditionem ? Etenim necessarium melius efficere opus eos qui hoc ipsum fecerunt, per usum scilicet, et artem iis qui tanto tempore curaverunt, quantum ad addiscere solum, supple,
<--- Page Split --->
exigitur, id est, si tantum propter delectionem auditus deberent instrui in musicis, tunc melius audirent a peritis in musica, quam quod addiscerent ut ipsi per se musicam facerent. Et hoc probat subdens : Si autem talia oportet elaborare 1 ipsos, ut scilicet dicant musicam, ut scilicet aliquando fruantur delectatione musicorum, et, id est, etiam circa negotium pulmentorum ipsos oportebit praeparare, et artem praeparandi discere, ut scilicet aliquando fruantur pulmentis : sed inconveniens, supple, est : quia illa ars coquinandi banausa, quam scilicet non oportet addiscere liberos.
f Deinde cum dicit, Eamdem autem dubitationem habet, etc. similem dubitationem adducit contra eos qui dixerunt, quod musica corrigit mores et componit. Si enim ad hunc finem est musica, tunc sequitur idem quod prius : quia tunc non oportet addiscere musicam, sed audire tantum : sicut etiam dicunt Lacedæmonii, quod sine doctrina et actu musicae sciunt modulationes melodiarum distinguere et bonarum et malarum : et secundum hoc tunc non oportet quod juvenes docerentur musicam, sed audirent eam solum, et auditum referrent ad bonam diurnationem et deductionem liberalem. Et vocatur diurnatio passus vitæ diurnus, sive transitus spatii unius diei. Ad hoc idem inducit aliam rationem : quia si referamus ista ad Deos, dicimus quod Jupiter non citharizat; sed alii Dii coram ipso inferiores eo : sicut etiam in Apocalypsi describit Beatus Joannes, quod coram throno Sancti sunt et Angeli habentes citharas et phialas coram Deo cantantes 2. Unde etiam Reges Persarum non citharizant, nec usum habent musicorum inter se, sed alii coram eis pro mercede.
Propter quod etiam banausi sunt isti et non liberales. Et talia agere dicimus non esse viri virtuosi et liberi, sed inebriati aut ludentis, quales sunt histriones. De his tamen dicit posterius esse considerandum, ultimo scilicet capitulo, ubi scilicet loquitur de diversitate harmoniarum. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Eamdem autem dubitationem habet et si potest mores meliores facere : hoc enim ab antiquo dictum est et secundum leges gentium et secundum legem Domini (II Reg. vi, 14 et 13), David et alii canebant cithara et musicis coram arca Domini, et saltabant, modulamina musicorum saltibus et gestibus corporis exprimentes. Et similiter fiebat coram Regibus Persarum et Medorum inclytis. Similiter in I Reg. (xvi, 23) : Cum spiritus malus exagitaret Saul, David tangente citharam melius habebat 1. Pythagoras etiam qui hoc adinvenit, « post cenam quando recumbundum erat, præcepit mollius tangi citharam ut quietarent in anima phantasmata nocturna quae in somnis possunt occurrere, » ut dicit Hieronymus. Et hoc est quod tangit hic et objicit, ibi, Hoc enim, scilicet musicam, quid, id est, ad quid, oportet addiscere ipsos, juvenes scilicet, sed non alios audientes recteque gaudere et posse judicare : hoc enim sufficit ad hoc etiam si per se ipsi musicam non cantent, sicut Lacedæmonii : illi enim non addiscentes, supple, musicam, tamen possunt judicare recte, ut aiunt, bonas et non bonas melodiarum.
g Eadem autem ratio, supple, est, utique et si ad bonam diurnationem, supple, valet musica, et deductionem liberalem utendum ipsa, supple, est, quid oportet addiscere ipsos, scilicet juvenes,
<--- Page Split --->
supple, secundum hoc, sed non aliis utentibus frui, sicut nunc videmus quod homines fruuntur musicis audientes, et non opere exercentes.
h Et addit adhuc aliam rationem, ibi, Considerare autem licet æstimationem quam habemus de Diis. Non enim Jupiter ipse cantat et citharizat poetis, sed et banausos vocamus tales, supple, qui mercede adducti faciunt : et agere, tale quid
opus scilicet banausum, non viri, supple, est, sed inebriati, et 1 ludentis. Et hoc non est heroum et liberorum, sed banausorum. Et dicit inebriati, quia musica praecipue dulcis est in convivio vini. Unde Eccles. (XLIX, 1 et 2) : Memoria Josie. Et post : In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini.
Sed forte de his quidem posterius considerandum, supple, est.
CAPUT IV.
Utrum musica sit disciplina, et quid ad virtutem et animam conferat ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Prima autem quaestio est, utrum ponendum vel non in disciplinam musicam, et quid potest dubitatorum trium, utrum disciplinam, aut ludum, aut deductionem.
Prima vero quaestio est, utrum musica sit in joco reponenda vel non, et quid potest efficere de his tribus in dubitatione propositis, utrum disciplinam, an solatium, an rationem otii degendi.
b Rationabiliter autem in omnia ordinatur et videtur participare. Ludus enim gratia requiei est, requiem autem necessarium delectabilem esse : ejus enim, quae per labores tristitiae, medicina quae-
Rationabiliter quidem ad omnia instituitur, et videtur omnium particeps. Nam et jocus gratia requietis est, ac requietem necesse est esse jucundam, est enim medicina molestiae illius quae per labores
<--- Page Split --->
dam. Et deductionem confesse oportet solum habere quod bonum, sed et delec tationem : felicitari enim ex ambobus iis est. Musicam autem omnes esse dicimus delectabilissimorum, et nudam existentem, et cum melodia. Ait enim et Musæus esse hominibus delectabilissimum cantare. Propter quod in conventus et deduc tiones rationabiliter assumunt ipsam, tamquam potentem laetificare. Quare et hinc existimabit utique aliquis oportere ipsam erudiri juniores. Quæcumque enim innocua delectabilium, non solum congruunt ad finem, sed ad requiem.
suscipitur. Et ratio otii non solum honestatem habere debet, verum etiam voluplatem : felicitas enim ex ambobus istis est. Musicam vero omnes fatentur esse ex jucundissimis, sive nuda sit, sive cum modulatione. Inquit profecto et Musæus carmen dulcissimam rem esse mortalibus. Quapropter et ad cœtus familiarium, et ad vitam in otio degendam, rationabiliter illam recipiunt, ut potentem laetitiam afferre. Unde et ex hoc quis intelligat illam pueris esse perdiscendam. Quæcumque enim jucunda sunt, atque eadem innocua, non solum congruunt ad finem, verum etiam ad cessationem.
c Quoniam autem in fine quidem accidit hominibus raro fieri, sæpe autem requiescunt, et utuntur ludis, non quantum ad plus, sed et propter delectationem, utile utique erit requiescere in delectationibus quæ ab ipsa. Accidit autem hominibus facere ludos, finem : habet enim forte delectationem quamdam et finis, sed non quamcumque. Quærentes autem hanc, accipiunt ut hanc illam, propterea quod finis actionum habet similitudinem quamdam. Finis enim nullius gratia futurorum est eligibilis, et tales delectationum nullius gratia futurorum sunt, sed factorum laborum et tristitiae. Propter quam quidem igitur causam quærunt felicitatem fieri per has delectationes, hanc merito utique quis existimabit causam.
Cum vero contingat hominibus perraro esse in fine, persæpe autem cessent, et utantur jocis non ob aliud modo, sed etiam ob delectationem, utile foret requiescere in his, quæ ab illa proveniunt, voluptatibus. Contingit autem hominibus fecisse jocos, finem : cum et habeat fortasse finis voluptatem quamdam, sed non quamcumque. Quærentes vero istam, accipiunt hanc pro illa, ex eo quod cum fine agendi similitudinem habet. Nam finis gratia nullius futuri expetitur, et tales voluptates nullius futuri gratia, sed gratia eorum quæ antecesserunt, laborum scilicet et molestiarum. Per quam igitur causam quærunt felicitatem fieri per hujusmodi voluptates, hanc utique aliquis rationabiliter existimet causam.
c bis. De eo autem quod est communicare musica, non propter hanc solam, sed neque propterea quod utilis est ad requiem, ut videtur, non solum: sed quærendum, ne forte hoc quidem accidat. Honorabilior est autem natura ipsius, quam secundum dictam opportunitatem, et oportet non solum communi delectatione participare ab ipsa, cujus habent sensum omnes: habet enim musica delectionem naturalem, propter quod omnibus aetatibus, et omnibus moribus usus ipsius est amicus.
De communione autem musicæ, non per hæc solum, sed etiam quia utilis sit ad cessationes, ut videtur, nec per eas modo : sed insuper quærendum, num aliquando aliud ex ea proveniat. Pretiosior quidem natura ejus est, quam secundum eum usum, de quo supra dicitur : et oportet non solum ab* ipsa voluptatem capere, quam percipiunt omnes secundum sensum : habet enim musica naturalem voluptatem, per quam illius usus cunctis aetatibus, cunctisque moribus est acceptus.
<--- Page Split --->
d Sed videre, si qua et ad laorem confert et ad animam : hoc autem utique erit palam, si quales quidam moribus sumus per ipsam.
Sed videre, si quo modo ad mores extenditur et ad animum : id autem patebit, si aliquando tales aliqui secundum mores per illam efficiamur.
e At vero quod efficiamur quales quidam, manifestum per multa quidem et altera, non minime autem et per melodias Olympi : ha enim confesse faciunt animas raptas : raptus autem ejus qui circam animum, moris passio est.
Atqui quod efficiamur, per Olympi modulationem manifestum est : ea namque abstrahit animam, et quodammodo rapit : raptus vero et abstractus animae circa morem affectio est.
f Adhuc autem audientes mutationum fiunt omnes compatientes et sine rythmis et melodiis ipsis.
Præterea audientes repræsentationes, omnes afficiuntur, etiam sine melodii et versibus.
g Quoniam autem accidit musicam esse delectabilium, virtutem autem circa gaudere recte, et amare, et odisse, palam quod oportet addiscere, et assuefieri nihil ita ut judicare recte, et gaudere decentibus moribus, et bonis actionibus.
Cum vero contigerit musicam esse delectabilium, virtutem autem esse circa latentdam recte, et amare, et odisse, oportet profecto addiscere, et assuefieri ad nullam rem adeo ut ad judicandum recte, et ad gaudendum mansuetis moribus, et laudabilibus operibus.
h Sunt autem similitudines maxime penes veras naturas, in rythmis et melodiis iræ et mansuetudinis, adhuc autem fortitudinis, et temperantiae, et omnium contrariorum iis, et aliorum moralium, palam autem ex operibus. Transmutamus enim animam audientes talia.
Sunt autem in rythmis et melodii similitudines, maxime penes veras naturas iræ, et mansuetudinis, ac fortitudinis et temperantiae, et contrariorum his, et aliorum omnium quæ ad mores pertinent, patet id ab effectu. Mutamus enim animum talia audientes.
i Assuetudo autem in similibus ei quod est tristari, et gaudere, prope est, eo quod ad veritatem eodem habeat modo, puta si quis gaudet imaginem alicujus videns, non propter aliam causam, sed propter formam ipsam, necëssarium huic illam visionem, cujus videt imaginem, secundum se esse delectabilem.
Mos autem dolendi ac latentdi in similibus prope est, ut erga veritatem eodem modo se habeat, seu si quis gaudet imaginem alicujus videns, non propter aliam causam, sed propter formam ipsam, necessarium est huic, et aspectum ipsum cujus imaginem contemplatur, esse jucundum.
k Accidit autem sensibilium in aliis nullam quidem existere similitudinem ad mores, puta in tangibilibus et gustabilibus, sed in visibilibus debiliter. Figuræ enim sunt tales, sed ad modicum, et omnes tali sensu communicant. Ad-
Contingit autem in aliis quidem sensibilibus nullam existere similitudinem morum, ut in his quæ tactu vel gustu percipiuntur, in his etiam quæ visu admodum parum. Figuræ enim sunt tales, sed ad modicum, et omnes hujuscemodi
<--- Page Split --->
huc autem non sunt hæ similitudines morum, sed signa magis facta, figuræ et colores morum, et hoc est a corpore in passionibus non solum : sed quantum differt et circa horum speculationem, oportet non quæ Pausonis contemplari juvenes, sed quæ Polygnoti, et si quis alius pictorum aut sculptorum est moralis.
sensus participant. Insuper non sunt hæ similitudines morum, sed signa magis, quæ fiunt figuræ et colores morum, et sunt hæc a corpore in passionibus. Attamen quantum refert circa horum visionem, oportet pueros non figuras inspicere Pausonis, sed Polygnoti, et si quis alter pictor vel statuarius sit moralis.
I In melodiiis autem ipsis sunt imitationes morum, et hoc est manifestum : mox enim harmoniarum distat natura, ut audientes aliter disponantur : sed non eodem modo se habeant ad utramque ipsarum, sed ad quasdam quidem planctive, et contrarie magis, velut ad eam quæ vocatur Mixolydiste : ad has autem mollius mente, puta ad remissas : medio autem modo et constanter maxime ad alteram, quale videtur facere quæ Doristæ sola harmoniarum : raptos autem quæ Phrygistæ. Hoc enim bene dicunt, qui circa ludum hunc philosophati sunt : accipiunt enim testimonia rationum ex ipsis operibus.
At in melodiiis ipsis sunt imitationes morum, et hoc est manifestum. Statim enim harmoniarum distincta est natura, ita ut qui audiunt, aliter disponantur, nec eodem modo se habeant ad unamquamque ipsarum, sed ad quasdam flebiliter et contracte magis, puta ad eam quæ appellatur Lydia mixta : ad quasdam vero mollius secundum mentem, ceu ad illas quæ sunt remissæ : ad aliam vero mediocriter et composite plurimum, ut videtur Dorica facere omnium harmoniarum : Phrygia vero distrabit ac rapit animum, et quasi extra se ponit. Hoc enim recte dicunt, qui circa hujusmodi disciplinam philosophantur : capiunt enim verborum testimonia ex rebus ipsius.
m Eodem modo habent et quæ circa rythmos : ii quidem habent enim morem stabiliorem, ii autem motivum : et horum ii quidem honorabiliores habent motus, ii autem liberiores.
Eodem modo sese habet circa rythmos : alii enim morem continent gravius, alii concitant : alii violentiores afferunt motus, alii liberiores.
n Ex iis quidem igitur manifestum, quod potest morem animæ qualem quemdam musica facere.
Ex his igitur patet quod musica potest animi morem aliquem facere.
o Palam quia docendum et erudiendum in ipsa juvenes. Est autem congruum ad naturam tantillum doctrinæ musicæ, juvenes quidem enim propter ætatem indelectabile nihil sufferunt volentes. Musica autem naturae delectabilium est, et quædam videtur cognatio harmoniiis et rythmis esse. Propter quod multi aiunt sàpientium, ii quidem harmoniam esse animam, ii autem habere.
Quod si hoc potest musica, clarum est quod ad puerorum disciplinam est adhibenda, et in ea pueri sunt instituendi. Congruit autem naturae hujusmodi disciplina. Nam pueri propter ætatem nihil ferunt sponte, quod non habeat in se jucunditatem. Musica vero ex his est, quæ sunt jucunda secundum naturam, et videtur cognatio quædam esse nobis cum harmoniiis et rythmiis. Quapropter multi
<--- Page Split --->
sapientium dixere, alii quidem animam esse harmoniam, alii vero habere harmoniam.
p Utrum autem addiscere eosdem cantantes, et manu operantes, aut non, sicut dubitatum est prius, nunc dicendum.
Utrum autem addiscere eos oportet cantando, et manibus agendo, vel non, quemadmodum prius dubitatum est, nunc erit dicendum.
g Non immanifestum, quod multam habet differentiam ad fieri quales quosdam, si quis ipse communicet operibus. Unum enim aliquid impossibilium, aut difficilium est, eos qui non communicaverunt operibus, judices esse studiosos.
Non est obscurum interesse multum ad hoc, ut efficiamur aliquales, si quis operum ipse sit particeps. Nempe impossibile est, vel certe admodum difficile, ut qui opera ipsa non tractat, perite valeat judicare.
r Simul autem et oportet pueros habere quamdam occupationem. Et Archytæ platagen putare fieri bene, quam dant pueris, quatenus utentes hac, nihil destruant eorum quæ in domo. Non enim potest juvenis quiescere. Hic quidem igitur est congruens parvis ludorum, disciplina autem platage majoribus juvenum. Quod quidem igitur erudiendum musicam, ita ut communicetur operibus, manifestum ex talibus.
Et simul opus est ut pueri habeant exercitationem aliquam. Et Archytae tabella recte reperta est quam pueris dant, ut in ea occupati, illa quæ sunt domi non frangant. Nescit enim pueritia quiescere. Hic est ergo infantibus conveniens ludus. Disciplina vero majoribus tamquam tabella quædam. Quod igitur docendi sint musicam, ita ut in opere ipso versentur, ex his patet.
s Decens autem, et non decens aetates, non difficile determinare et solvere ad dicentes banausam esse curam.
Quod autem deceat vel non deceat secundum aetates, non difficile est determinare, ac respondere vituperatoribus vile hujusmodi exercitium esse dicentibus.
t Primo quidem enim quoniam gratia judicii oportet participare operibus, propter hoc oportet juvenes quidem existentes uti operibus, seniores autem factos, opera quidem dimittere, posse autem bona judicare, et gaudere recte, propter eruditionem factam in juventute.
Primum igitur cum judicandi causa sint haec opera prediscenda, oportet in pueritia illis operam dare, in majori vero aetate exercitationem eorum dimittere, tantummodo autem judicare posse per disciplinam adeptam, ac lætari recte.
u De increpatione autem facta, qua quidam increpant, tanquam faciente musica banausos, non difficile solvere, considerantes usque ad quantum operibus communicandum iis qui politizant ad virtutem politicam, et qualibus melodiis, et qualibus rythmis communicandum, adhuc autem in qualibus organis
Vituperatoribus autem qui aiunt sordidos, ac viles musicam facere, non difficile est respondere, si consideremus quousque illi opera danda sit ab his qui ad virtutem civilem erudiuntur, et quæ melodiae, quive rythmi sint addiscendi, et praeterea quibus instrumentis percipiatur. Nam in eo quidem plurimum refert :
<--- Page Split --->
eruditionem faciendum. Etenim verisimile hoc differe. In iis enim solutio est increpationis. Nihil enim prohibet modos quosdam musicæ operari quod dictum est.
consistitque in his objectionis solutio. Nihil enim votat modos quosdam musicæ illud quod aiunt efficere.
x Manifestum igitur, quod oportet eruditionem ipsius, neque impedire ad posteriores actiones, neque corpus facere banausum, et inutile ad bellica et politica exercitia, ad usus quidem jam, ad eruditiones autem posterius. Accidit autem utique circa eruditionem, si neque qui intendunt ad agones technicos elaboraverunt : neque circa mirabilia et superflua operum, quae nunc venerunt ad agones, ex agonibus autem ad eruditionem : sed talia quousque utique possint gaudere bonis melodiiis et rythmis, et non solum eo quod commune musicæ, sicut et aliorum quaedam animalium, adhuc autem et multitudo humilium et puerorum.
Clarum est igitur oportere disciplinam ejus, neque impedimentum afferre caeteris operationibus, neque corpus efficere inutile ad bellicas civilesque exercitationes. Ad usus quidem jam, ad disciplinas vero postea. Erit autem hoc, si neque hic in illis laborabunt, quae ad certamen artificii pertinent : neque circa admirabilia quaedam et superflua, quae in certamina prius, et de certaminibus in doctrinam venere : sed eo usque, ut gaudere valeant probabilibus melodiiis, rythmis, et non communi sensu musicæ solum, ut animalia quaedam, et turba seniorum ac puerorum
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
honorabilior est natura ejus, quam quod solum ordinetur ad communem delectationem, ibi (litt. c bis), De eo autem quod est communicare, etc.
In ista tertia parte istius libri tangit Aristoteles primo ordinem quaestionum habendarum adhuc de musica, quae sunt tres : et secundum hoc dividitur ista pars in tres partes. In prima parte determinat utrum ponenda sit in genere disciplinae, aut ludi, aut deductionis. In secunda determinat quid faciat ad virtutem, ibi (litt. g), Quoniam autem accidit musicam, etc. In tertia ostendit quid faciat ad animam, ibi (litt. l), In melodiiis autem ipsis, etc.
Prima harum dividitur in tres, in quarum prima ostendit quid facit ad delectationem sine qua non est felicitas. In secunda ostendit quid facit ad ludum et ad requiem, ibi (litt. c), Quoniam autem in fine quidem, etc. In tertia ostendit, quod
a Sententia primæ partis est hæc. Dicit enim quod primo quaerendum est, in quo genere disciplinæ est musica ponenda, scilicet aut disciplinæ, aut ludi, aut deductionis. Et subdit statim, quod rationabiliter in totis tribus ponitur, et omnibus tribus videtur participare. Ludus enim et deductio, sicut dictum est, requies est laborantium : per duo autem contingit felicitari, quæ omnes confitentur de musica, scilicet per bonum quod secundum se bonum est, et per delectationem : ambo autem ista sunt in musica : quia secundum se bona est et liberalis, et nuda existens, ad nullam utilitatem relata, in numero delectabilissimorum est. Et hoc probat per Musæum musicum, qui dicebat quod cantare delectabilissimum est ho-
<--- Page Split --->
minibus : et propter hoc in conventibus hominum, quando volunt rationabiliter delectari, assumitur musica tamquam potens omnes laetificare. Et ideo etiam existimatio est, quoniam oportet eam erudiri juvenes : quia quaecumque delectabilium sunt innocua et ordinantur ad requiem sicut ad finem, in illis bonum est erudiri juvenes. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Prima autem quaestio est, utrum ponendum vel non, supple, sit in disciplinam, id est, in genere disciplinae, musicam vivificam, id est, ad vitam pertinentem. Haec est quaestio prima, utrum musica sit disciplina, vel deductio ad vitam pertinens. Hoc dicit propter hoc, quia, sicut dicetur parum post, quidam dixerunt musicam esse animam et harmoniam, et totam vitam modulantis harmoniiis perfici. Aut ludum, id est, utrum ponenda sit in genere ludi, aut deductionem, id est, utrum ponenda sit in genere deductionis.
sumunt ipsam, tamquam potentem lætificare.
Et ex hoc concludit : Quare et hinc aestimabit utique aliquis oportere ipsam erudiri juniores. Et dat rationem aestimationis, ibi, Quæcumque enim innocua delectabilium, id est, de numero delectabilium, non solum congruunt ad finem, utilitatis scilicet alicujus, sed ad requiem, supple, illa oportet erudiri juvenes.
c Deinde cum dicit, Quoniam autem in fine accidit, etc. ostendit quid facit musica ad ludum et ad requiem, et dicit duo in summa. Primo enim dicit, quod quia non omnes homines sunt in fine suarum intentionum, et ideo non omnes semper requiescunt in finibus, ideo etiam in his quae sunt ad finem operibus et laboribus desiderant quiescere, et ideo ludis indigent in quibus quiescant, secundum quod dicit Cato :
Interpone tuis interdum gaudia curis.
b Et statim inducit rationem, quod ad omnia haec ordinanda est, ibi, Rationalbiliter autem in omnia ordinatur, et videtur participare omnibus his tribus. Et ponit modum, ibi, Ludus enim gratia requiei est, requiem autem necessarium delectabilem esse. Et probat subdens : Ejus enim quae per labores tristitiae, medicina quaedam est, ludus scilicet. Et deductionem confesse, id est, in confessione omnium, oportet, musicam scilicet, habere quod bonum, et non solum quod bonum sive honestum, sed et delectationem. Et dat rationem, ibi, Felicitari enim ex ambobus his est, scilicet de bono et delectatione. Musicam autem omnes esse dicimus delectabilissimorum, et, id est, etiam nudam existentem, id est, sine alia utilitate, et cum melodia, supple, quae delectat. Et haec probat per poetam, ibi, Ait enim et Musæus esse hominibus delectabilissimum cantare. Propter quod in conventus, nuptiarum scilicet et conviviorum deductiones rationalbiliter as-
Et propter hoc utuntur musica propter delectationem quae est ab ipsa. Tales delectiones similitudinem habent cum fine, propter intentionem et actionem : quia finis non quaeritur propter aliud, sed alia propter ipsum : ita tales delectationes propter se et non propter aliud quaeruntur, sed sunt tristitiae factæ scilicet per opera et labores, quaedam medicina : et ideo quaerunt homines aliquo modo felicitari per ipsas delectationes. Et hanc potest existimare aliquis esse causam, quare juvenes instruendi sunt in musica : quia scilicet in ea est quaedam requies praecedentium laborum, et ex delectione ejus vires hominis redeunt ad seipsas, quae fatigatae fuerant praecedentibus laboribus.
Secundo dicit, quod investigandum est, ne forte hoc quod dictum est, scilicet quod musica sit utilis ad requiem, sit per accidens, et non conveniat ei per se : quia honorabilior est natura ipsius, quam quod secundum opportunitatem det re-
<--- Page Split --->
quiem laboranti, et quod oportet non solum communi delectatione participare, sicut ab aliis ludis, cujus delectationis habent sensum omnes. Musica enim habet delectationem naturalem sibi propriam : propter quod omnibus moribus et omnibus aetatibus amicus est usus ejus.
Sed oportet videre, si praeter hoc aliquid faciat ad mores : et hoc erit palam si quales quidam in moribus efficiuntur per ipsam. Et quod quales quidam efficiantur, per multa signa probatur, maxime tamen per melodias Olympi : illæ enim, sicut omnes confitentur, capiunt animas in audaciam, mansuetudinem, et hujusmodi : raptus autem talis, moris passio est : quia facit hominem qualem secundum morem.
piunt ut hanc illam, propterea quod, scilicet ludi delectatio, finis actionum habet similitudinem quamdam. Et ostendit in quo, ibi, Finis enim nullius gratia futurorum est eligibilis, et tales delectationum nullius gratia futurorum sunt, sed factorum laborum et tristitiae, supple, requies et medicina, sicut ante dictum est : et ideo sicut finis ad aliud non refertur, ita nec delectationes ludi. Et hoc est quod sequitur : Propter quam quidem igitur causam quaerunt felicitatem fieri per has delectationes, in quantum scilicet felicitas est quies laborum, hanc, scilicet causam et felicitatem, merito utique quis, id est, aliquis, existimabit causam, scilicet quare instruendi sunt juvenes in musica : quia talis delectatio est in ipsa.
Adhuc si consideremus, quod in musica fiunt per mutationem homines compatientes, et sine musicis et rythmis et melodii non fit talis compassio et mutatio ad laetitiam et animositatem et ad illas passiones, statim manifestum est quod musica valet ad hoc quod quales quidam efficiantur secundum mores per ipsam. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem in fine quidem, intentionum scilicet et operum, accidit hominibus raro fieri, saepe autem requiescunt, et futurntur ludis, non quantum ad plus, ut scilicet plus et plus ludum desiderent, sed et propter delectionem, supple, quae est a ludo, utile utique erit requiescere in delectationibus quae ab ipsa, id est, quae sunt a musica. Et propter hoc, ut dictum est, in genere ludi ponimus.
Et subdit quare homines delectantur in ludis sicut in finibus, ibi, Accidit autem hominibus facere ludos, finem, id est, ludos ut finem. Et subdit rationem, ibi, Habet enim forte et delectationem quamdam et finis. Et ostendit quomodo, ibi, Sed non quamcumque. Quarentes autem hanc, scilicet ludi delectationem, acci-
c bis. Secundo cum dicit, De eo autem quod est communicare, etc. ostendit quod etiam ad alia utilis est, et quod sit honorabilior quam ludi delectatio. Et hoc est : De eo autem quod est communicare musica, non propter hanc solam, supple, delectationem quae est ab ea scilicet in quantum est ludus, sed propterea quod utilis est ad requiem, ut videtur, non solum, supple, quaerendum est : sed quarendum, ne forte hoc quidem accidat, musicae scilicet. Honorabilior autem est natura ipsius quam secundum dictam opportunitatem, supple, sit requies laboris, et oportet non solum communi delectione participare ab ipsa, cujus scilicet delectationis, habent sensum omnes, supple, sicut ab aliis ludis : habet enim musica delectationem naturalem : propter quod omnibus aetatibus et omnibus moribus usus ipsius est amicus.
d Sed, supple, cum hoc oportet videre si qua hoc ad mores confert et ad animam. Et qualiter hoc sit, subdit : Hoc autem utique erit palam, si quales quidem 1 moribus sumus per ipsam.
<--- Page Split --->
e Et hoc ostendit subdens, ibi, At vero quod efficiamur quales quidam, supple, per ipsam manifestum per multa quidem et altera, id est, diversa, Non minime autem, id est, maxime, et, id est, etiam per melodias Olympi, id est, in Olympiis ludis institutas : hæ enim melodiae confesse, id est, confessione omnium, rapiunt animas, sive faciunt animas raptas : raptus autem ejus qui circa animam, moris passio est. Et causa est, quia quando mutatur anima de gaudio in confidentiam, et de confidentia in audaciam, et de audacia in timorem vel iram, necesse est fieri mutationem secundum mores.
f Et adhuc inducit aliam rationem, ibi, Adhuc autem considerandum, quod audientes mutationum quibus secundum modulationes musica s mutantur homines, fiunt omnes compatientes, gaudio scilicet spe, tristitia et timore : et sine musicis et rythmis et melodiiis ipsis, supple, non fit talis mutatio circa ipsos : musica ergo facit aliquid ad mores.
g Deinde cum dicit, Quoniam autem accidit musicam esse, etc. determinat quid musica faciat ad virtutem. Et habet ista pars duas partes, in quarum prima ostendit qualiter musica facit ad mores. In secunda respondet ad eos qui banasam dicunt esse musicam, ibi (litt. s), Decens autem, et non decens, etc.
Circa primum duo facit. Primo determinat qualiter ex musica determinantur diversitates bonorum morum. Secundo ostendit qualiter ex diversitate musicarum determinantur diversitates passionum animæ, ibi (litt. l), In melodiiis autem ipsis, etc.
In prima parte sunt tria in quibus continetur sententia istius partis. Primo enim dicit, quod musica est virtus quaedam circa delectabilia, circa recte gaudere
et amare et odire : et ideo oportet erudiri in musica, ut homo assuefactus in illis, judicium faciat rectum in ttexeixei moribus, et quod similitudines penes naturas irre et mansuetudinis et fortitudinis et temperantiae et contrariorum horum et aliorum moralium maxime repraesentantur in musica : et ideo oportet nos erudiri in musicis. Et dat similitudinem in visu dicens, quod si aliquis aspicit picturam aliquam cum delectatione, signum est quod per se delectabilis sit ille ei, cujus est illa pictura, et quod hoc in aliis sensibilibus non est, tactus scilicet, odoratus et gustus : sed id solum in visu et auditu, sed in visu sicut in sigillo et non in causa, in auditu autem musicorum sicut in causa, eo quod auditus secundum quod hujusmodi, passiones transmittit ad animan. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem accidit musicam esse delectabilium, virtutem autem circa gaudere recte, et amare et odire 1. Et ratio est, quia virtus moralis nihil aliud est nisi ordo passionum, quo accipitur medium in passionibus. Et ex hoc concludit propositum, ibi, Palam quod oportet addiscere et assuefieri nihil ita ut judicare recte, et gaudere decentibus moribus et bonis actionibus. Et ratio est, quia in his moralis virtus consistit.
h Quod autem hoc fiat per musicam, subdit : Sunt autem similitudines maxime, supple, passionum, penes veras naturas, in rythmis et melodiiis, irre et mansuetudinis, adhuc autem fortitudinis, et temperantiae, et omnium contrariorum his, et aliorum moralium, virtutum scilicet et passionum. Et hoc probat, subdens : Palam autem, supple, est hoc, ex operibus. Et dat rationem, ibi, Transmutantur enim secundum animam audientes talia.
i Et dat causam, ibi, Assuetudo enim
<--- Page Split --->
in similibus, passionibus scilicet. Hoc est quod sequitur : Ei quod est tristari et gaudere, prope est ei quod ad virtutem 1. Quia virtus moralis non est aliud quam gaudere recte et tristari in passionibus et operationibus. Et ideo dicit in Aristoteles in II Ethicorum, quod « oportet signum generati habitus accipere facientem in opere delectationem : non enim qui operatur justa et casta, justus et castus est : sed qui operatur justa et casta, et hoc ipso gaudens, est justus et castus. »
Et subdit de delectatione in visu, quae similis est, ibi, Eodem autem habet modo 2, puta si quis gaudet imaginem alicujus videns, non propter aliam causam, sed propter formam ipsam. Sicut, verbi gratia, picturam Crucifixi vel alicujus intuens alterius, non propter imaginem, sed quia refert ad prototypum, ut dicit Damascenus. Et infert ex hoc, ibi, Necessarium, supple, est, huic illam visionem, cujus videt imaginem, secundum se esse delectabilem. Hoc fundatur super illam propositionem : « Propter quod unumquodque tale et illud magis. »
k Et subdit, quod hoc in aliis sensibilibus non est aliorum sensuum, ibi, Accidit autem sensibilium in aliis quidem, supple, sensibus, nullam existere similitudinem ad mores, puta tangibilibus et gustabilibus, sed in visibilibus debiliter. Figurae enim sunt tales, visibiles scilicet, sed ad modicum, et omnes tali sensu communicant, visu scilicet. Adhuc autem non sunt hæ similitudines morum, figurae scilicet, sed signa magis facta, figurae et colores morum, supple, sunt signa, non causæ. Et ostendit in quo sunt signa, ibi, Et hoc est a corpore in passionibus, corporalibus scilicet, in quibus est accipere. Et propter hoc dicitur in proverbiiis, « Nuntius amoris est
oculus. » Non solum, supple, est hoc in mutatione corporum, sed etiam in mutatione animæ.
Et subdit quod speculatio in talibus multum differt : pulchra enim speculari multum prodest, turpia vero speculari multum nocet. Et hoc est : Sed quantum differt circa horum speculationem, visibilium scilicet, oportet non qua Pausonis contemplari juvenes, supple, qui turpia pinxit, sed qua Polygnoti, et si quis alius pictor aut sculptor 3 est moralis, inhonesta scilicet pingens.
I Deinde cum dicit, In melodiiis autem ipsis sunt, etc. probat qualiter ex diversitate musicae determinantur diversitates passionum, quae faciunt ad mores, et dicit hic tria in summa. Primum est, quod musicae diversae sunt, et ideo diversas faciunt affectiones et passiones animae. Secundum est, quod musica generaliter est delectabilis, et ideo decet quod instruantur pueri de musica, qui tantilla atlas non sustinet doctrinam nisi delectabilis. Tertium est, quod ex anima probatur, quod musica valet ad mores animae : quia musica harmonia est, et multi sapientium dicunt animam esse harmoniam, vel non sine harmonia. Et quod ex hoc solvitur quod primo dubitatum est, scilicet utrum sufficiat auditus musica, sine doctrina et operatione, vel non : quia unum impossibilium vel difficilium est, quod bene judicet de aliqua re aliquis, ad cujus operationem non misit manum. Adhuc autem quod juvenis non potest quiescere : etenim ponatur in aliqua operatione, destruet ea quae sunt in domo. Haec est sententia.
Littera sic ordinantur : In melodiiis autem ipsis, musicorum scilicet, sunt initationes morum, et hoc est manifestum, per se scilicet. Et ostendit, quod est ma-
<--- Page Split --->
nifestum per rationem inductivam musicorum, ibi, Mox enim harmoniarum distat natura, ut audientes aliter disponantur, ad diversas scilicet musica, sed non eodem modo se habeant, audientes scilicet, ad utramque ipsarum, diversarum scilicet musicarum, sed ad quasdam quidem planctive, ad miseriam scilicet et compassionem, sicut ad illam quae est in planctu Didonis, de quo dicit Augustinus, « Planctum Didonis sive planctu audire non potui : » et contrarie magis, quia talia miserabilia sunt contraria audienti et pietati hominis, et propter hoc movent ad planctum. Et inducit auctorem hujus planctus, ibi, Velut ad eam quae vocatur Mixolydistae. Mixo enim est proprium nomen auctoris canentis hujusmodi planctus : Lydistae patrium nomen est, quia de Lydia fuit oriundus, quae est civitas Sidoniorum juxta Tyrum, ut dicunt Historie. Et inducit de aliis, ibi, Ad has autem mollius mente, supple, disponitur. Et dat exemplum, Puta ad remissas, quae scilicet non sunt planctivae. Et inducit de tertia, ibi, Medio autem modo et constanter maxime ad alteram, quae scilicet nec planctiva est, nec remissa. Et dat exemplum, ibi, Quale videtur facere quae Doristae sola harmoniarum. Alia littera, « Quae choristae sola harmoniarum, » id est, de numero harmoniarum, sicut dicit Glossa super illud, Laudent eum in tympano et choro. Chorus est instrumentum, in quo multae fistulae in unum concentum et concordiam modulantur. Chorista autem dicitur qui canit : et propter concordiam multarum fistularum in unum audientes moventur ad constantiam et concordiam. Et hoc est quod hic dicere intendit. Et ulterius inducit alia, ibi, Raptos autem quae Phrygistae. Phrygistae sunt, quae canunt excidium Troiae, quae fuit in Phrygia, quae propter magnitudinem facti rapiunt animas in admirationem.
Ex omnibus his laudat eos qui hoc philosophice dixerunt, quod musica scilicet mutat mores, ibi, Hoc enim bene dicunt, quia 1 circa ludum hunc, musicae scilicet, philosophati sunt. Et subdit in quo bene dicunt, ibi, Accipiunt enim testimonia rationum ex ipsis operibus, et in politicis non sunt efficaces rationes nisi operibus firmentur.
m Et subdit, quod simile est in rythmis : quia quod musica facit ex harmonia, rythmus facit ex numero syllabarum et colorum qui observantur in consonantia rythmorum. Et hoc est : Eodem modo habent et quae circa rythmos. Et hoc probat subdens : Hi quidem enim, supple, rythmi, habent morem stabiliorem, ex ipso scilicet dictamine, hi autem motivum, ad gaudium scilicet, vel tristitiam. Et illos subdividit, ibi, Et horum, scilicet qui habent motivum morem, hi quidem, scilicet rythmi, ad honores 1 habent motus, qui scilicet dilatant corda ad honesta et delectabilia et per se bona, hi autem, id est, alii rythmi liberaliores, supple, habent motus, qui scilicet ex modo dictaminis movent ad liberalia, quae propter se scire volumus, non ad mechanica, quae quaerimus propter aliud.
n Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Ex his quidem igitur manifestum, quod potest morem animae qualem quemdam musica facere.
o Et ex hoc ulterius concludit, Si autem hoc potest facere, palam quia docendum et erudendum in ipsa juvenes. Et ulterius infert, quod in juvenibus plus confert quam in aliis. Est autem congruum ad naturam tantillum doctrinae musicae. Et subdit rationem, ibi, Juvenes quidem enim propter aetatem indelectabile nihil sufferunt volentes. Et propter hoc dicit
<--- Page Split --->
in IV Ethicorum quod lusivi sunt.Et quod musica sit competens talibus, subdit : Musica autem naturae delectabilium est, id est, naturaliter delectabilis. Et vult quod ex omnibus istis inferatur, quod juvenes instruendi sunt in musica. Et adhuc inducit qualiter congruit animae musica, ibi, Et quaedam videtur cognatio harmonis, supple, ad animam esse. Propter quod multi aiunt sapientium, hi quidem, sapientium scilicet, harmoniam esse animam, hi autem habere harmoniam. Et hoc notandum est, quod hanc opinionem ipse improbat in libro de Anima, ubi probat quod « anima nec est harmonia, nec harmoniam consequens. » Sed ibi probat quod non est harmonia corporis : quia si talis esset harmonia, esset commixta ex elementis, quod falsum est : sed secundum quod est totum potentiale consistens ex omnibus potentis suis, sic necesse est quod sit non sine harmonia : quia sicut vivum est in sensibili, et sensibile in rationali sicut trigonum in tetragono, et oportet esse consonantiam potentiarum ad anima constructionem : et sic etiam quatuor virtutes cardinales consonant ad mores animae, sicut dicit Bernardus in libro ad Eugenium Papam, « ubi prudentia meminit, temperantia tangit, fortitudo tenet, justitia reddit. »
p Ex his docet respondere ad id quod supra dubitatum est, utrum scilicet solus auditus sufficiat, vel oporteat ad esse operationem, ibi, Utrum autem oportet addiscere eosdem cantantes, et manu operantes, in instrumentis scilicet musicorum, aut non, sicut dubitatum prius, nunc dicendum. Ibi enim dixit, quod reges Persarum et Jupiter non citharizant, sed audiunt tantum.
q Et ponit responsionem, quod sic non est dicendum. Non immanifestum autem, quod multam habet differentiam ad fieri quales quosdam, secundum habitum scilicet, si quis ipse communicet
operibus. Exponit rationem, ibi, Unum enim aliquid impossibilium, aut difficilium est, eos qui non communicaverunt operibus, judices fieri studiosos. Et ideo ut judices sint musicarum, oportet exercuisse musicam et diu.
r Et de hoc ponit rationem aliam, ibi, Simul autem et oportet pueros habere quamdam occupationem. Et Archytæ plantagen putare fieri bene. Iste Archytas, ut dicit Hieronymus, Tarentinus, et plataqes dicebatur : quia dixit in animabus juvenum plantandas esse disciplinas, antequam aliquid aliud illaberetur animabus eorum. Et hoc est quod hic dicit, quam, scilicet platagen, dant pueris, quatenus utentes hac, nihil destruant eorum quæ in domo. Intendit dicere, quod si juvenes non plantantur talibus disciplinis, efficiuntur destructivi domus per insolentias. Exponit rationem, ibi, Non enim polest juvenis quiescere.
Ex his concludit, ibi, Hic quidem igitur est congruens parvulis ludorum, scilicet, musica, disciplina autem platage. Dicitur autem disciplina platage a Graeco quod est plantari quod est latum, quæ se diffundit in latitudinem sollicitudinis civilis, quæ non datur puerulis, sed majoribus juvenum. Et hæc est expositio Apuleii in Vita et moribus Platonis. Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quod quidem igitur erudiendum musicam ita ut et communicetur operibus, manifestum est talibus.
s Deinde cum dicit, Decens autem, et non decens aetates, etc. respondet ad eos qui banausam dicunt esse musicam, solvendo increpationes quæ supra dictæ sunt contra musicam, quod scilicet sit banausa et spe mercedis a multis facta sicut banausa. Dictum est enim supra, quod reges Persarum et Medorum non citharizant, sed alii coram eis spe mercedis : nec Jupiter citharizat, sed Dii inferiores coram eo : et sic non videtur esse liberale cantare in organis musicis, sed
<--- Page Split --->
banausum. Solvit autem ad hoc dupliciter. Primo dicens, quod aetas distinguenda est musicantium : quia in prima aetate juvenum non est banausum juvenes communicare operibus musicæ, non spe mercedis, sed ut postea in ulteriori aetate sciant judicare de melodiiis et musicari possint ad ipsas : hoc enim liberale est et non banausum. Secundo dicit, quod solvitur increpatio per hunc modum : distinguendum est enim in musicis et instrumentis musicorum : quia nihil prohibet quasdam musicas et quaedam instrumenta banausos et corpora inhabilia ad agones reddere et ad liberalia exercitia politica, quaedam autem non, et in his communicando operibus in juvenili aetate, non spe mercedis, sed finis illius quo judicetur musicus qui honestus et liberalis est : et tunc hoc exercere non est banausum, nec impedit ad posteriores actiones et ad bellica et politica exercitia. Et hoc accidit circa eruditionem musicæ, si illi qui tendunt ad agones technicos, id est, virtuosos, elaboraverint corporaliter exercendo difficilia musicæ, neque mirabilia et superflua onera fecerint ultra vires, qui nunc venerunt in agones, sed ex agonibus ad eruditionem musicæ, et fecerunt hoc in tali aetate in qua possint bonis melodiiis et rythmis gaudere. Et addit, quod non solum commune hoc musicæ sicut et aliorum quaedam animalium, præcipue aviculæ communicant, sicut philomela, sed hoc contingit in multitudine vilium et puerorum. Intendit autem, quod aves et pueri nimis clamantes in musicis deficiunt in membris. Aliquando enim ex nimio clamore dilatatur cerebrum et efficiuntur muti, ut dicit Galenus. Aliquando autem, ut dicit Avicenna, rumpitur siphax, quæ est pellis superiorum continens intestina, et efficiuntur rupti et herniosi et inutiles ad agones. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Decens autem, et non decens aetates, non difficile determinare : hoc enim decet juvenilem aeta-
tem, quod non decet seniores : et solvere, supple, non est difficile ad dicentes banausam esse curam, supple, musicorum.
t Et dat modum primum solvendi, ibi, Primo quidem enim quoniam gratia judicii oportet participare operibus : quia, sicut ante dictum est, qui non communicavit operibus, perfectus judex non potest esse : propter hoc oportet juvenes quidem existentes uti operibus. Et hoc, sicut dictum est, non est banausum, sed liberale : seniores autem factos, opera quidem dimittere, supple, oportet, posse autem bona judicare, et gaudere recte, supple, in melodiiis, propter eruditionem factam in juventute.
u Et subdit secundam solutionem per distinctionem, ibi, De increpatione autem facta, qua quidam increpant, tamquam faciente musica banausos, non difficile solvere, supple, est. Et subjungit modum, ibi, Considerantes usque ad quantum operibus, scilicet musicæ, communicandum his qui politizant ad virtutem politicam. Hoc ideo dicit, quia minimi, ut dicit Pythagoras, qui frequentius utuntur musicis spe mercedis, non politizant ad virtutem politicam. Et, supple, considerantes, qualibus melodiiis et qualibus rythmis communicandum : quia, sicut jam dictum est, clamosis melodiiis difficile est uti, et similiter rythmis probrosis, quibus utuntur mendicantes. Adhuc autem in qualibus organis eruditionem faciendum, supple, juvenibus : quia, sicut dicit in sequenti capitulo, fistulæ deformant corpus. Et ponit rationem, ibi, Etenim verisimile, supple, est, hoc differre, supple, et quaedam competere his qui politizant ad virtutem, quaedam autem non. In his enim solutio est increpationis. Et ponit modum, ibi, Nihil enim prohibet modos quosdam musica operari quod dictum est, banausos scilicet.
x Et subdit concludens ex hoc, ibi,
<--- Page Split --->
Manifestum igitur, supple, est, quod oportet eruditionem, supple, facere, ipsius, scilicet musicæ, neque impedire ad posteriores actiones, supple, politicas, neque corpus facere banausum, et inuti'ed ad bellica et politica exercitia, supple, facere (et hoc fit, quando dulces symphonia cantantur, et non clamosa ultra vires), ad usus quidem jam, supple, in juventute, ad eruditiones autem, supple, judicandarum musicarum, posterius. Accidit autem utique, supple, hoc, circa eruditionem, si neque qui intendunt ad agones technicos, id est, victoriosos, elaboraverint 1, supple, ultra vires clamando : neque circa mirabilia et superflua operum, quae nunc venerunt ad agones, ex agonibus autem ad eruditionem : quia necesse est illos deficere in agonibus, sicut dictum est, vel propter cerebri dila-
tationem, vel propter hoc siphac rupto, herniosi efficiuntur : sed talia, scilicet musica facere, quousquu utiqui possint gaudere bonis melodis et rythmis, et non solum, supple, possint gaudere, ru quod commune est musica, sicut et aliorum quædam animalium, maxime avium musicarum, quæ, supple, gaudent musicis clamosis : quia sicut Eustratius dicit super Ethica, « nisi gauderent in illis non contererent in eis totos dies. » Adhuc autem sicut et multitudo humilium et puerorum, supple, communicant musicis, qui non gaudent dulcibus rythmis vel melodiiis, sed in hoc solo communicant musicis, quod confuso clamore clamant ad invicem : qui enim politizant ad virtutem, non communicant musicae tantum, sed dulcibus melodiiis et laudabilibus rythmis.
CAPUT V.
Quibus instrumentis sit utendum ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Palam autem ex iis, et quibus organis utendum : neque enim fistulas ad disciplinam adducendum, neque aliud aliquod organum, puta citharam, et si
Patet etiam ex his, quibus instrumentis sit utendum : neque enim tibiæ sunt in disciplina recipienda, nec aliud artificiosum instrumentum, ut cithara, et si
<--- Page Split --->
quid tale alterum est, sed quæcumque facient ipsorum auditores bonos, aut musici ludi, aut alterius.
quid aliud tale, sed quæcumque faciunt auditores bonos, vel musicæ disciplinæ, vel alterius.
b Adhuc autem non est ipsa fistula morale, sed magis iræ excitativum. Quare ad talia tempora ipsa utendum, in quibus speculatio potest purificationem magis quam eruditionem.
Insuper tibia non est morale, sed potius suscitativum et concitativum. Itaque ad hujusmodi tempora est utendum illa, in quibus spectacula magis purificationem patiuntur quam disciplinam.
c Apponamus autem quod accidit ipsi contrarium ad disciplinam, et prohibere uti ratione fistulationem. Propter quod bene reprobaverunt priores ipsius usum a juvenibus et liberis, quamvis primo usi fuissent ipsa. Magis enim vacantes facti propter abundantias, et magnanimiores ad virtutem, adhuc et prius et post Medica sapientes facti ex operibus, omnem sequebantur eruditionem, nihil discernentes, sed superinquirentes. Propter quod et fistulativam adduxerunt ad eruditiones. Etenim in Lacedæmonia quidam chori ductor fistulavit choro et circa Athenas ita devenit, quare fere plurimi liberorum participant ipsa : palam autem ex titulo quem statuit Thrasippus Euphantidæ, cum chorum duxisset. Posterius autem reprobata est per experientiam ipsam, melius potentibus judicare quod ad virtutem, et quod non ad virtutem tendit. Similiter autem et multa organorum Antiquorum, puta pectides et barbiti, quæ ad delectationem faciunt audientibus utentium, septigona, et trigona, et sambuce, et omnia quæ indigent manuali scientia.
d Rationabiliter autem habet et quod de fistulis ab Antiquis in fabulis dictum est. Aiunt enim Palladem, cum invenisset fistulas, abjecisse : non male enim habet dicere et propter inhonestatem faciei hoc fecisse contristantem Deam, non solum, sed magis verisimile, quia ad intellectum nihil est eruditio fistulationis : Palladi autem attribuimus scientiam, et artem.
Adjungamus autem et illud quod contrarium disciplinæ efficit, impediens ratione uti per tibiarum sonum. Quapropter bene reprobaverunt illarum usum Antiqui, licet prius usi fuissent. Studiosiores enim facti propter divitias, et animosiores ad virtutem, post victoriam contra Medos habitam, ac ex rebus gestis magnum de se opinantes, disciplinam omnem arripuerunt, non judicantes, sed experientes. Quapropter tibiarum quoque usus tunc receptus est. Nam et apud Lacedæmonios quidam, qui ludos exhibebat, ipsemet tibiis modos fecit, et Athenis eousque in consuetudinem venit, ut fere ingenui omnes addiscerent : quod patet ex tabula a Thrasippo posita, cum ludos pro tribu sua dedit. Postea vero in desuetudinem abiit, et improbari cœpta est, cum jam melius per experientiam judicare possent, quid ad virtutem pertineret, et quid non. Eodemque modo per multa instrumentorum antiquorum improbata sunt, veluti pectides, et barbiti, et quæ ad voluptatem audientium intendebat, heptagona, et trigona, et sambucæ, et cuncta quæ indigent perita manuum gesticulatione.
. Rationabiliter quoque illud se habet quod Antiqui de tibiis fabulantur. Aiunt enim Minervam repertricem tibias abjecisse ob deformitatem oris. Atqui non male se habet dicere fecisse hoc Deam, deformitate oris infensam : sed tamen multo magis ob id, quia nihil confert tibiarum usus ad intelligentiam et mentem, cum scientia et ars Minervæ sit attributa.
<--- Page Split --->
e Quoniam autem organorum et operationum reprobamus technicum ludum (technicum autem dicimus cum qui ad agones : in hoc enim agens non gratia virtutis suimet operatur, sed gratia delec tationis audientium, et hujus onerosæ). Propter quod non liberorum judicamus esse operationem, sed serviliorem, et banausos utique accidit fieri. Mala enim intentio ad quam faciunt linis. Speculator enim onerosus existens, transmutare consuevit musicam. Quare et artifices qui ad ipsum cogitant, facit et ipsos quales quosdam, et corpora, propter motus.
Cum vero instrumentorum, et operis improbaverimus artificiosam disciplinam (artificiosam vero illam posuimus, quae versatur in certaminibus : in illis enim qui agit, non propriæ virtutis gratia agit, sed ut audientes delectet, et onerosa quidem delectatione). Quapropter non ingenui hominis censemus esse hujuscemodi opus, sed per viles ac sordidos contingit illud fieri. Nam finis cujus gratia faciunt, improbus est : cum spectator onerosus existens, modo hoc, modo illud exigere consuevit, ita ut artifices quoque placere studentes, illiusmodi efficiantur, et corpora similiter propter motus.
COMMENTARIUS IN CAP. V.
Quintum hoc capitulum, ubi ostendit qualibus organis et musicis est utendum ei qui politizat ad virtutem. Et dividitur in tres partes. In prima ostendit, quod fistulativa non est utendum. In secunda probat hoc ex titulo quem statuit Thrasippus, qui postea reprobatus est per experientiam turpitudinis, ibi, (litt. c, circa medium), Palam autem ex titulo, etc. In tertia probat hoc ex fabula Antiquorum, quam etiam ponit Ovidius in libro Metamorphoseon, ubi Pallas sive Minerva inventas fistulas abjecit de cœlo, eo quod aliis videntibus eam contristata fuit de turpitudine faciei et inflammatione buccæ et maxillarum, ibi (litt. d), Rationabiliter autem habet, etc.
a Sententia prime partis est, quod jam palam est ex dictis, qualibus organis utendum est in musica, et quod fistula ad disciplinam musicae non est adducenda,
neque aliud aliquod scenicum organum, id est, quo utuntur scenicae meretriculae, sicut, verbi gratia, scenica cithara, vel aliquod tale scenicum instrumentum : sed talibus quibus auditores boni fiant, et boni ludi musici.
Fistula enim et hujusmodi non est ordinata ad disciplinam : et propter hoc Antiqui bene reprobaverunt fistulam et usum ejus a juvenibus et liberis, quamvis primo usi fuissent ipsa. Primo enim vacantes propter abundantias disciplinarum, cum pauci essent homines et maganimiores, utebantur ad virtutem fistulis, postmodum autem sapientes effecti ex operibus omnem sequebantur eruditionem, non tamen bene discernentes, sed, supple, inquirentes curiosa omnia, etiam fistulativam inter alia adduxerunt ad eruditiones plus ex curiositate quam ex discretione. Et sic in Lacedæmonia quidam chori ductor fistulavit choro. Et quid sit chorus, in præhabitis dictum est. Et sic devenit circa Athenas fistulatio, et ita plurimi liberorum inceperunt participare fistulatione. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Palam autem ex his, supple, supra dictis, et, id est,
<--- Page Split --->
etiam qualibus 1 organis utendum, supple, in musicis : neque enim fistulas ad disciplinam, musicæ scilicet, adducendum, neque aliud aliquod instrumentum vel organum, supple, scenicum, quo scilicet meretriculæ scenicae utebantur, quæ nudæ discurrebant cantantes moventes ad libidinem videntes et audientes, sicut dicit Augustinus in decimo de Civitate Dei. Puta citharam, supple, scenicam, et si quid tale alterum est, supple, instrumentum musicum, quod ad gestus scenicos ordinatur , sed quocumque3, scilicet instrumento, facient ipsorum auditores bonos, illo, supple, fiunt boni et honesti 3, aut alterius, supple, ludi boni et honesti.
b Et inducit aliam rationem, ibi, Adhuc autem non est id ipsum, scilicet instrumentum, scilicet fistula, morale, sed magis ira excitativum. Cujus signum est consuetudo, quae usque hodie perseverat. Utuntur enim fistulis, quando egredi volunt ad animandum homines et equos. Et ex hoc concludit : Quare ad talia tempora ipsa utendum, in quibus speculatio, fistulae, supple, potest purificationem, supple, facere, magis quam eruditionem. Et vocat purificationem exercitationem spiritus et animositatis ad fortitudinem, quae purificat, sicut dicit ipse Aristoteles in III Ethicorum, capitulo de fortitudine, ex Homero, « fortes efflabant spiritum per nares, et ebullivit sanguis. » Et ibidem : « Virtutem immitte furori, et furore virtutem erige. » Et quia a talibus, spiritu scilicet et sanguine fistulatio animum erigit, vocat eam purificationem magis quam eruditionem.
c Et addit aliam rationem, ibi, Apponamus autem quod accidit ipsi, scilicet fistulationi, contrarium ad disciplinam,
moralem scilicet, et prohibere uti ratione fistulationem. Et hujus causa est, quia excitat ad iram et furorem, et sicut dicit Poeta, « ira impedit animum ne possit cernere verum. » Ex his infert subdens : Propter quod bene reprobaverunt priores ipsius usum a juvenibus et liberis, scilicet fistulationis, quamvis primo usi fuissent ipsa. Et quid induxit eos ad prohibitionem, subdit : Magis enim vacantes, post primam scilicet habitationem civitatum, facti propter abundantias, divitiarum scilicet, et magnanimiores ad virtutem, id est, ad fortitudinem, adhuc prius et post Medica sapientes facti ex operibus, profectu scilicet experientiae, omnium4 sequebantur eruditionem exercitiorum, nihil discernentes, supple, quae essent bona et quae mala, sed superinquirentes, in superflua curiositate. Propter quod et fistulativam adduxerunt ad eruditiones, musicæ scilicet potius, supple, ex curiositate quam ex honestate.
Et subdit ostendens modum, ibi, Etenim in Lacedæmonia quidam chori ductor fistulavit choro, supple, primo, et circa Athenas ita devenit, supple, ab illis : quare fere plurimi liberorum participant ipsa, fistulatione scilicet, imitando Athenienses qui semper curiositatibus erant dediti, sicut dicitur Actu. Ap. (xvii, 16, 20 et seq.).
Deinde cum dicit, Palam autem ex titulo, etc. probat quod fistulativa non est utendum per Thrasippum in Euphantide civitate, in qua cum chorum duxisset, scripsit in titulo, quod sic inducta esset fistulativa a Lacedæmoniis scilicet Athenas, et ab Athenis in juvenes liberos. Dicit ergo : Palam autem ex titulo quem statuit Thrasippus, scilicet quidam fistulator Euphantide, civitate scilicet, cum chorum duxisset, fistulando scilicet. Chorus enim componitur ex fístu-
<--- Page Split --->
lis, sicut in ante habitis dictum est. In titulo enim scripsit quod dictum est, ut magis placeret hominibus. Posterius autem, procedente scilicet tempore, reprobata est per experientiam ipsam, melius potentibus judicare quod ad virtutem, et quod non ad virtutem tendit. Procedente enim tempore experientiam acceperunt homines in musica, et reprehenderunt quod non ad pulchritudinem virtutis tendit, nec ad habitum bonum mentis, sed ad iram : et tunc reprobaverunt eam.
Et subdit qualiter etiam quaedam alia antiqua organa reprehenderunt, ibi, Similiter autem et multa organorum antiquorum, puta pectides (pectides sunt tabula quibus ludunt isti histriones concutientes eas ad invicem et ad cubitos, quae etiam reprobatae sunt a posteris) et barbiti, supple, sunt reprobati. Barbiti sunt imagines barbatae ex ore emittentes fitulam, et retro habentes vesicam alligatam, quae compressa flatum emittit in fistulam, ita quod barbatus fistulare videretur. Et generaliter subdit de illis, ibi, Et quae ad delectationem faciunt audientibus utentium, supple, et non ordinantur ad mores. Et dat exemplum, ibi, Septigona, id est, septem angulorum instrumentum, et trigona, tympana sunt ligno vel manu percussa in sonum, et iambi 1, instrumentum est in quo iambica metra canebantur, et est de genere tympani et terrorem excitat, et ideo reprobatur.
d Deinde cum dicit, Rationabiliter autem habet, etc. probat idem per fabulas Antiquorum, et tangit fabulam quae est in Ovidio magno, quam Ovidius attribuit Minervae, ant sequens Aesopum, attribuit Palladi. Est autem haec, quod Minerva sive Pallas in cœelo invenit f'istulas, et cum sufflaret buccis inflatis, deprehensa est a Diis et reprobata, quia
musica sua deformaret corpus, et faceret banausum : relatum fuisse judicium ad Jovem, qui sententiando dixit, quod musica illa f'istulationis non esset secundum virtutem. Deam indignatam fuisse et proje'cisse f'istulas de cœelo. Quae cum cecidissent juxta mare quod vocatur Palus M'ecotida, pastores invenisse eas et f'istulasse. Pastoribus f'istulantibus eamdem fuisse ortam contentionem in terra, et relatum fuisse judicium ad Midam regem, et hanc dedisse sententiam contra Jovem de commendatione scilicet f'istularum, Jovem autem iratum de contradictione dedisse M'ida asininas aures, eo quod nisi asininis auribus audivisset, tale judicium non dedisset. Midam contristatum de improperio, accepisse f'istulas et suffodisse juxta paludes M'ecotidas, ibi ex praecepto Jovis natas fuisse arundides, quae insufflatae ventis cecinerunt : « Midas rex habet aures asininas 2. »
Addit autem postea, quod eadem ratione reprobamus technicum ludum. Et quis ille sit, dicit quod talis ludus technicus est, qui habetur ad agones, et quod in tali agens non gratia virtutis suimet exercitatur, sed gratia aliorum audientium et hujus et onerose. Et propter hoc talis ludus non est liberorum, sed potius histrionum, qui in agonibus et bellis tympanizant et fistulant. Haec est sententia.
Littera sic ordinantur : Rationabiliter autem habet primo, et, id est, etiam quod de aliis 3, supple, quam de Thrasippo ab Antiquis in fabulis dictum est. Aiunt enim Palladem, cum invenisset fistulas, in cœelo scilicet, abjecisse. Et ponit causam subdens : Non male enim habet dicere, et, id est, etiam propter inhonestatem faciei hoc fecisse, contristantem Deam, ex derisione scilicet aliorum Deorum inflatis buccis, non solum, supple, propter hoc, sed magis verisimile est : quia ad intellectum nihil est erudi-
<--- Page Split --->
tio fistulationis, Palladi autem scientiam attribuimus, et artem, quae, sicut dicitur in VI Ethicorum, sunt virtutes intellectuales : et ideo intelligitur quod Pallas abjecit fistulas, non propter turpidudinem corporis tantum, sed quia ad virtutes intellectuales nihil fecerunt.
e Ex his infert ulterius reprobationem aliorum hudorum technicorum, ibi, Quoniam autem organorum, supple, musicorum quaedam, et operationes, eorumdem scilicet, reprobamus, sicut dictum est, reprobamus etiam technicum ludum. Et dicit quis sit ille, ibi, Technicum autem dicimus eum, qui ad agones. Et causa jam dicta est : quia ad agones maxime adhibetur fistula et tympanum. Et ponit rationem subdens : In hoc enim agens non gratia virtutis suimet operatur, ut scilicet se excitet ad virtutem, sed gratia delectationis audientium, et hujus, scili-
cet delectationis gratia, onerose : gravis enim et onerosa musica est, quae excitat ad iram et furorem, ut ante dictum est.
Ex his concludit propositum, ibi, Propter quod non liberorum judicamus esse operationem, talem scilicet ludum, sed serviliorem, et banausos utique accidit fieri, supple, tales. Et ponit rationem, ibi, Mala enim intentio, supple, est, ad quam faciunt finis. Et ponit rationem, ibi, Speculator enim onerosus existens, transmutare consuevit musicam : quia ad audientiam suam fit talis musica.
Et ex hoc concludit propositum, ibi, Quare et artifices, musicae scilicet, qui ad ipsum speculatorem cogitant, facit ipsos quales quosdam, artifices scilicet, mala scilicet qualitate et banausa, et corpora, scilicet facit talia, propter motus, quos scilicet exercent in illis ludis qui sunt turpes et inhonesti.
CAPUT VI.
De harmonis, rythmis numerisque.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Considerandum adhuc circa harmonias et rythmos, et ad eruditionem utrum harmonii omnibus utendum, et omnibus rythmis, aut dividendum. De-
Considerandum est autem, utrum omnibus utendum sit harmoniiis, et omnibus rythmis, an distinguendum. Deinde utrum illis qui eruditionis causa labo-
<--- Page Split --->
inde iis qui ad eruditionem laborant, utrum eamdem determinationem pomemus, aut oportet tertiam aliquam aliam.
rant, eamdem distinctionem tribuamus, an tertium quiddam aliud.
b Quoniam musicam quidem videmus per melodiarum factionem et per rythmos existentem, horum autem unumquodque non oportet latere, quam potentiam habeat ad disciplinam : et utrum eligendum magis bene melodizatam musicam, aut bene rythmizatam.
Quoniam videmus musicam esse per melodiam et rythmos, horum utrumque latere non debet, quam vim habeat ad doctrinam : et utrum praeferenda sit ea pars quae in melodiis consistit, an ea quae in rythmis.
c Putantes igitur multa bene dicere de iis quosdam modernorum musicorum, et eorum qui ex philosophia quicumque existunt expertes se habentes in disciplina quae circa musicam, eam quidem quae per singula disceptationem committemus quaerere volentibus ab illis : nunc autem legaliter dividimus modos, typos solum dicentes de ipsis.
Putantes igitur multa de his esse dicta recte a musicis quibusdam, qui nunc sunt, et a Philosophis qui peritiam habent hujus disciplinae, discussionem et examen singularum partium illis dimittemus, qui perquirere volent : nos autem solummodo genere de ipsis dicamus.
d Quoniam autem divisionem acceptamus melodiarum, ut dividunt quidam eorum qui in philosophia, has quidem morales, has practicas, has quidem raptus factivas ponentes, et harmoniarum naturam ad singula horum convenientem aliam ad aliam partem ponunt.
Cum illa probetur a nobis melodiarum divisio quam faciunt quidam Philosophi, quod aliae sunt morales, aliae effectivae, aliae abstractivae, ponentes naturam earum ad singula istarum propriam.
e Dicimus autem non unius utilitatis gratia oportere uti musica, sed plurium gratia : etenim ludi gratia et purificationis. Quid autem dicimus purificationem, nunc quidem simpliciter, iterum in iis quae de Poetica, dicemus manifestius. Tertio autem ad deductionem ad remissionemque, et ad distensionis requiem. Manifestum quod utendum quidem omnibus harmoniiis, non tamen eodem modo omnibus utendum, sed ad disciplinam quidem maxime moralibus, ad auditum autem aliorum manu laborantium et practicis et raptivis.
Dicimus autem non unius utilitatis gratia oportere musica uti, sed multarum : nam et doctrinae gratia, et purificationis. Quid autem purificationem intelligamus, nunc simpliciter, alias vero diligentius in his quae de poetis scribimus, dicetur. Tertio gratia degendi otii quietisque causa, et remissionis curarum. Patet omnibus harmoniiis esse utendum, sed non eodem modo, verum ad doctrinam quidem moralibus est utendum maxime, ad auditionem vero alio pulsante effectivis et abstractivis.
f Quae enim circa quasdam animas accidit passio fortiter, haec in omnibus existit, differt autem in eo quod minus et magis, velut misericordia et ti-
Nam affectio illa quae contingit circa animos quorumdam vehementer in cunctis existit : differt autem secundum magis et minus, ceu commiseratio et me-
<--- Page Split --->
mor, adhuc autem raptus. Etenim ab hoc motu decentes quidam sunt: ex sacris autem melodiiis videmus hos, quando usi fuerint melodiiis de irascentibus animam, restitutos, sicut medicina sortitos et purificatione. Idem autem hoc necessarium pati et misericordes, et timidos, et totaliter passivos: alios autem quantum talium adjacent unicuique et omnibus fieri quamdam purificationem, et alleviari cum delectatione. Similiter autem et melodiae purificativae exhibent innocuam regionem hominibus. Propter quod talibus quidem harmoniiis et talibus melodiiis ponendum theatralem musicam tractantes agonizatores.
tus, et præterea abstractio animi. Nam per hunc motum devoti et supplices quidam fiunt: videmus autem et sacris melodiiis ita affici, quando utuntur expiantibus animam carminibus, quasi medicina fretos, et purificatione. Hoc idem evenire necessarium est his, qui commiseratione, et qui metu, et qui aliis affectibus detinentur, et aliis quatenus cuique talia contingant, fierique in omnibus purificationem quamdam et allevationem cum voluptate. Similiter autem carmina purificativa lætitiam afferunt innocuam hominibus. Quapropter talibus harmoniiis, et talibus carminibus spectandi sunt hi qui theatralem musicam tractant certatores.
g Quoniam autem spectatorduplex,hic quidem liber et eruditus, hic autem onerosus, ex banauis et mercenariis et aliis talibus compositus, assignandum agones et speculationes quae talibus ad requiem. Sunt autem sicut ipsorum animæ distortæ ab eo qui secundum naturam habitu, sic et harmoniarum transgressiones sunt et melodiarum rigida, et discerpta. Facit autem delectationem singulis quod conveniens secundum naturam. Propter quod dandum potestatem agonizantibus ad spectatorem talem tali aliquo genere musicae uti.
Sed cum spectator sit duplex, alter ingenuus et doctus, alter vilis et indoctus ex opificibus turbaque urbana, his quoque accommodanda sunt certamina et specula ad cessationem, et requiem. Ut enim illorum animæ distortæ sunt a naturali habitudine, sic harmoniarum et melodiarum distorsiones sunt quaedam illæ, quæ sunt vehementes et infractæ. Delectat vero singulos id quod suæ naturæ sit aptum. Quamobrem licentia permittenda est his qui de arte musica certant in theatro, ut ad hujusmodi spectatorem tali génere utantur musicae.
h Ad ludum autem, sicut dictum est, moralibus meliodarum utendum, et harmoniis talibus, talis autem quae Doristice 1, sicut diximus prius. Suscipere autem oportet et si quam aliam nobis approbaverint communicantes eo quod in philosophia, et exercitio, et disciplina, quae circa musicam.
Ad doctrinam vero moralibus melodiis est utendum, et talibus harmoniiis, qualis est Dorica, ut supra diximus. Recipienda est et alia quamcumque nobis suadent qui in philosophia musicaque versantur.
i In politia autem Socrates non bene Phrygisten 2 solam admittit cum ea quæ Doristice, et hæc reprobans organorum fistulam. Habet enim eamdem potentiam
Socrates vero in libris de Republica, non recte Phrygiam tantummodo adjungit ad Doricam, licet improbans tibiam ex instrumentis. Habet enim eam de-
<--- Page Split --->
Phrygista harmoniam, quam quidem fistula inter organa : ambo enim iram provocantia, et passionis illativa.
mum Phrygia in harmoniiis, quam habet tibia in instrumentis : ambæ enim concitant animos, et in affectus impellunt.
k Manifestat autem poesis : omnis enim petulantia, et omnis talis motus, maxime autem organorum est in fistulis. Harmoniarum autem in melodiiis Phrygisticis accipiunt hoc quod decens, puta Dithyrambus confesse videtur esse Phrygium. Et hujus exempla multa dicunt, qui circa sensum hunc, aliaque, et quia Philoxenus conatus in Doristica facere Dithyrambum fabulam, non fuit potens, sed ab ipsa natura decidit in Phrygistam convenientem harmoniam.
Ostendit hoc poesis : tota enim bacchatio, et tota hujusmodi concitatio maxime omnium instrumentorum per tibias fit. Harmonia vero Phrygia maxime hunc modum habet, ceu Dithyrambus manifeste videtur esse Phrygius, cujus quidem rei plura afferunt argumenta, qui circa hujusmodi rerum intelligentiam vacant. Et inter caetera illud, quod Philoxenus aggressus Dorice facere Dithyrambos in fabulis, non potuit, sed vi illius naturae tractus fuit ad Phrygiam harmoniam, quæ maxime illis congruebat.
1 Iterum de Doristica autem omnes confitentur tamquam stabilissima existente, et maxime habente morem virilem. Adhuc autem quoniam medium quidem superabundantium laudamus, et dicimus persequi oportere : Doristica autem hanc habet naturam ad alias harmonias, manifestum est quod Doricas melodias oportet erudiri magis juniores.
Doricam autem fatentur omnes constantem esse ac firmam, moremque summopere continere virilem. Praeterea cum medium extremorum sumendum esse dixerimus, Dorica autem hanc habeat naturam ad alias harmonias, manifestum est quod Doricam prae caeteris decens est juniores addiscere.
m Sunt autem duæ considerationes, quod possibile, et quod decens. Etenim quæ possibilia oportet tractare magis, et quæ decent singulos. Sunt autem et hæc determinata ætatibus : velut abdicatis per tempus non facile cantare rigidas harmonias, sed remissas natura injicit talibus. Propter quod bene increpant et hoc adversus Socratem quidam eorum qui circa musicam, quod remissas harmonias reprobaverit ad disciplinam, tamquam inebriativas accipiens ipsas, non secundum potentiam ebrietatis petulantia (impetuosum enim ebrietas facit magis), sed abdicatas. Quare ad futuram ætatem seniorum oportet tales harmonias tangere, et melodias tales.
Sed duo consideranda sunt, unum quid possit, alterum quid deceat. Nam possibilia quisque aggredi, et convenientia sibi debet. Sunt autem hæc distincta ætatibus, ceu defessis jam tempore non facile est alti spiritus cantilenas canere, sed talibus subjicit natura remissas. Ex quo Socratem in hoc quoque merito reprehendunt quidam ex his qui circa musicam versantur, quod remissiores harmonias improbavit ad doctrinam, quasi vinolentas accipiens eas, non secundum vinolentiae naturam (nam vinolentia magis debacchari facit), sed defessas. Quare et ad futuram ætatem seniorum opus est hujuscemodi harmonias attingere, et hujuscemodi melodias.
n Adhuc autem si qua est talis harmoniarum, aut decet puerorum ætatem,
Praeterea si qua est talium harmoniarum, quae conveniat puerorum ætati ex
<--- Page Split --->
propterea quod potest ornatum habere simul et intellectum, ut quae Lydistica videtur pati maxime harmoniarum, palam, quia tres hos terminos faciendum ad disciplinam, quod medium, quod possibile, et quod decens.
eo quia possit ornatum simul doctrinamque afferre, quod Lydia maxime omnium harmoniarum habere videtur, manifestum, quod hæ tres determinationes sunt in doctrina faciendæ, medium, possibile, ac decens.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
In isto ultimo capitulo determinat Aristoteles quibus melodiiis et quibus rythmis est utendum in musica. Et habet duas partes. In prima determinat quibus utendum est in musica simpliciter. In secunda determinat quibus utendum est in considerationem ad spectatorem et eruditum et onerosum, ibi (litt. g), Quoniam autem spectator est duplex, etc.
Circa primum duo facit. Primo quaerit hanc quaestionem, utrum omnibus harmoniis et rythmis est utendum, aut dividendum est et distinguendum, et laborandum est ad illa quae sunt ad eruditionem, vel tertiam etiam oportet invenire qua determinentur. Secundo ponit, utrum unius gratia sit musica, vel plurium, et propter quas utilitates oportet pluribus musicis uti, ibi (litt. e), Dicimus autem non unius utilitatis gratia, etc.
a Sententia prime partis est, quod considerandum est adhuc circa harmonias et rythmos, utrum omnibus harmoniis et omnibus rythmis sit utendum. Circa eruditionem autem juvenum distinguendum est, quod in quibusdam eruduntur, in quibusdam non, ut primo scilicet erudiantur de omnibus, deinde distinguantur quae sunt ad eruditionem, et quae non, aut an oportet tertium aliquem invenire modum. Deinde inducit, quod musicam videmus distinctam per melodiarum formam et per rythmos diversos, et quod oportet in omnibus his invenire
quam unumquodque potentiam habeat ad disciplinam. Deinde quia sunt multi musici præsentis temporis, committit illis per singula quaerere de his. Sed nunc ipse legaliter dividit modos musicæ, solum dicens de illis qui species musicae determinaverunt per Philosophiam, et illæ sunt tres, ita quod quædam sunt morales, de virtutibus scilicet et moribus hominum, et quædam practicæ, quæ scilicet sunt de operibus et exemplaribus heroum. Et tertiæ sunt raptus factivæ, animas hominum in similes affectus rapientes. Et oportet convenienter unamquamque musicam ad ea quæ facit optare.
Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Considerandum autem adhuc, supple, est, circa harmonias et rythmos et ad eruditionem, supple, pertinentes, utrum harmoniis omnibus utendum, et omnibus rythmis, aut dividendum, id est, distinguendum, ita scilicet quod de quibusdam erudiantur juvenes, de quibusdam non. Deinde, supple, considerandum est, de iis harmoniis scilicet et rythmis, qui ad eruditionem laborant, utrum eamdem determinationem ponemus, scilicet quod de omnibus instruendi sunt juvenes, vel de quibusdam non, aut oportet tertiam aliquam, supple, invenire musicam, qua instruendi sint.
b Deinde sumit generalem propositionem, ex qua procedit ad determinationem harum quaestionum, ibi, Quoniam musicam quidem videmus per melodiarum factionem, et per rythmos existentem, horum unumquodque non oportet
<--- Page Split --->
latere, quam potentiam habeat ad disciplinam, morum scilicet et virtutis : et utrum eligendum magis hene melodizatam musicam, aut bene rythmizatam.
vocat purificationem, dicit quod expressius determinabit in Poetica, ubi loquitur de genere dictaminum et effectu. Tertio dicit, quod est ad deductionem et ad remissionem et ad distentionis in laboribus requiem.
e Et procedit ad determinationem, ibi, Putantes igitur multa bene dicere de his quosdam modernorum musicorum, et eorum qui ex philosophia quicumque existunt expertes se habentes in disciplina, id est, qui per certam experientiam artem didicerunt, quae circa musicam, eam quidem, supple, inquisitionem, quae per singula et disceptationem committemus quaerere volentibus ab illis. Hoc enim in singularibus infinitum est, et de his non potest fieri disciplina. Nunc autem legaliter dividimus modos, typos solum dicentes de ipsis, id est, solum dicemus de illis qui de legibus civilibus determinati sunt.
•
d Quoniam autem divisionem acceptamus melodiarum , ut dividunt quidam eorum qui in philosophia, supple, experti sunt, has quidem morales, supple, dicimus, has autem practicas, id est, operativas (quae scilicet sunt de operibus heroum exemplaribus : et ratio est, quia de illis poetae canebant), has autem raptus facitvas, et hoc per effectus : quia rapiunt animas audientibus. Sic ergo dividitur musica per materiam carminis et effectuum. Et addit : Secundum musicos ponentes, scilicet ipsi Philosophi, et, id est, etiam harmoniarum naturam ad singula horum convenientem aliam ad aliam partem ponunt, id est, moralem ad mores, practicam ad imitationem exempli, raptivam ad animae immutationem secundum passiones diversas.
e Deinde cum dicit, Dicimus autem non unius utilitatis gratia, etc. tangit divisionem musicarum penes fines : et est sententia istius in tribus. Primo enim dicit, quod musica non est gratia unius utilitatis, sed plurium : est enim gratia ludi et gratia purificationis. Et quod hic
Dicit ergo quod utendum est omnibus harmoniiis, sed ad disciplinam utendum est maxime moralibus, ad auditum autem manu laborantium utendum est practicis, quia ex illis accipiunt requiem, et raptivis. Et adjungit rationem, quod passio quam musica facit in quibusdam animalibus, facit in omnibus, licet secundum magis aut minus. Et enumerat passiones, scilicet misericordiam, et tinorem, et hujusmodi. Unde dicit, quod ex sacris melodiiis videmus hos quando usi fuerint melodiiis decentibus motibus et irascentibus restitutas animas sicut ex medicina quamdam purificationem acquirere : et quod similiter accidit in aliis passionibus pati secundum animas, misericordes scilicet et timidas, et totaliter passivas, quantum talium passionem adjacet unicuique, ita quod ex omnibus musicis videmus fieri purificationem et alleviationem delectatione.
Ex omnibus concludit totum intentum, scilicet quod musicæ melodiae, cum sint purificativæ talium passionum, exhibent innocuam regionem hominibus : et ponendum est agonizatores qui musicam tractent talibus harmoniiis et talibus melodiiis esse agonizatores : ad aliud enim non agonizant, nisi ut homines purificent a tristibus et mæroribus et aliis malis passionibus. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Dicimus autem non unius utilitatis gratia oportere uti musica, sed plurium gratia, scilicet utilitatum. Et dat exemplum, Etenim ludi gratia, supple, est musica, et purificationis, a passionibus scilicet. Quid autem dicimus purificationem, nunc quidem simpliciter, id est, universaliter dicimus, iterum autem in his quæ de poetica, ubi scilicet, metra distinguemus, dicemus manifestius. Tertio autem ad deductio-
<--- Page Split --->
nem, supple, est musica, ad remissionemque et ad distensionis requiem, secundum quod ludus requies est, ut in præhabitis dictum est.
Et ex his concludit, ibi, Manifestum quod utendum omnibus harmoniiis, ad diversas scilicet utilitates, non tamen eodem modo omnibus utendum, sed ad disciplinam quidem, supple, utendum est, maxime moralibus, ad auditum autem aliorum manu laborantium, qui scilicet requie indigent, et practicis, supple, utendum est, et raptivis, quæ scilicet passionibus relevant animas.
/ Et ponit rationem, ibi, Quæ enim circa quasdam animas accidit passio fortiter, hæc in omnibus existit, animalibus scilicet per naturam musicæ : differt autem in eo quod minus et magis : unum enim movet minus et alterum magis. Et dat exemplum, ibi, Velut misericordia et timor, et aliæ scilicet hujusmodi passiones. Et subdit : Adhuc autem raptus, supple, fit ex musica. Etenim ab hoc, raptu scilicet, motu decenti quædam sunt, supple, musicæ. Et ostendit quomodo, ibi, Ex sacris autem melodiiis videmus hos, id est, quosdam, qui ' usi fuerunt melodiiis de irascentibus animum, restitutas 3 sicut medicina sortitas et purificatione. Et propter hoc in præhabitis vocavit pharmaciam.
Et subdit, quod in aliis passionibus est similiter, ibi, Idem autem hoc necessarium pati, supple, est, et misericordes et timidos et totaliter passivos : alios autem, id est, diversos, quantum talium, scilicet passionum, adjacet unicuique et omnibus fieri quamdam purificationem, a passione scilicet, et alleviari, supple, quemlibet, cum delectatione. Ex omnibus his infert maximam utilitatem quam facit musica, ibi, Similiter autem et melodiae purificative, supple, existentes, exhibent
innocuam regionem hominibus. Propter quod talibus quidem harmoniiis et talibus melodiiis ponendum musicam tractantes agonizatores, supple, ad talia enim agonizant, et ideo utiles sunt in politicis.
g Deinde enim dicit, Quoniam autem spectator duplex, etc. determinat finem et diversitatem musicae in comparatione ad auditorem et spectatorem. Et dividitur in partes duas, ita quod in prima docet qualiter musica aptanda est ad spectatorem sive auditorem. In secunda reprehendit Socratem de hoc quod musicas laudavit, quæ fistularum habent potentiam, ibi (litt. i), In politia autem Socrates non bene, etc.
Sententia primæ partis est hæc, quod spectator sive auditor musicae duplex est: quidam enim est liber et eruditus, et quidam est onerosus, ex banausis et vilibus mercenariis compositus : et oportet agones et musicam et alia exercitia civilia quaerere in conformitate ad spectatorem. Unde quando spectator laceratus est et distortus, distortam et transgressam oportet esse musicam, quia similia similibus congaudent : et quando est ad ludum humanum musica et liberorum, oportet esse moralem secundum virtutem : et talem dicit esse eam quæ cujusdam est Doristi musici. Quidam tamen libri habent, « Choristi, » et illa est quæ fit per chorum, in quo, sicut ante dictum est, est consonantia et congregatio similarium. Si autem est Doristi littera, tunc Dor, regio est maritima, quæ interpretatur generatio, eo quod multa generatio hominum fit ibi : sicut etiam dicitur Germania, quasi germinans populos. Et dicitur Dorista qui musicis canit in natalibus hominum, sicut in ante habitis dictum est de Antiocho, et in Actibus Apostolorum de Herode, et Marc. (vi, 21 et seq.), ubi puellæ saltanti datum fuit caput Joannis
<--- Page Split --->
Baptistæ. Et addit : Si qua alia est musica talis, illa admittitur in talibus ludis. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem spectator, id est, auditor musicæ (inde dicuntur scientiarum spectamina) duplex, supple, est, hic quidem liber et eruditus (liberum dicit civilem, quia civis liber est : eruditum vero, disciplinatum vocat in civilibus), hic autem, alius scilicet, onerosus (onerosi dicuntur in moribus graves ad convivendum in societate) ex banausis et mercenariis et aliis talibus moribus compositus, et ille est rusticus et vitiosus, quem « discolum et litigiosum » dicit in IV Ethicorum.
Et subdit qualiter melodiae ad conformitates talium quaerendae sunt, ibi, Assignandum agones et speculations, exercitiorum scilicet, quae talibus ad requiem, supple, sunt. Et quae sint illa, subjungit, ibi, Sunt autem sicut ipsorum animae distortae ab eo qui secundum naturam habitu : quia animae talium a naturali habitu distortae sunt et depravata : sic et id est, etiam harmoniarum transgressiones et melodiarum rigidae et discrepae, ab optima scilicet modulatione, supple, sunt talium. Et quia posset aliquis dicere, quod non essent illae delectationes vel delectabiles, respondet, ibi, Facit autem delectationem singulis quod conveniens secundum naturam : et ideo distortis distorta convenit melodia. Propter quod dandum potestatem agonizantibus, qui scilicet exercent exercitium musicae ad spectatorem talem tali aliquo genere musicae uti, ut scilicet musica aptetur unicuique secundum habitum animae.
h Ad ludum autem, civilem scilicet, sicut dictum est, in prehabitis scilicet, moralibus melodiarum utendum : quia scilicet sunt de virtutibus et harmonius talibus. Quae autem sint tales subdit, ibi, Talis autem quae Doristi1, vel Choristi,
sicut diximus prius. Suscipere autem oportet et si quam aliam, supple, musicam, praeter Doristam nobis approbaverunt communicantes eo quod in philosophia, et exercitio et disciplina quae circa musicam, supple, communicantes aliorum. Illorum enim est approbare, quia cuilibet in sua scientia experto credendum est.
i Deinde cum dicit, In politia autem Socrates non bene, etc. reprehendit Socratem de hoc quod laudavit musicae quae fistularum habent potentiam. Et habet duas partes, in quarum prima ponit reprehensibiles musicas. In secunda dicit quae consideranda sunt in musica, ut sit bona et conveniens, ibi (litt. m), Sunt autem duae considerationes, etc.
Sententia primae partis est hæc, quod Socrates non bene fecit laudando musicam Phrygisten, id est, quæ Phrygium canit bellum, id est, Trojanum: quia eamdem potentiam cum fistulis habet, eo quod ambo iram provocant. Et admittit etiam musicam quæ est Doristi, de qua jam dictum est. Et probat quod eamdem habent potentiam et fistulæ et talis musica, eo quod ambæ iram provocant et passionis sunt illativæ: omnis enim motus petulantiae et lasciviæ, sicut manifestat poesis poetarum, maxime est in fístulis et in Phrygìis harmonìis, propter raptum Helenæ: et ideo tales non sunt commendandæ, movent enim puellas et malronas ad lascivias. Dicit tamen quod in his musicis decens acceperunt, ut videtur Phrygista musica suum cantum confecisse de tyrannidibus quas exerceurunt Græci contra Phrygios : et talia multa ponunt exempla, qui circa hoc exercitati sunt, et addunt ad hoc quod Philoxenus quidam conatus est facere dithyrambum, id est, duplex metrum tyrannicum per fabulas musicas, et non potuit, et ab ipsa natura de Dorista de-
<--- Page Split --->
c idit in Phrygistam convenientem harmoniam. Adhuc autem de Dorista omnes confitentur tamquam existente stabilissima, quam etiam canebant vates in fabulis, et quae maxime habet morem virilem. Adhuc addit ulterius rationem : quia in omnibus virtutibus quae circa passiones sunt, superabundantias vituperamus, et medium laudamus, quod ita in melodiiis faciendum est. Et quia Dorista maxime circa medium est, circa illam maxime oportet instrui juvenes. Hæc est sententia.
habent, id est, laborant, aliaque, supple, dicunt, quod Philoxenus poeta, qui, sicut dicitur in III Ethicorum, capitulo de temperantia et castitate, « Eryxius fuit natione et gulosus : unde in piscium pulmenti voratione orabat fauces longiores grue sibi fieri. » De hoc dicunt, quod conatus est in Dorista, id est, metro Doristico, dithyrambum fabulose facere, sed non fuit potens, et ideo ab ipsa natura, talis metri scilicet, decidit in Phrygistam convenientem harmoniam.
Littera sic ordinatur : In politia autem Socrates non bene Phrygisten solam admittit cum ea quae Doristi : et hoc , supple, dicit, reprobuns organorum fistulam.Una enim causa reprobationis est in utrisque. Et hoc est : Habet enim eamdem potentiam Phrygista harmoniarum, id est, inter harmonias, quam quidem fistula inter organa, supple, habet. Et subdit quomodo : Ambo enim iram provocantia, supple, sunt, et passionis illativa, iræ scilicet et furoris. Et ideo si Socrates admittit carmina Doristi, debet etiam admittere fistulas.
k Et hoc probat ex poesi, ibi, Manifestat autem poesis : omnis enim petulantia et omnia talis motus, lasciviae scilicet, maxime organorum inter organa est in fistulis. Harmoniarum autem, id est, inter harmonias, in melodiiis Phrygisti. Et causa est, quia in eis est illecebrosus raptus Helene, quae cum morti tradenda fuisset, victori marito tradita est et deliciis thori associata. Et subdit qualiter confecta est illa poesis : Accipiunt autem hoc quod decens, poetæ scilicet, puta de Tyramidibus 1, Hectore scilicet,et Ulysse confecisse videtur Phrygius, dictamen suum scilicet. Et hujusmodi exempla multa dicunt, ad decorem scilicet dietaminis, qui circa sensum talis dictaminis
I Ulterius addit rationem : Iterum de Dorista autem omnes confitentur tamquam stabilissima existente et maxime habente morem virilem. Adhuc autem quoniam medium quidem, supple, in passionibus, superabundantiarum 2 excellentiae scilicet et defectus, laudamus, et dicimus persequi oportere, medium scilicet, Dorista autem hanc habet naturam ad alias harmonias, quod scilicet medium est, manifestum, quod Doricas melodias oportet erudiri magis juniores.
m Deinde cum dicit, Sunt autem duæ considerationes, etc. ponit quid considerandum sit in bona melodia, scilicet quod possibile est secundum aetatem, et quod est decens : rigidam enim musicam non potest perficere facile qui abdicatus est per tempus, id est, processit in aetate, sed remissas. Et ideo a musicis reprehenditur Socrates : quia remissas musicas reprobavit, tamquam inebriativas et non valentes ad disciplinam, tamquam Socrates acceperit ebrietatem non secundum potentiam ebrietatis, quia ebrietas petulans est et impetuosa : sed accepit eas sicut abdicatas a juvenibus. Ex hoc concludit, quod ad futuram aetatem seniorum oportet tales harmonias, remissas scilicet, et tales melodias tangere.
<--- Page Split --->
Adhuc considerandum est si qua est talis harmoniarum, quae decet puerorum aetatem, propterea quod potest ornatum habere simul et intellectum, quae Lydista videtur maxime pati inter omnes harmonias. De Lydia autem, sicut dicit Papias, sedes est antiqua regnorum, quam Pactoli fluvii unda extulit, id est, exaltavit, quae est arenis aureis ditissima : et ideo propter novas ibi inventiones auri suavissima fiunt ibi carmina et jucunda : et ideo etiam in dictamine de Angelis dicuntur Perlyditæ, id est, valde Lyditæ, quod carmen quilibet Angeli canunt coram Deo.
In fine concludit, quod in musicis quibus instruendi sunt juvenes, tria consideranda sunt, scilicet quod sit medium alicujus virtutis, et quod sit possibile cantanti, et quod sit decens secundum aetatem. Haec est sententia.
ætatis acuitur vox in senibus, et rigidas harmonias cantare non possunt.
Ex hoc dicit increpationem Socratis, i bi, Propter quod bene increpant et, id est, etiam hoc adversus Socratem quidam eorum qui circa musicam, supple, stu- duerunt. Et subdit de quo, ibi, Quod re- missas harmonias reprobaverit ad disci- plinam, tamquam inebriativas accipiens ipsas, musicas scilicet, non secundum potentiam ebrietatis petulantia (ablativi casus), quia ebrietas vera petulantiam facit. Et hoc est: Impetuosum enim ebrie- tas facit magis, sed abdicatas, supple, quae senibus conveniunt scilicet remissa harmoniae.
Et ex hoc concludit ulterius, ibi, Quare ad futuram aetatem seniorem oportet tales harmonias tangere, et neclodias tales, remissas scilicet.
Littera sic ordinatur: Sunt autem dux considerationes, supple, habenda in musicis. Et subdit quae, scilicet quod possibile, et quod decrus. Et dat rationem, ibi, Etenim quae possibilia oportet tractrae magis, et quae decent singulos. Et subdit qualiter accipiantur, ibi, Sunt autem et haec determinata aetatibus. Et dicit quomodo : Velut abdicatis per tempus, sicut senibus, non facile cantare rigidas harmonias, sed remissas natura injicit talibus. Et ratio est : Ex defectu enim
n Adhuc autem si qua est talis harmoniarum quae 1 direct puerorum aetatem, propterea quod potest ornatum habere in moribus simul et intellectum, in disciplina scilicet. Et subdit quae sit illa, ibi, Ut quae Lydista videtur pati maxime harmoniarum, id est, inter harmonias omnes, palam, quia tres has 2 faciendum ad disciplinam, scilicet juvenum. Et enumerat quas tres, ibi, Quod medium, scilicet virtutem habeat, et quod possibile, et quod decens.
Ecce hunc librum cum aliis physicis et moralibus exposui ad utilitatem studentium : et rogo omnes legentes, ut attendant quod in hoc libro non tractatur nisi de actibus voluntariis hominum, qui, sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum, « ad nullam unam regulam communem redigi umquam possunt, sicut nec aedificatio Lesbiae.» Et maxime sequitur politias Orientalium et Ægyptiorum, qui semper immundissimi fuerunt coitus et immundissimi cultus, sicut hodie sunt. Nec Aristoteles dicit de se hoc, sed recitat qualiter tales gentes politias suas ordinaverunt. Nec ego dixi aliquid in isto libro, nisi exponendo quae dicta sunt, et rationes et causas adhibendo. Sicut enim in omnibus libris physicis, numquam de meo dixi aliquid, sed opiniones Peripateticorum quanto fidelius potui exposui. Et hoc dico propter quosdam inertes, qui solatium suae inertiae quaerentes, nihil quaerunt in scriptis, nisi quod reprhenudant : et cum tales sint torpentes in inertia, ne soli torpentes videantur, quaerunt po-
<--- Page Split --->
nere maculam in electis. Tales Socratem occiderunt, Platonem de Athenis in Academiam fugaverunt, in Aristotelem machinantes etiam eum exire compulerunt, sicut ipse dixit, « Athenis numquam defuit pyrus super pyrum id est, malum super malum. Non consentio Atheniensibus bis peccare in philosophiam ». Sed hoc tantum pro talibus. Qui in communicatione studii sunt, quod hepar in corpore : in omni aulem corpore humor fellis est, qui evaporando totum amaricat corpus, ita in studio semper sunt quidam amarissimi et fellei viri, qui omnes alios convertunt in amariudinem, nec sinunt eos in dulcedine societatis quaerere veritatem.
<--- Page Split --->